@@@@{1DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS @@@@IUSTINIANI @@@@IURIS ENUCLEATI EX OMNI UETERE IURE COLLECTI @@@@DIGESTORUM SEU PANDECTARUM}1 @@@@{1LIBER PRIMUS}1 @@@@{1DE IUSTITIA ET IURE}1 @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Iuri operam daturum prius nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut ele-ganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi. Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo sepa-rantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, uerum etiam prae-miorum quoque exhortatione efficere cupientes, ueram nisi fallor philosophiam, non simu-latam affectantes. Huius studii duae sunt positiones, publicum et priua-tum. publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, priuatum quod ad singulorum utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam priuatim. publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus constitit. priuatum ius tripertitum est: collectum etenim est ex naturalibus praeceptis aut gentium aut ciuilibus. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, auium quoque commune est. hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc edu-catio: uidemus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri. Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur. quod a naturali recedere facile intellegere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit. @@&7Pomponius& libro singulari enchiridii. Ueluti erga deum religio: ut paren-tibus et patriae pareamus: @@&7Florentinus& libro primo institutionum. ut uim atque iniuriam pro-pulsemus: nam iure hoc euenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure @1 fecisse existimetur, et cum inter nos cognationem quandam natura constituit, consequens est hominem homini insidiari nefas esse. @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Manumissiones quoque iuris gentium sunt. est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu quis in seruitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate. quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nasce-rentur nec esset nota manumissio, cum seruitus esset incognita: sed posteaquam iure gentium seruitus inuasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali no-mine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contra-rium serui et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse serui. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Ex hoc iure gentium intro-ducta bella, discretae gentes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collocata, commercium, emptiones uenditiones, locationes conductiones, obligationes insti-tutae: exceptis quibusdam quae iure ciuili introducta[2e]2 sunt. @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Ius ciuile est, quod neque in totum a naturali uel gentium recedit nec per omnia ei seruit: itaque cum aliquid addimus uel detrahi-mus iuri communi, ius proprium, id est ciuile efficimus. Hoc igitur ius nostrum con-stat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos: $TW=N NO/MWN OI(\ ME\N E)/GGRAFOI, OI(\ DE\ A)/GRAFOI. @@&7Papinianus& libro secundo definitionum. Ius autem ciuile est, quod ex legi-bus, plebis scitis, senatus consultis, decretis principum, auctoritate prudentium uenit. Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuuandi uel supplendi uel corrigendi iuris ciuilis gratia propter utilitatem publicam. quod et honorarium dicitur ad honorem prae-torum sic nominatum. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Nam et ipsum ius honorarium uiua uox est iuris ciuilis. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Omnes populi, qui legibus et mo-ribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis est uocaturque ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis: quod uero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. @@&7Ulpianus& libro primo regularum. Iustitia est con-stans et perpetua uoluntas ius suum cuique tribuendi. Iuris praecepta sunt haec: honeste uiuere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iuris prudenti[2a]2 est diuinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. Ius pluribus modis dicitur: uno @1 modo, cum id quod semper aequum ac bonum est ius dicitur, ut est ius naturale. altero modo, quod omnibus aut pluribus in quaque ciuitate utile est, ut est ius ciuile. nec minus ius recte appellatur in ciuitate nostra ius honorarium. praetor quoque ius reddere dicitur etiam cum inique decernit, relatione scilicet facta non ad id quod ita praetor fecit, sed ad illud quod praetorem facere conuenit. alia significatione ius dicitur locus in quo ius red-ditur, appellatione collata ab eo quod fit in eo ubi fit. quem locum determinare hoc modo possumus: ubicumque praetor salua maiestate imperii sui saluoque more maiorum ius dicere constituit, is locus recte ius appellatur. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Nonnumquam ius etiam pro necessitu-dine dicimus ueluti 'est mihi ius cognationis uel adfinitatis'. @@@@{1DE ORIGINE IURIS ET OMNIUM MAGISTRATUUM ET @@@@SUCCESSIONE [2PRUDENTIUM]2}1 @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Facturus legum uetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimaui, non quia uelim uerbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animaduerto id per-fectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei %potissima pars principium est. deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim uidetur esse nulla praefatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus incon-ueniens erit omi[2s]2sis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus protinus materiam interpretationis tractare? namque nisi fallor istae praefationes et liben-tius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi uenerimus, euidentiorem praestant intellectum. @@&7Pomponius& libro singulari enchiridii. Necessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris originem atque processum demonstrare. Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur. Postea aucta ad aliquem modum ciuitate ipsum Romulum traditur populum in tri-ginta partes diuisisse, quas partes curias appellauit propterea quod tunc reipublicae curam per sententias partium earum expediebat. et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus uiris. is liber, ut diximus, appellatur ius ciuile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in un[2u]2m composuit. Exactis deinde regibus @1 lege tribunicia omnes leges hae exoleuerunt iterumque coepit populus Romanus incerto magis iure et consuetudine ali[2qua uti]2 quam per latam legem, idque prope uiginti annis pas-sus est. Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem con-stitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus et ciuitas fundaretur legibus: quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi: datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque prouocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. qui ipsi anim-aduerterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt: et ita ex acceden[2ti]2 appellatae sunt leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia quidam rettulerunt. His legibus latis coepit (ut naturaliter euenire solet, ut interpre-tatio desideraret prudentium auctoritate[2m]2) necessariam esse disputatione fori. haec disputatio et hoc ius, quod sine scripto uenit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus, sed communi nomine appellatur ius ciuile. Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout uellet instituere[2t]2, certas sollemnesque esse uoluerunt: et appellatur haec pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius ciuile, ex isdem legis actiones compositae sunt. omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset priuatis. et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est. Postea cum Appius Clau-dius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnaeus Flauius scriba eius libertini filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret et senator et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius ciuile Flauianum, sicut ille ius ciuile Papirianum: nam nec Gnaeus Flauius de suo quic-quam adiecit libro. augescente ciuitate quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur ius Aelianum. Deinde cum esset in ciuitate lex duodecim tabularum et ius ciuile, essent et legis actiones, euenit, ut plebs in discordiam cum patribus perueniret et secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita uocantur. mox cum reuocata est plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea ob-seruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi interesset, potestas autem eadem esset. Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, po- @1 pulus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam reipublicae ad senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur, idque ius appellabatur senatus consultum. Eodem tempore et magistratus iura reddebant et ut scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret, edicta proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore praetoris uenerat. Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse ipsis rebus dictantibus uidebatur per [2pa]2rtes, euenit, ut necesse [2esse]2t rei publicae per unum consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur consti-tuto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset. Ita in ciuitate nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi con-tinent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum edictum, unde [2ius]2 honorarium nascitur aut senatus consultum, quod solum senatu consti-tuente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps constituit pro lege seruetur. @@Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nomi-nibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere pos-sint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci. Quod ad magistratus attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse. Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi. Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum reipublicae consulerent. qu[2i]2 tamen ne per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est, ut ab eis prouocatio esset neue posse[2n]2t in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent. Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, cen-sores constituti sunt. Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora a finitimis infe[2rr]2entur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui: itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis animaduersio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat fas ultra sextum mensem retineri. Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum @1 praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi. Isdem temporibus cum plebs a patribus secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro creauit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus di-uisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur. Itemque ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua pleb[2s]2 deferebat, duos ex plebe constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt. Deinde cum aerarium populi auct[2i]2u[2s]2 esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui pecuniae praeessent, dicti ab eo [2quod]2 inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati erant. Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non erat lege permissum consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duo-decim tabularum. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et factio sua perpetuo rem publicam occupatum retineret: nimia atque aspera dominatione eo rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Uer-ginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex uetere iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum, qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas ac nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae de-fecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo de-texerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arre[2p]2to cultro de taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte uirginis contumeliam stupri arceret, ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit. Deinde cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tri-buni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti fuerunt, interdum plures, nonnum-quam pauciores. Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum @1 constitui: ita facti sunt aediles curules. Cumque consules a[2u]2ocarentur bellis finitimis neque esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui ur-banus appellatus est, quod in urbe ius redderet. Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat. Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus iudicandis sunt constitut[2i. Constituti sunt]2 eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum [2a]2gerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum fieret. Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconue-niens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro ma-gistratibus fungi. Capta deinde Sardinia, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi prouincia totidem praetores, quot prouinciae in dicionem uenerant, creati sunt, partim qui urbanis rebus, partim qui prouincialibus praeessent. deinde Cornelius Sulla quaestiones publicas constituit, ueluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit. deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a Cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. diuus deinde Augustus sedecim praetores constituit. post deinde diuus Claudius duos praetores adiecit qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum diuus Titus detraxit: et adiecit diuus Nerua qui inter fiscum et priuatos ius diceret. ita decem et octo praetores in ciuitate ius dicunt. Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, obseruantur: quotiens autem profi[2cis]2cuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is uocatur praefectus urbi. qui praefectus olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis ob-seruatur. nam praefectus annonae et uigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem uti-litatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos Cistiberes diximus, postea aediles senatus consulto creabantur. Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, con-sules duo, decem et octo praetores, sex aediles in ciuitate iura reddebant. @@Iuris ciuilis scientiam plurimi et maximi uiri professi sunt: sed qui eorum maximae dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur: ceteri autem ad hunc uel in latenti ius ciuile retinere cogitabant solumque consultatoribus uacare potius quam discere uolentibus se praestabant. Fuit autem in primis peritus &7Publius Papirius&, qui leges regias in unum contulit. ab hoc &7Appius Claudius& unus ex @1 decemuiris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc &7Appius Claudius& eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appel-latus est, Appiam uiam strauit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non reci-piendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpa-tionibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui uidetur ab hoc processisse, R lit-teram inuenit, ut pro Ualesii[2s]2 Ualerii essent et pro Fusiis Fur[2ii]2. Fuit post eos maximae scientiae &7Sempronius&, quem populus Romanus $S3OFO\N& appellauit, nec quisquam ante hunc aut post hunc hoc nomine cognominatus est. &7Gaius Scipio Nasica&, qui optimus a senatu appellatus est: cui etiam publice domus in sacra uia data est, quo facilius consuli posset. deinde &7Quintus Mucius&, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referret Romam, utramque sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere. Post hos fuit &7Tibe-&7rius Coruncanius&, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum ex-stat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde &7Sextus& [2&7A&]2&7elius& et frater eius &7Publius Aelius& et &7Publius Atilius& maximam scientiam in profitendo habuerunt, ut duo A[2e]2lii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est. Sextum Aelium etiam Ennius laudauit et exstat illius liber qui inscribitur 'tripertita', qui liber ueluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabu-larum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres alii libri referuntur, quo[2s]2 tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est Cato. deinde &7Marcus Cato& princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi filii eius, ex quibus ceteri oriuntur. Post hos fuerunt &7Publius Mucius& et [2&7B&]2&7rutus& et &7Manilius&, qui fundauerunt ius ciuile. ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta. illi duo consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus. Ab his profecti sunt &7Publius Rutilius Rufus&, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit &7Paulus Uerginius& et &7Quintus Tubero& ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul. etiam &7Sextus Pompeius& Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et &7Coelius Anti-&7pater&, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: etiam &7Lucius Crassus& frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: h[2u]2nc Cicero ait @1 iurisconsultorum disertissimum. Post hos &7Quintus Mucius& Publii filius pontifex maximus ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo. Mucii auditores fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis &7Aquilius& [2&7G&]2&7allus&, &7Balbus Lucilius&, &7Sextus &7Papirius&, &7Gaius Iuuentius&: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse Seruius dicit. omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta non talia exstant, ut ea [2om]2nes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque memoria habetur. &7Seruius& [2autem &7Sulpicius&]2 cum in causis orandis primum locum aut pro certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Serui[2us]2 parum intellexisset, iterum Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita ob-iurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas oranti ius in quo uersaretur ignorare. ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instru-ctus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant Cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. huius uolumina complura exstant: reliquit autem prope centum et octaginta libros. Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt: &7Alfenus Uarus Gaius&, &7Aulus Ofilius&, &7Titus Caesius&, &7Aufidius Tucca&, &7Aufidius Namusa&, &7Flauius Priscus&, &7Gaius Ateius&, &7Pacuuius Labeo Antistius& Labeonis Antisti pater, &7Cinna&, &7Publicius Gellius&. ex his decem libros octo conscripserunt, quo-rum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus Ofilius, ex quibus Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit. is fuit Caesari familiarissimus et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de legibus uicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus dili-genter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad edictum subscriptos reliquit. Fuit eodem tempore et &7Trebatius&, qui idem Corneli Maximi @1 auditor fuit: &7Aulus Cascellius&, Quintus Mucius Uolusii auditor, denique in illius hono-rem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offeret. ex his Trebatius peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus frequenta[2n]2tur. Post ho[2s]2 quoque &7Tubero& fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patri-cius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accu-sauit nec optinuit apud Gaium Caesarem. is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo parum libri eius grati habentur. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt &7Ateius Capito&, qui Ofilium secutus est, et &7Antistius Labeo&, qu[2i]2 omnes hos audiuit, institutus est autem a Trebatio. ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consu-latus, quo suffectus fier[2et]2, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus plurima inter manus uersantur. hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius Capito in his, quae ei tradit[2a]2 fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit. Et ita Ateio Capitoni &7Massurius Sabinus& successit, Labeoni &7Nerua&, [2qui a]2dhuc eas dissen-siones auxerunt. hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri ordine fuit et publicae primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio Caesare hoc tamen illi concessum erat. Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus diuus Augustus, ut maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo uiri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se prae-pararet. Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in @1 equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est. Huic successit &7Gaius Cassius Longinus& natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo proauum suum Seruium Sulpicium appellat. hic consul fuit cum Quartino temporibus Ti-ber[2ii]2, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate pelleret. Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit. Neruae successit &7Proculus&. fuit eodem tempore et &7Nerua filius&: fuit et alius &7Longinus& ex equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit. sed Proculi auctoritas maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Procul[2i]2ani, quae origo a Capitone et Labeone coeperat. Cassio &7Caelius Sabinus& successit, qui plu-rimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo &7Pegasus&, qui temporibus Uespasiani prae-fectus urbi fuit: Caelio Sabino &7Priscus Iauolenus&: Pegaso &7Celsus&: patri Celso &7Celsus &7filius& et &7Priscus Neratius&, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iauo-leno Prisco &7Aburn&[2&7i&]2&7us Ualens& et &7Tuscianus&, item &7Saluius Iulianus&. @@@@{1DE LEGIBUS SENATUSQUE CONSULTIS ET LONGA @@@@CONSUETUDINE}1 @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Lex est commune praeceptum, uirorum prudentium consultum, delictorum quae sponte uel ignorantia contrahuntur coer-citio, communis rei publicae sponsio. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Nam et Demosthenes orator sic definit: $TOU=TO/ E)S3TIN NO/MOS3, W(=| PA/NTAS3 A)NQRW/POUS3 PROS3H/KEI PEI/QES3QAI DIA\ POLLA/, KAI\ MA/-$LIS3TA O(/TI PA=S3 E)S3TI\N NO/MOS3 EU(/RHMA ME\N KAI\ DW=RON QEOU=, DO/GMA DE\ A)NQRW/PWN FRONI/MWN, E)PA-$NO/RQWMA DE\ TW=N E(KOUS3I/WN KAI\ A)KOUS3I/WN A(MARTHMA/TWN, PO/LEWS3 DE\ S3UNQH/KH KOINH/, KAQ' H(\N A(/PAS3I $PROS3H/KEI ZH=|N TOI=S3 E)N TH=| PO/LEI.& sed et philosophus summae stoicae sapientiae Chrysippus sic incipit libro, quem fecit $PERI\ NO/MOU: O( NO/MOS3 PA/NTWN E)S3TI\ BAS3ILEU\S3 QEI/WN TE KAI\ A)NQRW-$PI/NWN PRAGMA/TWN: DEI= DE\ AU)TO\N PROS3TA/THN TE EI=NAI TW=N KALW=N KAI\ TW=N AI)S3XRW=N KAI\ A)/RXONTA $KAI\ H(GEMO/NA, KAI\ KATA\ TOU=TO KANO/NA TE EI)=NAI DIKAI/WN KAI\ A)DI/KWN KAI\ TW=N FU/S3EI POLITIKW=N ZW/|WN $PROS3TAKTIKO\N ME\N W(=N POIHTE/ON, A)PAGOREUTIKO\N DE\ W(=N OU) POIHTE/ON.& @1 @@&7Pomponius& libro uicensimo quinto ad Sabinum. Iura consititui oportet, ut dixit Theophrastus, in his, quae $E)PI\ TO\ PLEI=S3TON& accidunt, non quae $E)K PARALO/GOU. @@&7Celsus& libro quinto digestorum. Ex his, quae forte uno aliquo casu acci-dere possunt, iura non constituuntur: @@&7Idem& libro XVII digestorum. nam ad ea potius debet aptari ius, quae et frequenter et facile, quam quae perraro eueniunt. @@&7Paulus& libro XVII ad Plautium. $*TO\ GA\R A(/PAC H)\ DI/S3,& ut ait Theophrastus, $PARABAI/NOUS3IN OI( NOMOQE/TAI. @@&7Modestinus& libro I regularum. Legis uirtus haec est imperare ue-tare permittere punire. @@&7Ulpianus& libro III ad Sabinum. Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. @@&7Idem& libro XVI ad edictum. No[2n]2 ambigitur senatum ius facere posse. @@&7Iulianus& libro LVIIII digestorum. Neque leges neque senatus con-sulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed suffic[2it]2 ea quae plerumque accidunt contineri. @@&7Idem& libro LXXXX digestorum. Et ideo de his, quae primo con-stituuntur, aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est. @@&7Idem& libro XV digestorum. Non possunt omnes articuli singillatim aut legibus aut senatus consultis compraehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum [2m]2anifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet. @@&7Ulpianus& libro I ad edictum aedilium curulium. Nam, ut ait Pedius, quotiens lege aliquid unum uel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad eandem utilitatem, uel interpretatione uel certe iurisdiction[2e]2 suppleri. @@&7Paulus& libro LIIII ad edictum. Quod uero contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias. @@&7Iulianus& libro XXVII digestorum. In his, quae contra rationem iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris. @@&7Paulus& libro singulari de iure singulari. Ius singulare est, quod contra teno-rem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est. @@&7Celsus& libro XXVI digestorum. Scire leges non hoc est uerba earum tenere, sed uim ac potestatem. @@&7Idem& libr[2o]2 XXVIIII digestorum. Benignius leges interpretandae sunt, quo uoluntas earum conseruetur. @1 @@&7Idem& libro XXXIII digestorum. In ambigua uoce legis ea potius accipienda est significatio, quae uit[2i]2o caret, praesertim cum etiam uoluntas legis ex hoc colligi possit. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. Non omnium, quae a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest, @@&7Neratius& libro VI membranarum. et ideo rationes eorum, quae constituuntur, inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subuertuntur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad edictum. Cum lex in praeteritum quid indulget, in futurum uetat. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Minime sunt mutanda, quae interpretatio-nem certam semper habuerunt. @@&7Celsus& libro VIIII digestorum. Inciuile est nisi tota lege perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare uel respondere. @@&7Modestinus& libro VIII responsorum. Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpreta-tione contra ipsorum commodum produc[2a]2mus ad seueritatem. @@&7Palus& libro IIII quaestionum. Non est nouum, ut priores leges ad poste-riores trahantur. @@&7Tertullianus& libro I quaestionum. Ideo, quia antiquiores leges ad poste-riores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt. @@&7Paulus& libro V ad legem Iuliam et Papiam. Sed et posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur. @@&7Idem& libro singulari ad legem Cinciam. Contra legem facit, qui id facit quod lex prohibet, in fraudem uero, qui saluis uerbis legis sententiam eius circumuenit. @@&7Ulpianus& libro IIII ad edictum. Fraus enim legi fit, ubi quod fieri noluit, fieri autem non uetuit, id fit: et quod distat $R(HTO\N A)PO\ DIANOI/AS3,& hoc distat fraus ab eo, quod contra legem fit. @@&7Idem& libro XIII ad legem Iuliam et Papiam. Princeps legibus solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi priui-legia tribuunt, quae ipsi habent. @@&7Iulianus& libro LXXXIIII digestorum. De quibus causis scriptis le-gibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appa-reat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, seruari oportet. Inueterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea, quae sine ullo scripto populus probauit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio po-pulus uoluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abroge[2n]2tur. @1 @@&7Ulpianus& libro primo de officio proconsulis. Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt obseruari solet. @@&7Idem& libro IIII de officio proconsulis. Cum de consuetudine ciuitatis uel prouinciae confidere quis uidetur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit. @@&7Hermogenianus& libro I iuris epitomarum. Sed et ea, quae longa consue-tudine comprobata sunt ac per annos plurimos obseruata, uelut tacita ciuium conuentio non minus quam ea quae scripta sunt iura seruantur. @@&7Paulus& libro VII ad Sabinum. Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere. @@&7Idem& libro I quaestionum. Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure ciuitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo. @@&7Callistratus& libro I quaestionum. Nam imperator noster Seuerus rescripsit in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem uim legis optinere debere. @@&7Celsus& libro XXIII digestorum. Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet. @@&7Modestinus& libro I regularum. Ergo omne ius aut consensus fecit aut ne-cessitas constituit aut firmauit consuetudo. @@&7Ulpianus& libro II institutionum. Totum autem ius constitit aut in adqui-rendo aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc agitur quemadmodum quid cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem uel ius suum conseruet, aut quomodo alienet aut amittat. @@@@{1DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM}1 @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Quod principi placuit, legis habet uigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat. Quodcumque igitur imperator per epi-stulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel edicto praecepit, legem esse constat. haec sunt quas uolgo constitutiones appellamus. Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo subuenit, personam non egreditur. @1 @@&7Ulpianus& fideicommissorum libro quarto. In rebus nouis constituen-dis euidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum uisum est. @@&7Iauolenus& epistularum libro tertio decimo. Beneficium imperatoris, quod a diuina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus. @@&7Modestinus& libro secundo excusationum. $AI( METAGENE/S3TERAI DIATA/CEIS3 $I)S3XURO/TERAI TW=N PRO\ AU)TW=N EI)S3I/N. @@@@{1D[2E ST]2ATU HOMINUM}1 @@&7Gaius& libro primo institutionum. Omne ius quo utimur uel ad personas pertinet uel ad res uel ad actiones. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Cum igitur hominum causa omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Summa itaque de iure personarum diuisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui. @@&7Florentinus& libro nono institutionum. Libertas est naturalis fa-cultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid ui aut iure prohibetur. Seruitus est const[2it]2utio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur. serui ex eo appellati sunt, quod imperatores captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere solent: mancipia uero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Et seruorum quidem una est condicio: liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini. Serui autem in domi-nium nostrum rediguntur aut iure ciuili aut gentium: iure ciuili, si quis se maior uiginti annis ad pretium participandum uenire passus est: iure gentium serui nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur. Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit. et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. nec interest iustis nuptiis concepit an uolgo, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in uentre est. Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa ciuitate [2pe]2pererit, liberum an ser-uum pariat. et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in uentre est liberam matrem uel medio tempore habuisse. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Libertini sunt, qui ex iusta serui-[2tute]2 manumissi sunt. @@&7Paulus& libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum con-ceduntur. Qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit. @1 @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Imperator Titus Antoninus re-scripsit no laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti. @@&7Idem& libro trigensimo primo quaestionum. In multis iuris nostri articulis de-terior est condicio feminarum quam masculorum. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Quaeritur: hermaphroditum cui compa-ramus? et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praeualet. @@&7Paulus& libro octauo decimo responsorum. Paulus respondit eum, qui uiuente patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem aui natus sit, iustum filium ei ex quo conceptus est esse non uideri. @@&7Idem& libro nono decimo responsorum. Septimo mense nasci per-fectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi uiri Hippocratis: et ideo credendum est eum, qui ex iust[2i]2s nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Seruus in causa capitali for-tunae iudi[2ci]2 a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber. @@&7Paulus& libro quarto sententiarum. Non sunt liberi, qui contra formam humani generis conuerso more procreantur: ueluti si mulier monstro-sum aliquid aut prodigiosum enixa sit. partus autem, qui membrorum humanorum officia ampliauit, aliquatenus uidetur effectus et ideo inter liberos connumerabitur. @@&7Tryphoninus& libro decimo disputationum. Arescusa, si tres pepererit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum est, an et quis eorum liber esset. haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri est. sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non ap-pareat, uter in seruitute libertateue nascatur. incipiente igitur partu existens condicio efficit, ut ex libera edatur quod postea nascitur, ueluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris adposita parturiente ea existat. uel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi Titioue dederit, eo momento quo parit per alium impleuerit condicionem: iam libera pe-perisse credenda est. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Idem erit, si eadem Arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. quaestio ergo facti potius est, non iuris. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad edictum. In orbe Romano qui sunt ex constitutione imperatoris Antonini ciues Romani effecti sunt. @1 @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Imperator Hadrianus Publicio Marcello resc[2r]2ipsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum parere et solitum esse seruari ea[2m]2, dum partum ederet. sed si ei, quae ex iustis nuptiis concepit, aqua et igni interdictum est, ciuem Romanum parit et in potestate patris. @@&7Celsus& libro uicensimo nono digestorum. Cum legitimae nuptiae factae sint, patrem liberi sequuntur: uolgo quaesitus matrem sequitur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad Sabinum. Qui furere coepit, et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem uidetur retinere, sicut rei suae dominium retinet. @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Homo liber, qui se uendidit, manumissus non ad suum statum reuertitur, quo se abdicauit, sed efficitur libertinae condicionis. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Herennius Modestinus respondit, si eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum. @@&7Idem& libro primo pandectarum. Uolgo concepti dicuntur qui patrem de-monstrare non possunt, uel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. qui et spurii appellantur $PARA\ TH\N S3PORA/N. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit. @@&7Idem& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Ingenuum accipere debemus etiam eum, de quo sententia lata est, quamuis fuerit libertinus: quia res iu-dicata pro ueritate accipitur. @@&7Iulianus& libro sexagensimo nono digestorum. Qui [2i]2n utero sunt, in toto paene iure ciuili intelleguntur in rerum natura esse. nam et legitimae hereditates his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit post-liminium habet, item patris uel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas subrepta fuerit, quamuis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tam-quam furtiuum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Eum, qui se libertinum esse fatetur, nec adoptando patronus ingenuum facere potuit. @@@@{1DE HIS QUI SUI UEL ALIENI IURIS SUNT}1 @@&7Gaius& libro primo institutionum. De iure personarum alia diuisio se-quitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. uideamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognouerimus @1 quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt. dispiciamus itaque de his, quae in aliena potestate sunt. Igitur in potestate sunt serui dominorum (quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus do-minis in seruos uitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per seruum adquiritur, id domino adquiritur. Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperi[2o]2 Romano sunt, licet supra modum et sine causa legibus cognita in seruos suos saeuire. nam ex consti-tutione diui Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, no[2n]2 minus puniri iubetur, quam qui alienum seruum occiderit. sed at maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coercetur. @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. Si dominus in seruos saeuierit uel ad impudicitiam turpemque uiolationem compellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto diui Pii ad Aelium Marcianum proconsulem Baeticae manifestabitur. cuius rescripti uerba haec sunt: 'Dominorum quidem potestatem in suos seruos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saeuitiam uel famem uel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt, et si uel durius habitos quam aequum est uel infami iniuria affectos cognoueris, ueniri iube [2i]2ta, ut in potestate domini non reuertantur. qui si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum seuerius exsecuturum.' diuus etiam Ha-drianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegauit, quod ex leuissimis causis ancillas atrocissime tractasset. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreauerimus: quod ius proprium ciuium Romanorum est. @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Nam ciuium Romanorum quidam sunt patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae fami-liarum. patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis siue puberes siue impuberes: simili modo matres familiarum: filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate. nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et pronepos et proneptis et deinceps ceteri. @@&7Idem& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Nepotes ex filio mortuo auo reccidere solent in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps uel in filii potestate, si uiuit et in familia mansit, uel in eius parentis, qui ante eos in potestate est. et hoc non tantum in naturalibus, uerum in adoptiuis quoque iuris est. @1 @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Filium eum definimus, qui ex uiro et uxore eius nascitur. sed si fingamus afuisse maritum uerbi gratia per decennium, reuersum anniculum inuenisse in domo sua, placet nobis Iuliani sententia hunc non esse mariti filium. non tamen ferendum Iulianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium ad-gnoscere quasi non suum. sed mihi uidetur, quod et Scaeuola probat, si constet maritum aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interueniente uel alia causa, uel si ea ualetudine pater familias fuit ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet uicinis scientibus, filium non esse. @@&7Idem& libro uicensimo quinto ad Sabinum. Si qua poena pater fuerit affectus, ut uel ciuitatem amittat uel seruus poenae efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Patre furioso liberi nihilominus in patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in potestate. quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, uerum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt. sed et si in furore agente eo uxor concipiat, uidendum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in potestate filium habebit. proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate nascetur, quia retinetur matrimonium. sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi uoluntatis reliquiis in furiosis manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque. Adeo autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius adquisiuit. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Quintum Mucium. Filius familias in publicis causis loco patris familias habetur, ueluti ut magistratum gerat, ut tutor detur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si iudex nutriri uel ali oportere pronuntiauerit, dicendum est de ueritate quaerendum, filius sit an non: neque enim alimentorum causa ueritati facit praeiudicium. @@&7Modestinus& libro primo pandectarum. Inuiti filii naturales uel emancipati non rediguntur in patriam potestatem. @@@@{1DE ADOPTIONIBUS ET EMANCIPATIONIBUS ET ALIIS @@@@MODIS QUIBUS POTESTAS SOLUITUR}1 @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Filios familias non solum natura, uerum et adoptiones faciunt. Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species diuiditur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, adrogantur qui sui iuris sunt. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Generalis enim adoptio duo- @1 bus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. principis auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentis sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis est filius filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. Illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. Hoc uero proprium est eius adoptionis, quae per prin-cipem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Si consul uel praeses filius familias sit, posse eum apud semet ipsum uel emancipari uel in adoptionem dari constat. @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Magistratum, apud quem legis actio est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse Neratii sententia est. @@&7Celsus& libro uicensimo octauo digestorum. In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, uoluntas exploratur: sin autem a patre dantur in adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est uel consentiendo uel non contra-dicendo. @@&7Paulus& libro trigensimo quinto ad edictum. Cum nepos adoptatur quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam Iulianus scribit. @@&7Celsus& libro trigensimo nono digestorum. Cum adoptio fit, non est necessaria in eam rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur. @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Quod ne curatoris auctoritas intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub diuo Claudio recte mutatum est. