µ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿŸôÿ@@@@{1QVINTI SERENI LIBER}1 Ÿðòÿôÿ@@@@{1Praefatio}1 Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen €inuentumque tuum prompto comitare fauore. €tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas €nosti et in caelum manes reuocare sepultos, €qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum, €qui quondam placida tectus sub pelle draconis €Tarpeias arces atque inclita templa petisti €depellens taetros praesenti numine morbos: €huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus €firmasti, cunctum teneris expone papyris. ‘ôÿ@@@@{1Ad capitis curationem}1 ˆ‹balsama si geminis instillans auribus addas, €tum poteris alacrem capitis reparare uigorem. @1 €uel quae septenis censentur gramina nodis €utiliter nectes uel corno ex arbore sertum. €puleiumue potens una super aure locabis €aut illud mixto coctum clementer aceto €cauta nare trahes; seu uisco lintea nexo €induces fronti seu tritae gramina mentae; €spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris €profuit aut hedera ex oleo colata uetusto; €profuit et cocleis frontem tractare minutis. €@@si nocuit cerebro uiolentia solis aperto, €saepe chelidonia ex acido perducta liquore €sanauit; prosunt et amica papauera somno, €si prius in lento madefacta terantur oliuo. ôÿ@@@@{1Hemicranio medendo}1 ˆšportio si capitis morbo temptatur acuto, €alia diuersam lana contecta per aurem €inducta prosunt et eodem balsama pacto; €alia uel ternis piperis terna addita granis €trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem. ôÿ@@@@{1Ad porriginem depellendam}1 ˆŸest insensibilis morbus, sed noxia formae, €cum caput immensa pexum porrigine ninguit, @1 €copia farris uti frendentibus edita saxis. €hanc poterit maluae radix decocta leuare; €aut tu fenuculum nitrumque et sulphura uiua €contere, deinde caput permixtis ablue cunctis; €furfuribusue nouis durum miscebis acetum, €ut uarios crines tali des unguine puros; €prodest et tarda demptus testudine sanguis €et prodest cedro demissus ab arbore sucus. €desinet interea glomerari farrea nubis €cessabitque grauis crebrae porriginis imber. ôÿ@@@@{1Ad capillos tinguendos}1 ˆ«quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus €offendit, cupiunt properos [2si]2 abscondere canos €et nigrum crinem fuco simulare doloso, €his prodest acri contrita cupressus aceto €uel frons lentisci uel tristia poma sabuci; €lumbrici quoque terrestres miscentur oliuo €et iuuenem praestant rediuiuo flore capillum. €praeterea niueum poterit depellere uultum €resina ex facili cera uiscoque coacta. €@@ad rutilam speciem nigros flauescere crines €unguento cineris praedixit Tullius auctor. €@@si praegnans artus captiui soricis edit, €dicuntur fetus nigrantia lumina fingi. ôÿ@@@@{1Ad pthiriasin arcendam}1 ˆ¸noxia corporibus quaedam de corpore nostro €progenuit natura uolens abrumpere somnos, @1 €sensibus et monitis uigiles intendere curas. €sed quis non paueat Pherecydis fata tragoedi, €qui nimio sudore fluens animalia taetra €eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt. €Sylla quoque infelix tali languore peresus €corruit et foedo se uidit ab agmine uinci. €@@saepius ergo decet mordax haurire sinapi, €uel nitro ac sale permixtis acidoque liquore €laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus, €aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri, €quin etiam furfur mixto medicatur aceto. €unda maris lendes capiti deducet iniquas €et quicquid crebri defendit silua capilli. ôÿ@@@@{1Prurigini, papulis et scabie arcendis}1 ˆÇinlotus sudor uel copia nobilis escae €saepe graui scabie correptis asperat artus. €ergo lutum prodest membris adhibere fricatis, €quod facit ex asino saccatus corporis umor; €nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit; €stercoris ex porco cinerem confundito lymphis, €sic pauidum corpus dextra parcente foueto; €proderit ex oleo puluis, quem congerit alte €dulcibus ex latebris patiens formica laborum: €conuenit hinc tepido lita tradere corpora soli. €@@feruentes papulas %papiro curato liquenti, €aut acido Baccho miscebis farra lupini €atque hinc in calido percurres membra lauacro. @1 €@@pruritus autem salsos leuat umor aceti €siue maris rabidi sudor cocleaeque minutae, €quarum contactu perimetur acerba libido. ôÿ@@@@{1Phrenesi et capiti purgando}1 ˆ×ex uitio cerebri phrenesis furiosa mouetur €amissasque refert frendens amentia uires, €siue calens febris iactatos exedit artus €siue meri gustus seu frigoris efficit aura. €conuenit calidis pecudum pulmonibus apte €tempora languentis medica redimire corona. €inlotis etiam lanis suffire memento €cerritum; saepe horrendi medicantur odores. ˆä@@non semper praesens dolor est sanabilis: ergo €cura magis prodest uenturis obuia morbis ˆßatque ideo sanos etiam curarier est par. €purgatur cerebrum mansa radice pyrethri, €unguitur et sucis, dederit quos parua sabucus, €expressusque hederae mandatur naribus umor €aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum. ôÿ@@@@{1Defluxu capillorum et maculis capitis tollendis}1 ˆædefluit expulsus morbo latitante capillus, €si raro lauitur; seu uis epota ueneni €seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis @1 €eximium capitis tactu deiecit honorem. €nonnunquam uariant maculae paruisque parumper €orbibus aspersum ducit noua uulnera tempus. €@@uipereae pellis cinerem his addito rebus €roboreasue pilas ursino iungito seuo €uel testudineo mala permulceto cruore. ôÿ@@@@{1Vmoribus et perfrictionibus sedandis}1 ˆïsaepe ita peruadit uis frigoris ac tenet artus, €ut uix quaesito medicamine pulsa recedat. €si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem, €%membra foue. parili ratione rigorem €urticae semen perceptaque frigora uincit. €et ceruina potest mulcere medulla rigorem. €decoctum raphani semen cum melle uorabis. €siue fel ursinum tepefacta dilue lympha: €proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis €usta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis €decutiet gelidum calefacto uertice uirus. €nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi €palatoque agitat pariter retinensque uomensque. €alia nonnulli mandunt oleiue liquore €perfundunt calido cerebrum nasique latebras. €quidam lactucae credunt prodesse sapores. €curandi modus hic et suauis et utilis idem est. ôÿ@@@@{1Elephantiasi propellendae}1 ‹€est elephans morbus tristi quoque nomine dirus, €non solum turpans infandis ora papillis, @1 €sed cita praecipitans funesto fata ueneno €huic erit aduersus cedri de cortice sucus €mustelaeque cinis uel fusus sanguis ab illa. €nonnulli dixere serum prodesse bibendo. €mentastri folium potu apposituque salubre est, €nec frustra bulbos et sulfura iungit aceto €qui cupit horribiles ad pristina reddere uultus. €praeterea nitrum debes cum melle iugatum €spargere lacte bouis, uarias sic unguere frontes. €cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit, €ture simul misceque oleo, quod flore rosarum €conditum est: line sic faciem, sic redde salutem. ôÿ@@@@{1Cutis et faciei uitiis propellendis}1 ‹Žinuida si maculat faciem lentigo decoram €nec prodesse ualent naturae dona benignae, €erucam atque acidum laticem simul inline malis; €proderit et bulbus mellis dulcedine uictus, €crudaue dulcacido miscebis rapa liquori, €sanguine uel leporis morbus delebitur oris. €frons salicis cum flore suo contrita medetur. €saepiolae cineres ex ossibus omnia leuant. €cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo: €omne malum propere maculoso ex ore fugabis. €@@horrebit si liuor atrox aut nigra cicatrix, €attrito sapone genas purgare memento. €@@rugarum sulcos lentisci mastice tendes. €si uero uitium est quod ducit ad impete nomen, €hoc matutina poteris cohibere saliua @1 €seu folio platani, quod mansum mane uorabis. €foeda fluunt curui quae purgamenta cameli €urentur cineremque dabunt, iungentur aceto €mascula tura simul, diuinaque cura ualebit. ôÿ@@@@{1Aurium uitiis succurrendis}1 ‹¡cum saeuus teneras dolor alte sauciat aures, €fraxinea in flammis fundit quem talea sucum €instilla siue obscaenos ex uirgine rores €aut sucum, ex folio dederit quem populus alba. €saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum €adiunctoque nitro procedit cura salubris. €mentastri liquor expressus conducere fertur. €infectum uiolis oleum bene consulit auri. €annosa rubros si legeris arbore uermes, €ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti. þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜Œ‹«@@si uero obstrusa sensus morietur in aure, €lumbricos terrae seuumque ex ansere rauco €excoque: uel ueterem poteris dissoluere morbum. €fella bouis surdis etiam prodesse loquuntur, €si iungas olidae graue quod minxere capellae. €@@si uero incautas animal penetrauerit aures, €proderit admixto pauidi fel muris aceto. €@@at si lympha nocens peruaserit, anseris aptus €immittetur adeps caeparum non sine suco, €qui grauis est oculis, sensum tamen auribus auget. €@@uis et Phoebigenae diuinam discere curam? €si qua uel annosis confecta doloribus auris €plectitur, hoc uno medicamine cuncta uigebit. €alia tu septem numero septemque lupinos @1 €ceruinam dabis in testam, tum Delphica frondis €addatur, mixto totum feruescat aceto: €doctus eris tepidos illinc immittere rores. ôÿ@@@@{1Oculorum dolori mitigando}1 ‹¼summa boni est alacres homini contingere uisus, €quos quasi custodes defensoresque pericli €prospiciens summa natura locauit in arce, €sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus €atque supercilio pauidi tegerentur opaco. €sed dolor immeritum lumen si forte lacessit, €lana madens oleo noctu conectitur apte €uiuentisue nepae lumen gestatur amicum. €ex folio caulis cineres confractaque tura €et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae €desuper induces atque una nocte probabis. €Hyblaei mellis sucus cum felle caprino €subueniunt oculis dira caligine pressis. €Vettonicae mansus siccabit lumina sucus. €@@si tenebras oculis obducit pigra senectus, €expressae marathro guttae cum melle liquenti €detergere malum poterunt uel uulturis atri €fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta: €haec etiam annosis poterunt succurrere morbis. €fel quoque de gallo mollitum simplice lympha €exacuit puros dempta caligine uisus. €siue columbarum fimus [2ad]2miscetur aceto €seu fel perdicis parili cum pondere mellis. €uina chelidoniae simili ratione iugantur @1 €efficiuntque suo praeclaros unguine uisus, €aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt. €@@si genus est morbi, miserum quod lumen adurit, €hic calor infuso mitescit lacte canino. €@@si tumor insolitus typho se tollet inani, €turgentes oculos uili circumline caeno. €@@anguibus ereptos adipes aerugine misce: €hi poterunt ruptas oculorum iungere partes. €@@si uero horrendum ducent glaucomata plumbum, €spiritus alterius prodest, qui grana cumini €pallentis mandens uisus exalat in ipsos. ôÿ@@@@{1Dentium uitio et oris fetori medendo}1 ‹ßhaud facile est acrem dentis tolerare laborem: €quo magis est aequum medicam pernoscere curam. €cum Baccho uiolas incoxeris, ore teneto. €mansus item prodest sucis oleaster acerbis: €hinc oscedo fugit, linguae quoque uulnera cedunt. €cum uino piper et nitro tepidum inde dolenti. €saepe chelidoniae suco uel lacte capellae €sanescunt dentes aut tauri felle iuuantur. €aut acidi latices clauso uoluuntur in ore. €manditur apta rubus gingiuis et bona labris. €@@lentiscus myrtusque emendant oris odorem. €@@quod uero assumpsit nomen de dente fricando, €ceruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae €torrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino, €muricis aut tosti uel bulbi extincta fauilla. €ambitiosa putas? sunt ista salubria cunctis. €@@exesos autem dentes si forte quereris, €ure fimum muris, patulis et hiatibus adde; @1 €uel cinerem dentis ceruini extinguere aceto €conuenit atque cauis immittere partibus apte. €prodest et puluis lumbrici corpore tosto. €ora ambusta cibo sanabis lacte canino. €saepe etiam gelida gingiuas collue lympha, €dentibus ut firmum possis seruare uigorem. €si uero infandum proserpit ad intima uulnus, €permisceto salem parili cum pondere turis: €hinc tractato locum: miram experiere medelam. €aut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis: €haec siccata dabit molles et fracta farinas, €huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus. ôÿ@@@@{1Vuae faucibus collo et quae mollienda sunt medendis}1 ‹ýaegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri €uis subiit uel cum uentis agitabilis aer €uertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas €uel rabidus clamor, fracto cum forte sonore €plenum radit iter. sic est Hortensius olim €absumptus; causis etenim confectus agendis €obticuit cum uox domino uiuente periret €et nondum extincti moreretur lingua diserti. €ergo omni studio quaeres inhibere dolorem. €@@simplicibus lymphis confunditur aerium mel, €additur excussus niuea similagine furfur: €decocta haec clauso simul exercentur in ore. €praeterea fauces extrinsecus unguere prodest €ursino et tauri seuo cerisque remissis, €omnia quae geminis aequabis lancibus ante. €disce etiam miram ex humili medicamine curam. €Attiaco melli iunges agreste papauer @1 €decoctumque simul mandes mansumque uorabis. €crinitae porri radices quinque coquantur, €hinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora €nec tamen in stomachum descendat gutta patentem. €@@si uero adflictam languor deiecerit uuam, €tunc horas aliquot pronus recubare memento; €aut illam puluis tosti releuabit anethi €aut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis. €@@angina %uero mixtum sale poscit acetum, €quod refert clauso uersatum agitare palato. €@@at si ceruices durataque colla rigebunt, €(mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples: €hinc longum per iter neruos medicina sequetur; €anseris aut pingui torpentia colla fouebis. €inditur et ualido multum lens cocta in aceto €aut caprae fimus ex bulbo aut ceruina medulla: €hoc etiam inmotos flectes medicamine neruos. €@@quos autem uocitant tolles, attingere dextra €debebis, qua gryllus erit pressante peremptus. ôÿ@@@@{1Tussi et choleribus medendis}1 ‹‚¡noxia si cholerum penitus saeuire