³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¯ôÿ@@@@{1DE VITA €@@@@IVLII AGRICOLAE €@@@@LIBER}1 ¡@@Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, anti-€quitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quamquam €incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac €nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis mag-€nisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. sed apud priores ut agere digna memoratu pronum magisque €in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad proden-€dam virtutis memoriam sine gratia aut ambitione bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. ac plerique suam ipsi €vitam narrare fiduciam potius morum quam adrogantiam €arbitrati sunt, nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut €obtrectationi fuit: adeo virtutes isdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. at nunc narraturo €mihi vitam defuncti hominis venia opus fuit, quam non petis-€sem incusaturus: tam saeva et infesta virtutibus tempora.  @@Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio @1 €Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, €neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum €saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta claris-simorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. scilicet €illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et €conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis €insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. dedi-€mus profecto grande patientiae documentum; et sicut vetus €aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in €servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audien-dique commercio. memoriam quoque ipsam cum voce per-€didissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam €tacere.  @@Nunc demum redit animus; et quamquam primo statim €beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis €miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie €felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac €votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur €adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt €remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, €cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius €quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dul-cedo, et invisa primo desidia postremo amatur. quid, si €per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi €fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis €interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum €sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot €annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos @1 exactae aetatis terminos per silentium venimus? non tamen €pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servi-€tutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. €hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, €professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.  @@Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium €colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum €habuit, quae equestris nobilitas est. pater illi Iulius Grae-€cinus senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque €notus, iisque ipsis virtutibus iram Gai Caesaris meritus: €namque Marcum Silanum accusare iussus et, quia abnuerat, interfectus est. mater Iulia Procilla fuit, rarae castitatis. in €huius sinu indulgentiaque educatus per omnem honestarum artium cultum pueritiam adulescentiamque transegit. arce-€bat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam inte-€gramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram €studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et pro-vinciali parsimonia mixtum ac bene compositum. memoria €teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium €philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac €senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac fla-grantem animum coe+rcuisset. scilicet sublime et erectum €ingenium pulchritudinem ac speciem magnae excelsaeque €gloriae vehementius quam caute adpetebat. mox mitigavit €ratio et aetas, retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia €modum.  @@Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paulino, €diligenti ac moderato duci, adprobavit, electus quem contu-bernio aestimaret. nec Agricola licenter, more iuvenum @1 €qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad volup-€tates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit: €sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, €sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formi-dinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. non €sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: €trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de victoria certavere. quae cuncta etsi €consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et €recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum €et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris €gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga emi-€nentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama €quam ex mala.  @@Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus €Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi €iunxit; idque matrimonium ad maiora nitenti decus ac €robur fuit. vixeruntque mira concordia, per mutuam cari-€tatem et in vicem se anteponendo, nisi quod in bona uxore tanto maior laus, quanto in mala plus culpae est. sors €quaesturae provinciam Asiam, pro consule Salvium Titia-€num dedit, quorum neutro corruptus est, quamquam et pro-€vincia dives ac parata peccantibus, et pro consule in omnem €aviditatem pronus quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. auctus est ibi filia, in sub-€sidium simul ac solacium; nam filium ante sublatum brevi €amisit. mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque €ipsum etiam tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus €sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit. @1 idem praeturae tenor et silentium; nec enim iurisdictio €obvenerat. ludos et inania honoris medio rationis atque €abundantiae duxit, uti longe a luxuria ita famae propior. tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda €diligentissima conquisitione effecit, ne cuius alterius sacri-€legium res publica quam Neronis sensisset.  @@Sequens annus gravi vulnere animum domumque eius adflixit. nam classis Othoniana licenter vaga dum Intimi-€lium (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agrico-€lae in praediis suis interfecit, praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. igitur €ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a €Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis trans-gressus est. initia principatus ac statum urbis Mucianus re-€gebat, iuvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. is missum ad dilectus agendos €Agricolam integreque ac strenue versatum vicesimae legioni €tarde ad sacramentum transgressae praeposuit, ubi decessor €seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consulari-€bus nimia ac formidolosa erat, nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum suo an militum ingenio. ita €successor simul et ultor electus rarissima moderatione maluit €videri invenisse bonos quam fecisse.  @@Praeerat tunc Britanniae Vettius Bolanus, placidius quam €feroci provincia dignum est. temperavit Agricola vim suam €ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eru- @1 ditusque utilia honestis miscere. brevi deinde Britannia €consularem Petilium Cerialem accepit. habuerunt virtutes €spatium exemplorum, sed primo Cerialis labores modo et €discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exer-€citus in experimentum, aliquando maioribus copiis ex eventu praefecit. nec Agricola umquam in suam famam gestis €exultavit; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam €referebat. ita virtute in obsequendo, verecundia in praedi-€cando extra invidiam nec extra gloriam erat.  @@Revertentem ab legatione legionis divus Vespasianus inter €patricios adscivit; ac deinde provinciae Aquitaniae prae-€posuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨‰’consulatus, cui destinarat. credunt plerique militaribus in-€geniis subtilitatem deesse, quia castrensis iurisdictio secura €et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exer-€ceat: Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile iusteque agebat. iam vero tempora curarum remissio-€numque divisa: ubi conventus ac iudicia poscerent, gravis €intentus, severus et saepius misericors: ubi officio satis €factum, nulla ultra potestatis persona[; tristitiam et adrogan-tiam et avaritiam exuerat]. nec illi, quod est rarissimum, €aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit. €integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit. ne famam quidem, cui saepe etiam boni €indulgent, ostentanda virtute aut per artem quaesivit: procul €ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione ad-€versus procuratores, et vincere inglorium et atteri sordidum arbitrabatur. minus triennium in ea legatione detentus ac €statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione @1 €Britanniam ei provinciam dari, nullis in hoc ipsius sermoni-bus, sed quia par videbatur. haud semper errat fama; €aliquando et eligit. consul egregiae tum spei filiam iuveni €mihi despondit ac post consulatum collocavit, et statim Bri-€tanniae praepositus est, adiecto pontificatus sacerdotio.  @@Britanniae situm populosque multis scriptoribus memo-€ratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed €quia tum primum perdomita est. ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Bri-€tannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, €spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem €Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur; €septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, €Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra €Caledoniam, unde et in universum fama [est]: transgressis €inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novis-€simi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam €esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta €est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. sed €mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis qui-€dem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, €causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui @1 maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus €neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum €addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum €huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resor-€beri, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac €montibus inseri velut in suo.  @@Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, in-€digenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. habitus corporum varii atque ex eo argumenta. namque €rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Ger-€manicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti €plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres €traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi €Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procur-€rentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit. in universum tamen aestimanti Gallos vicinam in-sulam occupasse credibile est. eorum sacra deprehendas €[2ac]2 superstitionum persuasione[2s]2; sermo haud multum di-€versus, in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. plus tamen €ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax €emollierit. nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus; €mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac €libertate. quod Britannorum olim victis evenit: ceteri €manent quales Galli fuerunt.  @@In pedite robur; quaedam nationes et curru proeliantur. €honestior auriga, clientes propugnant. olim regibus pare-€bant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. @1 nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius €quam quod in commune non consulunt. rarus duabus €tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita singuli pugnant, universi vincuntur. caelum €crebris imbribus ac nebulis foedum; asperitas frigorum €abest. dierum spatia ultra nostri orbis mensuram; nox €clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. quod si nubes €non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere €et exurgere, sed transire adfirmant. scilicet extrema et €plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit. solum praeter oleam vitemque €et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum pecu-€dumque fecundum: tarde mitescunt, cito proveniunt; eadem-€que utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique. fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium €victoriae. gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac €liventia. quidam artem abesse legentibus arbitrantur; nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, €prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam €margaritis deesse quam nobis avaritiam.  @@Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii €munia impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tole-rant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. igitur €primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu €Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit €incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. mox bella civilia et in rem publicam versa €principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace: @1 €consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, €ni velox ingenio mobili paenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. divus Claudius auctor €iterati operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto €in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox €fortunae fuit: domitae gentes, capti reges et monstratus €fatis Vespasianus.  @@Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac sub-€inde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque €paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia. quaedam civitates €Cogidumno regi donatae (is ad nostram usque memoriam €fidissimus mansit), vetere ac iam pridem recepta populi €Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges. mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis €admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti €officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum extinctus est. Suetonius hinc Paulinus biennio €prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque prae-€sidiis; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus €ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.  @@Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare €inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando €accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tamquam ex facili tolerantibus imperentur. singulos sibi olim reges €fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, €procurator in bona saeviret. aeque discordiam praeposito- @1 €rum, aeque concordiam subiectis exitiosam. alterius manus €centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. in proelio €fortiorem esse qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque et €imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibus. quantulum €enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic €Germanias excussisse iugum: et flumine, non Oceano de-fendi. sibi patriam coniuges parentes, illis avaritiam et €luxuriam causas belli esse. recessuros, ut divus Iulius €recessisset, modo virtutem maiorum suorum aemularentur. €neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨•…impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse. iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem €absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detine-€rent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. porro €in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam €audere.  @@His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis €regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) €sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites €consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere €ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris [ingeniis] saevitiae genus omisit ira et victoria. quod nisi Paulinus cognito €provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; €quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenenti-€bus arma plerisque, quos conscientia defectionis et proprius €ex legato timor agitabat, ne quamquam egregius cetera adro- @1 €ganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret. missus igitur Petronius Turpilianus tamquam €exorabilior et delictis hostium novus eoque paenitentiae €mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis €castrorum experimentis, comitate quadam curandi provin-€ciam tenuit. didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis €blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit €iustam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebel-€lius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque €humilis precario mox praefuit, ac velut pacta exercitus licentia, ducis salute, [et] seditio sine sanguine stetit. nec €Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit €Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostis, similis €petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis €delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.  @@Sed ubi cum cetero orbe Vespasianus et Britanniam €recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum €civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, €adgressus. multa proelia, et aliquando non incruenta; €magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. et Cerialis quidem alterius successoris curam €famamque obruisset: subiit sustinuitque molem Iulius @1 €Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque et €pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem €hostium locorum quoque difficultates eluctatus.  @@Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media iam €aestate transgressus Agricola invenit, cum et milites velut €omissa expeditione ad securitatem et hostes ad occasionem verterentur. Ordovicum civitas haud multo ante adventum €eius alam in finibus suis agentem prope universam obtriverat, eoque initio erecta provincia. et quibus bellum volentibus €erat, probare exemplum ac recentis legati animum opperiri, €cum Agricola, quamquam transvecta aestas, sparsi per pro-€vinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, €tarda et contraria bellum incohaturo, et plerisque custodiri €suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit; €contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, €quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante €agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem. caesaque prope universa gente, non ignarus instan-€dum famae ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, €Monam insulam, [2a]2 cuius possessione revocatum Paulinum €rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. sed, ut in subitis consiliis, naves €deerant: ratio et constantia ducis transvexit. depositis €omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada €et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos €regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui €classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. ita €petita pace ac dedita insula clarus ac magnus haberi Agri-€cola, quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii @1 €per ostentationem et officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. nec Agricola prosperitate rerum €in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos €continuisse; ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed €ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta €futuri spe tam magna tacuisset.  @@Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus €per aliena experimenta parum profici armis, si iniuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. a se suisque €orsus primum domum suam coe+rcuit, quod plerisque haud €minus arduum est quam provinciam regere. nihil per €libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex €commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare. omnia scire, non €omnia exsequi. parvis peccatis veniam, magnis severitatem €commodare; nec poena semper, sed saepius paenitentia €contentus esse; officiis et administrationibus potius non €peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent. frumenti et tributorum exactionem aequalitate munerum €mollire, circumcisis quae in quaestum reperta ipso tributo €gravius tolerabantur. namque per ludibrium adsidere clausis €horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur. divortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut €civitates proximis hibernis in remota et avia deferrent, €donec quod omnibus in promptu erat paucis lucrosum €fieret.  @@Haec primo statim anno comprimendo egregiam famam @1 €paci circumdedit, quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur. sed ubi aestas ad-€venit, contracto exercitu multus in agmine, laudare mode-€stiam, disiectos coe+rcere; loca castris ipse capere, aestuaria €ac silvas ipse praetemptare; et nihil interim apud hostis €quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur; €atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis ostentare. quibus rebus multae civitates, quae in illum €diem ex aequo egerant, datis obsidibus iram posuere et €praesidiis castellisque circumdatae, et tanta ratione cura-€que, ut nulla ante Britanniae nova pars [2pariter]2 inlacessita €transierit.  @@Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta. namque €ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et €otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare €publice, ut templa fora domos extruerent, laudando prom-€ptos, castigando segnis: ita honoris aemulatio pro neces-sitate erat. iam vero principum filios liberalibus artibus €erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, €ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor et frequens €toga; paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, €porticus et balinea et conviviorum elegantiam. idque apud €imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.  @@Tertius expeditionum annus novas gentis aperuit, vasta-€tis usque ad Tanaum (aestuario nomen est) nationibus. @1 €qua formidine territi hostes quamquam conflictatum saevis €tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. adnotabant periti non alium €ducem opportunitates locorum sapientius legisse. nullum ab €Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut €pactione ac fuga desertum; nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur. ita intrepida ibi hiems, crebrae €eruptiones et sibi quisque praesidio, inritis hostibus eoque €desperantibus, quia soliti plerumque damna aestatis hiber-€nis eventibus pensare tum aestate atque hieme iuxta pelle-bantur. nec Agricola umquam per alios gesta avidus €intercepit: seu centurio seu praefectus incorruptum facti €testem habebat. apud quosdam acerbior in conviciis narra-€batur; [2et]2 ut erat comis bonis, ita adversus malos iniucundus. ceterum ex iracundia nihil supererat secretum, ut silentium €eius non timeres: honestius putabat offendere quam odisse.  @@Quarta aestas obtinendis quae percucurrerat insumpta; þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨—‚ac si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. namque Clota et €Bodotria diversi maris aestibus per inmensum revectae, €angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis €firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis €velut in aliam insulam hostibus.  @@Quinto expeditionum anno nave prima transgressus igno-€tas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis €domuit; eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspi-€cit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si @1 €quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam €sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit. spatium eius, si €Britanniae comparetur, angustius nostri maris insulas supe-€rat. solum caelumque et ingenia cultusque hominum haud €multum a Britannia differunt; [in] melius aditus portus-que per commercia et negotiatores cogniti. Agricola ex-€pulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat €ac specie amicitiae in occasionem retinebat. saepe ex eo €audivi legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique €Hiberniam posse; idque etiam adversus Britanniam pro-€futurum, si Romana ubique arma et velut e conspectu €libertas tolleretur.  @@Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, €amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus uni-€versarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera €timebantur, portus classe exploravit; quae ab Agricola pri-€mum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, €cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe €isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis €et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo €silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluc-€tuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex €captivis audiebatur, visa classis obstupefaciebat, tamquam €aperto maris sui secreto ultimum victis perfugium claudere-tur. ad manus et arma conversi Caledoniam incolentes €populi magno paratu, maiore fama, uti mos est de ignotis, @1 €oppugnare ultro castellum adorti, metum ut provocantes €addiderant; regrediendumque citra Bodotriam et ceden-€dum potius quam pellerentur ignavi specie prudentium €admonebant, cum interim cognoscit hostis pluribus ag-minibus inrupturos. ac ne superante numero et peritia €locorum circumiretur, diviso et ipse in tris partes exercitu €incessit.  @@Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio uni-€versi nonam legionem ut maxime invalidam nocte adgressi, €inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus inrupere. iamque in ipsis castris pugnabatur, cum Agricola iter hos-€tium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velo-€cissimos equitum peditumque adsultare tergis pugnantium €iubet, mox ab universis adici clamorem; et propinqua luce fulsere signa. ita ancipiti malo territi Britanni; et nonanis €rediit animus, ac securi pro salute de gloria certabant. €ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum €angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu cer-€tante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. quod nisi paludes et silvae fugientis texissent, debellatum €illa victoria foret.  @@Cuius conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti €suae invium et penetrandam Caledoniam inveniendumque €tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu fremebant. atque illi modo cauti ac sapientes prompti €post eventum ac magniloqui erant. iniquissima haec €bellorum condicio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. at Britanni non virtute se victos, @1 €sed occasione et arte ducis rati, nihil ex adrogantia re-€mittere, quo minus iuventutem armarent, coniuges ac liberos €in loca tuta transferrent, coetibus et sacrificiis conspirationem €civitatum sancirent. atque ita inritatis utrimque animis €discessum.  @@Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias con-€scripta et in Britanniam transmissa magnum ac memora-bile facinus ausa est. occiso centurione ac militibus, qui €ad tradendam disciplinam inmixti manipulis exemplum et €rectores habebantur, tris liburnicas adactis per vim guber-€natoribus ascendere; et uno %remigante, suspectis duobus €eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur. mox ad aquam atque utilia raptum [2ubi €adpul]2issent, cum plerisque Britannorum sua defensantium €proelio congressi ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad €extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos vescerentur. atque ita circumvecti Britanniam, €amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt. ac fuere €quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam €mutatione ementium adductos indicium tanti casus inlu-€stravit.  @@Initio aestatis Agricola domestico vulnere ictus, anno €ante natum filium amisit. quem casum neque ut plerique @1 €fortium virorum ambitiose, neque per lamenta rursus ac €maerorem muliebriter tulit; et in luctu bellum inter reme-dia erat. igitur praemissa classe, quae pluribus locis prae-€data magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, €cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addi-€derat, ad montem Graupium pervenit, quem iam hostis insederat. nam Britanni nihil fracti pugnae prioris eventu €et ultionem aut servitium expectantes, tandemque docti €commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatium vires exciverant. iamque €super triginta milia armatorum aspiciebantur, et adhuc €adfluebat omnis iuventus et quibus cruda ac viridis senec-€tus, clari bello et sua quisque decora gestantes, cum inter €pluris duces virtute et genere praestans nomine Calgacus €apud contractam multitudinem proelium poscentem in hunc €modum locutus fertur:  @@'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, €magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque €vestrum initium libertatis toti Britanniae fore: nam et uni-€versi co[2i]2stis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne €mare quidem securum inminente nobis classe Romana. ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. priores pugnae, quibus adversus €Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium €in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britan-€niae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium €litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus. nos terrarum ac libertatis extremos @1 €recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc €terminus Britanniae patet, atque omne ignotum pro magni-€fico est; sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, €et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obse-quium ac modestiam effugias. raptores orbis, postquam €cuncta vastantibus defuere terrae, mare scrutantur: si €locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi, quos non €Oriens, non Occidens satiaverit: soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt. auferre trucidare ra-€pere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem €faciunt, pacem appellant.  @@'Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos €esse voluit: hi per dilectus alibi servituri auferuntur; con-€iuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur. bona fortu-€naeque in tributum, ager atque annus in frumentum, cor-€pora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter €verbera et contumelias conteruntur. nata servituti mancipia €semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam cotidie emit, cotidie pascit. ac sicut in €familia recentissimus quisque servorum etiam conservis ludi-€brio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos €et viles in excidium petimur; neque enim arva nobis aut €metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. virtus porro ac ferocia subiectorum ingrata imperantibus; €et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. @1 €ita sublata spe veniae tandem sumite animum, tam quibus þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨Ÿ•salus quam quibus gloria carissima est. Brigantes femina €duce exurere coloniam, expugnare castra, ac nisi felicitas in €socordiam vertisset, exuere iugum potuere: nos integri et €indomiti et in libertatem, non in paenitentiam [2bel]2laturi; €primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia €viros seposuerit.  @@'An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace €lasciviam adesse creditis? nostris illi dissensionibus ac dis-€cordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt; €quem contractum ex diversissimis gentibus ut secundae res €tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos €et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi €alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis. metus ac terror sunt €infirma vincla caritatis; quae ubi removeris, qui timere €desierint, odisse incipient. omnia victoriae incitamenta pro €nobis sunt: nullae Romanos coniuges accendunt, nulli €parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria aut alia est. paucos numero, trepidos ignorantia, caelum €ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circumspectantis, €clausos quodam modo ac vinctos di nobis tradiderunt. ne €terreat vanus aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. in ipsa hostium acie invenie-€mus nostras manus: adgnoscent Britanni suam causam, €recordabuntur Galli priorem libertatem, tam deserent illos €ceteri Germani quam nuper Usipi reliquerunt. nec quic-€quam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, @1 €inter male parentis et iniuste imperantis aegra municipia et discordantia. hic dux, hic exercitus: ibi tributa et me-€talla et ceterae servientium poenae, quas in aeternum per-€ferre aut statim ulcisci in hoc campo est. proinde ituri in €aciem et maiores vestros et posteros cogitate.'  @@Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu €cantuque et clamoribus dissonis. iamque agmina et armorum €fulgores audentissimi cuiusque procursu; simul instrue-€batur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix muni-€mentis coe+rcitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit: 'septimus annus est, commilitones, ex quo virtute €et auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britan-€niam vicistis. tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitu-€dine adversus hostis seu patientia ac labore paene adversus €ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis paenituit. ergo egressi, ego veterum legatorum, €vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non €fama nec rumore, sed castris et armis tenemus: inventa Britannia et subacta. equidem saepe in agmine, cum vos €paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cuiusque €voces audiebam: "quando dabitur hostis, quando in manus €[2veniet]2?" veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in €aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis ad-versa. nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, €transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita €fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt; @1 €neque enim nobis aut locorum eadem notitia aut commea-€tuum eadem abundantia, sed manus et arma et in his omnia. quod ad me attinet, iam pridem mihi decretum est neque €exercitus neque ducis terga tuta esse. proinde et honesta €mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco €sita sunt; nec inglorium fuerit in ipso terrarum ac naturae €fine cecidisse.  @@'Si novae gentes atque ignota acies constitisset, aliorum €exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora re-€censete, vestros oculos interrogate. hi sunt, quos proximo €anno unam legionem furto noctis adgressos clamore debel-€lastis; hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites. quo modo silvas saltusque penetrantibus €fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia €ipso agminis sono pellebantur, sic acerrimi Britannorum €iam pridem ceciderunt, reliquus est numerus ignavorum et metuentium. quos quod tandem invenistis, non restiterunt, €sed deprehensi sunt; novissimae res et extremus metus €torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis. transigite cum expe-€ditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, €adprobate rei publicae numquam exercitui imputari potuisse €aut moras belli aut causas rebellandi.'  @@Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, €et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. instinctos ruentisque ita disposuit, ut €peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem fir- @1 €marent, equitum tria milia cornibus adfunderentur. legiones €pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum san-guinem bellandi, et auxilium, si pellerentur. Britannorum €acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constite-€rat ita, ut primum agmen in aequo, ceteri per adclive iugum €conexi velut insurgerent; media campi covinnarius eques strepitu ac discursu complebat. tum Agricola superante €hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera €suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior €acies futura erat et arcessendas plerique legiones admone-€bant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo €pedes ante vexilla constitit.  @@Ac primo congressu eminus certabatur; simulque con-€stantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus €caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi €magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quat-€tuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, €ut rem ad mucrones ac manus adducerent; quod et ipsis €vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile [parva €scuta et enormis gladios gerentibus]; nam Britannorum €gladii sine mucrone complexum armorum et in arto pugnam non tolerabant. igitur ut Batavi miscere ictus, ferire €umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, €erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione €et impetu conisae proximos quosque caedere: ac plerique €semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. @1 interim equitum turmae, [2ut]2 fugere covinnarii, peditum se €proelio miscuere. et quamquam recentem terrorem intu-€lerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus €locis haerebant; minimeque aequa nostris iam pugnae facies €erat, cum aegre clivo instantes simul equorum corporibus €impellerentur; ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus €equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios €incursabant.  @@Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium €insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, de-€gredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni €id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita €belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset. ita €consilium Britannorum in ipsos versum, transvectaeque prae-€cepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem €invasere. tum vero patentibus locis grande et atrox specta-€culum: sequi, vulnerare, capere, atque eosdem oblatis aliis trucidare. iam hostium, prout cuique ingenium erat, cater-€vae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes €ultro ruere ac se morti offerre. passim arma et corpora et €laceri artus et cruenta humus; et aliquando etiam victis ira virtusque. nam postquam silvis adpropinquaverunt, primos €sequentium incautos collecti et locorum gnari circumvenie-€bant. quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas €cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem @1 €equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persul-€tare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. ceterum ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus €videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius €alium respectantes: rari et vitabundi in vicem longinqua atque avia petiere. finis sequendi nox et satietas fuit. caesa €hostium ad decem milia: nostrorum trecenti sexaginta ceci-€dere, in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, iuvenili €ardore et ferocia equi hostibus inlatus. þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨¦@@Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Bri-€tanni palantes mixto virorum mulierumque ploratu trahere €vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram €ultro incendere, eligere latebras et statim relinquere; miscere €in vicem consilia aliqua, dein separare; aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari. satisque con-€stabat saevisse quosdam in coniuges ac liberos, tamquam €misererentur. proximus dies faciem victoriae latius aperuit: €vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius. quibus in omnem partem di-€missis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari €hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum ne-quibat), in finis Borestorum exercitum deducit. ibi acceptis €obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit. €datae ad id vires, et praecesserat terror. ipse peditem atque €equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa trans-itus mora terrerentur, in hibernis locavit. et simul classis €secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, €unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat. @1  @@Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia €epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit. inerat conscientia derisui €fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per €commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem €formarentur: at nunc veram magnamque victoriam tot mili-bus hostium caesis ingenti fama celebrari. id sibi maxime €formidolosum, privati hominis nomen supra principem attolli: €frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, €si militarem gloriam alius occuparet; cetera utcumque €facilius dissimulari, ducis boni imperatoriam virtutem esse. talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium €erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit €reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus €languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam ob-€tinebat.  @@Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem €et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore €cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinio-€nem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. credi-€dere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum €ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, €cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur; €eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne €appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum €istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est. tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam @1 €tutamque. ac ne notabilis celebritate et frequentia occur-€rentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in €urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit; €exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servien-tium inmixtus est. ceterum uti militare nomen, grave €inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem €atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis, €uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus €magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspecto-€que Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.  @@Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, €absens absolutus est. causa periculi non crimen ullum aut €querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. et ea €insecuta sunt rei publicae tempora, quae sileri Agricolam €non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania €et Pannonia temeritate aut per ignaviam ducum amissi, tot €militares viri cum tot cohortibus expugnati et capti; nec iam €de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et posses-sione dubitatum. ita cum damna damnis continuarentur €atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, posce-€batur ore vulgi dux Agricola, comparantibus cunctis vigorem, €constantiam et expertum bellis animum cum inertia et formidine aliorum. quibus sermonibus satis constat Do-€mitiani quoque auris verberatas, dum optimus quisque €libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore pro-€num deterioribus principem extimulabant. sic Agricola €simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum in ipsam gloriam €praeceps agebatur. @1  @@Aderat iam annus, quo proconsulatum Africae et Asiae sor-€tiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat €nec Domitiano exemplum. accessere quidam cogitationum €principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agri-colam interrogarent. ac primo occultius quietem et otium €laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione offerre, €postremo non iam obscuri suadentes simul terrentesque per-traxere ad Domitianum. qui paratus simulatione, in ad-€rogantiam compositus, et audiit preces excusantis et, cum €adnuisset, agi sibi gratias passus est, nec erubuit beneficii €invidia. salarium tamen proconsulare solitum offerri et €quibusdam a se ipso concessum Agricolae non dedit, sive €offensus non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat videretur emisse. proprium humani ingenii est odisse quem €laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo €obscurior, eo inrevocabilior, moderatione tamen prudentia-€que Agricolae leniebatur, quia non contumacia neque inani iactatione libertatis famam fatumque provocabat. sciant, €quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis prin-€cipibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si €industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique €per abrupta, sed in nullum rei publicae usum [2nisi]2 ambi-€tiosa morte inclaruerunt.  @@Finis vitae eius nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis €etiam ignotisque non sine cura fuit. vulgus quoque et hic €aliud agens populus et ventitavere ad domum et per fora @1 €et circulos locuti sunt; nec quisquam audita morte Agri-colae aut laetatus est aut statim oblitus. augebat miseratio-€nem constans rumor veneno interceptum: nobis nihil com-€perti, [2ut]2 adfirmare ausim. ceterum per omnem valetudinem €eius crebrius quam ex more principatus per nuntios visentis €et libertorum primi et medicorum intimi venere, sive cura illud sive inquisitio erat. supremo quidem die momenta €ipsa deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, €nullo credente sic adcelerari quae tristis audiret. speciem €tamen doloris animi vultu prae se tulit, securus iam odii et qui facilius dissimularet gaudium quam metum. satis con-€stabat lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae €uxori et piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum €velut honore iudicioque. tam caeca et corrupta mens adsi-€duis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi €heredem nisi malum principem.  @@Natus erat Agricola Gaio Caesare tertium consule idibus €Iuniis: excessit quarto et quinquagesimo anno, decimum kalendas Septembris Collega Prisc[2in]2oque consulibus. quod €si habitum quoque eius posteri noscere velint, decentior €quam sublimior fuit; nihil impetus in vultu: gratia oris €supererat. bonum virum facile crederes, magnum libenter. et ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis €ereptus, quantum ad gloriam, longissimum aevum peregit. €quippe et vera bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat, €et consulari ac triumphalibus ornamentis praedito quid aliud adstruere fortuna poterat? opibus nimiis non gaudebat, @1 €speciosae [non] contigerant. filia atque uxore superstiti-€bus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse. nam €sicut ei [2non licuit]2 durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac €principem Traianum videre, quod augurio votisque apud €nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande sola-€cium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus €non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed con-€tinuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.  @@Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis €senatum et eadem strage tot consularium caedes, tot nobilis-þ³µ±ÿï°°±ÿï‚ÁçÿïƒÔáãÿ¨­ƒsimarum feminarum exilia et fugas. una adhuc victoria €Carus Mettius censebatur, et intra Albanam arcem sententia €Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: €mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos €Maurici Rusticique visus [2foedavit]2; nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussit-€que scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano mi-€seriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra €subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus €sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem €muniebat. @@Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed @1 €etiam opportunitate mortis. ut perhibent qui interfuere €novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum ex-€cepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares. sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis €erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. ex-€cepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo €figeremus. noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam €longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima €uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis €comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid €oculi tui.  @@Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, €non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide €quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et €muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. admiratione €te potius et immortalibus laudibus et, si natura suppe-€ditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctis-simi cuiusque pietas. id filiae quoque uxorique praece-€perim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia €facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram €animi magis quam corporis complectantur, non quia inter-€cedendum putem imaginibus quae marmore aut aere fingun- @1 €tur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac €mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et expri-€mere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. quidquid ex Agricola amavimus, quidquid €mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum €in aeternitate temporum, fama rerum; nam multos veterum €velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteri-€tati narratus et traditus superstes erit. @1 ï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¯ôÿ@@@@{1DE ORIGINE ET SITU €@@@@GERMANORUM €@@@@LIBER}1 ¡Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno €et Danuvio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu €aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus €et insularum immensa spatia complectens, nuper cognitis €quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice €ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito montis €Abnobae iugo effusus plures populos adit, donec in Ponti-€cum mare sex meatibus erumpat; septimum os paludibus €hauritur.  @@Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum €gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim €sed classibus advehebantur qui mutare sedes quaerebant, et €immensus ultra utque sic dixerim adversus Oceanus raris ab orbe nostro navibus aditur. quis porro, praeter periculum @1 €horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta €Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem €cultu aspectuque nisi si patria sit? @@Celebrant carminibus antiquis, quod unum apud illos €memoriae et annalium genus est, Tuistonem deum terra €editum. ei filium Mannum originem gentis conditoresque €Manno tres filios adsignant, e quorum nominibus proximi €Oceano Ingaevones, medii Herminones, ceteri Istaevones vocentur. quidam, ut in licentia vetustatis, plures deo ortos €pluresque gentis appellationes, Marsos Gambrivios Suebos Vandilios adfirmant, eaque vera et antiqua nomina. ceterum €Germaniae vocabulum recens et nuper additum, quoniam €qui primi Rhenum transgressi Gallos expulerint ac nunc €Tungri, tunc Germani vocati sint: ita nationis nomen, non €gentis, evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob €metum, mox et a se ipsis invento nomine Germani voca-€rentur.  @@Fuisse et apud eos Herculem memorant, primumque €omnium virorum fortium ituri in proelia canunt. sunt €illis haec quoque carmina quorum relatu, quem baritum €vocant, accendunt animos futuraeque pugnae fortunam ipso €cantu augurantur; terrent enim trepidantve, prout sonuit €acies, nec tam vocis ille quam virtutis concentus videtur. adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, €obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat. ceterum et Ulixen quidam opinantur longo €illo et fabuloso errore in hunc Oceanum delatum adisse @1 €Germaniae terras, Asciburgiumque, quod in ripa Rheni €situm hodieque incolitur, ab illo constitutum nomina-€tumque; aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto €Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monu-€mentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare. quae neque €confirmare argumentis neque refellere in animo est: ex €ingenio suo quisque demat vel addat fidem.  @@Ipse eorum opinionibus accedo qui Germaniae populos €nullis [aliis] aliarum nationum conubiis infectos propriam et €sinceram et tantum sui similem gentem extitisse arbitrantur. unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto homi-€num numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae €comae, magna corpora et tantum ad impetum valida. laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim €aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove €adsueverunt.  @@Terra etsi aliquanto specie differt, in universum tamen €aut silvis horrida aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, €ventosior qua Noricum ac Pannoniam aspicit; satis ferax, €frugiferarum arborum impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. ne armentis quidem suus honor aut €gloria frontis: numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. argentum et aurum propitiine an irati dii negave-€rint dubito. nec tamen adfirmaverim nullam Germaniae €venam argentum aurumve gignere: quis enim scrutatus est? possessione et usu haud perinde adficiuntur: est videre €apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri @1 €data, non in alia vilitate quam quae humo finguntur. €quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argen-€tum in pretio habent formasque quasdam nostrae pecuniae €agnoscunt atque eligunt: interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. pecuniam probant veterem €et diu notam, serratos bigatosque. argentum quoque magis €quam aurum sequuntur, nulla adfectione animi, sed quia €numerus argenteorum facilior usui est promisca ac vilia €mercantibus.  @@Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum €colligitur. rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur: hastas €vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro, €sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel comminus vel eminus pugnent. et eques quidem €scuto frameaque contentus est, pedites et missilia spargunt, €pluraque singuli, atque in immensum vibrant, nudi aut €sagulo leves. nulla cultus iactatio: scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. paucis loricae, vix uni alterive cassis €aut galea. equi non forma, non velocitate conspicui. sed €nec variare gyros in morem nostrum docentur: in rectum €aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit. in universum aestimanti plus penes peditem €roboris; eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad €equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuven-tute delectos ante aciem locant. definitur et numerus: €centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vo-€cantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est. acies per cuneos componitur. cedere loco, dummodo €rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. corpora @1 þ³µ±ÿï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¦–ƒsuorum etiam in dubiis proeliis referunt. scutum reliquisse €praecipuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium €inire ignominioso fas, multique superstites bellorum in-€famiam laqueo finierunt.  @@Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. nec regi-€bus infinita ac libera potestas, et duces exemplo potius €quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. ceterum neque animadvertere neque €vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, €non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo impe-rante, quem adesse bellantibus credunt. effigiesque et signa €quaedam detracta lucis in proelium ferunt; quodque prae-€cipuum fortitudinis incitamentum est, non casus nec for-€tuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et €propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctis-€simi testes, hi maximi laudatores: ad matres, ad coniuges €vulnera ferunt; nec illae numerare et exigere plagas pavent, €cibosque et hortamina pugnantibus gestant.  @@Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et la-€bantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu €pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe €impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut €efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur. inesse quin etiam €sanctum aliquid et providum putant, nec aut consilia earum aspernantur aut responsa neglegunt. vidimus sub divo €Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco €habitam; sed et olim Auriniam et complures alias venerati €sunt, non adulatione nec tamquam facerent deas. @1  @@Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus €humanis quoque hostiis litare fas habent. Herculem ac Martem concessis animalibus placant. pars Sueborum et €Isidi sacrificat: unde causa et origo peregrino sacro parum €comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figura-tum docet advectam religionem. ceterum nec cohibere €parietibus deos neque in ullam humani oris speciem ad-€simulare ex magnitudine caelestium arbitrantur: lucos ac €nemora consecrant deorumque nominibus appellant secre-€tum illud, quod sola reverentia vident.  @@Auspicia sortesque ut qui maxime observant. sortium €consuetudo simplex. virgam frugiferae arbori decisam in €surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. mox, si €publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse €pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter €singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur. si prohibuerunt, nulla de eadem re in eun-€dem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc €fides exigitur. et illud quidem etiam hic notum, avium €voces volatusque interrogare: proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. publice aluntur €isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere €contacti; quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel €princeps civitatis comitantur hinnitusque ac fremitus ob-servant. nec ulli auspicio maior fides, non solum apud €plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim €ministros deorum, illos conscios putant. est et alia ob-€servatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explo- @1 rant. eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo €modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis €quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro €praeiudicio accipitur.  @@De minoribus rebus principes consultant, de maioribus €omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi €quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut €incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspi-€catissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, €sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt: nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod €non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, €considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, €prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, €prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu €aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissi-€mum adsensus genus est armis laudare.  @@Licet apud concilium accusare quoque et discrimen €capitis intendere. distinctio poenarum ex delicto: prodi-€tores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles €et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt. diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera €ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi. sed et €levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque €numero convicti multantur. pars multae regi vel civitati, €pars ipsi qui vindicatur vel propinquis eius exsolvitur. @1 eliguntur in isdem conciliis et principes qui iura per pagos €vicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites con-€silium simul et auctoritas adsunt.  @@Nihil autem neque publicae neque privatae rei nisi armati €agunt. sed arma sumere non ante cuiquam moris quam €civitas suffecturum probaverit. tum in ipso concilio vel €principum aliquis vel pater vel propinqui scuto frameaque €iuvenem ornant: haec apud illos toga, hic primus iuventae €honos; ante hoc domus pars videntur, mox rei publicae. insignis nobilitas aut magna patrum merita principis digna-€tionem etiam adulescentulis adsignant: %ceteris robustioribus €ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites aspici. gradus quin etiam ipse comitatus habet, iudicio €eius quem sectantur; magnaque et comitum aemulatio, €quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. haec dignitas, hae vires: €magno semper electorum iuvenum globo circumdari in €pace decus, in bello praesidium. nec solum in sua gente €cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea €gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat; expe-€tuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa €plerumque fama bella profligant.  @@Cum ventum in aciem, turpe principi virtute vinci, turpe €comitatui virtutem principis non adaequare. iam vero €infame in omnem vitam ac probrosum superstitem principi €suo ex acie recessisse: illum defendere, tueri, sua quoque €fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum €est: principes pro victoria pugnant, comites pro principe. si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, pleri-€que nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae €tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies et @1 €facilius inter ancipitia clarescunt magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare; exigunt enim principis sui €liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victri-€cemque frameam; nam epulae et quamquam incompti, €largi tamen apparatus pro stipendio cedunt. materia muni-ficentiae per bella et raptus. nec arare terram aut expect-€are annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et €vulnera mereri; pigrum quin immo et iners videtur sudore €adquirere quod possis sanguine parare.  @@Quotiens bella non ineunt, non multum venatibus, plus €per otium transigunt, dediti somno ciboque: fortissimus €quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et €penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmis-€simo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, €cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem. mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel €armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit. gaudent praecipue finitimarum €gentium donis, quae non modo a singulis, sed et publice €mittuntur, electi equi, magn[2ific]2a arma, phalerae torques-€que; iam et pecuniam accipere docuimus.  @@Nullas Germanorum populis urbes habitari satis notum €est, ne pati quidem inter se iunctas sedes. colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. vicos €locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus þ³µ±ÿï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¨’ƒaedificiis: suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium sive inscitia aedificandi. ne €caementorum quidem apud illos aut tegularum usus: materia €ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem. €quaedam loca diligentius inlinunt terra ita pura ac splen-dente ut picturam ac lineamenta colorum imitetur. solent @1 €et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo €onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia €rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando €hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa €aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.  @@Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina con-€sertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem €agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, €sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus expri-mente. gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, €ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. €eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibus-€que beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit. nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod €feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura €variant, partemque vestitus superioris in manicas non ex-€tendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars €pectoris patet.  @@Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum €partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum sin-€gulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui €non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur. dotem non uxor marito, sed uxori maritus offert. inter-€sunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non €ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta €comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque. in haec munera uxor accipitur, atque €in vicem ipsa armorum aliquid viro adfert: hoc maximum €vinculum, haec arcana sacra, hos coniugales deos arbitran-tur. ne se mulier extra virtutum cogitationes extraque €bellorum casus putet, ipsis incipientis matrimonii auspiciis @1 €admonetur venire se laborum periculorumque sociam, idem €in pace, idem in proelio passuram ausuramque: hoc iuncti €boves, hoc paratus equus, hoc data arma denuntiant. sic €vivendum, sic pariendum: accipere se quae liberis inviolata €ac digna reddat, quae nurus accipiant rursusque ad nepotes €referantur.  @@Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum ille-€cebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. litte-rarum secreta viri pariter ac feminae ignorant. paucissima €in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens €et maritis permissa: abscisis crinibus nudatam coram pro-€pinquis expellit domo maritus ac per omnem vicum verbere €agit; publicatae enim pudicitiae nulla venia: non forma, non aetate, non opibus maritum invenerit. nemo enim €illic vitia ridet, nec corrumpere et corrumpi saeculum €vocatur. melius quidem adhuc eae civitates, in quibus €tantum virgines nubunt et cum spe votoque uxoris semel transigitur. sic unum accipiunt maritum quo modo unum €corpus unamque vitam, ne ulla cogitatio ultra, ne longior €cupiditas, ne tamquam maritum sed tamquam matrimonium ament. numerum liberorum finire aut quemquam ex €agnatis necare flagitium habetur, plusque ibi boni mores €valent quam alibi bonae leges.  @@In omni domo nudi ac sordidi in hos artus, in haec €corpora, quae miramur, excrescunt. sua quemque mater uberibus alit, nec ancillis ac nutricibus delegantur. domi-€num ac servum nullis educationis deliciis dignoscas: inter €eadem pecora, in eadem humo degunt, donec aetas separet @1 ingenuos, virtus agnoscat. sera iuvenum venus, eoque €inexhausta pubertas. nec virgines festinantur; eadem €iuventa, similis proceritas: pares validaeque miscentur, ac robora parentum liberi referunt. sororum filiis idem apud €avunculum qui apud patrem honor. quidam sanctiorem artio-€remque hunc nexum sanguinis arbitrantur et in accipiendis €obsidibus magis exigunt, tamquam et animum firmius et domum latius teneant. heredes tamen successoresque sui €cuique liberi, et nullum testamentum. si liberi non sunt, €proximus gradus in possessione fratres, patrui, avunculi. €quanto plus propinquorum, quanto maior adfinium numerus, €tanto gratiosior senectus; nec ulla orbitatis pretia.  @@Suscipere tam inimicitias seu patris seu propinqui quam €amicitias necesse est. nec implacabiles durant: luitur enim €etiam homicidium certo armentorum ac pecorum numero €recipitque satisfactionem universa domus, utiliter in publi-€cum, quia periculosiores sunt inimicitiae iuxta libertatem. @@Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. €quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur; pro €fortuna quisque apparatis epulis excipit. cum defecere, qui €modo hospes fuerat, monstrator hospitii et comes; proximam domum non invitati adeunt. nec interest: pari humanitate €accipiuntur. notum ignotumque quantum ad ius hospitis €nemo discernit. abeunti, si quid poposcerit, concedere €moris; et poscendi in vicem eadem facilitas. gaudent €muneribus, sed nec data imputant nec acceptis obligantur. €[victus inter hospites comis.]  @@Statim e somno, quem plerumque in diem extrahunt, €lavantur, saepius calida, ut apud quos plurimum hiems @1 €occupat. lauti cibum capiunt: separatae singulis sedes et €sua cuique mensa. tum ad negotia nec minus saepe ad convivia procedunt armati. diem noctemque continuare €potando nulli probrum. crebrae, ut inter vinolentos, rixae €raro conviciis, saepius caede et vulneribus transiguntur. sed et de reconciliandis invicem inimicis et iungendis €adfinitatibus et adsciscendis principibus, de pace denique ac €bello plerumque in conviviis consultant, tamquam nullo €magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat animus aut ad magnas incalescat. gens non astuta nec callida €aperit adhuc secreta pectoris licentia loci; ergo detecta €et nuda omnium mens. postera die retractatur, et salva €utriusque temporis ratio est: deliberant dum fingere ne-€sciunt, constituunt dum errare non possunt.  @@Potui humor ex hordeo aut frumento, in quandam similitu-€dinem vini corruptus; proximi ripae et vinum mercantur. €cibi simplices, agrestia poma, recens fera aut lac concretum: €sine apparatu, sine blandimentis expellunt famem. adversus sitim non eadem temperantia. si indulseris ebrietati sugge-€rendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam €armis vincentur.  @@Genus spectaculorum unum atque in omni coetu idem: €nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt. exercitatio artem paravit, €ars decorem, non in quaestum tamen aut mercedem: quam-€vis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium. aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent, tanta lucrandi €perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo €ac novissimo iactu de libertate ac de corpore contendant. victus voluntariam servitutem adit; quamvis iuvenior, €quamvis robustior, alligari se ac venire patitur. ea est in re @1 €prava pervicacia; ipsi fidem vocant. servos condicionis €huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae €exsolvant.  @@Ceteris servis non in nostrum morem descriptis per €familiam ministeriis utuntur: suam quisque sedem, suos €penates regit. frumenti modum dominus aut pecoris aut €vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret; cetera domus officia uxor ac liberi exequuntur. verberare servum €ac vinculis et opere coercere rarum: occidere solent, non €disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est. liberti non multum supra servos sunt, €raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, €exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur. ibi enim et €super ingenuos et super nobiles ascendunt: apud ceteros €impares libertini libertatis argumentum sunt.  @@Faenus agitare et in usuras extendere ignotum; ideoque €magis servatur quam si vetitum esset. agri pro numero cul-€torum ab universis in vices occupantur, quos mox inter se €secundum dignationem partiuntur; facilitatem partiendi camporum spatia praestant. arva per annos mutant, et super-þ³µ±ÿï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¨š’‚est ager. nec enim cum ubertate et amplitudine soli labore €contendunt, ut pomaria conserant, ut prata separent, ut hortos rigent: sola terrae seges imperatur. unde annum quoque €ipsum non in totidem digerunt species: hiems et ver et €aestas intellectum ac vocabula habent, autumni perinde €nomen ac bona ignorantur. @1  @@Funerum nulla ambitio: id solum observatur ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur. struem rogi nec €vestibus nec odoribus cumulant: sua cuique arma, quo-€rundam igni et equus adicitur. sepulcrum caespes erigit: €monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem €defunctis aspernantur. lamenta ac lacrimas cito, dolorem €et tristitiam tarde ponunt. feminis lugere honestum est, €viris meminisse. @@Haec in commune de omnium Germanorum origine ac €moribus accepimus: nunc singularum gentium instituta €ritusque quatenus differant, quaeque nationes e Germania €in Gallias commigraverint, expediam.  @@Validiores olim Gallorum res fuisse summus auctorum €divus Iulius tradit; eoque credibile est etiam Gallos in €Germaniam transgressos. quantulum enim amnis obstabat €quo minus, ut quaeque gens evaluerat, occuparet permuta-€retque sedes promiscas adhuc et nulla regnorum potentia divisas! igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et €Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque €gens, tenuere. manet adhuc Boihaemi nomen signat-€que loci veterem memoriam quamvis mutatis cultoribus. sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis [Germanorum €natione] an Osi ab Araviscis in Germaniam commigra-€verint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus €utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaque erant. Treveri et €Nervii circa adfectationem Germanicae originis ultro ambi-€tiosi sunt, tamquam per hanc gloriam sanguinis a similitu-€dine et inertia Gallorum separentur. ipsam Rheni ripam @1 €haud dubie Germanorum populi colunt, Vangiones, Triboci, Nemetes. ne Ubii quidem, quamquam Romana colonia €esse meruerint ac libentius Agrippinenses conditoris sui €nomine vocentur, origine erubescunt, transgressi olim et €experimento fidei super ipsam Rheni ripam collocati, ut €arcerent, non ut custodirentur.  @@Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi non €multum ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Chat-€torum quondam populus et seditione domestica in eas sedes transgressus in quibus pars Romani imperii fierent. manet €honos et antiquae societatis insigne; nam nec tributis con-€temnuntur nec publicanus atterit; exempti oneribus et €collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur. est in eodem obsequio €et Mattiacorum gens; protulit enim magnitudo populi €Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii €reverentiam. ita sede finibusque in sua ripa, mente animo-€que nobiscum agunt, cetera similes Batavis, nisi quod ipso €adhuc terrae suae solo et caelo acrius animantur. @@Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam €trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui Decumates €agros exercent: levissimus quisque Gallorum et inopia €audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite €acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae €habentur.  @@Ultra hos Chatti initium sedis ab Hercynio saltu incohant, €non ita effusis ac palustribus locis ut ceterae civitates in quas €Germania patescit, durant siquidem colles, paulatim rare-€scunt, et Chattos suos saltus Hercynius prosequitur simul @1 atque deponit. duriora genti corpora, stricti artus, minax €vultus et maior animi vigor. multum, ut inter Germanos, €rationis ac sollertiae: praeponere electos, audire praepositos, €nosse ordines, intellegere occasiones, differre impetus, dis-€ponere diem, vallare noctem, fortunam inter dubia, virtutem €inter certa numerare, quodque rarissimum nec nisi Romanae €disciplinae concessum, plus reponere in duce quam in exercitu. omne robur in pedite, quem super arma ferra-€mentis quoque et copiis onerant: alios ad proelium ire €videas, Chattos ad bellum. rari excursus et fortuita pugna. €equestrium sane virium id proprium, cito parare victoriam, €cito cedere: [2peditum]2 velocitas iuxta formidinem, cunct-€atio propior constantiae est.  @@Et aliis Germanorum populis usurpatum raro et privata €cuiusque audentia apud Chattos in consensum vertit, ut €primum adoleverint, crinem barbamque submittere, nec nisi €hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habi-tum. super sanguinem et spolia revelant frontem, seque €tum demum pretia nascendi rettulisse dignosque patria ac €parentibus ferunt; ignavis et imbellibus manet squalor. fortissimus quisque ferreum insuper anulum (ignominiosum €id genti) velut vinculum gestat, donec se caede hostis absolvat. plurimis Chattorum hic placet habitus, iamque €canent insignes et hostibus simul suisque monstrati. €omnium penes hos initia pugnarum; haec prima semper €acies, visu nova: nam ne in pace quidem vultu mitiore mansuescunt. nulli domus aut ager aut aliqua cura: prout €ad quemque venere, aluntur, prodigi alieni, contemptores @1 €sui, donec exsanguis senectus tam durae virtuti impares €faciat.  @@Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt. Tencteri €super solitum bellorum decus equestris disciplinae arte €praecellunt; nec maior apud Chattos peditum laus quam Tencteris equitum. sic instituere maiores, posteri imitan-€tur. hi lusus infantium, haec iuvenum aemulatio: perseve-rant senes. inter familiam et penates et iura successionum €equi traduntur: excipit filius, non ut cetera, maximus natu, €sed prout ferox bello et melior.  @@Iuxta Tencteros Bructeri olim occurrebant: nunc Cha-€mavos et Angrivarios immigrasse narratur, pulsis Bructeris €ac penitus excisis vicinarum consensu nationum, seu super-€biae odio seu praedae dulcedine seu favore quodam erga €nos deorum; nam ne spectaculo quidem proelii invidere. super sexaginta milia non armis telisque Romanis, sed, €quod magnificentius est, oblectationi oculisque ceciderunt. €maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, €at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil €iam praestare fortuna maius potest quam hostium dis-€cordiam.  @@Angrivarios et Chamavos a tergo Dulgubnii et Chasuarii €claudunt aliaeque gentes haud perinde memoratae, a fronte €Frisii excipiunt. maioribus minoribusque Frisiis vocabulum €est ex modo virium. utraeque nationes usque ad Oceanum €Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos. ipsum quin etiam Oceanum €illa temptavimus; et superesse adhuc Herculis columnas @1 €fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus. nec €defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in €se simul atque in Herculem inquiri. mox nemo temptavit, €sanctiusque ac reverentius visum de actis deorum credere €quam scire.  @@Hactenus in occidentem Germaniam novimus; in sep-€tentrionem ingenti flexu recedit. ac primo statim Chaucorum €gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, €omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur. tam immensum terrarum €spatium non tenent tantum Chauci sed et implent, populus €inter Germanos nobilissimus quique magnitudinem suam malit iustitia tueri. sine cupiditate, sine impotentia, quieti €secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latro-ciniis populantur. id praecipuum virtutis ac virium argu-€mentum est, quod, ut superiores agant, non per iniurias €adsequuntur; prompta tamen omnibus arma ac, si res poscat, €exercitus, plurimum virorum equorumque; et quiescen-€tibus eadem fama.  @@In latere Chaucorum Chattorumque Cherusci nimiam ac €marcentem diu pacem inlacessiti nutrierunt; idque iucun-€dius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso €quiescas: ubi manu agitur, modestia ac probitas nomina superioris sunt. ita qui olim boni aequique Cherusci, nunc €inertes ac stulti vocantur; Chattis victoribus fortuna in sapientiam cessit. tracti ruina Cheruscorum et Fosi, con-€termina gens, adversarum rerum ex aequo socii sunt, cum in þ³µ±ÿï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¨¤“ƒsecundis minores fuissent. @1  @@Eundem Germaniae sinum proximi Oceano Cimbri tenent, €parva nunc civitas, sed gloria ingens. veterisque famae lata €vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum €ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem. sescentesimum et quadragesimum €annum urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita €sunt arma Caecilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. €ex quo si ad alterum imperatoris Traiani consulatum com-€putemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur: tam diu Germania vincitur. medio tam longi aevi spatio multa in €vicem damna. non Samnis, non Poeni, non Hispaniae €Galliaeve, ne Parthi quidem saepius admonuere: quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. quid enim €aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit? at Germani €Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Caepione €Maximoque Mallio fusis vel captis quinque simul consulares €exercitus populo Romano, Varum tresque cum eo legiones €etiam Caesari abstulerunt; nec impune C. Marius in Italia, €divus Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in €suis eos sedibus perculerunt: mox ingentes C. Caesaris minae in ludibrium versae. inde otium, donec occasione €discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legio-€num hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi; €nam proximis temporibus triumphati magis quam victi sunt.  @@Nunc de Suebis dicendum est, quorum non una ut €Chattorum Tencterorumve gens; maiorem enim Germaniae €partem obtinent, propriis adhuc nationibus nominibusque discreti, quamquam in commune Suebi vocentur. insigne @1 €gentis obliquare crinem nodoque substringere: sic Suebi a €ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur. in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod €saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium: €apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retor-quentur, ac saepe in ipso vertice religantur. principes et €ornatiorem habent: ea cura formae, sed innoxia; neque €enim ut ament amenturve, in altitudinem quandam et ter-€rorem adituri bella compti [ut] hostium oculis ornantur.  @@Vetustissimos nobilissimosque Sueborum Semnones memo-rant; fides antiquitatis religione firmatur. stato tempore in €silvam auguriis patrum et prisca formidine sacram [2eiusdem]2 €nominis eiusdemque sanguinis populi legationibus coeunt €caesoque publice homine celebrant barbari ritus horrenda primordia. est et alia luco reverentia: nemo nisi vinculo €ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se €ferens. si forte prolapsus est, attolli et insurgere haud licitum: per humum evolvuntur. eoque omnis superstitio €respicit, tamquam inde initia gentis, ibi regnator omnium €deus, cetera subiecta atque parentia. adicit auctoritatem €fortuna Semnonum: centum pagis habitant, magnoque €corpore efficitur ut se Sueborum caput credant. @1  @@Contra Langobardos paucitas nobilitat: plurimis ac €valentissimis nationibus cincti non per obsequium sed €proeliis et periclitando tuti sunt. Reudigni deinde et €Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suarines et Nuitones fluminibus aut silvis muniuntur. nec quicquam €notabile in singulis, nisi quod in commune Nerthum, id est €Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, €invehi populis arbitrantur. est in insula Oceani castum €nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste contectum; attingere uni sacerdoti concessum. is adesse penetrali €deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum vene-€ratione prosequitur. laeti tunc dies, festa loca, quaecumque adventu hospitioque dignatur. non bella ineunt, non arma €sumunt; clausum omne ferrum; pax et quies tunc tantum €nota, tunc tantum amata, donec idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. mox ve-€hiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto €lacu abluitur. servi ministrant, quos statim idem lacus €haurit. arcanus hinc terror sanctaque ignorantia, quid sit €illud quod tantum perituri vident.  @@Et haec quidem pars Sueborum in secretiora Germaniae €porrigitur: propior, ut, quo modo paulo ante Rhenum, sic €nunc Danuvium sequar, Hermundurorum civitas, fida Ro-€manis; eoque solis Germanorum non in ripa commercium, €sed penitus atque in splendidissima Raetiae provinciae colonia. passim sine custode transeunt; et cum ceteris €gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his @1 €domos villasque patefecimus non concupiscentibus. in €Hermunduris Albis oritur, flumen inclutum et notum olim; €nunc tantum auditur.  @@Iuxta Hermunduros Naristi ac deinde Marcomani et €Quadi agunt. praecipua Marcomanorum gloria viresque, €atque ipsa etiam sedes pulsis olim Boiis virtute parta. nec €Naristi Quadive degenerant. eaque Germaniae velut frons est, quatenus Danuvio praecingitur. Marcomanis Quadis-€que usque ad nostram memoriam reges manserunt ex gente €ipsorum, nobile Marobodui et Tudri genus (iam et externos €patiuntur), sed vis et potentia regibus ex auctoritate Romana. €raro armis nostris, saepius pecunia iuvantur, nec minus €valent.  @@Retro Marsigni, Cotini, Osi, Buri terga Marcomanorum €Quadorumque claudunt. e quibus Marsigni et Buri ser-€mone cultuque Suebos referunt: Cotinos Gallica, Osos €Pannonica lingua coarguit non esse Germanos, et quod tributa patiuntur. partem tributorum Sarmatae, partem €Quadi ut alienigenis imponunt: Cotini, quo magis pudeat, €et ferrum effodiunt. omnesque hi populi pauca cam-€pestrium, ceterum saltus et vertices montium [iugumque] insederunt. dirimit enim scinditque Suebiam continuum €montium iugum, ultra quod plurimae gentes agunt, ex €quibus latissime patet Lugiorum nomen in plures civitates €diffusum. valentissimas nominasse sufficiet, Harios, Helve-conas, Manimos, Helisios, Naharvalos. apud Naharvalos @1 €antiquae religionis lucus ostenditur. praesidet sacerdos €muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem €Pollucemque memorant. ea vis numini, nomen Alcis. €nulla simulacra, nullum peregrinae superstitionis vestigium; ut fratres tamen, ut iuvenes venerantur. ceterum Harii €super vires, quibus enumeratos paulo ante populos ante-€cedunt, truces insitae feritati arte ac tempore lenocinantur: €nigra scuta, tincta corpora; atras ad proelia noctes legunt €ipsaque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem €inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum €aspectum; nam primi in omnibus proeliis oculi vincuntur. @@Trans Lugios Gotones regnantur, paulo iam adductius €quam ceterae Germanorum gentes, nondum tamen supra €libertatem. protinus deinde ab Oceano Rugii et Lemovii; €omniumque harum gentium insigne rotunda scuta, breves €gladii et erga reges obsequium.  @@Suionum hinc civitates, ipso in Oceano, praeter viros €armaque classibus valent. forma navium eo differt quod €utrimque prora paratam semper adpulsui frontem agit. nec €velis ministrant nec remos in ordinem lateribus adiungunt: €solutum, ut in quibusdam fluminum, et mutabile, ut res poscit, hinc vel illinc remigium. est apud illos et opibus €honos, eoque unus imperitat, nullis iam exceptionibus, non precario iure parendi. nec arma, ut apud ceteros Germanos, €in promisco, sed clausa sub custode, et quidem servo, quia €subitos hostium incursus prohibet Oceanus, otiosae porro €armatorum manus facile lasciviunt: enimvero neque nobi-€lem neque ingenuum, ne libertinum quidem armis prae-€ponere regia utilitas est. @1  @@Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, €quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod ex-€tremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus €ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formas-€que equorum et radios capitis aspici persuasio adicit. illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro €Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus €ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior. matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas €aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum €deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri, frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patien-þ³µ±ÿï°°²ÿï‚ÇåòÿïƒÔáãÿ¨­”‚tius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et €mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae €natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum comper-€tumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris €iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo €usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia €terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque €interlucent, quae implicata humore mox durescente materia clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis €secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis €terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa €atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempesta-tum in adversa litora exundant. si naturam sucini admoto @1 €igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam €pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit. @@Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes €uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo €a libertate sed etiam a servitute degenerant.  @@Hic Suebiae finis. Peucinorum Venethorumque et Fen-€norum nationes Germanis an Sarmatis adscribam dubito. €quamquam Peucini, quos quidam Bastarnas vocant, sermone €cultu sede ac domiciliis ut Germani agunt. sordes omnium €ac torpor procerum: conubiis mixtis nonnihil in Sarma-tarum habitum foedantur. Venethi multum ex moribus €traxerunt; nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum €ac montium erigitur latrociniis pererrant. hi tamen inter €Germanos potius referuntur, quia et domos figunt et scuta €gestant et pedum usu et pernicitate gaudent: quae omnia €diversa Sarmatis sunt in plaustro equoque viventibus. Fennis mira feritas, foeda paupertas: non arma, non equi, €non penates; victui herba, vestitui pelles, cubile humus: €solae in sagittis spes, quas inopia ferri ossibus asperant. €idemque venatus viros pariter ac feminas alit; passim enim comitantur partemque praedae petunt. nec aliud infantibus €ferarum imbriumque suffugium quam ut in aliquo ramorum €nexu contegantur; huc redeunt iuvenes, hoc senum recep-taculum. sed beatius arbitrantur quam ingemere agris, €inlaborare domibus, suas alienasque fortunas spe metuque €versare: securi adversus homines, securi adversus deos rem @1 €difficillimam adsecuti sunt, ut illis ne voto quidem opus esset. cetera iam fabulosa: Hellusios et Oxionas ora €hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere: €quod ego ut incompertum in medio relinquam. @1 ï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¯ôÿ@@@@{1DIALOGUS €@@@@DE ORATORIBUS}1 ¡@@Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula €tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, €nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata €vix nomen ipsum oratoris retineat; neque enim ita appella-€mus nisi antiquos, horum autem temporum diserti causidici €et advocati et patroni et quidvis potius quam oratores vo-cantur. cui percontationi tuae respondere et tam magnae €quaestionis pondus excipere, ut aut de ingeniis nostris male €existimandum [2sit]2, si idem adsequi non possumus, aut de €iudiciis, si nolumus, vix hercule auderem, si mihi mea sen-€tentia proferenda ac non disertissimorum, ut nostris tem-€poribus, hominum sermo repetendus esset, quos eandem €hanc quaestionem pertractantis iuvenis admodum audivi. ita non ingenio, sed memoria et recordatione opus est, ut €quae a praestantissimis viris et excogitata subtiliter et dicta €graviter accepi, cum singuli diversas [vel easdem] sed pro-€babilis causas adferrent, dum formam sui quisque et animi €et ingenii redderent, isdem nunc numeris isdemque rationi- @1 bus persequar, servato ordine disputationis. neque enim €defuit qui diversam quoque partem susciperet, ac multum €vexata et inrisa vetustate nostrorum temporum eloquentiam €antiquorum ingeniis anteferret.  @@Nam postero die quam Curiatius Maternus Catonem €recitaverat, cum offendisse potentium animos diceretur, €tamquam in eo tragoediae argumento sui oblitus tantum €Catonem cogitasset, eaque de re per urbem frequens sermo €haberetur, venerunt ad eum Marcus Aper et Iulius Secun-€dus, celeberrima tum ingenia fori nostri, quos ego utrosque €non modo in iudiciis studiose audiebam, sed domi quoque €et in publico adsectabar mira studiorum cupiditate et quo-€dam ardore iuvenili, ut fabulas quoque eorum et disputa-€tiones et arcana semotae dictionis penitus exciperem, quamvis €maligne plerique opinarentur, nec Secundo promptum esse €sermonem et Aprum ingenio potius et vi naturae quam institutione et litteris famam eloquentiae consecutum. nam €et Secundo purus et pressus et, in quantum satis erat, pro-€fluens sermo non defuit, et Aper omni eruditione imbutus €contemnebat potius litteras quam nesciebat, tamquam ma-€iorem industriae et laboris gloriam habiturus, si ingenium €eius nullis alienarum artium adminiculis inniti videretur.  @@Igitur ut intravimus cubiculum Materni, sedentem ipsum-€[2que]2, quem pridie recitaverat librum, inter manus habentem €deprehendimus. @@Tum Secundus 'nihilne te' inquit, 'Materne, fabulae €malignorum terrent, quo minus offensas Catonis tui ames? €an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retrac-€tares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam €dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed €tamen securiorem?' @1 @@Tum ille 'leges' inquit 'quid Maternus sibi debuerit, et €adgnosces quae audisti. quod si qua omisit Cato, sequenti €recitatione Thyestes dicet; hanc enim tragoediam disposui €iam et intra me ipse formavi. atque ideo maturare libri €huius editionem festino, ut dimissa priore cura novae cogita-€tioni toto pectore incumbam.' @@'Adeo te tragoediae istae non satiant,' inquit Aper 'quo €minus omissis orationum et causarum studiis omne tempus €modo circa Medeam, ecce nunc circa Thyestem consumas, €cum te tot amicorum causae, tot coloniarum et munici-€piorum clientelae in forum vocent, quibus vix suffeceris, €etiam si non novum tibi ipse negotium importasses, [2ut]2 €Domitium et Catonem, id est nostras quoque historias et €Romana nomina Graeculorum fabulis adgregares.'  @@Et Maternus: 'perturbarer hac tua severitate, nisi fre-€quens et assidua nobis contentio iam prope in consuetu-€dinem vertisset. nam nec tu agitare et insequi poetas €intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, €cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeti-cae exerceo. quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui €me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam €pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis €forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque €sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam €colam.'  @@'Ego vero' inquit Secundus, 'antequam me iudicem Aper €recuset, faciam quod probi et moderati iudices solent, ut in €iis cognitionibus [2se]2 excusent, in quibus manifestum est alteram apud eos partem gratia praevalere. quis enim €nescit neminem mihi coniunctiorem esse et usu amicitiae @1 €et assiduitate contubernii quam Saleium Bassum, cum opti-€mum virum tum absolutissimum poetam? porro si poetica €accusatur, non alium video reum locupletiorem.' @@'Securus sit' inquit Aper 'et Saleius Bassus et quisquis €alius studium poeticae et carminum gloriam fovet, cum €causas agere non possit. ego enim, quatenus arbitrum litis €huius %inveniri, non patiar Maternum societate plurium de-€fendi, sed ipsum solum apud %eos arguam, quod natus ad €eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri €amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias €possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad €utilitatem fructuosius [2vel ad voluptatem dulcius]2 vel ad digni-€tatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius €imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogi-tari potest. nam si ad utilitatem vitae omnia consilia factaque €nostra derigenda sunt, quid est tutius quam eam exercere €artem, qua semper armatus praesidium amicis, opem €alienis, salutem periclitantibus, invidis vero et inimicis me-þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¥”…tum et terrorem ultro feras, ipse securus et velut quadam perpetua potentia ac potestate munitus? cuius vis et utilitas €rebus prospere fluentibus aliorum perfugio et tutela intelle-€gitur: sin proprium periculum increpuit, non hercule lorica €et gladius in acie firmius munimentum quam reo et pericli-€tanti eloquentia, praesidium simul ac telum, quo propugnare €pariter et incessere sive in iudicio sive in senatu sive apud principem possis. quid aliud infestis patribus nuper Eprius €Marcellus quam eloquentiam suam opposuit? qua accinctus €et minax disertam quidem, sed inexercitatam et eius modi €certaminum rudem Helvidii sapientiam elusit. plura de utili- @1 €tate non dico, cui parti minime contra dicturum Maternum €meum arbitror.  @@Ad voluptatem oratoriae eloquentiae transeo, cuius iucun-€ditas non uno aliquo momento, sed omnibus prope diebus ac prope omnibus horis contingit. quid enim dulcius €libero et ingenuo animo et ad voluptates honestas nato €quam videre plenam semper et frequentem domum suam €concursu splendidissimorum hominum? idque scire non €pecuniae, non orbitati, non officii alicuius administrationi, €sed sibi ipsi dari? ipsos quin immo orbos et locupletes et €potentis venire plerumque ad iuvenem et pauperem, ut aut sua aut amicorum discrimina commendent. ullane tanta €ingentium opum ac magnae potentiae voluptas quam spec-€tare homines veteres et senes et totius orbis gratia subnixos €in summa rerum omnium abundantia confitentis, id quod optimum sit se non habere? iam vero qui togatorum comi-€tatus et egressus! quae in publico species! quae in iudiciis €veneratio! quod illud gaudium consurgendi adsistendique €inter tacentis et in unum conversos! coire populum et cir-€cumfundi coram et accipere adfectum, quemcumque orator induerit! vulgata dicentium gaudia et imperitorum quoque €oculis exposita percenseo: illa secretiora et tantum ipsis €orantibus nota maiora sunt. sive accuratam meditatamque €profert orationem, est quoddam sicut ipsius dictionis, ita €gaudii pondus et constantia; sive novam et recentem curam €non sine aliqua trepidatione animi attulerit, ipsa sollicitudo commendat eventum et lenocinatur voluptati. sed extem-€poralis audaciae atque ipsius temeritatis vel praecipua iucun-€ditas est; nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam €%alia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae €sua sponte nascuntur. @1  @@Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem €egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus €et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribu-€natum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro €mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis €aut reum prospere defendere aut apud centumviros cau-€sam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos €libertos et procuratores principum tueri et defendere datur. tum mihi supra tribunatus et praeturas et consulatus ascend-€ere videor, tum habere quod, si non in %alio oritur, nec codicillis datur nec cum gratia venit. quid? fama et laus €cuius artis cum oratorum gloria comparanda est? quid? non €inlustres sunt in urbe non solum apud negotiosos et rebus €intentos, sed etiam apud iuvenes vacuos et adulescentis, quibus modo recta indoles est et bona spes sui? quorum €nomina prius parentes liberis suis ingerunt? quos saepius €vulgus quoque imperitum et tunicatus hic populus trans-€euntis nomine vocat et digito demonstrat? advenae quo-€que et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, €cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgno-€scere concupiscunt.  @@Ausim contendere Marcellum hunc Eprium, de quo €modo locutus sum, et Crispum Vibium (libentius enim €novis et recentibus quam remotis et oblitteratis exemplis €utor) non minores esse in extremis partibus terrarum quam Capuae aut Vercellis, ubi nati dicuntur. nec hoc illis al-€terius [2bis, alterius]2 ter milies sestertium praestat, quamquam €ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio €venisse, [2sed]2 ipsa eloquentia; cuius numen et caelestis vis @1 €multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam €usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed €haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus. nam quo sordidius et ab-€iectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae €rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad de-€monstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora €exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine €substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu €quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentis-€simi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc prin-€cipes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab €ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Ves-€pasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene €intellegit [et] ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab €ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios con-€gerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse €ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit. minimum inter tot ac tanta locum obtinent €imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negle-€guntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius €invenies qui vituperet quam qui fastidiat. his igitur et €honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum €videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et €oratorio studio dederunt.  @@Nam carmina et versus, quibus totam vitam Maternus €insumere optat (inde enim omnis fluxit oratio), neque digni-€tatem ullam auctoribus suis conciliant neque utilitates alunt; €voluptatem autem brevem, laudem inanem et infructuosam consequuntur. licet haec ipsa et quae deinceps dicturus @1 €sum aures tuae, Materne, respuant, cui bono est, si apud te €Agamemnon aut Iason diserte loquitur? quis ideo domum €defensus et tibi obligatus redit? quis Saleium nostrum, €egregium poetam vel, si hoc honorificentius est, praeclaris-simum vatem, deducit aut salutat aut prosequitur? nempe €si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod €negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te, €Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias; €hi enim Basso domi nascuntur, pulchri quidem et iucundi, €quorum tamen hic exitus est, ut cum toto anno, per omnes €dies, magna noctium parte unum librum excudit et elucu-€bravit, rogare ultro et ambire cogatur, ut sint qui dignentur €audire, et ne id quidem gratis; nam et domum mutuatur et €auditorium exstruit et subsellia conducit et libellos dispergit. et ut beatissimus recitationem eius eventus prosequatur, €omnis illa laus intra unum aut alterum diem, velut in herba €vel flore praecerpta, ad nullam certam et solidam pervenit €frugem, nec aut amicitiam inde refert aut clientelam aut €mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum et voces inanis et gaudium volucre. laudavimus €nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod €quingenta sestertia Basso donasset. pulchrum id quidem, €indulgentiam principis ingenio mereri: quanto tamen pul-€chrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem! adice quod €poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, €relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, dese-€renda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id €est in solitudinem secedendum est.  @@Ne opinio quidem et fama, cui soli serviunt et quod unum @1 €esse pretium omnis laboris sui fatentur, aeque poetas quam €oratores sequitur, quoniam mediocris poetas nemo novit, bonos pauci. quando enim rarissimarum recitationum fama €in totam urbem penetrat? nedum ut per tot provincias €innotescat. quotus quisque, cum ex Hispania vel Asia, ne €quid de Gallis nostris loquar, in urbem venit, Saleium Bassum €requirit? atque adeo si quis requirit, ut semel vidit, transit €et contentus est, ut si picturam aliquam vel statuam vidisset. neque hunc meum sermonem sic accipi volo, tamquam eos, €quibus natura sua oratorium ingenium denegavit, deterream þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨Š“ƒa carminibus, si modo in hac studiorum parte oblectare otium et nomen inserere possunt famae. ego vero omnem €eloquentiam omnisque eius partis sacras et venerabilis puto, €nec solum cothurnum vestrum aut heroici carminis sonum, €sed lyricorum quoque iucunditatem et elegorum lascivias et €iamborum amaritudinem [2et]2 epigrammatum lusus et quam-€cumque aliam speciem eloquentia habeat, anteponendam ceteris aliarum artium studiis credo. sed tecum mihi, €Materne, res est, quod, cum natura tua in ipsam arcem €eloquentiae ferat, errare mavis et summa adepturus in €levioribus subsistis. ut si in Graecia natus esses, ubi ludi-€cras quoque artis exercere honestum est, ac tibi Nicostrati €robur ac vires di dedissent, non paterer inmanis illos et ad €pugnam natos lacertos levitate iaculi aut iactu disci vane-€scere, sic nunc te ab auditoriis et theatris in forum et ad €causas et ad vera proelia voco, cum praesertim ne ad illud €quidem confugere possis, quod plerisque patrocinatur, tam-€quam minus obnoxium sit offendere poetarum quam orato-rum studium. effervescit enim vis pulcherrimae naturae @1 €tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro €Catone offendis. nec excusatur offensa necessitudine officii €aut fide advocationis aut fortuitae et subitae dictionis im-€petu: meditatus videris [aut] elegisse personam notabilem et cum auctoritate dicturam. sentio quid responderi possit: €hinc ingentis [ex his] adsensus, haec in ipsis auditoriis prae-€cipue laudari et mox omnium sermonibus ferri. tolle igitur €quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adver-sarium superiorem. nobis satis sit privatas et nostri saeculi €controversias tueri, in quibus [expressis] si quando necesse €sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et €probata sit fides et libertas excusata.'  @@Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, €remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non €minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore €enim arbitrabar ut a laudatione eorum digressus detrectaret €poetas atque carminum studium prosterneret) arte quadam €mitigavit, concedendo iis, qui causas agere non possent, ut versus facerent. ego autem sicut in causis agendis efficere €aliquid et eniti fortasse possum, ita recitatione tragoediarum €et ingredi famam auspicatus sum, cum quidem %in Nerone €inprobam et studiorum quoque sacra profanantem Vatinii €potentiam fregi, [2et]2 hodie si quid in nobis notitiae ac nominis €est, magis arbitror carminum quam orationum gloria partum. ac iam me deiungere a forensi labore constitui, nec comitatus €istos et egressus aut frequentiam salutantium concupisco, €non magis quam aera et imagines, quae etiam me nolente in domum meam inruperunt. nam statum cuiusque ac @1 €securitatem melius innocentia tuetur quam eloquentia, nec €vereor ne mihi umquam verba in senatu nisi pro alterius €discrimine facienda sint.  @@Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper in-€crepabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter prae-€cipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu €nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas €reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris. haec eloquentiae prim-€ordia, haec penetralia; hoc primum habitu cultuque com-€moda mortalibus in illa casta et nullis contacta vitiis pectora €influxit: sic oracula loquebantur. nam lucrosae huius et €sanguinantis eloquentiae usus recens et ex malis moribus €natus, atque, ut tu dicebas, Aper, in locum teli repertus. ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum sae-€culum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus €abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent. nec ullis aut gloria maior aut augustior honor, €primum apud deos, quorum proferre responsa et interesse €epulis ferebantur, deinde apud illos dis genitos sacrosque €reges, inter quos neminem causidicum, sed Orphea ac Linum €ac, si introspicere altius velis, ipsum Apollinem accepimus. vel si haec fabulosa nimis et composita videntur, illud certe €mihi concedes, Aper, non minorem honorem Homero quam €Demostheni apud posteros, nec angustioribus terminis famam €Euripidis aut Sophoclis quam Lysiae aut Hyperidis includi. pluris hodie reperies, qui Ciceronis gloriam quam qui Virgilii €detrectent: nec ullus Asinii aut Messallae liber tam inlustris €est quam Medea Ovidii aut Varii Thyestes.  @@Ac ne fortunam quidem vatum et illud felix contubernium @1 €comparare timuerim cum inquieta et anxia oratorum vita. €licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, €malo securum et quietum Virgilii secessum, in quo tamen €neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud populum Romanum notitia. testes Augusti epistulae, testis €ipse populus, qui auditis in theatro Virgilii versibus surrexit €universus et forte praesentem spectantemque Virgilium vene-ratus est sic quasi Augustum. ne nostris quidem temporibus €Secundus Pomponius Afro Domitio vel dignitate vitae vel perpetuitate famae cesserit. nam Crispus iste et Marcellus, €ad quorum exempla me vocas, quid habent in hac sua €fortuna concupiscendum? quod timent, an quod timentur? €quod, cum cotidie aliquid rogentur, ii quibus praestant in-€dignantur? quod adligati omni adulatione nec imperantibus €umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi? quae €haec summa eorum potentia est? tantum posse liberti solent. me vero "dulces," ut Virgilius ait, "Musae," remo-€tum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie aliquid €contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant; €nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem tre-pidus experiar. non me fremitus salutantium nec anhelans €libertus excitet, nec incertus futuri testamentum pro pignore €scribam, nec plus habeam quam quod possim cui velim €relinquere; €@@@@quandoque enim fatalis et meus dies €@@@@veniet: €statuarque tumulo non maestus et atrox, sed hilaris et €coronatus, et pro memoria mei nec consulat quisquam nec €roget.' @1  @@Vixdum finierat Maternus, concitatus et velut instinctus, €cum Vipstanus Messalla cubiculum eius ingressus est, sus-€picatusque ex ipsa intentione singulorum altiorem inter eos €esse sermonem, 'num parum tempestivus' inquit 'interveni €secretum consilium et causae alicuius meditationem tractant-€ibus?' @@'Minime, minime' inquit Secundus, 'atque adeo vellem €maturius intervenisses; delectasset enim te et Apri nostri €accuratissimus sermo, cum Maternum ut omne ingenium ac €studium suum ad causas agendas converteret exhortatus €est, et Materni pro carminibus suis laeta, utque poetas de-€fendi decebat, audentior et poetarum quam oratorum similior €oratio.' @@'Me vero' inquit '[et] sermo iste infinita voluptate adfe-€cisset, atque id ipsum delectat, quod vos, viri optimi et €temporum nostrorum oratores, non forensibus tantum nego-€tiis et declamatorio studio ingenia vestra exercetis, sed eius €modi etiam disputationes adsumitis, quae et ingenium alunt €et eruditionis ac litterarum iucundissimum oblectamentum €cum vobis, qui ista disputatis, adferunt, tum etiam iis, ad quorum auris pervenerint. itaque hercule non minus prob-€ari video in te, Secunde, quod Iuli Africani vitam compon-€endo spem hominibus fecisti plurium eius modi librorum, €quam in Apro, quod nondum ab scholasticis controversiis €recessit et otium suum mavult novorum rhetorum more €quam veterum oratorum consumere.'  @@Tum Aper: 'non desinis, Messalla, vetera tantum et €antiqua mirari, nostrorum autem temporum studia inridere €atque contemnere. nam hunc tuum sermonem saepe ex- @1 €cepi, cum oblitus et tuae et fratris tui eloquentiae neminem €hoc tempore oratorem esse contenderes [antiquis], eo, credo, €audacius, quod malignitatis opinionem non verebaris, cum €eam gloriam, quam tibi alii concedunt, ipse tibi denegares.' @@'Neque illius' inquit 'sermonis mei paenitentiam ago, €neque aut Secundum aut Maternum aut te ipsum, Aper, €quamquam interdum in contrarium disputes, aliter sentire €credo. ac velim impetratum ab aliquo vestrum ut causas €huius infinitae differentiae scrutetur ac reddat, quas mecum þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨“ipse plerumque conquiro. et quod quibusdam solacio est, €mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis acci-€disse ut longius absit [2ab]2 Aeschine et Demosthene Sacerdos €ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu €scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africa-€nus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.'  @@'Magnam' inquit Secundus 'et dignam tractatu quaes-€tionem movisti. sed quis eam iustius explicabit quam tu, €ad cuius summam eruditionem et praestantissimum inge-€nium cura quoque et meditatio accessit?' @@Et Messalla 'aperiam' inquit 'cogitationes meas, si illud €a vobis ante impetravero, ut vos quoque sermonem hunc €nostrum adiuvetis.' @@'Pro duobus' inquit Maternus 'promitto: nam et ego et €Secundus exsequemur eas partis, quas intellexerimus te €non tam omisisse quam nobis reliquisse. Aprum enim so-€lere dissentire et tu paulo ante dixisti et ipse satis manifes-€tus est iam dudum in contrarium accingi nec aequo animo €perferre hanc nostram pro antiquorum laude concordiam.' @@'Non enim' inquit Aper 'inauditum et indefensum sae- @1 €culum nostrum patiar hac vestra conspiratione damnari: €sed hoc primum interrogabo, quos vocetis antiquos, quam oratorum aetatem significatione ista determinetis. ego enim €cum audio antiquos, quosdam veteres et olim natos intel-€lego, ac mihi versantur ante oculos Ulixes ac Nestor, quo-€rum aetas mille fere et trecentis annis saeculum nostrum €antecedit: vos autem Demosthenem et Hyperidem profertis, €quos satis constat Philippi et Alexandri temporibus floruisse, ita tamen ut utrique superstites essent. ex quo apparet non €multo pluris quam trecentos annos interesse inter nostram €et Demosthenis aetatem. quod spatium temporis si ad €infirmitatem corporum nostrorum referas, fortasse longum €videatur; si ad naturam saeculorum ac respectum inmensi huius aevi, perquam breve et in proximo est. nam si, ut €Cicero in Hortensio scribit, is est magnus et verus annus, €quo eadem positio caeli siderumque, quae cum maxime est, €rursum existet, isque annus horum quos nos vocamus anno-€rum duodecim milia nongentos quinquaginta quattuor com-€plectitur, incipit Demosthenes vester, quem vos veterem et €antiquum fingitis, non solum eodem anno quo nos, sed €etiam eodem mense extitisse.  @@Sed transeo ad Latinos oratores, in quibus non Mene-€nium, ut puto, Agrippam, qui potest videri antiquus, nostro-€rum temporum disertis anteponere soletis, sed Ciceronem €et Caesarem et Caelium et Calvum et Brutum et Asinium et €Messallam: quos quid antiquis potius temporibus adscribatis quam nostris, non video. nam ut de Cicerone ipso loquar, €Hirtio nempe et Pansa consulibus, ut Tiro libertus eius €scribit, septimo idus [2Decembris]2 occisus est, quo anno divus €Augustus in locum Pansae et Hirtii se et Q. Pedium con-sules suffecit. statue sex et quinquaginta annos, quibus @1 €mox divus Augustus rem publicam rexit; adice Tiberii tris €et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos €Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis €et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis €huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam €fovet: centum et viginti anni ab interitu Ciceronis in hunc diem colliguntur, unius hominis aetas. nam ipse ego in €Britannia vidi senem, qui se fateretur ei pugnae interfuisse, €qua Caesarem inferentem arma Britanniae arcere litoribus et pellere adgressi sunt. ita si eum, qui armatus C. Caesari €restitit, vel captivitas vel voluntas vel fatum aliquod in €urbem pertraxisset, aeque idem et Caesarem ipsum et Cicero-€nem audire potuit et nostris quoque actionibus interesse. proximo quidem congiario ipsi vidistis plerosque senes, qui €se a divo quoque Augusto semel atque iterum accepisse congiarium narrabant. ex quo colligi potest et Corvinum €ab illis et Asinium audiri potuisse; nam Corvinus in me-€dium usque Augusti principatum, Asinius paene ad extre-€mum duravit, ne dividatis saeculum, et antiquos ac veteres €vocitetis oratores, quos eorundem hominum aures adgnoscere €ac velut coniungere et copulare potuerunt.  @@Haec ideo praedixi, ut si qua ex horum oratorum fama €gloriaque laus temporibus adquiritur, eam docerem in medio €sitam et propiorem nobis quam Servio Galbae aut C. Car-€boni quosque alios merito antiquos vocaverimus; sunt enim €horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla €parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse Cicero. agere enim fortius iam et audentius volo, si illud €ante praedixero, mutari cum temporibus formas quoque et @1 €genera dicendi. sic Catoni seni comparatus C. Gracchus €plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, €sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone €mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus. nec quaero quis disertissimus: hoc interim probasse con-€tentus sum, non esse unum eloquentiae vultum, sed in illis €quoque quos vocatis antiquos pluris species deprehendi, €nec statim deterius esse quod diversum est, vitio autem €malignitatis humanae vetera semper in laude, praesentia in fastidio esse. num dubitamus inventos qui prae Catone €Appium Caecum magis mirarentur? satis constat ne Cice-€roni quidem obtrectatores defuisse, quibus inflatus et tumens €nec satis pressus, sed supra modum exsultans et superfluens et parum Atticus videretur. legistis utique et Calvi et Bruti €ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est depre-€hendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et €aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum; rursusque €Ciceronem a Calvo quidem male audisse tamquam solutum €et enervem, a Bruto autem, ut ipsius verbis utar, tamquam "fractum atque elumbem." si me interroges, omnes mihi €videntur verum dixisse: sed mox ad singulos veniam, nunc €mihi cum universis negotium est.  @@Nam quatenus antiquorum admiratores hunc velut termi-€num antiquitatis constituere solent, qui usque ad Cassium * * , €quem reum faciunt, quem primum adfirmant flexisse ab €illa vetere atque directa dicendi via, non infirmitate ingenii €nec inscitia litterarum transtulisse se ad aliud dicendi genus contendo, sed iudicio et intellectu. vidit namque, ut paulo €ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate €aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutan- @1 €dam. facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et €rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret. iam vero longa €principiorum praeparatio et narrationis alte repetita series €et multarum divisionum ostentatio et mille argumentorum €gradus, et quidquid aliud aridissimis Hermagorae et Apol-€lodori libris praecipitur, in honore erat; quod si quis odora-€tus philosophiam videretur et ex ea locum aliquem orationi suae insereret, in caelum laudibus ferebatur. nec mirum; €erant enim haec nova et incognita, et ipsorum quoque €oratorum paucissimi praecepta rhetorum aut philosophorum placita cognoverant. at hercule pervulgatis iam omnibus, €cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studi-€orum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et €exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator €fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi €et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt €tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent orato-€rem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro €admonent atque alio transgredientem revocant et festinare €se testantur.  @@Quis nunc feret oratorem de infirmitate valetudinis suae €praefantem? qualia sunt fere principia Corvini. quis quin-€que in Verrem libros exspectabit? quis de exceptione et €formula perpetietur illa inmensa volumina, quae pro M. Tullio aut Aulo Caecina legimus? praecurrit hoc tempore iudex €dicentem et, nisi aut cursu argumentorum aut colore sen-€tentiarum aut nitore et cultu descriptionum invitatus et corruptus est, aversatur [dicentem]. vulgus quoque adsis-€tentium et adfluens et vagus auditor adsuevit iam exigere €laetitiam et pulchritudinem orationis; nec magis perfert in @1 €iudiciis tristem et impexam antiquitatem quam si quis in þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨”“…scaena Roscii aut Turpionis Ambivii exprimere gestus velit. iam vero iuvenes et in ipsa studiorum incude positi, qui €profectus sui causa oratores sectantur, non solum audire, €sed etiam referre domum aliquid inlustre et dignum memoria €volunt; traduntque in vicem ac saepe in colonias ac provin-€cias suas scribunt, sive sensus aliquis arguta et brevi sententia effulsit, sive locus exquisito et poetico cultu enituit. exigitur €enim iam ab oratore etiam poeticus decor, non Accii aut €Pacuvii veterno inquinatus, sed ex Horatii et Virgilii et Lucani sacrario prolatus. horum igitur auribus et iudiciis €obtemperans nostrorum oratorum aetas pulchrior et ornatior €extitit. neque ideo minus efficaces sunt orationes nostrae, quia ad auris iudicantium cum voluptate perveniunt. quid €enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia €non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed €marmore nitent et auro radiantur?  @@Equidem fatebor vobis simpliciter me in quibusdam anti-€quorum vix risum, in quibusdam autem vix somnum tenere. €nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Tora-€nio %quique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc €maciem probant: ipse mihi Calvus, cum unum et viginti, ut €puto, libros reliquerit, vix in una et altera oratiuncula satis facit. nec dissentire ceteros ab hoc meo iudicio video: €quotus enim quisque Calvi in Asitium aut in Drusum legit? €at hercule in omnium studiosorum manibus versantur accu-€sationes quae in Vatinium inscribuntur, ac praecipue secunda €ex his oratio; est enim verbis ornata et sententiis, auribus €iudicum accommodata, ut scias ipsum quoque Calvum in- @1 €tellexisse quid melius esset, nec voluntatem ei, quo [2minus]2 €sublimius et cultius diceret, sed ingenium ac vires defuisse. quid? ex Caelianis orationibus nempe eae placent, sive uni-€versae sive partes earum, in quibus nitorem et altitudinem horum temporum adgnoscimus. sordes autem illae verborum €et hians compositio et inconditi sensus redolent antiqui-€tatem; nec quemquam adeo antiquarium puto, ut Caelium ex ea parte laudet qua antiquus est. concedamus sane €C. Caesari, ut propter magnitudinem cogitationum et occu-€pationes rerum minus in eloquentia effecerit, quam divinum €eius ingenium postulabat, tam hercule quam Brutum philo-€sophiae suae relinquamus; nam in orationibus minorem esse fama sua etiam admiratores eius fatentur: nisi forte quisquam €aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege €ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi €qui et carmina eorundem miratur. fecerunt enim et carmina €et in bibliothecas rettulerunt, non melius quam Cicero, sed felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt. Asinius quoque, €quamquam propioribus temporibus natus sit, videtur mihi €inter Menenios et Appios studuisse. Pacuvium certe et €Accium non solum tragoediis sed etiam orationibus suis expressit; adeo durus et siccus est. oratio autem, sicut €corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent €venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis €implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat. nolo Corvinum insequi, quia nec per €ipsum stetit quo minus laetitiam nitoremque nostrorum tem-€porum exprimeret, videmus enim quam iudicio eius vis aut €animi aut ingenii suffecerit. @1  @@Ad Ciceronem venio, cui eadem pugna cum aequalibus €suis fuit, quae mihi vobiscum est. illi enim antiquos mira-€bantur, ipse suorum temporum eloquentiam anteponebat; €nec ulla re magis eiusdem aetatis oratores praecurrit quam iudicio. primus enim excoluit orationem, primus et verbis €dilectum adhibuit et compositioni artem, locos quoque €laetiores attentavit et quasdam sententias invenit, utique in €iis orationibus, quas senior iam et iuxta finem vitae compo-€suit, id est, postquam magis profecerat usuque et experi-mentis didicerat quod optimum dicendi genus esset. nam €priores eius orationes non carent vitiis antiquitatis: lentus €est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa ex-€cessus; tarde commovetur, raro incalescit; pauci sensus €apte et cum quodam lumine terminantur. nihil excerpere, €nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane €paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens. ego autem oratorem, sicut locupletem ac lautum patrem €familiae, non eo tantum volo tecto tegi quod imbrem ac €ventum arceat, sed etiam quod visum et oculos delectet; €non ea solum instrui supellectile quae necessariis usibus €sufficiat, sed sit in apparatu eius et aurum et gemmae, ut sumere in manus et aspicere saepius libeat. quaedam vero €procul arceantur ut iam oblitterata et olentia: nullum sit €verbum velut rubigine infectum, nulli sensus tarda et inerti €structura in morem annalium componantur; fugitet foedam €et insulsam scurrilitatem, variet compositionem, nec omnis €clausulas uno et eodem modo determinet.  @@Nolo inridere "rotam Fortunae" et "ius verrinum" et €illud tertio quoque sensu in omnibus orationibus pro sententia @1 €positum "esse videatur." nam et haec invitus rettuli et plura €omisi, quae tamen sola mirantur atque exprimunt ii, qui se antiquos oratores vocitant. neminem nominabo, genus €hominum significasse contentus; sed vobis utique versantur €ante oculos isti, qui Lucilium pro Horatio et Lucretium €pro Virgilio legunt, quibus eloquentia Aufidii Bassi aut €Servilii Noniani ex comparatione Sisennae aut Varronis €sordet, qui rhetorum nostrorum commentarios fastidiunt, oderunt, Calvi mirantur. quos more prisco apud iudicem €fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix €denique litigator perpetitur: adeo maesti et inculti illam €ipsam, quam iactant, sanitatem non firmitate, sed ieiunio consequuntur. porro ne in corpore quidem valetudinem €medici probant quae animi anxietate contingit; parum est €aegrum non esse: fortem et laetum et alacrem volo. prope abest ab infirmitate, in quo sola sanitas laudatur. vos vero, €[2viri]2 disertissimi, ut potestis, ut facitis, inlustrate saeculum nostrum pulcherrimo genere dicendi. nam et te, Messalla, €video laetissima quaeque antiquorum imitantem, et vos, €Materne ac Secunde, ita gravitati sensuum nitorem et cultum €verborum miscetis, ea electio inventionis, is ordo rerum, ea, €quotiens causa poscit, ubertas, ea, quotiens permittit, bre-€vitas, is compositionis decor, ea sententiarum planitas est, €sic exprimitis adfectus, sic libertatem temperatis, ut etiam si €nostra iudicia malignitas et invidia tardaverit, verum de vobis €dicturi sint posteri nostri.'  @@Quae cum Aper dixisset, 'adgnoscitisne' inquit Maternus €'vim et ardorem Apri nostri? quo torrente, quo impetu €saeculum nostrum defendit! quam copiose ac varie vexavit €antiquos! quanto non solum ingenio ac spiritu, sed etiam @1 €eruditione et arte ab ipsis mutuatus est per quae mox ipsos €incesseret! tuum tamen, Messalla, promissum immutasse non debet. neque enim defensorem antiquorum exigimus, €nec quemquam nostrum, quamquam modo laudati sumus, €iis quos insectatus est Aper comparamus. ac ne ipse €quidem ita sentit, sed more vetere et a nostris philosophis saepe celebrato sumpsit sibi contra dicendi partis. igitur €exprome nobis non laudationem antiquorum (satis enim illos €fama sua laudat), sed causas cur in tantum ab eloquentia €eorum recesserimus, cum praesertim centum et viginti annos €ab interitu Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum €collegerit.'  @@Tum Messalla: 'sequar praescriptam a te, Materne, €formam; neque enim diu contra dicendum est Apro, qui €primum, ut opinor, nominis controversiam movit, tamquam €parum proprie antiqui vocarentur, quos satis constat ante centum annos fuisse. mihi autem de vocabulo pugna non €est; sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult €nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem €illorum temporum eloquentiam fuisse; ne illi quidem parti €sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse. sed €quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tri-€buuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨™“„et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu €haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero €quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit, €Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure et prioribus et sequentibus anteponuntur. nec refert quod €inter se specie differunt, cum genere consentiant. adstrictior @1 €Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior €Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior €Cicero: omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae [2prae se]2 €ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris, €scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac voluntatis similitudinem et cognationem. nam quod invicem €se obtrectaverunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex €quibus mutua malignitas detegitur, non est oratorum vitium, sed hominum. nam et Calvum et Asinium et ipsum Cicero-€nem credo solitos et invidere et livere et ceteris humanae €infirmitatis vitiis adfici: solum inter hos arbitror Brutum €non malignitate nec invidia, sed simpliciter et ingenue iudi-cium animi sui detexisse. an ille Ciceroni invideret, qui mihi €videtur ne Caesari quidem invidisse? quod ad Servium €Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum €agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quae-€dam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae €defuisse.  @@Ceterum si omisso optimo illo et perfectissimo genere €eloquentiae eligenda sit forma dicendi, malim hercule €C. Gracchi impetum aut L. Crassi maturitatem quam cala-€mistros Maecenatis aut tinnitus Gallionis: adeo melius est €orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire. neque enim oratorius iste, immo hercule €ne virilis quidem cultus est, quo plerique temporum nostro-€rum actores ita utuntur, ut lascivia verborum et levitate €sententiarum et licentia compositionis histrionalis modos exprimant. quodque vix auditu fas esse debeat, laudis et €gloriae et ingenii loco plerique iactant cantari saltarique €commentarios suos. unde oritur illa foeda et praepostera, @1 €sed tamen frequens %sicut his cla . . . et exclamatio, ut €oratores nostri tenere dicere, histriones diserte saltare dican-tur. equidem non negaverim Cassium Severum, quem solum €Aper noster nominare ausus est, si iis comparetur, qui postea €fuerunt, posse oratorem vocari, quamquam in magna parte librorum suorum plus bilis habeat quam sanguinis. primus €enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore €verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et €studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur. ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate erudi-€tionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum €ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit. ego autem exspectabam, ut in-€cusato Asinio et Caelio et Calvo aliud nobis agmen produ-€ceret, plurisque vel certe totidem nominaret, ex quibus alium €Ciceroni, alium Caesari, singulis deinde singulos oppo-neremus. nunc detrectasse nominatim antiquos oratores €contentus neminem sequentium laudare ausus est nisi in €publicum et in commune, veritus credo, ne multos offenderet, si paucos excerpsisset. quotus enim quisque scholasticorum €non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem nu-€meret, sed plane post Gabinianum? at ego non verebor €nominare singulos, quo facilius propositis exemplis appareat, €quibus gradibus fracta sit et deminuta eloquentia.'  @@'At parce' inquit Maternus 'et potius exsolve promissum. €neque enim hoc colligi desideramus, disertiores esse anti-€quos, quod apud me quidem in confesso est, sed causas €exquirimus, quas te solitum tractare [2dixisti]2, paulo ante €plane mitior et eloquentiae temporum nostrorum minus @1 €iratus, antequam te Aper offenderet maiores tuos laces-€sendo.' @@'Non sum' inquit 'offensus Apri mei disputatione, nec €vos offendi decebit, si quid forte auris vestras perstringat, €cum sciatis hanc esse eius modi sermonum legem, iudicium €animi citra damnum adfectus proferre.' @@'Perge' inquit Maternus 'et cum de antiquis loquaris, €utere antiqua libertate, a qua vel magis degeneravimus quam €ab eloquentia.'  @@Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec €aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam €si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes sentimus. quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis €descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed €desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia €praecipientium et oblivione moris antiqui? quae mala pri-€mum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias manant. quamquam vestra vobis notiora sunt: ego de €urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos €statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, €si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero. nam pridem suus €cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae €nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius prae-cipua laus erat tueri domum et inservire liberis. eligebatur €autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatis-€que moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur; €coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque facere quod inhonestum factu videretur. ac non studia €modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum @1 €sanctitate quadam ac verecundia temperabat. sic Corneliam €Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti €[matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes liberos accepimus. quae disciplina ac severitas eo pertine-€bat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius €cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas, €et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad elo-€quentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum €hauriret.  @@At nunc natus infans delegatur Graeculae alicui ancillae, €cui adiungitur unus aut alter ex omnibus servis, plerumque €vilissimus nec cuiquam serio ministerio adcommodatus. €horum fabulis et erroribus [et] virides [teneri] statim et €rudes animi imbuuntur; nec quisquam in tota domo pensi €habet, quid coram infante domino aut dicat aut faciat. quin etiam ipsi parentes non probitati neque modestiae €parvulos adsuefaciunt, sed lasciviae et dicacitati, per quae €paulatim impudentia inrepit et sui alienique contemptus. iam vero propria et peculiaria huius urbis vitia paene in €utero matris concipi mihi videntur, histrionalis favor et €gladiatorum equorumque studia: quibus occupatus et ob-€sessus animus quantulum loci bonis artibus relinquit? €quotum quemque invenies qui domi quicquam aliud loqua-€tur? quos alios adulescentulorum sermones excipimus, si quando auditoria intravimus? ne praeceptores quidem ullas €crebriores cum auditoribus suis fabulas habent; colligunt €enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii ex-€perimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adula-€tionis.  @@Transeo prima discentium elementa, in quibus et ipsis @1 €parum laboratur: nec in auctoribus cognoscendis nec in €evolvenda antiquitate nec in notitiam vel rerum vel homi-num vel temporum satis operae insumitur. sed expetuntur €quos rhetoras vocant; quorum professio quando primum in €hanc urbem introducta sit quamque nullam apud maiores €nostros auctoritatem habuerit, statim dicturus referam ne-€cesse est animum ad eam disciplinam, qua usos esse eos €oratores accepimus, quorum infinitus labor et cotidiana €meditatio et in omni genere studiorum assiduae exercita-tiones ipsorum etiam continentur libris. notus est vobis €utique Ciceronis liber, qui Brutus inscribitur, in cuius ex-€trema parte (nam prior commemorationem veterum oratorum €habet) sua initia, suos gradus, suae eloquentiae velut quan-€dam educationem refert: se apud Q. Mucium ius civile €didicisse, apud Philonem Academicum, apud Diodotum €Stoicum omnis philosophiae partis penitus hausisse; neque €iis doctoribus contentum, quorum ei copia in urbe contigerat, €Achaiam quoque et Asiam peragrasse, ut omnem omnium þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨ž”artium varietatem complecteretur. itaque hercule in libris €Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, €non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam €ei defuisse. ille dialecticae subtilitatem, ille moralis partis utilitatem, ille rerum motus causasque cognoverat. ita est €enim, optimi viri, ita: ex multa eruditione et plurimis €artibus et omnium rerum scientia exundat et exuberat illa €admirabilis eloquentia; neque oratoris vis et facultas, sicut €ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed €is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad €persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem €temporum, cum voluptate audientium possit.  @@Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum @1 €intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declama-€rent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus €controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis €artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de €honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur; haec enim est oratori subiecta ad dicendum materia. nam in iudiciis €fere de aequitate, in deliberationibus [2de utilitate, in lauda-€tionibus]2 de honestate disserimus, ita [2tamen]2 ut plerumque €haec ipsa in vicem misceantur: de quibus copiose et varie €et ornate nemo dicere potest, nisi qui cognovit naturam €humanam et vim virtutum pravitatemque vitiorum et intel-€lectum eorum, quae nec in virtutibus nec in vitiis nume-rantur. ex his fontibus etiam illa profluunt, ut facilius iram €iudicis vel instiget vel leniat, qui scit quid ira, promptius €ad miserationem impellat, qui scit quid sit misericordia et quibus animi motibus concitetur. in his artibus exercitationi-€busque versatus orator, sive apud infestos sive apud cupidos €sive apud invidentis sive apud tristis sive apud timentis €dicendum habuerit, tenebit venas animorum, et prout cuius-€que natura postulabit, adhibebit manum et temperabit ora-€tionem, parato omni instrumento et ad omnem usum reposito. sunt apud quos adstrictum et collectum et singula statim €argumenta concludens dicendi genus plus fidei meretur: €apud hos dedisse operam dialecticae proficiet. alios fusa €et aequalis et ex communibus ducta sensibus oratio magis €delectat: ad hos permovendos mutuabimur a Peripateticis aptos et in omnem disputationem paratos iam locos. dabunt €Academici pugnacitatem, Plato altitudinem, Xenophon iu-€cunditatem; ne Epicuri quidem et Metrodori honestas €quasdam exclamationes adsumere iisque, prout res poscit, @1 uti alienum erit oratori. neque enim sapientem informamus €neque Stoicorum comitem, sed eum qui quasdam artis €haurire, omnes libare debet. ideoque et iuris civilis scien-€tiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur. incidunt enim causae, €plurimae quidem ac paene omnes, quibus iuris notitia de-€sideratur, pleraeque autem, in quibus haec quoque scientia €requiritur.  @@Nec quisquam respondeat sufficere, ut ad tempus simplex €quiddam et uniforme doceamur. primum enim aliter utimur €propriis, aliter commodatis, longeque interesse manifestum €est, possideat quis quae profert an mutuetur. deinde ipsa €multarum artium scientia etiam aliud agentis nos ornat, atque ubi minime credas, eminet et excellit. idque non €doctus modo et prudens auditor, sed etiam populus intellegit €ac statim ita laude prosequitur, ut legitime studuisse, ut per €omnis eloquentiae numeros isse, ut denique oratorem esse €fateatur; quem non posse aliter existere nec extitisse um-€quam confirmo, nisi eum qui, tamquam in aciem omnibus €armis instructus, sic in forum omnibus artibus armatus exierit. quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, €ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis €foeda ac pudenda vitia deprehendantur; ut ignorent leges, €non teneant senatus consulta, ius [2huius]2 civitatis ultro deri-€deant, sapientiae vero studium et praecepta prudentium penitus reformident. in paucissimos sensus et angustas €sententias detrudunt eloquentiam velut expulsam regno suo, €ut quae olim omnium artium domina pulcherrimo comitatu €pectora implebat, nunc circumcisa et amputata, sine appa- @1 €ratu, sine honore, paene dixerim sine ingenuitate, quasi una ex sordidissimis artificiis discatur. ergo hanc primam et €praecipuam causam arbitror, cur in tantum ab eloquentia €antiquorum oratorum recesserimus. si testes desiderantur, €quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, €quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum est? et Cicero his, ut opinor, verbis refert, quid-€quid in eloquentia effecerit, id se non rhetorum [2officinis]2, sed Academiae spatiis consecutum. sunt aliae causae, magnae €et graves, quas vobis aperiri aequum est, quoniam quidem €ego iam meum munus explevi, et quod mihi in consuetudine €est, satis multos offendi, quos, si forte haec audierint, certum €habeo dicturos me, dum iuris et philosophiae scientiam tam-€quam oratori necessariam laudo, ineptiis meis plausisse.'  @@Et Maternus 'mihi quidem' inquit 'susceptum a te munus €adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris. nam €quibus [2artibus]2 instrui veteres oratores soliti sint, dixisti diffe-€rentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima €et fecundissima eorum studia demonstrasti: cetera exspecto, €ut quem ad modum ex te didici, quid aut illi scierint aut nos €nesciamus, ita hoc quoque cognoscam, quibus exercitationi-€bus iuvenes iam et forum ingressuri confirmare et alere in-genia sua soliti sint. neque enim solum arte et scientia, sed €longe magis facultate et [2usu]2 eloquentiam contineri, nec tu €puto abnues et hi significare vultu videntur.' @@Deinde cum Aper quoque et Secundus idem adnuissent, €Messalla quasi rursus incipiens: 'quoniam initia et semina €veteris eloquentiae satis demonstrasse videor, docendo quibus €artibus antiqui oratores institui erudirique soliti sint, perse- @1 quar nunc exercitationes eorum. quamquam ipsis artibus €inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas €tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi €facultas, facultati usus eloquentiae accedat. per quae colli-€gitur eandem esse rationem et percipiendi quae proferas et proferendi quae perceperis. sed si cui obscuriora haec €videntur isque scientiam ab exercitatione separat, illud certe €concedet, instructum et plenum his artibus animum longe €paratiorem ad eas exercitationes venturum, quae propriae €esse oratorum videntur.  @@Ergo apud maiores nostros iuvenis ille, qui foro et elo-€quentiae parabatur, imbutus iam domestica disciplina, re-€fertus honestis studiis deducebatur a patre vel a propinquis €ad eum oratorem, qui principem in civitate locum obtinebat. hunc sectari, hunc prosequi, huius omnibus dictionibus in-€teresse sive in iudiciis sive in contionibus adsuescebat, ita €ut altercationes quoque exciperet et iurgiis interesset utque sic dixerim, pugnare in proelio disceret. magnus ex hoc €usus, multum constantiae, plurimum iudicii iuvenibus statim €contingebat, in media luce studentibus atque inter ipsa dis-€crimina, ubi nemo inpune stulte aliquid aut contrarie dicit, €quo minus et iudex respuat et adversarius exprobret, ipsi denique advocati aspernentur. igitur vera statim et incor-€rupta eloquentia imbuebantur; et quamquam unum seque-€rentur, tamen omnis eiusdem aetatis patronos in plurimis et €causis et iudiciis cognoscebant; habebantque ipsius populi €diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehende-rent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret. ita nec €praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem €eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et @1 €aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper €plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene €[2nec male]2 dicta dissimularentur. scitis enim magnam illam €et duraturam eloquentiae famam non minus in diversis sub-€selliis parari quam suis; inde quin immo constantius surgere, ibi fidelius corroborari. atque hercule sub eius modi prae-þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨¢–‚ceptoribus iuvenis ille, de quo loquimur, oratorum discipulus, €fori auditor, sectator iudiciorum, eruditus et adsuefactus €alienis experimentis, cui cotidie audienti notae leges, non €novi iudicum vultus, frequens in oculis consuetudo contio-€num, saepe cognitae populi aures, sive accusationem susce-€perat sive defensionem, solus statim et unus cuicumque causae par erat. nono decimo aetatis anno L. Crassus €C. Carbonem, unoetvicesimo Caesar Dolabellam, altero et €vicesimo Asinius Pollio C. Catonem, non multum aetate €antecedens Calvus Vatinium iis orationibus insecuti sunt, €quas hodieque cum admiratione legimus.  @@At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas isto-€rum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis €tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo €manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus clau-dere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. sed €ut dicere institueram, deducuntur in scholas, [2in]2 quibus non €facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus studiorum plus mali ingeniis adferant. nam in loco nihil €reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret; €in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et €adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant €et audiantur; ipsae vero exercitationes magna ex parte con- @1 trariae. nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras €tractantur, suasoriae et controversiae. ex his suasoriae €quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae €exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus ad-€signantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter com-€positae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate declamatio quoque adhibeatur. sic fit ut tyrannicidarum €praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia €aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in €foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur: €cum ad veros iudices ventum . . .  @@. . . rem cogitant. nihil humile, nihil abiectum eloqui €poterat. magna eloquentia, sicut flamma, materia alitur et €motibus excitatur et urendo clarescit. eadem ratio in nostra quoque civitate antiquorum eloquentiam provexit. nam etsi €horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae €composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, €tamen illa perturbatione ac licentia plura sibi adsequi vide-€bantur, cum mixtis omnibus et moderatore uno carentibus €tantum quisque orator saperet, quantum erranti populo per-suaderi poterat. hinc leges assiduae et populare nomen, hinc €contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc €accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus €inimicitiae, hinc procerum factiones et assidua senatus ad-versus plebem certamina. quae singula etsi distrahebant rem €publicam, exercebant tamen illorum temporum eloquentiam €et magnis cumulare praemiis videbantur, quia quanto quisque €plus dicendo poterat, tanto facilius honores adsequebatur, €tanto magis in ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto €plus apud principes gratiae, plus auctoritatis apud patres, @1 plus notitiae ac nominis apud plebem parabat. hi clientelis €etiam exterarum nationum redundabant, hos ituri in pro-€vincias magistratus reverebantur, hos reversi colebant, hos €et praeturae et consulatus vocare ultro videbantur, hi ne €privati quidem sine potestate erant, cum et populum et senatum consilio et auctoritate regerent. quin immo sibi €ipsi persuaserant neminem sine eloquentia aut adsequi posse in civitate aut tueri conspicuum et eminentem locum. nec €mirum, cum etiam inviti ad populum producerentur, cum €parum esset in senatu breviter censere, nisi qui ingenio et €eloquentia sententiam suam tueretur, cum in aliquam invi-€diam aut crimen vocati sua voce respondendum haberent, €cum testimonia quoque in publicis [2iudiciis]2 non absentes nec €per tabellam dare, sed coram et praesentes dicere cogeren-tur. ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam neces-€sitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et €gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme €habebatur.  @@Ergo non minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne €clientulorum loco potius quam patronorum numerarentur, €ne traditae a maioribus necessitudines ad alios transirent, ne €tamquam inertes et non suffecturi honoribus aut non impe-trarent aut impetratos male tuerentur. nescio an venerint €in manus vestras haec vetera, quae et in antiquariorum biblio-€thecis adhuc manent et cum maxime a Muciano contra-€huntur, ac iam undecim, ut opinor, Actorum libris et tribus Epistularum composita et edita sunt. ex his intellegi potest €Cn. Pompeium et M. Crassum non viribus modo et armis, €sed ingenio quoque et oratione valuisse; Lentulos et Metel-€los et Lucullos et Curiones et ceteram procerum manum €multum in his studiis operae curaeque posuisse, nec quem- @1 €quam illis temporibus magnam potentiam sine aliqua elo-quentia consecutum. his accedebat splendor reorum et €magnitudo causarum, quae et ipsa plurimum eloquentiae €praestant. nam multum interest, utrumne de furto aut for-€mula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitio-rum, expilatis sociis et civibus trucidatis. quae mala sicut non €accidere melius est isque optimus civitatis status habendus €est, in quo nihil tale patimur, ita cum acciderent, ingentem €eloquentiae materiam subministrabant. crescit enim cum €amplitudine rerum vis ingenii, nec quisquam claram et in-€lustrem orationem efficere potest nisi qui causam parem invenit. non, opinor, Demosthenem orationes inlustrant, quas €adversus tutores suos composuit, nec Ciceronem magnum €oratorem P. Quintius defensus aut Licinius Archias faciunt: €Catilina et Milo et Verres et Antonius hanc illi famam cir-€cumdederunt, non quia tanti fuerit rei publicae malos ferre €cives, ut uberem ad dicendum materiam oratores haberent, €sed, ut subinde admoneo, quaestionis meminerimus scia-€musque nos de ea re loqui, quae facilius turbidis et inquietis temporibus existit. quis ignorat utilius ac melius esse frui €pace quam bello vexari? pluris tamen bonos proeliatores bella quam pax ferunt. similis eloquentiae condicio. nam €quo saepius steterit tamquam in acie quoque pluris et in-€tulerit ictus et exceperit quoque maiores adversarios acrio-€resque pugnas sibi ipsa desumpserit, tanto altior et excelsior €et illis nobilitata discriminibus in ore hominum agit, quorum €ea natura est, ut secura %velint.  @@Transeo ad formam et consuetudinem veterum iudicio- @1 €rum. quae etsi nunc aptior est [ita erit], eloquentiam tamen €illud forum magis exercebat, in quo nemo intra paucissimas €horas perorare cogebatur et liberae comperendinationes €erant et modum in dicendo sibi quisque sumebat et numerus neque dierum neque patronorum finiebatur. primus haec €tertio consulatu Cn. Pompeius adstrinxit imposuitque veluti €frenos eloquentiae, ita tamen ut omnia in foro, omnia legi-€bus, omnia apud praetores gererentur: apud quos quanto €maiora negotia olim exerceri solita sint, quod maius argu-€mentum est quam quod causae centumvirales, quae nunc €primum obtinent locum, adeo splendore aliorum iudiciorum €obruebantur, ut neque Ciceronis neque Caesaris neque Bruti €neque Caelii neque Calvi, non denique ullius magni oratoris €liber apud centumviros dictus legatur, exceptis orationibus €Asinii, quae pro heredibus Urbiniae inscribuntur, ab ipso €tamen Pollione mediis divi Augusti temporibus habitae, post-€quam longa temporum quies et continuum populi otium et €assidua senatus tranquillitas et maxime principis disciplina €ipsam quoque eloquentiam sicut omnia alia pacaverat.  @@Parvum et ridiculum fortasse videbitur quod dicturus €sum, dicam tamen, vel ideo ut rideatur. quantum humili-€tatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus ad-€stricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur? quantum €virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae causae explicantur? nam quo €modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis €oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia. ipsam quin immo curam þ³µ±ÿï°°³ÿï‚ÄéáìÿïƒÔáãÿ¨§“‚et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia @1 €saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione €eius incipiendum est. frequenter probationibus et testibus €silentium %patronus indicit. unus inter haec dicenti aut alter adsistit, et res velut in solitudine agitur. oratori autem cla-€more plausuque opus est et velut quodam theatro; qualia €cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac €tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac €tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae €periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur. satis con-€stat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Be-€stiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos €et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis €populi studia excitare et incendere potuerint. itaque hercule €eius modi libri extant, ut ipsi quoque qui egerunt non aliis €magis orationibus censeantur.  @@Iam vero contiones assiduae et datum ius potentissimum €quemque vexandi atque ipsa inimicitiarum gloria, cum se €plurimi disertorum ne a Publio quidem Scipione aut [2L.]2 Sulla €aut Cn. Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes €viros, ut est natura invidiae, populi quoque %et histriones €auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratori-€bus faces admovebant. @@. . non de otiosa et quieta re loquimur et quae probitate et €modestia gaudeat, sed est magna illa et notabilis eloquentia €alumna licentiae, quam stulti libertatem vocitant, comes €seditionum, effrenati populi incitamentum, sine obsequio, sine €severitate, contumax, temeraria, adrogans, quae in bene con-stitutis civitatibus non oritur. quem enim oratorem Lacedae- @1 €monium, quem Cretensem accepimus? quarum civitatum €severissima disciplina et severissimae leges traduntur. ne €Macedonum quidem ac Persarum aut ullius gentis, quae €certo imperio contenta fuerit, eloquentiam novimus. Rhodii €quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos €omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant. nostra quoque civitas, donec erravit, donec se €partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla €fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis €moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum €modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indo-€mitus ager habet quasdam herbas laetiores. sed nec tanti rei €publicae Gracchorum eloquentia fuit, ut pateretur et leges, €nec bene famam eloquentiae Cicero tali exitu pensavit.  @@Sic quoque quod superest %antiquis oratoribus forum €non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis argumentum est. quis enim nos advocat nisi aut nocens aut €miser? quod municipium in clientelam nostram venit, nisi €quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat? €quam provinciam tuemur nisi spoliatam vexatamque? atqui melius fuisset non queri quam vindicari. quod si inveniretur €aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter €innocentis orator sicut inter sanos medicus. quo modo €tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis €habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac salu-€berrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor ob-€scuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos. quid enim opus est longis in senatu sen-€tentiis, cum optimi cito consentiant? quid multis apud popu- @1 €lum contionibus, cum de re publica non imperiti et multi €deliberent, sed sapientissimus et unus? quid voluntariis €accusationibus, cum tam raro et tam parce peccetur? quid €invidiosis et excedentibus modum defensionibus, cum cle-mentia cognoscentis obviam periclitantibus eat? credite, €optimi et in quantum opus est disertissimi viri, si aut vos €prioribus saeculis aut illi, quos miramur, his nati essent, ac €deus aliquis vitas ac [vestra] tempora repente mutasset, nec €vobis summa illa laus et gloria in eloquentia neque illis €modus et temperamentum defuisset: nunc, quoniam nemo €eodem tempore adsequi potest magnam famam et magnam €quietem, bono saeculi sui quisque citra obtrectationem alte-€rius utatur.'  @@Finierat Maternus, cum Messalla: 'erant quibus contra €dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies €esset exactus.' 'fiet' inquit Maternus 'postea arbitratu tuo, €et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis rursus conferemus.' ac simul adsurgens et Aprum com-€plexus 'ego' inquit 'te poetis, Messalla autem antiquariis €criminabimur.' 'at ego vos rhetoribus et scholasticis' inquit. €@@Cum adrisissent, discessimus. @1 ï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¯ôÿ@@@@{1HISTORIAE}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1LIBER I}1 ‘@@Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius €consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et €viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res €populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: €postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad €unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; €simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei €publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio €adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infen-€sos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averse-€ris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe €adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species €libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec €iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, €a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: €sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et €sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum €divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque €materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi €sentire quae velis et quae sentias dicere licet. @1 @@Opus adgredior %opimum casibus, atrox proeliis, dis-€cors seditionibus, ipsa etiam pace saevum. quattuor princi-€pes ferro interempti: trina bella civilia, plura externa ac ple-€rumque permixta: prosperae in Oriente, adversae in Occi-€dente res: turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita €Britannia et statim omissa: coortae in nos Sarmatarum ac Sue-€borum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope €etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio. iam vero Italia €novis cladibus vel post longam saeculorum seriem repetitis €adflicta. haustae aut obrutae urbes, fecundissima Campaniae €ora; et urbs incendiis vastata, consumptis antiquissimis delu-€bris, ipso Capitolio civium manibus incenso. pollutae caeri-€moniae, magna adulteria: plenum exiliis mare, infecti caedi-€bus scopuli. atrocius in urbe saevitum: nobilitas, opes, €omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissi-€mum exitium. nec minus praemia delatorum invisa quam sce-€lera, cum alii sacerdotia et consulatus ut spolia adepti, pro-€curationes alii et interiorem potentiam, agerent verterent €cuncta odio et terrore. corrupti in dominos servi, in patro-€nos liberti; et quibus deerat inimicus per amicos oppressi. @@Non tamen adeo virtutum sterile saeculum ut non et €bona exempla prodiderit. comitatae profugos liberos matres, €secutae maritos in exilia coniuges: propinqui audentes, €constantes generi, contumax etiam adversus tormenta ser-€vorum fides; supremae clarorum virorum necessitates fortiter @1 €toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus. praeter €multiplicis rerum humanarum casus caelo terraque prodigia €et fulminum monitus et futurorum praesagia, laeta tristia, €ambigua manifesta; nec enim umquam atrocioribus populi €Romani cladibus magisve iustis indiciis adprobatum est non €esse curae deis securitatem nostram, esse ultionem. @@Ceterum antequam destinata componam, repetendum €videtur qualis status urbis, quae mens exercituum, quis ha-€bitus provinciarum, quid in toto terrarum orbe validum, quid €aegrum fuerit, ut non modo casus eventusque rerum, qui €plerumque fortuiti sunt, sed ratio etiam causaeque noscan-€tur. finis Neronis ut laetus primo gaudentium impetu fuerat, €ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres aut þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡”ˆˆpopulum aut urbanum militem, sed omnis legiones ducesque €conciverat, evulgato imperii arcano posse principem alibi €quam Romae fieri. sed patres laeti, usurpata statim libertate €licentius ut erga principem novum et absentem; primores €equitum proximi gaudio patrum; pars populi integra et ma-€gnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exu-€lum in spem erecti: plebs sordida et circo ac theatris sueta, €simul deterrimi servorum, aut qui adesis bonis per dedecus €Neronis alebantur, maesti et rumorum avidi. @@Miles urbanus longo Caesarum sacramento imbutus et €ad destituendum Neronem arte magis et impulsu quam suo €ingenio traductus, postquam neque dari donativum sub no-€mine Galbae promissum neque magnis meritis ac praemiis €eundem in pace quem in bello locum praeventamque gra- @1 €tiam intellegit apud principem a legionibus factum, pronus €ad novas res scelere insuper Nymphidii Sabini praefecti im-€perium sibi molientis agitatur. et Nymphidius quidem in ipso €conatu oppressus, set quamvis capite defectionis ablato ma-€nebat plerisque militum conscientia, nec deerant sermones €senium atque avaritiam Galbae increpantium. laudata olim et €militari fama celebrata severitas eius angebat aspernantis ve-€terem disciplinam atque ita quattuordecim annis a Nerone ad-€suefactos ut haud minus vitia principum amarent quam olim €virtutes verebantur. accessit Galbae vox pro re publica ho-€nesta, ipsi anceps, legi a se militem, non emi; nec enim ad €hanc formam cetera erant. @@Invalidum senem Titus Vinius et Cornelius Laco, alter €deterrimus mortalium, alter ignavissimus, odio flagitiorum €oneratum contemptu inertiae destruebant. tardum Galbae €iter et cruentum, interfectis Cingonio Varrone consule de-€signato et Petronio Turpiliano consulari: ille ut Nymphidii €socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam €innocentes perierant. introitus in urbem trucidatis tot mili-€bus inermium militum infaustus omine atque ipsis etiam qui €occiderant formidolosus. inducta legione Hispana, rema-€nente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exer-€citu insolito; multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et €Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra €Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis €Vindicis coeptis revocaverat: ingens novis rebus materia, ut €non in unum aliquem prono favore ita audenti parata. @@Forte congruerat ut Clodii Macri et Fontei Capitonis €caedes nuntiarentur. Macrum in Africa haud dubie turban-€tem Trebonius Garutianus procurator iussu Galbae, Capito- @1 €nem in Germania, cum similia coeptaret, Cornelius Aquinus €et Fabius Valens legati legionum interfecerant antequam €iuberentur. fuere qui crederent Capitonem ut avaritia et li-€bidine foedum ac maculosum ita cogitatione rerum novarum €abstinuisse, sed a legatis bellum suadentibus, postquam im-€pellere nequiverint, crimen ac dolum ultro compositum, et €Galbam mobilitate ingenii, an ne altius scrutaretur, quoquo €modo acta, quia mutari non poterant, comprobasse. ceterum €utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu €bene seu male facta parem invidiam adferebant. venalia €cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae €et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae €mala, aeque gravia, non aeque excusata. ipsa aetas Galbae €inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et impera-€tores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, compa-€rantibus. @@Et hic quidem Romae, tamquam in tanta multitudine, €habitus animorum fuit. e provinciis Hispaniae praeerat Clu-€vius Rufus, vir facundus et pacis artibus, bellis inexpertus. €Galliae super memoriam Vindicis obligatae recenti dono Ro-€manae civitatis et in posterum tributi levamento. proximae €tamen Germanicis exercitibus Galliarum civitates non eodem €honore habitae, quaedam etiam finibus ademptis pari dolore €commoda aliena ac suas iniurias metiebantur. Germanici exer-€citus, quod periculosissimum in tantis viribus, solliciti et €irati, superbia recentis victoriae et metu tamquam alias par-€tis fovissent. tarde a Nerone desciverant, nec statim pro €Galba Verginius. an imperare noluisset dubium: delatum ei @1 €a milite imperium conveniebat. Fonteium Capitonem occi-€sum etiam qui queri non poterant, tamen indignabantur. dux €deerat abducto Verginio per simulationem amicitiae; quem €non remitti atque etiam reum esse tamquam suum crimen ac-€cipiebant. @@Superior exercitus legatum Hordeonium Flaccum sper-€nebat, senecta ac debilitate pedum invalidum, sine constan-€tia, sine auctoritate: ne quieto quidem milite regimen; adeo €furentes infirmitate retinentis ultro accendebantur. inferioris €Germaniae legiones diutius sine consulari fuere, donec missu €Galbae A. Vitellius aderat, censoris Vitellii ac ter consulis €filius: id satis videbatur. in Britannico exercitu nihil irarum. €non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus €innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu €crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse. quies €et Illyrico, quamquam excitae a Nerone legiones, dum in €Italia cunctantur, Verginium legationibus adissent: sed lon-€gis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad con-€tinendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus misce-€bantur. @@Oriens adhuc immotus. Syriam et quattuor legiones €obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque iuxta €famosus. insignis amicitias iuvenis ambitiose coluerat; mox €attritis opibus, lubrico statu, suspecta etiam Claudii iracun-€dia, in secretum Asiae sepositus tam prope ab exule fuit €quam postea a principe. luxuria industria, comitate adro-€gantia, malis bonisque artibus mixtus: nimiae voluptates, cum €vacaret; quotiens expedierat, magnae virtutes: palam lau-€dares, secreta male audiebant: sed apud subiectos, apud pro- @1 €ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expedi-€tius fuerit tradere imperium quam obtinere. bellum Iudai-€cum Flavius Vespasianus (ducem eum Nero delegerat) tri-€bus legionibus administrabat. nec Vespasiano adversus Gal-€bam votum aut animus: quippe Titum filium ad venerationem €cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus. occulta €fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberis-€que eius imperium post fortunam credidimus. @@Aegyptum copiasque, quibus coerceretur, iam inde €a divo Augusto equites Romani obtinent loco regum: ita vi-€sum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae fecun-€dam, superstitione ac lascivia discordem et mobilem, insciam €legum, ignaram magistratuum, domi retinere. regebat tum €Tiberius Alexander, eiusdem nationis. Africa ac legiones in €ea interfecto Clodio Macro contenta qualicumque principe €post experimentum domini minoris. duae Mauretaniae, Rae-€tia, Noricum, Thraecia et quae aliae procuratoribus cohi-€bentur, ut cuique exercitui vicinae, ita in favorem aut odium €contactu valentiorum agebantur. inermes provinciae atque €ipsa in primis Italia, cuicumque servitio exposita, in pretium €belli cessurae erant. hic fuit rerum Romanarum status, cum €Servius Galba iterum Titus Vinius consules inchoavere annum €sibi ultimum, rei publicae prope supremum. @@Paucis post kalendas Ianuarias diebus Pompei Pro-€pinqui procuratoris e Belgica litterae adferuntur, superioris €Germaniae legiones rupta sacramenti reverentia imperatorem @1 €alium flagitare et senatui ac populo Romano arbitrium eli-€gendi permittere quo seditio mollius acciperetur. matura-€vit ea res consilium Galbae iam pridem de adoptione secum €et cum proximis agitantis. non sane crebrior tota civitate €sermo per illos mensis fuerat, primum licentia ac libidine €talia loquendi, dein fessa iam aetate Galbae. paucis iudi-€cium aut rei publicae amor: multi stulta spe, prout quis ami-€cus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destina-€bant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior €eodem actu invisior erat. quippe hiantis in magna fortuna €amicorum cupiditates ipsa Galbae facilitas intendebat, cum €apud infirmum et credulum minore metu et maiore praemio €peccaretur. @@Potentia principatus divisa in Titum Vinium consu-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜‚lem Cornelium Laconem praetorii praefectum; nec minor €gratia Icelo Galbae liberto, quem anulis donatum equestri €nomine Marcianum vocitabant. hi discordes et rebus minori-€bus sibi quisque tendentes, circa consilium eligendi succes-€soris in duas factiones scindebantur. Vinius pro M. Othone, €Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant €quam alium. neque erat Galbae ignota Othonis ac Titi Vinii €amicitia; et rumoribus nihil silentio transmittentium, quia Vi-€nio vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur. €credo et rei publicae curam subisse, frustra a Nerone trans-€latae si apud Othonem relinqueretur. namque Otho pueri-€tiam incuriose, adulescentiam petulanter egerat, gratus Ne-€roni aemulatione luxus. eoque Poppaeam Sabinam, princi-€pale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec €Octaviam uxorem amoliretur. mox suspectum in eadem Pop- @1 €paea in provinciam Lusitaniam specie legationis seposuit. €Otho comiter administrata provincia primus in partis trans-€gressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis €splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius €in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum €aula Neronis ut similem. @@Sed Galba post nuntios Germanicae seditionis, quam-€quam nihil adhuc de Vitellio certum, anxius quonam exerci-€tuum vis erumperet, ne urbano quidem militi confisus, quod €remedium unicum rebatur, comitia imperii transigit; adhibi-€toque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule desi-€gnato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de €sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu pro-€pria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, €cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia; €sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama €consilio eius fidem addiderat. Piso M. Crasso et Scribonia €genitus, nobilis utrimque, vultu habituque moris antiqui et €aestimatione recta severus, deterius interpretantibus tristior €habebatur: ea pars morum eius quo suspectior sollicitis €adoptanti placebat. @@Igitur Galba, adprehensa Pisonis manu, in hunc mo-€dum locutus fertur: 'si te privatus lege curiata apud pontifi-€ces, ut moris est, adoptarem, et mihi egregium erat Cn. €Pompei et M. Crassi subolem in penatis meos adsciscere, et €tibi insigne Sulpiciae ac Lutatiae decora nobilitati tuae adie-€cisse: nunc me deorum hominumque consensu ad imperium €vocatum praeclara indoles tua et amor patriae impulit ut @1 €principatum, de quo maiores nostri armis certabant, bello €adeptus quiescenti offeram, exemplo divi Augusti qui soro-€ris filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes €suos, postremo Tiberium Neronem privignum in proximo €sibi fastigio conlocavit. sed Augustus in domo successorem €quaesivit, ego in re publica, non quia propinquos aut socios €belli non habeam, sed neque ipse imperium ambitione accepi, €et iudicii mei documentum sit non meae tantum necessitudi-€nes, quas tibi postposui, sed et tuae. est tibi frater pari no-€bilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses. €ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea €vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas. fortunam €adhuc tantum adversam tulisti: secundae res acrioribus sti-€mulis animos explorant, quia miseriae tolerantur, felicitate €corrumpimur. fidem, libertatem, amicitiam, praecipua humani €animi bona, tu quidem eadem constantia retinebis, sed alii €per obsequium imminuent: inrumpet adulatio, blanditiae [2et]2 €pessimum veri adfectus venenum, sua cuique utilitas. etiam €[2si]2 ego ac tu simplicissime inter nos hodie loquimur, ceteri €libentius cum fortuna nostra quam nobiscum; nam suadere €principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quem-€cumque principem sine adfectu peragitur.' @@'Si immensum imperii corpus stare ac librari sine re-€ctore posset, dignus eram a quo res publica inciperet: nunc €eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus €conferre plus populo Romano possit quam bonum successo-€rem, nec tua plus iuventa quam bonum principem. sub Ti-€berio et Gaio et Claudio unius familiae quasi hereditas fui- @1 €mus: loco libertatis erit quod eligi coepimus; et finita Iuliorum €Claudiorumque domo optimum quemque adoptio inveniet. €nam generari et nasci a principibus fortuitum, nec ultra ae-€stimatur: adoptandi iudicium integrum et, si velis eligere, €consensu monstratur. sit ante oculos Nero quem longa Cae-€sarum serie tumentem non Vindex cum inermi provincia aut €ego cum una legione, sed sua immanitas, sua luxuria cervi-€cibus publicis depulerunt; neque erat adhuc damnati princi-€pis exemplum. nos bello et ab aestimantibus adsciti cum €invidia quamvis egregii erimus. ne tamen territus fueris si €duae legiones in hoc concussi orbis motu nondum quiescunt: €ne ipse quidem ad securas res accessi, et audita adoptione €desinam videri senex, quod nunc mihi unum obicitur. Nero €a pessimo quoque semper desiderabitur: mihi ac tibi provi-€dendum est ne etiam a bonis desideretur. monere diutius €neque temporis huius, et impletum est omne consilium si te €bene elegi. utilissimus idem ac brevissimus bonarum mala-€rumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub €alio principe aut nolueris; neque enim hic, ut gentibus quae €regnantur, certa dominorum domus et ceteri servi, sed im-€peraturus es hominibus qui nec totam servitutem pati pos-€sunt nec totam libertatem.' et Galba quidem haec ac talia, €tamquam principem faceret, ceteri tamquam cum facto lo-€quebantur. @@Pisonem ferunt statim intuentibus et mox coniectis €in eum omnium oculis nullum turbati aut exultantis animi €motum prodidisse. sermo erga patrem imperatoremque re-€verens, de se moderatus; nihil in vultu habituque mutatum, €quasi imperare posset magis quam vellet. consultatum inde, €pro rostris an in senatu an in castris adoptio nuncuparetur. @1 €iri in castra placuit: honorificum id militibus fore, quorum €favorem ut largitione et ambitu male adquiri, ita per bonas €artis haud spernendum. circumsteterat interim Palatium pu-€blica expectatio, magni secreti impatiens; et male coercitam €famam supprimentes augebant. @@Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus diem, toni-€trua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverunt. €observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Gal-€bam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut €fortuitorum; seu quae fato manent, quamvis significata, non €vitantur. apud frequentem militum contionem imperatoria €brevitate adoptari a se Pisonem exemplo divi Augusti et more €militari, quo vir virum legeret, pronuntiat. ac ne dissimulata €seditio in maius crederetur, ultro adseverat quartam et duoet-€vicensimam legiones, paucis seditionis auctoribus, non ultra €verba ac voces errasse et brevi in officio fore. nec ullum €orationi aut lenocinium addit aut pretium. tribuni tamen cen-€turionesque et proximi militum grata auditu respondent: per €ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in €pace donativi necessitatem bello perdidissent. constat po-€tuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberali-€tate: nocuit antiquus rigor et nimia severitas, cui iam pares €non sumus. @@Inde apud senatum non comptior Galbae, non lon-€gior quam apud militem sermo: Pisonis comis oratio. et pa-€trum favor aderat: multi voluntate, effusius qui noluerant, €medii ac plurimi obvio obsequio, privatas spes agitantes sine €publica cura. nec aliud sequenti quadriduo, quod medium €inter adoptionem et caedem fuit, dictum a Pisone in publico @1 €factumve. crebrioribus in dies Germanicae defectionis nun-€tiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova €cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum €exercitum legatos. agitatum secreto num et Piso proficisce-€retur, maiore praetextu, illi auctoritatem senatus, hic digna-€tionem Caesaris laturus. placebat et Laconem praetorii prae-€fectum simul mitti: is consilio intercessit. legati quoque €(nam senatus electionem Galbae permiserat) foeda inconstan-€tia nominati, excusati, substituti, ambitu remanendi aut eundi, €ut quemque metus vel spes impulerat. þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜”@@Proxima pecuniae cura; et cuncta scrutantibus iustis-€simum visum est inde repeti ubi inopiae causa erat. bis et €viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat: ap-€pellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quem-€que eorum relicta. at illis vix decimae super portiones €erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, €cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus €sed sola instrumenta vitiorum manerent. exactioni triginta €equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac €numero onerosum: ubique hasta et sector, et inquieta urbs €actionibus. ac tamen grande gaudium quod tam pauperes €forent quibus donasset Nero quam quibus abstulisset. exau-€ctorati per eos dies tribuni, e praetorio Antonius Taurus et €Antonius Naso, ex urbanis cohortibus Aemilius Pacensis, e €vigilibus Iulius Fronto. nec remedium in ceteros fuit, sed me-€tus initium, tamquam per artem et formidine singuli pelle-€rentur, omnibus suspectis. @@Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, @1 €omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, €luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in €Galbam ira, in Pisonem invidia; fingebat et metum quo magis €concupisceret: praegravem se Neroni fuisse, nec Lusitaniam €rursus et alterius exilii honorem expectandum. suspectum €semper invisumque dominantibus qui proximus destinaretur. €nocuisse id sibi apud senem principem, magis nociturum €apud iuvenem ingenio trucem et longo exilio efferatum: oc-€cidi Othonem posse. proinde agendum audendumque, dum €Galbae auctoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. oppor-€tunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, €ubi perniciosior sit quies quam temeritas. mortem omnibus €ex natura aequalem oblivione apud posteros vel gloria di-€stingui; ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, €acrioris viri esse merito perire. @@Non erat Othonis mollis et corpori similis animus. €et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata €domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia €ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut €sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgen-€tibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni €annum observatione siderum adfirmant, genus hominum po-€tentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra €et vetabitur semper et retinebitur. multos secreta Poppaeae €mathematicos, pessimum principalis matrimonii instrumentum, €habuerant: e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, €cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex €eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et @1 €iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in impe-€rium adscisceretur. sed Otho tamquam peritia et monitu fa-€torum praedicta accipiebat, cupidine ingenii humani libentius €obscura credendi. nec deerat Ptolemaeus, iam et sceleris €instinctor, ad quod facillime ab eius modi voto transitur. @@Sed sceleris cogitatio incertum an repens: studia mi-€litum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfe-€ctaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum €quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani co-€mitatus contubernalis appellando; alios agnoscere, quos-€dam requirere et pecunia aut gratia iuvare, inserendo sae-€pius querelas et ambiguos de Galba sermones quaeque alia €turbamenta vulgi. labores itinerum, inopia commeatuum, du-€ritia imperii atrocius accipiebantur, cum Campaniae lacus et €Achaiae urbes classibus adire soliti Pyrenaeum et Alpes et €immensa viarum spatia aegre sub armis eniterentur. @@Flagrantibus iam militum animis velut faces addide-€rat Maevius Pudens, e proximis Tigellini. is mobilissimum €quemque ingenio aut pecuniae indigum et in novas cupidi-€tates praecipitem adliciendo eo paulatim progressus est ut €per speciem convivii, quotiens Galba apud Othonem epula-€retur, cohorti excubias agenti viritim centenos nummos divi-€deret; quam velut publicam largitionem Otho secretioribus €apud singulos praemiis intendebat, adeo animosus corruptor €ut Cocceio Proculo speculatori, de parte finium cum vicino €ambigenti, universum vicini agrum sua pecunia emptum dono €dederit, per socordiam praefecti, quem nota pariter et oc-€culta fallebant. @@Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri praefe-€cit, a quo Barbium Proculum tesserarium speculatorum et @1 €Veturium optionem eorundem perductos, postquam vario ser-€mone callidos audacisque cognovit, pretio et promissis one-€rat, data pecunia ad pertemptandos plurium animos. susce-€pere duo manipulares imperium populi Romani transferen-€dum et transtulerunt. in conscientiam facinoris pauci adsciti: €suspensos ceterorum animos diversis artibus stimulant, pri-€mores militum per beneficia Nymphidii ut suspectos, vulgus €et ceteros ira et desperatione dilati totiens donativi. erant €quos memoria Neronis ac desiderium prioris licentiae ac-€cenderet: in commune omnes metu mutandae militiae terre-€bantur. @@Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum mo-€tas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici €exercitus fidem. adeoque parata apud malos seditio, etiam €apud integros dissimulatio fuit, ut postero iduum die re-€deuntem a cena Othonem rapturi fuerint, ni incerta noctis €et tota urbe sparsa militum castra nec facilem inter temulen-€tos consensum timuissent, non rei publicae cura, quam foe-€dare principis sui sanguine sobrii parabant, sed ne per tene-€bras, ut quisque Pannonici vel Germanici exercitus militibus €oblatus esset, ignorantibus plerisque, pro Othone destinare-€tur. multa erumpentis seditionis indicia per conscios op-€pressa: quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, €ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod €non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax. @@Octavo decimo kalendas Februarias sacrificanti pro €aede Apollinis Galbae haruspex Vmbricius tristia exta et in-€stantis insidias ac domesticum hostem praedicit, audiente €Othone (nam proximus adstiterat) idque ut laetum e contra- @1 €rio et suis cogitationibus prosperum interpretante. nec multo €post libertus Onomastus nuntiat expectari eum ab architecto €et redemptoribus, quae significatio coeuntium iam militum et €paratae coniurationis convenerat. Otho, causam digressus €requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque €prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam do-€mum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Sa-€turni pergit. ibi tres et viginti speculatores consalutatum im-€peratorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festi-€nanter impositum strictis mucronibus rapiunt; totidem ferme €milites in itinere adgregantur, alii conscientia, plerique mi-€raculo, pars clamore et gladiis, pars silentio, animum ex €eventu sumpturi. @@Stationem in castris agebat Iulius Martialis tribunus. €is magnitudine subiti sceleris, an corrupta latius castra et, si €contra tenderet, exitium metuens, praebuit plerisque suspi-€cionem conscientiae; anteposuere ceteri quoque tribuni cen-€turionesque praesentia dubiis et honestis, isque habitus ani-€morum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vel-€lent, omnes paterentur. @@Ignarus interim Galba et sacris intentus fatigabat €alieni iam imperii deos, cum adfertur rumor rapi in castra €incertum quem senatorem, mox Othonem esse qui rapere-€tur, simul ex tota urbe, ut quisque obvius fuerat, alii formi-€dine augentes, quidam minora vero, ne tum quidem obliti €adulationis. igitur consultantibus placuit pertemptari animum €cohortis, quae in Palatio stationem agebat, nec per ipsum €Galbam, cuius integra auctoritas maioribus remediis serva-€batur. Piso pro gradibus domus vocatos in hunc modum ad-€locutus est: 'sextus dies agitur, commilitones, ex quo igna- @1 €rus futuri, et sive optandum hoc nomen sive timendum erat, €Caesar adscitus sum. quo domus nostrae aut rei publicae fato €in vestra manu positum est, non quia meo nomine tristiorem €casum paveam, ut qui adversas res expertus cum maxime €discam ne secundas quidem minus discriminis habere: patris €et senatus et ipsius imperii vicem doleo, si nobis aut perire þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜ˆ‘hodie necesse est aut, quod aeque apud bonos miserum est, €occidere. solacium proximi motus habebamus incruentam €urbem et res sine discordia translatas: provisum adoptione vi-€debatur ut ne post Galbam quidem bello locus esset.' @@'Nihil adrogabo mihi nobilitatis aut modestiae; neque €enim relatu virtutum in comparatione Othonis opus est. vi-€tia, quibus solis gloriatur, evertere imperium, etiam cum €amicum imperatoris ageret. habitune et incessu an illo mu-€liebri ornatu mereretur imperium? falluntur quibus luxuria €specie liberalitatis imponit: perdere iste sciet, donare ne-€sciet. stupra nunc et comissationes et feminarum coetus vol-€vit animo: haec principatus praemia putat, quorum libido ac €voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis; €nemo enim umquam imperium flagitio quaesitum bonis arti-€bus exercuit. Galbam consensus generis humani, me Galba €consentientibus vobis Caesarem dixit. si res publica et se-€natus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, €interest ne imperatorem pessimi faciant. legionum seditio €adversus duces suos audita est aliquando: vestra fides fama-€que inlaesa ad hunc diem mansit. et Nero quoque vos desti-€tuit, non vos Neronem. minus triginta transfugae et deser-€tores, quos centurionem aut tribunum sibi eligentis nemo €ferret, imperium adsignabunt? admittitis exemplum et quie- @1 €scendo commune crimen facitis? transcendet haec licentia in €provincias, et ad nos scelerum exitus, bellorum ad vos per-€tinebunt. nec est plus quod pro caede principis quam quod €innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem €quam ab aliis pro facinore accipietis.' @@Dilapsis speculatoribus cetera cohors non aspernata €contionantem, ut turbidis rebus evenit, forte magis et nullo €adhuc consilio rapit signa [2quam]2, quod postea creditum est, €insidiis et simulatione. missus et Celsus Marius ad electos €Illyrici exercitus, Vipsania in porticu tendentis; praeceptum €Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germa-€nicos milites e Libertatis atrio accerserent. legioni classicae €diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo €statim introitu trucidaverat Galba. pergunt etiam in castra €praetorianorum tribuni Cetrius Severus, Subrius Dexter, €Pompeius Longinus, si incipiens adhuc et necdum adulta €seditio melioribus consiliis flecteretur. tribunorum Subrium €et Cetrium adorti milites minis, Longinum manibus coercent €exarmantque, quia non ordine militiae, sed e Galbae amicis, €fidus principi suo et desciscentibus suspectior erat. legio €classica nihil cunctata praetorianis adiungitur; Illyrici exer-€citus electi Celsum infestis pilis proturbant. Germanica ve-€xilla diu nutavere, invalidis adhuc corporibus et placatis ani-€mis, quod eos a Nerone Alexandriam praemissos atque inde €rursus longa navigatione aegros impensiore cura Galba re-€fovebat. @1 @@Vniversa iam plebs Palatium implebat, mixtis servi-€tiis et dissono clamore caedem Othonis et coniuratorum exi-€tium poscentium ut si in circo aut theatro ludicrum aliquod €postularent: neque illis iudicium aut veritas, quippe eodem €die diversa pari certamine postulaturis, sed tradito more €quemcumque principem adulandi licentia adclamationum et €studiis inanibus. €@@Interim Galbam duae sententiae distinebant: Titus Vinius €manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos adi-€tus, non eundum ad iratos censebat: daret malorum paeni-€tentiae, daret bonorum consensui spatium: scelera impetu, €bona consilia mora valescere, denique eundi ultro, si ratio €sit, eandem mox facultatem, regressum, si paeniteat, in aliena €potestate. @@Festinandum ceteris videbatur antequam cresceret €invalida adhuc coniuratio paucorum: trepidaturum etiam Otho-€nem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione €nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat. €non expectandum ut compositis castris forum invadat et pro-€spectante Galba Capitolium adeat, dum egregius imperator €cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, ob-€sidionem nimirum toleraturus. et praeclarum in servis auxi-€lium si consensus tantae multitudinis et, quae plurimum va-€let, prima indignatio elanguescat. proinde intuta quae in-€decora; vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini: €id Othoni invidiosius et ipsis honestum. repugnantem huic €sententiae Vinium Laco minaciter invasit, stimulante Icelo €privati odii pertinacia in publicum exitium. @1 @@Nec diutius Galba cunctatus speciosiora suadentibus €accessit. praemissus tamen in castra Piso, ut iuvenis magno €nomine, recenti favore et infensus Tito Vinio, seu quia erat €seu quia irati ita volebant; et facilius de odio creditur. vix-€dum egresso Pisone occisum in castris Othonem vagus pri-€mum et incertus rumor: mox, ut in magnis mendaciis, inter-€fuisse se quidam et vidisse adfirmabant, credula fama inter €gaudentis et incuriosos. multi arbitrabantur compositum au-€ctumque rumorem mixtis iam Othonianis, qui ad evocandum €Galbam laeta falso vulgaverint. @@Tum vero non populus tantum et imperita plebs in €plausus et immodica studia sed equitum plerique ac senato-€rum, posito metu incauti, refractis Palatii foribus ruere intus €ac se Galbae ostentare, praereptam sibi ultionem querentes, €ignavissimus quisque et, ut res docuit, in periculo non €ausurus, nimii verbis, linguae feroces; nemo scire et omnes €adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus €sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque €corpore [2re]2sistens sella levaretur. obvius in Palatio Iulius At-€ticus speculator, cruentum gladium ostentans, occisum a se €Othonem exclamavit; et Galba 'commilito', inquit, 'quis ius-€sit?' insigni animo ad coercendam militarem licentiam, mi-€nantibus intrepidus, adversus blandientis incorruptus. @@Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque €ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in €quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter €signa Othonem vexillis circumdarent. nec tribunis aut cen-€turionibus adeundi locus: gregarius miles caveri insuper prae-€positos iubebat. strepere cuncta clamoribus et tumultu et @1 €exhortatione mutua, non tamquam in populo ac plebe, variis €segni adulatione vocibus, sed ut quemque adfluentium mili-€tum aspexerant, prensare manibus, complecti armis, conlo-€care iuxta, praeire sacramentum, modo imperatorem mili-€tibus, modo milites imperatori commendare. nec deerat Otho €protendens manus adorare vulgum, iacere oscula et omnia €serviliter pro dominatione. postquam universa classicorum €legio sacramentum eius accepit, fidens viribus, et quos ad-€huc singulos extimulaverat, accendendos in commune ratus €pro vallo castrorum ita coepit. @@'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non €possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a €vobis nominatus, nec principem alio imperante. vestrum €quoque nomen in incerto erit donec dubitabitur imperato-€rem populi Romani in castris an hostem habeatis. auditisne €ut poena mea et supplicium vestrum simul postulentur? adeo €manifestum est neque perire nos neque salvos esse nisi una €posse; et cuius lenitatis est Galba, iam fortasse promisit, ut €qui nullo exposcente tot milia innocentissimorum militum tru-€cidaverit. horror animum subit quotiens recordor feralem €introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis ur-€bis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem ac-€ceperat. his auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad €principatum attulit nisi occisi Obultronii Sabini et Cornelii €Marcelli in Hispania, Betui Cilonis in Gallia, Fontei Capito-€nis in Germania, Clodii Macri in Africa, Cingonii in via, Tur-€piliani in urbe, Nymphidii in castris? quae usquam provincia, €quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse prae-€dicat, emendata et correcta? nam quae alii scelera, hic re-€media vocat, dum falsis nominibus severitatem pro saevitia, €parsimoniam pro avaritia, supplicia et contumelias vestras @1 €disciplinam appellat. septem a Neronis fine menses sunt, €et iam plus rapuit Icelus quam quod Polycliti et Vatinii et €Aegiali perdiderunt. minore avaritia ac licentia grassatus þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜¥ˆ™esset T. Vinius si ipse imperasset: nunc et subiectos nos €habuit tamquam suos et vilis ut alienos. una illa domus suf-€ficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie expro-€bratur.' @@'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset €accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum €iudicabat. vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam €deos infaustam adoptionem aversantis. idem senatus, idem €populi Romani animus est: vestra virtus expectatur, apud €quos omne honestis consiliis robur et sine quibus quamvis €egregia invalida sunt. non ad bellum vos nec ad periculum €voco: omnium militum arma nobiscum sunt. nec una cohors €togata defendit nunc Galbam sed detinet: cum vos aspexe-€rit, cum signum meum acceperit, hoc solum erit certamen, €quis mihi plurimum imputet. nullus cunctationis locus est in €eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.' aperire €deinde armamentarium iussit. rapta statim arma, sine more €et ordine militiae, ut praetorianus aut legionarius insignibus €suis distingueretur: miscentur auxiliaribus galeis scutisque, €nullo tribunorum centurionumve adhortante, sibi quisque dux €et instigator; et praecipuum pessimorum incitamentum quod €boni maerebant. @@Iam exterritus Piso fremitu crebrescentis seditionis €et vocibus in urbem usque resonantibus, egressum interim @1 €Galbam et foro adpropinquantem adsecutus erat; iam Marius €Celsus haud laeta rettulerat, cum alii in Palatium redire, €alii Capitolium petere, plerique rostra occupanda censerent, €plures tantum sententiis aliorum contra dicerent, utque eve-€nit in consiliis infelicibus, optima viderentur quorum tempus €effugerat. agitasse Laco ignaro Galba de occidendo Tito Vi-€nio dicitur, sive ut poena eius animos militum mulceret, seu €conscium Othonis credebat, ad postremum vel odio. haesi-€tationem attulit tempus ac locus, quia initio caedis orto diffi-€cilis modus; et turbavere consilium trepidi nuntii ac proxi-€morum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo ala-€cres fidem atque animum ostentaverant. @@Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis €impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri pro-€spectu. neque populi aut plebis ulla vox, sed attoniti vultus €et conversae ad omnia aures; non tumultus, non quies, quale €magni metus et magnae irae silentium est. Othoni tamen ar-€mari plebem nuntiabatur; ire praecipitis et occupare peri-€cula iubet. igitur milites Romani, quasi Vologaesum aut Pa-€corum avito Arsacidarum solio depulsuri ac non imperatorem €suum inermem et senem trucidare pergerent, disiecta plebe, €proculcato senatu, truces armis, rapidi equis forum inrum-€punt. nec illos Capitolii aspectus et imminentium templorum €religio et priores et futuri principes terruere quo minus face-€rent scelus cuius ultor est quisquis successit. @@Viso comminus armatorum agmine vexillarius comi-€tatae Galbam cohortis (Atilium Vergilionem fuisse tradunt) €dereptam Galbae imaginem solo adflixit: eo signo manifesta €in Othonem omnium militum studia, desertum fuga populi @1 €forum, destricta adversus dubitantis tela. iuxta Curtii la-€cum trepidatione ferentium Galba proiectus e sella ac pro-€volutus est. extremam eius vocem, ut cuique odium aut ad-€miratio fuit, varie prodidere. alii suppliciter interrogasse €quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo depre-€catum: plures obtulisse ultro percussoribus iugulum: age-€rent ac ferirent, si ita [2e]2 re publica videretur. non interfuit €occidentium quid diceret. de percussore non satis constat: €quidam Terentium evocatum, alii Laecanium; crebrior fama €tradidit Camurium quintae decimae legionis militem impresso €gladio iugulum eius hausisse. ceteri crura brachiaque (nam €pectus tegebatur) foede laniavere; pleraque vulnera feritate €et saevitia trunco iam corpori adiecta. @@Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigi-€tur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclama-€verit non esse ab Othone mandatum ut occideretur. quod €seu finxit formidine seu conscientiam coniurationis confessus €est, huc potius eius vita famaque inclinat, ut conscius scele-€ris fuerit cuius causa erat. ante aedem divi Iulii iacuit primo €ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in €utrumque latus transverberatus. @@Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas €nostra vidit. centurio is praetoriae cohortis, a Galba custo-€diae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et sce-€lus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se per-€cussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit. Piso €in aedem Vestae pervasit, exceptusque misericordia publici €servi et contubernio eius abditus non religione nec caerimo- @1 €niis sed latebra inminens exitium differebat, cum advenere €missu Othonis nominatim in caedem eius ardentis Sulpi-€cius Florus e Britannicis cohortibus, nuper a Galba civitate €donatus, et Statius Murcus speculator, a quibus protractus €Piso in foribus templi trucidatur. @@Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nul-€lum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu €tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio €coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in €Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confude-€rat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque cre-€debat. praefixa contis capita gestabantur inter signa cohor-€tium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas €manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso €ut pulchrum et memorabile facinus iactabant. plures quam €centum viginti libellos praemium exposcentium ob aliquam €notabilem illa die operam Vitellius postea invenit, omnis-€que conquiri et interfici iussit, non honori Galbae, sed tra-€dito principibus more munimentum ad praesens, in posterum €ultionem. @@Alium crederes senatum, alium populum: ruere cun-€cti in castra, anteire proximos, certare cum praecurrentibus, €increpare Galbam, laudare militum iudicium, exosculari Otho-€nis manum; quantoque magis falsa erant quae fiebant, tanto €plura facere. nec aspernabatur singulos Otho, avidum et €minacem militum animum voce vultuque temperans. Marium €Celsum, consulem designatum et Galbae usque in extremas €res amicum fidumque, ad supplicium expostulabant, indu- @1 €striae eius innocentiaeque quasi malis artibus infensi. cae-€dis et praedarum initium et optimo cuique perniciem quaeri €apparebat, sed Othoni nondum auctoritas inerat ad prohiben-€dum scelus: iubere iam poterat. ita simulatione irae vinciri €iussum et maiores poenas daturum adfirmans praesenti exitio €subtraxit. @@Omnia deinde arbitrio militum acta: praetorii praefe-€ctos sibi ipsi legere, Plotium Firmum e manipularibus quon-€dam, tum vigilibus praepositum et incolumi adhuc Galba par-€tis Othonis secutum; adiungitur Licinius Proculus, intima fa-€miliaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse. urbi Fla-€vium Sabinum praefecere, iudicium Neronis secuti, sub quo €eandem curam obtinuerat, plerisque Vespasianum fratrem in €eo respicientibus. flagitatum ut vacationes praestari centu-€rionibus solitae remitterentur; namque gregarius miles ut tri-€butum annuum pendebat. quarta pars manipuli sparsa per €commeatus aut in ipsis castris vaga, dum mercedem centu-€rioni exolveret, neque modum oneris quisquam neque genus €quaestus pensi habebat: per latrocinia et raptus aut servili-€bus ministeriis militare otium redimebant. tum locupletissi-€mus quisque miles labore ac saevitia fatigari donec vaca-€tionem emeret. ubi sumptibus exhaustus socordia insuper €elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in ma-€nipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate €ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extre-€mum bella civilia ruebant. sed Otho ne vulgi largitione cen-€turionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas €exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis po-€stea principibus perpetuitate disciplinae firmatam. Laco prae- @1 €fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem €ad caedem eius Otho praemiserat, confossus; in Marcianum €Icelum ut in libertum palam animadversum. þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜¯@@Exacto per scelera die novissimum malorum fuit lae-€titia. vocat senatum praetor urbanus, certant adulationibus €ceteri magistratus, adcurrunt patres: decernitur Othoni tri-€bunicia potestas et nomen Augusti et omnes principum honores, €adnitentibus cunctis abolere convicia ac probra, quae pro-€misce iacta haesisse animo eius nemo sensit; omisisset offen-€sas an distulisset brevitate imperii in incerto fuit. Otho €cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium at-€que inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cre-€marique permisit. Pisonem Verania uxor ac frater Scribo-€nianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis €redemptisque capitibus, quae venalia interfectores serva-€verant. @@Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat, €fama meliore quam fortuna. fratres eius Magnum Claudius, €Crassum Nero interfecerant: ipse diu exul, quadriduo Cae-€sar, properata adoptione ad hoc tantum maiori fratri praela-€tus est ut prior occideretur. Titus Vinius quinquaginta se-€ptem annos variis moribus egit. pater illi praetoria familia, €maternus avus e proscriptis. prima militia infamis: legatum €Calvisium Sabinum habuerat, cuius uxor mala cupidine vi-€sendi situm castrorum, per noctem militari habitu ingressa, €cum vigilias et cetera militiae munia eadem lascivia temptas-€set, in ipsis principiis stuprum ausa, et criminis huius reus €Titus Vinius arguebatur. igitur iussu G. Caesaris oneratus €catenis, mox mutatione temporum dimissus, cursu honorum @1 €inoffenso legioni post praeturam praepositus probatusque €servili deinceps probro respersus est tamquam scyphum au-€reum in convivio Claudii furatus, et Claudius postera die soli €omnium Vinio fictilibus ministrari iussit. sed Vinius procon-€sulatu Galliam Narbonensem severe integreque rexit; mox €Galbae amicitia in abruptum tractus, audax, callidus, prom-€ptus et, prout animum intendisset, pravus aut industrius, €eadem vi. testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, €Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit. @@Galbae corpus diu neglectum et licentia tenebrarum €plurimis ludibriis vexatum dispensator Argius e priori-€bus servis humili sepultura in privatis eius hortis contexit. €caput per lixas calonesque suffixum laceratumque ante Pa-€trobii tumulum (libertus in Neronis punitus a Galba fuerat) €postera demum die repertum et cremato iam corpori admi-€xtum est. hunc exitum habuit Servius Galba, tribus et septua-€ginta annis quinque principes prospera fortuna emensus et €alieno imperio felicior quam suo. vetus in familia nobilitas, €magnae opes: ipsi medium ingenium, magis extra vitia quam €cum virtutibus. famae nec incuriosus nec venditator; pecu-€niae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus; €amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine re-€prehensione patiens, si mali forent, usque ad culpam igna-€rus. sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, €quod segnitia erat, sapientia vocaretur. dum vigebat aetas €militari laude apud Germanias floruit. pro consule Africam €moderate, iam senior citeriorem Hispaniam pari iustitia con-€tinuit, maior privato visus dum privatus fuit, et omnium con-€sensu capax imperii nisi imperasset. @@Trepidam urbem ac simul atrocitatem recentis sce- @1 €leris, simul veteres Othonis mores paventem novus insuper €de Vitellio nuntius exterruit, ante caedem Galbae suppres-€sus ut tantum superioris Germaniae exercitum descivisse €crederetur. tum duos omnium mortalium impudicitia ignavia €luxuria deterrimos velut ad perdendum imperium fataliter €electos non senatus modo et eques, quis aliqua pars et cura €rei publicae, sed vulgus quoque palam maerere. nec iam €recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civi-€lium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vasti-€tatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos €et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, €loquebantur. prope eversum orbem etiam cum de princi-€patu inter bonos certaretur, sed mansisse G. Iulio, mansisse €Caesare Augusto victore imperium; mansuram fuisse sub €Pompeio Brutoque rem publicam: nunc pro Othone an pro €Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces, utraque €detestanda vota inter duos, quorum bello solum id scires, €deteriorem fore qui vicisset. erant qui Vespasianum et arma €Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita €bellum aliud atque alias cladis horrebant. et ambigua de €Vespasiano fama, solusque omnium ante se principum in €melius mutatus est. @@Nunc initia causasque motus Vitelliani expediam. €caeso cum omnibus copiis Iulio Vindice ferox praeda gloria-€que exercitus, ut cui sine labore ac periculo ditissimi belli €victoria evenisset, expeditionem et aciem, praemia quam €stipendia malebat. diu infructuosam et asperam militiam €toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, €quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- @1 €ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita. viri, arma, €equi ad usum et ad decus supererant. sed ante bellum cen-€turias tantum suas turmasque noverant; exercitus finibus pro-€vinciarum discernebantur: tum adversus Vindicem contractae €legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma €novasque discordias; nec socios, ut olim, sed hostis et vi-€ctos vocabant. nec deerat pars Galliarum, quae Rhenum €accolit, easdem partis secuta ac tum acerrima instigatrix €adversum Galbianos; hoc enim nomen fastidito Vindice indi-€derant. igitur Sequanis Aeduisque ac deinde, prout opulen-€tia civitatibus erat, infensi expugnationes urbium, populatio-€nes agrorum, raptus penatium hauserunt animo, super avari-€tiam et adrogantiam, praecipua validiorum vitia, contumacia €Gallorum inritati, qui remissam sibi a Galba quartam tribu-€torum partem et publice donatos in ignominiam exercitus €iactabant. accessit callide vulgatum, temere creditum, deci-€mari legiones et promptissimum quemque centurionum di-€mitti. undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama; infensa €Lugdunensis colonia et pertinaci pro Nerone fide fecunda €rumoribus; sed plurima ad fingendum credendumque mate-€ries in ipsis castris, odio metu et, ubi viris suas respexe-€rant, securitate. @@Sub ipsas superioris anni kalendas Decembris Aulus €Vitellius inferiorem Germaniam ingressus hiberna legionum €cum cura adierat: redditi plerisque ordines, remissa ignomi-€nia, adlevatae notae; plura ambitione, quaedam iudicio, in €quibus sordis et avaritiam Fontei Capitonis adimendis adsi-€gnandisve militiae ordinibus integre mutaverat. nec consula- @1 €ris legati mensura sed in maius omnia accipiebantur. et [2ut]2 €Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque €faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, €largiretur aliena; simul aviditate imperitandi ipsa vitia pro €virtutibus interpretabantur. multi in utroque exercitu sicut €modesti quietique ita mali et strenui. sed profusa cupidine et €insigni temeritate legati legionum Alienus Caecina et Fabius €Valens; e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam €a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia in-€grate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans: €ipsum celebri ubique fama, nullam in Flacco Hordeonio €moram; adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia: €male fidas provincias, precarium seni imperium et brevi trans-€iturum: panderet modo sinum et venienti Fortunae occurre-€ret. merito dubitasse Verginium equestri familia, ignoto €patre, imparem si recepisset imperium, tutum si recusasset: €Vitellio tris patris consulatus, censuram, collegium Caesaris €et imponere iam pridem imperatoris dignationem et auferre €privati securitatem. quatiebatur his segne ingenium ut con-€cupisceret magis quam ut speraret. @@At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, €corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto in-€cessu, studia militum inlexerat. hunc iuvenem Galba, quae-€storem in Baetica impigre in partis suas transgressum, le-€gioni praeposuit: mox compertum publicam pecuniam aver-€tisse ut peculatorem flagitari iussit. Caecina aegre passus €miscere cuncta et privata vulnera rei publicae malis operire þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜µˆˆstatuit. nec deerant in exercitu semina discordiae, quod et @1 €bello adversus Vindicem universus adfuerat, nec nisi occiso €Nerone translatus in Galbam atque in eo ipso sacramento €vexillis inferioris Germaniae praeventus erat. et Treviri ac €Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis aut damno €finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscen-€tur: unde seditiosa colloquia et inter paganos corruptior €miles; et in Verginium favor cuicumque alii profuturus. @@Miserat civitas Lingonum vetere instituto dona le-€gionibus dextras, hospitii insigne. legati eorum in squalo-€rem maestitiamque compositi per principia per contubernia €modo suas iniurias, modo vicinarum civitatium praemia, et €ubi pronis militum auribus accipiebantur, ipsius exercitus €pericula et contumelias conquerentes accendebant animos. €nec procul seditione aberant cum Hordeonius Flaccus abire €legatos, utque occultior digressus esset, nocte castris exce-€dere iubet. inde atrox rumor, adfirmantibus plerisque inter-€fectos, ac ni sibi ipsi consulerent, fore ut acerrimi militum et €praesentia conquesti per tenebras et inscitiam ceterorum €occiderentur. obstringuntur inter se tacito foedere legiones, €adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam cir-€cumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, €mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu €ad bellum quam in pace ad concordiam. @@Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalen-€darum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa €cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silen-€tio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortali-€bus natura, propere sequi quae piget inchoare. sed ipsis €legionibus inerat diversitas animorum: primani quintanique @1 €turbidi adeo ut quidam saxa in Galbae imagines iecerint: €quinta decima ac sexta decima legiones nihil ultra fremitum €et minas ausae initium erumpendi circumspectabant. at in €superiore exercitu quarta ac duetvicensima legiones, isdem €hibernis tendentes, ipso kalendarum Ianuariarum die dirum-€punt imagines Galbae, quarta legio promptius, duetvicen-€sima cunctanter, mox consensu. ac ne reverentiam imperii €exuere viderentur, senatus populique Romani oblitterata iam €nomina sacramento advocabant, nullo legatorum tribuno-€rumve pro Galba nitente, quibusdam, ut in tumultu, nota-€bilius turbantibus. non tamen quisquam in modum contionis €aut suggestu locutus; neque enim erat adhuc cui imputaretur. @@Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis €legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, €non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia €innocens. quattuor centuriones duetvicensimae legionis, €Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, €Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbae imagines, €impetu militum abrepti vinctique. nec cuiquam ultra fides aut €memoria prioris sacramenti, sed quod in seditionibus accidit, €unde plures erant omnes fuere. €@@Nocte quae kalendas Ianuarias secuta est in coloniam €Agrippinensem aquilifer quartae legionis epulanti Vitellio €nuntiat quartam et duetvicensimam legiones proiectis Gal-€bae imaginibus in senatus ac populi Romani verba iurasse. €id sacramentum inane visum: occupari nutantem fortunam €et offerri principem placuit. missi a Vitellio ad legiones le-€gatosque qui descivisse a Galba superiorem exercitum nun-€tiarent: proinde aut bellandum adversus desciscentis aut, @1 €si concordia et pax placeat, faciendum imperatorem: et €minore discrimine sumi principem quam quaeri. @@Proxima legionis primae hiberna erant et prom-€ptissimus e legatis Fabius Valens. is die postero coloniam €Agrippinensem cum equitibus legionis auxiliariorumque in-€gressus imperatorem Vitellium consalutavit. secutae ingenti €certamine eiusdem provinciae legiones; et superior exerci-€tus, speciosis senatus populique Romani nominibus relictis, €tertium nonas Ianuarias Vitellio accessit: scires illum priore €biduo non penes rem publicam fuisse. ardorem exercituum €Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, €arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus inge-€nio validus. nec principes modo coloniarum aut castrorum, €quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, €sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos €phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecu-€niae tradebant, instinctu et impetu et avaritia. @@Igitur laudata militum alacritate Vitellius ministeria €principatus per libertos agi solita in equites Romanos dispo-€nit, vacationes centurionibus ex fisco numerat, saevitiam €militum plerosque ad poenam exposcentium saepius adpro-€bat, raro simulatione vinculorum frustratur. Pompeius Pro-€pinquus procurator Belgicae statim interfectus; Iulium Bur-€donem Germanicae classis praefectum astu subtraxit. exar-€serat in eum iracundia exercitus tamquam crimen ac mox €insidias Fonteio Capitoni struxisset. grata erat memoria Ca-€pitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non €nisi fallendo licebat: ita in custodia habitus et post victoriam @1 €demum, stratis iam militum odiis, dimissus est. interim ut €piaculum obicitur centurio Crispinus. sanguine Capitonis [2se]2 €cruentaverat eoque et postulantibus manifestior et punienti €vilior fuit. @@Iulius deinde Civilis periculo exemptus, praepotens €inter Batavos, ne supplicio eius ferox gens alienaretur. et €erant in civitate Lingonum octo Batavorum cohortes, quar-€tae decimae legionis auxilia, tum discordia temporum a le-€gione digressae, prout inclinassent, grande momentum sociae €aut adversae. Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium €centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damna-€tos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis. accessere €partibus Valerius Asiaticus, Belgicae provinciae legatus, quem €mox Vitellius generum adscivit, et Iunius Blaesus, Lugdu-€nensis Galliae rector, cum Italica legione et ala Tauriana €Lugduni tendentibus. nec in Raeticis copiis mora quo minus €statim adiungerentur: ne in Britannia quidem dubitatum. @@Praeerat Trebellius Maximus, per avaritiam ac sor-€dis contemptus exercitui invisusque. accendebat odium €eius Roscius Coelius legatus vicensimae legionis, olim dis-€cors, sed occasione civilium armorum atrocius proruperant. €Trebellius seditionem et confusum ordinem disciplinae Coe-€lio, spoliatas et inopes legiones Coelius Trebellio obiectabat, €cum interim foedis legatorum certaminibus modestia exerci-€tus corrupta eoque discordiae ventum ut auxiliarium quoque €militum conviciis proturbatus et adgregantibus se Coelio co-€hortibus alisque desertus Trebellius ad Vitellium perfugerit. €quies provinciae quamquam remoto consulari mansit: rexere €legati legionum, pares iure, Coelius audendo potentior. @1 @@Adiuncto Britannico exercitu ingens viribus opibus-€que Vitellius duos duces, duo itinera bello destinavit: Fa-€bius Valens adlicere vel, si abnuerent, vastare Gallias et €Cottianis Alpibus Italiam inrumpere, Caecina propiore trans-€itu Poeninis iugis degredi iussus. Valenti inferioris exerci-€tus electi cum aquila quintae legionis et cohortibus alisque, €ad quadraginta milia armatorum data; triginta milia Caecina €e superiore Germania ducebat, quorum robur legio una-€etvicensima fuit. addita utrique Germanorum auxilia, e qui-€bus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli €secuturus. @@Mira inter exercitum imperatoremque diversitas: in-€stare miles, arma poscere, dum Galliae trepident, dum €Hispaniae cunctentur: non obstare hiemem neque ignavae €pacis moras: invadendam Italiam, occupandam urbem; nihil €in discordiis civilibus festinatione tutius, ubi facto magis €quam consulto opus esset. torpebat Vitellius et fortunam €principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, me-€dio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis €militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator €et strenuis vel ignavis spem metumve adderet. instructi in-€tentique signum profectionis exposcunt. nomen Germanici €Vitellio statim additum: Caesarem se appellari etiam victor €prohibuit. laetum augurium Fabio Valenti exercituique, quem þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜¾ˆŽin bellum agebat, ipso profectionis die aquila leni meatu, €prout agmen incederet, velut dux viae praevolavit, longum- @1 €que per spatium is gaudentium militum clamor, ea quies in-€territae alitis fuit ut haud dubium magnae et prosperae rei €omen acciperetur. @@Et Treviros quidem ut socios securi adiere: Divo-€duri (Mediomatricorum id oppidum est) quamquam omni €comitate exceptos subitus pavor terruit, raptis repente €armis ad caedem innoxiae civitatis, non ob praedam aut €spoliandi cupidine, sed furore et rabie et causis incertis €eoque difficilioribus remediis, donec precibus ducis mitigati €ab excidio civitatis temperavere; caesa tamen ad quattuor €milia hominum. isque terror Gallias invasit ut venienti mox €agmini universae civitates cum magistratibus et precibus €occurrerent, stratis per vias feminis puerisque: quaeque alia €placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace €tendebantur. @@Nuntium de caede Galbae et imperio Othonis Fabius €Valens in civitate Leucorum accepit. nec militum animus in €gaudium aut formidine permotus: bellum volvebat. Gallis €cunctatio exempta est: in Othonem ac Vitellium odium par, €ex Vitellio et metus. proxima Lingonum civitas erat, fida €partibus. benigne excepti modestia certavere, sed brevis €laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta de-€cima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius €Valens adiunxerat. iurgia primum, mox rixa inter Batavos €et legionarios, dum his aut illis studia militum adgregantur, €prope in proelium exarsere, ni Valens animadversione pau-€corum oblitos iam Batavos imperii admonuisset. frustra ad- @1 €versus Aeduos quaesita belli causa: iussi pecuniam atque €arma deferre gratuitos insuper commeatus praebuere. quod €Aedui formidine Lugdunenses gaudio fecere. sed legio Ita-€lica et ala Tauriana abductae: cohortem duodevicensimam €Lugduni, solitis sibi hibernis, relinqui placuit. Manlius Va-€lens legatus Italicae legionis, quamquam bene de partibus €meritus, nullo apud Vitellium honore fuit: secretis eum cri-€minationibus infamaverat Fabius ignarum et, quo incautior €deciperetur, palam laudatum. @@Veterem inter Lugdunensis [2et Viennensis]2 discordiam €proximum bellum accenderat. multae in vicem clades, €crebrius infestiusque quam ut tantum propter Neronem Gal-€bamque pugnaretur. et Galba reditus Lugdunensium occa-€sione irae in fiscum verterat; multus contra in Viennensis €honor: unde aemulatio et invidia et uno amne discretis co-€nexum odium. igitur Lugdunenses extimulare singulos mi-€litum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab €illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas €nuper legiones in praesidium Galbae referendo. et ubi cau-€sas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostende-€bant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces: irent €ultores, excinderent sedem Gallici belli: cuncta illic externa €et hostilia: se, coloniam Romanam et partem exercitus et €prosperarum adversarumque rerum socios, si fortuna contra €daret, iratis ne relinquerent. @@His et pluribus in eundem modum perpulerant ut €ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- @1 €diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui €Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen €incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum €animos; addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios. €tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salu-€tem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis €auribus accepta; publice tamen armis multati, privatis et €promiscis copiis iuvere militem. sed fama constans fuit ipsum €Valentem magna pecunia emptum. is diu sordidus, repente €dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate €longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex pro-€digus. lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocon-€tiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum €mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus €possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter €ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, €donec pecunia mitigaretur. quotiens pecuniae materia dees-€set, stupris et adulteriis exorabatur. sic ad Alpis perventum. @@Plus praedae ac sanguinis Caecina hausit. inritave-€rant turbidum ingenium Helvetii, Gallica gens olim armis €virisque, mox memoria nominis clara, de caede Galbae €ignari et Vitellii imperium abnuentes. initium bello fuit €avaritia ac festinatio unaetvicensimae legionis; rapuerant €pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii €suis militibus ac stipendiis tuebantur. aegre id passi Helvetii, €interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad €Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam €militum in custodia retinebant. Caecina belli avidus proximam €quamque culpam, antequam paeniteret, ultum ibat: mota @1 €propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum €municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu €frequens; missi ad Raetica auxilia nuntii ut versos in legio-€nem Helvetios a tergo adgrederentur. @@Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quam-€quam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non €arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere. €exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dila-€psis vetustate moenibus; hinc Caecina cum valido exercitu, €inde Raeticae alae cohortesque et ipsorum Raetorum iuven-€tus, sueta armis et more militiae exercita. undique populatio €et caedes: ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars €saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere. ac statim €immissa cohorte Thraecum depulsi et consectantibus Ger-€manis Raetisque per silvas atque in ipsis latebris trucidati. €multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata. €cumque dirutis omnibus Aventicum gentis caput infesto agmine €peteretur, missi qui dederent civitatem, et deditio accepta. €in Iulium Alpinum e principibus ut concitorem belli €Caecina animadvertit: ceteros veniae vel saevitiae Vitellii €reliquit. @@Haud facile dictu est, legati Helvetiorum minus €placabilem imperatorem an militem invenerint. civitatis exci-€dium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant. ne @1 €Vitellius quidem verbis et minis temperabat, cum Claudius €Cossus, unus ex legatis, notae facundiae sed dicendi artem €apta trepidatione occultans atque eo validior, militis animum €mitigavit. ut est mos, vulgus mutabile subitis et tam pronum in €misericordiam quam immodicum saevitia fuerat: effusis lacri-€mis et meliora constantius postulando impunitatem salutemque €civitati impetravere. @@Caecina paucos in Helvetiis moratus dies dum sen-€tentiae Vitellii certior fieret, simul transitum Alpium parans, €laetum ex Italia nuntium accipit alam Silianam circa Padum €agentem sacramento Vitellii accessisse. pro consule Vitel-€lium Siliani in Africa habuerant; mox a Nerone, ut in Ae-€gyptum praemitterentur, exciti et ob bellum Vindicis revo-€cati ac tum in Italia manentes, instinctu decurionum, qui €Othonis ignari, Vitellio obstricti robur adventantium legionum €et famam Germanici exercitus attollebant, transiere in partis €et ut donum aliquod novo principi firmissima transpadanae €regionis municipia, Mediolanum ac Novariam et Eporediam €et Vercellas, adiunxere. id Caecinae per ipsos compertum. €et quia praesidio alae unius latissima Italiae pars defendi €nequibat, praemissis Gallorum Lusitanorumque et Britanno-€rum cohortibus et Germanorum vexillis cum ala Petriana, ipse €paulum cunctatus est num Raeticis iugis in Noricum flecteret €adversus Petronium Vrbicum procuratorem, qui concitis auxi-€liis et interruptis fluminum pontibus fidus Othoni putabatur. @1 €sed metu ne amitteret praemissas iam cohortis alasque, simul €reputans plus gloriae retenta Italia et, ubicumque cer-€tatum foret, Noricos in cetera victoriae praemia cessuros, €Poenino itinere subsignanum militem et grave legionum €agmen hibernis adhuc Alpibus transduxit. @@Otho interim contra spem omnium non deliciis neque €desidia torpescere: dilatae voluptates, dissimulata luxuria €et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formi-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜Ç„dinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura. Marium €Celsum consulem designatum, per speciem vinculorum sae-€vitiae militum subtractum, acciri in Capitolium iubet; clemen-€tiae titulus e viro claro et partibus inviso petebatur. Celsus €constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, €exemplum ultro imputavit. nec Otho quasi ignosceret sed €deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter €intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, man-€sitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra €et infelix. laeta primoribus civitatis, celebrata in vulgus €Celsi salus ne militibus quidem ingrata fuit, eandem virtutem €admirantibus cui irascebantur. @@Par inde exultatio disparibus causis consecuta €impetrato Tigellini exitio. Ofonius Tigellinus obscuris €parentibus, foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam €vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius €erat, vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, vi-€rilia scelera, exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone, quae- @1 €dam ignaro ausus, ac postremo eiusdem desertor ac pro-€ditor: unde non alium pertinacius ad poenam flagitaverunt, €diverso adfectu, quibus odium Neronis inerat et quibus desi-€derium. apud Galbam Titi Vinii potentia defensus, praetexen-€tis servatam ab eo filiam. haud dubie servaverat, non cle-€mentia, quippe tot interfectis, sed effugium in futurum, quia €pessimus quisque diffidentia praesentium mutationem pavens €adversus publicum odium privatam gratiam praeparat: unde €nulla innocentiae cura sed vices impunitatis. eo infensior €populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii €invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi €plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis €vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas €aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum €et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem €vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto. @@Per idem tempus expostulata ad supplicium Calvia €Crispinilla variis frustrationibus et adversa dissimulantis €principis fama periculo exempta est. magistra libidinum Ne-€ronis, transgressa in Africam ad instigandum in arma Clo-€dium Macrum, famem populo Romano haud obscure molita, €totius postea civitatis gratiam obtinuit, consulari matrimonio €subnixa et apud Galbam Othonem Vitellium inlaesa, mox €potens pecunia et orbitate, quae bonis malisque temporibus €iuxta valent. @@Crebrae interim et muliebribus blandimentis infectae €ab Othone ad Vitellium epistulae offerebant pecuniam et €gratiam et quemcumque [2e]2 quietis locis prodigae vitae legis- @1 €set. paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrim-€que et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac €flagitia in vicem obiectavere, neuter falso. Otho, revocatis €quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Ger-€manicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae €Lugduni agebant copias specie senatus misit. legati apud €Vitellium remansere, promptius quam ut retenti viderentur; €praetoriani, quos per simulationem officii legatis Otho ad-€iunxerat, remissi antequam legionibus miscerentur. addidit €epistulas Fabius Valens nomine Germanici exercitus ad prae-€torias et urbanas cohortis de viribus partium magnificas et €concordiam offerentis; increpabat ultro quod tanto ante €traditum Vitellio imperium ad Othonem vertissent. @@Ita promissis simul ac minis temptabantur, ut bello €impares, in pace nihil amissuri; neque ideo praetorianorum €fides mutata. sed insidiatores ab Othone in Germaniam, a €Vitellio in urbem missi. utrisque frustra fuit, Vitellianis in-€pune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia €fallentibus: Othoniani novitate vultus, omnibus in vicem €gnaris, prodebantur. Vitellius litteras ad Titianum fratrem €Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni €incolumes sibi mater ac liberi servarentur. et stetit domus €utraque, sub Othone incertum an metu: Vitellius victor €clementiae gloriam tulit. @@Primus Othoni fiduciam addidit ex Illyrico nuntius €iurasse in eum Dalmatiae ac Pannoniae et Moesiae legiones. €idem ex Hispania adlatum laudatusque per edictum Cluvius €Rufus: set statim cognitum est conversam ad Vitellium €Hispaniam. ne Aquitania quidem, quamquam ab Iulio Cordo @1 €in verba Othonis obstricta, diu mansit. nusquam fides aut €amor: metu ac necessitate huc illuc mutabantur. eadem for-€mido provinciam Narbonensem ad Vitellium vertit, facili €transitu ad proximos et validiores. longinquae provinciae €et quidquid armorum mari dirimitur penes Othonem mane-€bat, non partium studio, sed erat grande momentum in no-€mine urbis ac praetexto senatus, et occupaverat animos prior €auditus. Iudaicum exercitum Vespasianus, Syriae legiones €Mucianus sacramento Othonis adegere; simul Aegyptus om-€nesque versae in Orientem provinciae nomine eius teneban-€tur. idem Africae obsequium, initio Carthagine orto neque €expectata Vipstani Aproniani proconsulis auctoritate: Cre-€scens Neronis libertus (nam et hi malis temporibus partem €se rei publicae faciunt) epulum plebi ob laetitiam recentis €imperii obtulerat, et populus pleraque sine modo festinavit. €Carthaginem ceterae civitates secutae. @@Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio €quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat, €Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex €dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti €usu properando. consul cum Titiano fratre in kalendas Mar-€tias ipse; proximos mensis Verginio destinat ut aliquod €exercitui Germanico delenimentum; iungitur Verginio Pom-€peius Vopiscus praetexto veteris amicitiae; plerique Vien-€nensium honori datum interpretabantur. ceteri consulatus ex €destinatione Neronis aut Galbae mansere, Caelio ac Flavio €Sabinis in Iulias, Arrio Antonino et Mario Celso in Septem-€bris, quorum honoribus ne Vitellius quidem victor interces-€sit. sed Otho pontificatus auguratusque honoratis iam senibus @1 €cumulum dignitatis addidit, aut recens ab exilio reversos €nobilis adulescentulos avitis ac paternis sacerdotiis in sola-€cium recoluit. redditus Cadio Rufo, Pedio Blaeso, %Saevino €P . . . senatorius locus. repetundarum criminibus sub Claudio €ac Nerone ceciderant: placuit ignoscentibus verso nomine, €quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam €bonae leges peribant. @@Eadem largitione civitatum quoque ac provinciarum €animos adgressus Hispalensibus et Emeritensibus familiarum €adiectiones, Lingonibus universis civitatem Romanam, pro-€vinciae Baeticae Maurorum civitates dono dedit; nova iura €Cappadociae, nova Africae, ostentata magis quam mansura. €inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis €excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae €per senatus consultum reposuit; creditus est etiam de cele-€branda Neronis memoria agitavisse spe vulgum adliciendi. €et fuere qui imagines Neronis proponerent: atque etiam €Othoni quibusdam diebus populus et miles, tamquam nobili-€tatem ac decus adstruerent, Neroni Othoni adclamavit. ipse €in suspenso tenuit, vetandi metu vel agnoscendi pudore. @@Conversis ad civile bellum animis externa sine cura €habebantur. eo audentius Rhoxolani, Sarmatica gens, priore €hieme caesis duabus cohortibus, magna spe Moesiam €inruperant, ad novem milia equitum, ex ferocia et successu €praedae magis quam pugnae intenta. igitur vagos et incurio-€sos tertia legio adiunctis auxiliis repente invasit. apud Roma-€nos omnia proelio apta: Sarmatae dispersi aut cupidine prae- @1 €dae graves onere sarcinarum et lubrico itinerum adempta €equorum pernicitate velut vincti caedebantur. namque mirum €dictu ut sit omnis Sarmatarum virtus velut extra ipsos. nihil €ad pedestrem pugnam tam ignavum: ubi per turmas adve-€nere vix ulla acies obstiterit. sed tum umido die et soluto €gelu neque conti neque gladii, quos praelongos utraque €manu regunt, usui, lapsantibus equis et catafractarum pon-€dere. id principibus et nobilissimo cuique tegimen, ferreis €lamminis aut praeduro corio consertum, ut adversus ictus þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜Ïˆ‘impenetrabile ita impetu hostium provolutis inhabile ad €resurgendum; simul altitudine et mollitia nivis hauriebantur. €Romanus miles facilis lorica et missili pilo aut lanceis adsul-€tans, ubi res posceret, levi gladio inermem Sarmatam (ne-€que enim scuto defendi mos est) comminus fodiebat, donec €pauci qui proelio superfuerant paludibus abderentur. ibi €saevitia hiemis aut vulnerum absumpti. postquam id Romae €compertum, M. Aponius Moesiam obtinens triumphali statua, €Fulvus Aurelius et Iulianus Tettius ac Numisius Lupus, €legati legionum, consularibus ornamentis donantur, laeto €Othone et gloriam in se trahente, tamquam et ipse felix bello €et suis ducibus suisque exercitibus rem publicam auxisset. @@Parvo interim initio, unde nihil timebatur, orta €seditio prope urbi excidio fuit. septimam decimam cohortem €e colonia Ostiensi in urbem acciri Otho iusserat; armandae €eius cura Vario Crispino tribuno e praetorianis data. is quo €magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula €cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet. €tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis €in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem €sui movere. fremit miles et tribunos centurionesque pro- @1 €ditionis arguit, tamquam familiae senatorum ad perniciem €Othonis armarentur, pars ignari et vino graves, pessimus €quisque in occasionem praedarum, vulgus, ut mos est, €cuiuscumque motus novi cupidum; et obsequia meliorum nox €abstulerat. resistentem seditioni tribunum et severissimos €centurionum obtruncant; rapta arma, nudati gladii; insidentes €equis urbem ac Palatium petunt. @@Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis €virisque; qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus €imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi €periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formi-€dine detegi, simul Othonis vultum intueri; utque evenit in-€clinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur. €sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et €praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat €et abire propere omnis e convivio iussit. tum vero passim €magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum €frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis €itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et ut cuique €humillimus cliens, incertas latebras petivere. @@Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus €quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem €expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio €Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt. undi-€que arma et minae, modo in centuriones tribunosque, modo €in senatum universum, lymphatis caeco pavore animis, et €quia neminem unum destinare irae poterant, licentiam in €omnis poscentibus, donec Otho contra decus imperii toro €insistens precibus et lacrimis aegre cohibuit, redieruntque €in castra inviti neque innocentes. postera die velut capta €urbe clausae domus, rarus per vias populus, maesta plebs; €deiecti in terram militum vultus ac plus tristitiae quam @1 €paenitentiae. manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et €Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut €horridius. finis sermonis in eo ut quina milia nummum €singulis militibus numerarentur: tum Otho ingredi castra €ausus. atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, €abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes. sen-€sit invidiam miles et compositus in obsequium auctores €seditionis ad supplicium ultro postulabat. @@Otho, quamquam turbidis rebus et diversis militum €animis, cum optimus quisque remedium praesentis licentiae €posceret, vulgus et plures seditionibus et ambitioso imperio €laeti per turbas et raptus facilius ad civile bellum impelle-€rentur, simul reputans non posse principatum scelere quae-€situm subita modestia et prisca gravitate retineri, sed €discrimine urbis et periculo senatus anxius, postremo ita €disseruit: 'neque ut adfectus vestros in amorem mei accen-€derem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohor-€tarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulatu-€rus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me €modum caritatis. tumultus proximi initium non cupiditate €vel odio, quae multos exercitus in discordiam egere, ac ne €detrectatione quidem aut formidine periculorum: nimia pietas €vestra acrius quam considerate excitavit; nam saepe hone-€stas rerum causas, ni iudicium adhibeas, perniciosi exitus €consequuntur. imus ad bellum. num omnis nuntios palam au-€diri, omnia consilia cunctis praesentibus tractari ratio rerum €aut occasionum velocitas patitur? tam nescire quaedam mi-€lites quam scire oportet: ita se ducum auctoritas, sic rigor €disciplinae habet, ut multa etiam centuriones tribunosque @1 €tantum iuberi expediat. si cur iubeantur quaerere singulis €liceat, pereunte obsequio etiam imperium intercidit. an et €illic nocte intempesta rapientur arma? unus alterve perditus €ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima €insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus €imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?' @@'Vos quidem istud pro me: sed in discursu ac te-€nebris et rerum omnium confusione patefieri occasio etiam €adversus me potest. si Vitellio et satellitibus eius eligendi €facultas detur, quem nobis animum, quas mentis imprecen-€tur, quid aliud quam seditionem et discordiam optabunt? €ne miles centurioni, ne centurio tribuno obsequatur, ut con-€fusi pedites equitesque in exitium ruamus. parendo potius, €commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares €continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est €qui ante discrimen quietissimus. vobis arma et animus sit: €mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite. pau-€corum culpa fuit, duorum poena erit: ceteri abolete memo-€riam foedissimae noctis. nec illas adversus senatum voces €ullus usquam exercitus audiat. caput imperii et decora €omnium provinciarum ad poenam vocare non hercule illi, €quos cum maxime Vitellius in nos ciet, Germani audeant. €ulline Italiae alumni et Romana vere iuventus ad sanguinem €et caedem depoposcerit ordinem, cuius splendore et gloria €sordis et obscuritatem Vitellianarum partium praestringimus? €nationes aliquas occupavit Vitellius, imaginem quandam €exercitus habet, senatus nobiscum est: sic fit ut hinc res €publica, inde hostes rei publicae constiterint. quid? vos @1 €pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis et congestu €lapidum stare creditis? muta ista et inanima intercidere ac €reparari promisca sunt: aeternitas rerum et pax gentium et €mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur. hunc €auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum et €a regibus usque ad principes continuum et immortalem, sicut €a maioribus accepimus, sic posteris tradamus; nam ut ex €vobis senatores, ita ex senatoribus principes nascuntur.' @@Et oratio ad perstringendos mulcendosque militum €animos et severitatis modus (neque enim in pluris quam €in duos animadverti iusserat) grate accepta compositique ad €praesens qui coerceri non poterant. non tamen quies urbi €redierat: strepitus telorum et facies belli, [et] militibus ut €nihil in commune turbantibus, ita sparsis per domos occulto €habitu, et maligna cura in omnis, quos nobilitas aut opes €aut aliqua insignis claritudo rumoribus obiecerat: Vitellianos €quoque milites venisse in urbem ad studia partium noscenda €plerique credebant: unde plena omnia suspicionum et vix €secreta domuum sine formidine. sed plurimum trepidationis €in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum €vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere €prosperis viderentur. coacto vero in curiam senatu arduus €rerum omnium modus, ne contumax silentium, ne suspecta €libertas; et privato Othoni nuper atque eadem dicenti nota €adulatio. igitur versare sententias et huc atque illuc tor-€quere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- @1 €tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra €iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu €verborum sibi ipsi obstrepentes. þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¡˜Ö@@Prodigia insuper terrebant diversis auctoribus vul-€gata: in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victo-€ria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana spe-€ciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et €immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum €in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia €rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum €in metu audiuntur. sed praecipuus et cum praesenti exitio €etiam futuri pavor subita inundatione Tiberis, qui immenso €auctu proruto ponte sublicio ac strage obstantis molis refu-€sus, non modo iacentia et plana urbis loca, sed secura eius €modi casuum implevit: rapti e publico plerique, plures in €tabernis et cubilibus intercepti. fames in vulgus inopia quae-€stus et penuria alimentorum. corrupta stagnantibus aquis €insularum fundamenta, dein remeante flumine dilapsa. utque €primum vacuus a periculo animus fuit, id ipsum quod paranti €expeditionem Othoni campus Martius et via Flaminia iter €belli esset obstructum, a fortuitis vel naturalibus causis in €prodigium et omen imminentium cladium vertebatur. @@Otho lustrata urbe et expensis bello consiliis, quando €Poeninae Cottiaeque Alpes et ceteri Galliarum aditus Vitel-€lianis exercitibus claudebantur, Narbonensem Galliam ad-€gredi statuit classe valida et partibus fida, quod reliquos €caesorum ad pontem Mulvium et saevitia Galbae in custodia @1 €habitos in numeros legionis composuerat, facta et ceteris €spe honoratae in posterum militiae. addidit classi urbanas €cohortis et plerosque e praetorianis, viris et robur exerci-€tus atque ipsis ducibus consilium et custodes. summa expe-€ditionis Antonio Novello, Suedio Clementi primipilaribus, €Aemilio Pacensi, cui ademptum a Galba tribunatum reddi-€derat, permissa. curam navium Moschus libertus retinebat €ad observandam honestiorum fidem immutatus. peditum €equitumque copiis Suetonius Paulinus, Marius Celsus, Annius €Gallus rectores destinati, sed plurima fides Licinio Proculo €praetorii praefecto. is urbanae militiae impiger, bellorum €insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem €Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, €pravus et callidus bonos et modestos anteibat. @@Sepositus per eos dies Cornelius Dolabella in colo-€niam Aquinatem, neque arta custodia neque obscura, nullum €ob crimen, sed vetusto nomine et propinquitate Galbae mon-€stratus. multos e magistratibus, magnam consularium partem €Otho non participes aut ministros bello, sed comitum specie €secum expedire iubet, in quis et Lucium Vitellium, eodem €quo ceteros cultu, nec ut imperatoris fratrem nec ut hostis. €igitur motae urbis curae; nullus ordo metu aut periculo va-€cuus. primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, €segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, €quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, mani-€festius pavidi. nec deerant e contrario qui ambitione sto-€lida conspicua arma, insignis equos, quidam luxuriosos €apparatus conviviorum et inritamenta libidinum ut instrumen- @1 €tum belli mercarentur. sapientibus quietis et rei publicae €cura; levissimus quisque et futuri improvidus spe vana tu-€mens; multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus ala-€cres et per incerta tutissimi. @@Sed vulgus et magnitudine nimia communium cura-€rum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa €in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, €quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura €tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque €velut externum fuit. nam ex quo divus Augustus res Cae-€sarum composuit, procul et in unius sollicitudinem aut decus €populus Romanus bellaverat; sub Tiberio et Gaio tantum pacis €adversa [2ad]2 rem publicam pertinuere; Scriboniani contra Clau-€dium incepta simul audita et coercita; Nero nuntiis magis et €rumoribus quam armis depulsus: tum legiones classesque et, €quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem de-€ducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a €tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia. fuere €qui proficiscenti Othoni moras religionemque nondum condito-€rum ancilium adferrent: aspernatus est omnem cunctationem €ut Neroni quoque exitiosam; et Caecina iam Alpes transgres-€sus extimulabat. @@Pridie idus Martias commendata patribus re publica €reliquias Neronianarum sectionum nondum in fiscum conver-€sas revocatis ab exilio concessit, iustissimum donum et in €speciem magnificum, sed festinata iam pridem exactione usu @1 €sterile. mox vocata contione maiestatem urbis et consensum €populi ac senatus pro se attollens, adversum Vitellianas partis €modeste disseruit, inscitiam potius legionum quam audaciam €increpans, nulla Vitellii mentione, sive ipsius ea moderatio, €seu scriptor orationis sibi metuens contumeliis in Vitellium €abstinuit, quando, ut in consiliis militiae Suetonio Paulino €et Mario Celso, ita in rebus urbanis Galeri Trachali ingenio €Othonem uti credebatur; et erant qui genus ipsum orandi €noscerent, crebro fori usu celebre et ad implendas populi €auris latum et sonans. clamor vocesque vulgi ex more €adulandi nimiae et falsae: quasi dictatorem Caesarem aut €imperatorem Augustum prosequerentur, ita studiis votisque €certabant, nec metu aut amore, sed ex libidine servitii: ut €in familiis, privata cuique stimulatio, et vile iam decus publi-€cum. profectus Otho quietem urbis curasque imperii Salvio €Titiano fratri permisit. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER II}1 ‘@@Struebat iam fortuna in diversa parte terrarum initia €causasque imperio, quod varia sorte laetum rei publicae aut €atrox, ipsis principibus prosperum vel exitio fuit. Titus Ve-€spasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, cau-€sam profectionis officium erga principem et maturam peten-€dis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum €disperserat accitum in adoptionem. materia sermonibus se-€nium et orbitas principis et intemperantia civitatis, donec €unus eligatur, multos destinandi. augebat famam ipsius Titi €ingenium quantaecumque fortunae capax, decor oris cum €quadam maiestate, prosperae Vespasiani res, praesaga re-€sponsa, et inclinatis ad credendum animis loco ominum etiam €fortuita. ubi Corinthi, Achaiae urbe, certos nuntios accepit €de interitu Galbae et aderant qui arma Vitellii bellumque €adfirmarent, anxius animo paucis amicorum adhibitis cuncta €utrimque perlustrat: si pergeret in urbem, nullam officii gra-€tiam in alterius honorem suscepti, ac se Vitellio sive Othoni €obsidem fore: sin rediret, offensam haud dubiam victoris, €set incerta adhuc victoria et concedente in partis patre @1 €filium excusatum. sin Vespasianus rem publicam susciperet, €obliviscendum offensarum de bello agitantibus. @@His ac talibus inter spem metumque iactatum spes €vicit. fuerunt qui accensum desiderio Berenices reginae ver-€tisse iter crederent; neque abhorrebat a Berenice iuvenilis €animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum. €laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris im-€perio moderatior. igitur oram Achaiae et Asiae ac laeva €maris praevectus, Rhodum et Cyprum insulas, inde Syriam €audentioribus spatiis petebat. atque illum cupido incessit €adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per €indigenas advenasque. haud fuerit longum initia religionis, €templi ritum, formam deae (neque enim alibi sic habetur) €paucis disserere. @@Conditorem templi regem Aeriam vetus memoria, qui-€dam ipsius deae nomen id perhibent. fama recentior tradit €a Cinyra sacratum templum deamque ipsam conceptam mari €huc adpulsam; sed scientiam artemque haruspicum accitam €et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae €utriusque posteri caerimoniis praesiderent. mox, ne honore €nullo regium genus peregrinam stirpem antecelleret, ipsa €quam intulerant scientia hospites cessere: tantum Cinyrades €sacerdos consulitur. hostiae, ut quisque vovit, sed mares €deliguntur: certissima fides haedorum fibris. sanguinem arae €obfundere vetitum: precibus et igne puro altaria adolentur, €nec ullis imbribus quamquam in aperto madescunt. simula-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢“ˆcrum deae non effigie humana, continuus orbis latiore initio €tenuem in ambitum metae modo exurgens, set ratio in obscuro. @1 @@Titus spectata opulentia donisque regum quaeque alia €laetum antiquitatibus Graecorum genus incertae vetustati €adfingit, de navigatione primum consuluit. postquam pandi €viam et mare prosperum accepit, de se per ambages inter-€rogat caesis compluribus hostiis. Sostratus (sacerdotis id €nomen erat) ubi laeta et congruentia exta magnisque con-€sultis adnuere deam videt, pauca in praesens et solita re-€spondens, petito secreto futura aperit. Titus aucto animo ad €patrem pervectus suspensis provinciarum et exercituum €mentibus ingens rerum fiducia accessit. €@@Profligaverat bellum Iudaicum Vespasianus, obpugna-€tione Hierosolymorum reliqua, duro magis et arduo opere €ob ingenium montis et pervicaciam superstitionis quam quo €satis virium obsessis ad tolerandas necessitates superesset. €tres, ut supra memoravimus, ipsi Vespasiano legiones erant, €exercitae bello: quattuor Mucianus obtinebat in pace, sed €aemulatio et proximi exercitus gloria depulerat segnitiam, €quantumque illis roboris discrimina et labor, tantum his €vigoris addiderat integra quies et inexperti belli %labor. €auxilia utrique cohortium alarumque et classes regesque ac €nomen dispari fama celebre. @@Vespasianus acer militiae anteire agmen, locum €castris capere, noctu diuque consilio ac, si res posceret, €manu hostibus obniti, cibo fortuito, veste habituque vix a €gregario milite discrepans; prorsus, si avaritia abesset, anti-€quis ducibus par. Mucianum e contrario magnificentia et opes €et cuncta privatum modum supergressa extollebant; aptior €sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus: egre-€gium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis @1 €solae virtutes miscerentur. ceterum hic Syriae, ille Iudaeae €praepositus, vicinis provinciarum administrationibus invidia €discordes, exitu demum Neronis positis odiis in medium €consuluere, primum per amicos, dein praecipua concordiae €fides Titus prava certamina communi utilitate aboleverat, €natura atque arte compositus adliciendis etiam Muciani €moribus. tribuni centurionesque et vulgus militum industria €licentia, per virtutes per voluptates, ut cuique ingenium, €adsciscebantur. @@Antequam Titus adventaret sacramentum Othonis €acceperat uterque exercitus, praecipitibus, ut adsolet, nun-€tiis et tarda mole civilis belli, quod longa concordia quietus €Oriens tunc primum parabat. namque olim validissima inter €se civium arma in Italia Galliave viribus Occidentis coepta; €et Pompeio, Cassio, Bruto, Antonio, quos omnis trans mare €secutum est civile bellum, haud prosperi exitus fuerant; €auditique saepius in Syria Iudaeaque Caesares quam inspecti. €nulla seditio legionum, tantum adversus Parthos minae, €vario eventu; et proximo civili bello turbatis aliis inconcussa €ibi pax, dein fides erga Galbam. mox, ut Othonem ac Vitel-€lium scelestis armis res Romanas raptum ire vulgatum est, €ne penes ceteros imperii praemia, penes ipsos tantum servitii €necessitas esset, fremere miles et viris suas circumspicere. €septem legiones statim et cum ingentibus auxiliis Syria €Iudaeaque; inde continua Aegyptus duaeque legiones, hinc €Cappadocia Pontusque et quicquid castrorum Armeniis prae-€tenditur. Asia et ceterae provinciae nec virorum inopes et €pecunia opulentae. quantum insularum mari cingitur, et €parando interim bello secundum tutumque ipsum mare. @@Non fallebat duces impetus militum, sed bellantibus @1 €aliis placuit expectari. bello civili victores victosque num-€quam solida fide coalescere, nec referre Vitellium an Otho-€nem superstitem fortuna faceret. rebus secundis etiam egre-€gios duces insolescere: discordia militis ignavia luxurie €et suismet vitiis alterum bello, alterum victoria periturum. €igitur arma in occasionem distulere, Vespasianus Mucianus-€que nuper, ceteri olim mixtis consiliis; optimus quisque €amore rei publicae, multos dulcedo praedarum stimulabat, €alios ambiguae domi res: ita boni malique causis diversis, €studio pari, bellum omnes cupiebant. @@Sub idem tempus Achaia atque Asia falso exterritae €velut Nero adventaret, vario super exitu eius rumore eoque €pluribus vivere eum fingentibus credentibusque. ceterorum €casus conatusque in contextu operis dicemus: tunc servus e €Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et €cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad €fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos €ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur; ac vi tem-€pestatum Cythnum insulam detrusus et militum quosdam ex €Oriente commeantium adscivit vel abnuentis interfici iussit, €et spoliatis negotiatoribus mancipiorum valentissimum quem-€que armavit. centurionemque Sisennam dextras, concordiae €insignia, Syriaci exercitus nomine ad praetorianos ferentem €variis artibus adgressus est, donec Sisenna clam relicta in-€sula trepidus et vim metuens aufugeret. inde late terror: €multi ad celebritatem nominis erecti rerum novarum cupidine €et odio praesentium. gliscentem in dies famam fors discussit. @1 @@Galatiam ac Pamphyliam provincias Calpurnio Aspre-€nati regendas Galba permiserat. datae e classe Misenensi €duae triremes ad prosequendum, cum quibus Cythnum insu-€lam tenuit: nec defuere qui trierarchos nomine Neronis ac-€cirent. is in maestitiam compositus et fidem suorum quon-€dam militum invocans, ut eum in Syria aut Aegypto siste-€rent orabat. trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi €milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt. sed €Asprenati cuncta ex fide nuntiata, cuius cohortatione expu-€gnata navis et interfectus quisquis ille erat. corpus, insigne €oculis comaque et torvitate vultus, in Asiam atque inde Ro-€mam pervectum est. @@In civitate discordi et ob crebras principum muta-€tiones inter libertatem ac licentiam incerta parvae quoque €res magnis motibus agebantur. Vibius Crispus, pecunia po-€tentia ingenio inter claros magis quam inter bonos, Annium €Faustum equestris ordinis, qui temporibus Neronis delatio-€nes factitaverat, ad cognitionem senatus vocabat; nam re-€cens Galbae principatu censuerant patres, ut accusatorum €causae noscerentur. id senatus consultum varie iactatum et, €prout potens vel inops reus inciderat, infirmum aut validum, €retinebat adhuc [2aliquid]2 terroris. et propria vi Crispus incubuerat €delatorem fratris sui pervertere, traxeratque magnam sena-€tus partem, ut indefensum et inauditum dedi ad exitium po-€stularent. contra apud alios nihil aeque reo proderat quam €nimia potentia accusatoris: dari tempus, edi crimina, quam- @1 €vis invisum ac nocentem more tamen audiendum censebant. €et valuere primo dilataque in paucos dies cognitio: mox €damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem €pessimis moribus meruerat: quippe ipsum Crispum easdem €accusationes cum praemio exercuisse meminerant, nec poena €criminis sed ultor displicebat. @@Laeta interim Othoni principia belli, motis ad impe-€rium eius e Dalmatia Pannoniaque exercitibus. fuere quat-€tuor legiones, e quibus bina milia praemissa; ipsae modicis €intervallis sequebantur, septima a Galba conscripta, vetera-€nae undecima ac tertia decima et praecipui fama quartade-€cumani, rebellione Britanniae compressa. addiderat gloriam €Nero eligendo ut potissimos, unde longa illis erga Neronem €fides et erecta in Othonem studia. sed quo plus virium ac €roboris e fiducia tarditas inerat. agmen legionum alae co-€hortesque praeveniebant; et ex ipsa urbe haud spernenda €manus, quinque praetoriae cohortes et equitum vexilla cum €legione prima, ac deforme insuper auxilium, duo milia gla-€diatorum, sed per civilia arma etiam severis ducibus usurpa-€tum. his copiis rector additus Annius Gallus, cum Vestricio €Spurinna ad occupandas Padi ripas praemissus, quoniam €prima consiliorum frustra ceciderant, transgresso iam Alpis €Caecina, quem sisti intra Gallias posse speraverat. ipsum €Othonem comitabantur speculatorum lecta corpora cum ce-€teris praetoriis cohortibus, veterani e praetorio, classicorum €ingens numerus. nec illi segne aut corruptum luxu iter, sed þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜‹ˆ•lorica ferrea usus est et ante signa pedes ire, horridus, in-€comptus famaeque dissimilis. @@Blandiebatur coeptis fortuna, possessa per mare et €navis maiore Italiae parte penitus usque ad initium mariti- @1 €marum Alpium, quibus temptandis adgrediendaeque provin-€ciae Narbonensi Suedium Clementem, Antonium Novellum, €Aemilium Pacensem duces dederat. sed Pacensis per licen-€tiam militum vinctus, Antonio Novello nulla auctoritas: Sue-€dius Clemens ambitioso imperio regebat, ut adversus mo-€destiam disciplinae corruptus, ita proeliorum avidus. non €Italia adiri nec loca sedesque patriae videbantur: tamquam €externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo €atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus. pleni €agri, apertae domus; occursantes domini iuxta coniuges et €liberos securitate pacis et belli malo circumveniebantur. €maritimas tum Alpis tenebat procurator Marius Maturus. is €concita gente (nec deest iuventus) arcere provinciae finibus €Othonianos intendit: sed primo impetu caesi disiectique €montani, ut quibus temere collectis, non castra, non ducem €noscitantibus, neque in victoria decus esset neque in fuga €flagitium. @@Inritatus eo proelio Othonis miles vertit iras in mu-€nicipium Albintimilium. quippe in acie nihil praedae, inopes €agrestes et vilia arma; nec capi poterant, pernix genus et €gnari locorum: sed calamitatibus insontium expleta avaritia. €auxit invidiam praeclaro exemplo femina Ligus, quae filio €abdito, cum simul pecuniam occultari milites credidissent €eoque per cruciatus interrogarent ubi filium occuleret, uterum €ostendens latere respondit, nec ullis deinde terroribus aut €morte constantiam vocis egregiae mutavit. @@Imminere provinciae Narbonensi, in verba Vitellii @1 €adactae, classem Othonis trepidi nuntii Fabio Valenti attu-€lere; aderant legati coloniarum auxilium orantes. duas Tun-€grorum cohortis, quattuor equitum turmas, universam Tre-€virorum alam cum Iulio Classico praefecto misit, e quibus €pars in colonia Foroiuliensi retenta, ne omnibus copiis in €terrestre iter versis vacuo mari classis adceleraret. duode-€cim equitum turmae et lecti e cohortibus adversus hostem €iere, quibus adiuncta Ligurum cohors, vetus loci auxilium, €et quingenti Pannonii, nondum sub signis. nec mora proe-€lio: sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis pa-€ganis in collis mari propinquos exurgeret, quantum inter €collis ac litus aequi loci praetorianus miles expleret, in ipso €mari ut adnexa classis et pugnae parata conversa et minaci €fronte praetenderetur: Vitelliani, quibus minor peditum vis, €in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis or-€dinibus post equitem locant. Trevirorum turmae obtulere se €hosti incaute, cum exciperet contra veteranus miles, simul a €latere saxis urgeret apta ad iaciendum etiam paganorum €manus, qui sparsi inter milites, strenui ignavique, in victo-€ria idem audebant. additus perculsis terror invecta in terga €pugnantium classe: ita undique clausi, deletaeque omnes co-€piae forent ni victorem exercitum attinuisset obscurum no-€ctis, obtentui fugientibus. @@Nec Vitelliani quamquam victi quievere: accitis au-€xiliis securum hostem ac successu rerum socordius agentem €invadunt. caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud €navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle €defensi, mox inrupere. atrox ibi caedes, et Tungrarum co- @1 €hortium praefecti sustentata diu acie telis obruuntur. ne Otho-€nianis quidem incruenta victoria fuit, quorum improvide se-€cutos conversi equites circumvenerunt. ac velut pactis in-€dutiis, ne hinc classis inde eques subitam formidinem infer-€rent, Vitelliani retro Antipolim Narbonensis Galliae munici-€pium, Othoniani Albingaunum interioris Liguriae revertere. @@Corsicam ac Sardiniam ceterasque proximi maris €insulas fama victricis classis in partibus Othonis tenuit. sed €Corsicam prope adflixit Decumi Pacarii procuratoris temeri-€tas, tanta mole belli nihil in summam profutura, ipsi exitiosa. €namque Othonis odio iuvare Vitellium Corsorum viribus sta-€tuit, inani auxilio etiam si provenisset. vocatis principibus €insulae consilium aperit, et contra dicere ausos, Claudium €Pyrrichum trierarchum Liburnicarum ibi navium, Quintium €Certum equitem Romanum, interfici iubet: quorum morte ex-€territi qui aderant, simul ignara et alieni metus socia impe-€ritorum turba in verba Vitellii iuravere. sed ubi dilectum €agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae mune-€ribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam €reputabant: insulam esse quam incolerent, et longe Germa-€niam virisque legionum; direptos vastatosque classe etiam €quos cohortes alaeque protegerent. et aversi repente animi, €nec tamen aperta vi: aptum tempus insidiis legere. digres-€sis qui Pacarium frequentabant, nudus et auxilii inops bali-€neis interficitur; trucidati et comites. capita ut hostium ipsi €interfectores ad Othonem tulere; neque eos aut Otho prae-€mio adfecit aut puniit Vitellius, in multa conluvie rerum ma-€ioribus flagitiis permixtos. @1 @@Aperuerat iam Italiam bellumque transmiserat, ut €supra memoravimus, ala Siliana, nullo apud quemquam Otho-€nis favore, nec quia Vitellium mallent, sed longa pax ad omne €servitium fregerat facilis occupantibus et melioribus incu-€riosos. florentissimum Italiae latus, quantum inter Padum €Alpisque camporum et urbium, armis Vitellii (namque et €praemissae a Caecina cohortes advenerant) tenebatur. capta €Pannoniorum cohors apud Cremonam; intercepti centum equi-€tes ac mille classici inter Placentiam Ticinumque. quo suc-€cessu Vitellianus miles non iam flumine aut ripis arcebatur; €inritabat quin etiam Batavos transrhenanosque Padus ipse, €quem repente contra Placentiam transgressi raptis quibus-€dam exploratoribus ita ceteros terruere ut adesse omnem €Caecinae exercitum trepidi ac falsi nuntiarent. @@Certum erat Spurinnae (is enim Placentiam optine-€bat) necdum venisse Caecinam et, si propinquaret, coercere €intra munimenta militem nec tris praetorias cohortis et mille €vexillarios cum paucis equitibus veterano exercitui obicere: €sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillis-€que ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurio-€nibus tribunisque: quin prodi Othonem et accitum Caecinam €clamitabant. fit temeritatis alienae comes Spurinna, primo €coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset €consiliis si seditio mitesceret. @@Postquam in conspectu Padus et nox adpetebat val-€lari castra placuit. is labor urbano militi insolitus contundit €animos. tum vetustissimus quisque castigare credulitatem €suam, metum ac discrimen ostendere si cum exercitu Cae- @1 €cina patentibus campis tam paucas cohortis circumfudisset. €iamque totis castris modesti sermones, et inserentibus se €centurionibus tribunisque laudari providentia ducis quod co-€loniam virium et opum validam robur ac sedem bello legis-€set. ipse postremo Spurinna, non tam culpam exprobrans €quam rationem ostendens, relictis exploratoribus ceteros Pla-€centiam reduxit minus turbidos et imperia accipientis. soli-€dati muri, propugnacula addita, auctae turres, provisa para-€taque non arma modo sed obsequium et parendi amor, quod €solum illis partibus defuit, cum virtutis haud paeniteret. @@At Caecina, velut relicta post Alpis saevitia ac li-€centia, modesto agmine per Italiam incessit. ornatum ipsius €municipia et coloniae in superbiam trahebant, quod versico-€lori sagulo, bracas [barbarum tecgmen] indutus togatos adlo-€queretur. uxorem quoque eius Saloninam, quamquam in nul-€lius iniuriam insignis equo ostroque veheretur, tamquam laesi €gravabantur, insita mortalibus natura recentem aliorum feli-€citatem acribus oculis introspicere modumque fortunae a €nullis magis exigere quam quos in aequo viderunt. Caecina €Padum transgressus, temptata Othonianorum fide per conlo-€quium et promissa, isdem petitus, postquam pax et concor-€dia speciosis et inritis nominibus iactata sunt, consilia curas-€que in obpugnationem Placentiae magno terrore vertit, gna-€rus ut initia belli provenissent famam in cetera fore. @@Sed primus dies impetu magis quam veterani exer-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜•‚citus artibus transactus: aperti incautique muros subiere, €cibo vinoque praegraves. in eo certamine pulcherrimum am- @1 €phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab ob-€pugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem €ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum rege-€runt. municipale vulgus, pronum ad suspiciones, fraude in-€lata ignis alimenta credidit a quibusdam ex vicinis coloniis €invidia et aemulatione, quod nulla in Italia moles tam capax €foret. quocumque casu accidit, dum atrociora metuebantur, €in levi habitum, reddita securitate, tamquam nihil gravius pati €potuissent, maerebant. ceterum multo suorum cruore pulsus €Caecina, et nox parandis operibus absumpta. Vitelliani plu-€teos cratisque et vineas subfodiendis muris protegendisque €obpugnatoribus, Othoniani sudis et immensas lapidum ac €plumbi aerisque molis perfringendis obruendisque hostibus €expediunt. utrimque pudor, utrimque gloria et diversae ex-€hortationes hinc legionum et Germanici exercitus robur, inde €urbanae militiae et praetoriarum cohortium decus attollentium; €illi ut segnem et desidem et circo ac theatris corruptum mi-€litem, hi peregrinum et externum increpabant. simul Otho-€nem ac Vitellium celebrantes culpantesve uberioribus inter €se probris quam laudibus stimulabantur. @@Vixdum orto die plena propugnatoribus moenia, ful-€gentes armis virisque campi: densum legionum agmen, sparsa €auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis inces-€sere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi. ingerunt €desuper Othoniani pila librato magis et certo ictu adversus €temere subeuntis cohortis Germanorum, cantu truci et more €patrio nudis corporibus super umeros scuta quatientium. le-€gionarius pluteis et cratibus tectus subruit muros, instruit ag- @1 €gerem, molitur portas: contra praetoriani dispositos ad id €ipsum molaris ingenti pondere ac fragore provolvunt. pars €subeuntium obruti, pars confixi et exangues aut laceri: cum €augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulne-€rarentur, rediere infracta partium fama. et Caecina pudore €coeptae temere obpugnationis, ne inrisus ac vanus isdem €castris adsideret, traiecto rursus Pado Cremonam petere in-€tendit. tradidere sese abeunti Turullius Cerialis cum com-€pluribus classicis et Iulius Briganticus cum paucis equi-€tum, hic praefectus alae in Batavis genitus, ille primipila-€ris et Caecinae haud alienus, quod ordines in Germania €duxerat. @@Spurinna comperto itinere hostium defensam Pla-€centiam, quaeque acta et quid Caecina pararet, Annium Gal-€lum per litteras docet. Gallus legionem primam in auxilium €Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius €obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent. ubi €pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coer-€citam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem €progressam Bedriaci sistit. inter Veronam Cremonamque €situs est vicus, duabus iam Romanis cladibus notus infau-€stusque. €@@Isdem diebus a Martio Macro haud procul Cremona pro-€spere pugnatum; namque promptus animi Martius transve-€ctos navibus gladiatores in adversam Padi ripam repente ef-€fudit. turbata ibi Vitellianorum auxilia, et ceteris Cremo-€nam fugientibus caesi qui restiterant: sed repressus vincen-€tium impetus ne novis subsidiis firmati hostes fortunam €proelii mutarent. suspectum id Othonianis fuit, omnia ducum @1 €facta prave aestimantibus. certatim, ut quisque animo igna-€vus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et €Marium Celsum_nam eos quoque Otho praefecerat_variis €criminibus incessebant. acerrima seditionum ac discordiae €incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes €miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occul-€tis ad Othonem litteris; qui humillimo cuique credulus, bo-€nos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter €adversa melior. igitur Titianum fratrem accitum bello prae-€posuit. @@Interea Paulini et Celsi ductu res egregie gestae. €angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens €exercitus sui fama. pulsus Placentia, caesis nuper auxiliis, €etiam per concursum exploratorum, crebra magis quam digna €memoratu proelia, inferior, propinquante Fabio Valente, ne €omne belli decus illuc concederet, reciperare gloriam avi-€dius quam consultius properabat. ad duodecimum a Cre-€mona (locus Castorum vocatur) ferocissimos auxiliarium im-€minentibus viae lucis occultos componit: equites procedere €longius iussi et inritato proelio sponte refugi festinationem €sequentium elicere, donec insidiae coorerentur. proditum id €Othonianis ducibus, et curam peditum Paulinus, equitum Cel-€sus sumpsere. tertiae decimae legionis vexillum, quattuor €auxiliorum cohortes et quingenti equites in sinistro locantur; €aggerem viae tres praetoriae cohortes altis ordinibus obti-€nuere; dextra fronte prima legio incessit cum duabus auxi-€liaribus cohortibus et quingentis equitibus: super hos ex prae- @1 €torio auxiliisque mille equites, cumulus prosperis aut subsi-€dium laborantibus, ducebantur. @@Antequam miscerentur acies, terga vertentibus Vi-€tellianis, Celsus doli prudens repressit suos: Vitelliani te-€mere exurgentes cedente sensim Celso longius secuti ul-€tro in insidias praecipitantur; nam a lateribus cohortes, le-€gionum adversa frons, et subito discursu terga cinxe-€rant equites. signum pugnae non statim a Suetonio Paulino €pediti datum: cunctator natura et cui cauta potius consilia €cum ratione quam prospera ex casu placerent, compleri fos-€sas, aperiri campum, pandi aciem iubebat, satis cito incipi €victoriam ratus ubi provisum foret ne vincerentur. ea cun-€ctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum €impeditas refugiendi; et modica silva adhaerebat, unde rur-€sus ausi promptissimos praetorianorum equitum interfe-€cere. vulneratur rex Epiphanes, impigre pro Othone pu-€gnam ciens. @@Tum Othonianus pedes erupit; protrita hostium acie €versi in fugam etiam qui subveniebant; nam Caecina non si-€mul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio tre-€pidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor €fugientium abriperet. orta et in castris seditio quod non €universi ducerentur: vinctus praefectus castrorum Iulius Gra-€tus, tamquam fratri apud Othonem militanti proditionem age-€ret, cum fratrem eius, Iulium Frontonem tribunum, Othoni-€ani sub eodem crimine vinxissent. ceterum ea ubique for-€mido fuit apud fugientis occursantis, in acie pro vallo, ut €deleri cum universo exercitu Caecinam potuisse, ni Sueto-€nius Paulinus receptui cecinisset, utrisque in partibus per-€crebruerit. timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- @1 €boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris €fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium fo-€ret. apud paucos ea ducis ratio probata, in vulgus adverso €rumore fuit. @@Haud proinde id damnum Vitellianos in metum com-€pulit quam ad modestiam composuit: nec solum apud Cae-€cinam, qui culpam in militem conferebat seditioni magis €quam proelio paratum: Fabii quoque Valentis copiae (iam €enim Ticinum venerat) posito hostium contemptu et recipe-€randi decoris cupidine reverentius et aequalius duci pare-€bant. gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio €(neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi €oportuerat) repetam. cohortes Batavorum, quas bello Ne-€ronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam €peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Va-€lenti adiunctas rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque le-€gionis tentoria accessissent, coercitos a se quartadecimanos, €ablatam Neroni Italiam atque omnem belli fortunam in ipso-€rum manu sitam iactantes. contumeliosum id militibus, acer-€bum duci; corrupta iurgiis aut rixis disciplina; ad postremum €Valens e petulantia etiam perfidiam suspectabat. @@Igitur nuntio adlato pulsam Trevirorum alam Tun-€grosque a classe Othonis et Narbonensem Galliam circum-€iri, simul cura socios tuendi et militari astu cohortis tur-€bidas ac, si una forent, praevalidas dispergendi, partem Ba-€tavorum ire in subsidium iubet. quod ubi auditum vulgatum-€que, maerere socii, fremere legiones. orbari se fortissimo-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜œ‡rum virorum auxilio; veteres illos et tot bellorum victores, €postquam in conspectu sit hostis, velut ex acie abduci. si @1 €provincia urbe et salute imperii potior sit, omnes illuc se-€querentur; sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen €in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissi-€mos artus. @@Haec ferociter iactando, postquam immissis lictori-€bus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, €saxa iaciunt, fugientem sequuntur. spolia Galliarum et Vien-€nensium aurum, pretia laborum suorum, occultare clami-€tantes, direptis sarcinis tabernacula ducis ipsamque humum €pilis et lanceis rimabantur; nam Valens servili veste apud €decurionem equitum tegebatur. tum Alfenus Varus prae-€fectus castrorum, deflagrante paulatim seditione, addit con-€silium, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae €sono, quo miles ad belli munia cietur. igitur torpere cuncti, €circumspectare inter se attoniti et id ipsum quod nemo re-€geret paventes; silentio, patientia, postremo precibus ac €lacrimis veniam quaerebant. ut vero deformis et flens et €praeter spem incolumis Valens processit, gaudium misera-€tio favor: versi in laetitiam, ut est vulgus utroque immodi-€cum, laudantes gratantesque circumdatum aquilis signisque €in tribunal ferunt. ille utili moderatione non supplicium cu-€iusquam poposcit, ac ne dissimulans suspectior foret, pau-€cos incusavit, gnarus civilibus bellis plus militibus quam du-€cibus licere. @@Munientibus castra apud Ticinum de adversa Cae-€cinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam €fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent: nolle €requiem, non expectare ducem, anteire signa, urgere signi-€feros; rapido agmine Caecinae iunguntur. improspera Va-€lentis fama apud exercitum Caecinae erat: expositos se tanto @1 €pauciores integris hostium viribus querebantur, simul in €suam excusationem et adventantium robur per adulationem €attollentes, ne ut victi et ignavi despectarentur. et quam-€quam plus virium, prope duplicatus legionum auxiliorumque €numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam in-€clinabant, super benignitatem animi, qua promptior habeba-€tur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis et quodam €inani favore. hinc aemulatio ducibus: Caecina ut foedum €ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant. sed €condito odio eandem utilitatem fovere, crebris epistulis sine €respectu veniae probra Othoni obiectantes, cum duces par-€tium Othonis quamvis uberrima conviciorum in Vitellium €materia abstinerent. @@Sane ante utriusque exitum, quo egregiam Otho €famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus Vitellii €ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines €timebantur: addiderat huic terrorem atque odium caedes Gal-€bae, contra illi initium belli nemo imputabat. Vitellius ven-€tre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei €publicae exitiosior ducebatur. €@@Coniunctis Caecinae ac Valentis copiis nulla ultra penes €Vitellianos mora quin totis viribus certarent: Otho consul-€tavit trahi bellum an fortunam experiri placeret. @@Tunc Suetonius Paulinus dignum fama sua ratus, €qua nemo illa tempestate militaris rei callidior habebatur, de €toto genere belli censere, festinationem hostibus, moram €ipsis utilem disseruit: exercitum Vitellii universum adve-€nisse, nec multum virium a tergo, quoniam Galliae tumeant €et deserere Rheni ripam inrupturis tam infestis nationibus €non conducat; Britannicum militem hoste et mari distineri: @1 €Hispanias armis non ita redundare; provinciam Narbonensem €incursu classis et adverso proelio contremuisse; clausam Al-€pibus et nullo maris subsidio transpadanam Italiam atque €ipso transitu exercitus vastam; non frumentum usquam exer-€citui, nec exercitum sine copiis retineri posse: iam Germa-€nos, quod genus militum apud hostis atrocissimum sit, tracto €in aestatem bello, fluxis corporibus, mutationem soli caeli-€que haud toleraturos. multa bella impetu valida per taedia et €moras evanuisse. contra ipsis omnia opulenta et fida, Pan-€noniam Moesiam Dalmatiam Orientem cum integris exerciti-€bus, Italiam et caput rerum urbem senatumque et populum, €numquam obscura nomina, etiam si aliquando obumbrentur; €publicas privatasque opes et immensam pecuniam, inter ci-€vilis discordias ferro validiorem; corpora militum aut Italiae €sueta aut aestibus; obiacere flumen Padum, tutas viris muris-€que urbis, e quibus nullam hosti cessuram Placentiae defen-€sione exploratum: proinde duceret bellum. paucis diebus €quartam decimam legionem, magna ipsam fama, cum Moe-€sicis copiis adfore: tum rursus deliberaturum et, si proelium €placuisset, auctis viribus certaturos. @@Accedebat sententiae Paulini Marius Celsus; idem €placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, €missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant. Otho pro-€nus ad decertandum; frater eius Titianus et praefectus prae-€torii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et €numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testaban-€tur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem €concesserant. postquam pugnari placitum, interesse pugnae €imperatorem an seponi melius foret dubitavere. Paulino et €Celso iam non adversantibus, ne principem obiectare peri- @1 €culis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpu-€lere ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus €summae rerum et imperii se ipsum reservaret. is primus €dies Othonianas partis adflixit; namque et cum ipso prae-€toriarum cohortium et speculatorum equitumque valida ma-€nus discessit, et remanentium fractus animus, quando €suspecti duces et Otho, cui uni apud militem fides, dum et €ipse non nisi militibus credit, imperia ducum in incerto €reliquerat. @@Nihil eorum Vitellianos fallebat, crebris, ut in civili €bello, transfugiis; et exploratores cura diversa sciscitandi €sua non occultabant. quieti intentique Caecina ac Valens, €quando hostis imprudentia rueret, quod loco sapientiae est, €alienam stultitiam opperiebantur, inchoato ponte transitum €Padi simulantes adversus obpositam gladiatorum manum, ac €ne ipsorum miles segne otium tereret. naves pari inter se €spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flu-€men dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pon-€tis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, €ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur. €claudebat pontem imposita turris et in extremam navem €educta, unde tormentis ac machinis hostes propulsarentur. €Othoniani in ripa turrim struxerant saxaque et faces iacula-€bantur. @@Et erat insula amne medio, in quam gladiatores na-€vibus molientes, Germani nando praelabebantur. ac forte €pluris transgressos completis Liburnicis per promptissimos €gladiatorum Macer adgreditur: sed neque ea constantia gla-€diatoribus ad proelia quae militibus, nec proinde nutantes e @1 €navibus quam stabili gradu e ripa vulnera derigebant. et cum €variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugna-€toresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, reten-€tare puppis, scandere foros aut comminus mergere: quae €cuncta in oculis utriusque exercitus quanto laetiora Vitellia-€nis, tanto acrius Othoniani causam auctoremque cladis de-€testabantur. @@Et proelium quidem, abruptis quae supererant na-€vibus, fuga diremptum: Macer ad exitium poscebatur, iam-€que vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, €cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur. nec €multo post Vestricius Spurinna iussu Othonis, relicto Placen-€tiae modico praesidio, cum cohortibus subvenit. dein Fla-€vium Sabinum consulem designatum Otho rectorem copiis €misit, quibus Macer praefuerat, laeto milite ad mutationem €ducum et ducibus ob crebras seditiones tam infestam mili-€tiam aspernantibus. @@Invenio apud quosdam auctores pavore belli seu €fastidio utriusque principis, quorum flagitia ac dedecus aper-€tiore in dies fama noscebantur, dubitasse exercitus num po-€sito certamine vel ipsi in medium consultarent, vel senatui €permitterent legere imperatorem, atque eo duces Othonia-€nos spatium ac moras suasisse, praecipua spe Paulini, quod þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜¥‡vetustissimus consularium et militia clarus gloriam nomen-€que Britannicis expeditionibus meruisset. ego ut concesse-€rim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum €et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis ex-€petitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse @1 €corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut €qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate de-€ponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in €hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces €magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi €pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros. @@Vetus ac iam pridem insita mortalibus potentiae €cupido cum imperii magnitudine adolevit erupitque; nam re-€bus modicis aequalitas facile habebatur. sed ubi subacto €orbe et aemulis urbibus regibusve excisis securas opes con-€cupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certa-€mina exarsere. modo turbulenti tribuni, modo consules prae-€validi, et in urbe ac foro temptamenta civilium bellorum; €mox e plebe infima C. Marius et nobilium saevissimus L. €Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt. €post quos Cn. Pompeius occultior non melior, et numquam €postea nisi de principatu quaesitum. non discessere ab ar-€mis in Pharsalia ac Philippis civium legiones, nedum Otho-€nis ac Vitellii exercitus sponte posituri bellum fuerint: eadem €illos deum ira, eadem hominum rabies, eaedem scelerum €causae in discordiam egere. quod singulis velut ictibus €transacta sunt bella, ignavia principum factum est. sed me €veterum novorumque morum reputatio longius tulit: nunc ad €rerum ordinem venio. @@Profecto Brixellum Othone honor imperii penes Ti-€tianum fratrem, vis ac potestas penes Proculum praefectum; €Celsus et Paulinus, cum prudentia eorum nemo uteretur, €inani nomine ducum alienae culpae praetendebantur; tribuni €centurionesque ambigui quod spretis melioribus deterrimi €valebant; miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari @1 €quam exequi mallet. promoveri ad quartum a Bedriaco ca-€stra placuit, adeo imperite ut quamquam verno tempore €anni et tot circum amnibus penuria aquae fatigarentur. ibi €de proelio dubitatum, Othone per litteras flagitante ut matu-€rarent, militibus ut imperator pugnae adesset poscentibus: €plerique copias trans Padum agentis acciri postulabant. nec €proinde diiudicari potest quid optimum factu fuerit, quam €pessimum fuisse quod factum est. @@Non ut ad pugnam sed ad bellandum profecti con-€fluentis Padi et Ardae fluminum, sedecim inde milium spa-€tio distantis, petebant. Celso et Paulino abnuentibus militem €itinere fessum, sarcinis gravem obicere hosti, non omissuro €quo minus expeditus et vix quattuor milia passuum progres-€sus aut incompositos in agmine aut dispersos et vallum mo-€lientis adgrederetur, Titianus et Proculus, ubi consiliis vin-€cerentur, ad ius imperii transibant. aderat sane citus equo €Numida cum atrocibus mandatis, quibus Otho increpita du-€cum segnitia rem in discrimen mitti iubebat, aeger mora et €spei impatiens. @@Eodem die ad Caecinam operi pontis intentum duo €praetoriarum cohortium tribuni, conloquium eius postulan-€tes, venerunt: audire condiciones ac reddere parabat, cum €praecipites exploratores adesse hostem nuntiavere. interru-€ptus tribunorum sermo, eoque incertum fuit insidias an pro-€ditionem vel aliquod honestum consilium coeptaverint. Cae-€cina dimissis tribunis revectus in castra datum iussu Fabii €Valentis pugnae signum et militem in armis invenit. dum le-€giones de ordine agminis sortiuntur, equites prorupere; et @1 €mirum dictu, a paucioribus Othonianis quo minus in vallum €inpingerentur, Italicae legionis virtute deterriti sunt: ea stri-€ctis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit. €disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione: €etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis ar-€bustis prohibebatur. apud Othonianos pavidi duces, miles €ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis €utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta. circum-€sistere alii signa sua, quaerere alii; incertus undique clamor €adcurrentium, vocantium: ut cuique audacia vel formido, €in primam postremamve aciem prorumpebant aut relabe-€bantur. @@Attonitas subito terrore mentis falsum gaudium in €languorem vertit, repertis qui descivisse a Vitellio exercitum €ementirentur. is rumor ab exploratoribus Vitellii dispersus, €an in ipsa Othonis parte seu dolo seu forte surrexerit, pa-€rum compertum. omisso pugnae ardore Othoniani ultro sa-€lutavere; et hostili murmure excepti, plerisque suorum ig-€naris quae causa salutandi, metum proditionis fecere. tum €incubuit hostium acies, integris ordinibus, robore et numero €praestantior: Othoniani, quamquam dispersi, pauciores, fessi, €proelium tamen acriter sumpsere. et per locos arboribus ac €vineis impeditos non una pugnae facies: comminus eminus, €catervis et cuneis concurrebant. in aggere viae conlato gradu €corporibus et umbonibus niti, omisso pilorum iactu gladiis €et securibus galeas loricasque perrumpere: noscentes inter €se, ceteris conspicui, in eventum totius belli certabant. @@Forte inter Padum viamque patenti campo duae le-€giones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui @1 €cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis €prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi €decoris avida. primani stratis unaetvicensimanorum princi-€piis aquilam abstulere; quo dolore accensa legio et impulit €rursus primanos, interfecto Orfidio Benigno legato, et plu-€rima signa vexillaque ex hostibus rapuit. a parte alia pro-€pulsa quintanorum impetu tertia decima legio, circumventi €plurium adcursu quartadecimani. et ducibus Othonis iam €pridem profugis Caecina ac Valens subsidiis suos firmabant. €accessit recens auxilium, Varus Alfenus cum Batavis, fusa €gladiatorum manu, quam navibus transvectam obpositae co-€hortes in ipso flumine trucidaverant: ita victores latus ho-€stium invecti. @@Et media acie perrupta fugere passim Othoniani, €Bedriacum petentes. immensum id spatium, obstructae strage €corporum viae, quo plus caedis fuit; neque enim civilibus €bellis capti in praedam vertuntur. Suetonius Paulinus et Li-€cinius Proculus diversis itineribus castra vitavere. Vedium €Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum in-€consultus pavor obtulit. multo adhuc die vallum ingressus €clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur; non pro-€bris, non manibus abstinent; desertorem proditoremque in-€crepant, nullo proprio crimine eius sed more vulgi suum €quisque flagitium aliis obiectantes. Titianum et Celsum nox €iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos €Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne su-€per cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevi-€rent: sive finis bello venisset seu resumere arma mallent, €unicum victis in consensu levamentum. ceteris fractus ani-€mus: praetorianus miles non virtute se sed proditione vi-€ctum fremebat: ne Vitellianis quidem incruentam fuisse vi- @1 €ctoriam, pulso equite, rapta legionis aquila; superesse cum €ipso Othone militum quod trans Padum fuerit, venire Moesi-€cas legiones, magnam exercitus partem Bedriaci remansisse: €hos certe nondum victos et, si ita ferret, honestius in acie €perituros. his cogitationibus truces aut pavidi extrema de-€speratione ad iram saepius quam in formidinem stimula-€bantur. @@At Vitellianus exercitus ad quintum a Bedriaco la-€pidem consedit, non ausis ducibus eadem die obpugnationem €castrorum; simul voluntaria deditio sperabatur: sed expedi-€tis et tantum ad proelium egressis munimentum fuere arma €et victoria. postera die haud ambigua Othoniani exercitus €voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam incli-€nantibus missa legatio; nec apud duces Vitellianos dubita-€tum quo minus pacem concederent. legati paulisper retenti: €ea res haesitationem attulit ignaris adhuc an impetrassent. €mox remissa legatione patuit vallum. tum victi victoresque €in lacrimas effusi, sortem civilium armorum misera laetitia €detestantes; isdem tentoriis alii fratrum, alii propinquorum þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜­ˆvulnera fovebant: spes et praemia in ambiguo, certa funera €et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam €mortem maereret. requisitum Orfidii legati corpus honore €solito crematur; paucos necessarii ipsorum sepelivere, cete-€rum vulgus super humum relictum. @@Opperiebatur Otho nuntium pugnae nequaquam tre-€pidus et consilii certus. maesta primum fama, dein profugi €e proelio perditas res patefaciunt. non expectavit militum €ardor vocem imperatoris; bonum haberet animum iubebant: €superesse adhuc novas viris, et ipsos extrema passuros au-€surosque. neque erat adulatio: ire in aciem, excitare par-€tium fortunam furore quodam et instinctu flagrabant. qui €procul adstiterant, tendere manus, et proximi prensare ge- @1 €nua, promptissimo Plotio Firmo. is praetorii praefectus €identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime meri-€tos milites desereret: maiore animo tolerari adversa quam €relinqui; fortis et strenuos etiam contra fortunam insistere €spei, timidos et ignavos ad desperationem formidine prope-€rare. quas inter voces ut flexerat vultum aut induraverat €Otho, clamor et gemitus. nec praetoriani tantum, proprius €Othonis miles, sed praemissi e Moesia eandem obstinationem €adventantis exercitus, legiones Aquileiam ingressas nuntia-€bant, ut nemo dubitet potuisse renovari bellum atrox, lugu-€bre, incertum victis et victoribus. @@Ipse aversus a consiliis belli 'hunc' inquit 'animum, €hanc virtutem vestram ultra periculis obicere nimis grande €vitae meae pretium puto. quanto plus spei ostenditis, si €vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. experti in vicem €sumus ego ac fortuna. nec tempus conputaveritis: difficilius €est temperare felicitati qua te non putes diu usurum. civile €bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu certaremus ar-€mis initium illic fuit: ne plus quam semel certemus penes €me exemplum erit; hinc Othonem posteritas aestimet. frue-€tur Vitellius fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque €solaciis opus est. alii diutius imperium tenuerint, nemo tam €fortiter reliquerit. an ego tantum Romanae pubis, tot egre-€gios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar? eat €hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set €este superstites. nec diu moremur, ego incolumitatem ve-€stram, vos constantiam meam. plura de extremis loqui pars €ignaviae est. praecipuum destinationis meae documentum €habete quod de nemine queror; nam incusare deos vel ho-€mines eius est qui vivere velit.' @1 @@Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter €appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris aspe-€rarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placi-€dus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas €coercens. dari navis ac vehicula abeuntibus iubet; libellos €epistulasque studio erga se aut in Vitellium contumeliis in-€signis abolet; pecunias distribuit parce nec ut periturus. €mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, tre-€pidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem €eius, castigando formidinem: an Vitellium tam inmitis animi €fore ut pro incolumi tota domo ne hanc quidem sibi gratiam €redderet? mereri se festinato exitu clementiam victoris; non €enim ultima desperatione sed poscente proelium exercitu €remisisse rei publicae novissimum casum. satis sibi nomi-€nis, satis posteris suis nobilitatis quaesitum. post Iulios €Claudios Servios se primum in familiam novam imperium intu-€lisse: proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum €sibi Othonem fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium €meminisset. @@Post quae dimotis omnibus paulum requievit. atque €illum supremas iam curas animo volutantem repens tumultus €avertit, nuntiata consternatione ac licentia militum; namque €abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium €vi, quem clausa domo obsidebant. increpitis seditionis aucto-€ribus regressus vacavit abeuntium adloquiis, donec omnes €inviolati digrederentur. vesperascente die sitim haustu ge-€lidae aquae sedavit. tum adlatis pugionibus duobus, cum €utrumque pertemptasset, alterum capiti subdidit. et explorato €iam profectos amicos, noctem quietam, utque adfirmatur, non @1 €insomnem egit: luce prima in ferrum pectore incubuit. ad €gemitum morientis ingressi liberti servique et Plotius Firmus €praetorii praefectus unum vulnus invenere. funus matura-€tum; ambitiosis id precibus petierat ne amputaretur caput €ludibrio futurum. tulere corpus praetoriae cohortes cum €laudibus et lacrimis, vulnus manusque eius exosculantes. €quidam militum iuxta rogum interfecere se, non noxa neque €ob metum, sed aemulatione decoris et caritate principis. ac €postea promisce Bedriaci, Placentiae aliisque in castris cele-€bratum id genus mortis. Othoni sepulchrum extructum est €modicum et mansurum. hunc vitae finem habuit septimo et €tricensimo aetatis anno. @@Origo illi e municipio Ferentio, pater consularis, €avus praetorius; maternum genus impar nec tamen indeco-€rum. pueritia ac iuventa, qualem monstravimus. duobus fa-€cinoribus, altero flagitiosissimo, altero egregio, tantundem €apud posteros meruit bonae famae quantum malae. ut con-€quirere fabulosa et fictis oblectare legentium animos procul €gravitate coepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque €demere fidem non ausim. die, quo Bedriaci certabatur, avem €invisitata specie apud Regium Lepidum celebri luco conse-€disse incolae memorant, nec deinde coetu hominum aut cir-€cumvolitantium alitum territam pulsamve, donec Otho se ipse €interficeret; tum ablatam ex oculis: et tempora reputantibus €initium finemque miraculi cum Othonis exitu competisse. @@In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, €nec erat qui coerceret. ad Verginium versi, modo ut reci-€peret imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valen-€tem fungeretur, minitantes orabant: Verginius per aversam @1 €domus partem furtim digressus inrumpentis frustratus est. €earum quae Brixelli egerant cohortium preces Rubrius Gal-€lus tulit, et venia statim impetrata, concedentibus ad victo-€rem per Flavium Sabinum iis copiis quibus praefuerat. @@Posito ubique bello magna pars senatus extremum €discrimen adiit, profecta cum Othone ab urbe, dein Mutinae €relicta. illuc adverso de proelio adlatum: sed milites ut fal-€sum rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum €arbitrabantur, custodire sermones, vultum habitumque tra-€here in deterius; conviciis postremo ac probris causam et €initium caedis quaerebant, cum alius insuper metus senato-€ribus instaret, ne praevalidis iam Vitellii partibus cunctan-€ter excepisse victoriam crederentur. ita trepidi et utrimque €anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos €societate culpae tutior. onerabat paventium curas ordo Mu-€tinensis arma et pecuniam offerendo, appellabatque patres €conscriptos intempestivo honore. @@Notabile iurgium fuit quo Licinius Caecina Marcel-€lum Eprium ut ambigua disserentem invasit. nec ceteri sen-€tentias aperiebant: sed invisum memoria delationum exposi-€tumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut €novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis €claresceret. moderatione meliorum dirempti. et rediere omnes €Bononiam, rursus consiliaturi; simul medio temporis plures €nuntii sperabantur. Bononiae, divisis per itinera qui recen-€tissimum quemque percontarentur, interrogatus Othonis li-€bertus causam digressus habere se suprema eius mandata €respondit; ipsum viventem quidem relictum, sed sola poste-€ritatis cura et abruptis vitae blandimentis. hinc admiratio et @1 €plura interrogandi pudor, atque omnium animi in Vitellium €inclinavere. @@Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam €adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis €atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu €quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos €victores; versam partium fortunam. causa fingendi fuit ut €diplomata Othonis, quae neglegebantur, laetiore nuntio reva-€lescerent. et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos €post dies iussu Vitellii poenas luit: senatorum periculum €auctum credentibus Othonianis militibus vera esse quae ad-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜¶ˆŠferebantur. intendebat formidinem quod publici consilii facie €discessum Mutina desertaeque partes forent. nec ultra in €commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a €Fabio Valente epistulae demerent metum. et mors Othonis €quo laudabilior eo velocius audita. @@At Romae nihil trepidationis; Ceriales ludi ex more €spectabantur. ut cessisse Othonem et a Flavio Sabino €praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vi-€tellii adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio €plausere; populus cum lauru ac floribus Galbae imagines €circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis iuxta €lacum Curtii, quem locum Galba moriens sanguine infecerat. €in senatu cuncta longis aliorum principatibus composita sta-€tim decernuntur; additae erga Germanicum exercitum lau-€des gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur. re-€citatae Fabii Valentis epistulae ad consules scriptae haud €immoderate: gratior Caecinae modestia fuit quod non €scripsisset. @1 @@Ceterum Italia gravius atque atrocius quam bello ad-€flictabatur. dispersi per municipia et colonias Vitelliani spo-€liare, rapere, vi et stupris polluere: in omne fas nefasque €avidi aut venales non sacro, non profano abstinebant. et fuere €qui inimicos suos specie militum interficerent. ipsique mili-€tes regionum gnari refertos agros, ditis dominos in prae-€dam aut, si repugnatum foret, ad exitium destinabant, ob-€noxiis ducibus et prohibere non ausis. minus avaritiae in €Caecina, plus ambitionis: Valens ob lucra et quaestus infa-€mis eoque alienae etiam culpae dissimulator. iam pridem €attritis Italiae rebus tantum peditum equitumque, vis damnaque €et iniuriae aegre tolerabantur. @@Interim Vitellius victoriae suae nescius ut ad inte-€grum bellum reliquas Germanici exercitus viris trahebat. €pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gal-€lias dilectibus, ut remanentium legionum nomina suppleren-€tur. cura ripae Hordeonio Flacco permissa; ipse e Britan-€nico [2exercitu]2 delecta octo milia sibi adiunxit. et paucorum dierum €iter progressus prosperas apud Bedriacum res ac morte Otho-€nis concidisse bellum accepit: vocata contione virtutem militum €laudibus cumulat. postulante exercitu ut libertum suum Asia-€ticum equestri dignitate donaret, inhonestam adulationem con-€pescit; dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter €secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foe-€dum mancipium et malis artibus ambitiosum. @@Isdem diebus accessisse partibus utramque Maureta-€niam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere. Lucceius €Albinus a Nerone Mauretaniae Caesariensi praepositus, ad- @1 €dita per Galbam Tingitanae provinciae administratione, haud €spernendis viribus agebat. decem novem cohortes, quinque €alae, ingens Maurorum numerus aderat, per latrocinia et €raptus apta bello manus. caeso Galba in Othonem pronus €nec Africa contentus Hispaniae angusto freto diremptae im-€minebat. inde Cluvio Rufo metus, et decimam legionem €propinquare litori ut transmissurus iussit; praemissi centurio-€nes qui Maurorum animos Vitellio conciliarent. neque ar-€duum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama; €spargebatur insuper spreto procuratoris vocabulo Albinum €insigne regis et Iubae nomen usurpare. @@Ita mutatis animis Asinius Pollio alae praefectus, e €fidissimis Albino, et Festus ac Scipio cohortium praefecti op-€primuntur: ipse Albinus dum e Tingitana provincia Caesa-€riensem Mauretaniam petit, adpulsu litoris trucidatus; uxor €eius cum se percussoribus obtulisset, simul interfecta est, €nihil eorum quae fierent Vitellio anquirente: brevi auditu €quamvis magna transibat, impar curis gravioribus. €@@Exercitum itinere terrestri pergere iubet: ipse Arare flu-€mine devehitur, nullo principali paratu, sed vetere egestate €conspicuus, donec Iunius Blaesus Lugudunensis Galliae re-€ctor, genere inlustri, largus animo et par opibus, circumda-€ret principi ministeria, comitaretur liberaliter, eo ipso ingra-€tus, quamvis odium Vitellius vernilibus blanditiis velaret. €praesto fuere Luguduni victricium victarumque partium du-€ces. Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae €circumposuit. mox universum exercitum occurrere infanti €filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens €Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis @1 €insignibus. nimius honos inter secunda rebus adversis in €solacium cessit. @@Tum interfecti centuriones promptissimi Othoniano-€rum, unde praecipua in Vitellium alienatio per Illyricos exer-€citus; simul ceterae legiones contactu et adversus Germani-€cos milites invidia bellum meditabantur. Suetonium Paulinum €ac Licinium Proculum tristi mora squalidos tenuit, donec au-€diti necessariis magis defensionibus quam honestis uterentur. €proditionem ultro imputabant, spatium longi ante proelium iti-€neris, fatigationem Othonianorum, permixtum vehiculis agmen €ac pleraque fortuita fraudi suae adsignantes. et Vitellius €credidit de perfidia et fidem absolvit. Salvius Titianus Otho-€nis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusa-€tus. Mario Celso consulatus servatur: sed creditum fama €obiectumque mox in senatu Caecilio Simplici, quod eum ho-€norem pecunia mercari, nec sine exitio Celsi, voluisset: re-€stitit Vitellius deditque postea consulatum Simplici innoxium €et inemptum. Trachalum adversus criminantis Galeria uxor €Vitellii protexit. @@Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, €Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae €et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est. €iamque adsertor Galliarum et deus (nam id sibi indiderat) €concitis octo milibus hominum proximos Aeduorum pagos €trahebat, cum gravissima civitas electa iuventute, adiectis a €Vitellio cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. captus €in eo proelio Mariccus; ac mox feris obiectus quia non lania-€batur, stolidum vulgus inviolabilem credebat, donec spectante €Vitellio interfectus est. @1 @@Nec ultra in defectores aut bona cuiusquam saevitum: €rata fuere eorum qui acie Othoniana ceciderant, testamenta €aut lex intestatis: prorsus, si luxuriae temperaret, avaritiam €non timeres. epularum foeda et inexplebilis libido: ex urbe €atque Italia inritamenta gulae gestabantur, strepentibus ab €utroque mari itineribus; exhausti conviviorum apparatibus €principes civitatum; vastabantur ipsae civitates; degenerabat €a labore ac virtute miles adsuetudine voluptatum et contem-€ptu ducis. praemisit in urbem edictum quo vocabulum Au-€gusti differret, Caesaris non reciperet, cum de potestate nihil €detraheret. pulsi Italia mathematici; cautum severe ne equi-€tes Romani ludo et harena polluerentur. priores id principes €pecunia et saepius vi perpulerant, ac pleraque municipia et €coloniae aemulabantur corruptissimum quemque adulescen-€tium pretio inlicere. @@Sed Vitellius adventu fratris et inrepentibus domina-€tionis magistris superbior et atrocior occidi Dolabellam ius-€sit, quem in coloniam Aquinatem sepositum ab Othone ret-€tulimus. Dolabella audita morte Othonis urbem introierat: €id ei Plancius Varus praetura functus, ex intimis Dolabellae €amicis, apud Flavium Sabinum praefectum urbis obiecit, tam-€quam rupta custodia ducem se victis partibus ostentasset; €addidit temptatam cohortem quae Ostiae ageret; nec ullis €tantorum criminum probationibus in paenitentiam versus se-€ram veniam post scelus quaerebat. cunctantem super tanta €re Flavium Sabinum Triaria L. Vitellii uxor, ultra feminam €ferox, terruit ne periculo principis famam clementiae ad-€fectaret. Sabinus suopte ingenio mitis, ubi formido incessis-€set, facilis mutatu et in alieno discrimine sibi pavens, ne ad-€levasse videretur, impulit ruentem. @1 @@Igitur Vitellius metu et odio quod Petroniam uxo-€rem eius mox Dolabella in matrimonium accepisset, vocatum €per epistulas vitata Flaminiae viae celebritate devertere In-€teramnium atque ibi interfici iussit. longum interfectori vi-€sum: in itinere ac taberna proiectum humi iugulavit, magna €cum invidia novi principatus, cuius hoc primum specimen no-€scebatur. et Triariae licentiam modestum e proximo exem-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜Àˆˆplum onerabat, Galeria imperatoris uxor non immixta tristi-€bus; et pari probitate mater Vitelliorum Sextilia, antiqui €moris: dixisse quin etiam ad primas filii sui epistulas fereba-€tur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum. nec ullis €postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium €evicta domus suae tantum adversa sensit. @@Digressum a Luguduno Vitellium Cluvius Rufus ad-€sequitur omissa Hispania, laetitiam et gratulationem vultu €ferens, animo anxius et petitum se criminationibus gnarus. €Hilarus Caesaris libertus detulerat tamquam audito Vitellii €et Othonis principatu propriam ipse potentiam et possessio-€nem Hispaniarum temptasset, eoque diplomatibus nullum €principem praescripsisset; [2et]2 interpretabatur quaedam ex ora-€tionibus eius contumeliosa in Vitellium et pro se ipso popu-€laria. auctoritas Cluvii praevaluit ut puniri ultro libertum €suum Vitellius iuberet. Cluvius comitatui principis adiectus, €non adempta Hispania, quam rexit absens exemplo L. [2Arrunti. €sed]2 Arruntium Tiberius Caesar ob metum, Vitellius Cluvium €nulla formidine retinebat. non idem Trebellio Maximo honos: €profugerat Britannia ob iracundiam militum; missus est in €locum eius Vettius Bolanus e praesentibus. @1 @@Angebat Vitellium victarum legionum haudquaquam €fractus animus. sparsae per Italiam et victoribus permixtae €hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum fero-€cia, qui se victos abnuebant: quippe Bedriacensi acie ve-€xillariis tantum pulsis viris legionis non adfuisse. remitti eos €in Britanniam, unde a Nerone exciti erant, placuit atque in-€terim Batavorum cohortis una tendere ob veterem adver-€sus quartadecimanos discordiam. nec diu in tantis armato-€rum odiis quies fuit: Augustae Taurinorum, dum opificem €quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut €hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a con-€viciis ad caedem transiere. et proelium atrox arsisset, ni €duae praetoriae cohortes causam quartadecimanorum secu-€tae his fiduciam et metum Batavis fecissent: quos Vitellius €agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam €eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent; namque et €Viennenses timebantur. nocte, qua proficiscebatur legio, re-€lictis passim ignibus pars Taurinae coloniae ambusta, quod €damnum, ut pleraque belli mala, maioribus aliarum urbium €cladibus oblitteratum. quartadecimani postquam Alpibus €degressi sunt, seditiosissimus quisque signa Viennam fere-€bant: consensu meliorum conpressi et legio in Britanniam €transvecta. @@Proximus Vitellio e praetoriis cohortibus metus erat. €separati primum, deinde addito honestae missionis lenimento, €arma ad tribunos suos deferebant, donec motum a Vespa-€siano bellum crebresceret: tum resumpta militia robur Fla-€vianarum partium fuere. prima classicorum legio in Hispa-€niam missa ut pace et otio mitesceret, undecima ac septima €suis hibernis redditae, tertiadecimani struere amphitheatra @1 €iussi; nam Caecina Cremonae, Valens Bononiae spectaculum €gladiatorum edere parabant, numquam ita ad curas intento €Vitellio ut voluptatum oblivisceretur. @@Et [2victas]2 quidem partis modeste distraxerat: apud vi-€ctores orta seditio, ludicro initio ni numerus caesorum in-€vidiam Vitellio auxisset. discubuerat Vitellius Ticini adhibito €ad epulas Verginio. legati tribunique ex moribus imperatorum €severitatem aemulantur vel tempestivis conviviis gaudent; pro-€inde miles intentus aut licenter agit. apud Vitellium omnia €indisposita, temulenta, pervigiliis ac bacchanalibus quam dis-€ciplinae et castris propiora. igitur duobus militibus, altero €legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam €ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius proci-€derat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant €in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxilio-€rum ac duae cohortes interfectae. remedium tumultus fuit €alius tumultus. pulvis procul et arma aspiciebantur: con-€clamatum repente quartam decimam legionem verso itinere €ad proelium venire; sed erant agminis coactores: agniti €dempsere sollicitudinem. interim Verginii servus forte obvius €ut percussor Vitellii insimulatur: et ruebat ad convivium mi-€les, mortem Verginii exposcens. ne Vitellius quidem, quam-€quam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius du-€bitavit: aegre tamen cohibiti qui exitium consularis et quon-€dam ducis sui flagitabant. nec quemquam saepius quam Ver-€ginium omnis seditio infestavit: manebat admiratio viri et €fama, set oderant ut fastiditi. @@Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- @1 €periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem €militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis €atque adrogantiae legionariis accessisse. Batavorum cohor-€tes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, €principium interno simul externoque bello parantibus fatis. €reddita civitatibus Gallorum auxilia, ingens numerus et prima €statim defectione inter inania belli adsumptus. ceterum ut €largitionibus adfectae iam imperii opes sufficerent, amputari €legionum auxiliorumque numeros iubet vetitis supplementis; €et promiscae missiones offerebantur. exitiabile id rei publi-€cae, ingratum militi, cui eadem munia inter paucos pericu-€laque ac labor crebrius redibant: et vires luxu corrumpe-€bantur, contra veterem disciplinam et instituta maiorum apud €quos virtute quam pecunia res Romana melius stetit. @@Inde Vitellius Cremonam flexit et spectato munere €Caecinae insistere Bedriacensibus campis ac vestigia recentis €victoriae lustrare oculis concupivit, foedum atque atrox spe-€ctaculum. intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, €trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta €tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas. nec €minus inhumana pars viae quam Cremonenses lauru rosa-€que constraverant, extructis altaribus caesisque victimis re-€gium in morem; quae laeta in praesens mox perniciem ipsis €fecere. aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae €locos: hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, €inde circumfusas auxiliorum manus: iam tribuni praefectique, €sua quisque facta extollentes, falsa vera aut maiora vero €miscebant. vulgus quoque militum clamore et gaudio defle-€ctere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armo-€rum, strues corporum intueri mirari; et erant quos varia @1 €sors rerum lacrimaeque et misericordia subiret. at non Vi-€tellius flexit oculos nec tot milia insepultorum civium exhor-€ruit: laetus ultro et tam propinquae sortis ignarus instaura-€bat sacrum dis loci. @@Exim Bononiae a Fabio Valente gladiatorum specta-€culum editur, advecto ex urbe cultu. quantoque magis pro-€pinquabat, tanto corruptius iter immixtis histrionibus et spa-€donum gregibus et cetero Neronianae aulae ingenio; nam-€que et Neronem ipsum Vitellius admiratione celebrabat, se-€ctari cantantem solitus, non necessitate, qua honestissimus €quisque, sed luxu et saginae mancipatus emptusque. ut Va-€lenti et Caecinae vacuos honoris mensis aperiret, coartati €aliorum consulatus, dissimulatus Marci Macri tamquam Otho-€nianarum partium ducis; et Valerium Marinum destinatum €a Galba consulem distulit, nulla offensa, sed mitem et iniuriam €segniter laturum. Pedanius Costa omittitur, ingratus principi €ut adversus Neronem ausus et Verginii extimulator, sed €alias protulit causas; actaeque insuper Vitellio gratiae con-€suetudine servitii. @@Non ultra paucos dies quamquam acribus initiis €coeptum mendacium valuit. extiterat quidam Scribonianum €se Camerinum ferens, Neronianorum temporum metu in Hi-€stria occultatum, quod illic clientelae et agri veterum Cras-€sorum ac nominis favor manebat. igitur deterrimo quoque €in argumentum fabulae adsumpto vulgus credulum et quidam €militum, errore veri seu turbarum studio, certatim adgrega-€bantur, cum pertractus ad Vitellium interrogatusque quisnam €mortalium esset. postquam nulla dictis fides et a domino €noscebatur condicione fugitivus, nomine Geta, sumptum de €eo supplicium in servilem modum. @1 @@Vix credibile memoratu est quantum superbiae so-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜É‚cordiaeque Vitellio adoleverit, postquam speculatores e Sy-€ria Iudaeaque adactum in verba eius Orientem nuntiavere. €nam etsi vagis adhuc et incertis auctoribus erat tamen in ore €famaque Vespasianus ac plerumque ad nomen eius Vitellius €excitabatur: tum ipse exercitusque, ut nullo aemulo, saevitia €libidine raptu in externos mores proruperant. @@At Vespasianus bellum armaque et procul vel iuxta €sitas viris circumspectabat. miles ipsi adeo paratus ut prae-€euntem sacramentum et fausta Vitellio omnia precantem per €silentium audierint; Muciani animus nec Vespasiano alienus €et in Titum pronior; praefectus Aegypti [2Ti.]2 Alexander con-€silia sociaverat; tertiam legionem, quod e Syria in Moesiam €transisset, suam numerabat; ceterae Illyrici legiones secutu-€rae sperabantur; namque omnis exercitus flammaverat adro-€gantia venientium a Vitellio militum, quod truces corpore, €horridi sermone ceteros ut imparis inridebant. sed in tanta €mole belli plerumque cunctatio; et Vespasianus modo in €spem erectus, aliquando adversa reputabat: quis ille dies fo-€ret quo sexaginta aetatis annos et duos filios iuvenes bello €permitteret? esse privatis cogitationibus progressum et, prout €velint, plus minusve sumi ex fortuna: imperium cupientibus €nihil medium inter summa aut praecipitia. @@Versabatur ante oculos Germanici exercitus robur, €notum viro militari: suas legiones civili bello inexpertas, €Vitellii victricis, et apud victos plus querimoniarum quam €virium. fluxam per discordias militum fidem et periculum ex €singulis: quid enim profuturas cohortis alasque, si unus al- @1 €terve praesenti facinore paratum ex diverso praemium pe-€tat? sic Scribonianum sub Claudio interfectum, sic percus-€sorem eius Volaginium e gregario ad summa militiae pro-€vectum: facilius universos impelli quam singulos vitari. @@His pavoribus nutantem et alii legati amicique firma-€bant et Mucianus, post multos secretosque sermones iam et €coram ita locutus: 'omnes, qui magnarum rerum consilia €suscipiunt, aestimare debent an quod inchoatur rei publicae €utile, ipsis gloriosum, promptum effectu aut certe non €arduum sit; simul ipse qui suadet considerandus est, ad-€iciatne consilio periculum suum, et, si fortuna coeptis adfue-€rit, cui summum decus adquiratur. ego te, Vespasiane, ad €imperium voco, quam salutare rei publicae, quam tibi magnifi-€cum, iuxta deos in tua manu positum est. nec speciem adu-€lantis expaveris: a contumelia quam a laude propius fuerit €post Vitellium eligi. non adversus divi Augusti acerrimam €mentem nec adversus cautissimam Tiberii senectutem, ne €contra Gai quidem aut Claudii vel Neronis fundatam longo €imperio domum exurgimus; cessisti etiam Galbae imagini-€bus: torpere ultra et polluendam perdendamque rem publi-€cam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam €inhonesta, tam tuta servitus esset. abiit iam et transvectum €est tempus quo posses videri non cupisse: confugiendum est €ad imperium. an excidit trucidatus Corbulo? splendidior €origine quam nos sumus, fateor, sed et Nero nobilitate na-€talium Vitellium anteibat. satis clarus est apud timentem @1 €quisquis timetur. et posse ab exercitu principem fieri sibi €ipse Vitellius documento, nullis stipendiis, nulla militari fama, €Galbae odio provectus. ne Othonem quidem ducis arte aut €exercitus vi, sed praepropera ipsius desperatione victum, €iam desiderabilem et magnum principem fecit, cum interim €spargit legiones, exarmat cohortis, nova cotidie bello se-€mina ministrat. si quid ardoris ac ferociae miles habuit, po-€pinis et comissationibus et principis imitatione deteritur: tibi €e Iudaea et Syria et Aegypto novem legiones integrae, nulla €acie exhaustae, non discordia corruptae, sed firmatus usu €miles et belli domitor externi: classium alarum cohortium €robora et fidissimi reges et tua ante omnis experientia.' @@'Nobis nihil ultra adrogabo quam ne post Valentem €et Caecinam numeremur: ne tamen Mucianum socium spre-€veris, quia aemulum non experiris. me Vitellio antepono, te €mihi. tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam €imperii alter et primis militiae annis apud Germanicos quo-€que exercitus clarus. absurdum fuerit non cedere imperio €ei cuius filium adoptaturus essem, si ipse imperarem. cete-€rum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum €ordo erit: nam si vincimus, honorem quem dederis habebo: €discrimen ac pericula ex aequo patiemur. immo, ut melius €est, tu tuos exercitus rege, mihi bellum et proeliorum incerta €trade. acriore hodie disciplina victi quam victores agunt. €hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit: illi €per fastidium et contumacia hebescunt. aperiet et recludet €contecta et tumescentia victricium partium vulnera bellum €ipsum; nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia €fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia. sed me- @1 €liorem in bello causam quam in pace habemus; nam qui de-€liberant, desciverunt.' @@Post Muciani orationem ceteri audentius circum-€sistere, hortari, responsa vatum et siderum motus referre. €nec erat intactus tali superstitione, ut qui mox rerum domi-€nus Seleucum quendam mathematicum rectorem et praescium €palam habuerit. recursabant animo vetera omina: cupressus €arbor in agris eius conspicua altitudine repente prociderat €ac postera die eodem vestigio resurgens procera et latior €virebat. grande id prosperumque consensu haruspicum et €summa claritudo iuveni admodum Vespasiano promissa, sed €primo triumphalia et consulatus et Iudaicae victoriae decus €implesse fidem ominis videbatur: ut haec adeptus est, por-€tendi sibi imperium credebat. est Iudaeam inter Syriamque €Carmelus: ita vocant montem deumque. nec simulacrum deo €aut templum_sic tradidere maiores_: ara tantum et reveren-€tia. illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versa-€ret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quic-€quid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum ex-€truere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi €magna sedes, ingentes termini, multum hominum.' has am-€bages et statim exceperat fama et tunc aperiebat; nec quic-€quam magis in ore vulgi. crebriores apud ipsum sermones, €quanto sperantibus plura dicuntur. haud dubia destinatione €discessere Mucianus Antiochiam, Vespasianus Caesaream: €illa Syriae, hoc Iudaeae caput est. @@Initium ferendi ad Vespasianum imperii Alexandriae €coeptum, festinante Tiberio Alexandro, qui kalendis Iuliis @1 €sacramento eius legiones adegit. isque primus principatus €dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quin-€to nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus €quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter €Mucianum ac patrem nuntius. cuncta impetu militum acta €non parata contione, non coniunctis legionibus. @@Dum quaeritur tempus locus quodque in re tali diffi-€cillimum est, prima vox, dum animo spes timor, ratio casus €obversantur, egressum cubiculo Vespasianum pauci milites, €solito adsistentes ordine ut legatum salutaturi, imperatorem €salutavere: tum ceteri adcurrere, Caesarem et Augustum et €omnia principatus vocabula cumulare. mens a metu ad for-€tunam transierat: in ipso nihil tumidum, adrogans aut in re-€bus novis novum fuit. ut primum tantae altitudinis obfusam €oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et €affluentia excepit; namque id ipsum opperiens Mucianus ala-€crem militem in verba Vespasiani adegit. tum Antiochen-€sium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, con-€currentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus €etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret €arte quadam ostentator. nihil aeque provinciam exercitum-€que accendit quam quod adseverabat Mucianus statuisse Vi-€tellium ut Germanicas legiones in Syriam ad militiam opulen-€tam quietamque transferret, contra Syriacis legionibus Ger-€manica hiberna caelo ac laboribus dura mutarentur; quippe €et provinciales sueto militum contubernio gaudebant, pleri-€que necessitudinibus et propinquitatibus mixti, et militibus €vetustate stipendiorum nota et familiaria castra in modum €penatium diligebantur. @1 þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜Ñ@@Ante idus Iulias Syria omnis in eodem sacramento €fuit. accessere cum regno Sohaemus haud spernendis viribus, €Antiochus vetustis opibus ingens et servientium regum di-€tissimus. mox per occultos suorum nuntios excitus ab urbe €Agrippa, ignaro adhuc Vitellio, celeri navigatione propera-€verat. nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, €florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnifi-€centia munerum grata. quidquid provinciarum adluitur mari €Asia atque Achaia tenus, quantumque introrsus in Pontum €et Armenios patescit, iuravere; sed inermes legati regebant, €nondum additis Cappadociae legionibus. consilium de summa €rerum Beryti habitum. illuc Mucianus cum legatis tribunisque €et splendidissimo quoque centurionum ac militum venit, et e €Iudaico exercitu lecta decora: tantum simul peditum equi-€tumque et aemulantium inter se regum paratus speciem for-€tunae principalis effecerant. @@Prima belli cura agere dilectus, revocare veteranos; €destinantur validae civitates exercendis armorum officinis; €apud Antiochensis aurum argentumque signatur, eaque cun-€cta per idoneos ministros suis quaeque locis festinabantur. €ipse Vespasianus adire, hortari, bonos laude, segnis exem-€plo incitare saepius quam coercere, vitia magis amicorum €quam virtutes dissimulans. multos praefecturis et procura-€tionibus, plerosque senatorii ordinis honore percoluit, egre-€gios viros et mox summa adeptos; quibusdam fortuna pro €virtutibus fuit. donativum militi neque Mucianus prima con-€tione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus ci-€vili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus €militarem largitionem eoque exercitu meliore. missi ad Par- @1 €thum Armeniumque legati, provisumque ne versis ad civile €bellum legionibus terga nudarentur. Titum instare Iudaeae, €Vespasianum obtinere claustra Aegypti placuit: sufficere vi-€debantur adversus Vitellium pars copiarum et dux Mucianus €et Vespasiani nomen ac nihil arduum fatis. ad omnis exer-€citus legatosque scriptae epistulae praeceptumque ut prae-€torianos Vitellio infensos reciperandae militiae praemio in-€vitarent. @@Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii €quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videre-€tur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio si-€nebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absenti-€bus; sed legio sexta et tredecim vexillariorum milia ingenti €agmine sequebantur. classem e Ponto Byzantium adigi iusse-€rat, ambiguus consilii num omissa Moesia Dyrrachium pedite €atque equite, simul longis navibus versum in Italiam mare €clauderet, tuta pone tergum Achaia Asiaque, quas inermis €exponi Vitellio, ni praesidiis firmarentur; atque ipsum Vi-€tellium in incerto fore quam partem Italiae protegeret, si sibi €Brundisium Tarentumque et Calabriae Lucaniaeque litora in-€festis classibus peterentur. @@Igitur navium militum armorum paratu strepere pro-€vinciae, sed nihil aeque fatigabat quam pecuniarum conqui-€sitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus non ius €aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum €spectabat. passim delationes, et locupletissimus quisque in €praedam correpti. quae gravia atque intoleranda, sed ne-€cessitate armorum excusata etiam in pace mansere, ipso €Vespasiano inter initia imperii ad obtinendas iniquitates haud €perinde obstinante, donec indulgentia fortunae et pravis ma- @1 €gistris didicit aususque est. propriis quoque opibus Mucianus €bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica €sumeret. ceteri conferendarum pecuniarum exemplum se-€cuti, rarissimus quisque eandem in reciperando licentiam ha-€buerunt. @@Adcelerata interim Vespasiani coepta Illyrici exer-€citus studio transgressi in partis: tertia legio exemplum ce-€teris Moesiae legionibus praebuit; octava erat ac septima €Claudiana, imbutae favore Othonis, quamvis proelio non in-€terfuissent. Aquileiam progressae, proturbatis qui de Othone €nuntiabant laceratisque vexillis nomen Vitellii praeferentibus, €rapta postremo pecunia et inter se divisa, hostiliter egerant. €unde metus et ex metu consilium, posse imputari Vespasia-€no quae apud Vitellium excusanda erant. ita tres Moesicae €legiones per epistulas adliciebant Pannonicum exercitum aut €abnuenti vim parabant. in eo motu Aponius Saturninus Moe-€siae rector pessimum facinus audet, misso centurione ad €interficiendum Tettium Iulianum septimae legionis legatum ob €simultates, quibus causam partium praetendebat. Iulianus €comperto discrimine et gnaris locorum adscitis per avia €Moesiae ultra montem Haemum profugit; nec deinde civili €bello interfuit, per varias moras susceptum ad Vespasianum €iter trahens et ex nuntiis cunctabundus aut properans. @@At in Pannonia tertia decima legio ac septima Gal-€biana, dolorem iramque Bedriacensis pugnae retinentes, haud €cunctanter Vespasiano accessere, vi praecipua Primi Antonii. €is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter €alia belli mala senatorium ordinem reciperaverat. praeposi-€tus a Galba septimae legioni scriptitasse Othoni credebatur, €ducem se partibus offerens; a quo neglectus in nullo Otho- @1 €niani belli usu fuit. labantibus Vitellii rebus Vespasianum €secutus grande momentum addidit, strenuus manu, sermone €promptus, serendae in alios invidiae artifex, discordiis et se-€ditionibus potens, raptor, largitor, pace pessimus, bello non €spernendus. iuncti inde Moesici ac Pannonici exercitus Dal-€maticum militem traxere, quamquam consularibus legatis ni-€hil turbantibus. Tampius Flavianus Pannoniam, Pompeius €Silvanus Dalmatiam tenebant, divites senes; sed procurator €aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus. €prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat; €idem pro Galba dux coloniae suae, eaque opera procura-€tionem adeptus, susceptis Vespasiani partibus acerrimam €bello facem praetulit: non tam praemiis periculorum quam €ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua €ancipitia malebat. igitur movere et quatere, quidquid usquam €aegrum foret, adgrediuntur. scriptae in Britanniam ad quar-€tadecimanos, in Hispaniam ad primanos epistulae, quod utra-€que legio pro Othone, adversa Vitellio fuerat; sparguntur €per Gallias litterae; momentoque temporis flagrabat ingens €bellum, Illyricis exercitibus palam desciscentibus, ceteris €fortunam secuturis. @@Dum haec per provincias a Vespasiano ducibusque €partium geruntur, Vitellius contemptior in dies segniorque, €ad omnis municipiorum villarumque amoenitates resistens, €gravi urbem agmine petebat. sexaginta milia armatorum se-€quebantur, licentia corrupta; calonum numerus amplior, pro-€cacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis; tot legatorum €amicorumque comitatus inhabilis ad parendum, etiam si sum-€ma modestia regeretur. onerabant multitudinem obvii ex @1 €urbe senatores equitesque, quidam metu, multi per adulatio-€nem, ceteri ac paulatim omnes ne aliis proficiscentibus ipsi €remanerent. adgregabantur e plebe flagitiosa per obsequia €Vitellio cogniti, scurrae, histriones, aurigae, quibus ille ami-€citiarum dehonestamentis mire gaudebat. nec coloniae modo €aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque €maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur. @@Multae et atroces inter se militum caedes, post sedi-€tionem Ticini coeptam manente legionum auxiliorumque dis-€cordia; ubi adversus paganos certandum foret, consensu. €sed plurima strages ad septimum ab urbe lapidem. singulis €ibi militibus Vitellius paratos cibos ut gladiatoriam saginam €dividebat; et effusa plebes totis se castris miscuerat. incu-€riosos milites_vernacula utebantur urbanitate_quidam €spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitan-€tes. non tulit ludibrium insolens contumeliarum animus: iner-€mem populum gladiis invasere. caesus inter alios pater mili-€tis, cum filium comitaretur; deinde agnitus et vulgata caede €temperatum ab innoxiis. in urbe tamen trepidatum praecur-€rentibus passim militibus; forum maxime petebant, cupidine €visendi locum in quo Galba iacuisset. nec minus saevum €spectaculum erant ipsi, tergis ferarum et ingentibus telis hor-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜Øˆrentes, cum turbam populi per inscitiam parum vitarent, aut €ubi lubrico viae vel occursu alicuius procidissent, ad iurgium, €mox ad manus et ferrum transirent. quin et tribuni praefecti-€que cum terrore et armatorum catervis volitabant. @@Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paluda-€tus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo €minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio de-€territus, sumpta praetexta et composito agmine incessit. @1 €quattuor legionum aquilae per frontem totidemque circa e €legionibus aliis vexilla, mox duodecim alarum signa et post €peditum ordines eques; dein quattuor et triginta cohortes, ut €nomina gentium aut species armorum forent, discretae. ante €aquilas praefecti castrorum tribunique et primi centurionum €candida veste, ceteri iuxta suam quisque centuriam, armis €donisque fulgentes; et militum phalerae torquesque splende-€bant: decora facies et non Vitellio principe dignus exerci-€tus. sic Capitolium ingressus atque ibi matrem complexus €Augustae nomine honoravit. @@Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum €populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, €industriam temperantiamque suam laudibus attollens, con-€sciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam €somno et luxu pudendus incesserat. vulgus tamen vacuum €curis et sine falsi verique discrimine solitas adulationes edo-€ctum clamore et vocibus adstrepebat; abnuentique nomen €Augusti expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusa-€verat. @@Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis €loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vi-€tellius de caerimoniis publicis &7xv& kalendas Augustas edi-€xisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladi-€bus: adeo omnis humani divinique iuris expers, pari liber-€torum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat. €sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans om-€nem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in €circo ut fautor adfectavit: quae grata sane et popularia, si €a virtutibus proficiscerentur, memoria vitae prioris indecora €et vilia accipiebantur. ventitabat in senatum, etiam cum par- @1 €vis de rebus patres consulerentur. ac forte Priscus Helvidius €praetor designatus contra studium eius censuerat. commotus €primo Vitellius, non tamen ultra quam tribunos plebis in €auxilium spretae potestatis advocavit; mox mitigantibus ami-€cis, qui altiorem iracundiam eius verebantur, nihil novi ac-€cidisse respondit quod duo senatores in re publica dissenti-€rent; solitum se etiam Thraseae contra dicere. inrisere ple-€rique impudentiam aemulationis; aliis id ipsum placebat quod €neminem ex praepotentibus, sed Thraseam ad exemplar ve-€rae gloriae legisset. @@Praeposuerat praetorianis Publilium Sabinum a praefectura €cohortis, Iulium Priscum tum centurionem: Priscus Valentis, €Sabinus Caecinae gratia pollebant; inter discordis Vitellio €nihil auctoritas. munia imperii Caecina ac Valens obibant, €olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pra-€vitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxe-€rat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus €contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii €inclinationibus; nec umquam satis fida potentia, ubi nimia €est: simul ipsum Vitellium, subitis offensis aut intempesti-€vis blanditiis mutabilem, contemnebant metuebantque. nec eo €segnius invaserant domos hortos opesque imperii, cum fle-€bilis et egens nobilium turba, quos ipsos liberosque patriae €Galba reddiderat, nulla principis misericordia iuvarentur. €gratum primoribus civitatis etiam plebs adprobavit, quod re-€versis ab exilio iura libertorum concessisset, quamquam id €omni modo servilia ingenia corrumpebant, abditis pecuniis €per occultos aut ambitiosos sinus, et quidam in domum Cae-€saris transgressi atque ipsis dominis potentiores. @@Sed miles, plenis castris et redundante multitudine, @1 €in porticibus aut delubris et urbe tota vagus, non principia €noscere, non servare vigilias neque labore firmari: per inle-€cebras urbis et inhonesta dictu corpus otio, animum libidi-€nibus imminuebant. postremo ne salutis quidem cura infa-€mibus Vaticani locis magna pars tetendit, unde crebrae in €vulgus mortes; et adiacente Tiberi Germanorum Gallorumque €obnoxia morbis corpora fluminis aviditas et aestus impatien-€tia labefecit. insuper confusus pravitate vel ambitu ordo mi-€litiae: sedecim praetoriae, quattuor urbanae cohortes scri-€bebantur, quis singula milia inessent. plus in eo dilectu Va-€lens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset. €sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti iti-€neris rumorem prospero proelio verterat. omnisque inferi-€oris Germaniae miles Valentem adsectabatur, unde primum €creditur Caecinae fides fluitasse. @@Ceterum non ita ducibus indulsit Vitellius ut non €plus militi liceret. sibi quisque militiam sumpsere: quamvis €indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur; €rursus bonis remanere inter legionarios aut alaris volentibus €permissum. nec deerant qui vellent, fessi morbis et intem-€periem caeli incusantes; robora tamen legionibus alisque €subtracta, convulsum castrorum decus, viginti milibus e toto €exercitu permixtis magis quam electis. €@@Contionante Vitellio postulantur ad supplicium Asiaticus €et Flavus et Rufinus duces Galliarum, quod pro Vindice bel-€lassent. nec coercebat eius modi voces Vitellius: super €insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donati-€vum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur. liberti €principum conferre pro numero mancipiorum ut tributum @1 €iussi: ipse sola perdendi cura stabula aurigis extruere, cir-€cum gladiatorum ferarumque spectaculis opplere, tamquam €in summa abundantia pecuniae inludere. @@Quin et natalem Vitellii diem Caecina ac Valens €editis tota urbe vicatim gladiatoribus celebravere, ingenti €paratu et ante illum diem insolito. laetum foedissimo cuique €apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio €aris inferias Neroni fecisset. caesae publice victimae crema-€taeque; facem Augustales subdidere, quod sacerdotium, ut €Romulus Tatio regi, ita Caesar Tiberius Iuliae genti sacravit. €nondum quartus a victoria mensis, et libertus Vitellii Asia-€ticus Polyclitos Patrobios et vetera odiorum nomina aequa-€bat. nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum €ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare €inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus si praesen-€tibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens €sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur. magna €et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, €inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte €agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis €alii homines quam alii mores. @@Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, €missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque €Vespasiani partibus adgregaretur; sed neque Aponius cun-€cta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulan-€tes mollius interpretabantur: unius legionis eam seditionem, @1 €ceteris exercitibus constare fidem. in hunc modum etiam Vi-€tellius apud milites disseruit, praetorianos nuper exauctora-€tos insectatus, a quibus falsos rumores dispergi, nec ullum €civilis belli metum adseverabat, suppresso Vespasiani no-€mine et vagis per urbem militibus qui sermones populi coer-€cerent. id praecipuum alimentum famae erat. @@Auxilia tamen e Germania Britanniaque et Hispaniis €excivit, segniter et necessitatem dissimulans. perinde legati €provinciaeque cunctabantur, Hordeonius Flaccus suspectis €iam Batavis anxius proprio bello, Vettius Bolanus numquam €satis quieta Britannia, et uterque ambigui. neque ex Hispa-€niis properabatur, nullo tum ibi consulari: trium legionum €legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad ob-€sequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant. in €Africa legio cohortesque delectae a Clodio Macro, mox a €Galba dimissae, rursus iussu Vitellii militiam cepere; simul €cetera iuventus dabat impigre nomina. quippe integrum illic þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¢˜áˆŒac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum invisum-€que Vespasianus egerat: proinde socii de imperio utriusque €coniectabant, sed experimentum contra fuit. @@Ac primo Valerius Festus legatus studia provincia-€lium cum fide iuvit; mox nutabat, palam epistulis edictisque €Vitellium, occultis nuntiis Vespasianum fovens et haec illave €defensurus, prout invaluissent. deprehensi cum litteris edi-€ctisque Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centu-€rionum quidam ad Vitellium missi necantur: plures fefellere, €fide amicorum aut suomet astu occultati. ita Vitellii paratus €noscebantur, Vespasiani consiliorum pleraque ignota, pri-€mum socordia Vitellii, dein Pannonicae Alpes praesidiis in-€sessae nuntios retinebant. mare quoque etesiarum flatu in €Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat. @1 @@Tandem inruptione hostium atrocibus undique nun-€tiis exterritus Caecinam ac Valentem expedire ad bellum €iubet. praemissus Caecina, Valentem e gravi corporis morbo €tum primum adsurgentem infirmitas tardabat. longe alia pro-€ficiscentis ex urbe Germanici exercitus species: non vigor €corporibus, non ardor animis; lentum et rarum agmen, fluxa €arma, segnes equi; impatiens solis pulveris tempestatum, €quantumque hebes ad sustinendum laborem miles, tanto ad €discordias promptior. accedebat huc Caecinae ambitio vetus, €torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu €perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis €erat. credidere plerique Flavii Sabini consiliis concussam €Caecinae mentem, ministro sermonum Rubrio Gallo: rata €apud Vespasianum fore pacta transitionis. simul odiorum €invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar €apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pa-€raret. @@Caecina e complexu Vitellii multo cum honore di-€gressus partem equitum ad occupandam Cremonam prae-€misit. mox vexilla primae, quartae, quintaedecimae, sextae-€decimae legionum, dein quinta et duoetvicensima secutae; €postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica €incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et ele-€ctis auxiliis. profecto Caecina scripsit Fabius Valens exer-€citui, quem ipse ductaverat, ut in itinere opperiretur: sic €sibi cum Caecina convenisse. qui praesens eoque validior €mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole @1 €occurreretur. ita adcelerare legiones Cremonam, pars Ho-€stiliam petere iussae: ipse Ravennam devertit praetexto €classem adloquendi; mox Patavii secretum componendae pro-€ditionis quaesitum. namque Lucilius Bassus post praefectu-€ram alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio €praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus €foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur. €nec sciri potest traxeritne Caecinam, an, quod evenit inter €malos ut et similes sint, eadem illos pravitas impulerit. @@Scriptores temporum, qui potiente rerum Flavia €domo monimenta belli huiusce composuerunt, curam pacis €et amorem rei publicae, corruptas in adulationem causas, €tradidere: nobis super insitam levitatem et prodito Galba vi-€lem mox fidem aemulatione etiam invidiaque, ne ab aliis apud €Vitellium anteirentur, pervertisse ipsum Vitellium videntur. €Caecina legiones adsecutus centurionum militumque animos €obstinatos pro Vitellio variis artibus subruebat: Basso eadem €molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe €ob memoriam recentis pro Othone militiae. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER III}1 ‘@@Meliore fato fideque partium Flavianarum duces con-€silia belli tractabant. Poetovionem in hiberna tertiae deci-€mae legionis convenerant. illic agitavere placeretne obstrui €Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurge-€rent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. €quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germa-€nicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse €mox cum Vitellio Britannici exercitus robora: ipsis nec nu-€merum parem pulsarum nuper legionum, et quamquam atro-€citer loquerentur, minorem esse apud victos animum. sed in-€sessis interim Alpibus venturum cum copiis Orientis Mucia-€num; superesse Vespasiano mare, classis, studia provincia-€rum, per quas velut alterius belli molem cieret. ita salubri €mora novas viris adfore, ex praesentibus nihil periturum. @@Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) €festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit. plus €socordiae quam fiduciae accessisse victoribus; neque enim €in procinctu et castris habitos: per omnia Italiae municipia €desides, tantum hospitibus metuendos, quanto ferocius ante €se egerint, tanto cupidius insolitas voluptates hausisse. circo @1 €quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut valetu-€dinibus fessos: sed addito spatio rediturum et his robur me-€ditatione belli; nec procul Germaniam, unde vires; Britan-€niam freto dirimi, iuxta Gallias Hispaniasque, utrimque vi-€ros equos tributa, ipsamque Italiam et opes urbis; ac si in-€ferre arma ultro velint, duas classis vacuumque Illyricum €mare. quid tum claustra montium profutura? quid tractum €in aestatem aliam bellum? unde interim pecuniam et com-€meatus? quin potius eo ipso uterentur quod Pannonicae le-€giones deceptae magis quam victae resurgere in ultionem €properent, Moesici exercitus integras viris attulerint. si nu-€merus militum potius quam legionum putetur, plus hinc ro-€boris, nihil libidinum; et profuisse disciplinae ipsum pudo-€rem: equites vero ne tum quidem victos, sed quamquam re-€bus adversis disiectam Vitellii aciem. 'duae tunc Pannonicae €ac Moesicae alae perrupere hostem: nunc sedecim alarum €coniuncta signa pulsu sonituque et nube ipsa operient ac su-€perfundent oblitos proeliorum equites equosque. nisi quis €retinet, idem suasor auctorque consilii ero. vos, quibus for-€tuna in integro est, legiones continete: mihi expeditae co-€hortes sufficient. iam reseratam Italiam, impulsas Vitellii res €audietis. iuvabit sequi et vestigiis vincentis insistere.' @@Haec ac talia flagrans oculis, truci voce, quo latius €audiretur (etenim se centuriones et quidam militum consilio €miscuerant), ita effudit ut cautos quoque ac providos per-€moveret, vulgus et ceteri unum virum ducemque, spreta alio-€rum segnitia, laudibus ferrent. hanc sui famam ea statim €contione commoverat, qua recitatis Vespasiani epistulis non €ut plerique incerta disseruit, huc illuc tracturus interpreta- @1 €tione, prout conduxisset: aperte descendisse in causam vi-€debatur, eoque gravior militibus erat culpae vel gloriae €socius. @@Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas. is €quoque inclementer in Vitellium invehi solitus nihil spei sibi €inter adversa reliquerat. Tampius Flavianus, natura ac se-€necta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam €adfinitatis cum Vitellio meminisset; idemque, quod coeptante €legionum motu profugus, dein sponte remeaverat, perfidiae €locum quaesisse credebatur. nam Flavianum, omissa Panno-€nia ingressum Italiam et discrimini exemptum, rerum nova-€rum cupido legati nomen resumere et misceri civilibus armis €impulerat, suadente Cornelio Fusco, non quia industria Fla-€viani egebat, sed ut consulare nomen surgentibus cum ma-€xime partibus honesta specie praetenderetur. @@Ceterum ut transmittere in Italiam impune et usui €foret, scriptum Aponio Saturnino, cum exercitu Moesico celera-€ret. ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, €principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, €in commilitium adsciti. plebem quoque et vim equitum, qua €sola valent, offerebant: remissum id munus, ne inter discor-€dias externa molirentur aut maiore ex diverso mercede ius €fasque exuerent. trahuntur in partis Sido atque Italicus reges €Sueborum, quis vetus obsequium erga Romanos et gens fidei €%commissior% patientior. posita in latus auxilia, infesta @1 €Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae €erga Vitellium fidei. igitur Sextilius Felix cum ala Auriana €et octo cohortibus ac Noricorum iuventute ad occupandam €ripam Aeni fluminis, quod Raetos Noricosque interfluit, mis-€sus. nec his aut illis proelium temptantibus, fortuna partium þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£•ˆalibi transacta. @@Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad €invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus €bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia €res addiderant. idem secretis apud Neronem sermonibus fe-€rebatur Corbulonis virtutes criminatus; unde infami gratia €primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in €perniciem vertere. sed Primus ac Varus occupata Aquileia €[2per]2 proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis acci-€piuntur. relictum Altini praesidium adversus classis Raven-€natis [2conatus]2, nondum defectione eius audita. inde Patavium €et Ateste partibus adiunxere. illic cognitum tris Vitellianas €cohortis et alam, cui Sebosianae nomen, ad Forum Alieni €ponte iuncto consedisse. placuit occasio invadendi incurio-€sos; nam id quoque nuntiabatur. luce prima inermos pleros-€que oppressere. praedictum ut paucis interfectis ceteros €pavore ad mutandam fidem cogerent. et fuere qui se sta-€tim dederent: plures abrupto ponte instanti hosti viam abstu-€lerunt. principia belli secundum Flavianos data. @1 @@Vulgata victoria legiones septima Galbiana, tertia decima €Gemina cum Vedio Aquila legato Patavium alacres veniunt. €ibi pauci dies ad requiem sumpti, et Minicius Iustus praefectus €castrorum legionis septimae, quia adductius quam civili bello €imperitabat, subtractus militum irae ad Vespasianum missus €est. desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius €accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum €subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, de-€corum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et par-€tes revirescere crederentur. @@Quaesitum inde quae sedes bello legeretur. Verona €potior visa, patentibus circum campis ad pugnam equestrem, €qua praevalebant: simul coloniam copiis validam auferre Vi-€tellio in rem famamque videbatur. possessa ipso transitu Vi-€cetia; quod per se parvum (etenim modicae municipio vires) €magni momenti locum obtinuit reputantibus illic Caecinam €genitum et patriam hostium duci ereptam. in Veronensibus €pretium fuit: exemplo opibusque partis iuvere; et interie-€ctus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium €illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat. quae ignara €Vespasiano aut vetita: quippe Aquileiae sisti bellum expe-€ctarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, €quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissi-€marum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum €egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi. eadem €Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu €victoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae avi-€dus atque omne belli decus sibi retinens. ceterum ex distan-€tibus terrarum spatiis consilia post res adferebantur. @1 @@Igitur repentino incursu Antonius stationes hostium €inrupit; temptatisque levi proelio animis ex aequo discessum. €mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et palu-€des Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga €flumine, latera obiectu paludis tegerentur. quod si adfuisset €fides, aut opprimi universis Vitellianorum viribus duae legio-€nes, nondum coniuncto Moesico exercitu, potuere, aut retro €actae deserta Italia turpem fugam conscivissent. sed Caecina €per varias moras prima hostibus prodidit tempora belli, dum €quos armis pellere promptum erat, epistulis increpat, donec €per nuntios pacta perfidiae firmaret. interim Aponius Satur-€ninus cum legione septima Claudiana advenit. legioni tribu-€nus Vipstanus Messala praeerat, claris maioribus, egregius €ipse et qui solus ad id bellum artis bonas attulisset. has ad €copias nequaquam Vitellianis paris (quippe tres adhuc legio-€nes erant) misit epistulas Caecina, temeritatem victa arma €tractantium incusans. simul virtus Germanici exercitus lau-€dibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla €in Vespasianum contumelia: nihil prorsus quod aut corrum-€peret hostem aut terreret. Flavianarum partium duces omissa €prioris fortunae defensione pro Vespasiano magnifice, pro €causa fidenter, de exercitu securi, in Vitellium ut inimici prae-€sumpsere, facta tribunis centurionibusque retinendi quae Vi-€tellius indulsisset spe; atque ipsum Caecinam non obscure €ad transitionem hortabantur. recitatae pro contione epistulae €addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere €Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam in-€sultantes Vitellio scripsissent. @1 @@Adventu deinde duarum legionum, e quibus tertiam €Dillius Aponianus, octavam Numisius Lupus ducebant, osten-€tare viris et militari vallo Veronam circumdare placuit. forte €Galbianae legioni in adversa fronte valli opus cesserat, et €visi procul sociorum equites vanam formidinem ut hostes €fecere. rapiuntur arma metu proditionis. ira militum in Tam-€pium Flavianum incubuit, nullo criminis argumento, sed iam €pridem invisus turbine quodam ad exitium poscebatur: pro-€pinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi €clamitabant. nec defensioni locus, quamquam supplicis ma-€nus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus €atque ora singultu quatiens. id ipsum apud infensos inci-€tamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret. €obturbabatur militum vocibus Aponius, cum loqui coeptaret; €fremitu et clamore ceteros aspernantur. uni Antonio apertae €militum aures; namque et facundia aderat mulcendique vul-€gum artes et auctoritas. ubi crudescere seditio et a conviciis €ac probris ad tela et manus transibant, inici catenas Flaviano €iubet. sensit ludibrium miles, disiectisque qui tribunal tue-€bantur extrema vis parabatur. opposuit sinum Antonius stricto €ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, €ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspe-€xerat, ad ferendam opem nomine ciens. mox conversus ad €signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum fu-€rorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret €seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberen-€tur. profectus eadem nocte Flavianus obviis Vespasiani litte-€ris discrimini exemptus est. @@Legiones velut tabe infectae Aponium Saturninum @1 €Moesici exercitus legatum eo atrocius adgrediuntur, quod €non, ut prius, labore et opere fessae, sed medio diei exar-€serant, vulgatis epistulis, quas Saturninus ad Vitellium scri-€psisse credebatur. ut olim virtutis modestiaeque, tunc pro-€cacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter €Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent. quippe €Moesicae legiones adiutam a se Pannonicorum ultionem re-€ferentes, et Pannonici, velut absolverentur aliorum seditione, €iterare culpam gaudebant. in hortos, in quibus devertebatur €Saturninus, pergunt. nec tam Primus et Aponianus et Mes-€sala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam €obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte €balnearum fornacibus abditus. mox omissis lictoribus Pata-€vium concessit. digressu consularium uni Antonio vis ac €potestas in utrumque exercitum fuit, cedentibus collegis et €obversis militum studiis. nec deerant qui crederent utramque €seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur. @@Ne in Vitellii quidem partibus quietae mentes: exi-€tiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum €turbabantur. Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus €ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Panno-€niique erant, quae provinciae Vespasiano tenebantur, parti-€bus eius adgregaverat. nox proditioni electa, ut ceteris igna-€ris soli in principia defectores coirent. Bassus pudore seu €metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur. trie-€rarchi magno tumultu Vitellii imagines invadunt; et paucis €resistentium obtruncatis ceterum vulgus rerum novarum studio €in Vespasianum inclinabat. tum progressus Lucilius auctorem €se palam praebet. classis Cornelium Fuscum praefectum sibi @1 €destinat, qui propere adcucurrit. Bassus honorata custodia €Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Viben-€nio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta €statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti: is quoque þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜Œˆ‘inter duces habebatur. @@At Caecina, defectione classis vulgata, primores €centurionum et paucos militum, ceteris per militiae munera €dispersis, secretum castrorum adfectans in principia vocat. €ibi Vespasiani virtutem virisque partium extollit: transfugisse €classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, €nihil in urbe fidum; atque omnia de Vitellio in deterius. €mox incipientibus qui conscii aderant, ceteros re nova atto-€nitos in verba Vespasiani adigit; simul Vitellii imagines de-€reptae et missi qui Antonio nuntiarent. sed ubi totis castris €in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum €Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum €primo silentium, mox cuncta simul erumpunt. huc cecidisse €Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere €vinctas manus et capta traderent arma? quas enim ex diverso €legiones? nempe victas; et abesse unicum Othoniani exer-€citus robur, primanos quartadecimanosque, quos tamen is-€dem illis campis fuderint straverintque. ut tot armatorum milia, €velut grex venalium, exuli Antonio donum darentur? octo €nimirum legiones unius classis accessionem fore. id Basso, €id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi €abstulerint, etiam militem auferre. integros incruentosque, @1 €Flavianis quoque partibus vilis, quid dicturos reposcentibus €aut prospera aut adversa? @@Haec singuli, haec universi, ut quemque dolor im-€pulerat, vociferantes, initio a quinta legione orto, repositis €Vitellii imaginibus vincla Caecinae iniciunt; Fabium Fabul-€lum quintae legionis legatum et Cassium Longum praefectum €castrorum duces deligunt; forte oblatos trium Liburnicarum €milites, ignaros et insontis, trucidant; relictis castris, ab-€rupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut €legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iunge-€rentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte €equitum praemiserat. @@Vbi haec comperta Antonio, discordis animis, dis-€cretos viribus hostium exercitus adgredi statuit, antequam €ducibus auctoritas, militi obsequium et iunctis legionibus fidu-€cia rediret. namque Fabium Valentem profectum ab urbe €adceleraturumque cognita Caecinae proditione coniectabat; €et fidus Vitellio Fabius nec militiae ignarus. simul ingens €Germanorum vis per Raetiam timebatur. et Britannia Gal-€liaque et Hispania auxilia Vitellius acciverat, immensam belli €luem, ni Antonius id ipsum metuens festinato proelio victo-€riam praecepisset. universo cum exercitu secundis a Ve-€rona castris Bedriacum venit. postero die legionibus ad mu-€niendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum €missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles €imbueretur: ipse cum quattuor milibus equitum ad octavum €a Bedriaco progressus quo licentius popularentur. explo-€ratores, ut mos est, longius curabant. @@Quinta ferme hora diei erat, cum citus eques adven-€tare hostis, praegredi paucos, motum fremitumque late audiri @1 €nuntiavit. dum Antonius quidnam agendum consultat, avidi-€tate navandae operae Arrius Varus cum promptissimis equitum €prorupit impulitque Vitellianos modica caede; nam plurium €adcursu versa fortuna, et acerrimus quisque sequentium fugae €ultimus erat. nec sponte Antonii properatum, et fore quae €acciderant rebatur. hortatus suos ut magno animo capesse-€rent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit €iter quo Varum equitesque eius reciperet; iussae armari €legiones; datum per agros signum ut, qua cuique proximum, €omissa praeda proelio occurreret. pavidus interim Varus tur-€bae suorum miscetur intulitque formidinem. pulsi cum sau-€ciis integri suomet ipsi metu et angustiis viarum conflicta-€bantur. @@Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis €aut fortis militis officium omisit. occursare paventibus, reti-€nere cedentis, ubi plurimus labor, unde aliqua spes, consi-€lio manu voce insignis hosti, conspicuus suis. eo postremo €ardoris provectus est ut vexillarium fugientem hasta trans-€verberaret; mox raptum vexillum in hostem vertit. quo pu-€dore haud plures quam centum equites restitere: iuvit locus, €artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto €alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat. ea necessitas €seu fortuna lapsas iam partis restituit. firmati inter se densis €ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi con-€sternantur. Antonius instare perculsis, sternere obvios, si-€mul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma €equosque abripere. et exciti prospero clamore, qui modo €per agros fuga palabantur, victoriae se miscebant. @1 @@Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum €signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suo-€rum proelio illuc usque provecta. sed ubi fortuna contra fuit, €non laxare ordines, non recipere turbatos, non obviam ire €ultroque adgredi hostem tantum per spatium cursu et pu-€gnando fessum. [forte victi] haud perinde rebus prosperis €ducem desideraverant atque in adversis deesse intellegebant. €nutantem aciem victor equitatus incursat; et Vipstanus Mes-€sala tribunus cum Moesicis auxiliaribus adsequitur, quos €multi e legionariis quamquam raptim ductos aequabant: ita €mixtus pedes equesque rupere legionum agmen. et propin-€qua Cremonensium moenia quanto plus spei ad effugium mi-€norem ad resistendum animum dabant. nec Antonius ultra €institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii €fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflicta-€verat. @@Inumbrante vespera universum Flaviani exercitus €robur advenit. utque cumulos super et recentia caede vesti-€gia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et €victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt. haec €in medio, pulchra dictu: illa sibi quisque, posse coloniam €plano sitam impetu capi. idem audaciae per tenebras in-€rumpentibus et maiorem rapiendi licentiam. quod si lucem €opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac vulneri-€bus clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremo-€nensium in sinu praefectorum legatorumque fore. expugnatae €urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere. sper-€nuntur centuriones tribunique, ac ne vox cuiusquam audiatur, €quatiunt arma, rupturi imperium ni ducantur. @1 @@Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu €et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium €eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exerci-€tum ducesque munia: militibus cupidinem pugnandi convenire, €duces providendo, consultando, cunctatione saepius quam €temeritate prodesse. ut pro virili portione armis ac manu €victoriam iuverit, ratione et consilio, propriis ducis artibus, €profuturum; neque enim ambigua esse quae occurrant, no-€ctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis €opportuna. non si pateant portae, nisi explorato, nisi die €intrandum. an obpugnationem inchoaturos adempto omni pro-€spectu, quis aequus locus, quanta altitudo moenium, tormen-€tisne et telis an operibus et vineis adgredienda urbs foret? €mox conversus ad singulos, num securis dolabrasque et €cetera expugnandis urbibus secum attulissent, rogitabat. et €cum abnuerent, 'gladiisne' inquit 'et pilis perfringere ac €subruere muros ullae manus possunt? si aggerem struere, si €pluteis cratibusve protegi necesse fuerit, ut vulgus improvi-€dum inriti stabimus, altitudinem turrium et aliena munimenta €mirantes? quin potius mora noctis unius, advectis tormentis €machinisque, vim victoriamque nobiscum ferimus?' simul €lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, €copias ceteraque usui adlaturos. @@Id vero aegre tolerante milite prope seditionem ven-€tum, cum progressi equites sub ipsa moenia vagos e Cre-€monensibus corripiunt, quorum indicio noscitur sex Vitellia-€nas legiones omnemque exercitum, qui Hostiliae egerat, eo €ipso die triginta milia passuum emensum, comperta suorum €clade in proelium accingi ac iam adfore. is terror obstructas @1 €mentis consiliis ducis aperuit. sistere tertiam decimam le-€gionem in ipso viae Postumiae aggere iubet, cui iuncta a €laevo septima Galbiana patenti campo stetit, dein septima þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜•ˆŠClaudiana, agresti fossa (ita locus erat) praemunita; dextro €octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis inter-€septa. hic aquilarum signorumque ordo: milites mixti per €tenebras, ut fors tulerat; praetorianum vexillum proximum €tertianis, cohortes auxiliorum in cornibus, latera ac terga €equite circumdata; Sido atque Italicus Suebi cum delectis €popularium primori in acie versabantur. @@At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae €et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque €inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, €indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora pa-€ratis iam dispositisque Flavianis impingitur. ordinem agminis €disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quam-€quam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum €cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae se-€cundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam €aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos €laevum cornu complesse. Rapaces atque Italici omnibus se €manipulis miscuerant; eques auxiliaque sibi ipsi locum le-€gere. proelium tota nocte varium, anceps, atrox, his, rur-€sus illis exitiabile. nihil animus aut manus, ne oculi quidem €provisu iuvabant. eadem utraque acie arma, crebris inter-€rogationibus notum pugnae signum, permixta vexilla, ut €quisque globus capta ex hostibus huc vel illuc raptabat. ur-€gebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta. €occisi sex primorum ordinum centuriones, abrepta quaedam @1 €signa: ipsam aquilam Atilius Verus primi pili centurio multa €cum hostium strage et ad extremum moriens servaverat. @@Sustinuit labentem aciem Antonius accitis praeto-€rianis. qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem, dein pel-€luntur. namque Vitelliani tormenta in aggerem viae contule-€rant ut tela vacuo atque aperto excuterentur, dispersa primo €et arbustis sine hostium noxa inlisa. magnitudine eximia €quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem €aciem proruebat. lateque cladem intulisset ni duo milites €praeclarum facinus ausi, arreptis e strage scutis ignorati, €vincla ac libramenta tormentorum abscidissent. statim confossi €sunt eoque intercidere nomina: de facto haud ambigitur. €neutro inclinaverat fortuna donec adulta nocte luna surgens €ostenderet acies falleretque. sed Flavianis aequior a tergo; €hinc maiores equorum virorumque umbrae, et falso, ut in cor-€pora, ictu tela hostium citra cadebant: Vitelliani adverso €lumine conlucentes velut ex occulto iaculantibus incauti of-€ferebantur. @@Igitur Antonius, ubi noscere suos noscique poterat, €alios pudore et probris, multos laude et hortatu, omnis spe €promissisque accendens, cur resumpsissent arma, Pan-€nonicas legiones interrogabat: illos esse campos, in quibus €abolere labem prioris ignominiae, ubi reciperare gloriam €possent. tum ad Moesicos conversus principes auctoresque €belli ciebat: frustra minis et verbis provocatos Vitellianos, €si manus eorum oculosque non tolerent. haec, ut quosque €accesserat; plura ad tertianos, veterum recentiumque admo- @1 €nens, ut sub M. Antonio Parthos, sub Corbulone Armenios, €nuper Sarmatas pepulissent. mox infensus praetorianis 'vos' €inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae ca-€stra alia excipient? illic signa armaque vestra sunt, et mors €victis; nam ignominiam consumpsistis.' undique clamor, et €orientem solem (ita in Syria mos est) tertiani salutavere. @@Vagus inde an consilio ducis subditus rumor, ad-€venisse Mucianum, exercitus in vicem salutasse. gradum in-€ferunt quasi recentibus auxiliis aucti, rariore iam Vitelliano-€rum acie, ut quos nullo rectore suus quemque impetus vel €pavor contraheret diduceretve. postquam impulsos sensit An-€tonius, denso agmine obturbabat. laxati ordines abrumpun-€tur, nec restitui quivere impedientibus vehiculis tormentisque. €per limitem viae sparguntur festinatione consectandi victo-€res. eo notabilior caedes fuit, quia filius patrem interfecit. €rem nominaque auctore Vipstano Messala tradam. Iulius €Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem €filium domi liquerat. is mox adultus, inter septimanos a €Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum €dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et ex-€anguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris €manis, neve se ut parricidam aversarentur: publicum id fa-€cinus; et unum militem quotam civilium armorum partem? €simul attollere corpus, aperire humum, supremo erga parentem €officio fungi. advertere proximi, deinde plures: hinc per €omnem aciem miraculum et questus et saevissimi belli exe-€cratio. nec eo segnius propinquos adfinis fratres trucidant €spoliant: factum esse scelus loquuntur faciuntque. @1 @@Vt Cremonam venere, novum immensumque opus €occurrit. Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cre-€monensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque €munimenta rursus auxerat. quorum aspectu haesere victo-€res, incertis ducibus quid iuberent. incipere obpugnationem €fesso per diem noctemque exercitu arduum et nullo iuxta €subsidio anceps: sin Bedriacum redirent, intolerandus tam €longi itineris labor, et victoria ad inritum revolvebatur: mu-€nire castra, id quoque propinquis hostibus formidolosum, ne €dispersos et opus molientis subita eruptione turbarent. quae €super cuncta terrebat ipsorum miles periculi quam morae €patientior: quippe ingrata quae tuta, ex temeritate spes; €omnisque caedes et vulnera et sanguis aviditate praedae pen-€sabantur. @@Huc inclinavit Antonius cingique vallum corona iussit. €primo sagittis saxisque eminus certabant, maiore Flaviano-€rum pernicie, in quos tela desuper librabantur; mox vallum €portasque legionibus attribuit, ut discretus labor fortis igna-€vosque distingueret atque ipsa contentione decoris accende-€rentur. proxima Bedriacensi viae tertiani septimanique sum-€psere, dexteriora valli octava ac septima Claudiana; tertia-€decimanos ad Brixianam portam impetus tulit. paulum inde €morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii €falcis scalasque convectant: tum elatis super capita scutis €densa testudine succedunt. Romanae utrimque artes: pondera €saxorum Vitelliani provolvunt, disiectam fluitantemque te-€studinem lanceis contisque scrutantur, donec soluta compage €scutorum exanguis aut laceros prosternerent multa cum @1 €strage. incesserat cunctatio, ni duces fesso militi et velut €inritas exhortationes abnuenti Cremonam monstrassent. @@Hormine id ingenium, ut Messala tradit, an potior €auctor sit C. Plinius, qui Antonium incusat, haud facile dis-€creverim, nisi quod neque Antonius neque Hormus a fama €vitaque sua quamvis pessimo flagitio degeneravere. non iam €sanguis neque vulnera morabantur quin subruerent vallum €quaterentque portas, innixi umeris et super iteratam testu-€dinem scandentes prensarent hostium tela brachiaque. inte-€gri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, va-€ria pereuntium forma et omni imagine mortium. @@Acerrimum tertiae septimaeque legionum certamen; €et dux Antonius cum delectis auxiliaribus eodem incubuerat. €obstinatos inter se cum sustinere Vitelliani nequirent et su-€periacta tela testudine laberentur, ipsam postremo ballistam €in subeuntis propulere, quae ut ad praesens disiecit obruit-€que quos inciderat, ita pinnas ac summa valli ruina sua tra-€xit; simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani €dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam €perfregit. primum inrupisse C. Volusium tertiae legionis mi-€litem inter omnis auctores constat. is in vallum egressus, €deturbatis qui restiterant, conspicuus manu ac voce capta €castra conclamavit; ceteri trepidis iam Vitellianis seque e €vallo praecipitantibus perrupere. completur caede quantum €inter castra murosque vacui fuit. @@Ac rursus nova laborum facies: ardua urbis moe-€nia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela mi-€les, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis @1 €populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu €congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, €obpugnantibus incitamentum ob praedam erat. rapi ignis þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜ž‡Antonius inferrique amoenissimis extra urbem aedificiis iu-€bet, si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem €traherentur. propinqua muris tecta et altitudinem moenium €egressa fortissimo quoque militum complet; illi trabibus te-€gulisque et facibus propugnatores deturbant. @@Iam legiones in testudinem glomerabantur, et alii €tela saxaque incutiebant, cum languescere paulatim Vitellia-€norum animi. ut quis ordine anteibat, cedere fortunae, ne €Cremona quoque excisa nulla ultra venia omnisque ira vi-€ctoris non in vulgus inops, sed in tribunos centurionesque, €ubi pretium caedis erat, reverteretur. gregarius miles futuri €socors et ignobilitate tutior perstabat: vagi per vias, in do-€mibus abditi pacem ne tum quidem orabant, cum bellum po-€suissent. primores castrorum nomen atque imagines Vitellii €amoliuntur; catenas Caecinae (nam etiam tunc vinctus erat) €exolvunt orantque ut causae suae deprecator adsistat. asper-€nantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, €tot fortissimi viri proditoris opem invocantes; mox velamenta €et infulas pro muris ostentant. cum Antonius inhiberi tela €iussisset, signa aquilasque extulere; maestum inermium €agmen deiectis in terram oculis sequebatur. circumstiterant €victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus: mox, €ut praeberi ora contumeliis et posita omni ferocia cuncta €victi patiebantur, subit recordatio illos esse qui nuper Be-€driaci victoriae temperassent. sed ubi Caecina praetexta €lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere €victores: superbiam saevitiamque (adeo invisa scelera sunt), @1 €etiam perfidiam obiectabant. obstitit Antonius datisque de-€fensoribus ad Vespasianum dimisit. @@Plebs interim Cremonensium inter armatos conflicta-€batur; nec procul caede aberant, cum precibus ducum miti-€gatus est miles. et vocatos ad contionem Antonius adloqui-€tur, magnifice victores, victos clementer, de Cremona in €neutrum. exercitus praeter insitam praedandi cupidinem ve-€tere odio ad excidium Cremonensium incubuit. iuvisse par-€tis Vitellianas Othonis quoque bello credebantur; mox ter-€tiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt €procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluse-€rant. auxit invidiam editum illic a Caecina gladiatorum spe-€ctaculum eademque rursus belli sedes et praebiti in acie €Vitellianis cibi, caesae quaedam feminae studio partium ad €proelium progressae; tempus quoque mercatus ditem alioqui €coloniam maiore opum specie complebat. ceteri duces in ob-€scuro: Antonium fortuna famaque omnium oculis exposuerat. €is balineas abluendo cruori propere petit. excepta vox est, €cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent: ver-€nile dictum omnem invidiam in eum vertit, tamquam signum €incendendae Cremonae dedisset, quae iam flagrabat. @@Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum €lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam cor-€ruptior. non dignitas, non aetas protegebat quo minus stu-€pra caedibus, caedes stupris miscerentur. grandaevos senes, €exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahe-€bant: ubi adulta virgo aut quis forma conspicuus incidisset, €vi manibusque rapientium divulsus ipsos postremo direpto-€res in mutuam perniciem agebat. dum pecuniam vel gravia €auro templorum dona sibi quisque trahunt, maiore aliorum @1 €vi truncabantur. quidam obvia aspernati verberibus tormen-€tisque dominorum abdita scrutari, defossa eruere: faces in €manibus, quas, ubi praedam egesserant, in vacuas domos et €inania templa per lasciviam iaculabantur; utque exercitu va-€rio linguis moribus, cui cives socii externi interessent, di-€versae cupidines et aliud cuique fas nec quicquam inlicitum. €per quadriduum Cremona suffecit. cum omnia sacra profa-€naque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante €moenia, loco seu numine defensum. @@Hic exitus Cremonae anno ducentesimo octogesimo €sexto a primordio sui. condita erat Ti. Sempronio P. Cor-€nelio consulibus, ingruente in Italiam Annibale, propugnacu-€lum adversus Gallos trans Padum agentis et si qua alia vis €per Alpis rueret. igitur numero colonorum, opportunitate €fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit €floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix. Antonius €pudore flagitii, crebrescente invidia, edixit ne quis Cremonen-€sem captivum detineret. inritamque praedam militibus effe-€cerat consensus Italiae, emptionem talium mancipiorum asper-€nantis: occidi coepere; quod ubi enotuit, a propinquis ad-€finibusque occulte redemptabantur. mox rediit Cremonam €reliquus populus: reposita fora templaque magnificentia muni-€cipum; et Vespasianus hortabatur. @@Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo €humus haud diu permisit. ad tertium lapidem progressi vagos €paventisque Vitellianos, sua quemque apud signa, compo-€nunt; et victae legiones, ne manente adhuc civili bello am-€bigue agerent, per Illyricum dispersae. in Britanniam inde @1 €et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum €tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum co-€hortis, quod hic Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani €fuerant, ostentui misere. simul transitus Alpium praesidiis €occupati, suspecta Germania, tamquam in auxilium Vitellii €accingeretur. @@At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem €paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obten-€debat: non parare arma, non adloquio exercitioque militem €firmare, non in ore vulgi agere, sed umbraculis hortorum €abditus, ut ignava animalia, quibus si cibum suggeras, iacent €torpentque, praeterita instantia futura pari oblivione dimi-€serat. atque illum in nemore Aricino desidem et marcen-€tem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis per-€culit; nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio do-€lor et descivisse et ab exercitu vinctum. plus apud socordem €animum laetitia quam cura valuit. multa cum exultatione in €urbem revectus frequenti contione pietatem militum laudibus €cumulat; Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam €Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo. @@Mox senatum composita in magnificentiam oratione €adlocutus, exquisitis patrum adulationibus attollitur. initium €atrocis in Caecinam sententiae a L. Vitellio factum; dein ce-€teri composita indignatione, quod consul rem publicam, dux €imperatorem, tantis opibus tot honoribus cumulatus amicum €prodidisset, velut pro Vitellio conquerentes, suum dolorem €proferebant. nulla in oratione cuiusquam erga Flavianos €duces obtrectatio: errorem imprudentiamque exercituum cul-€pantes, Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant, €nec defuit qui unum consulatus diem (is enim in locum Cae- @1 €cinae supererat) magno cum inrisu tribuentis accipientisque €eblandiretur. pridie kalendas Novembris Rosius Regulus €iniit eiuravitque. adnotabant periti numquam antea non ab-€rogato magistratu neque lege lata alium suffectum; nam con-€sul uno die et ante fuerat Caninius Rebilus C. Caesare dicta-€tore, cum belli civilis praemia festinarentur. @@Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, €de qua sic accepimus. gravi corporis morbo aeger Vitellius €Servilianis hortis turrim vicino sitam conlucere per noctem €crebris luminibus animadvertit. sciscitanti causam apud Cae-€cinam Tuscum epulari multos, praecipuum honore Iunium €Blaesum nuntiatur; cetera in maius, de apparatu et solutis €in lasciviam animis. nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, €sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe €laetos dies ageret. ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum €perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter spe-€culantur, datae L. Vitellio delationis partes. ille infensus €Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculo-€sum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, €filium eius sinu complexus et genibus accidens. causam con-€fusionis quaerenti, non se proprio metu nec sui anxium, sed €pro fratre, pro liberis fratris preces lacrimasque attulisse. €frustra Vespasianum timeri, quem tot Germanicae legiones, €tot provinciae virtute ac fide, tantum denique terrarum ac þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜¦ˆ“maris immensis spatiis arceat: in urbe ac sinu cavendum ho-€stem, Iunios Antoniosque avos iactantem, qui se stirpe impe-€ratoria comem ac magnificum militibus ostentet. versas illuc €omnium mentis, dum Vitellius amicorum inimicorumque ne-€glegens fovet aemulum principis labores e convivio prospe-€ctantem. reddendam pro intempestiva laetitia maestam et @1 €funebrem noctem, qua sciat et sentiat vivere Vitellium et im-€perare et, si quid fato accidat, filium habere. @@Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi €mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam fer-€ret, placuit veneno grassari; addidit facinori fidem notabili €gaudio, Blaesum visendo. quin et audita est saevissima Vi-€tellii vox qua se (ipsa enim verba referam) pavisse oculos €spectata inimici morte iactavit. Blaeso super claritatem na-€talium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit. integris quo-€que rebus a Caecina et primoribus partium iam Vitellium €aspernantibus ambitus abnuere perseveravit. sanctus, intur-€bidus, nullius repentini honoris, adeo non principatus adpe-€tens, parum effugerat ne dignus crederetur. @@Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum €spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, pro-€ditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nun-€tiis accepit. et si coeptum iter properasset, nutantem Caeci-€nam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones €potuisset; nec deerant qui monerent ut cum fidissimis per €occultos tramites vitata Ravenna Hostiliam Cremonamve per-€geret. aliis placebat accitis ex urbe praetoriis cohortibus €valida manu perrumpere: ipse inutili cunctatione agendi €tempora consultando consumpsit; mox utrumque consilium €aspernatus, quod inter ancipitia deterrimum est, dum media €sequitur, nec ausus est satis nec providit. @@Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat. venere €tres cohortes cum ala Britannica, neque ad fallendum aptus €numerus neque ad penetrandum. sed Valens ne in tanto qui-€dem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas @1 €voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus €crederetur: aderant vis et pecunia et ruentis fortunae novis-€sima libido. adventu demum peditum equitumque pravitas €consilii patuit, quia nec vadere per hostis tam parva manu €poterat, etiam si fidissima foret, nec integram fidem attu-€lerant; pudor tamen et praesentis ducis reverentia moraba-€tur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et de-€decoris securos. eo metu cohortis Ariminum praemittit, €alam tueri terga iubet: ipse paucis, quos adversa non mu-€taverant, comitantibus flexit in Vmbriam atque inde Etru-€riam, ubi cognito pugnae Cremonensis eventu non ignavum €et, si provenisset, atrox consilium iniit, ut arreptis navi-€bus in quamcumque partem Narbonensis provinciae egressus €Gallias et exercitus et Germaniae gentis novumque bellum €cieret. @@Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, €Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima lito-€rum Liburnicis, terra marique circumvenit: occupantur plana €Vmbriae et qua Picenus ager Hadria adluitur, omnisque Italia €inter Vespasianum ac Vitellium Appennini iugis dividebatur. €Fabius Valens e sinu Pisano segnitia maris aut adversante €vento portum Herculis Monoeci depellitur. haud procul inde €agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus €Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum €exuerat. is Valentem comiter exceptum, ne Galliam Narbo-€nensem temere ingrederetur, monendo terruit; simul cetero-€rum fides metu infracta. @@Namque circumiectas civitates procurator Valerius €Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- @1 €cus, in verba eius adegerat; concitisque omnibus, qui ex-€auctorati a Vitellio bellum sponte sumebant, Foroiuliensem €coloniam, claustra maris, praesidio tuebatur, eo gravior €auctor, quod Paulino patria Forum Iulii et honos apud prae-€torianos, quorum quondam tribunus fuerat, ipsique pagani €favore municipali et futurae potentiae spe iuvare partis ad-€nitebantur. quae ut paratu firma et aucta rumore apud varios €Vitellianorum animos increbruere, Fabius Valens cum quat-€tuor speculatoribus et tribus amicis, totidem centurionibus, €ad navis regreditur; Maturo ceterisque remanere et in verba €Vespasiani adigi volentibus fuit. ceterum ut mare tutius Va-€lenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid €vitaret quam cui fideret certus, adversa tempestate Stoecha-€das Massiliensium insulas adfertur. ibi eum missae a Paulino €Liburnicae oppressere. @@Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, €initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae €memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac €sextam traxit. nec Galliae cunctabantur. et Britanniam €inditus erga Vespasianum favor, quod illic secundae legioni €a Claudio praepositus et bello clarus egerat, non sine motu €adiunxit ceterarum, in quibus plerique centuriones ac milites €a Vitellio provecti expertum iam principem anxii mutabant. @@Ea discordia et crebris belli civilis rumoribus Bri-€tanni sustulere animos auctore Venutio, qui super insitam €ferociam et Romani nominis odium propriis in Cartimanduam €reginam stimulis accendebatur. Cartimandua Brigantibus im-€peritabat, pollens nobilitate; et auxerat potentiam, postquam €capto per dolum rege Carataco instruxisse triumphum Clau- @1 €dii Caesaris videbatur. inde opes et rerum secundarum €luxus: spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vello-€catum in matrimonium regnumque accepit. concussa statim €flagitio domus: pro marito studia civitatis, pro adultero libido €reginae et saevitia. igitur Venutius accitis auxiliis, simul €ipsorum Brigantum defectione in extremum discrimen Carti-€manduam adduxit. tum petita a Romanis praesidia. et co-€hortes alaeque nostrae variis proeliis, exemere tamen peri-€culo reginam; regnum Venutio, bellum nobis relictum. @@Turbata per eosdem dies Germania, et socordia du-€cum, seditione legionum, externa vi, perfidia sociali prope €adflicta Romana res. id bellum cum causis et eventibus €(etenim longius provectum est) mox memorabimus. mota et €Dacorum gens numquam fida, tunc sine metu, abducto e €Moesia exercitu. sed prima rerum quieti speculabantur: ubi €flagrare Italiam bello, cuncta in vicem hostilia accepere, ex-€pugnatis cohortium alarumque hibernis utraque Danuvii ripa €potiebantur. iamque castra legionum excindere parabant, ni €Mucianus sextam legionem opposuisset, Cremonensis victo-€riae gnarus, ac ne externa moles utrimque ingrueret, si Dacus €Germanusque diversi inrupissent. adfuit, ut saepe alias, for-€tuna populi Romani, quae Mucianum virisque Orientis illuc €tulit, et quod Cremonae interim transegimus. Fonteius Agrippa €ex Asia (pro consule eam provinciam annuo imperio tenuerat) €Moesiae praepositus est, additis copiis e Vitelliano exercitu, €quem spargi per provincias et externo bello inligari pars €consilii pacisque erat. @@Nec ceterae nationes silebant. subita per Pontum €arma barbarum mancipium, regiae quondam classis prae-€fectus, moverat. is fuit Anicetus Polemonis libertus, prae- @1 €potens olim, et postquam regnum in formam provinciae ver-€terat, mutationis impatiens. igitur Vitellii nomine adscitis gen-€tibus, quae Pontum accolunt, corrupto in spem rapinarum €egentissimo quoque, haud temnendae manus ductor, Trape-€zuntem vetusta fama civitatem, a Graecis in extremo Ponti-€cae orae conditam, subitus inrupit. caesa ibi cohors, regium €auxilium olim; mox donati civitate Romana signa armaque €in nostrum modum, desidiam licentiamque Graecorum reti-€nebant. classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia €lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzan-€tium adegerat: quin et barbari contemptim vagabantur, fabri-€catis repente navibus. camaras vocant, artis lateribus latam €alvum sine vinculo aeris aut ferri conexam; et tumido mari, €prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec €in modum tecti claudantur. sic inter undas volvuntur, pari €utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc €adpellere indiscretum et innoxium est. @@Advertit ea res Vespasiani animum ut vexillarios e þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜°‚legionibus ducemque Virdium Geminum spectatae militiae €deligeret. ille incompositum et praedae cupidine vagum ho-€stem adortus coegit in navis; effectisque raptim Liburnicis €adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Se-€dochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad socie-€tatem perpulerat. ac primo rex minis armisque supplicem €tueri: postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, €fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas €tradidit, belloque servili finis impositus. €@@Laetum ea victoria Vespasianum, cunctis super vota @1 €fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequi-€tur. eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii €exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret. €namque et Africam, eodem latere sitam, terra marique inva-€dere parabat, clausis annonae subsidiis inopiam ac discor-€diam hosti facturus. @@Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii trans-€it, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cre-€monam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, €seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque €occulta mala patefecit. ut captam Italiam persultare, ut suas €legiones colere; omnibus dictis factisque viam sibi ad poten-€tiam struere. utque licentia militem imbueret interfectorum €centurionum ordines legionibus offerebat. eo suffragio turbi-€dissimus quisque delecti; nec miles in arbitrio ducum, sed €duces militari violentia trahebantur. quae seditiosa et cor-€rumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil ad-€ventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Ve-€spasianum sprevisse. @@Ceterum propinqua hieme et umentibus Pado cam-€pis expeditum agmen incedere. signa aquilaeque victricium €legionum, milites vulneribus aut aetate graves, plerique etiam €integri Veronae relicti: sufficere cohortes alaeque et e legioni-€bus lecti profligato iam bello videbantur. undecima legio €sese adiunxerat, initio cunctata, sed prosperis rebus anxia €quod defuisset; sex milia Dalmatarum, recens dilectus, comi-€tabantur; ducebat Pompeius Silvanus consularis: vis consi-€liorum penes Annium Bassum legionis legatum. is Silvanum €socordem bello et dies rerum verbis terentem specie obse-€quii regebat ad omniaque quae agenda forent quieta cum @1 €industria aderat. ad has copias e classicis Ravennatibus, €legionariam militiam poscentibus, optimus quisque adsciti: €classem Dalmatae supplevere. exercitus ducesque ad Fanum €Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod mo-€tas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesi-€diis Appenninum rebantur; et ipsos in regione bello attrita €inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (do-€nativi nomen est) flagitantium. nec pecuniam aut frumentum €providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum €quae accipi poterant rapiuntur. @@Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus ad-€versus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques €occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a €ducibus petierit. nec illis aut honorare eam caedem ius homi-€num aut ulcisci ratio belli permittebat. distulerant tamquam €maiora meritum quam quae statim exolverentur; nec quid-€quam ultra traditur. ceterum et prioribus civium bellis par €scelus inciderat. nam proelio, quo apud Ianiculum adversus €Cinnam pugnatum est, Pompeianus miles fratrem suum, dein €cognito facinore se ipsum interfecit, ut Sisenna memorat: €tanto acrior apud maiores, sicut virtutibus gloria, ita flagitiis €paenitentia fuit. sed haec aliaque ex vetere memoria petita, €quotiens res locusque exempla recti aut solacia mali poscet, €haud absurde memorabimus. @@Antonio ducibusque partium praemitti equites omnem-€que Vmbriam explorari placuit, si qua Appennini iuga clemen-€tius adirentur: acciri aquilas signaque et quidquid Veronae €militum foret, Padumque et mare commeatibus compleri. €erant inter duces qui necterent moras: quippe nimius iam €Antonius, et certiora ex Muciano sperabantur. namque Mu- @1 €cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe poti-€retur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum €media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi €utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum €adversa abnueret vel prospera agnosceret. Plotium Gry-€pum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum €ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius mo-€nuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et €Muciano volentia rescripsere. quibus epistulis Vespasiano €missis effecerat ut non pro spe Antonii consilia factaque €eius aestimarentur. @@Aegre id pati Antonius et culpam in Mucianum con-€ferre, cuius criminationibus eviluissent pericula sua; nec ser-€monibus temperabat, immodicus lingua et obsequii insolens. €litteras ad Vespasianum composuit iactantius quam ad prin-€cipem, nec sine occulta in Mucianum insectatione: se Pan-€nonicas legiones in arma egisse; suis stimulis excitos Moe-€siae duces, sua constantia perruptas Alpis, occupatam Ita-€liam, intersepta Germanorum Raetorumque auxilia. quod €discordis dispersasque Vitellii legiones equestri procella, €mox peditum vi per diem noctemque fudisset, id pulcherri-€mum et sui operis. casum Cremonae bello imputandum: ma-€iore damno, plurium urbium excidiis veteres civium discor-€dias rei publicae stetisse. non se nuntiis neque epistulis, sed €manu et armis imperatori suo militare; neque officere gloriae €eorum qui Daciam interim composuerint: illis Moesiae pacem, €sibi salutem securitatemque Italiae cordi fuisse; suis exhor-€tationibus Gallias Hispaniasque, validissimam terrarum par- @1 €tem, ad Vespasianum conversas. sed cecidisse in inritum la-€bores si praemia periculorum soli adsequantur qui periculis €non adfuerint. nec fefellere ea Mucianum; inde graves simul-€tates, quas Antonius simplicius, Mucianus callide eoque im-€placabilius nutriebat. @@At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios €cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malo-€rum quam mala differebat. quippe confitenti consultantique €supererant spes viresque: cum e contrario laeta omnia fin-€geret, falsis ingravescebat. mirum apud ipsum de bello silen-€tium; prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si €liceret, vere narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant. €nec duces hostium augendae famae deerant, captos Vitellii €exploratores circumductosque, ut robora victoris exercitus €noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percon-€tatus interfici iussit. notabili constantia centurio Iulius Agre-€stis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra €accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque €apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec exploratione €occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris €suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat. missi €qui locum proelii, Cremonae vestigia, captas legiones osten-€derent. Agrestis ad Vitellium remeavit abnuentique vera €esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando €quidem' inquit 'magno documento opus est, nec alius iam €tibi aut vitae aut mortis meae usus, dabo cui credas.' atque €ita digressus voluntaria morte dicta firmavit. quidam iussu €Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere. @@Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Al-€fenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus et @1 €omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet; secuta e €classicis legio. tot milia armatorum, lecta equis virisque, si €dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant. cete-€rae cohortes ad tuendam urbem L. Vitellio fratri datae: ipse €nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare €comitia, quibus consules in multos annos destinabat; foedera €sociis, Latium externis dilargiri; his tributa dimittere, alios €immunitatibus iuvare; denique nulla in posterum cura lace-€rare imperium. sed vulgus ad magnitudinem beneficiorum €hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sa-€pientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva €re publica poterant. tandem flagitante exercitu, qui Mevaniam þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜·ˆinsederat, magno senatorum agmine, quorum multos ambi-€tione, pluris formidine trahebat, in castra venit, incertus animi €et infidis consiliis obnoxius. @@Contionanti_prodigiosum dictu_tantum foedarum €volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent. ac-€cessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacri-€ficii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus. €sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, €improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, €quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et €ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein te-€mulentus. postremo taedio castrorum et audita defectione €Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque €vulnus pavens, summi discriminis incuriosus. nam cum trans-€gredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos €hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dis-€pergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- @1 €tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centu-€rionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis. €arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis €auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum €et laesurum acciperet. @@Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis €etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio €per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis €Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans. praeerat €classi Claudius Apollinaris, neque fidei constans neque stre-€nuus in perfidia; et Apinius Tiro praetura functus ac tum €forte Minturnis agens ducem se defectoribus obtulit. a quibus €municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in €Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem €aemulationem bellis civilibus miscebant. Vitellius Claudium €Iulianum (is nuper classem Misenensem molli imperio rexerat) €permulcendis militum animis delegit; data in auxilium urbana €cohors et gladiatores, quibus Iulianus praeerat. ut conlata €utrimque castra, haud magna cunctatione Iuliano in partis €Vespasiani transgresso, Tarracinam occupavere, moenibus €situque magis quam ipsorum ingenio tutam. @@Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae €cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex €cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam €bello opposuit. ipse aeger animi studiis militum et clamori-€bus populi arma poscentis refovebatur, dum vulgus ignavum €et nihil ultra verba ausurum falsa specie exercitum et legio-€nes appellat. hortantibus libertis (nam amicorum eius quanto €quis clarior, minus fidus) vocari tribus iubet, dantis nomina @1 €sacramento adigit. superfluente multitudine curam dilectus €in consules partitur; servorum numerum et pondus argenti €senatoribus indicit. equites Romani obtulere operam pecu-€niasque, etiam libertinis idem munus ultro flagitantibus. ea €simulatio officii a metu profecta verterat in favorem; ac ple-€rique haud proinde Vitellium quam casum locumque princi-€patus miserabantur. nec deerat ipse vultu voce lacrimis mi-€sericordiam elicere, largus promissis, et quae natura trepi-€dantium est, immodicus. quin et Caesarem se dici voluit, €aspernatus antea, sed tunc superstitione nominis, et quia in €metu consilia prudentium et vulgi rumor iuxta audiuntur. €ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida €spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, €primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et €sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae €non dabantur remisit. @@Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut rena-€tum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Fla-€vianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit. €erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Cam-€pania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli mu-€nia acres erant. sed foeda hieme per transitum Appennini €conflictatus exercitus, et vix quieto agmine nives eluctanti-€bus patuit quantum discriminis adeundum foret, ni Vitellium €retro fortuna vertisset, quae Flavianis ducibus non minus €saepe quam ratio adfuit. obvium illic Petilium Cerialem ha-€buere, agresti cultu et notitia locorum custodias Vitellii ela-€psum. propinqua adfinitas Ceriali cum Vespasiano, nec ipse €inglorius militiae, eoque inter duces adsumptus est. Flavio €quoque Sabino ac Domitiano patuisse effugium multi tradi- @1 €dere; et missi ab Antonio nuntii per varias fallendi artis €penetrabant, locum ac praesidium monstrantes. Sabinus in-€habilem labori et audaciae valetudinem causabatur: Domi-€tiano aderat animus, sed custodes a Vitellio additi, quam-€quam se socios fugae promitterent, tamquam insidiantes €timebantur. atque ipse Vitellius respectu suarum necessitu-€dinum nihil in Domitianum atrox parabat. @@Duces partium ut Carsulas venere, paucos ad re-€quiem dies sumunt, donec aquilae signaque legionum adse-€querentur. et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, €tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis; €simul conloquia cum Vitellianis decem milium spatio distan-€tibus et proditio sperabatur. aegre id pati miles et victoriam €malle quam pacem; ne suas quidem legiones opperiebantur, €ut praedae quam periculorum socias. vocatos ad contionem €Antonius docuit esse adhuc Vitellio viris, ambiguas, si deli-€berarent, acris, si desperassent. initia bellorum civilium €fortunae permittenda: victoriam consiliis et ratione perfici. €iam Misenensem classem et pulcherrimam Campaniae oram €descivisse, nec plus e toto terrarum orbe reliquum Vitellio €quam quod inter Tarracinam Narniamque iaceat. satis gloriae €proelio Cremonensi partum et exitio Cremonae nimium in-€vidiae: ne concupiscerent Romam capere potius quam ser-€vare. maiora illis praemia et multo maximum decus, si in-€columitatem senatui populoque Romano sine sanguine quae-€sissent. his ac talibus mitigati animi. @@Nec multo post legiones venere. et terrore famaque €aucti exercitus Vitellianae cohortes nutabant, nullo in bellum €adhortante, multis ad transitionem, qui suas centurias tur-€masque tradere, donum victori et sibi in posterum gratiam, €certabant. per eos cognitum est Interamnam proximis campis @1 €praesidio quadringentorum equitum teneri. missus extemplo €Varus cum expedita manu paucos repugnantium interfecit; €plures abiectis armis veniam petivere. quidam in castra re-€fugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus virtutem €copiasque hostium, quo amissi praesidii dedecus lenirent. €nec ulla apud Vitellianos flagitii poena, et praemiis defecto-€rum versa fides ac reliquum perfidiae certamen. crebra trans-€fugia tribunorum centurionumque; nam gregarius miles indu-€ruerat pro Vitellio, donec Priscus et Alfenus desertis castris €ad Vitellium regressi pudore proditionis cunctos exolverent. @@Isdem diebus Fabius Valens Vrbini in custodia inter-€ficitur. caput eius Vitellianis cohortibus ostentatum ne quam €ultra spem foverent; nam pervasisse in Germanias Valentem €et veteres illic novosque exercitus ciere credebant: visa caede €in desperationem versi. et Flavianus exercitus immane quan-€tum [2aucto]2 animo exitium Valentis ut finem belli accepit. na-€tus erat Valens Anagniae equestri familia. procax moribus €neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam €petere. ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, €mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe. lega-€tus legionis et fovit Verginium et infamavit; Fonteium Capi-€tonem corruptum, seu quia corrumpere nequiverat, interfecit: €Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus. @@Abrupta undique spe Vitellianus miles transiturus €in partis, id quoque non sine decore, sed sub signis vexillis-€que in subiectos Narniae campos descendere. Flavianus ex-€ercitus, ut ad proelium intentus armatusque, densis circa €viam ordinibus adstiterat. accepti in medium Vitelliani, et @1 €circumdatos Primus Antonius clementer adloquitur: pars €Narniae, pars Interamnae subsistere iussi. relictae simul e €victricibus legiones, neque quiescentibus graves et adversus þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜¿ˆ‰contumaciam validae. non omisere per eos dies Primus ac €Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campa-€niae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos €Vespasiano permisisset. in eundem modum et Mucianus com-€posuit epistulas; quibus plerumque fidere Vitellius ac de €numero servorum, electione litorum loqui. tanta torpedo in-€vaserat animum ut, si principem eum fuisse ceteri non me-€minissent, ipse oblivisceretur. @@At primores civitatis Flavium Sabinum praefectum €urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae famaeque par-€tem capesseret: esse illi proprium militem cohortium urba-€narum, nec defuturas vigilum cohortis, servitia ipsorum, €fortunam partium, et omnia prona victoribus: ne Antonio €Varoque de gloria concederet. paucas Vitellio cohortis et €maestis undique nuntiis trepidas; populi mobilem animum €et, si ducem se praebuisset, easdem illas adulationes pro €Vespasiano fore; ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, €adeo ruentibus debilitatum. gratiam patrati belli penes eum €qui urbem occupasset: id Sabino convenire ut imperium fratri €reservaret, id Vespasiano ut ceteri post Sabinum haberentur. @@Haudquaquam erecto animo eas voces accipiebat, €invalidus senecta; sed erant qui occultis suspicionibus inces-€serent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris mo-€raretur. namque Flavius Sabinus aetate prior privatis utrius-€que rebus auctoritate pecuniaque Vespasianum anteibat, et €credebatur adfectam eius fidem parce iuvisse domo agrisque @1 €pignori acceptis; unde, quamquam manente in speciem con-€cordia, offensarum operta metuebantur. melior interpretatio, €mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris €cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicio-€nem armis agitare. saepe domi congressi, postremo in aede €Apollinis, ut fama fuit, pepigere. verba vocesque duos €testis habebant, Cluvium Rufum et Silium Italicum: vultus €procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, €Sabinus non insultans et miseranti propior. @@Quod si tam facile suorum mentis flexisset Vitellius, €quam ipse cesserat, incruentam urbem Vespasiani exercitus €intrasset. ceterum ut quisque Vitellio fidus, ita pacem et €condiciones abnuebant, discrimen ac dedecus ostentantes et €fidem in libidine victoris. nec tantam Vespasiano superbiam €ut privatum Vitellium pateretur, ne victos quidem laturos: €ita periculum ex misericordia. ipsum sane senem et prosperis €adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio €eius Germanico fore? nunc pecuniam et familiam et beatos €Campaniae sinus promitti: set ubi imperium Vespasianus €invaserit, non ipsi, non amicis eius, non denique exerciti-€bus securitatem nisi extincto aemulo redituram. Fabium €illis Valentem, captivum et casibus dubiis reservatum, prae-€gravem fuisse, nedum Primus ac Fuscus et specimen partium €Mucianus ullam in Vitellium nisi occidendi licentiam habeant. €non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium inco-€lumis relictos, nisi forte Vespasianus altiores spiritus gerat, €Vitellii cliens, cum Vitellius collega Claudio foret. quin, ut @1 €censuram patris, ut tris consulatus, ut tot egregiae domus €honores deceret, desperatione saltem in audaciam accinge-€retur. perstare militem, superesse studia populi; denique €nihil atrocius eventurum quam in quod sponte ruant. morien-€dum victis, moriendum deditis: id solum referre, novissi-€mum spiritum per ludibrium et contumelias effundant an per €virtutem. @@Surdae ad fortia consilia Vitellio aures: obruebatur €animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus €placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis. erat illi €et fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus oppor-€tuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii €adsecuta nisi luctum et bonam famam. XV kalendas Ianua-€rias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Nar-€niae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta cir-€cum familia; ferebatur lecticula parvulus filius velut in fune-€brem pompam: voces populi blandae et intempestivae, miles €minaci silentio. @@Nec quisquam adeo rerum humanarum immemor €quem non commoveret illa facies, Romanum principem et €generis humani paulo ante dominum relicta fortunae suae €sede per populum, per urbem exire de imperio. nihil tale vi-€derant, nihil audierant. repentina vis dictatorem Caesarem €oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus €fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie €cecidere: in sua contione Vitellius, inter suos milites, pro-€spectantibus etiam feminis, pauca et praesenti maestitiae @1 €congruentia locutus_cedere se pacis et rei publicae causa, €retinerent tantum memoriam sui fratremque et coniugem et €innoxiam liberorum aetatem miserarentur_, simul filium €protendens, modo singulis modo universis commendans, €postremo fletu praepediente adsistenti consuli (Caecilius €Simplex erat) exolutum a latere pugionem, velut ius necis €vitaeque civium, reddebat. aspernante consule, reclamanti-€bus qui in contione adstiterant, ut in aede Concordiae posi-€turus insignia imperii domumque fratris petiturus discessit. €maior hic clamor obsistentium penatibus privatis, in Pala-€tium vocantium. interclusum aliud iter, idque solum quo in €sacram viam pergeret patebat: tum consilii inops in Palatium €redit. @@Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripse-€ratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohi-€berent. igitur tamquam omnis res publica in Vespasiani €sinum cecidisset, primores senatus et plerique equestris or-€dinis omnisque miles urbanus et vigiles domum Flavii Sabini €complevere. illuc de studiis vulgi et minis Germanicarum €cohortium adfertur. longius iam progressus erat quam ut €regredi posset; et suo quisque metu, ne disiectos eoque €minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma €impellebant: sed quod in eius modi rebus accidit, consilium €ab omnibus datum est, periculum pauci sumpsere. circa €lacum Fundani descendentibus qui Sabinum comitabantur €armatis occurrunt promptissimi Vitellianorum. modicum ibi €proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit. €Sabinus re trepida, quod tutissimum e praesentibus, arcem €Capitolii insedit mixto milite et quibusdam senatorum equi- @1 €tumque, quorum nomina tradere haud promptum est, quon-€iam victore Vespasiano multi id meritum erga partis simu-€lavere. subierunt obsidium etiam feminae, inter quas maxime €insignis Verulana Gratilla, neque liberos neque propinquos €sed bellum secuta. Vitellianus miles socordi custodia clausos €circumdedit; eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et €Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per €neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos €et, ni subveniretur, artas res nuntiaret. noctem adeo quietam €egit ut digredi sine noxa potuerit: quippe miles Vitellii ad-€versus pericula ferox, laboribus et vigiliis parum intentus €erat, et hibernus imber repente fusus oculos aurisque im-€pediebat. @@Luce prima Sabinus, antequam in vicem hostilia €coeptarent, Cornelium Martialem e primipilaribus ad Vitellium €misit cum mandatis et questu quod pacta turbarentur: simu-€lationem prorsus et imaginem deponendi imperii fuisse ad €decipiendos tot inlustris viros. cur enim e rostris fratris do-€mum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam €Aventinum et penatis uxoris petisset? ita privato et omnem €principatus speciem vitanti convenisse. contra Vitellium in €Palatium, in ipsam imperii arcem regressum; inde armatum €agmen emissum, stratam innocentium caedibus celeberrimam €urbis partem, ne Capitolio quidem abstineri. togatum nempe €se et unum e senatoribus: dum inter Vespasianum ac Vitel-€lium proeliis legionum, captivitatibus urbium, deditionibus €cohortium iudicatur, iam Hispaniis Germaniisque et Britannia €desciscentibus, fratrem Vespasiani mansisse in fide, donec @1 €ultro ad condiciones vocaretur. pacem et concordiam victis €utilia, victoribus tantum pulchra esse. si conventionis paeni-€teat, non se, quem perfidia deceperit, ferro peteret, non filium €Vespasiani vix puberem_quantum occisis uno sene et uno þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜Æˆ”iuvene profici?_: iret obviam legionibus et de summa re-€rum illic certaret: cetera secundum eventum proelii cessura. €trepidus ad haec Vitellius pauca purgandi sui causa respon-€dit, culpam in militem conferens, cuius nimio ardori imparem €esse modestiam suam; et monuit Martialem ut per secretam €aedium partem occulte abiret, ne a militibus internuntius €invisae pacis interficeretur: ipse neque iubendi neque vetandi €potens non iam imperator sed tantum belli causa erat. @@Vixdum regresso in Capitolium Martiale furens miles €aderat, nullo duce, sibi quisque auctor. cito agmine forum et €imminentia foro templa praetervecti erigunt aciem per ad-€versum collem usque ad primas Capitolinae arcis fores. erant €antiquitus porticus in latere clivi dextrae subeuntibus, in €quarum tectum egressi saxis tegulisque Vitellianos obrue-€bant. neque illis manus nisi gladiis armatae, et arcessere €tormenta aut missilia tela longum videbatur: faces in promi-€nentem porticum iecere et sequebantur ignem ambustasque €Capitolii fores penetrassent, ni Sabinus revulsas undique €statuas, decora maiorum, in ipso aditu vice muri obiecisset. €tum diversos Capitolii aditus invadunt iuxta lucum asyli et €qua Tarpeia rupes centum gradibus aditur. improvisa utraque €vis; propior atque acrior per asylum ingruebat. nec sisti €poterant scandentes per coniuncta aedificia, quae ut in multa €pace in altum edita solum Capitolii aequabant. hic ambigi-€tur, ignem tectis obpugnatores iniecerint, an obsessi, quae €crebrior fama, dum nitentis ac progressos depellunt. inde @1 €lapsus ignis in porticus adpositas aedibus; mox sustinentes €fastigium aquilae vetere ligno traxerunt flammam aluerunt-€que. sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum €conflagravit. @@Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foe-€dissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo ex-€terno hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem €Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii €conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta €temerare potuissent, furore principum excindi. arserat et €ante Capitolium civili bello, sed fraude privata: nunc palam €obsessum, palam incensum, quibus armorum causis? quo €tantae cladis pretio stetit? pro patria bellavimus? voverat €Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta €spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc €populi Romani res sufficerent. mox Servius Tullius sociorum €studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia ho-€stium spoliis extruxere. sed gloria operis libertati reservata: €pulsis regibus Horatius Pulvillus iterum consul dedicavit ea €magnificentia quam immensae postea populi Romani opes €ornarent potius quam augerent. isdem rursus vestigiis situm €est, postquam interiecto quadringentorum quindecim anno-€rum spatio L. Scipione C. Norbano consulibus flagraverat. €curam victor Sulla suscepit, neque tamen dedicavit: hoc €solum felicitati eius negatum. Lutatii Catuli nomen inter tanta €Caesarum opera usque ad Vitellium mansit. ea tunc aedes €cremabatur. @1 @@Sed plus pavoris obsessis quam obsessoribus intulit. €quippe Vitellianus miles neque astu neque constantia inter €dubia indigebat: ex diverso trepidi milites, dux segnis et €velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque €alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamori-€bus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat €iubere: mox, quod in perditis rebus accidit, omnes praeci-€pere, nemo exequi; postremo abiectis armis fugam et fal-€lendi artis circumspectabant. inrumpunt Vitelliani et cuncta €sanguine ferro flammisque miscent. pauci militarium viro-€rum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemi-€lius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi €obtruncantur. Flavium Sabinum inermem neque fugam coe-€ptantem circumsistunt, et Quintium Atticum consulem, umbra €honoris et suamet vanitate monstratum, quod edicta in po-€pulum pro Vespasiano magnifica, probrosa adversus Vi-€tellium iecerat. ceteri per varios casus elapsi, quidam ser-€vili habitu, alii fide clientium contecti et inter sarcinas abditi. €fuere qui excepto Vitellianorum signo, quo inter se nosce-€bantur, ultro rogitantes respondentesve audaciam pro latebra €haberent. @@Domitianus prima inruptione apud aedituum occul-€tatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immix-€tus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clien-€tem iuxta Velabrum delituit. ac potiente rerum patre, disiecto €aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori €aramque posuit casus suos in marmore expressam; mox im-€perium adeptus Iovi Custodi templum ingens seque in sinu €dei sacravit. Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitel-€lium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, @1 €frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae pete-€bant. clamore a proximis orto sordida pars plebis supplicium €Sabini exposcit, minas adulationesque miscet. stantem pro €gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut €absisteret: tum confossum laceratumque et absciso capite €truncum corpus Sabini in Gemonias trahunt. @@Hic exitus viri haud sane spernendi. quinque et €triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque cla-€rus. innocentiam iustitiamque eius non argueres; sermonis €nimius erat: id unum septem annis quibus Moesiam, duo-€decim quibus praefecturam urbis obtinuit, calumniatus est €rumor. in fine vitae alii segnem, multi moderatum et civium €sanguinis parcum credidere. quod inter omnis constiterit, ante €principatum Vespasiani decus domus penes Sabinum erat. €caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus. ferebant ple-€rique etiam paci consultum dirempta aemulatione inter duos, €quorum alter se fratrem imperatoris, alter consortem imperii €cogitaret. sed Vitellius consulis supplicium poscenti populo €restitit, placatus ac velut vicem reddens, quod interroganti-€bus quis Capitolium incendisset, se reum Atticus obtulerat €eaque confessione, sive aptum tempori mendacium fuit, in-€vidiam crimenque agnovisse et a partibus Vitellii amolitus €videbatur. @@Isdem diebus L. Vitellius positis apud Feroniam €castris excidio Tarracinae imminebat, clausis illic gladiatori-€bus remigibusque, qui non egredi moenia neque periculum €in aperto audebant. praeerat, ut supra memoravimus, Iulia-€nus gladiatoribus, Apollinaris remigibus, lascivia socordiaque @1 €gladiatorum magis quam ducum similes. non vigilias agere, €non intuta moenium firmare: noctu dieque fluxi et amoena €litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, €de bello tantum inter convivia loquebantur. paucos ante dies €discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per €municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus €addebat. @@Interim ad L. Vitellium servus Vergilii Capitonis €perfugit pollicitusque, si praesidium acciperet, vacuam ar-€cem traditurum, multa nocte cohortis expeditas summis €montium iugis super caput hostium sistit: inde miles ad cae-€dem magis quam ad pugnam decurrit. sternunt inermos aut €arma capientis et quosdam somno excitos, cum tenebris, €pavore, sonitu tubarum, clamore hostili turbarentur. pauci €gladiatorum resistentes neque inulti cecidere: ceteri ad navis €ruebant, ubi cuncta pari formidine implicabantur, permixtis €paganis, quos nullo discrimine Vitelliani trucidabant. sex €Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus €classis Apollinaris; reliquae in litore captae, aut nimio ruen-€tium onere pressas mare hausit. Iulianus ad L. Vitellium €perductus et verberibus foedatus in ore eius iugulatur. fuere €qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio €militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae €superbe saeveque egisset. ipse lauream gestae prospere rei €ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdo-€mandae Campaniae insistere iuberet. quod salutare non modo €partibus Vespasiani, sed rei publicae fuit. nam si recens €victoria miles et super insitam pervicaciam secundis ferox €Romam contendisset, haud parva mole certatum nec sine @1 €exitio urbis foret. quippe L. Vitellio quamvis infami inerat þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜Íˆ˜industria, nec virtutibus, ut boni, sed quo modo pessimus €quisque, vitiis valebat. @@Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus €Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per €otium agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum oppe-€rirentur. nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent €tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, €quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium €proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani €composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, osten-€tare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae €cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesi-€diis cessurus imperio videbatur: sed cuncta festinatione, €deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis €munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exerciti-€bus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset. €haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit. €nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et €Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, €crimen meruit; ceterique duces dum peractum bellum putant, €finem eius insignivere. ne Petilius quidem Cerialis, cum mille €equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum €Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec €obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret. @@Antonius per Flaminiam ad Saxa rubra multo iam €noctis serum auxilium venit. illic interfectum Sabinum, con-€flagrasse Capitolium, tremere urbem, maesta omnia accepit; €plebem quoque et servitia pro Vitellio armari nuntiabatur. et €Petilio Ceriali equestre proelium adversum fuerat; namque @1 €incautum et tamquam ad victos ruentem Vitelliani, interiectus €equiti pedes, excepere. pugnatum haud procul urbe inter €aedificia hortosque et anfractus viarum, quae gnara Vitel-€lianis, incomperta hostibus metum fecerant. neque omnis €eques concors, adiunctis quibusdam, qui nuper apud Narniam €dediti fortunam partium speculabantur. capitur praefectus €alae Iulius Flavianus; ceteri foeda fuga consternantur, non €ultra Fidenas secutis victoribus. @@Eo successu studia populi aucta; vulgus urbanum €arma cepit. paucis scuta militaria, plures raptis quod cui-€que obvium telis signum pugnae exposcunt. agit grates Vi-€tellius et ad tuendam urbem prorumpere iubet. mox vocato €senatu deliguntur legati ad exercitus ut praetexto rei publi-€cae concordiam pacemque suaderent. varia legatorum sors €fuit. qui Petilio Ceriali occurrerant extremum discrimen €adiere, aspernante milite condiciones pacis. vulneratur prae-€tor Arulenus Rusticus: auxit invidiam super violatum legati €praetorisque nomen propria dignatio viri. pulsantur comites, €occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus: et ni dato €a duce praesidio defensi forent, sacrum etiam inter exteras €gentis legatorum ius ante ipsa patriae moenia civilis rabies €usque in exitium temerasset. aequioribus animis accepti sunt €qui ad Antonium venerant, non quia modestior miles, sed €duci plus auctoritatis. @@Miscuerat se legatis Musonius Rufus equestris or-€dinis, studium philosophiae et placita Stoicorum aemulatus; €coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discri-€mina disserens, armatos monere. id plerisque ludibrio, plu-€ribus taedio: nec deerant qui propellerent proculcarentque, @1 €ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omi-€sisset intempestivam sapientiam. obviae fuere et virgines €Vestales cum epistulis Vitellii ad Antonium scriptis: eximi €supremo certamini unum diem postulabat: si moram interie-€cissent, facilius omnia conventura. virgines cum honore di-€missae; Vitellio rescriptum Sabini caede et incendio Capitolii €dirempta belli commercia. @@Temptavit tamen Antonius vocatas ad contionem €legiones mitigare, ut castris iuxta pontem Mulvium positis €postera die urbem ingrederentur. ratio cunctandi, ne aspe-€ratus proelio miles non populo, non senatui, ne templis qui-€dem ac delubris deorum consuleret. sed omnem prolationem €ut inimicam victoriae suspectabant; simul fulgentia per collis €vexilla, quamquam imbellis populus sequeretur, speciem ho-€stilis exercitus fecerant. tripertito agmine pars, ut adstiterat, €Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit; tertium agmen €per Salariam Collinae portae propinquabat. plebs invectis €equitibus fusa; miles Vitellianus trinis et ipse praesidiis oc-€currit. proelia ante urbem multa et varia, sed Flavianis con-€silio ducum praestantibus saepius prospera. ii tantum con-€flictati sunt qui in partem sinistram urbis ad Sallustianos €hortos per angusta et lubrica viarum flexerant. superstantes €maceriis hortorum Vitelliani ad serum usque diem saxis pilis-€que subeuntis arcebant, donec ab equitibus, qui porta Col-€lina inruperant, circumvenirentur. concurrere et in campo €Martio infestae acies. pro Flavianis fortuna et parta totiens €victoria: Vitelliani desperatione sola ruebant, et quamquam €pulsi, rursus in urbe congregabantur. @@Aderat pugnantibus spectator populus, utque in lu-€dicro certamine, hos, rursus illos clamore et plausu fovebat. @1 €quotiens pars altera inclinasset, abditos in tabernis aut si €quam in domum perfugerant, erui iugularique expostulantes €parte maiore praedae potiebantur: nam milite ad sanguinem €et caedis obverso spolia in vulgus cedebant. saeva ac de-€formis urbe tota facies: alibi proelia et vulnera, alibi bali-€neae popinaeque; simul cruor et strues corporum, iuxta €scorta et scortis similes; quantum in luxurioso otio libidi-€num, quidquid in acerbissima captivitate scelerum, prorsus €ut eandem civitatem et furere crederes et lascivire. conflixe-€rant [2et]2 ante armati exercitus in urbe, bis Lucio Sulla, semel €Cinna victoribus, nec tunc minus crudelitatis: nunc inhu-€mana securitas et ne minimo quidem temporis voluptates €intermissae: velut festis diebus id quoque gaudium accede-€ret, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis pu-€blicis laeti. @@Plurimum molis in obpugnatione castrorum fuit, €quae acerrimus quisque ut novissimam spem retinebant. eo €intentius victores, praecipuo veterum cohortium studio, cun-€cta validissimarum urbium excidiis reperta simul admovent, €testudinem tormenta aggeres facesque, quidquid tot proeliis €laboris ac periculi hausissent, opere illo consummari clami-€tantes. urbem senatui ac populo Romano, templa dis red-€dita: proprium esse militis decus in castris: illam patriam, €illos penatis. ni statim recipiantur, noctem in armis agen-€dam. contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, €inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore €foedare suprema victis solacia amplectebantur. multi semiani-€mes super turris et propugnacula moenium expiravere: con-€vulsis portis reliquus globus obtulit se victoribus, et ceci- @1 €dere omnes contrariis vulneribus, versi in hostem: ea cura €etiam morientibus decori exitus fuit. €@@Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aven-€tinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra €vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret. €dein mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum om-€nia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium €regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam infimis servi-€tiorum aut occursum eius declinantibus. terret solitudo et €tacentes loci; temptat clausa, inhorrescit vacuis; fessusque €misero errore et pudenda latebra semet occultans ab Iulio €Placido tribuno cohortis protrahitur. vinctae pone tergum €manus; laniata veste, foedum spectaculum, ducebatur, multis €increpantibus, nullo inlacrimante: deformitas exitus miseri-€cordiam abstulerat. obvius e Germanicis militibus Vitellium €infesto ictu per iram, vel quo maturius ludibrio eximeret, an €tribunum adpetierit, in incerto fuit: aurem tribuni amputavit €ac statim confossus est. @@Vitellium infestis mucronibus coactum modo erigere €os et offerre contumeliis, nunc cadentis statuas suas, ple-€rumque rostra aut Galbae occisi locum contueri, postremo €ad Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini iacuerat, propulere. €una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ£˜Õ†se tamen imperatorem eius fuisse respondit; ac deinde in-€gestis vulneribus concidit. et vulgus eadem pravitate inse-€ctabatur interfectum qua foverat viventem. @@Patrem illi . . . Luceriam. septimum et quinquagensimum @1 €aetatis annum explebat, consulatum, sacerdotia, nomen lo-€cumque inter primores nulla sua industria, sed cuncta patris €claritudine adeptus. principatum ei detulere qui ipsum non €noverant: studia exercitus raro cuiquam bonis artibus quae-€sita perinde adfuere quam huic per ignaviam. inerat tamen €simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium €vertuntur. amicitias dum magnitudine munerum, non con-€stantia morum contineri putat, meruit magis quam habuit. €rei publicae haud dubie intererat Vitellium vinci, sed impu-€tare perfidiam non possunt qui Vitellium Vespasiano prodi-€dere, cum a Galba descivissent. €@@Praecipiti in occasum die ob pavorem magistratuum se-€natorumque, qui dilapsi ex urbe aut per domos clientium se-€met occultabant, vocari senatus non potuit. Domitianum, €postquam nihil hostile metuebatur, ad duces partium pro-€gressum et Caesarem consalutatum miles frequens utque erat €in armis in paternos penatis deduxit. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER IV}1 ‘@@Interfecto Vitellio bellum magis desierat quam pax €coeperat. armati per urbem victores implacabili odio victos €consectabantur: plenae caedibus viae, cruenta fora templa-€que, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat. ac mox €augescente licentia scrutari ac protrahere abditos; si quem €procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo €militum aut populi discrimine. quae saevitia recentibus odiis €sanguine explebatur, dein verterat in avaritiam. nihil us-€quam secretum aut clausum sinebant, Vitellianos occultari €simulantes. initium id perfringendarum domuum, vel si resi-€steretur, causa caedis; nec deerat egentissimus quisque e €plebe et pessimi servitiorum prodere ultro ditis dominos, €alii ab amicis monstrabantur. ubique lamenta, conclamatio-€nes et fortuna captae urbis, adeo ut Othoniani Vitellianique €militis invidiosa antea petulantia desideraretur. duces par-€tium accendendo civili bello acres, temperandae victoriae €impares, quippe inter turbas et discordias pessimo cuique €plurima vis, pax et quies bonis artibus indigent. @@Nomen sedemque Caesaris Domitianus acceperat, €nondum ad curas intentus, sed stupris et adulteriis filium €principis agebat. praefectura praetorii penes Arrium Varum, @1 €summa potentiae in Primo Antonio. is pecuniam familiam-€que e principis domo quasi Cremonensem praedam rapere: €ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello obscuri, ita prae-€miorum expertes. civitas pavida et servitio parata occupari €redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extingui-€que reliqua belli postulabat: praemissi Ariciam equites, ag-€men legionum intra Bovillas stetit. nec cunctatus est Vitel-€lius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles €infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit. longus €deditorum ordo saeptus armatis per urbem incessit, nemo €supplici vultu, sed tristes et truces et adversum plausus ac €lasciviam insultantis vulgi immobiles. paucos erumpere ausos €circumiecti pressere; ceteri in custodiam conditi, nihil €quisquam locutus indignum, et quamquam inter adversa, salva €virtutis fama. dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, €in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius €quam adversis abstractus. @@Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad €componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum €animis magis inter semet quam contumacia adversus princi-€pem. viso milite quies et minoribus coloniis impunitas: Ca-€puae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres €adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur. €tanto proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exolvere, €quia gratia oneri, ultio in quaestu habetur. solacio fuit ser-€vus Vergilii Capitonis, quem proditorem Tarracinensium €diximus, patibulo adfixus in isdem anulis quos acceptos a €Vitellio gestabat. at Romae senatus cuncta principibus solita €Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta €per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- @1 €maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriam-€que et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut ex-€piato terrarum orbe cepisse finem videbantur: addidere ala-€critatem Vespasiani litterae tamquam manente bello scriptae. €ea prima specie forma; ceterum ut princeps loquebatur, ci-€vilia de se, et rei publicae egregia. nec senatus obsequium €deerat: ipsi consulatus cum Tito filio, praetura Domitiano €et consulare imperium decernuntur. @@Miserat et Mucianus epistulas ad senatum, quae ma-€teriam sermonibus praebuere. si privatus esset, cur publice €loqueretur? potuisse eadem paucos post dies loco senten-€tiae dici. ipsa quoque insectatio in Vitellium sera et sine €libertate: id vero erga rem publicam superbum, erga prin-€cipem contumeliosum, quod in manu sua fuisse imperium do-€natumque Vespasiano iactabat. ceterum invidia in occulto, €adulatio in aperto erant: multo cum honore verborum Muciano €triumphalia de bello civium data, sed in Sarmatas expeditio €fingebatur. adduntur Primo Antonio consularia, Cornelio €Fusco et Arrio Varo praetoria insignia. mox deos respexere; €restitui Capitolium placuit. eaque omnia Valerius Asiaticus €consul designatus censuit: ceteri vultu manuque, pauci, €quibus conspicua dignitas aut ingenium adulatione exercitum, €compositis orationibus adsentiebantur. ubi ad Helvidium Pri-€scum praetorem designatum ventum, prompsit sententiam ut €honorificam in bonum principem, * * falsa aberant, et studiis €senatus attollebatur. isque praecipuus illi dies magnae of-€fensae initium et magnae gloriae fuit. @@Res poscere videtur, quoniam iterum in mentionem @1 €incidimus viri saepius memorandi, ut vitam studiaque eius, €et quali fortuna sit usus, paucis repetam. Helvidius Priscus €[regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui or-€dinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis €iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine ma-€gnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus for-€tuita rem publicam capesseret. doctores sapientiae secutus €est, qui sola bona quae honesta, mala tantum quae turpia, €potentiam nobilitatem ceteraque extra animum neque bonis €neque malis adnumerant. quaestorius adhuc a Paeto Thrasea €gener delectus e moribus soceri nihil aeque ac libertatem €hausit, civis, senator, maritus, gener, amicus, cunctis vitae €officiis aequabilis, opum contemptor, recti pervicax, con-€stans adversus metus. @@Erant quibus adpetentior famae videretur, quando €etiam sapientibus cupido gloriae novissima exuitur. ruina so-€ceri in exilium pulsus, ut Galbae principatu rediit, Marcellum €Eprium, delatorem Thraseae, accusare adgreditur. ea ultio, €incertum maior an iustior, senatum in studia diduxerat: nam €si caderet Marcellus, agmen reorum sternebatur. primo minax €certamen et egregiis utriusque orationibus testatum; mox €dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, €omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus €moderationem laudantium aut constantiam requirentium. €@@Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani cen-€sebant, placuerat mitti ad principem legatos. hinc inter Hel- @1 €vidium et Eprium acre iurgium: Priscus eligi nominatim a €magistratibus iuratis, Marcellus urnam postulabat, quae con-€sulis designati sententia fuerat. @@Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis €electis posthabitus crederetur. paulatimque per altercatio-€nem ad continuas et infestas orationes provecti sunt, quae-€rente Helvidio quid ita Marcellus iudicium magistratuum €pavesceret: esse illi pecuniam et eloquentiam, quis multos €anteiret, ni memoria flagitiorum urgeretur. sorte et urna €mores non discerni: suffragia et existimationem senatus re-€perta ut in cuiusque vitam famamque penetrarent. pertinere €ad utilitatem rei publicae, pertinere ad Vespasiani honorem, €occurrere illi quos innocentissimos senatus habeat, qui ho-€nestis sermonibus auris imperatoris imbuant. fuisse Vespa-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤—ˆŒsiano amicitiam cum Thrasea, Sorano, Sentio; quorum ac-€cusatores etiam si puniri non oporteat, ostentari non debere. €hoc senatus iudicio velut admoneri principem quos probet, €quos reformidet. nullum maius boni imperii instrumentum €quam bonos amicos esse. satis Marcello quod Neronem in €exitium tot innocentium impulerit: frueretur praemiis et im-€punitate, Vespasianum melioribus relinqueret. @@Marcellus non suam sententiam impugnari, sed con-€sulem designatum censuisse dicebat, secundum vetera exem-€pla quae sortem legationibus posuissent, ne ambitioni aut €inimicitiis locus foret. nihil evenisse cur antiquitus instituta €exolescerent aut principis honor in cuiusquam contumeliam €verteretur; sufficere omnis obsequio. id magis vitandum €ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu €suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspe-€ctans. se meminisse temporum quibus natus sit, quam civi- @1 €tatis formam patres avique instituerint; ulteriora mirari, prae-€sentia sequi; bonos imperatores voto expetere, qualiscum-€que tolerare. non magis sua oratione Thraseam quam iudi-€cio senatus adflictum; saevitiam Neronis per eius modi imagi-€nes inlusisse, nec minus sibi anxiam talem amicitiam quam €aliis exilium. denique constantia fortitudine Catonibus et €Brutis aequaretur Helvidius: se unum esse ex illo senatu, €qui simul servierit. suadere etiam Prisco ne supra principem €scanderet, ne Vespasianum senem triumphalem, iuvenum €liberorum patrem, praeceptis coerceret. quo modo pessimis €imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis €modum libertatis placere. haec magnis utrimque contentio-€nibus iactata diversis studiis accipiebantur. vicit pars quae €sortiri legatos malebat, etiam mediis patrum adnitentibus re-€tinere morem; et splendidissimus quisque eodem inclinabat €metu invidiae, si ipsi eligerentur. @@Secutum aliud certamen. praetores aerarii (nam tum €a praetoribus tractabatur aerarium) publicam paupertatem €questi modum impensis postulaverant. eam curam consul de-€signatus ob magnitudinem oneris et remedii difficultatem prin-€cipi reservabat: Helvidius arbitrio senatus agendum censuit. €cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus €tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe €absente statueretur. censuerat Helvidius ut Capitolium pu-€blice restitueretur, adiuvaret Vespasianus. eam sententiam €modestissimus quisque silentio, deinde oblivio transmisit: €fuere qui et meminissent. @@Tum invectus est Musonius Rufus in P. Celerem, a €quo Baream Soranum falso testimonio circumventum argue-€bat. ea cognitione renovari odia accusationum videbantur. @1 €sed vilis et nocens reus protegi non poterat: quippe Sorani €sancta memoria; Celer professus sapientiam, dein testis in €Baream, proditor corruptorque amicitiae cuius se magi-€strum ferebat. proximus dies causae destinatur; nec tam €Musonius aut Publius quam Priscus et Marcellus ceterique, €motis ad ultionem animis, expectabantur. @@Tali rerum statu, cum discordia inter patres, ira €apud victos, nulla in victoribus auctoritas, non leges, non €princeps in civitate essent, Mucianus urbem ingressus cuncta €simul in se traxit. fracta Primi Antonii Varique Arrii potentia, €male dissimulata in eos Muciani iracundia, quamvis vultu te-€geretur. sed civitas rimandis offensis sagax verterat se trans-€tuleratque: ille unus ambiri, coli. nec deerat ipse, stipa-€tus armatis domos hortosque permutans, apparatu incessu €excubiis vim principis amplecti, nomen remittere. plurimum €terroris intulit caedes Calpurnii Galeriani. is fuit filius Gai €Pisonis, nihil ausus: sed nomen insigne et decora ipsius iu-€venta rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc €turbida et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei €famam circumdarent. iussu Muciani custodia militari cinctus, €ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum €ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extingui-€tur. Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium prae-€fectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate. Al-€fenus Varus ignaviae infamiaeque suae superfuit. Asiaticus €(is enim libertus) malam potentiam servili supplicio expiavit. @@Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae fa-€mam nequaquam maesta civitas excipiebat; caesos exercitus, @1 €capta legionum hiberna, descivisse Gallias non ut mala lo-€quebantur. id bellum quibus causis ortum, quanto externa-€rum sociarumque gentium motu flagraverit, altius expediam. €Batavi, donec trans Rhenum agebant, pars Chattorum, sedi-€tione domestica pulsi extrema Gallicae orae vacua cultori-€bus simulque insulam iuxta sitam occupavere, quam mare €Oceanus a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit. €nec opibus (rarum in societate validiorum) attritis viros tan-€tum armaque imperio ministrant, diu Germanicis bellis exer-€citi, mox aucta per Britanniam gloria, transmissis illuc co-€hortibus, quas vetere instituto nobilissimi popularium rege-€bant. erat et domi delectus eques, praecipuo nandi studio, €arma equosque retinens integris turmis Rhenum perrumpere . . . @@Iulius Paulus et Iulius Civilis regia stirpe multo ce-€teros anteibant. Paulum Fonteius Capito falso rebellionis €crimine interfecit; iniectae Civili catenae, missusque ad Ne-€ronem et a Galba absolutus sub Vitellio rursus discrimen €adiit, flagitante supplicium eius exercitu: inde causae ira-€rum spesque ex malis nostris. sed Civilis ultra quam bar-€baris solitum ingenio sollers et Sertorium se aut Annibalem €ferens simili oris dehonestamento, ne ut hosti obviam iretur, €si a populo Romano palam descivisset, Vespasiani amicitiam €studiumque partium praetendit, missis sane ad eum Primi An-€tonii litteris, quibus avertere accita Vitellio auxilia et tumul-€tus Germanici specie retentare legiones iubebatur. eadem €Hordeonius Flaccus praesens monuerat, inclinato in Vespa- @1 €sianum animo et rei publicae cura, cui excidium adventabat, €si redintegratum bellum et tot armatorum milia Italiam in-€rupissent. @@Igitur Civilis desciscendi certus, occultato interim €altiore consilio, cetera ex eventu iudicaturus, novare res hoc €modo coepit. iussu Vitellii Batavorum iuventus ad dilectum €vocabatur, quem suapte natura gravem onerabant ministri €avaritia ac luxu, senes aut invalidos conquirendo, quos pre-€tio dimitterent: rursus impubes et forma conspicui (et est €plerisque procera pueritia) ad stuprum trahebantur. hinc in-€vidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum €abnuerent. Civilis primores gentis et promptissimos vulgi €specie epularum sacrum in nemus vocatos, ubi nocte ac lae-€titia incaluisse videt, a laude gloriaque gentis orsus iniurias €et raptus et cetera servitii mala enumerat: neque enim so-€cietatem, ut olim, sed tamquam mancipia haberi: quando €legatum, gravi quidem comitatu et superbo, cum imperio ve-€nire? tradi se praefectis centurionibusque: quos ubi spoliis €et sanguine expleverint, mutari, exquirique novos sinus et €varia praedandi vocabula. instare dilectum quo liberi a pa-€rentibus, fratres a fratribus velut supremum dividantur. num-€quam magis adflictam rem Romanam nec aliud in hibernis €quam praedam et senes: attollerent tantum oculos et inania €legionum nomina ne pavescerent. at sibi robur peditum equi-€tumque, consanguineos Germanos, Gallias idem cupientis. €ne Romanis quidem ingratum id bellum, cuius ambiguam for-€tunam Vespasiano imputaturos: victoriae rationem non reddi. @@Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis €execrationibus universos adigit. missi ad Canninefatis qui @1 €consilia sociarent. ea gens partem insulae colit, origine lin-€gua virtute par Batavis; numero superantur. mox occultis €nuntiis pellexit Britannica auxilia, Batavorum cohortis mis-€sas in Germaniam, ut supra rettulimus, ac tum Mogontiaci €agentis. erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno, €claritate natalium insigni; pater eius multa hostilia ausus €Gaianarum expeditionum ludibrium impune spreverat. igitur €ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more €gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur. statim-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜ˆŒque accitis Frisiis (transrhenana gens est) duarum cohor-€tium hiberna proximo %occupata% Oceano inrumpit. nec pro-€viderant impetum hostium milites, nec, si providissent, satis €virium ad arcendum erat: capta igitur ac direpta castra. €dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Ro-€manos invadunt. simul excidiis castellorum imminebant, quae €a praefectis cohortium incensa sunt, quia defendi nequibant. €signa vexillaque et quod militum in superiorem insulae par-€tem congregantur, duce Aquilio primipilari, nomen magis €exercitus quam robur: quippe viribus cohortium abductis €Vitellius e proximis Nerviorum Germanorumque pagis segnem €numerum armis oneraverat. @@Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro prae-€fectos quod castella deseruissent: se cum cohorte, cui prae-€erat, Canninefatem tumultum compressurum, illi sua quis-€que hiberna repeterent. subesse fraudem consilio et disper-€sas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius @1 €belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, €quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant. ubi €insidiae parum cessere, ad vim transgressus Canninefatis, €Frisios, Batavos propriis cuneis componit: derecta ex di-€verso acies haud procul a flumine Rheno et obversis in ho-€stem navibus, quas incensis castellis illuc adpulerant. nec €diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, €perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque €caedebantur. eadem etiam [2in]2 navibus perfidia: pars remigum €e Batavis tamquam imperitia officia nautarum propugnato-€rumque impediebant; mox contra tendere et puppis hostili €ripae obicere: ad postremum gubernatores centurionesque, €nisi eadem volentis, trucidant, donec universa quattuor et €viginti navium classis transfugeret aut caperetur. @@Clara ea victoria in praesens, in posterum usui; ar-€maque et navis, quibus indigebant, adepti magna per Ger-€manias Galliasque fama libertatis auctores celebrabantur. €Germaniae statim misere legatos auxilia offerentis: Gallia-€rum societatem Civilis arte donisque adfectabat, captos co-€hortium praefectos suas in civitates remittendo, cohortibus, €abire an manere mallent, data potestate. manentibus hono-€rata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur: €simul secretis sermonibus admonebat malorum, quae tot an-€nis perpessi miseram servitutem falso pacem vocarent. Ba-€tavos, quamquam tributorum expertis, arma contra commu-€nis dominos cepisse; prima acie fusum victumque Romanum. €quid si Galliae iugum exuant? quantum in Italia reliquum? €provinciarum sanguine provincias vinci. ne Vindicis aciem €cogitarent: Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque; €fuisse inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus @1 €Galliam suismet viribus concidisse. nunc easdem omnium par-€tis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romano-€rum viguerit; esse secum veteranas cohortis, quibus nuper €Othonis legiones procubuerint. servirent Syria Asiaque et €suetus regibus Oriens: multos adhuc in Gallia vivere ante €tributa genitos. nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e €Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem €Augustum bello provocatum. libertatem natura etiam mutis €animalibus datam, virtutem proprium hominum bonum; deos €fortioribus adesse: proinde arriperent vacui occupatos, in-€tegri fessos. dum alii Vespasianum, alii Vitellium foveant, patere locum adversus utrumque. sic in Gallias Germa-€niasque intentus, si destinata provenissent, validissimarum €ditissimarumque nationum regno imminebat. €@@At Flaccus Hordeonius primos Civilis conatus per dissi-€mulationem aluit: ubi expugnata castra, deletas cohortis, €pulsum Batavorum insula Romanum nomen trepidi nuntii €adferebant, Munium Lupercum legatum (is duarum legionum €hibernis praeerat) egredi adversus hostem iubet. Lupercus €legionarios e praesentibus, Vbios e proximis, Trevirorum €equites haud longe agentis raptim transmisit, addita Batavo-€rum ala, quae iam pridem corrupta fidem simulabat, ut pro-€ditis in ipsa acie Romanis maiore pretio fugeret. Civilis ca-€ptarum cohortium signis circumdatus, ut suo militi recens €gloria ante oculos et hostes memoria cladis terrerentur, ma-€trem suam sororesque, simul omnium coniuges parvosque li-€beros consistere a tergo iubet, hortamenta victoriae vel pul-€sis pudorem. ut virorum cantu, feminarum ululatu sonuit €acies, nequaquam par a legionibus cohortibusque redditur @1 €clamor. nudaverat sinistrum cornu Batavorum ala transfugiens €statimque in nos versa. sed legionarius miles, quamquam €rebus trepidis, arma ordinesque retinebat. Vbiorum Trevi-€rorumque auxilia foeda fuga dispersa totis campis palan-€tur: illuc incubuere Germani, et fuit interim effugium legio-€nibus in castra, quibus Veterum nomen est. praefectus alae €Batavorum Claudius Labeo, oppidano certamine aemulus Ci-€vili, ne interfectus invidiam apud popularis vel, si retinere-€tur, semina discordiae praeberet, in Frisios avehitur. @@Isdem diebus Batavorum et Canninefatium cohortis, €cum iussu Vitellii in urbem pergerent, missus a Civile €nuntius adsequitur. intumuere statim superbia ferociaque €et pretium itineris donativum, duplex stipendium, augeri €equitum numerum, promissa sane a Vitellio, postulabant, €non ut adsequerentur, sed causam seditioni. et Flaccus multa €concedendo nihil aliud effecerat quam ut acrius exposcerent €quae sciebant negaturum. spreto Flacco inferiorem Germa-€niam petivere ut Civili iungerentur. Hordeonius adhibitis €tribunis centurionibusque consultavit num obsequium ab-€nuentis vi coerceret; mox insita ignavia et trepidis mini-€stris, quos ambiguus auxiliorum animus et subito dilectu €suppletae legiones angebant, statuit continere intra castra €militem: dein paenitentia et arguentibus ipsis qui suaserant, €tamquam secuturus scripsit Herennio Gallo legionis primae €legato, qui Bonnam obtinebat, ut arceret transitu Batavos: €se cum exercitu tergis eorum haesurum. et opprimi poterant €si hinc Hordeonius, inde Gallus, motis utrimque copiis, me-€dios clausissent. Flaccus omisit inceptum aliisque litteris €Gallum monuit ne terreret abeuntis: unde suspicio sponte €legatorum excitari bellum cunctaque quae acciderant aut @1 €metuebantur non inertia militis neque hostium vi, sed fraude €ducum evenire. @@Batavi cum castris Bonnensibus propinquarent, prae-€misere qui Herennio Gallo mandata cohortium exponeret. €nullum sibi bellum adversus Romanos, pro quibus totiens €bellassent: longa atque inrita militia fessis patriae atque otii €cupidinem esse. si nemo obsisteret, innoxium iter fore: sin €arma occurrant, ferro viam inventuros. cunctantem legatum €milites perpulerant fortunam proelii experiretur. tria milia €legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul pa-€ganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus €omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis cir-€cumfundant. illi veteres militiae in cuneos congregantur, €densi undique et frontem tergaque ac latus tuti; sic tenuem €nostrorum aciem perfringunt. cedentibus Belgis pellitur legio, €et vallum portasque trepidi petebant. ibi plurimum cladis: €cumulatae corporibus fossae, nec caede tantum et vulneri-€bus, sed ruina et suis plerique telis interiere. victores co-€lonia Agrippinensium vitata, nihil cetero in itinere hostile €ausi, Bonnense proelium excusabant, tamquam petita pace, €postquam negabatur, sibimet ipsi consuluissent. @@Civilis adventu veteranarum cohortium iusti iam €exercitus ductor, sed consilii ambiguus et vim Romanam re-€putans, cunctos qui aderant in verba Vespasiani adigit mit-€titque legatos ad duas legiones, quae priore acie pulsae in €Vetera castra concesserant, ut idem sacramentum accipe-€rent. redditur responsum: neque proditoris neque hostium €se consiliis uti; esse sibi Vitellium principem, pro quo fidem €et arma usque ad supremum spiritum retenturos: proinde @1 €perfuga Batavus arbitrium rerum Romanarum ne ageret, sed €meritas sceleris poenas expectaret. quae ubi relata Civili, €incensus ira universam Batavorum gentem in arma rapit; €iunguntur Bructeri Tencterique et excita nuntiis Germania ad €praedam famamque. þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜–@@Adversus has concurrentis belli minas legati legio-€num Munius Lupercus et Numisius Rufus vallum muros-€que firmabant. subversa longae pacis opera, haud procul €castris in modum municipii extructa, ne hostibus usui fo-€rent. sed parum provisum ut copiae in castra conveheren-€tur; rapi permisere: ita paucis diebus per licentiam absum-€pta sunt quae adversus necessitates in longum suffecissent. €Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utram-€que Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum €catervis complet, adsultante per campos equite; simul na-€ves in adversum amnem agebantur. hinc veteranarum cohor-€tium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagi-€nes, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civi-€lis externique facie obstupefecerant obsessos. et spem ob-€pugnantium augebat amplitudo valli, quod duabus legionibus €situm vix quinque milia armatorum Romanorum tuebantur; €sed lixarum multitudo turbata pace illuc congregata et bello €ministra aderat. @@Pars castrorum in collem leniter exurgens, pars €aequo adibatur. quippe illis hibernis obsideri premique Ger-€manias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut €obpugnatum ultro legiones nostras venirent; inde non loco @1 €neque munimentis labor additus: vis et arma satis placebant. €Batavi Transrhenanique, quo discreta virtus manifestius spe-€ctaretur, sibi quaeque gens consistunt, eminus lacessentes. €post ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita €haerebant et desuper saxis vulnerabantur, clamore atque im-€petu invasere vallum, adpositis plerique scalis, alii per te-€studinem suorum; scandebantque iam quidam, cum gladiis €et armorum incussu praecipitati sudibus et pilis obruuntur, €praeferoces initio et rebus secundis nimii. sed tum praedae €cupidine adversa quoque tolerabant; machinas etiam, inso-€litum sibi, ausi. nec ulla ipsis sollertia: perfugae captivique €docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis €rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proe-€liarentur, pars intus occulti muros subruerent. sed excussa €ballistis saxa stravere informe opus. et cratis vineasque €parantibus adactae tormentis ardentes hastae, ultroque €ipsi obpugnatores ignibus petebantur, donec desperata vi €verterent consilium ad moras, haud ignari paucorum di-€erum inesse alimenta et multum imbellis turbae; simul ex €inopia proditio et fluxa servitiorum fides ac fortuita belli €sperabantur. @@Flaccus interim cognito castrorum obsidio et missis per €Gallias qui auxilia concirent, lectos e legionibus Dillio Vo-€culae duoetvicensimae legionis legato tradit, ut quam maximis €per ripam itineribus celeraret, ipse navibus [2invadit]2 inva-€lidus corpore, invisus militibus. neque enim ambigue freme-€bant: emissas a Mogontiaco Batavorum cohortis, dissimula-€tos Civilis conatus, adsciri in societatem Germanos. non Primi €Antonii neque Muciani ope Vespasianum magis adolevisse. €aperta odia armaque palam depelli: fraudem et dolum obscura @1 €eoque inevitabilia. Civilem stare contra, struere aciem: Hor-€deonium e cubiculo et lectulo iubere quidquid hosti conducat. €tot armatas fortissimorum virorum manus unius senis valetu-€dine regi: quin potius interfecto traditore fortunam virtu-€temque suam malo omine exolverent. his inter se vocibus €instinctos flammavere insuper adlatae a Vespasiano litterae, €quas Flaccus, quia occultari nequibant, pro contione recita-€vit, vinctosque qui attulerant ad Vitellium misit. @@Sic mitigatis animis Bonnam, hiberna primae legio-€nis, ventum. infensior illic miles culpam cladis in Hordeo-€nium vertebat: eius iussu derectam adversus Batavos aciem, €tamquam a Mogontiaco legiones sequerentur; eiusdem pro-€ditione caesos, nullis supervenientibus auxiliis: ignota haec €ceteris exercitibus neque imperatori suo nuntiari, cum ad-€cursu tot provinciarum extingui repens perfidia potuerit. €Hordeonius exemplaris omnium litterarum, quibus per Gal-€lias Britanniamque et Hispanias auxilia orabat, exercitui re-€citavit instituitque pessimum facinus, ut epistulae aquiliferis €legionum traderentur, a quis ante militi quam ducibus lege-€bantur. tum e seditiosis unum vinciri iubet, magis usurpandi €iuris, quam quia unius culpa foret. motusque Bonna exercitus €in coloniam Agrippinensem, adfluentibus auxiliis Gallorum, €qui primo rem Romanam enixe iuvabant: mox valescentibus €Germanis pleraeque civitates adversum nos arma [2sumpsere]2 €spe libertatis et, si exuissent servitium, cupidine imperitandi. €gliscebat iracundia legionum, nec terrorem unius militis vin-€cula indiderant: quin idem ille arguebat ultro conscientiam €ducis, tamquam nuntius inter Civilem Flaccumque falso cri-€mine testis veri opprimeretur. conscendit tribunal Vocula €mira constantia, prensumque militem ac vociferantem duci €ad supplicium iussit: et dum mali pavent, optimus quisque @1 €iussis paruere. exim consensu ducem Voculam poscentibus, €Flaccus summam rerum ei permisit. @@Sed discordis animos multa efferabant: inopia sti-€pendii frumentique et simul dilectum tributaque Galliae asper-€nantes, Rhenus incognita illi caelo siccitate vix navium pa-€tiens, arti commeatus, dispositae per omnem ripam stationes €quae Germanos vado arcerent, eademque de causa minus €frugum et plures qui consumerent. apud imperitos prodigii €loco accipiebatur ipsa aquarum penuria, tamquam nos amnes €quoque et vetera imperii munimenta desererent: quod in pace €fors seu natura, tunc fatum et ira dei vocabatur. €@@Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur. ad-€ditus Voculae in partem curarum Herennius Gallus legatus; €nec ausi ad hostem pergere * * (loco Gelduba nomen est) €castra fecere. ibi struenda acie, muniendo vallandoque et €ceteris belli meditamentis militem firmabant. utque praeda €ad virtutem accenderetur, in proximos Cugernorum pagos, €qui societatem Civilis acceperant, ductus a Vocula exercitus; €pars cum Herennio Gallo permansit. @@Forte navem haud procul castris, frumento gravem, €cum per vada haesisset, Germani in suam ripam trahebant. €non tulit Gallus misitque subsidio cohortem: auctus et Ger-€manorum numerus, paulatimque adgregantibus se auxiliis €acie certatum. Germani multa cum strage nostrorum navem €abripiunt. victi, quod tum in morem verterat, non suam igna-€viam, sed perfidiam legati culpabant. protractum e tentorio, €scissa veste, verberato corpore, quo pretio, quibus consciis €prodidisset exercitum, dicere iubent. redit in Hordeonium @1 €invidia: illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, do-€nec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hor-€deonio obiecit; vinctusque adventu demum Voculae exolvi-€tur. is postera die auctores seditionis morte adfecit: tanta €illi exercitui diversitas inerat licentiae patientiaeque. haud €dubie gregarius miles Vitellio fidus, splendidissimus quisque €in Vespasianum proni: inde scelerum ac suppliciorum vices €et mixtus obsequio furor, ut contineri non possent qui pu-€niri poterant. @@At Civilem immensis auctibus universa Germania ex-€tollebat, societate nobilissimis obsidum firmata. ille, ut cui-€que proximum, vastari Vbios Trevirosque, et aliam manum €Mosam amnem transire iubet, ut Menapios et Morinos et ex-€trema Galliarum quateret. actae utrobique praedae, infestius €in Vbiis, quod gens Germanicae originis eiurata patria [Ro-€manorum nomen] Agrippinenses vocarentur. caesae cohor-€tes eorum in vico Marcoduro incuriosius agentes, quia procul €ripa aberant. nec quievere Vbii quo minus praedas e Ger-€mania peterent, primo impune, dein circumventi sunt, per €omne id bellum meliore usi fide quam fortuna. contusis Vbiis €gravior et successu rerum ferocior Civilis obsidium legionum €urgebat, intentis custodiis ne quis occultus nuntius venien-€tis auxilii penetraret. machinas molemque operum Batavis €delegat: Transrhenanos proelium poscentis ad scindendum €vallum ire detrusosque redintegrare certamen iubet, supe-€rante multitudine et facili damno. @@Nec finem labori nox attulit: congestis circum lignis €accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad €pugnam temeritate inani ferebantur. quippe ipsorum tela per þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜„tenebras vana: Romani conspicuam barbarorum aciem, et si @1 €quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. €intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris €et armis iubet. tum vero strepitus dissoni, casus incerti, ne-€que feriendi neque declinandi providentia: unde clamor acci-€derat, circumagere corpora, tendere artus; nihil prodesse €virtus, fors cuncta turbare et ignavorum saepe telis fortissimi €cadere. apud Germanos inconsulta ira: Romanus miles peri-€culorum gnarus ferratas sudis, gravia saxa non forte iacie-€bat. ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in €manus dederant, propellere umbone, pilo sequi; multos in €moenia egressos pugionibus fodere. sic exhausta nocte no-€vam aciem dies aperuit. @@Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam prae-€toriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti €contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa su-€perstantium pernicie. pugnatumque in perculsos subita et €prospera eruptione; simul a legionariis peritia et arte prae-€stantibus plura struebantur. praecipuum pavorem intulit sus-€pensum et nutans machinamentum, quo repente demisso prae-€ter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso €pondere intra castra effundebantur. Civilis omissa expu-€gnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis €fidem legionum convellens. @@Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, €cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caeci-€nae edicto; et praefectus cohortis e victis, Alpinius Monta-€nus, fortunam partium praesens fatebatur. diversi hinc motus €animorum: auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in €partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a @1 €Vitellio desciscunt: vetus miles cunctabatur. sed adigente €Hordeonio Flacco, instantibus tribunis, dixit sacramentum, €non vultu neque animo satis adfirmans: et cum cetera iuris €iurandi verba conciperent, Vespasiani nomen haesitantes aut €levi murmure et plerumque silentio transmittebant. @@Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Ci-€vilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium €partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter. mox €adlatis Geldubam in castra nuntiis eadem dicta factaque, et €missus cum mandatis Montanus ad Civilem ut absisteret €bello neve externa armis falsis velaret: si Vespasianum iu-€vare adgressus foret, satis factum coeptis. ad ea Civilis primo €callide: post ubi videt Montanum praeferocem ingenio para-€tumque in res novas, orsus a questu periculisque quae per €quinque et viginti annos in castris Romanis exhausisset, €'egregium' inquit 'pretium laborum recepi, necem fratris et €vincula mea et saevissimas huius exercitus voces, quibus ad €supplicium petitus iure gentium poenas reposco. vos autem €Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi €totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia €tributa, virgas, securis et dominorum ingenia? en ego prae-€fectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Gal-€liarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel €saepta ferro fameque premimus. denique ausos aut libertas €sequetur aut victi idem erimus.' sic accensum, sed molliora €referre iussum dimittit: ille ut inritus legationis redit, cetera €dissimulans, quae mox erupere. @@Civilis parte copiarum retenta veteranas cohortis et €quod e Germanis maxime promptum adversus Voculam exer-€citumque eius mittit, Iulio Maximo et Claudio Victore, soro- @1 €ris suae filio, ducibus. rapiunt in transitu hiberna alae Asci-€burgii sita; adeoque improvisi castra involavere ut non ad-€loqui, non pandere aciem Vocula potuerit: id solum ut in €tumultu monuit, subsignano milite media firmare: auxilia €passim circumfusa sunt. eques prorupit, exceptusque com-€positis hostium ordinibus terga in suos vertit. caedes inde, €non proelium. et Nerviorum cohortes, metu seu perfidia, la-€tera nostrorum nudavere: sic ad legiones perventum, quae €amissis signis intra vallum sternebantur, cum repente novo €auxilio fortuna pugnae mutatur. Vasconum lectae a Galba €cohortes ac tum accitae, dum castris propinquant, audito €proeliantium clamore intentos hostis a tergo invadunt latio-€remque quam pro numero terrorem faciunt, aliis a Novaesio, €aliis a Mogontiaco universas copias advenisse credentibus. €is error Romanis addit animos, et dum alienis viribus confidunt, €suas recepere. fortissimus quisque e Batavis, quantum peditum €erat, funduntur: eques evasit cum signis captivisque, quos €prima acie corripuerant. caesorum eo die in partibus nostris €maior numerus et imbellior, e Germanis ipsa robora. @@Dux uterque pari culpa meritus adversa prosperis €defuere. nam Civilis si maioribus copiis instruxisset aciem, €circumiri a tam paucis cohortibus nequisset castraque per-€rupta excidisset: Vocula nec adventum hostium exploravit, €eoque simul egressus victusque; dein victoriae parum con-€fisus, tritis frustra diebus castra in hostem movit, quem si €statim impellere cursumque rerum sequi maturasset, solvere €obsidium legionum eodem impetu potuit. temptaverat interim €Civilis obsessorum animos, tamquam perditae apud Roma-€nos res et suis victoria provenisset: circumferebantur signa @1 €vexillaque, ostentati etiam captivi. ex quibus unus, egre-€gium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus €illico a Germanis: unde maior indici fides; simul vastatione €incendiisque flagrantium villarum venire victorem exercitum €intellegebatur. in conspectu castrorum constitui signa fos-€samque et vallum circumdari Vocula iubet: depositis impedi-€mentis sarcinisque expediti certarent. hinc in ducem clamor €pugnam poscentium; et minari adsueverant. ne tempore €quidem ad ordinandam aciem capto incompositi fessique €proelium sumpsere; nam Civilis aderat, non minus vitiis ho-€stium quam virtute suorum fretus. varia apud Romanos for-€tuna et seditiosissimus quisque ignavus: quidam recentis €victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et €proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos €tendere ne tempori deessent. illi cuncta e muris cernentes €omnibus portis prorumpunt. ac forte Civilis lapsu equi pro-€stratus, credita per utrumque exercitum fama vulneratum aut €interfectum, immane quantum suis pavoris et hostibus alacri-€tatis indidit: sed Vocula omissis fugientium tergis vallum €turrisque castrorum augebat, tamquam rursus obsidium im-€mineret, corrupta totiens victoria non falso suspectus bel-€lum malle. @@Nihil aeque exercitus nostros quam egestas copia-€rum fatigabat. impedimenta legionum cum imbelli turba No-€vaesium missa ut inde terrestri itinere frumentum advehe-€rent; nam flumine hostes potiebantur. primum agmen secu-€rum incessit, nondum satis firmo Civile. qui ubi rursum mis-€sos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohor-€tis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa mili-€tem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus €invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent. €pugnatum longo agmine et incerto Marte, donec proelium @1 €nox dirimeret. cohortes Geldubam perrexere, manentibus, ut €fuerant, castris, quae relictorum illic militum praesidio te-€nebantur. non erat dubium quantum in regressu discriminis €adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque. addit €exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima €legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et duci-€bus infensum. plures quam iussum erat profecti palam in €agmine fremebant, non se ultra famem, insidias legatorum €toleraturos: at qui remanserant, desertos se abducta parte €legionum querebantur. duplex hinc seditio, aliis revocanti-€bus Voculam, aliis redire in castra abnuentibus. @@Interim Civilis Vetera circumsedit: Vocula Geldubam €atque inde Novaesium concessit, [Civilis capit Geldubam] €mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere €certavit. sed miles secundis adversisque perinde in exitium €ducum accendebatur; et adventu quintanorum quintadecima-€norumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto €pecuniam a Vitellio missam. nec diu cunctatus Hordeonius þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜¤ˆˆnomine Vespasiani dedit, idque praecipuum fuit seditionis €alimentum. effusi in luxum et epulas et nocturnos coetus ve-€terem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum tri-€bunorumve obsistere auso (quippe omnem pudorem nox ade-€merat) protractum e cubili interficiunt. eadem in Voculam pa-€rabantur, nisi servili habitu per tenebras ignoratus evasisset. @@Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epi-€stulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia ora-€turos: ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- @1 €cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omis-€sis, in fugam vertuntur. res adversae discordiam peperere, €iis qui e superiore exercitu erant causam suam dissocianti-€bus; Vitellii tamen imagines in castris et per proximas Bel-€garum civitates repositae, cum iam Vitellius occidisset. dein €mutati in paenitentiam primani quartanique et duoetvicensi-€mani Voculam sequuntur, apud quem resumpto Vespasiani €sacramento ad liberandum Mogontiaci obsidium ducebantur. €discesserant obsessores, mixtus ex Chattis Vsipis Mattiacis €exercitus, satietate praedae nec incruenti: in via dispersos €et nescios miles noster invaserat. quin et loricam vallumque €per finis suos Treviri struxere, magnisque in vicem cladibus €cum Germanis certabant, donec egregia erga populum Ro-€manum merita mox rebelles foedarent. @@Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum ab-€sentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, €quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse €Africam res novas moliente L. Pisone. is [2pro consule]2 pro-€vinciae nequaquam turbidus ingenio; sed quia naves saevitia €hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari soli-€tum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, reti-€neri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vi-€tellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victori-€bus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quo-€que bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit. @@Kalendis Ianuariis in senatu, quem Iulius Frontinus €praetor urbanus vocaverat, legatis exercitibusque ac regibus @1 €laudes gratesque decretae; Tettio Iuliano praetura, tam-€quam transgredientem in partis Vespasiani legionem dese-€ruisset, ablata ut in Plotium Grypum transferretur; Hormo €dignitas equestris data. et mox eiurante Frontino Caesar €Domitianus praeturam cepit. eius nomen epistulis edictisque €praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque €Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat. €sed praecipuus Muciano metus e Primo Antonio Varoque Ar-€rio, quos recentis clarosque rerum fama ac militum studiis €etiam populus fovebat, quia in neminem ultra aciem saevie-€rant. et ferebatur Antonius Scribonianum Crassum, egregiis €maioribus et fraterna imagine fulgentem, ad capessendam rem €publicam hortatus, haud defutura consciorum manu, ni Scri-€bonianus abnuisset, ne paratis quidem corrumpi facilis, adeo €metuens incerta. igitur Mucianus, quia propalam opprimi An-€tonius nequibat, multis in senatu laudibus cumulatum secretis €promissis onerat, citeriorem Hispaniam ostentans discessu €Cluvii Rufi vacuam; simul amicis eius tribunatus praefectu-€rasque largitur. dein postquam inanem animum spe et cupi-€dine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septi-€ma, cuius flagrantissimus in Antonium amor. et tertia legio, €familiaris Arrio Varo miles, in Syriam remissa; pars exerci-€tus in Germanias ducebatur. sic egesto quidquid turbidum €redit urbi sua forma legesque et munia magistratuum. @@Quo die senatum ingressus est Domitianus, de absen-€tia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et modica disseruit, €decorus habitu; et ignotis adhuc moribus crebra oris confu-€sio pro modestia accipiebatur. referente Caesare de resti-€tuendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Piso-€nis quoque memoria celebraretur. patres utrumque iussere: @1 €de Pisone inritum fuit. tum sorte ducti per quos redderen-€tur bello rapta, quique aera legum vetustate delapsa nosce-€rent figerentque, et fastos adulatione temporum foedatos ex-€onerarent modumque publicis impensis facerent. redditur €Tettio Iuliano praetura, postquam cognitus est ad Vespa-€sianum confugisse: Grypo honor mansit. repeti inde cogni-€tionem inter Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, €damnatusque Publius et Sorani manibus satis factum. insignis €publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit. iu-€stum iudicium explesse Musonius videbatur, diversa fama De-€metrio Cynicam sectam professo, quod manifestum reum am-€bitiosius quam honestius defendisset: ipsi Publio neque ani-€mus in periculis neque oratio suppeditavit. signo ultionis in €accusatores dato, petit a Caesare Iunius Mauricus ut com-€mentariorum principalium potestatem senatui faceret, per €quos nosceret quem quisque accusandum poposcisset. con-€sulendum tali super re principem respondit. @@Senatus inchoantibus primoribus ius iurandum con-€cepit quo certatim omnes magistratus, ceteri, ut sententiam €rogabantur, deos testis advocabant, nihil ope sua factum quo €cuiusquam salus laederetur, neque se praemium aut honorem €ex calamitate civium cepisse, trepidis et verba iuris iurandi €per varias artis mutantibus, quis flagitii conscientia inerat. €probabant religionem patres, periurium arguebant; eaque €velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et €Cestium Severum acerrime incubuit, crebris apud Neronem €delationibus famosos. Sariolenum et recens crimen urge-€bat, quod apud Vitellium molitus eadem foret: nec destitit @1 €senatus manus intentare Voculae, donec curia excederet. ad €Paccium Africanum transgressi eum quoque proturbant, tam-€quam Neroni Scribonios fratres concordia opibusque insignis €ad exitium monstravisset. Africanus neque fateri audebat €neque abnuere poterat: in Vibium Crispum, cuius interroga-€tionibus fatigabatur, ultro conversus, miscendo quae defen-€dere nequibat, societate culpae invidiam declinavit. @@Magnam eo die pietatis eloquentiaeque famam Vip-€stanus Messala adeptus est, nondum senatoria aetate, ausus €pro fratre Aquilio Regulo deprecari. Regulum subversa Cras-€sorum et Orfiti domus in summum odium extulerat: sponte €[e x] accusationem subisse iuvenis admodum, nec depel-€lendi periculi sed in spem potentiae videbatur; et Sulpicia Prae-€textata Crassi uxor quattuorque liberi, si cognosceret sena-€tus, ultores aderant. igitur Messala non causam neque reum €tueri, sed periculis fratris semet opponens flexerat quosdam. €occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progres-€sus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecu-€niam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret. €'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salu-€tem illa saevitia redemisti. sane toleremus istorum defensio-€nes qui perdere alios quam periclitari ipsi maluerunt: te €securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, €nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret €Nero, nihil quod timeret. libidine sanguinis et hiatu prae-€miorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus ex-€pertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae ra-€ptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et @1 €sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspi-€cuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Ne-€ronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores €fatigaret: posse universum senatum una voce subverti. reti-€nete, patres conscripti, et reservate hominem tam expediti €consilii ut omnis aetas instructa sit, et quo modo senes no-€stri Marcellum, Crispum, iuvenes Regulum imitentur. invenit €aemulos etiam infelix nequitia: quid si floreat vigeatque? et €quem adhuc quaestorium offendere non audemus, praetorium €et consularem ausuri sumus? an Neronem extremum domino-€rum putatis? idem crediderant qui Tiberio, qui Gaio super-€stites fuerunt, cum interim intestabilior et saevior exortus est. €non timemus Vespasianum; ea principis aetas, ea moderatio: €sed diutius durant exempla quam mores. elanguimus, patres þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜ªˆ¤conscripti, nec iam ille senatus sumus qui occiso Nerone €delatores et ministros more maiorum puniendos flagitabat. €optimus est post malum principem dies primus.' @@Tanto cum adsensu senatus auditus est Montanus ut €spem caperet Helvidius posse etiam Marcellum prosterni. igi-€tur a laude Cluvii Rufi orsus, qui perinde dives et eloquen-€tia clarus nulli umquam sub Nerone periculum facessisset, €crimine simul exemploque Eprium urgebat, ardentibus pa-€trum animis. quod ubi sensit Marcellus, velut excedens cu-€ria 'imus' inquit, 'Prisce, et relinquimus tibi senatum tuum: €regna praesente Caesare.' sequebatur Vibius Crispus, ambo €infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus €renidens, donec adcursu amicorum retraherentur. cum glisce-€ret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi perti-€nacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies. @1 @@Proximo senatu, inchoante Caesare de abolendo do-€lore iraque et priorum temporum necessitatibus, censuit Mu-€cianus prolixe pro accusatoribus; simul eos qui coeptam, €deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli €et tamquam rogaret. patres coeptatam libertatem, postquam €obviam itum, omisere. Mucianus, ne sperni senatus iudicium €et cunctis sub Nerone admissis data impunitas videretur, €Octavium Sagittam et Antistium Sosianum senatorii ordinis €egressos exilium in easdem insulas redegit. Octavius Pon-€tiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, €impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum mul-€tis exitiosus. ambo gravi senatus consulto damnati pulsique, €quamvis concesso aliis reditu, in eadem poena retenti sunt. €nec ideo lenita erga Mucianum invidia: quippe Sosianus ac €Sagitta viles, etiam si reverterentur: accusatorum ingenia et €opes et exercita malis artibus potentia timebantur. @@Reconciliavit paulisper studia patrum habita in senatu €cognitio secundum veterem morem. Manlius Patruitus sena-€tor pulsatum se in colonia Seniensi coetu multitudinis et iussu €magistratuum querebatur; nec finem iniuriae hic stetisse: €planctum et lamenta et supremorum imaginem praesenti sibi €circumdata cum contumeliis ac probris, quae in senatum uni-€versum iacerentur. vocati qui arguebantur, et cognita causa €in convictos vindicatum, additumque senatus consultum quo €Seniensium plebes modestiae admoneretur. isdem diebus €Antonius Flamma [2accusantibus]2 Cyrenensibus damnatur lege €repetundarum et exilio ob saevitiam. @@Inter quae militaris seditio prope exarsit. praetoria-€nam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano @1 €congregati; et lectus in eandem spem e legionibus miles pro-€missa stipendia flagitabat. ne Vitelliani quidem sine multa €caede pelli poterant: sed immensa pecunia tanta vis homi-€num retinenda erat. ingressus castra Mucianus, quo rectius €stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque €victores constituit, modicis inter se spatiis discretos. tum €Vitelliani, quos apud Bovillas in deditionem acceptos memo-€ravimus, ceterique per urbem et urbi vicina conquisiti pro-€ducuntur prope intecto corpore. eos Mucianus diduci et €Germanicum Britannicumque militem, ac si qui aliorum exer-€cituum, separatim adsistere iubet. illos primus statim a-€spectus obstupefecerat, cum ex diverso velut aciem telis et €armis trucem, semet clausos nudosque et inluvie deformis €aspicerent: ut vero huc illuc distrahi coepere, metus per €omnis et praecipua Germanici militis formido, tamquam ea €separatione ad caedem destinaretur. prensare commanipula-€rium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne €desererentur soli neu pari causa disparem fortunam pateren-€tur; modo Mucianum, modo absentem principem, postremum €caelum ac deos obtestari, donec Mucianus cunctos eiusdem €sacramenti, eiusdem imperatoris milites appellans, falso ti-€mori obviam iret; namque et victor exercitus clamore lacri-€mas eorum iuvabat. isque finis illa die. paucis post diebus @1 €adloquentem Domitianum firmati iam excepere: spernunt ob-€latos agros, militiam et stipendia orant. preces erant, sed €quibus contra dici non posset; igitur in praetorium accepti. €dein quibus aetas et iusta stipendia, dimissi cum honore, alii €ob culpam, sed carptim ac singuli, quo tutissimo remedio €consensus multitudinis extenuatur. @@Ceterum verane pauperie an uti videretur, actum in €senatu ut sescentiens sestertium a privatis mutuum accipere-€tur, praepositusque ei curae Pompeius Silvanus. nec multo €post necessitas abiit sive omissa simulatio. abrogati inde le-€gem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, €funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta €instabilis fortunae summaque et ima miscentis. @@Sub idem tempus L. Piso pro consule interficitur. ea €de caede quam verissime expediam, si pauca supra repetiero €ab initio causisque talium facinorum non absurda. legio in €Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto €Tiberioque principibus proconsuli parebant. mox G. €Caesar, turbidus animi ac Marcum Silanum obtinentem Afri-€cam metuens, ablatam proconsuli legionem misso in eam €rem legato tradidit. aequatus inter duos beneficiorum nu-€merus, et mixtis utriusque mandatis discordia quaesita aucta-€que pravo certamine. legatorum ius adolevit diuturnitate of-€ficii, vel quia minoribus maior aemulandi cura, proconsu-€lum splendidissimus quisque securitati magis quam potentiae €consulebant. @@Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, @1 €sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfini-€tate Vitellii anxius. is crebris sermonibus temptaveritne Pi-€sonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam €secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gra-€tiam interfectoris inclinavere. nec ambigitur provinciam et €militem alienato erga Vespasianum animo fuisse; et quidam €e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, €paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tu-€tius bellum. inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Pe-€trianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurio-€nem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi €Pisonis centurioni data: cecidisse Galerianum consobrinum €eius generumque; unam in audacia spem salutis, sed duo €itinera audendi, seu mallet statim arma, seu petita navibus €Gallia ducem se Vitellianis exercitibus ostenderet. nihil ad €ea moto Pisone, centurio a Muciano missus, ut portum Car-€thaginis attigit, magna voce laeta Pisoni omnia tamquam prin-€cipi continuare, obvios et subitae rei miraculo attonitos ut €eadem adstreperent hortari. vulgus credulum ruere in fo-€rum, praesentiam Pisonis exposcere; gaudio clamoribusque €cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine. Piso €indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egres-€sus est neque se studiis vulgi permisit: centurionemque per-€contatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque com-€perit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam €ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Ma-€cri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis €rettulisset. anxio deinde edicto Carthaginiensibus increpitis, €ne solita quidem munia usurpabat, clausus intra domum, ne €qua motus novi causa vel forte oreretur. @1 @@Sed ubi Festo consternatio vulgi, centurionis suppli-€cium veraque et falsa more famae in maius innotuere, equi-€tes in necem Pisonis mittit. illi raptim vecti obscuro adhuc €coeptae lucis domum proconsulis inrumpunt destrictis gladiis, €et magna pars Pisonis ignari, quod Poenos auxiliaris Mau-€rosque in eam caedem delegerat. haud procul cubiculo ob-€vium forte servum quisnam et ubi esset Piso interrogavere. €servus egregio mendacio se Pisonem esse respondit ac sta-€tim obtruncatur. nec multo post Piso interficitur; namque €aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, €iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum €quae mox tulimus saepius rediturus. Festus Adrumeto, ubi €speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefe-€ctumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit pro-€prias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat milites-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜²ˆque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, €neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur. €mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae €raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, €iam per arma atque acies exercebantur; nam populus Oeen-€sis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indo-€mitam et inter accolas latrociniis fecundam. unde artae Lep-€citanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, €donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et re-€cepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium €ulterioribus vendiderant. @@At Vespasiano post Cremonensem pugnam et pro-€speros undique nuntios cecidisse Vitellium multi cuiusque €ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, @1 €nuntiavere. aderant legati regis Vologaesi quadraginta milia €Parthorum equitum offerentes. magnificum laetumque tantis €sociorum auxiliis ambiri neque indigere: gratiae Vologaeso €actae mandatumque ut legatos ad senatum mitteret et pacem €esse sciret. Vespasianus in Italiam resque urbis intentus adver-€sam de Domitiano famam accipit, tamquam terminos aetatis €et concessa filio egrederetur: igitur validissimam exercitus €partem Tito tradit ad reliqua Iudaici belli perpetranda. @@Titum, antequam digrederetur, multo apud patrem €sermone orasse ferunt ne criminantium nuntiis temere ac-€cenderetur integrumque se ac placabilem filio praestaret. €non legiones, non classis proinde firma imperii munimenta €quam numerum liberorum; nam amicos tempore, fortuna, €cupidinibus aliquando aut erroribus imminui, transferri, de-€sinere: suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime €principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad €iunctissimos pertineant. ne fratribus quidem mansuram con-€cordiam, ni parens exemplum praebuisset. Vespasianus haud €aeque Domitiano mitigatus quam Titi pietate gaudens, bono €esse animo iubet belloque et armis rem publicam attollere: €sibi pacem domumque curae fore. tum celerrimas navium €frumento onustas saevo adhuc mari committit: quippe tanto €discrimine urbs nutabat ut decem haud amplius dierum fru-€mentum in horreis fuerit, cum a Vespasiano commeatus sub-€venere. @@Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, €equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter pro-€ceres. ab eo contracti haruspices monuere ut reliquiae prio-€ris delubri in paludes aveherentur, templum isdem vestigiis @1 €sisteretur: nolle deos mutari veterem formam. XI kalen-€das Iulias serena luce spatium omne quod templo dicaba-€tur evinctum vittis coronisque; ingressi milites, quis fausta €nomina, felicibus ramis; dein virgines Vestales cum pueris €puellisque patrimis matrimisque aqua e fontibus amnibusque €hausta perluere. tum Helvidius Priscus praetor, praeeunte €Plautio Aeliano pontifice, lustrata suovetaurilibus area et €super caespitem redditis extis, Iovem, Iunonem, Minervam €praesidesque imperii deos precatus uti coepta prosperarent €sedisque suas pietate hominum inchoatas divina ope attolle-€rent, vittas, quis ligatus lapis innexique funes erant, contigit; €simul ceteri magistratus et sacerdotes et senatus et eques et €magna pars populi, studio laetitiaque conixi, saxum ingens €traxere. passimque iniectae fundamentis argenti aurique sti-€pes et metallorum primitiae, nullis fornacibus victae, sed ut €gignuntur: praedixere haruspices ne temeraretur opus saxo €aurove in aliud destinato. altitudo aedibus adiecta: id solum €religio adnuere et prioris templi magnificentiae defuisse cre-€debatur. @@Audita interim per Gallias Germaniasque mors Vi-€tellii duplicaverat bellum. nam Civilis omissa dissimulatione €in populum Romanum ruere, Vitellianae legiones vel exter-€num servitium quam imperatorem Vespasianum malle. Galli €sustulerant animos, eandem ubique exercituum nostrorum €fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque Moesica €ac Pannonica hiberna circumsederi; paria de Britannia finge- @1 €bantur. sed nihil aeque quam incendium Capitolii, ut finem €imperio adesse crederent, impulerat. captam olim a Gallis ur-€bem, sed integra Iovis sede mansisse imperium: fatali nunc €igne signum caelestis irae datum et possessionem rerum €humanarum Transalpinis gentibus portendi superstitione vana €Druidae canebant. incesseratque fama primores Galliarum €ab Othone adversus Vitellium missos, antequam digrederen-€tur, pepigisse ne deessent libertati, si populum Romanum €continua civilium bellorum series et interna mala fregissent. @@Ante Flacci Hordeonii caedem nihil prorupit quo €coniuratio intellegeretur: interfecto Hordeonio commeavere €nuntii inter Civilem Classicumque praefectum alae Treviro-€rum. Classicus nobilitate opibusque ante alios: regium illi €genus et pace belloque clara origo, ipse e maioribus suis €hostis populi Romani quam socios iactabat. miscuere sese €Iulius Tutor et Iulius Sabinus, hic Trevir, hic Lingonus, Tutor €ripae Rheni a Vitellio praefectus; Sabinum super insitam €vanitatem falsae stirpis gloria incendebat: proaviam suam €divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio pla-€cuisse. hi secretis sermonibus animos ceterorum scrutari, €ubi quos idoneos rebantur conscientia obstrinxere, in colo-€nia Agrippinensi in domum privatam conveniunt; nam publice €civitas talibus inceptis abhorrebat; ac tamen interfuere quidam €Vbiorum Tungrorumque. sed plurima vis penes Treviros ac €Lingonas, nec tulere moras consultandi. certatim procla-€mant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, €vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus €suis quemque bellis distineri: si Alpes praesidiis firmentur, @1 €coalita libertate disceptaturas Gallias quem virium suarum €terminum velint. @@Haec dicta pariter probataque: de reliquiis Vitel-€liani exercitus dubitavere. plerique interficiendos censebant, €turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos: vicit ratio par-€cendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent: adlicien-€dos potius in societatem. legatis tantum legionum interfectis, €ceterum vulgus conscientia scelerum et spe impunitatis facile €accessurum. ea primi concilii forma missique per Gallias €concitores belli; simulatum ipsis obsequium quo incautio-€rem Voculam opprimerent. nec defuere qui Voculae nuntia-€rent, sed vires ad coercendum deerant, infrequentibus infi-€disque legionibus. inter ambiguos milites et occultos hostis €optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem €quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem de-€scendit. illuc Claudius Labeo, quem captum et [extra com-€mentum] amendatum in Frisios diximus, corruptis custodibus €perfugit; pollicitusque, si praesidium daretur, iturum in Ba-€tavos et potiorem civitatis partem ad societatem Romanam €retracturum, accepta peditum equitumque modica manu €nihil apud Batavos ausus quosdam Nerviorum Baetasiorumque €in arma traxit, et furtim magis quam bello Canninefatis Mar-€sacosque incursabat. @@Vocula Gallorum fraude inlectus ad hostem conten-€dit; nec procul Veteribus aberat, cum Classicus ac Tutor €per speciem explorandi praegressi cum ducibus Germanorum €pacta firmavere. tumque primum discreti a legionibus pro- @1 €prio vallo castra sua circumdant, obtestante Vocula non adeo €turbatam civilibus armis rem Romanam ut Treviris etiam €Lingonibusque despectui sit. superesse fidas provincias, €victores exercitus, fortunam imperii et ultores deos. sic olim €Sacrovirum et Aeduos, nuper Vindicem Galliasque singulis €proeliis concidisse. eadem rursus numina, eadem fata rupto-€res foederum expectarent. melius divo Iulio divoque Au-€gusto notos eorum animos: Galbam et infracta tributa hosti-€lis spiritus induisse. nunc hostis, quia molle servitium; cum €spoliati exutique fuerint, amicos fore. haec ferociter locutus, €postquam perstare in perfidia Classicum Tutoremque videt, €verso itinere Novaesium concedit: Galli duum milium spatio €distantibus campis consedere. illuc commeantium centurio-€num militumque emebantur animi, ut (flagitium incognitum) €Romanus exercitus in externa verba iurarent pignusque tanti €sceleris nece aut vinculis legatorum daretur. Vocula, quam-€quam plerique fugam suadebant, audendum ratus vocata þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜¹ˆ–contione in hunc modum disseruit: @@'Numquam apud vos verba feci aut pro vobis solli-€citior aut pro me securior. nam mihi exitium parari libens €audio mortemque in tot malis [hostium] ut finem miseriarum €expecto: vestri me pudet miseretque, adversus quos non €proelium et acies parantur; id enim fas armorum et ius ho-€stium est: bellum cum populo Romano vestris se manibus €gesturum Classicus sperat imperiumque et sacramentum Gal-€liarum ostentat. adeo nos, si fortuna in praesens virtusque €deseruit, etiam vetera exempla deficiunt, quotiens Romanae €legiones perire praeoptaverint ne loco pellerentur? socii @1 €saepe nostri excindi urbis suas seque cum coniugibus ac li-€beris cremari pertulerunt, neque aliud pretium exitus quam €fides famaque. tolerant cum maxime inopiam obsidiumque €apud Vetera legiones nec terrore aut promissis demoventur: €nobis super arma et viros et egregia castrorum munimenta €frumentum et commeatus quamvis longo bello pares. pecunia €nuper etiam donativo suffecit, quod sive a Vespasiano sive a €Vitellio datum interpretari mavultis, ab imperatore certe Ro-€mano accepistis. tot bellorum victores, apud Geldubam, apud €Vetera, fuso totiens hoste, si pavetis aciem, indignum id qui-€dem, sed est vallum murique et trahendi artes, donec e pro-€ximis provinciis auxilia exercitusque concurrant. sane ego €displiceam: sunt alii legati, tribuni, centurio denique aut €miles. ne hoc prodigium toto terrarum orbe vulgetur, vobis €satellitibus Civilem et Classicum Italiam invasuros. an, si ad €moenia urbis Germani Gallique duxerint, arma patriae infere-€tis? horret animus tanti flagitii imagine. Tutorine Treviro €agentur excubiae? signum belli Batavus dabit, et Germano-€rum catervas supplebitis? quis deinde sceleris exitus, cum €Romanae legiones contra derexerint? transfugae e transfu-€gis et proditores e proditoribus inter recens et vetus sacra-€mentum invisi deis errabitis? te, Iuppiter optime maxime, €quem per octingentos viginti annos tot triumphis coluimus, €te, Quirine Romanae parens urbis, precor venerorque ut, si €vobis non fuit cordi me duce haec castra incorrupta et inte-€merata servari, at certe pollui foedarique a Tutore et Classico €ne sinatis, militibus Romanis aut innocentiam detis aut ma-€turam et sine noxa paenitentiam.' @@Varie excepta oratio inter spem metumque ac pu- @1 €dorem. digressum Voculam et de supremis agitantem liberti €servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire. €et Classicus misso Aemilio Longino, desertore primae legio-€nis, caedem eius maturavit; Herennium et Numisium legatos €vinciri satis visum. dein sumptis Romani imperii insignibus €in castra venit. nec illi, quamquam ad omne facinus durato, €verba ultra suppeditavere quam ut sacramentum recitaret: €iuravere qui aderant pro imperio Galliarum. interfectorem €Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium nava-€verat, praemiis attollit. €@@Divisae inde inter Tutorem et Classicum curae. Tutor €valida manu circumdatos Agrippinensis quantumque militum €apud superiorem Rheni ripam in eadem verba adigit, occisis €Mogontiaci tribunis, pulso castrorum praefecto, qui detracta-€verant: Classicus corruptissimum quemque e deditis pergere €ad obsessos iubet, veniam ostentantis, si praesentia seque-€rentur: aliter nihil spei, famem ferrumque et extrema passu-€ros. adiecere qui missi erant exemplum suum. @@Obsessos hinc fides, inde egestas inter decus ac €flagitium distrahebant. cunctantibus solita insolitaque ali-€menta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris ani-€malibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit. €virgulta postremo et stirpis et internatas saxis herbas vellen-€tes miseriarum patientiaeque documentum fuere, donec egre-€giam laudem fine turpi macularent, missis ad Civilem legatis €vitam orantes. neque ante preces admissae quam in verba €Galliarum iurarent: tum pactus praedam castrorum dat custo-€des qui pecuniam calones sarcinas retentarent et qui ipsos €levis abeuntis prosequerentur. ad quintum ferme lapidem @1 €coorti Germani incautum agmen adgrediuntur. pugnacissi-€mus quisque in vestigio, multi palantes occubuere: ceteri €retro in castra perfugiunt, querente sane Civile et increpante €Germanos tamquam fidem per scelus abrumperent. simulata €ea fuerint an retinere saevientis nequiverit, parum adfirma-€tur. direptis castris faces iniciunt, cunctosque qui proelio €superfuerant incendium hausit. @@Civilis barbaro voto post coepta adversus Romanos €arma propexum rutilatumque crinem patrata demum caede €legionum deposuit; et ferebatur parvulo filio quosdam capti-€vorum sagittis iaculisque puerilibus figendos obtulisse. cete-€rum neque se neque quemquam Batavum in verba Galliarum €adegit, fisus Germanorum opibus et, si certandum adversus €Gallos de possessione rerum foret, inclutus fama et potior. €Munius Lupercus legatus legionis inter dona missus Veledae. €ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud €Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et auge-€scente superstitione arbitrantur deas. tuncque Veledae aucto-€ritas adolevit; nam prosperas Germanis res et excidium le-€gionum praedixerat. sed Lupercus in itinere interfectus. €pauci centurionum tribunorumque in Gallia geniti reservan-€tur pignus societati. cohortium alarum legionum hiberna sub-€versa cremataque, iis tantum relictis quae Mogontiaci ac Vin-€donissae sita sunt. @@Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a €Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, prae-€finita die intra quam castris excederet. medium omne tempus €per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud @1 €Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia: €quale illud iter? quis dux viae? et omnia in arbitrio eorum €quos vitae necisque dominos fecissent. alii nulla dedecoris €cura pecuniam aut carissima sibimet ipsi circumdare, qui-€dam expedire arma telisque tamquam in aciem accingi. haec €meditantibus advenit proficiscendi hora expectatione tristior. €quippe intra vallum deformitas haud perinde notabilis: de-€texit ignominiam campus et dies. revulsae imperatorum ima-€gines, inhonora signa, fulgentibus hinc inde Gallorum vexillis; €silens agmen et velut longae exequiae; dux Claudius San-€ctus effosso oculo dirus ore, ingenio debilior. duplicatur €flagitium, postquam desertis Bonnensibus castris altera se €legio miscuerat. et vulgata captarum legionum fama cuncti €qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes €ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo ni-€mium fruebantur. non tulit ala Picentina gaudium insultantis €vulgi, spretisque Sancti promissis aut minis Mogontiacum €abeunt; ac forte obvio interfectore Voculae Longino, con-€iectis in eum telis initium exolvendae in posterum culpae €fecere: legiones nihil mutato itinere ante moenia Trevirorum €considunt. @@Civilis et Classicus rebus secundis sublati, an colo-€niam Agrippinensem diripiendam exercitibus suis permitte-€rent dubitavere. saevitia ingenii et cupidine praedae ad ex-€cidium civitatis trahebantur: obstabat ratio belli et novum €imperium inchoantibus utilis clementiae fama; Civilem etiam €beneficii memoria flexit, quod filium eius primo rerum motu €in colonia Agrippinensi deprehensum honorata custodia ha- @1 €buerant. sed Transrhenanis gentibus invisa civitas opulentia €auctuque; neque alium finem belli rebantur quam si promisca €ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque €dispersisset. @@Igitur Tencteri, Rheno discreta gens, missis legatis €mandata apud concilium Agrippinensium edi iubent, quae €ferocissimus e legatis in hunc modum protulit: 'redisse vos €in corpus nomenque Germaniae communibus deis et prae-€cipuo deorum Marti grates agimus, vobisque gratulamur quod €tandem liberi inter liberos eritis; nam ad hunc diem flumina €ac terram et caelum quodam modo ipsum clauserant Romani €ut conloquia congressusque nostros arcerent, vel, quod con-€tumeliosius est viris ad arma natis, inermes ac prope nudi €sub custode et pretio coiremus. sed ut amicitia societasque €nostra in aeternum rata sint, postulamus a vobis muros colo-€niae, munimenta servitii, detrahatis (etiam fera animalia, si þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜Àˆclausa teneas, virtutis obliviscuntur), Romanos omnis in fini-€bus vestris trucidetis (haud facile libertas et domini miscen-€tur): bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere €quicquam aut segregare causam suam possit. liceat nobis €vobisque utramque ripam colere, ut olim maioribus nostris: €quo modo lucem diemque omnibus hominibus, ita omnis ter-€ras fortibus viris natura aperuit. instituta cultumque patrium €resumite, abruptis voluptatibus, quibus Romani plus adver-€sus subiectos quam armis valent. sincerus et integer et ser-€vitutis oblitus populus aut ex aequo agetis aut aliis impe-€ritabitis.' @@Agrippinenses sumpto consultandi spatio, quando €neque subire condiciones metus futuri neque palam asper-€nari condicio praesens sinebat, in hunc modum respondent: @1 €'quae prima libertatis facultas data est, avidius quam cautius €sumpsimus, ut vobis ceterisque Germanis, consanguineis €nostris, iungeremur. muros civitatis, congregantibus se cum €maxime Romanorum exercitibus, augere nobis quam diruere €tutius est. si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus €nostris fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque €sedis refugerunt. deductis olim et nobiscum per conubium €sociatis quique mox provenerunt haec patria est; nec vos €adeo iniquos existimamus ut interfici a nobis parentes fratres €liberos nostros velitis. vectigal et onera commerciorum re-€solvimus: sint transitus incustoditi sed diurni et inermes, €donec nova et recentia iura vetustate in consuetudinem ver-€tuntur. arbitrum habebimus Civilem et Veledam, apud quos €pacta sancientur.' sic lenitis Tencteris legati ad Civilem ac €Veledam missi cum donis cuncta ex voluntate Agrippinen-€sium perpetravere; sed coram adire adloquique Veledam ne-€gatum: arcebantur aspectu quo venerationis plus inesset. €ipsa edita in turre; delectus e propinquis consulta respon-€saque ut internuntius numinis portabat. @@Civilis societate Agrippinensium auctus proximas €civitates adfectare aut adversantibus bellum inferre statuit. €occupatisque Sunucis et iuventute eorum per cohortis com-€posita, quo minus ultra pergeret, Claudius Labeo Baetasiorum €Tungrorumque et Nerviorum tumultuaria manu restitit, fretus €loco, quia pontem Mosae fluminis anteceperat. pugnabatur-€que in angustiis ambigue donec Germani transnatantes terga €Labeonis invasere; simul Civilis, ausus an ex composito, €intulit se agmini Tungrorum, et clara voce 'non ideo' inquit @1 €'bellum sumpsimus, ut Batavi et Treviri gentibus imperent: €procul haec a nobis adrogantia. accipite societatem: trans-€gredior ad vos, seu me ducem seu militem mavultis.' move-€batur vulgus condebantque gladios, cum Campanus ac Iuvena-€lis e primoribus Tungrorum universam ei gentem dedidere; €Labeo antequam circumveniretur profugit. Civilis Baetasios €quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, €ingens rerum, perculsis civitatum animis vel sponte incli-€nantibus. @@Interea Iulius Sabinus proiectis foederis Romani mo-€numentis Caesarem se salutari iubet magnamque et incondi-€tam popularium turbam in Sequanos rapit, conterminam civi-€tatem et nobis fidam; nec Sequani detractavere certamen. €fortuna melioribus adfuit: fusi Lingones. Sabinus festinatum €temere proelium pari formidine deseruit; utque famam exitii €sui faceret, villam, in quam perfugerat, cremavit, illic volun-€taria morte interisse creditus. sed quibus artibus latebrisque €vitam per novem mox annos traduxerit, simul amicorum eius €constantiam et insigne Epponinae uxoris exemplum suo loco €reddemus. Sequanorum prospera acie belli impetus stetit. €resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere, €principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis €in commune consultarent, libertas an pax placeret. @@At Romae cuncta in deterius audita Mucianum an-€gebant, ne quamquam egregii duces (iam enim Gallum An-€nium et Petilium Cerialem delegerat) summam belli parum €tolerarent. nec relinquenda urbs sine rectore; et Domitiani €indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo €Antonio Varoque Arrio. Varus praetorianis praepositus vim @1 €atque arma retinebat: eum Mucianus pulsum loco, ne sine €solacio ageret, annonae praefecit. utque Domitiani animum €Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui €Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domi-€tiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare €egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem €nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utra-€que munia sufficere. adsumuntur e civitate clarissimus quis-€que et alii per ambitionem. simul Domitianus Mucianusque €accingebantur, dispari animo, ille spe ac iuventa properus, €hic moras nectens quis flagrantem retineret, ne ferocia €aetatis et pravis impulsoribus, si exercitum invasisset, paci €belloque male consuleret. legiones victrices, octava, undecima, €decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis €secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio tra-€ducuntur; quarta decima legio e Britannia, sexta ac prima ex €Hispania accitae. €@@Igitur venientis exercitus fama et suopte ingenio ad mi-€tiora inclinantes Galliarum civitates in Remos convenere. €Trevirorum legatio illic opperiebatur, acerrimo instinctore €belli Iulio Valentino. is meditata oratione cuncta magnis im-€periis obiectari solita contumeliasque et invidiam in populum €Romanum effudit, turbidus miscendis seditionibus et pleris-€que gratus vaecordi facundia. @@At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Ro-€manam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab €ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super €caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, €iuniores periculo ac metu continuit: et Valentini animum lau-€dabant, consilium Auspicis sequebantur. constat obstitisse @1 €Treviris Lingonibusque apud Gallias, quod Vindicis motu €cum Verginio steterant. deterruit plerosque provinciarum €aemulatio: quod bello caput? unde ius auspiciumque pete-€retur? quam, si cuncta provenissent, sedem imperio lege-€rent? nondum victoria, iam discordia erat, aliis foedera, €quibusdam opes virisque aut vetustatem originis per iurgia €iactantibus: taedio futurorum praesentia placuere. scribun-€tur ad Treviros epistulae nomine Galliarum ut abstinerent €armis, impetrabili venia et paratis deprecatoribus, si paeni-€teret: restitit idem Valentinus obstruxitque civitatis suae €auris, haud perinde instruendo bello intentus quam frequens €contionibus. @@Igitur non Treviri neque Lingones ceteraeve rebel-€lium civitates pro magnitudine suscepti discriminis agere; €ne duces quidem in unum consulere, sed Civilis avia Belga-€rum circumibat, dum Claudium Labeonem capere aut extur-€bare nititur; Classicus segne plerumque otium trahens velut €parto imperio fruebatur; ne Tutor quidem maturavit superio-€rem Germaniae ripam et ardua Alpium praesidiis claudere. €atque interim unaetvicensima legio Vindonissa, Sextilius Fe-€lix cum auxiliariis cohortibus per Raetiam inrupere; accessit €ala Singularium excita olim a Vitellio, deinde in partis Vespa-€siani transgressa. praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis €genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus €avunculo infensusque. Tutor Trevirorum copias, recenti €Vangionum, Caeracatium, Tribocorum dilectu auctas, vete-€rano pedite atque equite firmavit, corruptis spe aut metu sub-€actis legionariis; qui primo cohortem praemissam a Sextilio €Felice interficiunt, mox ubi duces exercitusque Romanus €propinquabant, honesto transfugio rediere, secutis Tribocis €Vangionibusque et Caeracatibus. Tutor Treviris comitanti- @1 €bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia €pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, €quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque. €ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis armis per agros €palatur: quidam principum, ut primi posuisse bellum vide-€rentur, in civitates quae societatem Romanam non exuerant, €perfugere. legiones a Novaesio Bonnaque in Treviros, ut €supra memoravimus, traductae se ipsae in verba Vespasiani þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜Æˆœadigunt. haec Valentino absente gesta; qui ubi adventabat €furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, €legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere: €Valentinus ac Tutor in arma Treviros retrahunt, occisis He-€rennio ac Numisio legatis quo minore spe veniae cresceret €vinculum sceleris. @@Hic belli status erat cum Petilius Cerialis Mogontia-€cum venit. eius adventu erectae spes; ipse pugnae avidus €et contemnendis quam cavendis hostibus melior, ferocia ver-€borum militem incendebat, ubi primum congredi licuisset, €nullam proelio moram facturus. dilectus per Galliam habitos €in civitates remittit ac nuntiare iubet sufficere imperio legio-€nes: socii ad munia pacis redirent securi velut confecto €bello quod Romanae manus excepissent. auxit ea res Gallo-€rum obsequium: nam recepta iuventute facilius tributa tole-€ravere, proniores ad officia quod spernebantur. at Civilis et €Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hosti-€bus prospera accepere, trepidi ac properantes, dum disper-€sas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valen-€tinum monuere ne summae rei periculum faceret. eo rapidius €Cerialis, missis in Mediomatricos qui breviore itinere legiones @1 €in hostem verterent, contracto quod erat militum Mogontiaci €quantumque secum transvexerat, tertiis castris Rigodulum €venit, quem locum magna Trevirorum manu Valentinus in-€sederat, montibus aut Mosella amne saeptum; et addiderat €fossas obicesque saxorum. nec deterruere ea munimenta €Romanum ducem quo minus peditem perrumpere iuberet, €equitum aciem in collem erigeret, spreto hoste, quem temere €collectum haud ita loco iuvari ut non plus suis in vir-€tute foret. paulum morae in adscensu, dum missilia ho-€stium praevehuntur: ut ventum in manus, deturbati ruinae €modo praecipitantur. et pars equitum aequioribus iugis €circumvecta nobilissimos Belgarum, in quis ducem Valen-€tinum, cepit. @@Cerialis postero die coloniam Trevirorum ingressus €est, avido milite eruendae civitatis. hanc esse Classici, hanc €Tutoris patriam; horum scelere clausas caesasque legiones. €quid tantum Cremonam meruisse? quam e gremio Italiae €raptam quia unius noctis moram victoribus attulerit. stare €in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et €ducum caedibus ovantem. redigeretur praeda in fiscum: ipsis €sufficere ignis et rebellis coloniae ruinas, quibus tot castro-€rum excidia pensarentur. Cerialis metu infamiae, si licentia €saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras: et pa-€ruere, posito civium bello ad externa modestiores. convertit €inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis €aspectus. stabant conscientia flagitii maestae, fixis in terram €oculis: nulla inter coeuntis exercitus consalutatio; neque so-€lantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria €et lucem ipsam vitantes. nec proinde periculum aut metus €quam pudor ac dedecus obstupefecerat, attonitis etiam victo- @1 €ribus, qui vocem precesque adhibere non ausi lacrimis ac €silentio veniam poscebant, donec Cerialis mulceret animos, €fato acta dictitans quae militum ducumque discordia vel €fraude hostium evenissent. primum illum stipendiorum et €sacramenti diem haberent: priorum facinorum neque impe-€ratorem neque se meminisse. tunc recepti in eadem castra, €et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove sedi-€tionem aut cladem commilitoni obiectaret. @@Mox Treviros ac Lingonas ad contionem vocatos ita €adloquitur: 'neque ego umquam facundiam exercui, et popu-€li Romani virtutem armis adfirmavi: sed quoniam apud €vos verba plurimum valent bonaque ac mala non sua natura, €sed vocibus seditiosorum aestimantur, statui pauca disserere €quae profligato bello utilius sit vobis audisse quam nobis €dixisse. terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt €duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus €vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fati-€gabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hosti-€bus servitutem imposuerant. quot proeliis adversus Cimbros €Teutonosque, quantis exercituum nostrorum laboribus quove €eventu Germanica bella tractaverimus, satis clarum. nec ideo €Rhenum insedimus ut Italiam tueremur, sed ne quis alius €Ariovistus regno Galliarum potiretur. an vos cariores Civili €Batavisque et transrhenanis gentibus creditis quam maiori-€bus eorum patres avique vestri fuerunt? eadem semper causa €Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et €mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus €suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent: €ceterum libertas et speciosa nomina praetexuntur; nec quis- @1 €quam alienum servitium et dominationem sibi concupivit ut €non eadem ista vocabula usurparet.' @@'Regna bellaque per Gallias semper fuere donec in €nostrum ius concederetis. nos, quamquam totiens lacessiti, €iure victoriae id solum vobis addidimus, quo pacem tueremur; €nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipen-€diis neque stipendia sine tributis haberi queunt: cetera in €communi sita sunt. ipsi plerumque legionibus nostris prae-€sidetis, ipsi has aliasque provincias regitis; nihil separatum €clausumve. et laudatorum principum usus ex aequo quam-€vis procul agentibus: saevi proximis ingruunt. quo modo €sterilitatem aut nimios imbris et cetera naturae mala, ita lu-€xum vel avaritiam dominantium tolerate. vitia erunt, donec €homines, sed neque haec continua et meliorum interventu €pensantur: nisi forte Tutore et Classico regnantibus mode-€ratius imperium speratis, aut minoribus quam nunc tributis €parabuntur exercitus quibus Germani Britannique arceantur. €nam pulsis, quod di prohibeant, Romanis quid aliud quam €bella omnium inter se gentium existent? octingentorum an-€norum fortuna disciplinaque compages haec coaluit, quae €convelli sine exitio convellentium non potest: sed vobis ma-€ximum discrimen, penes quos aurum et opes, praecipuae €bellorum causae. proinde pacem et urbem, quam victi victo-€resque eodem iure obtinemus, amate colite: moneant vos €utriusque fortunae documenta ne contumaciam cum pernicie €quam obsequium cum securitate malitis.' tali oratione gra-€viora metuentis composuit erexitque. @@Tenebantur victore exercitu Treviri, cum Civilis et €Classicus misere ad Cerialem epistulas, quarum haec senten-€tia fuit: Vespasianum, quamquam nuntios occultarent, ex-€cessisse vita, urbem atque Italiam interno bello consumptam, @1 €Muciani ac Domitiani vana et sine viribus nomina: si Cerialis €imperium Galliarum velit, ipsos finibus civitatium suarum con-€tentos; si proelium mallet, ne id quidem abnuere. ad ea Ce-€rialis Civili et Classico nihil: eum qui attulerat [2et]2 ipsas epistu-€las ad Domitianum misit. €@@Hostes divisis copiis advenere undique. plerique culpa-€bant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuis-€set. Romanus exercitus castra fossa valloque circumdedit, €quis temere antea intutis consederat. @@Apud Germanos diversis sententiis certabatur. Civi-€lis opperiendas Transrhenanorum gentis, quarum terrore €fractae populi Romani vires obtererentur: Gallos quid aliud €quam praedam victoribus? et tamen, quod roboris sit, Bel-€gas secum palam aut voto stare. Tutor cunctatione crescere €rem Romanam adfirmabat, coeuntibus undique exercitibus: €transvectam e Britannia legionem, accitas ex Hispania, ad-€ventare ex Italia; nec subitum militem, sed veterem exper-€tumque belli. nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iu-€beri, non regi, sed cuncta ex libidine agere; pecuniamque ac €dona, quis solis corrumpantur, maiora apud Romanos, et ne-€minem adeo in arma pronum ut non idem pretium quietis €quam periculi malit. quod si statim congrediantur, nullas esse €Ceriali nisi e reliquiis Germanici exercitus legiones, foede-€ribus Galliarum obstrictas. idque ipsum quod inconditam €nuper Valentini manum contra spem suam fuderint, alimen-€tum illis ducique temeritatis: ausuros rursus venturosque in €manus non imperiti adulescentuli, verba et contiones quam €ferrum et arma meditantis, sed Civilis et Classici; quos ubi €aspexerint, redituram in animos formidinem, fugam famem-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜Ìˆ•que ac totiens captis precariam vitam. neque Treviros aut @1 €Lingonas benevolentia contineri: resumpturos arma, ubi me-€tus abscesserit. diremit consiliorum diversitatem adprobata €Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur. @@Media acies Vbiis Lingonibusque data; dextro cornu €cohortes Batavorum, sinistro Bructeri Tencterique. pars mon-€tibus, alii viam inter Mosellamque flumen tam impro-€visi adsiluere ut in cubiculo ac lectulo Cerialis (neque enim €noctem in castris egerat) pugnari simul vincique suos audie-€rit, increpans pavorem nuntiantium, donec universa clades in €oculis fuit: perrupta legionum castra, fusi equites, medius €Mosellae pons, qui ulteriora coloniae adnectit, ab hostibus €insessus. Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu €retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeri-€tate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa €manu firmavit. mox in castra reversus palantis captarum €apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum €apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt. in-€census ira 'non Flaccum' inquit, 'non Voculam deseritis: €nulla hic proditio; neque aliud excusandum habeo quam quod €vos Gallici foederis oblitos redisse in memoriam Romani €sacramenti temere credidi. adnumerabor Numisiis et He-€renniis, ut omnes legati vestri aut militum manibus aut ho-€stium ceciderint. ite, nuntiate Vespasiano vel, quod propius €est, Civili et Classico, relictum a vobis in acie ducem: ve-€nient legiones quae neque me inultum neque vos impunitos €patiantur.' @@Vera erant, et a tribunis praefectisque eadem inge-€rebantur. consistunt per cohortis et manipulos; neque enim €poterat patescere acies effuso hoste et impedientibus tento- @1 €riis sarcinisque, cum intra vallum pugnaretur. Tutor et Clas-€sicus et Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos €pro libertate, Batavos pro gloria, Germanos ad praedam in-€stigantes. et cuncta pro hostibus erant, donec legio unaet-€vicensima patentiore quam ceterae spatio conglobata susti-€nuit ruentis, mox impulit. nec sine ope divina mutatis re-€pente animis terga victores vertere. ipsi territos se cohor-€tium aspectu ferebant, quae primo impetu disiectae summis €rursus iugis congregabantur ac speciem novi auxilii fecerant. €sed obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omisso €hoste spolia consectandi. Cerialis ut incuria prope rem ad-€flixit, ita constantia restituit; secutusque fortunam castra ho-€stium eodem die capit excinditque. @@Nec in longum quies militi data. orabant auxilium €Agrippinenses offerebantque uxorem ac sororem Civilis et €filiam Classici, relicta sibi pignora societatis. atque interim €dispersos in domibus Germanos trucidaverant; unde metus €et iustae preces invocantium, antequam hostes reparatis viri-€bus ad spem vel ad ultionem accingerentur. namque et Ci-€vilis illuc intenderat, non invalidus, flagrantissima cohortium €suarum integra, quae e Chaucis Frisiisque composita Tol-€biaci in finibus Agrippinensium agebat: sed tristis nuntius €avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis €epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne in-€iecto cremavere; simul Cerialis propero agmine subvenit. €circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima le-€gio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oce-€ano ambiuntur. sed legionem terrestri itinere Fabius Priscus €legatus in Nervios Tungrosque duxit, eaeque civitates in de-€ditionem acceptae: classem ultro Canninefates adgressi sunt @1 €maiorque pars navium depressa aut capta. et Nerviorum €multitudinem, sponte commotam ut pro Romanis bellum ca-€pesseret, idem Canninefates fudere. Classicus quoque ad-€versus equites Novaesium a Ceriale praemissos secundum €proelium fecit: quae modica sed crebra damna famam victo-€riae nuper partae lacerabant. @@Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, €mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset. €neque Antonium Primum adsciri inter comites a Domitiano €passus est, favore militum anxius et superbia viri aequalium €quoque, adeo superiorum intolerantis. profectus ad Vespa-€sianum Antonius ut non pro spe sua excipitur, ita neque €averso imperatoris animo. trahebatur in diversa, hinc meritis €Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde €Muciani epistulis: simul ceteri ut infestum tumidumque in-€sectabantur, adiunctis prioris vitae criminibus. neque ipse €deerat adrogantia vocare offensas, nimius commemorandis €quae meruisset: alios ut imbellis, Caecinam ut captivum ac €dediticium increpat. unde paulatim levior viliorque haberi, €manente tamen in speciem amicitia. @@Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae sta-€tos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa €miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespa-€sianum inclinatio numinum ostenderetur. e plebe Alexandrina €quidam oculorum tabe notus genua eius advolvitur, remedium €caecitatis exposcens gemitu, monitu Serapidis dei, quem de-€dita superstitionibus gens ante alios colit; precabaturque €principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere €oris excremento. alius manum aeger eodem deo auctore @1 €ut pede ac vestigio Caesaris calcaretur orabat. Vespasianus €primo inridere, aspernari; atque illis instantibus modo famam €vanitatis metuere, modo obsecratione ipsorum et vocibus €adulantium in spem induci: postremo aestimari a medicis iu-€bet an talis caecitas ac debilitas ope humana superabiles €forent. medici varie disserere: huic non exesam vim lumi-€nis et redituram si pellerentur obstantia; illi elapsos in pra-€vum artus, si salubris vis adhibeatur, posse integrari. id for-€tasse cordi deis et divino ministerio principem electum; de-€nique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludi-€brium penes miseros fore. igitur Vespasianus cuncta fortu-€nae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto €ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur. €statim conversa ad usum manus, ac caeco reluxit dies. utrum-€que qui interfuere nunc quoque memorant, postquam nullum €mendacio pretium. @@Altior inde Vespasiano cupido adeundi sacram se-€dem ut super rebus imperii consuleret: arceri templo cunctos €iubet. atque ingressus intentusque numini respexit pone ter-€gum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem pro-€cul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore de-€tineri haud ignorabat. percontatur sacerdotes num illo die €Basilides templum inisset, percontatur obvios num in urbe €visus sit; denique missis equitibus explorat illo temporis mo-€mento octoginta milibus passuum afuisse: tunc divinam spe-€ciem et vim responsi ex nomine Basilidis interpretatus est. @@Origo dei nondum nostris auctoribus celebrata: Ae-€gyptiorum antistites sic memorant, Ptolemaeo regi, qui Mace-€donum primus Aegypti opes firmavit, cum Alexandriae recens €conditae moenia templaque et religiones adderet, oblatum @1 €per quietem decore eximio et maiore quam humana specie €iuvenem, qui moneret ut fidissimis amicorum in Pontum mis-€sis effigiem suam acciret; laetum id regno magnamque et €inclutam sedem fore quae excepisset: simul visum eundem €iuvenem in caelum igne plurimo attolli. Ptolemaeus omine €et miraculo excitus sacerdotibus Aegyptiorum, quibus mos €talia intellegere, nocturnos visus aperit. atque illis Ponti et €externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente €Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine €exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat. €Timotheus quaesitis qui in Pontum meassent, cognoscit ur-€bem illic Sinopen, nec procul templum vetere inter accolas €fama Iovis Ditis: namque et muliebrem effigiem adsistere €quam plerique Proserpinam vocent. sed Ptolemaeus, ut sunt €ingenia regum, pronus ad formidinem, ubi securitas rediit, €voluptatum quam religionum adpetens neglegere paulatim €aliasque ad curas animum vertere, donec eadem species ter-€ribilior iam et instantior exitium ipsi regnoque denuntiaret €ni iussa patrarentur. tum legatos et dona Scydrothemidi regi €(is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepit-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¤˜Óˆ™que navigaturis ut Pythicum Apollinem adeant. illis mare se-€cundum, sors oraculi haud ambigua: irent simulacrumque €patris sui reveherent, sororis relinquerent. @@Vt Sinopen venere, munera preces mandata regis €sui Scydrothemidi adlegant. qui [2di]2versus animi modo numen €pavescere, modo minis adversantis populi terreri; saepe do-€nis promissisque legatorum flectebatur. atque interim triennio €exacto Ptolemaeus non studium, non preces omittere: digni-€tatem legatorum, numerum navium, auri pondus augebat. @1 €tum minax facies Scydrothemidi offertur ne destinata deo €ultra moraretur: cunctantem varia pernicies morbique et €manifesta caelestium ira graviorque in dies fatigabat. advo-€cata contione iussa numinis, suos Ptolemaeique visus, in-€gruentia mala exponit: vulgus aversari regem, invidere Ae-€gypto, sibi metuere templumque circumsedere. maior hinc €fama tradidit deum ipsum adpulsas litori navis sponte con-€scendisse: mirum inde dictu, tertio die tantum maris emensi €Alexandriam adpelluntur. templum pro magnitudine urbis €extructum loco cui nomen Rhacotis; fuerat illic sacellum Se-€rapidi atque Isidi antiquitus sacratum. haec de origine et €advectu dei celeberrima. nec sum ignarus esse quosdam €qui Seleucia urbe Syriae accitum regnante Ptolemaeo, quem €tertia aetas tulit; alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem, €ex qua transierit, Memphim perhibent, inclutam olim et vete-€ris Aegypti columen. deum ipsum multi Aesculapium, quod €medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum €illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium po-€tentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso mani-€festa, aut per ambages coniectant. @@At Domitianus Mucianusque antequam Alpibus pro-€pinquarent, prosperos rerum in Treviris gestarum nuntios €accepere. praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus €nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu fe-€rebat. auditus ideo tantum ut nosceretur ingenium eius, €damnatusque inter ipsum supplicium exprobranti cuidam €patriam eius captam accipere se solacium mortis respondit. €sed Mucianus quod diu occultaverat, ut recens exprompsit: €quoniam benignitate deum fractae hostium vires forent, pa-€rum decore Domitianum confecto prope bello alienae gloriae @1 €interventurum. si status imperii aut salus Galliarum in dis-€crimine verteretur, debuisse Caesarem in acie stare, Canni-€nefatis Batavosque minoribus ducibus delegandos: ipse Lu-€guduni vim fortunamque principatus e proximo ostentaret, €nec parvis periculis immixtus et maioribus non defuturus. @@Intellegebantur artes, sed pars obsequii in eo ne de-€prehenderentur: ita Lugudunum ventum. unde creditur Do-€mitianus occultis ad Cerialem nuntiis fidem eius temptavisse €an praesenti sibi exercitum imperiumque traditurus foret. €qua cogitatione bellum adversus patrem agitaverit an opes €virisque adversus fratrem, in incerto fuit: nam Cerialis €salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem. €Domitianus sperni a senioribus iuventam suam cernens mo-€dica quoque et usurpata antea munia imperii omittebat, sim-€plicitatis ac modestiae imagine in altitudinem conditus stu-€diumque litterarum et amorem carminum simulans, quo ve-€laret animum et fratris [2se]2 aemulationi subduceret, cuius dispa-€rem mitioremque naturam contra interpretabatur. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER V}1 ‘@@Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae €Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia €clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provincia-€rum et exercituum studiis. atque ipse, ut super fortunam €crederetur, decorum se promptumque in armis ostendebat, €comitate et adloquiis officia provocans ac plerumque in €opere, in agmine gregario militi mixtus, incorrupto ducis €honore. tres eum in Iudaea legiones, quinta et decima et €quinta decima, vetus Vespasiani miles, excepere. addidit e €Syria duodecimam et adductos Alexandria duoetvicensima-€nos tertianosque; comitabantur viginti sociae cohortes, octo €equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia €regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa €Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua €quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum. €his cum copiis finis hostium ingressus composito agmine, €cuncta explorans paratusque decernere, haud procul Hiero-€solymis castra facit. @@Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri €sumus, congruens videtur primordia eius aperire. €@@Iudaeos Creta insula profugos novissima Libyae insedisse @1 €memorant, qua tempestate Saturnus vi Iovis pulsus cesserit €regnis. argumentum e nomine petitur: inclutum in Creta €Idam montem, accolas Idaeos aucto in barbarum cognomento €Iudaeos vocitari. quidam regnante Iside exundantem per €Aegyptum multitudinem ducibus Hierosolymo ac Iuda proxi-€mas in terras exoneratam; plerique Aethiopum prolem, quos €rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit. €sunt qui tradant Assyrios convenas, indigum agrorum popu-€lum, parte Aegypti potitos, mox proprias urbis Hebraeas-€que terras et propiora Syriae coluisse. clara alii Iudaeorum €initia, Solymos, carminibus Homeri celebratam gentem, con-€ditae urbi Hierosolyma nomen e suo fecisse. @@Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum €tabe quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammo-€nis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus €hominum ut invisum deis alias in terras avehere iussum. sic €conquisitum collectumque vulgus, postquam vastis locis re-€lictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus, Moysen unum €exulum monuisse ne quam deorum hominumve opem ex-€pectarent utrisque deserti, sed sibimet duce caelesti crede-€rent, primo cuius auxilio praesentis miserias pepulissent. €adsensere atque omnium ignari fortuitum iter incipiunt. sed €nihil aeque quam inopia aquae fatigabat, iamque haud procul €exitio totis campis procubuerant, cum grex asinorum agre-€stium e pastu in rupem nemore opacam concessit. secutus Moy-€ses coniectura herbidi soli largas aquarum venas aperit. id le-€vamen; et continuum sex dierum iter emensi septimo pulsis €cultoribus obtinuere terras, in quis urbs et templum dicata. @1 @@Moyses quo sibi in posterum gentem firmaret, novos €ritus contrariosque ceteris mortalibus indidit. profana illic €omnia quae apud nos sacra, rursum concessa apud illos quae €nobis incesta. effigiem animalis, quo monstrante errorem €sitimque depulerant, penetrali sacravere, caeso ariete velut €in contumeliam Hammonis; bos quoque immolatur, quoniam €Aegyptii Apin colunt. sue abstinent memoria cladis, quod ipsos €scabies quondam turpaverat, cui id animal obnoxium. lon-€gam olim famem crebris adhuc ieiuniis fatentur, et raptarum €frugum argumentum panis Iudaicus nullo fermento detinetur. €septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tu-€lerit; dein blandiente inertia septimum quoque annum igna-€viae datum. alii honorem eum Saturno haberi, seu principia €religionis tradentibus Idaeis, quos cum Saturno pulsos et €conditores gentis accepimus, seu quod de septem sideribus, €quis mortales reguntur, altissimo orbe et praecipua po-€tentia stella Saturni feratur, ac pleraque caelestium viam suam €et cursus septenos per numeros commeare. @@Hi ritus quoquo modo inducti antiquitate defendun-€tur: cetera instituta, sinistra foeda, pravitate valuere. nam €pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes €illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud €ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adver-€sus omnis alios hostile odium. separati epulis, discreti cu-€bilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu €abstinent; inter se nihil inlicitum. circumcidere genitalia in- @1 €stituerunt ut diversitate noscantur. transgressi in morem €eorum idem usurpant, nec quicquam prius imbuuntur quam €contemnere deos, exuere patriam, parentes liberos fratres €vilia habere. augendae tamen multitudini consulitur; nam et €necare quemquam ex agnatis nefas, animosque proelio aut €suppliciis peremptorum aeternos putant: hinc generandi amor €et moriendi contemptus. corpora condere quam cremare e €more Aegyptio, eademque cura et de infernis persuasio, cae-þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¥•ˆ‘lestium contra. Aegyptii pleraque animalia effigiesque com-€positas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen in-€tellegunt: profanos qui deum imagines mortalibus materiis €in species hominum effingant; summum illud et aeternum €neque imitabile neque interiturum. igitur nulla simulacra ur-€bibus suis, nedum templis sistunt; non regibus haec adula-€tio, non Caesaribus honor. sed quia sacerdotes eorum tibia €tympanisque concinebant, hedera vinciebantur vitisque au-€rea templo reperta, Liberum patrem coli, domitorem Orien-€tis, quidam arbitrati sunt, nequaquam congruentibus institu-€tis. quippe Liber festos laetosque ritus posuit, Iudaeorum €mos absurdus sordidusque. @@Terra finesque qua ad Orientem vergunt Arabia ter-€minantur, a meridie Aegyptus obiacet, ab occasu Phoenices €et mare, septentrionem e latere Syriae longe prospectant. €corpora hominum salubria et ferentia laborum. rari imbres, €uber solum: [exuberant] fruges nostrum ad morem praeterque €eas balsamum et palmae. palmetis proceritas et decor, bal-€samum modica arbor: ut quisque ramus intumuit, si vim ferri €adhibeas, pavent venae; fragmine lapidis aut testa aperiuntur; €umor in usu medentium est. praecipuum montium Libanum @1 €erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque €nivibus; idem amnem Iordanen alit funditque. nec Iordanes €pelago accipitur, sed unum atque alterum lacum integer per-€fluit, tertio retinetur. lacus immenso ambitu, specie maris, €sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque €vento impellitur neque piscis aut suetas aquis volucris pati-€tur. inertes undae superiacta ut solido ferunt; periti im-€peritique nandi perinde attolluntur. certo anni bitumen ege-€rit, cuius legendi usum, ut ceteras artis, experientia docuit. €ater suapte natura liquor et sparso aceto concretus innatat; €hunc manu captum, quibus ea cura, in summa navis tra-€hunt: inde nullo iuvante influit oneratque, donec abscindas. €nec abscindere aere ferrove possis: fugit cruorem vestem-€que infectam sanguine, quo feminae per mensis exolvun-€tur. sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undan-€tis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi €vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut €trabes aut saxa discindi. @@Haud procul inde campi quos ferunt olim uberes €magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; et ma-€nere vestigia, terramque ipsam, specie torridam, vim frugi-€feram perdidisse. nam cuncta sponte edita aut manu sata, €sive herba tenus aut flore seu solitam in speciem adolevere, €atra et inania velut in cinerem vanescunt. ego sicut inclitas €quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita ha-€litu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque €fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque @1 €iuxta gravi. et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cu-€ius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur. €modicum id litus et egerentibus inexhaustum. @@Magna pars Iudaeae vicis dispergitur, habent et op-€pida; Hierosolyma genti caput. illic immensae opulentiae €templum, et primis munimentis urbs, dein regia, templum €intimis clausum. ad fores tantum Iudaeo aditus, limine prae-€ter sacerdotes arcebantur. dum Assyrios penes Medosque €et Persas Oriens fuit, despectissima pars servientium: post-€quam Macedones praepolluere, rex Antiochus demere su-€perstitionem et mores Graecorum dare adnisus, quo minus €taeterrimam gentem in melius mutaret, Parthorum bello pro-€hibitus est; nam ea tempestate Arsaces desciverat. tum Iu-€daei Macedonibus invalidis, Parthis nondum adultis (et Ro-€mani procul erant), sibi ipsi reges imposuere; qui mobilitate €vulgi expulsi, resumpta per arma dominatione fugas civium, €urbium eversiones, fratrum coniugum parentum neces alia-€que solita regibus ausi superstitionem fovebant, quia honor €sacerdotii firmamentum potentiae adsumebatur. @@Romanorum primus Cn. Pompeius Iudaeos domuit €templumque iure victoriae ingressus est: inde vulgatum nulla €intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana. muri €Hierosolymorum diruti, delubrum mansit. mox civili inter €nos bello, postquam in dicionem M. Antonii provinciae ces-€serant, rex Parthorum Pacorus Iudaea potitus interfectus-€que a P. Ventidio, et Parthi trans Euphraten redacti: Iu-€daeos C. Sosius subegit. regnum ab Antonio Herodi datum @1 €victor Augustus auxit. post mortem Herodis, nihil expectato €Caesare, Simo quidam regium nomen invaserat. is a Quin-€tilio Varo obtinente Syriam punitus, et gentem coercitam li-€beri Herodis tripertito rexere. sub Tiberio quies. dein iussi €a C. Caesare effigiem eius in templo locare arma potius €sumpsere, quem motum Caesaris mors diremit. Claudius, €defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provin-€ciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus An-€tonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium €servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte €in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, €Claudius nepos esset. @@Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium €Florum procuratorem: sub eo bellum ortum. et comprimere €coeptantem Cestium Gallum Syriae legatum varia proelia ac €saepius adversa excepere. qui ubi fato aut taedio occidit, €missu Neronis Vespasianus fortuna famaque et egregiis mi-€nistris intra duas aestates cuncta camporum omnisque prae-€ter Hierosolyma urbis victore exercitu tenebat. proximus €annus civili bello intentus quantum ad Iudaeos per otium €transiit. pace per Italiam parta et externae curae rediere: €augebat iras quod soli Iudaei non cessissent; simul manere €apud exercitus Titum ad omnis principatus novi eventus ca-€susve utile videbatur. @@Igitur castris, uti diximus, ante moenia Hierosoly-€morum positis instructas legiones ostentavit: Iudaei sub ipsos €muros struxere aciem, rebus secundis longius ausuri et, si €pellerentur, parato perfugio. missus in eos eques cum expe- @1 €ditis cohortibus ambigue certavit; mox cessere hostes et €sequentibus diebus crebra pro portis proelia serebant, donec €adsiduis damnis intra moenia pellerentur. Romani ad obpug-€nandum versi; neque enim dignum videbatur famem hostium €opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia €et cupidine praemiorum. ipsi Tito Roma et opes voluptates-€que ante oculos; ac ni statim Hierosolyma conciderent, mo-€rari videbantur. sed urbem arduam situ opera molesque fir-€maverant, quis vel plana satis munirentur. nam duos collis €in immensum editos claudebant muri per artem obliqui aut in-€trorsus sinuati, ut latera obpugnantium ad ictus patescerent. €extrema rupis abrupta, et turres, ubi mons iuvisset, in sexa-€genos pedes, inter devexa in centenos vicenosque attolle-€bantur, mira specie ac procul intuentibus pares. alia intus €moenia regiae circumiecta, conspicuoque fastigio turris €Antonia, in honorem M. Antonii ab Herode appellata. @@Templum in modum arcis propriique muri, labore €et opere ante alios; ipsae porticus, quis templum ambiba-€tur, egregium propugnaculum. fons perennis aquae, cavati €sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbri-€bus. providerant conditores ex diversitate morum crebra €bella: inde cuncta quamvis adversus longum obsidium; et €a Pompeio expugnatis metus atque usus pleraque monstra-€vere. atque per avaritiam Claudianorum temporum empto €iure muniendi struxere muros in pace tamquam ad bellum, €magna conluvie et ceterarum urbium clade aucti; nam per-€vicacissimus quisque illuc perfugerat eoque seditiosius age-€bant. tres duces, totidem exercitus: extrema et latissima @1 €moenium Simo, mediam urbem Ioannes [quem et Bargioram €vocabant], templum Eleazarus firmaverat. multitudine et ar-€mis Ioannes ac Simo, Eleazarus loco pollebat: sed proelia €dolus incendia inter ipsos, et magna vis frumenti ambusta. €mox Ioannes, missis per speciem sacrificandi qui Eleazarum €manumque eius obtruncarent, templo potitur. ita in duas fa-€ctiones civitas discessit, donec propinquantibus Romanis €bellum externum concordiam pareret. @@Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque vo-€tis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¥˜ƒadversa. visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma €et subito nubium igne conlucere templum. apertae re-€pente delubri fores et audita maior humana vox excedere €deos; simul ingens motus excedentium. quae pauci in me-€tum trahebant: pluribus persuasio inerat antiquis sacerdo-€tum litteris contineri eo ipso tempore fore ut valesceret €Oriens profectique Iudaea rerum potirentur. quae ambages €Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more hu-€manae cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpre-€tati ne adversis quidem ad vera mutabantur. multitudinem €obsessorum omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sexcenta €milia fuisse accepimus: arma cunctis, qui ferre possent, et €plures quam pro numero audebant. obstinatio viris feminis-€que par; ac si transferre sedis cogerentur, maior vitae me-€tus quam mortis. hanc adversus urbem gentemque Caesar €Titus, quando impetus et subita belli locus abnueret, aggeri-€bus vineisque certare statuit: dividuntur legionibus munia €et quies proeliorum fuit, donec cuncta expugnandis urbibus €reperta apud veteres aut novis ingeniis struerentur. @1 @@At Civilis post malam in Treviris pugnam reparato €per Germaniam exercitu apud Vetera castra consedit, tutus €loco, et ut memoria prosperarum illic rerum augescerent bar-€barorum animi. secutus est eodem Cerialis, duplicatis copiis €adventu secundae et tertiae decimae et quartae decimae legio-€num; cohortesque et alae iam pridem accitae post victoriam €properaverant. neuter ducum cunctator, sed arcebat latitudo €camporum suopte ingenio umentium; addiderat Civilis obli-€quam in Rhenum molem, cuius obiectu revolutus amnis ad-€iacentibus superfunderetur. ea loci forma, incertis vadis €subdola et nobis adversa: quippe miles Romanus armis gra-€vis et nandi pavidus, Germanos fluminibus suetos levitas ar-€morum et proceritas corporum attollit. @@Igitur lacessentibus Batavis ferocissimo cuique no-€strorum coeptum certamen, deinde orta trepidatio, cum prae-€altis paludibus arma equi haurirentur. Germani notis vadis €persultabant, omissa plerumque fronte latera ac terga circum-€venientes. neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed €tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile €occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum in-€tegris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implica-€bantur. minor tamen quam pro tumultu caedes, quia non ausi €egredi paludem Germani in castra rediere. eius proelii even-€tus utrumque ducem diversis animi motibus ad maturandum €summae rei discrimen erexit. Civilis instare fortunae, Ce-€rialis abolere ignominiam: Germani prosperis feroces, Ro-€manos pudor excitaverat. nox apud barbaros cantu aut cla-€more, nostris per iram et minas acta. @1 @@Postera luce Cerialis equite et auxiliariis cohortibus €frontem explet, in secunda acie legiones locatae, dux sibi €delectos retinuerat ad improvisa. Civilis haud porrecto ag-€mine, sed cuneis adstitit: Batavi Cugernique in dextro, laeva €ac propiora flumini Transrhenani tenuere. exhortatio du-€cum non more contionis apud universos, sed ut quosque €suorum advehebantur. Cerialis veterem Romani nominis €gloriam, antiquas recentisque victorias; ut perfidum igna-€vum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis €quam proelio opus esse. pauciores nuper cum pluribus cer-€tasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit: su-€peresse qui fugam animis, qui vulnera tergo ferant. pro-€prios inde stimulos legionibus admovebat, domitores Bri-€tanniae quartadecimanos appellans; principem Galbam sex-€tae legionis auctoritate factum; illa primum acie secundanos €nova signa novamque aquilam dicaturos. hinc praevectus €ad Germanicum exercitum manus tendebat, ut suam ripam, €sua castra sanguine hostium reciperarent. alacrior omnium €clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis €bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum spera-€batur. @@Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae €testem virtutis ciens: stare Germanos Batavosque super ve-€stigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis. quo-€cumque oculos Romanus intenderet, captivitatem clademque €et dira omnia obversari. ne terrerentur vario Trevirici €proelii eventu: suam illic victoriam Germanis obstitisse, dum @1 €omissis telis praeda manus impediunt: sed cuncta mox pro-€spera et hosti contraria evenisse. quae provideri astu ducis €oportuerit, providisse, campos madentis et ipsis gnaros, palu-€des hostibus noxias. Rhenum et Germaniae deos in aspe-€ctu: quorum numine capesserent pugnam, coniugum paren-€tum patriae memores: illum diem aut gloriosissimum inter €maiores aut ignominiosum apud posteros fore. ubi sono ar-€morum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, sa-€xis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, ne-€que nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut eli-€cerent, lacessentibus. @@Absumptis quae iaciuntur et ardescente pugna pro-€cursum ab hoste infestius: immensis corporibus et praelon-€gis hastis fluitantem labantemque militem eminus fodiebant; €simul e mole, quam eductam in Rhenum rettulimus, Bructe-€rorum cuneus transnatavit. turbata ibi res et pellebatur socia-€rum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt sup-€pressaque hostium ferocia proelium aequatur. inter quae €perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si €extremo paludis eques mitteretur: solidum illa et Cugernos, €quibus custodia obvenisset, parum intentos. duae alae cum €perfuga missae incauto hosti circumfunduntur. quod ubi cla-€more cognitum, legiones a fronte incubuere, pulsique Ger-€mani Rhenum fuga petebant. debellatum eo die foret, si Ro-€mana classis sequi maturasset: ne eques quidem institit, re-€pente fusis imbribus et propinqua nocte. @@Postera die quartadecima legio in superiorem pro- @1 €vinciam Gallo Annio missa: Cerialis exercitum decima ex €Hispania legio supplevit: Civili Chaucorum auxilia venere. €non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae €ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gna-€rus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Roma-€num aliter transmissurum: quin et diruit molem a Druso Ger-€manico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, €disiectis quae morabantur, effudit. sic velut abacto amne €tenuis alveus insulam inter Germanosque continentium terra-€rum speciem fecerat. transiere Rhenum Tutor quoque et €Classicus et centum tredecim Trevirorum senatores, in quis €fuit Alpinius Montanus, quem a Primo Antonio missum in Gal-€lias superius memoravimus. comitabatur eum frater D. Al-€pinius; simul ceteri miseratione ac donis auxilia concibant €inter gentis periculorum avidas. @@Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium €alarum legionum uno die Civilis quadripertito invaserit, de-€cimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes €Vadamque, cohortium alarumque castra, ita divisis copiis €ut ipse et Verax, sorore eius genitus, Classicusque ac Tu-€tor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi fidu-€cia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore: simul €Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc €cursantem posse medio intercipi. quibus obvenerant castra €decimanorum, obpugnationem legionis arduam rati egres-€sum militem et caedendis materiis operatum turbavere, oc-€ciso praefecto castrorum et quinque primoribus centurionum €paucisque militibus: ceteri se munimentis defendere. in- @1 €terim Germanorum manus Batavoduri interrumpere inchoa-€tum pontem nitebantur: ambiguum proelium nox diremit. @@Plus discriminis apud Grinnes Vadamque. Vadam €Civilis, Grinnes Classicus obpugnabant: nec sisti poterant €interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus €alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo in-€fensum diximus. sed ubi Cerialis cum delecta equitum manu €subvenit, versa fortuna; praecipites Germani in amnem agun-€tur. Civilis dum fugientis retentat, agnitus petitusque telis €relicto equo transnatavit; idem Veraci effugium: Tutorem €Classicumque adpulsae luntres vexere. ne tum quidem €Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit þ³µ±ÿï°°´ÿï‚ÈéóôÿïƒÔáãÿ¥˜•ˆ‹formido et remiges per alia militiae munia dispersi. sane €Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subi-€tus consiliis set eventu clarus: aderat fortuna, etiam ubi artes €defuissent; hinc ipsi exercituique minor cura disciplinae. et €paucos post dies, quamquam periculum captivitatis evasisset, €infamiam non vitavit. @@Profectus Novaesium Bonnamque ad visenda ca-€stra, quae hiematuris legionibus erigebantur, navibus remea-€bat disiecto agmine, incuriosis vigiliis. animadversum id €Germanis et insidias composuere: electa nox atra nubibus, €et prono amne rapti nullo prohibente vallum ineunt. prima €caedes astu adiuta: incisis tabernaculorum funibus suismet €tentoriis coopertos trucidabant. aliud agmen turbare clas-€sem, inicere vincla, trahere puppis; utque ad fallendum si- @1 €lentio, ita coepta caede, quo plus terroris adderent, cuncta €clamoribus miscebant. Romani vulneribus exciti quaerunt €arma, ruunt per vias, pauci ornatu militari, plerique circum €brachia torta veste et strictis mucronibus. dux semisomnus €ac prope intectus errore hostium servatur: namque praeto-€riam navem vexillo insignem, illic ducem rati, abripiunt. Ce-€rialis alibi noctem egerat, ut plerique credidere, ob stuprum €Claudiae Sacratae mulieris Vbiae. vigiles flagitium suum €ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quie-€tem eius turbarent; ita intermisso signo et vocibus se quo-€que in somnum lapsos. multa luce revecti hostes captivis €navibus, praetoriam triremem flumine Lupia donum Vele-€dae traxere. @@Civilem cupido incessit navalem aciem ostentandi: €complet quod biremium quaeque simplici ordine agebantur; €adiecta ingens luntrium vis, tricenos quadragenosque ferunt, €armamenta Liburnicis solita; et simul captae luntres €sagulis versicoloribus haud indecore pro velis iuvabantur. €spatium velut aequoris electum quo Mosae fluminis os am-€nem Rhenum Oceano adfundit. causa instruendae classis €super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gal-€lia adventantes interciperentur. Cerialis miraculo magis quam €metu derexit classem, numero imparem, usu remigum, gu- @1 €bernatorum arte, navium magnitudine potiorem. his flumen €secundum, illi vento agebantur: sic praevecti temptato le-€vium telorum iactu dirimuntur. Civilis nihil ultra ausus trans €Rhenum concessit: Cerialis insulam Batavorum hostiliter po-€pulatus agros villasque Civilis intactas nota arte ducum si-€nebat, cum interim flexu autumni et crebris per aequino-€ctium imbribus superfusus amnis palustrem humilemque in-€sulam in faciem stagni opplevit. nec classis aut commeatus €aderant, castraque in plano sita vi fluminis differebantur. @@Potuisse tunc opprimi legiones et voluisse Germa-€nos, sed dolo a se flexos imputavit Civilis; neque abhorret €vero, quando paucis post diebus deditio insecuta est. nam €Cerialis per occultos nuntios Batavis pacem, Civili veniam €ostentans, Veledam propinquosque monebat fortunam belli, €tot cladibus adversam, opportuno erga populum Romanum €merito mutare: caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam €Batavis patriam; neque aliud Civilis amicitia partum quam €vulnera fugas luctus. exulem eum et extorrem recipientibus €oneri, et satis peccavisse quod totiens Rhenum transcende-€rint. si quid ultra moliantur, inde iniuriam et culpam, hinc €ultionem et deos fore. @@Miscebantur minis promissa; et concussa Trans-€rhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti: non €prorogandam ultra ruinam, nec posse ab una natione totius €orbis servitium depelli. quid profectum caede et incendiis €legionum nisi ut plures validioresque accirentur? si Vespa-€siano bellum navaverint, Vespasianum rerum potiri: sin po-€pulum Romanum armis vocent, quotam partem generis hu-€mani Batavos esse? respicerent Raetos Noricosque et cete- @1 €rorum onera sociorum: sibi non tributa, sed virtutem et viros €indici. proximum id libertati; et si dominorum electio sit, €honestius principes Romanorum quam Germanorum feminas €tolerari. haec vulgus, proceres atrociora: Civilis rabie se-€met in arma trusos; illum domesticis malis excidium gentis €opposuisse. tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur €legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, fe-€rale ipsis sumeretur. ventum ad extrema, ni resipiscere in-€cipiant et noxii capitis poena paenitentiam fateantur. @@Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire sta-€tuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerum-€que magnos animos infringit. petito conloquio scinditur Na-€baliae fluminis pons, in cuius abrupta progressi duces, et €Civilis ita coepit: 'si apud Vitellii legatum defenderer, ne-€que facto meo venia neque dictis fides debebatur; cuncta €inter nos inimica: hostilia ab illo coepta, a me aucta erant: €erga Vespasianum vetus mihi observantia, et cum privatus €esset, amici vocabamur. hoc Primo Antonio notum, cuius €epistulis ad bellum actus sum, ne Germanicae legiones et €Gallica iuventus Alpis transcenderent. quae Antonius epi-€stulis, Hordeonius Flaccus praesens monebat: arma in Ger-€mania movi, quae Mucianus in Syria, Aponius in Moesia, €Flavianus in Pannonia * * * ' @1 ï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¯ôÿ@@@@{1AB EXCESSV DIVI AVGVSTI €@@@@ANNALES}1 ¡Ÿôÿ@@@@{1LIBER I}1 ‘@@Vrbem Romam a principio reges habuere; libertatem €et consulatum L. Brutus instituit. dictaturae ad tempus su-€mebantur; neque decemviralis potestas ultra biennium, neque €tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae, €non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia €cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustum €cessere, qui cuncta discordiis civilibus fessa nomine principis €sub imperium accepit. sed veteris populi Romani prospera €vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibus-€que Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec €gliscente adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et €Claudii ac Neronis res florentibus ipsis ob metum falsae, €postquam occiderant recentibus odiis compositae sunt. €inde consilium mihi pauca de Augusto et extrema tradere, €mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et studio, quorum €causas procul habeo. @@Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publica €arma, Pompeius apud Siciliam oppressus exutoque Lepido, €interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar €dux reliquus, posito triumviri nomine consulem se ferens et €ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem €donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellexit, in-€surgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se €trahere, nullo adversante, cum ferocissimi per acies aut pro-€scriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servitio €promptior, opibus et honoribus extollerentur ac novis ex @1 €rebus aucti tuta et praesentia quam vetera et periculosa €mallent. neque provinciae illum rerum statum abnuebant, €suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium €et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi €ambitu postremo pecunia turbabantur. @@Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium €Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu €et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum €militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox €defuncto Marcello generum sumpsit; Tiberium Neronem €et Claudium Drusum privignos imperatoriis nominibus auxit, €integra etiam tum domo sua. nam genitos Agrippa Gaium €ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita €puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari con-€sules specie recusantis flagrantissime cupiverat. ut Agrippa €vita concessit, Lucium Caesarem euntem ad Hispaniensis €exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum €mors fato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Druso-€que pridem extincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta €vergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis €adsumitur omnisque per exercitus ostentatur, non obscuris, €ut antea, matris artibus, sed palam hortatu. nam senem €Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam €Postumum, in insulam Planasiam proiecerit, rudem sane €bonarum artium et robore corporis stolide ferocem, nullius þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡“ˆ•tamen flagitii conpertum. at hercule Germanicum Druso €ortum octo apud Rhenum legionibus inposuit adscirique per €adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo €Tiberii filius iuvenis, sed quo pluribus munimentis insisteret. €bellum ea tempestate nullum nisi adversus Germanos super-€erat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio @1 €Varo exercitum quam cupidine proferendi imperii aut dignum €ob praemium. domi res tranquillae, eadem magistratuum €vocabula; iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes €plerique inter bella civium nati: quotus quisque reliquus €qui rem publicam vidisset? @@Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et inte-€gri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, €nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus €seque et domum et pacem sustentavit. postquam provecta €iam senectus aegro et corpore fatigabatur aderatque finis et €spes novae, pauci bona libertatis in cassum disserere, plures €bellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inmi-€nentis dominos variis rumoribus differebant: trucem Agrip-€pam et ignominia accensum non aetate neque rerum €experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum €annis, spectatum bello, sed vetere atque insita Claudiae €familiae superbia, multaque indicia saevitiae, quamquam €premantur, erumpere. hunc et prima ab infantia eductum €in domo regnatrice; congestos iuveni consulatus, triumphos; €ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul €egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libi-€dines meditatum. accedere matrem muliebri inpotentia: €serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui €rem publicam interim premant quandoque distrahant. @@Haec atque talia agitantibus gravescere valetudo Au-€gusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor €incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis €et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visen-€dum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa €caritatis spemque ex eo fore ut iuvenis penatibus avi red-€deretur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam @1 €Liviae. gnarum id Caesari; neque multo post extincto €Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius €Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito €fuisset. utcumque se ea res habuit, vixdum ingressus Illy-€ricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis €conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem €Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis €domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii €vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul €excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem €tulit. @@Primum facinus novi principatus fuit Postumi Agrip-€pae caedes, quem ignarum inermumque quamvis firmatus €animo centurio aegre confecit. nihil de ea re Tiberius €apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus €praescripsisset tribuno custodiae adposito ne cunctaretur €Agrippam morte adficere quandoque ipse supremum diem €explevisset. multa sine dubio saevaque Augustus de mori-€bus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto €sanciretur perfecerat: ceterum in nullius umquam suorum €necem duravit, neque mortem nepoti pro securitate pri-€vigni inlatam credibile erat. propius vero Tiberium ac €Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et €invisi iuvenis caedem festinavisse. nuntianti centurioni, €ut mos militiae, factum esse quod imperasset, neque im-€perasse sese et rationem facti reddendam apud senatum €respondit. quod postquam Sallustius Crispus particeps €secretorum (is ad tribunum miserat codicillos) comperit, €metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera €promeret monuit Liviam ne arcana domus, ne consilia €amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius €vim principatus resolveret cuncta ad senatum vocando: @1 €eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet €quam si uni reddatur. @@At Romae ruere in servitium consules, patres, eques. €quanto quis inlustrior, tanto magis falsi ac festinantes, vul-€tuque composito ne laeti excessu principis neu tristiores €primordio, lacrimas gaudium, questus adulationem misce-€bant. Sex. Pompeius et Sex. Appuleius consules primi in €verba Tiberii Caesaris iuravere, aputque eos Seius Strabo €et C. Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic €annonae; mox senatus milesque et populus. nam Tiberius €cuncta per consules incipiebat tamquam vetere re publica €et ambiguus imperandi: ne edictum quidem, quo patres in €curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione €posuit sub Augusto acceptae. verba edicti fuere pauca et €sensu permodesto: de honoribus parentis consulturum, €neque abscedere a corpore idque unum ex publicis mune-€ribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis €cohortibus ut imperator dederat; excubiae, arma, cetera €aulae; miles in forum, miles in curiam comitabatur. litteras €ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam €cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. causa prae-€cipua ex formidine ne Germanicus, in cuius manu tot legi-€ones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, €habere imperium quam exspectare mallet. dabat et famae €ut vocatus electusque potius a re publica videretur quam €per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea €cognitum est ad introspiciendas etiam procerum voluntates €inductam dubitationem: nam verba vultus in crimen detor-€quens recondebat. @@Nihil primo senatus die agi passus [2est]2 nisi de supre- @1 €mis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae €Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam €Iuliam nomenque Augustum adsumebatur; in spem se-€cundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civi-€tatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque €ad posteros. legata non ultra civilem modum, nisi quod €populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praeto-€riarum cohortium militibus singula nummum milia, [2urbanis €quingenos,]2 legionariis aut cohortibus civium Romanorum €trecenos nummos viritim dedit. tum consultatum de hono-€ribus; ex quis [2qui]2 maxime insignes visi, ut porta triumphali €duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli, €victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius €censuere. addebat Messala Valerius renovandum per annos €sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio €num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte €dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam perti-€nerent consilio nisi suo usurum vel cum periculo offen-€sionis: ea sola species adulandi supererat. conclamant €patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. re-€misit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto €monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii tur-€bassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, €sede destinata, cremari vellent. die funeris milites velut €praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi viderant €quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc €servitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus di-€ctator Caesar aliis pessimum aliis pulcherrimum facinus €videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis @1 €etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet €militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret. @@Multus hinc ipso de Augusto sermo, plerisque vana €mirantibus quod idem dies accepti quondam imperii prin-€ceps et vitae supremus, quod Nolae in domo et cubiculo in €quo pater eius Octavius vitam finivisset. numerus etiam €consulatuum celebrabatur, quo Valerium Corvum et C. Ma-€rium simul aequaverat; continuata per septem et triginta €annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque €vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova. at €apud prudentis vita eius varie extollebatur arguebaturve. €hi pietate erga parentem et necessitudine rei publicae, in €qua nullus tunc legibus locus, ad arma civilia actum quae €neque parari possent neque haberi per bonas artis. multa €Antonio, dum interfectores patris ulcisceretur, multa Lepido €concessisse. postquam hic socordia senuerit, ille per libi-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜‰ˆdines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae reme-€dium fuisse quam [2ut]2 ab uno regeretur. non regno tamen €neque dictatura sed principis nomine constitutam rem pu-€blicam; mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum im-€perium; legiones, provincias, classis, cuncta inter se conexa; €ius apud civis, modestiam apud socios; urbem ipsam ma-€gnifico ornatu; pauca admodum vi tractata quo ceteris €quies esset. @@Dicebatur contra: pietatem erga parentem et tem-€pora rei publicae obtentui sumpta: ceterum cupidine domi-€nandi concitos per largitionem veteranos, paratum ab €adulescente privato exercitum, corruptas consulis legiones, €simulatam Pompeianarum gratiam partium; mox ubi decreto €patrum fascis et ius praetoris invaserit, caesis Hirtio et €Pansa, sive hostis illos, seu Pansam venenum vulneri ad-€fusum, sui milites Hirtium et machinator doli Caesar abstu- @1 €lerat, utriusque copias occupavisse; extortum invito senatu €consulatum, armaque quae in Antonium acceperit contra €rem publicam versa; proscriptionem civium, divisiones €agrorum ne ipsis quidem qui fecere laudatas. sane Cassii €et Brutorum exitus paternis inimicitiis datos, quamquam €fas sit privata odia publicis utilitatibus remittere: sed Pom-€peium imagine pacis, sed Lepidum specie amicitiae deceptos; €post Antonium, Tarentino Brundisinoque foedere et nuptiis €sororis inlectum, subdolae adfinitatis poenas morte exsol-€visse. pacem sine dubio post haec, verum cruentam: €Lollianas Varianasque cladis, interfectos Romae Varrones, €Egnatios, Iullos. nec domesticis abstinebatur: abducta €Neroni uxor et consulti per ludibrium pontifices an con-€cepto necdum edito partu rite nuberet; %que tedii et% €Vedii Pollionis luxus; postremo Livia gravis in rem publi-€cam mater, gravis domui Caesarum noverca. nihil deorum €honoribus relictum cum se templis et effigie numinum per €flamines et sacerdotes coli vellet. ne Tiberium quidem €caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed €quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, com-€paratione deterrima sibi gloriam quaesivisse. etenim Augu-€stus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem €a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, €quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae €velut excusando exprobraret. ceterum sepultura more per-€fecta templum et caelestes religiones decernuntur. @@Versae inde ad Tiberium preces. et ille varie dis-€serebat de magnitudine imperii sua modestia. solam divi €Augusti mentem tantae molis capacem: se in partem cura-€rum ab illo vocatum experiendo didicisse quam arduum, €quam subiectum fortunae regendi cuncta onus. proinde in @1 €civitate tot inlustribus viris subnixa non ad unum omnia de-€ferrent: plures facilius munia rei publicae sociatis laboribus €exsecuturos. plus in oratione tali dignitatis quam fidei erat; €Tiberioque etiam in rebus quas non occuleret, seu natura €sive adsuetudine, suspensa semper et obscura verba: tunc €vero nitenti ut sensus suos penitus abderet, in incertum et €ambiguum magis implicabantur. at patres, quibus unus €metus si intellegere viderentur, in questus lacrimas vota €effundi; ad deos, ad effigiem Augusti, ad genua ipsius €manus tendere, cum proferri libellum recitarique iussit. €opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque €in armis, quot classes, regna, provinciae, tributa aut vecti-€galia, et necessitates ac largitiones. quae cuncta sua manu €perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi €intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam. @@Inter quae senatu ad infimas obtestationes procum-€bente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, €ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam susceptu-€rum. tum Asinius Gallus 'interrogo' inquit, 'Caesar, quam €partem rei publicae mandari tibi velis.' perculsus inprovisa €interrogatione paulum reticuit: dein collecto animo respon-€dit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare €ex eo cui in universum excusari mallet. rursum Gallus €(etenim vultu offensionem coniectaverat) non idcirco inter-€rogatum ait, ut divideret quae separari nequirent sed ut sua €confessione argueretur unum esse rei publicae corpus atque €unius animo regendum. addidit laudem de Augusto Tibe-€riumque ipsum victoriarum suarum quaeque in toga per tot €annos egregie fecisset admonuit. nec ideo iram eius lenivit, €pridem invisus, tamquam ducta in matrimonium Vipsania €M. Agrippae filia, quae quondam Tiberii uxor fuerat, plus @1 €quam civilia agitaret Pollionisque Asinii patris ferociam €retineret. @@Post quae L. Arruntius haud multum discrepans a €Galli oratione perinde offendit, quamquam Tiberio nulla ve-€tus in Arruntium ira: sed divitem, promptum, artibus egre-€giis et pari fama publice, suspectabat. quippe Augustus su-€premis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem €locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem pos-€sent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed asper-€nantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium €non indignum et si casus daretur ausurum. de prioribus €consentitur, pro Arruntio quidam Cn. Pisonem tradidere; €omnesque praeter Lepidum variis mox criminibus struente €Tiberio circumventi sunt. etiam Q. Haterius et Mamercus €Scaurus suspicacem animum perstrinxere, Haterius cum dixis-€set 'quo usque patieris, Caesar, non adesse caput rei publi-€cae?' Scaurus quia dixerat spem esse ex eo non inritas €fore senatus preces quod relationi consulum iure tribuniciae €potestatis non intercessisset. in Haterium statim invectus €est; Scaurum, cui inplacabilius irascebatur, silentio tramisit. €fessusque clamore omnium, expostulatione singulorum flexit €paulatim, non ut fateretur suscipi a se imperium, sed ut ne-€gare et rogari desineret. constat Haterium, cum deprecandi €causa Palatium introisset ambulantisque Tiberii genua advol-€veretur, prope a militibus interfectum quia Tiberius casu an €manibus eius inpeditus prociderat. neque tamen periculo €talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret €eiusque curatissimis precibus protegeretur. @@Multa patrum et in Augustam adulatio. alii paren-€tem, alii matrem patriae appellandam, plerique ut nomini €Caesaris adscriberetur 'Iuliae filius' censebant. ille moderan- @1 €dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia €usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia €et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne €lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis €et alia huiusce modi prohibuit. at Germanico Caesari pro-€consulare imperium petivit, missique legati qui deferrent, €simul maestitiam eius ob excessum Augusti solarentur. quo €minus idem pro Druso postularetur, ea causa quod designa-€tus consul Drusus praesensque erat. candidatos praeturae €duodecim nominavit, numerum ab Augusto traditum; et €hortante senatu ut augeret, iure iurando obstrinxit se non €excessurum. @@Tum primum e campo comitia ad patres translata €sunt: nam ad eam diem, etsi potissima arbitrio principis, €quaedam tamen studiis tribuum fiebant. neque populus €ademptum ius questus est nisi inani rumore, et senatus €largitionibus ac precibus sordidis exsolutus libens tenuit, €moderante Tiberio ne plures quam quattuor candidatos €commendaret sine repulsa et ambitu designandos. inter €quae tribuni plebei petivere ut proprio sumptu ederent €ludos qui de nomine Augusti fastis additi Augustales voca-€rentur. sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum €triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. mox €celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et €peregrinos iurisdictio evenisset. @@Hic rerum urbanarum status erat, cum Pannonicas €legiones seditio incessit, nullis novis causis nisi quod muta-€tus princeps licentiam turbarum et ex civili bello spem prae-€miorum ostendebat. castris aestivis tres simul legiones €habebantur, praesidente Iunio Blaeso, qui fine Augusti et €initiis Tiberii auditis ob iustitium aut gaudium intermiserat @1 €solita munia. eo principio lascivire miles, discordare, pes-€simi cuiusque sermonibus praebere auris, denique luxum et þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜ˆ‰otium cupere, disciplinam et laborem aspernari. erat in €castris Percennius quidam, dux olim theatralium operarum, €dein gregarius miles, procax lingua et miscere coetus hi-€strionali studio doctus. is imperitos animos et quaenam €post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paula-€tim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis €melioribus deterrimum quemque congregare. @@Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris €velut contionabundus interrogabat cur paucis centurioni-€bus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent. €quando ausuros exposcere remedia, nisi novum et nutantem €adhuc principem precibus vel armis adirent? satis per tot €annos ignavia peccatum, quod tricena aut quadragena sti-€pendia senes et plerique truncato ex vulneribus corpore €tolerent. ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud €vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre. €ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas €in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel €inculta montium accipiant. enimvero militiam ipsam gra-€vem, infructuosam: denis in diem assibus animam et corpus €aestimari: hinc vestem arma tentoria, hinc saevitiam cen-€turionum et vacationes munerum redimi. at hercule verbera €et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox €aut sterilem pacem sempiterna. nec aliud levamentum quam €si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mere-€rent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra €sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium €pecunia solveretur. an praetorias cohortis, quae binos €denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis @1 €reddantur, plus periculorum suscipere? non obtrectari a se €urbanas excubias: sibi tamen apud horridas gentis e con-€tuberniis hostem aspici. @@Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis, hi verberum €notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus €exprobrantes. postremo eo furoris venere ut tres legiones €miscere in unam agitaverint. depulsi aemulatione, quia €suae quisque legioni eum honorem quaerebant, alio vertunt €atque una tres aquilas et signa cohortium locant; simul con-€gerunt caespites, exstruunt tribunal, quo magis conspicua €sedes foret. properantibus Blaesus advenit, increpabatque €ac retinebat singulos, clamitans 'mea potius caede imbuite €manus: leviore flagitio legatum interficietis quam ab impera-€tore desciscitis. aut incolumis fidem legionum retinebo aut €iugulatus paenitentiam adcelerabo.' @@Aggerabatur nihilo minus caespes iamque pectori €usque adcreverat, cum tandem pervicacia victi inceptum €omisere. Blaesus multa dicendi arte non per seditionem et €turbas desideria militum ad Caesarem ferenda ait, neque €veteres ab imperatoribus priscis neque ipsos a divo Augusto €tam nova petivisse; et parum in tempore incipientis prin-€cipis curas onerari. si tamen tenderent in pace temptare €quae ne civilium quidem bellorum victores expostulaverint, €cur contra morem obsequii, contra fas disciplinae vim medi-€tentur? decernerent legatos seque coram mandata darent. €adclamavere ut filius Blaesi tribunus legatione ea fungeretur €peteretque militibus missionem ab sedecim annis: cetera €mandaturos ubi prima provenissent. profecto iuvene modi-€cum otium: sed superbire miles quod filius legati orator €publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae €per modestiam non obtinuissent. @@Interea manipuli ante coeptam seditionem Naupor- @1 €tum missi ob itinera et pontes et alios usus, postquam €turbatum in castris accepere, vexilla convellunt direptisque €proximis vicis ipsoque Nauporto, quod municipii instar erat, €retinentis centuriones inrisu et contumeliis, postremo ver-€beribus insectantur, praecipua in Aufidienum Rufum prae-€fectum castrorum ira, quem dereptum vehiculo sarcinis €gravant aguntque primo in agmine per ludibrium rogitantes €an tam immensa onera, tam longa itinera libenter ferret. €quippe Rufus diu manipularis, dein centurio, mox castris €praefectus, antiquam duramque militiam revocabat, vetus €operis ac laboris et eo inmitior quia toleraverat. @@Horum adventu redintegratur seditio et vagi circum-€iecta populabantur. Blaesus paucos, maxime praeda onustos, €ad terrorem ceterorum adfici verberibus, claudi carcere €iubet; nam etiam tum legato a centurionibus et optimo €quoque manipularium parebatur. illi obniti trahentibus, €prensare circumstantium genua, ciere modo nomina singu-€lorum, modo centuriam quisque cuius manipularis erat, €cohortem, legionem, eadem omnibus inminere clamitantes. €simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obte-€stantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericor-€diam metum et iras permoverent. adcurritur ab universis, €et carcere effracto solvunt vincula desertoresque ac rerum €capitalium damnatos sibi iam miscent. @@Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibu-€lenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus €circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet €intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miser-€rimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo €vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a €Germanico exercitu de communibus commodis nocte pro-€xima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum @1 €habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris: €ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum €lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari €iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati €legionum consulebamus hi sepeliant.' @@Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus €verberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, €praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum conster-€nationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, €qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam €vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni €propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis €cruciatibus abnuere caedem, neque illi fuisse umquam €fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. €tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae €fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui €militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, €quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus €aliam poscebat. ceteros latebrae texere, uno retento Cle-€mente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur €idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se €legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum €centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, €quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adver-€sum aspernantis minas interiecisset. @@Haec audita quamquam abstrusum et tristissima €quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Dru-€sum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis €cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re con-€sulturum. et cohortes delecto milite supra solitum firmatae. €additur magna pars praetoriani equitis et robora Germano- @1 €rum, qui tum custodes imperatori aderant; simul praetorii €praefectus Aelius Seianus, collega Straboni patri suo datus, €magna apud Tiberium auctoritate, rector iuveni et ceteris €periculorum praemiorumque ostentator. Druso propin-€quanti quasi per officium obviae fuere legiones, non laetae, €ut adsolet, neque insignibus fulgentes, sed inluvie deformi €et vultu, quamquam maestitiam imitarentur contumaciae €propiores. @@Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, €globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent: €ceteri tribunal ingenti agmine circumveniunt. stabat Dru-€sus silentium manu poscens. illi quoties oculos ad multi-€tudinem rettulerant, vocibus truculentis strepere, rursum €viso Caesare trepidare; murmur incertum, atrox clamor et €repente quies; diversis animorum motibus pavebant terre-€bantque. tandem interrupto tumultu litteras patris recitat, €in quis perscriptum erat, praecipuam ipsi fortissimarum €legionum curam, quibuscum plurima bella toleravisset; ubi €primum a luctu requiesset animus, acturum apud patres de þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜™ˆŒpostulatis eorum; misisse interim filium ut sine cunctatione €concederet quae statim tribui possent; cetera senatui ser-€vanda quem neque gratiae neque severitatis expertem ha-€beri par esset. @@Responsum est a contione mandata Clementi centu-€rioni quae perferret. is orditur de missione a sedecim €annis, de praemiis finitae militiae, ut denarius diurnum sti-€pendium foret, ne veterani sub vexillo haberentur. ad ea €Drusus cum arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore €turbatur. cur venisset neque augendis militum stipendiis €neque adlevandis laboribus, denique nulla bene faciendi €licentia? at hercule verbera et necem cunctis permitti. €Tiberium olim nomine Augusti desideria legionum frustrari @1 €solitum: easdem artis Drusum rettulisse. numquamne ad €se nisi filios familiarum venturos? novum id plane quod €imperator sola militis commoda ad senatum reiciat. eundem €ergo senatum consulendum quotiens supplicia aut proelia €indicantur: an praemia sub dominis, poenas sine arbitro €esse? @@Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum €militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, €causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn. €Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare €Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari. €nec multo post digredientem cum Caesare ac provisu peri-€culi hiberna castra repetentem circumsistunt, rogitantes quo €pergeret, ad imperatorem an ad patres, ut illic quoque €commodis legionum adversaretur; simul ingruunt, saxa €iaciunt. iamque lapidis ictu cruentus et exitii certus ad-€cursu multitudinis quae cum Druso advenerat protectus est. @@Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit: €nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles €rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus €defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua €pergerent si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur €aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere; prout €splendidior obscuriorve laetari aut maerere; et postquam €ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, €ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, €sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos €lamentantur. utendum inclinatione ea Caesar et quae €casus obtulerat in sapientiam vertenda ratus circumiri ten- @1 €toria iubet; accitur centurio Clemens et si alii bonis artibus €grati in vulgus. hi vigiliis, stationibus, custodiis portarum €se inserunt, spem offerunt, metum intendunt. 'quo usque €filium imperatoris obsidebimus? quis certaminum finis? €Percennione et Vibuleno sacramentum dicturi sumus? Per-€cennius et Vibulenus stipendia militibus, agros emeritis €largientur? denique pro Neronibus et Drusis imperium €populi Romani capessent? quin potius, ut novissimi in €culpam, ita primi ad paenitentiam sumus? tarda sunt quae €in commune expostulantur: privatam gratiam statim me-€reare, statim recipias.' commotis per haec mentibus et €inter se suspectis, tironem a veterano, legionem a legione €dissociant. tum redire paulatim amor obsequii: omittunt €portas, signa unum in locum principio seditionis congregata €suas in sedes referunt. @@Drusus orto die et vocata contione, quamquam rudis €dicendi, nobilitate ingenita incusat priora, probat praesentia; €negat se terrore et minis vinci: flexos ad modestiam si €videat, si supplices audiat, scripturum patri ut placatus €legionum preces exciperet. orantibus rursum idem Blaesus €et L. Aponius, eques Romanus e cohorte Drusi, Iustusque €Catonius, primi ordinis centurio, ad Tiberium mittuntur. €certatum inde sententiis, cum alii opperiendos legatos atque €interim comitate permulcendum militem censerent, alii for-€tioribus remediis agendum: nihil in vulgo modicum; ter-€rere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni: dum €superstitio urgeat, adiciendos ex duce metus sublatis sedi-€tionis auctoribus. promptum ad asperiora ingenium Druso €erat: vocatos Vibulenum et Percennium interfici iubet. €tradunt plerique intra tabernaculum ducis obrutos, alii cor-€pora extra vallum abiecta ostentui. @@Tum ut quisque praecipuus turbator conquisiti, et €pars, extra castra palantes, a centurionibus aut praetoriarum @1 €cohortium militibus caesi: quosdam ipsi manipuli documen-€tum fidei tradidere. auxerat militum curas praematura €hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi €tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae €turbine atque unda raptabantur. durabat et formido cae-€lestis irae, nec frustra adversus impios hebescere sidera, €ruere tempestates: non aliud malorum levamentum, quam €si linquerent castra infausta temerataque et soluti piaculo €suis quisque hibernis redderentur. primum octava, dein €quinta decuma legio rediere: nonanus opperiendas Tiberii €epistulas clamitaverat, mox desolatus aliorum discessione €imminentem necessitatem sponte praevenit. et Drusus non €exspectato legatorum regressu, quia praesentia satis conse-€derant, in urbem rediit. @@Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legio-€nes turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe €fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret €daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis. duo apud €ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub €C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen €summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui €tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente am-€bigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris €exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesi-€manis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vice-€sima legionibus: nam isdem aestivis in finibus Vbiorum €habebantur per otium aut levia munia. igitur audito fine €Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu, €lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes €animos: venisse tempus quo veterani maturam missionem, €iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum ex-€poscerent saevitiamque centurionum ulciscerentur. non @1 €unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec €apud trepidas militum auris, alios validiores exercitus €respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in €manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publi-€cam, in suum cognomentum adscisci imperatores. @@Nec legatus obviam ibat: quippe plurium vaecordia €constantiam exemerat. repente lymphati destrictis gladiis €in centuriones invadunt: ea vetustissima militaribus odiis €materies et saeviendi principium. prostratos verberibus €mulcant, sexageni singulos, ut numerum centurionum adae-€quarent: tum convulsos laniatosque et partim exanimos €ante vallum aut in amnem Rhenum proiciunt. Septimius €cum perfugisset ad tribunal pedibusque Caecinae advol-€veretur, eo usque flagitatus est donec ad exitium dederetur. €Cassius Chaerea, mox caede Gai Caesaris memoriam apud €posteros adeptus, tum adulescens et animi ferox, inter ob-€stantis et armatos ferro viam patefecit. non tribunus ultra, €non castrorum praefectus ius obtinuit: vigilias, stationes, €et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur. €id militaris animos altius coniectantibus praecipuum indi-€cium magni atque inplacabilis motus, quod neque disiecti €nec paucorum instinctu, set pariter ardescerent, pariter €silerent, tanta aequalitate et constantia ut regi crederes. @@Interea Germanico per Gallias, ut diximus, census €accipienti excessisse Augustum adfertur. neptem eius €Agrippinam in matrimonio pluresque ex ea liberos habebat, €ipse Druso fratre Tiberii genitus, Augustae nepos, set €anxius occultis in se patrui aviaeque odiis quorum causae €acriores quia iniquae. quippe Drusi magna apud popu-€lum Romanum memoria, credebaturque, si rerum potitus €foret, libertatem redditurus; unde in Germanicum favor €et spes eadem. nam iuveni civile ingenium, mira comitas et @1 €diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris. €accedebant muliebres offensiones novercalibus Liviae in €Agrippinam stimulis, atque ipsa Agrippina paulo commo-€tior, nisi quod castitate et mariti amore quamvis indomi-€tum animum in bonum vertebat. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜¢@@Sed Germanicus quanto summae spei propior, tanto €impensius pro Tiberio niti. Sequanos proximos et Belga-€rum civitates in verba eius adigit. dehinc audito legionum €tumultu raptim profectus obvias extra castra habuit, de-€iectis in terram oculis velut paenitentia. postquam vallum €iniit dissoni questus audiri coepere. et quidam prensa €manu eius per speciem exosculandi inseruerunt digitos ut €vacua dentibus ora contingeret; alii curvata senio membra €ostendebant. adsistentem contionem, quia permixta vide-€batur, discedere in manipulos iubet: sic melius audituros €responsum; vexilla praeferri ut id saltem discerneret co-€hortis: tarde obtemperavere. tunc a veneratione Augusti €orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis €laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legioni-€bus pulcherrima fecisset. Italiae inde consensum, Galliarum €fidem extollit; nil usquam turbidum aut discors. silentio €haec vel murmure modico audita sunt. @@Vt seditionem attigit, ubi modestia militaris, ubi €veteris disciplinae decus, quonam tribunos, quo centuriones €exegissent, rogitans, nudant universi corpora, cicatrices ex €vulneribus, verberum notas exprobrant; mox indiscretis €vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam €operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, €pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex neces-€sitate aut adversus otium castrorum quaeruntur. atrocissi-€mus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra @1 €stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in €isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque €inopem requiem orabant. fuere etiam qui legatam a divo €Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum €ominibus; et si vellet imperium promptos ostentavere. €tum vero, quasi scelere contaminaretur, praeceps tribunali €desiluit. opposuerunt abeunti arma, minitantes, ni regre-€deretur; at ille moriturum potius quam fidem exueret €clamitans, ferrum a latere diripuit elatumque deferebat in €pectus, ni proximi prensam dextram vi attinuissent. ex-€trema et conglobata inter se pars contionis ac, vix credibile €dictu, quidam singuli propius incedentes feriret hortabantur; €et miles nomine Calusidius strictum obtulit gladium, addito €acutiorem esse. saevum id malique moris etiam furentibus €visum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernacu-€lum raperetur. @@Consultatum ibi de remedio; etenim nuntiabatur €parari legatos qui superiorem exercitum ad causam eandem €traherent; destinatum excidio Vbiorum oppidum, imbutas-€que praeda manus in direptionem Galliarum erupturas. €augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omit-€teretur ripa, invasurus hostis: at si auxilia et socii adver-€sum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi. €periculosa severitas, flagitiosa largitio: seu nihil militi sive €omnia concedentur in ancipiti res publica. igitur volutatis €inter se rationibus placitum ut epistulae nomine principis €scriberentur: missionem dari vicena stipendia meritis, ex-€auctorari qui sena dena fecissent ac retineri sub vexillo €ceterorum inmunes nisi propulsandi hostis, legata quae €petiverant exsolvi duplicarique. @@Sensit miles in tempus conficta statimque flagitavit. @1 €missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna €cuiusque. non abscessere quintani unetvicesimanique do-€nec isdem in aestivis contracta ex viatico amicorum ipsius-€que Caesaris pecunia persolveretur. primam ac vicesimam €legiones Caecina legatus in civitatem Vbiorum reduxit €turpi agmine cum fisci de imperatore rapti inter signa €interque aquilas veherentur. Germanicus superiorem ad €exercitum profectus secundam et tertiam decumam et sex-€tam decumam legiones nihil cunctatas sacramento adigit. €quartadecumani paulum dubitaverant: pecunia et missio €quamvis non flagitantibus oblata est. @@At in Chaucis coeptavere seditionem praesidium €agitantes vexillarii discordium legionum et praesenti duo-€rum militum supplicio paulum repressi sunt. iusserat id €M'. Ennius castrorum praefectus, bono magis exemplo €quam concesso iure. deinde intumescente motu profugus €repertusque, postquam intutae latebrae, praesidium ab au-€dacia mutuatur: non praefectum ab iis, sed Germanicum €ducem, sed Tiberium imperatorem violari. simul exter-€ritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si €quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit €in hiberna turbidos et nihil ausos. @@Interea legati ab senatu regressum iam apud aram €Vbiorum Germanicum adeunt. duae ibi legiones, prima €atque vicesima, veteranique nuper missi sub vexillo hiema-€bant. pavidos et conscientia vaecordes intrat metus ve-€nisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem €expresserant. utque mos vulgo quamvis falsis reum sub-€dere, Munatium Plancum consulatu functum, principem €legationis, auctorem senatus consulti incusant; et nocte €concubia vexillum in domo Germanici situm flagitare occi-€piunt, concursuque ad ianuam facto moliuntur foris, extra- @1 €ctum cubili Caesarem tradere vexillum intento mortis metu €subigunt. mox vagi per vias obvios habuere legatos, audita €consternatione ad Germanicum tendentis. ingerunt con-€tumelias, caedem parant, Planco maxime, quem dignitas €fuga impediverat; neque aliud periclitanti subsidium quam €castra primae legionis. illic signa et aquilam amplexus €religione sese tutabatur, ac ni aquilifer Calpurnius vim €extremam arcuisset, rarum etiam inter hostis, legatus populi €Romani Romanis in castris sanguine suo altaria deum €commaculavisset. luce demum, postquam dux et miles et €facta noscebantur, ingressus castra Germanicus perduci ad €se Plancum imperat recepitque in tribunal. tum fatalem €increpans rabiem, neque militum sed deum ira resurgere, €cur venerint legati aperit; ius legationis atque ipsius €Planci gravem et immeritum casum, simul quantum de-€decoris adierit legio, facunde miseratur, attonitaque magis €quam quieta contione legatos praesidio auxiliarium equitum €dimittit. @@Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non €ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra €rebellis auxilium: satis superque missione et pecunia et €mollibus consultis peccatum. vel si vilis ipsi salus, cur €filium parvulum, cur gravidam coniugem inter furentis et €omnis humani iuris violatores haberet? illos saltem avo et €rei publicae redderet. diu cunctatus aspernantem uxorem, €cum se divo Augusto ortam neque degenerem ad pericula €testaretur, postremo uterum eius et communem filium €multo cum fletu complexus, ut abiret perpulit. incedebat €muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvu-€lum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum €coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui €manebant. @@Non florentis Caesaris neque suis in castris, sed velut €in urbe victa facies gemitusque ac planctus etiam militum @1 €auris oraque advertere: progrediuntur contuberniis. quis €ille flebilis sonus? quod tam triste? feminas inlustris, non €centurionem ad tutelam, non militem, nihil imperatoriae €uxoris aut comitatus soliti: pergere ad Treviros [et] exter-€nae fidei. pudor inde et miseratio et patris Agrippae, €Augusti avi memoria, socer Drusus, ipsa insigni fecunditate, €praeclara pudicitia; iam infans in castris genitus, in contu-€bernio legionum eductus, quem militari vocabulo Caligulam €appellabant, quia plerumque ad concilianda vulgi studia eo €tegmine pedum induebatur. sed nihil aeque flexit quam €invidia in Treviros: orant obsistunt, rediret maneret, pars €Agrippinae occursantes, plurimi ad Germanicum regressi. €isque ut erat recens dolore et ira apud circumfusos ita €coepit. @@'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores €sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum €ceteri exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos €pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a €furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet, €meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pro-€nepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant. quid €enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod €nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜ªˆŠimperatoris vestri vallo et armis circumsedistis? an civis, €quibus tam proiecta senatus auctoritas? hostium quoque €ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. divus Iulius €seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vo-€cando qui sacramentum eius detrectabant: divus Augustus €vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum €eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles asper-€naretur, tamen mirum et indignum erat. primane et @1 €vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot €proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro €gratiam refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis €e provinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius veteranos €non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici €centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine €castra, flumina, meque precariam animam inter infensos €trahere. @@'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod €pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi €amici? melius et amantius ille qui gladium offerebat. ceci-€dissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius; €legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam €sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque €enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus €istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compres-€sisse Germaniae populos. tua, dive Auguste, caelo recepta €mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum €militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc €maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant. vos €quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si €legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et €filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos: id €stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum erit.' @@Supplices ad haec et vera exprobrari fatentes orabant €puniret noxios, ignosceret lapsis et duceret in hostem: €revocaretur coniunx, rediret legionum alumnus neve obses €Gallis traderetur. reditum Agrippinae excusavit ob inmi-€nentem partum et hiemem: venturum filium: cetera ipsi €exsequerentur. discurrunt mutati et seditiosissimum quem-€que vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetro-€nium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum @1 €exercuit. stabant pro contione legiones destrictis gladiis: €reus in suggestu per tribunum ostendebatur: si nocentem €adclamaverant, praeceps datus trucidabatur. et gaudebat €caedibus miles tamquam semet absolveret; nec Caesar €arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia €facti et invidia erat. secuti exemplum veterani haud multo €post in Raetiam mittuntur, specie defendendae provinciae €ob imminentis Suebos ceterum ut avellerentur castris truci-€bus adhuc non minus asperitate remedii quam sceleris €memoria. centurionatum inde egit. citatus ab imperatore €nomen, ordinem, patriam, numerum stipendiorum, quae €strenue in proeliis fecisset, et cui erant, dona militaria €edebat. si tribuni, si legio industriam innocentiamque ad-€probaverant, retinebat ordinem: ubi avaritiam aut crudeli-€tatem consensu obiectavissent, solvebatur militia. @@Sic compositis praesentibus haud minor moles super-€erat ob ferociam quintae et unetvicesimae legionum, €sexagesimum apud lapidem (loco Vetera nomen est) €hibernantium. nam primi seditionem coeptaverant: atro-€cissimum quodque facinus horum manibus patratum; nec €poena commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras €retinebant. igitur Caesar arma classem socios demittere €Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus. @@At Romae nondum cognito qui fuisset exitus in €Illyrico, et legionum Germanicarum motu audito, trepida €civitas incusare Tiberium quod, dum patres et plebem, €invalida et inermia, cunctatione ficta ludificetur, dissideat €interim miles neque duorum adulescentium nondum adulta €auctoritate comprimi queat. ire ipsum et opponere maie-€statem imperatoriam debuisse cessuris ubi principem longa €experientia eundemque severitatis et munificentiae sum-€mum vidissent. an Augustum fessa aetate totiens in Ger- @1 €manias commeare potuisse: Tiberium vigentem annis sedere €in senatu, verba patrum cavillantem? satis prospectum ur-€banae servituti: militaribus animis adhibenda fomenta ut €ferre pacem velint. @@Immotum adversus eos sermones fixumque Tiberio €fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam €in casum dare. multa quippe et diversa angebant: validior €per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille €Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos €igitur anteferret? ac ne postpositi contumelia incenderentur. €at per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longin-€quo reverentia. simul adulescentibus excusatum quaedam €ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso €posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium si €imperatorem sprevissent? ceterum ut iam iamque iturus €legit comites, conquisivit impedimenta, adornavit navis: €mox hiemem aut negotia varie causatus primo prudentis, €dein vulgum, diutissime provincias fefellit. @@At Germanicus, quamquam contracto exercitu et €parata in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, €si recenti exemplo sibi ipsi consulerent, praemittit litteras ad €Caecinam, venire se valida manu ac, ni supplicium in malos €praesumant, usurum promisca caede. eas Caecina aquili-€feris signiferisque et quod maxime castrorum sincerum erat €occulte recitat, utque cunctos infamiae, se ipsos morti exi-€mant hortatur: nam in pace causas et merita spectari, ubi €bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere. illi tem-€ptatis quos idoneos rebantur, postquam maiorem legionum €partem in officio vident, de sententia legati statuunt tempus, €quo foedissimum quemque et seditioni promptum ferro €invadant. tunc signo inter se dato inrumpunt contubernia, €trucidant ignaros, nullo nisi consciis noscente quod caedis €initium, quis finis. @@Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium @1 €armorum facies. non proelio, non adversis e castris, sed €isdem e cubilibus, quos simul vescentis dies, simul quietos €nox habuerat, discedunt in partis, ingerunt tela. clamor €vulnera sanguis palam, causa in occulto; cetera fors regit. €et quidam bonorum caesi, postquam intellecto in quos sae-€viretur pessimi quoque arma rapuerant. neque legatus aut €tribunus moderator adfuit: permissa vulgo licentia atque €ultio et satietas. mox ingressus castra Germanicus, non €medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, €cremari corpora iubet. €@@Truces etiam tum animos cupido involat eundi in hostem, €piaculum furoris; nec aliter posse placari commilitonum ma-€nis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent. €sequitur ardorem militum Caesar iunctoque ponte tramittit €duodecim milia e legionibus, sex et viginti socias cohor-€tis, octo equitum alas, quarum ea seditione intemerata mo-€destia fuit. @@Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio €ob amissum Augustum, post discordiis attinemur. at Roma-€nus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio €coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum €vallo, latera concaedibus munitus. inde saltus obscuros €permeat consultatque ex duobus itineribus breve et solitum €sequatur an inpeditius et intemptatum eoque hostibus in-€cautum. delecta longiore via cetera adcelerantur: etenim €attulerant exploratores festam eam Germanis noctem ac sol-€lemnibus epulis ludicram. Caecina cum expeditis cohorti-€bus praeire et obstantia silvarum amoliri iubetur: legiones €modico intervallo sequuntur. iuvit nox sideribus inlustris, €ventumque ad vicos Marsorum et circumdatae stationes €stratis etiam tum per cubilia propterque mensas, nullo metu, €non antepositis vigiliis: adeo cuncta incuria disiecta erant @1 €neque belli timor, ac ne pax quidem nisi languida et soluta €inter temulentos. @@Caesar avidas legiones quo latior populatio foret €quattuor in cuneos dispertit; quinquaginta milium spatium €ferro flammisque pervastat. non sexus, non aetas miseratio-€nem attulit: profana simul et sacra et celeberrimum illis gen-€tibus templum quod Tanfanae vocabant solo aequantur. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜³†sine vulnere milites, qui semisomnos, inermos aut palantis €ceciderant. excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, €saltusque, per quos exercitui regressus, insedere. quod €gnarum duci incessitque itineri et proelio. pars equitum et €auxiliariae cohortes ducebant, mox prima legio, et mediis €impedimentis sinistrum latus unetvicesimani, dextrum quin-€tani clausere, vicesima legio terga firmavit, post ceteri socio-€rum. sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, €immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi €novissimos incurrere. turbabanturque densis Germanorum €catervis leves cohortes, cum Caesar advectus ad vicesimanos €voce magna hoc illud tempus obliterandae seditionis clami-€tabat: pergerent, properarent culpam in decus vertere. €exarsere animis unoque impetu perruptum hostem redigunt €in aperta caeduntque: simul primi agminis copiae evasere €silvas castraque communivere. quietum inde iter, fidensque €recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur. @@Nuntiata ea Tiberium laetitia curaque adfecere: gau-€debat oppressam seditionem, sed quod largiendis pecuniis et €missione festinata favorem militum quaesivisset, bellica quo-€que Germanici gloria angebatur. rettulit tamen ad senatum €de rebus gestis multaque de virtute eius memoravit, magis €in speciem verbis adornata quam ut penitus sentire credere-€tur. paucioribus Drusum et finem Illyrici motus laudavit, @1 €sed intentior et fida oratione. cunctaque quae Germanicus €indulserat servavit etiam apud Pannonicos exercitus. @@Eodem anno Iulia supremum diem obiit, ob impudi-€citiam olim a patre Augusto Pandateria insula, mox oppido €Reginorum, qui Siculum fretum accolunt, clausa. fuerat in €matrimonio Tiberii florentibus Gaio et Lucio Caesaribus €spreveratque ut inparem; nec alia tam intima Tiberio causa €cur Rhodum abscederet. imperium adeptus extorrem, infa-€mem et post interfectum Postumum Agrippam omnis spei €egenam inopia ac tabe longa peremit, obscuram fore necem €longinquitate exilii ratus. par causa saevitiae in Sempronium €Gracchum, qui familia nobili, sollers ingenio et prave facun-€dus, eandem Iuliam in matrimonio Marci Agrippae temera-€verat. nec is libidini finis: traditam Tiberio pervicax adulter €contumacia et odiis in maritum accendebat; litteraeque quas €Iulia patri Augusto cum insectatione Tiberii scripsit a Grac-€cho compositae credebantur. igitur amotus Cercinam, Africi €maris insulam, quattuordecim annis exilium toleravit. tunc €milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil €laetum opperientem. quorum adventu breve tempus petivit €ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cer-€vicemque percussoribus obtulit; constantia mortis haud in-€dignus Sempronio nomine vita degeneraverat. quidam non €Roma eos milites, sed ab L. Asprenate pro consule Africae €missos tradidere auctore Tiberio, qui famam caedis posse in €Asprenatem verti frustra speraverat. @@Idem annus novas caerimonias accepit addito soda-€lium Augustalium sacerdotio, ut quondam Titus Tatius reti-€nendis Sabinorum sacris sodalis Titios instituerat. sorte €ducti e primoribus civitatis unus et viginti: Tiberius Drusus-€que et Claudius et Germanicus adiciuntur. ludos Augustalis €tunc primum coeptos turbavit discordia ex certamine histrio-€num. indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtem- @1 €perat effuso in amorem Bathylli; neque ipse abhorrebat ta-€libus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi. alia €Tiberio morum via: sed populum per tot annos molliter €habitum nondum audebat ad duriora vertere. @@Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur €Germanico triumphus manente bello; quod quamquam in €aestatem summa ope parabat, initio veris et repentino in €Chattos excursu praecepit. nam spes incesserat dissidere €hostem in Arminium ac Segestem, insignem utrumque per-€fidia in nos aut fide. Arminius turbator Germaniae, Segestes €parari rebellionem saepe alias et supremo convivio, post €quod in arma itum, aperuit suasitque Varo ut se et Armi-€nium et ceteros proceres vinciret: nihil ausuram plebem €principibus amotis; atque ipsi tempus fore quo crimina et €innoxios discerneret. sed Varus fato et vi Armini cecidit: €Segestes quamquam consensu gentis in bellum tractus discors €manebat, auctis privatim odiis, quod Arminius filiam eius €alii pactam rapuerat: gener invisus inimici soceri; quaeque €apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud €infensos erant. @@Igitur Germanicus quattuor legiones, quinque auxi-€liarium milia et tumultuarias catervas Germanorum cis €Rhenum colentium Caecinae tradit; totidem legiones, du-€plicem sociorum numerum ipse ducit, positoque castello €super vestigia paterni praesidii in monte Tauno expeditum €exercitum in Chattos rapit, L. Apronio ad munitiones €viarum et fluminum relicto. nam (rarum illi caelo) sicci-€tate et amnibus modicis inoffensum iter properaverat, im-€bresque et fluminum auctus regredienti metuebantur. sed €Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate €ac sexu statim captum aut trucidatum sit. iuventus flumen @1 €Adranam nando tramiserat, Romanosque pontem coeptantis €arcebant. dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra €condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfu-€gissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur. €Caesar incenso Mattio (id genti caput) aperta populatus €vertit ad Rhenum, non auso hoste terga abeuntium laces-€sere, quod illi moris, quotiens astu magis quam per formidi-€nem cessit. fuerat animus Cheruscis iuvare Chattos, sed €exterruit Caecina huc illuc ferens arma; et Marsos congredi €ausos prospero proelio cohibuit. @@Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium €orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, €validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat: €nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis €fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes €legatis filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia €cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere sacer-€dos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad €rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae €pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio €Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit €convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus €Segestes magna cum propinquorum et clientium manu. €inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque €filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque €victa in lacrimas neque voce supplex; compressis intra €sinum manibus gravidum uterum intuens. ferebantur et €spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in dedi-€tionem veniebant praedae data: simul Segestes ipse, ingens €visu et memoria bonae societatis inpavidus. @@Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi €primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. @1 €ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimi-€cosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae €(quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), €verum quia Romanis Germanisque idem conducere et €pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae, €violatorem foederis vestri, Arminium apud Varum, qui tum €exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, €quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et €conscios vinciret flagitavi: testis illa nox, mihi utinam €potius novissima! quae secuta sunt defleri magis quam €defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a €factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum €tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque €ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti €Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam €perniciem maluerit. pro iuventa et errore filii veniam pre-€cor: filiam necessitate huc adductam fateor. tuum erit €consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an €quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis €propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in pro-€vincia pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris €auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus stirpem þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜ºˆ™edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio confli-€ctatus sit in tempore memorabo. @@Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut €quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel €dolore accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta €uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant, €volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in €Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium €patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum €tot manus unam mulierculam avexerint. sibi tres legiones, @1 €totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque €adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos €bellum tractare. cerni adhuc Germanorum in lucis signa €Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes €victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Ger-€manos numquam satis excusaturos quod inter Albim et €Rhenum virgas et securis et togam viderint. aliis gentibus €ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia €tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille €inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne €inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pave-€scerent. si patriam parentes antiqua mallent quam domi-€nos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis €quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur. @@Conciti per haec non modo Cherusci, sed conter-€minae gentes, tractusque in partis Inguiomerus Arminii €patruus, vetere apud Romanos auctoritate; unde maior €Caesari metus. et ne bellum mole una ingrueret Caecinam €cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per €Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo prae-€fectus finibus Frisiorum ducit. ipse inpositas navibus €quattuor legiones per lacus vexit; simulque pedes eques €classis apud praedictum amnem convenere. Chauci cum €auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt. Bru-€cteros sua urentis expedita cum manu L. Stertinius missu €Germanici fudit; interque caedem et praedam repperit unde-€vicesimae legionis aquilam cum Varo amissam. ductum €inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam €et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutobur-€giensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae €dicebantur. @@Igitur cupido Caesarem invadit solvendi suprema @1 €militibus ducique, permoto ad miserationem omni qui €aderat exercitu ob propinquos, amicos, denique ob casus €bellorum et sortem hominum. praemisso Caecina ut €occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido €paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos €locos visuque ac memoria deformis. prima Vari castra lato €ambitu et dimensis principiis trium legionum manus osten-€tabant; dein semiruto vallo, humili fossa accisae iam reli-€quiae consedisse intellegebantur: medio campi albentia ossa, €ut fugerant, ut restiterant, disiecta vel aggerata. adiace-€bant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis €arborum antefixa ora. lucis propinquis barbarae arae, apud €quas tribunos ac primorum ordinum centuriones macta-€verant. et cladis eius superstites, pugnam aut vincula €elapsi, referebant hic cecidisse legatos, illic raptas aquilas; €primum ubi vulnus Varo adactum, ubi infelici dextera et €suo ictu mortem invenerit; quo tribunali contionatus Armi-€nius, quot patibula captivis, quae scrobes, utque signis et €aquilis per superbiam inluserit. @@Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post €cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas €reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut €consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi €condebant. primum extruendo tumulo caespitem Caesar €posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus €doloris socius. quod Tiberio haud probatum, seu cuncta €Germanici in deterius trahenti, sive exercitum imagine €caesorum insepultorumque tardatum ad proelia et formido-€losiorem hostium credebat; neque imperatorem auguratu €et vetustissimis caerimoniis praeditum adtrectare feralia €debuisse. @@Sed Germanicus cedentem in avia Arminium secu- @1 €tus, ubi primum copia fuit, evehi equites campumque quem €hostis insederat eripi iubet. Arminius colligi suos et €propinquare silvis monitos vertit repente: mox signum €prorumpendi dedit iis quos per saltus occultaverat. tunc €nova acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et €fugientium agmine impulsae auxerant consternationem; €trudebanturque in paludem gnaram vincentibus, iniquam €nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset: inde €hostibus terror, fiducia militi; et manibus aequis abscessum. €mox reducto ad Amisiam exercitu legiones classe, ut ad-€vexerat, reportat; pars equitum litore Oceani petere Rhenum €iussa; Caecina, qui suum militem ducebat, monitus, quam-€quam notis itineribus regrederetur, pontes longos quam €maturrime superare. angustus is trames vastas inter palu-€des et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, €tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant; circum silvae €paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis €viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem €cum antevenisset. Caecinae dubitanti quonam modo €ruptos vetustate pontes reponeret simulque propulsaret €hostem, castra metari in loco placuit, ut opus et alii proe-€lium inciperent. @@Barbari perfringere stationes seque inferre munito-€ribus nisi lacessunt, circumgrediuntur, occursant: miscetur €operantium bellantiumque clamor. et cuncta pariter Ro-€manis adversa, locus uligine profunda, idem ad gradum €instabilis, procedentibus lubricus, corpora gravia loricis; €neque librare pila inter undas poterant. contra Cheruscis €sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae in-€gentes ad vulnera facienda quamvis procul. nox demum €inclinantis iam legiones adversae pugnae exemit. Germani @1 €ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quan-€tum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in €subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis €duplicatus militi labor. quadragesimum id stipendium €Caecina parendi aut imperitandi habebat, secundarum am-€biguarumque rerum sciens eoque interritus. igitur futura €volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, €donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent; nam €medio montium et paludum porrigebatur planities, quae €tenuem aciem pateretur. deliguntur legiones quinta dextro €lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad €agmen, vicesimanus adversum secuturos. @@Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, €laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis €saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae €voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent ten-€toriis, insomnes magis quam pervigiles. ducemque terruit €dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et €paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocan-€tem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse. €coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, €locum deseruere, capto propere campo umentia ultra. €neque tamen Arminius quamquam libero incursu statim €prorupit: sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, €turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in €tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia €aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus €eodemque iterum fato vinctae legiones!' simul haec et cum €delectis scindit agmen equisque maxime vulnera ingerit. €illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis €rectoribus disicere obvios, proterere iacentis. plurimus €circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia @1 €tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sus-€tentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni €prima legio sese opposuisset. iuvit hostium aviditas, €omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones ves-€perascente die in aperta et solida. neque is miseriarum €finis. struendum vallum, petendus agger, amissa magna ex €parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non €tentoria manipulis, non fomenta sauciis; infectos caeno aut €cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜Áˆžmilibus unum iam reliquum diem lamentabantur. @@Forte equus abruptis vinculis vagus et clamore terri-€tus quosdam occurrentium obturbavit. tanta inde conster-€natio inrupisse Germanos credentium ut cuncti ruerent ad €portas, quarum decumana maxime petebatur, aversa hosti €et fugientibus tutior. Caecina comperto vanam esse formi-€dinem, cum tamen neque auctoritate neque precibus, ne €manu quidem obsistere aut retinere militem quiret, proie-€ctus in limine portae miseratione demum, quia per corpus €legati eundum erat, clausit viam: simul tribuni et centu-€riones falsum pavorem esse docuerunt. @@Tunc contractos in principia iussosque dicta cum €silentio accipere temporis ac necessitatis monet. unam in €armis salutem, sed ea consilio temperanda manendumque €intra vallum, donec expugnandi hostis spe propius succe-€derent; mox undique erumpendum: illa eruptione ad €Rhenum perveniri. quod si fugerent, pluris silvas, pro-€fundas magis paludes, saevitiam hostium superesse; at €victoribus decus gloriam. quae domi cara, quae in castris €honesta, memorat; reticuit de adversis. equos dehinc, €orsus a suis, legatorum tribunorumque nulla ambitione €fortissimo cuique bellatori tradit, ut hi, mox pedes in €hostem invaderent. @@Haud minus inquies Germanus spe, cupidine et @1 €diversis ducum sententiis agebat, Arminio sinerent egredi €egressosque rursum per umida et inpedita circumvenirent €suadente, atrociora Inguiomero et laeta barbaris, ut vallum €armis ambirent: promptam expugnationem, plures captivos, €incorruptam praedam fore. igitur orta die proruunt fossas, €iniciunt cratis, summa valli prensant, raro super milite et €quasi ob metum defixo. postquam haesere munimentis, €datur cohortibus signum cornuaque ac tubae concinuere. €exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfun-€duntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis €locis aequos deos. hosti facile excidium et paucos ac €semermos cogitanti sonus tubarum, fulgor armorum, quanto €inopina tanto maiora offunduntur, cadebantque, ut rebus €secundis avidi, ita adversis incauti. Arminius integer, In-€guiomerus post grave vulnus pugnam deseruere: vulgus €trucidatum est, donec ira et dies permansit. nocte demum €reversae legiones, quamvis plus vulnerum, eadem ciborum €egestas fatigaret, vim sanitatem copias, cuncta in victoria €habuere. @@Pervaserat interim circumventi exercitus fama et €infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina €inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id €flagitium formidine auderent. sed femina ingens animi €munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops €aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. tradit C. €Plinius, Germanicorum bellorum scriptor, stetisse apud €principium ponti laudes et grates reversis legionibus ha-€bentem. id Tiberii animum altius penetravit: non enim €simplicis eas curas, nec adversus externos [2studia]2 militum €quaeri. nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipu-€los intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam @1 €parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat €Caesaremque Caligulam appellari velit. potiorem iam apud €exercitus Agrippinam quam legatos, quam duces; conpressam €a muliere seditionem, cui nomen principis obsistere non qui-€verit. accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum €Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque €promeret. @@At Germanicus legionum, quas navibus vexerat, €secundam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio €ducendas tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel €reciproco sideret. Vitellius primum iter sicca humo aut €modice adlabente aestu quietum habuit: mox inpulsu €aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit €Oceanus, rapi agique agmen. et opplebantur terrae: eadem €freto litori campis facies, neque discerni poterant incerta ab €solidis, brevia a profundis. sternuntur fluctibus, hauriuntur €gurgitibus; iumenta, sarcinae, corpora exanima interfluunt, €occursant. permiscentur inter se manipuli, modo pectore, €modo ore tenus extantes, aliquando subtracto solo disiecti €aut obruti. non vox et mutui hortatus iuvabant adversante €unda; nihil strenuus ab ignavo, sapiens ab inprudenti, con-€silia a casu differre: cuncta pari violentia involvebantur. €tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit. €pernoctavere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo €aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos €hostis circumsidet: quippe illic etiam honestae mortis usus, €his inglorium exitium. lux reddidit terram, penetratumque €ad amnem [Visurgin], quo Caesar classe contenderat. in-€positae dein legiones, vagante fama submersas; nec fides €salutis, antequam Caesarem exercitumque reducem videre. @@Iam Stertinius, ad accipiendum in deditionem Segi- @1 €merum fratrem Segestis praemissus, ipsum et filium eius in €civitatem Vbiorum perduxerat. data utrique venia, facile €Segimero, cunctantius filio, quia Quintilii Vari corpus inlu-€sisse dicebatur. ceterum ad supplenda exercitus damna €certavere Galliae Hispaniae Italia, quod cuique promptum, €arma equos aurum offerentes. quorum laudato studio Ger-€manicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria €pecunia militem iuvit. utque cladis memoriam etiam comi-€tate leniret, circumire saucios, facta singulorum extollere; €vulnera intuens alium spe, alium gloria, cunctos adloquio et €cura sibique et proelio firmabat. @@Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae, €L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen €patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudia-€vit; neque in acta sua iurari quamquam censente senatu €permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus €foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo €faciebat fidem civilis animi; nam legem maiestatis re-€duxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium €veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem sedi-€tionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi €Romani minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant. €primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie €legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua €viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat; €mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an €iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse re-€spondit. hunc quoque asperavere carmina incertis auctori-€bus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem €cum matre animum. @@Haud pigebit referre in Falanio et Rubrio, modicis €equitibus Romanis, praetemptata crimina, ut quibus initiis, @1 €quanta Tiberii arte gravissimum exitium inrepserit, dein re-€pressum sit, postremo arserit cunctaque corripuerit, no-€scatur. Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores €Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habe-€bantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adsci-€visset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul man-€cipasset. Rubrio crimini dabatur violatum periurio numen €Augusti. quae ubi Tiberio notuere, scripsit consulibus €non ideo decretum patri suo caelum, ut in perniciem civium €is honor verteretur. Cassium histrionem solitum inter €alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in me-€moriam Augusti sacrasset; nec contra religiones fieri quod €effigies eius, ut alia numinum simulacra, venditionibus hor-€torum et domuum accedant. ius iurandum perinde aesti-€mandum quam si Iovem fefellisset: deorum iniurias dis €curae. @@Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bi-€thyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postu-€lavit, subscribente Romano Hispone: qui formam vitae €iniit, quam postea celebrem miseriae temporum et audaciae €hominum fecerunt. nam egens, ignotus, inquies, dum oc-€cultis libellis saevitiae principis adrepit, mox clarissimo €cuique periculum facessit, potentiam apud unum, odium €apud omnis adeptus dedit exemplum, quod secuti ex pau-€peribus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis ac €postremum sibi invenere. sed Marcellum insimulabat €sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, €cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret ac-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¡˜Êˆcusator obiectaretque reo. nam quia vera erant, etiam dicta €credebantur. addidit Hispo statuam Marcelli altius quam €Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti €effigiem Tiberii inditam. ad quod exarsit adeo, ut rupta €taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum @1 €sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas €fieret. manebant etiam tum vestigia morientis libertatis. €igitur Cn. Piso 'quo' inquit 'loco censebis, Caesar? si €primus, habebo quod sequar: si post omnis, vereor ne €inprudens dissentiam.' permotus his, quantoque incautius €efferverat, paenitentia patiens tulit absolvi reum criminibus €maiestatis: de pecuniis repetundis ad reciperatores itum est. @@Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat €in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret; multa-€que eo coram adversus ambitum et potentium preces consti-€tuta. set dum veritati consulitur, libertas corrumpebatur. €inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae €ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum €invocabat. resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar €pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta €pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras €exueret. Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob €paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis €conperto paternas ei angustias esse. temptantis eadem alios €probare causam senatui iussit, cupidine severitatis in iis €etiam quae rite faceret acerbus. unde ceteri silentium et €paupertatem confessioni et beneficio praeposuere. @@Eodem anno continuis imbribus auctus Tiberis €plana urbis stagnaverat; relabentem secuta est aedificiorum €et hominum strages. igitur censuit Asinius Gallus ut libri €Sibyllini adirentur. renuit Tiberius, perinde divina hu-€manaque obtegens; sed remedium coercendi fluminis Ateio €Capitoni et L. Arruntio mandatum. Achaiam ac Mace-€doniam onera deprecantis levari in praesens proconsulari €imperio tradique Caesari placuit. edendis gladiatoribus, €quos Germanici fratris ac suo nomine obtulerat, Drusus €praesedit, quamquam vili sanguine nimis gaudens; quod [2in]2 @1 €vulgus formidolosum et pater arguisse dicebatur. cur abs-€tinuerit spectaculo ipse, varie trahebant; alii taedio coetus, €quidam tristitia ingenii et metu conparationis, quia Augu-€stus comiter interfuisset. non crediderim ad ostentandam €saevitiam movendasque populi offensiones concessam filio €materiem, quamquam id quoque dictum est. @@At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gra-€vius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et €centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum pro-€bra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent. actum €de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut €praetoribus ius virgarum in histriones esset. intercessit €Haterius Agrippa tribunus plebei increpitusque est Asinii €Galli oratione, silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis €senatui praebebat. valuit tamen intercessio, quia divus €Augustus immunis verberum histriones quondam respond-€erat, neque fas Tiberio infringere dicta eius. de modo €lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur; €ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator €introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cin-€gerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectan-€tium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus €fieret. @@Templum ut in colonia Tarraconensi strueretur Au-€gusto petentibus Hispanis permissum, datumque in omnis €provincias exemplum. centesimam rerum venalium post €bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius €militare aerarium eo subsidio niti; simul imparem oneri rem €publicam, nisi vicesimo militiae anno veterani dimitterentur. €ita proximae seditionis male consulta, quibus sedecim €stipendiorum finem expresserant, abolita in posterum. @1 @@Actum deinde in senatu ab Arruntio et Ateio an ob €moderandas Tiberis exundationes verterentur flumina et €lacus, per quos augescit; auditaeque municipiorum et colo-€niarum legationes, orantibus Florentinis ne Clanis solito €alveo demotus in amnem Arnum transferretur idque ipsis €perniciem adferret. congruentia his Interamnates disse-€ruere: pessum ituros fecundissimos Italiae campos, si am-€nis Nar (id enim parabatur) in rivos diductus supersta-€gnavisset. nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in €Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia €erupturum; optume rebus mortalium consuluisse naturam, €quae sua ora fluminibus, suos cursus utque originem, ita €finis dederit; spectandas etiam religiones sociorum, qui €sacra et lucos et aras patriis amnibus dicaverint: quin €ipsum Tiberim nolle prorsus accolis fluviis orbatum minore €gloria fluere. seu preces coloniarum seu difficultas operum €sive superstitio valuit, ut in sententiam Pisonis concederetur, €qui nil mutandum censuerat. @@Prorogatur Poppaeo Sabino provincia Moesia, ad-€ditis Achaia ac Macedonia. id quoque morum Tiberii fuit, €continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in isdem €exercitibus aut iurisdictionibus habere. causae variae tra-€duntur: alii taedio novae curae semel placita pro aeternis €servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur; sunt qui €existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium; €neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia €oderat: ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus pu-€blicum metuebat. qua haesitatione postremo eo provectus €est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe €non erat passurus. @@De comitiis consularibus, quae tum primum illo prin- @1 €cipe ac deinceps fuere, vix quicquam firmare ausim: adeo €diversa non modo apud auctores, sed in ipsius orationibus €reperiuntur. modo subtractis candidatorum nominibus €originem cuiusque et vitam et stipendia descripsit ut qui €forent intellegeretur; aliquando ea quoque significatione sub-€tracta candidatos hortatus ne ambitu comitia turbarent, €suam ad id curam pollicitus est. plerumque eos tantum apud €se professos disseruit, quorum nomina consulibus edidisset; €posse et alios profiteri, si gratiae aut meritis confiderent: €speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore €libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius €servitium.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER II}1 ‘@@Sisenna Statilio [Tauro] L. Libone consulibus mota €Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos €orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis €Arsacidarum, ut externum aspernabantur. is fuit Vonones, €obses Augusto datus a Phraate. nam Phraates quamquam €depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta venerantium €officia ad Augustum verterat partemque prolis firmandae €amicitiae miserat, haud perinde nostri metu quam fidei €popularium diffisus. @@Post finem Phraatis et sequentium regum ob internas €caedis venere in urbem legati a primoribus Parthis, qui €Vononem vetustissimum liberorum eius accirent. magni-€ficum id sibi credidit Caesar auxitque opibus. et accepere €barbari laetantes, ut ferme ad nova imperia. mox subiit €pudor degeneravisse Parthos: petitum alio ex orbe regem, €hostium artibus infectum; iam inter provincias Romanas €solium Arsacidarum haberi darique. ubi illam gloriam @1 €trucidantium Crassum, exturbantium Antonium, si manci-€pium Caesaris, tot per annos servitutem perpessum, Parthis €imperitet? accendebat dedignantis et ipse diversus a maio-€rum institutis, raro venatu, segni equorum cura; quotiens €per urbes incederet, lecticae gestamine fastuque erga patrias €epulas. inridebantur et Graeci comites ac vilissima uten-€silium anulo clausa. sed prompti aditus, obvia comitas, €ignotae Parthis virtutes, nova vitia; et quia ipsorum mori-€bus aliena perinde odium pravis et honestis. @@Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas €adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris re-€gnoque potitur. victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua €tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus €Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie ami-€citiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfe-€cerat. eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢“ˆˆArsacidarum vi seque regnumque tutatus est. occiso Ar-€taxia per dolum propinquorum datus a Caesare Armeniis €Tigranes deductusque in regnum a Tiberio Nerone. nec €Tigrani diuturnum imperium fuit neque liberis eius, quam-€quam sociatis more externo in matrimonium regnumque. @@Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes et non sine €clade nostra deiectus. tum Gaius Caesar componendae €Armeniae deligitur. is Ariobarzanen, origine Medum, ob €insignem corporis formam et praeclarum animum volentibus €Armeniis praefecit. Ariobarzane morte fortuita absumpto €stirpem eius haud toleravere; temptatoque feminae imperio, €cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et €magis sine domino quam in libertate profugum Vononen €in regnum accipiunt. sed ubi minitari Artabanus et parum €subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum €adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus @1 €Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio €nomine. quod ludibrium ut effugere agitaverit Vonones in €loco reddemus. @@Ceterum Tiberio haud ingratum accidit turbari res €Orientis, ut ea specie Germanicum suetis legionibus abstra-€heret novisque provinciis impositum dolo simul et casibus €obiectaret. at ille, quanto acriora in eum studia militum €et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, €tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum €belligeranti saeva vel prospera evenissent. fundi Germanos €acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et €praematura hieme; suum militem haud perinde vulneribus €quam spatiis itinerum, damno armorum adfici; fessas Gal-€lias ministrandis equis; longum impedimentorum agmen €opportunum ad insidias, defensantibus iniquum. at si mare €intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, €simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus €pariter vehi; integrum equitem equosque per ora et alveos €fluminum media in Germania fore. @@Igitur huc intendit, missis ad census Galliarum P. €Vitellio et C. Antio. Silius et Anteius et Caecina fabrican-€dae classi praeponuntur. mille naves sufficere visae pro-€perataeque, aliae breves, angusta puppi proraque et lato €utero, quo facilius fluctus tolerarent; quaedam planae €carinis, ut sine noxa siderent; plures adpositis utrimque €gubernaculis, converso ut repente remigio hinc vel illinc €adpellerent; multae pontibus stratae, super quas tormenta €veherentur, simul aptae ferendis equis aut commeatui; velis €habiles, citae remis augebantur alacritate militum in speciem €ac terrorem. insula Batavorum in quam convenirent prae-€dicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit- @1 €tendum ad bellum opportuna. nam Rhenus uno alveo €continuus aut modicas insulas circumveniens apud princi-€pium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque €nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, €donec Oceano misceatur: ad Gallicam ripam latior et pla-€cidior adfluens (verso cognomento Vahalem accolae dicunt), €mox id quoque vocabulum mutat Mosa flumine eiusque €inmenso ore eundem in Oceanum effunditur. @@Sed Caesar, dum adiguntur naves, Silium legatum €cum expedita manu inruptionem in Chattos facere iubet: €ipse audito castellum Lupiae flumini adpositum obsideri, €sex legiones eo duxit. neque Silio ob subitos imbris aliud €actum quam ut modicam praedam et Arpi principis Chat-€torum coniugem filiamque raperet, neque Caesari copiam €pugnae opsessores fecere, ad famam adventus eius dilapsi: €tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et €veterem aram Druso sitam disiecerant. restituit aram ho-€norique patris princeps ipse cum legionibus decucurrit; €tumulum iterare haud visum. et cuncta inter castellum €Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque per-€munita. @@Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu €et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui €Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem €ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria €consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum €usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur. €classis Amisiae [2ore]2 relicta laevo amne, erratumque in eo €quod non subvexit [2aut]2 transposuit militem dextras in €terras iturum; ita plures dies efficiendis pontibus absumpti. €et eques quidem ac legiones prima aestuaria, nondum ad-€crescente unda, intrepidi transiere: postremum auxiliorum @1 €agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque €nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt. metanti €castra Caesari Angrivariorum defectio a tergo nuntiatur: €missus ilico Stertinius cum equite et armatura levi igne et €caedibus perfidiam ultus est. @@Flumen Visurgis Romanos Cheruscosque interfluebat. €eius in ripa cum ceteris primoribus Arminius adstitit, quae-€sitoque an Caesar venisset, postquam adesse responsum est, €ut liceret cum fratre conloqui oravit. erat is in exercitu €cognomento Flavus, insignis fide et amisso per vulnus oculo €paucis ante annis duce Tiberio. tum permissu * * progres-€susque salutatur ab Arminio; qui amotis stipatoribus, ut €sagittarii nostra pro ripa dispositi abscederent postulat, et €postquam digressi, unde ea deformitas oris interrogat fra-€trem. illo locum et proelium referente, quodnam praemium €recepisset exquirit. Flavus aucta stipendia, torquem et €coronam aliaque militaria dona memorat, inridente Arminio €vilia servitii pretia. @@Exim diversi ordiuntur, hic magnitudinem Romanam, €opes Caesaris et victis gravis poenas, in deditionem venienti €paratam clementiam; neque coniugem et filium eius hosti-€liter haberi: ille fas patriae, libertatem avitam, penetralis €Germaniae deos, matrem precum sociam; ne propinquorum €et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam €imperator esse mallet. paulatim inde ad iurgia prolapsi €quo minus pugnam consererent ne flumine quidem interiecto €cohibebantur, ni Stertinius adcurrens plenum irae armaque €et equum poscentem Flavum attinuisset. cernebatur contra €minitabundus Arminius proeliumque denuntians; nam €pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in €castris ductor popularium meruisset. @1 @@Postero die Germanorum acies trans Visurgim stetit. €Caesar nisi pontibus praesidiisque inpositis dare in discri-€men legiones haud imperatorium ratus, equitem vado tra-€mittit. praefuere Stertinius et e numero primipilarium €Aemilius, distantibus locis invecti, ut hostem diducerent. €qua celerrimus amnis, Chariovalda dux Batavorum erupit. €eum Cherusci fugam simulantes in planitiem saltibus cir-€cumiectam traxere: dein coorti et undique effusi trudunt €adversos, instant cedentibus collectosque in orbem pars €congressi, quidam eminus proturbant. Chariovalda diu €sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis cater-€vas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, €congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium €circa: ceteros vis sua aut equites cum Stertinio Aemilioque €subvenientes periculo exemere. @@Caesar transgressus Visurgim indicio perfugae co-€gnoscit delectum ab Arminio locum pugnae; convenisse et €alias nationes in silvam Herculi sacram ausurosque noctur-€nam castrorum oppugnationem. habita indici fides et cer-€nebantur ignes, suggressique propius speculatores audiri €fremitum equorum inmensique et inconditi agminis murmur €attulere. igitur propinquo summae rei discrimine exploran-€dos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum €foret secum agitabat. tribunos et centuriones laeta saepius €quam comperta nuntiare, libertorum servilia ingenia, amicis €inesse adulationem; si contio vocetur, illic quoque quae €pauci incipiant reliquos adstrepere. penitus noscendas €mentes, cum secreti et incustoditi inter militaris cibos spem €aut metum proferrent. @@Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigili-€bus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit @1 €castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, €cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patien-€tiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum €laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜‡simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos. €inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad €vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in €dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfu-€gisset, Arminii nomine pollicetur. intendit ea contumelia €legionum iras: veniret dies, daretur pugna; sumpturum €militem Germanorum agros, tracturum coniuges; accipere €omen et matrimonia ac pecunias hostium praedae desti-€nare. tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine con-€iectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et €nihil remissum sensere. @@Nox eadem laetam Germanico quietem tulit, viditque €se operatum et sanguine sacri respersa praetexta pulchriorem €aliam manibus aviae Augustae accepisse. auctus omine, €addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia €provisa aptaque inminenti pugnae disserit. non campos €modo militi Romano ad proelium bonos, sed si ratio adsit, €silvas et saltus; nec enim inmensa barbarorum scuta, €enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta €perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori €tegmina. denserent ictus, ora mucronibus quaererent: non €loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro ner-€vove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore €tabulas; primam utcumque aciem hastatam, ceteris praeusta €aut brevia tela. iam corpus ut visu torvum et ad brevem im-€petum validum, sic nulla vulnerum patientia: sine pudore €flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pavidos adversis, €inter secunda non divini, non humani iuris memores. si tae- @1 €dio viarum ac maris finem cupiant, hac acie parari: propio-€rem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo €se patris patruique vestigia prementem isdem in terris €victorem sisterent. @@Orationem ducis secutus militum ardor, signumque €pugnae datum. nec Arminius aut ceteri Germanorum pro-€ceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos €Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, €seditionem induerint; quorum pars onusta vulneribus terga, €pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum ho-€stibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe. classem quippe €et avia Oceani quaesita ne quis venientibus occurreret, ne €pulsos premeret: sed ubi miscuerint manus, inane victis €ventorum remorumve subsidium. meminissent modo avari-€tiae, crudelitatis, superbiae: aliud sibi reliquum quam tenere €libertatem aut mori ante servitium? @@Sic accensos et proelium poscentis in campum, cui €Idistaviso nomen, deducunt. is medius inter Visurgim et €collis, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium €resistunt, inaequaliter sinuatur. pone tergum insurgebat €silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum €truncos. campum et prima silvarum barbara acies tenuit: €soli Cherusci iuga insedere ut proeliantibus Romanis de-€super incurrerent. noster exercitus sic incessit: auxiliares €Galli Germanique in fronte, post quos pedites sagittarii; €dein quattuor legiones et cum duabus praetoriis cohortibus €ac delecto equite Caesar; exim totidem aliae legiones et €levis armatura cum equite sagittario ceteraeque sociorum €cohortes. intentus paratusque miles ut ordo agminis in €aciem adsisteret. @@Visis Cheruscorum catervis, quae per ferociam pro-€ruperant, validissimos equitum incurrere latus, Stertinium @1 €cum ceteris turmis circumgredi tergaque invadere iubet, ipse €in tempore adfuturus. interea pulcherrimum augurium, octo €aquilae petere silvas et intrare visae imperatorem advertere. €exclamat irent, sequerentur Romanas avis, propria legionum €numina. simul pedestris acies infertur et praemissus eques €postremos ac latera impulit. mirumque dictu, duo hostium €agmina diversa fuga, qui silvam tenuerant, in aperta, qui €campis adstiterant, in silvam ruebant. medii inter hos Che-€rusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius €manu voce vulnere sustentabat pugnam. incubueratque €sagittariis, illa rupturus, ni Raetorum Vindelicorumque et €Gallicae cohortes signa obiecissent. nisu tamen corporis et €impetu equi pervasit, oblitus faciem suo cruore ne nosce-€retur. quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana €agentibus emissumque tradiderunt. virtus seu fraus eadem €Inguiomero effugium dedit: ceteri passim trucidati. et €plerosque tranare Visurgim conantis iniecta tela aut vis flu-€minis, postremo moles ruentium et incidentes ripae operuere. €quidam turpi fuga in summa arborum nisi ramisque se €occultantes admotis sagittariis per ludibrium figebantur, €alios prorutae arbores adflixere. @@Magna ea victoria neque cruenta nobis fuit. quinta €ab hora diei ad noctem caesi hostes decem milia passuum €cadaveribus atque armis opplevere, repertis inter spolia €eorum catenis quas in Romanos ut non dubio eventu €portaverant. miles in loco proelii Tiberium imperatorem €salutavit struxitque aggerem et in modum tropaeorum €arma subscriptis victarum gentium nominibus imposuit. @@Haut perinde Germanos vulnera, luctus, excidia €quam ea species dolore et ira adfecit. qui modo abire €sedibus, trans Albim concedere parabant, pugnam volunt, €arma rapiunt; plebes primores, iuventus senes agmen @1 €Romanum repente incursant, turbant. postremo deligunt €locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et umida: €silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum €Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirime-€rentur. hic pedes adstitit: equitem propinquis lucis texere €ut ingressis silvam legionibus a tergo foret. @@Nihil ex his Caesari incognitum: consilia locos, €prompta occulta noverat astusque hostium in perniciem ipsis €vertebat. Seio Tuberoni legato tradit equitem campum-€que; peditum aciem ita instruxit ut pars aequo in silvam €aditu incederet, pars obiectum aggerem eniteretur; quod €arduum sibi, cetera legatis permisit. quibus plana evene-€rant, facile inrupere: quis inpugnandus agger, ut si murum €succederent, gravibus superne ictibus conflictabantur. sensit €dux inparem comminus pugnam remotisque paulum legio-€nibus funditores libritoresque excutere tela et proturbare €hostem iubet. missae e tormentis hastae, quantoque con-€spicui magis propugnatores, tanto pluribus vulneribus de-€iecti. primus Caesar cum praetoriis cohortibus capto vallo €dedit impetum in silvas; conlato illic gradu certatum. €hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claude-€bant: utrisque necessitas in loco, spes in virtute, salus ex €victoria. @@Nec minor Germanis animus, sed genere pugnae et €armorum superabantur, cum ingens multitudo artis locis €praelongas hastas non protenderet, non colligeret, neque €adsultibus et velocitate corporum uteretur, coacta stabile ad €proelium; contra miles, cui scutum pectori adpressum et €insidens capulo manus, latos barbarorum artus, nuda ora €foderet viamque strage hostium aperiret, inprompto iam €[2Arminio]2 ob continua pericula, sive illum recens acceptum €vulnus tardaverat. quin et Inguiomerum, tota volitantem @1 €acie, fortuna magis quam virtus deserebat. et Germanicus €quo magis adgnosceretur detraxerat tegimen capiti ora-€batque insisterent caedibus: nil opus captivis, solam inter-€nicionem gentis finem bello fore. iamque sero diei subducit €ex acie legionem faciendis castris: ceterae ad noctem cruore €hostium satiatae sunt. equites ambigue certavere. @@Laudatis pro contione victoribus Caesar congeriem €armorum struxit, superbo cum titulo: debellatis inter Rhe-€num Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea €monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse. de se nihil €addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse. €mox bellum in Angrivarios Stertinio mandat, ni deditionem €properavissent. atque illi supplices nihil abnuendo veniam €omnium accepere. @@Sed aestate iam adulta legionum aliae itinere ter-€restri in hibernacula remissae; pluris Caesar classi inpo-€sitas per flumen Amisiam Oceano invexit. ac primo pla-€cidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli: €mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique €procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpe-€dire; milesque pavidus et casuum maris ignarus dum turbat þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜—ˆˆnautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrum-€pebat. omne dehinc caelum et mare omne in austrum €cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, €immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis €horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut €insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. quibus €paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodem-€que quo ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non ex-€haurire inrumpentis undas poterant: equi, iumenta, sarcinae, €etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes €per latera et fluctu superurgente. @1 @@Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia €caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et €magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita €vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare. €pars navium haustae sunt, plures apud insulas longius sitas €eiectae; milesque nullo illic hominum cultu fame ab-€sumptus, nisi quos corpora equorum eodem elisa tolerave-€rant. sola Germanici triremis Chaucorum terram adpulit; €quem per omnis illos dies noctesque apud scopulos et pro-€minentis oras, cum se tanti exitii reum clamitaret, vix cohi-€buere amici quo minus eodem mari oppeteret. tandem €relabente aestu et secundante vento claudae naves raro €remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus €tractae, revertere; quas raptim refectas misit ut scruta-€rentur insulas. collecti ea cura plerique: multos Angrivarii €nuper in fidem accepti redemptos ab interioribus reddidere; €quidam in Britanniam rapti et remissi a regulis. ut quis €ex longinquo revenerat, miracula narrabant, vim turbinum €et inauditas volucris, monstra maris, ambiguas hominum et €beluarum formas, visa sive ex metu credita. @@Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, €ita Caesarem ad coercendum erexit. C. Silio cum triginta €peditum, tribus equitum milibus ire in Chattos imperat; €ipse maioribus copiis Marsos inrumpit, quorum dux Mallo-€vendus nuper in deditionem acceptus propinquo luco €defossam Varianae legionis aquilam modico praesidio ser-€vari indicat. missa extemplo manus quae hostem a fronte €eliceret, alii qui terga circumgressi recluderent humum; et €utrisque adfuit fortuna. eo promptior Caesar pergit intror-€sus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, €sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex €captivis cognitum est, paventem. quippe invictos et nullis @1 €casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita €classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque €corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti €numero inrupissent. @@Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod €adversa maris expeditione prospera pensavisset. addidit €munificentiam Caesar, quantum quis damni professus erat €exsolvendo. nec dubium habebatur labare hostis peten-€daeque pacis consilia sumere, et si proxima aestas adice-€retur, posse bellum patrari. sed crebris epistulis Tiberius €monebat rediret ad decretum triumphum: satis iam even-€tuum, satis casuum. prospera illi et magna proelia: eorum €quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, €gravia tamen et saeva damna intulissent. se novies a divo €Augusto in Germaniam missum plura consilio quam vi per-€fecisse. sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suebos €regemque Maroboduum pace obstrictum. posse et Cheru-€scos ceterasque rebellium gentis, quoniam Romanae ultioni €consultum esset, internis discordiis relinqui. precante Ger-€manico annum efficiendis coeptis, acrius modestiam eius €adgreditur alterum consulatum offerendo cuius munia €praesens obiret. simul adnectebat, si foret adhuc bellan-€dum, relinqueret materiem Drusi fratris gloriae, qui nullo €tum alio hoste non nisi apud Germanias adsequi nomen €imperatorium et deportare lauream posset. haud cunctatus €est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per in-€vidiam parto iam decori abstrahi intellegeret. @@Sub idem tempus e familia Scriboniorum Libo €Drusus defertur moliri res novas. eius negotii initium, €ordinem, finem curatius disseram, quia tum primum reperta €sunt quae per tot annos rem publicam exedere. Firmius €Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- @1 €dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, €magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum €proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam €Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam €imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes €alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus €indiciis inligaret. @@Vt satis testium et qui servi eadem noscerent rep-€perit, aditum ad principem postulat, demonstrato crimine €et reo per Flaccum Vescularium equitem Romanum, cui €propior cum Tiberio usus erat. Caesar indicium haud a-€spernatus congressus abnuit: posse enim eodem Flacco €internuntio sermones commeare. atque interim Libonem €ornat praetura, convictibus adhibet, non vultu alienatus, €non verbis commotior (adeo iram condiderat); cunctaque €eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, €donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras car-€minibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit. €celebre inter accusatores Trionis ingenium erat avidumque €famae malae. statim corripit reum, adit consules, cognitio-€nem senatus poscit. et vocantur patres, addito consultandum €super re magna et atroci. @@Libo interim veste mutata cum primoribus feminis €circumire domos, orare adfinis, vocem adversum pericula €poscere, abnuentibus cunctis, cum diversa praetenderent, €eadem formidine. die senatus metu et aegritudine fessus, €sive, ut tradidere quidam, simulato morbo, lectica delatus €ad foris curiae innisusque fratri et manus ac supplices €voces ad Tiberium tendens immoto eius vultu excipitur. €mox libellos et auctores recitat Caesar ita moderans ne €lenire neve asperare crimina videretur. @1 @@Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores €Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius per-€orandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter €se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim €se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes €adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis €viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret. inerant €et alia huiusce modi stolida vana, si mollius acciperes, €miseranda. uni tamen libello manu Libonis nominibus €Caesarum aut senatorum additas atrocis vel occultas notas €accusator arguebat. negante reo adgnoscentis servos per €tormenta interrogari placuit. et quia vetere senatus con-€sulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et €novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori pu-€blico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus €consulto quaereretur. ob quae posterum diem reus petivit €domumque digressus extremas preces P. Quirinio propinquo €suo ad principem mandavit. @@Responsum est ut senatum rogaret. cingebatur €interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut €audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novis-€simam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare €percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium. €atque illis, dum trepidant, dum refugiunt, evertentibus €adpositum [2cum]2 mensa lumen, feralibus iam sibi tenebris €duos ictus in viscera derexit. ad gemitum conlabentis €adcurrere liberti, et caede visa miles abstitit. accusatio €tamen apud patres adseveratione eadem peracta, iuravitque €Tiberius petiturum se vitam quamvis nocenti, nisi volun-€tariam mortem properavisset. @1 @@Bona inter accusatores dividuntur, et praeturae extra €ordinem datae iis qui senatorii ordinis erant. tunc Cotta €Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comi-€taretur, censuit, Cn. Lentulus, ne quis Scribonius cogno-€mentum Drusi adsumeret. supplicationum dies Pomponii €Flacci sententia constituti, dona Iovi, Marti, Concordiae, €utque iduum Septembrium dies, quo se Libo interfecerat, €dies festus haberetur, L. [2Piso]2 et Gallus Asinius et Papius €Mutilus et L. Apronius decrevere; quorum auctoritates €adulationesque rettuli ut sciretur vetus id in re publica þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜ ˆ‹malum. facta et de mathematicis magisque Italia pellendis €senatus consulta; quorum e numero L. Pituanius saxo €deiectus est, in P. Marcium consules extra portam Es-€quilinam, cum classicum canere iussissent, more prisco €advertere. @@Proximo senatus die multa in luxum civitatis dicta €a Q. Haterio consulari, Octavio Frontone praetura functo; €decretumque ne vasa auro solida ministrandis cibis fierent, €ne vestis serica viros foedaret. excessit Fronto ac postula-€vit modum argento, supellectili, familiae: erat quippe adhuc €frequens senatoribus, si quid e re publica crederent, loco €sententiae promere. contra Gallus Asinius disseruit: auctu €imperii adolevisse etiam privatas opes, idque non novum, €sed e vetustissimis moribus: aliam apud Fabricios, aliam €apud Scipiones pecuniam; et cuncta ad rem publicam €referri, qua tenui angustas civium domos, postquam eo €magnificentiae venerit, gliscere singulos. neque in familia €et argento quaeque ad usum parentur nimium aliquid aut €modicum nisi ex fortuna possidentis. distinctos senatus et €equitum census, non quia diversi natura, sed ut locis ordi- @1 €nibus dignationibus antistent, ita iis quae ad requiem animi €aut salubritatem corporum parentur, nisi forte clarissimo €cuique pluris curas, maiora pericula subeunda, delenimentis €curarum et periculorum carendum esse. facilem adsensum €Gallo sub nominibus honestis confessio vitiorum et simili-€tudo audientium dedit. adiecerat et Tiberius non id tempus €censurae nec, si quid in moribus labaret, defuturum corri-€gendi auctorem. @@Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, €saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, €abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et lon-€ginquo rure testabatur; simul curiam relinquebat. com-€motus est Tiberius, et quamquam mitibus verbis Pisonem €permulsisset, propinquos quoque eius impulit ut abeuntem €auctoritate vel precibus tenerent. haud minus liberi doloris €documentum idem Piso mox dedit vocata in ius Vrgulania, €quam supra leges amicitia Augustae extulerat. nec aut €Vrgulania optemperavit, in domum Caesaris spreto Pisone €vecta, aut ille abscessit, quamquam Augusta se violari et €imminui quereretur. Tiberius hactenus indulgere matri €civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum €Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis €militibus. spectabatur occursante populo compositus ore €et sermonibus variis tempus atque iter ducens, donec pro-€pinquis Pisonem frustra coercentibus deferri Augusta pecu-€niam quae petebatur iuberet. isque finis rei, ex qua neque €Piso inglorius et Caesar maiore fama fuit. ceterum Vrgu-€laniae potentia adeo nimia civitati erat ut testis in causa €quadam, quae apud senatum tractabatur, venire dedignare-€tur: missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines €Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium €dicerent, vetus mos fuerit. @1 @@Res eo anno prolatas haud referrem, ni pretium foret €Cn. Pisonis et Asinii Galli super eo negotio diversas sen-€tentias noscere. Piso, quamquam afuturum se dixerat €Caesar, ob id magis agendas censebat, ut absente principe €senatum et equites posse sua munia sustinere decorum rei €publicae foret. Gallus, quia speciem libertatis Piso prae-€ceperat, nihil satis inlustre aut ex dignitate populi Romani €nisi coram et sub oculis Caesaris, eoque conventum Italiae €et adfluentis provincias praesentiae eius servanda dicebat. €audiente haec Tiberio ac silente magnis utrimque conten-€tionibus acta, sed res dilatae. @@Et certamen Gallo adversus Caesarem exortum est. €nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, €utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia funge-€bantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim €candidatos in annos singulos nominaret. haud dubium €erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii €temptari. Tiberius tamen, quasi augeretur potestas eius, €disseruit: grave moderationi suae tot eligere, tot differre. €vix per singulos annos offensiones vitari, quamvis repulsam €propinqua spes soletur: quantum odii fore ab iis qui ultra €quinquennium proiciantur? unde prospici posse quae cui-€que tam longo temporis spatio mens, domus, fortuna? €superbire homines etiam annua designatione: quid si ho-€norem per quinquennium agitent? quinquiplicari prorsus €magistratus, subverti leges, quae sua spatia exercendae €candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis hono-€ribus statuerint. favorabili in speciem oratione vim imperii €tenuit. @@Censusque quorundam senatorum iuvit. quo magis €mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in @1 €paupertate manifesta superbius accepisset. nepos erat ora-€toris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies €sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima €familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen €curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus €haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem €modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit: 'patres €conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non €sponte sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores €mei meruerant ut posteros haberent. nam ego, qui non €pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile €domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel €parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec €mihi pudori nec cuiquam oneri forent. iussus ab impera-€tore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot €dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae miseri-€cordiae refero. adsequentur florente te, Caesar, quos dederis €honores: interim Q. Hortensii pronepotes, divi Augusti €alumnos ab inopia defende.' @@Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo €promptius adversaretur, his ferme verbis usus: 'si quantum €pauperum est venire huc et liberis suis petere pecunias €coeperint, singuli numquam exsatiabuntur, res publica de-€ficiet. nec sane ideo a maioribus concessum est egredi €aliquando relationem et quod in commune conducat loco €sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras €hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive in-€dulserint largitionem sive abnuerint. non enim preces sunt €istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, €cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero €atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, @1 €eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aera-€rium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplen-€dum erit. dedit tibi, Hortale, divus Augustus pecuniam, €sed non conpellatus nec ea lege ut semper daretur. lan-€guescet alioqui industria, intendetur socordia, si nullus ex se €metus aut spes, et securi omnes aliena subsidia expecta-€bunt, sibi ignavi, nobis graves.' haec atque talia, quam-€quam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, €honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silen-€tium aut occultum murmur excepere. sensitque Tiberius; €et cum paulum reticuisset, Hortalo se respondisse ait: cete-€rum si patribus videretur, daturum liberis eius ducena se-€stertia singulis, qui sexus virilis essent. egere alii grates: €siluit Hortalus, pavore an avitae nobilitatis etiam inter €angustias fortunae retinens. neque miseratus est posthac €Tiberius, quamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam €delaberetur. @@Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature sub-€ventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam €perculisset. Postumi Agrippae servus, nomine Clemens, €comperto fine Augusti pergere in insulam Planasiam et €fraude aut vi raptum Agrippam ferre ad exercitus Germani-€cos non servili animo concepit. ausa eius inpedivit tardi-€tas onerariae navis: atque interim patrata caede ad maiora €et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque €Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, €donec crinem barbamque promitteret: nam aetate et forma €haud dissimili in dominum erat. tum per idoneos et secreti €eius socios crebrescit vivere Agrippam, occultis primum €sermonibus, ut vetita solent, mox vago rumore apud in-€peritissimi cuiusque promptas auris aut rursum apud tur- @1 þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜§ˆbidos eoque nova cupientis. atque ipse adire municipia €obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem €locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et €incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat. @@Vulgabatur interim per Italiam servatum munere €deum Agrippam, credebatur Romae; iamque Ostiam in-€vectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus €celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine €militum servum suum coerceret an inanem credulitatem €tempore ipso vanescere sineret: modo nihil spernendum, €modo non omnia metuenda ambiguus pudoris ac metus €reputabat. postremo dat negotium Sallustio Crispo. ille e €clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque €hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, €fidem atque pericula polliceantur. exequuntur ut iussum €erat. dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea €manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere. percontanti €Tiberio quo modo Agrippa factus esset respondisse fertur €'quo modo tu Caesar.' ut ederet socios subigi non potuit. €nec Tiberius poenam eius palam ausus, in secreta Palatii €parte interfici iussit corpusque clam auferri. et quamquam €multi e domo principis equitesque ac senatores sustentasse €opibus, iuvisse consiliis dicerentur, haud quaesitum. @@Fine anni arcus propter aedem Saturni ob recepta €signa cum Varo amissa ductu Germanici, auspiciis Tiberii, €et aedes Fortis Fortunae Tiberim iuxta in hortis, quos €Caesar dictator populo Romano legaverat, sacrarium genti €Iuliae effigiesque divo Augusto apud Bovillas dicantur. €@@C. Caelio L. Pomponio consulibus Germanicus Caesar €a. d. VII. Kal. Iunias triumphavit de Cheruscis Chattisque €et Angrivariis quaeque aliae nationes usque ad Albim €colunt. vecta spolia, captivi, simulacra montium, fluminum, @1 €proeliorum; bellumque, quia conficere prohibitus erat, pro €confecto accipiebatur. augebat intuentium visus eximia €ipsius species currusque quinque liberis onustus. sed €suberat occulta formido, reputantibus haud prosperum in €Druso patre eius favorem vulgi, avunculum eiusdem Mar-€cellum flagrantibus plebis studiis intra iuventam ereptum, €brevis et infaustos populi Romani amores. @@Ceterum Tiberius nomine Germanici trecenos plebi €sestertios viritim dedit seque collegam consulatui eius desti-€navit. nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus amoliri €iuvenem specie honoris statuit struxitque causas aut forte €oblatas arripuit. rex Archelaus quinquagesimum annum €Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi €agentem nullo officio coluisset. nec id Archelaus per €superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia €florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta €Tiberii amicitia credebatur. ut versa Caesarum subole €imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae €non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si €ad precandum veniret. ille ignarus doli vel, si intellegere €crederetur, vim metuens in urbem properat; exceptusque €immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob €crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio €et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem €vitae sponte an fato implevit. regnum in provinciam re-€dactum est, fructibusque eius levari posse centesimae vecti-€gal professus Caesar ducentesimam in posterum statuit. €per idem tempus Antiocho Commagenorum, Philopatore €Cilicum regibus defunctis turbabantur nationes, plerisque €Romanum, aliis regium imperium cupientibus; et provin-€ciae Syria atque Iudaea, fessae oneribus, deminutionem €tributi orabant. @1 @@Igitur haec et de Armenia quae supra memoravi €apud patres disseruit, nec posse motum Orientem nisi Ger-€manici sapientia conponi: nam suam aetatem vergere, €Drusi nondum satis adolevisse. tunc decreto patrum per-€missae Germanico provinciae quae mari dividuntur, maius-€que imperium, quoquo adisset, quam iis qui sorte aut €missu principis obtinerent. sed Tiberius demoverat Syria €Creticum Silanum, per adfinitatem conexum Germanico, €quia Silani filia Neroni vetustissimo liberorum eius pacta €erat, praefeceratque Cn. Pisonem, ingenio violentum et €obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili €bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio ad-€versus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus €concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro €ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere. sed €praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate €et opibus accendebatur; vix Tiberio concedere, liberos eius €ut multum infra despectare. nec dubium habebat se de-€lectum qui Syriae imponeretur ad spes Germanici coer-€cendas. credidere quidam data et a Tiberio occulta €mandata; et Plancinam haud dubie Augusta monuit aemu-€latione muliebri Agrippinam insectandi. divisa namque et €discors aula erat tacitis in Drusum aut Germanicum studiis. €Tiberius ut proprium et sui sanguinis Drusum fovebat: €Germanico alienatio patrui amorem apud ceteros auxerat, €et quia claritudine materni generis anteibat, avum M. An-€tonium, avunculum Augustum ferens. contra Druso proavus €eques Romanus Pomponius Atticus dedecere Claudiorum €imagines videbatur: et coniunx Germanici Agrippina fe-€cunditate ac fama Liviam uxorem Drusi praecellebat. €sed fratres egregie concordes et proximorum certaminibus €inconcussi. @1 @@Nec multo post Drusus in Illyricum missus est ut €suesceret militiae studiaque exercitus pararet; simul iuve-€nem urbano luxu lascivientem melius in castris haberi €Tiberius seque tutiorem rebatur utroque filio legiones ob-€tinente. sed Suebi praetendebantur auxilium adversus €Cheruscos orantes; nam discessu Romanorum ac vacui €externo metu gentis adsuetudine et tum aemulatione gloriae €arma in se verterant. vis nationum, virtus ducum in aequo; €set Maroboduum regis nomen invisum apud popularis, €Arminium pro libertate bellantem favor habebat. @@Igitur non modo Cherusci sociique eorum, vetus €Arminii miles, sumpsere bellum, sed e regno etiam Maro-€bodui Suebae gentes, Semnones ac Langobardi, defecere ad €eum. quibus additis praepollebat, ni Inguiomerus cum €manu clientium ad Maroboduum perfugisset, non aliam ob €causam quam quia fratris filio iuveni patruus senex parere €dedignabatur. deriguntur acies, pari utrimque spe, nec, ut €olim apud Germanos, vagis incursibus aut disiectas per €catervas: quippe longa adversum nos militia insueverant €sequi signa, subsidiis firmari, dicta imperatorum accipere. €ac tunc Arminius equo conlustrans cuncta, ut quosque ad-€vectus erat, reciperatam libertatem, trucidatas legiones, €spolia adhuc et tela Romanis derepta in manibus multorum €ostentabat; contra fugacem Maroboduum appellans, proe-€liorum expertem, Hercyniae latebris defensum; ac mox €per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae, €satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturban-€dum quam Varum Quintilium interfecerint. meminissent €modo tot proeliorum, quorum eventu et ad postremum €eiectis Romanis satis probatum, penes utros summa belli €fuerit. @@Neque Maroboduus iactantia sui aut probris in €hostem abstinebat, sed Inguiomerum tenens illo in cor- @1 €pore decus omne Cheruscorum, illius consiliis gesta quae €prospere ceciderint testabatur: vaecordem Arminium et €rerum nescium alienam gloriam in se trahere, quoniam tres €vagas legiones et ducem fraudis ignarum perfidia deceperit, €magna cum clade Germaniae et ignominia sua, cum con-€iunx, cum filius eius servitium adhuc tolerent. at se duo-€decim legionibus petitum duce Tiberio inlibatam German-€orum gloriam servavisse, mox condicionibus aequis disces-€sum; neque paenitere quod ipsorum in manu sit, integrum €adversum Romanos bellum an pacem incruentam malint. €his vocibus instinctos exercitus propriae quoque causae €stimulabant, cum a Cheruscis Langobardisque pro antiquo €decore aut recenti libertate et contra augendae dominationi €certaretur. non alias maiore mole concursum neque am-€biguo magis eventu, fusis utrimque dextris cornibus; spera-€baturque rursum pugna, ni Maroboduus castra in collis €subduxisset. id signum perculsi fuit; et transfugiis paula-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜®ˆ”tim nudatus in Marcomanos concessit misitque legatos ad €Tiberium oraturos auxilia. responsum est non iure eum €adversus Cheruscos arma Romana invocare, qui pugnantis €in eundem hostem Romanos nulla ope iuvisset. missus €tamen Drusus, ut rettulimus, paci firmator. @@Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes con-€lapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque €pestis fuit. neque solitum in tali casu effugium subvenie-€bat in aperta prorumpendi, quia diductis terris haurieban-€tur. sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana €fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant. asperrima €in Sardianos lues plurimum in eosdem misericordiae tra-€xit: nam centies sestertium pollicitus Caesar, et quantum @1 €aerario aut fisco pendebant in quinquennium remisit. €Magnetes a Sipylo proximi damno ac remedio habiti. €Temnios, Philadelphenos, Aegeatas, Apollonidenses, quique €Mosteni aut Macedones Hyrcani vocantur, et Hierocae-€sariam, Myrinam, Cymen, Tmolum levari idem in tempus €tributis mittique ex senatu placuit, qui praesentia spectaret €refoveretque. delectus est M. Ateius e praetoriis, ne con-€sulari obtinente Asiam aemulatio inter pares et ex eo €impedimentum oreretur. @@Magnificam in publicum largitionem auxit Caesar €haud minus grata liberalitate, quod bona Aemiliae Musae, €locupletis intestatae, petita in fiscum, Aemilio Lepido, cuius €e domo videbatur, et Pantulei divitis equitis Romani here-€ditatem, quamquam ipse heres in parte legeretur, tradidit €M. Servilio, quem prioribus neque suspectis tabulis scriptum €compererat, nobilitatem utriusque pecunia iuvandam prae-€fatus. neque hereditatem cuiusquam adiit nisi cum amicitia €meruisset: ignotos et aliis infensos eoque principem nun-€cupantis procul arcebat. ceterum ut honestam innocentium €paupertatem levavit, ita prodigos et ob flagitia egentis, Vi-€bidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, €Cornelium Sullam, Q. Vitellium movit senatu aut sponte €cedere passus est. @@Isdem temporibus deum aedis vetustate aut igni €abolitas coeptasque ab Augusto dedicavit, Libero Liberae-€que et Cereri iuxta circum maximum, quam A. Postumius €dictator voverat, eodemque in loco aedem Florae ab Lucio €et Marco Publiciis aedilibus constitutam, et Iano templum, €quod apud forum holitorium C. Duilius struxerat, qui primus €rem Romanam prospere mari gessit triumphumque navalem @1 €de Poenis meruit. Spei aedes a Germanico sacratur: hanc €A. Atilius voverat eodem bello. @@Adolescebat interea lex maiestatis. et Appuleiam €Varillam, sororis Augusti neptem, quia probrosis sermoni-€bus divum Augustum ac Tiberium et matrem eius inlusisset €Caesarique conexa adulterio teneretur, maiestatis delator €arcessebat. de adulterio satis caveri lege Iulia visum: ma-€iestatis crimen distingui Caesar postulavit damnarique, si €qua de Augusto inreligiose dixisset: in se iacta nolle ad €cognitionem vocari. interrogatus a consule quid de iis €censeret quae de matre eius locuta secus argueretur re-€ticuit; dein proximo senatus die illius quoque nomine €oravit ne cui verba in eam quoquo modo habita crimini €forent. liberavitque Appuleiam lege maiestatis: adulterii €graviorem poenam deprecatus, ut exemplo maiorum pro-€pinquis suis ultra ducentesimum lapidem removeretur €suasit. adultero Manlio Italia atque Africa interdictum €est. @@De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors €abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus at-€que Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrip-€pam propinquum Germanici fovebant: contra plerique €nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret, €quod lex iubebat. laetabatur Tiberius, cum inter filios eius €et leges senatus disceptaret. victa est sine dubio lex, sed €neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum €valerent leges vincebantur. @@Eodem anno coeptum in Africa bellum, duce ho-€stium Tacfarinate. is natione Numida, in castris Romanis €auxiliaria stipendia meritus, mox desertor, vagos primum €et latrociniis suetos ad praedam et raptus congregare, dein €more militiae per vexilla et turmas componere, postremo @1 €non inconditae turbae sed Musulamiorum dux haberi. €valida ea gens et solitudinibus Africae propinqua, nullo €etiam tum urbium cultu, cepit arma Maurosque accolas in €bellum traxit: dux et his, Mazippa. divisusque exercitus, €ut Tacfarinas lectos viros et Romanum in modum armatos €castris attineret, disciplina et imperiis suesceret, Mazippa €levi cum copia incendia et caedis et terrorem circumferret. €conpulerantque Cinithios, haud spernendam nationem, in €eadem, cum Furius Camillus pro consule Africae legionem €et quod sub signis sociorum in unum conductos ad hostem €duxit, modicam manum, si multitudinem Numidarum atque €Maurorum spectares; sed nihil aeque cavebatur quam ne €bellum metu eluderent; spe victoriae inducti sunt ut vin-€cerentur. igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae €in cornibus locantur. nec Tacfarinas pugnam detrectavit. €fusi Numidae, multosque post annos Furio nomini partum €decus militiae. nam post illum reciperatorem urbis filium-€que eius Camillum penes alias familias imperatoria laus €fuerat; atque hic, quem memoramus, bellorum expers €habebatur. eo pronior Tiberius res gestas apud senatum €celebravit; et decrevere patres triumphalia insignia, quod €Camillo ob modestiam vitae impune fuit. @@Sequens annus Tiberium tertio, Germanicum iterum €consules habuit. sed eum honorem Germanicus iniit apud €urbem Achaiae Nicopolim, quo venerat per Illyricam oram €viso fratre Druso in Delmatia agente, Hadriatici ac mox €Ionii maris adversam navigationem perpessus. igitur pau-€cos dies insumpsit reficiendae classi; simul sinus Actiaca €victoria inclutos et sacratas ab Augusto manubias castraque €Antonii cum recordatione maiorum suorum adiit. namque €ei, ut memoravi, avunculus Augustus, avus Antonius erant, @1 €magnaque illic imago tristium laetorumque. hinc ventum €Athenas, foederique sociae et vetustae urbis datum ut uno €lictore uteretur. excepere Graeci quaesitissimis honoribus, €vetera suorum facta dictaque praeferentes quo plus digna-€tionis adulatio haberet. @@Petita inde Euboea tramisit Lesbum ubi Agrippina €novissimo partu Iuliam edidit. tum extrema Asiae Perin-€thumque ac Byzantium, Thraecias urbes, mox Propontidis €angustias et os Ponticum intrat, cupidine veteres locos et €fama celebratos noscendi; pariterque provincias internis €certaminibus aut magistratuum iniuriis fessas refovebat. at-€que illum in regressu sacra Samothracum visere nitentem €obvii aquilones depulere. igitur adito Ilio quaeque ibi €varietate fortunae et nostri origine veneranda, relegit Asiam €adpellitque Colophona ut Clarii Apollinis oraculo uteretur. €non femina illic, ut apud Delphos, sed certis e familiis et €ferme Mileto accitus sacerdos numerum modo consultan-€tium et nomina audit; tum in specum degressus, hausta €fontis arcani aqua, ignarus plerumque litterarum et car-€minum edit responsa versibus compositis super rebus quas €quis mente concepit. et ferebatur Germanico per ambages, €ut mos oraculis, maturum exitum cecinisse. @@At Cn. Piso quo properantius destinata inciperet €civitatem Atheniensium turbido incessu exterritam oratione €saeva increpat, oblique Germanicum perstringens quod €contra decus Romani nominis non Atheniensis tot cladibus €extinctos, sed conluviem illam nationum comitate nimia €coluisset: hos enim esse Mithridatis adversus Sullam, An-€tonii adversus divum Augustum socios. etiam vetera ob-€iectabat, quae in Macedones inprospere, violenter in suos €fecissent, offensus urbi propria quoque ira quia Theophilum @1 €quendam Areo iudicio falsi damnatum precibus suis non €concederent. exim navigatione celeri per Cycladas et com-€pendia maris adsequitur Germanicum apud insulam Rho-€dum, haud nescium quibus insectationibus petitus foret: €sed tanta mansuetudine agebat ut, cum orta tempestas €raperet in abrupta possetque interitus inimici ad casum €referri, miserit triremis quarum subsidio discrimini exi-€meretur. neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram €perpessus linquit Germanicum praevenitque. et postquam €Syriam ac legiones attigit, largitione, ambitu, infimos mani-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜·ˆ”pularium iuvando, cum veteres centuriones, severos tribunos €demoveret locaque eorum clientibus suis vel deterrimo €cuique attribueret, desidiam in castris, licentiam in urbibus, €vagum ac lascivientem per agros militem sineret, eo usque €corruptionis provectus est ut sermone vulgi parens legio-€num haberetur. nec Plancina se intra decora feminis tene-€bat, sed exercitio equitum, decursibus cohortium interesse, €in Agrippinam, in Germanicum contumelias iacere, quibus-€dam etiam bonorum militum ad mala obsequia promptis, €quod haud invito imperatore ea fieri occultus rumor ince-€debat. nota haec Germanico, sed praeverti ad Armenios €instantior cura fuit. @@Ambigua gens ea antiquitus hominum ingeniis et €situ terrarum, quoniam nostris provinciis late praetenta pe-€nitus ad Medos porrigitur; maximisque imperiis interiecti €et saepius discordes sunt, adversus Romanos odio et in Par-€thum invidia. regem illa tempestate non habebant, amoto €Vonone: sed favor nationis inclinabat in Zenonem, Pole-€monis regis Pontici filium, quod is prima ab infantia insti-€tuta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu epulis et €quae alia barbari celebrant, proceres plebemque iuxta de-€vinxerat. igitur Germanicus in urbe Artaxata adprobanti-€bus nobilibus, circumfusa multitudine, insigne regium capiti @1 €eius imposuit. ceteri venerantes regem Artaxiam consalu-€tavere, quod illi vocabulum indiderant ex nomine urbis. at €Cappadoces in formam provinciae redacti Q. Veranium lega-€tum accepere; et quaedam ex regiis tributis deminuta quo €mitius Romanum imperium speraretur. Commagenis €Q. Servaeus praeponitur, tum primum ad ius praetoris €translatis. @@Cunctaque socialia prospere composita non ideo €laetum Germanicum habebant ob superbiam Pisonis qui €iussus partem legionum ipse aut per filium in Armeniam €ducere utrumque neglexerat. Cyrri demum apud hiberna €decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus €metum, Germanicus ne minari crederetur; et erat, ut €rettuli, clementior. sed amici accendendis offensionibus €callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Planci-€nam et filios variis modis criminari. postremo paucis fami-€liarium adhibitis sermo coeptus a Caesare, qualem ira et €dissimulatio gignit, responsum a Pisone precibus contuma-€cibus; discesseruntque apertis odiis. post quae rarus in €tribunali Caesaris Piso, et si quando adsideret, atrox ac €dissentire manifestus. vox quoque eius audita est in con-€vivio, cum apud regem Nabataeorum coronae aureae magno €pondere Caesari et Agrippinae, leves Pisoni et ceteris offer-€rentur, principis Romani, non Parthi regis filio eas epulas €dari; abiecitque simul coronam et multa in luxum addidit €quae Germanico quamquam acerba tolerabantur tamen. @@Inter quae ab rege Parthorum Artabano legati ve-€nere. miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere €novari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam €Euphratis accederet: petere interim ne Vonones in Syria @1 €haberetur neu proceres gentium propinquis nuntiis ad dis-€cordias traheret. ad ea Germanicus de societate Romano-€rum Parthorumque magnifice, de adventu regis et cultu sui €cum decore ac modestia respondit. Vonones Pompeiopolim, €Ciliciae maritimam urbem, amotus est. datum id non modo €precibus Artabani, sed contumeliae Pisonis cui gratissimus €erat ob plurima officia et dona quibus Plancinam devinxerat. @@M. Silano L. Norbano consulibus Germanicus Aegy-€ptum proficiscitur cognoscendae antiquitatis. sed cura pro-€vinciae praetendebatur, levavitque apertis horreis pretia €frugum multaque in vulgus grata usurpavit: sine milite ince-€dere, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu, P. Sci-€pionis aemulatione, quem eadem factitavisse apud Siciliam, €quamvis flagrante adhuc Poenorum bello, accepimus. Tibe-€rius cultu habituque eius lenibus verbis perstricto, acerrime €increpuit quod contra instituta Augusti non sponte principis €Alexandriam introisset. nam Augustus inter alia domina-€tionis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut €equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame €urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae €ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exer-€citus insedisset. @@Sed Germanicus nondum comperto profectionem €eam incusari Nilo subvehebatur, orsus oppido a Canopo. €condidere id Spartani ob sepultum illic rectorem navis Ca-€nopum, qua tempestate Menelaus Graeciam repetens diver-€sum ad mare terramque Libyam deiectus [2est]2. inde proximum €amnis os dicatum Herculi, quem indigenae ortum apud se €et antiquissimum perhibent eosque, qui postea pari virtute €fuerint, in cognomentum eius adscitos; mox visit veterum €Thebarum magna vestigia. et manebant structis molibus @1 €litterae Aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque €e senioribus sacerdotum patrium sermonem interpretari, refe-€rebat habitasse quondam septingenta milia aetate militari, €atque eo cum exercitu regem Rhamsen Libya Aethiopia €Medisque et Persis et Bactriano ac Scytha potitum quasque €terras Suri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde €Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. lege-€bantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, €numerus armorum equorumque et dona templis ebur atque €odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium €quaeque natio penderet, haud minus magnifica quam nunc €vi Parthorum aut potentia Romana iubentur. @@Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit €animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, €ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectas-€que inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyra-€mides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, €superfluentis Nili receptacula; atque alibi angustiae et pro-€funda altitudo, nullis inquirentium spatiis penetrabilis. exim €ventum Elephantinen ac Syenen, claustra olim Romani im-€perii, quod nunc rubrum ad mare patescit. @@Dum ea aestas Germanico pluris per provincias €transigitur, haud leve decus Drusus quaesivit inliciens Ger-€manos ad discordias utque fracto iam Maroboduo usque in €exitium insisteretur. erat inter Gotones nobilis iuvenis €nomine Catualda, profugus olim vi Marobodui et tunc dubiis €rebus eius ultionem ausus. is valida manu finis Marco-€manorum ingreditur corruptisque primoribus ad societatem €inrumpit regiam castellumque iuxta situm. veteres illic €Sueborum praedae et nostris e provinciis lixae ac negotia-€tores reperti quos ius commercii, dein cupido augendi pecu- @1 €niam, postremo oblivio patriae suis quemque ab sedibus €hostilem in agrum transtulerat. @@Maroboduo undique deserto non aliud subsidium €quam misericordia Caesaris fuit. transgressus Danuvium, €qua Noricam provinciam praefluit, scripsit Tiberio non ut €profugus aut supplex sed ex memoria prioris fortunae: nam €multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocan-€tibus Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare €tutam ei honoratamque sedem in Italia fore, si maneret: €sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset. €ceterum apud senatum disseruit non Philippum Athenien-€sibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde €metuendos fuisse. extat oratio qua magnitudinem viri, vio-€lentiam subiectarum ei gentium et quam propinquus Italiae €hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et Maro-€boduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent €Suebi quasi rediturus in regnum ostentabatur: sed non €excessit Italia per duodeviginti annos consenuitque multum €imminuta claritate ob nimiam vivendi cupidinem. idem €Catualdae casus neque aliud perfugium. pulsus haud multo €post Hermundurorum opibus et Vibilio duce receptusque, €Forum Iulium, Narbonensis Galliae coloniam, mittitur. €barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti €turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum €locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum. @@Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germa-€nico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus €ovantes urbem introirent. structi et arcus circum latera €templi Martis Vltoris cum effigie Caesarum, laetiore Tiberio þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜À…quia pacem sapientia firmaverat quam si bellum per acies @1 €confecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, €astu adgreditur. omnem eam nationem Rhoemetalces tenue-€rat; quo defuncto Augustus partem Thraecum Rhescupo-€ridi fratri eius, partem filio Cotyi permisit. in ea divisione €arva et urbes et vicina Graecis Cotyi, quod incultum ferox €adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit: ipsorumque regum €ingenia, illi mite et amoenum, huic atrox avidum et socie-€tatis impatiens erat. sed primo subdola concordia egere: €mox Rhescuporis egredi finis, vertere in se Cotyi data et €resistenti vim facere, cunctanter sub Augusto, quem aucto-€rem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat. €enimvero audita mutatione principis immittere latronum €globos, excindere castella, causas bello. @@Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne €composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret €regibus ne armis disceptarent; statimque a Cotye dimissa €sunt quae paraverat auxilia. Rhescuporis ficta modestia €postulat eundem in locum coiretur: posse de controversiis €conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco, €dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta €inter se concederent acciperentque. Rhescuporis sanciendo, €ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam €noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn €et, postquam dolum intellexerat, sacra regni, eiusdem fami-€liae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat. €Thraeciaque omni potitus scripsit ad Tiberium structas sibi €insidias, praeventum insidiatorem; simul bellum adversus €Bastarnas Scythasque praetendens novis peditum et equitum €copiis sese firmabat. molliter rescriptum, si fraus abesset, €posse eum innocentiae fidere; ceterum neque se neque €senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos: @1 €proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam cri-€minis. @@Eas litteras Latinius Pandusa pro praetore Moesiae €cum militibus quis Cotys traderetur in Thraeciam misit. €Rhescuporis inter metum et iram cunctatus maluit patrati €quam incepti facinoris reus esse: occidi Cotyn iubet mor-€temque sponte sumptam ementitur. nec tamen Caesar €placitas semel artes mutavit, sed defuncto Pandusa, quem €sibi infensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum, €veterem stipendiis et arta cum rege amicitia eoque accom-€modatiorem ad fallendum, ob id maxime Moesiae praefecit. @@Flaccus in Thraeciam transgressus per ingentia pro-€missa quamvis ambiguum et scelera sua reputantem per-€pulit ut praesidia Romana intraret. circumdata hinc regi €specie honoris valida manus, tribunique et centuriones €monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, aper-€tiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem €traxere. accusatus in senatu ab uxore Cotyis damnatur, €ut procul regno teneretur. Thraecia in Rhoemetalcen €filium, quem paternis consiliis adversatum constabat, inque €liberos Cotyis dividitur; iisque nondum adultis Trebellenus €Rufus praetura functus datur qui regnum interim tractaret, €exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem €in Aegyptum miserant. Rhescuporis Alexandriam devectus €atque illic fugam temptans an ficto crimine interficitur. @@Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam €memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde €Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scy-€tharum conatus est. specie venandi omissis maritimis locis €avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyra-€mum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis €fuga, neque vado penetrari poterat. igitur in ripa fluminis @1 €a Vibio Frontone praefecto equitum vincitur, mox Remmius €evocatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram €gladio eum transigit. unde maior fides conscientia sceleris €et metu indicii mortem Vononi inlatam. @@At Germanicus Aegypto remeans cuncta quae apud €legiones aut urbes iusserat abolita vel in contrarium versa €cognoscit. hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus €acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur. dein Piso €abire Syria statuit. mox adversa Germanici valetudine €detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate €solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam €Antiochensium plebem per lictores proturbat. tum Seleu-€ciam degreditur, opperiens aegritudinem, quae rursum Ger-€manico acciderat. saevam vim morbi augebat persuasio €veneni a Pisone accepti; et reperiebantur solo ac parietibus €erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et devo-€tiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, €semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis creditur €animas numinibus infernis sacrari. simul missi a Pisone €incusabantur ut valetudinis adversa rimantes. @@Ea Germanico haud minus ira quam per metum €accepta. si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub €oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, €quid infantibus liberis eventurum? lenta videri veneficia: €festinare et urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat. €sed non usque eo defectum Germanicum, neque praemia €caedis apud interfectorem mansura. componit epistulas €quis amicitiam ei renuntiabat: addunt plerique iussum €provincia decedere. nec Piso moratus ultra navis solvit €moderabaturque cursui quo propius regrederetur si mors €Germanici Syriam aperuisset. @1 @@Caesar paulisper ad spem erectus, dein fesso corpore, €ubi finis aderat, adsistentis amicos in hunc modum adlo-€quitur: 'si fato concederem, iustus mihi dolor etiam €adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae €intra iuventam praematuro exitu raperent: nunc scelere €Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus €vestris relinquo: referatis patri ac fratri, quibus acerbitatibus €dilaceratus, quibus insidiis circumventus miserrimam vitam €pessima morte finierim. si quos spes meae, si quos pro-€pinquus sanguis, etiam quos invidia erga viventem movebat, €inlacrimabunt quondam florentem et tot bellorum super-€stitem muliebri fraude cecidisse. erit vobis locus querendi €apud senatum, invocandi leges. non hoc praecipuum ami-€corum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed €quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi. flebunt €Germanicum etiam ignoti: vindicabitis vos, si me potius €quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo Romano €divi Augusti neptem eandemque coniugem meam, numerate €sex liberos. misericordia cum accusantibus erit fingenti-€busque scelesta mandata aut non credent homines aut non €ignoscent.' iuravere amici dextram morientis contingentes €spiritum ante quam ultionem amissuros. @@Tum ad uxorem versus per memoriam sui, per com-€munis liberos oravit exueret ferociam, saevienti fortunae €summitteret animum, neu regressa in urbem aemulatione €potentiae validiores inritaret. haec palam et alia secreto €per quae ostendisse credebatur metum ex Tiberio. neque €multo post extinguitur, ingenti luctu provinciae et circum-€iacentium populorum. indoluere exterae nationes regesque: €tanta illi comitas in socios, mansuetudo in hostis; visuque €et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravi- @1 €tatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam €effugerat. @@Funus sine imaginibus et pompa per laudes ac €memoriam virtutum eius celebre fuit. et erant qui formam, €aetatem, genus mortis ob propinquitatem etiam locorum in €quibus interiit, magni Alexandri fatis adaequarent. nam €utrumque corpore decoro, genere insigni, haud multum €triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter €gentis occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum €voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque €minus proeliatorem, etiam si temeritas afuerit praepeditusque €sit perculsas tot victoriis Germanias servitio premere. quod €si solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto €promptius adsecuturum gloriam militiae quantum clementia, €temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset. corpus ante-€quam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus €sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum €constitit; nam ut quis misericordia in Germanicum et prae-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜Éˆ‘sumpta suspicione aut favore in Pisonem pronior, diversi €interpretabantur. @@Consultatum inde inter legatos quique alii senatorum €aderant quisnam Syriae praeficeretur. et ceteris modice €nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum: €dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit. €isque infamem veneficiis ea in provincia et Plancinae per-€caram nomine Martinam in urbem misit, postulantibus €Vitellio ac Veranio ceterisque qui crimina et accusationem €tamquam adversus receptos iam reos instruebant. @@At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore €aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans €ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miseran-€tibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo @1 €modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, €tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui €et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia. Pisonem €interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse €Germanicum. quo intemperanter accepto caedit victimas, €adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis inso-€lescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum €laeto cultu mutavit. @@Adfluebant centuriones monebantque prompta illi €legionum studia: repeteret provinciam non iure ablatam €et vacuam. igitur quid agendum consultanti M. Piso filius €properandum in urbem censebat: nihil adhuc inexpiabile €admissum neque suspiciones imbecillas aut inania famae €pertimescenda. discordiam erga Germanicum odio fortasse €dignam, non poena; et ademptione provinciae satis factum €inimicis. quod si regrederetur, obsistente Sentio civile €bellum incipi; nec duraturos in partibus centuriones mili-€tesque apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus €infixus in Caesares amor praevaleret. @@Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, €disseruit utendum eventu: Pisonem, non Sentium Syriae €praepositum; huic fascis et ius praetoris, huic legiones €datas. si quid hostile ingruat, quem iustius arma opposi-€turum [2quam]2 qui legati auctoritatem et propria mandata €acceperit? relinquendum etiam rumoribus tempus quo €senescant: plerumque innocentis recenti invidiae imparis. €at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri €non possint fortuito in melius casura. 'an festinamus cum €Germanici cineribus adpellere, ut te inauditum et indefensum €planctus Agrippinae ac vulgus imperitum primo rumore €rapiant? est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, €sed in occulto; et perisse Germanicum nulli iactantius €maerent quam qui maxime laetantur.' @1 @@Haud magna mole Piso promptus ferocibus in sen-€tentiam trahitur missisque ad Tiberium epistulis incusat €Germanicum luxus et superbiae; seque pulsum, ut locus €rebus novis patefieret, curam exercitus eadem fide qua €tenuerit repetivisse. simul Domitium impositum triremi €vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere €in Syriam iubet. concurrentis desertores per manipulos €componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus €vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis €Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad mini-€steria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum €abnuisset. @@Igitur oram Lyciae ac Pamphyliae praelegentes, €obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque infensi €arma primo expediere: dein mutua formidine non ultra €iurgium processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni €Romam ad dicendam causam veniret. ille eludens re-€spondit adfuturum ubi praetor qui de veneficiis quaereret €reo atque accusatoribus diem prodixisset. interim Domitius €Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae €legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam €rebatur, a Pacuvio legato praevenitur. id Sentius Pisoni €per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne €provinciam bello temptet. quosque Germanici memores €aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitu-€dinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam €armis peti; ducitque validam manum et proelio paratam. @@Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit €tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum €admodum, cui nomen Celenderis, occupat; nam admixtis €desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae @1 €servitiis auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum €legionis composuerat. Caesarisque se legatum testabatur €provincia quam is dedisset arceri, non a legionibus (earum €quippe accitu venire), sed a Sentio privatum odium falsis €criminibus tegente. consisterent in acie, non pugnaturis €militibus ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam appel-€latum, si iure ageretur, potiorem, si armis, non invalidum €vidissent. tum pro munimentis castelli manipulos explicat €colle arduo et derupto; nam cetera mari cinguntur. contra €veterani ordinibus ac subsidiis instructi: hinc militum, inde €locorum asperitas, sed non animus, non spes, ne tela quidem €nisi agrestia aut subitum [2in]2 usum properata. ut venere in €manus, non ultra dubitatum quam dum Romanae cohortes €in aequum eniterentur: vertunt terga Cilices seque castello €claudunt. @@Interim Piso classem haud procul opperientem adpu-€gnare frustra temptavit; regressusque et pro muris, modo €semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis €vocans, seditionem coeptabat, adeoque commoverat ut €signifer legionis sextae signum ad eum transtulerit. tum €Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi €scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios €tormentis hastas saxa et faces ingerere. tandem victa per-€tinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, €dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur. non re-€ceptae condiciones nec aliud quam naves et tutum in €urbem iter concessum est. @@At Romae, postquam Germanici valetudo percrebuit €cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur, €dolor ira, et erumpebant questus. ideo nimirum in ex-€tremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam; @1 €hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones. vera €prorsus de Druso seniores locutos: displicere regnantibus €civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam €quia populum Romanum aequo iure complecti reddita liber-€tate agitaverint. hos vulgi sermones audita mors adeo €incendit ut ante edictum magistratuum, ante senatus con-€sultum sumpto iustitio desererentur fora, clauderentur €domus. passim silentia et gemitus, nihil compositum in €ostentationem; et quamquam neque insignibus lugentium €abstinerent, altius animis maerebant. forte negotiatores €vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de vale-€tudine eius attulere. statim credita, statim vulgata sunt: €ut quisque obvius, quamvis leviter audita in alios atque illi €in plures cumulata gaudio transferunt. cursant per urbem, €moliuntur templorum foris; iuvat credulitatem nox et €promptior inter tenebras adfirmatio. nec obstitit falsis €Tiberius donec tempore ac spatio vanescerent: et populus €quasi rursum ereptum acrius doluit. @@Honores ut quis amore in Germanicum aut ingenio €validus reperti decretique: ut nomen eius Saliari carmine €caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis €superque eas querceae coronae statuerentur; ludos cir-€censis eburna effigies praeiret neve quis flamen aut augur €in locum Germanici nisi gentis Iuliae crearetur. arcus €additi Romae et apud ripam Rheni et in monte Syriae €Amano cum inscriptione rerum gestarum ac mortem ob €rem publicam obisse. sepulchrum Antiochiae ubi cre-€matus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat. €statuarum locorumve in quis coleretur haud facile quis €numerum inierit. cum censeretur clipeus auro et magni- @1 €tudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Ti-€berius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim €eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres €inter scriptores haberetur. equester ordo cuneum Ger-€manici appellavit qui iuniorum dicebatur, instituitque uti €turmae idibus Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque €manent: quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblit-€teravit. @@Ceterum recenti adhuc maestitia soror Germanici þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¢˜Ô‚Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est. €quod rarum laetumque etiam modicis penatibus tanto €gaudio principem adfecit ut non temperaverit quin iactaret €apud patres nulli ante Romanorum eiusdem fastigii viro €geminam stirpem editam: nam cuncta, etiam fortuita, ad €gloriam vertebat. sed populo tali in tempore id quoque €dolorem tulit, tamquam auctus liberis Drusus domum Ger-€manici magis urgeret. @@Eodem anno gravibus senatus decretis libido femi-€narum coercita cautumque ne quaestum corpore faceret €cui avus aut pater aut maritus eques Romanus fuisset. nam €Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aedilis €vulgaverat, more inter veteres recepto, qui satis poenarum €adversum impudicas in ipsa professione flagitii credebant. €exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore €delicti manifesta ultionem legis omisisset. atque illo prae-€tendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum €praeterisse, satis visum de Vistilia statuere; eaque in insu-€lam Seriphon abdita est. actum et de sacris Aegyptiis €Iudaicisque pellendis factumque patrum consultum ut €quattuor milia libertini generis ea superstitione infecta quis €idonea aetas in insulam Sardiniam veherentur, coercendis @1 €illic latrociniis et, si ob gravitatem caeli interissent, vile €damnum; ceteri cederent Italia nisi certam ante diem €profanos ritus exuissent. @@Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in €locum Occiae, quae septem et quinquaginta per annos €summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat; egitque €grates Fonteio Agrippae et Domitio Pollioni quod offe-€rendo filias de officio in rem publicam certarent. praelata €est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in €eodem coniugio manebat; nam Agrippa discidio domum €imminuerat. et Caesar quamvis posthabitam decies se-€stertii dote solatus est. @@Saevitiam annonae incusante plebe statuit frumento €pretium quod emptor penderet, binosque nummos se addi-€turum negotiatoribus in singulos modios. neque tamen ob €ea parentis patriae delatum et antea vocabulum adsumpsit, €acerbeque increpuit eos qui divinas occupationes ipsum-€que dominum dixerant. unde angusta et lubrica oratio €sub principe qui libertatem metuebat adulationem oderat. @@Reperio apud scriptores senatoresque eorundem €temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in se-€natu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si €patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse €non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum €Romanum hostis suos ulcisci. qua gloria aequabat se €Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum €regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius ab-€scedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum ad-€fectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque €armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum ceci-€dit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia €populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi- @1 €mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non €victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae €explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graeco-€rum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis €haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium €incuriosi.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER III}1 ‘@@Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina €Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam. €illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu €et nescia tolerandi. interim adventu eius audito intimus €quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub €Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis €e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos €secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celer-€rimum fidissimumque adpulsu erat. atque ubi primum ex €alto visa classis, complentur non modo portus et proxima €maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari €poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silen-€tione an voce aliqua egredientem exciperent. neque satis €constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim €successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad €tristitiam compositis. postquam duobus cum liberis, fera-€lem urnam tenens, egressa navi defixit oculos, idem omnium €gemitus; neque discerneres proximos alienos, virorum femi-€narumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo €maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant. @@Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut €magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga @1 €memoriam filii sui munera fungerentur. igitur tribunorum €centurionumque umeris cineres portabantur; praecedebant €incompta signa, versi fasces; atque ubi colonias transgrede-€rentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem €odores aliaque funerum sollemnia cremabant. etiam quo-€rum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis €Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem €testabantur. Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio €fratre liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. consules €M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occe-€perant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, €disiecti et ut cuique libitum flentes; aberat quippe adulatio, €gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male €dissimulari. @@Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius €maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium €oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur. ma-€trem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna acto-€rum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super €Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consan-€guinei nominatim perscripti sint, seu valetudine praepedie-€batur seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre €visu non toleravit. facilius crediderim Tiberio et Augusta, €qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et €matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur. @@Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo €per silentium vastus, modo ploratibus inquies; plena urbis €itinera, conlucentes per campum Martis faces. illic miles €cum armis, sine insignibus magistratus, populus per tribus €concidisse rem publicam, nihil spei reliquum clamitabant, €promptius apertiusque quam ut meminisse imperitantium €crederes. nihil tamen Tiberium magis penetravit quam @1 €studia hominum accensa in Agrippinam, cum decus patriae, €solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen €appellarent versique ad caelum ac deos integram illi subolem €ac superstitem iniquorum precarentur. @@Fuere qui publici funeris pompam requirerent com-€pararentque quae in Drusum patrem Germanici honora et €magnifica Augustus fecisset. ipsum quippe asperrimo €hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem €a corpore simul urbem intravisse; circumfusas lecto Clau-€diorum Iuliorumque imagines; defletum in foro, laudatum €pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri €invenerint cumulata: at Germanico ne solitos quidem et €cuicumque nobili debitos honores contigisse. sane corpus €ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo €crematum: sed tanto plura decora mox tribui par fuisse €quanto prima fors negavisset. non fratrem nisi unius diei €via, non patruum saltem porta tenus obvium. ubi illa €veterum instituta, propositam toro effigiem, meditata ad €memoriam virtutis carmina et laudationes et lacrimas vel €doloris imitamenta? @@Gnarum id Tiberio fuit; utque premeret vulgi ser-€mones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob €rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio €celebratum. idque et sibi et cunctis egregium si modus €adiceretur. non enim eadem decora principibus viris et im-€peratori populo quae modicis domibus aut civitatibus. €convenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia; sed €referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam €divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis €nepotibus abstruserint tristitiam. nil opus vetustioribus ex-€emplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interi-€tum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter @1 þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£–ˆtulerit. principes mortalis, rem publicam aeternam esse. €proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium €spectaculum suberat, etiam voluptates resumerent. @@Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illy-€ricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis €petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus €interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et sub-€dola mora scelerum probationes subverteret. nam vulga-€tum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam veneficiis €Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque €nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa €sumpti exitii reperta. @@At Piso praemisso in urbem filio datisque mandatis €per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud €fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi €sperabat. Tiberius quo integrum iudicium ostentaret, ex-€ceptum comiter iuvenem sueta erga filios familiarum nobilis €liberalitate auget. Drusus Pisoni, si vera forent quae iace-€rentur, praecipuum in dolore suum locum respondit: sed €malle falsa et inania nec cuiquam mortem Germanici exitio-€sam esse. haec palam et vitato omni secreto; neque dubi-€tabantur praescripta ei a Tiberio, cum incallidus alioqui et €facilis iuventa senilibus tum artibus uteretur. @@Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anco-€nam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adse-€quitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio €Africae ducebatur: eaque res agitata rumoribus ut in €agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset. ab €Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in €incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, €quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa €frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- @1 €tatu Plancina et vultu alacres incessere. fuit inter inrita-€menta invidiae domus foro imminens festa ornatu con-€viviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum. @@Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules €postulavit. contra Vitellius ac Veranius ceterique Germa-€nicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni; neque €se accusatores sed rerum indices et testis mandata Ger-€manici perlaturos. ille dimissa eius causae delatione, ut €priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe €cognitionem exciperet. quod ne reus quidem abnuebat, €studia populi et patrum metuens: contra Tiberium sper-€nendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum €esse; veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius €discerni, odium et invidiam apud multos valere. haud €fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama dis-€traheretur. igitur paucis familiarium adhibitis minas accu-€santium et hinc preces audit integramque causam ad €senatum remittit. @@Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam €patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore €aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit. €post quae reo L. Arruntium, P. Vinicium, Asinium Gallum, €Aeserninum Marcellum, Sex. Pompeium patronos petenti €iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livi-€neius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides €amicis Germanici, quae fiducia reo; satin cohiberet ac €premeret sensus suos Tiberius. haud alias intentior po-€pulus plus sibi in principem occultae vocis aut suspicacis €silentii permisit. @@Die senatus Caesar orationem habuit meditato tem- @1 €peramento. patris sui legatum atque amicum Pisonem €fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu €rebus apud Orientem administrandis. illic contumacia et €certaminibus asperasset iuvenem exituque eius laetatus esset €an scelere extinxisset, integris animis diiudicandum. 'nam €si legatus officii terminos, obsequium erga imperatorem €exuit eiusdemque morte et luctu meo laetatus est, odero €seponamque a domo mea et privatas inimicitias non vi €principis ulciscar: sin facinus in cuiuscumque mortalium €nece vindicandum detegitur, vos vero et liberos Germanici €et nos parentes iustis solaciis adficite. simulque illud repu-€tate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita €sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, €an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego €nimiis studiis iure suscenseo. nam quo pertinuit nudare €corpus et contrectandum vulgi oculis permittere differrique €etiam per externos tamquam veneno interceptus esset, si €incerta adhuc ista et scrutanda sunt? defleo equidem €filium meum semperque deflebo: sed neque reum pro-€hibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius €sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, €vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta €crimina pro adprobatis accipiatis. si quos propinquus san-€guis aut fides sua patronos dedit, quantum quisque elo-€quentia et cura valet, iuvate periclitantem: ad eundem €laborem, eandem constantiam accusatores hortor. id solum €Germanico super leges praestiterimus, quod in curia potius €quam in foro, apud senatum quam apud iudices de morte €eius anquiritur: cetera pari modestia tractentur. nemo €Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua €in nos adversa finguntur.' @@Exim biduum criminibus obiciendis statuitur utque @1 €sex dierum spatio interiecto reus per triduum defenderetur. €tum Fulcinius vetera et inania orditur, ambitiose avareque €habitam Hispaniam; quod neque convictum noxae reo si €recentia purgaret, neque defensum absolutioni erat si tene-€retur maioribus flagitiis. post quem Servaeus et Veranius €et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius €obiecere odio Germanici et rerum novarum studio Pisonem €vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque €conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur; €contra in optimum quemque, maxime in comites et amicos €Germanici saevisse; postremo ipsum devotionibus et ve-€neno peremisse; sacra hinc et immolationes nefandas ipsius €atque Plancinae, petitam armis rem publicam, utque reus €agi posset, acie victum. @@Defensio in ceteris trepidavit; nam neque ambitio-€nem militarem neque provinciam pessimo cuique obnoxiam, €ne contumelias quidem adversum imperatorem infitiari po-€terat: solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne €accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, €cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos €arguentes. quippe absurdum videbatur inter aliena servitia €et tot adstantium visu, ipso Germanico coram, id ausum; of-€ferebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat. €sed iudices per diversa implacabiles erant, Caesar ob bellum €provinciae inlatum, senatus numquam satis credito sine €fraude Germanicum interisse. * * scripsissent expostulantes, €quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere. simul populi €ante curiam voces audiebantur: non temperaturos manibus €si patrum sententias evasisset. effigiesque Pisonis traxe-€rant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae €repositaeque forent. igitur inditus lecticae et a tribuno @1 €praetoriae cohortis deductus est vario rumore custos saluti €an mortis exactor sequeretur. @@Eadem Plancinae invidia, maior gratia; eoque am-€biguum habebatur quantum Caesari in eam liceret. atque €ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque €fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat: ut €secretis Augustae precibus veniam obtinuit, paulatim segre-€gari a marito, dividere defensionem coepit. quod reus €postquam sibi exitiabile intellegit, an adhuc experiretur €dubitans, hortantibus filiis durat mentem senatumque rur-€sum ingreditur; redintegratamque accusationem, infensas €patrum voces, adversa et saeva cuncta perpessus, nullo €magis exterritus est quam quod Tiberium sine miseratione, €sine ira, obstinatum clausumque vidit, ne quo adfectu per-€rumperetur. relatus domum, tamquam defensionem in €posterum meditaretur, pauca conscribit obsignatque et €liberto tradit; tum solita curando corpori exequitur. dein €multam post noctem, egressa cubiculo uxore, operiri foris €iussit; et coepta luce perfosso iugulo, iacente humi gladio, €repertus est. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜@@Audire me memini ex senioribus visum saepius inter €manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed €amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Ger-€manicum contineri, ac destinatum promere apud patres €principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana pro-€missa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso per-€cussore. quorum neutrum adseveraverim: neque tamen €occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam €duraverunt. Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam €tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque interro-€gationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque @1 €exegisset. atque illo pleraque sapienter quaedam incon-€sultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc €ferme modum compositos: 'conspiratione inimicorum et €invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et inno-€centiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor €vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in €matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis, €ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est €adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso €repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius €filio iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius pre-€cor ne meae pravitatis poenas innoxius luat. per quinque €et quadraginta annorum obsequium, per collegium consu-€latus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi €amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis €filii rogo.' de Plancina nihil addidit. @@Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli €purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, €simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti €gravem casum miseratus. pro Plancina cum pudore et €flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi €cuiusque secreti questus magis ardescebant. id ergo fas €aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere €senatui. quod pro omnibus civibus leges obtineant uni €Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii voce defle-€tum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Planci-€nam. proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret €in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac pa-€truum sanguine miserrimae domus exsatiaret. biduum €super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio €liberos Pisonis matrem uti tuerentur. et cum accusatores €ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio @1 €quam invidia augebatur. primus sententiam rogatus Aure-€lius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo €etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis €censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni €filio concederetur isque praenomen mutaret; M. Piso exuta €dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos €relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces €Augustae. @@Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe: ne €nomen Pisonis fastis eximeretur, quando M. Antonii qui €bellum patriae fecisset, Iulli Antonii qui domum Augusti €violasset, manerent. et M. Pisonem ignominiae exemit €concessitque ei paterna bona, satis firmus, ut saepe memo-€ravi, adversum pecuniam et tum pudore absolutae Plan-€cinae placabilior. atque idem, cum Valerius Messalinus €signum aureum in aede Martis Vltoris, Caecina Severus €aram ultioni statuendam censuissent, prohibuit, ob ex-€ternas ea victorias sacrari dictitans, domestica mala tristitia €operienda. addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et €Antoniae et Agrippinae Drusoque ob vindictam Germanici €gratis agendas omiseratque Claudii mentionem. et Messa-€linum quidem L. Asprenas senatu coram percontatus est €an prudens praeterisset; ac tum demum nomen Claudii €adscriptum est. mihi quanto plura recentium seu veterum €revolvo tanto magis ludibria rerum mortalium cunctis in €negotiis obversantur. quippe fama spe veneratione potius €omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem €fortuna in occulto tenebat. @@Paucis post diebus Caesar auctor senatui fuit Vitellio €atque Veranio et Servaeo sacerdotia tribuendi: Fulcinio €suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam @1 €violentia praecipitaret. is finis fuit ulciscenda Germanici €morte, non modo apud illos homines qui tum agebant etiam €secutis temporibus vario rumore iactata. adeo maxima €quaeque ambigua sunt, dum alii quoquo modo audita pro €compertis habent, alii vera in contrarium vertunt, et gliscit €utrumque posteritate. at Drusus urbe egressus repetendis €auspiciis mox ovans introiit. paucosque post dies Vipsania €mater eius excessit, una omnium Agrippae liberorum miti €obitu: nam ceteros manifestum ferro vel creditum est €veneno aut fame extinctos. @@Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum €a Camillo memoravi, bellum in Africa renovat, vagis pri-€mum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein vicos €excindere, trahere gravis praedas; postremo haud procul €Pagyda flumine cohortem Romanam circumsedit. praeerat €castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam €obsidionem flagitii ratus. is cohortatus milites, ut copiam €pugnae in aperto faceret aciem pro castris instruit. primo-€que impetu pulsa cohorte promptus inter tela occursat €fugientibus, increpat signiferos quod inconditis aut deser-€toribus miles Romanus terga daret; simul exceptat vulnera €et quamquam transfosso oculo adversum os in hostem €intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet. @@Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successe-€rat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis €anxius, raro ea tempestate et e vetere memoria facinore €decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti €necat. tantumque severitate profectum ut vexillum vete-€ranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfari-€natis copias praesidium cui Thala nomen adgressas fude- @1 €rint. quo proelio Rufus Helvius gregarius miles servati €civis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et €hasta. Caesar addidit civicam coronam, quod non eam €quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis €quam offensus. sed Tacfarinas perculsis Numidis et ob-€sidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac €rursum in terga remeans. et dum ea ratio barbaro fuit, €inritum fessumque Romanum impune ludificabatur: post-€quam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis €castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum €equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum €addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit €pellitque in deserta. @@At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus €L. Sulla et Cn. Pompeius proavi erant, defertur simulavisse €partum ex P. Quirinio divite atque orbo. adiciebantur €adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum €Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius €post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac €nocenti miserationem addiderat. haud facile quis dispe-€xerit illa in cognitione mentem principis: adeo vertit ac €miscuit irae et clementiae signa. deprecatus primo sena-€tum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium €e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae €velut reicere voluerat. idemque servos Lepidae, cum mili-€tari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per €tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam €pertinerent. exemit etiam Drusum consulem designatum €dicendae primo loco sententiae; quod alii civile rebantur, €ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saevitiam €trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio. @@Lepida ludorum diebus qui cognitionem intervene- @1 €rant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione €flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea €monimenta et adstantes imagines visebantur, tantum miseri-€cordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et detestanda €Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscu-€rissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo €Augusto nurus dederetur. dein tormentis servorum pate-€facta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi €a quo aqua atque igni arcebatur. huic Drusus adsensit þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜—ˆ‹quamquam alii mitius censuissent. mox Scauro, qui filiam €ex ea genuerat, datum ne bona publicarentur. tum demum €aperuit Tiberius compertum sibi etiam ex P. Quirinii servis €veneno eum a Lepida petitum. @@Inlustrium domuum adversa (etenim haud multum €distanti tempore Calpurnii Pisonem, Aemilii Lepidam ami-€serant) solacio adfecit D. Silanus Iuniae familiae redditus. €casum eius paucis repetam. ut valida divo Augusto in rem €publicam fortuna ita domi improspera fuit ob impudicitiam €filiae ac neptis quas urbe depulit, adulterosque earum morte €aut fuga punivit. nam culpam inter viros ac feminas vul-€gatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maie-€statis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges €egrediebatur. sed aliorum exitus simul cetera illius aetatis €memorabo si effectis in quae tetendi plures ad curas vitam €produxero. D. Silanus in nepti Augusti adulter, quam-€quam non ultra foret saevitum quam ut amicitia Caesaris €prohiberetur, exilium sibi demonstrari intellexit, nec nisi €Tiberio imperitante deprecari senatum ac principem ausus €est M. Silani fratris potentia, qui per insignem nobilitatem €et eloquentiam praecellebat. sed Tiberius gratis agenti €Silano patribus coram respondit se quoque laetari quod €frater eius e peregrinatione longinqua revertisset, idque @1 €iure licitum quia non senatus consulto non lege pulsus €foret: sibi tamen adversus eum integras parentis sui offen-€siones neque reditu Silani dissoluta quae Augustus voluisset. €fuit posthac in urbe neque honores adeptus est. @@Relatum dein de moderanda Papia Poppaea, quam €senior Augustus post Iulias rogationes incitandis caelibum €poenis et augendo aerario sanxerat. nec ideo coniugia et €educationes liberum frequentabantur praevalida orbitate: €ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis €domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque €antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur. ea res ad-€monet ut de principiis iuris et quibus modis ad hanc mul-€titudinem infinitam ac varietatem legum perventum sit €altius disseram. @@Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, €sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus €agebant. neque praemiis opus erat cum honesta suopte €ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent, €nihil per metum vetabantur. at postquam exui aequalitas €et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, pro-€venere dominationes multosque apud populos aeternum €mansere. quidam statim aut postquam regum pertaesum €leges maluerunt. hae primo rudibus hominum animis sim-€plices erant; maximeque fama celebravit Cretensium, quas €Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus €quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. nobis Romulus €ut libitum imperitaverat: dein Numa religionibus et divino €iure populum devinxit, repertaque quaedam a Tullo et €Anco. sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit €quis etiam reges obtemperarent. @@Pulso Tarquinio adversum patrum factiones multa @1 €populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae, €creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compo-€sitae duodecim tabulae, finis aequi iuris. nam secutae €leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen €dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pel-€lendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt. hinc €Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor €nomine senatus Drusus; corrupti spe aut inlusi per inter-€cessionem socii. ac ne bello quidem Italico, mox civili €omissum quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla €dictator abolitis vel conversis prioribus, cum plura addi-€disset, otium eius rei haud in longum paravit, statim tur-€bidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita €licentia quoquo vellent populum agitandi. iamque non €modo in commune sed in singulos homines latae quae-€stiones, et corruptissima re publica plurimae leges. @@Tum Cn. Pompeius, tertium consul corrigendis mo-€ribus delectus et gravior remediis quam delicta erant €suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis €tuebatur armis amisit. exim continua per viginti annos €discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune €ac multa honesta exitio fuere. sexto demum consulatu €Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusse-€rat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur. €acriora ex eo vincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea €praemiis inducti ut, si a privilegiis parentum cessaretur, €velut parens omnium populus vacantia teneret. sed altius €penetrabant urbemque et Italiam et quod usquam civium €corripuerant, multorumque excisi status. et terror omnibus €intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consu-€larium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte €duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum €in praesens levamentum fuere. @1 @@Per idem tempus Neronem e liberis Germanici iam €ingressum iuventam commendavit patribus, utque munere €capessendi vigintiviratus solveretur et quinquennio maturius €quam per leges quaesturam peteret non sine inrisu audien-€tium postulavit. praetendebat sibi atque fratri decreta €eadem petente Augusto. sed neque tum fuisse dubita-€verim qui eius modi preces occulti inluderent: ac tamen €initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus €mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo €adversum nepotem. additur pontificatus et quo primum €die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae €quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. auctum €dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae. ut-€que haec secundo rumore ita adversis animis acceptum €quod filio Claudii socer Seianus destinaretur. polluisse €nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae €spei Seianum ultra extulisse. @@Fine anni concessere vita insignes viri L. Volusius €et Sallustius Crispus. Volusio vetus familia neque tamen €praeturam egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam €potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis €domus illa immensum viguit primus adcumulator. Crispum €equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum floren-€tissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit. atque €ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, €Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos €triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a €veterum instituto per cultum et munditias copiaque et afflu-€entia luxu propior. suberat tamen vigor animi ingentibus €negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis osten- @1 €tabat. igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, €cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Po-€stumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in €amicitia principis quam vim tenuit. idque et Maecenati €acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut €illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum €est quod cupiant. @@Sequitur Tiberi quartus, Drusi secundus consulatus, €patris atque filii collegio insignis. nam triennio ante Ger-€manici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque €natura tam conexus fuerat. eius anni principio Tiberius €quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam €et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto €patre Drusus munia consulatus solus impleret. ac forte €parva res magnum ad certamen progressa praebuit iuveni €materiem apiscendi favoris. Domitius Corbulo praetura €functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum €quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. €pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant: €contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae €propinqui nitebantur. certabantque orationibus et memo-€rabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam €gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta tempe-€randis animis disseruit; et satisfactum Corbuloni per Ma-€mercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum [2ea]2 €aetate uberrimus erat. idem Corbulo plurima per Italiam €itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta €et impervia clamitando, executionem eius negotii libens þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜Ÿˆ–suscepit; quod haud perinde publice usui habitum quam €exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damna-€tionibus et hasta saeviebat. @@Neque multo post missis ad senatum litteris Tiberius @1 €motam rursum Africam incursu Tacfarinatis docuit, iudicio-€que patrum deligendum pro consule gnarum militiae, corpore €validum et bello suffecturum. quod initium Sex. Pom-€peius agitandi adversus Marcum Lepidum odii nanctus, ut €socordem, inopem et maioribus suis dedecorum eoque €etiam Asiae sorte depellendum incusavit, adverso senatu €qui Lepidum mitem magis quam ignavum, paternas ei €angustias et nobilitatem sine probro actam honori quam €ignominiae habendam ducebat. igitur missus in Asiam et €de Africa decretum ut Caesar legeret cui mandanda foret. @@Inter quae Severus Caecina censuit ne quem magi-€stratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum €ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, €seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita €intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadra-€ginta stipendia explevisset. haud enim frustra placitum €olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur: €inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum for-€midine morentur et Romanum agmen ad similitudinem €barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et €imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, €ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, ha-€bere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam €exercitio cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi €quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus €obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque €provincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum €egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et €impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliis-€que legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, €iam et exercitus regerent. @@Paucorum haec adsensu audita: plures obturbabant €neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae €rei censorem. mox Valerius Messalinus, cui parens Mes- @1 €sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa €duritiae veterum [2in]2 melius et laetius mutata; neque enim, €ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse. €et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne con-€iugum quidem penatis, adeo socios non onerent; cetera €promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimen-€tum. bella plane accinctis obeunda: sed revertentibus post €laborem quod honestius quam uxorium levamentum? at €quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid? €ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus €obnoxios? non tamen ideo neminem in provinciam mitti. €corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos: num ergo €omnis caelibes integros? placuisse quondam Oppias leges, €sic temporibus rei publicae postulantibus: remissum ali-€quid postea et mitigatum, quia expedierit. frustra nostram €ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri in eo culpam €si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius €imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum se-€cundarum adversarumque. simul sexum natura invalidum €deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix prae-€senti custodia manere inlaesa coniugia: quid fore si per €pluris annos in modum discidii oblitterentur? sic obviam €irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis memi-€nissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam €principibus adeunda saepius longinqua imperii. quoties €divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse €comite Livia! se quoque in Illyricum profectum et, si ita €conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo €si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente €divelleretur. sic Caecinae sententia elusa. @@Et proximo senatus die Tiberius per litteras, castigatis @1 €oblique patribus quod cuncta curarum ad principem reicerent, €M'. Lepidum et Iunium Blaesum nominavit ex quis pro €consule Africae legeretur. tum audita amborum verba, €intentius excusante se Lepido, cum valetudinem corporis, €aetatem liberum, nubilem filiam obtenderet, intellegeretur-€que etiam quod silebat, avunculum esse Seiani Blaesum at-€que eo praevalidum. respondit Blaesus specie recusantis €sed neque eadem adseveratione et consensu adulantium €adiutus est. @@Exim promptum quod multorum intimis questibus €tegebatur. incedebat enim deterrimo cuique licentia impune €probra et invidiam in bonos excitandi arrepta imagine Cae-€saris; libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum €voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur. igitur C. €Cestius senator disseruit principes quidem instar deorum €esse, sed neque a diis nisi iustas supplicum preces audiri €neque quemquam in Capitolium aliave urbis templa perfu-€gere ut eo subsidio ad flagitia utatur. abolitas leges et fun-€ditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, €quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae €intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem im-€peratoris oppositam. haud dissimilia alii et quidam atrociora €circumstrepebant, precabanturque Drusum daret ultionis €exemplum, donec accitam convictamque attineri publica cu-€stodia iussit. @@Et Considius Aequus et Caelius Cursor equites Ro-€mani quod fictis maiestatis criminibus Magium Caecilianum €praetorem petivissent auctore principe ac decreto senatus €puniti. utrumque in laudem Drusi trahebatur: ab eo in urbe €inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris €mitigari. neque luxus in iuvene adeo displicebat: huc potius @1 €intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, €quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilan-€tiam et malas curas exerceret. @@Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. €et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae €postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum €omnium accusationum complementum erat. Caesar Anti-€stium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adul-€terii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam re-€traxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, €qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos €volverat. igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque €ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae oppor-€tuna. nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et libe-€ros Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, €insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen €quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas €sinere. Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, €arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per igno-€bilitatem; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. €pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediun-€tur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime com-€positi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo €sitam, circumsidunt. @@Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exerci-€tum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit €in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, €ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit. simul-€que cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissen-€sione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et @1 €adventu legionis. neque aciem aut proelium dici decuerit in €quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine. @@Eodem anno Galliarum civitates ob magnitudinem €aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acer-€rimus inter Treviros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius €Sacrovir. nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque €Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti €pretium esset. ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque €adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis €maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, €Sacrovir propiores Gallos concire. igitur per conciliabula €et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, €gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et dis-€cordare militem audito Germanici exitio. egregium resu-€mendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜¨ˆŽquam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi €quod externum, cogitarent. @@Haud ferme ulla civitas intacta seminibus eius motus €fuit: sed erupere primi Andecavi ac Turoni. quorum Ande-€cavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni €praesidium agitabat coercuit. Turoni legionario milite quem €Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi €eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui €tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in €tempore efferrent. spectatus et Sacrovir intecto capite pu-€gnam pro Romanis ciens ostentandae, ut ferebat, virtutis: sed €captivi ne incesseretur telis adgnoscendum se praebuisse €arguebant. consultus super eo Tiberius aspernatus est in-€dicium aluitque dubitatione bellum. @@Interim Florus insistere destinatis, pellicere alam €equitum, quae conscripta e Treviris militia disciplinaque @1 €nostra habebatur, ut caesis negotiatoribus Romanis bellum €inciperet; paucique equitum corrupti, plures in officio man-€sere. aliud vulgus obaeratorum aut clientium arma cepit; €petebantque saltus quibus nomen Arduenna, cum legiones €utroque ab exercitu, quas Visellius et C. Silius adversis iti-€neribus obiecerant, arcuerunt. praemissusque cum delecta €manu Iulius Indus e civitate eadem, discors Floro et ob id €navandae operae avidior, inconditam multitudinem adhuc dis-€iecit. Florus incertis latebris victores frustratus, postremo €visis militibus, qui effugia insederant, sua manu cecidit. isque €Trevirici tumultus finis. @@Apud Aeduos maior moles exorta quanto civitas €opulentior et comprimendi procul praesidium. Augustodu-€num caput gentis armatis cohortibus Sacrovir occupaverat €[2ut]2 nobilissimam Galliarum subolem, liberalibus studiis ibi €operatam, et eo pignore parentes propinquosque eorum ad-€iungeret; simul arma occulte fabricata iuventuti dispertit. €quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, €ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus €tela sunt. adduntur e servitiis gladiaturae destinati qui-€bus more gentico continuum ferri tegimen: cruppellarios €vocant, inferendis ictibus inhabilis, accipiendis impenetra-€bilis. augebantur eae copiae vicinarum civitatum ut non-€dum aperta consensione, ita viritim promptis studiis, et cer-€tamine ducum Romanorum, quos inter ambigebatur utroque €bellum sibi poscente. mox Varro invalidus senecta vigenti €Silio concessit. @@At Romae non Treviros modo et Aeduos sed quat-€tuor et sexaginta Galliarum civitates descivisse, adsumptos @1 €in societatem Germanos, dubias Hispanias, cuncta, ut mos €famae, in maius credita. optumus quisque rei publicae cura €maerebat: multi odio praesentium et cupidine mutationis suis €quoque periculis laetabantur increpabantque Tiberium quod €in tanto rerum motu libellis accusatorum insumeret operam. €an Sacrovirum maiestatis crimine reum in senatu fore? €extitisse tandem viros qui cruentas epistulas armis cohibe-€rent. miseram pacem vel bello bene mutari. tanto impensius €in securitatem compositus, neque loco neque vultu mutato, €sed ut solitum per illos dies egit, altitudine animi, an compe-€rerat modica esse et vulgatis leviora. @@Interim Silius cum legionibus duabus incedens prae-€missa auxiliari manu vastat Sequanorum pagos qui finium €extremi et Aeduis contermini sociique in armis erant. mox €Augustodunum petit propero agmine, certantibus inter se €signiferis, fremente etiam gregario milite, ne suetam requiem, €ne spatia noctium opperiretur: viderent modo adversos et €aspicerentur; id satis ad victoriam. duodecimum apud lapi-€dem Sacrovir copiaeque patentibus locis apparuere. in fronte €statuerat ferratos, in cornibus cohortis, a tergo semermos. €ipse inter primores equo insigni adire, memorare veteres €Gallorum glorias quaeque Romanis adversa intulissent; quam €decora victoribus libertas, quanto intolerantior servitus ite-€rum victis. @@Non diu haec nec apud laetos: etenim propinquabat €legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani ne-€que oculis neque auribus satis competebant. contra Silius, €etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat €tamen pudendum ipsis quod Germaniarum victores adversum €Gallos tamquam in hostem ducerentur. 'una nuper cohors €rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius €exercitus turmae profligavere Sequanos. quanto pecunia @1 €dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos €evincite et fugientibus consulite.' ingens ad ea clamor et cir-€cumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum €apud latera. paulum morae attulere ferrati, restantibus lam-€minis adversum pila et gladios; set miles correptis securibus €et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et €corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem proster-€nere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes €linquebantur. Sacrovir primo Augustodunum, dein metu de-€ditionis in villam propinquam cum fidissimis pergit. illic sua €manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa super villa €omnis cremavit. @@Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum se-€natu scripsit; neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac €virtute legatos, se consiliis superfuisse. simul causas cur €non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, €magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, €si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia €regimen. nunc quia non metu ducatur iturum ut prae-€sentia spectaret componeretque. decrevere patres vota pro €reditu eius supplicationesque et alia decora. solus Dolabella €Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulatio-€nem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret. €igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum €gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, €tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior €peregrinationis suburbanae inane praemium peteret. @@Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis €exequiis frequentaretur petivit a senatu. nihil ad veterem €et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus @1 €apud municipium Lanuvium: sed impiger militiae et acribus €ministeriis consulatum sub divo Augusto, mox expugnatis €per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi €adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti. €Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat: quod tunc pate-€fecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, €quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum €arguebat. sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob €intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et €praepotentem senectam. @@Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post €celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia €donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso €composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulga-€retur. id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia €coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam le-€gerat. ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium €exterritis, sola Vitellia nihil se audivisse adseveravit. sed €arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque €Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum €supplicium. @@Contra M'. Lepidus in hunc modum exorsus est: 'si, €patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce €Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, €neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus €in eum suffecerint. sin flagitia et facinora sine modo sunt, €suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et €vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a male-€ficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic de-€lictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non @1 €paeniteat. saepe audivi principem nostrum conquerentem €si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita €Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei €publicae neque interfectus in exemplum ibit. studia illi ut €plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam €grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜²ˆproditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. €cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur: €quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.' @@Solus Lepido Rubellius Blandus e consularibus ad-€sensit: ceteri sententiam Agrippae secuti, ductusque in €carcerem Priscus ac statim exanimatus. id Tiberius solitis €sibi ambagibus apud senatum incusavit, cum extolleret €pietatem quamvis modicas principis iniurias acriter ulci-€scentium, deprecaretur tam praecipitis verborum poenas, €laudaret Lepidum neque Agrippam argueret. igitur factum €senatus consultum ne decreta patrum ante diem [2decimum]2 €ad aerarium deferrentur idque vitae spatium damnatis pro-€rogaretur. sed non senatui libertas ad paenitendum erat €neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur. @@C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, in-€turbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate €adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis €pecunia prodigitur. sed alia sumptuum quamvis graviora €dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; ventris et €ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam €ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret. nam €incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, €sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri €in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti €patres integrum id negotium ad principem distulerant. sed @1 €Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae €cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam €ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel €retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium po-€sceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum €sententia in hunc modum fuit. @@'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis €expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica €censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, €ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pu-€dendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut €deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles, €consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere €potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut €palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed illi €quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus €sua munia implere velim: mihi autem neque honestum €silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut prae-€toris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et excelsius €a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque €gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid €enim primum prohibere et priscum ad morem recidere €adgrediar? villarumne infinita spatia? familiarum numerum €et nationes? argenti et auri pondus? aeris tabularumque €miracula? promiscas viris et feminis vestis atque illa €feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae €ad externas aut hostilis gentis transferuntur? @@'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et €modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, €idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium €parari, neminem criminis expertem clamitabunt. atqui ne €corporis quidem morbos veteres et diu auctos nisi per dura @1 €et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et €flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est €quam libidinibus ardescit. tot a maioribus repertae leges, €tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod €flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. €nam si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere: €at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra €neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat? quia €sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus; €ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. €externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere €didicimus. quantulum istud est de quo aediles admonent! €quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule €nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita €populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie €volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis €et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque €villae tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet €princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. re-€liquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes €necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex €magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur €ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum €meorum partem fateor: sin accusare vitia volunt, dein, cum €gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi €relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse €offensionum avidum; quas cum gravis et plerumque iniquas €pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut €vobis usui futuras iure deprecor.' @@Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura; €luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis €Servius Galba rerum adeptus est per annos centum pro- @1 €fusis sumptibus exerciti paulatim exolevere. causas eius €mutationis quaerere libet. dites olim familiae nobilium €aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur. €nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum; €ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et €clientelas inlustrior habebatur. postquam caedibus saevi-€tum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora €convertere. simul novi homines e municipiis et coloniis €atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti do-€mesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna €vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, €mansit tamen prior animus. sed praecipuus adstricti moris €auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu victuque. ob-€sequium inde in principem et aemulandi amor validior €quam poena ex legibus et metus. nisi forte rebus cunctis €inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum €vices ita morum vertantur; nec omnia apud priores meliora, €sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda €posteris tulit. verum haec nobis [2in]2 maiores certamina ex €honesto maneant. @@Tiberius, fama moderationis parta quod ingruentis €accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis €potestatem tribuniciam Druso petebat. id summi fastigii €vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen €adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia €praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius po-€testatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit ne suc-€cessor in incerto foret. sic cohiberi pravas aliorum spes €rebatur; simul modestiae Neronis et suae magnitudini €fidebat. quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei €admovit, cum incolumi Germanico integrum inter duos @1 €iudicium tenuisset. sed principio litterarum veneratus deos €ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus €adulescentis neque in falsum aucta rettulit. esse illi con-€iugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam €a divo Augusto ad capessendum hoc munus vocatus sit. €neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, €compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et €bis consulem noti laboris participem sumi. @@Praeceperant animis orationem patres quo quaesitior €adulatio fuit. nec tamen repertum nisi ut effigies principum, €aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi €quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem prin-€cipibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve €monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina €praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem €gererent. at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta €aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit €senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus. @@Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, €Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet €postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus €egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quiri-€naliumque flaminum: porro, si hi duxissent provincias, cur þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜º†Dialibus id vetitum? nulla de eo populi scita, non in €libris caerimoniarum reperiri. saepe pontifices Dialia sacra €fecisse si flamen valetudine aut munere publico impedi-€retur. quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae €caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse reli-€giones. quod si per tot annos possit non creari nullo €sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni €proconsulare imperium? privatis olim simultatibus effectum @1 €ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur: €nunc deum munere summum pontificum etiam summum €hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfe-€ctionibus obnoxium. @@Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie €dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi senten-€tiam opperirentur. Tiberius dilata notione de iure flaminis €decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias tem-€peravit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureas-€que litteras contra patrium morem. recitatae et Drusi €epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbis-€simis accipiuntur. huc decidisse cuncta ut ne iuvenis €quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrede-€retur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet. €bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus €Campaniae cum maxime peragrantem. sic imbui rectorem €generis humani, id primum e paternis consiliis discere. €sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque €aetatem et actos labores praetenderet: Druso quod nisi ex €adrogantia impedimentum? @@Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imagi-€nem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum €ad disquisitionem patrum mittendo. crebrescebat enim €Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi; €complebantur templa pessimis servitiorum; eodem sub-€sidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium €criminum receptabantur, nec ullum satis validum impe-€rium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum €ut caerimonias deum protegentis. igitur placitum ut mit-€terent civitates iura atque legatos. et quaedam quod falso €usurpaverant sponte omisere; multae vetustis superstitioni- @1 €bus aut meritis in populum Romanum fidebant. magnaque €eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, socio-€rum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant €decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, €ut quondam, quid firmaret mutaretve. @@Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut €vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos: €esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi €Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, €adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum €nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cy-€clopas Iovis iram vitavisse. mox Liberum patrem, bello €victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant €ignovisse. auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia €poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione €deminutum ius; post Macedonas, dein nos servavisse. @@Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae €constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithri-€date pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, €uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret. €Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Cae-€saris ob vetusta in partis merita et recens divi Augusti €decretum adtulere, laudati quod Parthorum inruptionem €nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent. €sed Aphrodisiensium civitas Veneris, Stratonicensium Iovis €et Triviae religionem tuebantur. altius Hierocaesarienses €exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro €dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque €alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus €milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant. exim Cy- @1 €prii tribus [2de]2 delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri €auctor Ae+rias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae €et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, €posuissent. @@Auditae aliarum quoque civitatium legationes. quo-€rum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus €permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involvere-€tur, rem integram rursum ad senatum referrent. consules €super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aescu-€lapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob €vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apol-€linis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint, €Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem €aedemque iussi sint. propiora Sardianos: Alexandri victoris €id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus €numinum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi. petere €et Cretenses simulacro divi Augusti. factaque senatus con-€sulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, €iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memo-€riam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur. @@Sub idem tempus Iuliae Augustae valetudo atrox €necessitudinem principi fecit festinati in urbem reditus, sin-€cera adhuc inter matrem filiumque concordia sive occultis €odiis. neque enim multo ante, cum haud procul theatro €Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen €suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate €principis gravi et dissimulata offensione abdidisse. set €tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, €quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris €simul et sodalibus Augustalibus ederent. censuerat L. Apro- @1 €nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. contra dixit €Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis: €neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse. ideo €Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium €esset pro qua vota persolverentur. @@Exequi sententias haud institui nisi insignis per €honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus €annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis €factisque ex posteritate et infamia metus sit. ceterum €tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut €non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis €protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum €qui praetura functi multique etiam pedarii senatores cer-€tatim exsurgerent foedaque et nimia censerent. memoriae €proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis €in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem €paratos!' scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet €tam proiectae servientium patientiae taedebat. @@Paulatim dehinc ab indecoris ad infesta transgredie-€bantur. C. Silanum pro consule Asiae repetundarum a €sociis postulatum Mamercus Scaurus e consularibus, Iunius €Otho praetor, Bruttedius Niger aedilis simul corripiunt €obiectantque violatum Augusti numen, spretam Tiberii €maiestatem, Mamercus antiqua exempla iaciens, L. Cottam €a Scipione Africano, Servium Galbam a Catone censorio, €P. Rutilium a M. Scauro accusatos. videlicet Scipio et €Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum €suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera de-€honestabat. Iunio Othoni litterarium ludum exercere vetus €ars fuit: mox Seiani potentia senator obscura initia impu-€dentibus ausis propolluebat. Bruttedium artibus honestis @1 €copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque €iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein supe-€riores, postremo suasmet ipse spes antire parat: quod €multos etiam bonos pessum dedit, qui spretis quae tarda €cum securitate praematura vel cum exitio properant. @@Auxere numerum accusatorum Gellius Publicola et €M. Paconius, ille quaestor Silani, hic legatus. nec dubium €habebatur saevitiae captarumque pecuniarum teneri reum: €sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum €super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae €eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi €nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquen-€tiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce €vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere €aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜Ãˆ‹frustra quaesivisset. servos quoque Silani ut tormentis €interrogarentur actor publicus mancipio acceperat. et ne €quis necessariorum iuvaret periclitantem maiestatis crimina €subdebantur, vinclum et necessitas silendi. igitur petito €paucorum dierum interiectu defensionem sui deseruit, ausis €ad Caesarem codicillis quibus invidiam et preces miscuerat. @@Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius €sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso €Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum €senatus consultum recitari iubet. tum L. Pisonem sen-€tentiam rogat. ille multum de clementia principis praefatus €aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in €insulam Gyarum relegandum. eadem ceteri, nisi quod €Cn. Lentulus separanda Silani materna bona, quippe Atia €parente geniti, reddendaque filio dixit, adnuente Tiberio. @1 @@At Cornelius Dolabella dum adulationem longius €sequitur increpitis C. Silani moribus addidit ne quis vita €probrosus et opertus infamia provinciam sortiretur, idque €princeps diiudicaret. nam a legibus delicta puniri: quanto €fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne pecca-€retur? adversum quae disseruit Caesar: non quidem sibi €ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore €statuendum. multos in provinciis contra quam spes aut €metus de illis fuerit egisse: excitari quosdam ad meliora €magnitudine rerum, hebescere alios. neque posse princi-€pem sua scientia cuncta complecti neque expedire ut am-€bitione aliena trahatur. ideo leges in facta constitui quia €futura in incerto sint. sic a maioribus institutum ut, si €antissent delicta, poenae sequerentur. ne verterent sapien-€ter reperta et semper placita: satis onerum principibus, €satis etiam potentiae. minui iura quotiens gliscat potestas, €nec utendum imperio ubi legibus agi possit. quanto rarior €apud Tiberium popularitas tanto laetioribus animis accepta. €atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelle-€retur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu homi-€num esse: darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis €eiusdem ut Cythnum potius concederet. id sororem quo-€que Silani Torquatam, priscae sanctimoniae virginem, expe-€tere. in hanc sententiam facta discessio. @@Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco €Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equi-€tem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis €promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos €vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per liber-€tatem. non enim debere eripi patribus vim statuendi neque €tantum maleficium impune habendum. sane lentus in suo @1 €dolore esset: rei publicae iniurias ne largiretur. intellexit €haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstitit-€que intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod humani €divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes €dehonestavisset. @@Incessit dein religio quonam in templo locandum €foret donum quod pro valetudine Augustae equites Romani €voverant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae €multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat. repertum €est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cun-€ctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numi-€num effigies iuris atque imperii Romani esse. ita donum €apud Antium statuitur. et quoniam de religionibus tractaba-€tur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginen-€sem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum €pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem in-€cessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium €abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam €bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta €satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum admi-€nistrationem Dialibus non concedi. memorabaturque L. €Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium €flaminem attinuisset. ita sors Asiae in eum qui consularium €Maluginensi proximus erat conlata. @@Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam €Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaret-€que. erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augu-€stus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias €aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam €conferre. quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae @1 €modicus, avitum decus recoluit. at Pompei theatrum igne €fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod €nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine €Pompei. simul laudibus Seianum extulit tamquam labore €vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset; et €censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei €locaretur. neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum €pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se €dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat. ac tamen res €Blaesi dignae decore tali fuere. @@Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, repa-€ratis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut €legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exer-€citui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur. €non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse €Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more €ageret. ne Spartaco quidem post tot consularium exerci-€tuum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii at-€que Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum €ut pacto in fidem acciperetur; nedum pulcherrimo populi €Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agro-€rum redimeretur. dat negotium Blaeso ceteros quidem ad €spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis €quoquo modo poteretur. et recepti ea venia plerique. €mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belli-€geratum. @@Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, €pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul €temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur. ex quis €Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos €et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi €impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit: @1 €medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis im-€ponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, €quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, €in latere et saepe a tergo erat; multique eo modo caesi aut €circumventi. tunc tripertitum exercitum pluris in manus €dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae. nec, €ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis €veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis €castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem ma-€palia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto re-€gressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, €relictis per quos resurgeret bellum. sed Tiberius pro con-€fecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a €legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene €gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus concla-€mabantur; erantque plures simul imperatores nec super €ceterorum aequalitatem. concessit quibusdam et Augustus €id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum. @@Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco €Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Cae-€sarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo me-€moravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecu-€tus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio. consula-€tum ei adceleraverat Augustus ut Labeonem Antistium isdem €artibus praecellentem dignatione eius magistratus antiret. €namque illa aetas duo pacis decora simul tulit: sed Labeo €incorrupta libertate et ob id fama celebratior, Capitonis ob-€sequium dominantibus magis probabatur. illi quod praetu-€ram intra stetit commendatio ex iniuria, huic quod consula-€tum adeptus est odium ex invidia oriebatur. @@Et Iunia sexagesimo quarto post Philippensem aciem €anno supremum diem explevit, Catone avunculo genita, @1 €C. Cassii uxor, M. Bruti soror. testamentum eius multo €apud vulgum rumore fuit, quia in magnis opibus cum ferme þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ£˜Ì…cunctos proceres cum honore nominavisset Caesarem omi-€sit. quod civiliter acceptum neque prohibuit quo minus €laudatione pro rostris ceterisque sollemnibus funus cohone-€staretur. viginti clarissimarum familiarum imagines antelatae €sunt, Manlii, Quinctii aliaque eiusdem nobilitatis nomina. €sed praefulgebant Cassius atque Brutus eo ipso quod effigies €eorum non visebantur.