µ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‰ô@@@@{1PRAEFATIO}1 Audivi veterem virum €vulgo dicere fabulam €quendam, qui ter Olympia €vicisset Iove praeside, €postquam accedere lividum €virtuti senium videt, €dum victor cluet omnium, €maturasse resolvere €legem pulveris et cibi. €sed ne corpoream repens €labem arcesseret otium, €tale exercitii genus €commentum sibi dixerat, €quod solus gereret domi. €nervis mollibus invicem €iunctis in teretem struem, €ceu Parthus solet aut Scythes €arcus cornibus extimis €levem nectere lineam, €tales assidue ligat, €dum sit funiculi modus, €aptus qui puteo foret. €haustos hinc igitur cados €imis ab tenebris aquae €tam filo tenui trahens, €quod stringi nequeat vola, €nisus undique corporis @1 €summos in digitos agit; €angustoque tenaculo €donec lubrica sarcina €tanti per spatium cavi €in lucem superam exeat, €alterna vice pollicum €certat vincere ponderis €in praeceps facilem fugam. €nil magnum gerere hunc putes, €et tantum in digitis opus; €cunctis visceribus tamen €occultus trepidat labor, €totum cernere nec palam, €quo totum geritur queas. €caecis flatibus intimi €tenduntur laterum sinus, €et poples tremit et genu, €nec plantae stabiles manent, €nil immune relinquitur. €et parva est via viribus: €mos certaminis et modus, €sudor dum solitus cadat €nulla mole palaestrica. €@@Sic nostrum senium quoque, €quia iam dicere grandia €maturum ingenium negat, €nec spirant animas fibrae, €angustam studii viam €et callem tenuem terit, €tantum ne male desidi €suescant ora silentio. €quid sit littera, quid duae, €iunctae quid sibi syllabae, €dumos inter et aspera €scruposis sequimur vadis. €fronte exile negotium €et dignum pueris putes; €adgressis labor arduus €nec tractabile pondus est. €at mens tenditur acrius, @1 €ne contenta sit obviis, €rimantemve recondita €subtiles fugiant notae, €neu discretio falsa sit €rerum tam gracili modo. €instat callida cautio, €ne sermo ambiguum sonet, €ne priscum nimis aut leve, €vocum ne series hiet, €neu compago fragosa sit, €vel sit quod male luceat; €dum certo gradimur pede, €ipsi ne trepident pedes. €par examinis aestus est, €ceu sublimia disseras: €par est iudicii mora: €pompae gloria vilis est. @1 ‰Õô@@@@{1DE LITTERIS}1 ˆÕElementa, rudes quae pueros docent magistri, €vocalia quaedam memorant, consona quaedam; €haec reddere vocem quoniam valent seorsa, €nullumque sine illis potis est coire verbum: €at consona quae sunt, nisi vocalibus aptes, €pars dimidium vocis opus proferet ex se, €pars muta soni comprimet ora molientum. €illis sonus obscurior impeditiorque €utcumque tamen promitur ore semicluso, €vocalibus atque est minor auctiorque mutis: €his caeca soni vis penitus subest latetque, €ut non labiis hiscere, non sonare lingua, €ullumve meatum queat explicare nisus, €vocalia rictum nisi iuncta disserarint. €res cum tenuis, difficile est probare verbis: €exempla solent sensibus admovere lucem. €&7b& cum volo vel &7c& tibi vel dicere &7d g&, €&7e&, quae sonitum commodat hisce, si negetur, €et labra prementur simul et revincta lingua: €haec vim tacitam sponte sua nimisque mutam €coniuncta potentem sonitus facit latentis, €geminumque refert auribus ex utraque sensum, €si proprietas tradita, si regula nota est. €@@Nunc singula quam possideant in ore sedem, €ictusque suos concipiant et unde rumpant, €ut quivero, versu blaterabo sotadeo. €&7a& prima locum littera sic ab ore sumit: €immunia rictu patulo tenere labra @1 €linguamque necesse est ita pendulam reduci, €ut nisus in illam valeat subire vocis €nec partibus ullis aliquos ferire dentes. €&7e& quae sequitur vocula dissona est priori, €quia deprimit altum modico tenore rictum, €et lingua remotos premit hinc et hinc molares. €&7i& porrigit ictum genuinos prope ad ipsos €minimumque renidet supero tenus labello. €&7o& Graiugenum longior altera est figura, €alter sonus est et nota temporum minori, €compendia nostri meliora crediderunt, €vocalibus ut non nisi quinque fungeremur; €productio longis daret ut tempora bina, €correptio plus tempore non valeret uno. €hinc $H)=TA& minus scribimus, hinc et $W& supremum; €una quoniam fas habitum est notare forma, €pro temporibus quae geminum ministret usum. €igitur sonitum reddere cum voles minori, €retrorsus adactam modice teneto linguam, €rictu neque magno sat erit patere labra. €at longior alto tragicum sub oris antro €molita rotundis acuit sonum labellis. €&7y& quam memorant, vocibus avia est latinis: €vocalibus autem quoniam iugata graecis €in nostra etiam verba dabat frequenter usum, €subiecimus illam, cui nomen &7u& dederunt, €vocale sonantes sibi quae iugaret omnes €et sola sonum redderet ex sua figura; €quam scribere Graius, nisi iungat $OU&, nequibit. €hanc edere vocem quotiens paramus ore, €nitamur ut &7u& dicere, sic citetur ortus: €productius autem coeuntibus labellis €natura soni pressior altius meabit. €@@Hanc et modo quam diximus &7i& simul iugatas €verum est spatium sumere vimque consonantum, €ut quaeque tamen constiterit loco priore. @1 €nec tunc modo cum iungimus hoc valebit ipsas, €sed siqua erit his altera vocalis adhaerens, €vis haec manet illis, quasi cum simul iugantur. €nam si iuga quis nominet, &7i& consona fiet, €&7u& qualis erat permanet in loco sequenti: €et cum iaculum aut dico iecur Iovem iuvencum, €nil ordo secundis tribuit, prior iuvatur. €versa vice si sit prior &7u&, sequatur illa, €cum dico vide, contulit &7i& sonum priori, €ast ipsa manet tempore quo sonabat ante. €vocalibus hoc et reliquis praedita servat, €ut vade veni, vota refer, teneto vultum: €crevisse sonum perspicis et coisse crassum. €unde Aeoliis littera fingitur digammos, €quae de numero sit magis una consonantum, €vocalis in istum mage quam versa sit usum. €sed ut, altera quo differat altera sciamus, €&7i& cum medio nomine sic erit locata, €vocalis ut illam ex latere utroque coartet, €Baiana velut, peior, item Troia vel huius, €ipsa, ut docui, consona fiet a sequenti, €et si brevis est quae posita est loco priore, €longam faciet non minus hanc consona sola, €ceu longa fit olim, quotiens duae sequuntur. €aut si nimium est hoc dare, vocalis ut una €fiat similis tempore consonis duabus, €atque &7i& geminum scribere nos iubent magistri, €&7i& consona fiet simul et sequens priorem, €et quae prior est auxilio posterioris. €hoc &7u&, simili si fuerit loco, nequibit: €cum dico lavor, dico nives pluvia novales, €sola consonans ipsa fit, ut prius notasti: €perstat brevitas, quae fuit ante collocatis. €@@Iam cetera non ordine quo solent loquemur, €verum ut cuique est proximitas vocis sonore, @1 €ne dicta prius me subigat referre rursum €vicinia vocum modico dirempta puncto. €@@B littera vel &7p& quasi syllabae videntur €iunguntque sonos de gemina sede profectos: €nam muta iubet portio comprimi labella, €vocalis at intus locus exitum ministrat. €compressio porro est in utraque dissonora: €nam prima per oras etiam labella figit, €velut intus agatur sonus; ast altera contra €pellit sonitum de mediis foras labellis. €utrumque latus dentibus applicare linguam €&7c& pressius urget: dein hinc et hinc remittit, €quo vocis adhaerens sonus explicetur ore. €&7g& porro retrorsum coit et sonum prioris €obtusius ipsi prope sufficit palato. €at portio dentes quotiens suprema linguae €pulsaverit imos modiceque curva summos, €tunc &7d& sonitum perficit explicatque vocem €&7t&, qua superis dentibus intima est origo, €summa satis est ad sonitum ferire lingua. €&7k& perspicuum est littera quod vacare possit, €et &7q& similis. namque eadem vis in utraque est; €quia qui locus est, primitus unde exoritur &7c&, €quascumque deinceps libeat iugare voces, €mutare necesse est sonitum quidem supremum, €refert nihilum, &7k& prior an &7q& siet an &7c&. €aut &7g& quoque vel &7c& simili parique lege €addi, quasi desit, numero potest priorum. €nulli dubium est faucibus emicet quod ipsis €&7h& littera, sive est nota, quae spiret anhelum. €quin hanc etiam grammatici volunt vacare, €quia non adicit litterulis novum sonorem, €sed graecula quaedam scholicae nitela vocis €vocalibus apte sedet ante posta cunctis, €hastas hederas cum loquor, Hister hospes huius. @1 €solas patitur quattuor ante consonantes, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹Ügraecis quotiens nominibus latina forma est, €si quando choros Phyllida rhamnos thyma dico. €@@Septem reliquas hinc tibi voce semiplenas €vix lege solutus pote nominare sermo. €has versibus apte quoniam loqui negatur, €instar tituli fulgidula notabo milto: €ut quamque loquemur, datus indicabit ordo, Œâá@@@@&7f l m n r s x&. ‹ãimum superis dentibus adprimens labellum, €spiramine leni, velut hirta graia vites, €hanc ore sonabis, modo quae locata prima est. €adversa palati supera premendo parte €obstansque sono quem ciet ipsa lingua nitens €validum penitus nescio quid sonare cogit, €quo littera ad aures veniat secunda nostras, €ex ordine fulgens cui dat locum sinopis. €at tertia clauso quasi mugit intus ore. €quartae sonitus figitur usque sub palato, €quo spiritus anceps coeat naris et oris. €vibrat tremulis ictibus aridum sonorem €has quae sequitur littera. mox duae supremae €vicina quidem sibila dentibus repressis €miscere videntur: tamen ictus ut priori €[2et]2 promptus in ore est agiturque pone dentes, €sic levis et unum ciet auribus susurrum: €mixtura secundae geminum parat sonorem, €quia &7c& simul et quae prior est iugando nisum, €retrorsus adactam solidant premuntque vocem. @1 €@@Nil Ausoniis esse opus &7y& sonare dixi €et $ZH=TA& supremum, nisi graia verba cogent. €@@Sed quorsum, ais, hoc discere vel docere refert? €tradunt homines, secta quibus Pythagorea est, €arcana secuti physicis remota causis, €summas numeri non ita litteris valere, €graecus pueros ut docet insonans magister, €cum tollere cunctos iubet altius sinistras, €unum sit ut alpha et duo beta et tria gamma. €diversa volunt, alia docent ordine nullo: €referre putant, quae cui sit sub ore sedes, €ut nos modo temptabimus expedire raptim. €aiunt aliquas faucibus exilire ab imis, €$GA/MMA& ut penitus $KA/PPA& sonat, $CI=& simul et $XI=&; €ictam gravius vocis opus fingere linguam, €si $ZH=TA& loquor $LA/BDA&ve, $NU=& vel hispidum $R(W=&, €et $SI/GMA&, quod istis parili sede vibratur; €dentes sonitum fingere $DE/LTA QH=TA&, tum $TAU= Œ‚ˆá* ‹‚‰itidem parili sede sequi $FI=& quoque, tum $YI=&. €hinc et numeri non similes habere summas, €et nomina tradunt ita litteris peracta, €haec ut numeris pluribus, illa sint minutis, €quandoque subibunt dubiae pericla pugnae, €maior numerus qua steterit, favere palmam, €praesagia leti minima patere summa. €sic Patroclon [2olim]2 Hectorea manu perisse, €sic Hectora tradunt cecidisse mox Achilli. €haec sunt quoniam viribus altiora nostris, €si tam tenues res tibi sic dissero versu €vitem ut tenebras, quas solet et soluta versu, €oratio parvis minus explicare rebus, €sat duco meas hactenus occupasse nugas. @1 Œ‚—ô@@@@{1DE SYLLABIS}1 ‹‚—Syllabas, quae rite metro congruunt heroico, €captus ut meus ferebat, disputatas attuli €versibus, sane modorum quo sonora levitas €addita stili levaret siccioris taedium. €haec prius, Bassine fili et tu gener Novate mi, €perpolite, quam potestis, crebriore limula. €non pater tamquam socerque, sed velut sim extrarius, €intueri vos oportet, an satis sit litteris €singulis discreta recte, quae cui est, nativitas; €syllabarum, quas duabus iungimus vocalibus, €num minus sit scrupulose vis reperta et prodita; €consonans si praelocatur una, quantum differat, €una vocalis duabus praedita est si consonis; €ne parum vel diligenter lucideve expresserim, €quanta sit quae comparatur pedibus hinc diversitas. €sermo si planus pedestri se tenet modestia, €disputandi quem tenorem doctiores imperant; €verba si non appetita nec remota plurimis, €sed fere communis usus et tamen non obvia, €carminis servant honorem, non iacentis cantici €quo supersidens trapeto signa gyris temperat €(sufficit vitare labes et carere sordibus, €pro statu rerum domare lineam fandi parem, €liberam scholae nitore, vatis exutam stola, @1 €quae tropos omnes relinquat et superba schemata, €neglegens ut semet ipsa laudem ab incultu ferat; €dum tamen rebus minutis, quas pedum liber quoque €vix queat proferre sermo noster offensa sine, €labili versu ministret inretusos exitus, €regulam servans ubique, finis ut quarti pedis €nominis verbive fine comma primum terminet: €hac enim tome probatur metron hoc trochaicum); €hunc modum si competenti pertulit ductu stilus, €sive proviso tenore cessit effectus labor, €acrius vos pendite ista, quam malignis moris est. €hoc domi clausum manebit, nec sinam nosci prius, €scrupulum quam vestra demat hunc mihi sententia, €opera nobis haec inanis anne in usum impensa sit. €sed labor vobis ferendus in legendo est maximus: €non enim cursim aut remisse tam minuta acumina €adsequi quicumque poterit, sed morosa intentio €tam legenti debet esse, quam fuit nobis quoque, €qui laborem provocando, perdomando taedium, €forsitan nec lecta multis e latebris scalpsimus, €ardui laudem expetentes, non favorem ex obviis. €corrigenda siqua sane visa vobis hinc erunt, €non ero stulte repugnans aut amans prave mea, €quin statim culpanda delens praebeam rectis locum. €@@Litteris autem latinis, graeca quibus et formula, €quo statim discriminentur, ne sit haesitatio, €indices supra locavi nominum primas notas. €quando graece $GA/MMA&, supra sua latinis littera est. €$E& vel $O& graecum putetur ne Latinorum &7e& vel &7o&, €neu vicissim, quae latina, proferas graeco sono, €haec erunt utrimque bina quae parent caliginem, €quia pari forma notantur et soni sunt simplicis: €ceterum $H)=TA& et $W& latinis a figuris discrepant. €&7a& latine saepe ut $A)/LFA&, saepe $LA/BDA& scribitur: €&7i& similiter $I)W=TA& credi et &7c& potest quod $SI/GMA& sit: €versibus sed cum loquamur, quando graeca ponimus, €$A)/LFA I)W=TA LA/BDA SI/GMA& lege metri cogimur @1 €syllabis perscriptitare, non figuris singulis; €nequis hoc culpet, latina si notata non erunt. €Artium parens et altrix graeca diligentia est: €litterarum porro curam nulla gens attentius €repperit, polivit usque finem ad unguis extimum. €quod Latinus aemulando nec satis fidens suis €(exitus nam nostra lingua non capit tam plurimos), €attamen fandi paravit non secundam copiam. €congruens idcirco duxi in hoc opus, de syllabis €quod recepi nunc loquendum, litterarum origines €inde deductas locare, quo probarem planius, €et simul quam multa graecis nostra non respondeant, €quaeque respondent, ab ipsis esse nobis tradita. €artis inde origo manat, lingua non tantum patet. €@@Ergo graecis esse septem scimus e vocalibus €$H& et $W& quae bina pedibus subministrant tempora, €$E& et $O& breves vocari singularis temporis. €ceteras tres, quae supersunt, $DIXRO/NOUS& cognominant, €corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent: €$A)/LFA& primum est, inde $I)W=TA&, tertium quod $U& vocant. €porro cunctas nostra lingua quinque vocales suas €corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, €utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, €nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, €omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis. €inde multa syllabarum nascitur diversitas, €quia nec illae $DI/XRONOI& tres, graeca quas vox nuncupat, €litteris nostris eosdem semper exhibent sonos. €$A)/LFA& nos &7a& nominamus, $I)W=TA& sic &7i& dicimus: €tertiam Romana lingua, quam vocant $U&, non habet. €huius in locum videtur &7u& latina subdita, €quae vicem nobis rependit interim vacantis $U&, €quando communem Latino reddit et Graeco sonum. €interim vocale et ipsum, sumpta propter quod [2fuit]2, €non tuendo syllabarum saepe mutat regulam. €scilicet non consonantem quando vocalis ligat, @1 €syllabam sed cum duabus edimus vocalibus, €si prior locetur ipsa, consonans tunc redditur; €porro vocalem secuta vim tenet vocalium €et sonos utrosque iungit; unde diphthongos eas €Graeciae dicunt magistri, quod duae iunctae simul €syllabam sonant in unam vique gemina praeditae €semper effectum duorum temporum custodiunt, €sive producto efferantur sive correpto sono. €fronte quod prima videri forsitan mirum potest, €esse correptam duorum temporum quod dixerim: €sed pedum exequendo formam res erit probabilis. €non minus namque et latinas saepe correpto sono €promimus, quamquam duabus editas vocalibus, €quae