uenena €perspicies, cocta lactucae fronde leuabis, €proderit et caules adsumere saepe madentes. €@@interdum fauces tussi quatiuntur atroci: €alia tum sumis decocta et melle peruncta, €semina uel raphani permixto dulcia melle. €aut si fraxinea semen de fronde reuellis, €interiora uora, uetitus contingere dente. €ouum melle teres domitum feruentibus undis @1 €marrubiumue potens: haec faucibus optima sumes €frenabisque grauem facili medicamine tussim. ôÿ@@@@{1Stomacho et digestioni}1 ‹‚¬qui stomachum regem totius corporis esse €contendunt, uera niti ratione uidentur. €huius enim ualidus firmat tenor omnia membra €aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore. €quin etiam, nisi cura iuuat, uitiare cerebrum €fertur et integros illinc auertere sensus. €@@lactucae semen nigrae, quod lignea pila €triuerit, admixto ieiunus sumito melle; €sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno. €aut tritum semen raphani mulsumque iuuabit; €siue duae partes apsinthi ac tertia rutae €decoctis potantur aquis siliquaeque madentes, €semina uel marathri fetae cum lacte capellae; €puleium quoque decoctum curabit amice. €et potu et fotu stomacho conducit acetum. €seu cocleas undis calefactas ac prope uictas €suppositis torre prunis uinoque garoque €perfusas cape: sed prodest magis esse marinas. €@@at male digestis si crapula saeuiet escis, €ex pipere et calida florem de rore marino €ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum, €quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis. €aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti. @1 €uentriculus mergi tactus sale theriacusque €tosto pane super, piperis quoque puluere multo €miscetur: capies diuinum munus in istis. €proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas: €grana peregrini piperis diffindito quinque, €nicolao molli quae mane inserta capesses. ôÿ@@@@{1Felli uomitu et pthisi}1 ‹‚Élutea si crescent et cunctis noxia fella, €alia parua nouem, piperis tot permole grana, €quae cyatho diluta gari mandesque bibesque: €haec iterum septena capis, post denique quina. €praeterea caules, si frondet passa, sabuci €decoctos sale permisces ac spargis oliuo: €tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas. €prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto €dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti. €et niueus prodest ex ubere sucus asellae, €si tepido uinum infundas ac mella piperque. €@@at uomitum radix narcissi pota mouebit. €@@si uero pthisis annoso sedet improba morbo, @1 €intritas uino cocleas hausisse iuuabit. €proderit et ueteris seui pila sumpta suilli, €quo scapulas quoque perducit medicina salubris. þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜“ôÿ@@@@{1Mammis sanandis uel stringendis}1 ‹‚Ùubera fecundo ualde lactentia suco €saepe sibi noxae nimium manando fuerunt: €faece igitur ualida saeui reprimentur aceti. €@@post partum tumidas iniuste adsurgere mammas €interdum aspicies: harum mala commemoratur €murinum fimus ex pluuio sedare liquore. €sin autem clausas penitus dolor angit acerbus, €lumbricis terrae turgentes ungue corymbos. €@@si castigatas studium est praestare papillas, €ex hedera sertis ambas redimire memento, €protinus et raptas fumis mandare coronas; €anseris aut seuum pariter cum lacte tepenti €aut ouum inlinito, tulerit quod garrula perdix. €praeterea pluuio decocta papauera rore €haerescant, multis post absoluenda diebus. €@@uis et Phoebigenae caelestia sumere dona, €ubera cum taetris laniata doloribus horrent? €nauis ramentum et quae nomine prasion herba est €et quae uulgari sermone insana uocatur €(Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua) @1 €nec non et calami radix lapathique legumen €mixta dabunt miras (experto crede) medelas. ôÿ@@@@{1Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae}1 ‹‚ïsi stomachus nondum concoctas expuit escas €et magis atque magis uitium recolendo ualescit, €alia caedemus crebrumque trahemus odorem. €@@sin etiam rutilus referetur pectore sanguis, €sorbitio mentae, raphanus uel cocta iuuabit. €saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt) €et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem. €uritur interdum raptus de subere cortex, €et cinis ex calido prodest epota Lyaeo; €ouorum cinis aut coclearum aut denique melis €aut cinis ex salicum ramis prodesse putatur; €aut platani pilulas acri infundemus aceto: €nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur. ôÿ@@@@{1Iecoris et lateris uitiis medendis}1 ‹‚üsi mollis iecoris fibras dolor angit acerbus, €protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est, €sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit, €uulturiiue iecur uel ius perdicis apricae. €praeterea simili dragma pix dura piperque €franguntur; sic in mollito puluere iuncta €egelidis miscentur aquis recreantque bibentem. €absinthi quoque decocti potabitur humor. @1 €@@si latus immeritum morbo temptatur acuto, €accensum tingues lapidem stridentibus undis, €hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una €cum uino capis: hoc praesens medicamen habetur. €quid referam multis conposta Philonia rebus, €quid loquar antidotus uarias? dis ista requirat, €at nos pauperibus praecepta dicamus amica. €nec non et iecoris quaeretur fibra lupini €iungeturque simul costum foliumque piperque; €diluta quae duro dantur potanda Lyaeo. €@@est et uis morbi, quod 'telum' commemoratur, €cum subito dolor insanus furit incitus ictu: €Persicus huic potum e nucleo dabit interiore; €quae mihi cura satis casu monstrante probata est. ôÿ@@@@{1Spleni curando}1 ‹ƒ’quando lien tumido circumligat ilia uinclo €et plena splenis demonstrant membra rigorem, €mollibus ex hederae tornantur pocula lignis: €hinc trahet adsuetos aeger quoscunque liquores. €aut uiridis coctorum holerum potabitur unda. €proderit exsucto fluuialis hirudo cruore, @1 €siue myrica potens seu ros cum pane marinus, €aut hederae sucus potu apposituque iuuabit. €nec non intactam ferro quam uideris alnum, €huic liber eripitur ferro sine decoquiturque, €donec uictarum pars tertia subsit aquarum: €hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit. €nonnulli memorant consumi posse lienem, €si qui eruum semper ieiuno sumpserit ore. €arida ficus item feruente domatur aceto €et trita inlinitur, uel splen apponitur haedi. €marrubium in uino potum prodesse loquuntur. €praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum €nicolausque, apio ac boletus iungitur una: €horum decoctos latices potare salubre est. €puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum €ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten, €praedixit spleni deus Idae posse mederi. €dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni. €splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum, €ut mihi Sardonicis uideatur proximus herbis, €irrita quae miseris permiscent gaudia fatis. €dicitur exsectus faciles auferre cachinnos €perpetuoque aeuo frontem praestare seueram. ôÿ@@@@{1Praecordiis sanandis}1 ‹ƒ¯languida si duro turgent praecordia morbo, €miscetur mulsae farris sextarius undae €nec non et lini