@@@@{1E Graecis conversa}1 쮠쮠˩Haec tibi, rex, Phoebus lunatis cornibus edo: Nomen si pergis aevo celebrare perenni, urbs tibi condenda est qua stat Proteia tellus praesidet et numen cui Ditis mundipotentis vertice quinqueiugo rerum secreta gubernans. @1 쮠쮠˩Prae cuncta vitae commoda est mortalibus de fine [2vitae semper esse]2 nescium quibusque metis fata claudantur sui. Mens quippe homulli non videt variantia quot haec reformet perpes aeviternitas. Nam si facessat casuum scientia, laeta est timoris omnis ignoratio. Quare id putato tute commodissimum, si spes futuri nullo foedetur metu. Ergo hisce quae fas instruere ut praescias. Tu nam levatus nostra praepotentia quaecumque gens sit obvia sternes manu tuncque haec revises animo, liber artubus. Urbs vero, quam nunc erigis mundi decus, nitore surget cunctis exoptabilis saeclis, virescens temporum recursibus unaque semper fulta beatitudine, frequens deorum templis atque numine decusque vincens civium concordia. Optata sedes vitae . . . . . . letum capit cunabulisque gratior genitalibus. Quippe ipse laetis coetibus praesul cluo interminatis saeculorum cursibus, fundata quod sit tellus hisce legibus, ridens sereno vel corusco lumine. Quippe austri solum sontibus iam libera flabris, fovetur blandius spirantibus, ne quis potentum seu vis ulla daemonum exim noceret imperioso numine. Est namque fatum motibus nutantibus telluris huius penita contremiscere famemque nosse celere perfunctam metu, @1 tractus luales atque bella percita. Enim facessent ista ceu si somnium. [2Te semper]2 reges multigenarum gentium honore divum summo cultu exambient astris receptum caelitumque congregem, quorum frequente cultu sis beatior tuosque praestas numine augustissimo. Haec quippe sedes corpori est caelum tuo. Nunc ipse quis sim mente bibula percipe nomenque nostrum [2ex]2 hisce numeris collige: Sub Graia primum biscentena littera unum repone numerum et centum dehinc unumque post id, tunc quater viginti sint decemque iuxtim eaque sit novissima, quae prima fixa est idque sit nomen mihi. @1 쮠쮠˩Caerulea hinc cilii Saturnius adnuit arce, aurea caesaries quam cingit nutibus almis. 쮠쮠˩Hinc primus extat Aeacus Iovis proles atque inde Peleus Phthiae regna possedit, quo tu subortus inclyta cluis proles. Pyrrhusque post id nobile adserit sanguen, quem subsecuta est Pieli fama non dispar; Pielique proles Eubius dehinc regnat. Post Nessus ardens excipit domus nomen Argusque post id, qui potens fuit Xanthi; ex hoc Arete nobilis genus ducit. Areta natus Priami nomen accepit, Tryinus unde et Eurymachus post illum, ex quo Lycus fit dives et dehinc Castor. Castore natus est Dromon, qui dat Phocum. Atque hinc suborta est Metrias, quae suscepit Neoptolemei nominis vicem dignam, cui substitutus Charopus; hic Molossorum regni potitus auctor extitit stirpis nostrae . . . . . . eritque viscus inclytum matris, @1 e qua subortus vestro sanguini adnector, quaesoque nomen adseras tuum nobis bellisque praestes gloriasque subtexas velut feracis seminis . . . fructum, quod cuncta late spatia terrae pervadat; ultraque metas nostra fac Phaetonteas regna explicari mundus adserat cunctus. 쮠쮠˩Maiugena Alcides et Pollux caestibus auctor arte sua Thebis reditum cultumque dedere. 쮠쮠˩Multigenasque urbes hominum moresque notavi 쮠쮠˩Quique novum cernunt Hyperiona quique cadentem @1 쮠쮠˩Accipe quae regis sedes cultusque dicetur: Urbs colitur Nili propter umbrosa fluenta, aequoris in gremio, cereali dives anona, nomine Amazonidos quae dicitur inclyta Memphis. Hic sibi templa dari sacrata sede recepto iussit cornigeri genitus sub honore Lyaei.