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER IV}1 ‘@@C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio annus €erat compositae rei publicae, florentis domus (nam Germa-€nici mortem inter prospera ducebat), cum repente turbare €fortuna coepit, saevire ipse aut saevientibus viris praebere. €initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praeto-€riis praefectum cuius de potentia supra memoravi: nunc €originem, mores, et quo facinore dominationem raptum €ierit expediam. genitus Vulsiniis patre Seio Strabone equite €Romano, et prima iuventa Gaium Caesarem divi Augusti €nepotem sectatus, non sine rumore Apicio diviti et prodigo €stuprum veno dedisse, mox Tiberium variis artibus devinxit €adeo ut obscurum adversum alios sibi uni incautum inte-€ctumque efficeret, non tam sollertia (quippe isdem artibus €victus est) quam deum ira in rem Romanam, cuius pari €exitio viguit ceciditque. corpus illi laborum tolerans, animus €audax; sui obtegens, in alios criminator; iuxta adulatio et €superbia; palam compositus pudor, intus summa apiscendi €libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius in- @1 €dustria ac vigilantia, haud minus noxiae quotiens parando €regno finguntur. @@Vim praefecturae modicam antea intendit, dispersas €per urbem cohortis una in castra conducendo, ut simul €imperia acciperent numeroque et robore et visu inter se €fiducia ipsis, in ceteros metus oreretur. praetendebat lasci-€vire militem diductum; si quid subitum ingruat, maiore €auxilio pariter subveniri; et severius acturos si vallum €statuatur procul urbis inlecebris. ut perfecta sunt castra, €inrepere paulatim militaris animos adeundo, appellando; €simul centuriones ac tribunos ipse deligere. neque senato-€rio ambitu abstinebat clientes suos honoribus aut provinciis €ornandi, facili Tiberio atque ita prono ut socium laborum €non modo in sermonibus, sed apud patres et populum cele-€braret colique per theatra et fora effigies eius interque €principia legionum sineret. @@Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, ne-€potes adulti moram cupitis adferebant; et quia vi tot simul €corripere intutum dolus intervalla scelerum poscebat. pla-€cuit tamen occultior via et a Druso incipere, in quem recenti €ira ferebatur. nam Drusus impatiens aemuli et animo com-€motior orto forte iurgio intenderat Seiano manus et contra €tendentis os verberaverat. igitur cuncta temptanti promptis-€simum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror €Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritu-€dine praecellebat. hanc ut amore incensus adulterio pellexit, €et postquam primi flagitii potitus est (neque femina amissa €pudicitia alia abnuerit), ad coniugii spem, consortium regni €et necem mariti impulit. atque illa, cui avunculus Augustus, €socer Tiberius, ex Druso liberi, seque ac maiores et posteros €municipali adultero foedabat ut pro honestis et praesentibus €flagitiosa et incerta expectaret. sumitur in conscientiam @1 €Eudemus, amicus ac medicus Liviae, specie artis frequens €secretis. pellit domo Seianus uxorem Apicatam, ex qua €tres liberos genuerat, ne paelici suspectaretur. sed magni-€tudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia €adferebat. @@Interim anni principio Drusus ex Germanici liberis €togam virilem sumpsit quaeque fratri eius Neroni decreve-€rat senatus repetita. addidit orationem Caesar multa cum €laude filii sui quod patria benevolentia in fratris liberos foret. €nam Drusus, quamquam arduum sit eodem loci potentiam €et concordiam esse, aequus adulescentibus aut certe non €adversus habebatur. exim vetus et saepe simulatum pro-€ficiscendi in provincias consilium refertur. multitudinem €veteranorum praetexebat imperator et dilectibus supplendos €exercitus: nam voluntarium militem deesse, ac si suppe-€ditet, non eadem virtute ac modestia agere, quia plerumque €inopes ac vagi sponte militiam sumant. percensuitque €cursim numerum legionum et quas provincias tutarentur. €quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana €copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius im-€peritatum. @@Italiam utroque mari duae classes, Misenum apud et €Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves prae-€sidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum €Foroiuliense miserat valido cum remige. sed praecipuum €robur Rhenum iuxta, commune in Germanos Gallosque €subsidium, octo legiones erant. Hispaniae recens per-€domitae tribus habebantur. Mauros Iuba rex acceperat €donum populi Romani. cetera Africae per duas legiones €parique numero Aegyptus, dehinc initio ab Syriae usque ad €flumen Euphraten, quantum ingenti terrarum sinu ambitur, €quattuor legionibus coercita, accolis Hibero Albanoque et @1 €aliis regibus qui magnitudine nostra proteguntur adversum €externa imperia. et Thraeciam Rhoemetalces ac liberi €Cotyis, ripamque Danuvii legionum duae in Pannonia, duae €in Moesia attinebant, totidem apud Delmatiam locatis, quae €positu regionis a tergo illis, ac si repentinum auxilium Italia €posceret, haud procul accirentur, quamquam insideret urbem €proprius miles, tres urbanae, novem praetoriae cohortes, €Etruria ferme Vmbriaque delectae aut vetere Latio et colo-€niis antiquitus Romanis. at apud idonea provinciarum €sociae triremes alaeque et auxilia cohortium, neque multo €secus in iis virium: sed persequi incertum fuit, cum ex usu €temporis huc illuc mearent, gliscerent numero et aliquando €minuerentur. @@Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei €publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, €quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille €annus attulit. iam primum publica negotia et privatorum €maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus €disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; manda-€batque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae, €inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios €potiores fuisse. sua consulibus, sua praetoribus species; €minorum quoque magistratuum exercita potestas; legesque, €si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. at frumenta €et pecuniae vectigales, cetera publicorum fructuum societati-€bus equitum Romanorum agitabantur. res suas Caesar €spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat, €semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum €plerique isdem negotiis insenescerent. plebes acri quidem €annona fatigabatur, sed nulla in eo culpa ex principe: quin €infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum €impendio diligentiaque poterat. et ne provinciae novis @1 €oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crude-€litate magistratuum tolerarent providebat: corporum verbera, €ademptiones bonorum aberant. rari per Italiam Caesaris €agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus; ac si €quando cum privatis disceptaret, forum et ius. @@Quae cuncta non quidem comi via sed horridus ac €plerumque formidatus retinebat tamen, donec morte Drusi €verterentur: nam dum superfuit mansere, quia Seianus €incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat, €et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens €incolumi filio adiutorem imperii alium vocari. et quantum €superesse ut collega dicatur? primas dominandi spes in €arduo: ubi sis ingressus, adesse studia et ministros. ex-€tructa iam sponte praefecti castra, datos in manum milites; €cerni effigiem eius in monimentis Cn. Pompei; communis €illi cum familia Drusorum fore nepotes: precandam post €haec modestiam ut contentus esset. neque raro neque €apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque eius corrupta €uxore prodebantur. @@Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo €paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur. id €Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos €cognitum est. ceterum Tiberius per omnis valetudinis eius þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜ˆ…dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam €defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est. consulesque €sede vulgari per speciem maestitiae sedentis honoris locique €admonuit, et effusum in lacrimas senatum victo gemitu €simul oratione continua erexit: non quidem sibi ignarum €posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus: €vix propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a pleris-€que lugentium. neque illos imbecillitatis damnandos: se €tamen fortiora solacia e complexu rei publicae petivisse. @1 €miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc €nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi, €unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit. €egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductos-€que ante Caesarem statuunt. quibus adprensis 'patres €conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo €ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria €suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret, €sibique et posteris conformaret. erepto Druso preces ad €vos converto disque et patria coram obtestor: Augusti pro-€nepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite regite, €vestram meamque vicem explete. hi vobis, Nero et Druse, €parentum loco. ita nati estis ut bona malaque vestra ad €rem publicam pertineant.' @@Magno ea fletu et mox precationibus faustis audita; €ac si modum orationi posuisset, misericordia sui gloriaque €animos audientium impleverat: ad vana et totiens inrisa €revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis €alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem €dempsit. memoriae Drusi eadem quae in Germanicum €decernuntur, plerisque additis, ut ferme amat posterior €adulatio. funus imaginum pompa maxime inlustre fuit, €cum origo Iuliae gentis Aeneas omnesque Albanorum reges €et conditor urbis Romulus, post Sabina nobilitas, Attus €Clausus ceteraeque Claudiorum effigies longo ordine specta-€rentur. @@In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque €fidei auctoribus memorata sunt rettuli: set non omiserim €eorundem temporum rumorem validum adeo ut nondum €exolescat. corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque €spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate @1 €atque forma carus domino interque primores ministros erat; €deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque com-€posita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto €indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium €vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti €offerretur. ea fraude captum senem, postquam convivium €inierat, exceptum poculum Druso tradidisse; atque illo €ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tam-€quam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri €struxerat. @@Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo €firmantur prompte refutaveris. quis enim mediocri pru-€dentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio €exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum €regressu? quin potius ministrum veneni excruciaret, aucto-€rem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione €et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum €uteretur? sed quia Seianus facinorum omnium repertor €habebatur, ex nimia caritate in eum Caesaris et ceterorum €in utrumque odio quamvis fabulosa et immania credebantur, €atrociore semper fama erga dominantium exitus. ordo €alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis €Eudemi ac Lygdi patefactus est. neque quisquam scriptor €tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia €conquirerent intenderentque. mihi tradendi arguendique €rumoris causa fuit ut claro sub exemplo falsas auditiones €depellerem peteremque ab iis quorum in manus cura nostra €venerit [2ne]2 divulgata atque incredibilia avide accepta veris €neque in miraculum corruptis antehabeant. @@Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus @1 €populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis €quam libens induebat, domumque Germanici revirescere €occulti laetabantur. quod principium favoris et mater €Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam €Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus, €sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima €provenerant, volutare secum quonam modo Germanici li-€beros perverteret, quorum non dubia successio. neque €spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et €pudicitia Agrippinae impenetrabili. igitur contumaciam €eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae con-€scientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam €popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem €arguerent. atque haec callidis criminatoribus, inter quos €delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Pri-€scae inter intimos aviae et consiliis suis peridoneum, quia €Prisca in animo Augustae valida anum suapte natura poten-€tiae anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinae quo-€que proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus €perstimulare. @@At Tiberius nihil intermissa rerum cura, negotia pro €solaciis accipiens, ius civium, preces sociorum tractabat; €factaque auctore eo senatus consulta ut civitati Cibyraticae €apud Asiam, Aegiensi apud Achaiam, motu terrae labe-€factis, subveniretur remissione tributi in triennium. et €Vibius Serenus pro consule ulterioris Hispaniae de vi pu-€blica damnatus ob atrocitatem morum in insulam Amorgum €deportatur. Carsidius Sacerdos, reus tamquam frumento €hostem Tacfarinatem iuvisset, absolvitur, eiusdemque cri-€minis C. Gracchus. hunc comitem exilii admodum infan-€tem pater Sempronius in insulam Cercinam tulerat. illic @1 €adultus inter extorris et liberalium artium nescios, mox per €Africam ac Siciliam mutando sordidas merces sustentaba-€tur; neque tamen effugit magnae fortunae pericula. ac ni €Aelius Lamia et L. Apronius qui Africam obtinuerant €insontem protexissent, claritudine infausti generis et paternis €adversis foret abstractus. @@Is quoque annus legationes Graecarum civitatium €habuit, Samiis Iunonis, Cois Aesculapii delubro vetustum €asyli ius ut firmaretur petentibus. Samii decreto Amphi-€ctyonum nitebantur, quis praecipuum fuit rerum omnium €iudicium, qua tempestate Graeci conditis per Asiam urbi-€bus ora maris potiebantur. neque dispar apud Coos anti-€quitas, et accedebat meritum ex loco: nam civis Romanos €templo Aesculapii induxerant, cum iussu regis Mithridatis €apud cunctas Asiae insulas et urbes trucidarentur. variis €dehinc et saepius inritis praetorum questibus, postremo €Caesar de immodestia histrionum rettulit: multa ab iis in €publicum seditiose, foeda per domos temptari; Oscum €quondam ludicrum, levissimae apud vulgum oblectationis, €eo flagitiorum et virium venisse [2ut]2 auctoritate patrum coer-€cendum sit. pulsi tum histriones Italia. @@Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit al-€terum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus €morte amici. is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium €laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus €comes. ita quamquam novo homini censorium funus, effi-€giem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere, €apud quos etiam tum cuncta tractabantur, adeo ut procura-€tor Asiae Lucilius Capito accusante provincia causam dixe-€rit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in @1 €servitia et pecunias familiares dedisse: quod si vim prae-€toris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo €mandata sua: audirent socios. ita reus cognito negotio €damnatur. ob quam ultionem et quia priore anno in €C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum €Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum statuere; €egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas €inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germa-€nici illum aspici, illum audiri rebantur. aderantque iuveni €modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani €odiis ob periculum gratiora. @@Sub idem tempus de flamine Diali in locum Servi €Maluginensis defuncti legendo, simul roganda nova lege €disseruit Caesar. nam patricios confarreatis parentibus €genitos tres simul nominari, ex quis unus legeretur, vetusto þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜…more; neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confar-€reandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius €rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum €feminarumque; accedere ipsius caerimoniae difficultates €quae consulto vitarentur) et quoniam exiret e iure patrio €qui id flamonium apisceretur quaeque in manum flaminis €conveniret. ita medendum senatus decreto aut lege, sicut €Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem €usum flexisset. igitur tractatis religionibus placitum insti-€tuto flaminum nihil demutari: sed lata lex qua flaminica €Dialis sacrorum causa in potestate viri, cetera promisco €feminarum iure ageret. et filius Maluginensis patri suf-€fectus. utque glisceret dignatio sacerdotum atque ipsis €promptior animus foret ad capessendas caerimonias decre-€tum Corneliae virgini, quae in locum Scantiae capiebatur, €sestertium viciens, et quotiens Augusta theatrum introisset €ut sedes inter Vestalium consideret. @1 @@Cornelio Cethego Visellio Varrone consulibus pon-€tifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolu-€mitate principis vota susciperent, Neronem quoque et Dru-€sum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum €quam adulatione, quae moribus corruptis perinde anceps, €si nulla et ubi nimia est. nam Tiberius haud umquam €domui Germanici mitis, tum vero aequari adulescentes €senectae suae impatienter indoluit accitosque pontifices €percontatus est num id precibus Agrippinae aut minis tri-€buissent. et illi quidem, quamquam abnuerent, modice €perstricti; etenim pars magna e propinquis ipsius aut pri-€mores civitatis erant: ceterum in senatu oratione monuit €in posterum ne quis mobilis adulescentium animos prae-€maturis honoribus ad superbiam extolleret. instabat quippe €Seianus incusabatque diductam civitatem ut civili bello: €esse qui se partium Agrippinae vocent, ac ni resistatur, fore €pluris; neque aliud gliscentis discordiae remedium quam si €unus alterve maxime prompti subverterentur. @@Qua causa C. Silium et Titium Sabinum adgreditur. €amicitia Germanici perniciosa utrique, Silio et quod in-€gentis exercitus septem per annos moderator partisque €apud Germaniam triumphalibus Sacroviriani belli victor, €quanto maiore mole procideret, plus formidinis in alios dis-€pergebatur. credebant plerique auctam offensionem ipsius €intemperantia, immodice iactantis suum militem in obse-€quio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur; neque €mansurum Tiberio imperium si iis quoque legionibus cu-€pido novandi fuisset. destrui per haec fortunam suam €Caesar imparemque tanto merito rebatur. nam beneficia eo €usque laeta sunt dum videntur exolvi posse: ubi multum €antevenere pro gratia odium redditur. @1 @@Erat uxor Silio Sosia Galla, caritate Agrippinae in-€visa principi. hos corripi dilato ad tempus Sabino placi-€tum, immissusque Varro consul qui paternas inimicitias €obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratificabatur. €precante reo brevem moram, dum accusator consulatu €abiret, adversatus est Caesar: solitum quippe magistratibus €diem privatis dicere: nec infringendum consulis ius, cuius €vigiliis niteretur ne quod res publica detrimentum caperet. €proprium id Tiberio fuit scelera nuper reperta priscis verbis €obtegere. igitur multa adseveratione, quasi aut legibus €cum Silio ageretur aut Varro consul aut illud res publica €esset, coguntur patres, silente reo, vel si defensionem coe-€ptaret, non occultante cuius ira premeretur. conscientia €belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foe-€data et uxor socia arguebantur. nec dubie repetundarum €criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis €exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario €fine praevertit. @@Saevitum tamen in bona, non ut stipendiariis pecu-€niae redderentur, quorum nemo repetebat, sed liberalitas €Augusti avulsa, computatis singillatim quae fisco peteban-€tur. ea prima Tiberio erga pecuniam alienam diligentia fuit. €Sosia in exilium pellitur Asinii Galli sententia, qui partem €bonorum publicandam, pars ut liberis relinqueretur censue-€rat. contra M'. Lepidus quartam accusatoribus secundum €necessitudinem legis, cetera liberis concessit. hunc ego €Lepidum temporibus illis gravem et sapientem virum fuisse €comperior: nam pleraque ab saevis adulationibus aliorum €in melius flexit. neque tamen temperamenti egebat, cum €aequabili auctoritate et gratia apud Tiberium viguerit. €unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita @1 €principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid €in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam €et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis €vacuum. at Messalinus Cotta haud minus claris maioribus €sed animo diversus censuit cavendum senatus consulto, ut €quamquam insontes magistratus et culpae alienae nescii €provincialibus uxorum criminibus proinde quam suis plecte-€rentur. @@Actum dehinc de Calpurnio Pisone, nobili ac feroci €viro. is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones €accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Au-€gustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire €ausus erat. quae in praesens Tiberius civiliter habuit: sed €in animo revolvente iras, etiam si impetus offensionis lan-€guerat, memoria valebat. Pisonem Q. Granius secreti ser-€monis incusavit adversum maiestatem habiti, adiecitque €in domo eius venenum esse eumque gladio accinctum in-€troire curiam. quod ut atrocius vero tramissum; ceterorum, €quae multa cumulabantur, receptus est reus neque pera-€ctus ob mortem opportunam. relatum et de Cassio Severo €exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi €validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus €Cretam amoveretur effecerat; atque illic eadem actitando €recentia veteraque odia advertit, bonisque exutus, interdicto €igni atque aqua, saxo Seripho consenuit. @@Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis €causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad €Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, €tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor €sponte mortem sumpsisset. non cunctanter Tiberius pergit €in domum, visit cubiculum, in quo reluctantis et impulsae €vestigia cernebantur. refert ad senatum, datisque iudici- @1 €bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit. quod €perinde creditum quasi principis monitu ob amicitiam Au-€gustae cum Vrgulania. reus frustra temptato ferro venas €praebuit exolvendas. mox Numantina, prior uxor eius, €accusata iniecisse carminibus et veneficiis vaecordiam marito, €insons iudicatur. @@Is demum annus populum Romanum longo adver-€sum Numidam Tacfarinatem bello absolvit. nam priores €duces, ubi impetrando triumphalium insigni sufficere res suas €crediderant, hostem omittebant; iamque tres laureatae in €urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus €Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incu-€rioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant. €erat illi praedarum receptor ac socius populandi rex Gara-€mantum, non ut cum exercitu incederet, sed missis levibus €copiis quae ex longinquo in maius audiebantur; ipsaque €e provincia ut quis fortunae inops, moribus turbidus, €promptius ruebant, quia Caesar post res a Blaeso gestas €quasi nullis iam in Africa hostibus reportari nonam legio-€nem iusserat, nec pro consule eius anni P. Dolabella reti-€nere ausus erat iussa principis magis quam incerta belli €metuens. @@Igitur Tacfarinas disperso rumore rem Romanam €aliis quoque ab nationibus lacerari eoque paulatim Africa €decedere, ac posse reliquos circumveniri, si cuncti quibus €libertas servitio potior incubuissent, auget viris positisque €castris Thubuscum oppidum circumsidet. at Dolabella €contracto quod erat militum, terrore nominis Romani et €quia Numidae peditum aciem ferre nequeunt, primo sui €incessu solvit obsidium locorumque opportuna permunivit; €simul principes Musulamiorum defectionem coeptantis se-€curi percutit. dein quia pluribus adversum Tacfarinatem @1 €expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu con-€sectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜˜ˆPtolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis €data; et praedatorias manus delecti Maurorum duxere: €ipse consultor aderat omnibus. @@Nec multo post adfertur Numidas apud castellum €semirutum, ab ipsis quondam incensum, cui nomen Auzea, €positis mapalibus consedisse, fisos loco quia vastis circum €saltibus claudebatur. tum expeditae cohortes alaeque quam €in partem ducerentur ignarae cito agmine rapiuntur. si-€mulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore €aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidarum €equis aut diversos pastus pererrantibus. ab Romanis con-€fertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio provisa: €hostibus contra omnium nesciis non arma, non ordo, non €consilium, sed pecorum modo trahi occidi capi. infensus €miles memoria laborum et adversum eludentis optatae to-€tiens pugnae se quisque ultione et sanguine explebant. €differtur per manipulos, Tacfarinatem omnes notum tot €proeliis consectentur: non nisi duce interfecto requiem €belli fore. at ille deiectis circum stipatoribus vinctoque €iam filio et effusis undique Romanis ruendo in tela captivi-€tatem haud inulta morte effugit; isque finis armis impositus. @@Dolabellae petenti abnuit triumphalia Tiberius, Se-€iano tribuens, ne Blaesi avunculi eius laus obsolesceret. €sed neque Blaesus ideo inlustrior et huic negatus honor €gloriam intendit: quippe minore exercitu insignis captivos, €caedem ducis bellique confecti famam deportarat. seque-€bantur et Garamantum legati, raro in urbe visi, quos Tacfari-€nate caeso perculsa gens set culpae nescia ad satis facien- @1 €dum populo Romano miserat. cognitis dehinc Ptolemaei €per id bellum studiis repetitus ex vetusto more honos €missusque e senatoribus qui scipionem eburnum, togam €pictam, antiqua patrum munera, daret regemque et socium €atque amicum appellaret. @@Eadem aestate mota per Italiam servilis belli se-€mina fors oppressit. auctor tumultus T. Curtisius, quondam €praetoriae cohortis miles, primo coetibus clandestinis apud €Brundisium et circumiecta oppida, mox positis propalam €libellis ad libertatem vocabat agrestia per longinquos saltus €et ferocia servitia, cum velut munere deum tres biremes €adpulere ad usus commeantium illo mari. et erat isdem €regionibus Cutius Lupus quaestor, cui provincia vetere ex €more calles evenerant: is disposita classiariorum copia coe-€ptantem cum maxime coniurationem disiecit. missusque €a Caesare propere Staius tribunus cum valida manu ducem €ipsum et proximos audacia in urbem traxit, iam trepidam €ob multitudinem familiarum quae gliscebat immensum, €minore in dies plebe ingenua. @@Isdem consulibus miseriarum ac saevitiae exemplum €atrox, reus pater, accusator filius (nomen utrique Vibius €Serenus) in senatum inducti sunt. ab exilio retractus €inluvieque ac squalore obsitus et tum catena vinctus pater €oranti filio comparatur. adulescens multis munditiis, alacri €vultu, structas principi insidias, missos in Galliam conci-€tores belli index idem et testis dicebat, adnectebatque €Caecilium Cornutum praetorium ministravisse pecuniam; €qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur €mortem in se festinavit. at contra reus nihil infracto @1 €animo obversus in filium quatere vincla, vocare ultores €deos ut sibi quidem redderent exilium ubi procul tali €more ageret, filium autem quandoque supplicia sequerentur. €adseverabatque innocentem Cornutum et falso exterritum; €idque facile intellectu si proderentur alii: non enim se €caedem principis et res novas uno socio cogitasse. @@Tum accusator Cn. Lentulum et Seium Tuberonem €nominat, magno pudore Caesaris, cum primores civitatis, €intimi ipsius amici, Lentulus senectutis extremae, Tubero €defecto corpore, tumultus hostilis et turbandae rei publicae €accerserentur. sed hi quidem statim exempti: in patrem €ex servis quaesitum et quaestio adversa accusatori fuit. €qui scelere vaecors, simul vulgi rumore territus robur et €saxum aut parricidarum poenas minitantium, cessit urbe. €ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non €occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum. €nam post damnatum Libonem missis ad Caesarem litteris €exprobraverat suum tantum studium sine fructu fuisse, ad-€dideratque quaedam contumacius quam tutum apud auris €superbas et offensioni proniores. ea Caesar octo post €annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiam si €tormenta pervicacia servorum contra evenissent. @@Dictis dein sententiis ut Serenus more maiorum €puniretur, quo molliret invidiam, intercessit. Gallus Asi-€nius [2cum]2 Gyaro aut Donusa claudendum censeret, id quoque €aspernatus est, egenam aquae utramque insulam referens €dandosque vitae usus cui vita concederetur. ita Serenus €Amorgum reportatur. et quia Cornutus sua manu ceci-€derat, actum de praemiis accusatorum abolendis, si quis €maiestatis postulatus ante perfectum iudicium se ipse vita €privavisset. ibaturque in eam sententiam ni durius con- @1 €traque morem suum palam pro accusatoribus Caesar inritas €leges, rem publicam in praecipiti conquestus esset: subver-€terent potius iura quam custodes eorum amoverent. sic €delatores, genus hominum publico exitio repertum et [2ne]2 €poenis quidem umquam satis coercitum, per praemia elicie-€bantur. @@His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia €intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, pro-€brosi in se carminis convictum, Caesar precibus fratris qui €senator erat concessit. quo magis mirum habebatur gna-€rum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tri-€stiora malle. neque enim socordia peccabat; nec occultum €est, quando ex veritate, quando adumbrata laetitia facta €imperatorum celebrentur. quin ipse, compositus alias et €velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloque-€batur quotiens subveniret. at P. Suillium quaestorem €quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecu-€niam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam €censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstrin-€geret e re publica id esse. quod aspere acceptum ad prae-€sens mox in laudem vertit regresso Suillio; quem vidit €sequens aetas praepotentem, venalem et Claudii principis €amicitia diu prospere, numquam bene usum. eadem poena €in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis €maiestatis criminibus sororem petivisset. Catus, ut rettuli, €Libonem inlexerat insidiis, deinde indicio perculerat. eius €operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium de-€precatus est: quo minus senatu pelleretur non obstitit. @@Pleraque eorum quae rettuli quaeque referam parva €forsitan et levia memoratu videri non nescius sum: sed €nemo annalis nostros cum scriptura eorum contenderit qui @1 €veteres populi Romani res composuere. ingentia illi bella, €expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando €ad interna praeverterent, discordias consulum adversum €tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optima-€tium certamina libero egressu memorabant: nobis in arto €et inglorius labor; immota quippe aut modice lacessita €pax, maestae urbis res et princeps proferendi imperi incu-€riosus erat. non tamen sine usu fuerit introspicere illa €primo aspectu levia ex quis magnarum saepe rerum motus €oriuntur. @@Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores €aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae €forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud €diuturna esse potest. igitur ut olim plebe valida, vel cum €patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis €temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia €qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes €credebantur, sic converso statu neque alia re Romana quam €si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit, quia €pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis €discernunt, plures aliorum eventis docentur. ceterum ut €profutura, ita minimum oblectationis adferunt. nam situs €gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent €ac redintegrant legentium animum: nos saeva iussa, con-€tinuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocen-€tium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜¡ˆ‘similitudine et satietate. tum quod antiquis scriptoribus €rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Ro-€manasne acies laetius extuleris: at multorum qui Tiberio €regente poenam vel infamias subiere posteri manent. utque @1 €familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitu-€dinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent. etiam €gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo €diversa arguens. sed ad inceptum redeo. @@Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremu-€tius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, €quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium €Romanorum ultimum dixisset. accusabant Satrius Secun-€dus et Pinarius Natta, Seiani clientes. id perniciabile reo et €Caesar truci vultu defensionem accipiens, quam Cremutius €relinquendae vitae certus in hunc modum exorsus est: €'verba mea, patres conscripti, arguuntur: adeo factorum €innocens sum. sed neque haec in principem aut principis €parentem, quos lex maiestatis amplectitur: Brutum et Cas-€sium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi €composuerint, nemo sine honore memoravit. Titus Livius, €eloquentiae ac fidei praeclarus in primis, Cn. Pompeium €tantis laudibus tulit ut Pompeianum eum Augustus appel-€laret; neque id amicitiae eorum offecit. Scipionem, €Afranium, hunc ipsum Cassium, hunc Brutum nusquam €latrones et parricidas, quae nunc vocabula imponuntur, €saepe ut insignis viros nominat. Asinii Pollionis scripta €egregiam eorundem memoriam tradunt; Messala Corvinus €imperatorem suum Cassium praedicabat: et uterque opibus-€que atque honoribus perviguere. Marci Ciceronis libro quo €Catonem caelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam €rescripta oratione velut apud iudices respondit? Antonii €epistulae Bruti contiones falsa quidem in Augustum probra €set multa cum acerbitate habent; carmina Bibaculi et €Catulli referta contumeliis Caesarum leguntur: sed ipse @1 €divus Iulius, ipse divus Augustus et tulere ista et reliquere, €haud facile dixerim, moderatione magis an sapientia. nam-€que spreta exolescunt: si irascare, adgnita videntur. @@Non attingo Graecos, quorum non modo libertas, €etiam libido impunita; aut si quis advertit, dictis dicta ultus €est. sed maxime solutum et sine obtrectatore fuit prodere €de iis quos mors odio aut gratiae exemisset. num enim €armatis Cassio et Bruto ac Philippensis campos optinenti-€bus belli civilis causa populum per contiones incendo? an €illi quidem septuagesimum ante annum perempti, quo modo €imaginibus suis noscuntur, quas ne victor quidem abolevit, €sic partem memoriae apud scriptores retinent? suum cuique €decus posteritas rependit; nec deerunt, si damnatio ingruit, €qui non modo Cassii et Bruti set etiam mei meminerint.' €egressus dein senatu vitam abstinentia finivit. libros per €aedilis cremandos censuere patres: set manserunt, occultati €et editi. quo magis socordiam eorum inridere libet qui €praesenti potentia credunt extingui posse etiam sequentis €aevi memoriam. nam contra punitis ingeniis gliscit aucto-€ritas, neque aliud externi reges aut qui eadem saevitia usi €sunt nisi dedecus sibi atque illis gloriam peperere. @@Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit €ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, €auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius €Salvianus in Sextum Marium: quod a Caesare palam in-€crepitum causa exilii Salviano fuit. obiecta publice Cyzi-€cenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae €criminibus adversum civis Romanos. et amisere libertatem, €quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus €sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege. at @1 €Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, ab-€solvitur, comperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum. €neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum €tutiorem faciebat. nam ut quis destrictior accusator, velut €sacrosanctus erat: leves ignobiles poenis adficiebantur. @@Per idem tempus Hispania ulterior missis ad senatum €legatis oravit ut exemplo Asiae delubrum Tiberio matrique €eius extrueret. qua occasione Caesar, validus alioqui sper-€nendis honoribus et respondendum ratus iis quorum rumore €arguebatur in ambitionem flexisse, huiusce modi orationem €coepit: 'scio, patres conscripti, constantiam meam a pleris-€que desideratam quod Asiae civitatibus nuper idem istud €petentibus non sim adversatus. ergo et prioris silentii €defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam. €cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud €Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque €eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius €secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur. €ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis €provincias effigie numinum sacrari ambitiosum, superbum; €et vanescet Augusti honor si promiscis adulationibus vul-€gatur. @@Ego me, patres conscripti, mortalem esse et homi-€num officia fungi satisque habere si locum principem im-€pleam et vos testor et meminisse posteros volo; qui satis €superque memoriae meae tribuent, ut maioribus meis €dignum, rerum vestrarum providum, constantem in peri-€culis, offensionum pro utilitate publica non pavidum €credant. haec mihi in animis vestris templa, hae pul-€cherrimae effigies et mansurae. nam quae saxo struuntur, €si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris @1 €spernuntur. proinde socios civis et deos ipsos precor, hos €ut mihi ad finem usque vitae quietam et intellegentem €humani divinique iuris mentem duint, illos ut, quandoque €concessero, cum laude et bonis recordationibus facta atque €famam nominis mei prosequantur.' perstititque posthac €secretis etiam sermonibus aspernari talem sui cultum. quod €alii modestiam, multi, quia diffideret, quidam ut degeneris €animi interpretabantur. optumos quippe mortalium altis-€sima cupere: sic Herculem et Liberum apud Graecos, €Quirinum apud nos deum numero additos: melius Augu-€stum, qui speraverit. cetera principibus statim adesse: €unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam; €nam contemptu famae contemni virtutes. @@At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper €cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, €componit ad Caesarem codicillos: moris quippe tum erat €quamquam praesentem scripto adire. eius talis forma fuit: €benevolentia patris Augusti et mox plurimis Tiberii iudiciis €ita insuevisse ut spes votaque sua non prius ad deos quam €ad principum auris conferret. neque fulgorem honorum €umquam precatum: excubias ac labores ut unum e militi-€bus pro incolumitate imperatoris malle. ac tamen quod €pulcherrimum adeptum, ut coniunctione Caesaris dignus €crederetur: hinc initium spei. et quoniam audiverit Au-€gustum in conlocanda filia non nihil etiam de equitibus €Romanis consultavisse, ita, si maritus Liviae quaereretur, €haberet in animo amicum sola necessitudinis gloria usurum. €non enim exuere imposita munia: satis aestimare firmari €domum adversum iniquas Agrippinae offensiones, idque €liberorum causa; nam sibi multum superque vitae fore, €quod tali cum principe explevisset. @@Ad ea Tiberius laudata pietate Seiani suisque in @1 €eum beneficiis modice percursis, cum tempus tamquam ad €integram consultationem petivisset, adiunxit: ceteris mor-€talibus in eo stare consilia quid sibi conducere putent; €principum diversam esse sortem quibus praecipua rerum €ad famam derigenda. ideo se non illuc decurrere, quod €promptum rescriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum €post Drusum an in penatibus isdem tolerandum haberet; €esse illi matrem et aviam, propiora consilia. simplicius €acturum, de inimicitiis primum Agrippinae, quas longe €acrius arsuras si matrimonium Liviae velut in partis €domum Caesarum distraxisset. sic quoque erumpere aemu-€lationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli: €quid si intendatur certamen tali coniugio? 'falleris enim, €Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, €quae G. Caesari, mox Druso nupta fuerit, ea mente acturam €ut cum equite Romano senescat. ego ut sinam, credisne €passuros qui fratrem eius, qui patrem maioresque nostros þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜¨ˆ“in summis imperiis videre? vis tu quidem istum intra €locum sistere: sed illi magistratus et primores, qui te in-€vitum perrumpunt omnibusque de rebus consulunt, exces-€sisse iam pridem equestre fastigium longeque antisse patris €mei amicitias non occulti ferunt perque invidiam tui me €quoque incusant. at enim Augustus filiam suam equiti €Romano tradere meditatus est. mirum hercule, si cum €in omnis curas distraheretur immensumque attolli pro-€videret quem coniunctione tali super alios extulisset, C. €Proculeium et quosdam in sermonibus habuit insigni €tranquillitate vitae, nullis rei publicae negotiis permixtos. €sed si dubitatione Augusti movemur, quanto validius est €quod Marco Agrippae, mox mihi conlocavit? atque ego €haec pro amicitia non occultavi: ceterum neque tuis neque @1 €Liviae destinatis adversabor. ipse quid intra animum volu-€taverim, quibus adhuc necessitudinibus immiscere te mihi €parem, omittam ad praesens referre: id tantum aperiam, €nihil esse tam excelsum quod non virtutes istae tuusque €in me animus mereantur, datoque tempore vel in senatu €vel in contione non reticebo.' @@Rursum Seianus non iam de matrimonio sed altius €metuens tacita suspicionum, vulgi rumorem, ingruentem €invidiam deprecatur. ac ne adsiduos in domum coetus €arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem €criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam €procul Roma amoenis locis degendam impelleret. multa €quippe providebat: sua in manu aditus litterarumque €magna ex parte se arbitrum fore, cum per milites com-€mearent; mox Caesarem vergente iam senecta secretoque €loci mollitum munia imperii facilius tramissurum: et €minui sibi invidiam adempta salutantum turba sublatisque €inanibus veram potentiam augeri. igitur paulatim negotia €urbis, populi adcursus, multitudinem adfluentium increpat, €extollens laudibus quietem et solitudinem quis abesse €taedia et offensiones ac praecipua rerum maxime agitari. @@Ac forte habita per illos dies de Votieno Montano, €celebris ingenii viro, cognitio cunctantem iam Tiberium €perpulit ut vitandos crederet patrum coetus vocesque quae €plerumque verae et graves coram ingerebantur. nam po-€stulato Votieno ob contumelias in Caesarem dictas, testis €Aemilius e militaribus viris, dum studio probandi cuncta €refert et quamquam inter obstrepentis magna adseveratione €nititur, audivit Tiberius probra quis per occultum lacera-€batur, adeoque perculsus est ut se vel statim vel in €cognitione purgaturum clamitaret precibusque proximorum, @1 €adulatione omnium aegre componeret animum. et Votienus €quidem maiestatis poenis adfectus est: Caesar obiectam €sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, €Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam €Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, €exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi €Augusti non iuraverat albo senatorio erasit. @@Auditae dehinc Lacedaemoniorum et Messeniorum €legationes de iure templi Dianae Limnatidis, quod suis a €maioribus suaque in terra dicatum Lacedaemonii firmabant €annalium memoria vatumque carminibus, sed Macedonis €Philippi cum quo bellassent armis ademptum ac post €C. Caesaris et M. Antonii sententia redditum. contra €Messenii veterem inter Herculis posteros divisionem Pelo-€ponnesi protulere, suoque regi Denthaliatem agrum in quo €id delubrum cessisse; monimentaque eius rei sculpta saxis €et aere prisco manere. quod si vatum, annalium ad testi-€monia vocentur, pluris sibi ac locupletiores esse; neque €Philippum potentia sed ex vero statuisse: idem regis Anti-€goni, idem imperatoris Mummii iudicium; sic Milesios €permisso publice arbitrio, postremo Atidium Geminum €praetorem Achaiae decrevisse. ita secundum Messenios €datum. et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, €vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes €de origine eius et laeta Tiberio. suscepit curam libens €ut consanguineus. tunc tractatae Massiliensium preces €probatumque P. Rutilii exemplum; namque eum legibus €pulsum civem sibi Zmyrnaei addiderant. quo iure Vul-€cacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei €publicae eorum et patriae reliquerat. @@Obiere eo anno viri nobiles Cn. Lentulus et L. @1 €Domitius. Lentulo super consulatum et triumphalia de €Getis gloriae fuerat bene tolerata paupertas, dein magnae €opes innocenter partae et modeste habitae. Domitium €decoravit pater civili bello maris potens, donec Antonii €partibus, mox Caesaris misceretur. avus Pharsalica acie €pro optumatibus ceciderat. ipse delectus cui minor An-€tonia, Octavia genita, in matrimonium daretur, post exercitu €flumen Albim transcendit, longius penetrata Germania €quam quisquam priorum, easque ob res insignia triumphi €adeptus est. obiit et L. Antonius, multa claritudine generis €sed improspera. nam patre eius Iullo Antonio ob adulterium €Iuliae morte punito hunc admodum adulescentulum, sororis €nepotem, seposuit Augustus in civitatem Massiliensem ubi €specie studiorum nomen exilii tegeretur. habitus tamen €supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per €decretum senatus. @@Isdem consulibus facinus atrox in citeriore Hispania €admissum a quodam agresti nationis Termestinae. is prae-€torem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex impro-€viso in itinere adortus uno vulnere in mortem adfecit; ac €pernicitate equi profugus, postquam saltuosos locos atti-€gerat, dimisso equo per derupta et avia sequentis frustratus €est. neque diu fefellit: nam prenso ductoque per proxi-€mos pagos equo cuius foret cognitum. et repertus cum €tormentis edere conscios adigeretur, voce magna sermone €patrio frustra se interrogari clamitavit: adsisterent socii ac €spectarent; nullam vim tantam doloris fore ut veritatem €eliceret. idemque cum postero ad quaestionem retrahere-€tur, eo nisu proripuit se custodibus saxoque caput adflixit €ut statim exanimaretur. sed Piso Termestinorum dolo @1 €caesus habetur; quippe pecunias e publico interceptas €acrius quam ut tolerarent barbari cogebat. @@Lentulo Gaetulico C. Calvisio consulibus decreta €triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gen-€tibus, qui montium editis incultu atque eo ferocius agita-€bant. causa motus super hominum ingenium, quod pati €dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare €aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine €soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec €nisi adversum accolas belligerare. ac tum rumor incesserat €fore ut disiecti aliisque nationibus permixti diversas in €terras traherentur. sed antequam arma inciperent, misere €legatos amicitiam obsequiumque memoraturos, et mansura €haec si nullo novo onere temptarentur: sin ut victis servi-€tium indiceretur, esse sibi ferrum et iuventutem et promptum €libertati aut ad mortem animum. simul castella rupibus €indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant €bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur. @@At Sabinus, donec exercitus in unum conduceret, €datis mitibus responsis, postquam Pomponius Labeo e Moe-€sia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium €qui fidem non mutaverant, venere, addita praesenti copia €ad hostem pergit, compositum iam per angustias saltuum. €quidam audentius apertis in collibus visebantur, quos dux €Romanus acie suggressus haud aegre pepulit sanguine €barbarorum modico ob propinqua suffugia. mox castris in €loco communitis valida manu montem occupat angustum €et aequali dorso continuum usque ad proximum castellum €quod magna vis armata aut incondita tuebatur. simul in €ferocissimos, qui ante vallum more gentis cum carminibus €et tripudiis persultabant, mittit delectos sagittariorum. ii @1 €dum eminus grassabantur crebra et inulta vulnera fecere: €propius incedentes eruptione subita turbati sunt rece-€ptique subsidio Sugambrae cohortis, quam Romanus prom-€ptam ad pericula nec minus cantuum et armorum tumultu €trucem haud procul instruxerat. @@Translata dehinc castra hostem propter, relictis apud €priora munimenta Thraecibus, quos nobis adfuisse memo-€ravi. iisque permissum vastare, urere, trahere praedas, dum €populatio lucem intra sisteretur noctemque in castris tutam þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜°…et vigilem capesserent. id primo servatum: mox versi in €luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epu-€larum aut somno et vino procumbere. igitur hostes incuria €eorum comperta duo agmina parant quorum altero popula-€tores invaderentur, alii castra Romana adpugnarent, non spe €capiendi sed ut clamore, telis suo quisque periculo intentus €sonorem alterius proelii non acciperet. tenebrae insuper €delectae augendam ad formidinem. sed qui vallum legio-€num temptabant facile pelluntur; Thraecum auxilia repen-€tino incursu territa, cum pars munitionibus adiacerent, €plures extra palarentur, tanto infensius caesi quanto per-€fugae et proditores ferre arma ad suum patriaeque servitium €incusabantur. @@Postera die Sabinus exercitum aequo loco ostendit, €si barbari successu noctis alacres proelium auderent. et €postquam castello aut coniunctis tumulis non degredie-€bantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam €muniebat; dein fossam loricamque contexens quattuor €milia passuum ambitu amplexus est; tum paulatim ut €aquam pabulumque eriperet contrahere claustra artaque €circumdare; et struebatur agger unde saxa hastae ignes €propinquum iam in hostem iacerentur. sed nihil aeque €quam sitis fatigabat, cum ingens multitudo bellatorum im- @1 €bellium uno reliquo fonte uterentur; simulque armenta, ut €mos barbaris, iuxta clausa egestate pabuli exanimari; ad-€iacere corpora hominum quos vulnera, quos sitis peremerat; €pollui cuncta sanie odore contactu. @@Rebusque turbatis malum extremum discordia ac-€cessit, his deditionem aliis mortem et mutuos inter se ictus €parantibus; et erant qui non inultum exitium sed eruptio-€nem suaderent. neque ignobiles tantum his diversi senten-€tiis, verum e ducibus Dinis, provectus senecta et longo €usu vim atque clementiam Romanam edoctus, ponenda €arma, unum adflictis id remedium disserebat, primusque se €cum coniuge et liberis victori permisit: secuti aetate aut €sexu imbecilli et quibus maior vitae quam gloriae cupido. €at iuventus Tarsam inter et Turesim distrahebatur. utri-€que destinatum cum libertate occidere, sed Tarsa properum €finem, abrumpendas pariter spes ac metus clamitans, dedit €exemplum demisso in pectus ferro; nec defuere qui eodem €modo oppeterent. Turesis sua cum manu noctem oppe-€ritur haud nescio duce nostro. igitur firmatae stationes €densioribus globis; et ingruebat nox nimbo atrox, hostis-€que clamore turbido, modo per vastum silentium, incertos €obsessores effecerat, cum Sabinus circumire, hortari, ne ad €ambigua sonitus aut simulationem quietis casum insidian-€tibus aperirent, sed sua quisque munia servarent immoti €telisque non in falsum iactis. @@Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum €manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc €virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, €quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis €eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus €niti. miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- @1 €ralia pila, congestas lapidum molis provolvere. his partae €victoriae spes et si cedant insignitius flagitium, illis extrema €iam salus et adsistentes plerisque matres et coniuges earum-€que lamenta addunt animos. nox aliis in audaciam, aliis €ad formidinem opportuna; incerti ictus, vulnera improvisa; €suorum atque hostium ignoratio et montis anfractu reper-€cussae velut a tergo voces adeo cuncta miscuerant ut quae-€dam munimenta Romani quasi perrupta omiserint. neque €tamen pervasere hostes nisi admodum pauci: ceteros, de-€iecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce €trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio. et €proxima sponte incolarum recepta: reliquis quo minus vi €aut obsidio subigerentur praematura montis Haemi et €saeva hiems subvenit. @@At Romae commota principis domo, ut series futuri €in Agrippinam exitii inciperet Claudia Pulchra sobrina eius €postulatur accusante Domitio Afro. is recens praetura, €modicus dignationis et quoquo facinore properus clarescere, €crimen impudicitiae, adulterum Furnium, veneficia in prin-€cipem et devotiones obiectabat. Agrippina semper atrox, €tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium €ac forte sacrificantem patri repperit. quo initio invidiae €non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros €eius insectari. non in effigies mutas divinum spiritum €transfusum: se imaginem veram, caelesti sanguine ortam, €intellegere discrimen, suscipere sordis. frustra Pulchram €praescribi cui sola exitii causa sit quod Agrippinam stulte €prorsus ad cultum delegerit oblita Sosiae ob eadem ad-€flictae. audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere, €correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia €non regnaret. Pulchra et Furnius damnantur. Afer pri- @1 €moribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta ad-€severatione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit. €mox capessendis accusationibus aut reos tutando prosperiore €eloquentiae quam morum fama fuit, nisi quod aetas extrema €multum etiam eloquentiae dempsit, dum fessa mente retinet €silentii impatientiam. @@At Agrippina pervicax irae et morbo corporis impli-€cata, cum viseret eam Caesar, profusis diu ac per silentium €lacrimis, mox invidiam et preces orditur: subveniret soli-€tudini, daret maritum; habilem adhuc iuventam sibi neque €aliud probis quam ex matrimonio solacium; esse in civi-€tate, * * * Germanici coniugem ac liberos eius recipere €dignarentur. sed Caesar non ignarus quantum ex re pu-€blica peteretur, ne tamen offensionis aut metus manifestus €foret sine responso quamquam instantem reliquit. id ego, €a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commen-€tariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam €suam et casus suorum posteris memoravit. @@Ceterum Seianus maerentem et improvidam altius €perculit, immissis qui per speciem amicitiae monerent para-€tum ei venenum, vitandas soceri epulas. atque illa simula-€tionum nescia, cum propter discumberet, non vultu aut €sermone flecti, nullos attingere cibos, donec advertit Tibe-€rius, forte an quia audiverat; idque quo acrius experiretur, €poma, ut erant adposita, laudans nurui sua manu tradidit. €aucta ex eo suspicio Agrippinae et intacta ore servis trami-€sit. nec tamen Tiberii vox coram secuta, sed obversus ad €matrem non mirum ait si quid severius in eam statuisset €a qua veneficii insimularetur. inde rumor parari exitium €neque id imperatorem palam audere, secretum ad perpe-€trandum quaeri. @1 @@Sed Caesar quo famam averteret adesse frequens €senatui legatosque Asiae ambigentis quanam in civitate €templum statueretur pluris per dies audivit. undecim €urbes certabant, pari ambitione, viribus diversae. neque €multum distantia inter se memorabant de vetustate generis, €studio in populum Romanum per bella Persi et Aristonici €aliorumque regum. verum Hypaepeni Trallianique Lao-€dicenis ac Magnetibus simul tramissi ut parum validi; ne €Ilienses quidem, cum parentem urbis Romae Troiam refer-€rent, nisi antiquitatis gloria pollebant. paulum addubita-€tum quod Halicarnasii mille et ducentos per annos nullo €motu terrae nutavisse sedes suas vivoque in saxo fun-€damenta templi adseveraverant. Pergamenos (eo ipso €nitebantur) aede Augusto ibi sita satis adeptos creditum. €Ephesii Milesiique, hi Apollinis, illi Dianae caerimonia oc-€cupavisse civitates visi. ita Sardianos inter Zmyrnaeosque €deliberatum. Sardiani decretum Etruriae recitavere ut €consanguinei: nam Tyrrhenum Lydumque Atye rege geni-€tos ob multitudinem divisisse gentem; Lydum patriis in €terris resedisse, Tyrrheno datum novas ut conderet sedes; €et ducum e nominibus indita vocabula illis per Asiam, his €in Italia; auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in €Graeciam populis cui mox a Pelope nomen. simul litteras €imperatorum et icta nobiscum foedera bello Macedonum €ubertatemque fluminum suorum, temperiem caeli ac ditis €circum terras memorabant. @@At Zmyrnaei repetita vetustate, seu Tantalus Iove €ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una €Amazonum condidisset, transcendere ad ea, quis maxime þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜¸„fidebant, in populum Romanum officiis, missa navali copia @1 €non modo externa ad bella sed quae in Italia tolerabantur; €seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio €consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, non-€dum tamen ad summum elatis, stante adhuc Punica urbe €et validis per Asiam regibus. simul L. Sullam testem €adferebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperi-€tatem hiemis et penuriam vestis, cum id Zmyrnam in con-€tionem nuntiatum foret, omnis qui adstabant detraxisse €corpori tegmina nostrisque legionibus misisse. ita rogati €sententiam patres Zmyrnaeos praetulere. censuitque Vibius €Marsus ut M'. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super €numerum legaretur qui templi curam susciperet. et quia €Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius €Naso e praetoriis sorte missus est. @@Inter quae diu meditato prolatoque saepius consilio €tandem Caesar in Campaniam, specie dedicandi templa €apud Capuam Iovi, apud Nolam Augusto, sed certus procul €urbe degere. causam abscessus quamquam secutus pluri-€mos auctorum ad Seiani artes rettuli, quia tamen caede €eius patrata sex postea annos pari secreto coniunxit, ple-€rumque permoveor num ad ipsum referri verius sit, saevi-€tiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultantem. €erant qui crederent in senectute corporis quoque habitum €pudori fuisse: quippe illi praegracilis et incurva proceritas, €nudus capillo vertex, ulcerosa facies ac plerumque medica-€minibus interstincta; et Rhodi secreto vitare coetus, recon-€dere voluptates insuerat. traditur etiam matris impotentia €extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque €depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius €accepisset. nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis @1 €nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed €precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium €adscivit. idque Augusta exprobrabat, reposcebat. @@Profectio arto comitatu fuit: unus senator consulatu €functus, Cocceius Nerva, cui legum peritia, eques Romanus €praeter Seianum ex inlustribus Curtius Atticus, ceteri libe-€ralibus studiis praediti, ferme Graeci, quorum sermonibus €levaretur. ferebant periti caelestium iis motibus siderum €excessisse Roma Tiberium ut reditus illi negaretur. unde €exitii causa multis fuit properum finem vitae coniectantibus €vulgantibusque; neque enim tam incredibilem casum provi-€debant ut undecim per annos libens patria careret. mox €patuit breve confinium artis et falsi veraque quam obscuris €tegerentur. nam in urbem non regressurum haud forte €dictum: ceterorum nescii egere, cum propinquo rure aut €litore et saepe moenia urbis adsidens extremam senectam €compleverit. @@Ac forte illis diebus oblatum Caesari anceps peri-€culum auxit vana rumoris praebuitque ipsi materiem cur €amicitiae constantiaeque Seiani magis fideret. vescebantur €in villa cui vocabulum Speluncae mare Amunclanum inter €[2et]2 Fundanos montis nativo in specu. eius os lapsis repente €saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnis et fuga €eorum qui convivium celebrabant. Seianus genu vultuque €et manibus super Caesarem suspensus opposuit sese inciden-€tibus atque habitu tali repertus est a militibus qui subsidio €venerant. maior ex eo et quamquam exitiosa suaderet ut €non sui anxius cum fide audiebatur. adsimulabatque iudicis €partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusato-€rum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem €proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, ple-€rumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, @1 €dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, €extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet: velle €id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum €contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam €iuvenis iuxta insultet. @@Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogi-€tationis, sed interdum voces procedebant contumaces et €inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum €deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper €sollicitudinum formae oriebantur. nam alius occursum eius €vitare, quidam salutatione reddita statim averti, plerique €inceptum sermonem abrumpere, insistentibus contra inri-€dentibusque qui Seiano fautores aderant. enimvero Tiberius €torvus aut falsum renidens vultu: seu loqueretur seu taceret €iuvenis, crimen ex silentio, ex voce. ne nox quidem €secura, cum uxor vigilias somnos suspiria matri Liviae atque €illa Seiano patefaceret; qui fratrem quoque Neronis Drusum €traxit in partis, spe obiecta principis loci si priorem aetate €et iam labefactum demovisset. atrox Drusi ingenium super €cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur in-€vidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat. neque €tamen Seianus ita Drusum fovebat ut non in eum quoque €semina futuri exitii meditaretur, gnarus praeferocem et €insidiis magis opportunum. @@Fine anni excessere insignes viri Asinius Agrippa, €claris maioribus quam vetustis vitaque non degener, et Q. €Haterius, familia senatoria, eloquentiae quoad vixit cele-€bratae: monimenta ingeni eius haud perinde retinentur. €scilicet impetu magis quam cura vigebat; utque aliorum €meditatio et labor in posterum valescit, sic Haterii canorum €illud et profluens cum ipso simul extinctum est. @1 @@M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bel-€lorum cladem aequavit malum improvisum: eius initium €simul et finis extitit. nam coepto apud Fidenam amphitheatro €Atilius quidam libertini generis, quo spectaculum gladiatorum €celebraret, neque fundamenta per solidum subdidit neque €firmis nexibus ligneam compagem superstruxit, ut qui non €abundantia pecuniae nec municipali ambitione sed in sor-€didam mercedem id negotium quaesivisset. adfluxere avidi €talium, imperitante Tiberio procul voluptatibus habiti, virile €ac muliebre secus, omnis aetas, ob propinquitatem loci effu-€sius; unde gravior pestis fuit, conferta mole, dein convulsa, €dum ruit intus aut in exteriora effunditur immensamque vim €mortalium, spectaculo intentos aut qui circum adstabant, €praeceps trahit atque operit. et illi quidem quos principium €stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere: €miserandi magis quos abrupta parte corporis nondum vita €deseruerat; qui per diem visu, per noctem ululatibus et €gemitu coniuges aut liberos noscebant. iam ceteri fama €exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari. €etiam quorum diversa de causa amici aut necessarii aberant, €pavere tamen; nequedum comperto quos illa vis perculisset, €latior ex incerto metus. @@Vt coepere dimoveri obruta, concursus ad exanimos €complectentium, osculantium; et saepe certamen si con-€fusior facies sed par forma aut aetas errorem adgnoscentibus €fecerat. quinquaginta hominum milia eo casu debilitata €vel obtrita sunt; cautumque in posterum senatus consulto ne €quis gladiatorium munus ederet cui minor quadringentorum €milium res neve amphitheatrum imponeretur nisi solo €firmitatis spectatae. Atilius in exilium actus est. ceterum €sub recentem cladem patuere procerum domus, fomenta et @1 €medici passim praebiti, fuitque urbs per illos dies quamquam €maesta facie veterum institutis similis, qui magna post €proelia saucios largitione et cura sustentabant. @@Nondum ea clades exoleverat cum ignis violentia €urbem ultra solitum adfecit, deusto monte Caelio; feralem-€que annum ferebant et ominibus adversis susceptum principi €consilium absentiae, qui mos vulgo, fortuita ad culpam €trahentes, ni Caesar obviam isset tribuendo pecunias ex modo €detrimenti. actaeque ei grates apud senatum ab inlustribus €famaque apud populum, quia sine ambitione aut proximorum €precibus ignotos etiam et ultro accitos munificentia iuverat. €adduntur sententiae ut mons Caelius in posterum Augustus €appellaretur, quando cunctis circum flagrantibus sola Tiberii €effigies sita in domo Iunii senatoris inviolata mansisset. €evenisse id olim Claudiae Quintae eiusque statuam vim €ignium bis elapsam maiores apud aedem matris deum con-€secravisse. sanctos acceptosque numinibus Claudios et €augendam caerimoniam loco in quo tantum in principem €honorem di ostenderint. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜Á@@Haud fuerit absurdum tradere montem eum antiqui-€tus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae €frequens fecundusque erat, mox Caelium appellitatum a €Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae cum auxilium €tulisset sedem eam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis €alius regum dedit: nam scriptores in eo dissentiunt. cetera €non ambigua sunt, magnas eas copias per plana etiam ac €foro propinqua habitavisse, unde Tuscum vicum e vocabulo €advenarum dictum. @@Sed ut studia procerum et largitio principis adversum €casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies @1 €et infestior vis sine levamento grassabatur; corripueratque €Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domi-€tius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo €mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus €plura ad flagitia accingeretur. Publium Dolabellam socium €delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et €Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem €perditum ibat. restitit tamen senatus et opperiendum €imperatorem censuit, quod unum urgentium malorum suffu-€gium in tempus erat. @@At Caesar dedicatis per Campaniam templis, quam-€quam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet, €concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, €perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti €sita Capreas se in insulam abdidit trium milium freto ab €extremis Surrentini promunturii diiunctam. solitudinem eius €placuisse maxime crediderim, quoniam importuosum circa €mare et vix modicis navigiis pauca subsidia; neque adpulerit €quisquam nisi gnaro custode. caeli temperies hieme mitis €obiectu montis quo saeva ventorum arcentur; aestas in €favonium obversa et aperto circum pelago peramoena; €prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius €mons ardescens faciem loci verteret. Graecos ea tenuisse €Capreasque Telebois habitatas fama tradit. sed tum Tiberius €duodecim villarum nominibus et molibus insederat, quanto €intentus olim publicas ad curas tanto occultiores in luxus €et malum otium resolutus. manebat quippe suspicionum et €credendi temeritas quam Seianus augere etiam in urbe €suetus acrius turbabat non iam occultis adversum Agrip-€pinam et Neronem insidiis. quis additus miles nuntios, €introitus, aperta secreta velut in annalis referebat, ultroque @1 €struebantur qui monerent perfugere ad Germaniae exercitus €vel celeberrimo fori effigiem divi Augusti amplecti popu-€lumque ac senatum auxilio vocare. eaque spreta ab illis, €velut pararent, obiciebantur. @@Iunio Silano et Silio Nerva consulibus foedum anni €principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano €Titio Sabino ob amicitiam Germanici: neque enim omiserat €coniugem liberosque eius percolere, sectator domi, comes in €publico, post tot clientes unus eoque apud bonos laudatus €et gravis iniquis. hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato, €Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur, €cupidine consulatus ad quem non nisi per Seianum aditus; €neque Seiani voluntas nisi scelere quaerebatur. compositum €inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat, €strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem €inciperent. igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones, €mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis €domus amicus adflictam deseruisset; simul honora de €Germanico, Agrippinam miserans, disserebat. et postquam €Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effu-€dit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum, €saevitiam, superbiam, spes eius; ne in Tiberium quidem €convicio abstinet; iique sermones tamquam vetita miscuis-€sent speciem artae amicitiae fecere. ac iam ultro Sabinus €quaerere Latiarem, ventitare domum, dolores suos quasi ad €fidissimum deferre. @@Consultant quos memoravi quonam modo ea plurium €auditu acciperentur. nam loco in quem coibatur servanda €solitudinis facies; et si pone foris adsisterent, metus visus, €sonitus aut forte ortae suspicionis erat. tectum inter et €laquearia tres senatores haud minus turpi latebra quam @1 €detestanda fraude sese abstrudunt, foraminibus et rimis €aurem admovent. interea Latiaris repertum in publico €Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum et in €cubiculum trahit praeteritaque et instantia, quorum ad-€fatim copia, ac novos terrores cumulat. eadem ille et €diutius, quanto maesta, ubi semel prorupere, difficilius reti-€centur. properata inde accusatio missisque ad Caesarem €litteris ordinem fraudis suumque ipsi dedecus narravere. €non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum €proximos; congressus, conloquia, notae ignotaeque aures €vitari; etiam muta atque inanima, tectum et parietes circum-€spectabantur. @@Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis €Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos €quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque €haud obscure poscebat. nec mora quin decerneretur; et €trahebatur damnatus, quantum obducta veste et adstrictis €faucibus niti poterat, clamitans sic inchoari annum, has €Seiano victimas cadere. quo intendisset oculos, quo verba €acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora. et quidam €regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes €quod timuissent. quem enim diem vacuum poena ubi €inter sacra et vota, quo tempore verbis etiam profanis ab-€stineri mos esset, vincla et laqueus inducantur? non im-€prudentem Tiberium tantam invidiam adisse: quaesitum €meditatumque, ne quid impedire credatur quo minus novi €magistratus, quo modo delubra et altaria, sic carcerem €recludant. secutae insuper litterae grates agentis quod €hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepi- @1 €dam sibi vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nomi-€natim compellato; neque tamen dubitabatur in Neronem €et Agrippinam intendi. @@Ni mihi destinatum foret suum quaeque in annum €referre, avebat animus antire statimque memorare exitus €quos Latinus atque Opsius ceterique flagitii eius repertores €habuere, non modo postquam Gaius Caesar rerum potitus €est sed incolumi Tiberio, qui scelerum ministros ut per-€verti ab aliis nolebat, ita plerumque satiatus et oblatis in €eandem operam recentibus veteres et praegravis adflixit: €verum has atque alias sontium poenas in tempore trade-€mus. tum censuit Asinius Gallus, cuius liberorum Agrip-€pina matertera erat, petendum a principe ut metus suos €senatui fateretur amoverique sineret. nullam aeque Tibe-€rius, ut rebatur, ex virtutibus suis quam dissimulationem €diligebat: eo aegrius accepit recludi quae premeret. sed €mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes €principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi €prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere. €@@@Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Au-€gustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in €insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus. illic €viginti annis exilium toleravit Augustae ope sustentata, quae €florentis privignos cum per occultum subvertisset, miseri-€cordiam erga adflictos palam ostentabat. @@Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem €exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes. €tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum, €ut in usus militaris coria boum penderent, non intenta €cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura, donec €Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga @1 €urorum delegit quorum ad formam acciperentur. id aliis €quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolera-€batur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi €armenta sunt. ac primo boves ipsos, mox agros, pos-€tremo corpora coniugum aut liberorum servitio tradebant. €hinc ira et questus et postquam non subveniebatur reme-€dium ex bello. rapti qui tributo aderant milites et patibulo €adfixi: Olennius infensos fuga praevenit receptus castello €cui nomen Flevum; et haud spernenda illic civium socio-€rumque manus litora Oceani praesidebat. @@Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro prae-€tore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia pe-€ditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¤˜É„utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto €iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus. €igitur proxima aestuaria aggeribus et pontibus traducendo €graviori agmini firmat, atque interim repertis vadis alam €Canninefatem et quod peditum Germanorum inter nostros €merebat circumgredi terga hostium iubet, qui iam acie €compositi pellunt turmas socialis equitesque legionum sub-€sidio missos. tum tres leves cohortes ac rursum duae, €dein tempore interiecto alarius eques immissus: satis validi €si simul incubuissent, per intervallum adventantes neque €constantiam addiderant turbatis et pavore fugientium au-€ferebantur. Cethego Labeoni legato quintae legionis quod €reliquum auxiliorum tradit. atque ille dubia suorum re €in anceps tractus missis nuntiis vim legionum implorabat. €prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso €recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus. neque dux €Romanus ultum iit aut corpora humavit, quamquam multi @1 €tribunorum praefectorumque et insignes centuriones ceci-€dissent. mox compertum a transfugis nongentos Roma-€norum apud lucum quem Baduhennae vocant pugna in €posterum extracta confectos, et aliam quadringentorum €manum occupata Cruptorigis quondam stipendiari villa, €postquam proditio metuebatur, mutuis ictibus procu-€buisse. @@Clarum inde inter Germanos Frisium nomen, dissi-€mulante Tiberio damna ne cui bellum permitteret. neque €senatus in eo cura an imperii extrema dehonestarentur: €pavor internus occupaverat animos cui remedium adula-€tione quaerebatur. ita quamquam diversis super rebus €consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque €circum Caesaris ac Seiani censuere crebrisque precibus €efflagitabant visendi sui copiam facerent. non illi tamen €in urbem aut propinqua urbi degressi sunt: satis visum €omittere insulam et in proximo Campaniae aspici. eo venire €patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius €durior congressus atque eo per ambitum et societate con-€siliorum parabatur. satis constabat auctam ei adrogantiam €foedum illud in propatulo servitium spectanti; quippe €Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod €quisque ad negotium pergat: ibi campo aut litore iacentes €nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus €ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum: et €revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu €dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amici-€tiae gravis exitus imminebat. @@Ceterum Tiberius neptem Agrippinam Germanico €ortam cum coram Cn. Domitio tradidisset, in urbe cele- @1 €brari nuptias iussit. in Domitio super vetustatem generis €propinquum Caesaribus sanguinem delegerat; nam is aviam €Octaviam et per eam Augustum avunculum praeferebat.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER V FRAGMENTVM}1 ‘@@Rubellio et Fufio consulibus, quorum utrique Gemi-€nus cognomentum erat, Iulia Augusta mortem obiit, aetate €extrema, nobilitatis per Claudiam familiam et adoptione €Liviorum Iuliorumque clarissimae. primum ei matrimo-€nium et liberi fuere cum Tiberio Nerone, qui bello Peru-€sino profugus pace inter Sex. Pompeium ac triumviros €pacta in urbem rediit. exim Caesar cupidine formae au-€fert marito, incertum an invitam, adeo properus ut ne €spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam €induxerit. nullam posthac subolem edidit sed sanguini €Augusti per coniunctionem Agrippinae et Germanici adnexa €communis pronepotes habuit. sanctitate domus priscum €ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, €mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simula-€tione filii bene composita. funus eius modicum, testamen-€tum diu inritum fuit. laudata est pro rostris a G. Caesare €pronepote qui mox rerum potitus est. @@At Tiberius, quod supremis in matrem officiis de-€fuisset, nihil mutata amoenitate vitae, magnitudinem nego-€tiorum per litteras excusavit honoresque memoriae eius ab €senatu large decretos quasi per modestiam imminuit, paucis €admodum receptis et addito ne caelestis religio decerne-€retur: sic ipsam maluisse. quin et parte eiusdem epistulae €increpuit amicitias muliebris, Fufium consulem oblique per-€stringens. is gratia Augustae floruerat, aptus adliciendis @1 €feminarum animis, dicax idem et Tiberium acerbis facetiis €inridere solitus quarum apud praepotentis in longum €memoria est. @@Ceterum ex eo praerupta iam et urgens dominatio: €nam incolumi Augusta erat adhuc perfugium, quia Tiberio €inveteratum erga matrem obsequium neque Seianus aude-€bat auctoritati parentis antire: tunc velut frenis exoluti €proruperunt missaeque in Agrippinam ac Neronem lit-€terae quas pridem adlatas et cohibitas ab Augusta credidit €vulgus: haud enim multum post mortem eius recitatae sunt. €verba inerant quaesita asperitate: sed non arma, non re-€rum novarum studium, amores iuvenum et impudicitiam €nepoti obiectabat. in nurum ne id quidem confingere €ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, €magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla €ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem €gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo €Cotta Messalino cum atroci sententia. sed aliis a primori-€bus maximeque a magistratibus trepidabatur: quippe €Tiberius etsi infense invectus cetera ambigua reliquerat. @@Fuit in senatu Iunius Rusticus, componendis patrum €actis delectus a Caesare eoque meditationes eius intro-€spicere creditus. is fatali quodam motu (neque enim ante €specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum €imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus €ac monere consules ne relationem inciperent; disserebat-€que brevibus momentis summa verti: posse quandoque €[2domus]2 Germanici exitium paenitentiae [2esse]2 seni. simul €populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit €curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et @1 €principe invito exitium domui eius intendi clamitat. ita €nihil triste illo die patratum. ferebantur etiam sub nomi-€nibus consularium fictae in Seianum sententiae, exercenti-€bus plerisque per occultum atque eo procacius libidinem €ingeniorum. unde illi ira violentior et materies criminandi: €spretum dolorem principis ab senatu, descivisse populum; €audiri iam et legi novas contiones, nova patrum consulta: €quid reliquum nisi ut caperent ferrum et, quorum imagines €pro vexillis secuti forent, duces imperatoresque deligerent? @@Igitur Caesar repetitis adversum nepotem et nurum €probris increpitaque per edictum plebe, questus apud patres €quod fraude unius senatoris imperatoria maiestas elusa €publice foret, integra tamen sibi cuncta postulavit. nec €ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decer-€nerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi prin-€cipis impediri testarentur. . . . . . . . .  Ÿôÿ@@@@{1LIBER VI}1 ª…¨¶©ÿ–@@. . . Quattuor et quadraginta orationes super ea re €habitae, ex quis ob metum paucae, plures adsuetudine . . . €. . . 'mihi pudorem aut Seiano invidiam adlaturum censui. €versa est fortuna et ille quidem qui collegam et generum €adsciverat sibi ignoscit: ceteri quem per dedecora fovere €cum scelere insectantur. miserius sit ob amicitiam accusari €an amicum accusare haud discreverim. non crudelitatem, €non clementiam cuiusquam experiar sed liber et mihi ipsi @1 €probatus antibo periculum. vos obtestor ne memoriam €nostri per maerorem quam laeti retineatis, adiciendo me €quoque iis qui fine egregio publica mala effugerunt.' @@Tunc singulos, ut cuique adsistere, adloqui animus €erat, retinens aut dimittens partem diei absumpsit, multo-€que adhuc coetu et cunctis intrepidum vultum eius spectan-€tibus, cum superesse tempus novissimis crederent, gladio €quem sinu abdiderat incubuit. neque Caesar ullis crimi-€nibus aut probris defunctum insectatus est, cum in Blaesum €multa foedaque incusavisset. @@Relatum inde de P. Vitellio et Pomponio Secundo. €illum indices arguebant claustra aerarii, cui praefectus erat, €et militarem pecuniam rebus novis obtulisse; huic a Con-€sidio praetura functo obiectabatur Aelii Galli amicitia, qui €punito Seiano in hortos Pomponii quasi fidissimum ad sub-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿª…¨¶©ÿ˜ˆ†sidium perfugisset. neque aliud periclitantibus auxilii quam €in fratrum constantia fuit qui vades extitere. mox crebris €prolationibus spem ac metum iuxta gravatus Vitellius petito €per speciem studiorum scalpro levem ictum venis intulit €vitamque aegritudine animi finivit. at Pomponius multa €morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam for-€tunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit. @@Placitum posthac ut in reliquos Seiani liberos €adverteretur, vanescente quamquam plebis ira ac plerisque €per priora supplicia lenitis. igitur portantur in carcerem, €filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro €interrogaret quod ob delictum et quo traheretur; neque €facturam ultra et posse se puerili verbere moneri. tradunt €temporis eius auctores, quia triumvirali supplicio adfici vir-€ginem inauditum habebatur, a carnifice laqueum iuxta €compressam; exim oblisis faucibus id aetatis corpora in €Gemonias abiecta. @1 @@Per idem tempus Asia atque Achaia exterritae €sunt acri magis quam diuturno rumore, Drusum Germanici €filium apud Cycladas insulas mox in continenti visum. et €erat iuvenis haud dispari aetate, quibusdam Caesaris libertis €velut adgnitus; per dolumque comitantibus adliciebantur €ignari fama nominis et promptis Graecorum animis ad nova €et mira: quippe elapsum custodiae pergere ad paternos €exercitus, Aegyptum aut Syriam invasurum, fingebant simul €credebantque. iam iuventutis concursu, iam publicis studiis €frequentabatur, laetus praesentibus et inanium spe, cum €auditum id Poppaeo Sabino: is Macedoniae tum intentus €Achaiam quoque curabat. igitur quo vera seu falsa antiret €Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Eu-€boeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein €Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit; marique €alio Nicopolim Romanam coloniam ingressus, ibi demum €cognoscit sollertius interrogatum quisnam foret dixisse €M. Silano genitum et multis sectatorum dilapsis ascendisse €navem tamquam Italiam peteret. scripsitque haec Tiberio €neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus. @@Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit. €nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus, ut €segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique €perstrinxerat: ille nisi lacesseretur modestiae retinens non €modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad €disquisitionem trahebat. multisque patrum orantibus po-€nerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac mini-€tantes donec magistratu abirent. ¦@@Cn. Domitius et Camillus Scribonianus consula-€tum inierant, cum Caesar tramisso quod Capreas et Sur- @1 €rentum interluit freto Campaniam praelegebat, ambiguus €an urbem intraret, seu, quia contra destinaverat, speciem €venturi simulans. et saepe in propinqua degressus, aditis €iuxta Tiberim hortis, saxa rursum et solitudinem maris €repetiit pudore scelerum et libidinum quibus adeo indomi-€tis exarserat ut more regio pubem ingenuam stupris pol-€lueret. nec formam tantum et decora corpora set in his €modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamen-€tum cupidinis habebat. tuncque primum ignota antea €vocabula reperta sunt sellariorum et spintriarum ex foedi-€tate loci ac multiplici patientia; praepositique servi qui con-€quirerent pertraherent, dona in promptos, minas adversum €abnuentis, et si retinerent propinquus aut parens, vim €raptus suaque ipsi libita velut in captos exercebant. @@At Romae principio anni, quasi recens cognitis Liviae €flagitiis ac non pridem etiam punitis, atroces sententiae €dicebantur in effigies quoque ac memoriam eius et bona €Seiani ablata aerario ut in fiscum cogerentur, tamquam re-€ferret. Scipiones haec et Silani et Cassii isdem ferme aut €paulum immutatis verbis adseveratione multa censebant, €cum repente Togonius Gallus, dum ignobilitatem suam €magnis nominibus inserit, per deridiculum auditur. nam €principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte €ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius €defenderent. crediderat nimirum epistulae subsidio sibi €alterum ex consulibus poscentis ut tutus a Capreis urbem €peteret. Tiberius tamen, ludibria seriis permiscere solitus, €egit grates benevolentiae patrum: sed quos omitti posse, €quos deligi? semperne eosdem an subinde alios? et honori-€bus perfunctos an iuvenes, privatos an e magistratibus? €quam deinde speciem fore sumentium in limine curiae @1 €gladios? neque sibi vitam tanti si armis tegenda foret. €haec adversus Togonium verbis moderans neque [2ut]2 ultra €abolitionem sententiae suaderet. @@At Iunium Gallionem qui censuerat ut praetoriani €actis stipendiis ius apiscerentur in quattuordecim ordinibus €sedendi violenter increpuit, velut coram rogitans quid illi €cum militibus quos neque dicta imperatoris neque praemia €nisi ab imperatore accipere par esset. repperisse prorsus €quod divus Augustus non providerit: an potius discordiam €et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos €nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propel-€leret? hoc pretium Gallio meditatae adulationis tulit, statim €curia, deinde Italia exactus; et quia incusabatur facile tole-€raturus exilium delecta Lesbo, insula nobili et amoena, €retrahitur in urbem custoditurque domibus magistratuum. €isdem litteris Caesar Sextium Paconianum praetorium per-€culit magno patrum gaudio, audacem maleficum, omnium €secreta rimantem delectumque ab Seiano cuius ope dolus €G. Caesari pararetur. quod postquam patefactum pro-€rupere concepta pridem odia et summum supplicium €decernebatur ni professus indicium foret. @@Vt vero Latinium Latiarem ingressus est, accusator ac €reus iuxta invisi gratissimum spectaculum praebebantur. €Latiaris, ut rettuli, praecipuus olim circumveniendi Titii €Sabini et tunc luendae poenae primus fuit. inter quae €Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua €accusatione intenta nunc silerent: metum prorsus et noxae @1 €conscientiam pro foedere haberi; at non patribus reticenda €quae audivissent. Regulus manere tempus ultionis seque €coram principe executurum; Trio aemulationem inter col-€legas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respon-€dit. Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus €oravit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper €acerbitatibus augerent: sufficere ipsum statuendis remediis. €sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita. Haterius €invisior fuit quia somno aut libidinosis vigiliis marcidus et €ob segnitiam quamvis crudelem principem non metuens €inlustribus viris perniciem inter ganeam ac stupra medi-€tabatur. @@Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sen-€tentiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas €data arguitur pleraque [2in]2 C. Caesarem quasi incestae virili-€tatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, €novendialem eam cenam dixisse; querensque de potentia €M'. Lepidi ac L. Arruntii, cum quibus ob rem pecuniariam €disceptabat, addidisse: 'illos quidem senatus, me autem €tuebitur Tiberiolus meus.' quae cuncta a primoribus civi-€tatis revincebatur iisque instantibus ad imperatorem pro-€vocavit. nec multo post litterae adferuntur quibus in €modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amici-€tiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne €verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas €in crimen duceretur postulavit. @@Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium; €nam his verbis exorsus est: 'quid scribam vobis, patres €conscripti, aut quo modo scribam aut quid omnino non €scribam hoc tempore, di me deaeque peius perdant quam @1 €perire me cotidie sentio, si scio.' adeo facinora atque €flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant. neque €frustra praestantissimus sapientiae firmare solitus est, si €recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et €ictus, quando ut corpora verberibus, ita saevitia, libidine, €malis consultis animus dilaceretur. quippe Tiberium non €fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris €suasque ipse poenas fateretur. @@Tum facta patribus potestate statuendi de Caeciliano €senatore qui plurima adversum Cottam prompserat, placi-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦—ƒtum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et San-€quinium, accusatores L. Arruntii: quo non aliud honorifi-€centius Cottae evenit, qui nobilis quidem set egens ob €luxum, per flagitia infamis, sanctissimis Arruntii artibus €dignitate ultionis aequabatur. €@@Q. Servaeus posthac et Minucius Thermus inducti, Ser-€vaeus praetura functus et quondam Germanici comes, Minu-€cius equestri loco, modeste habita Seiani amicitia; unde illis €maior miseratio. contra Tiberius praecipuos ad scelera in-€crepans admonuit C. Cestium patrem dicere senatui quae €sibi scripsisset, suscepitque Cestius accusationem. quod €maxime exitiabile tulere illa tempora, cum primores senatus €infimas etiam delationes exercerent, alii propalam, multi per €occultum; neque discerneres alienos a coniunctis, amicos €ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum: perinde in €foro, in convivio, quaqua de re locuti incusabantur, ut quis €praevenire et reum destinare properat, pars ad subsidium €sui, plures infecti quasi valetudine et contactu. sed Minu-€cius et Servaeus damnati indicibus accessere. tractique €sunt in casum eundem Iulius Africanus e Santonis Gallica @1 €civitate, Seius Quadratus: originem non repperi. neque €sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum peri-€cula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae ipsis nimia et €maesta fuerant ne pari taedio lecturos adficerent verentur: €nobis pleraque digna cognitu obvenere, quamquam ab aliis €incelebrata. @@Nam ea tempestate qua Seiani amicitiam ceteri falso €exuerant ausus est eques Romanus M. Terentius, ob id reus, €amplecti, ad hunc modum apud senatum ordiendo: 'for-€tunae quidem meae fortasse minus expediat adgnoscere €crimen quam abnuere: sed utcumque casura res est, fatebor €et fuisse me Seiano amicum et ut essem expetisse et post-€quam adeptus eram laetatum. videram collegam patris €regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia €simul obeuntem. illius propinqui et adfines honoribus €augebantur; ut quisque Seiano intimus ita ad Caesaris €amicitiam validus: contra quibus infensus esset, metu ac €sordibus conflictabantur. nec quemquam exemplo adsumo: €cunctos qui novissimi consilii expertes fuimus meo unius €discrimine defendam. non enim Seianum Vulsiniensem €set Claudiae et Iuliae domus partem, quas adfinitate occu-€paverat, tuum, Caesar, generum, tui consulatus socium, tua €officia in re publica capessentem colebamus. non est €nostrum aestimare quem supra ceteros et quibus de causis €extollas: tibi summum rerum iudicium di dedere, nobis €obsequii gloria relicta est. spectamus porro quae coram €habentur, cui ex te opes honores, quis plurima iuvandi €nocendive potentia, quae Seiano fuisse nemo negaverit. €abditos principis sensus et si quid occultius parat exqui-€rere inlicitum, anceps: nec ideo adsequare. ne, patres €conscripti, ultimum Seiani diem sed sedecim annos cogi-€taveritis. etiam Satrium atque Pomponium venerabamur; @1 €libertis quoque ac ianitoribus eius notescere pro magnifico €accipiebatur. quid ergo? indistincta haec defensio et pro-€misca dabitur? immo iustis terminis dividatur. insidiae €in rem publicam, consilia caedis adversum imperatorem €puniantur: de amicitia et officiis idem finis et te, Caesar, et €nos absolverit.' @@Constantia orationis et quia repertus erat qui efferret €quae omnes animo agitabant eo usque potuere ut accusa-€tores eius, additis quae ante deliquerant, exilio aut morte €multarentur. €@@Secutae dehinc Tiberii litterae in Sex. Vistilium praeto-€rium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam trans-€tulerat. causa offensionis Vistilio fuit, seu composuerat €quaedam in Gaium Caesarem ut impudicum, sive ficto €habita fides. atque ob id convictu principis prohibitus cum €senili manu ferrum temptavisset, obligat venas; precatus-€que per codicillos, immiti rescripto venas resolvit. acervatim €ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul €ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus €Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis €honoribus. contremuerantque patres (nam quotus quisque €adfinitatis aut amicitiae tot inlustrium virorum expers €erat?), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter in-€dices, Appium et Calvisium discrimini exemisset. Caesar €Pollionis ac Viniciani Scaurique causam ut ipse cum senatu €nosceret distulit, datis quibusdam in Scaurum tristibus notis. @@Ne feminae quidem exsortes periculi. quia occu-€pandae rei publicae argui non poterant, ob lacrimas incusa-€bantur; necataque est anus Vitia, Fufii Gemini mater, €quod filii necem flevisset. haec apud senatum: nec secus @1 €apud principem Vescularius Flaccus ac Iulius Marinus ad €mortem aguntur, e vetustissimis familiarium, Rhodum secuti €et apud Capreas individui, Vescularius insidiarum in Libo-€nem internuntius; Marino participe Seianus Curtium Atti-€cum oppresserat. quo laetius acceptum sua exempla in €consultores recidisse. €@@Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta clari-€tudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor €et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans. pa-€trem ei censorium fuisse memoravi; aetas ad octogesimum €annum processit; decus triumphale in Thraecia meruerat. €sed praecipua ex eo gloria quod praefectus urbi recens €continuam potestatem et insolentia parendi graviorem mire €temperavit. @@Namque antea profectis domo regibus ac mox magi-€stratibus, ne urbs sine imperio foret in tempus deligebatur €qui ius redderet ac subitis mederetur; feruntque ab Ro-€mulo Dentrem Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam €Marcium et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium im-€positos. dein consules mandabant; duratque simulacrum €quoties ob ferias Latinas praeficitur qui consulare munus €usurpet. ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Maece-€natem equestris ordinis cunctis apud Romam atque Ita-€liam praeposuit: mox rerum potitus ob magnitudinem populi €ac tarda legum auxilia sumpsit e consularibus qui coerceret €servitia et quod civium audacia turbidum, nisi vim metuat. €primusque Messala Corvinus eam potestatem et paucos €intra dies finem accepit quasi nescius exercendi; tum €Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie tolera-€vit; dein Piso viginti per annos pariter probatus publico €funere ex decreto senatus celebratus est. @1 @@Relatum inde ad patres a Quintiliano tribuno plebei €de libro Sibullae, quem Caninius Gallus quindecimvirum €recipi inter ceteros eiusdem vatis et ea de re senatus con-€sultum postulaverat. quo per discessionem facto misit lit-€teras Caesar, modice tribunum increpans ignarum antiqui €moris ob iuventam. Gallo exprobrabat quod scientiae €caerimoniarumque vetus incerto auctore ante sententiam €collegii, non, ut adsolet, lecto per magistros aestimatoque €carmine, apud infrequentem senatum egisset. simul com-€monefecit, quia multa vana sub nomine celebri vulgabantur, €sanxisse Augustum quem intra diem ad praetorem urbanum €deferrentur neque habere privatim liceret. quod a maiori-€bus quoque decretum erat post exustum sociali bello Capi-€tolium, quaesitis Samo, Ilio, Erythris, per Africam etiam €ac Siciliam et Italicas colonias carminibus Sibullae, una seu €plures fuere, datoque sacerdotibus negotio quantum humana €ope potuissent vera discernere. igitur tunc quoque notioni €quindecimvirum is liber subicitur. @@Isdem consulibus gravitate annonae iuxta seditionem €ventum multaque et pluris per dies in theatro licentius €efflagitata quam solitum adversum imperatorem. quis com-€motus incusavit magistratus patresque quod non publica €auctoritate populum coercuissent addiditque quibus ex pro-€vinciis et quanto maiorem quam Augustus rei frumentariae €copiam advectaret. ita castigandae plebi compositum sena-€tus consultum prisca severitate neque segnius consules €edixere. silentium ipsius non civile, ut crediderat, sed in €superbiam accipiebatur. @@Fine anni Geminius, Celsus, Pompeius, equites €Romani, cecidere coniurationis crimine; ex quis Geminius €prodigentia opum ac mollitia vitae amicus Seiano, nihil ad @1 €serium. et Iulius Celsus tribunus in vinclis laxatam catenam €et circumdatam in diversum tendens suam ipse cervicem per-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦˜Ž†fregit. at Rubrio Fabato, tamquam desperatis rebus Roma-€nis Parthorum ad misericordiam fugeret, custodes additi. €sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per cen-€turionem nullas probabilis causas longinquae peregrinatio-€nis adferebat: mansit tamen incolumis oblivione magis €quam clementia. @@Ser. Galba L. Sulla consulibus diu quaesito quos €neptibus suis maritos destinaret Caesar, postquam instabat €virginum aetas, L. Cassium, M. Vinicium legit. Vinicio op-€pidanum genus: Calibus ortus, patre atque avo consularibus, €cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facun-€diae. Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui hono-€ratique, et severa patris disciplina eductus facilitate saepius €quam industria commendabatur. huic Drusillam, Vinicio Iu-€liam Germanico genitas coniungit superque ea re senatui €scribit levi cum honore iuvenum. dein redditis absentiae €causis admodum vagis flexit ad graviora et offensiones ob €rem publicam coeptas, utque Macro praefectus tribunorum-€que et centurionum pauci secum introirent quoties curiam €ingrederetur petivit. factoque large et sine praescriptione €generis aut numeri senatus consulto ne tecta quidem urbis, €adeo publicum consilium numquam adiit, deviis plerumque €itineribus ambiens patriam et declinans. @@Interea magna vis accusatorum in eos inrupit qui €pecunias faenore auctitabant adversum legem dictatoris Cae-€saris qua de modo credendi possidendique intra Italiam ca-€vetur, omissam olim, quia privato usui bonum publicum post-€ponitur. sane vetus urbi faenebre malum et seditionum dis-€cordiarumque creberrima causa eoque cohibebatur antiquis @1 €quoque et minus corruptis moribus. nam primo duodecim €tabulis sanctum ne quis unciario faenore amplius exerceret, €cum antea ex libidine locupletium agitaretur; dein rogatione €tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura. €multisque plebi scitis obviam itum fraudibus quae toties €repressae miras per artes rursum oriebantur. sed tum €Gracchus praetor, cui ea quaestio evenerat, multitudine peri-€clitantium subactus rettulit ad senatum, trepidique patres €(neque enim quisquam tali culpa vacuus) veniam a principe €petivere; et concedente annus in posterum sexque menses €dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque €componerent. @@Hinc inopia rei nummariae, commoto simul omnium €aere alieno, et quia tot damnatis bonisque eorum divenditis €signatum argentum fisco vel aerario attinebatur. ad hoc €senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris €per Italiam conlocaret. sed creditores in solidum appella-€bant nec decorum appellatis minuere fidem. ita primo con-€cursatio et preces, dein strepere praetoris tribunal, eaque €quae remedio quaesita, venditio et emptio, in contrarium €mutari quia faeneratores omnem pecuniam mercandis agris €condiderant. copiam vendendi secuta vilitate, quanto quis €obaeratior, aegrius distrahebant, multique fortunis provol-€vebantur; eversio rei familiaris dignitatem ac famam prae-€ceps dabat, donec tulit opem Caesar disposito per mensas €milies sestertio factaque mutuandi copia sine usuris per €triennium, si debitor populo in duplum praediis cavisset. €sic refecta fides et paulatim privati quoque creditores re-€perti. neque emptio agrorum exercita ad formam senatus €consulti, acribus, ut ferme talia, initiis, incurioso fine. @1 @@Dein redeunt priores metus postulato maiestatis €Considio Proculo; qui nullo pavore diem natalem celebrans €raptus in curiam pariterque damnatus interfectusque, et €sorori eius Sanciae aqua atque igni interdictum accusante €Q. Pomponio. is moribus inquies haec et huiusce modi a se €factitari praetendebat ut parta apud principem gratia peri-€culis Pomponii Secundi fratris mederetur. etiam in Pompe-€iam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum €socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixe-€rat. pater quoque inlustris eques Romanus ac frater praeto-€rius, cum damnatio instaret, se ipsi interfecere. datum erat €crimini quod Theophanen Mytilenaeum proavum eorum Cn. €Magnus inter intimos habuisset, quodque defuncto Theo-€phani caelestis honores Graeca adulatio tribuerat. @@Post quos Sex. Marius Hispaniarum ditissimus defertur €incestasse filiam et saxo Tarpeio deicitur. ac ne dubium €haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, [2aerarias]2 €aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius €seposuit. inritatusque suppliciis cunctos qui carcere attine-€bantur accusati societatis cum Seiano necari iubet. iacuit €immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, €dispersi aut aggerati. neque propinquis aut amicis adsistere, €inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti €custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta €adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia €aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere. €interciderat sortis humanae commercium vi metus, quantum-€que saevitia glisceret, miseratio arcebatur. @@Sub idem tempus G. Caesar, discedenti Capreas avo €comes, Claudiam, M. Silani filiam, coniugio accepit, im-€manem animum subdola modestia tegens, non damnatione @1 €matris, non exitio fratrum rupta voce; qualem diem Tiberius €induisset, pari habitu, haud multum distantibus verbis. €unde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit neque €meliorem umquam servum neque deteriorem dominum €fuisse. €@@Non omiserim praesagium Tiberii de Servio Galba tum €consule; quem accitum et diversis sermonibus pertemptatum €postremo Graecis verbis in hanc sententiam adlocutus [2est]2 €'et tu, Galba, quandoque degustabis imperium,' seram ac €brevem potentiam significans, scientia Chaldaeorum artis, €cuius apiscendae otium apud Rhodum, magistrum Thrasul-€lum habuit, peritiam eius hoc modo expertus. @@Quoties super tali negotio consultaret, edita domus €parte ac liberti unius conscientia utebatur. is litterarum €ignarus, corpore valido, per avia ac derupta (nam saxis €domus imminet) praeibat eum cuius artem experiri Tiberius €statuisset et regredientem, si vanitatis aut fraudum suspicio €incesserat, in subiectum mare praecipitabat ne index arcani €existeret. igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam €percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter €patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam €comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet. ille €positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pa-€vescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus €admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac €prope ultimum discrimen instare. tum complexus eum Ti-€berius praescium periculorum et incolumem fore gratatur, €quaeque dixerat oracli vice accipiens inter intimos amico-€rum tenet. @@Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium €est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte @1 €volvantur. quippe sapientissimos veterum quique sectam €eorum aemulantur diversos reperies, ac multis insitam opi-€nionem non initia nostri, non finem, non denique homines €dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud dete-€riores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus pu-€tant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus €naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis re-€linquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem. €neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui con-€flictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam €magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam con-€stanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. ceterum €plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu €ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint €cadere fallaciis ignara dicentium: ita corrumpi fidem artis €cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit. €quippe a filio eiusdem Thrasulli praedictum Neronis impe-€rium in tempore memorabitur, ne nunc incepto longius €abierim. @@Isdem consulibus Asinii Galli mors vulgatur, quem €egestate cibi peremptum haud dubium, sponte vel necessi-€tate incertum habebatur. consultusque Caesar an sepeliri €sineret, non erubuit permittere ultroque incusare casus qui þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦˜—…reum abstulissent antequam coram convinceretur: scilicet €medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari €seni, tot consularium parenti. Drusus deinde extinguitur, €cum se miserandis alimentis, mandendo e cubili tomento, €nonum ad diem detinuisset. tradidere quidam praescriptum €fuisse Macroni, si arma ab Seiano temptarentur, extractum €custodiae iuvenem (nam in Palatio attinebatur) ducem po- @1 €pulo imponere. mox, quia rumor incedebat fore ut nuru €ac nepoti conciliaretur Caesar, saevitiam quam paenitentiam €maluit. @@Quin et invectus in defunctum probra corporis, €exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit €recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies €iussit, quo non aliud atrocius visum: adstitisse tot per €annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exci-€perent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere €vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epi-€stulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem €cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat. etiam sua verba €centurio saevitiae plena, tamquam egregium, vocesque de-€ficientis adiecerat, quis primo [alienationem mentis simu-€lans] quasi per dementiam funesta Tiberio, mox, ubi exspes €vitae fuit, meditatas compositasque diras imprecabatur, ut, €quem ad modum nurum filiumque fratris et nepotes do-€mumque omnem caedibus complevisset, ita poenas nomini €generique maiorum et posteris exolveret. obturbabant €quidem patres specie detestandi: sed penetrabat pavor et €admiratio, callidum olim et tegendis sceleribus obscurum €huc confidentiae venisse ut tamquam dimotis parietibus €ostenderet nepotem sub verbere centurionis, inter servorum €ictus extrema vitae alimenta frustra orantem. @@Nondum is dolor exoleverat, cum de Agrippina au-€ditum, quam interfecto Seiano spe sustentatam provixisse €reor, et postquam nihil de saevitia remittebatur, voluntate €extinctam, nisi si negatis alimentis adsimulatus est finis €qui videretur sponte sumptus. enimvero Tiberius foedissi-€mis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium €Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul- @1 €sam. sed Agrippina aequi impatiens, dominandi avida, €virilibus curis feminarum vitia exuerat. eodem die de-€functam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memo-€riaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod €non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret. €actae ob id grates decretumque ut quintum decimum kal. €Novembris, utriusque necis die, per omnis annos donum €Iovi sacraretur. @@Haud multo post Cocceius Nerva, continuus principi, €omnis divini humanique iuris sciens, integro statu, corpore €inlaeso, moriendi consilium cepit. quod ut Tiberio cogni-€tum, adsidere, causas requirere, addere preces, fateri po-€stremo grave conscientiae, grave famae suae, si proximus €amicorum nullis moriendi rationibus vitam fugeret. aver-€satus sermonem Nerva abstinentiam cibi coniunxit. fere-€bant gnari cogitationum eius, quanto propius mala rei €publicae viseret, ira et metu, dum integer, dum intemptatus, €honestum finem voluisse. €@@Ceterum Agrippinae pernicies, quod vix credibile, Plan-€cinam traxit. nupta olim Cn. Pisoni et palam laeta morte €Germanici, cum Piso caderet, precibus Augustae nec minus €inimicitiis Agrippinae defensa erat. ut odium et gratia €desiere, ius valuit; petitaque criminibus haud ignotis sua €manu sera magis quam immerita supplicia persolvit. @@Tot luctibus funesta civitate pars maeroris fuit quod €Iulia Drusi filia, quondam Neronis uxor, denupsit in domum €Rubellii Blandi, cuius avum Tiburtem equitem Romanum €plerique meminerant. extremo anni mors Aelii Lamiae €funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae ima-€gine tandem exolutus urbi praefuerat. genus illi decorum, €vivida senectus; et non permissa provincia dignationem €addiderat. exim Flacco Pomponio Syriae pro praetore @1 €defuncto recitantur Caesaris litterae, quis incusabat egre-€gium quemque et regendis exercitibus idoneum abnuere €id munus seque ea necessitudine ad preces cogi per quas €consularium aliqui capessere provincias adigerentur, oblitus €Arruntium ne in Hispaniam pergeret decimum iam annum €attineri. obiit eodem anno et M'. Lepidus de cuius mode-€ratione atque sapientia in prioribus libris satis conlocavi. €neque nobilitas diutius demonstranda est: quippe Aemi-€lium genus fecundum bonorum civium, et qui eadem €familia corruptis moribus, inlustri tamen fortuna egere. @@Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum sae-€culorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit prae-€buitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum €multa super eo miraculo disserendi. de quibus congruunt €et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet. €sacrum Soli id animal et ore ac distinctu pinnarum a ceteris €avibus diversum consentiunt qui formam eius effinxere: de €numero annorum varia traduntur. maxime vulgatum quin-€gentorum spatium: sunt qui adseverent mille quadringentos €sexaginta unum interici, prioresque alites Sesoside primum, €post Amaside dominantibus, dein Ptolemaeo, qui ex Mace-€donibus tertius regnavit, in civitatem cui Heliopolis nomen €advolavisse, multo ceterarum volucrum comitatu novam €faciem mirantium. sed antiquitas quidem obscura: inter €Ptolemaeum ac Tiberium minus ducenti quinquaginta anni €fuerunt. unde non nulli falsum hunc phoenicem neque €Arabum e terris credidere, nihilque usurpavisse ex his quae €vetus memoria firmavit. confecto quippe annorum numero, €ubi mors propinquet, suis in terris struere nidum eique vim €genitalem adfundere ex qua fetum oriri; et primam adulto @1 €curam sepeliendi patris, neque id temere sed sublato €murrae pondere temptatoque per longum iter, ubi par oneri, €par meatui sit, subire patrium corpus inque Solis aram €perferre atque adolere. haec incerta et fabulosis aucta: €ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non €ambigitur. @@At Romae caede continua Pomponius Labeo, quem €praefuisse Moesiae rettuli, per abruptas venas sanguinem €effudit; aemulataque est coniunx Paxaea. nam promptas €eius modi mortes metus carnificis faciebat, et quia damnati €publicatis bonis sepultura prohibebantur, eorum qui de se €statuebant humabantur corpora, manebant testamenta, pre-€tium festinandi. sed Caesar missis ad senatum litteris €disseruit morem fuisse maioribus, quoties dirimerent ami-€citias, interdicere domo eumque finem gratiae ponere: id €se repetivisse in Labeone, atque illum, quia male admini-€stratae provinciae aliorumque criminum urgebatur, culpam €invidia velavisse, frustra conterrita uxore, quam etsi no-€centem periculi tamen expertem fuisse. Mamercus dein €Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis €causis, vita probrosus. nihil hunc amicitia Seiani, sed labe-€fecit haud minus validum ad exitia Macronis odium, qui €easdem artes occultius exercebat detuleratque argumen-€tum tragoediae a Scauro scriptae, additis versibus qui in €Tiberium flecterentur: verum ab Servilio et Cornelio accu-€satoribus adulterium Liviae, magorum sacra obiectabantur. €Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem ant-€iit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et €particeps fuit. @@Ac tamen accusatores, si facultas incideret, poenis €adficiebantur, ut Servilius Corneliusque perdito Scauro fa- @1 €mosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis €ceperant, in insulas interdicto igni atque aqua demoti sunt. €et Abudius Ruso functus aedilitate, dum Lentulo Gaetulico, €sub quo legioni praefuerat, periculum facessit quod is Se-€iani filium generum destinasset, ultro damnatur atque urbe €exigitur. Gaetulicus ea tempestate superioris Germaniae €legiones curabat mirumque amorem adsecutus erat, effusae €clementiae, modicus severitate et proximo quoque exer-€citui per L. Apronium socerum non ingratus. unde fama €constans ausum mittere ad Caesarem litteras, adfinitatem €sibi cum Seiano haud sponte sed consilio Tiberii coeptam; €perinde se quam Tiberium falli potuisse, neque errorem €eundem illi sine fraude, aliis exitio habendum. sibi fidem €integram et, si nullis insidiis peteretur, mansuram; succes-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦˜žˆ‘sorem non aliter quam indicium mortis accepturum. firma-€rent velut foedus, quo princeps ceterarum rerum poteretur, €ipse provinciam retineret. haec, mira quamquam, fidem €ex eo trahebant quod unus omnium Seiani adfinium inco-€lumis multaque gratia mansit, reputante Tiberio publicum €sibi odium, extremam aetatem magisque fama quam vi €stare res suas. @@C. Cestio M. Servilio consulibus nobiles Parthi in €urbem venere, ignaro rege Artabano. is metu Germanici €fidus Romanis, aequabilis in suos, mox superbiam in nos, €saevitiam in popularis sumpsit, fretus bellis quae secunda €adversum circumiectas nationes exercuerat, et senectutem €Tiberii ut inermem despiciens avidusque Armeniae, cui de-€functo rege Artaxia Arsacen liberorum suorum veterrimum €imposuit, addita contumelia et missis qui gazam a Vonone €relictam in Syria Ciliciaque reposcerent; simul veteres Per-€sarum ac Macedonum terminos seque invasurum possessa €Cyro et post Alexandro per vaniloquentiam ac minas iacie- @1 €bat. sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus €auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et €proximus huic Abdus ademptae virilitatis. non despectum €id apud barbaros ultroque potentiam habet. ii adscitis et €aliis primoribus, quia neminem gentis Arsacidarum summae €rei imponere poterant, interfectis ab Artabano plerisque aut €nondum adultis, Phraaten regis Phraatis filium Roma posce-€bant: nomine tantum et auctore opus [ut] sponte Caesaris €ut genus Arsacis ripam apud Euphratis cerneretur. @@Cupitum id Tiberio: ornat Phraaten accingitque €paternum ad fastigium, destinata retinens, consiliis et astu €res externas moliri, arma procul habere. interea cognitis €insidiis Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae €inardescere. et barbaris cunctatio servilis, statim exequi €regium videtur: valuit tamen utilitas, ut Abdum specie €amicitiae vocatum ad epulas lento veneno inligaret, Sin-€nacen dissimulatione ac donis, simul per negotia moraretur. €et Phraates apud Syriam dum omisso cultu Romano, cui €per tot annos insueverat, instituta Parthorum sumit, patriis €moribus impar morbo absumptus est. sed non Tiberius €omisit incepta: Tiridaten sanguinis eiusdem aemulum €Artabano reciperandaeque Armeniae Hiberum Mithridaten €deligit conciliatque fratri Pharasmani, qui gentile imperium €obtinebat; et cunctis quae apud Orientem parabantur €L. Vitellium praefecit. eo de homine haud sum ignarus €sinistram in urbe famam, pleraque foeda memorari; ceterum €regendis provinciis prisca virtute egit. unde regressus et €formidine G. Caesaris, familiaritate Claudii turpe in servi-€tium mutatus exemplar apud posteros adulatorii dedecoris €habetur, cesseruntque prima postremis, et bona iuventae €senectus flagitiosa oblitteravit. @1 @@At ex regulis prior Mithridates Pharasmanem per-€pulit dolo et vi conatus suos iuvare, repertique corruptores €ministros Arsacis multo auro ad scelus cogunt; simul €Hiberi magnis copiis Armeniam inrumpunt et urbe Ar-€taxata potiuntur. quae postquam Artabano cognita, filium €Oroden ultorem parat; dat Parthorum copias, mittit qui €auxilia mercede facerent: contra Pharasmanes adiungere €Albanos, accire Sarmatas, quorum sceptuchi utrimque donis €acceptis more gentico diversa induere. sed Hiberi locorum €potentes Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt. €at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios €incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et €extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus €etesiarum implentur vada: hibernus auster revolvit fluctus €pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur. @@Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio €Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, €adequitare castris, infensare pabula; ac saepe [2in]2 modum €obsidii stationibus cingebat, donec Parthi contumeliarum €insolentes circumsisterent regem, poscerent proelium. atque €illis sola in equite vis: Pharasmanes et pedite valebat. nam €Hiberi Albanique saltuosos locos incolentes duritiae patien-€tiaeque magis insuevere; feruntque se Thessalis ortos, qua €tempestate Iaso post avectam Medeam genitosque ex ea €liberos inanem mox regiam Aeetae vacuosque Colchos €repetivit. multaque de nomine eius et oraclum Phrixi €celebrant; nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse €Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit. ceterum €derecta utrimque acie Parthus imperium Orientis, claritudi-€nem Arsacidarum contraque ignobilem Hiberum mercen- @1 €nario milite disserebat; Pharasmanes integros semet a €Parthico dominatu, quanto maiora peterent, plus decoris €victores aut, si terga darent, flagitii atque periculi laturos; €simul horridam suorum aciem, picta auro Medorum agmina, €hinc viros, inde praedam ostendere. @@Enimvero apud Sarmatas non una vox ducis: se €quisque stimulant ne pugnam per sagittas sinerent: impetu €et comminus praeveniendum. variae hinc bellantium species, €cum Parthus sequi vel fugere pari arte suetus distraheret €turmas, spatium ictibus quaereret, Sarmatae omisso arcu, €quo brevius valent, contis gladiisque ruerent; modo equestris €proelii more frontis et tergi vices, aliquando ut conserta €acies corporibus et pulsu armorum pellerent pellerentur. €iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem €pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus €vulneribus pedites adflictabant. inter quae Pharasmanes €Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt, €conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, in-€stantius Pharasmanes; nam vulnus per galeam adegit. nec €iterare valuit, praelatus equo et fortissimis satellitum prote-€gentibus saucium: fama tamen occisi falso credita exterruit €Parthos victoriamque concessere. @@Mox Artabanus tota mole regni ultum iit. peritia €locorum ab Hiberis melius pugnatum; nec ideo abscedebat, €ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tam-€quam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset. €tum omissa Armenia versaeque Artabani res, inliciente €Vitellio desererent regem saevum in pace et adversis proelio-€rum exitiosum. igitur Sinnaces, quem antea infensum memo-€ravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc €continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad- @1 €fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia €subiecti repertis auctoribus sustulerant animum. nec iam €aliud Artabano reliquum quam si qui externorum corpori €custodes aderant, suis quisque sedibus extorres, quis neque €boni intellectus neque mali cura sed mercede aluntur ministri €sceleribus. his adsumptis in longinqua et contermina Scythiae €fugam maturavit, spe auxilii, quia Hyrcanis Carmaniisque €per adfinitatem innexus erat: atque interim posse Parthos €absentium aequos, praesentibus mobilis, ad paenitentiam €mutari. @@At Vitellius profugo Artabano et flexis ad novum €regem popularium animis, hortatus Tiridaten parata capes-€sere, robur legionum sociorumque ripam ad Euphratis ducit. €sacrificantibus, cum hic more Romano suovetaurilia daret, €ille equum placando amni adornasset, nuntiavere accolae €Euphraten nulla imbrium vi sponte et immensum attolli, €simul albentibus spumis in modum diadematis sinuare orbis, €auspicium prosperi transgressus. quidam callidius interpre-€tabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum €quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum €instabilis natura simul ostenderet omina raperetque. sed €ponte navibus effecto tramissoque exercitu primus Ornospa-€des multis equitum milibus in castra venit, exul quondam €et Tiberio, cum Delmaticum bellum conficeret, haud inglorius €auxiliator eoque civitate Romana donatus, mox repetita €amicitia regis multo apud eum honore, praefectus campis €qui Euphrate et Tigre inclutis amnibus circumflui Mesopo-€tamiae nomen acceperunt. neque multo post Sinnaces €auget copias, et columen partium Abdagaeses gazam et €paratus regios adicit. Vitellius ostentasse Romana arma €satis ratus monet Tiridaten primoresque, hunc, Phraatis @1 €avi et altoris Caesaris quaeque utrubique pulchra meminerit, €illos, obsequium in regem, reverentiam in nos, decus quisque þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦˜¥ˆ˜suum et fidem retinerent. exim cum legionibus in Syriam €remeavit. @@Quae duabus aestatibus gesta coniunxi quo requie-€sceret animus a domesticis malis; non enim Tiberium, €quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire €solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta vel €abolita pro gravissimis et recentibus puniret. eo metu €Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus su-€premis tabulis multa et atrocia in Macronem ac prae-€cipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio €mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando. €quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patien-€tiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, €an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta €vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra €saltem gnarus fieri. isdem diebus Granius Marcianus €senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae €attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem €extremum ad supplicium damnatus. @@Nec dispares Trebelleni Rufi et Sextii Paconiani €exitus: nam Trebellenus sua manu cecidit, Paconianus in €carcere ob carmina illic in principem factitata strangulatus €est. haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per €longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut €die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi €aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carni-€ficum. fine anni Poppaeus Sabinus concessit vita, modicus €originis, principum amicitia consulatum ac triumphale decus @1 €adeptus maximisque provinciis per quattuor et viginti annos €impositus, nullam ob eximiam artem sed quod par negotiis €neque supra erat. @@Quintus Plautius Sex. Papinius consules sequuntur. €eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, €adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit €quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent €accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit €prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in €carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae. €ne Tigranes quidem, Armenia quondam potitus ac tunc €reus, nomine regio supplicia civium effugit. at C. Galba €consularis et duo Blaesi voluntario exitu cecidere, Galba €tristibus Caesaris litteris provinciam sortiri prohibitus: €Blaesis sacerdotia, integra eorum domo destinata, convulsa €distulerat, tunc ut vacua contulit in alios; quod signum €mortis intellexere et executi sunt. et Aemilia Lepida, quam €iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum €insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, €dum superfuit pater Lepidus: post a delatoribus corripitur €ob servum adulterum, nec dubitabatur de flagitio: ergo €omissa defensione finem vitae sibi posuit. @@Per idem tempus Clitarum natio Cappadoci Archelao €subiecta, quia nostrum in modum deferre census, pati €tributa adigebatur, in iuga Tauri montis abscessit locorum-€que ingenio sese contra imbellis regis copias tutabatur, €donec M. Trebellius legatus, a Vitellio praeside Syriae cum €quattuor milibus legionariorum et delectis auxiliis missus, €duos collis quos barbari insederant (minori Cadra, alteri €Davara nomen est) operibus circumdedit et erumpere ausos €ferro, ceteros siti ad deditionem coegit. @1 €@@At Tiridates volentibus Parthis Nicephorium et Anthemu-€siada ceterasque urbes, quae Macedonibus sitae Graeca €vocabula usurpant, Halumque et Artemitam Parthica oppida €recepit, certantibus gaudio qui Artabanum Scythas inter €eductum ob saevitiam execrati come Tiridatis ingenium €Romanas per artes sperabant. @@Plurimum adulationis Seleucenses induere, civitas €potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed €conditoris Seleuci retinens. trecenti opibus aut sapientia €delecti ut senatus, sua populo vis. et quoties concordes €agunt, spernitur Parthus: ubi dissensere, dum sibi quisque €contra aemulos subsidium vocant, accitus in partem adversum €omnis valescit. id nuper acciderat Artabano regnante, qui €plebem primoribus tradidit ex suo usu: nam populi imperium €iuxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior €est. tum adventantem Tiridaten extollunt veterum regum €honoribus et quos recens aetas largius invenit; simul probra €in Artabanum fundebant, materna origine Arsaciden, cetera €degenerem. Tiridates rem Seleucensem populo permittit. €mox consultans quonam die sollemnia regni capesseret, €litteras Phraatis et Hieronis qui validissimas praefecturas €obtinebant accipit, brevem moram precantium. placitum-€que opperiri viros praepollentis, atque interim Ctesiphon €sedes imperii petita: sed ubi diem ex die prolatabant, €multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten €insigni regio evinxit. @@Ac si statim interiora ceterasque nationes petivisset, €oppressa cunctantium dubitatio et omnes in unum cedebant: €adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artaba-€nus contulerat, dedit spatium exuendi pacta. nam Phraates €et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut €concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen @1 €qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere; €isque in Hyrcanis repertus est, inluvie obsitus et alimenta €arcu expediens. ac primo tamquam dolus pararetur territus, €ubi data fides reddendae dominationi venisse, adlevatur ani-€mum et quae repentina mutatio exquirit. tum Hiero pueri-€tiam Tiridatis increpat, neque penes Arsaciden imperium €sed inane nomen apud imbellem externa mollitia, vim in €Abdagaesis domo. @@Sensit vetus regnandi falsos in amore odia non fingere. €nec ultra moratus quam dum Scytharum auxilia conciret, €pergit properus et praeveniens inimicorum astus, amicorum €paenitentiam; neque exuerat paedorem ut vulgum misera-€tione adverteret. non fraus, non preces, nihil omissum €quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur. iamque multa €manu propinqua Seleuciae adventabat, cum Tiridates simul €fama atque ipso Artabano perculsus distrahi consiliis, iret €contra an bellum cunctatione tractaret. quibus proelium et €festinati casus placebant, disiectos et longinquitate itineris €fessos ne animo quidem satis ad obsequium coaluisse disse-€runt, proditores nuper hostesque eius quem rursum foveant. €verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, €ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a €tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus €misisset fortunam temptarent. ea sententia valuit, quia plu-€rima auctoritas penes Abdagaesen et Tiridates ignavus ad €pericula erat. sed fugae specie discessum; ac principio a €gente Arabum facto ceteri domos abeunt vel in castra Arta-€bani, donec Tiridates cum paucis in Syriam revectus pudore €proditionis omnis exolvit. @@Idem annus gravi igne urbem adficit, deusta parte @1 €circi quae Aventino contigua, ipsoque Aventino; quod dam-€num Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum €pretiis. milies sestertium in munificentia [2ea]2 conlocatum, €tanto acceptius in vulgum, quanto modicus privatis aedifica-€tionibus ne publice quidem nisi duo opera struxit, templum €Augusto et scaenam Pompeiani theatri; eaque perfecta, €contemptu ambitionis an per senectutem, haud dedicavit. €sed aestimando cuiusque detrimento quattuor progeneri €Caesaris, Cn. Domitius, Cassius Longinus, M. Vinicius, €Rubellius Blandus delecti additusque nominatione consulum €P. Petronius. et pro ingenio cuiusque quaesiti decretique €in principem honores; quos omiserit receperitve in incerto €fuit ob propinquum vitae finem. neque enim multo post €supremi Tiberio consules, Cn. Acerronius C. Pontius, magi-€stratum occepere, nimia iam potentia Macronis, qui gratiam €G. Caesaris numquam sibi neglectam acrius in dies fovebat €impuleratque post mortem Claudiae, quam nuptam ei rettu-€li, uxorem suam Enniam imitando amorem iuvenem inlicere €pactoque matrimonii vincire, nihil abnuentem, dum domi-€nationis apisceretur; nam etsi commotus ingenio simula-€tionum tamen falsa in sinu avi perdidicerat. @@Gnarum hoc principi, eoque dubitavit de tradenda re €publica, primum inter nepotes, quorum Druso genitus san-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¦˜®ƒguine et caritate propior, sed nondum pubertatem ingressus, €Germanici filio robur iuventae, vulgi studia, eaque apud €avum odii causa. etiam de Claudio agitanti, quod is com-€posita aetate bonarum artium cupiens erat, imminuta mens €eius obstitit. sin extra domum successor quaereretur, ne €memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et con-€tumelias verterent metuebat: quippe illi non perinde curae €gratia praesentium quam in posteros ambitio. mox incertus @1 €animi, fesso corpore consilium cui impar erat fato permisit, €iactis tamen vocibus per quas intellegeretur providus futuro-€rum; namque Macroni non abdita ambage occidentem ab €eo deseri, orientem spectari exprobravit, et G. Caesari, €forte orto sermone L. Sullam inridenti, omnia Sullae vitia €et nullam eiusdem virtutem habiturum praedixit. simul €crebris cum lacrimis minorem ex nepotibus complexus, truci €alterius vultu, 'occides hunc tu' inquit 'et te alius.' sed €gravescente valetudine nihil e libidinibus omittebat, in pa-€tientia firmitudinem simulans solitusque eludere medico-€rum artes atque eos qui post tricesimum aetatis annum ad €internoscenda corpori suo utilia vel noxia alieni consilii €indigerent. @@Interim Romae futuris etiam post Tiberium caedibus €semina iaciebantur. Laelius Balbus Acutiam, P. Vitellii €quondam uxorem, maiestatis postulaverat; qua damnata cum €praemium accusatori decerneretur, Iunius Otho tribunus €plebei intercessit, unde illis odia, mox Othoni exitium. dein €multorum amoribus famosa Albucilla, cui matrimonium €cum Satrio Secundo coniurationis indice fuerat, defertur €impietatis in principem; conectebantur ut conscii et adulteri €eius Cn. Domitius, Vibius Marsus, L. Arruntius. de claritu-€dine Domitii supra memoravi; Marsus quoque vetustis €honoribus et inlustris studiis erat. sed testium interroga-€tioni, tormentis servorum Macronem praesedisse commen-€tarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris €litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro ficta €pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium. @@Igitur Domitius defensionem meditans, Marsus tam-€quam inediam destinavisset, produxere vitam: Arruntius, €cunctationem et moras suadentibus amicis, non eadem om- @1 €nibus decora respondit: sibi satis aetatis neque aliud paeni-€tendum quam quod inter ludibria et pericula anxiam sene-€ctam toleravisset, diu Seiano, nunc Macroni, semper alicui €potentium invisus, non culpa sed ut flagitiorum impatiens. €sane paucos ad suprema principis dies posse vitari: quem ad €modum evasurum imminentis iuventam? an, cum Tiberius €post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsus €et mutatus sit, G. Caesarem vix finita pueritia, ignarum €omnium aut pessimis innutritum, meliora capessiturum Ma-€crone duce, qui ut deterior ad opprimendum Seianum de-€lectus plura per scelera rem publicam conflictavisset? pro-€spectare iam se acrius servitium eoque fugere simul acta €et instantia. haec vatis in modum dictitans venas resolvit. €documento sequentia erunt bene Arruntium morte usum. €Albucilla inrito ictu ab semet vulnerata iussu senatus in €carcerem fertur. stuprorum eius ministri, Carsidius Sacer-€dos praetorius ut in insulam deportaretur, Pontius Fregel-€lanus amitteret ordinem senatorium, et eaedem poenae in €Laelium Balbum decernuntur, id quidem a laetantibus, €quia Balbus truci eloquentia habebatur, promptus adversum €insontis. @@Isdem diebus Sex. Papinius consulari familia repen-€tinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore. €causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsen-€tationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum €effugium non nisi morte inveniret. igitur accusata in senatu, €quamquam genua patrum advolveretur luctumque commu-€nem et magis imbecillum tali super casu feminarum animum €aliaque in eundem dolorem maesta et miseranda diu ferret, €urbe tamen in decem annos prohibita est, donec minor filius €lubricum iuventae exiret. @1 @@Iam Tiberium corpus, iam vires, nondum dissimula-€tio deserebat: idem animi rigor; sermone ac vultu intentus €quaesita interdum comitate quamvis manifestam defectionem €tegebat. mutatisque saepius locis tandem apud promuntu-€rium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam €dominus. illic eum adpropinquare supremis tali modo com-€pertum. erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non €quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen €copiam praebere. is velut propria ad negotia digrediens et €per speciem officii manum complexus pulsum venarum at-€tigit. neque fefellit: nam Tiberius, incertum an offensus tan-€toque magis iram premens, instaurari epulas iubet discum-€bitque ultra solitum, quasi honori abeuntis amici tribueret. €Charicles tamen labi spiritum nec ultra biduum duraturum €Macroni firmavit. inde cuncta conloquiis inter praesentis, €nuntiis apud legatos et exercitus festinabantur. septimum €decimum kal. Aprilis interclusa anima creditus est mortali-€tatem explevisse; et multo gratantum concursu ad capienda €imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente €adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui re-€creandae defectioni cibum adferrent. pavor hinc in omnis, €et ceteri passim dispergi, se quisque maestum aut nescium €fingere; Caesar in silentium fixus a summa spe novissima €expectabat. Macro intrepidus opprimi senem iniectu multae €vestis iubet discedique ab limine. sic Tiberius finivit octavo €et septuagesimo aetatis anno. @@Pater ei Nero et utrimque origo gentis Claudiae, €quamquam mater in Liviam et mox Iuliam familiam adoptio-€nibus transierit. casus prima ab infantia ancipites; nam €proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti pri-€vignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus €et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere; etiam €frater eius Drusus prosperiore civium amore erat. sed @1 €maxime in lubrico egit accepta in matrimonium Iulia, impu-€dicitiam uxoris tolerans aut declinans. dein Rhodo regressus €vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae €arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit. morum quoque €tempora illi diversa: egregium vita famaque quoad privatus €vel in imperiis sub Augusto fuit; occultum ac subdolum €fingendis virtutibus donec Germanicus ac Drusus super-€fuere; idem inter bona malaque mixtus incolumi matre; €intestabilis saevitia sed obtectis libidinibus dum Seianum €dilexit timuitve: postremo in scelera simul ac dedecora pro-€rupit postquam remoto pudore et metu suo tantum ingenio €utebatur. ¨‹Ÿôÿ@@@@{1LIBER XI}1 ‘@@* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse €quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, €quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, €Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius €Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret €Claudium cavere vim atque opes principibus infensas: €praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi [2G.]2 Caesaris €non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque €facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per €provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando €genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus €subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. at €Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam €opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit, @1 €a quo repertus est apud Baias vinclisque inditis in urbem €raptus. @@Neque data senatus copia: intra cubiculum auditur, €Messalina coram et Suillio corruptionem militum, quos €pecunia et stupro in omne flagitium obstrictos arguebat, €exim adulterium Poppaeae, postremum mollitiam corporis €obiectante. ad quod victo silentio prorupit reus et 'inter-€roga' inquit, 'Suilli, filios tuos: virum esse me fatebuntur.' €ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum €Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit. quibus €abluendis cubiculo egrediens monet Vitellium ne elabi reum €sineret: ipsa ad perniciem Poppaeae festinat, subditis qui €terrore carceris ad voluntariam mortem propellerent, adeo €ignaro Caesare ut paucos post dies epulantem apud se €maritum eius Scipionem percontaretur cur sine uxore discu-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨‹’ˆŽbuisset, atque ille functam fato responderet. @@Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, €commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis €matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in €rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, €quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum €mortis arbitrium ei permisit; et secuta sunt Claudii verba €in eandem clementiam. hortantibus dehinc quibusdam €inediam et lenem exitum, remittere beneficium Asiaticus €ait: et usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto €corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii €vel impetu G. Caesaris periturum dixisset quam quod fraude €muliebri et impudico Vitellii ore caderet, venas exolvit, €viso tamen ante rogo iussoque transferri partem in aliam ne €opacitas arborum vapore ignis minueretur: tantum illi €securitatis novissimae fuit. @1 @@Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere €reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum. €at causa necis ex eo quod domum suam Mnesteris et €Poppaeae congressibus praebuissent. verum nocturnae €quietis species alteri obiecta, tamquam vidisset Claudium €spicea corona evinctum spicis retro conversis, eaque imagine €gravitatem annonae praedixisset. quidam pampineam coro-€nam albentibus foliis visam atque ita interpretatum tradidere, €vergente autumno mortem principis ostendi. illud haud €ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem €adlatam. sestertium quindecies et insignia praeturae Crispino €decreta. adiecit Vitellius sestertium decies Sosibio, quod €Britannicum praeceptis, Claudium consiliis iuvaret. rogatus €sententiam et Scipio, 'cum idem' inquit 'de admissis €Poppaeae sentiam quod omnes, putate me idem dicere quod €omnes,' eleganti temperamento inter coniugalem amorem et €senatoriam necessitatem. @@Continuus inde et saevus accusandis reis Suillius €multique audaciae eius aemuli; nam cuncta legum et magi-€stratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi €patefecerat. nec quicquam publicae mercis tam venale fuit €quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques €Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et €cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit. igitur €incipiente C. Silio consule designato, cuius de potentia [2et]2 €exitio in tempore memorabo, consurgunt patres legemque €Cinciam flagitant, qua cavetur antiquitus ne quis ob causam €orandam pecuniam donumve accipiat. @@Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia para-€batur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum ora-€torum exempla referens qui famam et posteros praemia @1 €eloquentiae cogitavissent. pulcherrimam alioquin et bonarum €artium principem sordidis ministeriis foedari; ne fidem €quidem integram manere ubi magnitudo quaestuum specte-€tur. quod si in nullius mercedem negotia agantur pauciora €fore: nunc inimicitias accusationes, odia et iniurias foveri, €ut quo modo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabes €pecuniam advocatis ferat. meminissent Asinii, Messalae ac €recentiorum Arruntii et Aesernini: ad summa provectos €incorrupta vita et facundia. talia dicente consule designato, €consentientibus aliis, parabatur sententia qua lege repe-€tundarum tenerentur, cum Suillius et Cossutianus et €ceteri qui non iudicium, quippe in manifestos, sed poenam €statui videbant, circumsistunt Caesarem ante acta depre-€cantes. @@Et postquam adnuit, agere incipiunt: quem illum €tanta superbia esse ut aeternitatem famae spe praesumat? €usui et rebus subsidium praeparari ne quis inopia advocato-€rum potentibus obnoxius sit. neque tamen eloquentiam €gratuito contingere: omitti curas familiaris ut quis se alienis €negotiis intendat. multos militia, quosdam exercendo agros €tolerare vitam: nihil a quoquam expeti nisi cuius fructus €ante providerit. facile Asinium et Messalam, inter Antonium €et Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familia-€rum heredes Aeserninos et Arruntios magnum animum €induisse. prompta sibi exempla, quantis mercedibus P. €Clodius aut C. Curio contionari soliti sint. se modicos €senatores [2qui]2 quieta re publica nulla nisi pacis emolumenta €peterent. cogitaret plebem quae toga enitesceret: sublatis @1 €studiorum pretiis etiam studia peritura. ut minus decora €haec, ita haud frustra dicta princeps ratus, capiendis pecuniis €[2posuit]2 modum usque ad dena sestertia quem egressi repe-€tundarum tenerentur. @@Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse €Armeniis [2iussuque G.]2 Caesaris vinctum memoravi, monente €Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus. is €rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat discordare €Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi. €nam Gotarzes inter pleraque saeva necem fratri Artabano €coniugique ac filio eius paraverat, unde metus [eius] in €ceteros, et accivere Vardanen. ille, ut erat magnis ausis €promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque €et exterritum Gotarzen proturbat; neque cunctatur quin €proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus domina-€tionem eius abnuentibus. in quos ut patris sui quoque €defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus, €implicatur obsidione urbis validae et munimentis obiecti €amnis muroque et commeatibus firmatae. interim Gotarzes €Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, €coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud €campos castra contulit. @@Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent €incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi €militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul €Hibero exercitu campos persultante. nec enim restitere €Armenii, fuso qui proelium ausus erat Demonacte praefecto. €paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, €versis illuc quibusdam procerum; dein litteris Caesaris @1 €coercitus, et cuncta in Mithridaten fluxere, atrociorem €quam novo regno conduceret. at Parthi imperatores cum €pugnam pararent, foedus repente iaciunt cognitis popularium €insidiis quas Gotarzes fratri patefecit; congressique primo €cunctanter, dein complexi dextras apud altaria deum pepigere €fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere. €potiorque Vardanes visus retinendo regno: at Gotarzes ne €quid aemulationis existeret penitus in Hyrcaniam abiit. €regressoque Vardani deditur Seleucia septimo post defectio-€nem anno, non sine dedecore Parthorum quos una civitas €tam diu eluserat. @@Exim validissimas praefecturas invisit; et reciperare €Armeniam avebat, ni a Vibio Marso, Syriae legato, bellum €minitante cohibitus foret. atque interim Gotarzes paenitentia €concessi regni et vocante nobilitate, cui in pace durius €servitium est, contrahit copias. et hinc contra itum ad €amnem Erinden; in cuius transgressu multum certato €pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes €subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat. €ibi modus rebus secundis positus: nam Parthi quamquam €victores longinquam militiam aspernabantur. igitur extructis €monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante €Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens €gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior; qui dolo €ante composito incautum venationique intentum interfecere, €primam intra iuventam, sed claritudine paucos inter senum €regum, si perinde amorem inter popularis quam metum apud €hostis quaesivisset. nece Vardanis turbatae Parthorum res €inter ambiguos quis in regnum acciperetur. multi ad @1 €Gotarzen inclinabant, quidam ad Meherdaten prolem €Phraatis, obsidio nobis datum: dein praevaluit Gotarzes; €potitusque regiam per saevitiam ac luxum adegit Parthos €mittere ad principem Romanum occultas preces, quis €permitti Meherdaten patrium ad fastigium orabant. @@Isdem consulibus ludi saeculares octingentesimo post €Romam conditam, quarto et sexagesimo quam Augustus €ediderat, spectati sunt. utriusque principis rationes prae-€termitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani €composui. nam is quoque edidit ludos saecularis iisque €intentius adfui sacerdotio quindecimvirali praeditus ac tunc þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨‹˜‹‡praetor; quod non iactantia refero sed quia collegio quin-€decimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum €exequebantur officia caerimoniarum. sedente Claudio €circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae €inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et €L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum €Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco €praesagii acceptus est. vulgabaturque adfuisse infantiae €eius dracones in modum custodum, fabulosa et externis €miraculis adsimilata: nam ipse, haudquaquam sui detractor, €unam omnino anguem in cubiculo visam narrare solitus est. @@Verum inclinatio populi supererat ex memoria Ger-€manici, cuius illa reliqua suboles virilis; et matri Agrippinae €miseratio augebatur ob saevitiam Messalinae, quae semper €infesta et tunc commotior quo minus strueret crimina et €accusatores novo et furori proximo amore distinebatur. nam €in C. Silium, iuventutis Romanae pulcherrimum, ita exar-€serat ut Iuniam Silanam, nobilem feminam, matrimonio eius €exturbaret vacuoque adultero poteretur. neque Silius flagitii €aut periculi nescius erat: sed certo si abnueret exitio et non €nulla fallendi spe, simul magnis praemiis, operire futura et @1 €praesentibus frui pro solacio habebat. illa non furtim sed €multo comitatu ventitare domum, egressibus adhaerescere, €largiri opes honores; postremo, velut translata iam fortuna, €servi liberti paratus principis apud adulterum visebantur. @@At Claudius matrimonii sui ignarus et munia cen-€soria usurpans, theatralem populi lasciviam severis edictis €increpuit, quod in Publium Pomponium consularem (is car-€mina scaenae dabat) inque feminas inlustris probra iecerat. €et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem €parentum pecunias filiis familiarum faenori darent. fontis-€que aquarum Simbruinis collibus deductos urbi intulit. ac €novas litterarum formas addidit vulgavitque, comperto €Graecam quoque litteraturam non simul coeptam abso-€lutamque. @@Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis €effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae huma-€nae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inven-€tores perhibent; inde Phoenicas, quia mari praepollebant, €intulisse Graeciae gloriamque adeptos, tamquam reppererint €quae acceperant. quippe fama est Cadmum classe Phoeni-€cum vectum rudibus adhuc Graecorum populis artis eius €auctorem fuisse. quidam Cecropem Atheniensem vel Linum €Thebanum et temporibus Troianis Palamedem Argivum me-€morant sedecim litterarum formas, mox alios ac praecipuum €Simoniden ceteras repperisse. at in Italia Etrusci ab Corin-€thio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt; €et forma litteris Latinis quae veterrimis Graecorum. sed €nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. €quo exemplo Claudius tres litteras adiecit, quae usui imperi- @1 €tante eo, post oblitteratae, aspiciuntur etiam nunc in aere €publico %dis plebiscitis per fora ac templa fixo. @@Rettulit deinde ad senatum super collegio haruspi-€cum, ne vetustissima Italiae disciplina per desidiam exole-€sceret: saepe adversis rei publicae temporibus accitos, quo-€rum monitu redintegratas caerimonias et in posterum rectius €habitas; primoresque Etruriae sponte aut patrum Romano-€rum impulsu retinuisse scientiam et in familias propagasse: €quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, €et quia externae superstitiones valescant. et laeta quidem €in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, €ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitte-€rarentur. factum ex eo senatus consultum, viderent ponti-€fices quae retinenda firmandaque haruspicum. @@Eodem anno Cheruscorum gens regem Roma petivit, €amissis per interna bella nobilibus et uno reliquo stirpis €regiae, qui apud urbem habebatur nomine Italicus. pater-€num huic genus e Flavo fratre Arminii, mater ex Actumero €principe Chattorum erat; ipse forma decorus et armis €equisque in patrium nostrumque morem exercitus. igitur €Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile €decus magno animo capessere: illum primum Romae ortum €nec obsidem, sed civem ire externum ad imperium. ac €primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis dis-€cordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, €modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius €vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. iamque €apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius €suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- @1 €terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae €libertatem et Romanas opes insurgere. adeo neminem €isdem in terris ortum qui principem locum impleat, nisi €exploratoris Flavi progenies super cunctos attollatur? frustra €Arminium praescribi: cuius si filius hostili in solo adultus €in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio €servitio cultu, omnibus externis: at si paterna Italico mens €esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos €penatis quam parentem eius exercuisse. @@His atque talibus magnas copias coegere, nec pau-€ciores Italicum sequebantur. non enim inrupisse ad invitos €sed accitum memorabat, quando nobilitate ceteros anteiret: €virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo €Actumero praeberet. nec patrem rubori, quod fidem ad-€versus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam €omisisset. falso libertatis vocabulum obtendi ab iis qui €privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per €discordias habeant. adstrepebat huic alacre vulgus; et €magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda for-€tuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobar-€dorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas €adflictabat. @@Per idem tempus Chauci nulla dissensione domi et €morte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem €Germaniam incursavere duce Gannasco, qui natione Canni-€nefas, auxiliare stipendium meritus, post transfuga, levibus €navigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non €ignarus ditis et imbellis esse. at Corbulo provinciam ingres- @1 €sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa €militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quae-€que habiles, per aestuaria et fossas adegit; luntribusque €hostium depressis et exturbato Gannasco, ubi praesentia €satis composita sunt, legiones operum et laboris ignavas, €populationibus laetantis, veterem ad morem reduxit, ne quis €agmine decederet nec pugnam nisi iussus iniret. stationes €vigiliae, diurna nocturnaque munia in armis agitabantur; €feruntque militem quia vallum non accinctus, atque alium €quia pugione tantum accinctus foderet, morte punitos. quae €nimia et incertum an falso iacta originem tamen e severitate €ducis traxere; intentumque et magnis delictis inexorabi-€lem scias cui tantum asperitatis etiam adversus levia crede-€batur. @@Ceterum is terror milites hostisque in diversum adfecit: €nos virtutem auximus, barbari ferociam infregere. et natio €Frisiorum, post rebellionem clade L. Apronii coeptam in-€fensa aut male fida, datis obsidibus consedit apud agros a €Corbulone descriptos: idem senatum, magistratus, leges im-€posuit. ac ne iussa exuerent praesidium immunivit, missis €qui maiores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gan-€nascum dolo adgrederentur. nec inritae aut degeneres insi-€diae fuere adversus transfugam et violatorem fidei. sed €caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina €rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud €quosdam sinistra fama. cur hostem conciret? adversa in €rem publicam casura: sin prospere egisset, formidolosum €paci virum insignem et ignavo principi praegravem. igitur €Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit ut referri €praesidia cis Rhenum iuberet. @@Iam castra in hostili solo molienti Corbuloni eae @1 €litterae redduntur. ille re subita, quamquam multa simul €offunderentur, metus ex imperatore, contemptio ex barbaris, €ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus quam 'beatos €quondam duces Romanos,' signum receptui dedit. ut tamen €miles otium exueret, inter Mosam Rhenumque trium et þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨‹˜”‡viginti milium spatio fossam perduxit, qua incerta Oceani €vitarentur. insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quam-€vis bellum negavisset. €@@Nec multo post Curtius Rufus eundem honorem adipisci-€tur, qui in agro Mattiaco recluserat specus quaerendis venis €argenti; unde tenuis fructus nec in longum fuit: at legioni-€bus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto €gravia, humum infra moliri. quis subactus miles, et quia €pluris per provincias similia tolerabantur, componit occultas €litteras nomine exercituum, precantium imperatorem, ut, €quibus permissurus esset exercitus, triumphalia ante tri-€bueret. @@De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum €quidam prodidere, neque falsa prompserim et vera exequi €pudet. postquam adolevit, sectator quaestoris, cui Africa €obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei €porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra €modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in €hanc provinciam pro consule venies.' tali omine in spem €sublatus degressusque in urbem largitione amicorum, simul €acri ingenio quaesturam et mox nobilis inter candidatos €praeturam principis suffragio adsequitur, cum hisce verbis €Tiberius dedecus natalium eius velavisset: 'Curtius Rufus €videtur mihi ex se natus.' longa post haec senecta, et €adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, @1 €inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia €ac postremo Africam obtinuit; atque ibi defunctus fatale €praesagium implevit. @@Interea Romae, nullis palam neque cognitis mox €causis, Cn. Nonius eques Romanus ferro accinctus reperitur €in coetu salutantum principem. nam postquam tormentis €dilaniabatur, de se non [2infitiatus]2 conscios non edidit, in-€certum an occultans. €@@Isdem consulibus P. Dolabella censuit spectaculum €gladiatorum per omnis annos celebrandum pecunia eorum €qui quaesturam adipiscerentur. apud maiores virtutis id €praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, €licitum petere magistratus; ac ne aetas quidem distingueba-€tur quin prima iuventa consulatum et dictaturas inirent. €sed quaestores regibus etiam tum imperantibus instituti €sunt, quod lex curiata ostendit ab L. Bruto repetita. man-€sitque consulibus potestas deligendi, donec eum quoque €honorem populus mandaret. creatique primum Valerius €Potitus et Aemilius Mamercus sexagesimo tertio anno post €Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. dein €gliscentibus negotiis duo additi qui Romae curarent: mox €duplicatus numerus, stipendiaria iam Italia et accedentibus €provinciarum vectigalibus: post lege Sullae viginti creati €supplendo senatui, cui iudicia tradiderat. et quamquam €equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate €candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concede-€batur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur. @@A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo €senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appella-€tur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius €adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea @1 €super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem €certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut €senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim €indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei €publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis €moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. €an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi €coetus alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra €honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio €senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi €proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro €vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint. €recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui [2sub]2 €Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: €fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum, decora €magistratuum ne vulgarent. @@His atque talibus haud permotus princeps et statim €contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores €mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in €civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, €hortantur uti paribus consiliis [2in]2 re publica capessenda, €transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim €ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, €et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia €in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut €non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen €nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversus €externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, @1 €cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis €provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num €paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia €Narbonensi transivisse? manent posteri eorum nec amore in €hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedae-€moniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, €nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri €Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem €die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt: €libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique €falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. at cum €Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam €adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus: €sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus. €ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio €quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. €iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes €suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres €conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere: €plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, €ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc €quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla €erit.' @@Orationem principis secuto patrum consulto primi €Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi €antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum €populo Romano usurpant. €@@Isdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar €vetustissimum quemque e senatu aut quibus clari parentes €fuerant, paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus €maiorum et L. Brutus minorum gentium appellaverant, @1 €exhaustis etiam quas dictator Caesar lege Cassia et princeps €Augustus lege Saenia sublegere; laetaque haec in rem €publicam munia multo gaudio censoris inibantur. famosos €probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem et €recens repertam quam ex severitate prisca rationem adhibuit, €monendo secum quisque de se consultaret peteretque ius €exuendi ordinis: facilem eius rei veniam; et motos senatu €excusatosque simul propositurum ut iudicium censorum ac €pudor sponte cedentium permixta ignominiam mollirent. €ob ea Vipstanus consul rettulit patrem senatus appellandum €esse Claudium: quippe promiscum patris patriae cogno-€mentum; nova in rem publicam merita non usitatis vocabulis €honoranda: sed ipse cohibuit consulem ut nimium adsen-€tantem. condiditque lustrum quo censa sunt civium quin-€quagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta €duo. isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit: haud €multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus [2est]2 ut €deinde ardesceret in nuptias incestas. @@Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium €versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi €dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an immi-€nentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat: €quippe non eo ventum ut senectam principis opperirentur. €insontibus innoxia consilia, flagitiis manifestis subsidium ab €audacia petendum. adesse conscios paria metuentis. se €caelibem, orbum, nuptiis et adoptando Britannico paratum. €mansuram eandem Messalinae potentiam, addita securitate, €si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae @1 €properum. segniter eae voces acceptae, non amore in €maritum, sed ne Silius summa adeptus sperneret adulteram þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨‹˜šˆscelusque inter ancipitia probatum veris mox pretiis aesti-€maret. nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudi-€nem infamiae cuius apud prodigos novissima voluptas est. €nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius €Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat. @@Haud sum ignarus fabulosum visum iri tantum ullis €mortalium securitatis fuisse in civitate omnium gnara et nihil €reticente, nedum consulem designatum cum uxore principis, €praedicta die, adhibitis qui obsignarent, velut suscipiendorum €liberorum causa convenisse, atque illam audisse auspicum €verba, subisse, sacrificasse apud deos; discubitum inter con-€vivas, oscula complexus, noctem denique actam licentia €coniugali. sed nihil compositum miraculi causa, verum €audita scriptaque senioribus tradam. @@Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos €penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam €secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubi-€culum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed €excidium procul afuisse: nunc iuvenem nobilem dignitate €formae, vi mentis ac propinquo consulatu maiorem ad spem €accingi; nec enim occultum quid post tale matrimonium €superesset. subibat sine dubio metus reputantis hebetem €Claudium et uxori devinctum multasque mortes iussu €Messalinae patratas: rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam €dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi €damnatam ante quam ream; sed in eo discrimen verti, si €defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti €forent. @1 @@Ac primo Callistus, iam mihi circa necem G. Caesaris €narratus, et Appianae caedis molitor Narcissus flagrantissi-€maque eo in tempore gratia Pallas agitavere, num Messa-€linam secretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia €dissimulantes. dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, €desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque €regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis €tutius haberi: perstitit Narcissus, solum id immutans ne quo €sermone praesciam criminis et accusatoris faceret. ipse ad €occasiones intentus, longa apud Ostiam Caesaris mora, duas €paelices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac €promissis et uxore deiecta plus potentiae ostentando perpulit €delationem subire. @@Exim Calpurnia (id paelici nomen), ubi datum €secretum, genibus Caesaris provoluta nupsisse Messalinam €Silio exclamat; simul Cleopatram, quae id opperiens €adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri €Narcissum postulat. is veniam in praeteritum petens quod €ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria €obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae €paratus reposceret. frueretur immo his set redderet uxorem €rumperetque tabulas nuptialis. 