tunsum siliquaeque legumen: @1 €haec decocta simul nondumque tepentia nectes. €aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris €cocta lines, durum ut possis mollire tumorem. €ocima praeterea bulbiue linuntur amari. €proderit et lymphis corpus mersare marinis. €quin etiam catulum lactantem adponere membris €conuenit: omne malum transcurrere fertur in illum; €cui tamen extincto munus debetur humandi. €humanos quoque contactus mala tanta sequuntur €et iunctus uitium ducit de coniuge coniux. €quod superest styraci iunges ramenta carinae €quodque decem ex rebus confit simul atque uocatur, €masticis addentur fractae iam mollia farra: €talibus auxiliis praecordia fota resident. ôÿ@@@@{1Lumbis et renibus sanandis}1 ‹ƒÀcum saeuit penitus haerens iniuria lumbis, €igne lapis candens datur exultantibus undis: €hoc poteris potu tristem superare dolorem. €aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum €sucida lana rapit contacta calentibus isdem: €proderit hanc aegris crebro perducere membris. €aut caput asparagi cum uino sume uetusto €seu mauis adpone: modus conducit uterque. €aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur. €saepe chelidoniam cum suco Palladis addes @1 €farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis. €fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus: €pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti. €aut tres ex uino cocleas feruescere coges €cumque suis domibus franges; piperis quoque grana €ter quina adicies potuque iuuaberis illo. €furfur item parca fuerit cum feruidus unda, €post oleo madidus saccis immittitur aptis, €quos uix passuris urentes addito membris. €prodest ceruinae uiolens natura medullae. €nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem; €aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis €contere tumque simul cum mastice confer anethum €quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est: €his continge locum: deus haec mihi certa probauit. ôÿ@@@@{1Ventris dolori mitigando}1 ‹ƒÙsi dolor insanus tota desaeuit in aluo, €heminis tribus in lympha[2e]2 ualidam coque rutam €atque apium, donec duplex pars desit aquarum: €potus erit medicus non detractante palato. @1 €praeterea niuei sterilis testa uritur oui; €quae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam, €ex calidis potatur aquis et pota medetur. €nec non iungenda est utero noua uirga myricae: €inlaesa haec ferro terraque intacta geratur. €aut medio uentris prodest aspargere terram, €quam signauerunt uestigia pressa rotarum. €proderit et puluis facili sub cardine raptus. €quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum €conueniet, quod iam nobis documenta probarunt. €menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores. €@@coeliacos autem recreabis pane salubri, €quem madido farre efficies ac mollibus ouis, €quorum testa fero prius euanescat aceto. €refert et teretes bulbos mollire terendo €cumque his Lenaei durum potare fluentum. ôÿ@@@@{1Hydropi depellendae}1 ‹ƒícorrupti iecoris uitio uel splenis acerbus €crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae €atque auidae fauces gelidum traxere liquorem. €tum lympha interius uitio gliscente tumescit €secernens miseram proprio de uiscere pellem. €@@conueniet tenerae radix decocta sabuci €in geminis calidi cyathis potanda Lyaei. €fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est. €nec non adposito curantur dropace membra, €qui subito raptos uentos sucosque [mire] reuellit. @1 €nec non in tepidis conuolues corpus harenis. €adposituque leues nepetae gustuque iuuabunt. €saepe et scillino pelluntur noxia Baccho. €elleboro bene purgatur lymphaticus error. €aut huius uice sementis scopulosa genestae €miscetur mulsis et cautis ducitur undis. €est qui praeualidum fricto sale miscet acetum €atque olei suco, refricatque albentia membra €aut calido filicis radicem mollit Iaccho, €unguine quo frangit uires languoris aquosi. ôÿ@@@@{1Ventri molliendo}1 ‹„saepe cibi specie, uitio uel corporis ipso €potibus aut duris restricta morabitur aluus. €uincetur talis mora gramine Mercuriali, þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜›‹„„cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus. €prunaque conueniunt, quae mittit clara Damascus. €multos praeterea medici componere sucos @1 €adsuerunt; pretiosa tamen cum ueneris emptum, €falleris frustraque immensa nomismata fundes. €quin age et in tenui certam cognosce salutem. €aut igitur tectum lana supponis alumen €aut edis in patinis tenerae decocta sabuci €uel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis. €crede tamen potum meliorem lactis equini: €dicitur hic dulces asinae praeuincere sucos. €siluestris fici lacrimam prodesse loquuntur. €quodque ratis melius uerbis dicemus Horati: €'mitulus et uiles pellunt obstantia conchae'. €sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci: €purior hinc gustus noxa sine mouerit aluum. €saepe thalassomeli adiecto cumulauimus imbri: €haec purgant, parili fuerint si pondere mixta. ôÿ@@@@{1Solutioni uentris et dysenteriae compescendae}1 ‹„–tam uarii casus mortalia saecla fatigant, €ut sint diuersis obnoxia corpora morbis. €saepe etenim nimio cursu fluit impetus alui: €frenatur, mixto cum feruet brassica uino €aut cerasi uictum longo iam tempore pomum. €sucus Aminei cum pane medetur Iacchi @1 €uel bene permixtum calida potatur acetum: €uile quidem facili factu, tamen utile potu. €@@si laedent medica data purgatoria dextra, €adiecto piperis medicatur puluere calda. €sin autem longo decurrent intima fluxu €atque immane malum multo iam tempore gliscet, €torridus ex uino cortex potabitur oui. €ramentum niuei credunt prodesse elephanti. €arbore Pyramea cortex derepta coquetur €axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo €inmensum poterit potu retinere fluorem. €numinis aut iussu cedrini mastice misces €mollitamque picem et rasum de nauibus unguen: €languida quo fidens medicamine membra fouebis. €@@proderit et pueris, quos dentis origo fatigat, €castaneas coxisse nuces et sorba uetusta €atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta: €potio quae fluidam consumpta morabitur aluum. ôÿ@@@@{1Lumbricis et taeniis aspurgandis}1 ‹„®quid non aduersum miseris mortalibus addit €natura, interno cum uiscere taenia serpens €et lumbricus edax uiuant inimica creanti? €quod genus assiduo laniat praecordia morsu, @1 €saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret €obsessasque uias uitae concludit anhelae. €@@ergo cinis cornu ceruini proderit haustus €uel nepetae tritum ex uino uel lacte capellae; €nec non et sucus medici potatur aceti. €prodest praeterea cum Baccho Persica frondis. €Democritus memorat mentae conducere potum. €sumitur abrotonum nec non et uile melanthum. €alia per sese sanant aut uis coriandri. €quin et marrubium decoctum haustumque iuuabit. €puleiumue potens et agreste iugatur anethum: €synthesis haec prodest unda mollita calenti. ôÿ@@@@{1Colo sedando}1 ‹„¾cum colum, inuisum morbi genus, intima carpit, €mande galeritam uolucrem quam nomine dicunt. €aut pauidi leporis madefacta coagula pota. €siue apio nepetas