pedibus aeque ministrant bina et ipsae tempora. þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹ƒ†@@Planius quo fiat istud, ante diphthongos loquar, €graeca lingua quas frequenter quasque raro interserat: €ita patebit nostra graecis cum sonis diversitas. €$A)/LFA& et $E& et $O& priores $I)W=TA& diphthongos creat, €$AI& et $EI& et $OI& parentur ut duabus litteris: €sic et $U& sequens easdem reddit $AU& et $EU& et $OU&. €$I)W=TA& tantum et $U& videmus subditas vocalibus: €his enim solis duabus quinque praeponi solent, €quando et $A)/LFA&, quod videtur dichronon, praeponitur. €neutra porro de duabus ante tres istas data, €$A)/LFA& et $E& et $O&, valebit esse diphthongi soni, €syllabam nec edet unam, sed duae voces erunt. €esse diphthongos et alias rariores diximus, €$U& sibi tantum iugantes, $I)W=TA& quis non subditur, €$WU(TO/S& ut tradunt magistri: sic et $HU)/DA& copulant. €esse sed longas utrasque litteras primas palam est, €nec fuit longis iuganda vel brevis vocalium €syllaba, ut diphthongos ulla temporum fieret trium. €non ita est, nec prima longis $U& dedit nativitas €utriusque, verum origo iure diphthongos fuit; €tempore instanti quod $AU)DA=|&, $HU)/DA& infecto facit: €sic $O( AU)TO/S& separatim, $WU(TO/S& immixtum sonat. €ergo diphthongo creata $U& sibi adnexam tenent, €det licet longam priorem flexa declinatio €vel duas partes in unam contrahat confusio. €quin et $U& loco priore, $I)W=TA& si subiunxeris, @1 €effici diphthongon unam posse nec plures reor; €$UI(=ES& ut dicunt $*)AXAIW=N&, $GUI=A MUI=A& et talia. €@@Porro diphthongos Latini quattuor fixas habent: €quattor ideo separavi, quinta quod sit rarior, €ex quibus statim videbis non, ut in graecis sonis €$I)W=TA& subiungi necesse est, alteram vel $U& dari, €semper &7i& vel &7u& latinas posse subdi ceteris. €$A)/LFA& semper atque $I)W=TA& quem parant Graecis sonum, €&7a& et &7e& nobis ministrant: sic enim nos scribimus. €$OI& similiter &7oe&, et &7e& fit, $I)W=TA& quod graecum fuit, €&7au& et &7eu& cum copulamus, &7u& secundam iungimus, €in vicem graecae quod $U& [2haec]2 subdita [2est]2 vocalis &7u&. €graeca diphthongos sed $OU& [2in]2 litteris nostris vacat, €sola vocalis quod &7u& [2iam]2 complet hunc satis sonum. €$E&, deinde $I)W=TA&, graeca quod diphthongos $EI& sonat, €non erit semper necesse copulatas scribere, €seu latina seu iugetur graeca longa syllaba, €$I)W=TA& solum quod videmus saepe produci vel &7i&. €$*)/ILION& nam sic iubemur scribere et producere; €dico sive fido, longae sunt priores syllabae: €nec tamen nos &7e& necesse est posta [2et]2 &7i& subnectere. €nec potest diphthongus aliter e duabus litteris €ista componi, nisi ante principali in corpore €&7e& subesse ratio monstret atque origo nominis. €$*DEI=MOS& inde sic notamus, quia $DE/OS& deprenditur, €inde $*MH/DEIAN&[2que]2 oportet scribere isdem litteris, €quia $DE/OS& non minus et istic, ut videre propalam est, €ipsa demonstrat subesse compositio nominis. €scribimus si quando $NI=KOS&, $I)W=TA& solum sufficit, @1 €nulla praecedens origo quia subesse monstrat $E&. €porro diphthongon notamus, quando $NEIKEI=N& scribimus, €$H)=TA& quod compago ficti comprehendit nominis: €$NH/& et $EI)/KEIN& namque iunctis conditum est vocabulum; €quippe non cedendo semper quaeritur victoria. €litteram namque $E& videmus esse ad $H)=TA& proximam, €sicut $O& et $W& videntur esse vicinae sibi: €temporum momenta distant, non soni nativitas. €inde vertunt hanc in $H)=TA& saepe diphthongon Grai, €quando quos $I(PPEI=S& solebant aut $*)AXARNEI=S& dicere, €levigant $I(PPH=S2&que potius aut $*)AXARNH=S& nominant. €nosque Medeam latine sic in usum vertimus, €nomen et regina gessit quod furens Amazonum: €sic et $*AI)NEI/AN& Achaeus, noster Aenean vocat. €sic erit nobis et ista rarior diphthongos &7ei&, €&7e& videmus quando fixam principali in nomine: €'eitur in silvam' necesse est &7e& et &7i& conectere: €principali namque verbo nascitur, quod est eo. €sic oveis plures et omneis scribimus pluraliter: €non enim nunc addis &7e&, sed permanet sicut fuit; €lector et non singularem nominativum sciet €vel sequentem, qui prioris saepe similis editur. €@@&7au& et &7eu&, quas sic habemus cum Grais communiter, €corripi plerumque possunt temporum salvo modo, €sive graecis seu latinis inserantur versibus. €'aut age' inquit ille vates, saepe dixit 'aut ubi,' €dixit 'Aurunci', quod aeque barbarum est producere: €pes ubique lege constat, prima cum correpta sit, €consonans et una plenum non queat tempus dare. €et 'lupi ceu' dixit idem: finis est versus quidem, €pes tamen non est trochaeus, quia diphthongos extima est: €dactylus nam pes et ille est, nube nati ceu duo. €$AU)E/RUSAN& inquit poeta, sic et $AU)TA/R& corripit: €$*EU)/POLIN PEU/KHN& et $EU)/NOUN& aut poetam $*EU)RIPI/DHN €syllabas primas necesse est ore raptim promere; @1 €tempus at duplum manebit, nihil obest correptio. €&7au& tamen capere videtur saepe productum sonum, €auspices cum dico et aurum, sive Graecus $AU)/RION&. €mira nec putanda nobis talis alternatio est, €dichronon quod $A)/LFA& notum est, sicut &7a& nostratibus; €inde communem ministrat sola diphthongus sonum. €&7eu& manet correpta, semper est quod $E& graecum breve: €litteris [2et]2 &7e& latinis saepe cum sit dichronos, €facta diphthongos nequibit esse producti soni, €nec pedes idcirco fraudat temporum iusto modo. €hanc enim si protrahamus, &7a& sonabit, &7e& et &7u&, €syllabam nec invenimus ex tribus vocalibus. €sic Aristaeum notamus quattuor per syllabas, €quod sibi diphthongos &7ae& iam tertiam non iungit &7u&. €@@His ita exceptis duabus, &7au& et &7eu&, quas rettuli, €&7i& et &7o& duae supersunt quinque de vocalibus. €@@Ante vocales locari littera &7o& tres non potest, €&7a& vel &7i& vel &7u& cohaerens duplicem ut reddat sonum. €ceterum quod &7e&, secundo copulata cum loco est, €reddat &7oe& diphthongon, esse traditum supra tenes. €@@Diximus rarum esse Graecis $I)W=TA& post $U& subdere: €verum enim nec praelocari sic apud Graios potest, €edat ut diphthongon unam de duabus voculis. €litterae nam nomen ipsum, $I)W=TA& quod Graius vocat, €siquis in metro locabit, syllabae ut fiant duae, €non potest diphthongos esse $IW& duabus litteris, €consonans prior locata quia fit et Graios apud. €quod tibi exemplo probare versus herous potest, €$OU(=TOS I)W=TA GRA/FEI& versus si principium sit, €pes erit primus trochaeus: sed facit spondion hunc €prima vocalis, notari $I)W=TA& qua Graium incipit; €syllabas licet videri potius has Graeci velint €esse communes, easque dictitent $KOINA/S& magis, €quaeque vocalis sequetur quando supremam brevem. €&7i& magis Romana lingua non potest praemittere, €edat ut diphthongon ulli nexilis vocalium, €consonans quod semper haec fit ante vocales data. €quippe iacula quando dico vel iecur Iovem aut iubam, €consonans effecta ubique est, quae fuit vocalis &7i&: @1 €quae sequuntur, vim tenebunt, quam prius, vocalium. €@@Quin et ipsae cum iugantur &7i& et &7u&, quo differant, €ut prior quaeque est locata, proderit distinguere. €&7i& prior si collocetur, &7u& sequens correpta sit €an soni prolixioris, nulla differentia est, €consonans quia semper ista iuncta fit vocalibus. €Iuno cum dico aut iuvencus, nulla differentia est: €quippe &7iu& diphthongos esse graeca nequaquam potest, €quod soni tres implicentur e tribus vocalibus, €quando sic graece notatur, ut sit $O& et $U& simul; €$I)W=TA& quis si praelocetur, tres videmus voculas, €e quibus constare supra syllabam negavimus. €sic $I)OU\ I)OU/& tragoedus Graius et ceryx sonat, €sic io matres Latinae, sic Iulum dicimus; €quia duas edat necesse est syllabas, cum praedita est, €quas videmus separatas esse vocales duas, €vim vel amittat priorem, cum fit una syllaba: €consonans namque invenitur, quando dico Iulius €sive Iuno sive iustus. porro cum praecedet &7u&, €consonantis vim ministrat omnibus vocalibus. €nexa semper haec necesse est syllabam nec dividat €et sonum mutet priorem, vade quando dicimus €vel venito vel videto tot volatus vulturum. €ante consonam &7u& reperta sola sive in syllaba, €unus aut ubi vel unde et umbo quando dicimus, €obtinet vocalis usum, sicut &7i& cum praedita est. €@@Quanta vero sit potestas singulis iunctis sibi, €ut prior quaecumque curret, hoc pedes discriminant, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹„£scandimus si quando versum quolibet metro datum. €namque si momenta quae sint litterarum examines €consonantum aut quas necesse est consonantes effici, €tempus unum iam tenemus esse correptis datum, €bina productas habere nec minus compertum erit. €tempus autem consonantes dividunt unum duae: €inde quae duplex habetur, tempus integrum dabit. €ergo correptae iugatur una quando consonans @1 €sive vocalis, referri quae potest in consonam, €sescuplum tempus necesse est edere istam syllabam, €quae duplex habere posset ab duabus consonis. €ac per hoc producta per se, quae duorum temporum est, €consonae cum subiugatur vel relatae in consonam, €temporis parte atque duplo sit necesse est praedita. €hoc sub exemplis videbis esse planum nominum, €syllabas ex his duabus quae parant vocalibus, €Iuno vita quando longas, vel iuba aut vigor [2breves]2. €consonas fieri necesse est hic priores litteras; €quae sequuntur, ut fuerunt, esse vocalis soni. €temporis momenta longae possident partem et duo: €sescuplum breves habere parte et uno convenit. €pars enim ista non sequenti prorogat tempus suum, €sed priori, pleniore si indigebit tempore. €syllabam nam iam peractam cum sequetur &7i& vel &7u&, €illa porro brevis in unam consonantem desinet, €&7i& sequens partem rependet, quam ministrant consonae. €hoc et &7u& praestare poterit, cum tenebit hunc locum. €rursus exemplis agendum est. ergo quo sit planius, €syllabam brevem ante ponam desinentem in consonam, €at iubam pes ut paretur, sit vel alter at vigor: €sic enim partem videbis huc redire temporis. €&7a& brevis dum consonanti &7t& propinquae iungitur, €tempori suo ex eadem consona partem trahet. €sescuplum quod dico sic fit. plena quo sint tempora, €&7i& dabit partem residuam, quam ministrant consonae: €hoc et &7u&, pedem locare si velimus at vigor. €longa fit si prima positu tunc duorum temporum €et breves ambae manebunt insequentes syllabae, €quattuor pedem peractum cernis esse temporum. €Iuno porro sive vita cum pedem primum occupat, €consonans effecta cum sit quae prior locatur &7i&, €et sequens, producta quippe, bina praestet tempora, €parte censeri videmus atque duplo syllabam. €hinc pedem si coeperimus edere iterum dactylum, €quia brevis vocalis extat in sequenti syllaba, €tertiam addamus necesse est utique correpti soni. €pes quidem reddetur ipse; non tamen pars temporis @1 €consonae factae prioris cernimus quo cesserit. €ergo ut effectus probetur, consonans cum fiet &7i&, €non erit locanda prima, quando versus nascitur, €syllaba sed in secunda: * * * quae brevis cum consona €esse poterit &7t&, priores qua pedes adiuvimus, €sescuplum quae sola praestat, temporis parte indiget; €ut sit at iu pes, et inde versus ortum sumpserit. €ergo iu quia nunc secundo conlocatur in loco, €&7i& sua, quam consonantem non negamus redditam, €at facit longam, tenebat sescuplum quae temporis. €nec secus partem retrorsus &7u& dabit, cum consona est. €fiet at iu pes solutus, fiet at vi par ei: €syllabas longas habebunt hi pedes binas ita, €dum situ prior iuvatur et sequens producitur. €porro cum producta prima est, si sequatur consonans, €efficit duplum atque partem; non, ut illic diximus, €ante partem et inde duplum; prima quod non sit brevis. €sol tibi velut poeta signa cum dicit dabit, €sufficit producta prima temporis duplum dare: €pars residua consonantis unius vel proximae €ita vacabit, ut vacabunt, quando plures consonae €sponte productam sequentur, non egentem subsidi; €trans mare atque insignis auster si in pedem convenerint. €@@Est adhuc quo separatae &7i& et &7u& dissentiant. €&7i& media cum conlocatur hinc et hinc vocalium, €Troia sive Maia dicas, peior aut ieiunium, €nominum primas videmus esse vocales breves, €&7i& tamen sola sequente duplum habere temporis. €ergo vel loco duarum consonantum fungitur, €vel gemella si locanda est, ut videtur pluribus, €bis tibi vocalis eadem praebet usum consonae, €ante vocalem sequendo, cum priore syllaba, €praedita et mox insequenti, iure quo fit consonans. €hoc in his tantum invenimus nominum vocalibus, €&7i& secundo conlocata consonae ut valeat loco; €ante vocales quod alias cum locatur exhibet. @1 €&7u& similiter si locetur, ut favor cum scribimus, €nil iuvabit &7a& priorem media facta consonans, €temporis quia parte tantum fungitur, cum praedita est. €vel licet ponas gemellas, sicut est verbum iuvo: €ante quae locatur &7i& fit ab sequenti consonans, €ipsa vocalis manebit &7u& brevis, sicut fuit, €&7u& secundam in consonantem transferet vocalis &7o&. €sic prior vocalis &7u&, quae tempore uno praedita est, €temporis parte adiuvatur [2ab]2 sequenti consona: €sescuplum tempus videmus, longa cum poscat duo: €proderit nil ergo gemina, sicut &7i& bis profuit, €cum facit longam priorem Troia Maia et talia. €perdere &7u& quia sic videtur usque vocalem sonum, €alteri cum praelocatur (nam facit vita et valens), €sordidum quiddam videmur absonumque excludere. €Aeolica gens tunc digammon denique illam scriptitat, €mutet ut situm figurae, quando mutabit sonum. €nominum multa incohata litteris vocalibus €Aeolicus usus [2ita]2 vertit, et digammon praeficit: €Aeolica dialectos autem mixta ferme est Italae. €hesperum quem dico graece, vesperum cognominat: €$*(ESTI/A& sic Vesta facta: vestis $E)SQH/S& dicitur: €$I)=NA& quam graece vocamus, vim iubet me dicere. €$EI)=AR& est multis in usu, sed magis poeticum est: €$H)=R& enim nativa vox est; ille ver hoc dictitat. €quos Homerus dixit $*)ENETOU/S&, ille Venetos autumat: €et viola flos nuncupatur, quem Grai vocant $I)/ON&: €et Iolaus ille Violens: crede Marco Tullio. €quamque $I)/TUN& dicunt Achaei, hanc vitym gens Aeoli. €plura Sappho comprobavit, Aeolis et ceteri. @1 €&7u& latina sic obesa sordet, a vocalibus €prorsus ut * * * segregandas sic utrasque existimem, €momen &7i& quod consonantis, &7u& vicem solam gerat. €hanc enim sensu per artem tradito dinoscimus: €illius conversionem et vox et aures arguunt. €@@Haec erit lex his duabus, &7i& et &7u&, quas rettuli, €syllabam per semet ipsae quando nudam copulant, €consonans nec ulla iunctis quaelibet praeponitur. €nam media post consonantem cum datur vocalis &7i&, €&7u& dein si consequatur, syllaba una non erit, €ut pius cum dico, dius ocius vel Caelius. €@@Nulla diphthongos quod ante $I)W=TA& praemitti sinit, €media porro si locetur &7u&, fit una syllaba, €ecce rursum discrepare litteras istas vides. €namque cui si quando dico, non erit disyllabon: €nec tamen diphthongos ista consonante praedita €poterit esse, quae videri non potest, cum libera est. €hoc enim solum adsequetur, quod digammos non erit, €ante posta cum sit ipsa, tum sequens vocalis &7i&: €nam nisi insequatur aliqua consonantum littera, €cui brevis manebit, atque longa fiet addita. €cui super non digna dixit hiemis et solis mala, €dixit et cui tu favos: pes hinc mihi primus sat est. €sic enim vel prima longa vel prior fit syllaba: €dactylus nam cui super, cui tu sequens spondeus est, €consonans quia post secuta tempus adiuvit breve. €hanc brevem sed ante nobis pervidendum est syllabam €una consonans secuta quatenus longam creet: €ipsa nam vel secum habere consonantem debuit, €vel duarum post sequentum sublevari tempore. €ante quod nobis liquere non potest, si non prius, €consonans quae prima in ista syllaba cui scribitur €&7c& magis vel &7q& notari debeat, dispexeris; €saepius quia &7c& locare plurimis iam moris est: €sic enim constare poterit, e duabus quae magis €nunc locum vocalis habeat, &7u& prior vel &7i& sequens. @1 €namque si &7q& praeferatur, syllabae fient duae, €tertia his quod implicari nulla vocalis potest, €sed duae fient seorsae syllabae per se breves. €qui+ super sic inveniri dactylus iam non potest, €syllabas sed pes habebit quattuor totas breves. €principale sed videmus esse quis, quo nascitur €qui+, dativum quando casum ratio sermonis petet. €casus et secundus ante, qui facit quius, probat €&7q& duarum praeditam esse syllabae vocalium. €quartus et casus priori non repugnat regulae. €nec minus &7q& perseverat, cum loquor pluraliter, €casibus