@@@@{1Altercatio Hadriani Augusti et Epictiti philosophi}1 @@{&7Had&.} Quid erit nobis, si cinctum solvas, neque nudaberis ipse? Respice corpus, quod et doceri possis. {&7Epic&.} Epistola est. @@{H.} Quid est epistola? {E.} Tacitus nuncius. @@{H.} Quid est pictura? {E.} Veritas falsa. @@{H.} Quare hoc dixisti? {E.} Videmus enim poma picta, flores, animalia, aurum, argentum, et non est verum. @@{H.} Quid est aurum? {E.} Mancipium mortis. @@{H.} Quid est argentum? {E.} Invidie locus. @@{H.} Quid est ferrum? {E.} Omnis artis instrumentum. @@{H.} Quid est gladius? {E.} Regimen castrorum. @@{H.} Quid est gladiator? {E.} Sine crimine homicida. @@{H.} Qui sunt qui sani egrotant? {E.} Qui aliena negocia cu-rant. @@{H.} Qua ratione homo lassus non fit? {E.} Lucrum faciendo. @@{H.} Quid est amicitia? {E.} Concordia. @@{H.} Quid est longissimum? {E.} Spes. @@{H.} Quid est spes? {E.} Vigilanti somnus, spectanti dubius eventus. @@{H.} Quid est quod homo videre non potest? {E.} Alterius animum. @@{H.} Qua re peccant homines? {E.} Cupiditate. @@{H.} Quid est libertas? {E.} Innocentia. @@{H.} Quid regi et misero commune est? {E.} Nasci et mori. @@{H.} Quid est optimum ac pessimum? {E.} Verbum. @@{H.} Quid est quod alii placet et alii displicet? {E.} Vita. @@{H.} Quid est optima vita? {E.} Brevissima. @@{H.} Quid est certissimum? {E.} Mors. @1 @@{H.} Quid est mors? {E.} Perpetua securitas. @@{H.} Quid est mors? {E.} Timenda nonnullis, si sapiens legas, inimica vite, nomen animantium, metus parentum, liberorum preda, testamenti gratia, post obitum sermo, supreme lacrime, post memo-riam oblivio, fax rogi, onus sepulti, titulus monumenti; mors omnium malorum finis est. @@{H.} Quare mortuus coronatur? {E.} Agonem se vite transe-gisse testatur. @@{H.} Quare mortuo pollices ligantur? {E.} Ut parem post obi-tum esse se nesciat. @@{H.} Quid est vispillo? {E.} Quem multi devitant et nemo effugit. @@{H.} Quid est rogus? {E.} Contentio crediti, persolutio debiti. @@{H.} Quid est tuba? {E.} Belli incitamen, castri signum, arena admonitio, scene commissio, funeris deploratio. @@{H.} Quid est monimentum? {E.} Saxa isticmosa, otiosi via-toris spectatio. @@{H.} Quid est homo pauper? {E.} Ut puteum desertum omnes aspiciunt et loco illum relinquunt. @@{H.} Quid est homo? {E.} Balneo similis: prima cella tepidaria unctaria, infans natus perungetur; secunda cella sudatoria pueritia est; tertia cella assa perferentia iuventus; quarta cella ap-propiat senectus frigidaria, omnibus equat sententiam. @@{H.} Quid est homo? {E.} Pomo similis: @@@@Poma ut in arboribus pendent, sic sunt et corpora nostra: @@@@ut matura cadunt, aut si cito acerba ruunt. @@{H.} Quid est homo? {E.} Sicut lucerna in vento posita. @@{H.} Quid est homo? {E.} Loci hospes, legis imago, calamitatis fabula, mancipium mortis, vite mora; quo fortuna sepe suos ludos faciet. @@{H.} Quid est fortuna? {E.} Ut matrona nobilis in servos se inpingit. @@{H.} Quid est fortuna? {E.} Sine iudicio, proxima meta, alieno-rum bonorum casus; ad quem venit, splendorem ostendit, a quo recedit, umbram faciet. @1 @@{H.} Quot sunt autem fortune? {E.} Tres: una ceca, que ubili-bet se impingit; et alia insana, que concedit, cito aufert; tertia surda, que miserorum preces non exaudit. @@{H.} Quid sunt dii? {E.} Oculorum signa, mentis numina; si metuis, timor est; si contines, religio est. @@{H.} Quid est sol? {E.} Splendor orbis; qui tollit et ponit diem; per quem scire nobis cursum horarum datur. @@{H.} Quid est luna? {E.} Dies adultor, noctis oculus, fax tene-brarum. @@{H.} Quid est celum? {E.} Culmen immensum. @@{H.} Quid est celum? {E.} Ae+r mundus. @@{H.} Quid sunt stelle? {E.} Fata hominum. @@{H.} Quid sunt stelle? {E.} Litora gubernatorum. @@{H.} Quid est terra? {E.} Horreum Cereris. @@{H.} Quid est terra? {E.} Cellarium vite. @@{H.} Quid est mare? {E.} Iter incertum. @@{H.} Quid est navis? {E.} Domus erratica. @@{H.} Quid est navis? {E.} Ubilibet hospicium. @@{H.} Quid est navis? {E.} Numina Neptuni, anni cursuum tabellarium. @@{H.} Quid est nauta? {E.} Amator pelagi, firmi desertor, con-temptor vite mortisque, unde cliens. @@{H.} Quid est somnus? {E.} Mortis imago. @@{H.} Quid est nox? {E.} Laboranti requies, crassanti lucrum. @@{H.} Quid est culcita? {E.} Insomnis volutatorium. @@{H.} Quare Venus nuda pingitur? {E.} @@@@Nuda Venus picta, nudi pinguntur Amores; @@@@quibus nuda placet, nudos dimittat oportet. @@{H.} Quare Venus Vulcano nupta est? {E.} Ostendit amorem ardore incendi. @@{H.} Quare Venus straba est? {E.} Quia pravus est amor. @@{H.} Quid est amor? {E.} Otiosi pectoris molestia, in puero pudor, in virgine rubor, in femina furor, in iuvene ardor, in sene risus, in derisore delicti nequities est. @@{H.} Quid est deus? {E.} Qui omnia tenet. @@{H.} Quid est sacrificium? {E.} Delibatio. @1 @@{H.} Quid est sine societate? {E.} Regnum. @@{H.} Quid est regnum? {E.} Pars deorum. @@{H.} Quid est Cesar? {E.} Publice lucis caput. @@{H.} Quid est senatus? {E.} Ornamentum splendor urbis civium. @@{H.} Quid est miles? {E.} Murus imperii, defensor patrie, gloriosa servitus, potestatis indicium. @@{H.} Quid est Roma? {E.} Fons imperii orbis ter-rarum, mater gentium, rei possessor, Romanorum contubernium, pacis eterne consecratio. @@{H.} Quid est victoria? {E.} Belli discordia, pacis amor. @@{H.} Quid est pax? {E.} Tranquilla liberalitas. @@{H.} Quid est forum? {E.} Templum libertatis, arena liti-gantium. @@{H.} Quid sunt amici? {E.} Statute aree sunt. @@{H.} Quid est amicus? {E.} Ut pomo citreo similis: a foras beatus, nam intra pectus accidum occultat malo. @@{H.} Quid sunt parasiti? {E.} Qui tanquam pisces adescantur. @1