tereti cum mastice iunge €nec non et species ambas halantis anethi, €quarum decoctos patiens haurito liquores. ôÿ@@@@{1Vessicae et calculo purgando}1 ‹„Äsi cui uessicae tardus cunctabitur umor, €haec mora rumpetur uino peruicta uetusto. €proderit ex paruis acinos potare sabucis €aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi. @1 €nec non resinas ex Oricia terebintho €in speciem eruiliae paruos glomerabis in orbos, €quos ternos tepida mixtos hausisse medella est. €@@quondam etiam nimio praeceps urina fluento €inrigat exuuias obscaenoque inficit imbri: €tum leporis cerebrum ex uino potare licebit. €@@si dolor internam uessicae concoquet aluum, €subueniet radix frondosae epota cupressi €puleiumue potens domitum feruentibus undis. €@@si uero in lapides densus conuertitur umor, €qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant, €saxifragam seu spongiten succurrere credunt. €@@praeterea semen myrti siluestris Iaccho €atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum, €uinaque sumantur fricto condita cumino; €siue palumborum capitur fimus acre ferorum €dulcacidis sparsum sucis trituque solutum; @1 €nec non obscaenus caprae potabitur humor: €obruet hic morbum labefactaque saxa remittet. ôÿ@@@@{1Conceptioni et partui}1 ‹„Ûinrita coniugii sterilis si munera languent €nec subolis spes est multos iam uana per annos €(femineo fiat uitio res necne, silebo: €hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti)_ €sed natura tamen medicamine uicta potenti €saepe dedit fetus studio curante paratos. €@@aut igitur leporis consumit femina uuluam €aut, ouis in stabulis fractas cum ruminat herbas, €pendentem spumam molli deducit ab ore €atque illam meminit mixto potare Falerno. €Mercurialis item capitur communiter herba, €si cubitum noctu coniunx festinat uterque. €@@atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum, €ut facili uigeat seruata puerpera partu, €dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules. €aut qui %olim menses minus octo moratus in aluo est €inrumpit thalamos et nexus soluit inertes Œ„ëÁ. . . . . . . . . . . repente ‹„ìpulei [2potus]2 quoque amico conuenit imbre, €cuius opem ueram casus mihi saepe probarunt. €quin etiam stercus supponunt uulturis atri, €sentiat ut minime partus quam proximus urget. @1 €oua etiam rutae et fragili miscentur anetho, €quae diluta leui Baccho atque exhausta medentur. ôÿ@@@@{1Profluuio cuiuscunque sanguinis et matrici}1 ‹„òsi modicus pleno manat de corpore sanguis, €subuenit, at nimius cum uita funditur ipsa. €@@quapropter multo naris completa cruore €cum fluit, attritus cimex conducit odore. €lana oleo madefit, sed nondum lauta, rosato: €haec datur in nares uel claudit densius aures. €contritis prodest cocleis perducere frontem €aut galli cerebro uel sanguine mite columbae. €quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est. €praeterea Phariis caput emetire papyris €detrahe quod superest: illo genitalia necte, €femineas illinc prodest uincire mamillas. €@@menstruus inmenso si profluit impete sanguis, €sucida lana malos remoratur subdita cursus, €mortua quin etiam producit corpora partu. €@@sed quaecumque fluit uis inmoderata cruoris, €subernus cortex calidis potatur in undis €ante minutatim studio uincente terendus. €@@pulei calido purgatur femina potu. €@@sed si forte cruor clausa cunctabitur aluo, €aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur. €@@at si puniceos fundit uessica liquores, €marrubium ex passo tritum perfunditur undis: €hi poterunt haustus rutilum purgare colorem. @1 €@@relliquias partus %laetatibi detrahet herba. €@@quod si feminei properabit sanguinis imber, €est qui frusta molae percussu decutit uno, €quorum aliquod lanis tectum ad praecordia nectit, €haec simul incantans: sisti debere cruorem, €ut lapis ille uiae solitos iam destitit orbes. ôÿ@@@@{1Pilis quibus[2cum]2que internecandis}1 ‹…mobilis hirsutas horret lasciuia saetas €et gaudet rapto nudari flore pilorum. €sed bona nonnumquam uellendi causa uidetur, €corpora cum releuat ratio manifesta salutis. €namque oculos infesta pilorum tela lacessunt, €quodque illis dederat uallum natura tuendis, €inde inimica seges proprios desaeuit in orbes. €@@ergo locum crinis uulsi continge cruore €quem dat auis, tremulis simulat quae pellibus alas, €sanguine uel ricini, quem nigro de cane uelles. €praeterea quascunque uoles auertere saetas €atque in perpetuum rediuiua obcludere tela, €corporibus uulsis saniem perducito ranae, €sed quae parua situ est et rauco garrula questu. €nec non e stagnis cessantibus exos hirudo €sumitur et uiuens Samia torretur in olla: €haec acidis unguit permixta liquoribus artus €euulsamque uetat rursus procrescere siluam. @1 ôÿ@@@@{1Omnibus obscaenis medendis}1 ‹…¢dicendum et quae sit membris medicina pudendis. €@@languidus antiquo purgatur penis Iaccho €ac super inlinitur fecundae felle capellae. €mane nouo myrti frondes commandere prodest €qui dolet, atque illas in uulnus despuat ipsum. €faece etiam uini genitalia lauta leuantur, €et tumidos testes Nereia lympha coercet €uel bulbi ex mulso uel cera inmixta cupresso €aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis. €@@ramicis inmensum fertur cohibere tumorem €far madidum lymphis %et feralis fronde cupressi, €unde etiam potu frons haec memoratur amica. €@@sin autem existet duratis glandibus inguen, þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜£‹…¯proderit induci cocleas cum melle minutas. €@@obscaenos si pone locos noua uulnera carpent, €horrentum mansa curantur fronde ruborum. €@@at si iam ueteri succedit fistula morbo, €mustelae cinere immisso purgabitur ulcus, €sanguine uel ricini, quem bos gestauerit ante. €herba chelidoniae fertur cum melle mederi €herbaque cum seuo foliis de mille uocata. @1 ôÿ@@@@{1Ischiae et articulari morbo}1 ‹…·saepius occultus uicta coxendice morbus €perfurit et gressus diro languore moratur. €populus alba dabit medicos de cortice potus; €nec non et tenerae gracili de fronde genestae €arreptos caules acidoque liquore madentes €sumere conueniet, rubiam quoque ducere potu €aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo. €@@si uero articulos tabes inimica per omnes €haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis €uel pelagi latices, simul et Baccheia dona €sumere curabis: nimio sed parcito uino: €Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua, €hoc uitio tales fertur meruisse dolores. ôÿ@@@@{1Furunculo medendo}1 ‹…Äcum sanguis nimius puri permixtus atroci €aestuat et papulas alte sustollit acutas, €resinam misces et saxis hordea fracta: €conspersa haec tepidis apponere conuenit undis. €uis et hyoscyamum cerae seuoque iugatum €nectere? non minus haec poterit medicina iuuare. €praeterea fimus, ex gallo quod legeris album, €imbribus ex acidis fidens appone dolenti. €auribus aut pecudis molles expromito sordes, €unguine quo fotis dabitur medicina papillis. @1 ôÿ@@@@{1Carboni tollendo}1 ‹…Îhorrendus magis est perimit qui corpora carbo: €urit hic inclusus, uitalia rumpit apertus. €hunc ueteres olim uariis pepulere medellis. €tertia namque Titi simul et centesima Liui €charta docet, ferro talem candente dolorem €exactum aut poto raporum semine pulsum; €ni fieret, dixit, uix septem posse diebus €uitam produci: tanta est uiolentia morbi. €dulcacidum laticem cum lini semine iunge €atque fimum Paphiae pariter compone columbae: €hinc line duratas partes et clausa uenena. €praeterea triti reserant adoperta lupini. €nonnullus calcem uiuam dissoluit aceto €fumantemque niuem papulis apponit acerbis. €est qui gallinae perducat stercore corpus. €alia uel piperi iuste commixta linuntur. €Pythagorae cognata leui condita cumino €proderit aut madida fermentum polline turgens. ôÿ@@@@{1Panoi uomicae et strumae depellendis}1 ‹…àsunt alii, quos dira mouet natura, tumores €non minus horrendi, sed non ita perniciosi, €uomica qualis erit uel eidem proxima quaedam. €simplice resina miscebimus hordea tunsa @1 €et mulsos amnes et purgamenta columbae: €his bene decoctis languentia membra fouentur. €mollis odorato faba iungetur coriandro: €proderit appositum mollitque aperitque tumorem. €aut de phasganio radix decocta palustri, €quae salis admixto tundetur condimento; €proderit et mansum quod traxeris arbore uiscum. €gramen hyoscyami cerae seuoque uetusto €concilia mixtisque locos perduce dolentes. €exercere etiam iusserunt corpora prisci. €ouum defundes in fictile, deinde putamen €marrubii suco implebis, post melle liquenti €omnia consociata tepenti prospera potu €sumuntur: reserantque malum purgantque leuantque. ôÿ@@@@{1Igni sacro dimouendo}1 ‹…òest etiam morbi species, quae dicitur 'ignis', €languida quod multo torrentur membra calore. €uel tu uicino seuum bouis igne remittes €mollitumque lines uel oloris faecibus oua, €sed non cocta, dabis: sic torrida membra fouebis. €lumbricus terrae mixto inducetur aceto €aut parili noua ruta modo, sed iungis oliuum. €ouaque cum betis prosunt super inlita tritis. €alia dant cinerem sociandum oleoque garoque, €unguine quo gliscens deponet flamma furorem. €saepe chelidoniae pars candida. iungitur oui, @1 €quae modico potu, sed ualde trita, capesses, €admiscere memor lymphas amnemque Falernum. ôÿ@@@@{1Podagrae depellendae}1 ‹…ÿquaedam %etiam rabidae medicamina digna podagrae, €cui ter tricenas species Epidaurius ipse €dixit inesse deus? requiem tamen indere morbo €fas erit et tristem saltem mulcere dolorem. €ergo age et abreptam salicis frondemque librumque €cum uino tere, tum contractos perline neruos. €aut cum prima mali sese ostentabit origo, €feruida non timidis tolera cauteria plantis €seminecisue hirci reserato pectore calces €insere: sic dirae reprimes primordia pestis. €aut si corruptus persederit altius umor, €trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo, €panibus et teneris, cohibebitque addita questus. €parua sabucus item, hircino conlita seuo, €triticeaeque acido manantes amne farinae, €aut nitido ranae decoctum uiscus oliuo €siue chelidoniae sucus sale mixtus aceto. €sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis. €non audita mihi fas sit, sed lecta referre: €hoc quidam rabidus morbo per tempora messis €uicino plantas frumenti pressit aceruo €euasitque grauem casu medicante dolorem. @1 ôÿ@@@@{1Vulneribus ferro aut uerberibus factis}1 ‹†•naturae uitiis medicas obiecimus artes, €nunc et fortunae iaculis obsistere par est. €@@si cui forte chalybs teneros uiolauerit artus, €necte adipes uituli simul et tritam chamecisson €nec pudeat luteae stercus perducere porcae. €@@sin autem saeuo laceratum est uerbere corpus, €tum lixiua cinis ceras dissoluit et oua €admixtoque oleo uibices comprimit atras. €@@si uero infrenus manat de uulnere sanguis, €purpura torretur conchyli perlita fuco, €huius et atra cinis currentem detinet undam. €@@uerrucae quoque desectae frenare cruorem €dicitur ambustus Tyrio de uellere puluis. €@@praeterea nimios reserati uulneris amnes €feniculi cinis adstringit uel fimbria porri. €siue fimus manni cum testis uritur oui €et reprimit fluidos miro medicamine cursus. ôÿ@@@@{1Vulneribus quibuscumque casibus factis}1 ‹†¦quam magna humanae mala pondera condicionis! €tam multae innumeri species mihi uulneris adsunt, €ut nequeam proprias cunctis adscribere curas. @1 €isdem igitur monitis casus sanabimus omnes, €sic tamen ut nullus medicinam luserit error. €@@ergo, modus quicunque obtinget uulneris atri, €contritus cum melle dabit medicamina bulbus €herbaque quae nomen foliis de mille recepit, €appositu prodest adipi permixta uetusto. €sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo €ambustaeue cinis complebit uulneris oras, €concludet uero uel frons uel ramus ab ulmo. €at sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix. ôÿ@@@@{1Hominis aut simiae morsu}1 ‹†³siue homo seu similis turpissima bestia nobis €uulnera dente dedit, uirus simul intulit atrum, €Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho. €nec non et cortex raphani decocta medetur, €si trita admorsis fuerit circumlita membris. ôÿ@@@@{1Serpentium morsibus et [2ad]2 viperae virus excludendum}1 ‹†¸cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae, €fulmine non gladii, uolucris nec felle sagittae €quam cito uipereo potis est affligier ictu. €quare aptam dicamus opem sucosque medentes. €@@quae nocuit serpens, fertur caput illius apte €uulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa €ut Larissaea curatur Telephus hasta. @1 €proderit et caulem cum uino haurire sabuci €aut coctum raphani librum tritumque ligare €siue etiam celsa folium do mole cupressi. €manabit lactens caprifici sucus opellam. €aut tithymallus atrox uulnus contrita perunguet. €carduus est nondum doctis fullonibus aptus: €ex illo radix tepido potatur in amni. €ceruino ex fetu diluta coagula uino €sumuntur, quae res membris agit atra uenena €aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei €Vettonicaeue leues, gallinae aut iura uetustae. €@@si uero horrendum uulnus fera iecerit aspis, €urinam credunt propriam conducere potu: €Varronis fuit ista senis sententia. nec non, €Plinius ut memorat, sumpti iuuat imber aceti. €@@dicendum et quae sit praecox medicina timenti; €cautio namque potest diros praeuertere morsus. €si iecur exsectum tardo de uulture portes, €erucis aut si totos perduxeris artus, €quas prius attritas uehementi adspargis aceto. €aut tu ceruina per noctem in pelle quiesces €aut genere ex ipso dentem gestabis amicum. €@@toxica praetera qua sint pellenda medella, €expediam: sanguis poterit prodesse caninus, €qui facili potu antidotus imitatur honestas. €@@vis et mirificos cautus praediscere odores, €accensis quibus arcetur taeterrima serpens? €aut styracem torres aut diri uulturis alam þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜­‹†Ûuel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae. @1 ôÿ@@@@{1Ictibus scorpii et morsibus muris caeci}1 ‹†Üsunt minimae specie, sed dirae uulnere pestes, €quae magis in tenui latitantes corpore fallunt, €scorpius ut grauis est et araneus: haec mala semper €captant securos multa iam nocte sopores. €et documenta dedit nobis prostratus Orion, €magna quod exiguis perimantur saepe uenenis. €@@quod si uulnus atrox incussit scorpius ardens, €continuo capitur; tunc