cunctis iugamus quando vocales duas: €qui facit, quorum deinde, mox quibus, quos, a quibus. þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹…Åusque &7q& numquam revelli propalam est pronomini. €dubius autem quia videri numerus et casus potest, €cum dativo singulari prima &7q& praescribitur, €et potest plurale qui+ lector aliquis credere €ac simul nutante casu tardius sensum sequi, €usus, ut solet, reliquit veritatis regulam, €litteram et dedit propinquam, dum studet compendio. €ergo per &7c& iam videmus cui notandum litteram: €hanc enim &7u& post insecuta praeditam docet sibi €et cohaerens &7i&, secundo quando conexa est loco. €quippe &7q& non constat aliter quam duabus &7c& et &7u&, €&7b& velut vel &7k& quod esse &7q& vides muti soni; €&7q& velut et &7u&, &7c& quoque et &7uu& plenius quod postmodum €sic in unam &7q& redactae congruerunt litteram, €portio ut nunc consonantis &7u& videri rectius, €litterae vocalis habitum quam tenere debeat. €namque &7q& praemissa semper &7u& simul iungit sibi, €syllabam non editura, ni comes sit tertia €quaelibet vocalis illis. hoc et exemplis proba. €namque equos vel aequos, aequor aut aquam cum scribimus, @1 €et queo et querela, quercus et quater, &7q& praedita est. €et vides qui quoque similiter esse vocales duas. €unde si dematur &7i&, et sola sit vocalis &7u&, €non erit iam &7q& necesse syllabae praeponere, €sicut illic, cum querela et aequor aut aquam notas, €sed magis &7c&: sola namque subditur vocalis &7u&, €curo cum vel cupio dicis, curro vel custodio. €unde nomen qui sequondi rectius scribi putant, €si prius &7q& collocarint, &7u& et &7o& subiunxerint, €quia sequor [2et]2 easdem habebat, unde nomen nascitur, €non videntur obtinere veritatis regulam; €quia sequor duas videmus esse vocales simul, €et merito tunc &7q& locamus exigente syllaba: €at secundus ut sit, una ponitur vocalis &7u&: €&7c& locari debet ergo, quando solam copulat: €quippe origo prima verbi non manet iam nomini. €ceterum vocalis illis si iugetur tertia, €&7q& necesse est prima detur et sit una syllaba, €nomina ut supra relata iam satis nobis probant. €non tamen prior &7u& videri facta consonans potest, €consonans quia de duabus effici prior solet, €nuda sed priorque quando nec subacta est consonae, €quando et [2hispidam]2 digammus sumit et formam et sonum. €nunc sonus vocalis illi, qui solet, cum libera est, €praedita est vel consonanti: nunc enim est vocalis &7i&. €et tamen videmus illam consonae vim sumere, €tenvia ut dixit poeta nubis ire vellera: €longa fit nam prima &7ten& nunc, cum sequatur &7u& et &7i&. €nec minus, vocalis una si sequatur hanc, potest €consonae praebere vires et digammos effici, €genva cum labant Daretis, aeger est anhelitus. €nec potest et hoc liquere, an &7i& putemus consonam, €longa cui super paretur ceu duabus consonis; @1 €alteram quia consequendo semper &7i& vocalis est, €tertiam et casus sequentes esse vocalem docent: €imo si nunc &7u& putamus esse vocalis soni, €&7i& magis vocalis esse iudicanda est subsequens. €numquid hanc diphthongon ergo ex &7u& et &7i& sic dicimus, €non ut &7u& nunc sit latina, sed magis graecum sit $UI&, €$GUI=A& cum dicunt et $UI(=AS&, tale quid cui ut sonet, €temporum et per se duorum non requirat consonam, €cui super sed tale fiat, quale dudum trans mare, €longa cum reddit vacantes quae simul sunt consonae? €an magis cuii nos oportet per duas &7i& scribere? €quia sequens casus videtur hoc sonare, qui facit €quius, ut Troia atque Maia, de tribus vocalibus; €cui super nil ut iuvetur a propinqua consona; €quando quius longa prior est, facta cum sit consonans. €haec putavi colligenda: tu sequere quod voles. €@@Nec minus natura varia est consonis in litteris. €digerunt quidem magistri, quando pueros imbuunt; €sed rudes ne praegraventur, parcius discriminant. €nam novem mutas vocarunt, semivocales item €esse septem tradiderunt: ordo uterque notus est. €@@De novem tres, ut vacantes, separandas convenit. €una nam spiramen addit omnibus vocalibus, €hasta quando et hedera dicis, Hister hospes atque humus. €quattuor solis adhaeret consonantum litteris, €inserit si quando graeca sermo noster nomina, €cum choros rhamnum necesse est, Phyllida aut thymum loqui. €sola nec vocalis usum nec tuetur consonae, €tempus aut ministrat ullum brevibus usquam syllabis; €et tamen vim consonantis adimit, una in syllaba €praedita est quotiens duabus &7u& et &7i& vocalibus. €huius aut huic solemus nam frequenter dicere: €&7u& digammon esse nunc iam non sinit nec consonam, €esse quam semper necesse est, cum carens spiramine @1 €ante vocalem locatur, ut vigor valens vetus. €&7k& similiter otiosa ceteris sermonibus, €tunc in usu est, cum kalendas adnotamus [2aut]2 kaput: €saepe Kaesones notabant hac vetusti littera. €&7q& vacare prorsus omni diceremus syllaba, €&7c& quod eius invenitur posse subdi pro sono, €casus unus ni probaret rectius poni semel, €syllabam iunctis duabus cum facit vocalibus, €ut satis sumus locuti iam priore pagina. €@@Nunc loquar natura quae [2sit]2 omnibus, quae et singulis. €nulla nam mutis facultas ad sonum edendum data est: €labra fixa, vincta lingua est, exitus nullus patet, €nexa si non adiuvetur cuilibet vocalium. €namque &7b& vel &7c& sonare, porro &7d g& et ceteras €quis queat, si non resignet labra vocalis comes, €syllabam fingas ut ante, litteram quam proferas? €semivocales videmus oris exprimi sono €posse vel solas, adhaerens nulla vocalis licet €exitum plenum ministret nuncupandae litterae. €verum enim binae ligari non queunt mutae simul, €syllabae si quando binas postulabunt consonas, €nominis verbive cuius quae tenent primordia: €&7c& modo aut &7p& copulare subditam &7t& sic solent €non priore sed secunda dum latina in syllaba, €nactus ut dicas vel aptus, sanctus aut Neptunius. €ceteris natura non est ut duae iungi queant. €@@Semivocales oportet segregare attentius; €quas quidem quia nominatim versus indi non sinit, €ordinis signabo numero, quae sit haec quam disseram, €titulus [2ut]2 praescribet iste discolor sinopide, Œ†¹á@@@@&7f l m n r s x&. ‹†ºprima mutas nec sequetur nec potest praecedere, €ipsa gemina nec locari simplici in verbo potest. €suffice et suffer vel offer est quidem duplex sonus, @1 €partibus sed ex duabus verba coniungi vides: €et prior non hac eadem terminatur littera, €sed sonum confundit ipsa partium conlisio. €quattuor post hanc locatas Graecus udas nominat: €lubrica est natura in illis namque et alternus vigor. €nunc enim vocalis usum, nunc ministrant consonae, €et pedum vel hinc vel inde sublevant discrimina. €hinc sibi primam atque quartam semivocalis potest €subdere ista quam loquebar, quando flabra et flosculos €atque item frugem atque frondem nominas et talia. €non item potest secundam copulare et tertiam, €quia secunda mugit intus abditum et caecum sonum, €tertiam nec ullus illi sermo Romanus ligat. €nec sinas errare puerum, quando Daphnin scripserit, €semivocalem locandam primam ut istam existimet: €quippe nos, si quando graecum $F& necesse est exprimi, €&7p& et &7h& simul solemus, non latinam hanc, ponere, €cuius a graeca recedit levis atque hebes sonus: €phosphoron Phrygasque nam vel Pamphilum sic scribimus. €@@Consonas autem per omnes, quae quibus iungi queant, €quas vetet natura iunctas convenire in syllabam, €ire iam nunc ideo nobis visum erit consultius, €in breve ut redacta silva demeret caliginem; €neu subesse praeter istos quos loquar casus putes, €qui pedum turbare normam, laedere aut metrum queant. €@@Praeter udas ergo, supra iam duas quas rettuli, €haec sibi nullam ligare semivocalis potest. €@@Quattuor post hanc loquemur ordine udas debito. €quas priores ante nullam consonam praeponimus, €ut caput verbi incohare conditae simul queant; €subdimus mutis earum plurimis tantum duas, €[2scilicet]2 primam atque quartam, quod palam exemplis erit. €namque &7b c g&, deinde &7p&, priores ponere €singulas possis, ut uda prima sic subiecta sit, €blandior cum dico, cludo gleba plebs aut Plinius. @1 €&7d& cum ea numquam coibit, &7q& magis numquam potest; €&7t& potest, si quando graeca mixta sunt vocabula: €Tlepolemus Atlas solemus invenire in versibus. €uda quarta praeter istas quattuor, quas rettuli, €amplius &7d t& priores subsequetur, ut puta €Brutus et Crassus fuerunt, Drusus et Gracchus, Procas, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹†æTrossulus. iam sex habemus ante mutas redditas, €ceterae quia tres in usum syllabarum non cadunt: €semivocalis quod una praefici possit, tenes: €uda quarta praeter istas ceteris non subditur. €et secunda paene solis convenit vocalibus, €seu loco prior locetur, seu iugetur alteri, €mane cum dicis vel umbra mensis ambo et talia. €tertiam udam sibi videtur posse solam iungere, €sic tamen, non in priore sed sequenti syllaba, €omnis ut dicas vel amnis, uda quaeque cum sequi €alteram non possit udam, dum sit una syllaba, €omnis uda cum gemella rite coniungi queat, €Gallus ut vel Ammianus annus et Tyrrenius. €nec secus mutas videmus posse geminas currere, €obba et ecce redde et agger Attiusque et Appius €hanc tamen Graecus secundam tertiae sic praeficit, €syllaba prima latine quod nequire diximus, €quando $MNH/MHN& atque $MNA=SQAI& dictitatque $*MNESQE/A&. €interim compellit illam $DE/LTA& nunc, nunc $TAU=& sequi: €$DMW=AS& et $*TMW=LON& videmus namque graeca nomina. €tertia uda sic videtur posse &7g& mutam sequi, €graia verba quando in usum sermo noster suscipit, €Gnosios si dicere arcus, insulam aut Gnidum velis. €scribimus praenomen unum et &7c& quidem praeponimus, €&7g& tamen sonabit illic, quando Gnaeum enuntio; €asperum quia vox sonorem leviore interpolat, €vel priores &7g& Latini nondum ab apice finxerant. €Gai+us praenomen inde &7c& notatur, &7g& sonat. €sic amurgam, quae vetuste saepe per &7c& scribitur, @1 €esse per &7g& proferendam crediderunt plurimi, €quando $A)MO/RGH& graeca vox est, $GA/MMA& origo [2ut]2 praeferat: €ille contra dicat, unde &7c& sonare debeat. €&7g& tamen, mox tertia uda, rarius componitur, €quando gnatum nominare, dicere aut gnarum voles: €namque magnus dignus agnus signa pugna et talia, €syllabae cum sint secundae, non ita impugnant pedes; €quis iugatis impediri, cum caput verbi tenent, €saepius pedes videmus, ut suo promam loco. €@@Ammonet nunc ordo sextam semivocalem loqui, €quae sonum nobis ministrat, $SI/GMA& quem Graecis solet. €vivida est haec inter omnes atque densa littera: €$A)RKTIKO/N& Graeci vocarunt, adseruntque exordiis, €et probant mutis eandem paene cunctis praefici, €cum $SBE/SON SQE/NOS2&que dicunt, $SKH=PTRON&, et quando $SPA/QAS €$STE/MMA& dicunt, $SFI/GGAS& aeque, $SXH/MATA&: atque udae quoque €posse praeponi secundae sic apud Graios vides, €$SMH=GMA& si quando aut $SMA/RAGDON&, $SMILI/ON& vel nominant. €$GA/MMA& solum non videtur posse subdi, quia loco €intimo fauces prope ipsas littera haec excluditur, €dentibus $SI/GMA& atque labris proximam sedem tenet. €$SI/GMA& quis possit negare quod det adiunctum sonum, €cum sonis utrisque constet $ZH=TA&, quod graecum duplex? €nomen etsi non videbor tradere exempli loco. €syllabis sedet secundis, quando prosa oratio est, €versus ut quadrae resistat, nec propaget terminum. €Nestoris si forte nomen dividendum incurrerit, €$NU=& et &7e& versus prioris obtinebunt extimum, €sigma versus insequentis atque $TAU=& exordium. €nos tribus mutis eandem possumus praeponere, €nulla cum sic possit ante semivocalis dari: @1 €scuta namque spatia dico, stamina aliaque hoc genus. €et duas simul ligare sola consonans potest, €scrinium struemve quando splendidumve dicimus. €tres tamen numquam coibunt, uda ni sit tertia. €@@Semivocalis suprema duplicis restat soni. €praefici in verbis latinis ista nec vocalibus €poterit umquam: tantum abest ut consonis * * * , €ipsa cum constet duabus comparata consonis. €syllaba quacumque sane subditur vocalibus, €quando rex calixve dicis, pax latex apex senex. €ante vocales locatur in sequenti syllaba, €faxo si dicas vel axis nexus uxor noxia. €tantum apud Graecos videmus inchoantem nomina, €qui $CE/NON CANQO/N& loquuntur, $COUQO/N& et $CEINH/I+A&. €consonis praefertur autem, si dirempta syllaba est €nominis verbive, cuius cum Latinis sermo sit; €expuli cum dico et exta, seu quis excussam comam €dicat aut exlex, et illud, hoc sine exquiram prius: €adde et exsortem, vel istis simile siquid finxeris. €muto vel partem prioris, si fit hirtum, syllabae, €ecfer ut dicam, vel illud, hoc tibi effectum dabo. €verba contra separata quando sic conectimus, €hanc ut ante desinentem subsequatur consonans, €&7e& sat est solum locare. quia duplex est consona, €tres videntur syllabam unam consonantes edere: €hispidum quod porro ne sit, dico et e bello viros, €dico et e pago reversos, dico et e foro domum. €ast enim Graius locabit quandocumque hanc ultimam €sive in uno comprehensam sive verbo separi, €consonam numquam iugabit, quia sono levi studet: €nam nisi [2et]2 vocalis adsit, vertit hanc in simplicem: €$KA/PPA& enim solum sonabit, $SI/GMA& vero excluditur. €sic et $E)KPLH=CAI& loquuntur, sic et $E)KPE/RSAI PO/LIN&, €sic et illud, $EI)S TO\ KA/LLOS E)KKEKW/FHTAI CI/FH&, @1 €sic et $E)K PA/NTWN& solute, sic et $E)K NH/SOU& facit. €@@Litteras autem receptant saepe ternas syllabae, €nec minus saepe et quaternas, porro quinas parcius. €esse quia vocalis una debet una in syllaba €vel duae, diphthongos edit quando vocalem sonum, €inde rarum est consonantes addere uni quattuor; €quia vetat natura mutas iungere una in syllaba: €semivocales iugari saepius deprendimus, €in quibus iam scimus udas computari quattuor. €syllaba ergo quando quinque litteris componitur, €consonas duas necesse est et tot udas copulet, €possit ut vocalis una syllabam talem dare. €ergo frons et glans videmus esse quinas litteras: €consonans nam prima et uda, postmodo uda et consonans, €&7o& tenent utrimque iunctam: sic et &7a&, cum glans erit. €est et uda quando sola, dantur et tres alterae, €consonans cum sit bis una, sitve duplex tertia: €stant enim cum dico verbum, &7t& secunda et ultima est: €strixve si dicam, supremam duplicem esse perspicis. €porro cum diphthongos inerit, fraus velut scribi solet, €e tribus videmus unam quae sit uda consonis. €nempe et esse litterarum syllaba una sex potest, €graeca cum duplex duabus solvitur nostratibus, €dixerit si forte quidam scrobs abunde fossa erit, €stirps velut dixit disertus Gracchus alter Gai+us. €Graecus hoc casu nequibit syllabam talem dare, €nec dabit per se seorsam, sed residuam nominis €eque diphthongo coactam promet et pluraliter. €namque declinare Graeci saepe sic $AI)SXROU/S& solent: @1 €$AI& prior si separetur, sex erunt superstites: €$A)RTIKO/N& nam cernis esse $SI/GMA& primum et ultimum, €alteram diphthongos auxit copulando litteram, €consonans et uda complent syllabam senariam. €@@Nunc per ipsas ire pergam syllabas, quae versibus €scrupulum solent movere, ratio si non cernitur. €@@Sed quoniam exemplis heroi carminis uti €res monet, ut pedibus sistat sua regula iustis, €seu vitium incessit, metri ratione probemus, €aptius est nobis simili decurrere norma, €discolor alternos referat ne pagina versus. €@@Spectandis pedibus quae sunt nimis obvia, mittam: €natura longas quid enim tractare necesse est, €aut facili positu et plana ratione patentes? €quae pueris etiam promptum est occurrere parvis. €nec mihi Graecorum ratio est attingere $KOINA/S&, €quarum rarus inest nostris in versibus usus, €nec tanta in pedibus venia conceditur uti. €e brevibus quotiens longae redduntur, oportet €versificatorem, quid littera quaeque ministret, €dispicere atque aptas natura iungere secum, €vel discordantes mutatis vincere verbis. €consona sed sane gemina est cum praedita verbo, €seu medio in pede sunt, sive has pes proximus infert, €quam dubias pedibus soleant adferre figuras, €ut possum, paucis nitar discernere verbis. €@@Syllaba prima brevis quemcumque pedem generabit, €longa fit a geminis, quibus indita consona vis est, €seu pariter iunctae, suberuntve in parte sequenti, €seu sunt divisae finemque caputque tenentes. €exemplis manifesta magis reddenda videntur. €'postquam res', prior est iunctis adiuta duabus: €subiectis aeque fiet, cum dicimus agros: €'at tu sume pedum', divisas cernis utrasque. @1 €dactylon haec eadem poterit totiens dare forma, €quando brevem mediam brevis aeque tertia claudet. €nunc age, nescio quis, nec non et Belgica