'an discidium' inquit 'tuum €nosti? nam matrimonium Silii vidit populus et senatus et €miles; ac ni propere agis, tenet urbem maritus.' @@Tum potissimum [2quemque]2 amicorum vocat, primum-€que rei frumentariae praefectum Turranium, post Lusium €Getam praetorianis impositum percontatur. quis fatentibus €certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret @1 €praetorias cohortis, securitati ante quam vindictae consuleret. €satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem €interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset. €at Messalina non alias solutior luxu, adulto autumno €simulacrum vindemiae per domum celebrabat. urgeri prela, €fluere lacus; et feminae pellibus accinctae adsultabant ut €sacrificantes vel insanientes Bacchae; ipsa crine fluxo €thyrsum quatiens, iuxtaque Silius hedera vinctus, gerere €cothurnos, iacere caput, strepente circum procaci choro. €ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem €conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempe-€statem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte €lapsa vox in praesagium vertit. @@Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui €gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni adferrent. €igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius dissimulando €metu ad munia fori digrediuntur. ceteris passim dilabentibus €adfuere centuriones, inditaque sunt vincla, ut quis reperie-€batur in publico aut per latebras. Messalina tamen, quam-€quam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a €marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit €misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris €pergerent. et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam, €oravit pontificis maximi auris adire, clementiam expetere. €atque interim, tribus omnino comitantibus_id repente €solitudinis erat_spatium urbis pedibus emensa, vehiculo, €quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat €nulla cuiusquam misericordia quia flagitiorum deformitas €praevalebat. @@Trepidabatur nihilo minus a Caesare: quippe Getae €praetorii praefecto haud satis fidebant, ad honesta seu prava @1 €iuxta levi. ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, €non aliam spem incolumitatis Caesaris adfirmat quam si ius €militum uno illo die in aliquem libertorum transferret, seque €offert suscepturum. ac ne, dum in urbem vehitur, ad €paenitentiam a L. Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in €eodem gestamine sedem poscit adsumiturque. @@Crebra post haec fama fuit, inter diversas principis €voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad €memoriam coniugii et infantiam liberorum revolveretur, €non aliud prolocutum Vitellium quam 'o facinus! o scelus!' €instabat quidem Narcissus aperire ambages et veri copiam €facere: sed non ideo pervicit quin suspensa et quo duceren-€tur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina €uteretur. et iam erat in aspectu Messalina clamitabatque €audiret Octaviae et Britannici matrem, cum obstrepere €accusator, Silium et nuptias referens; simul codicillos €libidinum indices tradidit, quis visus Caesaris averteret. €nec multo post urbem ingredienti offerebantur communes €liberi, nisi Narcissus amoveri eos iussisset. Vibidiam €depellere nequivit quin multa cum invidia flagitaret ne €indefensa coniunx exitio daretur. igitur auditurum princi-€pem et fore diluendi criminis facultatem respondit: iret €interim virgo et sacra capesseret. @@Mirum inter haec silentium Claudi, Vitellius ignaro €propior: omnia liberto oboediebant. patefieri domum €adulteri atque illuc deduci imperatorem iubet. ac primum €in vestibulo effigiem patris Silii consulto senatus abolitam €demonstrat, tum quidquid avitum Neronibus et Drusis in €pretium probri cessisse. incensumque et ad minas erum-€pentem castris infert, parata contione militum; apud quos @1 €praemonente Narcisso pauca verba fecit: nam etsi iustum €dolorem pudor impediebat. continuus dehinc cohortium €clamor nomina reorum et poenas flagitantium; admotusque €Silius tribunali non defensionem, non moras temptavit, €precatus ut mors acceleraretur. eadem constantia et inlustres €equites Romani [cupido maturae necis fuit.] et Titium €Proculum, custodem a Silio Messalinae datum et indicium €offerentem, Vettium Valentem confessum et Pompeium €Vrbicum ac Saufeium Trogum ex consciis tradi ad supplicium €iubet. Decrius quoque Calpurnianus vigilum praefectus, €Sulpicius Rufus ludi procurator, Iuncus Vergilianus senator €eadem poena adfecti. @@Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste €clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, €qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset: aliis largitione €aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam; nec €cuiquam ante pereundum fuisse si Silius rerum poteretur. €commotum his et pronum ad misericordiam Caesarem €perpulere liberti ne tot inlustribus viris interfectis histrioni €consuleretur: sponte an coactus tam magna peccavisset, €nihil referre. ne Trauli quidem Montani equitis Romani €defensio recepta est. is modesta iuventa, sed corpore €insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina €proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem et fastidia. €Suillio Caesonino et Plautio Laterano mors remittitur, huic €ob patrui egregium meritum: Caesoninus vitiis protectus €est, tamquam in illo foedissimo coetu passus muliebria. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨‹˜¥@@Interim Messalina Lucullianis in hortis prolatare €vitam, componere preces, non nulla spe et aliquando ira: €tantum inter extrema superbiae gerebat. ac ni caedem eius €Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem. @1 €nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis dele-€nitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc €enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die €adesset. quod ubi auditum et languescere ira, redire amor €ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria €timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus €et tribuno, qui aderat, exequi caedem: ita imperatorem €iubere. custos et exactor e libertis Euodus datur; isque €raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente €matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis €eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque €ne percussorem opperiretur: transisse vitam neque aliud €quam morti decus quaerendum. sed animo per libidines €corrupto nihil honestum inerat; lacrimaeque et questus inriti €ducebantur, cum impetu venientium pulsae fores adstititque €tribunus per silentium, at libertus increpans multis et €servilibus probris. @@Tunc primum fortunam suam introspexit ferrumque €accepit, quod frustra iugulo aut pectori per trepidationem €admovens ictu tribuni transigitur. corpus matri concessum. €nuntiatumque Claudio epulanti perisse Messalinam, non €distincto sua an aliena manu. nec ille quaesivit, poposcitque €poculum et solita convivio celebravit. ne secutis quidem €diebus odii gaudii, irae tristitiae, ullius denique humani €adfectus signa dedit, non cum laetantis accusatores aspiceret, €non cum filios maerentis. iuvitque oblivionem eius senatus €censendo nomen et effigies privatis ac publicis locis demo-€vendas. decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum €fastidii eius, cum super Pallantem et Callistum ageret, €%honesta quidem, sed ex quis deterrima orerentur [tristitiis €multis]. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER XII}1 ‘@@Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud €libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis €vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore €ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem €formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare. €sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M. Lollii €consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic €Pallas, illi Callistus fautores aderant; at Aelia Paetina €e familia Tuberonum Narcisso fovebatur. ipse huc modo, €modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus, €discordantis in consilium vocat ac promere sententiam et €adicere rationes iubet. @@Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam €Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum €disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam noverca-€libus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis €pignora. Callistus improbatam longo discidio, ac si rursum €adsumeretur, eo ipso superbam; longeque rectius Lolliam €induci, quando nullos liberos genuisset, vacuam aemulatione €et privignis parentis loco futuram. at Pallas id maxime in €Agrippina laudare quod Germanici nepotem secum traheret, €dignum prorsus imperatoria fortuna: stirpem nobilem et €familiae [2Iuliae]2 Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina €expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum €aliam in domum ferret. @1 @@Praevaluere haec adiuta Agrippinae inlecebris: ad €eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit €patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria €iam uteretur. nam ubi sui matrimonii certa fuit, struere €maiora nuptiasque Domitii, quem ex Cn. Ahenobarbo €genuerat, et Octaviae Caesaris filiae moliri; quod sine €scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat €Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumpha-€lium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia €vulgi. sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui €non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa. @@Igitur Vitellius, nomine censoris servilis fallacias €obtegens ingruentiumque dominationum provisor, quo gra-€tiam Agrippinae pararet, consiliis eius implicari, ferre crimina €in Silanum, cuius sane decora et procax soror, Iunia Calvina, €haud multum ante Vitellii nurus fuerat. hinc initium €accusationis; fratrumque non incestum, sed incustoditum €amorem ad infamiam traxit. et praebebat Caesar auris, €accipiendis adversus generum suspicionibus caritate filiae €promptior. at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno €praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, €quamquam lecto pridem senatu lustroque condito. simul €adfinitatem Claudius diremit, adactusque Silanus eiurare €magistratum, et reliquus praeturae dies in Eprium Marcellum €conlatus est. @@C. Pompeio Q. Veranio consulibus pactum inter €Claudium et Agrippinam matrimonium iam fama, iam €amore inlicito firmabatur; necdum celebrare sollemnia €nuptiarum audebant, nullo exemplo deductae in domum €patrui fratris filiae: quin et incestum ac, si sperneretur, ne €in malum publicum erumperet metuebatur. nec ante @1 €omissa cunctatio quam Vitellius suis artibus id perpetrandum €sumpsit. percontatusque Caesarem an iussis populi, an €auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se civium et €consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet. €ipse curiam ingreditur, summamque rem publicam agi €obtestans veniam dicendi ante alios exposcit orditurque: €gravissimos principis labores, quis orbem terrae capessat, €egere adminiculis ut domestica cura vacuus in commune €consulat. quod porro honestius censoriae mentis leva-€mentum quam adsumere coniugem, prosperis dubiisque €sociam, cui cogitationes intimas, cui parvos liberos tradat, €non luxui aut voluptatibus adsuefactus, sed qui prima ab €iuventa legibus obtemperavisset. @@Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque €patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando €maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere €feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem. nec €diu anquirendum quin Agrippina claritudine generis anteiret: €datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes €honestas. id vero egregium, quod provisu deum vidua €iungeretur principi sua tantum matrimonia experto. audi-€visse a parentibus, vidisse ipsos abripi coniuges ad libita €Caesarum: procul id a praesenti modestia. statueretur €immo documentum, quo uxorem imperator acciperet. €at enim nova nobis in fratrum filias coniugia: sed €aliis gentibus sollemnia, neque lege ulla prohibita; et €sobrinarum diu ignorata tempore addito percrebuisse. €morem accommodari prout conducat, et fore hoc quoque €in iis quae mox usurpentur. @@Haud defuere qui certatim, si cunctaretur Caesar, vi @1 €acturos testificantes erumperent curia. conglobatur promisca €multitudo populumque Romanum eadem orare clamitat. €nec Claudius ultra expectato obvius apud forum praebet se €gratantibus, senatumque ingressus decretum postulat quo €iustae inter patruos fratrumque filias nuptiae etiam in poste-€rum statuerentur. nec tamen repertus est nisi unus talis €matrimonii cupitor, Alledius Severus eques Romanus, quem €plerique Agrippinae gratia impulsum ferebant. versa ex eo €civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, €ut Messalina, rebus Romanis inludenti. adductum et €quasi virile servitium: palam severitas ac saepius superbia; €nihil domi impudicum, nisi dominationi expediret. cupido €auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno €pararetur. @@Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo €usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad €invidiam. Calvina soror eius Italia pulsa est. addidit €Claudius sacra ex legibus Tulli regis piaculaque apud lucum €Dianae per pontifices danda, inridentibus cunctis quod €poenae procurationesque incesti id temporis exquirerentur. €at Agrippina ne malis tantum facinoribus notesceret veniam €exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum €in publicum rata ob claritudinem studiorum eius, utque €Domitii pueritia tali magistro adolesceret et consiliis eiusdem þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜ˆˆ‹ad spem dominationis uterentur, quia Seneca fidus in Agrip-€pinam memoria beneficii et infensus Claudio dolore iniuriae €credebatur. @@Placitum dehinc non ultra cunctari, sed designatum €consulem Mammium Pollionem ingentibus promissis indu-€cunt sententiam expromere, qua oraretur Claudius de-€spondere Octaviam Domitio, quod aetati utriusque non @1 €absurdum et maiora patefacturum erat. Pollio haud dis-€paribus verbis ac nuper Vitellius censet; despondeturque €Octavia, ac super priorem necessitudinem sponsus iam €et gener Domitius aequari Britannico studiis matris, arte €eorum quis ob accusatam Messalinam ultio ex filio time-€batur. @@Per idem tempus legati Parthorum ad expetendum, ut €rettuli, Meherdaten missi senatum ingrediuntur mandataque €in hunc modum incipiunt: non se foederis ignaros nec €defectione a familia Arsacidarum venire, set filium Vononis, €nepotem Phraatis accersere adversus dominationem Gotarzis €nobilitati plebique iuxta intolerandam. iam fratres, iam €propinquos, iam longius sitos caedibus exhaustos; adici €coniuges gravidas, liberos parvos, dum socors domi, bellis €infaustus ignaviam saevitia tegat. veterem sibi ac publice €coeptam nobiscum amicitiam, et subveniendum sociis virium €aemulis cedentibusque per reverentiam. ideo regum obsides €liberos dari ut, si domestici imperii taedeat, sit regressus ad €principem patresque, quorum moribus adsuefactus rex melior €adscisceretur. @@Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem €Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque €divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, €omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. €addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non domi-€nationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clemen-€tiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora €capesseret. hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum €urbis, spectatae ad id modestiae: ac tamen ferenda regum €ingenia neque usui crebras mutationes. rem Romanam huc @1 €satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus €quietem velit. datum posthac C. Cassio, qui Syriae praeerat, €deducere iuvenem ripam ad Euphratis. @@Ea tempestate Cassius ceteros praeminebat peritia €legum: nam militares artes per otium ignotae, industriosque €aut ignavos pax in aequo tenet. ac tamen quantum sine €bello dabatur, revocare priscum morem, exercitare legiones, €cura provisu perinde agere ac si hostis ingrueret: ita €dignum maioribus suis et familia Cassia per illas quoque €gentis celebrata. igitur excitis quorum de sententia petitus €rex, positisque castris apud Zeugma, unde maxime pervius €amnis, postquam inlustres Parthi rexque Arabum Acbarus €advenerat, monet Meherdaten barbarorum impetus acris €cunctatione languescere aut in perfidiam mutari: ita urgeret €coepta. quod spretum fraude Acbari, qui iuvenem ignarum €et summam fortunam in luxu ratum multos per dies attinuit €apud oppidum Edessam. et vocante Carene promptasque €res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopo-€tamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, €quia hiems occipiebat. @@Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos €propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque €amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates €societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per €occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu €urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, [2et]2 castellum insigne €fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum €proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes €apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipie- @1 €bat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per €quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui €adornatos sistant. equi ubi pharetras telis onustas accepere, €per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum €anhelitu redeunt. rursum deus, qua silvas pererraverit, €nocturno visu demonstrat, reperiunturque fusae passim €ferae. @@Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, €flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per €insectationes et nuntios ad proelium vocaretur, nectere €moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad €fidem hostis emercari. ex quis Izates Adiabeno, mox €Acbarus Arabum cum exercitu abscedunt, levitate gentili, €et quia experimentis cognitum est barbaros malle Roma €petere reges quam habere. at Meherdates validis auxiliis €nudatus, ceterorum proditione suspecta, quod unum reli-€quum, rem in casum dare proelioque experiri statuit. nec €detrectavit pugnam Gotarzes deminutis hostibus ferox; €concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec €Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo €globus circumveniret. tum omni spe perdita Meherdates, €promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius vincitur €traditurque victori. atque ille non propinquum neque €Arsacis de gente, sed alienigenam et Romanum increpans, €auribus decisis vivere iubet, ostentui clementiae suae et €in nos dehonestamento. dein Gotarzes morbo obiit, €accitusque in regnum Vonones Medos tum praesidens. €nulla huic prospera aut adversa quis memoraretur: brevi €et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in €filium eius Vologesen translatae. @@At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, @1 €postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus €abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa €rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite €Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas; €postremo exercitu coacto regem Dandaridarum exturbat €imperioque eius potitur. quae ubi cognita et iam iamque €Bosporum invasurus habebatur, diffisi propriis viribus €Aquila et Cotys, quia Zorsines Siracorum rex hostilia €resumpserat, externas et ipsi gratias quaesivere missis legatis €ad Eunonen qui Aorsorum genti praesidebat. nec fuit €in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem €Mithridaten ostentantibus. igitur pepigere, equestribus €proeliis Eunones certaret, obsidia urbium Romani capes-€serent. @@Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et €terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris €in armis. sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum €Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos €popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum. €exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam €circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac €fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus €et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida €erant; eductaeque altius turres facibus atque hastis turba-€bant obsessos. ac ni proelium nox diremisset, coepta €patrataque expugnatio eundem intra diem foret. @@Postero misere legatos, veniam liberis corporibus €orantis: servitii decem milia offerebant. quod aspernati €sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam €multitudinem custodia cingere arduum: belli potius iure @1 €caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum €caedis. excidio Vspensium metus ceteris iniectus, nihil €tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes €loci amnesque et urbes iuxta perrumperentur. igitur €Zorsines, diu pensitato Mithridatisne rebus extremis an €patrio regno consuleret, postquam praevaluit gentilis utilitas, €datis obsidibus apud effigiem Caesaris procubuit, magna €gloria exercitus Romani, quem incruentum et victorem €tridui itinere afuisse ab amne Tanai constitit. sed in €regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae €mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere €barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium inter-€fectis. @@Interea Mithridates nullo in armis subsidio consultat €cuius misericordiam experiretur. frater Cotys, proditor €olim, deinde hostis, metuebatur: Romanorum nemo id €auctoritatis aderat ut promissa eius magni penderentur. €ad Eunonen convertit, propriis odiis [2non]2 infensum et recens €coniuncta nobiscum amicitia validum. igitur cultu vultuque €quam maxime ad praesentem fortunam comparato regiam €ingreditur genibusque eius provolutus 'Mithridates' inquit €'terra marique Romanis per tot annos quaesitus sponte þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜’ˆŠadsum: utere, ut voles, prole magni Achaemenis, quod €mihi solum hostes non abstulerunt.' @@At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et €prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque €quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae €veniae delegerit. simul legatos litterasque ad Caesarem €in hunc modum mittit: populi Romani imperatoribus, €magnarum nationum regibus primam ex similitudine for- @1 €tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem €victoriae esse. bellorum egregios finis quoties ignoscendo €transigatur: sic Zorsini victo nihil ereptum. pro Mithri-€date, quando gravius mereretur, non potentiam neque €regnum precari, sed ne triumpharetur neve poenas capite €expenderet. @@At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, €dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere €armis rectius foret. hinc dolor iniuriarum et libido vin-€dictae adigebat: sed disserebatur contra suscipi bellum €avio itinere, importuoso mari; ad hoc reges ferocis, vagos €populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula €ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum €infamiae, si pellerentur. quin adriperet oblata et servaret €exulem, cui inopi quanto longiorem vitam, tanto plus €supplicii fore. his permotus scripsit Eunoni, meritum €quidem novissima exempla Mithridaten, nec sibi vim ad €exequendum deesse: verum ita maioribus placitum, quanta €pervicacia in hostem, tanta beneficentia adversus supplices €utendum; nam triumphos de populis regnisque integris €adquiri. @@Traditus posthac Mithridates vectusque Romam per €Iunium Cilonem, procuratorem Ponti, ferocius quam pro €fortuna disseruisse apud Caesarem ferebatur, elataque vox €eius in vulgum hisce verbis: 'non sum remissus ad te, sed €reversus: vel si non credis, dimitte et quaere.' vultu €quoque interrito permansit, cum rostra iuxta custodibus €circumdatus visui populo praeberetur. consularia insignia €Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur. @@Isdem consulibus atrox odii Agrippina ac Lolliae @1 €infensa, quod secum de matrimonio principis certavisset, €molitur crimina et accusatorem qui obiceret Chaldaeos, €magos interrogatumque Apollinis Clarii simulacrum super €nuptiis imperatoris. exim Claudius inaudita rea multa de €claritudine eius apud senatum praefatus, sorore L. Volusii geni-€tam, maiorem ei patruum Cottam Messalinum esse, Memmio €quondam Regulo nuptam (nam de G. Caesaris nuptiis con-€sulto reticebat), addidit perniciosa in rem publicam consilia €et materiem sceleri detrahendam: proin publicatis bonis €cederet Italia. ita quinquagies sestertium ex opibus im-€mensis exuli relictum. et Calpurnia inlustris femina per-€vertitur, quia formam eius laudaverat princeps, nulla €libidine, sed fortuito sermone, unde ira Agrippinae citra €ultima stetit. in Lolliam mittitur tribunus, a quo ad mortem €adigeretur. damnatus et lege repetundarum Cadius Rufus €accusantibus Bithynis. @@Galliae Narbonensi ob egregiam in patres reve-€rentiam datum ut senatoribus eius provinciae non exquisita €principis sententia, iure quo Sicilia haberetur, res suas €invisere liceret. Ituraeique et Iudaei defunctis regibus €Sohaemo atque Agrippa provinciae Syriae additi. Salutis €augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac €deinde continuari placitum. et pomerium urbis auxit €Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam €terminos urbis propagare datur. nec tamen duces Romani, €quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi €L. Sulla et divus Augustus. @@Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata: sed €initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, €noscere haud absurdum reor. igitur a foro boario, ubi €aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus ani-€malium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus @1 €ut magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis €interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, €mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum €Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed €a Tito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna €pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos €posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum. @@C. Antistio M. Suillio consulibus adoptio in Domi-€tium auctoritate Pallantis festinatur, qui obstrictus Agrippi-€nae ut conciliator nuptiarum et mox stupro eius inligatus, €stimulabat Claudium consuleret rei publicae, Britannici €pueritiam robore circumdaret: sic apud divum Augustum, €quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos; a €Tiberio super propriam stirpem Germanicum adsumptum: €se quoque accingeret iuvene partem curarum capessituro. €his evictus triennio maiorem natu Domitium filio anteponit, €habita apud senatum oratione eundem in quem a liberto €acceperat modum. adnotabant periti nullam antehac €adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab €Atto Clauso continuos duravisse. @@Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domi-€tium adulatione; rogataque lex qua in familiam Claudiam €et nomen Neronis transiret. augetur et Agrippina cogno-€mento Augustae. quibus patratis nemo adeo expers miseri-€cordiae fuit quem non Britannici fortuna maerore adficeret. €desolatus paulatim etiam servilibus ministeriis perintem-€pestiva novercae officia in ludibrium vertebat, intellegens @1 €falsi. neque enim segnem ei fuisse indolem ferunt, sive €verum, seu periculis commendatus retinuit famam sine €experimento. @@Sed Agrippina quo vim suam sociis quoque nationi-€bus ostentaret in oppidum Vbiorum, in quo genita erat, €veteranos coloniamque deduci impetrat, cui nomen inditum €e vocabulo ipsius. ac forte acciderat ut eam gentem €Rhenum transgressam avus Agrippa in fidem acciperet. €@@Isdem temporibus in superiore Germania trepidatum ad-€ventu Chattorum latrocinia agitantium. dein P. Pomponius €legatus auxiliaris Vangionas ac Nemetas, addito equite €alario, [2immittit,]2 monitos ut anteirent populatores vel dilapsis €improvisi circumfunderentur. et secuta consilium ducis €industria militum, divisique in duo agmina, qui laevum iter €petiverant recens reversos praedaque per luxum usos et €somno gravis circumvenere. aucta laetitia quod quosdam €e clade Variana quadragesimum post annum servitio €exemerant. @@At qui dextris et propioribus compendiis ierant, €obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda €famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi €Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine €ulciscendi casum pugnae praeberent. illi metu ne hinc €Romanus, inde Cherusci, cum quis aeternum discordant, €circumgrederentur, legatos in urbem et obsides misere; €decretusque Pomponio triumphalis honos, modica pars €famae eius apud posteros in quis carminum gloria praecellit. @@Per idem tempus Vannius Suebis a Druso Caesare €impositus pellitur regno, prima imperii aetate clarus acce- @1 €ptusque popularibus, mox diuturnitate in superbiam mutans €et odio accolarum, simul domesticis discordiis circumventus. €auctores fuere Vibilius Hermundurorum rex et Vangio ac €Sido sorore Vannii geniti. nec Claudius, quamquam saepe €oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio €perfugium promittens, si pelleretur; scripsitque Palpellio €Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e €provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis €et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram €quoque pacem turbarent. nam vis innumera, Lugii aliae-€que gentes, adventabant, fama ditis regni, quod Vannius €triginta per annos praedationibus et vectigalibus auxerat. €ipsi manus propria pedites, eques e Sarmatis Iazugibus erat, €impar multitudini hostium, eoque castellis sese defensare €bellumque ducere statuerat. @@Sed Iazuges obsidionis impatientes et proximos per €campos vagi necessitudinem pugnae attulere, quia Lugius €Hermundurusque illic ingruerant. igitur degressus castellis €Vannius funditur proelio, quamquam rebus adversis lauda-€tus quod et pugnam manu capessiit et corpore adverso €vulnera excepit. ceterum ad classem in Danuvio oppe-€rientem perfugit; secuti mox clientes et acceptis agris in €Pannonia locati sunt. regnum Vangio ac Sido inter se þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜žˆ‰partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an €servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa €caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt. @@At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae €res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen- @1 €tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme €iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus €metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui €restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur €infensaque et infida pax non duci, non militi requiem per-€mitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avo-€nam [2inter]2 et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi €Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia socie-€tatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus cir-€cumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti €aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea muni-€menta dux Romanus, quamquam sine robore legionum so-€cialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis €cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc €dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos €turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis €effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius €legati M. Ostorius servati civis decus meruit. @@Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter €et pacem dubitabant, et ductus in Decangos exercitus. va-€stati agri, praedae passim actae, non ausis aciem hostibus, €vel si ex occulto carpere agmen temptarent, punito dolo. €iamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam €aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere du-€cem, destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus €firmatis. et Brigantes quidem, paucis qui arma coeptabant €interfectis, in reliquos data venia, resedere: Silurum gens €non atrocitate, non clementia mutabatur, quin bellum exer-€ceret castrisque legionum premenda foret. id quo prom-€ptius veniret, colonia Camulodunum valida veteranorum @1 €manu deducitur in agros captivos, subsidium adversus €rebellis et imbuendis sociis ad officia legum. @@Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Cara-€taci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera €extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret. €sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, €transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem no-€stram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad €proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna €et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua €clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit: €et praefluebat amnis vado incerto, catervaeque armatorum €pro munimentis constiterant. @@Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare €animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli inci-€tamentis: enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem, €illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut servi-€tutis aeternae initium fore; vocabatque nomina maiorum, €qui dictatorem Caesarem pepulissent, quorum virtute vacui €a securibus et tributis intemerata coniugum et liberorum €corpora retinerent. haec atque talia dicenti adstrepere €vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non €vulneribus cessuros. @@Obstupefecit ea alacritas ducem Romanum; simul €obiectus amnis, additum vallum, imminentia iuga, nihil nisi €atrox et propugnatoribus frequens terrebat. sed miles €proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare; €praefectique [2et]2 tribuni paria disserentes ardorem exercitus €intendebant. tum Ostorius, circumspectis quae impene-€trabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud @1 €difficulter evadit. ubi ventum ad aggerem, dum missilibus €certabatur, plus vulnerum in nos et pleraeque caedes orie-€bantur: postquam facta testudine rudes et informes saxo-€rum compages distractae parque comminus acies, decedere €barbari in iuga montium. sed eo quoque inrupere feren-€tarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto €gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos €nulla loricarum galearumve tegmina; et si auxiliaribus re-€sisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, €spathis et hastis auxiliarium sternebantur. clara ea victoria €fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem €accepti. @@Ipse, ut ferme intuta sunt adversa, cum fidem Car-€timanduae reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victori-€bus traditus est, nono post anno quam bellum in Britannia €coeptum. unde fama eius evecta insulas et proximas pro-€vincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebant-€que visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset. €ne Romae quidem ignobile Carataci nomen erat; et Caesar €dum suum decus extollit, addidit gloriam victo. vocatus €quippe ut ad insigne spectaclum populus: stetere in armis €praetoriae cohortes campo qui castra praeiacet. tunc ince-€dentibus regiis clientulis phalerae torques quaeque bellis €externis quaesiverat traducta, mox fratres et coniunx et filia, €postremo ipse ostentatus. ceterorum preces degeneres €fuere ex metu: at non Caratacus aut vultu demisso aut €verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, in hunc €modum locutus est. @@'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum @1 €prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc €urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses €claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem €foedere [2in]2 pacem accipere. praesens sors mea ut mihi €informis, sic tibi magnifica est. habui equos viros, arma €opes: quid mirum si haec invitus amisi? nam si vos €omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem €accipiant? si statim deditus traderer, neque mea fortuna €neque tua gloria inclaruisset; et supplicium mei oblivio €sequeretur: at si incolumem servaveris, aeternum exemplar €clementiae ero.' ad ea Caesar veniam ipsique et coniugi €et fratribus tribuit. atque illi vinclis absoluti Agrippinam €quoque, haud procul alio suggestu conspicuam, isdem qui-€bus principem laudibus gratibusque venerati sunt. novum €sane et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis €praesidere: ipsa semet parti a maioribus suis imperii sociam €ferebat. @@Vocati posthac patres multa et magnifica super ca-€ptivitate Carataci disseruere, neque minus id clarum quam €quod Syphacem P. Scipio, Persen L. Paulus, et si qui alii €vinctos reges populo Romano ostendere. censentur Ostorio €triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, €sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta €apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis €acrius ad ultionem exarsere. praefectum castrorum et €legionarias cohortis extruendis apud Siluras praesidiis re-€lictas circumfundunt. ac ni cito nuntiis ex castellis proxi-€mis subventum foret copiarum obsidio occidione obcubuis- @1 €sent: praefectus tamen et octo centuriones ac promptissimus €quisque e manipulis cecidere. nec multo post pabulantis €nostros missasque ad subsidium turmas profligant. @@Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo €fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum €robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere €hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc €proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per pa-€ludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob €praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua €Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris €Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias €traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. €igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incau-€tius populantis intercepere; spoliaque et captivos largiendo €ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum €taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hosti-€bus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, €at certe bellum absumpsisset. @@At Caesar cognita morte legati, ne provincia sine €rectore foret, A. Didium suffecit. is propere vectus non €tamen integras res invenit, adversa interim legionis pugna, þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜¨„cui Manlius Valens praeerat; auctaque et apud hostis eius €rei fama, quo venientem ducem exterrerent, atque illo au-€gente audita, ut maior laus compositis et, si duravissent, €venia iustior tribueretur. Silures id quoque damnum intu-€lerant lateque persultabant, donec adcursu Didii pellerentur. €sed post captum Caratacum praecipuus scientia rei mili-€taris Venutius, e Brigantum civitate, ut supra memoravi, @1 €fidusque diu et Romanis armis defensus, cum Cartiman-€duam reginam matrimonio teneret; mox orto discidio et €statim bello etiam adversus nos hostilia induerat. sed €primo tantum inter ipsos certabatur, callidisque Cartiman-€dua artibus fratrem ac propinquos Venutii intercepit. inde €accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio €subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius €invadunt. quod nobis praevisum, et missae auxilio co-€hortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis €laetior fuit. neque dispari eventu pugnatum a legione, cui €Caesius Nasica praeerat; nam Didius senectute gravis €et multa copia honorum per ministros agere et arcere €hostem satis habebat. haec, quamquam a duobus pro prae-€toribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud €perinde ad memoriam sui valerent: ad temporum ordinem €redeo. @@Ti. Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consu-€libus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei pu-€blicae habilis videretur. et Caesar adulationibus senatus €libens cessit ut vicesimo aetatis anno consulatum Nero €iniret atque interim designatus proconsulare imperium extra €urbem haberet ac princeps iuventutis appellaretur. addi-€tum nomine eius donativum militi, congiarium plebei. et €ludicro circensium, quod adquirendis vulgi studiis edeba-€tur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali veste tra-€vecti sunt: spectaret populus hunc decore imperatorio, €illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque prae-€sumeret. simul qui centurionum tribunorumque sortem €Britannici miserabantur, remoti fictis causis et alii per €speciem honoris; etiam libertorum si quis incorrupta fide, @1 €depellitur tali occasione. obvii inter se Nero Britannicum €nomine, ille Domitium salutavere. quod ut discordiae ini-€tium Agrippina multo questu ad maritum defert: sperni €quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit €populus, intra penatis abrogari; ac nisi pravitas tam in-€fensa docentium arceatur, eruptura in publicam perniciem. €commotus his quasi criminibus optimum quemque educato-€rem filii exilio aut morte adficit datosque a noverca custodiae €eius imponit. @@Nondum tamen summa moliri Agrippina audebat, €ni praetoriarum cohortium cura exolverentur Lusius Geta €et Rufrius Crispinus, quos Messalinae memores et liberis €eius devinctos credebat. igitur distrahi cohortis ambitu €duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore discipli-€nam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad €Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen €cuius sponte praeficeretur. suum quoque fastigium Agrip-€pina extollere altius: carpento Capitolium ingredi, qui €honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus veneratio-€nem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem €eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, €unicum ad hunc diem exemplum est. inter quae praeci-€puus propugnator eius Vitellius, validissima gratia, aetate €extrema (adeo incertae sunt potentium res) accusatione €corripitur, deferente Iunio Lupo senatore. is crimina ma-€iestatis et cupidinem imperii obiectabat; praebuissetque €auris Caesar, nisi Agrippinae minis magis quam precibus €mutatus esset, ut accusatori aqua atque igni interdiceret. €hactenus Vitellius voluerat. @@Multa eo anno prodigia evenere. insessum diris €avibus Capitolium, crebris terrae motibus prorutae domus, @1 €ac dum latius metuitur, trepidatione vulgi invalidus quisque €obtriti; frugum quoque egestas et orta ex eo fames in pro-€digium accipiebatur. nec occulti tantum questus, sed iura €reddentem Claudium circumvasere clamoribus turbidis, €pulsumque in extremam fori partem vi urgebant, donec €militum globo infensos perrupit. quindecim dierum ali-€menta urbi, non amplius superfuisse constitit, magnaque €deum benignitate et modestia hiemis rebus extremis sub-€ventum. at hercule olim Italia legionibus longinquas in €provincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate €laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus, €navibusque et casibus vita populi Romani permissa est. @@Eodem anno bellum inter Armenios Hiberosque €exortum Parthis quoque ac Romanis gravissimorum inter se €motuum causa fuit. genti Parthorum Vologeses imperi-€tabat, materna origine ex paelice Graeca, concessu fratrum €regnum adeptus; Hiberos Pharasmanes vetusta posses-€sione, Armenios frater eius Mithridates obtinebat opibus €nostris. erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, de-€cora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, €claraque inter accolas fama. is modicum Hiberiae regnum €senecta patris detineri ferocius crebriusque iactabat quam €ut cupidinem occultaret. igitur Pharasmanes iuvenem po-€tentiae promptum et studio popularium accinctum, vergen-€tibus iam annis suis metuens, aliam ad spem trahere et €Armeniam ostentare, pulsis Parthis datam Mithridati a €semet memorando: sed vim differendam et potiorem dolum €quo incautum opprimerent. ita Radamistus simulata ad-€versus patrem discordia tamquam novercae odiis impar €pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem @1 €liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit, €ignaro et ornante insuper Mithridate. @@Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad €patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, €cetera armis exequenda. interim Pharasmanes belli causas €confingit: proelianti sibi adversus regem Albanorum et €Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque in-€iuriam excidio ipsius ultum iturum; simul magnas copias €filio tradidit. ille inruptione subita territum exutumque €campis Mithridaten compulit in castellum Gorneas, tutum €loco ac praesidio militum, quis Caelius Pollio praefectus, €centurio Casperius praeerat. nihil tam ignarum barbaris €quam machinamenta et astus oppugnationum: at nobis ea €pars militiae maxime gnara est. ita Radamistus frustra vel €cum damno temptatis munitionibus obsidium incipit; et €cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obte-€stante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi €Romani scelere et pecunia verterentur. postremo quia €multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus €obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen €bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae €doceret quo in statu Armenia foret. @@Digressu centurionis velut custode exolutus prae-€fectus hortari Mithridaten ad sanciendum foedus, coniun-€ctionem fratrum ac priorem aetate Pharasmanen et cetera €necessitudinum nomina referens, quod filiam eius in matri-€monio haberet, quod ipse Radamisto socer esset: non €abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores; €et satis cognitam Armeniorum perfidiam, nec aliud subsidii @1 €quam castellum commeatu egenum: ne dubia tentare armis €quam incruentas condiciones mallet. cunctante ad ea €Mithridate et suspectis praefecti consiliis, quod paelicem €regiam polluerat inque omnem libidinem venalis habebatur, €Casperius interim ad Pharasmanen pervadit, utque Hiberi €obsidio decedant expostulat. ille propalam incerta et €saepius molliora respondens, secretis nuntiis monet Rada-€mistum obpugnationem quoquo modo celerare. augetur €flagitii merces, et Pollio occulta corruptione impellit milites €ut pacem flagitarent seque praesidium omissuros minita-€rentur. qua necessitate Mithridates diem locumque foederi €accepit castelloque egreditur. @@Ac primo Radamistus in amplexus eius effusus €simulare obsequium, socerum ac parentem appellare; adicit €ius iurandum, non ferro, non veneno vim adlaturum; simul €in lucum propinquum trahit, provisum illic sacrificii paratum €dictitans, ut diis testibus pax firmaretur. mos est regibus, €quoties in societatem coeant, implicare dextras pollicesque €inter se vincire nodoque praestringere: mox ubi sanguis in þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜¯ˆˆartus [2se]2 extremos suffuderit, levi ictu cruorem eliciunt atque €invicem lambunt. id foedus arcanum habetur quasi mutuo €cruore sacratum. sed tunc qui ea vincla admovebat, deci-€disse simulans genua Mithridatis invadit ipsumque pro-€sternit; simulque concursu plurium iniciuntur catenae. ac €compede, quod dedecorum barbaris, trahebatur; mox quia €vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat. €et erant contra qui tantam fortunae commutationem misera- @1 €rentur; secutaque cum parvis liberis coniunx cuncta lamen-€tatione complebat. diversis et contectis vehiculis abduntur, €dum Pharasmanis iussa exquirerentur. illi cupido regni €fratre et filia potior animusque sceleribus paratus; visui €tamen consuluit, ne coram interficeret. et Radamistus, €quasi iuris iurandi memor, non ferrum, non venenum in €sororem et patruum expromit, sed proiectos in humum et €veste multa gravique opertos necat. filii quoque Mithri-€datis quod caedibus parentum inlacrimaverant trucidati €sunt. @@At Quadratus cognoscens proditum Mithridaten et €regnum ab interfectoribus obtineri, vocat consilium, docet €acta et an ulcisceretur consultat. paucis decus publicum €curae, plures tuta disserunt: omne scelus externum cum €laetitia habendum; semina etiam odiorum iacienda, ut €saepe principes Romani eandem Armeniam specie largi-€tionis turbandis barbarorum animis praebuerint: poteretur €Radamistus male partis, dum invisus infamis, quando id €magis ex usu quam si cum gloria adeptus foret. in hanc €sententiam itum. ne tamen adnuisse facinori viderentur et €diversa Caesar iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut €abscederet a finibus Armeniis filiumque abstraheret. @@Erat Cappadociae procurator Iulius Paelignus, igna-€via animi et deridiculo corporis iuxta despiciendus, sed €Claudio perquam familiaris, cum privatus olim conversatione €scurrarum iners otium oblectaret. is Paelignus auxiliis pro-€vincialium contractis tamquam reciperaturus Armeniam, €dum socios magis quam hostis praedatur, abscessu suorum €et incursantibus barbaris praesidii egens ad Radamistum €venit; donisque eius evictus ultro regium insigne sumere @1 €cohortatur sumentique adest auctor et satelles. quod ubi €turpi fama divulgatum, ne ceteri quoque ex Paeligno con-€iectarentur, Helvidius Priscus legatus cum legione mittitur €rebus turbidis pro tempore ut consuleret. igitur propere €montem Taurum transgressus moderatione plura quam vi €composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium €belli adversus Parthos existeret. @@Nam Vologeses casum invadendae Armeniae obve-€nisse ratus, quam a maioribus suis possessam externus rex €flagitio obtineret, contrahit copias fratremque Tiridaten de-€ducere in regnum parat, ne qua pars domus sine imperio €ageret. incessu Parthorum sine acie pulsi Hiberi, urbesque €Armeniorum Artaxata et Tigranocerta iugum accepere. €deinde atrox hiems et parum provisi commeatus et orta €ex utroque tabes perpellunt Vologesen omittere praesentia. €vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, trucu-€lentior quam antea, tamquam adversus defectores et in €tempore rebellaturos. atque illi quamvis servitio sueti €patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt. @@Nec aliud Radamisto subsidium fuit quam pernici-€tas equorum, quis seque et coniugem abstulit. sed coniunx €gravida primam utcumque fugam ob metum hostilem et €mariti caritatem toleravit; post festinatione continua, ubi €quati uterus et viscera vibrantur, orare ut morte honesta €contumeliis captivitatis eximeretur. ille primo amplecti €adlevare adhortari, modo virtutem admirans, modo timore €aeger ne quis relicta poteretur. postremo violentia amoris €et facinorum non rudis destringit acinacen vulneratamque €ripam ad Araxis trahit, flumini tradit ut corpus etiam €auferretur: ipse praeceps Hiberos ad patrium regnum per- @1 €vadit. interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida in €eluvie spirantem ac vitae manifestam advertere pastores, €et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant €vulnus, agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et €casu in urbem Artaxata ferunt; unde publica cura deducta €ad Tiridaten comiterque excepta cultu regio habita est. @@Fausto Sulla Salvio Othone consulibus Furius Scri-€bonianus in exilium agitur, quasi finem principis per Chal-€daeos scrutaretur. adnectebatur crimini Vibia mater eius, €ut casus prioris (nam relegata erat) impatiens. pater Scribo-€niani Camillus arma per Dalmatiam moverat; idque ad €clementiam trahebat Caesar, quod stirpem hostilem iterum €conservaret. neque tamen exuli longa posthac vita fuit: morte €fortuita an per venenum extinctus esset, ut quisque credidit, €vulgavere. de mathematicis Italia pellendis factum senatus €consultum atrox et inritum. laudati dehinc oratione prin-€cipis qui ob angustias familiaris ordine senatorio sponte €cederent, motique qui remanendo impudentiam paupertati €adicerent. @@Inter quae refert ad patres de poena feminarum €quae servis coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino €ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis €haberentur. Pallanti, quem repertorem eius relationis €ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies €sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. €additum a Scipione Cornelio grates publice agendas, quod €regibus Arcadiae ortus veterrimam nobilitatem usui publico €postponeret seque inter ministros principis haberi sineret. €adseveravit Claudius contentum honore Pallantem intra €priorem paupertatem subsistere. et fixum est [2aere]2 publico @1 €senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies pos-€sessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur. @@At non frater eius, cognomento Felix, pari modera-€tione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta €malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane €praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, post-€quam * * * cognita caede eius haud obtemperatum esset, €manebat metus ne quis principum eadem imperitaret. €atque interim Felix intempestivis remediis delicta accende-€bat, aemulo ad deterrima Ventidio [2Cumano]2, cui pars €provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, €Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu €regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, €immittere latronum globos, componere insidias et aliquando €proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores €referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum €arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello €provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset. nec diu €adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, €dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix €cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis €auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed €Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in €tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damna-€tusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies €provinciae reddita. @@Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus €Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc €Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde @1 €decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac €plerumque in mercatores et navicularios audebant. obses-€saque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium €equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri €circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proe-€lium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus €blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum €barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque €primoribus interfectis ceteros clementia composuit. @@Sub idem tempus inter lacum Fucinum amnemque €Lirim perrupto monte, quo magnificentia operis a pluri-€bus viseretur, lacu in ipso navale proelium adornatur, ut €quondam Augustus structo trans Tiberim stagno, sed levi-€bus navigiis et minore copia ediderat. Claudius triremis €quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, €cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen €spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, €impetus navium et proelio solita. in ratibus praetoriarum þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜¸ˆŠcohortium manipuli turmaeque adstiterant, antepositis €propugnaculis ex quis catapultae ballistaeque tenderentur. €reliqua lacus classiarii tectis navibus obtinebant. ripas et €collis montiumque edita in modum theatri multitudo €innumera complevit, proximis e municipiis et alii urbe €ex ipsa, visendi cupidine aut officio in principem. ipse €insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde €aurata praesedere. pugnatum quamquam inter sontis €fortium virorum animo, ac post multum vulnerum occi-€dioni exempti sunt. @@Sed perfecto spectaculo apertum aquarum iter. €incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus @1 €ima vel media. eoque tempore interiecto altius effossi €specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum €spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam. €quin et convivium effluvio lacus adpositum magna formi-€dine cunctos adfecit, quia vis aquarum prorumpens proxima €trahebat, convulsis ulterioribus aut fragore et sonitu exter-€ritis. simul Agrippina trepidatione principis usa ministrum €operis Narcissum incusat cupidinis ac praedarum. nec €ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius €arguens. @@D. Iunio Q. Haterio consulibus sedecim annos natus €Nero Octaviam Caesaris filiam in matrimonium accepit. €utque studiis honestis [2et]2 eloquentiae gloria enitesceret, €causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et €Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis €vetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico €munere solverentur. eodem oratore Bononiensi coloniae €igni haustae subventum centies sestertii largitione. reddita €Rhodiis libertas, adempta saepe aut firmata, prout bellis €externis meruerant aut domi seditione deliquerant; tribu-€tumque Apamensibus terrae motu convulsis in quinquen-€nium remissum. @@At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur €eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus €inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio €Prisco. legatus is Tauri Africam imperio proconsulari €regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, €ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius €falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae €suae attulit ante sententiam senatus. Tarquitius tamen @1 €curia exactus est; quod patres odio delatoris contra ambitum €Agrippinae pervicere. @@Eodem anno saepius audita vox principis, parem €vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum €ac si ipse statuisset. ac ne fortuito prolapsus videretur, €senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et €uberius. nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto €praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi €iusserat ac si magistratus Romani constituissent; mox alias €per provincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim €a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit, de €quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis €rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum loca-€retur, aut rursum Serviliae leges senatui iudicia redderent, €Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue bellarent. €sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice €valebant. C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris €opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare. €Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum €praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius €libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus €adaequaverit. @@Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque €super antiquitate eorum memoravit: Argivos vel Coeum €Latonae parentem vetustissimos insulae cultores; mox €adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque €inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum €referens et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam €dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem €familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo €vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram @1 €insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem €in populum Romanum merita sociasque victorias potuisse €tradi: set Claudius facilitate solita quod uni concesserat €nullis extrinsecus adiumentis velavit. @@At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem €onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere. €orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate €bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri €Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac €copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico €bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut €Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares €merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus €terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo €commeatu opportuna forent. @@Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio €Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus €Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, €redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris €adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod €priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora €legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia €vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter €undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad €portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post €magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, €adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens €fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium €remissa. @1 @@M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum €in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa €ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii €examen apium insedit; biformis hominum partus et suis €fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numeraba-€tur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, €quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos €intra mensis defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina, €vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut €coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et €celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus €causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo €Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius €soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas €opes multum distabant; et utraque impudica, infamis, €violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua €ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerri-€mum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret: €nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum €devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio €dare imperium, tolerare imperitantem nequibat. @@Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devo-€tionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam €servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors €indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis €magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur €certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero €poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam €usui eius impenderet. convictam Messalinam et Silium; €pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret; @1 €Britannico successore nullum principi metum: at novercae €insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si €impudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne €impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne €quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora €habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, €robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos, €modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos €depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur. @@In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, €refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum €Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et €oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de €genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus €proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus €supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Œ˜Âˆˆrediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem €et mortem differret. deligitur artifex talium vocabulo €Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta €regni habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius €minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et €explorare gustu solitus. @@Adeoque cuncta mox pernotuere ut temporum €illorum scriptores prodiderint infusum delectabili boleto €venenum, nec vim medicaminis statim intellectam, socor-€diane an Claudii vinolentia; simul soluta alvus subvenisse €videbatur. igitur exterrita Agrippina et, quando ultima €timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi €Xenophontis medici conscientiam adhibet. ille tamquam €nisus evomentis adiuvaret, pinnam rapido veneno inlitam @1 €faucibus eius demisisse creditur, haud ignarus summa €scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. @@Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate €principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam €exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res €forent firmando Neronis imperio componuntur. iam €primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, €tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem €appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur. €Antoniam quoque et Octaviam sorores eius attinuit, et €cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire €in melius valetudinem principis, quo miles bona in spe €ageret tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum ad-€ventaret. @@Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus €palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur €ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi mo-€nente praefecto faustis vocibus exceptus inditur lecticae. €dubitavisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi €Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore quae €offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et con-€gruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum €paternae largitionis, imperator consalutatur. sententiam €militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud €provincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et €funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, €aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. €testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio €privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER XIII}1 ‘@@Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis €Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non €quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et domina-€tionibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream €eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius €L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi €fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni €et imperium per scelus adepto virum aetate composita, €insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum €posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. €haec causa necis. ministri fuere P. Celer eques Romanus €et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi. €ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius €quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii €libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera €custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito €principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi €gentiam mire congruebat. @@Ibaturque in caedes, nisi Afranius Burrus et Annaeus €Seneca obviam issent. hi rectores imperatoriae iuventae et €(rarum in societate potentiae) concordes, diversa arte ex €aequo pollebant, Burrus militaribus curis et severitate €morum, Seneca praeceptis eloquentiae et comitate honesta, €iuvantes in vicem, quo facilius lubricam principis aetatem, €si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. €certamen utrique unum erat contra ferociam Agrippinae, €quae cunctis malae dominationis cupidinibus flagrans €habebat in partibus Pallantem, quo auctore Claudius @1 €nuptiis incestis et adoptione exitiosa semet perverterat. €sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi €adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat. €propalam tamen omnes in eam honores cumulabantur, €signumque more militiae petenti tribuno dedit Optimae €matris. decreti et a senatu duo lictores, flamonium Clau-€diale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio. @@Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, €dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum €enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque €artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae €ab externis accidisse pronis animis audita: postquam ad €providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, €quamquam oratio a Seneca composita multum cultus prae-€ferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis €eius auribus accommodatum. adnotabant seniores, quibus €otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis €qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse. €nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et €Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, €eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat qua verba €expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus. €etiam G. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. €nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam €requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum €in alia detorsit: caelare, pingere, cantus aut regimen €equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis €inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. @@Ceterum peractis tristitiae imitamentis curiam ingres-€sus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus, €consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memora- @1 €vit, neque iuventam armis civilibus aut domesticis discordiis €imbutam; nulla odia, nullas iniurias nec cupidinem ultionis €adferre. tum formam futuri principatus praescripsit, ea €maxime declinans quorum recens flagrabat invidia. non €enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam €intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia €grassaretur; nihil in penatibus suis venale aut ambitioni €pervium; discretam domum et rem publicam. teneret €antiqua munia senatus, consulum tribunalibus Italia et €publicae provinciae adsisterent: illi patrum aditum prae-€berent, se mandatis exercitibus consulturum. @@Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta €sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis €emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores €necessitas esset. quod quidem adversante Agrippina, tam-€quam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui €in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo €foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non €adimeret. quin et legatis Armeniorum causam gentis apud €Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et €praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca €admonuisset venienti matri occurreret. ita specie pietatis €obviam itum dedecori. @@Fine anni turbidis rumoribus prorupisse rursum Par-€thos et rapi Armeniam adlatum est, pulso Radamisto, qui €saepe regni eius potitus, dein profugus, tum quoque bellum €deseruerat. igitur in urbe sermonum avida, quem ad €modum princeps vix septemdecim annos egressus suscipere €eam molem aut propulsare posset, quod subsidium in eo €qui a femina regeretur, num proelia quoque et obpugna-€tiones urbium et cetera belli per magistros administrari €possent, anquirebant. contra alii melius evenisse disserunt @1 €quam si invalidus senecta et ignavia Claudius militiae ad €labores vocaretur, servilibus iussis obtemperaturus. Burrum €tamen et Senecam multarum rerum experientia cognitos; €et imperatori quantum ad robur deesse, cum octavo decimo €aetatis anno Cn. Pompeius, nono decimo Caesar Octavianus €civilia bella sustinuerint? pleraque in summa fortuna au-€spiciis et consiliis quam telis et manibus geri. daturum €plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si €ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et €gratia subnixum per ambitum deligeret. @@Haec atque talia vulgantibus, Nero et iuventutem þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨—‚proximas per provincias quaesitam supplendis Orientis €legionibus admovere legionesque ipsas propius Armeniam €conlocari iubet, duosque veteres reges Agrippam et Antio-€chum expedire copias quis Parthorum finis ultro intrarent; €simul pontis per amnem Euphraten iungi; et minorem €Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum €insignibus regiis mandat. exortusque in tempore aemulus €Vologesi filius Vardanes: et abscessere Armenia Parthi, €tamquam differrent bellum. @@Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt €sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum €vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, €effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem €in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod €Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat €videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita €dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud €provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium €remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset @1 €additis cohortibus alisque quae [2in]2 Cappadocia hiemabant. €socii reges prout bello conduceret parere iussi: sed studia €eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut [2instaret]2 €famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere €confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum €habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam €intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore €ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiam-€que etiam specie inanium validus. @@Ceterum uterque ad Vologesen regem nuntiis mone-€bant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam €prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret. €et Vologeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut €aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit €nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos cen-€turio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa €adito rege. quod postquam Corbuloni cognitum est, ire €praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides €iubet. hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium €ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus €legatisque, qui eos ducebant, permissum. atque illi re-€centem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbu-€lonem praetulere. unde discordia inter duces, querente €Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante €contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos €obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum €mutaret. Nero quo componeret diversos sic evulgari iussit: €ob res a Quadrato et Corbulone prospere gestas laurum @1 €fascibus imperatoriis addi. quae in alios consules egressa €coniunxi. @@Eodem anno Caesar effigiem Cn. Domitio patri et €consularia insignia Asconio Labeoni, quo tutore usus erat, €petivit a senatu; sibique statuas argento vel auro solidas €adversus offerentis prohibuit. et quamquam censuissent €patres ut principium anni inciperet mense Decembri, quo €ortus erat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuaria-€rum inchoando anno retinuit. neque recepti sunt inter €reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius €Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur. @@Claudio Nerone L. Antistio consulibus cum in acta €principum iurarent magistratus, in sua acta collegam Anti-€stium iurare prohibuit, magnis patrum laudibus, ut iuvenilis €animus levium quoque rerum gloria sublatus maiores con-€tinuaret. secutaque lenitas in Plautium Lateranum quem €ob adulterium Messalinae ordine demotum reddidit senatui, €clementiam suam obstringens crebris orationibus quas €Seneca, testificando quam honesta praeciperet vel iactandi €ingenii, voce principis vulgabat. @@Ceterum infracta paulatim potentia matris delapso €Nerone in amorem libertae, cui vocabulum Acte fuit, simul €adsumptis in conscientiam [2M.]2 Othone et Claudio Senecione, €adulescentulis decoris, quorum Otho familia consulari, €Senecio liberto Caesaris patre genitus. ignara matre, dein €frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua €secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, €muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis ex-€plente, quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probi-€tatis spectatae, fato quodam an quia praevalent inlicita, @1 €abhorrebat, metuebaturque ne in stupra feminarum inlu-€strium prorumperet, si illa libidine prohiberetur. @@Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam €aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque pae-€nitentiam filii aut satietatem opperiri, quantoque foediora €exprobrabat, acrius accendere, donec vi amoris subactus €exueret obsequium in matrem seque Senecae permitteret, €ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris €adversus eandem libertam primas adulescentis cupidines €velaverat praebueratque nomen, ut quae princeps furtim €mulierculae tribuebat, ille palam largiretur. tum Agrippina €versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum €potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima €aetas et summa fortuna expeterent: quin et fatebatur in-€tempestivam severitatem et suarum opum, quae haud procul €imperatoriis aberant, copias tradebat, ut nimia nuper coer-€cendo filio, ita rursum intemperanter demissa. quae €mutatio neque Neronem fefellit, et proximi amicorum €metuebant orabantque cavere insidias mulieris semper €atrocis, tum et falsae. forte illis diebus Caesar inspecto €ornatu quo principum coniuges ac parentes effulserant, €deligit vestem et gemmas misitque donum matri nulla €parsimonia, cum praecipua et cupita aliis prior deferret. €sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri €proclamat et dividere filium quae cuncta ex ipsa haberet. @@Nec defuere qui in deterius referrent. et Nero in-€fensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet €Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbi-€trium regni agebat; ferebaturque degrediente eo magna pro-€sequentium multitudine non absurde dixisse, ire Pallantem €ut eiuraret. sane pepigerat Pallas ne cuius facti in prae- @1 €teritum interrogaretur paresque rationes cum re publica €haberet. praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et €minas, neque principis auribus abstinere quo minus testa-€retur adultum iam esse Britannicum, veram dignamque €stirpem suscipiendo patris imperio quod insitus et adoptivus €per iniurias matris exerceret. non abnuere se quin cuncta €infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, €suum veneficium: id solum diis et sibi provisum quod €viveret privignus. ituram cum illo in castra; audiretur €hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul €Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis €humani regimen expostulantes. simul intendere manus, €adgerere probra, consecratum Claudium, infernos Silanorum €manis invocare et tot inrita facinora. @@Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum €decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare €secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi €quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem €late quaesivisset. festis Saturno diebus inter alia aequalium €ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni. €igitur ceteris diversa nec ruborem adlatura: ubi Britannico €iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem €inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque con-€victus, nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus €est carmen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis €significabatur. unde orta miseratio manifestior, quia dissi-€mulationem nox et lascivia exemerat. Nero intellecta in-€vidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis, €quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam €audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro @1 €Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attine-€batur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum €fama. nam ut proximus quisque Britannico neque fas €neque fidem pensi haberet olim provisum erat. primum €venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta €alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜ˆ—saeviret. sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, €iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respi-€ciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. €promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro €urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus co-€gnitis antea venenis rapidum. @@Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem €aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum €propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia €cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, €ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur €scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida €et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam €fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, €quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et €spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffu-€giunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt €defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio €similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima €ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim €visus sensusque. at Agrippinae is pavor, ea consternatio €mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde €ignaram fuisse [2atque]2 Octaviam sororem Britannici consti- @1 €terit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii €exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus €annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didi-€cerat. ita post breve silentium repetita convivii laetitia. @@Nox eadem necem Britannici et rogum coniunxit, €proviso ante funebri paratu, qui modicus fuit. in campo €tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus €iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique €etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et €insociabile regnum aestimantes. tradunt plerique eorum €temporum scriptores crebris ante exitium diebus illusum isse €pueritiae Britannici Neronem, ut iam non praematura neque €saeva mors videri queat, quamvis inter sacra mensae, ne €tempore quidem ad complexum sororum dato, ante oculos €inimici properata sit in illum supremum Claudiorum san-€guinem, stupro prius quam veneno pollutum. festinationem €exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum €referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudatio-€nibus aut pompa detinere. ceterum et sibi amisso fratris €auxilio reliquas spes in re publica sitas, et tanto magis €fovendum patribus populoque principem qui unus superesset €e familia summum ad fastigium genita. @@Exim largitione potissimos amicorum auxit. nec €defuere qui arguerent viros gravitatem adseverantis, quod €domos villas id temporis quasi praedam divisissent. alii €necessitatem adhibitam credebant a principe sceleris sibi €conscio et veniam sperante, si largitionibus validissimum €quemque obstrinxisset. at matris ira nulla munificentia €leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta €habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi @1 €in subsidium corripiens; tribunos et centuriones comiter €excipere, nomina et virtutes nobilium, qui etiam tum super-€erant, in honore habere, quasi quaereret ducem et partis. €cognitum id Neroni, excubiasque militaris, quae ut coniugi €imperatoris olim, tum ut matri servabantur, et Germanos €nuper eundem [2in]2 honorem custodes additos degredi iubet. €ac ne coetu salutantium frequentaretur, separat domum €matremque transfert in eam quae Antoniae fuerat, quoties €ipse illuc ventitaret, saeptus turba centurionum et post €breve osculum digrediens. @@Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est €quam fama potentiae non sua vi nixae. statim relictum €Agrippinae limen: nemo solari, nemo adire praeter paucas €feminas, amore an odio incertas. ex quibus erat Iunia €Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam €supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae €diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia €Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae €deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dicti-€tans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et €orbitate Silanae maritus poteretur. illa spe ultionis oblata €parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, €non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici €mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destina-€visse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari €ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere con-€iugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere. €haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae @1 €liberto, aperiunt_qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam €et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrio-€nem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere €crimenque atrociter deferre. @@Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahe-€batur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis €luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maesti-€tiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut €non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum €etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae €gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus €auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, €mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae €dignationem Burro retentam: Plinius et Cluvius nihil dubi-€tatum de fide praefecti referunt; sane Fabius inclinat ad €laudes Senecae, cuius amicitia floruit. nos consensum €auctorum secuturi, quae diversa prodiderint sub nominibus €ipsorum trademus. Nero trepidus et interficiendae matris €avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius €promitteret, si facinoris coargueretur: sed cuicumque, €nedum parenti defensionem tribuendam; nec accusatores €adesse, sed vocem unius ex inimica domo adferri: reputaret €tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati €et inscitiae propiora. @@Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrip-€pinam ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret. €Burrus iis mandatis Seneca coram fungebatur; aderant et €ex libertis arbitri sermonis. deinde a Burro, postquam €crimina et auctores exposuit, minaciter actum. et Agrip-€pina ferociae memor 'non miror' inquit 'Silanam, num- @1 €quam edito partu, matrum adfectus ignotos habere; neque €enim proinde a parentibus liberi quam ab impudica adulteri €mutantur. nec si Iturius et Calvisius adesis omnibus for-€tunis novissimam suscipiendae accusationis operam anui €rependunt, ideo aut mihi infamia parricidii aut Caesari €conscientia subeunda est. nam Domitiae inimicitiis gratias €agerem, si benevolentia mecum in Neronem meum certaret: €nunc per concubinum Atimetum et histrionem Paridem €quasi scaenae fabulas componit. Baiarum suarum piscinas €extollebat, cum meis consiliis adoptio et proconsulare ius €et designatio consulatus et cetera apiscendo imperio prae-€pararentur. aut existat qui cohortis in urbe temptatas, qui €provinciarum fidem labefactatam, denique servos vel libertos €ad scelus corruptos arguat. vivere ego Britannico potiente €rerum poteram? ac si Plautus aut quis alius rem publicam €iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui €non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea €crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.' €commotis qui aderant ultroque spiritus eius mitigantibus, €conloquium filii exposcit, ubi nihil pro innocentia, quasi €diffideret, nec de beneficiis, quasi exprobraret, disseruit, sed €ultionem in delatores et praemia amicis obtinuit. @@Praefectura annonae Faenio Rufo, cura ludorum, qui €a Caesare parabantur, Arruntio Stellae, Aegyptus Ti. Balbillo €permittuntur. Syria P. Anteio destinata, set variis mox arti-€bus elusus ad postremum in urbe retentus est. at Silana €in exilium acta; Calvisius quoque et Iturius relegantur; de €Atimeto supplicium sumptum, validiore apud libidines prin- @1 €cipis Paride quam ut poena adficeretur. Plautus ad praesens €silentio transmissus est. @@Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut €Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜—ƒper nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur. €eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis €apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis mani-€festus. nec tam grata Pallantis innocentia quam gravis €superbia fuit: quippe nominatis libertis eius quos conscios €haberet respondit nihil umquam se domi nisi nutu aut manu €significasse, vel si plura demonstranda essent, scripto usum €ne vocem consociaret. Burrus quamvis reus inter iudices €sententiam dixit. exiliumque accusatori inrogatum et tabu-€lae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retra-€hebat. @@Fine anni statio cohortis adsidere ludis solita de-€movetur quo maior species libertatis esset, utque miles €theatrali licentiae non permixtus incorruptior ageret et €plebes daret experimentum an amotis custodibus modestiam €retineret. urbem princeps lustravit ex responso haruspicum, €quod Iovis ac Minervae aedes de caelo tactae erant. @@Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda €domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverti-€cula veste servili in dissimulationem sui compositus per-€errabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et €obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse €quoque exciperet ictus et ore praeferret. deinde ubi €Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque €iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam per-€missa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis @1 €cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox €agebatur; Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui €nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras €cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat, €deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus €est. Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et €plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica €et quasi privata sinerent: si a laesis validius ageretur, arma €inferebant. ludicram quoque licentiam et fautores histrio-€num velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque €ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec dis-€cordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium €repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque €theatro rursum adsideret. @@Per idem tempus actum in senatu de fraudibus liber-€torum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae €libertatis ius patronis daretur. nec deerant qui censerent. €sed consules relationem incipere non ausi ignaro principe, €perscripsere tamen consensum senatus. %ille an auctor €constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos, €quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse €frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent, €sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro €intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.% €quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesi-€mum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget? @1 €ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum €aliquod telum quod sperni nequeat. nec grave manu €missis per idem obsequium retinendi libertatem per quod €adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem €retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non muta-€vissent. @@Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitio-€sam esse debere, nihil universorum iuri derogandum; €quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus €decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis €etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque €senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur €libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non €frustra maiores, cum dignitatem ordinum dividerent, liber-€tatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas €species institutas ut relinqueretur paenitentiae aut novo €beneficio locus. quos vindicta patronus non liberaverit, €velut vinclo servitutis attineri. dispiceret quisque merita €tardeque concederet quod datum non adimeretur. haec €sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expen-€derent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur: €in commune nihil derogarent. nec multo post ereptus €amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia €principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat. @@Manebat nihilo minus quaedam imago rei publicae. €nam inter Vibullium praetorem et plebei tribunum Antistium €ortum certamen, quod immodestos fautores histrionum et €a praetore in vincla ductos tribunus omitti iussisset. €comprobavere patres, incusata Antistii licentia. simul pro-€hibiti tribuni ius praetorum et consulum praeripere aut €vocare ex Italia cum quibus lege agi posset. addidit €L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro @1 €potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores €aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent; €medio temporis contra dicere liceret, deque eo consules €statuerent. cohibita artius et aedilium potestas statutumque €quantum curules, quantum plebei pignoris caperent vel €poenae inrogarent. et Helvidius Priscus tribunus plebei €adversus Obultronium Sabinum aerarii quaestorem conten-€tiones proprias exercuit, tamquam ius hastae adversus €inopes inclementer augeret. dein princeps curam tabularum €publicarum a quaestoribus ad praefectos transtulit. @@Varie habita ac saepe mutata eius rei forma. nam €Augustus senatui permisit deligere praefectos; deinde €ambitu suffragiorum suspecto, sorte ducebantur ex numero €praetorum qui praeessent. neque id diu mansit, quia sors €deerrabat ad parum idoneos. tunc Claudius quaestores €rursum imposuit iisque, ne metu offensionum segnius €consulerent, extra ordinem honores promisit: sed deerat €robur aetatis eum primum magistratum capessentibus. €igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos €delegit. @@Damnatus isdem consulibus Vipsanius Laenas ob €Sardiniam provinciam avare habitam. absolutus Cestius €Proculus repetundarum, Cretensibus accusantibus. Clodius €Quirinalis, quod praefectus remigum, qui Ravennae habe-€rentur, velut infimam nationum Italiam luxuria saevitiaque €adflictavisset, veneno damnationem anteiit. Caninius Re-€bilus, ex primoribus peritia legum et pecuniae magnitudine, €cruciatus aegrae senectae misso per venas sanguine effugit, €haud creditus sufficere ad constantiam sumendae mortis ob @1 €libidines muliebriter infamis. at L. Volusius egregia fama €concessit, cui tres et nonaginta anni spatium vivendi prae-€cipuaeque opes bonis artibus, inoffensa tot imperatorum €amicitia fuit. @@Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria €digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et €trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis €Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate €populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia €diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua €atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique €congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium €quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi €fidem. vectigal quoque quintae et vicesimae venalium €mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum €venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus €adcrescebat. et edixit Caesar, ne quis magistratus aut €procurator in provincia [2quam]2 obtineret spectaculum gladia-€torum aut ferarum aut quod aliud ludicrum ederet. nam €ante non minus tali largitione quam corripiendis pecuniis €subiectos adfligebant, dum quae libidine deliquerant ambitu €propugnant. @@Factum et senatus consultum ultioni iuxta et secu-€ritati, ut si quis a suis servis interfectus esset, ii quoque €qui testamento manu missi sub eodem tecto mansissent €inter servos supplicia penderent. redditur ordini Lurius €Varus consularis, avaritiae criminibus olim perculsus. et €Pomponia Graecina insignis femina, [2A.]2 Plautio, quem @1 €ovasse de Britannis rettuli, nupta ac superstitionis exter-€nae rea, mariti iudicio permissa; isque prisco instituto €propinquis coram de capite famaque coniugis cognovit et €insontem nuntiavit. longa huic Pomponiae aetas et con-€tinua tristitia fuit: nam post Iuliam Drusi filiam dolo þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜ ˆŒMessalinae interfectam per quadraginta annos non cultu €nisi lugubri, non animo nisi maesto egit; idque illi imperi-€tante Claudio impune, mox ad gloriam vertit. @@Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem €accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, €senecta donec mortem obiret; nam Celer interfecto, ut €memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera €flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices de-€tulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in €provincia ratum quod in urbe exercuerat; sed pervicaci €accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac €lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, €a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus praevaluit €ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam €insonti periculum fecissent. @@Nerone tertium consule simul iniit consulatum €Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo €Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse €pauci iam senum meminerant. sed nobili familiae honor €auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis €quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret. Aurelio €quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam €statuit princeps, quamvis per luxum avitas opes dissi-€passent. €@@Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum €inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum @1 €acriter sumitur, quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridaten €dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae €donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi €Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. €ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, €situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conu-€biisque permixti ac libertate ignota illuc magis ad servitium €inclinantes. @@Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum €quam contra perfidiam hostium erat: quippe Syria trans-€motae legiones, pace longa segnes, munia castrorum €aegerrime tolerabant. satis constitit fuisse in eo exercitu €veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum €fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine €loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta. €igitur dimissis quibus senectus aut valetudo adversa erat €supplementum petivit. et habiti per Galatiam Cappadociam-€que dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus €alariis et peditatu cohortium. retentusque omnis exercitus €sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie €nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet. ambusti €multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exani-€mati sunt. adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat €ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis €deciderent. ipse cultu levi, capite intecto, in agmine, in €laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium invali-€dis, exemplum omnibus ostendere. dehinc quia duritia €caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium €severitate quaesitum est. nec enim, ut in aliis exercitibus, €primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui @1 €signa reliquerat, statim capite poenas luebat. idque usu €salubre et misericordia melius adparuit: quippe pauciores €illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur. @@Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec €ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus €auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit: curam €praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto €mandat. is quamquam incautos barbaros et bene gerendae €rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis et maiores €copias opperiri iubetur. sed rupto imperio, postquam €paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque €imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur. et €damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua €quisque in castra trepida fuga rediere. quod graviter €Corbulo accepit increpitumque Paccium et praefectos mili-€tesque tendere extra vallum iussit; inque ea contumelia €detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt. @@At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi €fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare €Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si €copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans €plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo quaesito €diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circum-€ferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique €diversos locos pariter invaderent; simul regem Antiochum €monet proximas sibi praefecturas petere. nam Pharasmanes €interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos €testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exerce-€bat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia €Romanis, avia Armeniae incursavit. ita consilia Tiridati @1 €in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo €Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidi-€bus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis €locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur. €ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa €quam vi agere mallent: sin perstaretur in bello, non defore €Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana €expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defe-€ctione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem €adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contin-€gere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potiorem-€que sequeretur. @@Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nun-€tiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum €tempus locumque destinari. mille equitum praesidium €Tiridates adfore sibi dicebat: quantum Corbuloni cuiusque €generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis €et galeis in faciem pacis veniretur. cuicumque mortalium, €nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent: €ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri ut €dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu exercito si €detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem. €dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum €consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit; €locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer €adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in plani-€tiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque €pacto prior Corbulo socias cohortis et auxilia regum pro €cornibus, medio sextam legionem constituit, cui accita per €noctem aliis ex castris tria milia tertianorum permiscuerat, €una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates €vergente iam die procul adstitit, unde videri magis quam @1 €audiri posset. ita sine congressu dux Romanus abscedere €militem sua quemque in castra iubet. @@Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in €loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Tra-€pezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit. €sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montis €ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum €bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret, €excindere parat castella, sibique quod validissimum in ea €praefectura, cognomento Volandum, sumit; minora Corne-€lio Flacco legato et Insteio Capitoni castrorum praefecto €mandat. tum circumspectis munimentis et quae expu-€gnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum €neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam €fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et €praedae consulerent. tum quadripertito exercitu hos in €testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas €moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas in-€cutere iubet. libritoribus funditoribusque attributus locus, €unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium €laborantibus ferret pari undique motu. tantus inde ardor €certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati €propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta €escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo €milite amisso, paucis admodum vulneratis. et imbelle vulgus €sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜§ˆ™pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una €die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incola-€rum in deditionem veniebant. unde orta fiducia caput €gentis Artaxata adgrediendi. nec tamen proximo itinere €ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, €ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul et €latioribus vadis transiere. @1 @@At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset €obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis €locis seque et equestris copias inligaret, statuit postremo €ostendere aciem et dato die proelium incipere vel simula-€tione fugae locum fraudi parare. igitur repente agmen €Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae €pariter et pugnae composuerat exercitum. latere dextro €tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decimanorum €delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum €mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus com-€minus resisterent, refugos non sequerentur. in cornibus €pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore €cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, €fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diverso €Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum €specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari €posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam €decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus €ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam €tenebris abscessit. @@Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis le-€gionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret €agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam €exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an €Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque €levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationem-€que eminus inciperet. sed oppidani portis sponte pate-€factis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis €tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata €sunt, quia nec teneri [2poterant]2 sine valido praesidio ob @1 €magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod €firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si €integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas €aut gloria quod capta essent. adicitur miraculum velut €numine oblatum: nam cuncta Artaxatis tenus sole inlustria €fuere; quod moenibus cingebatur ita repente atra nube €coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensan-€tibus deis exitio tradi crederetur. ob haec consalutatus €imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, €statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque €inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nun-€tiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam €decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris €honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates €agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus suffi-€cere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos €dies, quis divina colerent et humana non impedirent. @@Variis deinde casibus iactatus et multorum odia €meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur. €is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis €et mutatione temporum non quantum inimici cuperent de-€missus quique se nocentem videri quam supplicem mallet. €eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consul-€tum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas €oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, €praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam €increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum €exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum €imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam €eloquentiam tuendis civibus exercerent. se quaestorem @1 €Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius €aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae €adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum? €qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quad-€riennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset? €Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam €et provincias immenso faenore hauriri: at sibi labore quae-€sitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia €potius toleraturum, quam veterem ac domi partam digna-€tionem subitae felicitati submitteret. @@Nec deerant qui haec isdem verbis aut versa in €deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos €socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae €pecuniae peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem €annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina in-€cipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis €Q. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum, €Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem €actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Corne-€lium Lupum circumventos; iam equitum Romanorum €agmina damnata omnemque Claudii saevitiam Suillio ob-€iectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi €paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, €compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam €cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messa-€linae praetendi et labare defensio: cur enim neminem €alium delectum qui saevienti impudicae vocem praeberet? €puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum €adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta bonorum €parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque @1 €etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in €insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post €damnationem fractus animo; ferebaturque copiosa et molli €vita secretum illud toleravisse. filium eius Nerullinum €adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina €repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta €ultione. @@Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, €Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis €adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum €matrimonium promittens ac nuptias eius pactus. sed ubi €mulier vacua fuit, nectere moras, adversam patris volun-€tatem causari repertaque spe ditioris coniugis promissa €exuere. Octavius contra modo conqueri, modo minitari, €famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique €salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens. €ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, €qua delenitus modum in posterum adhiberet. statuitur €nox, et Pontia consciae ancillae custodiam cubiculi mandat. €ille uno cum liberto ferrum veste occultum infert. tum, ut €adsolet in amore et ira, iurgia preces, exprobratio satisfactio; €et pars tenebrarum libidini seposita; ex qua quasi incensus €nihil metuentem ferro transverberat et adcurrentem ancillam €vulnere absterret cubiculoque prorumpit. postera die mani-€festa caedes, haud ambiguus percussor; quippe mansitasse €una convincebatur. sed libertus suum illud facinus profiteri, €se patroni iniurias ultum esse; commoveratque quosdam €magnitudine exempli, donec ancilla ex vulnere refecta €verum aperuit. postulatusque apud consules a patre inter-€fectae, postquam tribunatu abierat, sententia patrum et lege €de sicariis condemnatur. @1 @@Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum €rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina €Poppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni €sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini, consulari et €triumphali decore praefulgentis; nam Ollium honoribus €nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri €cuncta alia fuere praeter honestum animum. quippe mater €eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam €pariter et formam dederat; opes claritudini generis sufficie-€bant. sermo comis nec absurdum ingenium: modestiam €praeferre et lascivia uti. rarus in publicum egressus, idque €velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat. €famae numquam pepercit, maritos et adulteros non di-€stinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde €utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜­ˆagentem eam in matrimonio Rufri Crispini equitis Romani, €ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu et €quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur: nec €mora quin adulterio matrimonium iungeretur. @@Otho sive amore incautus laudare formam elegan-€tiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si €eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei €adiceret. saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, €se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem €pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque €talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed €accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes €valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam €simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam €vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, @1 €nuptam esse se dictitans nec posse matrimonium amittere, €devinctam Othoni per genus vitae quod nemo adaequaret: €illum animo et cultu magnificum; ibi se summa fortuna €digna visere: at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine €Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum €et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post con-€gressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe €aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur; ubi €usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed integre €sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior. @@Hactenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta €quaesivit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors €ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simula-€torem interpretando. quem metum Graptus ex libertis €Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum €edoctus, tali mendacio intendit. pons Mulvius in eo tem-€pore celebris nocturnis inlecebris erat; ventitabatque illuc €Nero quo solutius urbem extra lasciviret. igitur regredienti €per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas, €quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit, €auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeunti-€bus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam, €quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant. €neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus, €maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a €crimine abhorrebat: proinde tamen quasi convictus esset €cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur. @@Isdem consulibus auditae Puteolanorum legationes €quas diversas ordo plebs ad senatum miserant, illi vim @1 €multitudinis, hi magistratuum et primi cuiusque avaritiam €increpantes. eaque seditio ad saxa et minas ignium pro-€gressa ne caedem et arma proliceret, C. Cassius adhibendo €remedio delectus. quia severitatem eius non tolerabant, €precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data €cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit €oppidanis concordia. @@Non referrem vulgarissimum senatus consultum quo €civitati Syracusanorum egredi numerum edendis gladiato-€ribus finitum permittebatur, nisi Paetus Thrasea contra €dixisset praebuissetque materiem obtrectatoribus arguendae €sententiae. cur enim, si rem publicam egere libertate sena-€toria crederet, tam levia consectaretur? quin de bello aut €pace, de vectigalibus et legibus, quibusque aliis [2res]2 Romana €contineretur, suaderet dissuaderetve? licere patribus, quoties €ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere €relationemque in ea postulare. an solum emendatione €dignum, ne Syracusis spectacula largius ederentur: cetera €per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero €sed Thrasea regimen eorum teneret? quod si summa dis-€simulatione transmitterentur, quanto magis inanibus absti-€nendum? Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, €non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta €corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret €magnarum rerum curam non dissimulaturos qui animum €etiam levissimis adverterent. @@Eodem anno crebris populi flagitationibus immo-€destiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta €vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi €mortalium daret. sed impetum eius, multum prius laudata @1 €magnitudine animi, attinuere senatores, dissolutionem im-€perii docendo, si fructus quibus res publica sustineretur €deminuerentur: quippe sublatis portoriis sequens ut tribu-€torum abolitio expostularetur. plerasque vectigalium socie-€tates a consulibus et tribunis plebei constitutas acri etiam €tum populi Romani libertate; reliqua mox ita provisa ut €ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se con-€grueret. temperandas plane publicanorum cupidines, ne per €tot annos sine querela tolerata novis acerbitatibus ad €invidiam verterent. @@Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici, €occultae ad id tempus, proscriberentur; omissas petitiones €non ultra annum resumerent; Romae praetor, per provincias €qui pro praetore aut consule essent iura adversus publicanos €extra ordinem redderent; militibus immunitas servaretur, €nisi in iis quae veno exercerent; aliaque admodum aequa €quae brevi servata dein frustra habita sunt. manet tamen €abolitio quadragesimae quinquagesimaeque et quae alia ex-€actionibus inlicitis nomina publicani invenerant. temperata €apud transmarinas provincias frumenti subvectio, et ne €censibus negotiatorum naves adscriberentur tributumque pro €illis penderent constitutum. @@Reos ex provincia Africa, qui proconsulare impe-€rium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium €Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et €paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina €obicientis: Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat €poscebatque tempus evocandorum testium; reus ilico de-€fendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta €quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat. @1 @@Quietae ad id tempus res in Germania fuerant, €ingenio ducum, qui pervulgatis triumphi insignibus maius €ex eo decus sperabant si pacem continuavissent. Paulinus €Pompeius et L. Vetus ea tempestate exercitui praeerant. €ne tamen segnem militem attinerent, ille inchoatum ante €tres et sexaginta annos a Druso aggerem coercendo Rheno €absolvit, Vetus Mosellam atque [2Ararim]2 facta inter utrumque €fossa conectere parabat, ut copiae per mare, dein Rhodano €et Arare subvectae per eam fossam, mox fluvio Mosella in €Rhenum, exim Oceanum decurrerent, sublatisque itineris €difficultatibus navigabilia inter se Occidentis Septentrionis-€que litora fierent. invidit operi Aelius Gracilis Belgicae €legatus, deterrendo Veterem ne legiones alienae provinciae €inferret studiaque Galliarum adfectaret, formidolosum id €imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus €honesti. @@Ceterum continuo exercituum otio fama incessit €ereptum ius legatis ducendi in hostem. eoque Frisii €iuventutem saltibus aut paludibus, imbellem aetatem per €lacus admovere ripae agrosque vacuos et militum usui €sepositos insedere, auctore Verrito et Malorige, qui €nationem eam regebant in quantum Germani regnantur. €iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque €patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta €a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi absce-€derent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare €impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces susci-€pere. profectique Romam dum aliis curis intentum €Neronem opperiuntur, inter ea quae barbaris ostentantur €intravere Pompei theatrum, quo magnitudinem populi @1 €viserent. illic per otium (neque enim ludicris ignari €oblectabantur) dum consessum caveae, discrimina ordi-€num, quis eques, ubi senatus percontantur, advertere €quosdam cultu externo in sedibus senatorum; et quinam €forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium €legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana €praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante €Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres €considunt. quod comiter a visentibus exceptum, quasi €impetus antiqui et bona aemulatio. Nero civitate Romana €ambos donavit, Frisios decedere agris iussit. atque illis þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜¶ˆšaspernantibus auxiliaris eques repente immissus necessi-€tatem attulit, captis caesisve qui pervicacius restiterant. @@Eosdem agros Ampsivarii occupavere, validior gens €non modo sua copia, sed adiacentium populorum misera-€tione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium €orabant. aderatque iis clarus per illas gentis et nobis €quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione €Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico €ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obse-€quio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni €nostrae subiceret. quo tantam partem campi iacere in €quam pecora et armenta militum aliquando transmit-€terentur? servarent sane receptus gregibus inter hominum €famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam €amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox €Tubantum et post Vsiporum fuisse. sicuti caelum deis, €ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae eas €publicas esse. solem inde suspiciens et cetera sidera vocans @1 €quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum: €potius mare superfunderent adversus terrarum ereptores. @@Et commotus his Avitus: patienda meliorum im-€peria; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes €Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque €alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum €Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae €daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus €addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non €potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi €Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello €vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris €exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo €ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, €excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur €absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris €quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum €gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris €exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo €hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat cae-€duntur, imbellis aetas in praedam divisa est. @@Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque cer-€tatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum €et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis €agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo €precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde €indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem pro-€venire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, @1 €sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter €se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum €Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia €victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo €voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur. et minae €quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Vbiorum €socia nobis malo improviso adflicta est. nam ignes terra €editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in €ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque extingui €poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut €quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis €agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus €flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus €ut feras absterrebant: postremo tegmina corpori derepta €iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis €oppressura ignis. @@Eodem anno Ruminalem arborem in comitio, quae €octingentos et triginta ante annos Remi Romulique infan-€tiam texerat, mortuis ramalibus et arescente trunco de-€minutam prodigii loco habitum est, donec in novos fetus €revivesceret.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER XIV}1 ‘@@Gaio Vipstano [2C.]2 Fonteio consulibus diu meditatum €scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita €audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi @1 €matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina €haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias €incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis €obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret. €cur enim differri nuptias suas? formam scilicet displicere et €triumphalis avos. an fecunditatem et verum animum? timeri €ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus super-€biam avaritiamque matris aperiat. quod si nurum Agrippina €non nisi filio infestam ferre posset, redderetur ipsa Othonis €coniugio: ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius con-€tumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta. €haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo €prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris €et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii €odia. @@Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam poten-€tiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis €Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius €temulento comptam et incesto paratam; iamque lasciva €oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proxi-€mis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a €femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul €suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum €esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites pro-€fani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae €sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu €disiectum. sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores €prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum €immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis medi-€tatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum €Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad @1 €libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium €patrui nuptiis. @@Igitur Nero vitare secretos eius congressus, absce-€dentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum €laudare quod otium capesseret. postremo, ubicumque €haberetur, praegravem ratus interficere constituit, hactenus €consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. placuitque €primo venenum. sed inter epulas principis si daretur, re-€ferri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et €ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum €adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia €munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occulta-€retur nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus €iussa sperneret metuebat. obtulit ingenium Anicetus liber-€tus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis €educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem €posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem €soluta effunderet ignaram: nihil tam capax fortuitorum €quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo €iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus delique-€rint? additurum principem defunctae templum et aras et €cetera ostentandae pietati. @@Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quin-€quatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem €elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum €dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperet-€que Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia. €venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) €excepit manu et complexu ducitque Baulos. id villae €nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum €lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis ornatior, @1 €tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat €triremi et classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad €epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. satis €constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, €an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. €ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta €superque ipsum conlocata. iam pluribus sermonibus modo €familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria €consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeun-€tem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simu-€latione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis €ferum animum retinebat. @@Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž•‚quasi convincendum ad scelus dii praebuere. nec multum €erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrip-€pinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul €gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis €reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per €gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci €multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exani-€matus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parie-€tibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae €sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus €et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. visum €dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem €submergere: sed neque ipsis promptus in rem subitam con-€sensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in €mare iactus. verum Acerronia, imprudentia dum se Agrip-€pinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, €contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis con-€ficitur: Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen @1 €vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum €Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur. @@Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et €honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis €acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre €machinamentum concidisset; observans etiam Acerroniae €necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum €remedium esse, si non intellegerentur; misitque libertum €Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna €eius evasisse gravem casum; orare ut quamvis periculo €matris exterritus visendi curam differret; sibi ad praesens €quiete opus. atque interim securitate simulata medicamina €vulneri et fomenta corpori adhibet; testamentum Acerroniae €requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simu-€lationem. @@At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur €evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine ne €auctor dubitaretur. tum pavore exanimis et iam iamque €adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret €vel militem accenderet, sive ad senatum et populum perva-€deret, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo: €quod contra subsidium sibi? nisi quid Burrus et Seneca; €quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros. €igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, €an eo descensum credebant [2ut]2, nisi praeveniretur Agrippina, €pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius €[2ut]2 respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda €caedes esset. ille praetorianos toti Caesarum domui ob-€strictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem @1 €eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa. €qui nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam vocem €Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris €libertum profitetur: iret propere duceretque promptissimos €ad iussa. ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium €Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum €mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi depre-€henso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem €et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse €confingeret. @@Interim vulgato Agrippinae periculo, quasi casu eve-€nisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium €obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii quantum cor-€pus sinebat vadere in mare; quidam manus protendere; €questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta €respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multi-€tudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut €ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et mini-€tantis agminis disiecti sunt. Anicetus villam statione cir-€cumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad €foris cubiculi veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore €inrumpentium exterritis. cubiculo modicum lumen inerat €et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod €nemo a filio ac ne Agerinus quidem: aliam fore laetae rei €faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi €mali indicia. abeunte dehinc ancilla 'tu quoque me deseris' €prolocuta respicit Anicetum trierarcho Herculeio et Obarito €centurione classiario comitatum: ac, si ad visendum venisset, €refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio €credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum @1 €percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam €in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum €'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est. @@Haec consensu produntur. aspexeritne matrem ex-€animem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui €tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem con-€vivali lecto et exequiis vilibus; neque, dum Nero rerum po-€tiebatur, congesta aut clausa humus. mox domesticorum €cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam €Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat. €accenso rogo libertus eius cognomento Mnester [2se]2 ipse ferro €transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii. €hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina €contempseratque. nam consulenti super Nerone respon-€derunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret; €atque illa 'occidat' inquit, 'dum imperet.' @@Sed a Caesare perfecto demum scelere magnitudo €eius intellecta est. reliquo noctis modo per silentium €defixus, saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem €opperiebatur tamquam exitium adlaturam. atque eum €auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio €ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod €discrimen improvisum et matris facinus evasisset. amici €dehinc adire templa et coepto exemplo proxima Campaniae €municipia victimis et legationibus laetitiam testari: ipse €diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae €infensus ac morti parentis inlacrimans. quia tamen non, ut €hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversaba-€turque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui €crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque @1 €tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad €senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro €percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et €luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset. @@Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium €imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis €idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam €frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissua-€sisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus €struxisset. quanto suo labore perpetratum ne inrumperet €curiam, ne gentibus externis responsa daret. temporum €quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius €dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna €extinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod €fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet? €aut a muliere naufraga missum cum telo unum qui cohortis €et classis imperatoris perfringeret? ergo non iam Nero, cuius €immanitas omnium questus antibat, sed Seneca adverso €rumore erat quod oratione tali confessionem scripsisset. @@Miro tamen certamine procerum decernuntur suppli-€cationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus €apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur; aureum €Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago sta-€tuerentur; dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. €Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes €transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi €fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque €crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier et alia in €concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscu- @1 €ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae €adeo sine cura deum eveniebant ut multos post annos Nero €imperium et scelera continuaverit. ceterum quo gravaret €invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testi-€ficaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜Œˆfunctos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus €patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae €Paulinae cineres reportari sepulcrumque extrui permisit; €quosque ipse nuper relegaverat, Iturium et Calvisium poena €exolvit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio €Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis €conciderat, vel mitigata. @@Tamen cunctari in oppidis Campaniae, quonam modo €urbem ingrederetur, an obsequium senatus, an studia plebis €reperiret anxius: contra deterrimus quisque, quorum non €alia regia fecundior extitit, invisum Agrippinae nomen et €morte eius accensum populi favorem disserunt: iret intrepi-€dus et venerationem sui coram experiretur; simul praegredi €exposcunt. et promptiora quam promiserant inveniunt, €obvias tribus, festo cultu senatum, coniugum ac liberorum €agmina per sexum et aetatem disposita, extructos, qua ince-€deret, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur. €hinc superbus ac publici servitii victor Capitolium adiit, €grates exolvit seque in omnis libidines effudit quas male €coercitas qualiscumque matris reverentia tardaverat. @@Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere €nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum ca-€nere. concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum €memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori @1 €datum. enimvero cantus Apollini sacros, talique ornatu ad-€stare non modo Graecis in urbibus sed Romana apud €templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti €poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret €alterum concedere. clausumque valle Vaticana spatium in €quo equos regeret haud promisco spectaculo: mox ultro €vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus €cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum. €ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed €incitamentum attulit. ratusque dedecus molliri, si pluris €foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in €scaenam deduxit; quos fato perfunctos ne nominatim tradam, €maioribus eorum tribuendum puto. nam et eius flagitium €est qui pecuniam ob delicta potius dedit quam ne delinque-€rent. notos quoque equites Romanos operas arenae pro-€mittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui €iubere potest vim necessitatis adfert. @@Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, €instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina €data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores €impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem €exercerent usque ad gestus modosque haud virilis. quin et €feminae inlustres deformia meditari; extructaque apud €nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventi-€cula et cauponae et posita veno inritamenta luxui. daban-€turque stipes quas boni necessitate, intemperantes gloria €consumerent. inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla €moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam €illa conluvies. vix artibus honestis pudor retinetur, nedum €inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam €probi moris reservaretur. postremus ipse scaenam incedit, @1 €multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus €phonascis. accesserat cohors militum, centuriones tribunique €et maerens Burrus ac laudans. tuncque primum conscripti €sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac €robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem €potentiae. ii dies ac noctes plausibus personare, formam €principis vocemque deum vocabulis appellantes; quasi per €virtutem clari honoratique agere. @@Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notesce-€rent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus €aliqua pangendi facultas necdum insignis erat. hi cenati €considere simul et adlatos vel ibidem repertos versus €conectere atque ipsius verba quoquo modo prolata supplere, €quod species ipsa carminum docet, non impetu et instinctu €nec ore uno fluens. etiam sapientiae doctoribus tempus €impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium €discordia frueretur. nec deerant qui ore vultuque tristi €inter oblectamenta regia spectari cuperent. @@Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter €colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo €quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. €quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein €saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum €plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt €in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac €plerique liberorum aut parentum mortis deflebant. cuius €rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. @1 €et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem €annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra €leges instituerant dissoluta; Livineius et qui alii seditionem €conciverant exilio multati sunt. @@Motus senatu et Pedius Blaesus, accusantibus Cyre-€nensibus violatum ab eo thesaurum Aesculapii dilectumque €militarem pretio et ambitione corruptum. idem Cyrenenses €reum agebant Acilium Strabonem, praetoria potestate usum €et missum disceptatorem a Claudio agrorum, quos regis €Apionis quondam avitos et populo Romano cum regno €relictos proximus quisque possessor invaserant, diutinaque €licentia et iniuria quasi iure et aequo nitebantur. igitur €abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia; et senatus €ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem €respondit. Nero probata Strabonis sententia se nihilo minus €subvenire sociis et usurpata concedere scripsit. @@Sequuntur virorum inlustrium mortes, Domitii Afri €et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia €viguerant, ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis €rebus Romanis celebris et elegantia vitae quam clariorem €effecit, ut par ingenio, ita morum diversus. @@Nerone quartum Cornelio Cosso consulibus quinquen-€nale ludicrum Romae institutum est ad morem Graeci certa-€minis, varia fama, ut cuncta ferme nova. quippe erant qui €Gn. quoque Pompeium incusatum a senioribus ferrent quod €mansuram theatri sedem posuisset. nam antea subitariis €gradibus et scaena in tempus structa ludos edi solitos, vel €si vetustiora repetas, stantem populum spectavisse, ne, si €consideret theatro, dies totos ignavia continuaret. specta-€culorum quidem antiquitas servaretur, quoties praetores @1 €ederent, nulla cuiquam civium necessitate certandi. ceterum €abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam €lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in €urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia €et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctori-€bus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim €adhibeant [2ut]2 proceres Romani specie orationum et carminum €scaena polluantur. quid superesse nisi ut corpora quoque €nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et €armis meditentur? an iustitiam auctum iri et decurias €equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos €sonos et dulcedinem vocum perite audissent? noctes quoque €dedecori adiectas ne quod tempus pudori relinquatur, sed €coetu promisco, quod perditissimus quisque per diem con-€cupiverit, per tenebras audeat. @@Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta €nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse €spectaculorum oblectamentis pro fortuna quae tum erat, €eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certa-€mina; et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec €quemquam Romae honesto loco ortum ad theatralis artes €degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii triumpho €qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et €consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata €sit potius quam immenso sumptu singulos per annos con-€surgeret ac destrueretur. nec perinde magistratus rem €familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca cer-€tamina [2a]2 magistratibus causam fore, cum eo sumptu res pu-€blica fungatur. oratorum ac vatum victorias incitamentum €ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici grave auris studiis @1 þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜•ˆhonestis et voluptatibus concessis impertire. laetitiae magis €quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus €tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo €insigni dehonestamento id spectaculum transiit; ac ne €modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam €scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. €eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem €pronuntiatum. Graeci amictus quis per eos dies plerique €incesserant tum exoleverunt. @@Inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio €est tamquam mutationem regis portendat. igitur quasi iam €depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant; et om-€nium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per €matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, €habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu €occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari €vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis €Neronis apud Simbruina stagna [2in villa]2 cui Sublaqueum €nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus €Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum €numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus €nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax €ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum €litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus €subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta €et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia €et paucis familiarium concessit. €@@Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum €Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae @1 €nando incesserat; videbaturque potus sacros et caerimoniam €loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valetudo iram €deum adfirmavit. @@At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti €terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis €metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae €famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne €spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus €facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam €ad occasiones. barbari, pro ingenio quisque, alii preces €offerre, quidam deserere vicos et in avia digredi; ac fuere €qui se speluncis et carissima secum abderent. igitur dux €Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, €celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant €ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni €exurit. atque illum finis suos praegredientem incursavere €Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus €defensi; quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque €audaciam externo sanguine ultus est. @@Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita €per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propul-€sare famem adacti; ad hoc penuria aquae, fervida aestas, €longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem €pluraque gregario milite tolerantis. ventum dehinc in locos €cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae €confugerant Armenii alterum impetu captum; qui primam €vim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem €Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit. €nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum €telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios €per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie @1 €amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigrano-€certa missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad €iussa: simul hospitale donum, coronam auream, tradebant. €accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo €promptius obsequium integri retinerent. @@At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat €non sine certamine expugnatum est: nam et proelium pro €muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum €et inrumpentium armis cessere. quae facilius proveniebant, €quia Parthi Hyrcano bello distinebantur. miserantque Hyr-€cani ad principem Romanum societatem oratum, attineri €a se Vologesen pro pignore amicitiae ostentantes. eos €regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium €custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris €rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in €sedes remeavere. @@Quin et Tiridaten per Medos extrema Armeniae €intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque €ipse legionibus citis abire procul ac spem belli amittere €subegit; quosque nobis aversos animis cognoverat, caedibus €et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat, €cum advenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium €delectus, Cappadocum ex nobilitate, regis Archelai nepos, €sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem €patientiam demissus. nec consensu acceptus, durante apud €quosdam favore Arsacidarum: at plerique superbiam Par-€thorum perosi datum a Romanis regem malebant. additum €et praesidium mille legionarii, tres sociorum cohortes duae- @1 €que equitum alae, et quo facilius novum regnum tueretur, €pars Armeniae, ut cuique finitima, Pharasmani Polemonique €et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt. Corbulo €in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam ac sibi €permissam. @@Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea €tremore terrae prolapsa nullo [2a]2 nobis remedio propriis €opibus revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius €coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. veterani €Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae €locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus €stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque €alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant. €non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum €tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut €consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti €inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus €mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum €collecti, numerus magis quam colonia. @@Comitia praetorum arbitrio senatus haberi solita, €quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres €qui supra numerum petebant legioni praeficiendo. auxit-€que patrum honorem statuendo ut, qui a privatis iudicibus €ad senatum provocavissent, eiusdem pecuniae periculum €facerent cuius si qui imperatorem appellarent; nam antea €vacuum id solutumque poena fuerat. fine anni Vibius €Secundus eques Romanus accusantibus Mauris repe-€tundarum damnatur atque Italia exigitur, ne graviore poena €adficeretur Vibii Crispi fratris opibus enisus. @1 @@Caesennio Paeto et Petronio Turpiliano consulibus €gravis clades in Britannia accepta; in qua neque A. Didius €legatus, ut memoravi, nisi parta retinuerat, et successor €Veranius modicis excursibus Siluras populatus, quin ultra €bellum proferret, morte prohibitus est, magna, dum vixit, €severitatis fama, supremis testamenti verbis ambitionis mani-€festus: quippe multa in Neronem adulatione addidit sub-€iecturum ei provinciam fuisse, si biennio proximo vixisset. €sed tum Paulinus Suetonius obtinebat Britannos, scientia €militiae et rumore populi qui neminem sine aemulo sinit, €Corbulonis concertator, receptaeque Armeniae decus ae-€quare domitis perduellibus cupiens. igitur Monam insulam, €incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, €navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum. €sic pedes: equites vado secuti aut altiores inter undas €adnantes equis tramisere. @@Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque, €intercursantibus feminis; in modum Furiarum veste ferali, €crinibus deiectis faces praeferebant; Druidaeque circum, €preces diras sublatis ad caelum manibus fundentes, novitate €aspectus perculere militem ut quasi haerentibus membris €immobile corpus vulneribus praeberent. dein cohorta-€tionibus ducis et se ipsi stimulantes ne muliebre et fanaticum €agmen pavescerent, inferunt signa sternuntque obvios et €igni suo involvunt. praesidium posthac impositum victis €excisique luci saevis superstitionibus sacri: nam cruore €captivo adolere aras et hominum fibris consulere deos fas €habebant. haec agenti Suetonio repentina defectio pro-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜žˆvinciae nuntiatur. @@Rex Icenorum Prasutagus, longa opulentia clarus, @1 €Caesarem heredem duasque filias scripserat, tali obsequio €ratus regnumque et domum suam procul iniuria fore. quod €contra vertit, adeo ut regnum per centuriones, domus per €servos velut capta vastarentur. iam primum uxor eius Bou-€dicca verberibus adfecta et filiae stupro violatae sunt: prae-€cipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri €accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter €mancipia habebantur. qua contumelia et metu graviorum, €quando in formam provinciae cesserant, rapiunt arma, com-€motis ad rebellationem Trinobantibus et qui alii nondum €servitio fracti resumere libertatem occultis coniurationibus €pepigerant, acerrimo in veteranos odio. quippe in coloniam €Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturba-€bant agris, captivos, servos appellando, foventibus impo-€tentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe €eiusdem licentiae. ad hoc templum divo Claudio constitu-€tum quasi arx aeternae dominationis aspiciebatur, delectique €sacerdotes specie religionis omnis fortunas effundebant. €nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis €saeptam; quod ducibus nostris parum provisum erat, dum €amoenitati prius quam usui consulitur. @@Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni €simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet €hostibus. et feminae in furorem turbatae adesse exitium €canebant, externosque fremitus in curia eorum auditos; €consonuisse ululatibus theatrum visamque speciem in ae-€stuario Tamesae subversae coloniae: iam Oceanus cruento €aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies €relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum @1 €trahebantur. sed quia procul Suetonius aberat, petivere €a Cato Deciano procuratore auxilium. ille haud amplius €quam ducentos sine iustis armis misit; et inerat modica €militum manus. tutela templi freti et impedientibus qui €occulti rebellionis conscii consilia turbabant, neque fossam €aut vallum praeduxerunt, neque motis senibus et feminis €iuventus sola restitit: quasi media pace incauti multitudine €barbarorum circumveniuntur. et cetera quidem impetu €direpta aut incensa sunt: templum in quo se miles conglo-€baverat biduo obsessum expugnatumque. et victor Bri-€tannus Petilio Ceriali, legato legionis nonae, in subsidium €adventanti obvius fudit legionem et quod peditum interfecit: €Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis €defensus est. qua clade et odiis provinciae quam avaritia €eius in bellum egerat trepidus procurator Catus in Galliam €transiit. @@At Suetonius mira constantia medios inter hostis €Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non €insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime €celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, cir-€cumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis €temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare €universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius €orantium flexus est quin daret profectionis signum et comi-€tantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus €aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi €sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari €omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum €spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum €segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum @1 €iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim €capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed €caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium €at praerepta interim ultione, festinabant. @@Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis €vicesimanis et [2e]2 proximis auxiliares, decem ferme milia €armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi €acie parat. deligitque locum artis faucibus et a tergo silva €clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et aper-€tam planitiem esse sine metu insidiarum. igitur legionarius €frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro €cornibus eques adstitit. at Britannorum copiae passim per €catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, €et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae €secum traherent plaustrisque imponerent quae super extre-€mum ambitum campi posuerant. @@Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque €nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum €ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus €ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem €amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filia-€rum pudicitiam ulcisci. eo provectas Romanorum cupi-€dines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem €impollutam relinquant. adesse tamen deos iustae vindictae: €cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris €occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et €clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos: €si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vin-€cendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum: €viverent viri et servirent. @1 @@Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat: €quamquam confideret virtuti, tamen exhortationes et preces €miscebat ut spernerent sonores barbarorum et inanis minas: €plus illic feminarum quam iuventutis aspici. imbellis, inermis €cessuros statim ubi ferrum virtutemque vincentium toties €fusi adgnovissent. etiam in multis legionibus paucos qui €proelia profligarent; gloriaeque eorum accessurum quod €modica manus universi exercitus famam adipiscerentur. €conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis €stragem caedemque continuarent, praedae immemores: parta €victoria cuncta ipsis cessura. is ardor verba ducis seque-€batur, ita se ad intorquenda pila expedierat vetus miles et €multa proeliorum experientia ut certus eventus Suetonius €daret pugnae signum. @@Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro €munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis €certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. idem auxi-€liarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod €obvium et validum erat. ceteri terga praebuere, difficili €effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. et €miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque €telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. clara et €antiquis victoriis par ea die laus parta: quippe sunt qui €paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse €tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo €amplius vulneratis. Boudicca vitam veneno finivit. et €Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, €cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis €rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue- @1 €ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio €transegit. @@Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus €habitus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias €Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, €octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus; quorum €adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes €alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum am-€biguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum. €sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus €incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros €commeatus sibi destinant. gentesque praeferoces tardius €ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor €Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis €simultatibus impediebat disperseratque novum legatum €opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris cle-€menter deditis consulturum. simul in urbem mandabat, €nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur €Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortu-€nam referebat. @@Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est €e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate €eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam €gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi. nec €defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque €gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜§‡nostris terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit apud €quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita liberti-€norum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus @1 €tanti belli confector servitiis oboedirent. cuncta tamen ad €imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis €Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque €in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum €Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur. is €non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen €segni otio imposuit. @@Eodem anno Romae insignia scelera, alterum sena-€toris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius €Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate €et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius €Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testa-€mentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equiti-€bus Romanis. illi Antonium Primum et Asinium Marcellum €sociaverant. Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio €Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur €nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. €igitur Fabianus tabulas sociis quos memoravi et aliis minus €inlustribus obsignat. quod apud patres convictum et €Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege €Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et €preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere. @@Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuve-€nem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, €eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est. €pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne €apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, €interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. €additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset €vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio €calumniae condemnatus. @1 @@Haud multo post praefectum urbis Pedanium Se-€cundum servus ipsius interfecit, seu negata libertate cui €pretium pepigerat sive amore exoleti incensus et dominum €aemulum non tolerans. ceterum cum vetere ex more €familiam omnem quae sub eodem tecto mansitaverat ad €supplicium agi oporteret, concursu plebis quae tot innoxios €protegebat usque ad seditionem ventum est senatusque €[2obsessus]2, in quo ipso erant studia nimiam severitatem €aspernantium, pluribus nihil mutandum censentibus. ex €quis C. Cassius sententiae loco in hunc modum disseruit: @@'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine €interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus €decreta postularentur; neque sum adversatus, non quia du-€bitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim €provisum et quae converterentur [2in]2 deterius mutari, sed ne €nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer. €simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contra-€dictionibus destruendum non existimabam, ut maneret inte-€grum si quando res publica consiliis eguisset. quod hodie €venit consulari viro domi suae interfecto per insidias servilis, €quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso €senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur. €decernite hercule impunitatem: at quem dignitas sua €defendet, cum praefecto urbis non profuerit? quem numerus €servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti €non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu €quidem pericula nostra advertit? an, ut quidam fingere non €erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna @1 €pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur? €pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri. @@Libet argumenta conquirere in eo quod sapientioribus €deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum habe-€remus, creditisne servum interficiendi domini animum €sumpsisse ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem €proloqueretur? sane consilium occultavit, telum inter ignaros €paravit: num excubias transire, cubiculi foris recludere, €lumen inferre, caedem patrare [2poterat]2 omnibus nesciis? €multa sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant possumus €singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum €sit, non inulti inter nocentis agere. suspecta maioribus nostris €fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus €isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. €postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi €ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi €metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex €fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam €strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum €exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.' @@Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, €ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut €sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: €praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed ob-€temperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac €faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit atque €omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus €praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quo-€que qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a @1 €principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia €non minuerat per saevitiam intenderetur. @@Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus re-€petundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio €quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius €meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio €Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per €nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque €dedignatur, supra tulere. @@Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate €constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris €fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adu-€lantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid €fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam. €rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderat in Memmio €Regulo. vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et €quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat. €gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque €oleum equiti ac senatui Graeca facilitate. @@P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, €quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa €adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri €convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a €Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem preci-€bus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum €primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium €Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum €a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum €Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis @1 €testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul de-€signatus adimendam reo praeturam necandumque more €maiorum. ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo €cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non €quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe €et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit: €carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus €constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia €supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis quo €longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et €publicae clementiae maximum exemplum futurum. @@Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et post-€quam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam €eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus €fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et €respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules €perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere €Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo re-€scripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in €principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus €postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par €fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impeditu-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜±ˆŒrus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut vel-€lent, datam et absolvendi licentiam. his atque talibus €recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules €mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive €quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse €invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta €firmitudine animi et ne gloria intercideret. @@Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus €est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- @1 €suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat. adicie-€bat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera €principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Ne-€roni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia €depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec €cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem €attulit. @@Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia €minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine €an veneno. valetudo ex eo coniectabatur quod in se tu-€mescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum €finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, €inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et €Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps €venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus re-€spondisse: 'ego me bene habeo.' civitati grande desiderium €eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius €segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia. quippe €Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Ru-€fum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu €tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque €infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis moribus €fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis €libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama €Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur. @@Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis €artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad €deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam €adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas €opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, @1 €hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi €principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae €laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, €postquam Neroni amor eorum venisset. nam oblectamentis €principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, €inludere voces, quoties caneret. quem ad finem nihil in re €publica clarum fore quod non ab illo reperiri credatur? €certe finitam Neronis pueritiam et robur iuventae adesse: €exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maiori-€bus suis. @@At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis €quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis €aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita in-€cipit: 'quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae €admotus sum, octavus ut imperium obtines: medio temporis €tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil €felicitati meae desit nisi moderatio eius. utar magnis exemplis €nec meae fortunae sed tuae. abavus tuus Augustus €Marco Agrippae Mytilenense secretum, C. Maecenati urbe in €ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum €socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla qui-€dem sed pro ingentibus meritis praemia acceperant. ego €quid aliud munificentiae tuae adhibere potui quam studia, ut €sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod €iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei €pretium. at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam €circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam: €egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis €adnumeror? inter nobilis et longa decora praeferentis €novitas mea enituit? ubi est animus ille modicis contentus? €talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis @1 €agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? una defensio €occurrit quod muneribus tuis obniti non debui. @@Sed uterque mensuram implevimus, et [2tu]2, quantum €princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a €principe accipere: cetera invidiam augent. quae quidem, ut €omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi €incumbit, mihi subveniendum est. quo modo in militia aut €via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae senex €et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra €sustinere non possim, praesidium peto. iube rem per pro-€curatores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. nec €me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum €fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum €curae seponitur in animum revocabo. superest tibi robur et €tot per annos visum [2summi]2 fastigii regimen: possumus €seniores amici quietem reposcere. hoc quoque in tuam €gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et modica tole-€rarent.' @@Ad quae Nero sic ferme respondit: 'quod medita-€tae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris €habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire €docuisti. abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati €usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate €cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque €tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit. €bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti €versata est: nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis €agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio @1 €praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua €quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt: €quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia €sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam €artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos €qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod €praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis. @@Verum et tibi valida aetas rebusque et fructui rerum €sufficiens, et nos prima imperii spatia ingredimur, nisi forte €aut te Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis et €quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in €te mea liberalitas explere non potest. quin, si qua in parte €lubricum adulescentiae nostrae declinat, revocas ornatumque €robur subsidio impensius regis? non tua moderatio, si €reddideris pecuniam, nec quies, si reliqueris principem, sed €mea avaritia, meae crudelitatis metus in ore omnium versa-€bitur. quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen €sapienti viro decorum fuerit unde amico infamiam paret €inde gloriam sibi recipere.' his adicit complexum et oscula, €factus natura et consuetudine exercitus velare odium falla-€cibus blanditiis. Seneca, qui finis omnium cum dominante €sermonum, grates agit: sed instituta prioris potentiae commu-€tat, prohibet coetus salutantium, vitat comitantis, rarus per €urbem, quasi valetudine infensa aut sapientiae studiis domi €attineretur. @@Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium im-€minuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. validior-€que in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, €gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, €metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime €timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem €nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, @1 €illi Germaniae exercitus commemorat. non se, ut Burrum, €diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare; €cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera: €longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas €Gallias ad nomen dictatorium nec minus suspensos Asiae €populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde prae-€cipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati €locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem €cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta prae-€ferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae €turbidos et negotiorum adpetentis faciat. nec ultra mora. €Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum €et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨Ž˜¹ˆ•relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie €deforme. @@Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia €pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris €tempusque interiectum moverat famam; vulgoque fingebant €petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesi-€dentem et, clari atque insontes [2si]2 interficerentur, praecipuum €ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, €nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo €promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas €transisse. vana haec more famae credentium otio auge-€bantur; ceterum libertus Plauti celeritate ventorum prae-€venit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit: €effugeret segnem mortem, dum suffugium esset: magni €nominis miseratione reperturum bonos, consociaturum au- @1 €dacis: nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta €milites (tot enim adveniebant) propulisset, dum refertur €nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura €quae adusque bellum evalescerent. denique aut salutem €tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti quam ignavo €patiendum esse. @@Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem pro-€videbat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an €amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore €principem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui €alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox €immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, €Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis €pro incerta et trepida vita suasisse. repertus est certe per €medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio €trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni €et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposu-€erat. caput interfecti relatum; cuius aspectu (ipsa principis €verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nu-€ptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat €Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, €nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum €litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, €verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumita-€tem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine €supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, €gravioribus iam ludibriis quam malis. @@Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta €scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, €sterilem dictitans; exim Poppaeae coniungitur. ea diu @1 €paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex €ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere. de-€stinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandri-€nus, canere tibiis doctus. actae ob id de ancillis quaestiones €et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, €plures perstitere sanctitatem dominae tueri; ex quibus una €instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit €quam os eius. movetur tamen primo civilis discidii specie €domumque Burri, praedia Plauti, infausta dona accipit: €mox in Campaniam pulsa est addita militari custodia. inde €crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor sapientia €[2et]2 ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt. his €. . . tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit €Octaviam. @@Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem €venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines €gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. €%itur etiam in principis laudes repetitum venerantium%. €iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, €cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos €disiecere. mutataque quae per seditionem verterant et €Poppaeae honos repositus est. quae semper odio, tum et €metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero €inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non €eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id €sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a @1 €clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen €indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent. arma €illa adversus principem sumpta; ducem tantum defuisse qui €motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam €et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus €cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam €offensionem? an quia veram progeniem penatibus Caesarum €datura sit? malle populum Romanum tibicinis Aegyptii €subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus €conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel con-€suleret securitati. iusta ultione et modicis remediis primos €motus consedisse: at si desperent uxorem Neronis fore €Octaviam, illi maritum daturos. @@Varius sermo et ad metum atque iram accommodatus €terruit simul audientem et accendit. sed parum valebat €suspicio in servo et quaestionibus ancillarum elusa erat. €ergo confessionem alicuius quaeri placet cui rerum quoque €novarum crimen adfingeretur. et visus idoneus maternae €necis patrator Anicetus, classi apud Misenum, ut memoravi, €praefectus, levi post admissum scelus gratia, dein graviore €odio, quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes €aspiciuntur. igitur accitum eum Caesar operae prioris €admonet: solum incolumitati principis adversus insidiantem €matrem subvenisse; locum haud minoris gratiae instare si €coniugem infensam depelleret. nec manu aut telo opus: €fateretur Octaviae adulterium. occulta quidem ad praesens €sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si €negavisset, necem intentat. ille insita vaecordia et facilitate €priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit €fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat @1 €princeps. tum in Sardiniam pellitur ubi non inops exilium €toleravit et fato obiit. @@At Nero praefectum in spem sociandae classis cor-€ruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos €partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto €memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit. non €alia exul visentium oculos maiore misericordia adfecit. €meminerant adhuc quidam Agrippinae a Tiberio, recentior €Iuliae memoria obversabatur a Claudio pulsae: sed illis €robur aetatis adfuerat; laeta aliqua viderant et praesentem €saevitiam melioris olim fortunae recordatione adlevabant. €huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in €domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per €venenum patre et statim fratre; tum ancilla domina validior €et Poppaea non nisi in perniciem uxoris nupta, postremo €crimen omni exitio gravius. @@Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones €et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum €tamen morte adquiescebat. paucis dehinc interiectis diebus €mori iubetur, cum iam viduam se et tantum sororem €testaretur communisque Germanicos et postremo Agrippinae €nomen cieret, qua incolumi infelix quidem matrimonium €sed sine exitio pertulisset. restringitur vinclis venaeque €eius per omnis artus exolvuntur; et quia pressus pavore €sanguis tardius labebatur, praefervidi balnei vapore enecatur. €additurque atrocior saevitia quod caput amputatum latum-€que in urbem Poppaea vidit. dona ob haec templis decreta €quem ad finem memorabimus? quicumque casus temporum €illorum nobis vel aliis auctoribus noscent, praesumptum @1 €habeant, quoties fugas et caedes iussit princeps, toties €grates deis actas, quaeque rerum secundarum olim, tum €publicae cladis insignia fuisse. neque tamen silebimus si €quod senatus consultum adulatione novum aut patientia €postremum fuit. @@Eodem anno libertorum potissimos veneno inter-€fecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis €Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa €senecta detineret. Romanus secretis criminationibus incusa-€verat Senecam ut C. Pisonis socium, sed validius a Seneca €eodem crimine perculsus est. unde Pisoni timor et orta €insidiarum in Neronem magna moles et improspera.  Ÿôÿ@@@@{1LIBER XV}1 ‘@@Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis €rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, €simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨„ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui €foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator €ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque €ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper €nuntius contumeliae extimulat: quippe egressus Armenia €Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac €diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores €gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum ut €ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate €obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat €dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regi-€men, quod praesidium aut unde peteret rogitans. iam de €Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant @1 €Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis €esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut €modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna €imperia contineri; virorum armorumque faciendum certa-€men; id in summa fortuna aequius quod validius, et sua €retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem €esse. @@Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et €proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: 'hunc €ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem €summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae €deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos €Pacorus ante ceperat. videbarque contra vetera fratrum €odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse. €prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere €lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non €ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis €retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui, €virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria [2in]2 integro est, €addita modestiae fama quae neque summis mortalium €spernenda est et a dis aestimatur.' simul diademate caput €Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem €ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis €Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia ex-€turbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris €intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans. @@Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones €duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium €Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam @1 €festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere €malebat; scripseratque Caesari proprio duce opus esse €qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologese €acriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones €pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum €armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit. et quia egena €aquarum regio est castella fontibus imposita; quosdam €rivos congestu harenae abdidit. @@Ea dum a Corbulone tuendae Syriae parantur, acto €raptim agmine Monaeses ut famam sui praeiret, non ideo €nescium aut incautum Tigranen offendit. occupaverat €Tigranocertam, urbem copia defensorum et magnitudine €moenium validam. ad hoc Nicephorius amnis haud sper-€nenda latitudine partem murorum ambit; et ducta ingens €fossa qua fluvio diffidebatur. inerantque milites et provisi €ante commeatus, quorum subvectu pauci avidius progressi €et repentinis hostibus circumventi ira magis quam metu €ceteros accenderant. sed Partho ad exequendas obsidiones €nulla comminus audacia: raris sagittis neque clausos €exterret et semet frustratur. Adiabeni cum promovere €scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox €erumpentibus nostris caeduntur. @@Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, mode-€randum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent €vim provinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortis €Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut €se quoque in agro hostili castra positurum. Casperius €centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin, €septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distan-€tem, adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi €vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec @1 €praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu €et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant, €missae in Armeniam legiones, et aliae pro Syria paratae €ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia: €nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum €aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens, €missurum ad imperatorem Romanum legatos super pe-€tenda Armenia et firmanda pace respondet: Monaesen €omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit. @@Haec plures ut formidine regis et Corbulonis minis €patrata ac magnifica extollebant: alii occulte pepigisse €interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte €Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet. cur enim €exercitum Romanum a Tigranocertis deductum? cur de-€serta per otium quae bello defenderant? an melius hiberna-€visse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam €in sede regni modo retenti? dilata prorsus arma ut Volo-€geses cum alio quam cum Corbulone certaret, Corbulo €meritae tot per annos gloriae non ultra periculum faceret. €nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae popo-€scerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur. iamque €aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones €addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul €Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboe-€dirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae €miles apud Corbulonem manerent; cetera ex rerum usu €sociarent partirenturve. sed neque Corbulo aemuli patiens, €et Paetus, cui satis ad gloriam erat si proximus haberetur, €despiciebat gesta, nihil caedis aut praedae, usurpatas €nomine tenus urbium expugnationes dictitans: se tributa €ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis imposi-€turum. @1 @@Sub idem tempus legati Vologesis, quos ad principem €missos memoravi, revertere inriti bellumque propalam €sumptum a Parthis. nec Paetus detrectavit, sed duabus €legionibus, quarum quartam Funisulanus Vettonianus eo in €tempore, duodecimam Calavius Sabinus regebant, Armeniam €intrat tristi omine. nam in transgressu Euphratis, quem €ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui €consularia insignia gestabat retro evasit; hostiaque quae €muniebantur hibernaculis adsistens semifacta opera fuga €perrupit seque vallo extulit; et pila militum arsere, magis €insigni prodigio quia Parthus hostis missilibus telis decertat. @@Ceterum Paetus spretis ominibus necdum satis firmatis €hibernaculis, nullo rei frumentariae provisu, rapit exercitum €trans montem Taurum reciperandis, ut ferebat, Tigrano-€certis vastandisque regionibus quas Corbulo integras omi-€sisset. et capta quaedam castella gloriaeque et praedae €nonnihil partum, si aut gloriam cum modo aut praedam €cum cura habuisset. longinquis itineribus percursando €quae obtineri nequibant, corrupto qui captus erat commeatu €et instante iam hieme, reduxit exercitum composuitque ad €Caesarem litteras quasi confecto bello, verbis magnificis, €rerum vacuas. @@Interim Corbulo numquam neglectam Euphratis ripam €crebrioribus praesidiis insedit; et ne ponti iniciendo impedi-€mentum hostiles turmae adferrent (iam enim subiectis €campis magna specie volitabant), navis magnitudine prae-€stantis et conexas trabibus ac turribus auctas agit per €amnem catapultisque et ballistis proturbat barbaros, in €quos saxa et hastae longius permeabant quam ut contrario €sagittarum iactu adaequarentur. dein pons continuatus €collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris @1 €occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi €omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam €verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legio-€nem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum €commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen €magno et infenso agmine auditum. @@Accitur legio duodecima et unde famam aucti exerci-€tus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri €castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis €aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜Š…militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne €alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora €transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum €sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit €legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione €et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat €trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses insti-€terat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo €Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris €quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. €coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, €data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno €habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre €compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec €a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam €subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia €ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum €e cohortibus iussit. @@At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc €peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi €ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum @1 €centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium €agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis €qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium €iactu circumveniretur. peditum si quis integer longinqua €et avia, vulnerati castra repetivere, virtutem regis, saevitiam €et copias gentium, cuncta metu extollentes, facili credulitate €eorum qui eadem pavebant. ne dux quidem obniti adversis, €sed cuncta militiae munia deseruerat, missis iterum ad €Corbulonem precibus, veniret propere, signa et aquilas et €nomen reliquum infelicis exercitus tueretur: se fidem €interim, donec vita suppeditet, retenturos. @@Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta, €ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proxi-€mum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam, €exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur €exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum €onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret. €primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium €habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas €obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri €monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas €legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam €ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra €Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si €singulis manipularibus praecipua servati civis corona impe-€ratoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi €par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et €qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et €erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis €stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter propera-€bant. @@Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo @1 €vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas €defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos €Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret. at €illi vix contuberniis extracti, nec aliud quam munimenta €propugnabant, pars iussu ducis, et alii propria ignavia aut €Corbulonem opperientes, ac vis [2si]2 ingrueret, provisis €exemplis [2cladis]2 Caudinae Numantinaeque; neque eandem €vim Samnitibus, Italico populo, ac Parthis, Romani imperii €aemulis. validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties €fortuna contra daret, saluti consuluisse. qua desperatione €exercitus dux subactus primas tamen litteras ad Vologesen €non supplices, sed in modum querentis composuit, quod €pro Armeniis semper Romanae dicionis aut subiectis regi €quem imperator delegisset hostilia faceret: pacem ex aequo €utilem; ne praesentia tantum spectaret; ipsum adversus €duas legiones totis regni viribus advenisse; at Romanis €orbem terrarum reliquum quo bellum iuvarent. @@Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos €sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit; illum locum €tempusque consilio destinatum quid de Armenia cernerent; €adiecisse deos dignum Arsacidarum, simul ut de legionibus €Romanis statuerent. missi posthac Paeto nuntii et regis €conloquium petitum, qui Vasacen praefectum equitatus ire €iussit. tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares €obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imagi-€nem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos €memorat. et multum in vicem disceptato, Monobazus @1 €Adiabenus in diem posterum testis iis quae pepigissent €adhibetur. placuitque liberari obsidio legiones et decedere €omnem militem finibus Armeniorum castellaque et com-€meatus Parthis tradi; quibus perpetratis copia Vologesi €fieret mittendi ad Neronem legatos. @@Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem €imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi €documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit; €nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas €legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab €Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi €sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumste-€tere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes €abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido €milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Volo-€geses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem €nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit: €fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam exple-€verat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus €quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat €pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi €ausi sunt validum et fidum intellexere. @@Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumen-€tariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque pro-€diderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito €relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere €afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, €adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem €Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae €Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae €composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die @1 €quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, de-€sertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugien-€tium trepidationem quam si terga in acie vertissent. €Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non €eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversi-€tatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commili-€tonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae €fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et €ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola miseri-€cordia valebat et apud minores magis. @@Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc con-€querente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum €finiri: ille integra utrique cuncta respondit: converterent €aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis €infirmatam. non ea imperatoris habere mandata Corbulo: €periculo legionum commotum e provincia egressum; quando €in incerto habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum: €sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus €spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenien-€tem equitem adsequeretur. exim Paetus per Cappadociam €hibernavit: at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detra-€heret castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium €faceret; ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam €fieri expostulabat. et postremo concessit rex; dirutaque €quae Euphraten ultra communiverat Corbulo et Armenii €sine arbitro relicti sunt. @@At Romae tropaea de Parthis arcusque medio Capi-€tolini montis sistebantur, decreta ab senatu integro adhuc €bello neque tum omissa, dum aspectui consulitur spreta con- @1 €scientia. quin et dissimulandis rerum externarum curis Nero €frumentum plebis vetustate corruptum in Tiberim iecit quo €securitatem annonae sustentaret. cuius pretio nihil additum €est, quamvis ducentas ferme navis portu in ipso violentia þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜’ˆˆtempestatis et centum alias Tiberi subvectas fortuitus ignis €absumpsisset. tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium €Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis prae-€posuit, cum insectatione priorum principum qui gravitate €sumptuum iustos reditus antissent: se annuum sexcenties €sestertium rei publicae largiri. @@Percrebuerat ea tempestate pravus mos, cum €propinquis comitiis aut sorte provinciarum plerique orbi €fictis adoptionibus adsciscerent filios, praeturasque et pro-€vincias inter patres sortiti statim emitterent manu quos €adoptaverant. . . . magna cum invidia senatum adeunt, ius €naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et €brevitatem adoptionis enumerant. satis pretii esse orbis €quod multa securitate, nullis oneribus gratiam honores €cuncta prompta et obvia haberent. sibi promissa legum diu €expectata in ludibrium verti, quando quis sine sollicitudine €parens, sine luctu orbus longa patrum vota repente adae-€quaret. factum ex eo senatus consultum ne simulata adoptio €in ulla parte muneris publici iuvaret ac ne usurpandis quidem €hereditatibus prodesset. @@Exim Claudius Timarchus Cretensis reus agitur, ce-€teris criminibus ut solent praevalidi provincialium et opibus €nimiis ad iniurias minorum elati: una vox eius usque ad €contumeliam senatus penetraverat, quod dictitasset in sua €potestate situm an pro consulibus qui Cretam obtinuissent @1 €grates agerentur. quam occasionem Paetus Thrasea ad €bonum publicum vertens, postquam de reo censuerat €provincia Creta depellendum, haec addidit: 'usu probatum €est, patres conscripti, leges egregias, exempla honesta apud €bonos ex delictis aliorum gigni. sic oratorum licentia €Cinciam rogationem, candidatorum ambitus Iulias leges, €magistratuum avaritia Calpurnia scita pepererunt; nam culpa €quam poena tempore prior, emendari quam peccare posterius €est. ergo adversus novam provincialium superbiam dignum €fide constantiaque Romana capiamus consilium, quo tutelae €sociorum nihil derogetur, nobis opinio decedat, qualis quisque €habeatur, alibi quam in civium iudicio esse. @@Olim quidem non modo praetor aut consul sed privati €etiam mittebantur qui provincias viserent et quid de cuiusque €obsequio videretur referrent; trepidabantque gentes de €aestimatione singulorum: at nunc colimus externos et adu-€lamur, et quo modo ad nutum alicuius grates, ita promptius €accusatio decernitur. decernaturque et maneat provincialibus €potentiam suam tali modo ostentandi: sed laus falsa et pre-€cibus expressa perinde cohibeatur quam malitia, quam cru-€delitas. plura saepe peccantur, dum demeremur quam dum €offendimus. quaedam immo virtutes odio sunt, severitas €obstinata, invictus adversum gratiam animus. inde initia €magistratuum nostrorum meliora ferme et finis inclinat, dum €in modum candidatorum suffragia conquirimus: quae si €arceantur, aequabilius atque constantius provinciae regentur. €nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita €gratiarum actione ambitio cohibebitur.' @@Magno adsensu celebrata sententia. non tamen sena-€tus consultum perfici potuit, abnuentibus consulibus ea de re @1 €relatum. mox auctore principe sanxere ne quis ad concilium €sociorum referret agendas apud senatum pro praetoribus €prove consulibus grates, neu quis ea legatione fungeretur. €@@Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit €effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta. et motu €terrae celebre Campaniae oppidum Pompei magna ex parte €proruit; defunctaque virgo Vestalis Laelia, in cuius locum €Cornelia ex familia Cossorum capta est. @@Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam €sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit €appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cogno-€mento. locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse gene-€ratus erat. iam senatus uterum Poppaeae commendaverat €dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exoluta-€que. et additae supplicationes templumque fecunditatis et €certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque €Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locaren-€tur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita €Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa €fuere, quartum intra mensem defuncta infante. rursusque €exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar €aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, ita maeroris €immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub €recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo €praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse. €secutam dehinc vocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se €Thraseae apud Senecam iactaverit ac Senecam Caesari gra-€tulatum: unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant. @@Inter quae veris principio legati Parthorum mandata €regis Vologesis litterasque in eandem formam attulere: se €priora et toties iactata super optinenda Armenia nunc omit- @1 €tere, quoniam dii, quamvis potentium populorum arbitri, pos-€sessionem Parthis non sine ignominia Romana tradidissent. €nuper clausum Tigranen; post Paetum legionesque, cum op-€primere posset, incolumis dimisisse. satis adprobatam vim; €datum et lenitatis experimentum. nec recusaturum Tiridaten €accipiendo diademati in urbem venire nisi sacerdotii religione €attineretur. iturum ad signa et effigies principis ubi legio-€nibus coram regnum auspicaretur. @@Talibus Vologesis litteris, quia Paetus diversa tam-€quam rebus integris scribebat, interrogatus centurio, qui €cum legatis advenerat, quo in statu Armenia esset, omnis €inde Romanos excessisse respondit. tum intellecto barba-€rum inrisu qui peterent quod eripuerant, consuluit inter €primores civitatis Nero bellum anceps an pax inhonesta €placeret. nec dubitatum de bello. et Corbulo militum €atque hostium tot per annos gnarus gerendae rei praeficitur, €ne cuius alterius inscitia rursum peccaretur, quia Paeti €piguerat. igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde €spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces €ipse attulisset. Syriaeque executio [2C.]2 Cestio, copiae mili-€tares Corbuloni permissae; et quinta decima legio ducente €Mario Celso e Pannonia adiecta est. scribitur tetrarchis ac €regibus praefectisque et procuratoribus et qui praetorum €finitimas provincias regebant iussis Corbulonis obsequi, in €tantum ferme modum aucta potestate quem populus Roma-€nus Cn. Pompeio bellum piraticum gesturo dederat. re-€gressum Paetum, cum graviora metueret, facetiis insectari €satis habuit Caesar, his ferme verbis: ignoscere se statim, €ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegre-€sceret. @@At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae @1 €fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles €proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac €tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis €laboribus exercitum, in Armeniam ducit; addiditque legio-€nem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, €simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum €ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et €auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tra-€mittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum €ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis im-€peratoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti €declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia €erat. @@Mox iter L. Lucullo quondam penetratum, apertis €quae vetustas obsaepserat, pergit. et venientis Tiridatis €Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis €centuriones cum mandatis non immitibus: nec enim adhuc €eo ventum ut certamine extremo opus esset. multa Romanis €secunda, quaedam Parthis evenisse, documento adversus €superbiam. proinde et Tiridati conducere intactum vasta-€tionibus regnum dono accipere et Vologesen melius societate €Romana quam damnis mutuis genti Parthorum consulturum. €scire quantum intus discordiarum quamque indomitas et €praeferocis nationes regeret: contra imperatori suo immo-€tam ubique pacem et unum id bellum esse. simul consilio €terrorem adicere et megistanas Armenios, qui primi a nobis þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜›ˆŽdefecerant, pellit sedibus, castella eorum excindit, plana €edita, validos invalidosque pari metu complet. @@Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis €nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius €fidum credebant. ergo Vologeses neque atrox in summam €et quibusdam praefecturis indutias petit: Tiridates locum @1 €diemque conloquio poscit. tempus propinquum, locus in quo €nuper obsessae cum Paeto legiones erant barbaris delectus €est ob memoriam laetioris ibi rei, Corbuloni non vitatus €ut dissimilitudo fortunae gloriam augeret. neque infamia €Paeti angebatur, quod eo maxime patuit quia filio eius €tribuno ducere manipulos atque operire reliquias malae €pugnae imperavit. die pacta Tiberius Alexander, inlustris €eques Romanus, minister bello datus, et Vinicianus Annius, €gener Corbulonis, nondum senatoria aetate et pro legato €quintae legioni impositus, in castra Tiridatis venere, honori €eius ac ne metueret insidias tali pignore; viceni dehinc €equites adsumpti. et viso Corbulone rex prior equo €desiluit; nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexte-€ras miscuere. @@Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus €tuta et salutaria capessentem: ille de nobilitate generis €multum praefatus, cetera temperanter adiungit: iturum €quippe Romam laturumque novum Caesari decus, non €adversis Parthorum rebus supplicem Arsaciden. tum €placuit Tiridaten ponere apud effigiem Caesaris insigne €regium nec nisi manu Neronis resumere; et conloquium €osculo finitum. dein paucis diebus interiectis magna €utrimque specie inde eques compositus per turmas et €insignibus patriis, hinc agmina legionum stetere fulgentibus €aquilis signisque et simulacris deum in modum templi: €medio tribunal sedem curulem et sedes effigiem Neronis €sustinebat. ad quam progressus Tiridates, caesis ex more €victimis, sublatum capiti diadema imagini subiecit, magnis @1 €apud cunctos animorum motibus, quos augebat insita adhuc €oculis exercituum Romanorum caedes aut obsidio: at nunc €versos casus; iturum Tiridaten ostentui gentibus quanto €minus quam captivum? @@Addidit gloriae Corbulo comitatem epulasque; et €rogitante rege causas, quoties novum aliquid adverterat, €ut initia vigiliarum per centurionem nuntiari, convivium €bucina dimitti et structam ante augurale aram subdita face €accendi, cuncta in maius attollens admiratione prisci moris €adfecit. postero die spatium oravit quo tantum itineris €aditurus fratres ante matremque viseret; obsidem interea €filiam tradit litterasque supplices ad Neronem. @@Et digressus Pacorum apud Medos, Vologesen Ecba-€tanis repperit non incuriosum fratris: quippe et propriis €nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem ser-€vitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu €provincias obtinentium arceretur foribusve eorum adsisteret, €tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset. €scilicet externae superbiae sueto non inerat notitia nostri €apud quos vis imperii valet, inania tramittuntur. @@Eodem anno Caesar nationes Alpium maritimarum €in ius Latii transtulit. equitum Romanorum locos sedilibus €plebis anteposuit apud circum; namque ad eam diem indis-€creti inibant, quia lex Roscia nihil nisi de quattuordecim €ordinibus sanxit. spectacula gladiatorum idem annus €habuit pari magnificentia ac priora; sed feminarum inlu-€strium senatorumque plures per arenam foedati sunt. @@C. Laecanio M. Licinio consulibus acriore in dies €cupidine adigebatur Nero promiscas scaenas frequentandi: €nam adhuc per domum aut hortos cecinerat Iuvenalibus €ludis, quos ut parum celebris et tantae voci angustos sperne-€bat. non tamen Romae incipere ausus Neapolim quasi @1 €Graecam urbem delegit: inde initium fore ut transgressus €in Achaiam insignisque et antiquitus sacras coronas adeptus €maiore fama studia civium eliceret. ergo contractum oppi-€danorum vulgus, et quos e proximis coloniis et municipiis €eius rei fama acciverat, quique Caesarem per honorem aut €varios usus sectantur, etiam militum manipuli, theatrum €Neapolitanorum complent. @@Illic, plerique ut arbitrabantur, triste, ut ipse, pro-€vidum potius et secundis numinibus evenit: nam egresso €qui adfuerat populo vacuum et sine ullius noxa theatrum €conlapsum est. ergo per compositos cantus grates dis atque €ipsam recentis casus fortunam celebrans petiturusque maris €Hadriae traiectus apud Beneventum interim consedit, ubi €gladiatorium munus a Vatinio celebre edebatur. Vatinius €inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae €alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus; primo in €contumelias adsumptus, dehinc optimi cuiusque crimina-€tione eo usque valuit ut gratia pecunia vi nocendi etiam €malos praemineret. @@Eius munus frequentanti Neroni ne inter voluptates €quidem a sceleribus cessabatur. isdem quippe illis diebus €Torquatus Silanus mori adigitur, quia super Iuniae familiae €claritudinem divum Augustum abavum ferebat. iussi accu-€satores obicere prodigum largitionibus, neque aliam spem €quam in rebus novis esse: quin inter libertos habere €quos ab epistulis et libellis et rationibus appellet, nomina €summae curae et meditamenta. tum intimus quisque €libertorum vincti abreptique; et cum damnatio instaret, €brachiorum venas Torquatus interscidit; secutaque Nero-€nis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito @1 €diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis ex-€pectasset. @@Nec multo post omissa in praesens Achaia (causae €in incerto fuere) urbem revisit, provincias Orientis, maxime €Aegyptum, secretis imaginationibus agitans. dehinc edicto €testificatus non longam sui absentiam et cuncta in re publica €perinde immota ac prospera fore, super ea profectione adiit €Capitolium. illic veneratus deos, cum Vestae quoque tem-€plum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine €exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore €vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae €leviores dictitans. vidisse maestos civium vultus, audire €secretas querimonias, quod tantum [2itineris]2 aditurus esset, €cuius ne modicos quidem egressus tolerarent, sueti adversum €fortuita aspectu principis refoveri. ergo ut in privatis €necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum €Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti. €haec atque talia plebi volentia fuere, voluptatum cupidine €et, quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si €abesset, metuenti. senatus et primores in incerto erant €procul an coram atrocior haberetur: dehinc, quae natura €magnis timoribus, deterius credebant quod evenerat. @@Ipse quo fidem adquireret nihil usquam perinde lae-€tum sibi, publicis locis struere convivia totaque urbe quasi €domo uti. et celeberrimae luxu famaque epulae fuere quas €a Tigellino paratas ut exemplum referam, ne saepius eadem €prodigentia narranda sit. igitur in stagno Agrippae fabri-€catus est ratem cui superpositum convivium navium aliarum €tractu moveretur. naves auro et ebore distinctae, remiges- @1 €que exoleti per aetates et scientiam libidinum compone-€bantur. volucris et feras diversis e terris et animalia maris €Oceano abusque petiverat. crepidinibus stagni lupanaria €adstabant inlustribus feminis completa et contra scorta vise-€bantur nudis corporibus. iam gestus motusque obsceni; et €postquam tenebrae incedebant, quantum iuxta nemoris et €circumiecta tecta consonare cantu et luminibus clarescere. €ipse per licita atque inlicita foedatus nihil flagitii reliquerat €quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo con-€taminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum €sollemnium coniugiorum denupsisset. inditum imperatori €flammeum, missi auspices, dos et genialis torus et faces €nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina €nox operit. @@Sequitur clades, forte an dolo principis incertum €(nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic €urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior. €initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque €montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id merci-€monium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et €statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜¦ˆˆneque enim domus munimentis saeptae vel templa muris €cincta aut quid aliud morae interiacebat. impetu perva-€gatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens €et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali €et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque €enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. ad hoc lamenta €paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae €[aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt €invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta €impediebant. et saepe dum in tergum respectant lateribus €aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, @1 €illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant €in eodem casu reperiebant. postremo, quid vitarent quid €peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam €amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate €suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio €interiere. nec quisquam defendere audebat, crebris multo-€rum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces €iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut €raptus licentius exercerent seu iussu. @@Eo in tempore Nero Antii agens non ante in urbem €regressus est quam domui eius, qua Palatium et Maecenatis €hortos continuaverat, ignis propinquaret. neque tamen sisti €potuit quin et Palatium et domus et cuncta circum hauri-€rentur. sed solacium populo exturbato ac profugo campum €Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos €patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem €inopem acciperent; subvectaque utensilia ab Ostia et pro-€pinquis municipiis pretiumque frumenti minutum usque ad €ternos nummos. quae quamquam popularia in inritum cade-€bant, quia pervaserat rumor ipso tempore flagrantis urbis €inisse eum domesticam scaenam et cecinisse Troianum €excidium, praesentia mala vetustis cladibus adsimulantem. @@Sexto demum die apud imas Esquilias finis incendio €factus, prorutis per immensum aedificiis ut continuae vio-€lentiae campus et velut vacuum caelum occurreret. necdum €positus metus aut redierat plebi spes: rursum grassatus €ignis patulis magis urbis locis; eoque strages hominum €minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius @1 €procidere. plusque infamiae id incendium habuit quia €praediis Tigellini Aemilianis proruperat videbaturque Nero €condendae urbis novae et cognomento suo appellandae €gloriam quaerere. quippe in regiones quattuordecim Roma €dividitur, quarum quattuor integrae manebant, tres solo €tenus deiectae: septem reliquis pauca tectorum vestigia €supererant, lacera et semusta. @@Domuum et insularum et templorum quae amissa €sunt numerum inire haud promptum fuerit: sed vetustis-€sima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara €fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, €aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et €delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta; €iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium €decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, €[2ut]2 quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa €seniores meminerint quae reparari nequibant. fuere qui €adnotarent &7xiiii& Kal. Sextilis principium incendii huius €ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint. alii €eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque €et dies inter utraque incendia numerent. @@Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque €domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo €essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna €et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et €prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, €quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura dene-€gavisset per artem temptare et viribus principis inludere. €namque ab lacu Averno navigabilem fossam usque ad ostia €Tiberina depressuros promiserant squalenti litore aut per €montis adversos. neque enim aliud umidum gignendis @1 €aquis occurrit quam Pomptinae paludes: cetera abrupta €aut arentia ac, si perrumpi possent, intolerandus labor nec €satis causae. Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, €effodere proxima Averno iuga conisus est; manentque €vestigia inritae spei. @@Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post €Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed €dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibita-€que aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque €porticibus quae frontem insularum protegerent. eas porticus €Nero sua pecunia extructurum purgatasque areas dominis €traditurum pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque €ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod €effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi accipiendo €Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum €Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent; aedificia-€que ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove €solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua €privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis €in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis igni-€bus in propatulo quisque haberet; nec communione parie-€tum, sed propriis quaeque muris ambirentur. ea ex utilitate €accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant tamen €qui crederent veterem illam formam salubritati magis €conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum €non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam €latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu €ardescere. @@Et haec quidem humanis consiliis providebantur. €mox petita dis piacula aditique Sibyllae libri, ex quibus @1 €supplicatum Vulcano et Cereri Proserpinaeque ac propitiata €Iuno per matronas, primum in Capitolio, deinde apud pro-€ximum mare, unde hausta aqua templum et simulacrum €deae perspersum est; et sellisternia ac pervigilia celebra-€vere feminae quibus mariti erant. sed non ope humana, €non largitionibus principis aut deum placamentis decedebat €infamia quin iussum incendium crederetur. ergo abolendo €rumori Nero subdidit reos et quaesitissimis poenis adfecit €quos per flagitia invisos vulgus Christianos appellabat. €auctor nominis eius Christus Tiberio imperitante per €procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; €repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum €erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, €sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut €pudenda confluunt celebranturque. igitur primum correpti €qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens €haud proinde in crimine incendii quam odio humani €generis convicti sunt. et pereuntibus addita ludibria, ut €ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, aut cruci-€bus adfixi aut flammandi, atque ubi defecisset dies in €usum nocturni luminis urerentur. hortos suos ei spectaculo €Nero obtulerat et circense ludicrum edebat, habitu aurigae €permixtus plebi vel curriculo insistens. unde quamquam €adversus sontis et novissima exempla meritos miseratio €oriebatur, tamquam non utilitate publica sed in saevitiam €unius absumerentur. @@Interea conferendis pecuniis pervastata Italia, pro-€vinciae eversae sociique populi et quae civitatium liberae €vocantur. inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis €in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis @1 €omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat. €enimvero per Asiam atque Achaiam non dona tantum sed €simulacra numinum abripiebantur, missis in eas provincias €Acrato ac Secundo Carrinate. ille libertus cuicumque €flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus €animum bonis artibus non induerat. ferebatur Seneca quo €invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum €oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine €quasi aeger nervis cubiculum non egressus. tradidere qui-€dam venenum ei per libertum ipsius, cui nomen Cleonicus, €paratum iussu Neronis vitatumque a Seneca proditione €liberti seu propria formidine, dum persimplici victu et agre-€stibus pomis ac, si sitis admoneret, profluente aqua vitam €tolerat. @@Per idem tempus gladiatores apud oppidum Prae-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜®‚neste temptata eruptione praesidio militis, qui custos adesset, €coerciti sunt, iam Spartacum et vetera mala rumoribus €ferente populo, ut est novarum rerum cupiens pavidusque. €nec multo post clades rei navalis accipitur, non bello €(quippe haud alias tam immota pax), sed certum ad diem in €Campaniam redire classem Nero iusserat, non exceptis €maris casibus. ergo gubernatores, quamvis saeviente €pelago, a Formiis movere; et gravi Africo, dum pro-€munturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus €impacti triremium plerasque et minora navigia passim €amiserunt. @@Fine anni vulgantur prodigia imminentium malorum €nuntia: vis fulgurum non alias crebrior et sidus cometes, €sanguine inlustri semper Neroni expiatum; bicipites homi-€num aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in €sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti. @1 €et in agro Placentino viam propter natus vitulus cui caput €in crure esset; secutaque haruspicum interpretatio, parari €rerum humanarum aliud caput, sed non fore validum neque €occultum, quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit. @@Ineunt deinde consulatum Silius Nerva et Atticus €Vestinus, coepta simul et aucta coniuratione in quam certa-€tim nomina dederant senatores eques miles, feminae etiam, €cum odio Neronis tum favore in C. Pisonem. is Calpurnio €genere ortus ac multas insignisque familias paterna nobili-€tate complexus, claro apud vulgum rumore erat per virtutem €aut species virtutibus similis. namque facundiam tuendis €civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis €quoque comi sermone et congressu; aderant etiam fortuita, €corpus procerum, decora facies: sed procul gravitas morum €aut voluptatum parsimonia; levitati ac magnificentiae et ali-€quando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in €tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum €nec perseverum volunt. @@Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec €tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius in-€stinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptis-€simos Subrium Flavum tribunum praetoriae cohortis et €Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus €docuit; et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida €odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant, €quod famam carminum eius premebat Nero prohibuerat-€que ostentare, vanus adsimulatione: Lateranum consulem €designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit. €at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque sena-€torii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris @1 €capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde €vita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis €et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam €ultum ibat. @@Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio €deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter €amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cerva-€rium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum, €Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum, €equites Romanos; ex quibus Senecio, e praecipua familia-€ritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo €pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne €secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur. €adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, €militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tri-€buni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus €Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo €praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per sae-€vitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis anti-€bat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum addu-€xerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni €intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque prae-€torii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides, €promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et €cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena €canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo €per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio €solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul- @1 €cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido €retinuisset, magnis semper conatibus adversa. @@Interim cunctantibus prolatantibusque spem ac me-€tum Epicharis quaedam, incertum quonam modo sciscitata €(neque illi ante ulla rerum honestarum cura fuerat), accen-€dere et arguere coniuratos, ac postremum lentitudinis €eorum pertaesa et in Campania agens primores classiario-€rum Misenensium labefacere et conscientia inligare conisa €est tali initio. erat nauarchus in ea classe Volusius Procu-€lus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex €magnitudine sceleris provectus, ut rebatur. is mulieri olim €cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Nero-€nem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque €questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur, €spem dedit posse impelli et pluris conciliare: nec leve €auxilium in classe, crebras occasiones, quia Nero multo €apud Puteolos et Misenum maris usu laetabatur. ergo €Epicharis plura; et omnia scelera principis orditur, neque €senatui quidquam manere. sed provisum quonam modo €poenas eversae rei publicae daret: accingeretur modo €navare operam et militum acerrimos ducere in partis, ac €digna pretia expectaret; nomina tamen coniuratorum €reticuit. unde Proculi indicium inritum fuit, quamvis ea €quae audierat ad Neronem detulisset. accita quippe Epi-€charis et cum indice composita nullis testibus innisum facile €confutavit. sed ipsa in custodia retenta est, suspectante €Nerone haud falsa esse etiam quae vera non probabantur. @@Coniuratis tamen metu proditionis permotis placitum €maturare caedem apud Baias in villa Pisonis, cuius amoeni- @1 €tate captus Caesar crebro ventitabat balneasque et epulas €inibat omissis excubiis et fortunae suae mole. sed abnuit €Piso invidiam praetendens, si sacra mensae diique hospi-€tales caede qualiscumque principis cruentarentur: melius €apud urbem in illa invisa et spoliis civium extructa domo €vel in publico patraturos quod pro re publica suscepissent. €haec in commune, ceterum timore occulto ne L. Silanus €eximia nobilitate disciplinaque C. Cassii, apud quem edu-€catus erat, ad omnem claritudinem sublatus imperium €invaderet, prompte daturis qui a coniuratione integri essent €quique miserarentur Neronem tamquam per scelus inter-€fectum. plerique Vestini quoque consulis acre ingenium €vitavisse Pisonem crediderunt, ne ad libertatem oreretur €vel delecto imperatore alio sui muneris rem publicam €faceret. etenim expers coniurationis erat, quamvis super €eo crimine Nero vetus adversum insontem odium exple-€verit. @@Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri €celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domo-€que aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptio-€resque aditus erant laetitia spectaculi. ordinem insidiis €composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari €oraret, deprecabundus et genibus principis accidens pro-€sterneret incautum premeretque, animi validus et corpore €ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones €et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent €trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino, €qui pugionem templo Salutis [in Etruria] sive, ut alii €tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gesta-€batque velut magno operi sacrum. interim Piso apud @1 €aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius €et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia, €Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod €C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non €occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut €inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commoda-€visse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio €se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus €flagrantior est. @@Sed mirum quam inter diversi generis ordinis, aetatis €sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint, €donec proditio coepit e domo Scaevini; qui pridie insidia-€rum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜¶…domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugio-€nem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans €asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque €curam liberto Milicho mandavit. simul adfluentius solito €convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pe-€cunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis €manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simu-€laret. postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur €sanguis parare eundem Milichum monet, sive gnarum con-€iurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum €arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere [de consequenti-€bus]. nam cum secum servilis animus praemia perfidiae €reputavit simulque immensa pecunia et potentia obversa-€bantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis €memoria. etenim uxoris quoque consilium adsumpserat €muliebre ac deterius: quippe ultro metum intentabat, @1 €multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint: €nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum €fore qui indicio praevenisset. @@Igitur coepta luce Milichus in hortos Servilianos €pergit; et cum foribus arceretur, magna et atrocia adferre €dictitans deductusque ab ianitoribus ad libertum Neronis €Epaphroditum, mox ab eo ad Neronem, urgens periculum, €gravis coniuratos et cetera quae audiverat coniectaverat €docet. telum quoque in necem eius paratum ostendit acci-€rique reum iussit. is raptus per milites et defensionem €orsus, ferrum cuius argueretur olim religione patria cultum €et in cubiculo habitum ac fraude liberti subreptum re-€spondit. tabulas testamenti saepius a se et incustodita €dierum observatione signatas. pecunias et libertates servis €et ante dono datas, sed ideo tunc largius quia tenui iam re €familiari et instantibus creditoribus testamento diffideret. €enimvero liberalis semper epulas struxisse, vitam amoenam €et duris iudicibus parum probatam. fomenta vulneribus €nulla iussu suo sed, quia cetera palam vana obiecisset, €adiungere crimen cuius se pariter indicem et testem faceret. €adicit dictis constantiam; incusat ultro intestabilem et €consceleratum tanta vocis ac vultus securitate ut labaret €indicium, nisi Milichum uxor admonuisset Antonium Nata-€lem multa cum Scaevino ac secreta conlocutum et esse €utrosque C. Pisonis intimos. @@Ergo accitur Natalis et diversi interrogantur quisnam €is sermo, qua de re fuisset. tum exorta suspicio, quia non €congruentia responderant, inditaque vincla. et tormento-€rum aspectum ac minas non tulere: prior tamen Natalis, €totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, @1 €de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, €sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis €gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum oppri-€mendum artes conquirebat. tum cognito Natalis indicio €Scaevinus quoque pari imbecillitate, an cuncta iam pate-€facta credens nec ullum silentii emolumentum, edidit €ceteros. ex quibus Lucanus Quintianusque et Senecio diu €abnuere: post promissa impunitate corrupti, quo tarditatem €excusarent, Lucanus Aciliam matrem suam, Quintianus €Glitium Gallum, Senecio Annium Pollionem, amicorum €praecipuos, nominavere. @@Atque interim Nero recordatus Volusii Proculi in-€dicio Epicharin attineri ratusque muliebre corpus impar €dolori tormentis dilacerari iubet. at illam non verbera, €non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina €spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret. sic primus €quaestionis dies contemptus. postero cum ad eosdem €cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis €membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori €detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indi-€dit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam €spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in €tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum €ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tor-€mentis carissima suorum quisque pignorum proderent. non €enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus €passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, €quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset. @@Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, €insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit. voli- @1 €tabantque per fora, per domos, rura quoque et proxima €municipiorum pedites equitesque, permixti Germanis, qui-€bus fidebat princeps quasi externis. continua hinc et €vincta agmina trahi ac foribus hortorum adiacere. atque €ubi dicendam ad causam introissent, laetatum erga con-€iuratos et fortuitus sermo et subiti occursus, si convivium, €si spectaculum simul inissent, pro crimine accipi, cum super €Neronis ac Tigellini saevas percontationes Faenius quoque €Rufus violenter urgeret, nondum ab indicibus nominatus, €et quo fidem inscitiae pararet, atrox adversus socios. idem €Subrio Flavo adsistenti adnuentique an inter ipsam cogni-€tionem destringeret gladium caedemque patraret, rennuit €infregitque impetum iam manum ad capulum referentis. @@Fuere qui prodita coniuratione, dum auditur Mili-€chus, dum dubitat Scaevinus, hortarentur Pisonem pergere €in castra aut rostra escendere studiaque militum et populi €temptare. si conatibus eius conscii adgregarentur, secu-€turos etiam integros; magnamque motae rei famam, quae €plurimum in novis consiliis valeret. nihil adversum haec €Neroni provisum. etiam fortis viros subitis terreri, nedum €ille scaenicus, Tigellino scilicet cum paelicibus suis comi-€tante, arma contra cieret. multa experiendo confieri quae €segnibus ardua videantur. frustra silentium et fidem in tot €consciorum animis et corporibus sperare: cruciatui aut €praemio cuncta pervia esse. venturos qui ipsum quoque €vincirent, postremo indigna nece adficerent. quanto lauda-€bilius periturum, dum amplectitur rem publicam, dum €auxilia libertati invocat. miles potius deesset et plebes €desereret, dum ipse maioribus, dum posteris, si vita prae-€riperetur, mortem adprobaret. immotus his et paululum in €publico versatus, post domi secretus, animum adversum @1 €suprema firmabat, donec manus militum adveniret quos €Nero tirones aut stipendiis recentis delegerat: nam vetus €miles timebatur tamquam favore imbutus. obiit abruptis €brachiorum venis. testamentum foedis adversus Neronem €adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola €corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat. €nomen mulieri Satria Galla, priori marito Domitius Silus: €hic patientia, illa impudicitia Pisonis infamiam propagavere. @@Proximam necem Plautii Laterani consulis designati €Nero adiungit, adeo propere ut non complecti liberos, non €illud breve mortis arbitrium permitteret. raptus in locum €servilibus poenis sepositum manu Statii tribuni trucidatur, €plenus constantis silentii nec tribuno obiciens eandem con-€scientiam. €@@Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, €non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro €grassaretur, quando venenum non processerat. solus quippe €Natalis et hactenus prompsit missum se ad aegrotum Sene-€cam uti viseret conquerereturque cur Pisonem aditu arceret: €melius fore si amicitiam familiari congressu exercuissent; €et respondisse Senecam sermones mutuos et crebra conlo-€quia neutri conducere; ceterum salutem suam incolumitate €Pisonis inniti. haec ferre Gavius Silvanus tribunus prae-€toriae cohortis et an dicta Natalis suaque responsa nosceret €percontari Senecam iubetur. is forte an prudens ad eum €diem ex Campania remeaverat quartumque apud lapidem €suburbano rure substiterat. illo propinqua vespera tribunus €venit et villam globis militum saepsit; tum ipsi cum Pompeia €Paulina uxore et amicis duobus epulanti mandata impera-€toris edidit. @@Seneca missum ad se Natalem conquestumque no- @1 €mine Pisonis quod a visendo eo prohiberetur, seque ratio-€nem valetudinis et amorem quietis excusavisse respondit. €cur salutem privati hominis incolumitati suae anteferret €causam non habuisse; nec sibi promptum in adulationes €ingenium. idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui €saepius libertatem Senecae quam servitium expertus esset. þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜½ˆˆubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram, €quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat €an Seneca voluntariam mortem pararet. tum tribunus nulla €pavoris signa, nihil triste in verbis eius aut vultu deprensum €confirmavit. ergo regredi et indicere mortem iubetur. tradit €Fabius Rusticus non eo quo venerat itinere reditum sed €flexisse ad Faenium praefectum, et expositis Caesaris iussis €an obtemperaret interrogavisse, monitumque ab eo ut exe-€queretur, fatali omnium ignavia. nam et Silvanus inter €coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem €consenserat. voci tamen et aspectui pepercit intromisitque €ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem €ultimam denuntiaret. @@Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac dene-€gante centurione conversus ad amicos, quando meritis €eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et €tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relin-€quere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium €famam fructum constantis amicitiae laturos. simul lacrimas €eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis €ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, €ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui €enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud super-€esse post matrem fratremque interfectos quam ut educa-€toris praeceptorisque necem adiceret. @1 @@Vbi haec atque talia velut in commune disseruit, €complectitur uxorem et paululum adversus praesentem €fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu €aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtu-€tem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. illa €contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque €percussoris exposcit. tum Seneca gloriae eius non adversus, €simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, €'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis €decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam fortis €exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in €tuo fine.' post quae eodem ictu brachia ferro exolvunt. €Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum €lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum €venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore €suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius €tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud €cubiculum abscedere. et novissimo quoque momento €suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque €tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere super-€sedeo. @@At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne €glisceret invidia crudelitatis, [2iubet]2 inhiberi mortem. hortan-€tibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt €sanguinem, incertum an ignarae. nam ut est vulgus ad €deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec €implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito €mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis €vitae evictam; cui addidit paucos postea annos, laudabili @1 €in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem €albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum. €Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium €Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae proba-€tum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico €Atheniensium iudicio extinguerentur promeret; adlatumque €hausit frustra, frigidus iam artus et cluso corpore adversum €vim veneni. postremo stagnum calidae aquae introiit, €respergens proximos servorum addita voce libare se liquorem €illum Iovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius €exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur. ita codi-€cillis praescripserat, cum etiam tum praedives et praepotens €supremis suis consuleret. @@Fama fuit Subrium Flavum cum centurionibus occulto €consilio neque tamen ignorante Seneca destinavisse ut post €occisum opera Pisonis Neronem Piso quoque interficere-€tur tradereturque imperium Senecae, quasi insontibus clari-€tudine virtutum ad summum fastigium delecto. quin et €verba Flavi vulgabantur, non referre dedecori si citharoedus €demoveretur et tragoedus succederet, quia ut Nero cithara, €ita Piso tragico ornatu canebat. @@Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fe-€fellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, €quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant. €ergo instanti minitantique renidens Scaevinus neminem ait €plura scire quam ipsum, hortaturque ultro redderet tam €bono principi vicem. non vox adversum ea Faenio, non €silentium, sed verba sua praepediens et pavoris manifestus, €ceterisque ac maxime Cervario Proculo equite Romano ad €convincendum eum conisis, iussu imperatoris a Cassio milite, €qui ob insigne corporis robur adstabat, corripitur vinciturque. @1 @@Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus €pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem €trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis €tantum facinus consociaturum; dein, postquam urgebatur, €confessionis gloriam amplexus. interrogatusque a Nerone €quibus causis ad oblivionem sacramenti processisset, €'oderam te' inquit, 'nec quisquam tibi fidelior militum €fuit, dum amari meruisti. odisse coepi, postquam parricida €matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.' €ipsa rettuli verba, quia non, ut Senecae, vulgata erant, nec €minus nosci decebat militaris viri sensus incomptos et €validos. nihil in illa coniuratione gravius auribus Neronis €accidisse constitit, qui ut faciendis sceleribus promptus, ita €audiendi quae faceret insolens erat. poena Flavi Veianio €Nigro tribuno mandatur. is proximo in agro scrobem €effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam incre-€pans, circumstantibus militibus, 'ne hoc quidem' inquit €'ex disciplina.' admonitusque fortiter protendere cervicem, €'utinam' ait 'tu tam fortiter ferias!' et ille multum €tremens, cum vix duobus ictibus caput amputavisset, saevi-€tiam apud Neronem iactavit, sesquiplaga interfectum a se €dicendo. @@Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper €centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam €conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis €eius subveniri potuisse: tum iussam poenam subiit. nec €ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere: €at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas €etiam in testamentum contulit. €@@Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in €crimen traheretur, violentum et infensum ratus: sed ex @1 €coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam €vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et €insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus €Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam €principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici €metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex €vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat €repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matri-€monio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et €Caesarem esse. @@Igitur non crimine, non accusatore existente, quia €speciem iudicis induere non poterat, ad vim dominationis €conversus Gerellanum tribunum cum cohorte militum immit-€tit iubetque praevenire conatus consulis, occupare velut €arcem eius, opprimere delectam iuventutem, quia Vestinus €imminentis foro aedis decoraque servitia et pari aetate €habebat. cuncta eo die munia consulis impleverat convi-€viumque celebrabat, nihil metuens an dissimulando metu, €cum ingressi milites vocari eum a tribuno dixere. ille nihil €demoratus exsurgit et omnia simul properantur: clauditur €cubiculo, praesto est medicus, abscinduntur venae, vigens €adhuc balneo infertur, calida aqua mersatur, nulla edita €voce qua semet miseraretur. circumdati interim custodia €qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, €postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, €et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro €epulis consularibus. @@Exim Annaei Lucani caedem imperat. is profluente €sanguine ubi frigescere pedes manusque et paulatim ab €extremis cedere spiritum fervido adhuc et compote mentis @1 þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜Æ„pectore intellegit, recordatus carmen a se compositum quo €vulneratum militem per eius modi mortis imaginem obisse €tradiderat, versus ipsos rettulit eaque illi suprema vox fuit. €Senecio posthac et Quintianus et Scaevinus non ex priore €vitae mollitia, mox reliqui coniuratorum periere, nullo facto €dictove memorando. @@Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium €victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico €interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua €ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. atque ille gau-€dium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata €indicia impunitate remuneratur. Milichus praemiis ditatus €conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, ad-€sumpsit. e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua €manu cecidit; Statius Proxumus veniam quam ab impera-€tore acceperat vanitate exitus corrupit. exuti dehinc €tribunatu * * Pompeius, Cornelius Martialis, Flavius Nepos €Statius Domitius, quasi principem non quidem odissent sed €tamen existimarentur. Novio Prisco per amicitiam Senecae €et Glitio Gallo atque Annio Pollioni infamatis magis quam €convictis data exilia. Priscum Artoria Flaccilla coniunx €comitata est, Gallum Egnatia Maximilla, magnis primum et €integris opibus, post ademptis; quae utraque gloriam eius €auxere. pellitur et Rufrius Crispinus occasione coniura-€tionis, sed Neroni invisus quod Poppaeam quondam matri-€monio tenuerat. Verginium [2Flavum et Musonium]2 Rufum €claritudo nominis expulit: nam Verginius studia iuvenum €eloquentia, Musonius praeceptis sapientiae fovebat. Cluvi-€dieno Quieto, Iulio Agrippae, Blitio Catulino, Petronio €Prisco, Iulio Altino velut in agmen et numerum, Aegaei @1 €maris insulae permittuntur. at Caedicia uxor Scaevini et €Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum €poena experti. Acilia mater Annaei Lucani sine absolu-€tione, sine supplicio dissimulata. @@Quibus perpetratis Nero et contione militum habita €bina nummum milia viritim manipularibus divisit addiditque €sine pretio frumentum, quo ante ex modo annonae ute-€bantur. tum quasi gesta bello expositurus vocat senatum €et triumphale decus Petronio Turpiliano consulari, Cocceio €Nervae praetori designato, Tigellino praefecto praetorii €tribuit, Tigellinum et Nervam ita extollens ut super trium-€phalis in foro imagines apud Palatium quoque effigies €eorum sisteret. consularia insignia Nymphidio * * * quia €nunc primum oblatus est, pauca repetam: nam et ipse €pars Romanarum cladium erit. igitur matre libertina ortus €quae corpus decorum inter servos libertosque principum €vulgaverat, ex G. Caesare se genitum ferebat, quoniam forte €quadam habitu procerus et torvo vultu erat, sive G. Caesar, €scortorum quoque cupiens, etiam matri eius inlusit * * * @@Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres €habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia €confessionesque damnatorum adiunxit. etenim crebro vulgi €rumore lacerabatur, tamquam viros [2claros]2 et insontis ob €invidiam aut metum extinxisset. ceterum coeptam adultam-€que et revictam coniurationem neque tunc dubitavere €quibus verum noscendi cura erat, et fatentur qui post €interitum Neronis in urbem regressi sunt. at in senatu €cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem €demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum @1 €et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus €Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu €patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem €privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansue-€tudine principis novam ad saevitiam retraheret. @@Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, €propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum €in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine €retexisset; utque circensium Cerealium ludicrum pluribus €equorum cursibus celebraretur mensisque Aprilis Neronis €cognomentum acciperet; templum Saluti extrueretur eo loci €* * * ex quo Scaevinus ferrum prompserat. ipse eum pugio-€nem apud Capitolium sacravit inscripsitque Iovi Vindici: in €praesens haud animadversum; post arma Iulii Vindicis ad €auspicium et praesagium futurae ultionis trahebatur. reperio €in commentariis senatus Cerialem Anicium consulem €designatum pro sententia dixisse ut templum divo Neroni €quam maturrime publica pecunia poneretur. quod quidem €ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et €venerationem hominum merito, [2sed ipse prohibuit, ne €interpretatione]2 quorundam ad omen malum sui exitus €verteretur: nam deum honor principi non ante habetur €quam agere inter homines desierit. @1  Ÿôÿ@@@@{1LIBER XVI}1 ‘@@Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et €promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, €nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, €vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit €repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo €magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed €rudi et antiquo pondere. lateres quippe praegravis iacere, €adstantibus parte alia columnis; quae per tantum aevi €occulta augendis praesentibus bonis. ceterum, ut conie-€ctura demonstrabat, Dido Phoenissam Tyro profugam con-€dita Carthagine illas opes abdidisse, ne novus populus €nimia pecunia lasciviret aut reges Numidarum, et alias €infensi, cupidine auri ad bellum accenderentur. @@Igitur Nero, non auctoris, non ipsius negotii fide satis €spectata nec missis per quos nosceret an vera adferrentur, €auget ultro rumorem mittitque qui velut paratam praedam €adveherent. dantur triremes et delectum remigium iuvandae €festinationi. nec aliud per illos dies populus credulitate, €prudentes diversa fama tulere. ac forte quinquennale ludi-€crum secundo lustro celebrabatur, ab oratoribusque prae-€cipua materia in laudem principis adsumpta est. non enim €solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, €sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre €deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione €servilia fingebant, securi de facilitate credentis. @1 @@Gliscebat interim luxuria spe inani consumebanturque €veteres opes quasi oblatis quas multos per annos prodigeret. €quin et inde iam largiebatur; et divitiarum expectatio inter €causas paupertatis publicae erat. nam Bassus effosso agro €suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum pro-€missi specus adseverat, sequunturque non modo milites €sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem €posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc €primum elusum admirans, pudorem et metum morte volun-€taria effugit. quidam vinctum ac mox dimissum tradidere €ademptis bonis in locum regiae gazae. @@Interea senatus propinquo iam lustrali certamine, ut €dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus adicit-€que facundiae coronam qua ludicra deformitas velaretur. €sed Nero nihil ambitu nec potestate senatus opus esse €dictitans, se aequum adversum aemulos et religione iudicum €meritam laudem adsecuturum, primo carmen in scaena €recitat; mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret €(haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citha-€rae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem €nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris €aut narium excrementa viserentur. postremo flexus genu €et coetum illum manu veneratus sententias iudicum oppe-€riebatur ficto pavore. et plebs quidem urbis, histrionum €quoque gestus iuvare solita, personabat certis modis plau-€suque composito. crederes laetari, ac fortasse laetabantur €per incuriam publici flagitii. @@Sed qui remotis e municipiis severaque adhuc et €antiqui moris retinente Italia, quique per longinquas pro-€vincias lascivia inexperti officio legationum aut privata @1 €utilitate advenerant, neque aspectum illum tolerare neque €labori inhonesto sufficere, cum manibus nesciis fatiscerent, €turbarent gnaros ac saepe a militibus verberarentur, qui €per cuneos stabant ne quod temporis momentum impari €clamore aut silentio segni praeteriret. constitit plerosque €equitum, dum per angustias aditus et ingruentem multitu-þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨•ˆŠdinem enituntur, obtritos, et alios, dum diem noctemque €sedilibus continuant, morbo exitiabili correptos. quippe €gravior inerat metus, si spectaculo defuissent, multis palam €et pluribus occultis, ut nomina ac vultus, alacritatem tristi-€tiamque coeuntium scrutarentur. unde tenuioribus statim €inrogata supplicia, adversum inlustris dissimulatum ad prae-€sens et mox redditum odium. ferebantque Vespasianum, €tamquam somno coniveret, a Phoebo liberto increpitum €aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem €perniciem maiore fato effugisse. @@Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita €mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est. €neque enim venenum crediderim, quamvis quidam scri-€ptores tradant, odio magis quam ex fide: quippe liberorum €cupiens et amori uxoris obnoxius erat. corpus non igni €abolitum, ut Romanus mos, sed regum externorum con-€suetudine differtum odoribus conditur tumuloque Iuliorum €infertur. ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse €apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens €fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus. @@Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus €laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper €invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exe-€quiarum, quod primum indicium mali. neque in longum €dilatum est, sed Silanus additur, nullo crimine nisi quod @1 €Cassius opibus vetustis et gravitate morum, Silanus clari-€tudine generis et modesta iuventa praecellebant. igitur €missa ad senatum oratione removendos a re publica utros-€que disseruit, obiectavitque Cassio quod inter imagines €maiorum etiam C. Cassi effigiem coluisset, ita inscriptam €'duci partium': quippe semina belli civilis et defectionem €a domo Caesarum quaesitam; ac [2ne]2 memoria tantum in-€fensi nominis ad discordias uteretur, adsumpsisse L. Silanum, €iuvenem genere nobilem, animo praeruptum, quem novis €rebus ostentaret. @@Ipsum dehinc Silanum increpuit isdem quibus patruum €eius Torquatum, tamquam disponeret iam imperii curas €praeficeretque rationibus et libellis et epistulis libertos, €inania simul et falsa: nam Silanus intentior metu et exitio €patrui ad praecavendum exterritus erat. inducti posthac €vocabulo indicum qui in Lepidam, Cassii uxorem, Silani €amitam, incestum cum fratris filio et diros sacrorum ritus €confingerent. trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac €Marcellus Cornelius senatores et Calpurnius Fabatus eques €Romanus; qui appellato principe instantem damnationem €frustrati, mox Neronem circa summa scelera distentum €quasi minores evasere. @@Tunc consulto senatus Cassio et Silano exilia decer-€nuntur: de Lepida Caesar statueret. deportatusque in €insulam Sardiniam Cassius, et senectus eius expectabatur. €Silanus tamquam Naxum deveheretur Ostiam amotus, post €municipio Apuliae, cui nomen Barium est, clauditur. illic €indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad €caedem misso corripitur; suadentique venas abrumpere @1 €animum quidem morti destinatum ait, sed non remittere €percussori gloriam ministerii. at centurio quamvis inermem, €praevalidum tamen et irae quam timori propiorem cernens €premi a militibus iubet. nec omisit Silanus obniti et in-€tendere ictus, quantum manibus nudis valebat, donec a €centurione vulneribus adversis tamquam in pugna caderet. @@Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sex-€tia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam €vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, €generum Luci Veteris. sed initium detegendae saevitiae €praebuit interversis patroni rebus ad accusandum transgre-€diens Fortunatus libertus, adscito Claudio Demiano, quem €ob flagitia vinctum a Vetere Asiae pro consule exolvit Nero €in praemium accusationis. quod ubi cognitum reo seque €et libertum pari sorte componi, Formianos in agros digredi-€tur: illic eum milites occulta custodia circumdant. aderat €filia, super ingruens periculum longo dolore atrox, ex quo €percussores Plauti mariti sui viderat; cruentamque cervicem €eius amplexa servabat sanguinem et vestis respersas, vidua €inpexa luctu continuo nec ullis alimentis nisi quae mortem €arcerent. tum hortante patre Neapolim pergit; et quia €aditu Neronis prohibebatur, egressus obsidens, audiret in-€sontem neve consulatus sui quondam collegam dederet €liberto, modo muliebri eiulatu, aliquando sexum egressa €voce infensa clamitabat, donec princeps immobilem se €precibus et invidiae iuxta ostendit. @@Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate: €simul adfertur parari cognitionem senatus et trucem senten-€tiam. nec defuere qui monerent magna ex parte heredem €Caesarem nuncupare atque ita nepotibus de reliquo consu- @1 €lere. quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam €novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum €aderat pecuniae; et si qua asportari possent, sibi quemque €deducere, tres modo lectulos ad suprema retineri iubet. €tunc eodem in cubiculo, eodem ferro abscindunt venas, €properique et singulis vestibus ad verecundiam velati bali-€neis inferuntur, pater filiam, avia neptem, illa utrosque €intuens, et certatim precantes labenti animae celerem exi-€tum, ut relinquerent suos superstites et morituros. serva-€vitque ordinem fortuna, ac seniores prius, tum cui prima €aetas extinguuntur. accusati post sepulturam decretumque €ut more maiorum punirentur, et Nero intercessit, mortem €sine arbitro permittens: ea caedibus peractis ludibria adi-€ciebantur. @@Publius Gallus eques Romanus, quod Faenio Rufo €intimus et Veteri non alienus fuerat, aqua atque igni pro-€hibitus est. liberto et accusatori praemium operae locus €in theatro inter viatores tribunicios datur. et menses, qui €Aprilem eundemque Neroneum sequebantur, Maius Claudii, €Iunius Germanici vocabulis mutantur, testificante Cornelio €Orfito, qui id censuerat, ideo Iunium mensem transmissum, €quia duo iam Torquati ob scelera interfecti infaustum €nomen Iunium fecissent. @@Tot facinoribus foedum annum etiam dii tempestati-€bus et morbis insignivere. vastata Campania turbine ven-€torum, qui villas arbusta fruges passim disiecit pertulitque €violentiam ad vicina urbi; in qua omne mortalium genus €vis pestilentiae depopulabatur, nulla caeli intemperie quae €occurreret oculis. sed domus corporibus exanimis, itinera €funeribus complebantur; non sexus, non aetas periculo @1 €vacua; servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, €inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, €dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur. equitum €senatorumque interitus quamvis promisci minus flebiles €erant, tamquam communi mortalitate saevitiam principis €praevenirent. €@@Eodem anno dilectus per Galliam Narbonensem Africam-€que et Asiam habiti sunt supplendis Illyrici legionibus, ex €quibus aetate aut valetudine fessi sacramento solvebantur. €cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est prin-€ceps, ut amissa urbi reponerent; quam pecuniam Lugdu-€nenses ante obtulerant urbis casibus. @@C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius €Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, €ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque €promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et €occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem €et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis €innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad €eum nuntios et consultationes non frustra ratus; simul €annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit. neque €nescium habebat Anteium caritate Agrippinae invisum €Neroni opesque eius praecipuas ad eliciendam cupidinem €eamque causam multis exitio esse. igitur interceptis Antei €litteris, furatus etiam libellos, quibus dies genitalis eius et €eventura secretis Pammenis occultabantur, simul repertis €quae de ortu vitaque Ostorii Scapulae composita erant, €scribit ad principem magna se et quae incolumitati eius €conducerent adlaturum, si brevem exilii veniam impetra-€visset: quippe Anteium et Ostorium imminere rebus et sua @1 €Caesarisque fata scrutari. exim missae liburnicae advehi-€turque propere Sosianus. ac vulgato eius indicio inter þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜Žˆ•damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque ha-€bebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, €nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne €supremas tabulas moraretur. atque ille hausto veneno, €tarditatem eius perosus intercisis venis mortem adprope-€ravit. @@Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id €temporis erat: eo missus centurio qui caedem eius matu-€raret. causa festinandi ex eo oriebatur quod Ostorius €multa militari fama et civicam coronam apud Britanniam €meritus, ingenti corpore armorumque scientia metum Ne-€roni fecerat ne invaderet pavidum semper et reperta nuper €coniuratione magis exterritum. igitur centurio, ubi effugia €villae clausit, iussa imperatoris Ostorio aperit. is fortitu-€dinem saepe adversum hostis spectatam in se vertit; et €quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effunde-€bant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem €extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit. @@Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis €tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias €cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos €civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium: at €nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perditum €fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam €defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam €ne oderim tam segniter pereuntis. ira illa numinum in €res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum €aut captivitate urbium, semel edito transire licet. detur @1 €hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis €a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremo-€rum accipiant habeantque propriam memoriam. @@Paucos quippe intra dies eodem agmine Annaeus €Mela, Cerialis Anicius, Rufrius Crispinus, C. Petronius ceci-€dere, Mela et Crispinus equites Romani dignitate senatoria. €nam hic quondam praefectus praetorii et consularibus insi-€gnibus donatus ac nuper crimine coniurationis in Sardiniam €exactus accepto iussae mortis nuntio semet interfecit. €Mela, quibus Gallio et Seneca parentibus natus, petitione €honorum abstinuerat per ambitionem praeposteram ut €eques Romanus consularibus potentia aequaretur; simul €adquirendae pecuniae brevius iter credebat per procura-€tiones administrandis principis negotiis. idem Annaeum €Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis. quo €interfecto dum rem familiarem eius acriter requirit, accusa-€torem concivit Fabium Romanum, ex intimis Lucani amicis. €mixta inter patrem filiumque coniurationis scientia fingitur, €adsimilatis Lucani litteris: quas inspectas Nero ferri ad €eum iussit, opibus eius inhians. at Mela, quae tum prom-€ptissima mortis via, exolvit venas, scriptis codicillis quibus €grandem pecuniam in Tigellinum generumque eius Cossu-€tianum Capitonem erogabat quo cetera manerent. additur €codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scri-€psisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium €autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos €principi. quae composita credebantur de Crispino, quia €interfectus erat, de Ceriale, ut interficeretur. neque enim €multo post vim sibi attulit, minore quam ceteri misera-€tione, quia proditam G. Caesari coniurationem ab eo me-€minerant. @1 @@De C. Petronio pauca supra repetenda sunt. nam €illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae €transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad €famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, €ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta €factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam €praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipie-€bantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vi-€gentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad €vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium €Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoe-€num et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius €adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemu-€lum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem €principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, ami-€citiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium €servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in €vincla rapta. @@Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et €Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec €tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps €vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire €rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam €constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de im-€mortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina €et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam ver-€beribus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam €coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, €quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut €quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis €sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem @1 €cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. €fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula. @@Ambigenti Neroni quonam modo noctium suarum in-€genia notescerent, offertur Silia, matrimonio senatoris haud €ignota et ipsi ad omnem libidinem adscita ac Petronio per-€quam familiaris. agitur in exilium tamquam non siluisset €quae viderat pertuleratque, proprio odio. at Minucium €Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, €quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose de-€tulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius €nece immerita luere. @@Trucidatis tot insignibus viris ad postremum Nero €virtutem ipsam excindere concupivit interfecto Thrasea €Paeto et Barea Sorano, olim utrisque infensus et acce-€dentibus causis in Thraseam, quod senatu egressus est €cum de Agrippina referretur, ut memoravi, quodque Iuve-€nalium ludicro parum spectabilem operam praebuerat; ea-€que offensio altius penetrabat, quia idem Thrasea Patavi, €unde ortus erat, ludis %cetastis% a Troiano Antenore insti-€tutis habitu tragico cecinerat. die quoque quo praetor €Antistius ob probra in Neronem composita ad mortem €damnabatur, mitiora censuit obtinuitque; et cum deum €honores Poppaeae decernuntur sponte absens, funeri non €interfuerat. quae oblitterari non sinebat Capito Cossutia-€nus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thra-€seae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum €legatos dum Capitonem repetundarum interrogant. @@Quin et illa obiectabat, principio anni vitare Thra-€seam sollemne ius iurandum; nuncupationibus votorum @1 €non adesse, quamvis quindecimvirali sacerdotio praeditum; €numquam pro salute principis aut caelesti voce immola-€visse; adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque €patrum consultis semet fautorem aut adversarium osten-€deret, triennio non introisse curiam; nuperrimeque, cum €ad coercendos Silanum et Veterem certatim concurreretur, €privatis potius clientium negotiis vacavisse. secessionem €iam id et partis et, si idem multi audeant, bellum esse. €'ut quondam C. Caesarem' inquit 'et M. Catonem, ita €nunc te, Nero, et Thraseam avida discordiarum civitas €loquitur. et habet sectatores vel potius satellites, qui non-€dum contumaciam sententiarum, sed habitum vultumque €eius sectantur, rigidi et tristes, quo tibi lasciviam expro-€brent. huic uni incolumitas tua sine [2cura]2, artes sine €honore. prospera principis respuit: etiamne luctibus et do-€loribus non satiatur? eiusdem animi est Poppaeam divam €non credere, cuius in acta divi Augusti et divi Iuli non €iurare. spernit religiones, abrogat leges. diurna populi €Romani per provincias, per exercitus curatius leguntur, ut €noscatur quid Thrasea non fecerit. aut transeamus ad illa €instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur €dux et auctor. ista secta Tuberones et Favonios, veteri €quoque rei publicae ingrata nomina, genuit. ut imperium €evertant libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem €ipsam adgredientur. frustra Cassium amovisti, si gliscere €et vigere Brutorum aemulos passurus es. denique nihil þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜–ˆipse de Thrasea scripseris: disceptatorem senatum nobis €relinque.' extollit ira promptum Cossutiani animum Nero €adicitque Marcellum Eprium acri eloquentia. @1 @@At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques €Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo €offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia €portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque €civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, €statuas et picturas evehere inultam omiserat. sed crimini €dabatur amicitia Plauti et ambitio conciliandae provinciae €ad spes novas. tempus damnationi delectum, quo Tiridates €accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumo-€ribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem €imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore €ostentaret. @@Igitur omni civitate ad excipiendum principem spe-€ctandumque regem effusa, Thrasea occursu prohibitus non €demisit animum, sed codicillos ad Neronem composuit, €requirens obiecta et expurgaturum adseverans, si notitiam €criminum et copiam diluendi habuisset. eos codicillos €Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scri-€psisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque €famam dehonestaret. quod ubi non evenit vultumque et €spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres €iubet. @@Tum Thrasea inter proximos consultavit, temptaretne €defensionem an sperneret. diversa consilia adferebantur. €quibus intrari curiam placebat, securos esse de constantia €eius disserunt; nihil dicturum nisi quo gloriam augeret. €segnis et pavidos supremis suis secretum circumdare: aspi-€ceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces @1 €quasi ex aliquo numine supra humanas: posse ipso mira-€culo etiam Neronem permoveri: sin crudelitati insisteret, €distingui certe apud posteros memoriam honesti exitus ab €ignavia per silentium pereuntium. @@Contra qui opperiendum domi censebant, de ipso €Thrasea eadem, sed ludibria et contumelias imminere: sub-€traheret auris conviciis et probris. non solum Cossutianum €aut Eprium ad scelus promptos: superesse qui forsitan €manus ictusque per immanitatem ausuri sint; etiam bonos €metu sequi. detraheret potius senatui quem perornavisset €infamiam tanti flagitii et relinqueret incertum quid viso €Thrasea reo decreturi patres fuerint. ut Neronem flagitio-€rum pudor caperet inrita spe agitari; multoque magis €timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius €saeviret. proinde intemeratus, impollutus, quorum vestigiis €et studiis vitam duxerit, eorum gloria peteret finem. aderat €consilio Rusticus Arulenus, flagrans iuvenis, et cupidine €laudis offerebat se intercessurum senatus consulto: nam €plebei tribunus erat. cohibuit spiritus eius Thrasea ne €vana et reo non profutura, intercessori exitiosa inciperet. €sibi actam aetatem, et tot per annos continuum vitae ordi-€nem non deserendum: illi initium magistratuum et integra €quae supersint. multum ante secum expenderet quod tali €in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur. ce-€terum ipse an venire in senatum deceret meditationi suae €reliquit. @@At postera luce duae praetoriae cohortes armatae €templum Genetricis Veneris insedere; aditum senatus glo-€bus togatorum obsederat non occultis gladiis, dispersique @1 €per fora ac basilicas cunei militares. inter quorum aspectus €et minas ingressi curiam senatores, et oratio principis per €quaestorem eius audita est: nemine nominatim compellato €patres arguebat quod publica munia desererent eorumque €exemplo equites Romani ad segnitiam verterentur: etenim €quid mirum e longinquis provinciis haud veniri, cum pleri-€que adepti consulatum et sacerdotia hortorum potius amoe-€nitati inservirent. quod velut telum corripuere accusatores. @@Et initium faciente Cossutiano, maiore vi Marcellus €summam rem publicam agi clamitabat; contumacia infe-€riorum lenitatem imperitantis deminui. nimium mitis ad €eam diem patres, qui Thraseam desciscentem, qui generum €eius Helvidium Priscum in isdem furoribus, simul Paconium €Agrippinum, paterni in principes odii heredem, et Curtium €Montanum detestanda carmina factitantem eludere impune €sinerent. requirere se in senatu consularem, in votis sacer-€dotem, in iure iurando civem, nisi contra instituta et caeri-€monias maiorum proditorem palam et hostem Thrasea in-€duisset. denique agere senatorem et principis obtrectatores €protegere solitus veniret, censeret quid corrigi aut mutari €vellet: facilius perlaturos singula increpantem quam nunc €silentium perferrent omnia damnantis. pacem illi per orbem €terrae, an victorias sine damno exercituum displicere? ne €hominem bonis publicis maestum, et qui fora theatra templa €pro solitudine haberet, qui minitaretur exilium suum, ambi-€tionis pravae compotem facerent. non illi consulta haec, €non magistratus aut Romanam urbem videri. abrumperet €vitam ab ea civitate cuius caritatem olim, nunc et aspectum €exuisset. @@Cum per haec atque talia Marcellus, ut erat torvus @1 €ac minax, voce vultu oculis ardesceret, non illa nota et €celebritate periculorum sueta iam senatus maestitia, sed €novus et altior pavor manus et tela militum cernentibus. €simul ipsius Thraseae venerabilis species obversabatur; et €erant qui Helvidium quoque miserarentur, innoxiae adfini-€tatis poenas daturum. quid Agrippino obiectum nisi tristem €patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii €saevitia concidisset. enimvero Montanum probae iuventae €neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extor-€rem agi. @@Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator, €ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque €proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius ac-€commodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo €seditiones civitatium. vetera haec: sed recens et quo dis-€crimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis di-€largita esset. acciderat sane pietate Serviliae (id enim €nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul €imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam €de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio €senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum, €steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo €parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper €marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque, €ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula vide-€batur. @@Tum interrogante accusatore an cultus dotalis, an €detractum cervici monile venum dedisset, quo pecuniam €faciendis magicis sacris contraheret, primum strata humi €longoque fletu et silentio, post altaria et aram complexa @1 €'nullos' inquit 'impios deos, nullas devotiones, nec aliud €infelicibus precibus invocavi quam ut hunc optimum patrem €tu, Caesar, vos, patres, servaretis incolumem. sic gemmas €et vestis et dignitatis insignia dedi, quo modo si sanguinem €et vitam poposcissent. viderint isti, antehac mihi ignoti, €quo nomine sint, quas artes exerceant: nulla mihi principis €mentio nisi inter numina fuit. nescit tamen miserrimus €pater et, si crimen est, sola deliqui.' @@Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamat-€que non illam in provinciam secum profectam, non Plauto €per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam: €nimiae tantum pietatis ream separarent, atque ipse quam-€cumque sortem subiret. simul in amplexus occurrentis €filiae ruebat, nisi interiecti lictores utrisque obstitissent. €mox datus testibus locus; et quantum misericordiae saevitia €accusationis permoverat, tantum irae P. Egnatius testis €concivit. cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimen-€dum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, ha-€bitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, €ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem €occultans; quae postquam pecunia reclusa sunt, dedit ex-€emplum praecavendi, quo modo fraudibus involutos aut €flagitiis commaculatos, sic specie bonarum artium falsos et €amicitiae fallacis. @@Idem tamen dies et honestum exemplum tulit Cassii €Asclepiodoti, qui magnitudine opum praecipuus inter Bithy-€nos, quo obsequio florentem Soranum celebraverat, labantem þ³µ±ÿï°°µÿï‚ÁîîÿïƒÔáãÿ¨˜¡„non deseruit, exutusque omnibus fortunis et in exilium €actus, aequitate deum erga bona malaque documenta. €Thraseae Soranoque et Serviliae datur mortis arbitrium; @1 €Helvidius et Paconius Italia depelluntur; Montanus patri €concessus est, praedicto ne in re publica haberetur. accu-€satoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singu-€lis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur. @@Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor con-€sulis missus vesperascente iam die. inlustrium virorum €feminarumque coetus frequentis egerat, maxime intentus €Demetrio Cynicae institutionis doctori, cum quo, ut con-€iectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius pro-€loquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus €corporisque inquirebat, donec advenit Domitius Caecilianus €ex intimis amicis et ei quid senatus censuisset exposuit. €igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere €Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati horta-€tur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum €Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi €subsidium unicum non adimere. @@Tum progressus in porticum illic a quaestore repe-€ritur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia €tantum arceri cognoverat. accepto dehinc senatus consulto €Helvidium et Demetrium in cubiculum inducit; porrectis-€que utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, €humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus' €inquit 'Iovi liberatori. specta, iuvenis; et omen quidem dii €prohibeant, ceterum in ea tempora natus es quibus firmare €animum expediat constantibus exemplis.' post lentitudine €exitus gravis cruciatus adferente, obversis in Demetrium * * * @1 ðþ