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Etiam caecus adoptare uel adoptari potest. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si quis nepotem quasi ex filio natum quem in potestate habet consentiente filio adoptauerit, non adgnascitur auo suus heres, quippe cum post mortem aui quasi in patris sui reccidit potestatem. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Si is qui filium haberet in nepotis locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non esset: mortuo auo non esse nepotem in potestate filii. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. Qui liberatus est patria potestate, is postea in potestatem honeste reuerti non potest nisi adoptione. @@&7Papinianus& libro trigensimo sexto quaestionum. In omni fere iure finita patris adoptiui potestate nullum ex pristino retinetur uestigium: denique et patria dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur. @1 @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si pater familias adop-tatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui adoptauit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui postliminio redeunt, uel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem adrogatoris rediguntur. Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si uult nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipauerit et sic adoptauerit quasi ex altero natum. facit enim hoc quasi quilibet, non quasi auus, et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio. In adrogationibus cognitio uertitur, num forte minor sexa-ginta annis sit qui adrogat, quia magis liberorum creationi studere debeat: nisi forte mor-bus aut ualetudo in causa sit aut alia iusta causa adrogandi, ueluti si coniunctam sibi per-sonam uelit adoptare. Item non debet quis plures adrogare nisi ex iusta causa, sed nec libertum alienum, nec maiorem minor. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Adoptio enim in his personis locum habet, in quibus etiam natura potest habere. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Nec ei per-mittitur adrogare, qui tutelam uel curam alicuius administrauit, si minor uiginti quinque annis sit qui adrogatur, ne forte eum ideo adroget, ne rationes reddat. item in-quirendum est, ne forte turpis causa adrogandi subsit. Eorum dumtaxat pupillo-rum adrogatio permittenda est his, qui uel naturali cognatione uel sanctissima affectione ducti adoptarent, ceterorum prohibenda, ne esset in potestate tutorum et finire tutelam et substitutionem a parente factam extinguere. Et primum quidem excutiendum erit, quae facultates pupilli sint et quae eius, qui adoptare eum uelit, ut aestimetur ex compa-ratione earum, an salubris adoptio possit pupillo intellegi: deinde cuius uitae sit is, qui uelit pupillum redigere in familiam suam: tertio cuius idem aetatis sit, ut aestimetur, an melius sit de liberis procreandis cogitare eum quam ex aliena familia quemquam redigere in potestatem suam. Praeterea uidendum est, an non debeat permitti ei, qui uel unum habebit uel plures liberos, adoptare alium, ne aut illorum, quos iustis nuptiis pro-creauerit, deminuatur spes quam unusquisque liberorum obsequio paret sibi, aut qui adoptatus fuit minus percipiat quam dignum erit eum consequi. Interdum et ditiorem per-mittetur adoptare pauperiori, si uitae eius sobrietas clara sit uel affectio honesta nec in-cognita. Satisdatio autem in his casibus dari solet. @@&7Marcellus& libro uicensimo sexto digestorum. Non aliter enim uoluntati eius, qui ad-rogare pupillum uolet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si cauerit seruo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res peruentura esset, si adrogatus permansisset in suo statu. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. His uerbis satisdationis quae ab adrogatore praestari debet 'ad quos ea res pertinet' et libertatibus prospectum esse, quae se- @1 cundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto seruo, item legatariis, nemo dubitat. Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur. @@&7Marcellus& libro uicensimo sexto digestorum. Haec autem satisdatio locum habet, si impubes decessit. sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla obseruandum est. @@&7Gaius& libro singulari regularum. Nam et feminae ex rescripto principis ad rogari possunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si adrogator decesserit impubere relicto filio adoptiuo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum est heredes quoque restituturos et bona adrogati et praeterea quartam partem. Sed an impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pu-bertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum peruenit, sed principali proui-dentia. Haec omnia dicenda sunt, siue in locum filii siue in locum nepotis aliquis im-puberem adrogauerit. @@&7Paulus& libro trigensimo quinto ad edictum. Qui in adoptionem datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus uero non adgnascitur nec cognatus fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. et ideo si filium adoptauer[2o]2, uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata eius fit: item nec mater mea auiae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptaui frater fit, quoniam in familia mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis. @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. Neque absens neque dissentiens ad-rogari potest. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Post mortem filiae suae, quae ut mater familias quasi iure emancipata uixerat et testamento scriptis heredibus decessit, aduersus factum suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater mouere contro-uersiam prohibetur. Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi sollemnitatem peragere potest. @@&7Iulianus& libro septuagensimo digestorum. Quem filius meus emancipatus adoptauerit, is nepos meus non erit. @@&7Idem& libro octagensimo quinto digestorum. Ex adoptiuo natus adoptiui locum optinet in iure ciuili. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Liberum arbitrium est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, ne-potem uero manumittere: uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse intellegemus. @@&7Callistratus& libro secundo institutionum. Si pater naturalis loqui quidem non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit uelle se filium suum in adoptionem dare: perinde confi[2rm]2atur adoptio, ac si iure facta esset. @@&7Paulus& libro primo regularum. Et qui uxores non habent filios adoptare possunt. @1 @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Non potest filius, qui est in potestate patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, siue naturalis siue adoptiuus. @@&7Papinianus& libro trigensimo primo quaestionum. Nonnumquam autem im-pubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa cognita per iudicem statuendum erit. Imperator Titus Antoninus rescripsit pri-uignum suum tutori adoptare permittendum. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Et si pubes factus non expedire sibi in potestatem eius redigi probauerit, aequum esse emancipari eum a patre adoptiuo atque ita pristinum ius reciperare. @@&7Paulus& libro undecimo quaestionum. Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla sit. et Labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris conuenit filium tem-poralem habere. @@&7Idem& libro primo responsorum. Per adoptionem dignitas non minuitur, sed augetur. unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et senatoris filius. @@&7Idem& libro octauo decimo responsorum. Emancipari filium a patre quocumque loco posse constat, ut exeat de patria potestate. Apud proconsulem etiam in ea prouincia, quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Adoptare quis nepotis loco potest, etiam si filium non habet. Eum quem quis adoptauit, emancipatum uel in adoptionem datum iterum non potest adoptare. @@&7Marcellus& libro uicensimo sexto digestorum. Adoptio non iure facta a principe confirmari potest. @@&7Ulpianus& libro tertio de officio consulis. Nam ita diuus Marcus Eutychiano rescripsit: 'Quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis'. @@&7Modestinus& libro primo differentiarum. Adrogato patre familias liberi, qui in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in eius reccidunt potestatem. quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo in aui naturalis retinentur potestate. Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem uel per adoptionem filium facit, et utique plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet. Spado adrogando suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale uitium impedimento est. @@&7Idem& libro secundo regularum. Si pater filium, ex quo nepos illi est in po-testate, emancipauerit et postea eum adoptauerit: mortuo eo nepos in patris non reuertitur potestatem. nec is nepos in patris reuertitur potestatem, quem auus retinuerit filio dato in adoptionem, quem denuo redadoptauit. @@&7Idem& libro primo pandectarum. Etiam infantem in adoptionem dare possumus. @@&7Pomponius& libro uicensimo ad Quintum Mucium. Adoptiones non solum @1 filiorum, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse uideatur perinde quasi ex filio uel incerto natus sit. @@&7Proculus& libro octauo epistularum. Si is, qui nepotem ex filio habet, in nepotis loco aliquem adoptauit, non puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes futura esse. sed si sic adoptauit, ut etiam iure legis nepos suus esset, quasi ex Lucio puta filio suo et ex matre familias eius natus esset, contra puto. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Onera eius, qui in adoptionem datus est, ad patrem adoptiuum transferuntur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. In seruitute mea quaesitus mihi filius in potestatem meam redigi beneficio principis potest: libertinum tamen eum manere non dubitatur. @@@@{1DE DIUISIONE RERUM ET QUALITATE}1 @@&7Gaius& libro secundo institutionum. Summa rerum diuisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. diuini iuris sunt ueluti res sacrae et religiosae. sanctae quoque res, ueluti muri et portae, quo-dammodo diuini iuris sunt. quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae. quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim uniuersitatis esse creduntur: priuatae autem sunt, quae singulorum sunt. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. corporales hae sunt, quae tangi possunt, ueluti fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerum-que corporale est, ueluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura prae-diorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Quaedam naturali iure com-munia sunt omnium, quaedam uniuersitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae uariis ex causis cuique adquiruntur. Et quidem naturali iure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. @@&7Florentinus& institutionum libro sexto. Item lapilli, gemmae ce-teraque, quae in litore inuenimus, iure naturali nostra statim fiunt. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Nemo igitur ad litus maris @1 accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen uillis et aedificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et diuus Pius piscatoribus Formianis et Capenatis rescripsit. Sed flumina paene omnia et portus publica sunt. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Ripa-rum usus p[2ub]2licus est iure gentium sicut ipsius fluminis. itaque nauem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen nauigare. sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt. In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant, @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. in tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii reuertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificauerit, eius fiet. Uniuersitatis sunt, non singulorum ueluti quae in ciuitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia ciuitatium. ideoque nec seruus com-munis ciuitatis singulorum pro parte intellegitur, sed uniuersitatis et ideo tam contra ciuem quam pro eo posse seruum ciuitatis torqueri diui fratres rescripserunt. ideo et libertus ciuitatis non habet necesse ueniam edicti petere, si uocet in ius aliquem ex ciuibus. Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt. Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non priuate: si quis ergo priuatim sibi constituerit sacrum, sacrum non est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet. Religiosum autem locum unusquisque sua uoluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in commune autem sepulchrum etiam inuitis ceteris licet inferre. sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit. Cenotaphium quoque magis placet locum esse religio-sum, sicut testis in ea re est Uergilius. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Sed diui fratres contra rescripserunt. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est. Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi Romani ferre solent, ne quis eos uio-laret, sicut legati Graecorum ferunt ea quae uocantur cerycia. In municipiis quoque muros esse sanctos Sabinum recte respondisse Cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his immitteretur. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Sacra loca ea sunt, @1 quae publice sunt dedicata, siue in ciuitate sint siue in agro. Sciendum est locum pub[2l]2icum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicauit uel dedicandi dedit pote-statem. Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio priuato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione uolunt, sacra inde euocare. Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam con-firmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in san-ctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur. Muros autem municipales nec reficere licet sine principis uel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere uel su-perponere. Res sacra non recipit aestimationem. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Aristo ait, sicut id, quod in mare aedi-ficatum sit, fieret priuatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum. @@&7Pomponius& libro secundo ex uariis lectionibus. Si quis uiolauerit muros, capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis uel alia qualibet ratione. nam ciues Romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et ab[2omi]2nandum sit: nam et Romuli frater Remus occisus traditur ob id, quod murum transce[2n]2dere uoluerit. @@@@{1DE SENATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Consulari feminae utique consularem uirum praeferendum nemo ambigit. sed uir praefectorius an consulari feminae praeferatur, uidendum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu uirili. Consulares autem feminas dicimus consularium uxores: adicit Saturninus etiam matres, quod nec us-quam relatum est nec umquam receptum. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Cassius Longinus non putat ei permittendum, qui propter turpitudinem [2senatu]2 motus nec restitutus est, iudicare uel testi-monium dicere, quia lex Iulia repetundarum hoc fieri uetat. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Senatorem remotum senatu capite non minui, sed Romae morari diuus Seuerus et Antonius permiserunt. @@&7Pomponius& libro duodecimo ex uariis lectionibus. Qui indignus est inferiore ordine, indignior est superiore. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filium accipere debemus non tantum eum qui naturalis est, uerum adoptiuum quoque: neque intererit, a quo uel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum susceperit an ante dignitatem senatoriam. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filius est et is, quem in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus uero nomen filii emancipatione amittit. A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris @1 dignitatis est, quasi senatoris filius uidetur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Emancipatum a patre sena-tore quasi senatoris filium haberi placet. Item Labeo scribit etiam eum, qui post mortem patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius de senatu motus est, concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi senatoris filium, quorum sententia uera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is, cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, ante-quam pater eius senatu moueatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit. Si quis et patrem et auum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an, quamuis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis est ut debeat, ut aui potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris. @@&7Idem& libro sexto fideicommissorum. Feminae nuptae clarissimis per-sonis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine senatorum filiae, nisi quae uiros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim digni-tatem clarissimam mariti tribuunt, parentes uero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae: tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est uel clarissimo aut sepa-rata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Filiam senatoris nuptias liberti secutam patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti a senatu auferenda non est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad edictum. Liberos senatorum accipere de-bemus non tantum senatorum filios, uerum omnes, qui geniti ex ipsis exue liberis eorum dicantur, siue naturales siue adoptiui sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Senatores licet in urbe do-micilium habere uideantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse uidetur. @@&7Ulpianus& libro secundo de censibus. Nuptae prius consulari uiro impetrare solent a principe, quamuis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis uiro nihilominus in consulari maneant dignitate: ut scio Antoninum Augustum Iuliae Mamaeae consobrinae suae indulsisse. Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus usque ad omnes illustres uiros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt. @@@@{1DE OFFICIO CONSULIS}1 @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Officium consulis est consilium praebere manumittere uolentibus. Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest @1 is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate uel aliqua iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit. Consules apud se seruos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si euenerit, ut minor ui-ginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus con-sulto consilii causam examinat: apud collegam uero causa probata potest. @@@@{1DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO}1 @@&7Aurelius Arcadius Charisius& magister libellorum libro singulari de officio praefecti praetorio. Breuiter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio * offic[2i]2 origo manauerit. ad uicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam scriptoribus traditum est. nam cum apud ueteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti prae-torio a principibus electi sunt. data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emenda-tionem. His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit. nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui prouocauerint: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est. credidit enim princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et grauitate ad huius of-ficii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus. Subnixi sunt etiam alio priuilegio praefecti praetorio, ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio restitui possint. @@@@{1DE OFFICIO PRAEFECTI URBI}1 @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praefecti urbi. Omnia omnino crimina prae-fectura urbis sibi uindicauit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, uerum ea quoque, quae extra urbem intra Italiam, epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem prae-fectum urbi missa declaratur. Seruos qui ad statuas confugerint, uel sua pecunia emptos ut manumittantur, de dominis querentes audiet. Sed et patronos egentes de suis libertis querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi. Rele-gandi deportandique [2in]2 insulam, quam imperator adsignauerit, licentiam habet. Initio eius- @1 dem epistulae ita scriptum est: 'cum urbem nostram fidei tuae commiserimus': quidquid igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi uidetur pertinere. sed et si quid intra centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, egressum est praefecti urbi notionem. Si quis seruum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus. Sed et ex interdictis quod ui aut clam aut interdicto unde ui audire potest. Solent ad praefecturam urbis remitti etiam tutores siue curatores, qui male in tutela siue cura uersati grauiore animaduersione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit uel nummis datis tutelam occupasse, uel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, uel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, uel euidenti fraude pupilli bona alienasse. Quod autem dictum est, ut seruos de dominis querentes praefectus %audi[2a]2t, sic accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam seruo permittendum est nisi ex causis receptis) sed si uerecunde expostulent, si saeuitiam, si duritiam, si famem, qua eos premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint uel compellant, apud praefectum urbi ex-ponant. hoc quoque officium praefecto urbi a diuo Seuero datum est, ut mancipia tueatur ne prostituantur. Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita. Cum patronus contemni se a liberto dixerit uel contumeliosum sibi libertum queratur uel conuicium se ab eo pas-sum liberosque suos uel uxorem uel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et pro modo querellae corrigere eum. aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius pro-cedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti. certe si se delatum a liberto uel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum statui debet. Cura carnis omnis ut iusto pretio [2p]2raebeatur ad curam praefecturae pertinet, et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum siue armentorum quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent. Quies quoque po-pularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere uidetur: et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad referendum sibi quid ubi agatur. Et urbe interdicere praefectus urbi et qua [2a]2lia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et aduocationibus et foro, et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem re-leget ab Italia, summouere eum etiam a prouincia sua. Diuus Seuerus rescripsit eos etiam, qui [2i]2llicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos. @@&7Paulus& libro singulari de officio praefecti urbi. Adiri etiam ab argentariis uel aduersus eos ex epistula diui Hadriani et in pecuniariis causis potest. @1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Praefectus urbi cum terminos urbis exierit, potestatem non habet: extra urbem potest iubere iudicare. @@@@{1DE OFFICIO QUAESTORIS}1 @@&7Ulpianus& libro singulari de officio quaestoris. Origo quaestoribus creandis antiquissima est et paene ante omnes magistratus. Gracchanus deni-que Iunius libro septimo de potestatibus etiam ipsum Romulum et Numam Pompilium binos quaestores habuisse, quos ipsi non sua uoce, sed populi suffragio crearent, refert. sed sicuti dubium est, an Romulo et Numa regnantibus quaestor fuerit, ita Tullo Hostilio rege quaestores fuisse certum est: et sane crebrior apud ueteres opinio est Tu[2ll]2um Hostilium primum in rem publicam induxisse quaestores. Et a genere quaerendi quaestores initio dictos et Iunius et Trebatius et Faenestella scribunt. Ex quaestoribus quidam solebant prouincias sortiri ex senatus consulto, quod factum est Decimo Druso et Porcina consu-libus. sane non omnes quaestores prouincias sortiebantur, uerum excepti erant candidati principis: hi etenim solis libris principalibus in senatu legendis uacant. Hodieque optinuit indifferenter quaestores creari tam patricios quam plebeios: ingressus est enim et quasi primordium gerendorum honorum sententiaeque in senatu dicendae. Ex his, sicut dicimus, quidam sunt qui candidati principis dicebantur quique epistulas eius in senatu legunt. @@@@{1DE OFFICIO PRAETORUM}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Apud filium familias praetorem potest pater eius manumittere. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Sed etiam ipsum apud se emancipari uel in adoptionem dari placet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad Sabinum. Barbarius Philippus cum seruus fugi-tiuus esset, [2Ro]2mae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei seruitutem ob-stetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum. et tamen uideamus: si seruus quamdiu latuit, %[2d]2ignitate praetoria functus sit, quid dicemus? quae edixit, quae decreuit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt uel lege uel quo alio iure? et uerum puto nihil eorum re-probari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus seruo decernere hanc potestatem, sed et si scisset seruum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in inpe-ratore obseruandum est. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest. @1 @@@@{1DE OFFICIO PRAEFECTI UIGILUM}1 @@&7Paulus& libro singulari de officio praefecti uigilum. Apud uetustiores incendiis arcendis triumuiri praeerant, qui ab eo quod excubias agebant nocturni dicti sunt: interueniebant nonnumquam et aediles et tribuni plebis. erat autem familia publica circa portam et muros disposita, unde si opus esset euocabatur: fuerant et priuatae fami-liae, quae incendia uel mercede uel gratia extinguerent. deinde diuus Augustus maluit per se huic rei consuli @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praefecti uigilum. pluribus uno die ince[2n]2diis exortis: @@&7Paulus& libro singulari de officio praefecti uigilum. nam salutem rei publicae tueri nulli magis credidit conuenire nec alium sufficere ei rei, quam Caesarem. itaque septem cohortes oportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueatur, prae-positis eis tribunis et super omnes spectabili uiro qui praefectus uigilum appellatur. Cognoscit praefectus uigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus recepta-toribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegen-tius ignem habuerunt, aut seuera interlocutione comminatus fustium castigationem remittit. Effracturae fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem for-tunarum suarum reponunt, cum uel cella effringitur uel armarium uel arca: et custodes plerumque puniuntur et [2ita]2 diuus Antoninus Erucio Claro rescripsit. ait enim posse eum horreis effractis quaestionem habere de serius custodibus, licet in illis ipsius imperatoris portio esset. Sciendum est autem praefectum uigilum per totam noctem uigilare debere et coerrare calciat[2u]2m cum hamis et dolabris, ut curam adhibeant omnes inquilinos admo-nere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur. praeterea ut aquam unusquisque inqui-linus in cenaculo habeat, iub[2e]2tur admonere. Aduersus capsarios quoque, qui mercede ser-uanda in balineis uestiment[2a]2 suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in seruandis uestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praefecti urbi. Imperatores Seuerus et An-toninus Iunio Rufino praefecto uigilum ita rescripserunt: 'Insularios et eos, qui neglegenter ignes apud se habuerint, potes fustibus uel flagellis caedi iubere: eos autem, qui dolo fe-cisse incendium conuince[2n]2tur, ad Fabium Cilonem praefectum urbi amicum nostrum re-mittes: fugitiuos conquirere eosque dominis reddere debes.' @@@@{1DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI}1 @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. Proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet nisi in ea prouincia sola, quae ei decreta est. @1 @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Omnes proconsules statim quam urbem egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed uoluntariam: ut ecce manu-mitti apud eos possunt tam liberi quam serui et adoptiones fieri. Apud legatum uero proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Nec adoptare potest: omnino enim non est apud eum legis actio. @@&7Idem& libro primo de officio proconsulis. Obseruare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret prouinciam, ut imperator noster cum patre Aufidio Se-ueriano rescripsit. Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed uice eorum milites ministerio in prouinciis funguntur. Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum Cotta et Messala consulibus cen-suisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et uindicta exigatur. Antequam uero fines prouinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum prouincialibus uel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice uel priuatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet. Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant prouinciales et actus impediunt. Ingressum etiam hoc eum obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas Graeci $E)PIDHMI/AS3& appellant siue $KATA/PLOUN obseruare, in quam primum ciuitatem ueniat uel applicet: magni enim facient prouinciales seruari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogatiuas. quaedam prouinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam prouinciam proconsul ueniat, ut Asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster Antoninus Augustus ad desideria Asianorum rescripsit proconsuli ne-cessitatem impositam per mare Asiam applicare $KAI\ TW=N MHTROPO/LEWN E)/FES3ON& primam at-tingere. Post haec ingressus prouinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit prouinciam ingressus: est enim perquam absurdum antequam ipse iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam prouinciam uenerit) alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus prouinciam in ea-dem uoluntate fuerit, credendum est uideri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo prouinciam proconsul ingressus est. @@&7Papinianus& libro quaestionum. Aliquando mandare iurisdictionem pro-consul potest, etsi nondum in prouinciam peruenerit. quid enim si necessariam moram in itinere patiatur, maturissime autem legatus in prouinciam peruenturus sit? @@&7Ulpianus& libro primo de officio proconsulis. Solent etiam custodiarum cogni-tionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipse liberet. sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint. Sicut autem mandare iurisdictionem uel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iuris- @1 dictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere. Legatos non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum debebit respondere. Non uero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum adicere, ut neque morose in totum abstineat neque auare modum xeniorum excedat. quam rem diuus Seuerus et imperator Antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius epistulae uerba haec sunt: 'quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: uetus prouer-bium est: $OU)/TE PA/NTA OU)/TE PA/NTOTE OU)/TE PARA\ PA/NTWN.& nam ualde inhumanum est a ne-mine accipere, sed passim uilissimum est et omnia auarissimum.' et quod mandatis con-tinetur, ne donum uel munus ipse proconsul uel qui in alio officio erit accipiat ematue quid nisi uictus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant usum. sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem. @@&7Idem& libro secundo de officio proconsulis. Si in aliam quam celebrem ciuitatem uel prouinciae caput aduenerit, pati debet commendari sibi ciuitatem laudesque suas non grauate audire, cum honori suo prouinciales id uindicent: et ferias secundum mores et consuetudinem quae retro optinuit dare. Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi gratia, an sarta tectaque sint uel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut consummentur, prout uires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores adiuuandos dare. Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, qui Romae uel quasi magistratus uel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent: @@&7Idem& libro trigensimo nono ad edictum. et ideo maius imperium in ea prouincia habet omnibus post [2p]2rincipem @@&7Idem& libro primo de officio proconsulis. nec quicquam est in prouincia, quod non per ipsum expediatur. sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem prin-cipis respicit, melius fecerit, si abstineat. Ubi d[2e]2cretum necessarium est, per libellum id expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum non possunt expediri. Circa [2a]2duocatos patientem esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis uideatur, nec adeo dissimu-lare, si quos causarum concinnatores uel redemptores depraehendat, eosque solos pati postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur. De plano autem proconsul potest expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronorum exhiberi iubeat: comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut [2o]2portet conuersari dicatur, poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut uerbis aut fustium castigatione. Obseruare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur uel improbitati ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus frequentes neque in aliqua dignitate positos aduocatos sibi prospexerunt. Ad-uocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis uel pupillis uel alias de-bilibus uel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: uel si nemo sit qui petat, ultro @1 eis dare debebit. sed si qui per potentiam aduersarii non inuenire se aduocatum dicat, aeque oportebit ei aduocatum dare. ceterum opprimi aliquem per aduersarii sui poten-tiam non oportet: hoc enim etiam ad inuidiam eius qui prouinciae praeest spectat, si quis tam impotenter se gerat, ut omnes metuant aduersus eum aduocationem suscipere. Quae etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his obseruari. @@&7Idem& libro decimo de officio proconsulis. meminisse oportebit usque ad ad-uentum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas prouinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua prouinciales explicent: ergo in ad-uentum successoris debebit ius dicere. Legatum suum ne ante se de prouincia dimittat, et lege Iulia repetundar[2u]2m et rescripto diui Hadriani ad Calpurnium Rufum proconsulem Achaiae admonetur. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de officio proconsulis. Si quid erit quod maiorem animaduersionem exigat, reicere legatus apud proconsulem debet: neque enim animaduertendi coercendi uel atrociter uerberandi ius habet. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Legatus mandata sibi iurisdictione iudicis dandi ius habet. @@&7Pomponius& libro decimo ad Quintum Mucium. Legati proconsulis nihil pro-prium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio. @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad legem Iuliam et Papiam. Proconsules non am-plius quam sex fascibus utuntur. @@&7Licinnius Rufinus& libro tertio regularum. Et legati proconsulum tutores dare possunt. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Proconsul portam Romae ingressus de-ponit imperium. @@@@{1DE OFFICIO PRAEFECTI AUGUSTALIS}1 @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Praefectus Aegypti non prius de-ponit praefecturam et imperium, quod ad similitudinem proconsulis lege sub Augusto ei datum est, quam Alexandriam ingressus sit successor eius, licet in prouinciam uenerit: et ita mandatis eius continetur. @@@@{1DE OFFICIO PRAESIDIS}1 @@&7Macer& libro primo de officio praesidis. Praesidis nomen generale est eoque et proconsules et legati Caesaris et omnes prouincias regentes, licet senatores sint, prae-sides appellantur: proconsulis appellatio specialis est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Praeses apud se adoptare potest, quemadmodum et emancipare filium et manumittere seruum potest. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Praeses prouinciae in suae prouinciae homines tantum imperium habet, et hoc dum in prouincia est: nam si excesserit, priuatus est. habet interdum imperium et aduersus extraneos homines, si quid manu com- @1 miserint: nam et in mandatis principum est, ut curet is, qui prouinciae praeest, malis ho-m[2i]2nibus prouinciam purgare, nec distingu[2un]2tur unde sint. @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad edictum. Praeses prouinciae maius imperium in ea prouincia habet omnibus post principem. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Praeses prouinciae non magis tu-torem quam specialem iudicem ipse se dare potest. @@&7Idem& libro primo opinionum. Illicitas exactiones et uiolentia factas, et extortas metu uenditiones et cautiones uel sine pretii numeratione prohibeat praeses prouinciae. item ne quis iniquum lucrum aut damnum sentiat, praeses prouinciae pro-uideat. Ueritas rerum erroribus gestarum non uitiatur: et ideo praeses prouinciae id sequatur quod conuenit eum ex fide eorum quae probabuntur. Ne potentiores uiri humiliores in-iuriis adficiant neue defensores eorum calumniosis criminibus insectentur innocentes, ad religionem praesidis prouinciae pertinet. Illicita ministeria sub praetextu adiuuantium mili-tares uiros ad concutiendos homines procedentia prohibere et depraehensa coercere praeses prouinciae curet, et sub specie tributorum illicitas exactiones fieri prohibeat. Neque licita negotiatione aliquos prohiberi neque prohibita exerceri neque innocentibus poenas irrogari ad sollicitudinem suam praeses prouinciae reuocet. Ne tenuis uitae homines sub praetextu aduentus officiorum uel militum, lumine unico uel breui suppellectili ad aliorum usus translatis, iniuriis uexentur, praeses prouinciae prouidebit. Ne quid sub nomine militum, quod ad utilitates eorum in commune non pertinet, a quibusdam propria sibi commoda inique uindicantibus committatur, praeses prouinciae prouideat. Sicuti medico imputari euentus mortalitatis non debet, ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet: prae-textu humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo homines innoxium esse non debet. Qui uniuersas prouincias regunt, ius gladii habent et in metallum dandi potestas eis permissa est. Praeses prouinciae si multam quam irrogauit ex praesentibus facultatibus eorum, quibus eam dixit, redigi non posse deprehenderit: necessitate solutionis moderetur repraehensa exactorum illicita auaritia. remissa propter inopiam multa a pro-uincias regentibus exigi non debet. @@&7Idem& libro tertio opinionum. Praeses prouinciae inspectis aedificiis dominos eorum causa cognita reficere ea compellat et aduersus detractantem competenti remedio deformitati auxilium ferat. @@&7Iulianus& libro primo digestorum. Saepe audiui Caesarem nostrum dicentem hac rescriptione: 'eum qui prouinciae praeest adire %pote[2s]2' non imponi necessitatem pro-consuli uel legato eius uel praesidi prouinciae suscipiendae cognitionis, sed eum aestimare debere, ipse cognoscere an iudicem dare debeat. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Generaliter quotiens princeps ad praesides prouinciarum remittit negotia per rescriptiones, ueluti 'eum qui prouinciae prae-est adire poteris' uel cum hac adiectione 'is aestimabit, quid sit partium suarum', non imponitur necessitas proconsuli uel legato suscipiendae cognitionis, quamuis non sit ad- @1 iectum 'is aestimabit quid sit partium suarum': sed is aestimare debet, utrum ipse cognoscat an iudicem dare debeat. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Ex omnibus causis, de qui-bus uel praefectus urbi uel praefectus praetorio itemque consules et praetores ceterique Romae cognoscunt, correctorum et praesidum prouinciarum est notio. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Omnia enim prouincialia desideria, quae Romae uarios iudices habent, ad officium praesidum pertinent. @@&7Proc&[2&7ulus&]2 libro quarto epistularum. Sed licet is, qui prouinciae praeest, omnium Romae magistratuum uice et officio fungi debeat, non tamen spectandum est quid Romae factum est, quam quid fieri debeat. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Congruit bono et graui prae-sidi curare, ut pacata atque quieta prouincia sit quam regit. quod non difficile obtinebit, si sollicite agat, ut malis hominibus prouincia careat eosque conquirat: nam et sacrilegos latrones plagiarios fures conquirere debet et prout quisque deliquerit, in eum animaduertere, receptoresque eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest. Furiosis, si non possint per necessarios contineri, eo remedio per praesidem obuiam eund[2u]2m est: scilicet ut carcere contineantur. et ita diuus Pius rescripsit. sane excutiendum diui fratres puta-uerunt in persona eius, qui parricidium admiserat, utrum simulato furore facinus admis-sisset an uero re uera compos mentis non esset, ut si simulasset, plecte[2re]2tur, si fureret, in carcere contineretur. @@&7Macer& libro secundo de iudiciis publicis. Diuus Marcus et Com-modus Scapulae Tertullo rescripserunt in haec uerba: 'Si tibi liquido compertum est Aelium Priscum in eo furore esse, ut continua mentis alienatione omni intellectu careat, ne[2c]2 subest ulla suspicio matrem ab eo simulatione dementiae occisam: %potes de modo poenae eius dissimulare, cum satis furore ipso puniatur. et tamen diligentius custodiendus erit ac, si putabis, etiam uinculo coercendus, quoniam tam ad poenam quam ad tutelam eius et securitatem proximorum pertinebit. si uero, ut plerumque adsolet, interuallis quibusdam sensu saniore, non forte eo momento scelus admiserit nec morbo eius danda est uen[2i]2a, diligenter explorabis et si quid tale compereris, consules nos, ut aestimemus, an per im-manitatem facinoris, si, cum posset uideri sentire, commiserit, supplicio adficiendus sit. cum autem ex litteris tuis cognouerimus tali eum loco atque ordine esse, ut a suis uel etiam in propria uilla custodiatur: recte facturus nobis uideris, si eos, a quibus illo tempore obseruatus esset, uocaueris et causam tantae neglegentiae excusseris et in unumquemque eorum, prout tibi leuari uel onerari culpa eius uidebitur, constitueris. nam custodes furiosis non ad hoc solum adhibentur, ne quid perniciosius ipsi in se moliantur, sed ne aliis quoque exitio sint: quod si committatur, non immerito culpae eorum adscri-bendum est, qui neglegentiores in officio suo fuerint.' @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Illud obseruandum est, @1 ne qui prouinciam regit fines eius excedat nisi uoti soluendi causa, dum tamen abnoctare ei non liceat. @@&7Macer& libro primo de officio praesidis. Senatus consulto cauetur, ut de his, quae prouincias regentes, comites aut libertini eorum, antequam in prouinciam uenerint, contraxerunt, parcissime ius dicatur, ita ut actiones, quae ob eam causam insti-tutae non essent, posteaquam quis eorum ea prouincia excesserit, restituerentur. si quid tamen inuito accidit, ueluti si iniuriam aut furtum passus est, hactenus ei ius dicendum est, ut litem contestetur resque ablata exhibeatur et deponatur aut sisti exhiberiue satis-dato promittatur. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. Si forte praeses prouinciae manumiserit uel tutorem dederit, priusquam cognouerit successorem aduenisse, erunt haec rata. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Plebi scito continetur, ut ne quis prae-sidum munus donum caperet nisi esculentum potulentumue, quod intra dies proximos prodigatur. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Obseruandum est ius reddenti, ut in adeundo quidem facilem se praebeat, sed contemni non patiatur. unde mandatis adicitur, ne praesides prouinciarum in ulteriorem familiaritatem prouinciales ad-mittant: nam ex conuersatione aequali contemptio dignitatis nascitur. Sed et in cognoscendo neque excandescere aduersus eos, quos malos putat, neque precibus calamitosorum inlacri-mari oportet: id enim non est constantis et recti iudicis, cuius animi motum uultus de-tegit. et summatim ita ius reddi debet, ut auctoritatem dignitatis ingenio suo augeat. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Legatus Caesaris, id est praeses uel corrector prouinciae, abdicando se non amitti[2t]2 imperium. @@&7Paulus& libro singulari de officio adsessorum. Praeses cum cognoscat de seruo corrupto uel ancilla deuirginata uel seruo stuprato, si actor rerum agentis corruptus esse dicetur uel eiusmodi homo, ut non [2ad]2 solam iacturam aduersus substantiam, sed ad totius domus euersionem pertineat: seuerissime debet animaduertere. @@@@{1DE OFFICIO PROCURATORIS CAESARIS UEL RATIONALIS}1 @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Quae acta gestaque sunt a procu-ratore Caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a Caesare gesta sunt. Si rem Caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium Caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si uenditionis uel donationis uel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem Caesaris, sed diligenter gerere commissum est. Est hoc praecipuum in procuratore Caesaris, quod et eius iussu seruus Caesaris adire hereditatem potest et, si Caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem Caesarem facit. @1 @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, soluendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim in-stituti in adeundis uel repudiandis huiusmodi hereditatibus uoluntas exploranda est. @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. Curatores Caesaris ius depor-tandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent. Si tamen quasi tumul-tuosum uel iniuriosum aduersus colonos Caesaris prohibuerint in praedia Caesariana acce-dere, abstinere debebit idque diuus Pius Iulio rescripsit. Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri Seuerus et Antoninus ad libellum Hermiae rescripserunt. @@@@{1DE OFFICIO IURIDICI}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Adoptare quis apud iuridicum potest, quia data est ei legis actio. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad Sabinum. Iuridico, qui Alexandriae agit, datio tutoris constitutione diui Marci concessa est. @@@@{1DE OFFICIO EIUS, CUI MANDATA EST IURISDICTIO}1 @@&7Papinianus& libro primo quaestionum. Quaecumque specialiter lege uel senatus consulto uel constitutione principum tribuuntur, mandata iurisdictione non transferuntur: quae uero iure magistratus competunt, mandari possunt. et ideo uidentur errare magistratus, qui cum publici iudicii habeant exercitionem lege uel senatus consulto delegatam, ueluti legis Iuliae de adulteriis et si quae sunt aliae similes, iurisdictionem suam mandant, huius rei fortissimum argumentum, quod lege Iulia de ui nominatim cauetur, ut is, cui optigerit exercitio, possit eam si proficiscatur mandare: non aliter itaque mandare poterit, quam si abesse coeperit, cum alias iurisdictio etiam a praesente mandetur. et si a familia dominus occisus esse dicetur, cognitionem praetor, quam ex senatus consulto habet, mandare non poterit. Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, [2sed]2 eius, qui man-dauit, iurisdictione utitur. uerius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animaduer-sionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione. &7Paulus& notat: et imperium, quod iurisdictioni cohaeret, mandata iurisdictione transire uerius est. @@&7Ulpianus& libro tertio de omnibus tribunalibus. Mandata iurisdictione a prae-side consilium non potest exercere is, cui mandatur. Si tutores uel curatores uelint praedia uendere, causa cognita id praetor uel praeses permittat: quod si mandauerit iurisdictionem, nequaquam poterit mandata iurisdictione eam quaestionem transferre. @@&7Iulianus& libro quinto digestorum. Et si praetor sit is, qui alienam iurisdictio-nem exsequitur, non tamen pro suo imperio agit, sed pro eo cuius mandatu ius dicit, quo-tiens partibus eius fungitur. @@&7Macer& libro primo de officio praesidis. Cognitio de suspectis tutoribus man- @1 dari potest. immo etiam ex mandata generali iurisdictione propter utilitatem pupillorum eam contingere constitutum est in haec uerba: 'Imperatores Seuerus et Antoninus Braduae proconsuli Africae. Cum propriam iurisdictionem legatis tuis dederis, consequens est, ut etiam de suspectis tutoribus possint cognoscere.' Ut possessio bonorum detur, uel si cui damni infecti non caueatur ut is possidere iubeatur, aut uentris nomine in possessionem mulier, uel is cui legatum est legatorum seruandorum causa in possessionem mittatur, mandari potest. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad Plautium. Mandatam sibi iurisdictionem man-dare alteri non posse manifestum est. Mandata iurisdictione priuato etiam imperium quod non est merum uidetur mandari, quia iurisdictio sine modica coercitione nulla est. @@@@{1DE OFFICIO ADSESSORUM}1 @@&7Paulus& libro singulari de officio adsessorum. Omne officium adsessoris, quo iuris studiosi partibus suis funguntur, in his fere causis constat: in cognitionibus postula-tionibus libellis edictis decretis epistulis. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Liberti adsidere possunt. infames autem licet non prohibeantur legibus adsidere, attamen arbitror, ut aliquo quoque decreto principali refertur constitutum, non posse officio adsessoris fungi. @@&7Macer& libro primo de officio praesidis. Si eadem prouincia postea diuisa sub duobus praesidibus constituta est, uelut Germania, Mysia, ex altera ortus in altera adsidebit nec uidetur in sua prouincia adsedisse. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis, quod a legatis praestitutum est, debetur, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. diuersum in eo seruatur, qui suc-cessorem ante tempus accepit. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Consiliari eo tempore quo adsidet negotia tractare in suum quidem auditorium nullo modo concessum est, in alienum autem non prohibetur. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. In consilium curatoris rei publicae uir eiusdem ciuitatis adsidere non prohibetur, quia publico salario non fruitur. @1 @@@@{1LIBER SECUNDUS}1 @@@@{1DE IURISDICTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro primo regularum. Ius dicentis officium latissimum est: nam et bonorum possessionem dare potest et in possessionem mittere, pupillis non habentibus tutores constituere, iudices litigantibus dare. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse uidentur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio quaestoris. Imperium aut merum aut mixtum est. merum est imperium habere gladii potestatem ad animaduertendum facinorosos ho-mines, quod etiam potestas appellatur. mixtum est imperium, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum possessione consistit. iurisdictio est etiam iudicis dandi licentia. @@&7Idem& libro primo ad edictum. Iubere caueri praetoria stipulatione et in pos-sessionem mittere imperii magis est quam iurisdictionis. @@&7Iulianus& libro primo digestorum. More maiorum ita comparatum est, ut is demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio habet: @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. et quia nec principaliter ei iurisdictio data est nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. ideoque si is, qui mandauit iurisdictionem, decesserit, antequam res ab eo, cui mandata est iurisdictio, geri coeperit, solui mandatum Labeo ait, sicut in reliquis causis. @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo uel in charta uel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est. Serui quoque et filii familias uerbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est. Quod si dum proponitur uel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem uerba cessabunt, Pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec. In seruos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est. Doli mali autem ideo in uerbis edicti fit mentio, quod si per imperitiam uel rusticitatem uel ab ipso praetore iussus uel casu aliquis fecerit, non tenetur. Hoc uero edicto tenetur et qui tollit, quamuis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat. sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandauit, qui mandauit tene- @1 §bitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint uel corru-perint uel mandauerint, omnes tenebuntur: @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. adeo quidem, ut non sufficiat unum eorum poenam luere. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Si familia alicuius album corruperit, non si-militer hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defen-dere uoluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et con-tempta maiestas praetoris uindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plu-res serui iniuriam fecerunt uel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto unum. Octauenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo curauerint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. idem Pomponius libro decimo notat. @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius dicere debet neque uxori uel liberis suis neque libertis uel ceteris, quos secum habet. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Si idem cum eodem pluribus actio-nibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coaceruatio uero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse Sabino Cassio Proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris Antonini confirmata est. Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agen-dum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa aduersarii mei sit, an apud eum litigare possim. Si una actio communis sit plurium personarum, ueluti fami-liae herciscundae, communi diuidundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod Ofilio et Proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium ue[2n]2it et uel uni ad-iu[2di]2cari potest, quod Cassio et Pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Magistratibus municipalibus sup-plicium a seruo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Eum qui iudicare iubet ma-gistratum esse oportet. Magistratus autem uel is qui in potestate aliqua sit, ut puta pro-consul uel praetor uel alii qui prouincias regunt, iudicare iubere eo die, quo priuati futuri essent, non possunt. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad edictum. Est receptum eoque iure utimur, ut si quis maior uel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et aduersus eum ius dici. @@&7Idem& libro secundo de omnibus tribunalibus. Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil ualebit quod actum est. nec enim ferendus est qui dicat con-sensisse eos in praesidem, cum, ut Iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit? @@&7Idem& libro tertio de omnibus tribunalibus. Solet praetor iurisdictionem man- @1 dare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur uice eius qui mandauit, non sua. @@&7Idem& libro primo opinionum. Praetor sicut uniuersam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas uel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum aduocationis alterius partis habuerat. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Si conuenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata uoluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conuentioni stare. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Cum quaedam puella apud compe-tentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad uiri matrimonium alii iurisdictioni subiecti peruenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eueniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. quod ge-neraliter et in omnibus huiuscemodi casibus obseruandum est. Quotiens [2de]2 quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Extra territorium ius dicenti impune non paretur. idem est, et si supra iurisdictionem suam uelit ius dicere. @@@@{1QUOD QUISQUE IURIS IN ALTERUM STATUERIT, UT IPSE @@@@EODEM IURE UTATUR}1 @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Hoc edictum summam habet aequitatem, et sine cuiusquam indignatione iusta: quis enim aspernabitur idem ius sibi dici, quod ipse aliis dixit uel dici effecit? 'Qui magistratum potestatemue habebit, si quid in aliquem noui iuris statuerit, ipse quandoque aduersario postulante eodem iure uti debet. si qui[2s]2 apud eum, qui magistratum potestatemque habebit, aliquid noui iuris optinuerit, quandoque postea aduersario eius postulante eodem iure aduersus eum decernetur': scilicet ut quod ipse quis in alterius persona aequum esse credidisset, id in ipsius quoque persona ualere patiatur. Haec autem uerba: 'quod statuerit qui iurisdictioni praeest' cum effectu accipi-mus, non uerbo tenus: et ideo si, cum uellet statuere, prohibitus sit nec effectum decretum habuit, cessat edictum. nam statuit uerbum rem perfectam significat et consummatam in-iuriam, non coeptam. et ideo si inter eos quis dixerit ius, inter quos iurisdictionem non habuit, quoniam pro nullo hoc habetur nec est ulla sententia, cessare edictum putamus: quid enim offuit conatus, cum iniuria nullum habuerit effectum? @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Hoc edicto dolus debet ius dicentis puniri: nam si adsessoris imprudentia ius aliter dictum sit quam oportuit, non debet hoc magistratui officere, sed ipsi adsessori. @1 @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Si quis [2iniquum]2 ius aduersus aliquem impe[2t]2rauit, eo iure utatur ita demum, si per postulationem eius hoc uenerit: ceterum si ipso non postulante, non coercetur. [2sed]2 si impetrauit, siue usus est iure aliquo, siue im-petrauit ut uteretur licet usus non sit, hoc edicto puniatur. Si procurator meus postulauit, quaeritur quis eodem iure utatur: et putat Pomponius me solum, utique si hoc ei specia-liter mandaui uel ratum habui. si tamen tutor uel curator furiosi postulauerit uel adu-lescentis, ipse hoc edicto coercetur. item aduersus procuratorem id obseruandum est, si in rem suam fuerit datus. Haec poena aduersus omnem statuitur, qui in edictum incidit, non solum eo postulante qui ab eo laesus est, sed omni, qui quandoque experitur. Si is pro quo spopondisti impetrauerit, ne aliquis debitor ipsius aduersus eum exceptione utatur, deinde tu in negotio, in quo spopondisti, uelis exceptione uti: nec te nec ipsum oportet hoc impetrare, etsi interdum patiaris iniuriam, si soluendo debitor non sit. sed si tu inci-disti in edictum, reus quidem utetur exceptione, tu non utaris: nec poena tua ad reum promittendi pertinebit: et ideo mandati actionem non habebis. Si filius meus in magistratu in hoc edictum incidit, an in his actionibus, quas ex persona eius intendo, hoc edicto locus sit? et non puto, ne mea condicio deterior fiat. Quod autem ait praetor, ut is eodem iure utatur, an etiam ad heredem haec poena transmittatur? et scribit Iulianus non solum ipsi denegari actionem, sed etiam heredi eius. Illud quoque non sine ratione scribit non solum in his actionibus pati eum poenam edicti, quas tunc habuit cum incideret in edictum, ue-rum si quae postea ei adquirentur. Ex hac causa solutum repeti non posse Iulianus putat: superesse enim naturalem causam, quae inhibet repetitionem. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Illud eleganter praetor excipit: 'praeterquam si quis eorum contra eum fecerit, qui ipse eorum quid fecisset': et recte, ne scilicet uel magistratus, dum studet hoc edictum defendere, uel litigator, dum uult bene-ficio huius edicti uti, ipse in poenam ipsius edicti committat. ³@@@@{1SI QUIS [2IUS]2 DICENTI NON OBTEMPERAUERIT}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Omnibus magistratibus, non tamen duum-uiris, secundum ius potestatis suae concessum est iurisdictionem suam defendere poenali iudicio. Is uidetur ius dicenti non obtemperasse, qui quod extremum in iurisdictione est non fecit: ueluti si quis rem mobilem uindicari a se passus non est, sed duci eam uel ferri passus est: ceterum si et sequentia recusauit, tunc non obtemperasse uidetur. Si procu-rator tuus uel tutor uel curator ius dicenti non obtemperauit, ipse punitur, non dominus uel pupillus. Non solum autem reum, qui non obtemperauit, hoc edicto teneri Labeo ait, uerum etiam petitorem. Hoc iudicium non ad id quod interest, sed quanti ea res est concluditur: et cum meram poenam contineat, neque post annum neque in here-dem datur. @1 @@@@{1DE IN IUS UOCANDO}1 @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. In ius uocare est iuris experiundi causa uocare. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. In ius uocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec ponti-ficem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se mouere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transuehatur. praeterea in ius uocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustaue mortuo facientem: @@&7Callistratus& libro primo cognitionum. uel qui [2ca]2dauer prosequuntur, quod etiam uidetur ex rescripto diuorum fratrum comprobatum esse: @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. quique litigandi causa necesse habet in iure uel certo loco sisti: nec furiosos uel infantes. Praetor ait: 'parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis uocet'. Parentem hic utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. quidam parentem usque ad tritauum appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc ueteres existimasse Pomponius refert: sed Gaius Cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit. Parentes etiam eos accipi Labeo existimat, qui in seruitute susceperunt: nec tamen, ut Seuerus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si uolgo quaesitus sit filius, matrem in ius non uocabit, @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. quia semper certa est, etiam si uolgo con-ceperit: pater uero is e[2s]2t, quem nuptiae demonstrant. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Parentes naturales in ius uocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus seruanda reuerentia. @@&7Idem& libro quarto ad edictum. Patris adoptiui parentes impune uocabit, quoniam hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Adoptiuum patrem, quamdiu in potestate est, in ius uocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. sed naturalem pa-rentem ne quidem dum est in adoptiua familia in ius uocari. 'Patronum', inquit, 'patronam'. patroni hic accipiendi sunt, qui ex seruitute manumiserunt: uel si collu-sionem detexit: uel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus, cum alioquin non fuerit, aut si iuraui eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iurauerit se libertum non esse. Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius uocabor. et Celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me uiuo non transire: sed Iulianus @1 contra scribit. plerique Iuliani sententiam probant. secundum quod eueniet, ut patronus quidem in ius uocetur, filius quasi innocens non uocetur. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Is quoque, qui ex causa fideicommissi manu-mittit, non debet [2in]2 ius uocari, quamuis ut manumittat, in ius uocetur. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione diui Marci uenit ad libertatem: cum si[2m]2 patronus, in ius uocari non potero. sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor. Prostituta contra legem uenditionis uenditorem habebit patronum, si hac lege uenierat, ut, si prostituta esset, fieret libera. at si uenditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec peruenit ad libertatem, sub illo quidem, qui uendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat. Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: uel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum ui-detur ut fieret ingenuus. Sed si ius anulorum accepit, puto eum reuerentiam patrono exhibere debere, quamuis omnia ingenuitatis munia habet. aliud si natalibus sit restitutus: nam princeps ingenuum facit. Qui manumittitur a corpore aliquo uel collegio uel ciuitate, singulos in ius uocabit: nam non est illorum libertus. sed rei publicae honorem habere debet et si aduersus rem publicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus. Liberos parentesque patroni patronaeque utriusque sexu saccipere debemus. Sed si per poenam deportationis ad pereg[2ri]2nitatem redactus sit patronus, putat Pomponius [2eum]2 amississe honorem. sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti commodum saluum. Parentes patroni etiam adoptiui excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat. Si filius meus in adoptionem datus sit, uocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiua familia susceptus. sed si filius meus emancipatus adoptauerit filium, hic nepos in ius uocari poterit: nam mihi alienus est. Liberos autem secundum Cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem acci-pimus. Si liberta ex patrono fuerit enixa, mutuo se ipsa et filius eius in ius non uocabunt. Sin autem liberi patroni capitis accusauerunt libertum paternum uel in seruitutem petierunt, nullus eis honor debetur. Praetor ait: 'in ius nisi permissu meo ne quis uocet'. permis-surus enim est, si famosa actio non sit uel pudorem non suggilat, qua patronus conuenitur uel parentes. et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa fa-mosa, ut Pedius putat, permittere debet patronum in ius uocari a liberto: si eum grauis-sima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit. Semper autem hunc honorem patrono habendum, etsi quasi tutor uel curator uel defensor uel actor interueniat patronus. sed si patroni tutor uel curator interueniat, impune posse eos in ius uocari Pomponius scribit et uerius est. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Quamuis non adiciat praetor causa cognita se poenale iudicium daturum, tamen Labeo ait moderandam iurisdictionem: ueluti si pae-niteat libertum et actionem remittat: uel si patronus uocatus non uenerit: aut si non in-uitus uocatus sit, licet edicti uerba non patiantur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si libertus in ius uoca- @1 uerit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: probandum est absente patre subueniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, aduersus libertum competere. @@&7Modestinus& libro decimo pandectarum. Generaliter eas personas, quibus re-uerentia praestanda est, sine iussu praetoris in ius uocare non possumus. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Libertus a patrono reus constitutus, qui se defendere paratus pro tribunali praesidem prouinciae frequenter interpellat, patro-num accusatorem in ius non uidetur uocare. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Libertus aduersus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti ´poena remissa esse uidetur? respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. neque enim qui libellum principi uel praesidi dat, in ius uocare patronum uidetur. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Quaesitum est, an tutor pupilli nomine pa-tronam suam sine permissu praetoris uocare possit. respondi eum, de quo quaeritur, pupilli nomine etiam in ius uocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Eum, pro quo quis apud officium cauit, ex-hibere cogitur. item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caueat, ad exhibendum tamen cogitur. @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Plerique putauerunt nullum de domo sua in ius uocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque recepta-culum sit, eumque qui inde in ius uocaret, uim inferre uideri. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Satisque poenae subire eum, si non defen-datur et latitet, certum est, quod mittitur aduersarius in possessionem bonorum eius. sed si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius uocari eum Iulianus ait. @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Sed etiam ab [2ianua]2 et ba-lineo et theatro nemo dubitat in ius uocari licere. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Sed etsi is qui domi est inter-dum uocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet. @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Neque impuberes puellas, quae alieno iur[2i]2 subiectae essent, in ius uocare permissum est. Qui in ius uocatus est, duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius uenitur, de re transactum fuerit. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Communis libertus licet plurium sit, debet a praetore petere, ut ei liceat uel quendam ex patronis in ius uocare, ne in poenam incidat ex edicto praetoris. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. In eum, qui aduersus ea fecerit, quinquaginta aureorum iudicium datur: quod nec heredi nec in heredem nec ultra annum datur. @@&7Modestinus& libro primo de poenis. Si sine uenia edicti impetrata libertus patronum in ius uocauerit, ex querella patroni uel supradictam poenam, id est quinquaginta aureos dat uel a praefecto urbi quasi inofficiosus [2casti]2gatur, si inopia dinoscitur laborare. @1 @@@@{1SI QUIS IN IUS UOCATUS NON IERIT SIUE QUIS EUM @@@@UOCAUERIT, QUEM EX EDICTO NON DEBUERIT}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Si quis in ius uocatus fideiussorem dederit in iudicio sistendi causa non suppositum iurisdictioni illius, ad quem uocatur, pro non dato fideiussor habetur, nisi suo priuilegio specialiter renuntiauerit. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Ex quacumque causa ad praetorem uel alios, qui iurisdictioni praesunt, in ius uocatus uenire debet, ut hoc ipsum sciatur, an iurisdictio eius sit. Si quis in ius uocatus non ierit, ex causa a competenti iudice multa pro iuris-dictione iudicis damnabitur: rusticitati enim hominis parcendum erit: item si nihil intersit actoris eo tempore in ius aduersarium uenisse, remittit praetor poenam, puta quia feriatus dies fuit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum quis in iudicio sisti promiserit neque adiecerit poenam, si status non esset: incerti cum eo agendum esse in id quod interest uerissimum est, et ita Celsus quoque scribit. @@@@{1IN IUS UOCATI UT EANT AUT SATIS UEL CAUTUM DENT}1 @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Edicto cauetur, ut fideiussor iudicio sistendi causa datus pro rei qualitate locuples detur exceptis necessariis personis: ibi enim qualem-cumque accipi iubet: ueluti pro parente patrono, @@&7Callistratus& libro primo ad edictum monitorium. item pro patrona liberisue suis uel uxore nuruue. tunc enim qualiscumque fideiussor accipi iubetur: et in eum, qui non acceperit, cum sciret eam necessitudinem personarum, quinquaginta aureorum iudicium competit, @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. quoniam pro locuplete accipitur fideiussor in necessariis personis. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Qui duos homines in iu-dicio sisti promisit, si alterum exhibet, alterum non, ex promissione non uidetur eos ste-tisse, cum alter eorum non sit exhibitus. @@@@{1NE QUIS EUM QUI IN IUS UOCABITUR UI EXIMAT}1 @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius uocatos ui erip[2i]2unt. Denique Pomponius scribit serui quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet. Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius uocari non potuit, exempta est, ueluti parens et patronus ceteraeque @1 personae: quae sententia mihi uidetur uerior. et sane si deliquit qui uocat, non deliquit qui exemit. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum uocat, et is qui patronum ui eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet. Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius uocabatur: sed et fortius dicendum est non uideri ui eximi eum, cui sit ius ibi non conueniri. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Quod si seruum quis exemit in ius uoca-tum, Pedius put[2at]2 cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius uocari potuit. quid ergo? ad exhibendum erit agendum. Si quis ad pedaneum iudicem uocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit. Quod praetor praecepit 'ui eximat': ui an et dolo malo? sufficit ui, quamuis dolus malus cesset. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Sed eximendi uerbum generale est, ut Pom-ponius ait. eripere enim est de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. ut puta si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius ueniret, ut actionis dies exiret uel res tempore amitteretur: uidebitur exemisse, quamuis corpus non exemerit. sed et si eo loci retinuerit, non abduxit, his uerbis tenetur. Item si quis eum, qui per ca-lumniam uocabatur, exemerit: constat eum hoc edicto teneri. Praetor ait 'neue faciat dolo malo, quo magis eximeretur': nam potest sine dolo malo id fieri, ueluti cum iusta causa est exemptionis. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, siue praesens fuit siue absens. In eum autem, qui ui exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur quod in ueritate est, sed quanti ea res est ab actore aesti-mata, de qua controuersia est. hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi. Docere autem debet quis per hanc exemptio-nem factum quo minus in ius produceretur. ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena: quoniam uerba cum effectu s[2u]2nt accipienda. Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus: Here-dibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque post annum dabitur. @@&7Idem& libro trigensimo quinto ad edictum. Is qui debitorem ui exemit, si sol-uerit, reum non liberat, quia poenam suam soluit. @@@@{1QUI SATISDARE COGANTUR UEL IURATO PROMITTANT @@@@UEL SUAE PROMISSIONI COMMITTANTUR}1 @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Satisdatio eodem modo appellata est quo satisfactio. nam ut satisfacere dicimur ei, cuius desiderium implemus, ita satisdare @1 dicimur aduersario nostro, qui pro eo, quod a nobis petiit, ita cauit, ut eum hoc nomine securum faciamus datis fideiussoribus. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Fideiussor in iudicio sistendi causa locu-ples uidetur dari non tantum ex facultatibus, sed etiam ex conueniendi facilitate. Si quis his personis, quae agere non potuerunt, fideiussorem iudicio sistendi causa dederit, frust[2r]2a erit datio. Praetor ait: 'Si quis parentem, patronum patronam, liberos aut parentes patroni patronae, liberosue suos eumue quem in potestate habebit, uel uxorem, uel nurum in iu-¸dicium uocabit: qualiscumque fideiussor iudicio sistendi causa accipiatur.' quod ait praetor 'liberosue suos', accipiemus et ex feminino sexu descendentes liberos. parentique dabimus hoc beneficium non solum sui iuris, sed etiam si in potestate sit alicuius: hoc enim Pom-ponius scribit. et filius fideiussor pro patre fieri potest, etiam si in alterius potestate sit. nurum etiam pronurum et deinceps accipere debemus. Quod ait praetor 'qualiscumque fideiussor accipiatur': hoc quantum ad facultates, id est etiam non locuples. In fideiussorem, qui aliquem iudicio sisti promiserit, tanti quanti ea res erit actionem dat praetor. quod utrum ueritatem contineat an uero quantitatem, uideamus. et melius est ut in ueram quan-titatem fideiussor teneatur, nisi pro certa quantitate accessit. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Siue in duplum est actio siue tripli aut quadrupli, tanti eundem fideiussorem omnimodo tener[2i]2 dicimus, quia tanti res esse in-tellegitur. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Si decesserit qui fideiussorem dederit iu-dicio sistendi causa, non debebit praetor iubere exhibere eum. quod si ignorans iusserit exhiberi uel post decretum eius ante diem exhibitionis decesserit, deneganda erit actio. si autem post diem exhibitionis decesserit aut amiserit ciuitatem, utiliter agi potest. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Si uero pro condemnato fideiusserit et condemnatus decesserit aut ciuitatem Romanam amiserit, recte nihilo minus cum fide-iussore eius agetur. Qui pro rei qualitate euidentissime locupletem uel, si dubitetur, adpro-batum fideiussorem iudicio sistendi causa non acceperit: iniuriarum actio aduersus eum esse potest, quia sane non quaelibet iniuria est duci in ius eum, qui satis idoneum fide-iussorem det. sed et ipse fideiussor, qui non sit acceptus, tamquam de iniuria sibi facta queri poterit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Quotiens uitiose cautum uel satisdatum est, non uidetur cautum. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Si fideiussor non negetur idoneus, sed dicatur habere fori praescriptionem et metuat petitor ne iure fori utatur: uidendum quid iuris sit. et diuus Pius (ut et Pomponius libro epistularum refert et Marcellus libro tertio digestorum et Papinianus libro tertio quaestionum) Cornelio Proculo rescripsit merito petitorem recusare talem fideiussorem: sed is alias caueri non possit, praedicendum ei non usurum eum priuilegio, si conueniatur. Si necessaria satisdatio fuerit et non facile possit reus ibi eam praestare, ubi conuenitur: potest audiri, si in alia eiusdem prouinciae ciuitate @1 satisdationem praestare paratus sit. si autem satisdatio uoluntaria est, non in alium locum remittitur: neque enim meretur qui ipse sibi necessitatem satisdationis imposuit. Si satis-datum pro re mobili non sit et persona suspecta sit, ex qua satis desideratur: apud offi-cium deponi debebit si hoc iudici sederit, donec uel satisdatio detur uel lis finem accipiat. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad edictum. De die ponenda in stipulatione solet inter litigatores conuenire. si non conueniat, Pedius putat in potestate stipulatoris esse moderato spatio: de hoc a iudice statuend[2um]2. Qui mulierem adhibet ad satisdandum, non uidetur cauere: sed nec miles nec minor uiginti quinque annis probandi sunt: nisi hae per-sonae in rem suam fideiubeant, ut pro suo procuratore. quidam etiam, si a marito fundus dotalis petatur, in rem suam fideiussuram mulierem. Si seruus inueniatur, qui antequam iudicium accipiatur fideiussit iudicatum solui: succurrendum est actori, ut ex integro ca-ueatur. minori quoque uiginti quinque annis succurrendum est, fortasse et mulieri propter imperitiam. Si fideiussor iudicatum solui stipulatori heres extiterit aut stipulator fideiussori, ex integro cauendum erit. Tutor et curator, ut rem saluam fore pupillo caueant, mittendi sunt in %municipi[2um]2, quia necessaria est satisdatio: item de re restituenda domino proprie-tatis cuius usus fructus datus est: item legatarius, ut caueat euicta hereditate legata reddi, et quod amplius per legem Falcidiam ceperit: heres quoque ut legatorum satisdet audien-dus est, ut municipium mittatur. Plane si misso iam legatario in possessionem, cum per heredem staret quominus caueret, heres postulet uti de possessione decedat paratum-que se dicat in municipio cauere: impetrare non debebit. diuersum, si sine culpa aut dolo heredis missus sit in possessionem. Iubetur iurare de calumnia, ne quis uexandi magis ad-uersarii causa, forsitan cum Romae possit satisdare, in municipium euocet: sed quibusdam hoc iusiurandum de calumnia remittitur, uelut parentibus et patronis. sic autem iurare debet qui in municipium remittitur 'Romae se satisdare non posse et ibi posse, quo postulat remitti, idque se non calumniae causa facere': nam sic non est compellendus iurare 'alibi se quam eo loco satisdare non posse', quia si Romae non potest, pluribus autem locis possit, cogitur peierare. Hoc autem tunc impetrabitur, cum iusta causa esse uidebitur. quid enim si, cum erat in municipio, noluit cauere? hoc casu non debet impetrare, cum per eum steterit, quominus ibi, ubi ire desiderat, satisdaret. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Arbitro ad fideiussores probandos constituto, si in alterutram partem iniquum arbiterium uideatur, perinde ab eo atque ab iudicibus appellare licet. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si ab arbitro probati sunt fideiussores, pro locupletibus habendi sunt, cum potuerit querella ad competentem iudicem deferri, qui ex causa improbat ab arbitro probatos, alias improbatos probat: multoque magis, si sua uoluntate accepit fideiussores, contentus his esse debet. quod si medio tem-pore calamitas fideiussoribus insignis uel magna inopia accidit, causa cognita ex integro satisdandum erit. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Iulianus ait, si antequam mandarem tibi ut fundum peteres, satis acceperis petiturus fundum et postea mandatu meo agere institueris, fideiussores teneri. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. Inter omnes conuenit here-dem sub condicione, pendente condicione possidentem hereditatem, substituto cauere debere de hereditate, et, si defecerit condicio, adeuntem hereditatem substitutum et petere here-ditatem posse et, si optinuerit, committi stipulationem. et plerumque ipse praetor et ante condicionem existentem et ante diem petitionis uenientem ex causa iubere solet stipula-tionem interponi. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Sed et si plures substituti sint, singulis cauendum est. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Filius familias defendit absentem patrem: quaero an iudicatum solui satisdare debeat. Paulus respondit eum qui absentem defendit, etiam si filius uel pater sit, satisdare petituro ex forma edicti debere. @@&7Macer& libro primo de appellationibus. Sciendum est possessores immobilium rerum satisdare non compelli. Possessor autem is accipiendus est, qui in agro uel ciuitate rem soli possidet aut ex asse aut pro parte. sed et qui uectigalem, id est emphyteuticum agrum possidet, possessor intellegitur. item qui solam proprietatem habet, possessor intel-legendus est. eum uero, qui tantum usum fructum habet, possessorem non esse Ulpianus scripsit. Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tametsi possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam. Si fundus in dotem datus sit, tam uxor quam maritus propter possessionem eius fundi possessores intelleguntur. Diuersa causa est eius, qui fundi petitionem personalem habet. Tutores, siue pupilli eorum siue ipsi pos-sideant, possessorum loco habentur: sed et si unus ex tutoribus possessor fuit, idem di-cendum erit. Si fundum, quem possidebam, a me petieris, deinde cum secundum te esset iudicatum, appellauerim: an possessor eiusdem fundi sim? et recte dicetur possessorem me esse, quia nihilominus possideo, nec ad rem pertinet, quod euinci mihi ea possessio ¸possit. Possessor autem quis nec ne fuerit, tempus cautionis spectandum est: nam sicuti ei, qui post cautionem possessionem uendidit, nihil obest, ita nec prodest ei, qui post cau-tionem possidere coepit. @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. Qui iurato promisit iudicio sisti, non uidetur peierasse, si ex concessa causa hoc deseruerit. @@@@{1SI EX NOXALI CAUSA AGATUR, QUEMADMODUM @@@@CAUEATUR}1 @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Si quis eum, de quo noxalis actio est, iudicio sisti promisit, praetor ait in eadem causa eum exhibere, in qua tunc est, donec iudicium accipiatur. 