collo, €uda etiam quocumque loco, seu subdita detur, €libera seu, verbo quasi consona curret in uno, €'arma virumque cano', 'duris agrestibus arma'. þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹ˆ‰@@Si sit longa prior, mox hanc correpta sequatur €vocalis verbi pariter cum fine resistens, €syllabaque adiaceat geminis exorta sonoris, €non semper videas spondeon posse creari; €quia mutas ita coniungi natura recusat, €ut pariter poni possint in parte sequenti: €udas nec possis umquam praeponere mutis: €nec tempus praestant udae, cum subiciuntur €nominis in capite aut verbi. superest igitur quid? €ut sint divisae, subduntur quando trochaeo; €unam detineat sequitur quae syllaba primam, €atque ita vocalis superet non sola trochaeo; €altera succedat, qua proximus exoritur pes. €'et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae': €'postquam res Asiae': geminum hoc exemplar habebis. €@@Ergo ut vocalis remanens in fine trochaei €et verbi finem faciat, spondeon et edat, €unicus efficiet casus, si qui sequitur pes €nascatur certis, quas debet habere, sonoris, €dum caput obtineat fortissima littera verbi. €haec quae sit, iam scire potes, si prima tenebis, €quae tibi, cum loquerer septem quoque semisonantes, €discrevi titulo et numero signante notavi. €haereat ergo animo sexta hinc tibi vivida perquam €littera de numero, quam dixi, semisonantum; €quae sibi tres tantum poterit subiungere mutas, €si quando scutum spumas vel stamina dico. €haec sola efficiet, nudo ut remanente trochaeo €spondeum geminae possint firmare sonorae. @1 €exemplis, an prava sequar vel recta, probato. €quisque scire cupit vel quisque scribere curat, €ante stare decet cum dico et separo verbum, €ante Stesichorum vatem natura creavit, €ultima vocalis remanens finisque trochaei €excipitur geminis, quis proximus exoritur pes; €quae quamquam capite alterius verbi teneantur, €sufficiant retro vires et tempus oportet, €consona quod debet geminata referre priori. €nam cur spondeo credas non reddere tempus, €quae tali positu, cum dactylus incidit, obstant? €incipe si dicas et scire aut scribere iungas, €creticus efficitur. quis viribus ergo nocebit €subdita praeteritae, cur isdem viribus aeque €tempora non praestet, cum sit subiecta priori? €quin mirum magis invenias, ut tempore duplo €semisonans istaec pariterque et muta cohaerens €correptam retro nequeant augere trochaei. €nam nisi vocalis producta sequatur utrasque €tertia, quas dixi nullum poterunt dare tempus. €scire etenim cum dico et stare spumeus amnis, €tertia vocalis producta adiungitur illis, €atque inde accipiunt vires prosuntque priori: €si fuerit correpta, nihil praestare valebunt, €cum scapulam spatium stimulum subiungo trochaeo. €quippe pedem primum nisi pes comitabitur alter, €desinit esse caput versus, est prosa loquela. €pes etenim speciem metri numquam facit unus, €quia et variis pedibus loquimur sermone soluto, €nec metrum facimus, quia fungimur ordine nullo. €adde quod hic primum cernis nutare trochaeum, €quem tantum in fini sumunt heroica metra. €cui si dactylici generis subiungitur alter €a geminis ortus, cui sit quoque tertia longa, €cum fit dactylus ipse, simul quoque reddat oportet €spondeum, pleno qui tempore solus egebat. €cum correpta adeo vocalis tertia curret, €si positu longa efficitur, pedis efficit orsum, €dactylicumque parat iam rite effingere metrum, @1 €suggerit et tempus, quantum producta solebat. €quod nos exemplis aeque firmare decebit: €unde scissa coma est aut unde spissa corona, €ecce stagna madent: triplici sic syllaba pacto €temporis accessu non tantum est reddita longa, €sed dedit et vires geminis augere trochaeum. €@@Dactylus in brevibus vocales quando supremas €servabit verbique simul cum fine resistet, €si pedis alterius primordia consona et uda €subnectent, pes incolumis vegetusque manebit: €consona si gemina est, qua proximus incipiet pes, €cuius principium sexta haec, quam dico, tenebit, €dactylus ille prior, quamvis sermone peracto €discretus liberque pedis compage secundi, €sentiet accessum momenti et temporis auctum. €exemplo versus unius utrumque probabis, €'ante supinatas aquiloni ostendere glebas'. €tendere cum verbi finem simul et pedis explet, €nil obstant pedis alterius modo consona et uda. €syllaba si contra veniat, qualem modo dixi, €temporibus vitiatus erit pes integer ante, €ante supinatas aquiloni ostendere strages: €tertia sic longa efficitur, pes creticus exit. €vel tu finge aliud, dum talis syllaba detur: €sed nullam invenies, nisi littera sit prior ista, €quae sexto praescripta loco est atque ordine earum, €dimidium vocis quas edere diximus ante. €@@Syllaba difficilis quotiens correpta secunda €indiget auxilio, quo tempora bina ministret, €dactylus inde magis, spondeus rarior exit. €nam cum finitur vocali sermo trochaeum €destituens, iam pes in dactylon ire videtur, €inque breves geminas longam laxare secundam, €spondeus quo more solet dare dactylon ex se. @1 €quippe ubi sola manet verbi vocalis in imo, €et brevis haec abscissa etiam comitemque requirens €nullaque consona iuncta parat dare temporis auctum, €nil iam spondeo videas superesse relictum. €vel tu ruricolae primum decurre Maronis. €Liber et alma Ceres: et ferte simul Dryadesque: €munera vestra cano: et studium cui prima frementem: €ipse nemus: tunc dique deaeque: atque arva tueri: ‹ˆùquique novas: et quique satis: et teque sibi: mox €nec tibi regnandi veniat tam dira cupido: €anne novum: tunc ipse tibi: plus parte relinquit: €vere novo gelidus canis: et taurus aratro: ‹ˆþet quid quaeque ferat regio: et quid quaeque recuset. €bis decies unumque supra, nisi fallimur, ecce €dactylon efficiet talis, quem dico, trochaeus, €spondeum at nullum potuit dare versibus isdem. €@@Namque etiam duplex quae nobis una relicta est, €principium verbi quoniam proferre latini €non valet et tantum vocali subdita currit, €cum graecum inciderit nomen, quo possumus uti, €si post dactylon accedat, nil tempore duplo €officiet. gemini poterunt quod pandere versus, €pontibus instratis coniunxit litora Xerxes, @1 €sanguine turbatus miscebat litora Xanthus. €litora pes longa constat brevibusque duabus: €tempora nec laedit duplex, quin dactylus extet. €pro duplici contra gemina est si consona, laedit, €pontibus instratis coniunxit littora Sciron. €in tantum vegeta est et vivida littera sexta, €cum prior est, et muta loco subiecta secundo: €arcticon idcirco stoechion Graecia dixit. €sed non principium nunc nominis incohat ipsa, €cum duplicem reddit, sequitur sed pone priorem, €cum Xanthum Xerxen aut Xuthum et talia pono. €nam $CI=&, quod Graecis commune videmur habere, €$KA/PPA& et $SI/GMA& facit, non $SI/GMA& et $KA/PPA& secundo: €nec sonus est illis idem nec littera prima; €quae cum mutatur, mutatur origo sonandi. €sic $*CE/RCHS& duplicem praestat, $*SKEI/RWN& aliquid plus; €ut supra ostendi, cum scire et scribere curat €vel scutum spatium spumas aut stamina dixi. €@@Imo velim spectes, quam multa occasio detur, €cum remanet nutans etiam dubiusque trochaeus, €dactylus ut crebro, spondeus rarior extet. €syllaba vocali quando est finita secunda, €tertia vocalem si subicit, hiscere credas: €est tamen exemplum, vocalis consona si fit, €'ante Iovem nulli subigebant arva coloni'. €vocalem mediam si consona suscipit una, €dactylus incolumi constabit lege sonoque, €'ante tibi eoae Atlantides abscondantur'. €consona si mediam determinat, altera porro €vocalem adnectit, simili pes lege probatur, €'venit et upilio, tardi venere subulci'. €si mediam vocalis habet, quam consona et uda €excipiunt, nequeunt geminae vexare priorem, €'unde tremor terris' aut hoc, 'percussa tridenti'. @1 €dactylus efficitur: nam longa est reddita prima, €et mediam nil uda iuvat, quae subdita currit: €sic manet unde brevis, sic et percussa tridenti. €syllaba si contra fortisque et vivida detur, €unde scire potes, percussa spumat harena, €reddet spondeos iusta ratione locatos. €nec modo quia verbo finem facit unde, putato €sic cecidisse: magis sermone notabis in uno €congruere ut cassae pariter sint consona et uda, €'et solem geminum et duplices se ostendere Thebas'. €et duplices mediam non possit reddere longam. €perspicis udarum quam vis modo fiat inanis, €subiectae quotiens et iuris sunt alieni. €@@Hoc et diversa melius ratione patebit. €vocalis mediae nam quando residet in udam, €tertiaque accedens similem geminaverit udam, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹‰»spondeus plenis reddetur temporibus pes, €'attollitque animos: Poenorum qualis in arvis': €'et Tyrrhena pedum circumdant vincula plantis'. €nec non vocalis primae si quamlibet udam €contineat, veniensque aliam subiecerit udam €praepositam longae, spondeon cernimus edi, €'Pallenen: hunc et Nymphae veneramur, et ipse'. €'Tyrrhenas i sterne acies, tege pace Latinos'. €si fuerit correpta sequens, et tertia talis €iungenda est, pes sic geminis fit dactylus udis, €spondeum qualem geminae fecere priores, €'Palladia gaudet silva vivacis olivae', €'Parrhasio dictum Panos de more Lycaei'. €cur tantum valeant udae, modo reddita causa est: €consona quia vis est illis. nunc libera namque €utraque complexu alterius nec subdita currit: €inter vocales positas nam cernimus ambas. €@@Quattuor udarum primam quartamque videmus €in pedibus varias effingere posse figuras: €uda secunda sed his et tertia dissimiles sunt, @1 €consona nulla potest quoniam sociare secundam €sermone in nostro, sicut positum ante tenemus; €tertia non aliter mutae subiungitur uni, €quam quotiens Gnaeum gnarum gnatumque loquemur, €syllaba dum primas habeat geminisque creetur. €has etiam geminas pedibus similes dare formas €invenies, geminae quot prima et quarta dedere, €'talia flammato secum dea corde volutans', €'non anni domuere decem, non mille carinae', €'quam multa in tectis', 'una cum gente tot annos'. €dactylus hinc etiam reddetur talis, ut illinc, €'quem mea carminibus meruisset fistula caprum', €'annuus exactis completur mensibus orbis'. €nec non et mutas geminas componere possis, €obba et Tucca velut, muris velut additur agger, €Oppius advenit, comes est quoque Tettius illi. €uda igitur numquam praebebit subdita tempus? €praebebit verbo deprensa aut nomine eodem: €replet cum dico, subiecta est uvida mutae: €Atlas ut graeca, sic profero voce latina. €uda secunda utinam nostra sic voce sederet! €exemplo sat erit qui dixit 'membra Pyracmon'. €tertia tum cycnus. sed quarta frequentior his est: €nam mutis docui subiectam hanc omnibus esse. €Fabricium dixit, 'sacrum qui', 'limite quadret', €agricola et vepres, dixit 'saluere per utres'. €tempora sic praebent udae, cum subiciuntur. €@@Si pars sermonis perstat nec fine trochaei €finitur, geminae praebebunt tempora mutae, €quae secum iungi possunt, ut diximus ante, €siqua prior seu posterior correpta locatur: €sermonis dixi, non hanc pedis esse priorem. €cum prior est, duplici exemplo contentus abito. €'et genus invisum et rapti': prior hic brevis est &7ra&, €longa fit a geminis, quas proxima syllaba praebet @1 €eiusdem verbi: nam &7p& sequitur simul et &7t&. €'quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto': €pro geminis duplicem recte subiungere possis. €sic reddunt longas, quod dudum posse negavi, €finitur quoniam pleno tunc sermo trochaeo, €vivida nec praesto est totiens tibi littera nota: €nunc sermo incolumis sibi vires ipse ministrat. €at quotiens correpta sequens est syllaba, posse €spondeum fieri, si syllaba tertia tales €substituat geminas, exempla tibi totidem do, €'efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto', €'hunc illa exceptum'. correptas cernimus ambas €sermonum voces positas in parte sequenti; €sed tamen has etiam reddet tibi syllaba longas €tertia, quae geminis constat subiecta sonoris, €quia sermo ipse manet nulloque est fine recisus. €@@Forsitan hunc aliquis verbosum dicere librum €non dubitet; forsan multo praestantior alter €pauca reperta putet, cum plura invenerit ipse; €deses et impatiens nimis haec obscura putabit: €pro captu lectoris habent sua fata libelli. €sed me iudicii non paenitet: haec bene vobis €commisi, quibus est amor et prudentia iuxta, €et labor in studiis semper celebratus inhaeret: €vos sequar, in vestro satis est examine cautum. €haec ego cum scripsi, bis quinis mensibus aeger €pendebam ambiguum trutina sub iudice corpus, €alternum nutans et neutro pondere sidens: €nam neque mors avide nigros pandebat hiatus, €nec vitam forti retinebant stamine Parcae. €sic varios tam longa dies renovando dolores €duxit ad hoc tempus semper sine fine minando. €cum potui tamen, obrepens incepta peregi, €quo vitae dubius vel sic vixisse viderer. @1 ŒŠ”ô@@@@{1DE METRIS}1 ‹Š”Nulla vox humana constat absque septem litteris, €rite vocales vocavit quas magistra Graecia: €quicquid audis praeter istas, pars soni, non vox erit. €quinque contenta est figuris Romuli latinitas: €$H& et $W& longas enim nos non habemus litteras, €nec breves semper vocamus his duas contrarias. €ceteras tres, quae supersunt, dichronas cognominant, €corripi quod saepe eaedem, saepe produci valent. €porro cunctas noster usus quinque vocales suas €corripit quod nunc easdem, nunc easdem protrahit, €utitur longis et isdem brevibus aeque fungitur, €nec brevem semper requirit, semper aut quae longa sit, €omnibus sed quinque semper utitur ceu dichronis. €in brevi sed tempus unum est, bina longae possident. €@@Vna vocalis iugata consonanti aut pluribus €syllabam reddat necesse est. syllabam Graeci vocant, €ore quod simul profectae copulant unum sonum: €vinculum nam signat ista congregale dictio. €et tamen vocalis una quando pars sermonis est, €syllabam dici necesse est, cum sit una littera. €@@Cum brevis duas habebit adiacentes consonas, €sive secum vel sequenti copulatas syllabae, €singulae vel dividentur, longa fiet e brevi, €non secus producta quam si temporis dupli foret. €nec minus longam probamus. una cum duplex erit, @1 €quia duarum consonantum vim suo praebet sono. €vel gemellis cum iugamus syllabam vocalibus, €misceant sonum necesse est, iure distent temporum. €&7a& et &7e& simul iugatae sive cum illa singulae, €quinta quae vocalis est, longam creabunt syllabam. €&7i& et &7u& non hoc valebunt, sive praesint alteri, €vel sibi cum copulantur; quia prior fit consonans, €illa quae remansit inde tempus unius tenet €sive duplum, quale et omnis, quando producta est, habet. €&7o& cum &7e& tantum iugatae longa semper syllaba est. €@@Cum duas sermonis usus comprehendit syllabas, ŒŠ·á* ‹Š¸hoc ut exemplis probemus, resque ut omnis clara sit, €ante quae natura quaeque ratio sit dicam pedum. €sed prius nitar docere simplices quos nominant, €una vis quod syllabarum est, quando binos scandimus. €@@Ergo cum duas videbis esse iunctas syllabas, €effici pedem necesse est, sint breves ambae licet: €una longa non valebit edere ex sese pedem, @1 €ictibus quia fit duobus, non gemello tempore. €brevis utrimque sit licebit, bis ferire convenit: €parte nam attollit sonorem, parte reliqua deprimit €($A)/RSIN& hanc Graeci vocarunt, alteram contra $QE/SIN&): €una porro bis feriri quando poterit syllaba? €temporum momenta sane lege certa dividunt, €seu duas pes quisque iunget sive plures syllabas. €aut enim quantum est in $A)/RSEI&, tantum erit tempus $QE/SEI&, €altera aut simplo vicissim temporis duplum dabit, €sescuplo vel una vincet alterius singulum: €quicquid istis discrepabit, absonum reddet melum. €latius tractant magistri rhythmici vel musici: €nos viam metri studemus parte ab aliqua pandere. €ergo cum reddenda rursus haec erit distinctio, €qua pedum natura poscet, satis habebo attingere. €nunc pedes accedo primos, quos vocant disyllabos. €@@Primus ille est, iure primus, $H(GEMW/N& qui dictus est, €auctor et ductor melorum, qui duas breves habet. €ante enim breve est creatum, redditum longum dein, €sicut unum numerus ante quam secundum prodidit. €ergo natura repertus iure princeps dicitur, €ante quem non est creatus, quem sequuntur ceteri. €$DI/BRAXUN& dixere Graeci, quod sit ambabus brevis. €$PURRI/XIOS& idem vocatur: quippe et aptus pyrrhichae €tam cito motu recursat, quam breves hi sunt soni. €tertium detrecto nomen: lege nam metri vetor: €$PARI/AMBON& namque dicunt, si probatis $E)/KTASIN&, €ars vetat primae negare spatia bina syllabae. €reddere autem pedibus isdem plura cogor nomina, €nequis erret, quando nomen aliud alibi invenerit, €ac