digna caede reuulsus €uulneribusque aptus fertur reuocare uenenum. €aut calidis pelagi lymphis loca laesa fouentur. €siue meri potu dissoluitur improba pestis. €@@ad cunctos autem morsus ictusque minorum €caseus aptus erit pauidae de lacte capellae €cumque hoc absumi debebit origanus herba: €haec duo mirificis curabunt icta medelis. €nec non fenuculo calidum adnectetur acetum €aut uiuum sulphur sicci cum faece Lyaei. €exiguo piperis cerebrum conspargito galli, €quo lita sanescent depulso membra dolore. €@@sin autem muris nocuit uiolentia caeci, €quae sola signauit uoluendis orbita plaustris, €inline: mira datur uili de puluere cura. ôÿ@@@@{1Subitaneo dolori, febri atque ostocopo}1 ‹†ò@@nunnunquam existit subiti noua causa doloris, €cuius origo latet, certis reprimenda medelis. €namque chelidoniam mixto sale nectere prodest €uelleraque infuso recalentia sulphure sanant. @1 €@@ostocopum lento conducit melle perungui. €@@sin autem calidae depascent corpora febres, €tunc apii sucus leni sociatur oliuo: €membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis. €nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles. €seminecis cerui lacrimam immiscere liquori €conuenit atque artus illinc mulcere calentes. €febribus at longis galli noua iura uetusti €subueniunt, tremulis etiam medicantia membris. ôÿ@@@@{1Quartanae typo remediando}1 ‹†ÿ@@nec tu crede leuem dilato tempore febrem, €quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat: €letali quoque grassatur quartana calore, €ni medicas adhibere manus discamus et herbas. €@@alia non pudeat terno cum cimice trita €et diluta mero mediis haurire diebus; €aut teneram iecoris murini ducere fibram, €quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi. €mira est apsinthi cum simplice potio Lympha. €sume tribus digitis adprensum semen anesi, €tantundem marathri nec mulsum desit aceti, €in cuius cyatho praedicta salubriter hauris. €Maeoniae Iliados quartum suppone timenti, @1 €aut leporis trepidi diluta coagula trade. €prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor. €quidam etiam miranda ferunt, ueniente calore €iurantes ludum Veneris munusque petendum. €sed prius est oleo paruas feruescere ranas €in triuiis illoque artus perducere suco. ôÿ@@@@{1Tertianae typo remediando}1 ‹‡’@@est etiam alternis febris rediuiua diebus, €tempora discernens quasi iustae pondere librae. €ut possis igitur talem prohibere furorem, €inuolues cera sine caudis grana cumini €puniceaeque indes pelli colloque ligabis. €pulei ramus lanae uelatus amictu €tempore suspecto medicos praebebit odores. €praeterea tritus cimex sorbendus in ouo, €horridus attactu, sed gustu commodus apto. ôÿ@@@@{1Cottidianae typo remediando}1 ‹‡›@@at qui continuis non cessat adire diebus, €sed tantum certas morbus discriminat horas, €triticeum metuit granum, si credere dignum est, €quod latitans fracto fuerit sub pane repertum. €nec non ossa iuuant saeptis inuenta domorum: €conuenit haec tereti pendentia subdere collo. €multaque praeterea uerborum monstra silebo: €nam febrem uario depelli carmine posse €uana superstitio credit tremulaeque parentes. @1 ôÿ@@@@{1Hemitritaeo depellendo}1 ‹‡¤@@mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos €uulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua €non potuere ulli, puto, nec uoluere parentes. €inscribes chartae quod dicitur abracadabra €saepius et subter repetes, sed detrahe summam €et magis atque magis desint elementa figuris €singula, quae semper rapies, et cetera %figes, €donec in angustum redigatur littera conum: €his lino nexis collum redimire memento. €nonnulli memorant adipem prodesse leonis. €coralium uero si %cocco nectere% uelis €nec dubites illi ueros miscere smaragdos, €adsit baca teres niueo pretiosa colore: €talia languentis conducent uincula collo €letalesque abiget miranda potentia morbos. ôÿ@@@@{1Fracturis uel luxis sanandis}1 ‹‡³@@infandum dictu cunctis procul absit amicis, €sed fortuna potens omen conuertat in hostes. €@@uis indigna nouo si sparserit ossa fragore, €conueniet cerebrum blandi canis addere fractis, €lintea deinde superque indutas nectere lanas, €saepius et sucos conspargere pinguis oliui: €bis septem credunt coalescere cuncta diebus. @1 €aut ueteri Baccho caprae fimus inde petulcae: €hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum. €@@si uero caput infestus colliserit ictus, €ex oleo necti uestis debebit Arachnes: €nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire. €@@quod si luxa suo decedent membra tenore, €urere femineos crines ac iungere seuum €congruet ac tali medicamine mota ligare. €aut maluam ex pingui tritam apposuisse iuuabit. €@@at si conclusum seruabit tibia uulnus, €stercus ouis placidae iunges adipesque uetustos, €pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi. ôÿ@@@@{1Neruis incisis uel dolentibus}1 ‹‡Æ@@haud quisquam credet disiectos uulnere neruos €ad solitum rursus reuocari posse uigorem; €sed prodest terrae lumbricos indere tritos, €quis uetus et rancens sociari axungia debet. €@@si uero occultus neruos dolor urit inertes, €uulturis excisos adipes rutamque remittes €aut ceram et tali recreabis languida fotu. €conuenit et calidis pelagi perfundier undis. €Carica uel betis lento cum melle iugetur €aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi, €quo poteris fotu recreare rigentia membra. €@@sin autem subito replicantur corpora morbo. €contractos reuocat neruos caro sumpta columbae. ôÿ@@@@{1Aegris somno adsciscendo}1 ‹‡Ó@@non solum miseros taeterrima febris adurit, €sed super optato pergit uiduare sopore, €ne prosint placidi caelestia munera somni. @1 €@@charta igitur, uariis pinxit quam littera uerbis, €uritur, inde cinis calido potatur in amni. €proderit et magnum capiti substernere %puleium. €prodest et mixtam lymphis potare cupressum. €Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum €condieris, iunges madidum tritumque papauer: €quo lita frons facilem praebebit nocte quietem. €nec non mandragorae gustu sopor additur altus. €dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus €clausa aries inter geminae coxendicis umbras: €inde soporati ducentur gutture potus. ôÿ@@@@{1Lethargiae expellendae}1 ‹‡á@@diximus hanc sortem miseris mortalibus esse, €ut saepe inter se mala sint contraria morbi. €denique nonnunquam somno sic membra grauantur, €ut coniungatur leto sopor altus acerbo. €@@ergo leui flamma torrentur cornua caprae, €quo nidore grauem dispellunt lumina somnum. €aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur, €quae teritur prius et uino confusa liquescit. €conueniunt acidis euphorbia mixta fluentis, €gramina uel rutae, gemina si nare trahantur. €quidam dira iubent; septeno cimice trito €ut uitientur aquae cyathusque bibatur earum: €haec potiora putant quam dulci morte perire. @1 ôÿ@@@@{1Comitiali morbo depellendo}1 ‹‡î@@est subiti species morbi, cui nomen ab illo €haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta. €saepe etenim membris atro languore caducis €concilium populi labes horrenda diremit. €ipse deus memorat dubiae per tempora lunae €conceptum, talis quem saepe ruina