putet pigrum vel artis usque ad ista nescium. €huius exemplum videbis esse, cum dices honor. €est huic adversus ille qui duas longas habet, €syllabis compar priori, temporis duplum merens; €qui quod in templis canorus a sono vocis malae þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹Šâauribus libantis obstat et favet, spondeus est. @1 €hunc sonabis, sive reges sive cives dixeris. €verum uterque quantum in arsi, tantum habebit in thesi: €temporum mensura dispar, lex soni communis est. €qui brevem primam tenebit, deinde longam syllabam, €erit iambus, pes virilis acer et raptim citus. €nec minus currit trochaeus, lege versa temporum, €syllaba longus priore, parcior novissima: €$XO/RIOS& idem nuncupatur a magistris plurimis. €terna rite partientur ambo vicibus tempora: €$A)/RSIS& unum possidebit, quando iambum partior; €fiat alternum necesse est, cum trochaeum divides. €vis iambum, dic parens; [2si]2 vis trochaeum, Roma dic. €hactenus vicissitudo vertitur disyllabum: €nam quater reciprocantur numerus et tempus duplex. €@@Octo porro procreantur, quos vocant trisyllabos. €$TRI/BRAXUN& primo loquemur, tunc sequentur ceteri, €ut pedes sibi recursant temporum adversi vice. €namque huic adversus ibit qui tribus longis patet: €hunc molossum nominarunt, hunc et $I(/PPEION& vocant. €temporum tria ille habebit, iste duplo tenditur; €quae tamen cum partieris, simpla duplis reddito. €forma talis est minoris, anima quando dicimus: €hic trilongus tunc sonabit, quando Romanos loquor. €qui breves primas habebit atque longam tertiam, €is erit $A)NA/PAISTOS&: sat audis quot sit iste temporum €(versus hic nusquam vacillat, hoc suo reddam loco): €huius exemplum tenebis, quando populos nominas. €dactylum post hunc loquemur: nam priori adversus est, €ordinis situ repugnans, temporum consors modo: €nam breves longam sequuntur, quando dico Romulus. €horum uterque tempus aequum librat arsi cum thesi. €cum duas longas sequetur una brevior syllaba, €pes erit $BAKXEI=OS&, $A)NTI/BAKXOS& autem tunc erit, @1 €cum brevem primam locabis et duas longas dein: €nomina aut vertens vicissim, cum priorem dixeris €antibacchum, nominato qui redit contrarius. €temporum mensura par est: bina ternis appara, €ut pedum natura poscet ante vel retro brevem. €forma ut est Romanus illi, sic Catones alteri. €septimum pedem loquemur, quem vocant $A)MFI/BRAXUN&, €cum duae breves utrimque, media longa ponitur, €quale si velis amoenus aut amicus dicere. €arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora €et thesi relinquat unum: vel licet vertas retro, €arsis uno sublevetur, deprimant thesin tria. €par pari figura non est, pugnat unum cum tribus, €nec modum dupli rependit, nec tenetur sescuplo: €exigunt idcirco talem qui sequuntur musicam. €pes adest supremus unus octo de trisyllabis, €$A)MFI/MAKROS&: hunc priori perspicis contrarium: €nam duae longae receptam continent intus brevem, €Romulos si nominemus, Apulos aut Doricos. €sescuplo metimur istum: quinque nam sunt tempora: €nunc duo ante tria sequuntur, nunc tribus reddes duo, €Italum si quando mutat Graius accentus sonum. €Apulos nam quando dico, tunc in arsi sunt duo: €$*SWKRA/THN& Graius loquendo reddet in thesi duo. €creticum appellant eundem, forte Curetum genus €quo modos ludo sub armis congruentes succinat. €primus iste pes locatur his ubique in versibus, €optimus pes et melodis et pedestri gloriae. €plurimum orantes decebit, quando paene in ultimo €obtinet sedem beatam, terminet si clausulam €dactylus spondeus imam, nec trochaeum respuo: €bacchicos utrosque fugito, nec repellas tribrachyn €(plenius tractatur istud arte prosa rhetorum): @1 €nam solet longam trochaeus solvere in duas breves; €unde et appellant trochaeum, quem vocamus tribrachyn. €nec minus frequens iambus tribrachyn ex sese creat. €solvit et spondeus imam, cum propagat dactylum: €cum prior solvetur, edet dactylo contrarium. €amphimacros saepe primam, saepe solvit tertiam; €quin et ambas saepe solvens quinque componit breves, €versus est ut ille noster, quem probare debeo. €regulam reddemus omnem debito metri loco. €nulla enim [2non]2 longa solvi per duas breves potest: €dum suo pedi reservet praestituta tempora, €syllabarum nil nocebit longior progressio. €@@Nunc incipiam bis geminos pedes referre, €quasi si repetam quos docui disyllabos iam, €unum ut faciant duo pariter pedes iugati. €$PROKELEUSMATIKO/S& primus erit: breves habebit €hic quattuor omnes, duo quia sunt pariambi: €hunc efficiet Minucius ut quis vocitetur. €versum dabo, quo regula nota fiat omnis, €perit abit avipedis animula leporis. €hunc nos pedibus scandere convenit iugatis: €tetrametrus erit, tribrachys in fine resistet, €pariambon habebit simul et semipedem unum, €detracta sit ut quarta pedi syllaba quarto. €catalexis enim dicitur ea clausula versus, €quam syllaba vel pes numeri datus minoris €ita terminat, ut discrepet id quod inde restat. €adversus huic tempora bis quaterna sumet: €$DISPO/NDIOS& hic dicitur: ecce nomine ipso €debent duplici tempora singuli quaterna. €rhythmis magis hic iugiter invenitur aptus: €anapaestica nec non variantur inde metra, €quasi si duo sint, tempora qui quaterna reddunt. @1 €cum prima brevis, longa dein, tertia longa, €post quarta brevis syllaba continebit omnes, €hunc promit iambus, geminum facit trochaeus: €pes nomen habebit, quod in hoc referre metro €longae prohibent ordine tres simul locatae: €$A)NTI/SPASTON& enim mage lex heroica promet: €est forma, Tarentina velut moenia dicas. €claudunt medias quando breves utrimque longae, €est ante trochaeus, sequitur dehinc iambus: €idcirco gemellum vocitarunt $XORI/AMBON&: €nam qui chorios dicitur et trochaeus idem est: €exemplar in isto facile est locare versu, €si Romulidas dicere quis velit Quirites. €sin prima brevis, longa sequens, itemque rursus €sibi consimiles ordine quo duas locavi, €hunc rite vocant, quia geminatur, diiambon, €duplicemque trochaeum vocitarunt $DITRO/XAION&. €est forma prioris, quasi si Corinthios quis, €itidemque sequentis, quasi Gallicane dicat. €nunc reddo duos, nomine quos $*)/IWNAS& ambos €discrimine signant, dedit ordo quod locorum: €longas siquidem quando prius locamus ambas, €exinde breves subdimus, ut putes priorem €spondeon oriri, comitem mox pariambum, €$A)PO\ MEI/ZONOS& illum memorant ionicorum: €at qui brevibus praepositis deinde longas €acceperit, $A)P' E)LA/SSONOS& hunc iubent vocari. €nomen tibi quid deligo, quo notes priorem, €cum versibus istis totiens recurrat hic pes, €longas geminat qui prius et iugat minores? €Lavinia cum dicimus, haec tamen figura est, €metrumque facit, sotadicon quod vocitarunt €qui multa ferunt hoc pede Sotaden locutum. €$A)P' E)LA/SSONOS& autem cui nomen indiderunt, €in nomine sic est, $*DIOMH/DHS&. metron autem €non versibus istud numero aut pedum coartant, €sed continuo carmine [2quia]2 pedes gemelli €urgent brevibus tot numero iugando longas, €idcirco vocari voluerunt $SUNA/FEIAN&. €anapaestica fiunt itidem per $SUNA/FEIAN&: @1 €versus tamen et non minus inde comparatur, €qui saepe pedes tres habeat vel ille plures, €catalectica quos syllaba terminat frequenter, €solet integer anapaestus et in fine locari. €$A)P' E)LA/SSONOS& umquam numero non cohibetur, €sensum quotiens terminat aut carmina finit. €longas ratio est ponere, non breves in imo, €pes ut integer sit geminus, simulque in aure €dulcem sonitum tempora longiora linquant. €$A)PO\ MEI/ZONOS& autem brevior quod est secundis, €versus male ne desinat, adhibentur in imo €quas prima pedis portio longas habet ambas: €ita versus erit de tribus et semipede uno: €tres dico iugatos fieri, semipedem unum. €et paeonici nominis ambo sunt quaterni. €is primus erit, longa cui locata prima est, €quam continuo tres aliae breves sequuntur: €tu pone trochaeum prius et mox pariambon, €Caecilius erit consimilis pedis figurae. €$PAI/WNA& secundum faciet secunda longa: €fiet hinc iambus prior et dibrachys alter, €dicat quasi siquis magis hunc Horatius vult. €hoc ordine fit tertius, ut sit pariambus €prior et socium post sibi copulet trochaeum: €Menelaus ei nomen erit simile locatum. €quartum quoniam quarta facit syllaba longa, €subiungit iambum prior hic pes pariambus: €apto similes nomine $*PELOPI/DAI& sonabunt. €et $E)PI/TRITOS& aeque genus est paeonicorum, €totidem pedibus quia varius tempore differt: €septena etenim tempora singuli tenebunt, €cum paeonici possideant quina priores. €cum prima brevis syllaba, longae veniunt tres, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹Œis primus habetur, pedibusque post secutis €ex ordine sunt nomina, quem breves tenebunt. €spondeus iambum sequitur quando priorem, @1 €prima si brevis, $E)PI/TRITOS& hic primus habetur. €migrante brevi consequitur pedem trochaeum; €idcirco secundus vocitatur alter hic pes, €ut tertius ille est, brevis ubi tertia currit: €spondeus in hoc fit prior, est sequens iambus; €idemque manet, cum faciet quarta trochaeum, €quartum quoniam perspicis hunc epitriton esse. €versus similes non sinit hic dari figuras; €ut quibo tamen disparili notabo metro. €primus Agyllinos pes efficit, alter $*)ARXIMH/DHN&, €$*DHMOSQE/NHS& fit tertius, quarto loco €qui currit, poterit quasi $*DWDWNAI=OS& haberi. €@@$*)/ARSIN& quotiens in geminis $QE/SIN&ve quaeres, €$PROKELEUSMATIKO/S& bina dabit, sequens quaterna. €sex aequa pedes tempora dividant oportet, €binas pariles qui sibi syllabas habebunt. €qui sena tenent tempora, terna partientur. €at quando genus finditur hoc ionicorum, €longis dare nos tempora convenit quaterna, €et bina duabus brevibus dari necesse est: €servare vices ammonet ordo longiorum. €impar numerus paeonicis utrisque coget €aptare duobus tria vel quaterna ternis, €sesquata fere quod numeros pars secat istos. €@@Perspecta pedum regula si satis videtur, €iam possumus ipsis animum adplicare metris. €@@Hexametros tradit genitos duo prima vetustas: €herous ille est, hunc vocant iambicum. €nam pedibus senis constare videmus utrumque, €diversa quamquam lex sit ambobus pedum. @1 €additur haec gemino non absona fabula metro, €seu vera res est: spectet auctorem fides. €cum puer infestis premeret Pythona sagittis €Apollo, Delphici feruntur accolae €hortantes acuisse animum bellantis, ut illos €metus iubebat aut propinqua adoria. €tendebat geminas pavida exclamatio voces, €$I)H\ PAIA/N, I)H\ PAIA/N, I)H\ PAIA/N&: €spondeis illum primo natum cernis sex. €ex parte voces concitas laeti dabant, €$I)H\ PAIA/N, I)H\ PAIA/N, I)H\ PAIA/N&: €et hinc pedum tot ortus est iambicus. €@@Haec sibi quaeque prius distinguere metra paramus, €heroa primo, mox adire iambica, €alternae nequem impediat confusio silvae; €quae lex sit ipsis, quae sit his quae procreant, €partibus adiectis detractis quae varientur, €post hinc deinde quanta compages novos €alternet varietque modos, mutatio quantum €commendet. et si non valebo plurima, €attingam vel pauca tamen: nam pandere prima €prodest frequenter artium vestigia. €@@Vim propriam pedibus fida cito reddito mente, €ne, dum requiris, tarda sit dispectio. €spondeus, versum quo primum diximus ortum, €suam tuetur hexametris heroum €nomine nunc proprio, nunc debita tempora reddens €sub alterius consonat vocabulo. €ex geminis longam solvet si quando sequentem, €fit dactylus trisyllabus, tempus manet. €si prior in geminas solvetur longa minores, €tum pes recurret dactylo contrarius. €tempora sed quamquam totidem defendat uterque, €heroa fiunt pulchriora dactylo. €haec contra vitiant incurrentes anapaesti €post dactylum, ne quattuor iungas breves: @1 €post autem spondeum veniens sic mutet oportet, €ut iste versus iam docet, legem metri. €ergo spondeus plerumque in dactylon ibit, €nec interest vel quo loco vel quam frequens: €nam saepe alterni gemini, nunc saepius alter, €species reformant plurimas in versibus; €quas longum credo perscribere, cum sibi cunctas €legendo possit annotare quilibet. €hoc sat erit monuisse, locis quod quinque frequenter €iugem videmus inveniri dactylum: €sed non et sextum pes hic sibi vindicat umquam, €nisi quando rhythmum, non metrum, componimus. €namque metrum certique pedes numerusque coercent, €dimensa rhythmum continet lex temporum. €spondeus partem semper sibi vindicat imam, €dat et trochaeo qua disyllabo locum; €nec damnum importat, tria qui sua tempora subdit, €quae quattuor spondeus expleret magis: €debita nam spatii recipit quasi tempora versus, €dum iungit imis consequens exordium. €omnibus in metris hoc iam retinere memento, €in fine non obesse pro longa brevem. €@@Praeterea pes nullus erit qui rite locetur, €laudem mereri si voles poeticam. €hexametron dicunt sed non heroicon omnem: €nam sex pedes inesse non erit satis; €leges quippe datas heroica carmina poscunt, €quas, acta Homerus heroum cum scriberet €versibus, ostendit, quas aeque sermo latinus €custodit omnes, et pedes solos probat, €quos supra posui. Graecis et creticus aptus; €bacchius etiam ponitur pro dactylo. €creticus in nostris, si levia carmina pangas, €raro invenitur, qualis hic Maronis est, €'insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno': €creticus offendit pes primus et asperat aures. €dabo et latentem, sed notandum creticum, €'solus hic inflexit sensus'. nam primus et istic @1 €pes longiorem tertiam dat syllabam: €&7c& geminum, quoniam sermonis regula poscit €ut fiat hicce plena vox, [2si]2 excluditur €vocalis, dabitur. nec consona pellitur ulla, €nisi quae duabus obstat una vocibus, €cum venit in medium vocesque oblimat adhaerens: €bis senus istam litteram monstrat locus. €aut geminum in tali pronomine si fugimus &7c&, €spondeus ille non erit, qui talis est, €'hoc illud germana fuit,' sed et 'hoc erat alma'; €iambus ille fiet, iste tribrachus. €@@Has autem leges heroicus omnis habebit. €cum post duos pedes relicta syllaba est, €si plenum absolvet verbi vel nominis instar, €orationis ista vel quae pars erit, €hoc $PENQHMIMERE/S& medium de quinque vocatur: €hanc et tomen dixere. forma talis est, €'Tityre tu patulae': concludit syllaba nomen, €duos pedes secuta [2quae]2 fit semipes. €talis in heroo laudatur regula versu, €locumque primum possidet, quia prima fit. €nec minus hanc laudant, quam dat mensura secundam, €post tres pedes ut una nomen terminet: €hanc hephthemimerin numeri de parte vocarunt, €quia tres pedes et una septem dividunt. €'inde toro pater Aeneas' exemplar habebis: €post tres pedes reperta nomen integrat. €horum si nihil est, specta ne forte trochaeus €sit tertius finemque det vocabulo, €'infandum regina': datur locus ecce trochaeo, €quem post duos pedes videmus tertium. €nec vitium medio in versu deprensus habebit, @1 €quem dactylum secuta faciet syllaba: €nam sequitur 'regina iubes'. prior inde trochaeum €&7i u& brevis secuta reddit dactylum; €&7bes&, hinc quae remanet, conectit cetera versus €membra: at trochaeus tantum erit novissimus. €et quartum tradunt simili ratione trochaeum, €exemplum at eius vix et ipsi conlocant: €namque ex praedictis paene est ut regula quaevis €inventa versum comprobet, qua sic vacet €quandoque, ut quartum contingat habere trochaeum. €exemplar eius tale confici potest, €quae pax longa remiserat, arma novare parabant: €quartus trochaeus arma fit, rarum est tamen. €harum si nulla est species deprensa, magistri €versum recusant nec vocant heroicum. €sed fortasse putes nullum contingere versum, €qui in ullam earum regulam non incidat. €rarum concedam, fieri non posse negabo. €apud Maronem talis incurrit mihi, €'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile': €species in istum nulla praedicta incidit. €magnanimi Iovis est etenim tantum geminus pes, €sequiturque nullus qui probatur semipes; €inde duas longas pes tertius efficit &7ingra&, €orationis plena nec pars editur; €et quartus &7tascen&, nec portio plena relicta est, €et &7d& sequens longam priorem perficit. €quintum nulla iubet lex observare trochaeum, €nec est notandus unus in tot milibus. €@@Hae faciunt formae variari plurima metra: €quae potero, tangam; tu mihi leges tene. €@@Pentametrum dubitant quis primus finxerit auctor: €quidam non dubitant dicere Callinoum. €hexametro cum quinque pedum subiungitur iste, €partes heroi dupliciter recipit, @1 €quas penthemimeris possit disiungere forma: €has siquis geminet, pentametrum faciet. €sed refert duo sint an dactylus unus in illa. €cum duo sunt, eadem bis repeti poterit: €subiungam exemplum, quo fiat planius istud, €desine Maenalios, desine Maenalios; €dactylus ut duplex, non bis sententia currat, €desine Maenalios, Musa, referre iocos. €hoc nec praepositum peccat nec parte sequenti: €talis utrique loco convenit una tome. €si primo spondeus erit, tum dactylus alter, €stabit comma prius, non poterit repeti: €talis erit versus haec portio, quam modo tracto, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹Ê'postquam res Asiae': claudicat, ut repetas. €ut stet comma sequens, bis dactylus adsit oportet, €postquam res Asiae, desine Maenalios. €dactylus in primo positus, spondeus adhaerens, €non oberit primis, officiet reliquis. €exemplum ponam, parti quod congruat isti, €'Musa mihi causas': discrepat hoc iterum. €dactylus ergo duplex redeat mihi parte sequenti, €Musa mihi causas, desine Maenalios. €spondeum duplicem quae pars prior est bene sumet: €peccat enim tantum posteriore tome: €spondeos ante ergo dabis, pars cetera curret, €o fortunati, desine Maenalios. €pars prior ergo pedum admittet quemcumque duorum, €dactylus in reliqua bis repetendus erit. €@@Scandunt pentametrum, duo sint quasi commata, quidam, €ut pedibus binis semipedes superent; €hos sibi coniunctos spondeum reddere quintum, €postquam%150 res Asi%150ae%150 desine%150 Maenali%150os, @1 ŒÜápostquam res Asi desine Maenalios ae. ‹Ýat quidam in medio spondeum reddere malunt, €semipedem et primum cum capite alterius €iungunt, dactylico quae fit de commate longa: €inde duas promptum est sic remanere breves: €his longam adnectunt, qua dactylus incipit alter. €cernis et hinc alias tot remanere breves: €has ad semipedem iungunt in fine relictum, €ultima nec refert longa sit anne brevis. €sic spondeus erit medius, duo post anapaesti, €postquam%150 res Asi%150ae de%150sine Mae%150nalios. €idcirco primo curabis commate semper, €ne brevis incurrens syllaba semipedis €spondeum mediis nequeat coniungere longis €et fiat talis, 'incipe Maenalios'. €nam &7lis&, quae brevis est, iungat sibi sive supremam €&7os&, vel quae prima est &7in& (caput hoc etenim est), €quia nec producta est, geminat nec consona vires, €spondeus minime pes, sed iambus erit. €exemplum idcirco vocali a parte locavi, €longa foret ne &7lis&, 'desine Maenalios'. €quidam, quia gemino constat de commate versus, €cludere comma prius non timuere brevi, €ut sit pentameter talis, qualem modo fingo, €hoc mihi tam grande munus habere datur, €aut qualis supra versus peccare videtur, €si fiet talis, 'incipe Maenalios'. €nam referre nihil, sit qualis syllaba fini, €commataque hoc ipsum iuris habere volunt: €idcirco et verbo numquam uno cola ligari, €ut constet parti finis utrique suus. €nam vitiosus erit sic pentameter generatus, €inter nostros gentilis oberrat equus. €spondei duo sunt, quos dixi commate primo €posse dari: verum syllaba quae sequitur €nec penthemimerin verbi cum fine relinquit, €quae data pentametris regula prima sonis, @1 €nec post dactylico debet quae commate iungi €esse caput versus dactylici patitur. €hoc ipsum melius mutata parte coibit, €gentilis nostros inter oberrat equus. €tantam nostra nequit mensura absolvere litem, €malo tamen longa cludere comma prius. €hos elegos dixere, solet quod clausula talis €tristibus, ut tradunt, aptior esse modis. €@@Nec tantum hexametris geminam subiungere partem €dactylicam mos est; saepe semel posita €praemisso hexametro dulcem subnectit epodum. €talis epodus erit, €tibia docta, precor, tandem mihi dicere versus €desine Maenalios. €hoc doctum Archilochum tradunt genuisse magistri: €tu mihi, Flacce, sat es, €'diffugere nives, redeunt iam gramina campis €arboribusque comae'. €@@Cetera pars superest, 'mea tibia dicere versus': €haec iuncta frequentius edet €anapaestica dulcia metra €cuicumque libebit, ut istos, €triplices dare sic anapaestos. €atque ille poeta Faliscus, €cum ludicra carmina pangit, €'uva, uva sum, et uva Falerna, €et ter feror et quater anno': €libro quoque dixit eodem €'undae unde colonus eoae €a flumine venit Oronti'. @1 €erit ultima syllaba post tres €catalectica quae perhibetur; €nec non alias quoque binas €et tres superare solere, €pes sit licet integer ipse, €si non hunc regula poscet, €catalecticon hoc genus omne €et semipedem vocitari €supra quoque iam meministi. €mirum tibi nec videatur €spondeon inesse anapaestis. €rex et dominus prior ipse est, €hic advena sumptus et hospes €de foedere temporis aequi, €quotiens locus expetet, ultro €reddet sua iura priori. €@@Alias tamen haec eadem pars, €quotiens ithyphallicon addit €metrum sibi, tale fit unum, €mea tibia dicere versus destitit latinos, €iamdudum saucia cura deserit pudorem, €Priamique evertere gentem fata iam parabant. €ithyphallica porro citarunt musici poetae, €qui ludicra carmina Baccho versibus petulcis €Graio cum cortice phello tres dabant trochaeos, €ut nomine fit sonus ipso, Bacche Bacche Bacche. €@@Hexametrum quotiens ita totum dactylus explet, €ut nusquam in medio, sed sit spondeus in imo, €sive trochaeus erit, cum dempta est syllaba prima, €quae demi poterit, reliqui fient anapaesti, €ultimaque ex illis catalectica, quae remanebit. €dactylico tali facile est hoc noscere versu, €at tuba terribilem sonitum procul aere recurvo. €at, coniunctio quae solida est, cum demitur inde, €ea formula fiet, ut est anapaesticus iste, @1 €tuba terribilem sonitum procul aere recurvo. €ultima &7vo& remanet, quia dempta est syllaba prima, €dactylon in primo reddens, spondeon in imo. €@@Nec non dactylico qui commate constat utroque, €pentameter metrum quod erit choriambicon edet. €exemplum ponam, tunc fiat quatenus addam, €nulla meo sedeat turba profana loco. €dactylicum colis esse vides geminis: €primum et semipedem post detur syllaba longa, €sive est natura, seu fit ab adpositis; €et quae nunc brevis est, fiat paenultima longa €tempore producto; cetera permaneant. €insere nulla meo iam, produc paene supremam, €qui locus ante fuit, lucus ut esse queat: €efficies metrum, nomen cui dant choriambo, €nulla meo iam sedeat turba profana luco. €praemonui chorion dici, quem saepe trochaeum €dicimus: hic prior est, alter iambon habet. €nulla meo pes efficitur geminatus utroque: €iam sedeat choriambos item: mox turba profa pes €tertius accedit similis. pars illa, na luco, €bacchio adversus fiet pes: nam brevis ante est €et geminae longae. fiet catalexis in istum, €quia non eiusdem generis deprensus in imo est, €ut docui: nec enim cludit choriambus honeste. €hoc Cereri metro cantasse Phalaecius hymnos €dicitur: hinc metron dixere phalaecion istud. €nec non et memini pedibus quater his repetitis €hymnum Battiaden Phoebo cantasse Iovique, €pastorem Branchum cum captus amore pudico €fatidicas sortes docuit depromere Paean. €qui multos legere, negant hoc corpore metri @1 €Romanos aliquid veteres scripsisse poetas. €dulcia Septimius qui scripsit opuscula nuper, €ancipitem tali cantavit carmine Ianum, €'Iane pater, Iane tuens, dive biceps biformis, €o cate rerum sator, o principium deorum, €stridula cui limina, cui cardinei tumultus, €cui reserata mugiunt aurea claustra mundi.' €ecce vides ta mugiunt esse duos iambos. €temporibus namque pares saepe sibi vicissim €cedere vel tribrachyn admittere saepe possunt, €'tibi vetus ara caluit aborigineo sacello'. €hic quoque succedere sic tribrachyn annotabis, €longa quod est in geminas prima breves soluta €tibi, similis nec minus altera pede consequenti €ra ca: monui iam satis has saepe solere solvi: €pro chorio tribrachys hic bis datus invenitur. €nec minus hoc, ra caluit aborigineo sacello, €et chorius solvitur, et tribrachys est iambus. €@@Anapaestus item quater editus hexametro €ita clauditur, ut choriambicus, antibaccho. €faciet tibi perspicuum cito versus idem €dactylicus, modo qui potuit dare quinque anapaestos, €at tuba terribilem sonitum dedit aere recurvo, ŒŽøá[2tuba terribilem sonitum dedit aere curvo:]2 ‹Žùanapaestus inest quater, ultimus antibacchus. €similem dabo versiculum, magis ut probetur, €tibi nascitur omne pecus, tibi crescit haedus. €prima reponatur, redeat quoque tertia fini: €dactylicus tibi, qui fuerat modo, iam referetur, €nam tibi nascitur omne pecus, tibi crescit et haedus. €generi datur auctor huic vetus Archebulus. €@@Dactylici finem versus si cludat iambus, @1 €hoc est pro longa brevis ut paenultima fiat, €auribus acciderit novitas inopina meleos; €versus ut hic resonare potest, ita si cecineris, €ite domum saturae, venit Hesperus, ite saturae, €Nile pater propera, sitiunt sata, Nile propera, €heus puer, ut mea sint tibi vilia carmina, vides. €si nusquam hoc aliquis lectum putat, ecce dabitur þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹ˆversus Homericus Ausonio resonans ita modo, €quemque miuron Achaica gens vocitare solita est, €attoniti Troes viso serpente pavitant. €Livius ille vetus Graio cognomine suae €inserit Inoni versus, puto, tale docimen: €praemisso heroo subiungit namque miuron, €hymnum quando chorus festo canit ore Triviae, €et iam purpureo suras include cothurno, €balteus et revocet volucres in pectore sinus, €pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra: €derige odorisequos ad certa cubilia canes. €@@Dactylicum tamen hoc melius resonare poterit: €si penthemimeris talis praemissa tome sit, €quae primo spondeon habet, mox dactylon addit, €tum post semipedem veniant duo fine revulsi €incolumi sermone pedes sine parte priorum, €'postquam res Asiae' veluti, tunc 'primus ab oris', €fiet hendecasyllabos, sed alter: @1 €namque hic de genere est phalaeciorum, €cuius mox tibi regulam loquemur. €nunc hic talis erit versus, ut hic est, €postquam res Asiae, primus ab oris, €at regina gravi saucia cura, €sic fatur lacrimans, mittit habenas, €et tandem Euboicis labitur oris. €istum semipedem prima sequentis €spondeum medium reddet utrimque: €quartus dibrachys est: quintus in imo €spondeum faciet sive trochaeum. €@@Cum vero heptameres fuerit divisio versus, €in tragicis plerumque choris deprenditur unus €insertus multis non una lege creatis. €fabula sic Euripidis inclita monstrat Orestes: €nam tali versu cunctis trepidantibus intus €Argivum fugiens eunuchus flagitat ensem; €cetera non simili componit lege, sed aptos €continue trepido plures conectit iambos. €inserit haec aeque Pomponius in choricis sic, €'Rhoeteis procul a terris', mox dispare versu €subiecto, 'Priamique aras damnare pias': tunc €'obrue nos Danaosque simul' parilem dedit illi. €non equidem possum tot priscos nosse poetas, €ut veterum exemplis valeam quae tracto probare: €Maurus item quantos potui cognoscere Graios? €quorum praecipue studiis ars musica constat. €nemo tamen culpet, si sumo exempla novella: €nam et melius nostri servarunt metra minores. €Septimius, docuit quo ruris opuscula libro, €hoc genere adsidue cecinit; €ponere pauca mihi sat erit, €'inquit amicus ager domino €"si bene mi facias, memini": @1 €pinea brachia cum trepidant, €audio canticulum zephyri.' €sic hephthemimeres servavit carmine utroque: €hexametros facies ipsos, si cetera reddas, €inquit amicus ager domino "sere, plurima reddam; €si bene mihi facias, memini tibi solvere grates": €pinea brachia cum trepidant stridentia flabris, €audio canticulum zephyri modulante susurro. €@@Syllaba praeterea numero superadditur isti, €non refert qualis, cum sit suprema futura; €hoc refert sane, brevis ut paenultima fiat, €ultima quae metro fuit hoc inventa Sereni. €nam lyrici quotiens sua volunt €carmina per varios dare sonos, €pluribus illa modis ita novant. €dactylicum hoc fieri magis amat; €vel si ponitur unus alius, €pes modo tertius hunc retineat. €talia docta Falisca legimus: €nam tibi notius hoc genus erit, €carmine siquid ab hoc posuero, €'quando flagella iugas, ita iuga, €vitis et ulmus uti simul eant: €nam nisi sint paribus fruticibus, €umbra necat teneras Amineas'. €@@Quod tamen ex isto remanebit commate, tale est, €'arma virumque cano Troiae qui primus ab oris', €'multa quoque et bello passus dum conderet urbem', €'inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto': €comma ad posterius versus si do pariambum, €ipsum et rursus comma loco ac sic expleo versum, €fiet ionicon hoc $A)PO\ MEI/ZONOS&, ut modo cernes. @1 €sit pariambus ego aut modo vel puto, quem dabimus sic, €qui primus ab oris ego qui primus ab oris, €dum conderet urbem modo dum conderet urbem, €sic orsus ab alto puto sic orsus ab alto. €iam porro tenes, quod tibi dico bis locandum, €non verba eadem dicere, sed pedes eosdem. €tres ergo pedes perspicis in commate primo: €spondeon enim subsequitur pes pariambus, €spondeos item clausula fit commatis huius. €haec si repetens talia cola copulabis, €spondeus erit tertius, idem quoque quartus, €dum conderet urbem, dum conderet urbem. €cernis pariter quattuor absonare longas: €has si veniens in medium pes pariambus €discriminet, ipsas liget ex se tamen ambas, €non hic erit extrinsecus intersitus illis, €sed qui medius iam sedet in commate primo. €dum conderet urbem: medius fit pariambus, €fiatque necesse est iterum commate iuncto. €ergo in medium rite datus cola ligabit: €namque efficit ut quae modo sola dissidebant, €alterna simul tempora dent bina quaternis. €nunc redde mihi, quod volo te tenere semper, €longam in geminas saepe breves solere solvi: €nam saepe cadit dactylus hic, saepe anapaestus, €ut posterior syllaba vel prior soluta est. €cedit quoque vel longa brevi brevisve longae: €nam quae vicibus tempora commodant, resumunt, €miscentque trochaeos sine fraude saepe plures: €spondeon enim duo faciunt et pariambum, €versoque dabunt ordine et hi duos trochaeos. €nec tres modo, sed quinque etiam videbis esse. €dabo versiculos, quo tibi res magis probetur, €'urbem tenuem fovent opum benignitate', €'hostem tegere est paratus et stat ipse nudus'. €est unus ion hic datus et quinque trochaei, €vel quattuor insunt, quoniam suprema semper €et longa brevi sufficitur brevisque longae. @1 €nil officiet temporibus vicissitudo: €nec enim numero pendere metra syllabarum, €sua sed pedibus tempora sufficit referre. €sic tribrachus intervenit in locum trochaei: €nam quo fuerint crebrius hi pedes minuti, €vibrare sonum versiculos magis videmus. €@@Apelassonos autem ratione qua regatur, €cum de pedibus dissererem, satis probavi; €sed quale metrum continuet, nunc referemus. €dixi Diomeden pedis huius esse formam: €in carmine sic est, 'Diomeden modo magnum €dea fecit, dea belli dominatrix, Phrygas omnis €ut in armis superaret. patulis agmina campis €iacuerunt data leto, pavidi tergaque dantes €petierunt trepidae moenia Troiae.' €simili lege sonantes numeros et Neobulae €dedit uno modulatus lepide carmine Flaccus, €'miserarum est neque amori dare ludum €neque dulci mala vino lavere aut ex-€animari metuentes patruae verbera linguae'. €ita binae variantur, neque cedunt €repetita vice longae brevibus per synaphian. €spondeus [2ut]2 autem metron hoc locatus ante €permutat et ex hoc facit $A)PO\ MEI/ZONOS& edi, €dumtaxat ut ipsum referat clausula versus, €idemque caput praeditus occupet sequentis €(metrum pedibus namque tribus semipedem aptat), €ita si capiti demptus erit subinde solus, €quem fecimus ex hoc $A)PO\ MEI/ZONOS& videri, €apelassonos illam revocabit synaphian, @1 €binis brevibus quae totidem iugare longas €ex ordine semper solet et tenere legem, €non versus ut ullo numero pedum regatur, €sed carminis orsum peragat debita finis. €exemplar utrumque ex facili sumere possis. €sic additur, o quam miserarum est neque amori: €cum demitur autem, miserarum est neque amori: €ex hoc iterum demere si breves volemus, €$A)PO\ MEI/ZONOS& idem, modo qui fuit, redibit, €rarum est neque amori dare ludum neque dulci. €spondeus erit terminus huius tibi versus, €spondeus et alter caput occupet sequentis: €apelassonos immobilis omnis synaphia est. €@@Hexametro duo quando pedes primi retrahuntur, €ut sermo expletus partes non occupet ambas, €tetrametrus remanet versus, ceu subditus hic est, €'cantabunt mihi Damoetas et Lyctius Aegon': €cantabunt mihi cum dempsi, pars cetera restat, €Damoetas et Lyctius Aegon. €talis carminibus Flacci reperitur epodos, €'laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen, €aut Ephesum bimarisve Corinthi €moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos €insignes aut Thessala Tempe'. €namque pedes primos versu si reddo secundo, €integer hexametrus stabit, nec fiet epodus, €laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen; €si