profundit. €@@prodest cum ueteri Baccho fel uulturis atri, €sed coclear plenum gustatu sufficit uno €seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis; €aut apium elixum aut conditum melle fel agni; €marrubiumue pari confusum pondere mellis, €cuius terna dabis gustu coclearia in uno. €aptus mustelae cinis est et hirundinis una. €praeterea pluuias, hominis quas calua supino €excepit proiecta sinu, consumere prodest. €aut lapis ex nido, uaga quem congessit hirundo, €uellitur, et nexu fouet attollitque iacentem. €pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi. ôÿ@@@@{1Regio morbo depellendo}1 ‹ˆ€@@regius est uero sublimi nomine morbus €molliter hic quoniam celsa curatur in aula. €huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha. þµ±µÿï°°±ÿï‚ÍåäÿïƒÓåòÓáííÿ˜¹‹ˆƒalia trita dabis uino madefacta calenti. €uellera cum uiuo suffiri sulphure prodest. @1 ôÿ@@@@{1Infantibus dentibus uel strige inquietatis}1 ‹ˆ…@@nudum hominem primo mundi natura profudit; €insuper excruciat, niueis cum dentibus armat. €collo igitur molli dentes nectentur equini, €qui primi fuerint pullo crescente caduci. €aut teneris cerebrum gingiuis inline porci €aut leporis niueumue hirtarum lacte caprarum. €@@praeterea si forte premit strix atra puellos €uirosa inmulgens exertis ubera labris, €alia praecepit Titini sententia necti, €qui ueteri claras expressit more togatas. ôÿ@@@@{1Combusturis igne uel frigore}1 ‹ˆ@@sunt diuersa quidem mala frigoris atque caloris, €sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus: €illa quoque usta putes quae sunt niue laesa rigente. €conuersa in cinerem platani pila curat utrumque. €at uero ambustum flammis, qui candidus oui €sucus inest, penna inductus sanare ualebit. €aut tu sucosae cinerem perducito lanae; €aut uiuam ex oleo ueteri componito calcem; €hordea uel franges atque oui candida iunges, €adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae. €utere praeterea, pariter seuumque capellae €iunge, chelidoniis ac sic line uulnera sucis. €quodque rigens ussit glacies, axungia simplex €mulcet et ex facili grata est medicamine cura. @1 ôÿ@@@@{1Venenis prohibendis}1 ‹ˆ@@ut tutus fias infestae fraude nouercae €uel quicunque tuo carpetur liuidus auctu, €non expectatis eat obuia cura uenenis. €ante cibos igitur iuglandis fetus edatur. €produnt electri uariantia pocula uirus. €praeterea coctae querno cum cortice lymphae €conueniunt potu demersaue ficus oliuo. €saepe etiam raphanum praedixit numen edendum. €antidotos uero multis Mithridatia fertur €consociata modis; sed Magnus scrinia regis €cum raperet uictor, uilem deprendit in illis €synthesin et uulgata satis medicamina risit. €bis denum rutae folium, salis et breue granum €iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus: €haec oriente die parco conspersa Lyaeo €sumebat, metuens dederat quae pocula matri. ôÿ@@@@{1Venenis datis}1 ‹ˆ­@@si nequit infandum praeuertere cautio uirus, €proximus ille gradus data pocula pellere cura. €lacte asinae placidaeque bouis prodesse loquuntur. €Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo. €quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos €instilles pateris, poterunt haud ulla nocere €pocula, quae quisquam saeuis uitiauerit herbis. @1 €si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae €exhausto subitos poterit mulcere furores. ôÿ@@@@{1Vulneribus et reduuiae curandis}1 ‹ˆ¶@@uulnera tabescunt spatio uitiata uetusto, €curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix. €sed tamen herbarum tam mira potentia pollet, €ulceris annosi sinus ut coalescere possit, €marrubium si tute coquas illoque liquore €uulnus atrox foueas, cineres uel harundinis altae €inducas leporisue adspersa coagula uino €aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi €aut cineres alni tardo cum melle ligentur. €lumbrici terrae poterunt conducere uulnus €aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat, €cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus. €pinea praeterea uiuo cum sulphure cortex €et pice cum spissa iam perdita membra reponit. ôÿ@@@@{1Verrucis tollendis}1 ‹ˆÄinterdum existit turpi uerruca papilla: €hinc quondam Fabio uerum cognomen adhaesit, €qui solus patriae 'cunctando restituit rem'. €id poterit uitium sanguis curare lacertae, €aut urina canis cum terra inducta madenti, €aut herbae sucus quae lactea nomine fertur. €est tithymallus item tali satis apta medelae._ @1 €si rupta inmensos fundit uerruca cruores, €purpureo triti cineres de uellere prosunt, €quod fuerit uero conchyli sanguine tinctum. ôÿ@@@@{1Haemorrhoidibus medendis}1 ‹ˆÎexcruciant turpes anum si forte papillae, €agrestis prodest radix superaddita porri, €ne uiolet sanum, iuglandis fragmine clausa. €sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt, €dulcia cumque nigra iunges fuligine mella €apponesque super: pellit medicina dolorem. @1 ï°°²ÿï‚ÍåäÃáðÿïƒÓåòÓáííÿôÿ@@@@{1CAPITVLA}1 I Ad capitis curationem €II Ad emigranium medendo €III Ad porriginem depellendam €IV Ad capillos tingendos €V Ad pthiriasin arcende €VI Ad porrigini papulis et scabiis arcendis €VII Frenesi et capiti purgando €VIII Defluxu capillorum €IX Humoribus et perfrictionibus sedandis €X Elefantiasi propellendae €XI Cutis et faciei uitiis propellendis €XII Aurium uitiis succurrendis €XIII Oculorum dolores mitigando €XIV Dentium uitio et oris fetori medendo @1 €XV Vuae faucibus [2collo]2 et quae mollienda sunt sanandis €XVI Tussi et coleribus sedandis €XVII Stomacho et digestioni €XVIII Felli uomito et thisi €XIX Mammis sanandis uel stringendis €XX Reiectioni cibi aut sanguinis abstinendae €XXI Iecoris et lateris uitiis medendis €XXII Spleni curando €XXIII Praecordiis sanandis €XXIV Lumbis et renibus sanandis €XXV Ventris dolori mitigando €XXVI Hydropi depellendae €XXVII Ventri molliendo €XXVIII Solutioni uentris et dysenteriae compescendae @1 €XXIX Lumbricis et tineis aspurgandis €XXX Colo sedando €XXXI Vessicae et cauculo purgando €XXXII Conceptioni et partui €XXXIII Profluuio cuiusque sanguinis et matrici €XXXIV Pilis quibusque internecandis €XXXV Omnibus obscenis medendis €XXXVI Sciae et articulari morbo €XXXVII Furunculo medendo €XXXVIII Carboni tollendo €XXXIX Panoi, uomicae et strumae depellendis €XL Igni sacro dimouendo €XLI Podagrae medendae €XLII Vulneribus ferro aut uerberibus factis €XLIII Vulneribus quibuscunque casibus factis €XLIV Hominis uel simiae morsu €XLV Serpentium morsibus et [2ad]2 uiperae uirus excludendum @1 €XLVI Ictibus scorpii et morsibus aranei uel muris caeci €XLVII Subitaneo dolori, febri atque ostocopo €XLVIII Quartanae typo remediando €XLIX Tertianae typo remediando €L Cotidianae typo remediando €LI Hemitritaeo depellendo €LII Fracturis uel luxis sanandis €LIII Neruis incisis uel dolentibus et contractis €LIV Aegris somno adsciscendo €LV Litargiae expellendae €LVI Comitiali morbo depellendo €LVII Regio morbo depellendo €LVIII Infantibus dentibus uel strige inquietatis €LIX Combusturis igne uel frigore €LX Venenis prohibendis €LXI Venenis datis €LXII Vulneribus et reduuiae curandis €LXIII Verrucis tollendis €LXIV Hemorroidis medendis @1 ðþ