proficisceris aut Ephesum bimarisve Corinthi €moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos €aspicies magis insignes aut Thessala Tempe. €sic etiam ex versu partem cum demo Maronis, €nosces unde tibi tales generentur epodi: €laudabunt alii claram Rhodon aut Mitylenen, €Damoetas et Lyctius Aegon. €@@At si quando pedes fini duo deminuentur, €dum ne discidium verbi quarto pede fiat, €hic quoque tetrametrus similis remanere videtur. @1 €sed differt illo, versus quod portio prima est, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹Æilla sequens, aliaque simul quod lege tenetur: €namque haec sola potest carmen componere plenum €nec subiecta aliis dulcis absolvit epodos, €ut mox ostendam; prior apta videtur epodis, €ut dixi modo, Damoetas et Lyctius Aegon. €pastorale volet cum quis componere carmen, €tetrametrum absolvat, cui portio demitur ima, €quae solido a verbo poterit conectere versum, €bucolicon siquidem talem voluere vocari. €plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus: €ne graecum immittam versum, mutabo latinum, €dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor, €proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis. €iugiter hanc legem toto prope carmine servat: €noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit €'dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? €non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon'. €in tragicis iunxere choris hunc saepe diserti €Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus. €tale dedit nobis Pomponius, €'pendeat ex umeris dulcis chelys €et numeros edat varios, quibus €adsonet omne virens late nemus, €et tortis errans qui flexibus'. €reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro: €rursus de mutilo redit integer, €pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis €et numeros edat varios, quibus ecce propinquum €adsonet omne virens late nemus arvaque iuxta, €et tortis errans qui flexibus effugit amnis. €@@Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho, €quod sit quinque pedum, velut hos modo perspicis. €nam primum addidit illa disyllabon, ut libet: @1 €spondeum nec enim capiti locat omnium, €sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet €admiscere, dein quater addere dactylon, €cordi quando fuisse sibi canit Atthida €parvam, florea virginitas sua cum foret. €ille tetrametro datur ante disyllabus. €@@Cetera pars versus pedibus finita duobus €tale solet colon subiungere, 'primus ab oris'. €continuasse pedes istos in carmine solos €dicitur haec eadem praeclara poetria Sappho. €fingere nobis €tale licebit, €primus ab oris €Troius heros, €perdita flammis €Pergama linquens, €exul in altum €vela resolvit: €saepe repulsus €Ausone terra €moenia fessis €sera locavit; €unde Latinum €post genus ortum €altaque magnae €moenia Romae. €pluribus idcirco, parvis ut notius esset €versiculis carmen condi potuisse, peractum. €cetera tetrametri reddemus, quando duobus €conserta heroo pariterque loquemur iambo. €@@Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam. €adesto, iambe praepes, et tui tenax €vigoris adde concitum celer pedem, @1 €nec alterius indigens opis veni, €sed ipse verus integerque sexiens, €adusta felle qualis ante carmina €dabas amarus, ultor impotens tui. €vides ut icta verba raptet impetus, €brevemque crebra consequendo longula €citum subinde volvat artius sonum. €iambus ipse sex enim locis manet, €et inde nomen inditum est senario; €sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur. €scandendo binos quod pedes coniungimus, €quae causa cogat, non morabor edere. €nam mox poetae, ne nimis %secet brevis €lex haec iambi verba pauca admitteret, €dum parva longam semper alterno gradu €urget nec aptis exprimi verbis sinit €sensus aperte dissidente regula, €spondeon et quos iste pes ex se creat €admiscuerunt, impari tamen loco, €pedemque primum, tertium, quintum quoque, €iuvere paulum syllabis maioribus. €at qui cothurnis regios actus levant, €ut sermo pompae regiae capax foret, €magis magisque latioribus sonis €pedes frequentant, lege servata tamen, €dum pes secundus quartus et novissimus €semper dicatus uno iambo serviat: €nam nullus alius ponitur, tantum solet €temporibus aequus non repelli tribrachys. €quid? non trochaeus temporum est aeque trium? €est: sed trochaeo longa prior [2est]2 syllaba, €brevis autem iambo, longa post; cui non potest @1 €longam trochaeus subdere et brevem suas, €brevi sequentis quia fit hoc ionicum. €et cur iambo nunc trochaeus serviat? €qui metron ipse copulat trochaicum, €praebetque nomen, ut loquemur postmodum, €habetque et ipse subditivum tribrachyn, €qui iure utrique servit et subiunctus est, €e quis creatur, quos creare non potest. €nam non ita, est ut longa dissolubilis, €breves vicissim contrahi in longam valent; €quia solida findi magnitudo non vetat, €divisa iungi rursum in unum non queunt. €culpatur autem versus in tragoediis €et rarus intrat ex iambis omnibus, €ut ille, contra qui secundo et talibus €spondeon aut quem comparem receperit. €sed qui pedestres fabulas socco premunt, €ut quae loquuntur sumpta de vita putes, €vitiant iambum tractibus spondiacis €et in secundo et ceteris aeque locis, €fidemque fictis dum procurant fabulis, €in metra peccant arte, non inscitia, €ne sint sonora verba consuetudinis, €paulumque rursus a solutis differant. €magis ista nostri: nam fere Graecis tenax €cura est iambi vel novellis comicis €vel qui in vetusta praecluent comoedia. €Aristophanis ingens micat sollertia, €qui saepe metris multiformibus novis €Archilochon arte est aemulatus musica. €sed paulum abimus longius: nunc hanc magis, €heroicus quare pedes per singulos, €at iste binos scanditur, causam loquar. @1 €spondeon etenim quia recepit impari €tantum loco vel dactylum aut contrarium, €secundo iambum nos necesse est reddere, €qui sedis huius iura semper obtinet, €scandendo et illic ponere adsuetam moram, €quam pollicis sonore vel plausu pedis €discriminare, qui docent artem, solent. €si primus ergo pes eam sumet moram, €ubi iam receptum est subdere heroos pedes, €versum videbor non tenere iambicum: €sed quia secundo numquam iambus pellitur, €moram necesse est in secundo reddere €et ceteris qui sunt secundo compares; €ubi non timebo nequis herous cadat. €sic fit trimetrus qui fuit senarius. €@@Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar. €iugi trimetro Flaccus usus est semel, €ut non epodum subderet vel demeret €aut adderet, quo legem iambi verteret; €sed simplici carmen per omne evectus est, €quod esse notum versibus primis potest, €'iam iam efficaci do manus scientiae, €supplex et oro regna per Proserpinae'. €unumque carmen lege tali pertulit. €@@Sed hic trimetrus quando duplicem pedem €a capite sumet, tunc quadratus dicitur, €idemque dictus est et octonarius. €ante ergo versum collocabo iambicum, €'phaselus ille quem videtis, hospites': €quadratus iste talis effici potest, €adest celer phaselus ille quem videtis, hospites. €@@Si dempta prima syllaba adiecto pedi est, €quem de duobus esse iambis perspicis, €quod hinc remansit, creticum reddit pedem, €est celer phaselus ille quem videtis, hospites; €quia prima cum sit dempta iambo duplici, €longam relinqui convenit, post alterum @1 €manere iambum, qui brevem et longam suas €iungens priori perficit dictum pedem. €sic creticum siquis velit disiungere, €fiet trochaeus, longa et una syllaba. €praecedet ergo quando cres iambicum, €habet trochaeum, longam et unam; quae sibi €primam ex iambo dum sequenti copulat €brevem, trochaeos esse iam duos vides €et longam iambi: sic trochaei ceteri €fient subinde. longa dum brevem sibi €trahit ex iambo, longa et alia linquitur, €quae sibi vicissim copulans iungat brevem, €volvendo totum coget ordinem pedum, €donec trochaeis restet una in extimo, €catalexis in quam fiet, ut iam diximus. €nam cretici tres syllabae primo loco, €bis sex iambi, quindecim fiunt simul: €sic numerus impar post trochaeos septiens €habeat necesse est extimam superstitem. €sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus, €ut sit trimetrus, tres erunt bini pedes; €finem tenebit dactylus vel creticus, €quia duplici trisyllabus minor pede est. €trochaicum autem permanebit liberum, €dum erit trimetrus ex iambis omnibus, €est celer phaselus ille quem videtis, hospites €spondeos autem si sequetur creticum, €habere primum quem potest iambicus €(nam primus ipse est separato cretico), €vel tertio locetur aut quinto pede, €seriem trochaei iam labare perspicis; €quia post trochaeum longa superans cretici, €dum de sequenti copulat longam sibi, €vetat trochaeos ire iunctos ordine. €sed quia recepit lex iambi dactylum, €spondeon aut qui dactylo est contrarius, €ut iam tenemus, impari tamen loco, €nunc, versu iambi qui pedum primus fuit, €erit secundus ante eunte cretico, @1 €ex quo trochaeus tertiam quia separat, €haec de sequenti copulat longam alteram, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹’—spondeon esse post trochaeum propalam est; €qui sic secundus [2et]2 trochaicis datur, €iambicis ut impari solet loco. €nec culpa metri est, si vel hoc vel talibus €pes inseratur, temporum est qui quattuor, €dum primus ipse, qui trochaicum facit, €et tertio locetur et quinto pede. €nam pes uterque, quia sibi est contrarius, €gaudet locorum dispari custodia. €trochaeus ergo semper impari loco €parique iambus rite collocabitur: €nihil nocebit, quisque curret ceteris, €ut quodque metrum lege condetur sua. €ergo qui versus paratur integer trochaicus, €cretico fiet remoto rectus idem iambicus. €porro si talis locetur, qualis hic noster modo est, €ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret: €cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem, €talis locetur, qualis hic noster modo est, €simulque iambos nunc suis reddet locis, €quos in trochaeos retro vertit creticus. €verum a magistris versus iste dicitur €acephalus, idem qui trochaicus quoque. €Archilochus auctor traditur talis metri. €sed iam pedum cum regulam distinguerem, €longam resolvi per duas dixi breves, €ipsumque posse quinque totas creticum €breves habere, quando longas solveris. €est ergo et ille versus integer meus, €quo quinque feci syllabarum creticum, €is erit anapaestus, quinque, post spondeus est. €exempla ponam, quae locasse Caesium €libro notavi, quem dedit metris super, €'beatus ille qui procul negotiis': €est creticus pes Socrates, et versus hic, @1 €Socrates beatus ille qui procul negotiis. €hinc solvo primam: tale fit, nec pes labat, €Diogenes beatus ille qui procul negotiis. €cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit, €Demophile, beatus ille qui procul negotiis. €utrasque quando solveris, nil laeditur, €quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis. €auctore tanto credo me tutum fore, €ut pro trochaeo nemo culpet tribrachyn. €@@Archilochus autem creticum sicut dedit, €aeque trimetro iunxit Hipponax pedem €novissimum trisyllabum ex prima brevi, €longis duabus: antibaccho nomen est. €exemplar eius tale possis fingere, €phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus. €quadratus ut sit, parte ab ima claudicat: €erit quadratus reddita novissima, €phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus est. €phaselus ergo quem videtis, hospites, Sabinus €aeque est et ipse syllabarum quindecim, €ut ille, prima parte qui multatus est; €sed iambicus manebit, unde et natus est. €illic enim, quia prima pars ex cretico €gignit trochaeum, transit in trochaicum: €hic ex iambis natus ad finem quoque €manebit idem. veniat externus licet €pes antibacchus, non erit dispar tamen: €namque est iambus tertiam longam trahens. €sic ergo versus ex iambis prosatus €suis iambis iungit inde septimum, €et hunc, ut illum, terminabit semipes; €vel quia est trimetrus, antibaccho desinet. €frequens in usu est tale metrum comicis vetustis, €Atella vel quis fabulis actus dedit petulcos, €quia fine molli labile atque deserens vigorem @1 €sonum ministrat congruentem motibus iocosis. €@@Claudum trimetrum fecit aliter Hipponax, €ad hunc modum, quo claudicant et hi versus: €idcirco graece nuncupatus est $SKA/ZWN&. €hic non iambum reddidit pedem sextum, €paenultimam sed pro brevi trahit longam, €novitate ductus, non ut inscius legis. €sed quia iugatos scandimus pedes istos, €paeona fieri perspicis pedem in fine: €epitritos nam primus implet hanc partem, €brevis locata cum sit ante tres longas. €quare cavendum est ne licentia sueta €spondeon aut qui procreantur ex illo €dari putemus posse nunc loco quinto, €ne deprehensae quattuor simul longae €parum sonoro fine destruant versum: €nam dactylum paremve quid tibi dicam? €cum tantum iambus hoc loco probe poni €aliusque nullus rite possit admitti. €hoc mimiambos Mattius dedit metro: €nam vatem eundem est Attico thymo tinctum €pari lepore consecutus et metro. €@@Sed et trimetrus, ut quadratus, hic potest €acephalos esse, prima quando demitur, €fierique primus pes et istic creticus. €nam sicut ille redditur trochaicus, €sic versus ante qui videtur integer, €adest celer phaselus ille quem vides, €cum demo primam, quod relinquo tale fit, €est celer phaselus ille quem vides. €acephalus ergo, sed trimetrus, factus est. €Archilochus idem est usus et tali metro. €@@Vicissim et ille qui quadratus claudicat €et in trimetro claudicare sic potest, €phaselus ille quem vides Sabinus est: @1 €phaselus ille quem vides Sabinus. €similem locavit Flaccus uno in carmine: €sed quia videtur alius ante praeditus, €ut versus hic epodus illius foret, €ratione quem iam competenti distuli, €simul hos loquemur, quando devinctis metris €et hinc et inde veniet aptior locus. €@@Nec non dimetrus ex trimetro redditur, €quacumque partem tertiam si detrahas; €stabitque versus octo tantum syllabis, €nisi quando sumet dactylum aut contrarium, €locove iambi qui probatur tribrachys; €talisque versus hic erit, €phaselus ille quem vides. €plerumque nec carmen modo, €sed et volumen explicat; €ut pridem Avitus Alfius €libros poeta plusculos, €usus dimetro perpeti, €conscribit excellentium. €tales trimetris subdidit Flaccus suis, €ut carmina ostendunt decem, €'ibis liburnis inter alta navium, €amice, propugnacula'. €Archilochus isto saevit iratus metro €contra Lycambam et filias. €@@Et hic dimetrus non minus €ut ille acephalus esse vel claudus potest. €adest celer phaselus est: €cum prima dempta est, redditur €est celer phaselus est; €at cum suprema, claudicat €adest celer phaselus. €Flaccus priorem sic dedit, @1 €esset ut versus prior €est celer phaselus est, €post hunc veniret talis hic epodus, €phaselus ille quem vides Sabinus. €%sunt tales hoc uno in carmine, €ad usque finem permanent compares epodi, €'non ebur neque aureum €mea renidet in domo lacunar'. €non ebur pes creticus: €longa nam fit tertia €consonante ex altera. €neque aureum prima ex trimetro portio est. €mea renidet in domo dimetrus est, €quod ut Sabinus claudicat lacunar. €pedem hinc iambum duplicem €mea reni si dempseris, relinquitur €det in domo lacunar: €adest celer phaselus. €et condere inde carmen €multi solent poetae. €Horatium videmus €versus tenoris huius €nusquam locasse iuges; €at Arbiter disertus €libris suis frequentat. €agnoscere haec potestis, €cantare quae solemus, €'Memphitides puellae €sacris deum paratae', €'tinctus colore noctis €manu puer loquaci'. €@@Aptum videtur esse €nunc hoc loco monere, €quae sit figura versus, €quem credidit vetustas, €tamquam Italis repertum, @1 €saturnium vocandum. €sed est origo graeca, €illique metron istud €certo modo dederunt; €nostrique mox poetae €rudem sonum secuti, €ut quemque res ferebat, €sic disparis figurae €versus vagos locabant. €post rectius probatum est, €ut tale colon esset €iunctum tribus trochaeis, €ut si vocet Camenas quis novem sorores. €et Naevio poetae sic ferunt Metellos, €cum saepe laederentur, esse comminatos, €'dabunt malum Metelli Naevio poetae'. €dabunt malum Metelli, clauda pars dimetri: €dabunt malum Metelli, €adest celer phaselus, €Memphitides puellae, €tinctus colore noctis. €post Naevio poetae tres vides trochaeos: €nam nil obest trochaeo, longa quod suprema est. €@@Et choriambus unus €praeditus antibaccho €claudicat, ut priores. €videro, si novelli €versus erit poetae; €lex tamen una metri est: €tinctus colore noctis, €dabunt malum Metelli: €'Inachiae puellae €seu bovis ille custos'. €colon et hoc in usu €carminis est Horati. €tu genus hoc memento @1 €reddere, cum reposcam. €@@Nunc, quia quae potui videor tractasse seorsa €heroico profecta quaeque iambico, €cetera quae mixtis variantur partibus horum, €ut quibo, metro nitar hinc attingere. €sed quoniam ex uno possunt adiuncta referri, €amplectar ultro quod datur compendium. €@@Quem nos hendecasyllabum solemus €tamquam de numero vocare versum, €tradunt sapphicon esse nuncupandum: €namque et iugiter usa saepe Sappho €dispersosque dedit subinde plures €inter carmina disparis figurae. €sed primi pedis ante lex tenenda est, €spondeon siquidem videmus istic €tamquam legitimum solere poni, €post hunc dactylon atque tres trochaeos, €cui nomen quoque phallico dederunt. €verum mobilis hic locus frequenter €non solum recipit pedem, ut loquebar, €spondeum, sed et aptus est trochaeo, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹“ÿnec peccat pede natus ex iambo. €exemplis tribus hoc statim probabis, €docti carmine quae legis Catulli, €'cui dono lepidum novum libellum, €arido modo pumice expolitum?' €'meas esse aliquid putare nugas'. €quos dixi modo, iam pedes videmus €diversos capiti trium locatos, €spondeon &7cui do&, trochaeon &7ari&: €&7meas&, quis neget hunc iambon esse? €@@Hic per commata septies feritur, €quales hexametron tomas habere €iamdudum tibi disserens probavi. €ex quis nunc duo metra copulari @1 €in unum solidum videbis, ortum €cum componitur ex utroque metro. €pars heroica tum prior duobus €spondeo pede dactyloque constat €et quem semipedem est necesse linqui, €ut sit pentameris tome locata; €exin cetera portio est iambi. €quod non difficile est statim notare, €cum talis fuerit figura versus, €carmen Pierides struunt sorores. €haec exordia versuum duorum, €carmen Pierides, quod hexametri est, €atque iambicon hoc, struunt sorores, €compleri poterunt utroque metro, €carmen Pierides pangunt memorabile Musae, €struunt sorores Atticae dirum nefas. €haec divisio prima computetur. €@@At quae nunc pedibus duobus orta €sermonem cohibet nec exit ultra, €sicut semipedem prior trahebat, €coniungit sibi phallicos trochaeos, €ut dixi modo, Bacche Bacche Bacche. €tum versum videas sonare talem, €pangunt carmina iam novem sorores. €nam si quattuor his pedes duobus €addas, hexameter profecto fiet, €pangunt carmina tergeminae memoranda sorores. €post hos phallica de tribus trochaeis €pars est cetera, iam novem sorores. €@@Exin tertia latius patescit, €carmen Pierides dabunt sorores. €nam cum dempsero versui sorores, €carmen Pierides dabunt manebit. €carmen Pierides dabunt, €hoc metrum choriambicum est, @1 €quod pars bacchiacum vocant. €hinc primas capiti duas €nec non [2et]2 totidem ultimas €excrementa magis putant €nec ducunt numero pedum. €sunt haec carmen, item dabunt; €solum Pierides manet, €quod reddit geminum pedem, €dicunt quem choriambicon, €quia longam sequitur brevis, €claudit longa brevem alteram: €nam &7des& longa fit altera €iuncta post sibi consona. €sic ponunt medium pedem €primas inter et ultimas, €carmen Pierides dabunt. €pars prima hic varie solet €spondeum modo sumere, €idem saepe et iambus est. €hoc de Septimii potes €iunctis noscere versibus, €'geritque intus in oppidum €anhelos Panope greges'. €alter consimiles dedit, €'opima adposui senex €Amori arma Feretrio'. €trochaeum quoque sic locat, €'purpurae leguli senes', €'intus hic ubi consitum est'. €utque est mobilis hic locus, €immotus manet ultimus: €namque hic semper iambus est. €tendunt latius hoc genus, €duos ut choriambicos €includant medios pedes, €et sit versus ad hunc modum, €carmen Pierides dulcisonum dabunt. €duplex hic choriambus est, @1 €primus Pierides, dulcisonum [2sequens]2. €sic carmen prius est, finis item dabunt, €ut pes haec habuit prior. ‹”Úsunt qui tradiderint, ultima versui €tamquam pentametro syllaba dempta sit, €quam si restituas, pentametrum fore, €carmen Pierides dulcisonum dabunt, €carmen Pierides dulcisonum dabitis; €ut versus quoque sic constet Horatii, €'Maecenas atavis edite regibus', €Maecenas atavis edite remigibus €usque autem videas hoc procul a fide, €ut metri genus hoc vatibus inclitis €non uno aut gemino constiterit pede, €verum in tres etiam consimiles eat €clausos in medio partibus exteris; €quod iam pentametri non patitur modus. €nam sic tres videas esse pedes datos, €carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt. €@@His est omnibus in suis €libris usus Horatius; €quo, dicam, et quotiens modo. €nam primum minime suo €solum carmine protulit, €ut vates alii solent, €exemplum et Senecae dabo, €'Thebis laeta dies adest: €aram tangite supplices, €pingues caedite victimas'. €tales continuos legis. €hunc praeponit Horatius, €epodum ex geminis subicit alterum. €exemplum sat erit semel €nos hoc ponere; ceterum €bis sex carminibus suis €hunc servat stabilem modum: €'sic te diva potens Cypri, €sic fratres Helenae, lucida sidera'. €sic te diva potens Cypri, @1 €hic unus choriambus est: €sic fratres Helenae, lucida sidera, €hic interpositi duo. €talem, quem geminis perspicis effici, €servat carminibus perpetuum tribus; €quorum exordia cum praedita videris, €stabit continuum consimili modo, €'Maecenas atavis edite regibus', €'exegi monumentum aere perennius', €'donarem pateras grataque commodus'. €nec non continuos tres pariles dedit €versus et cecinit post alium brevem €ex uno simili pede; €ususque est genere hoc carminibus novem, €quae sunt talia, quale est modo quod dabo, €'scriberis Vario fortis et hostium €victor Maeonii carminis alite, €quam rem cumque ferox navibus aut equis €miles te duce gesserit'. €tres binis pedibus cernimus editos, €unum quartus habet pedem. €hanc docti tetracolon vocitant strophen: €nam post quattuor hos altera vertitur €ad legem similem consimilis strophe, €in qua sunt alii quattuor hoc genus €versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares €praemissi, biiugos qui capiant pedes, €unum quartus in omnibus. €iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum, €tales continuos carminibus composuit tribus, €'tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi', €'nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem', €'o crudelis adhuc et Veneris muneribus potens'. €binas hic capiti totque itidem deme novissimas: €fient in medio perspicui tres choriambici, €ut versus meus est, quem similem composui ex tribus, €carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt. €et supra positi sic quoque sunt duo, @1 €carmen Pierides dulcisonum dabunt, €Maecenas atavis edite regibus. €ex uno quoque sic fuit, €carmen Pierides dabunt, €sic te diva potens Cypri. €@@Forsan longula visa sit €haec divisio tertia €versus hendecasyllabi. €sed tot nos docuit metra, €et sunt quae deceat magis €nunc conectere, dum recens €haec est regula, quae dedit €ex se tam varios modos; €quae disiungere si velim, €cogar, dum paro singulis €certas reddere origines, €iam tractata retexere. €@@Ergo hinc nascitur altera €metri regula, ceu duas €partes hexametri secans €quae ternos dirimit pedes; €quos si reddideris sibi, €hexametrum pedibus cernes constare receptis, €qui tamen heroum factis indignus habetur. €namque tome media est versu non apta severo, €fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes €tertius et quartus. non [2esse]2 hunc incolumem ergo, €sed de commatibus tradunt constare duobus. €ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum, €et ferme modus hic datur a plerisque Priapo. €inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus, €'hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, €qua domus tua Lampsaci est [2usque]2quaque, Priape: €nam te praecipue in suis urbibus colit ora €Hellespontia ceteris ostriosior oris'. @1 €et plures similes sic conscripsisse Catullum €scimus. usque adeo hoc genus lex heroica pellit, €ut sit utraque portio coepta saepe trochaeis: €nam discrimine nullo ponit hunc vel iambum. €nec mirabere syllabae finem commate primo, €tamquam de pede dactylo fiat tertia longa, €nam te praecipue in suis. talis versus et alter, €Hellespontia ceteris: aeque est ultima longa. €nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas. €versus ergo magistri vocant hos priapeos. €et Maro dat tales; sed quia distinctio verba €dissociat nectitve aliter nec partibus aequis €distingui patitur pedes, effugit sonus aurem, €'fronde super viridi sunt nobis mitia poma, €castaneae molles et pressi copia lactis': €'turbabat caelo, nunc terras ordine longo €aut capere aut captas iam despectare videntur'. €si distinctio separet nobis mitia poma, €pressi copia lactis, terras ordine longo, €despectare videntur, fient sic resonantes, €ut versus sonat alter, quem distinctio nudat, €'cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos'. €siquis hic quoque findat prima commatis instar, €ex uno choriambico, €de quo disserui modo, €versus stare videbitur, €cui non dictus Hylas puer, €Thebis laeta dies adest, €carmen Pierides dabunt. €usque autem duo commata €possis credere rectius, €haec ipsa ut videas dari €non hoc quo modo sunt situ, €versa sed vice pristina. €namque his commatibus Flaccus Horatius €metrum composuit; sed choriambicos @1 €ex binis pedibus praeposuit duos, þµ±¸ÿï°°±ÿï‚ÌéôôÓùììÍåôòÿïƒÍáõòÿ‹•ìtunc hos iungit epodos, €partes ut modo [2do]2 duas. €ipso carmine iam tibi fiet regula plana, €'quis multa gracilis te puer in rosa €perfusus liquidis urget odoribus €grato, Pyrrha, sub antro? €cui flavam religas comam?' €pergunt cetera post consimili strophe. €versus hic igitur sunt pariles duo, €quis multa gracilis te puer in rosa €perfusus liquidis urget odoribus. €post hos quae veniunt commata perspicis, €grato, Pyrrha, sub antro, €cui flavam religas comam. €cui flavam religas comam prima parte locetur, €fiat comma secundum grato Pyrrha sub antro: €versum non dubium est fore quem dicunt priapeum, €cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro. €nec quod desinit in comam, si fit tertia longa, €dum &7g& consona iungitur, grato Pyrrha sub antro, €peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi, €primi commatis ultima fiat libera legis. €sunt haec talia Flacci vatis carmina quinque. €@@Iam divisio quarta non morosa €qualem suggerimus tomen habebit, €carmen suave dedistis, o Camenae. €nam cum sustulerimus o Camenae, €pars heroica fiet haec relicta, €quae post hos geminos pedes habebit €clusum nomine tertium trochaeum, €carmen suave dedistis. €haec heroica iam tome probata est, €'infandum regina'. €nam versus sibi parte restituta €inlaesum revocabit hexametrum, €carmen suave dedistis Olympiades mihi Musae, €'infandum, regina, iubes renovare dolorem'. €@@Et quintam breviter tomen loquemur. @1 €spondeum siquidem inter et secundum, €quem scis dactylon hic solere poni, €si trudas anapaeston inserasque, €iungas cetera, iam videbis ipsum Œ–•á* ‹––consueto pede Sotaden locutum. €carmen Pierides dabunt sorores. €si dicam lepidae, palam est profecto €quod sit pes anapaestus. insero ergo €spondeo medium atque consequenti €hoc nomen lepidae: fit omne tale, €carmen lepidae Pierides dabunt sorores. €idcirco genus hoc phalaeciorum €vir doctissimus undecumque Varro €ad legem redigens ionicorum €hinc natos ait esse, sed minores. €@@Nunc divisio, quam loquemur, edet €metrum quo memorant Anacreonta €dulces composuisse cantilenas. €hoc Petronius invenitur usus, €Musis cum lyricum refert eundem €consonantia verba cantitasse, €et plures alii. sed iste versus €quali compositus tome sit edam, €'iuverunt segetes meum laborem'. €iuverunt, caput est [2id]2 hexametri: €si cures reliquos pedes referre, €iuverunt animum versus ex carmine Flacci. €quod restat, segetes meum laborem, €tale est, ceu 'triplici vides ut ortu €Triviae rotetur ignis, €volucrique Phoebus axe €rapidum pererret orbem'. €non nulli metron hoc magis putarunt €quod sit postera pars ionicorum @1 €quos dicunt $A)PO\ MEI/ZONOS& vocandos; €ut versus reparetur inde plenus, €'segetes meum laborem', €o quam relevarunt segetes meum laborem: €'Triviae rotetur ignis', €cernis quotiens hic Triviae rotetur ignis; €nec pars haec anapaeston atque iambos €nec non et catalecticam supremam, €sed sumat pariambon et trochaeos, €segetes meum laborem; €quod metron soleant pedes iones, €nunc longas brevibus brevesque contra €alterna vice commodando longis, €versum claudere saepe ditrochaeis. €nec mirum puto, quando Varro versus €hos, ut diximus, ex ione natos €distinguat numero pedum minores. €@@Hoc si sic repetamus, ut secundo €supremam dare syllabam negemus, €iuncto commate galliambos exit, €segetes meum laborem, segetes meum labo. €sonat hoc subinde metro Cybeleium nemus, €nomenque galliambis memoratur hinc datum, €tremulos quod esse Gallis habiles putant modos; €adeo ut frequenter illum prope ab ultimo pedem, €mage quo sonus vibretur, studeant dare tribrachyn. €anapaestus esse primus, spondeus aut solet; €duo post erunt iambi, tribrachysve subicitur, €linquitque comma primum catalecticam brevem. €pariambus et trochaei duo comma posterum €tribrachysve continebunt, superatque semipes. €servasse quae Catullum probat ipse tibi liber, @1 €'super alta vectus Attis celeri rate maria'. €@@At quae septima fit tome, videtur €Hipponactis habere claudicantem, €quem supra posui. quod ipsa iam nos ‹–Ùversus formula posta perdocebit, €carmen nemo facit meo Sabino. €carmen nemo potest heroum reddere versum, €carmen nemo dabit, magno quod par sit Homero. €claudum est porro facit meo Sabino: €nam reddo partes, ut quadratus claudicet, [2priores]2 €partemque et istam: versus hic ad hunc modum sonabit, €quis carmen aut versum novum facit meo Sabino? €phaselus ille quem vides, facit meo Sabino. €@@Hinc iam cetera metra persequemur, €quae Flaccus varie suis epodis, €nunc unum recinens dato priori, €nunc binos geminis, tribus vel unum, €aut binos varie dedit sonantes, €ut sit tertius atque quartus impar. €@@Quem tibi tetrametrum iam diximus, hunc tribus trochaeis €adiunctis pedibus talem dedit, ut dedi gemellos, €'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni'. €hunc differre supra fuit utile, quod sequens epodus €cum parte iambi tres habet trochaeos, €et nondum species mixtas simul ex utroque metro €tractare adortus aptius putavi €hunc differre, magis postquam tibi tota lex iambi €distincta utrumque planius probaret. €'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni, €trahuntque siccas machinae carinas'. €solvitur acris hiems grata vice, tetrametros hic est, €et tres trochaei veris et favoni, €trahuntque siccas portio est iambi: €&7cas& hinc superfit, semipes habetur: €similes trochaei machinae carinas. @1 €posset videri claudus hic trimetrus, €duos ut esse duplices primos pedes €trahuntque siccas machinae putemus, €claudum antibacchum qui facit carinas. €sed talem epodum dicitur dedisse €Callimachus ante de tribus trochaeis, €in fine versum phallicis sonantem, €quem dico dudum sapphicum vocandum, €siccas ducite navitae carinas. €nam tale cernis navitae carinas, €ut finis ille est, veris et favoni. €[2et]2 quamquam iambum Flaccus antemisit, €trahuntque siccas, €magis putandum est tres datos trochaeos, €quam post iambos ultimum antibacchum, €uterque finis lege ut esset una: €'solvitur acris hiems grata vice veris et favoni, €trahuntque siccas machinae carinas'. €semelque metrum tale copulavit. €@@Heroo trimetrum semel idem subdidit unum, €geminus ut iste versus ostendet tibi, €'mella cava manant ex ilice: montibus altis €levis sonante lympha dissilit pede'. €utrumque apertum est: immorari desinam. €@@Et dimetrum heroo talem subiunxit epodum, €bis usus hoc nec amplius, €'mollis inertia cur tantum diffuderit imis €oblivionem sensibus', €'nox erat, et caelo fulgebat luna sereno €inter minora sidera'. €@@Nec non trimetro talem epodum comparat: €pentametri partem dactylicam subicit €atque dimetron ad hoc, unumque versum reddidit, @1 €'Petti, nihil me sicut antea iuvat €scribere versiculos amore perculsum gravi'. €prior trimetrus quaestionem non habet. €pentametri pars est scribere versiculos; €at hoc dimetrum perspicis, €amore perculsum gravi. €semelque et istud functus est. €@@Itemque epodum non trimetro reddidit, €sed versum heroum voluit praemittere totum, €dein dimetrum collocat commaque dactylicum, €et hic, ut ante, versus unus ut foret, €'horrida tempestas caelum contraxit, et imbres €nivesque deducunt Iovem, nunc mare, nunc siluae'. Œ—¥á* @1 ðþ