'In eadem causa' quid sit, uideamus: et puto ueris eum uideri in eadem causa [2sistere]2, qui ad experiendum non facit ius actoris deterius. si de[2si]2nat seruus @1 esse promissoris uel actio amissa sit, non uideri in eadem causa statum Labeo ait: uel si qui pari loco erat in litigando, coepit esse in duriore, uel loco uel persona mutata: itaque si quis ei qui in foro promissoris conueniri non potest uenditus aut potentiori datus sit, magis esse putat, ut non uideatur in eadem causa sisti. sed et si noxae deditus sit, Ofilius non putat in eadem causa sisti, cum noxae deditione ceteris noxalem actionem peremi putat. @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. Sed alio iure utimur. nam ex preceden-tibus causis non liberatur noxae deditus: perinde enim noxa caput sequitur, ac si uenisset. Si absens sit seruus, pro quo noxalis actio alicui competit: si quidem dominus non negat in sua potestate esse, compellendum putat Uindius uel iudicio eum sisti pro-mittere uel iudicium accipere, aut, si nolit defendere, cauturum, cum primum potuerit, se exhibiturum: sin uero falso neget in sua potestate esse, suscepturum iudicium sine noxae deditione. idque Iulianus scribit et si dolo fecerit, quominus in eius esset potestate. sed si seruus praesens est, dominus abest nec quisquam seruum defendit, ducendus erit iussu praetoris: sed causa cognita domino postea dabitur defensio, ut Pomponius et Uindius scribunt, ne ei absentia sua noceat: ergo et actori actio restituenda est, perempta eo quod ductus seruus in bonis eius esse coepit. @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Si cum usufructuario noxali iudicio age-tur isque seruum non defenderit, denegatur ei per praetorem usus fructus persecutio. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Si cum uno ex dominis noxalis agetur, an pro parte socii satisdare deberet? Sabinus ait non debere: quia quodammodo totum suum hominem defenderet, cui in solidum defendendi necessitas esset, nec auditur, si pro parte paratus sit defendere. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si seruum in eadem causa sistere quidam promiserit et liber factus sistatur: si de ipso controuersia est capi-talium actionum iniuriarumque nomine, non recte sistitur: quia aliter de seruo supplicium et uerberibus de iniuria satisfit, aliter de libero uindicta sumitur uel condemnatio pecu-niaria. quod autem ad ceteras noxales causas pertinet, etiam in meliorem causam uidetur peruenisse. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Sed si statu liberum sisti promissum sit, in eadem causa sisti uidetur, quamuis liber sistatur, quod implicitus ei casus libertatis fuerit. @@@@{1DE EO PER QUEM FACTUM ERIT QUOMINUS QUIS IN @@@@IUDICIO SISTAT}1 @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Aequissimum putauit praetor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti. Fecisse autem dolo malo non tantum is puta-tur, qui suis manibus uel per suos retinuerit, uerum qui alios quoque rogauit ut eum de-tinerent uel abducerent, ne iudicio sistat, siue scientes siue ignorantes quid esset quod comminisceretur. Dolum autem malum sic accipimus, ut si qui[2s]2 uenienti ad iudicium ali-quid pronuntiauerit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non uenire, teneatur @1 [2ex]2 hoc edicto: quamuis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit. Si reus dolo actoris non steterit, non habebit reus aduersus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus esse possit exceptione, si ex stipulatu conueniatur de poena, quod ad iudicium non uenerit. aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam aduersus eum exercebit. Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus praestiterit poenam, ceteri liberantur, cum nihil intersit. Serui nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt. Et heredi datur, sed non ultra annum. aduersus heredem autem hactenus puto dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur. @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. Si actoris seruus domino sciente et cum possit non prohibente dolo fecerit, quo minus in iudicio sistam, Ofilius dandam mihi exceptionem aduersus dominum ait, ne ex dolo serui dominus lucretur. si uero sine uoluntate domini seruus hoc fecerit, Sabinus noxale iudicium dandum ait nec factum serui domino obesse debere nisi hactenus, ut ipso careat: quando ipse nihil deliquit. @@&7Iulianus& libro secundo digestorum. Ex hoc edicto aduersus eum, qui dolo fecit, quo minus quis in iudicium uocatus sistat, in factum actio competit quanti actoris interfuit eum sisti. in quo iudicio deducitur si quid amiserit actor ob eam rem: ueluti si reus tempore dominium rei interim sibi adquirat aut actione liberatus fuerit. Plane si is, qui dolo fecerit, quo minus in iudicio sistatur, soluendo non fuerit, aequum erit aduersus ipsu[2m]2 reum restitutoriam actionem competere, ne propter dolum alienum reus lucrum faciat et actor damno adficiatur. Si et stipulator dolo Titii et promissor dolo Maeui impeditus fuerit, quo minus in iudicio sistatur: uterque aduersus eum, cuius dolo impeditus fuerit, actione in factum experietur. Si et stipulator dolo promissoris et promissor dolo stipula-toris impeditus fuerit quo minus ad iudicium ueniret: neutri eorum praetor succurrere de-bebit, ad utraque parte dolo compensando. Si a fideiussore quinquaginta stipulatus fuero, si in iudicium reus non uenerit, petiturus a reo centum, et dolo malo Sempronii factum fuerit, ne in iudicium reus ueniat: centum a Sempronio consequar. tanti enim mea inter-fuisse uidetur, quia, si uenisset in iudicium, actio mihi centum aduersus reum uel ad-uersus heredem eius competebat, licet fideiussor minorem summam mihi promiserit. @@@@{1SI QUIS CAUTIONIBUS IN IUDICIO SISTENDI CAUSA @@@@FACTIS NON OBTEMPERAUERIT}1 @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Uicena milia passuum in singulos dies dinumerari praetor iubet praeter eum diem, quo cautum promit-titur, et in quem sistere in iudicium oportet. nam sane talis itineris dinumeratio neutri litigatorum onerosa est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quarto ad edictum. Non exigimus reum iudicio sisti, si negotium, propter quod iudicio sisti promisit, fuerit transactum: sed hoc ita, si [2prius]2 id negotium transactum sit, quam sisti oporteret. ceterum si postea transactum est, exceptio doli op[2p]2oni debet: quis enim de poena promissa laborat post negotium transactum? @1 cum etiam transacti negotii exceptionem putauerit quis nocere, quasi etiam de poena trans-actum sit, nisi contrarium specialiter partibus placuerit. Si quis municipalis muneris causa sine suo dolo malo impeditus in iudicio secundum suam promissionem non stetit, aequis-simum est tribui ei exceptionem. Simili modo et si ad testimonium desideratus ad iudicium occurrere non potuit, erit ei subueniendum. Si quis iudicio se sisti promiserit et ualetudine uel tempestate uel ui fluminis prohibitus se sistere non possit, exceptione adiuuatur, nec immerito. cum enim in tali promissione praesentia opus sit, quemadmodum potuit se sistere qui aduersa ualetudine impeditus est? et ideo etiam lex duodecim tabularum, si iudex uel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum. Si non propter ualetudinem mulier non steterit iudicio, sed quod grauida erat, exceptionem ei dandam Labeo ait: si tamen post partum decubuerit, probandum erit quasi ualetudine impeditam. Idem est et si quis furere coeperit: nam qui furore impeditur, ualetudine im-¸peditur. Quod diximus succurri etiam ei, qui tempestate aut ui fluminis prohibitus non uenit, tempestatem sic intellegere debemus, siue maritima siue terrestris sit. tempestatem intellegere debemus talem, quae impedimento sit itineri uel nauigationi. Uis fluminis etiam sine tempestate accipienda est: uim fluminis intellegimus, et si magnitudo eius impedimento sit siue pons solutus sit uel nauigium non stet. Si quis tamen cum posset non incidere in tempestatem uel in fluminis uim, si ante profectus esset uel tempore oportuno nauigasset, ipse se artauerit: numquid exceptio ei minime prosit? quod quidem causa cognita erit statuendum. nam neque sic artandus sit, ut possit ei dici, cur non multo ante profectus est quam dies promissionis ueniret: neque iterum permittendum ei, si quid sit quod ei imputetur, causari tempestatem uel uim fluminis. quid enim si quis, cum Romae esset ipso tempore promissionis [2sis]2tendi, nulla necessitate urguente uoluptatis causa in municipium profectus sit? nonne indignus est, cui haec exceptio patrocinetur? aut quid si tempestas quidem in mari fuit, terra autem iste potuit uenire: uel flumen circumire? aeque dicendum non semper ei exceptionem prodesse: nisi angustiae non patiebantur terra iter metiri uel circumire. cum tamen uel flumen sic abundasset, ut implesset omnem locum, in quo sisti oportuit, uel aliqua fortuita calamitas eundem locum euertit uel praesentiam uenienti peri-culosam fecit, ex bono et aequo et hic exceptio ei accommodanda est. Simili modo ex-ceptio datur ei, qui cum ad iudicium uenire uolebat, a magistratu retentus est, et retentus sine dolo malo ipsius: nam si ipse hoc affectauit uel causam praestitit, non ei proderit ex-ceptio: sed ipsius quidem dolus ei oberit, ceterorum non oberit, qui dolo fecerunt ut re-tineretur. sed si priuatus eum detinuerit, nullo modo ei proderit haec exceptio, @@&7Paulus& libro sexagensimo nono ad edictum. sed actio ei datur aduersus eum qui detinuit in id quod eius interest. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quarto ad edictum. Sed et si quis rei capitalis ante condemnatus iudicio sistere se non potuit, merito huic ignoscitur: rei capitalis con-demnatum accipere debemus, qui morte exilioue coercitus est. dixerit aliquis, quo ergo haec exceptio damnato? sed respondebitur fideiussoribus eius esse necessariam: aut si forte in exilium salua ciuitate abiit, ubi defensori eius exceptio ista proderit. Illud sciendum est eum, qui idcirco non stetit, quia capitis reus factus est, in ea causa esse, ut exceptione uti non possit: damnato enim datur. plane si uinculis uel custodia militari impeditus ideo non stetit, in ea erit causa, ut exceptione utatur. Praeterea si funere quis domestico im-peditus non uenit, debet ei exceptio dari. Item si quis in seruitute hostium fuerit ac per hoc in iudicium non stetit, debet exceptione adiuuari. Quaesitum est an possit conueniri, ne ulla exceptio in promissione deserta iudicio sistendi causa facta obiciatur: et ait Atili-cinus conuentionem istam non ualere. [2sed]2 ego puto conuentionem istam ita ualere, si spe-cialiter causae exception[2u]2m expressae sint, quibus a promissore sponte renuntiatum est. Item quaeritur, si quis, cum iudicio sistendi causa satisdare non deberet, satisdato promi-serit, an fideiussoribus eius exceptio detur. puto interesse, utrum per errorem satisdato promissum est an ex conuentione: si per errorem, dandam fideiussoribus exceptionem: si ex conuentione, minime dandam. nam et Iulianus scribit, si iudicio sistendi causa pluris quam statutum est per ignorantiam promissum fuerit, exceptionem dari debere: si autem ex conuentione tantae summae promissio facta sit, exceptionem pacti conuenti replicatione infirmandam Iulianus ait. @@&7Paulus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si duo rei stipulandi sint et uni debitor iudicio se sisti cum poena promiserit, alter autem impedierit: ita demum exceptio aduersus alterum danda est, si socii sint: ne prosit ei dolus propter societatem. Item si duo rei promittendi sint et unus ad iudicium non uenerit contempta sua promissione iu-dicio sistendi causa facta, actor autem ab altero rem petat, ab altero poenam desertionis: petendo poenam exceptione summouebitur. Aeque si a patre facta fuerit promissio iudicio sistendi gratia ex filii contractu, deinde de re actor egerit cum filio, exceptione summoue-bitur, si cum patre ex eius promissione agat. et contra idem erit, si filius promiserit et actor egerit cum patre de peculio. @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Si is qui fideiussorem dedit ideo non steterit, quod rei publicae causa afuit: iniquum est fideiussorem ob alium neces-sitate sistendi obligatum esse, cum ipsi liberum esset non sistere. @@&7Paulus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si quis seruum in iudicio sisti promiserit uel alium qui in aliena potestate est, isdem exceptionibus utitur, quibus si pro libero uel patre familias fideiussit, praeterquam si rei publicae causa abesse diceretur ser-uus: nam seruus rei publicae causa abesse non potest. praeter hanc autem exceptionem ceterae, quia communes sunt, tam in libero homine quam in seruo locum habent. @@&7Gaius& libro uicensimo nono ad edictum prouinciale. Et si post tres aut quin-que pluresue dies, quam iudicio sisti se reus promisit, secum agendi potestatem fecerit nec @1 actoris ius ex mora deterius factum sit, consequens est dici defendi eum debere per ex-ceptionem. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si seruus iudicio se sisti promittat, non committitur stipulatio neque in eum neque in fideiussores eius. Si plurium seruorum nomine iudicio sistendi causa una stipulatione promittatur, poenam quidem in-tegram committi, licet unus status non sit, Labeo ait, quia uerum sit omnes statos non esse: uerum si pro rata unius offeratur poena, exceptione doli usurum eum, qui ex hac stipulatione conuenitur. @@&7Paulus& libro primo ad Plautium. Si eum iudicio sisti promisero, qui iam tempore liberatus esse dicebatur, quia iam actione forte non tenebatur: actio in me danda est, ut uel exhibeam eum uel defendam, ut ueritas inquiratur. Homo sisti promissus ante diem dolo promissoris periit: certo iure utimur non ante poenam peti posse, quam dies uenerit: tota enim stipulatio in diem collata uidetur. Qui iniuriarum acturus est, stipulatus erat ante litem contestatam ut aduersarius suus iudicio sistat: commissa stipulatione mor-tuus est. non competere heredi eius ex stipulatu actionem placuit, quia tales stipulationes propter rem ipsam darentur, iniuriarum autem actio heredi non competit. quamuis enim haec stipulatio iudicio sistendi causa facta ad heredem transeat, tamen in hac causa danda non est: nam et defunctus si uellet omissa iniuriarum actione ex stipulatu agere, non per-mitteretur ei. idem dicendum esse et si is, cum quo iniuriarum agere uolebam, stipula-tione tali commissa decesserit: nam non competit mihi aduersus heredem eius ex stipulatu actio, et hoc Iulianus scribit. secundum quod et si fideiussores dati erant, minime dabitur in eos actio mortuo reo. idem Pomponius, si non post longum tempus decesserit: quia si ad iudicium uenisset, litem cum eo con[2te]2stari a[2c]2tor potuisset. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si quis quendam in iudicio sisti promiserit, in eadem causa eum debet sistere. in eadem autem causa sistere hoc est ita sistere, ut actori persecutio loco deteriori non sit, quamuis exactio rei possit esse difficilior. licet enim difficilior exactio sit, tamen dicendum est uideri in eadem causa eum stetisse: nam et si nouum aes alienum contraxisset uel pecuniam perdidisset, uidetur tamen in eadem causa stetisse: ergo et qui alii iudicatus sistitur, in eadem causa stare uidetur. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Qui autem nouo priuilegio utitur, non uidentur in eadem causa sisti. Illud tenendum est, quod aestimationem eius quod intersit agentis ad illud tempus referendum est, quo sisti debuit, non ad id, quo agitur, quamuis desierit eius interesse. ¸@@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. Quotiens seruus iudicio sistendi causa ut ipse litigaturus uel ab alio stipulatur uel ipse promittit: nec committitur stipulatio nec fideiussores tenentur, quia seruus conueniri uel conuenire non potest. @1 @@&7Neratius& libro secundo membranarum. Si procurator ita stipulatus est, ut sistat dumtaxat eum quem stipularetur, non etiam poenam si status non esset stipularetur: propemodum nullius momenti est ea stipulatio, quia procuratoris, quod ad ipsius utili-tatem pertinet, nihil interest sisti. sed cum alienum negotium in stipulando egerit, potest defendi non procuratoris, sed eius cuius negotium gesserit utilitatem in ea re spectandam esse: ut quantum domini litis interfuit sisti, tantum ex ea stipulatione non stato reo pro-curatori debeatur. eadem et fortius adhuc dici possunt, si procurator ita stipulatus esset 'quanti ea res erit': ut [2hanc]2 conceptionem uerborum non ad ipsius, sed ad domini utili-tatem relatam interpretemur. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Si tutor iudicio sisti promiserit e[2t]2 stipulationi non obtemperauerit, et interea pupillus adoleuerit aut mortem obierit aut etiam abs[2t]2entus sit hereditate: denegabitur ex stipulatu actio. nam et ipsius rei, quae petebatur, si tutor iudicatus fuerit et eorum quid acciderit, non esse dandam in eum actionem iudi-cati probatum est. @@@@{1DE FERIIS ET DILATIONIBUS ET DIUERSIS TEMPORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto de omnibus tribunalibus. Ne quis messium uindemia-rumque tempore aduersarium cogat ad iudicium uenire, oratione diui Marci exprimitur, quia occupati circa rem rusticam in forum conpellendi non sunt. Sed si praetor aut per igno-rantiam uel socordiam euocare eos perseuerauerit hique sponte uenerint: si quidem senten-tiam dixerit praesentibus illis et sponte litiga[2n]2tibus, sententia ualebit, tametsi non recte fecerit qui eos euocauerit: sin uero, cum abesse perseuerauerint, sententiam protulerit etiam absentibus illis, consequens erit dicere sententiam nullius esse momenti (neque enim prae-toris factum iuri derogare oport[2et]2): et citra appellationem igitur sententia infirmabitur. Sed excipiuntur certae causae, ex quibus cogi poterimus et per id temporis, cum messes uin-demiaeque sunt, ad praetore[2m]2 uenire: scilicet si res tempore peritura sit, hoc est si dilatio actionem sit peremptura. Sane quotiens res urguet, cogendi quidem sumus ad praetorem uenire, uerum ad hoc tantum cogi aequum est ut lis contestetur, et ita ipsis uerbis ora-tionis exprimitur: denique alterutro recusante post litem contestatam litigare dilationem oratio concessit. @@&7Idem& libro quinto ad edictum. Eadem oratione diuus Marcus in senatu reci-tata effecit de aliis speciebus praetorem adiri etiam diebus feriaticis: ut puta ut tutores au[2t cura]2tores dentur: ut offici admoneantur cessantes: excusationes allegentur: alimenta constituantur: aetates probentur: uentris nomine in possessionem mittatur, uel rei seruandae causa, uel legatorum fideiue commissorum, uel damni infecti: item de testamentis exhi-bendis: ut curator detur bonorum eius, cui an heres exstaturus sit incertum est: aut de @1 alendis liberis parentibus patronis: aut de adeunda suspecta hereditate: aut ut aspectu atrox iniuria aestimetur: uel fideicommissaria libertas praestanda. @@&7Idem& libro secundo ad edictum. Solet etiam messis uindemiarumque tempore ius dici de rebus quae tempore uel morte periturae sunt. morte: ueluti furti: damni in-iuriae: iniuriarum atrocium: qui de incendio ruina naufragio rate naue expugnata rapuisse dicuntur: et si quae similes sunt. item si re[2s]2 tempore periturae sunt aut actionis dies exi-turus est. @8 Liberalia quoque iudicia omni tempore finiuntur. @8 Item in eum, qui quid nundi-narum nomine aduersus communem utilitatem acceperit, omni tempore ius dicitur. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Praesides prouinciarum ex consuetudine cu-iusque loci solent messis uindemiarumque causa tempus statuere. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Pridie kalendas Ianuarias magistratus neque ius dicere, sed nec sui potestatem facere consuerunt. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si feriatis diebus fuerit iudi-catum, lege cautum est, ne his diebus iudicium sit nisi ex uoluntate partium, et quod aliter aduersus ea iudicatum erit ne quis iudicatum facere neue soluere debeat, neue quis ad quem de ea re in ius aditum erit iudicatum facere cogat. @@&7Idem& libro primo de officio consulis. Oratione quidem diui Marci amplius quam semel non esse dandam instrumentorum dilationem expressum est: sed utilitatis liti-gantium gratia causa cognita et iterum dilatio tam ex eadem quam ex alia prouincia se-cundum moderamen locorum impertiri solet, et maxime si aliquid inopinatum emergat. illud uidendum, si defunctus acceperit aliquam dilationem propter instrumenta, an successori quoque eius dari debeat, an uero, quia iam data est, amplius dari non possit? et magis est, ut et hic causa cognita dari debeat. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. More Romano dies a media nocte incipit et sequentis noctis media parte finitur. itaque quidquid in his uiginti quat[2t]2uor horis, id est duabus dimidiatis noctibus et luce media, actum est, perinde est, quasi quauis hora lucis actum esset. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Diuus Traianus Minicio Natali rescripsit ferias a forensibus tantum negotiis dare uacationem, ea autem, quae ad [2di]2sci-plinam militarem pertinent, etiam feriatis diebus peragenda: inter quae custodiarum quoque cognitionem esse. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. In pecuniariis causis omni[2bu]2s dilatio sin-gulis causis plus semel tribui non potest: in capitalibus autem reo tres dilationes, accusa-tori duae dari possunt: sed utrumque causa cognita. @@@@{1DE EDENDO}1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Qua quisque actione agere uolet, eam edere debet: nam aequissimum uidetur eum qui acturus est edere actionem, ut proinde sciat reus, utrum cedere an contendere ultra debeat, et, si contendendum putat, ueniat in- @1 structus ad agendum cognita actione qua conueniatur. Edere est etiam copiam describendi facere: uel in libello complecti et dare: uel dictare. eum quoque edere Labeo ait, qui pro-ducat aduersarium suum ad album et demonstret quod dictaturus e[2s]2t uel id dicendo, quo uti uelit. Editiones sine die et consule fieri debent, ne quid excogi[2t]2etur edito die et con-sule et praelato die fiat. diem autem et consulem excepit praetor quo instrumentum con-scriptum est, non in quem solutio concepta est: nam dies solutionis sicuti summa pars est stipulationis. rationes tamen cum die et consule edi debent, quoniam accepta et data non alias possunt apparere, nisi dies et consul fuerit editus. Edenda sunt omnia, quae quis apud iudicem editurus est: non tamen ut et instrumenta, quibus quis usurus non est, compel-latur edere. @8 Edere non uidetur qui stipulationem totam non edidit. @8 Eis, qui ob aetatem uel rusticitatem uel ob sexum lapsi non ediderunt uel ex alia iusta causa, subuenietur. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Si legatum petatur, non iubet praetor uerba testamenti edere: ideo fortasse, quia heredes solent habere exemplum testamenti. @@&7Mauricianus& libro secundo de poenis. Senatus censuit, ne quisquam eorum, a quibus quid fisco petetur, alia instrumenta delatori cogatur edere, quam quae ad eam causam pertinerent, ex qua se deferre professus est. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Praetor ait: 'Argentariae mensae exercitores rationem, quae ad se pertinet, edent adiecto die et consule'. Huius edicti ratio aequis-sima est: nam cum singulorum rationes argentarii conficiant, aequum fuit id quod mei causa confecit meum quoda[2m]2modo instrumentum mihi edi. Sed et filius familias continetur his uerbis, ut uel ipse cogatur edere: an et pater, quaeritur. Labeo scribit pa-trem non cogendum, nisi sciente eo argentaria exercetur: sed recte Sabinus respondit tunc ¸id admittendum, cum patri quaestum refert. Sed si seruus argentariam faciat (potest enim), si quidem uoluntate domini fecerit, compellendum dominum edere ac perinde in eum dan-dum est iudicium, ac si ipse fecisset. sed si inscio domino fecit, satis esse dominum iurare eas se rationes non habere: si seruus peculiarem f[2ac]2iat argentariam, dominus de peculio uel de in rem uerso tenetur: sed si dominus habet rationes nec edit, in solidum tenetur. Etiam is qui desit argentariam facere, ad editionem compellitur. @8 Sed ibi quis com-pellitur edere, ubi argentariam exercuit, [2et]2 hoc est constitutum. quod si instrumentum ar-gentariae in alia prouincia habeat, in alia administrauerit, ibi puto cogendum edere, ubi argent[2a]2riam exercuit: hoc enim primum deliquit, quod alio instrumentum transtulit. quod si in alio loco argentariam exercet, alibi autem ad editionem compelletur, minime hoc facere cogitur: nisi descriptum uelis ubi de ea re agitur eum tibi dare, tuis uidelicet sumptibus: @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. spatiumque ad perferendas eas tribuendum est. @1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Si quis ex argentariis, ut plerique eorum, in uilla habeat instrumentum uel in horreo: aut ad locum te perducet aut descriptas ra-tiones dabit. Cogentur et successores argentarii edere rationes. quod si plures sunt heredes et unus habeat, solus ad editionem compelletur: sed si omnes habeant et unus ediderit, omnes ad editionem compellendi sunt. quid enim si humilis et deploratus unus edidit, ut dubitare quis merito de fide editionis possit? ut igitur comparari rationes possint, etiam ceteri edere debent aut certe unius editioni subscribere. hoc idem erit et si plures fuerint argentarii, a quibus editio desideratur. nam et si plures tutores tutelam administrauerunt simul, aut omnes edere debent aut unius editioni subscribere. Exigitur autem ab aduer-sario argentarii iusiurandum non calumniae causa postulare edi sibi: ne forte uel super-uacuas rationes uel quas habet edi sibi postulet uexandi argent[2a]2rii causa. Rationem autem esse Labeo ait ultro citro dandi accipiendi, credendi, obligandi soluendi sui causa negotia-tionem: nec ullam rationem nuda dumtaxat solutione debiti incipere. nec si pignus acce-perit aut mandatum, compellendum edere: hoc enim extra rationem esse. sed et quod solui constituit, argentarius edere debet: nam et hoc ex argentaria uenit. Ex hoc edicto in id quod interfuit actio competit: unde apparet ita demum tenere hoc edictum, si ad eum per-tineat. pertinere autem uidetur ad me ratio, si modo eam tractaueris me mandante. sed si procurator meus absente me mandauerit, an mihi edenda sit, quasi ad me pertineat? et magis est ut edatur. procuratori quoque meo edendam rationem, quam mecum habet, non dubito, quasi ad eum pertineat: et cauturum de rato, si mandatum ei non sit. Si initium tabularum habet diem, in quibus Titii ratio scripta est, postmondum mea sine die et consule, etiam mihi edendus est dies et consul: communis enim omnis rationis est prae-positio diei et consulis. Edi autem est uel dictare uel tradere libellum uel codicem pro-ferre. Praetor ait: 'Argentario eiue, qui iterum edi postulabit, causa cognita edi iubebo'. Prohibet argentario edi illa ratione, quod etiam ipse instructus esse potest instrumento suae professionis: et absurdum est, cum ipse in ea sit causa, ut edere debeat, ipsum petere ut edatur ei. an nec heredi argentarii edi ratio debeat, uidendum: et si quidem instrumentum argentariae ad eum peruenit, non debet ei edi, si minus, edenda est ex causa. nam et ipsi argentario ex causa ratio edenda est: si naufragio uel ruina uel incendio uel alio simili casu rationes perdidisse probet aut in longinquo habere, ueluti trans mare. Nec iterum postulanti edi praetor iubet, nisi ex causa: @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. ueluti si peregre habere quod primum editum est doceat: uel minus plene editum: uel eas rationes, quas casu maiore, non uero negle-gentia perdiderit, nam si eo casu amisit, cui ignosci debeat, ex integro edi iubebit. Haec uox iterum duas res significat: alteram, qua demonstraretur tempus secundum, quod Graeci $DEU/TERON& dicunt: alteram, quae ad insequentia quoque tempora pertinet, quae Graece dicitur @1 $PA/LIN,& quod ita accipitur 'quotiens opus erit'. nam potest fieri ut bis editam sibi rationem quis perdiderit: ut uerbum iterum pro saepius accipiatur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Ubi exigitur argentarius rationes edere, tunc punitur, cum dolo malo non exhibet: sed culpam non praestabit nisi dolo proximam. dolo malo autem non edidit et qui malitiose edidit et qui in totum non edidit. Is autem, qui in hoc edictum incidit, id praestat, quod interfuit mea rationes edi, cum decerneretur a praetore, non quod hodie interest: et ideo licet interesse desiit uel minoris uel pluris interesse coepit, locum actio non habebit neque augmentum neque deminutionem. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Quaedam sunt personae, quas rationes nobis edere oportet nec tamen a praetore per hoc edictum compelluntur. ueluti cum procurator res rationesue nostras administrauit, non cogitur a praetore per metum in factum actionis rationes edere: scilicet quia id consequi possumus per mandati actionem. et cum dolo malo socius negotia gessit, praetor per hanc clausulam non interuenit: est enim pro socio actio. sed nec tutorem cogit praetor pupillo edere rationes: sed iudicio tutelae solet cogi edere. Nihil interest, si successores aut pater aut dominus argentarii eiusdem fuerunt professionis: quia cum in locum et in ius succedant argentarii, partibus eius fungi debent. is autem, cui argentarius rationes suas legauit, non uidebitur contineri, quia iuris successor his uerbis significatur: non magis, quam si ei uiuus eas donasset. sed nec heres tenebitur, cum nec possideat nec dolo malo fecerit: sed si ei, antequam eas legatario traderet, renuntiatum fuerit, ne ante eas tradat, tenebitur quasi dolo fecerit: item antequam eas tradat, tenebitur. quod si nihil dolo fecerit, causa cognita legatarius cogendus est edere. Nummularios quo-que non esse iniquum cogi rationes edere Pomponius scribit: quia et hi nummularii sicut argentarii rationes conficiunt, quia et accipiunt pecuniam et erogant per partes, quarum probatio scriptura codicibusque eorum maxime continetur: et frequentissime ad fidem eorum decurritur. Ceterum omnibus postulantibus et iurantibus non calumniae causa petere rationes, quae ad se pertineant, edi iubet. Ad nos enim pertinet non tantum cum ipsi contraximus uel successimus ei qui contraxit, sed etiam si is qui in nostra potestate est contraxit. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Argentarius rationes edere iube-tur: nec interest cum ipso argentario controuersia sit an cum alio. Ideo autem argentarios tantum neque alios ullos absimiles eis edere rationes cogit, quia officium eorum atque mi-nisterium publicam habet causam et haec principalis eorum opera est, ut actus sui rationes diligenter conficiant. Edi autem ratio ita intellegitur, si a capite edatur, nam ratio ni[2si a capite]2 inspiciatur, intellegi non potest: scilicet ut non totum cuique codicem rationum to-tasque membranas inspiciendi describendique potestas fiat, sed ut ea sola pars rationum, quae ad instruendum aliquem pertineat, inspiciatur et describatur. Cum autem in id actio competit, quanti agentis intersit editas sibi rationes esse: eueniet, ut, siue quis condemnatus sit siue quod petierit non optinuerit eo, quod non habuerit rationes ex quibus causam suam @1 tueri possit, id ipsum, quod ita perdiderit, hac actione consequatur. sed an hoc procedat uideamus: nam si apud hunc iudicem, qui inter eum et argentarium iudicat, potest probare se illo iudicio, quo uictus est, uincere potuisse, poter[2a]2t et tunc probare: et si non probauit aut probantem iudex non curauit, de s[2e]2 ipso aut de iudice queri debet. sed non ita est. fieri enim potest, ut nunc, rationes uel ipso edente uel alio modo nanctus, aut aliis instru-¸mentis uel testibus, quibus illo tempore aliqua ex causa uti non potuit, possit probare po-tuisse se uincere. sic enim et de cautione subrepta aut corrupta competit condictio et damni iniuriae actio: quia quod ante non potuimus intercepta cautione probare et ob id amisimus, hoc nunc aliis instrumentis aut testibus, quibus tum uti non potuimus, probare possumus. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Exempla instrumentorum etiam sine subscriptione edentis edi posse receptum est. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Feminae remotae uidentur ab officio argentarii, cum ea opera uirilis sit. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Haec actio neque post annum neque in heredem nisi ex suo facto dabitur. heredi autem dabitur. @@@@{1DE PACTIS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Huius edicti aequitas naturalis est. quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea quae inter eos placuerunt seruare? Pactum autem a pactione dicitur (inde etiam pacis nomen appellatum est) et est pactio duorum pluriumue in idem placitum [2et]2 consensus. Conuentionis uerbum generale est ad omnia per-tinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt qui inter se agunt: nam sicuti conuenire dicuntur qui ex diuersis locis in unum locum colliguntur et ueniunt, ita et qui ex diuersis animi motibus in unum consentiunt, id est in unam sententiam de-currunt. adeo autem conuentionis nomen generale est, ut eleganter dicat Pedius nullum esse contractum, nullam obligationem, quae non habeat in se conuentionem, siue re siue uerbis fiat: nam et stipulatio, quae uerbis fit, nisi habeat consensum, nulla est. Sed con-uentionum pleraeque in aliud nomen transeunt: ueluti in emptionem, in locationem, in pignus uel in stipulationem. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Labeo ait conuenire posse uel re: uel per epistulam uel per nuntium inter absentes quoque posse. sed etiam tacite consensu con-uenire intellegitur: et ideo si debitori meo reddiderim cautionem, uidetur inter nos con-uenisse ne peterem, profuturamque ei conuentionis exceptionem placuit. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Postquam pignus uero debitori reddatur, si pecunia soluta non fuerit, debitum peti posse dubium non est, nisi specialiter contrarium actum esse probetur. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Item quia conuentiones [2et]2iam [2t]2acite ualent, placet in urbanis habitationibus locandis inuecta illata pignori esse locatori, etiamsi nihil @1 nominatim conuenerit. @8 Secundum haec et mutus pacisci potest. @8 Huius rei argumentum etiam stipulatio dotis causa facta est: nam ante nuptias male petitur, quasi si hoc expres-sum fuisset, et nuptiis non secutis ipso iure euanescit stipulatio. idem Iuliano placet. Ex facto etiam consultus, cum conuenisset, ut donec usurae soluerentur sors non pet[2ere]2tur, et stipulatio pure concepta fuisset, condicionem inesse stipulationi, atque si hoc expressum fuisset. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Conuentionum autem tres sunt species. aut enim ex publica causa fiunt aut ex priuata: priuata aut legitima aut iuris gentium. publica conuentio est, quae fit per pacem, quotiens inter se duces belli quaedam paciscuntur. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Legitima conuentio est quae lege aliqua con-firmatur. et ideo interdum ex pacto actio nascitur uel tollitur, quotiens lege uel senatus consulto adiuuatur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Iuris gentium conuentiones quaedam actiones pariunt, quaedam exceptiones. Quae pariunt actiones, in suo nomine non stant, sed transeunt in proprium nomen contractus: ut emptio uenditio, locatio conductio, socie-tas, commodatum, depositum et ceteri similes contractus. Sed et si [2i]2n alium contractum res non transeat, subsit tamen causa, eleganter Aristo Celso respondit esse obligationem. ut puta dedi tibi rem ut mihi aliam dares, dedi ut aliquid facias: hoc $S3UNA/LLAGMA& esse et hinc nasci ciuilem obligationem. et ideo puto recte Iulianum a Mauriciano reprehensum in hoc: dedi tibi Stichum ut Pamphilum manumittas: manumissisti: euictus est Stichus. Iu-lianus scribit in factum actionem a praetore dandam: ille ait ciuilem incerti actionem, id est praescriptis uerbis sufficere: esse enim contractum, quod Aristo $S3UNA/LLAGMA& dicit, unde haec nascitur actio. Si ob maleficium ne fiat promissum sit, nulla est obligatio ex hac con-uentione. Sed cum nulla subest causa, propter conuentionem hic constat non posse con-stitui obligationem: igitur nuda pactio obligationem non parit, sed parit exceptionem. Quin immo interdum format ipsam actionem, ut in bonae fidei iudiciis: solemus enim dicere pacta conuenta inesse bonae fidei iudiciis. sed hoc sic accipiendum est, ut si quidem ex continenti pacta subsecuta sunt, etiam ex parte actoris insint: si ex interuallo, non inerunt, nec ualebunt, si agat, ne ex pacto actio nascatur. ut puta post diuortium conuenit, ne tem-pore statuto dilationis dos reddatur, sed statim: hoc non ualebit, ne ex pacto actio nasca-tur: idem Marcellus scribit. et si in tutelae actione conuenit, ut maiores quam statutae sunt usurae praestentur, locum non habebit, ne ex pacto nascatur actio: ea enim pacta in-sunt, quae legem contractui dant, id est quae in ingressu contractus facta sunt. idem re-sponsum scio a Papiniano, et si post emptionem ex interuallo aliquid extra naturam con-tractus conueniat, ob hanc causam agi ex empto non posse propter eandem regulam, ne ex pacto actio nascatur. quod et in omnibus bonae fidei [2i]2udiciis erit dicendum. sed ex parte rei locum habebit pactum, quia solent et ea pacta, quae postea interponuntur, parere exceptiones. Adeo autem bonae fidei iudiciis exceptiones postea factae, quae ex eodem sunt contractu, insunt, ut constet in emptione ceterisque bonae fidei iudiciis re nondum @1 secuta posse abiri ab emptione. si igitur in totum potest, cur non et pars eius pactione mutari potest? et haec ita Pomponius libro sexto ad edictum scribit. quod cum est, etiam ex parte agentis pactio locum habet, ut et ad actionem proficiat nondum re secuta, eadem ratione. nam si potest tota res tolli, cur non et reformari? ut quodammodo quasi reno-uatus contractus uideatur. quod non insuptiliter dici potest. unde illud aeque non reprobo, quod Pomponius libris lectionum probat, posse in parte recedi pacto ab emptione, quasi repetita partis emptione. sed cum duo heredes emptori exstiterunt, uenditor cum altero pactus est, ut ab emptione recederetur: ait Iulianus ualere pactionem et dissolui pro parte emptionem: quoniam et ex alio contractu paciscendo alter ex heredibus adquirere sibi potuit exceptionem. utrumque itaque recte placet, et quod Iulianus et quod Pomponius. Ait praetor: 'Pacta conuenta, quae neque dolo malo, neque aduersus leges plebis scita senatus consulta [2decreta]2 edicta principum, neque quo fraus cui eorum fiat facta erunt, seruabo.' Pactorum quaedam in rem sunt, quaedam in personam. in rem sunt, quotiens generaliter paciscor ne petam: in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio pe-tam. utrum autem in rem an in personam pactum factum est, non minus ex uerbis quam ex mente conuenientium aestimandum est: plerumque enim, ut Pedius ait, persona pacto inseritur, non ut personale pactum fiat, sed ut demonstretur, cum quo pactum factum est. Dolo malo ait praetor pactum se non seruaturum. dolus malus fit calliditate et fallacia: et ut ait Pedius, dolo malo pactum fit, quotiens circumscribendi alterius causa aliud agitur et aliud agi simulatur. Sed si fraudandi causa pactum factum dicatur, nihil praetor adicit: sed eleganter Labeo ait hoc aut iniquum esse, aut superuacuum. iniquum, si quod semel remisit creditor debitori suo bona fide, iterum hoc conetur destruere: superuacuum, si de-ceptus hoc fecerit, inest enim dolo et fraus. Siue autem ab initio dolo malo pactum factum est siue post pactum dolo malo aliquid factum est, nocebit exceptio propter haec uerba edicti 'neque fiat'. Quod fere nouissima parte pactorum ita solet inseri 'rogauit Titius, spo-¸pondit Maeuius', haec uerba non tantum pactionis loco accipiuntur, sed etiam stipulationis: ideoque ex stipulatu nascitur actio, nisi contrarium specialiter adprobetur, quo[2d]2 non animo stipulantium hoc factum est, sed tantum paciscentium. Si paciscar, ne pro iudicati uel incensarum aedium agatur, hoc pactum ualet. Si paciscar, ne operis noui nuntiationem ex-sequar, quidam putant non ualere pactionem, quasi in ea re praetoris imperium uersetur: Labeo autem distinguit, ut si ex re familiari operis noui nuntiatio sit facta, liceat pacisci, si de re publica, non liceat: quae distinctio uera est. et in ceteris igitur omnibus ad edictum @1 praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet: nam et de furto pacisci lex permittit. Sed et si quis paciscatur, ne depositi agat, secundum Pomponium ualet pactum. item si quis pactus sit, ut ex causa depositi omne periculum praestet, Pomponius ait pactionem ualere nec quasi contra iuris formam factam non esse seruandam. Et generaliter quotiens pactum a iure communi remotum est, seruari hoc non oportet: nec legari, nec iusiurandum de hoc adactum ne quis agat seruan-dum Marcellus libro secundo digestorum scribit: et si stipulatio sit interposita de his, pro quibus pacisci non licet, seruanda non est, sed omnimodo rescindenda. Si ante aditam hereditatem paciscatur quis cum creditoribus ut minus soluatur, pactum ualiturum est. Sed si seruus sit, qui pa[2ci]2scitur, priusquam libertatem et hereditatem apiscatur, quia sub condicione heres scriptus fuerat, non profuturum pactum Uindius scribit: Marcellus autem libro octauo decimo digestorum et suum heredem et seruum necessarium pure scriptos, paciscentes priusquam se immisceant putat recte pacisci, quod uerum est. idem et in ex-traneo herede: qui si mandatu creditorum adierit, etiam mandati putat eum habere actio-nem. sed si quis, ut supra rettulimus, in seruitute pactus est, negat Marcellus, quoniam non solet ei proficere, si quid in seruitute egit, post libertatem: quod in pacti exceptione admittendum est. sed an uel doli ei prosit exceptio, quaeritur. Marcellus in similibus spe-ciebus licet antea dubitauit, tamen admisit: ut puta filius familias heres institutus pactus est cum creditoribus et emancipatus adiit hereditatem: et dicit doli eum posse uti exceptione. idem probat, et si filius uiuo patre cum creditoribus paternis pactus sit: nam et hic doli exceptionem profuturam. immo et in seruo doli exceptio non est respuenda. Hodie tamen ita demum pactio huiusmodi creditoribus obest, si conuenerint in unum et communi con-sensu declarauerint, quota parte debiti contenti sint: si uero dissentiant, tunc praetoris partes necessariae sunt, qui decreto suo sequetur maioris partis uoluntatem. @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Maiorem esse partem pro modo debiti, non pro numero personarum placuit. quod si aequales sint in cumulo debiti, tunc plurium numerus creditorum praeferendus est. in numero autem pari creditorum auctoritatem eius sequetur praetor, qui dignitate inter eos praecellit. sin autem omnia undique in unam aequalitatem concurrant, humanior sententia a praetore eligenda est. hoc enim ex diui Marci rescripto colligi potest. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Si plures sint qui eandem actionem habent, unius loco habentur. ut puta plures sunt rei stipulandi uel plures argen-tarii, quorum nomina simul facta sunt: unius loco numerabuntur, quia unum debitum est. et cum tutores pupilli creditoris plures conuenissent, unius loco numerantur, quia unius pupilli nomine conuenerant. nec non et unus tutor plurium pupillorum nomine unum de-bitum praetendentium si conuenerit, placuit unius loco esse. nam difficile est, ut unus homo duorum uicem sustineat. nam nec is, qui plures actiones habet, aduersus eum, qui unam @1 actionem habet, plurium personarum loco accipitur. Cumulum debiti et ad plures summas referemus, si uni forte minutae summae centum aureorum debeantur, alii uero una summa aureorum quinquaginta: nam in hunc casum spectabimus summas plures, quia illae excedunt in unam summam coadunatae. Summae autem applicare debemus etiam usuras. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Rescriptum autem diui Marci sic loqui-tur, quasi omnes creditores debeant conuenire. quid ergo si quidam absentes sint? num exemplum praesentium absentes sequi debeant? sed an et priuilegiariis absentibus haec pactio noceat, eleganter tractatur: si modo ualet pactio et contra absentes. et repeto ante formam a diuo Marco datam diuum Pium rescripsisse fiscum quoque in his casibus, in quibus hypothecas non habet, et ceteros priuilegiarios exemplum creditorum sequi oportere. haec enim omnia in his creditoribus, qui hypothecas non habent, conseruanda sunt. Si pacto subiecta sit poenae stipulatio, quaeritur, utrum pacti exceptio locum habeat an ex stipulatu actio. Sabinus putat, quod est uerius, utraque uia uti posse prout elegerit qui stipulatus est: si tamen ex causa pacti exceptione utatur, aequum erit accepto eum sti-pulationem ferre. Plerumque solemus dicere doli exceptionem subsidium esse pacti ex-ceptionis: quosdam denique, qui exceptione pacti uti non possunt, doli exceptione usuros et Iulianus scribit et alii plerique consentiunt. ut puta si procurator meus paciscatur, ex-ceptio doli mihi proderit, ut Trebatio uidetur, qui putat, sicuti pactum procuratoris mihi nocet, ita et prodesse, @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. quia et solui ei potest. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Nam et nocere constat, siue ei mandaui ut pacisceretur, siue omnium rerum mearum procurator fuit: ut et Puteolanus libro primo adsessoriorum scribit: cum placuit eum etiam rem in iudicium deducere. @@[2&7Paulus&]2 libro tertio ad edictum. Sed si tantum ad actionem procurator factus sit, conuentio facta domino non nocet, quia nec solui [2ei]2 possit. Sed si in rem suam datus sit procurator, loco domini habetur: et ideo seruandum erit pactum conuentum. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Item magistri societatium pactum et prodesse et obesse constat. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Tutoris quoque, ut scribit Iulianus, pactum pupillo prodest. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Si cum emptore hereditatis pactum sit factum et uenditor hereditatis petat, doli exceptio nocet. nam ex quo rescriptum est a diuo Pio utiles actiones emptori hereditatis dandas, merito aduersus uenditorem hereditatis ex-ceptione doli debitor hereditarius uti potest. Sed et si inter dominum rei uenditae et emptorem conuenisset, ut homo qui emptus erat redderetur, ei qui pro domino rem uen-didit peten[2ti]2 pretium doli exceptio nocebit. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Si tibi decem dem et paciscar, ut uiginti mihi debeantur, non nascitur obligatio ultra decem: re enim non potest obligatio contrahi, nisi quatenus datum sit. Quaedam actiones per pactum ipso iure tolluntur: ut iniuriarum, item furti. De pignore iure honorario nascitur ex pacto actio: tollitur autem per exceptionem, @1 quotiens paciscor ne petam. Si quis paciscatur, ne a se petatur, sed ut ab herede petatur, heredi exceptio non proderit. Si pactus sim, ne a me neue a Titio petatur, non proderit Titio, etiamsi heres extiterit, quia ex post facto id confirmari non potest. hoc Iulianus scribit in patre, qui pactus erat, ne a se neue a filia peteretur, cum filia patri heres exti-tisset. Pactum conuentum cum uenditore factum si in rem constituatur, secundum plurium sententiam et emptori prodest, et hoc iure nos uti Pomponius scribit: secundum Sabini autem sententiam etiam si in personam conceptum est, et in emptorem ualet: qui hoc esse existimat et si per donationem successio facta sit. Cum possessor alienae hereditatis pactus est, heredi, si euicerit, neque nocere neque prodesse plerique putant. Filius seruusue si paciscantur, ne a patre dominoue petatur, @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. siue de eo paciscantur, quod cum ipsis, siue de eo, quod cum patre dominoue contractum est, ¸@@&7Paulus& libro tertio ad edictum. adquirent exceptionem. idem est et in his, qui bona fide seruiunt. item si filius familias pactus fuerit ne a se petatur, proderit ei, et patri quoque, si de peculio conueniatur @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. uel de in rem uerso, si quasi defensor filii, si hoc maluerit, conueniatur, @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. et heredi patris uiuo filio: post mortem uero filii nec patri nec heredi eius, quia personale pactum est. Quod si seruus, ne a se peteretur, pactus fuerit, nihil ualebit pactum: de doli exceptione uideamus. et si in rem paciscatur, proderit domino et heredi eius pacti conuenti exceptio: quod si in personam pactum con-ceptum est, tunc domino doli superest exceptio. Nos autem his, qui in nostra potestate sunt, paciscendo prodesse non possumus: sed nobis id profuturum, si nomine eorum con-ueniamur, Proculus ait: quod ita recte dicitur, si in paciscendo id actum sit. ceterum si paciscar, ne a Titio petas, deinde actionem aduersus me nomine eius instituas, non est danda pacti conuenti exceptio: nam quod ipsi inutile est, nec defensori competit. Iulianus quoque scribit, si pater pactus sit ne a se neue a filio petatur, magis est ut pacti exceptio filio familias danda non sit, sed doli prosit. Filia familias pacisci potest, ne de dote agat, cum sui iuris esse coeperit. Item filius familias de eo, quod sub condicione legatum est, recte paciscetur. [2In]2 his, qui eiusdem pecuniae exactionem habent in solidum uel qui eiusdem pecuniae debitores sunt, quatenus alii quoque prosit uel noceat pacti exceptio, quaeritur. et in rem pacta omnibus prosunt, quorum obligationem dissolutam esse eius qui paciscebatur interfuit. itaque debitoris conuentio fideiussoribus proficiet, @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. nisi hoc actum est, ut dumtaxat a reo non petatur, a fideiussore petatur: tunc enim fideiussor exceptione non utetur. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Fideiussoris autem conuentio nihil proderit reo, quia nihil eius interest a debitore pecuniam non peti. immo nec confideiussoribus proderit. Neque enim quoquo modo cuiusque interest, cum ali[2i]2 conuentio facta prodest, @1 sed tunc demum, cum per eum, cui exceptio datur, principaliter ei qui pactus est pro-ficiat: sicut in reo promittendi et his qui pro [2r]2eo obligati sunt. @@&7Idem& libro tertio ad Plautium. Sed si fideiussor in rem suam spopondit, hoc casu fideiussor pro reo accipiendus est et pactum cum eo factum cum reo factum esse uidetur. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. Idem in duobus reis promittendi et duobus argentariis sociis. Personale pactum ad alium non pertinere, quemadmodum nec ad here-dem, Labeo ait. Sed quamuis fideiussoris pactum reo non prosit, plerumque tamen doli exceptionem reo profuturam Iulianus scribit, @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. uidelicet si hoc actum sit, ne a reo quo-que petatur. idem et in confideiussoribus est. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Si unus ex argentariis sociis cum debitore pactus sit, an etiam alteri noceat exceptio? Neratius Atilicinus Proculus, nec si in rem pactus sit, alteri nocere: tantum enim constitutum, ut solidum alter petere possit. idem Labeo: nam nec nouare alium posse, quamuis ei recte soluatur: sic enim e[2t]2 his, qui in nostra potestate sunt, recte solui quod crediderint, licet nouare non possint. quod est ue-rum. idemque in duobus reis stipulandi dicendum est. Si cum reo ad certum tempus pactio facta sit, ultra neque reo neque fideiussori prodest. quod si sine persona sua reus pepi-gerit, ne a fideiussore petatur, nihil id prodesse fideiussori quidam putant, quamquam id rei intersit: quia ea demum competere ei debeat exceptio, quae et reo. ego didici prodesse fideiussori exceptionem: non sic enim illi per liberam personam adquiri, quam ipsi, qui pactus sit, consuli uidemur. quo iure utimur. Pactus, ne peteret, postea conuenit ut peteret: prius pactum per posterius elidetur, non quidem ipso iure, sicut tollitur stipulatio per stipu-lationem, si hoc actum est, quia in stipulationibus ius continetur, in pactis factum uersatur: et ideo replicatione exceptio elidetur. eadem ratione contingit, ne fideiussoribus prius pactum prosit. sed si pactum conuentum tale fuit, quod actionem quoque tolleret, uelut iniuriarum, non poterit, postea paciscendo ut agere possit, agere: quia et prima actio sublata est et posterius pactum ad actionem parandam inefficax est: non enim ex pacto iniuriarum actio nascitur, sed ex contumelia. idem dicemus et in bonae fidei contractibus, si pactum con-uentum totam obligationem sustulerit, ueluti empti: non enim ex nouo pacto prior obligatio resuscitatur, sed proficiet pactum ad nouum contractum. quod si non ut totum contractum tolleret, pactum conuentum intercessit, sed ut imminueret, posterius pactum potest renouare primum contractum. quod et in specie dotis actionis procedere potest. puta pactam mu-lierem, ut praesenti die dos redderetur, deinde pacisci, ut tempore ei legibus dato dos reddatur: incipiet dos redire ad ius suum. nec dicendum est deteriorem condicionem dotis fieri per pactum: quotiens enim ad ius, quod lex naturae eius tribuit, de dote actio redit, @1 non fit causa dotis deterior, sed formae suae redditur. haec et Scaeuolae nostro placuerunt. Illud nulla pactione effici potest, ne dolus praestetur: quamuis si quis paciscatur ne depo-siti agat, ui ipsa id pactus uideatur, ne de dolo agat: quod pactum proderit. Pacta, quae turpem causam continent, non sunt obseruanda: ueluti si paciscar ne furti agam uel iniu-riarum, si feceris: expedit enim timere furti uel iniuriarum poenam: sed post admissa haec pacisci possumus. item ne experiar interdicto unde ui, quatenus publicam causam contingit, pacisci non possumus. et in summa, si pactum conuentum a re priuata remotum sit, non est seruandum: ante omnia enim animaduertendum est, ne conuentio in alia re facta aut cum alia persona in alia re aliaue persona noceat. Si cum decem mihi deberes, pepigero, ne a te uiginti petam: in decem prodesse tibi pacti conuenti uel doli exceptionem placet. item si cum uiginti deberes, pepigerim, ne decem petam: efficeretur per exceptionem mihi opponendam, ut tantum reliqua decem exigere debeam. Sed si stipulatus decem aut Stichum de decem pactus sim et petam Stichum aut decem: exceptionem pacti conuenti in totum obstaturam: nam ut solutione et petitione et acceptilatione [2un]2ius rei tota obligatio solue-retur, ita pacto quoque conuento de una re non petenda interposito totam obligationem summoueri. sed si id actum inter nos sit, ne decem mihi, sed Stichus praestetur: possum efficaciter de Sticho agere, nulla exceptione opponenda. idem est et si de Sticho non pe-tendo conuenerit. Sed si generaliter mihi hominem debeas et paciscar, ne Stichum petam: Stichum quidem petendo pacti exceptio mihi opponetur, alium autem hominem si petam, recte agam. Item si pactus, ne hereditatem peterem, singulas res ut heres petam: ex eo, quod pactum erit, pacti conuenti exceptio aptanda erit, quemadmodum si conuenerit ne fundum peterem et usum fructum petam, aut ne nauem aedificiumue peterem et dissolutis his singulas res petam: nisi specialiter aliud actum est. Si acceptilatio inutilis fuit, tacita pactione id actum uidetur, ne peteretur. Seruus [2hereditarius]2 heredi post adituro nominatim pacisci non potest, quia nondum is dominus sit: sed si in rem pactum conuentum factum sit, heredi adquiri potest. @@&7Gaius& libro primo ad edictum pr[2ou]2inciale. Contra iuris ciuilis regulas pacta conuenta rata non habentur: ueluti si pupillus sine tutoris auctoritate pactus sit ne a debi-tore suo peteret, aut ne intra certum tempus ueluti quinquennium peteret: nam nec solui ei sine tutoris auctoritate potest. ex diuerso autem si pupillus paciscatur, ne quod debeat a se peteretur, ratum habetur pactum conuentum: quia meliorem condicionem suam facere ei etiam sine tutoris auctoritate concessum est. Si curator furiosi aut prodigi pactus sit, ¸ne a furioso aut prodigo peteretur, longe utile est curatoris recipi pactiones: sed non contra. Si filius aut seruus pactus sit, ne ipse peteret, inutile est pactum. si uero in rem pacti sunt, id est ne ea pecunia peteretur, ita pactio eorum rata habenda erit aduersus patrem dominumue, si liberam peculii administrationem habeant et ea res, de qua pacti sint, pe-culiaris sit. quod et ipsum non est expeditum: nam cum uerum est, quod Iuliano placet, @1 etiamsi maxime quis administrationem peculii habeat concessam, donandi ius eum non habere: sequitur ut, si donandi causa de non petenda pecunia pactus sit, non debeat ratum haberi pactum conuentum. quod si pro eo ut ita pacisceretur aliquid, in quo non minus uel etiam amplius esset, consecutus fuerit, rata habenda est pactio. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Sin autem dominicam pecuniam credi-derit, quod credendi tempore pactus est ualere Celsus ait. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. In persona tamen filii familias uidendum est, ne aliquando, et si pactus sit ne ageret, ualeat pactio: quia aliquando filius familias habet actionem, ueluti iniuriarum. sed cum propter iniuriam filio factam habeat et pater actionem, quin pactio filii nocitura non sit patri agere uolenti, dubitari non oportet. Qui pecuniam a seruo stipulatus est, quam sibi Titius debebat, si a Titio petat, an ex-ceptione pacti conuenti summoueri et possit et debeat, quia pactus uideatur, ne a Titio petat, quaesitum est. Iulianus ita summouendum putat, si stipulatori in dominum istius serui de peculio actio danda est, id est si iustam causam intercedendi seruus habuit, quia forte tantandem pecuniam Titio debuit: quod si quasi fideiussor interuenit, ex qua causa in peculium actio non daretur, non esse inhibendum creditorem, quo minus a Titio petat: aeque nullo modo prohiberi eum debere, si eum seruum liberum esse credidisset. Si sub condicione stipulatus fuerim a te quod Titius mihi pure deberet: an deficiente condicione si a Titio petam, exceptione pacti conuenti et possim et debeam summoueri? et magis est exceptionem non esse opponendam. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Pacisci contra edictum aedilium omnimodo licet, siue in ipso negotio uenditionis gerendo conuenisset siue postea. @@&7Paulus& libro tertio ad Plautium. Quod dictum est, si cum reo pactum sit, ut non petatur, fideiussori quoque competere exceptionem: propter rei personam placuit, ne mandati iudicio conueniatur. igitur si mandati actio nulla sit, forte si donandi animo fideiusserit, dicendum est non prodesse exceptionem fideiussori. @@&7Celsus& libro primo digestorum. Auus neptis nomine, quam ex filio habebat, dotem promisit et pactus est, ne a se neue a filio suo dos peteretur, si a coherede filii dos petatur, ipse quidem exceptione conuentionis tuendus non erit, filius uero exceptione conuentionis recte utetur. quippe heredi consuli concessum est nec quicquam obstat uni tantum ex heredibus prouidere si heres factus sit, ceteris autem non consuli. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Ius adgnationis non posse pacto repudiari, non magis quam ut quis dicat nolle suum esse, Iuliani sententia est. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Tres fratres Titius et Maeuius et Seia com-munem hereditatem inter se diuiserunt instrumentis interpositis, quibus diuisisse maternam hereditatem dixerunt nihilque sibi commune remansisse cauerunt. sed postea duo de fra-tribus, id est Maeuius et Seia, qui absentes erant tempore mortis matris suae, cognouerunt pecuniam auream a f[2r]2atre suo esse subtractam, cuius nulla mentio instrumento diuisionis continebatur. quaero an post pactum diuisionis de subrepta pecunia fratribus aduersus fra-trem competit actio. Modestinus respondit, si agentibus ob portionem eius, quod subreptum a Titio dicitur, generalis pacti conuenti exceptio his, qui fraudem a Titio commissam igno-rantes transegerunt, obiciatur, de dolo utiliter replicari posse. @1 @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si cum fundum meum possides, conue-nisset mihi tecum, ut eius possessionem Attio traderes: uindicantem eum fundum a te non aliter me conuentionis exceptione excludi debere, quam si aut iam tradidisses, aut si tua causa id inter nos conuenisset et per te non staret quo minus traderes. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt debitori rei publicae a curatore permitti pecunias non posse et, cum Philippensibus remissae essent, reuocandas. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Ius publicum priuatorum pactis mutari non potest. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Ueteribus placet pactionem obscuram uel ambiguam uenditori et qui locauit nocere, in quorum fuit potestate legem apertius con-scribere. @@&7Idem& libro primo responsorum. Tale pactum 'profiteor te non teneri' non in personam dirigitur, sed cum generale sit, locum inter heredes quoque litigantes habebit. Qui prouocaui[2t]2, pactus est intra diem certum pecunia, qua transegerat, non soluta iudicatis se satisfacturum: iudex appellationis nullo alio de principali causa discusso iustam con-uentionem uelut confess[2i]2 sequetur. Post diuisionem bonorum et aeris alieni singuli credi-tores a singulis heredibus non interpositis delegationibus in solidum, ut conuenerat, usuras acceptauerunt: actiones, quas aduersus omnes pro partibus habent, impediendae non erunt, si non singuli pro fide rei gestae totum debitum singulis offerant. Pater, qui dotem pro-misit, pactus est, ut post mortem suam in matrimonio sine liberis defuncta filia portio dotis apud heredem suum fratrem remaneret. ea conuentio liberis a socero postea susceptis et heredibus testamento relictis per exceptionem doli proderit, cum inter contrahentes id actum sit, ut heredibus consulatur et illo tempore, quo pater alios filios non habuit, in fratrem suum iudicium supremum contulisse uideatur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. 'Intra illum diem debiti partem mihi si solueris, acceptum tibi residuum feram et te liberabo.' licet actionem non habet, pacti tamen exceptionem competere debitori constitit. @@&7Idem& libro septimo decimo responsorum. Inter debitorem et creditorem con-uenerat, ut creditor onus tributi praedii pignerati non adgnosceret, sed eius soluendi ne-cessitas debitorem spectaret. talem conuentionem quantum ad fisci rationem non esse ser-uandam respondi: pactis etenim priuatorum formam iuris fiscalis conuelli non placuit. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. In emptionibus scimus, qui[2d]2 praestare debitor debeat quidque ex contrario emptor: quod si in contrahendo aliquid exceptum fuerit, id seruari debebit. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Cum in eo esset pupillus, ut ab hereditate patris abstineretur, tutor cum plerisque creditoribus decidit, ut certam portionem @1 acciperent: idem curatores cum aliis fecerunt. quaero, an et tutor idemque creditor patris eandem portionem retinere debeat. respondi eum tutorem, qui ceteros ad portionem uo-caret, eadem parte contentum esse debere. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Diuisionis placitum nisi traditione uel stipulatione sumat effectum, ad actionem, ut nudum pactum, nulli prodesse poterit. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Pactum inter heredem et lega-tarium factum, ne ab eo satis accipiatur, cum in semestribus relata est constitutio diui Marci seruari in hoc quoque defuncti uoluntatem, ualidum esse constat. nec a legatario remissa heredi satisdatio per pactionem ex paenitentia reuocari debet, cum liceat sui iuris persecutionem aut spem futurae perceptionis deteriorem constituere. @@&7Scaeuola& libro primo digestorum. Emptor praedii uiginti cauerat se solu-turum et stipulanti spoponderat: postea uenditor cauit sibi conuenisse, ut contentus esset tredecim et ut ea intra praefinita tempora acciperet: debitor ad eorum solutionem con-uentus pactus [2est]2, si ea soluta intra praefinitum tempus non essent, ut ex prima cautione ¸ab eo petitio esset. quaesitum est an, cum posteriore pacto satisfactum non sit, omne debitum ex prima cautione peti potest. respondi secundum ea, quae proponerentur, posse. Lucius Titius Gaium Seium mensularium, cum quo rationem Implicitam habebat propter accepta et data, debitorem sibi constituit et ab eo epistulam accepit in haec uerba: 'Ex ratione mensae, quam mecum habuisti, in hunc diem ex contractibus plurimis remanserunt apud me ad mensam meam trecenta octaginta sex et usurae quae competierint. summam aureorum, quam apud me tacitam habes, refundam tibi. si quod instrumentum a te emis-sum, id est scriptum, cuiuscumque summae ex quacumque causa apud me remansit, uanum et pro cancellato habebitur.' quaesitum est, cum Lucius Titius ante hoc chirographum Seio nummulario mandauerat, uti patrono eius trecenta redderet, an propter illa uerba epistulae, quibus omnes cautiones ex quocumque contractu uanae et pro cancellato ut haberentur cautum est, neque ipse neque filii eius eo nomine conueniri possunt. respondi, si tantum ratio accepti atque expensi esset computata, ceteras obligationes manere in sua causa. @@&7Gaius& libro tertio ad legem duodecim tabularum. In traditionibus rerum quodcumque pactum sit, id ualere manifestissimum est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Si quis crediderit pecuniam et pactus sit ut, quatenus facere possit debitor, eatenus agat: an pactum ualeat? et magis est hoc pactum ualere. nec enim improbum e[2s]2t, si quis hactenus desideret conueniri, qua-tenus facultates [2patiuntur]2. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Non impossibile puto in con-tractibus depositi, commodati et locati et ceteris similibus hoc pactum: 'ne facias fu[2rem uel fugiti]2uum seruum meum', hoc est: n[2e]2 sollicites ut fur fiat, ut fugitiuus fiat: ne ita negle-gas seruum, ut fur efficiatur. sicut enim serui corrupti actio locum habet, ita potest etiam haec pactio locum habere, quae ad non corrumpendos seruos pertinet. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad edictum. Si cum te ex causa legati debere @1 pacisci debitori tuo existimas, pactus sit ne ab eo peteres: neque iure ipso liberatur debitor neque petentem summouebit exceptione conuentionis, ut Celsus libro uicensimo scribit. Idem eodem loco scribit, si debitorem tuum iussisti soluere Titio, cui legatum falso debere exi-stimas, et debitor pactus sit cum Titio suo debitore constitu[2to]2: neque tibi aduersus tuum debitorem neque ipsi aduersus suum actionem peremptam @@&7Idem& libro primo opinionum. Epistula, qua quis coheredem sibi aliquem esse cauit, petitionem nullam aduersus possessores rerum hereditariarum dabit. Si inter debi-torem et eum, qui fundum pigneratum a creditore quasi debitoris negotium gereret emerit, placuit ut habita compensatione fructuum solutoque, quod reliquum deberetur, fundus de-bitori restitueretur: etiam heres pacto, quod defunctus fecit, fidem praestare debet. Pactum, ut si quas summas propter tributiones praedii pignori nexi factas creditor soluisset, debitore reciperet, et ut tributa eiusdem praedii debitor penderet, iustum ideoque seruan-dum est. De inofficioso patris testamento acturis, ut eis certa quantitas, quoad uiueret heres, praestaretur, pactus est: produci ad perpetuam praestationem id pactum postulabatur: re-scriptum est neque iure ullo neque aequitate tale desiderium admitti. @@&7Idem& libro quarto opinionum. Sumptus quidem prorogare litiganti honestum est: pacisci autem, ut non quantitas eo nomine expensa cum usuris licitis resti[2tu]2atur, sed pars dimidia eius, quod ex ea lite datum erit, non licet. @@&7Scaeuola& apud &7Iulianum& libro uicensimo secundo digestorum notat. Si pactus sim, ne Stichum, qui mihi debebatur, petam: non intellegitur mora mihi fieri mor-tuoque Sticho puto non teneri reum, qui ante pactum moram non fecerat. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Si debitor sit fructuarius et paciscatur seruus, in quo usum fructum habet, ne ab eo petatur: paciscendo meliorem con-dicionem eius facit. item [2si]2 creditor esset fructuarius et pactus esset, ne peteret, seruus autem fructuarius pacisceretur, ut peteret: beneficio pacti, quod seruus interposuisset, uti-liter ad petitionem admittetur. @@&7Idem& libro sexto ad Minicium. Si conuenerit, ne dominus a colono quid pe-teret, et iusta causa conuentionis fuerit: nihilo minus colonus a domino petere potest. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Qui in futurum usuras a debitore acceperat, tacite pactus uidetur, ne intra id tempus sortem petat. Si ex altera parte in rem, ex altera in personam pactum conceptum fuerit, ueluti ne ego petam uel ne a te pe-tatur: heres meus ab omnibus uobis petitionem habebit et ab herede tuo omnes petere poterimus. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Ab emptione uenditione, locatione con-ductione ceterisque similibus obligationibus qui[2n]2 integris omnibus consensu eorum, qui inter se obligati sint, recedi possit, dubium non est. Aristoni hoc amplius uidebatur, si ea, quae me ex empto praestare tibi oporteret, praestitissem et cum tu mihi pretium deberes, con-uenisset mihi tecum, ut rursus praestitis mihi a te in re uendita omnibus, quae ego tibi praestitissem, pretium mihi non dares tuque mihi ea praestitisses: pretium te debere de-sinere, quia bonae fidei, ad quam omnia haec rediguntur, interpretatio hanc quoque con- @1 uentionem admittit. nec quicquam interest, utrum integris omnibus, in quae obligati esse-mus, conueniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares. illud plane conuen-tione, quae pertinet ad resoluendum id quod actum est, perfici non potest, ut tu quod iam ego tibi praestiti contra praestare mihi cogaris: quia eo modo non tam hoc agitur ut a pristino negotio discedamus, quam ut nouae quaedam obligationes inter nos constituantur. @@&7Paulus& libro tertio regularum. Per quos adquiri nobis stipulatione potest, per eosdem etiam pactis conuentis meliorem condicionem nostram fieri posse placet. @@&7Papirius Iustus& libro octauo constitutionum. Imperator Antoninus Auidio Cassio rescripsit, si creditores parati sint partem ex bonis licet ab extraneo consequi, ra-tionem habendam prius necessariarum personarum, si idoneae sint. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Nemo paciscendo efficere potest, ne sibi locum suum dedicare liceat aut ne sibi in suo sepelire mortuum liceat aut ne uicino inuito praedium alienet. @@&7Furius Anthianus& libro primo ad edictum. Si reus, postquam pactus sit a se non peti pecuniam ideoque coepit id pactum fideiussori quoque prodesse, pactus sit ut a se peti liceat: an utilitas prioris pacti sublata sit fideiussori, quaesitum est. sed uerius est semel adquisitam fideiussori pacti exceptionem ulterius ei inuito extorqueri non posse. @@@@{1DE TRANSACTIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad edictum. Qui transigit, quasi de re dubia et lite incerta neque finita transigit. qui uero paciscitur, donationis causa rem certam et indubitatam liberalitate remittit. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Transactum accipere quis potest non solum, si Aquiliana stipulatio fuerit subiecta, sed et si pactum conuentum fuerit factum, @@&7Scaeuola& libro primo digestorum. Imperatores Antoninus et Uerus ita re-scripserunt: 'Priuatis pactionibus non dubium est non laedi ius ceterorum. quare trans-actione, quae inter heredem et matrem defuncti facta est, neque testamentum rescissum uideri posse neque manumissis uel legatariis actiones suae ademptae. quare quidquid ex testamento petunt, scriptum heredem conuenire debent: qui in transactione hereditatis aut cauit sibi pro oneribus hereditatis, aut si non cauit, non debet neglegentiam suam ad alie-nam iniuriam referre.' Cum transactio propter fideicommissum facta esset et postea co-dicilli reperti sunt: quaero, an quanto minus ex transactione consecuta mater defuncti fuerit ¸quam pro parte sua est, id ex fideicommissi causa consequi debeat. respondit debere. De-bitor, cuius pignus creditor distraxit, cum Maeuio, qui se legitimum creditoris heredem esse iactabat, minimo transegit: postea testamento prolato Septicium heredem esse apparuit. quaesitum est, si agat pigneraticia debitor cum Septicio, an is uti possit exceptione trans-actionis factae cum Maeuio, qui heres eo tempore non fuerit: possitque Septicius pecu-niam, quae Maeuio ut heredi a debitore numerata est, condictione repetere, quasi sub prae- @1 textu hereditatis acceptam. respondit secundum ea quae proponerentur non posse, quia neque cum eo ipse transegit nec negotium Septicii Maeuius gerens accepit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Aquiliana stipulatio omni-modo omnes praecedentes obligationes nouat et peremit ipsaque peremitur per acceptila-tionem: et hoc iure utimur. ideoque etiam legata sub condicione relicta in stipulationem Aquilianam deducuntur. @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Cum Aquiliana stipulatio interponitur, quae ex consensu redditur, lites, de quibus non est cogitatum, in suo statu retinentur. liberalitatem enim captiosam interpretatio prudentium fregit. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. De his con-trouersiis, quae ex testamento proficiscuntur, neque transigi neque exquiri ueritas aliter potest quam inspectis cognitisque uerbis testamenti. @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. Et post rem iudicatam transactio ualet, si uel appellatio intercesserit uel appellare potueris. Si fideiussor conuentus et condemnatus fuisset, mox reus transegisset cum eo, cui erat fideiussor condemnatus: [2an]2 transactio ualeat quaeritur: et puto ualere, quasi omni causa et aduersus reum et aduersus fideiussorem dissoluta. si tamen ipse fideiussor condemnatus transegit, [2etsi]2 transactio [2n]2on peremit rem iudicatam, tamen eo quod datum est releuari rem iudicatam oportet. Usque adeo autem quod datum est etiamsi non proficit ad transactionem, extenuat tamen rem iudicatam, ut inde sit et dictum et rescriptum circa alimentorum transactionem citra praetoris aucto-ritatem factam, ut quod datum est proficiat ad alimenta: ita ut, si quid amplius ex causa alimentorum deberi potest, id praestetur, quod autem datum est, imputetur. @@&7Idem& libro quinto de omnibus tribunalibus. Cum hi, quibus alimenta relicta erant, facile transigerent contenti modico praesenti: diuus Marcus oratione in senatu reci-tata effecit, ne aliter alimentorum transactio rata esset, quam si auctore praetore facta. solet igitur praetor in[2ter]2uenire et inter consentientes arbitrari, an transactio uel quae ad-mitti debeat. Eiusdem praetoris notio ob transactionem erit, siue habitatio siue uestiarium siue de praediis alimentum legabitur. Haec oratio pertinet ad alimenta, quae testamento uel codicillis fuerint relicta siue ad testamentum factis siue ab intestato. idem erit dicen-dum et si mortis causa donata fuerint relicta uel ab eo, cui mortis causa donata sunt, re-licta. sed et si condicionis implendae gratia relicta sunt, adhuc idem dicemus. plane de alimentis, quae non mortis causa donata sunt, licebit et sine praetore aucto[2re]2 transigi. Siue igitur in menses singulos siue in dies siue in annos fuerint relicta, oratio locum habet. sed et si non fuerint perpetuo relicta, sed usque ad annos certos, idem est. Si in-tegra quantitas alicui fuerit legata, ut ex usuris eius se alat et mortis tempore pecu- @1 nias restituat: non cessabit oratio, licet non in annos singulos uideatur id relictum. Sed et si sit certa quantitas relicta Titio uel res ita, ut inde alimenta Seio praestentur: magis est ut transigere Titius possit, nec enim transactione Titii minuuntur alimenta Seii. idemque est et si per fideicommissum alimenta ad hoc legatario fuerint relicta. Eam transactionem oratio improbat, quae idcirco fit, ut quis repraesentatam pecuniam consumat. quid ergo si quis citra praetoris auctoritatem transegerit, ut quod per singulos annos erat ei relictum, consequeretur per singulos menses? aut quid si, quod per singulos menses ei relictum erat, consequeretur per singulos dies? quid deinde si, quod consummato anno ut acciperet, initio anni consequatur? et puto eam transactionem ualere, quia meliorem condicionem suam alimentarius tali transactione facit: noluit enim oratio alimenta per transactionem intercipi. Nihil autem interest, utrum libertini sint quibus alimenta relicta sunt an ingenui, satis locupletes an minus. Uult igitur oratio apud praetorem de istis quaeri: in primis de causa transactionis, dein de modo, tertio de persona transigentium. In causa hoc erit re-quirendum, quae causa sit transigendi: sine causa enim neminem transigentem audiet praetor. causae fere huiusmodi solent allegari: si alibi domicilium heres, alibi alimentarius habeat: aut si destinet domicilium transferre alter[2uter]2 eorum: aut si causa aliqua urgueat prae-sentis pecuniae: aut si a pluribus ei alimenta relicta sint et minutatim singulos conuenire difficile ei sit: aut si qua alia causa fuit, ut plures solent incidere, quae praetori suadeant transactionem admittere. Modus quoque pecuniae, quae in transactionem uenit, aestimandus est: ut puta quantitas transactionis. nam etiam ex modo fides transactionis aestimabitur. modus autem pro aetate eius, qui transigit, arbitrandus est et ualetudine: nam alias cum puero, alias cum iuuene, alias cum sene transigi palam est: constat enim alimenta cum uita finiri. Sed et personarum contemplatio habenda est, hoc est, cuius uitae sint hi, qui-bus alimenta relicta sunt: utrum frugi uitae hi sint, qui alias sufficere sibi possint, an se-quioris, qui de alimentis pendeant. in persona eius, a quo alimenta relicta sunt, haec erunt specienda: in quibus sunt facultatibus, cuius propositi, cuius opinionis. tunc enim appa-rebit, numquid circumuenire uelit eum, cum quo transigit. Qui transigit de alimentis, non uidebitur neque de habitatione neque de uestiario transegisse, cum diuus Marcus spe-cialiter etiam de istis transigi uoluerit. Sed et si quis de alimentis transegerit, non habebit necesse etiam de habitatione uel ceteris inuitus transigere: poterit igitur uel de omnibus simul uel de quibusdam facere transactionem. De calciario quoque arbitrio praetoris transi-gendum est. Si uni pluribusue fundus ad alimenta fuerit relictus uelintque eum distrahere: necesse est praetorem de distractione eius et transactione arbitrari. sed si pluribus fundus ad alimenta fuerit relictus et hi inter se transigant: sine praetoris auctoritate facta trans-actio rata esse non debet. idem est et si ager fuerit in alimenta obligatus: nam nec pignus ad hoc datum inconsulto praetore poterit liberari. Arbitratu praetoris uel de uniuersis ali- @1 mentis uel de parte eorum transigi oportere plus quam manifestum est. Si praetor aditus citra causae cognitionem transigi permiserit, transactio nullius erit momenti: praetori enim ea res quaerenda commissa est, non neglegenda nec donanda. sed et si non de omnibus inquisierit, quae oratio mandat, hoc est de causa de modo de personis transigentium, di-cendum est, quamuis de quibusdam quaesierit, transactionem esse irritam. Sed nec man-dare ex hac causa iurisdictionem uel praeses prouinciae uel praetor poterit. Transactiones alimentorum etiam apud procuratorem Caesaris fieri possunt: scilicet si a fisco petantur alimenta. secundum quae et apud praefectos aerarii transigi poterit. Si cum lis quidem esset de alimentis, transactum autem de lite fuisset: transactio ualere inconsulto praetore non potest, ne circumueniatur oratio. fingi enim lites poterunt, ut transactio etiam citra praetoris fiat auctoritatem. Si eidem alimenta et praeterea legatum praesenti die datum sit, et transactum fuerit citra praetoris auctoritatem: id quod datum est imputabitur prius in legatum quod praesenti die datum est, superfluum in alimentariam causam. Si quis de alimentis transegerit sine praetoris auctoritate, id quod datum est in praeterita alimenta ¸cedet. nec interest tantum in quantitate sit debita, quantum datum est, an minus, an plus: nam et si minus sit, adhuc tamen id quod in solutum datum est in praeterita alimenta im-putabitur. sane si is, qui de alimentis transegit, locupletior factus sit ea solutione: [2in]2 quod factus sit locupletior aequissimum erit in eum dari repeti[2ti]2onem: nec debet ex alieno damno esse locuples. Si in annos singulos certa quantitas alicui fuerit relicta homini hone-stioris loci ueluti salarium annuum uel usus fructus, transactio et sine praetore fieri poterit: ceterum si usu[2s]2 fructus modicus alimentorum uice sit relictu[2s]2, dico transactionem citra prae-torem factam nullius esse momenti. Si cui non nummus ad alimenta, sed frumentum atque oleum et cetera, quae ad uictum necessaria sunt, fuerint relicta: non poterit de his transi-gere, siue annua siue menstrua ei relinquantur. si tamen ita sine praetore transegerit, ut in uicem eorum nummum quotannis uel quotmensibus acciperet et neque diem neque mo-dum permutauit, sed tantum genus: uel ex contrario si pactus fuerit, ut in generibus ali-menta acciperet, quae in nummis ei relicta fuissent: uel si uinum pro oleo uel oleum pro uino uel quid aliud commutauit: uel locum permutauit, ut quae erant ei Romae alimenta relicta, in municipio uel in prouincia acciperet uel contra: uel personam commutauit, ut quod a pluribus erat accepturus, ab uno acciperet: uel alium pro alio debitorem acceperit: haec omnia habent disceptationem praetoris et pro utilitate alimentarii recipienda sunt. Si ad habitationem certa quantitas sit annua relicta et ita sit transactum sine praetore, ut habitatio praestetur, ualet transactio, quia fructus habitationis praestatur, licet ruinae uel incendio subiecta transactio est. per contrarium quoque si pro habitatione, quae erat re-licta, placuerit certam quantitatem praestari, transactio rata est et citra praetorem. @@&7Idem& libro primo opinionum. Qui cum tutoribus suis de sola portione admini-stratae tutelae suae egerat et transegerat, aduersus eosdem tutores ex persona fratris sui, cui heres extiterat, agens praescriptione factae transactionis non summouetur. Transactio quaecumque fit, de his tantum, de quibus inter conuenientes placuit, interposita creditur. Qui per fall[2a]2ciam coheredis ignora[2n]2s un[2i]2uersa, quae in uero erant, instrumentum trans-actionis sine Aquiliana stipulatione interposuit, non tam paciscitur quam decipitur. Ei qui, nondum certus ad se querellam contra patris testamentum pertinere, de aliis causis cum @1 aduersariis pacto transegit, tantum in his interpositum pactum nocebit, de quibus inter eos actum esse probatur. his tantum transactio obest, quamuis maior annis uiginti quinque eam interposuit, de quibus actum probatur. nam ea, quorum actiones competere ei postea con-pertum est, iniquum est peremi pacto. id de quo cogitatum non docetur. @@&7Idem& libro primo responsorum. De re filiorum, quos in potestate non habuit, transigentem patrem minime eis obesse placet. @@&7Idem& libro quarto ad edictum. Post rem iudicatam etiam si prouocatio non est interposita, tamen si negetur iudicatum esse uel ignorari potest an iudicatum sit: quia adhuc lis subesse possit, transactio fieri potest. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. Non est ferendus qui generaliter in his, quae testamento ei relicta sunt, transegerit, si postea causetur de [2e]2o solo [2se]2 cogitasse, quod prima parte testamenti ac non etiam quod posteriore legatum sit. si tamen postea codicilli pro-feruntur, non improbe mihi dicturus uidetur de eo d[2u]2mtaxat se cogitasse, quo[2d]2 illarum ta-bularum, quas tunc nouerat, scriptura contineretur. @@&7Aemilius Macer& libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Nulli pro-curatorum principis inconsulto principe transigere licet. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Controuersia inter legitimum et scriptum heredem orta est eaque transactione facta certa lege finita est: quaero creditores quem conuenire possunt? respondit, si idem creditores essent, qui transactionem fecissent, [2id ob-seruandum de aere alieno, quod inter eos conuenisset]2: si alii creditores essent, propter incer-tum successionis pro parte hereditatis, quam uterque in transactione expresserit, utilibus [2actionibus]2 conueniendus est. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Pacto conuento Aquiliana qui-dem stipulatio subici solet. sed consultius est huic poenalem quoque stipulationem subiun-gere, quia rescisso forte pacto poena ex stipulatu peti potest. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Qui fidem licitae transactionis rupit, non exceptione tantum summouebitur, sed et poenam, quam, si contra placitum fe-cerit rato manente pacto, stipulanti recte promiserat, praestare cogetur. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Uenditor hereditatis emptori mandatis actionibus cum debitore hereditario, qui ignorabat uenditam esse hereditatem, transegit: si emptor hereditatis hoc debitum ab eo exigere uelit, exceptio transacti negotii debitori propter ignorantiam suam accommodanda est. idem respondendum est et in eo, qui fidei-commissam recepit hereditatem, si heres cum ignorante debitore transegit. @1 @@@@{1LIBER TERTIUS}1 @@@@{1DE POSTULANDO}1 @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Hunc titulum praetor proposuit habendae rationis causa suaeque dignitatis tuendae et decoris sui causa, ne sine delectu passim apud se postuletur. Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postu-lare, quibusdam uel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se permisit. Postulare autem est desiderium suum uel amici sui in iure apud eum, qui iuris-dictioni praeest, exponere: uel alterius desiderio contradicere. Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare. in quo edicto aut pueritiam aut casum excusauit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum compleuit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad procedendum in publicum, qua aetate aut paulo maiore fertur Nerua filius et publice de iure responsitasse. propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare: nec enim erat permittendum ei postulare, qui decretum praetoris exaudire non poterat, quod etiam ipsi erat periculosum futurum: nam non exaudito decreto praetoris, quasi non obtemperasset, poena ut contumax plecteretur. Ait praetor: 'Si non habebunt aduocatum, ego dabo.' nec solum his personis hanc humanitatem praetor solet exhibere, uerum et si quis alius sit, qui certis ex causis uel ambitione aduersarii uel metu patronum non inuenit. Secundo loco edictum proponitur in eos, qui pro aliis ne postulent: in quo edicto excepit praetor sexum et casum, item notauit personas in turpitudine notabiles. sexum: dum fe-minas prohibet pro aliis postulare. et ratio quidem prohibendi, [2ne]2 contra pudicitiam sexui congruentem alienis causis se immisceant, ne uirilibus officiis fungantur mulieres: origo uero introducta est a Carfania improbissima femina, quae inuerecunde postulans et magi-stratum inquietans causam dedit edicto. casum: dum caecum utrisque luminibus orbatum praetor repellit: uidelicet quod insignia magistratus uidere et reuereri non possit. refert etiam Labeo Publilium caecum Asprenatis Noni patrem auersa sella a Bruto destitutum, cum uellet postulare. quamuis autem caecus pro alio postulare non possit, tamen et senatorium ordinem retinet et iudicandi officio fung[2i]2tur. numquid ergo et magistratus gerere possit? sed de hoc deliberabimus. exstat quidem exemplum eius, q[2ui]2 gessit: Appius denique Claudius caecus consiliis publicis intererat et in senatu seuerissimam dixit sententiam de Pyrrhi captiuis. sed melius est ut dicamus retinere quidem iam coeptum @1 magistratum posse, adspirare autem ad nouum penitus prohiberi: idque multis comprobatur exemplis. Remouet autem a postulando pro aliis et eum, qui corpore suo muliebria pas-sus est. si quis tamen ui praedonum uel hostium stupratus est, non debet notari, ut et ÖPomponius ait. et qui capitali crimine damnatus est, non debet pro alio postulare. item senatus consulto etiam apud iudices pedaneos postulare prohibetur calumniae publici iu-dicii damnatus. et qui operas suas, ut cum bestiis depugnaret, locauerit. bestias autem accipere debemus ex feritate magis, quam ex animalis genere: nam quid si leo sit, sed mansuetus, uel alia dentata mansueta? ergo qui locauit solus notatur, siue depugnauerit siue non: quod si depugnauerit, cum non locasset operas suas, non tenebitur: non enim qui cum bestiis depugnauit, tenebitur, sed qui operas suas in hoc locauit. denique eos, qui uirtutis ostendendae causa hoc faciunt sine mercede, non teneri aiunt ueteres, nisi in harena passi sunt se honorari: eos enim puto notam non euadere. sed si quis operas suas locauerit, ut feras uenetur, uel ut depugnaret feram quae regioni nocet, extra harenam: non est notatus. his igitur personis, quae non uirtutis causa [2cum]2 bestiis pugnauerunt, pro se praetor permittit allegare, pro alio prohibet. sed est aequissimum, si tutelam uel curam huiusmodi personae administrent, postulare eis pro his, quorum curam gerunt, concedi. qui aduersus ea fecisse monstretur, et pro aliis interdicta postulatione repellitur et pro aesti-matione iudicis extra ordinem pecuniaria poena multabitur. Ut initio huius tituli dixi-mus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deli-querint quam [2hi]2 qui superioribus capitibus notantur. Ait praetor: 'Qui lege, plebis scito, senatus consulto, edicto, decreto principum nisi pro certis personis postulare prohi-bentur: hi pro alio, quam pro quo licebit, in iure apud me ne postulent.' hoc edicto con-tinentur etiam alii omnes, qui edicto praetoris ut [2in]2fames notantur, qui omnes nisi pro se et certis personis ne postulent. Deinde adicit praetor: 'Qui ex his omnibus, qui supra scripti sunt, in integrum restitutus non erit, eum.' 'Qui ex his, qui supra scripti sunt' sic accipe: si fuerit inter eos, qui tertio edicto continentur et nisi pro certis personis postulare pro-hibentur: ceterum si ex superioribus, difficile in integrum restitutio impetrabitur. De qua autem restitutione praetor loquitur? utrum de ea quae a principe uel a senatu? Pomponius quaerit: et putat de ea restitutione sensum, quam princeps uel senatus indulsit. an autem et praetor restituere possit, quaeritur: et mihi uidetur talia praetorum decreta non esse ser-uanda, nisi sicubi ex officio iurisdictionis suae subuenerunt: ut in aetate obseruatur, si quis deceptus sit, ceterisque speciebus quas sub titulo de in integrum restitutione exsequemur. pro qua sententia est, quod si quis famoso iudicio condemnatus per in integrum restitutio-nem fuerit absolutus, Pomponius putat hunc infamia eximi. Deinde adicit praetor: 'Pro alio ne postulent praeterquam pro parente, patrono patrona, liberis parentibusque patroni patronae': de quibus personis sub titulo de in ius uocando plenius diximus. Item adicit: 'liberisue suis, fratre sorore, uxore, socero socru, genero nuru, uitrico nouerca, p[2r]2iuigno priuigna, pupillo pupilla, [2furioso]2 furiosa,' @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. 'fatuo fatua': cum istis quoque per-sonis curator detur. @1 @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. 'Cui eorum a parente, aut de maioris partis tutorum sententia, aut ab eo cuius de ea re iurisdictio fuit ea tutela curatioue data erit.' Adfinitates non eas accipere debemus, quae quondam fuerunt, sed praesentes. @8 Item Pom-ponius nurus et generi appellatione et soceri et socrus et ulteriores, quibus pro praepositio solet accedere, contineri ait. In curatoribus debuisse eum adicere: muti ceterorumque, quibus dare solent, id est surdo prodigo et adulescenti: @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. item quibus propter infirmitatem curatorem praetor dare solet, @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non possunt. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. Puto autem omnes, qui non sponte, sed neces-sario officio funguntur, posse sine offensa edicti postulare, etiamsi hi sint, qui non nisi pro se postulare possunt. si quis aduocationem praestare fuerit prohibitus, si quidem apud se, ut solent facere, tempore magistratus sui, puto eum postea apud successorem eius adesse posse. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Quos prohibet praetor apud se po-stulare, omnimodo prohibet, etiam si aduersarius eos patiatur postulare. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Imperator Titus Antoninus rescripsit eum, cui aduocationibus in quinquennio interdictum esset, post quinquennium pro omnibus postulare non prohiberi. diuus quoque Hadrianus rescripserat de exilio reuer-sum postulare posse. nec adhibetur distinctio, quo crimine silentium uel exilium sit irroga-tum, ne scilicet poena tempore determinata contra sententiae fidem ulterius porrigatur. @@&7Idem& libro primo responsorum. Ex ea causa prohibitus pro alio postulare, quae infamiam non irrogat ideoque ius pro omnibus postulandi non aufert, in ea tantum pro-uincia pro aliis non recte postulat, in qua praeses fuit qui sententiam dixit, in alia uero non prohibetur, licet eiusdem nominis sit. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Hi qui fisci causas agunt suam uel filiorum et parentium suorum uel pupillorum quorum tutelas gerunt causam et aduersus fiscum agere non prohibentur. decuriones quoque contra patriam suam causas agere prohibentur, praeter superiores personas. @@&7Tryphoninus& libro quinto disputationum. A principe nostro rescriptum est non prohiberi tutorem adesse pupillo in negotio, in quo aduocatus contra patrem eius fuisset. sed et illud permissum ab eo est agere tutorem pupilli caus[2am]2 aduersus fiscum, in qua aduersus patrem pupilli antea aduocatus fisci fuisset. Qui autem inter infames sunt, se-quenti titulo explanabitur. @@@@{1DE HIS QUI NOTANTUR INFAMIA}1 @@&7Iulianus& libro primo ad edictum. Praetoris uerba dicunt: 'Infamia notatur qui ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eoue, cui de ea re statuendi potestas fuerit, @1 dimissus erit: qui a[2r]2tis ludicrae pronuntiandiue causa in scaenam prodierit: qui lenocinium fecerit: qui in iudicio publico calumniae praeuaricationisue causa quid fecisse iudicatus erit: qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo et fraude suo nomine damnatus pactusue erit: qui pro socio, tutelae, mandati, depositi suo nomine non contrario iudicio damnatus erit: qui eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere uirum moris est, antequam uirum elugeret, in matrimonium collocauerit: eamue sciens quis uxorem duxerit non iussu eius, in cuius potestate est: et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra com-prehensum est, uxorem ducere passus fuerit: quiue suo nomine non iussu eius in cuius potestate esset, eiusue nomine quem quamue in potestate haberet bina sponsalia binasue nuptias in eodem tempore constitutas habuerit.' @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Quod ait praetor: 'qui ab exercitu dimissus erit': dimissum accipere debemus militem caligatum, uel si quis alius usque ad centurionem, uel praefectum cohortis uel alae uel legionis, uel tribunum siue cohortis siue legionis di-missus est. hoc amplius Pomponius ait etiam eum, qui exercitui praeest, licet consularibus insignibus utitur, ignominiae causa ab imperatore missum hac nota laborare: e[2r]2go et si dux cum exercitui praeest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit igno-miniae causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto praetoris eum in-famia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est. Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos mi-litum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem uel legiones cum suis auxiliis ab òimperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum mis-sus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus. 'Ignominiae causa missum': hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum. est honesta, quae emeritis stipendiis uel ante ab imperatore indulgetur: e[2s]2t causaria, quae propter ualetudinem laboribus militiae soluit: est ignominiosa. ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur. sed et si eum exauctorauerit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse. est et quartum genus missionis, si quis euitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non laedit, ut est saepissime rescriptum. Miles, qui lege Iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa soluat. Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet. Ait praetor: 'qui in scaenam prodierit, infamis est'. scaena est, ut Labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moueaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit @1 in publico priuatoue uel in uico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admit-tantur. eos enim, qui quaest[2us]2 causa in certamina descendunt et omnes propter praemium in scaenam prodeuntes famosos esse Pegasus et Nerua filius responderunt. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Qui autem operas suas locauit, ut prodiret artis ludicrae causa neque prodit, non notatur: quia non est ea res adeo turpis, ut etiam consilium puniri debeat. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Athletas autem Sabinus et Cassius respon-derunt omnino artem ludicram non facere: uirtutis enim [2g]2ratia hoc facere. et generaliter ita omnes opinantur et utile uidetur, ut neque thymelici neque [2xy]2stici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Designatores autem, quos Graeci $BRABEUTA\S3& appellant, artem ludi-cram non facere Celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant. et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur. Ait praetor: 'qui lenocinium fecerit'. lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quaestum exercet, in eadem causa est. siue autem principaliter hoc negotium gerat siue alterius negotiationis [2ac]2cessione utatur (ut puta si caupo fuit uel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occasione ministerii quaestum facientia: siue balneator fuerit, uelut in quibusdam prouinciis fit, in balineis ad custodienda uestimenta conducta haben[2s]2 mancipia hoc genus obseruant[2i]2a in officina), lenocinii poena tenebitur. Pomponius et eum, qui in seruitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait. Calumnia-tor ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumnia-tum: item praeuaricator. praeuaricator autem est quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua: quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait, n[2a]2m qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex aduersa. Item 'si qui furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusue erit' simili modo infames sunt, @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. quoniam intellegitur confiteri crimen qui paciscitur. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. 'Furti' accipe si[2ue]2 manifesti siue nec mani-festi. Sed si furti uel aliis famosis actionibus quis condemnatus prouoca[2u]2it, pendente iu-dicio nondum inter famosos habetur: si autem omnia tempora prouocationis lapsa sunt, retro infamis est: quamuis si iniusta appellatio eius uisa sit, hodie notari puto, non retro notatur. Si quis alieno nomine condemnatus fuerit, non laborat infamia: et ideo nec pro-curator meus uel defensor uel tutor uel curator uel heres furti uel ex alia simili specie condemnatus infamia notabuntur, nec ego, si ab initio per procuratorem causa agitata est. @1 'Pactus[2ue]2' inquit 'erit': pactu[2m]2 si[2c]2 accipimus, si cum pretio quantocumque pactus est: alio-quin et qui precibus inpetrauit [2n]2e secum ageretur erit notatus nec erit ueniae ulla ratio, quod est inhumanum. Qui [2iu]2ssu praetoris pretio dato pactus est, non notatur. sed et si iureiurando delato iurauerit quis [2se]2 non deliquisse, non erit notatus: nam quodammodo in-nocentiam suam iureiurando adprobauit. 'Mandati condemnatus': uerbis edict[2i]2 notatur non solum qui mandatum suscepit, sed et is, qui fidem, quam aduersarius secutus est, non praestat. ut puta fideiussi pro te et solui: mandati te si condemnauero, famosum facio. Illud plane addendum est, quod interdum et heres suo nomine damnatur et ideo infamis fit, si in deposito uel in mandato male uersatus sit: non tamen in tutela uel pro socio heres suo nomine damnari potest, quia heres neque in tutelam neque in societatem succedit, sed tan-tum in aes alienum defuncti. Contrario iudicio damnatus non erit infamis: nec immerito. nam in contrariis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere iudicio solet dirimi. @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. In actionibus, quae ex contractu profi[2cis]2cun-tur, licet famosae sint et damnati notantur, attamen pactus non notatur, merito: quoniam ex his causis non tam turpis est pactio quam [2ex]2 superioribus. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. 'Genero' inquit 'mortuo': merito adiecit praetor: 'cum eum mortuum esse sciret', ne ignorantia puni[2a]2tur. sed cum tempus luctus continuum est, merito et ignoranti cedit ex die mortis mariti: et ideo si post legitimum tempus cognouit, Labeo ait ipsa die et sumere eam lugubria et deponere. @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. Uxores uiri lugere non compell[2u]2n-tur. Sponsi nullus luctus est. @@&7Idem& libro octauo ad edictum. Solet a principe impetrari, ut intra legitimum [2tem]2pus mulieri nubere liceat. Quae uirum eluget, intra id tempus sponsam fuisse non nocet. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Liberorum autem et parentium l[2u]2ctus impedimento nuptiis non est. Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tem-pus se rettulit, quo uir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis. Pom-ponius eam, quae intra legitimum tempus partum edide[2rit]2, putat statim posse nuptiis se collocare: quod uerum puto. Non solent autem lugeri, ut Neratius ait, hostes uel perduel-lionis damnati nec suspendiosi nec qui manus sibi intulerunt non taedio uitae, sed mala conscientia: si quis ergo post huiusmodi exitum mariti nuptum se collocauerit, infamia no[2ta]2bitur. Notatur etiam 'qui eam duxit', sed si sciens: ignorantia enim excusatur non iuris, sed facti. excusatur qui iussu eius, in cuius potestate erat, duxerit, et ipse, qui passus est ducere, notatur, utrumque recte: nam et qui obtempe[2ra]2uit, uenia dignus est et qui passus est ducere, notari ignominia. @1 @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. Qui iussu patris duxit, quamuis liberatus potestate patria eam retinuit, non notatur. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Quid ergo si non ducere si[2t]2 passus, sed posteaquam duxit ratum habueri[2t]2? ut puta initio ignorauit talem esse, postea scit? non notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit. Si quis alieno nomine bina spon-salia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamue in potestate ha-beret: certe qui filium uel filiam constituere patitur, quodammodo ipse uidetur constituisse. Quod ait praetor 'eodem tempore', non initi[2um]2 sponsaliorum eodem tempore factum acci-piendum est, sed si in id[2em]2 tempus concurrant. Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex sententia edicti punitur. Cum autem factum notetur, etiam si cum ea quis nuptias uel òsponsalia constituat, quam uxorem ducere uel non potest [2uel]2 fa[2s]2 non est, erit notatus. Ex compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est. Quantum ad infamiam pertinet, multum interest, in causa quae agebatur causa cognita aliquid pronun-tiatum sit an quaedam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non inrogatur. Poena grauior ultra legem imposita existimationem conseruat, ut et Constitu[2tu]2m est et responsum. ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, praeses relegauerit: dicendum erit du-riori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem. sed si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnauit, oneratum quidem reum poena auct[2a]2, nam ex furto non manifesto in duplum conueniri debuit: uerum hanc rem existimationem ei non conseruasse, quamuis si in poena non pecuniaria eum onerasset, transactum cum eo uidetur. Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamuis publi-cum non est iudicium. @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. Seruus, cuius nomine noxale iudicium do-minus acceperit, deinde eundem liberum et heredem instituerit, ex eodem iudicio damnatus non est famosus, quia non suo nomine condemnatur: quippe cum initio lis in eum con-testata non sit. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Notatur quae per calumniam uentris no-mine in possessionem missa est, dum se adseuerat praegnatem, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. cum non praegnas esset uel ex alio con-cepisset: @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. debuit enim coerceri quae praetorem de-cepit. sed ea notatur, quae cum suae potestatis esset hoc facit. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Ea, quae falsa existimatione de-cepta est, non potest uideri per calumniam in possessione fuisse. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Non alia autem notatur quam ea, de qua pronuntiatum est calumniae causa eam fuisse in possessionem missam. idque et in patre erit seruandum, qui calumniae causa passus est filiam, quam in potestate habebat, in possessionem uentris nomine mitti. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Ob haec uerba sententiae praesidis @1 prouinciae 'callido commento uideris accusationis instigator fuisse' pudor potius oneratur, quam ignominia uidetur irrogari: non enim qui exhortatur mandatoris opera fungitur. @@&7Paulus& libro secundo responsorum. Lucius Titius crimen intendit Gaio Seio quasi iniuriam passus atque in eam rem testationem apud praefectum praetorio recitauit: praefectus fide non habita testationis nullam iniuriam Lucium Titium passum esse a Gaio Seio pronuntia[2ui]2t. quaero, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso testimonio inter infames habentur. Paulus respondit nihil proponi, cur hi, de quibus quae-ritur, infamium loco haberi debeant, cum non oportet ex sententia siue iusta siue iniusta pro alio habita alium praegrauari. @@&7Marcellus& libro secundo publicorum. Ictus fustium infamiam non importat, sed causa, propter quam id pati meruit, si ea fuit, quae infamiam damnato irrogat. in ce-teris quoque generibus poenarum eadem forma statuta est. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Parentes et liberi utriusque sexus nec non et ceteri adgnati uel cognati secundum pietatis rationem et animi sui patientiam, prout quisque uoluerit, lugendi sunt: qui autem eos non eluxit, non notatur infamia. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. Imperator Seuerus rescripsit non offuisse mu-lieris famae [2quaestum eius]2 in seruitute factum. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Exheredatum quoque filium luc[2t]2um habere patris memoriae placuit, idemque et in matre iuris est, cuius here-ditas ad filium non pertinet. Si quis in bello ceciderit, etsi corpus eius non conpareat, lugebitur. @@@@{1DE PROCURATORIBUS ET DEFENSORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Procurator est qui aliena negotia mandatu domini administrat. Procurator autem uel omnium rerum uel unius rei esse potest consti-tutus uel coram uel per nuntium uel per epistulam: quamuis quidam, ut Pomponius libro uicensimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse: sicuti ne is quidem, qui rem perferendam uel epistulam uel nuntium perferendum suscepit, proprie procurator appellatur. sed uerius est eum quoque procuratorem esse qui ad unam rem datus sit. Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi superesse uel nolunt uel non possunt, per alios possint uel agere uel conueniri. Dari autem procurator et absens potest, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. dummodo certus sit qui datus intellegetur et [2is]2 ratum habuerit. furiosus non est habendus absentis loco, quia in eo animus deest, ut ratum habere non possit. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Item et ad litem futuram et in diem et sub condicione et usque ad diem dari potest @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. et in perpetuum. @1 @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Praesens habetur et qui in hortis est @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. et qui in foro et qui in urbe et in continen-tibus aedificiis: @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. et ideo procurator eius praesenti[2s]2 esse uidetur. @@&7Idem& libro octauo ad edictum. Fili[2u]2s familias et ad agendum dare procurato-rem potest, si qua sit actio, qua ipse experiri potest: non solum si castrense peculium habeat, sed et quiuis filius familias: ut puta iniuriam passus dabit ad iniuriarum actionem, si forte neque pater praesens sit nec patris procurator uelit experiri, et erit iure ab ipso filio familias procurator datus. hoc amplius Iulianus scribit et si filio familias patri per filium eius in eadem potestate manentem fiat iniuria neque auus praesens sit, posse patrem procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quam nepo[2s]2 absentis passus est. ad defenden-dum quoque poterit filius familias procuratorem dare. sed et filia familias poterit dare pro-curatorem ad iniuriarum actionem. nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procu-ratorem, superuacuum esse Ualerius Seuerus scribit, cum sufficiat patrem dare ex filiae uoluntate. sed puto, si forte pater absens [2s]2it uel suspectae uitae, quo casu solet filiae com-petere de dote actio, posse eam procuratorem dare. ipse quoque filius procurator dari poterit et ad agendum et ad defendendum. Inuitus procurator non solet dari. inuitum accipere debemus non eum tantum qui contradicit, uerum eum quoque qui consensisse non probatur. Ueterani procuratores fieri possunt: milites autem nec si uelit aduersarius procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatae quocumque casu praetermis-sum est: excepto eo qui in rem suam procurator datus est, uel qui communem causam omnis sui numeri persequatur uel suscipit, quibus talis procuratio concessa est. 'Procura-torem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solui ex-posuit' praetor ait 'iudicium accipere cogam'. Uerum ex causa non debebit compelli. ut puta inimicitiae capitales interuenerunt inter ipsum procuratorem et dominum: scribit Iu-lianus debere in procuratorem denegari actionem. item si dignitas accesserit procuratori: uel rei publicae causa afuturus sit: @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. aut si ualetudinem aut si necessa-riam peregrinationem alleget: @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. uel hereditas superueniens eum occupet: uel ex alia iusta causa. hoc amplius et si habeat praesentem dominum, non debere com-pelli procuratorem, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. si tamen dominus cogi possit. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Sed etiam ex his causis dicitur aliquando cogendum procuratorem iudicium accipere: ueluti si dominus praesens non sit et actor adfirmet tractu temporis futurum ut res pereat. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Sed haec neque passim admittenda sunt neque destricte deneganda, sed a praetore causa cognita temperanda. @1 @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Si post datum procuratorem capitales ini-ómicitiae intercesserunt, non cogendum accipere iudicium nec stipulationem ob rem non de-fensam committi, quoniam noua causa sit. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Si defunctus sit dominus ante litem con-testatam, iudicatum solui stipulatione pro suo procuratore data, procurator compellendus est ad iudicium accipiendum: ita tamen si hoc dominus sciente procuratore et non contra-dicente fecit. quod si aliter actum est, inscium quidem procuratorem teneri satis inciuile est, committitur autem ob rem non def[2e]2nsam stipulationis clausula. Qui ad communi diui-dundo iudicium datus est, ad agendum item et ad defendendum uidebitur datus duplici cautela interponenda. @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Ante litem contestatam libera potestas est uel mutandi procuratoris uel ipsi domino iudicium accipiendi. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Post litem autem contestatam reus qui pro-curatorem dedit mutare quidem eum uel in se litem transferre a uiuo procuratore uel in ciuita[2te]2 manente potest, causa tamen prius cognita. Non solum autem ipsi qui dedit pro-curatorem hoc permittitur, sed etiam heredi eius et ceteris successoribus. In causae autem cognitione non solum haec uersantur, quae supra diximus in procuratore non compellendo suscipere iudicium, uerum et aetas @@&7Modestinus& libro decimo pandectarum. aut religionis beneficium. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Item si suspectus sit procurator aut in uin-culis aut in hostium praedonumue potestate, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. uel iudicio publico priuatoue uel ualetudine uel maiore re sua distringatur @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. uel exilio, uel si latitet, uel inimi-cus postea fiat, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. aut adfinitate aliqua aduersario iungatur, uel heres ei existat; @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. aut longa peregrinatio et aliae similes causae impedimento sint, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. mutari debebit uel ipso procuratore postulante. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Quae omnia non solum ex parte rei, sed etiam in persona actoris obseruabuntur. sed si aduersarius uel ipse procurator dicat do-minum mentiri, apud praetorem haec finiri oportet. nec ferendus est procurator qui sibi adserit procurationem: nam hoc ipso suspectus est qui operam suam ingerit inuito. nisi forte purgare magis conuicium quam procurationem exsequi maluit. et hactenus erit audien-dus, si dicat se procuratione quidem carere uelle, sed si id inlaesa existimatione sua fiat: ceterum ferendus erit pudorem suum purgans. plane si dicat in rem suam se procurato-rem datum et hoc probauerit, non debet carere propria lite. item si retentione aliqua pro-curator uti uelit, non facile ab eo lis erit transferenda, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. [2nisi dominus]2 ei soluere paratus sit. @1 @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. In causae cognitione etiam hoc uersabitur, ut ita demum transferri a procuratore iudicium permittatur, si quis omnia iudicii ab eo transferre paratus sit. ceterum si uelit quaedam transferre, quaedam relinquere, iuste pro-curator hanc [2in]2constantiam recusabit. sed haec ita, si mandato domini procurator egit. ceterum si mandatum non est, cum neque in iudicium quicquam deduxerit, nec tu ea com-probasti: quae inuito te acta sunt tibi non praeiudicant ideoque translatio earum litium non est tibi necessaria, ne alieno facto onereris. haec autem cognitio procuratoris mutandi praetoris est. Si ex parte actoris litis translatio fiat, dicimus committi iudicatum solui sti-pulationem a reo factam, idque et Neratius probat et Iulianus et hoc iure utimur: scilicet si dominus satis accepit. sed et si procurator satis accepit et transferatur iudicium in do-minum: uerius est committi et ex stipulatu actionem a procuratore in dominum transferri. sed et si a domino uel a procuratore in procuratorem iudicium transferatur, non dubitat Marcellus, quin committatur stipulatio. et haec uera sunt. et licet procuratori commissa sit stipulatio, tamen domino erit danda utilis ex stipulatu actio, directa penitus tollenda. @@&7Idem& libro primo disputationum. Si procurator meus iudicatum solui satis ac-ceperit, mihi ex stipulatu actio utilis e[2s]2t, sicuti iudicati actio mihi indulgetur. sed et si egit procurator meus ex ea stipulatione me inuito, nihilo minus tamen mihi ex stipulatu actio tribuetur. quae res facit ut procurator meus ex stipulatu agendo exceptione debeat repelli: sicuti cum agit iudicati non in rem suam datus nec ad eam rem procurator factus. per contrarium autem si procurator meus iudicatum solui satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur. sed et si defensor meus satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur, quia nec iudicati mecum agi potest. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Si actor malit dominum potius conuenire quam eum qui in rem suam procurator est, dicendum est ei licere. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Actoris procurator non in rem suam datus propter impensas quas in litem fecit potest desiderare, ut sibi ex iudicatione satisfiat, si dominus litis soluendo non sit. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Si quis, cum procuratorio nomine condemna-tus esset, heres extiterit domino litis: iudicati actionem non recte recusabit. hoc si ex asse. sin autem ex parte heres extiterit et totum soluerit, si quidem ei mandatum est hoc quo-que ut soluat, mandati actionem aduersus coheredes habebit: si non sit mandatum, nego-tiorum gestorum actio datur. quod est et si heres procurator non exstiterit et soluerit. Unius litis plurium personarum plures dari procuratores non est prohibitum. @8 Iulianus ait eum, qui dedit diuersis temporibus procuratores duos, posteriorem dando priorem prohi-buisse uideri. @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Pluribus procuratoribus in solidum simul datis occupantis melior condicio erit, ut posterior non sit in eo quod prior petit procurator. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Seruum quoque et filium familias procura-torem posse habere aiunt. et quantum ad filium familias uerum est: in seruo subsistimus. et negotia quidem peculiaria serui posse gerere aliquem et hoc casu procuratorem eius @1 esse admittimus, quod et Labeoni uidetur: actionem autem intendere uetamus. Eum uero qui de statu suo litigat procuratorem habere posse non dubitamus non solum in admini-stratione rerum, sed etiam in actionibus, quae ei uel aduersus eum competant, ex posses-sione siue seruitutis siue libertatis de suo statu litigat. ex contrario quoque eum procura-torem dari posse manifestum est. Publice utile est absentes a quibuscumque defendi: nam et in capitalibus iudiciis defensio datur. ubicumque itaque absens quis damnari potest, ibi quemuis uerba pro eo facientem et innocentiam excusantem audiri aequum est et ordina-rium admittere: quod et ex rescripto imperatoris nostri apparet. Ait praetor: 'Cuius nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum uiri boni arbitratu defendat: et ei quo nomine aget id ratum habere eum ad quem ea res pertinet, boni uiri arbitratu satisdet'. Aequum praetori uisum est eum, qui alicuius nomine procurator experitur, eun-dem etiam defensionem suscipere. Si quis in rem suam procurator interueniat, adhuc erit dicendum debere eum defendere: nisi forte ex necessitate fuerit factus. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Si quis in rem suam procuratorio nomine agit, ueluti emptor hereditatis: an debeat inuicem uenditorem defendere? et placet, si bona fide et non in fraudem eorum qui inuicem agere uellent gestum sit negotium, non oportere eum inuicem defendere. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Sed et hae personae procuratorum debebunt defendere, quibus sine mandatu agere licet: ut puta liberi, licet sint in potestate, item parentes et fratres et adfines et liberti. Patronus libertum et per procuratorem ut in-gratum accusare potest et libertus per procuratorem respondere. Non solum autem si actio ópostuletur a procuratore, sed et [2si]2 praeiudicium uel interdictum, uel si stipulatione lega-torum uel damni infecti uelit caueri: debebit absentem defendere in competenti tribunali et eadem prouincia. ceterum cogi eum etiam in prouincia de Roma abire uel e contrario uel a prouincia in aliam prouinciam et defendere durum est. Defendere autem est id fa-cere quod dominus in litem faceret, et cauere idonee: nec debebit durior condicio procura-toris fieri quam est domini, praeterquam in satisdando. praeter satisdationem procurator ita defendere uidetur, si iudicium accipiat. unde quaesitum est apud Iulianum, an com-pellatur, an uero sufficiat ob rem non defensam stipulationem committi. et Iulianus scribit libro tertio digestorum compellendum accipere iudicium: nisi et agendum causa cognita recusauerit uel ex iusta causa remotus fuerit. defendere uidetur procurator et si in pos-sessionem uenire patiatur, cum quis damni infecti satis uel legatorum desideret, @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. uel in operis noui nuntiatione. sed et si seruum ex causa noxali patiatur duci, defendere uidetur: ita tamen, ut in his omnibus ratam rem dominum habiturum caueat. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Omnium autem actionum nomine debet defendere, etiam earum quae in heredem non dantur. Unde est quaesitum: si aduersarius plures intendat actiones et in singulas singuli existant defensores suscipere parati, uideri eum recte defendi Iulianus ait. quo iure nos uti Pomponius scribit. @1 @@&7Idem& libro quadragensimo ad edictum. [2Non]2 tamen eo usque procedendum erit, ut, si decem petantur et exstant duo defensores parati in quina defendere, audiantur. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Non solum autem in actionibus et interdictis et in stipulationibus debet dominum defendere, uerum in interrogationibus quoque, ut in iure interrogatus ex omnibus causis respondeat, ex quibus dominus. an igitur heres sit absens, respondere debebit et si responderit uel tacuerit, tenebitur. Qui alieno nomine agit quamcumque actionem, id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit cauere debet. sed interdum licet suo nomine procurator experiatur, tamen de rato debebit cauere, ut Pomponius libro uicensimo quarto scribit. ut puta iusiurandum procuratori rettulit, iurauit absenti dari oportere: agit hoc iudicio suo nomine propter su[2um]2 [2i]2usiurandum (ne-que enim haec actio domino competere potuit): sed debebit de rato cauere. sed et si pro-curatori constitutum est et ex ea causa agat: dubitandum non est quin locus sit de rato cautioni idque Pomponius scribit. Quaeritur apud Iulianum: utrum dominum solum ratam rem habere debet satisdare an etiam ceteros creditores? et ait dumtaxat de domino cauen-dum nec illis uerbis 'ad quem ea res pertinet' creditores contineri: nam nec ipsi domino haec incumbebat cautio. Si de dote agat pater, cauere debet ratam rem filiam habituram: sed et defendere eam debet, ut et Marcellus scribit. Si pater filii nomine iniuriarum agat, cum duae sint actiones una patris altera filii, cessat de rato cautio. Si status controuersiam cui faciat procurator, siue ex seruitute in libertatem aduersus eum quis litiget siue ipse ex libertate in seruitutem petat, debet cauere ratam rem dominum habiturum. et ita edicto scriptum est, ut ex utroque latere quasi actor habeatur. Est et casus, quo quis eiusdem actionis nomine et de rato caueat et iudicatum solui. ut puta postulata est cognitio de in integrum restitutione, cum minor circumscriptus in uenditione diceretur: alterius pro-curator existit: debet cauere hic procurator et ratam rem dominum habiturum, ne forte dominus reuersus uelit quid petere, item iudicatum solui, ut si quid forte propter hanc re-stitutionem in integrum praestari adulescenti debeat, hoc praestetur. et haec ita Pomponius libro uicensimo quinto ad edictum scribit. Item ait, si suspectus tutor postuletur, defensorem eius oportere etiam de rato cauere, ne reuersus ille uelit retractare quod actum est. sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famae causa est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, praetor erat cogniturus. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Pomponius scribit non omnes actiones per pro-curatorem posse quem instituere. denique ut liberi, qui in potestate absentis dicuntur, ducantur, interdictum non posse desiderare ait nisi, ut Iulianus ait, causa cognita, id est si et nominatim ei mandatum sit et pater ualetudine uel alia iusta causa impediatur. Si stipuletur procurator damni infecti uel legatorum, debebit de rato cauere. Sed et is, qui quasi defensor in rem actione conuenitur, praeter solitam satisdationem iudicatum solui etiam de rato debet cauere. quid enim si in hoc iudicio rem meam esse pronuntietur, re- @1 uersus ille, cuius defensor extiterat, uelit fundum uindicare: nonne ratum non uidebitur habere quod iudicatum est? denique si uerus procurator extitisset uel ipse praesens cau-sam suam egisset et uictus esset: si a me uindicaret, exceptione rei iudicatae summoue-retur, et ita Iulianus libro quinquagensimo digestorum scribit: nam cum iudicatur rem meam esse, simul iudicatur illius non esse. Ratihabitionis autem satisdatio ante litis con-testationem a procuratore exigitur: ceterum semel lite contestata non compelletur ad cau-tionem. In his autem personis, in quibus mandatum non exigimus, dicendum est, si forte euidens sit contra uoluntatem eos experiri eorum pro quibus interueniunt, debere eos re-pelli. ergo non exigimus ut habeant uoluntatem uel mandatum, sed [2ne]2 contraria uoluntas probetur: quamuis de rato offerant cautionem. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Feminas pro parentibus agere interdum per-mittetur causa cognita, si [2f]2orte parentes morbus aut aetas impediat, nec quemquam qui agat habeant. @@&7Idem& libro octauo ad edictum. Licet in popularibus procurator dari non possit, [2t]2amen dictum est merito eum qui de uia publica agit et priuato damno ex pro[2hi]2bitione adficitur, quasi priuatae actionis dare posse procuratorem. multo magis dabit ad sepulc[2h]2ri uiolati actionem is ad quem ea res pertinet. Ad actionem iniuriarum ex lege Cornelia procurator dari potest: nam etsi pro publica utilitate exercetur, priuata tamen est. Ea obligatio, quae inter dominum et procuratorem consistere solet, mandati actionem parit. aliquando tamen non contrahitur obligatio mandati: sicut euenit, cum in rem suam procu-ratorem praestamus eoque nomine iudicatum solui promittimus: nam si ex ea promissione aliquid praestiterimus, non ma[2n]2dati, sed ex uendito si hereditatem uendidimus, uel ex pri-stina causa mandati agere debemus: ut fit cum fideiussor reum procuratorem dedit. Is cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est heredem iure dabit procurato-rem. @8 Sed et dominum pignoris creditor recte dabit procuratorem ad Seruianam. @8 Porro si uni ex reis credendi constitutum sit isque alium in constitutam pecuniam det, non nega-bimus posse dare. sed et ex duobus reis promittendi alter alterum defendendum pro-curatorem dabit. Si plures heredes sint et familiae erciscundae aut communi diuidundo agatur, pluribus eundem procuratorem non est permittendum dare, quoniam res expediri non potest circa adiudicationes et condemnationes: plane permittendum dare, si uni cohe-redi plures heredes existant. Reo latitante post litem contestatam ita demum fideiussores eum defendere uidebuntur, si uel unus ex his eum pro solido defendat, uel omnes uel qui ex his unum dederint in quem iudicium transferetur. @@&7Idem& libro non ad edictum. Mutus et surdus per eum modum qui procedere potest procuratorem dare non prohibe[2n]2tur: forsitan et ipsi dantur non quidem ad agendum, sed ad administrandum. Cum quaeretur, an alicui procuratorem habere liceat, inspicien-dum erit, an non prohibeatur procuratorem dare, quia hoc edictum prohibitorium est. In @1 popularibus actionibus, ubi quis quasi unus ex populo agit, defensionem ut procurator prae-óstare cogendus non est. Is, qui curatorem alicui praesenti petat, non aliter audietur nisi adulto consentiente: quod si absenti, ratam rem eum habiturum necesse habet dare. Poena non defendentis procuratoris haec est, ut denegetur ei actio. Si procurator agat et prae-sens sit absentis seruus, Atilicinus ait seruo cauendum, non procuratori. Qui non cogitur defendere absentem, tamen si iudicatum solui satisdedit defendendi absentis gratia, cogen-dum procuratorem iudicium accipere, ne decipiatur is qui satis accepit: nam eos, qui non coguntur rem defendere, post satisdationem cogi. Labeo causa cognita temperandum, et si captio actoris si[2t]2 propter temporis tractum, iudicium eum accipere cogendum: quod si aut adfinitas dirempta sit aut inimicitiae intercesserint aut bona absentis possideri coeperint @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. uel si longinquo sit afuturus uel alia iusta causa interuenerit, @@&7Paulus& libro nono ad edictum. non cogendum. Sabinus autem nullas prae-toris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: a[2t]2 si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia uir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur. sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est. Qui ita de publico agunt, ut priuatum commodum defendant, causa cognita permittuntur pro-curatorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur. Si procuratori opus nouum nuntiatum sit isque interdicto utatur 'ne si u[2i]2s fiat aedificanti', defensoris partes eum susti-nere nec compelli cauere ratam rem dominum habiturum Iulianus ait, et si satisdederit, non animaduerto, inquit Iulianus, quo casu stipulatio committatur. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Qui proprio nomine iudicium ac-cepisset, si uellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sol-lemniterque pro iudicatum solui satisdatione cauere. Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est uel in unam rem defendere. Qui alium defendit, satisdare co-gitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur. Item quae-ritur, si iudicum acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum. Procurator ut in ceteris quo-que negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet. itaque quod ex lite consecutus erit siue principaliter ipsius rei nomine siue extrinsecus ob eam rem, debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat. Item contra quod ob rem iudicatam procurator soluerit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex suo delicto praestitit, reciperare non debet. Litis impendia bona fide facta uel ab actoris procuratore uel a rei debere ei restitui aequitas suadet. Si duobus mandata sit admini-stratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo agitur procurator sit. @@&7Iulianus& libro quarto ad Urseium Ferocem. Qui duos procuratores omnium @1 rerum suarum rel[2i]2quit, nisi nominatim praecepit ut alter ab altero pecuniam petat, non uidetur mandatum utrilibet eorum dedisse. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Itaque, si hoc specialiter manda-tum est, tunc excipiente eo cum quo agitur 'si non mihi mandatum sit, ut a debitoribus peterem' actorem ita debere replicare 'aut si mihi mandatum est, ut a te peterem'. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Ignorantis domini condicio deterior per procuratorem fieri non debet. @@&7Gaius& libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Quacumque ratione procurator tuus a me liberatus est, id tibi prodesse debet. @@&7Ulpianus& libro [2s]2exagensimo ad edictum. Minor uiginti quinque annis si de-fensor existat, ex quibus causis in integrum restitui possit, defensor idoneus non est, quia et ipsi et fideiussoribus eius per in integrum restitutionem succurritur. Quoniam tamen defendere est ea[2n]2dem uicem quam reus subire, defensor mariti in amplius quam maritus facere possit non est condemnandus. Is qui suscepit defensionem, etsi locupletissimus sit, @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. etsi consularis sit, @@&7Ulpianus& libro sexagensimo ad edictum. non uidetur defendere, nisi satis-dare fuerit paratus. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Neque femina neque miles neque qui rei publicae causa afuturus est aut morbo perpetuo tenetur aut magistratum initurus est aut inuitus iudicium pati non potest, idoneus defensor intellegitur. Tutores, qui in aliquo loco administrauerunt, eodem loco et defendi debent. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Procuratore in rem suam dato praeferendus non est dominus procuratori in litem mouendam uel pecuniam susci-piendam: qui enim suo nomine utiles actiones habet, rite eas intendit. @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. Ad rem mobilem petendam datus procurator ad exhibendum recte aget. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Qui procuratorem dat, ut con-festim agat, is intellegendus est permittere procuratori et postea litem peragere. Si quis remisit exceptionem procuratoriam, non poterit ex paenitentia eam opponere. @@&7Paulus& libro septuagensimo primo ad edictum. Procurator, cui generaliter libera administratio rerum commissa est, potest exigere, [2nouare,]2 aliud pro alio permutare. @@&7Idem& libro decimo ad Plautium. Sed et id quoque ei mandari uidetur, ut soluat creditoribus. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Mandato generali non contineri etiam trans-actionem decidendi causa interpositam: et ideo si postea is qui mandauit transactionem ratam non habuit, non posse eum repelli ab actionibus exercendis. @@&7Idem& libro primo ad Plautium. Plautius ait: procuratorem damna-tum non debere conueniri, nisi in rem suam datus esset aut optulisset se, cum sciret cautum non esse, omnibus placuit. idem erit obseruandum et si defensoris loco cum satis-datione se liti optulerit. @1 @@&7Pomponius& libro secundo ex Plautio. Ad legatum petendum procurator datus si interdicto utatur aduersus heredem de tabulis exhibendis, procuratoria exceptio, quasi non et hoc esset ei mandatum, non obstat. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Procurator totorum bonorum, cui res administrandae mandatae sunt, res domini neque mobiles uel immobiles neque seru[2o]2s sine speciali domini mandatu alienare potest, nisi fructus aut alias res, quae facile cor-rumpi possunt. @@&7Idem& libro tertio regularum. Is, cuius nomine defensor exstitit, si ante litem contestatam in praesentia fuerit et postulet suo nomine litem suscipere, causa cognita audiendus est. @@&7Idem& libro singulari de heurematicis. Si procuratorem absentem dominus satisdatione releuare uelit, litteras suas ad aduersarium derigere debebit, quibus significet, quem aduersus eum procuratorem et in qua causa fecerit, ratumque se habiturum quod cum eo actum sit: hoc enim casu litteris eius adprobatis uelut praesentis procuratorem interuenire intellegendum est. itaque etsi postea mutata uoluntate procuratorem esse no luerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, ratum esse debet. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Si is qui Stichum uel Damam, utrum eorum ipse uellet, stipulatus est et ratum habeat, quod alterum procuratorio nomine Ti-tius petit: facit, ut res in iudicium deducta uideatur, et stipulationem consumit. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Procurator, qui pro euictione praediorum quae uendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere praetoris auxilio non leuabitur: nam procurator, qui pro domino uinculum obliga-tionis suscepit, onus eius frustra recusat. óğ@@&7Idem& libro tertio responsorum. Quod procurator ex re domini mandato non refragante stipulatur, inuito procuratore dominus petere [2non]2 potest. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Paulus respondit etiam eum, qui ad litem suscipiendam procuratorem dedit, causae suae adesse non prohiberi. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Pater filio suo pupillo tutorem dedit Sempronium creditorem suum: is administrata tutela reliquit fratrem suum heredem, qui et ipse decessit et per fideicommissum nomen debitoris Titio reliquit eique mandatae sunt actiones ab heredibus: quaero, cum tam tutelae actio quam pecuniae creditae ex hereditate Sempronii descendant, an non aliter mandata actio ei detur, quam si defendat heredes, a quibus ei actiones mandatae sunt. respondi debere defendere. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Absens reus causas [2abs]2entiae [2per]2 procura-torem reddere potest. @@&7Idem& libro primo manualium. Per procuratorem non semper adquirim[2u]2s actio-nes, sed retinemus: ueluti si reum conueniat intra legitimum tempus: uel si prohibeat opus nouum fieri, ut interdictum nobis utile sit quod ui aut clam, nam et hic pristinum ius nobis conseru[2a]2t. @1 @@&7Idem& libro singulari de officio adsessorum. Si reus paratus sit ante litem contestatam pecuniam soluere, procuratore agente quid fieri oportet? nam iniquum est cogi eum iudicium accipere. propter quod suspectus uideri potest, qui praesente domino non optulit pecuniam? quid si tunc facultatem pecuniae non habuit, numquid cogi debeat iudicium accipere? quid enim si et famosa sit actio? sed hoc constat, ut ante litem con-testatam praeses iubeat in aede sacra pecuniam deponi: hoc enim fit et in pupillaribus pecuniis. quod si lis contestata est, hoc omne officio iudicis dirimendum est. @@&7Ulpianus& libro quarto opinionum. Nec ciuitatis actor negotium publicum per procuratorem agere potest. @@&7Iulianus& libro tertio digestorum. Qui absentem emptorem eundemque pos-sessorem fundi defendebat et iudicium nomine eius accipiebat, postulabat a uenditore fundi, ut ab eo defenderetur: uenditor desider[2a]2bat caueri sibi ratam rem emptorem habiturum: puto eum uenditori de rato satisdare debere, quia si fundum agenti restituerit, nihil pro-hibet dominum rem petere et cogi uenditorem rursus defendere. @@&7Idem& libro quinto ad Minicium. Titius cum absentem defenderet, satisdedit et prius quam iudicium acciperet desiit reus soluendo esse: quam ob causam defensor re-cusabat iudicium in se reddi oportere. quaero, an id ei concedi oporteat. Iulianus respon-dit: defensor cum satisdedit, domini loco habendus est. nec multum ei praestaturus est praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi quidquid praestiteri[2n]2t a defensore consecuturi sint. @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Omnis qui defenditur boni uiri arbitratu defendendus est. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Et ideo non potest uideri boni [2uiri]2 ar-bitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat, ne ad exitum controuersia de-ducatur. Ad duas res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione non ex-cluditur et rem in iudicium deducit. @@@@{1QUOD CUIUSCUMQUE UNIUERSITATIS NOMINE UEL @@@@CONTRA EAM AGATUR}1 @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Neque societas neque collegium neque huiusmodi corpus passim omnibus habere conceditur: nam et legibus et senatus consultis et principalibus constitutionibus ea res coercetur. paucis admodum in causis con-cessa sunt huiusmodi corpora: ut ecce uectigalium publicorum sociis permissum est corpus habere uel aurifodinarum uel argentifodinarum et salinarum. item collegia Romae certa sunt, quorum corpus senatus consultis atque constitutionibus principalibus confirmatum est, ueluti pistorum et quorundam aliorum, et nauiculariorum, qui et in prouinciis sunt. Qui-bus autem permissum est corpus habere collegii societatis siue cuiusque alterius eorum nomine, proprium est ad exemplum rei publicae habere res communes, arcam communem et actorem siue syndicum, per quem tamquam in re publica, quod communiter agi fierique @1 oporteat, agatur fiat. Quod si nemo eos defendat, quod eorum commune erit possideri et, si admoniti non excitentur ad sui defensionem, uenire se iussurum proconsul ait. et qui-dem non esse actorem uel syndicum tunc quoque intellegimus, cum is absit aut ualetudine impedietur aut inhabilis sit ad agendum. Et si extraneus defendere uelit uniuersitatem, permittit proconsul, sicut in priuatorum defensionibus obseruatur, quia eo modo melior condicio uniuersitatis fit. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Si municipe[2s]2 uel aliqua uniuersitas ad agendum det actorem, non erit dicendum quasi a pluribus datum sic haberi: hic enim pro re publica uel uniuersitate interuenit, non pro singulis. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Nulli permitt[2i]2tur nomine ciuitatis uel curiae experiri nisi ei, cui lex permittit, aut lege cessante ordo dedit, cum duae partes adessent aut amplius quam duae. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Plane ut duae partes decurionum adfuerint, is quoque quem decernent numerari potest. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Illud notandum Pomponius ait, quod et patris suffragium filio proderit et filii patri, @@&7Paulus& libro nono ad edictum. item eorum, qui in eiusdem potestate sunt: quasi decurio enim hoc dedit, non quasi domestica persona. quod et in honorum petitione erit seruandum, nisi lex municipii uel perpetua consuetudo prohibeat. Si decuriones de-creuerunt actionem per eum mouendam quem duumuiri elegerint, is uidetur ab ordine electus et ideo experiri potest: parui enim refert, ipse ordo elegerit an is cui ordo nego-tium dedit. sed si ita decreuerint, ut quaecumque incidisset controuersia, eius petendae negotium Titius haberet, ipso iure id decretum nullius momenti esse, quia non possit ui-deri de ea re, quae adhuc in controuersia non sit, decreto datam persecutionem. sed hodie haec omnia per syndicos solent secundum locorum consuetudinem explicari. Quid si actor datus postea decreto decurionum prohibitus sit, an exceptio ei noceat? et puto sic hoc accipiendum, ut ei permissa uideatur, cui et permissa durat. Actor uniuersitatis si agat, compellitur etiam defendere, non autem compellitur cauere de rato. sed interdum si de decreto dubitetur, puto interponendam et de rato cautionem. actor itaque iste procuratoris partibus fungitur et iudicati actio ei ex edicto non datur nisi in rem suam datus sit. et constitui ei potest. ex isdem causis mutandi actoris potestas erit, ex quibus etiam pro-curatoris. actor etiam filius familias dari potest. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Sicut municipum nomine actionem prae-tor dedit, ita et aduersus eos iustissime edicendum putauit. sed et legato, qui in negotium publicum sumptum fecit, puto dandam actionem in municipes. Si quid uniuersitati debetur, singulis non debetur: nec quod debet uniuersitas singuli debent. In decurionibus uel aliis uniuersitatibus nihil refert, utrum omnes idem maneant an pars maneat uel omnes immu- @1 tati sint. sed si uniuersitas ad unum redit, magis admittitur posse eum conuenire et conueniri, cum ius omnium in unum recciderit et stet nomen uniuersitatis. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. [2Ciuitates]2 si per eos qui res ea-rum administrant non defenduntur nec quicquam est corporale rei publicae quod possi-deatur, per actiones debitorum ciuitatis agentibus satisfieri oportet. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si tibi cum municipibus here-ditas communis erit, familiae erciscundae iudicium inter uos redditur. idemque dicendum est [2et]2 in finium regundorum et aquae pluuiae arcendae iudicio. @@&7Paulus& libro primo manualium. Constitui potest actor etiam ad operis noui nuntiationem et ad stipulationes interponendas, ueluti legatorum, damni infecti, iudicatum solui, quamuis seruo potius ciuitatis caueri debeat: sed et si actori cautum fuerit, utilis ôactio administratori rerum ciuitatis dabitur. @@@@{1DE NEGOTIIS GESTIS}1 @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Hoc edictum necessarium est, quoniam magna utilitas absentium uersatur, ne indefensi rerum possessionem aut uenditionem pa-tiantur uel pignoris distractionem uel poenae committendae actionem, uel iniuria rem suam amittant. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Si quis absentis negotia gesserit licet ignorantis, tamen quidquid utiliter i[2n]2 rem eius impenderit uel etiam ipse se in rem absentis alicui obligauerit, habe[2t]2 eo nomine actionem: itaque eo casu ultro citroque nasci-tur actio, quae appellatur negotiorum gestorum. et sane sicut aequum est ipsum actus sui rationem reddere et eo nomine condemnari, quidquid uel non ut oportuit gessit uel ex his negotiis retinet: ita ex diuerso iustum est, si utiliter gessit, praestari ei, quidquid eo no-mine uel abest ei uel afuturum est. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis negotia alterius, siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit: iudicium eo nomine dabo.' Haec uerba 'si quis' sic sunt accipienda 'siue quae': nam et mulieres negotiorum gestorum agere posse et conueniri non dubitatur. @8 'Negotia' sic accipe, siue unum siue plura. @8 'Alterius', inquit: et hoc ad utrumque sexum refertur. Pupillus sane si negotia gesserit, post rescriptum diui Pii etiam conueniri potest in id quod factus est locupletior: agendo autem conpensa-tionem eius quod gessit patitur. Et si furiosi negotia gesserim, competit mihi aduersus eum negotiorum gestorum actio: curatori autem furiosi uel furiosae aduersus eum eamue dandam actionem Labeo ait. Haec uerba: 'siue quis negotia, quae cuiusque cum is moritur fuerint, gesserit' significant illud tempus, quo quis post mortem alicuius negotia gessit: de quo fuit necessarium edicere, quoniam neque testatoris iam defuncti neque heredis qui non-dum adiit negotium gessisse uidetur. sed si quid accessit post mortem, ut puta partus [2et fetus]2 et fructus, uel si quid serui adquisierint: etsi his uerbis non continentur, pro adiecto tamen debent accipi. Haec autem actio cum ex negotio gesto oriatur, et heredi et in he- @1 redem competit. Si exsecutor a praetore in negotio meo datus dolum mihi fecerit, dabitur mihi aduersus eum actio. Interdum in negotiorum gestorum actione Labeo scribit dolum solummodo uersari: nam si affectione coactus, ne bona mea distrahantur, negotiis te meis optuleris, aequissimum esse dolum dumtaxat te praestare: quae sententia habet aequitatem. Hac actione tenetur non solum is qui sponte et nulla necessitate cogente im-miscuit s[2e]2 negotiis alienis et ea gessit, uerum et is qui aliqua necessitate urguente uel ne-cessitatis suspicione gessit. Apud Marcellum libro secundo digestorum quaeritur, si, cum proposuissem negotia Titii gerere, tu mihi mandaueris ut geram, an utraque actione uti possim? et ego puto utramque locum habere. quemadmodum ipse Marcellus scribit, si fideiussorem accepero negotia gesturus: nam et hic dicit aduersus utrumque esse actionem. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Sed uideamus, an fideiussor hic habere aliquam actionem possit: et uerum est negotiorum gestorum eum agere posse, nisi donandi animo fideiussit. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Item si, cum putaui a te mihi mandatum, ne-gotia gessi, et hic nascitur negotiorum gestorum actio cessante mandati actione. idem est etiam, si pro te fideiussero, dum puto mihi a te mandatum esse. Sed et si, cum putaui Titii negotia esse cum essent Sempronii, ea gessi, solus Sempronius mihi actione negotio-rum gestorum tenetur. Iulianus libro tertio digestorum scribit, si pupilli tui ne-gotia gessero non mandatu tuo, sed ne tutelae iudicio tenearis, negotiorum gestorum te habebo obligatum: sed et pupillum, modo si locupletior fuerit factus. Item si procuratori tuo mutuam pecuniam dedero tui contemplatione, ut creditorem tuum uel pignus tuum liberet, aduersus te negotiorum gestorum habebo actionem, aduersus eum cum quo con-traxi nullam. quid tamen si a procuratore tuo stipulatus sum? potest dici superesse mihi aduersus te negotiorum gestorum actionem, quia ex abundanti hanc stipulationem inter-posui. Si quis pecuniam uel aliam quandam rem ad me perferendam acceperit: quia meum negotium gessit, negotiorum gestorum mihi actio aduersus eum competit. Sed et si quis negotia mea gessit non mei contemplatione, sed sui lucri causa, Labeo scripsit suum eum potius quam meum negotium gessisse (qui enim depraedandi causa accedit, suo lucro, non meo commodo studet): sed nihilo minus, immo magis et is tenebitur negotiorum gestorum actione. ipse tamen si circa res meas aliquid impenderit, non in id quod ei abest, quia improbe ad negotia mea accessit, sed in quod [2e]2go locupletior factus sum habet contra me actionem. Si quis ita simpliciter uersatus est, ut suum negotium in suis bonis quasi meum gesserit, nulla ex utr[2o]2que latere nascitur actio, quia nec fides bona hoc patitur. quod si et suum et meum quasi meum gesserit, in meum tenebitur: nam et si cui mandauero, ut meum negotium gerat, quod mihi tecum erat commune, dicendum esse Labeo ait, si et tuum gessit sciens, negotiorum gestorum eum tibi teneri. Si quis quasi seruus meus nego-tium meum gesserit, cum esset uel libertus uel ingenuus, dabitur negotiorum gestorum actio. Sed si ego tui filii negotia gessero uel serui, uideamus, an tecum negotiorum gesto-rum habeam actionem. et mihi uidetur uerum, quod Labeo distinguit et Pomponius libro uicensimo sexto probat, ut si quidem contemplatione tui negotia gessi peculiaria, tu mihi tenearis: quod si amicitia fi[2lii]2 tui uel serui, uel eorum contemplatione, aduersus patrem uel @1 dominum de peculio dumtaxat dandam actionem. idemque est et si sui iuris esse eos pu-taui. nam et si seruum non necessarium emero filio tuo et tu ratum habueris, nihil agitur ratihabitione eodem loco Pomponius scribit hoc adiecto, quod putat, etsi nihil sit in peculio, quoniam plus patri dominoue debetur, et in patrem dandam actionem, in quan-tum locupletior ex mea administratione factus sit. Sed si hominis liberi qui tibi bona fide seruiebat negotia gessero: si quidem putans tuum esse seruum gessi, Pomponius scribit earum rerum peculiarium causa, quae te sequi debent, tecum mihi fore negotiorum gesto-rum actionem, earum uero rerum, quae ipsum sequuntur, non tecum, sed cum ipso. sed si liberum sciui, earum quidem rerum, quae eum sequuntur, habebo aduersus eum actionem, earum uero, quae te sequuntur, aduersus te. Si Titii seruum putans qui erat Sempronii, dedero pecuniam ne occideretur, ut Pomponius ait, habebo negotiorum [2g]2estorum aduersus Sempronium actionem. Item quaeritur apud Pedium libro septimo, si Titium quasi debi-torem tuum extra iudicium admonuero et is mihi soluerit, cum debitor non esset, tuque postea cognoueris et ratum habueri[2s]2: an negotiorum gestorum actione me possis conuenire. et ait dubitari posse, quia nullum negotium tuum gestum est, cum debitor tuus non fuerit. sed ratihabitio, inquit, fecit tuum negotium: et sicut ei a quo exactum est aduersus eum datur repetitio qui ratum habuit, ita et ipsi debebit post ratihabitionem aduersus me com-petere actio. sic ratihabitio constituet tuum negotium, quod ab initio tuum non erat, sed tua contemplatione gestum. Idem ait, si Titii debitorem, cui te heredem putabam, cum esset Seius heres, conuenero similiter et exegero, mox tu ratum habueris: esse mihi ad-uersus te et tibi mutuam [2ne]2gotiorum gestorum actionem. adquin alienum negotium gestum est, sed ratihabitio hoc conciliat: quae res efficit, ut tuum negotium gestum uideatur et a te hereditas peti possit. quid ergo, inquit Pedius, si, cum te heredem putarem, insulam fulsero hereditariam tuque ratum habueris, an sit mihi aduersus te actio? sed non fore ait, cum hoc facto meo alter sit locupletatus et alterius re ipsa gestum negotium sit, nec pos-sit, quod alii adquisitum est ipso gestu, hoc tuum negotium uideri. Uideamus in persona õeius, qui negotia administrat, si quaedam gessit quaedam non, contemplatione tamen eius alius ad haec non accessit, et si uir diligens (quod ab eo exigimus) etiam ea gesturus fuit: an dici debeat negotiorum gestorum eum teneri et propter ea quae non gessit? quod puto uerius. certe si quid a se exigere debuit, procul dubio hoc ei imputabitur. quamquam enim hoc ei imputari non possit, cur alios debitores non conuenerit, quoniam conueniendi eos iudicio facultatem non habuit, qui nullam actionem intendere potuit: tamen a semet ipso cur non exegerit, ei imputabitur: et si forte non fuerit usurar[2i]2um debitum, incipit esse usurarium, ut diuus Pius Flauio Longino rescripsit: nisi forte, inquit, usuras ei remiserat. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Quia tantundem in bonae fidei iudiciis officium iudicis ualet, quantum in stipulatione nominatim eius rei facta interrogatio. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Si autem is fuit qui negotia administrauit a quo mandatum non exigebatur, posse e[2i i]2mputari, cur oblata de rato cautione eum non conuenit: si modo facile ei fuerit satisdare. certe in sua persona indubitatum est: et ideo @1 si ex causa fuit obligatus, quae certo tempore finiebatur, et tempore liberatus est, nihilo minus negotiorum gestorum actione erit obligatus. idem erit dicendum et in ea causa, ex qua heres non teneretur, ut Marcellus scribit. Item si fundum tuum uel ciuitatis per ob-reptionem petiero negotium tuum uel ciuitatis gerens et ampliores quam oportuit fructus fuero consecutus, debebo hoc ipsum tibi uel rei publicae praestare, licet petere non potuerim. Si quocumque modo ratio compensationis habita non est a iudice, potest contrario iudicio agi: quod si post examinationem reprobatae fuerint pensationes, uerius est quasi re iudi-cata amplius agi contrario iudicio non posse, quia exceptio rei iudicatae opponenda est. Iulianus libro tertio tractat, si ex duobus sociis alter me prohibuerit administrare, alter non: an aduersus eum qui non prohibuit habeam negotiorum gestorum actionem? mouetur eo, quod si data fuerit aduersus eum actio, necesse erit et eum pertingi qui uetuit: sed et illud esse iniquum eum qui non prohibuit alieno facto liberari, cum [2et]2 si mutuam pecuniam al-teri ex sociis prohibente socio dedissem, utique eum obligarem. et puto secundum Iulia-num debere dici superesse contra eum qui non prohibuit negotiorum gestorum actionem, ita tamen ut is qui prohibuit ex nulla parte neque per socium neque per ipsum aliquid damni sentiat. @@&7Scaeuola& libro primo quaestionum. Pomponius scribit, si negotium a te quam-uis male gestum probauero, negotiorum tamen gestorum te mihi non teneri. uidendum ergo ne in dubio hoc, an ratum habeam, actio negotiorum gestorum pendeat: nam quo-modo, cum semel coeperit, nuda uoluntate tolletur? sed superius ita uerum se putare, si dolus malus a te absit. Scaeuola: immo puto et si comprobem, adhuc negotiorum gestorum actionem esse, sed eo dictum te mihi non teneri, quod reprobar[2e]2 non possim semel pro-batum: et quemadmodum quod utiliter gestum est necesse est apud iudicem pro rato ha-beri, ita omne quod ab ipso probatum est. ceterum si ubi probaui, non est negotiorum actio: quid fiet, si a debitore meo exegerit et probauerim? quemadmodum recipiam? item si uendiderit? ipse denique si quid impendit, quemadmodum recipiet? nam utique man-datum non est. erit igitur et pos[2t]2 ratihabitionem negotiorum gestorum actio. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Sed an ultro mihi tribuitur actio sumptuum quos feci? et puto competere, nisi specialiter id actum est, ut neuter aduersus alterum habeat actionem. Is autem qui negotiorum gestorum agit non solum si effectum habuit negotium quod gessit, actione ista utetur, sed sufficit, si utiliter gessit, etsi effectum non habuit negotium. et ideo si insulam fulsit uel seruum aegrum curauit, etiamsi insula exusta est uel seruus obit, aget negotiorum gestorum: idque et Labeo probat. sed ut Celsus re-fert, Proculus apud eum notat non semper debere dari. quid enim si eam insulam fulsit, quam dominus quasi impar sumptui dereliquerit, uel quam sibi necessariam non putauit? onerauit, inquit, dominum secundum Labeonis sententiam, cum unicuique liceat et damni infecti nomine rem derelinquere. sed istam sententiam Celsus eleganter deridet: is enim negotiorum gestorum, inquit, habet actionem, qui utiliter negotia gessit: non autem utiliter negotia gerit, qui rem non necessariam uel quae oneratura est patrem familias adgreditur. iuxta hoc est et, quod Iulianus scribit, eum qui insulam fulsit uel seruum aegrotum curauit, habere negotiorum gestorum actionem, si utiliter hoc faceret, licet euentus non sit secutus. ego quaero: quid si putauit se utiliter facere, sed patri familias non expediebat? dico hunc @1 non habiturum negotiorum gestorum actionem: ut enim euentum non spectamus, debet utiliter esse coeptum. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si negotia [2a]2bsentis et ignorantis geras, et culpam et dolum praestare debes. sed Proculus interdum etiam casum praestare debere, ueluti si nouum negotium, quod non sit solitus absens fa-cere, tu nomine eius geras: ueluti uenales nouicios coemendo uel aliquam negotiationem ineundo. nam si quid damnum ex ea re secutum fuerit, te sequetur, lucrum uero absentem: quod si in quibusdam lucrum factum fuerit, in quibusdam damnum, absens pensare lucrum cum damno debet. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Successori eius, fuerunt negotia, qui apud hostes decessit, haec actio danda erit. Sed si filii familias militis defuncti testa-mento facto gessi, similiter erit danda actio. Sicut autem in negotiis uiuorum gestis suf-ficit utiliter negotium gestum, ita et in bonis mortuorum, licet diuersus exitus sit secutus. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Debitor meus, qui mihi quinquaginta debe-bat, decessit: huius hereditatis curationem suscepi et impendi decem: deinde reda[2c]2ta ex uenditione rei hereditariae centum in arca reposui: haec sine culpa mea perierunt. quae-situm est, an ab herede, qui quandoque extitisset, uel creditam pecuniam quinquaginta petere possim uel decem quae impendi. Iulianus scribit in eo uerti quaestionem, ut anim-aduertamus, an iustam causam habuerim seponendorum centum: nam si debuerim et mihi et ceteris hereditariis creditoribus soluere, periculum non solum sexaginta, sed et reliquo-rum quadraginta me praestaturum, decem tamen quae impenderim retenturum, id est sola nonaginta restituenda. si uero iusta causa fuerit, propter quam integra centum custodi-rentur, ueluti si periculum erat, ne praedia in publicum committerentur, ne poena traiecti-ciae pecuniae augeretur aut ex compromisso committeretur: non solum decem, quae in hereditaria negotia impe[2n]2derim, sed etiam quinquaginta quae mihi debita sunt ab herede me consequi posse. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Si filius familias negotia gessisse pro-ponatur, aequissimum erit in patrem quoque actionem dari, siue peculium habet siue in rem patris sui uertit: et si ancilla, simili modo. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Pomponius libro uicensimo sexto in negotiis gestis initio cuiusque temporis condicionem spectandam ait. quid enim, inquit, si pupilli negotia coeperim gerere et inter moras pubes factus sit? uel serui aut filii familias et in-terea liber aut pater familias effectus sit? hoc et ego uerius esse didici, nisi si ab initio quasi unum negotium gesturus accessero, deinde alio animo ad alterum accessero eo tem-pore, quo iam pubes uel liber uel pater familias effectus est: hic enim quasi plura negotia gesta sunt et pro qualitate personarum et actio formatur et condemnatio moderatur. @1 @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Sed et cum aliquis negotia mea gerat, non multa negotia sunt, sed unus contractus, nisi si ab initio ad unum negotium accessit, ut finito eo discederet: hoc enim casu si noua uoluntate aliud quoque adgredi coeperit, alius contractus est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad edictum. Eum actum, quem quis in õseruitute egit, manumissus non cogitur reddere. plane si quid conexum fuit, ut separari ratio eius quod in seruitute gestum est ab eo quod in libertate gessit non possit: constat uenire in iudicium uel mandati uel negotiorum gestorum et quod in seruitute gestum est. denique si tempore seruitutis aream emerit et in ea insulam aedificauerit eaque corruerit, deinde manumissus fundum locauerit: sola locatio fundorum in iudicio negotiorum gestorum deducetur, quia ex superioris temporis administratione nihil amplius [2in]2 iudicio deduci potest quam id, sine quo ratio libertatis tempore administratorum negotiorum expediri non potest. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Proculus et Pegasus bonam fidem eum, qui in seruitute gerere coepit, praestare debere aiunt: ideoque quantum, si alius eius negotia gessisset, seruare potuisset, tantum eum, qui a semet ipso non exegerit, negotiorum gesto-rum actione praestaturum, si aliquid habuit in peculio, cuius retentione id seruari potest. idem Neratius. @@&7Idem& libro se[2c]2undo ad Neratium. Adquin natura debitor fuit etiam si in pe-culio nihil habuit, et [2si postea habuit,]2 sibi postea soluere debet in eodem actu perseuerans: sicut is, qui temporali actione tenebatur, etiam post tempus exactum negotiorum gestorum actione id praestare cogitur. Scaeuola noster ait putare se, quod Sabinus scribit debere a capite rationem reddendum sic intellegi, ut appareat, quid reliquum fuerit tunc, [2c]2um primum liber esse coeperit, non ut dolum aut culpam in seruitute admissam in obligatio-nem reuocet: itaque si inueniatur uel malo more pecunia in seruitute erogata, liberabitur. Si libero homini, qui bona fide mihi seruiebat, mandem, ut aliquid agat, non fore cum eo mandati actionem Labeo ait, quia non libera uoluntate exsequitur rem sibi mandatam, sed quasi ex necessitate seruili: erit igitur negotiorum gestorum actio, quia et gerendi negotii mei habuerit affectionem et is fuit, quem obligare possem. Cum me absente negotia mea gereres, imprudens rem meam emisti et ignorans usucepisti: mihi negotiorum gestorum ut restituas obligatus non es. sed si, antequam usucapias, cognoscas rem meam esse, subicere debes aliquem, qui a te petat meo nomine, ut et mihi rem et tibi stipulationem euictionis committ[2a]2t: nec uideris dolum malum facere in hac subiectione: ideo enim hoc facere debes, ne actione negotiorum gestorum tenearis. Non tantum sortem, uerum etiam usuras ex pecunia aliena perceptas negotiorum gestorum iudicio praestabimus, uel etiam quas per-cipere potuimus. contra quoque usuras, [2quas]2 praestauimus uel quas ex nostra pecunia per-cipere potuimus quam in aliena negotia impendimus, seruabimus negotiorum gestorum @1 iudicio. Dum apud hostes esset Titius, negotia eius administraui, postea reuersus est: negotiorum gestorum mihi actio competit, etiamsi eo tempore quo gerebantur dominum non habuerunt. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. sin autem apud hostes constitutus de-cessit, et successori et aduersus successorem eius negotiorum gestorum directa et contraria competit. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Nam et Seruius respondit, ut est relatum apud Alfenum libro trigensimo non digestorum: cum a Lusitanis tres capti essent et unus ea condicione missus, uti pecuniam pro tribus adferret, et nisi re[2di]2sset, ut duo pro eo quoque pecuniam darent, isque reuerti noluisset et ob hanc causam illi pro tertio quoque pecuniam soluissent: Seruius respondit aequum esse praetorem in eum reddere iudicium. Qui negotia hereditaria gerit, quodammodo sibi hereditatem seque ei obligat: ideoque nihil refert an etiam pupillus heres existat, quia id aes alienum cum ceteris hereditariis oneribus ad eum transit. Si uiuo Titio negotia eius administrare coepi, intermittere mortuo eo non debeo: noua tamen inchoare necesse mihi non est, uetera explicare ac conseruare neces-sarium est. ut accidit cum alter ex sociis mortuus est: nam quaecumque prioris negotii explicandi causa geruntur, nihilum refert, quo tempore consummentur, sed quo tempore inchoarentur. Mandatu tuo negotia mea Lucius Titius gessit: quod is non recte gessit, tu mihi actione negotiorum gestorum teneris non in hoc tantum, ut actiones tuas praestes, sed etiam quod imprudenter eum elegeris, ut quidquid detrimenti neglegentia eius fecit, tu mihi prae[2s]2tes. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Siue hereditaria negotia siue ea, quae alicuius essent, gerens aliquis necessario rem emerit, licet ea interierit, poterit quod impenderit iudicio negotiorum gestorum consequi: ueluti si frumentum aut uinum familiae parauerit idque casu quodam interierit, forte incendio ruina. sed ita scilicet hoc dici potest, si ipsa ruina uel incendium sine uitio eius acciderit: nam cum propter ipsam ruinam aut incendium damnandus sit, absurdum est eum istarum rerum nomine, quae ita consumptae sunt, quicquam consequi. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Si quis negotia aliena gerens indebitum exegerit, restituere cogitur: de eo autem, quod indebitum soluit, magis est ut siti impu-tare debeat. @@&7Idem& libro uicensimo quarto ad edictum. Si ego h[2a]2c mente pecuniam pro-curatori dem, ut ea ipsa creditoris fieret, proprietas quidem per procuratorem non adqui-ritur, potest tamen creditor etiam inuito me ratum habendo pecuniam suam facere, quia procurator in accipiendo creditoris dumtaxat negotium gessit: et ideo creditoris ratihabi-tione liberor. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad edictum. Si quis negotia aliena ge-rens plus quam oportet impenderit, reciperaturum eum id, quod praestari debuerit. @@&7Modestinus& libro primo responsorum. Cum alicui ciuitati per fideicommis-sum restitui iussa esset hereditas, magistratus actores horum bonorum Titium et Seium et Gaium idoneos creauerunt: postmodum hi actores inter se diuiserunt administrationem bo- @1 norum idque egerunt sine auctoritate et sine consensu magistratuum. post aliquod tempus testamentum, per quod restitui ciuitati hereditas fideicommissa esset, irritum probatum est pro tribunali atque ita ab intestato Sempronius legitimus heres defuncti extitit: sed ex his actoribus unus non soluendo decessit et nemo heres eius extitit. quaero, si Sempronius conueniet actores horum bonorum, periculum inopis defuncti ad quos pertinet? Herennius Modestinus respondit, quod ab uno ex actoribus ob ea quae solus gessit negotiorum gesto-rum actione seruari non potest, ad damnum eius cui legitima hereditas quaesita est pertinere. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Ex duobus fratribus uno quidem suae aetatis, alio uero minore annis, cum haberent communia praedia rustica, maior frater in saltu communi habenti habitationes paternas ampla aedificia aedificauerat: cumque eundem saltum cum fratre diuideret, sumptus sibi quasi re meliore ab eo facta desiderabat fratre minore iam legitimae aetatis constituto. Herennius Modestinus respondit ob sumptus nulla re urguente, sed uoluptatis causa factos eum de quo quaeritur actionem non habere. Ti-tium , si pietatis respectu sororis aluit filiam, actionem hoc nomine contra eam non habere respondi. @@&7Iauolenus& libro octauo ex Cassio. Si quis mandatu Titii negotia Seii ges-sit, Titio mandati tenetur lisque aestimari debet, quanto Seii et Titii interest: Titii autem interest quantum is Seio praestare debet, cui uel mandati uel negotiorum gestorum nomine obligatus est. Titio autem actio competit cum eo, cui mandauit aliena negotia gerenda, et antequam ipse quicquam domino praestet, quia id ei abesse uidetur in quo obligatus est. @@&7Callistratus& libro tertio edicti monitorii. Cum pater testamento postumo tutorem dederit isque tutelam interim administrauerit nec postumus natus fuerit, cum eo non tutelae, sed negotiorum gestorum erit agendum: quod si natus fuerit postumus, tutelae erit actio et in eam utrumque tempus ueniet, et quo, antequam nasceretur infans, gessit et quo, posteaquam natus sit. @@&7Iulianus& libro tertio digestorum. Ex facto quaerebatur: õquendam ad siliginem emendam curatorem decreto ordinis constitutum: eidem alium sub-curatorem constitutum siliginem miscendo corrupisse atque ita pretium siliginis, quae in publicum empta erat, curatori adflictum esse: quaque actione curator cum subcuratore ex-periri possit et consequi id, ut ei saluum esset, quod causa eius damnum cepisset. Ualerius Seuerus respondit aduersus contutorem negotiorum gestorum actionem tutori dandam: idem respondit: ut magistratui aduersus magistratum eadem actio detur, ita tamen, si non sit conscius fraudis. secundum quae etiam in subcuratore idem dicendum est. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Liberto uel amico mandauit pecuniam accipere mutuam: cuius litteras creditor secutus contraxit et fideiussor interuenit: etiamsi pecunia non sit in rem eius uersa, tamen dabitur in eum negotiorum gestorum actio credi-tori uel fideiussori, scilicet ad exemplum institoriae actionis. Inter negotia Sempronii, quae gerebat, ignorans Titii negotium gessit: ob eam quoque speciem Sempronio tenebitur, sed ei cautionem indemnitatis officio iudicis praeberi ne[2ce]2sse est aduersus Titium, cui datur actio. idem in tutore iuris est. Litem in iudicium deductam et a reo desertam frustratoris amicus ultro egit, causas absentiae eius allegans iudici: culpam contraxisse non uidebitur, quod sententia contra absentem dicta ipse non prouocauit. &7Ulpianus& notat: hoc uerum @1 est, quia frustrator condemnatus est: ceterum si amicus, cum absentem defenderet con-demnatus, negotiorum gestorum aget, poterit ei imputari, si cum posset non appellasset. Qui aliena negotia gerit, usuras praestare cogitur eius scilicet pecuniae, quae purgatis ne-cessariis sumptibus superest. Libertos certam pecuniam accipere testator ad sumptum mo-numenti uoluit: si quid amplius fuerit erogatum, iudicio negotiorum gestorum ab herede non recte petetur [2nec]2 iure fideicommissi, cum uoluntas finem erogationis fecerit. Tu-toris heres impubes filius ob ea, quae tutor eius in rebus pupillae paternae gessit, non tenetur, sed tutor proprio nomine iudicio negotiorum gestorum conuenietur. Quam-quam mater filii negotia secundum patris uoluntatem pietatis fiducia gerat, tamen ius actoris periculo suo litium causa constituendi non habebit, quia nec ipsa filii nomine recte agit aut res bonorum eius alienat uel debitorem impuberis accipiendo pecuniam liberat. Uno defendente causam communis aquae sententia praedio datur: sed qui sumptus necessarios [2ac]2 probabiles in communi lite fecit, negotiorum gestorum actionem habet. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Fideiussor imperitia lapsus alterius quoque contractus, qui personam eius non contingebat, pignora uel hypothecas suscepit et utram-que pecuniam creditori soluit, existimans indemnitati suae confusis praediis consuli posse. ob eas res iudicio mandati frustra conuenietur et ipse debitorem frustra conueniet, nego-tiorum autem gestorum actio utrique necessaria erit: in qua lite culpam aestimari satis est, non etiam casum, quia praedo fideiussor non uidetur. creditor ob id factum ad restituen-dum iudicio, quod de pignore dato redditur, cum uideatur ius suum uendidisse, non tene-bitur. Ignorante uirgine mater a sponso filiae res donatas suscepit: quia mandati uel de-positi cessat actio, negotiorum gestorum agitur. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Heres uiri defuncti uxorem, quae res uiri tempore nuptiarum in sua potestate habuit, compilatae hereditatis postulare non debet. prudentius itaque faciet, si ad exhibendum et negotiorum gestorum, si negotia quoque uiri gessit, cum ea fuerit expertus. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo salutem. Auia nepotis sui negotia gessit: defunctis utrisque auiae heredes conueniebantur a nepotis heredibus negotiorum gestorum actione: reputabant heredes auiae alimenta prae-stita nepoti. respondebatur auiam iure pietatis de suo praestitisse: nec enim aut desiderasse, ut decernerentur alimenta, aut decreta essent. praeterea constitutum esse dicebatur, ut si mater aluisset, non posset alimenta, quae pietate cogente de suo praestitisset, repetere. ex contrario dicebatur tunc hoc recte dici, ut de suo aluisse mater probaretur: at in proposito auiam, quae negotia administrabat, uerisimile esse de re ipsius nepotis eum aluisse. tracta-tum est, numquid utroque patrimonio erogata uideantur. quaero quid tibi iustius uideatur. respondi: haec disceptatio in factum constitit: nam et illud, quod in matre constitutum est, non puto ita perpetuo obseruandum. quid enim si etiam protestata est se filium ideo alere, ut aut ipsum aut tutores eius conueniret? pone peregre patrem eius obisse et matrem, dum in patriam reuertitur, tam filium quam familiam eius exhibuisse: in qua specie etiam in ipsum pupillum negotiorum gestorum dandam actionem diuus Pius Antoninus constituit. igitur in re facti facilius putabo auiam uel heredes eius audiendos, si reputare uelint ali- @1 menta, maxime si etiam in ratione impensarum ea rettulisse auiam apparebit. illud nequa-quam admittendum puto, ut de utroque patrimonio erogata uideantur. @@&7Scaeuola& libro primo quaestionum. Diuortio facto negotia uxoris gessit ma-ritus: dos non solum dotis actione, uerum negotiorum gestorum seruari potest. haec ita, si in negotiis gestis maritus dum gerit facere potuit: alias enim imputari non pote[2st]2, quod a se non exegerit. sed et posteaquam patrimonium amiserit, plena erit negotiorum gesto-rum actio, quamuis si dotis actione maritus conueniatur, absoluendus est. sed hic quidam modus seruandus est, ut ita querellae locus sit 'quantum facere potuit, quamuis postea amiserit', si illo tempore ei soluere potuit: non enim e u[2e]2stigio in officio deliquit, si non protinus res suas distraxit ad pecuniam redigendam: praeterire denique aliquid temporis debebit, quo cessasse uideatur. quod si interea priusquam officium impleat, res amissa est, perinde negotiorum gestorum non tenetur, ac si numquam facere possit. sed et si facere possit maritus, actio negotiorum gestorum inducitur, quia forte periculum est, ne facere desinat. Illum autem non credimus teneri, qui gerit negotia debitoris, ad reddendum pignus, cum pecunia ei debeatur nec fuerit quod sibi possit exsoluere. Sed nec redhibi-toriae speciem uenire in negotiorum gestorum actionem et per hoc [2s]2ex mensibus exactis perire, si uel mancipium in rebus non inuenit: uel eo inuento quod [2acc]2essionum nomine additum est, uel quod deterior homo factus esset, uel quod per eum esset adquisitum non ex re emptoris, nec inuenit nec recepisset: nec esset in ipsis emptoris negotiis quae gere-bat, unde sibi in pra[2e]2senti redderet. Ceterum si ex alia causa perpetuae obligationis, cum sit locuples, debeat, non est imputandum, quo[2d]2 non soluerit, utique si neque usurarum ratio querellam mouet. diuersumque est in tutore debitore, quia ibi interfuit ex priore obligatione solui, ut deberetur ex tutelae actione. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Si liber homo bona fide mihi seruiens mutuam pecuniam sumpserit eamque in rem meam uerterit, qua actione id, quod in rem nostram uertit, reddere debeam, uidendum est: non enim quasi amici, sed quasi domini negotium gessit. sed negotiorum gestorum actio danda est: quae desinit competere, si creditori eius soluta sit. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Litis contestatae tempore quaeri solet, an pupillus, cuius sine tutoris auctoritate negotia gesta sunt, locupletior sit ex ea re factus, cuius patitur actionem. Si pecuniae quis negotium gerat, usuras quoque praestare cogitur et periculum eorum nominum, quae ipse contraxit: nisi fortuitis casibus debitores ita suas fortunas amiserunt, ut tempore litis ex ea actione contestatae soluendo non essent. Pater si emancipati filii res a se donatas admini-strauit, filio actione negotiorum gestorum tenebitur. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Qui sine [2us]2uris pecuniam debe-bat, creditoris sui gessit negotia: quaesitum est, an negotiorum gestorum actione summae õillius usuras praestare debeat. dixi, si a semet ipso exigere eum oportuit, debiturum usuras: @1 quod si dies soluendae pecuniae tempore quo negotia gerebat nondum uenerat, usuras non debiturum: sed die praeterito si non intulit rationibus creditoribus cuius negotia gerebat eam pecuniam a se debitam, merito usuras bonae fidei iudicio praestaturum. sed quas usu-ras debebit, uideamus: u[2t]2rum eas, quibus aliis idem creditor faenerasset, an et maximas usuras: quoniam ubi quis eius pecuniam, cuius tutelam negotiaue administrat, aut magi-stratus municipii publicam in usus suos conuertit, maximas usuras praestat, ut est consti-tutum a diuis principibus. [2sed]2 istius diuersa causa est, qui non sibi sumpsit ex administra-tione nummos, sed ab amico accepit et ante negotiorum administrationem. nam illi, de quibus constit[2ut]2um est, cum gratuitam certe integram et abstinentem omni lucro praestare fidem deberent, licentia, qua uidentur abuti, maximis usuris uice cuiusdam poenae sub-iciuntur: hic bona ratione accepit ab alio mutuum et usuris, quia non soluit, non quia ex negotiis quae gerebat ad se pecuniam transtuli[2t]2, condemnandus est. multum autem refert, incipiat nunc debitum an ante nomen fuerit debitoris, quod satis est ex non usurario fa-cere usurarium. @@&7Gaius& libro tertio de uerborum obligationibus. Soluendo quisque pro alio licet inuito et ignorante liberat eum: quod autem alicui debetur, alius sine uoluntate eius non potest iure exigere. naturalis enim simul et ciuilis ratio suasit alienam condicionem meliorem quidem etiam ignora[2n]2tis et inuiti nos facere posse, deteriorem non posse. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si communes aedes tecum habeam et pro tua parte damni infecti uicino cauero, dicendum est quod praestitero negotiorum gestorum actione potius quam communi diuidundo iudicio posse me petere, quia potui partem meam ita defendere, ut socii partem defendere non cogerer. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. Qui seruum meum me ignorante uel ab-sente in noxali causa defenderit, negotiorum gestorum in solidum mecum, non de pe-culio aget. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Si serui mei rogatu negotia mea susceperis, si dumtaxat admonitus a seruo meo id feceris, erit inter nos negotiorum gesto-rum actio: si uero quasi mandatu serui, etiam de peculio et de in rem uerso agere te posse responsum est. @@&7Labeo& libro sexto posteriorum epitomatorum a &7Iauoleno&. Cum pecuniam eius nomine solueres, qui tibi nihil mandauerat, negotiorum gestorum actio tibi competit, cum ea solutione debitor a creditore liberatus sit: nisi si quid debitoris interfuit eam pe-c[2u]2niam non solui. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Is, qui amicitia ductus paterna pupillis tutorem petierit uel suspectos tutores postulauit, nullam aduersus eos habet actionem se-cundum diui Seueri constitutionem. @@&7Idem& libro quarto opinionum. Quae utiliter in negotia alicuius erogantur, in quibus est etiam sumptus honeste ad honores per gradus pertinentes factus, actione nego-tiorum gestorum peti possunt. Qui pure testamento libertatem acceperunt, actus, quem uiuentibus dominis administrauerunt, rationem reddere non conpelluntur. Titius pecuniam creditoribus hereditariis soluit existimans sororem suam defuncto heredem testamento exti-tisse. quamuis animo gerendi sororis negotia id fecisset, ueritate [2ta]2men filiorum defuncti, @1 qui sui heredes patri sublato testamento erant, gessisset: quia aequum est in damno eum non uersari, actione negotiorum gestorum id eum petere placuit. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Mandasti filio meo, ut tibi fundum emeret: quod cum cognouissem, ipse eum tibi emi. puto referre, qua mente emerim: nam si propter ea, quae tibi necessaria esse scirem, et te eius uoluntatis esse, ut emptum habere uelles, agemus inter nos negotiorum gestorum, sicut ageremus, si aut nullum omnino mandatum intercessisset, aut Titio mandasses et ego, quia per me commodius negotium possim confice[2re]2, emissem. si uero propterea emerim, ne filius mandati iudicio teneatur, magis est, ut ex persona eius et ego tecum mandati agere possim et tu mecum actionem habeas de peculio, quia et si Titius id mandatum susc[2e]2pisset et, ne eo nomine teneretur, ego emissem, agerem cum Titio negotiorum gestorum, et ille tecum et tu cum illo man-dati. idem est, et si filio meo mandaueris, ut pro te fideiuberet, et ego pro te fideiusserim. Si proponatur te Titio mandasse, ut pro te fideiuberet, meque, quod is aliqua de causa impediretur quo minus fideiuberet, liberandae fidei eius causa fideiussiss[2e]2, negotiorum ge-storum mihi competit actio. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Actio negotiorum gestorum illi datur, cuius interest hoc iudicio experiri. Nec refert directa quis an utili actione agat uel conueniatur, quia in extraordinariis iudiciis, ubi conceptio formularum non obseruatur, haec suptilitas superuacua est maxime cum utraque actio eiusdem potestatis est eundemque habet effectum. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Ignorante quoque sorore si frater ne-gotium eius gerens dotem a uiro stipulatus sit, iudicio negotiorum gestorum ut uirum libe-raret iure conuenitur. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Si rem, quam seruus uen-ditus subripuisset a me uenditore, emptor uendiderit eaque in rerum natura esse desierit, de pretio negotiorum gestorum actio mihi danda sit, ut dari deberet, si negotium, quod tuum esse existimares, cum esset meum, gessisse[2s]2: sicut ex contrario in me tibi daretur, si, cum hereditatem quae ad me pertinet tuam putares, res tuas proprias legatas soluisses, quandoque de ea solutione liberarer. @@@@{1DE CALUMNIATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. In eum qui, [2ut]2 calumniae causa negotium faceret uel non faceret, pecuniam accepisse dicetur, intra annum in quadruplum eius pe-cuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in factum actio competit. hoc autem iudicium non solum in pecuniariis causis, sed et ad publica crimina pertinere Pomponius scribit, maxime cum et lege repetundarum teneatur, qui ob negotium faciendum aut non faciendum per calumniam pecuniam accepit. Qui autem accepit pecuniam siue ante iudi-cium siue post iudicium acceptum, tenetur. Sed et constitutio imperatoris @1 nostri, quae scripta est ad Cassium Sabinum, prohibuit iudici uel aduersario in publicis uel priuatis uel fiscalibus causis pecuniam dare, et ex hac causa litem perire iussit. nam tractari potest, si aduersarius non per calumniam transigendi animo accepit, an constitutio cessat? et puto cessare sicuti hoc quoque iudicium: neque enim transactionibus est inter-dictum, sed sordidis concussionibus. Pecuniam autem accepisse dicemus etiam si aliquid pro pecunia accepimus. @@&7Paulus& libro decimo ad edictum. Quin etiam si quis obliga-tione liberatus sit, potest uideri cepisse: idemque si gratuita pecunia utenda data sit, aut minoris locata uenditaue res sit. nec refert, ipse pecuniam acceperit an alii dari ius-serit uel accept[2u]2m suo nomine ratum habuerit. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Et generaliter idem erit, si quid omnino compendii sensit propter hoc, siue ab aduersario siue ab alio quocumque. Si igitur accepit ut negotium faceret siue fecit siue non fecit, et qui accepit ne faceret etsi fecit, tenetur. Hoc edicto tenetur etiam is qui depectus est: depectus autem dicitur turpiter pactus. @8 Illud erit notandum, quod qui dedit pecuniam, ut negotium quis pateretur, non habebit ipse repetitionem: turpiter enim fecit: sed ei dabitur petitio, propter quem datum est ut ca-lumnia ei fiat. quare si quis et a te pecuniam acc[2e]2pit, ut mihi negotium faceret, et a me, ne mihi faceret, duobus iudiciis mihi tenebitur. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Haec actio heredi quidem non competit, quia sufficere ei debet, quod eam pecuniam quam defunctus dedit repetere potest: @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. in heredem autem competit in id quod öad eum peruenit. nam est constitutum turpia lucra heredibus quoque extorqueri, licet cri-mina extinguantur: ut puta ob falsum uel iudici ob gratiosam sententiam datum et heredi extorquebitur et si quid aliud scelere quaesitum. Sed etiam praeter hanc actionem con-dictio competit, si sola turpitudo accipientis uersetur: nam si et dantis, melior causa erit possidentis. quare si fuerit condictum, utrum tollitur haec actio, an uero in triplum danda sit? an exemplo furis et in quadruplum actionem damus et condictionem? sed puto suf-ficere alterutram actionem. ubi autem condictio competit, ibi non est necesse post annum dare in factum actionem. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. annus autem in personam qui-dem eius, qui dedit pecuniam ne secum ageretur, ex eo tempore cedit, ex quo dedit, si modo potestas ei fieret experiundi. in illius uero personam, cum quo ut agatur alius pe-cuniam dedit, dubitari potest, utrum ex die datae pecuniae numerari debeat, an potius ex quo cognouit datam esse: quia qui nescit, is uidetur experiundi potestatem non habere. et uerius est ex eo annum numerari, ex quo cognouit. @@&7Paulus& libro decimo ad edictum. Si quis ab alio acceperit pecuniam ne mihi negotium faciat, si quidem mandatu meo datum est, uel a procuratore meo [2o]2mnium rerum, uel ab eo qui negotium meum gerere uolebat et ratum habui: ego dedisse intellegor. si @1 autem non mandatu meo alius ei licet misericordiae causa dederit ne fiat neque ratum habui, tunc et ipsum repetere et me in quadruplum agere posse. Si ut filio familias [2nego-]2tium fieret acceptum est, etiam patri actio danda est. item si filius familias pecuniam ac-ceperit, ut faceret negotium uel non faceret, in ipsum iudicium dabitur: et si alius non meo mandatu ei dederit ne fiat, tunc etiam ipsum repetere et me in quadruplum agere posse. Cum publicanus mancipia retineret dataque ei pecunia esset quae non deberetur, et ipse ex hac parte edicti in factum actione tenetur. @@&7Ulpianus& libro quarto opinionum. Si ab eo, qui innocens fuit, sub specie criminis alicuius, quod in eo probatum non est, pecuniam acceptam is cuius de ea re notio est edoctus fuerit: id quod illicite extortum est secundum edicti formam, quod de his est, qui pecuniam ut negotium facerent aut non facerent accepisse dicerentur, restitui iubeat et ei, qui id commisit, pro modo delicti poenam irroget. @@&7Papinianus& libro secundo de adulteriis. De seruo qui accusatur, si postuletur, quaestio habetur: quo absoluto in duplum pretium accusator domino damnatur: sed et citra pretii aestimationem quaeritur de calumnia eius. separatum est etenim calumniae crimen a damno quod in seruo propter quaestionem domino datum est. @1 @@@@{1LIBER QUARTUS}1 @@@@{1DE IN INTEGRUM RESTITUTIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Utilitas huius tituli non eget com-mendatione, ipse enim se ostendit. nam sub hoc titulo plurifariam praetor hominibus uel lapsis uel circumscriptis subuenit, siue met[2u]2 siue calliditate siue aetate siue absentia in-ciderunt in captionem @@&7Paulus& libro primo sententiarum. siue per status mutationem aut iustum errorem. @@&7Modestinus& libro octauo pandectarum. Omn[2e]2s in integrum restitutiones causa cognita a praetore promittuntur, scilicet ut iustitia[2m]2 earum causarum examinet, an uerae sint, quarum nomine singulis subuenit. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Scio illud a quibusdam obserua-tum, ne propter satis minimam rem uel summam, si maiori rei uel summae praeiudicetur, audiatur si qui in integrum restitui postulat. @@&7Paulus& libro septimo ad edictum. Nemo uidetur [2r]2e exclusus, quem praetor in integrum se restituturum polliceatur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Non solum minoris, uerum eorum quoque, qui rei publicae causa afuerunt, item omnium, qui ipsi potuerunt restitui in in-tegrum, successores in integrum restitui possunt, et ita saepissime est constitutum. siue igitur heres sit siue is cui hereditas restituta est siue filii familias militis successor, in in-tegrum restitui poterit. proinde et si minor in seruitutem redigatur uel ancilla fiat, dominis eorum dabitur non ultra tempus statutum in integrum restitutio. sed et si forte hic minor erat captus in hereditate quam adierit, Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit abstinendi facultatem dominum posse habere non solum aetatis beneficio, uerum et si aetas non patrocinetur: quia non apiscendae hereditatis gratia legum beneficio usi sunt, sed uin-dictae gratia. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Diuus Antoninus Marcio Auito praetori de succurrendo ei, qui absens rem amiserat, in hanc sententiam rescripsit: 'Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas euidens poscit, subueniendum est. itaque si citatus non respondit et ob hoc more pronuntiatum est, confestim autem pro tribunali te sedente adiit: existimari potest non sua culpa sed parum exaudita uoce @1 praeconis defuisse, ideoque restitui potest.' Nec intra has solum species consistet huius generis auxilium: etenim deceptis sine culpa sua, maxime si fraus ab aduersario interuenerit, succurri oportebit, cum etiam de dolo malo actio competere soleat, et boni praetoris est potius restituere litem, ut et ratio et aequitas postulabit, quam actionem famosam con-stituere, ad quam tunc demum descendendum est, cum remedio locus esse non potest. @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Inter minores uiginti quinque annis et eos qui rei publicae causa absunt hoc interest, quod minores annis etiam qui per tuto-res curatoresue suos defensi sunt, nihilo minus in integrum contra rem publicam resti-tuuntur, cognita scilicet causa: ei uero qui rei publicae causa absit, ceteris quoque qui in eadem causa habentur, si per procuratores suos defensi sunt, hactenus in integrum resti-tutione subueniri solet, ut appellare his permittatur. @@@@{1QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT}1 @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Ait praetor: 'Quod metus causa gestum erit, ratum non habebo'. olim ita edicebatur 'quod ui metusue causa': uis enim fiebat mentio propter necessitatem impositam contrariam uoluntati: metus instantis uel futuri pe-riculi causa mentis trepidatio. sed postea detracta est uis mentio ideo, quia quodcumque ui atroci fit, id metu quoque fieri uidetur. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Uis autem est maioris rei impetus, qui repelli non potest. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Continet igitur haec clausula et uim et metum, et si quis ui compulsus aliquid fecit, per hoc edictum restituitur. Sed uim ac-cipimus atrocem et eam, quae aduersus bonos mores fiat, non eam quam magistratus recte intulit, scilicet iure licito et iure honoris quem sustinet. ceterum si per iniuriam quid fecit populi Romani magistratus uel prouinciae praeses, Pomponius scribit hoc edictum locum habere: si forte, inquit, mortis aut uerberum terrore pecuniam alicui extorserit. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Ego puto etiam seruitutis timorem simi-liumque admittendum. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Metum accipiendum Labeo dicit non quemlibet timorem, sed maioris malitatis. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Metum autem non uani hominis, sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Nec timorem infamiae hoc edicto con-tineri Pedius dicit libro septimo, neque alicuius uexationis timorem per hoc edictum re-stitui. proinde si quis met[2i]2culosus rem nullam frusta timueri[2t]2, per hoc edictum non re-stituitur, quoniam neque ui neque metus causa factum est. Proinde si quis in furto uel adulterio deprehensus uel in alio flagitio uel dedit aliquid uel se obligauit, Pomponius libro uicensimo octauo recte scribit posse eum ad hoc edictum pertinere: timuit enim uel mortem uel uincula. quamquam non omnem adulterum liceat occidere, uel furem, nisi se telo de- @1 IJfendat: sed potuerunt uel non iure occidi, et ideo iustus fuerit metus. sed et si, ne pro-datur ab eo qui deprehenderit, alienauerit, succurri e[2i]2 per hoc edictum uidetur, quoniam si proditus esset, potuerit ea pati quae diximus. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Isti quidem et in legem Iuliam incidunt, quod pro conperto stupro acceperunt. praetor tamen etiam ut restituant interuenire debet: nam et gestum est malo more, et praetor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc solum, quod hic accepit metu mortis illato. Si is accipiat pecuniam, qui instrumenta status mei interuersurus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat, utique si iam in seruitutem petor et illis instrumentis perditis liber pronuntiari non possum. Quod si dederit ne stuprum patiatur uir seu mulier, hoc edictum locum habet, cum uiris bonis iste metus maior quam mortis esse debet. Haec, quae diximus ad edictum pertinere, nihil interest in se quis ueritus sit an in liberis suis, cum pro affectu parentes magis in liberis terreantur. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Metum autem praesentem accipere de-bemus, non suspicionem inferendi eius: et ita Pomponius libro uicensimo octauo scribit. ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo. denique tractat, si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis ueniret, an huic edicto locus sit? et refert Labeonem existimare edicto locum non esse et unde ui interdictum cessare, quoniam non uideor ui deiectus, qui deici non expectaui sed profugi. aliter atque si, posteaquam armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere. idem ait, et si forte adhibita manu in meo solo per uim aedifices, et interdictum quod ui aut clam et hoc edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere. sed et si per uim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius hoc edicto locum esse. Animaduertendum autem, quod praetor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo siue singularis sit persona, quae metum intulit, uel populus uel curia uel collegium uel corpus, huic edicto locus erit. sed licet uim factam a quocumque praetor conplectatur, eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de ui hostium uel latronum uel populi tuerer uel liberarem, aliquid a te accepero uel te obligauero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi uim summisi: ceterum si alienus sum a ui, teneri me non debere, ego enim operae potius meae mercedem accepisse uideor. Idem Pomponius scribit quos-dam bene putare etiam serui manumissionem uel aedificii depositionem, quam quis coactus fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse. Sed quod praetor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est uideamus. et quidem aut imperfecta res est, licet metus interuenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est uel quid simile contigerit quod negotium perficeret. et Pomponius scribit in negotiis quidem per-fectis et exceptionem interdum et actionem competere, in imperfectis autem solam ex-ceptionem. sed ex facto scio, cum Campani metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a praetore in integrum restitutionem postulare, et praetorem me adsidente interlocutum esse, ut siue actione uellet @1 aduersus Campanos experiri, esse propositam, siue exceptione aduersus petentes, non deesse exceptionem. ex qua constitutione colligitur, ut siue perfecta siue imperfecta res sit, et actio et exceptio detur. Uolenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa ac-ceptilatione uel alia liberatione. Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus causa tradita est, non solum reddere, uerum et de dolo repromittere debere. Licet tamen in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui uim passus est, ue-rum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem uel contra. Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si per uim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte de-terior res sit facta. et si acceptilatione liberatio interuenit, restituenda erit in pristinum statum obligatio, usque adeo, ut Iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita fuit, quae accepta per uim facta est, nisi uel soluatur uel restituta obligatione iudicium accipiatur, quadruplo eum condemnandum. sed et si per uim stipulanti promisero, stipu-latio accepto facienda erit. sed et si usus fructus uel seruitutes amissae sunt, restituendae erunt. Cum autem haec actio in rem sit scripta nec personam uim facientis coerceat, sed aduersus omnes restitui uelit quod metus causa factum est: non inmerito Iulianus a Mar-cello notatus est scribens, si fideiussor uim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi aduersus reum quoque actionem restituat, debere in quadruplum condemnari. sed est uerius, quod Marcellus notat: etiam aduersus reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Illud uerum est, si ex facto de-bitoris metum adhibentis fideiussores acceptilatione liberati sunt, etiam aduersus fideiussores agi posse, ut se reponant in obligationem. si metu a te coactus acceptam tibi stipulationem fecerim, arbitratu iudicis, apud quem ex hoc edicto agitur, non solum illud continetur, ut in tua persona redintegretur obligatio, sed ut fideiussores quoque uel eosdem [2u]2el alios non minus idoneos adhibeas: praeterea ut et pignora quae dederas in eandem causam restituas. @@&7Paulus& libro quarto &7Iuliani& digestorum notat. Si quis alius sine malitia fide-iussoris ut fideiussori accepto fieret uim fecit, non tenebitur fideiussor, ut rei quoque obli-gationem restituat. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Sed et partus ancillarum et f[2e]2tus pe-corum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, ue-rum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque praestabit. Quaeri poterit, an etiam ei qui uim fecerat passo uim restitui praetor uelit per hoc edictum ea quae alienauit. et Pomponius scribit libro uicensimo octauo non oportere ei praetorem opem ferre: nam cum liceat, inquit, uim ui repellere, quod fecit passus est. quare si metu te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod ei restituatur. Iulianus ait eum, qui uim adhibuit debitori suo ut ei solueret, hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quae damnum exigit: quamuis negari non possit in Iuliam eum de ui incidisse et ius crediti amisisse. @1 @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Exstat enim decre-tum diui Marci in haec uerba: 'Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actio-nibus experiaris. cum Marcianus diceret: uim nullam feci, Caesar dixit: tu uim putas esse solum, si homines uulnerentur? uis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris uel pecuniam debitam non ab ipso sibi sponte datam sine ullo iudice temere possidere uel accepisse, isque sibi ius in eam rem dixisse: ius crediti non habebit.' @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Item si, cum exceptione aduersus te perpetua tutus essem, coegero te acceptum mihi facere, cessare hoc edictum, quia nihil tibi abest. Si quis non restituat, in quadruplum in eum iudicium pollicetur: quadruplabitur autem omne quodcumque restitui oportuit. satis clementer cum reo praetor egit, ut daret ei restituendi facultatem, si uult poenam euitare. post annum uero in sim-plum actionem pollicetur, sed non semper, sed causa cognita. In causae autem cognitione uersatur, ut, si alia actio non sit, tunc haec detur: et sane cum per metum facta IJiniuria anno et quidem utili exoleuerit, idonea esse causa debet, ut post annum actio haec dari debeat. alia autem actio esse sic potest: si is cui uis admissa est decesserit, heres eius habet hereditatis petitionem, quoniam pro possessore qui uim intulit possidet: propter quod heredi non erit metus causa actio, quamuis, si annus largiretur, etiam heres in qua-druplum experiri possit. ideo autem successoribus datur, quoniam et rei habet persecu-tionem. In hac actione non quaeritur, utrum is qui conuenitur an alius metum fecit: suf-ficit enim hoc docere metum sibi illatum uel uim, et ex hac re eum qui conuenitur, etsi crimine caret, lucrum tamen sensisse. nam cum metus habeat in se ignorantiam, merito quis non adstringitur ut designet, quis ei metum uel uim adhibuit: et ideo ad hoc tantum actor adstringitur, ut doceat metum in causa fuisse, ut alicui acceptam pecuniam faceret uel rem traderet uel quid aliud faceret. nec cuiquam iniquum uidetur ex alieno facto alium in quadruplum condemnari, quia non statim quadrupli est actio, sed si res non re-stituatur. Haec autem actio cum arbitraria sit, habet reus licentiam usque ad sententiam ab arbitro datam restitutionem, secundum quod supra diximus, rei facere: quod si non fecerit, iure meritoque quadrupli condemnationem patietur. Aliquando tamen et si metus adhibitus proponatur, arbitrium absolutionem adfert. quid enim si metum quidem Titius adhibuit me non conscio, res autem ad me peruenit, et haec in rebus humanis non est sine dolo malo meo: nonne iudicis officio absoluar? aut si seruus in fuga est, aeque, si cauero iudicis officio me, si in meam potestatem peruenerit, restituturum, absolui debebo. unde quidam putant bona fide emptorem ab eo qui uim intulit comparantem non teneri nec eum qui dono accepit uel cui res legata est. sed rectissime Uiuiano uidetur etiam hos teneri, ne metus, quem passus sum, mihi captiosus sit. Pedius quoque libro octauo scribit arbitrium iudicis in restituenda re tale esse, ut eum quidem qui uim admisit iubeat resti-tuere, etiamsi ad alium res peruenit, eum autem ad quem peruenit, etiamsi alius metum fecit: nam in alterius praemium uerti alienum metum non oportet. Labeo ait, si quis per @1 metum reus sit constitutus et fideiussorem uolentem dederit, et ipse et fideiussor liberatur: si solus fideiussor metu accessit, non etiam reus, solus fideiussor liberabitur. Quadruplatur autem id quanti ea res erit, id est cum fructibus et omni causa. Si quis per uim sisti promittendo postea fideiussorem adhibeat, is quoque liberatur. Sed et si quis per uim stipulatus, cum acceptum non faceret, fuerit in quadruplum condemnatus, ex stipulatu eum agentem aduersus exceptionem replicatione adiuuari Iulianus putat, cum in quadruplo et simplum sit reus consecutus. Labeo autem etiam post quadrupli actionem nihilo minus exceptione summouendum eum, qui uim intulit, dicebat: quod cum durum uidebatur, ita temperandum est, ut tam tripli condemnatione plectatur, quam acceptilationem omnimodo facere compellatur. Quatenus autem diximus quadruplo simplum inesse, sic hoc disponen-dum est, ut in condemnatione quadrupli res quidem omnimodo contineatur et eius restitutio fiat, poenae autem usque ad triplum stetur. Quid si homo sine dolo malo et culpa eius, qui uim intulit et condemnatus est, periit? in hoc casu a rei condemnatione ideo relaxa-[2b]2itur, si intra tempora iudicati actionis moriatur, qui[2a]2 tripli poena propter facinus satis-facere cogitur. pro eo autem, qui in fuga esse dicitur, cautio ab eo extorquenda est, qua-tenus et persequatur et omnimodo eum restituat: et nihilominus in rem uel ad exhibendum uel si qua alia ei competit actio ad eum recipiendum integra ei qui uim passus est serua-bitur, ita ut, si dominus eum quoquo modo receperit, is qui ex stipulatione conuenitur ex-ceptione tutus fiat. haec si post condemnationem: si autem ante sententiam homo sine dolo malo et culpa mortuus fuerit, tenebitur, et hoc fit his uerbis edicti 'neque ea res arbitrio iudicis restituetur'. ergo si in fuga sit seruus sine dolo malo et culpa eius cum quo age-tur, cauendum est per iudicem, ut eum seruum persecutus reddat. sed et si non culpa ab eo quocum agitur aberit, si tamen peritura res non fuit, si metum non adhibuisset, tenebitur reus: sicut in interdicto unde ui uel quod ui aut clam obseruatur. itaque inter-dum hominis mortui pretium recipit, qui eum uenditurus fuit, si uim passus non esset. Qui uim intulit, cum possessionem a me sit consecutus, fur non est: quamuis qui rapuit, fur improbior esse uideatur, ut Iuliano placet. Eum qui metum fecit et de dolo teneri certum est, et ita Pomponius, et consumi alteram actionem per alteram exceptione in factum opposita. Iulianus ait quod interest quadruplari solum, et ideo eum, qui ex causa fideicommissi quadraginta debebat, si trecenta promiserit per uim et soluerit, ducentorum sexaginta quadruplum consecuturum: in his enim cum effectu uim passus est. Secundum haec si plures metum adhibuerint et unus fuerit conuentus, si quidem sponte rem ante sententiam restituerit, omnes liberati sunt: sed etsi id non fecerit, sed ex sententia qua-druplum restituerit, uerius est etiam sic peremi aduersus ceteros metus causa actionem. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Aut in id dabitur aduersus ceteros actio, quod minus ab illo exactum sit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Quod diximus si plures metum ad-miserunt, idem dicendum erit et si ad alium res peruenit, alter metum adhibuit. Sed si serui metum adhibuerint, noxalis quidem actio ipsorum nomine erit, poterit autem quis @1 dominum ad quem res peruenerit conuenire: qui conuentus siue rem siue secundum quod iam dictum est quadruplum praestiterit, proderit et seruis. si uero noxali conuentus ma-luerit noxae dedere, nihilo minus ipse poterit conueniri, si ad eum res peruenit. Haec actio heredi ceterisque successoribus datur, quoniam rei habet persecutionem. in heredem autem et ceteros in id, quod peruenit ad eos, datur non inmerito: licet enim poena ad heredem non transeat, attamen quod turpiter uel scelere quaesitum est, ut est et rescriptum, ad compendium heredis non debet pertinere. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Uideamus ergo, si heres, ad quem aliquid peruenerit, consumpserit id quod peruenit, an desinat teneri, an uero sufficit semel per-uenisse? et, si consumpto eo decesserit, utrum aduersus heredem eius omnimodo competit actio, quoniam hereditariam suscepit obligationem, an non sit danda, quoniam ad secundum heredem nihil peruenit? et melius est omnimodo competere in heredem heredis actionem: sufficit enim semel peruenisse ad proximum heredem, et perpetua actio esse coepit: alio-quin dicendum erit nec ipsum, qui consumpsit quod ad eum peruenit, teneri. @@&7Iulianus& libro sexagensimo quarto digestorum. Si ipsa res, quae ad alium peruenit, interiit, non esse locupletiorem dicemus: sin uero in pecuniam aliamue rem con-uersa sit, nihil amplius quaerendum est, quis exitus sit, sed omnimodo locuples factus ui-detur, licet postea deperdat. nam et imperator Titus Antoninus Claudio Frontino de pretiis rerum hereditariarum rescripsit ob id ipsum peti ab eo hereditatem posse, quia licet res quae in hereditate fuerant apud eum non sint, tamen pretium earum quo, locupletem eum uel saepius mutata specie faciendo, perinde obliga[2t]2, ac si corpora ipsa in eadem specie mansissent. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Quod autem in heredem eatenus pollicetur actionem proconsul, quatenus ad eum peruenerit, intellegendum est ad perpetuo dandam actionem pertinere. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Quantum autem ad heredem peruenerit, litis contestatae tempore spectabitur, si modo certum sit aliquid peruenisse. idem et [2si]2 ipsius qui uim intulit sic in corpus patrimonii peruenit aliquid, ut certum sit ad heredem peruenturum, id est si debitor liberatus est. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Si mulier contra patronum suum ingrata facta sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit uel pro-IJmiserit, ne in seruitutem redigatur: cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa infert. Quod metus causa gestum erit, nullo tempore praetor ratum habebit. Qui possessionem non sui fundi tradidit, non quanti fundus, sed quanti possessio est, eius quadruplum uel simplum cum fructibus consequetur: aestimatur enim quod restitui oportet, id est quod abest: [2abest]2 autem nuda possessio cum suis fructibus. quod et Pomponius. Si dos metu promis[2s]2a sit, non puto nasci obligationem, quia est uerissimum nec talem promissionem dotis ullam esse. Si metu coactus sim ab emptione locatione discedere, uidendum est, an nihil sit acti et antiqua, obligatio remaneat, an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex bonae fidei obligatione possimus niti, cum finita sit dum amittitur: et magis est ut similis species @1 acceptilationis sit, et ideo praetoria actio nascitur. Si metu coactus adii hereditatem, puto me heredem effici, quia quamuis si liberum esset noluissem, tamen coactus uolui: sed per praetorem restituendus sum, ut abstinendi mihi potestas tribuatur. Si coactus hereditatem repudiem, duplici uia praetor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut actionem metus causa praestando, ut quam uiam ego elegerim, haec mihi pateat. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Qui in carcerem quem detrusit, ut aliquid ei extorqueret, quidquid ob hanc causam factum est, nullius momenti est. @@&7Ulpianus& libro quarto opinionum. Non est uerisimile compulsum in urbe inique indebitum soluisse eum, qui claram dignitatem se habere praetendebat, cum pot[2u]2erit ius publicum inuocare et adire aliquem potestate praeditum, qui utique uim eum pati pro-hibuisset: sed huiusmodi praesumptioni debet apertissimas probationes uiolentiae opponere. Si iusto metu perterritus cognitionem, ad quam ut uinctus iret, potens aduersarius mina-batur, id quod habere licebat compulsus uendidit, res suae aequitati per praesidem pro-uinciae restituitur. Si faenerator inciuiliter custodiendo athletam et a certaminibus pro-hibendo cauere compulerit ultra quantitatem debitae pecuniae, his probatis competens iudex rem suae aequitati restitui decernat. Si quis, quod aduersario non debebat, delegante eo per uim, apparitione praesidis interueniente, sine notione iudicis, coactus est dare, iudex inciuiliter extorta restitui ab eo, qui rei damnum praestiterit, iubeat. quod si debitis satisfecit simplici iussione et non cognitione habita, quamuis non extra ordinem ex-actionem fieri, sed ciuiliter oportuit, tamen quae solutioni debitarum ab eo quantitatium profecerunt, reuocare inciuile est. @@@@{1DE DOLO MALO}1 @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Hoc edicto praetor aduersus uarios et dolosos, qui aliis offuerunt calliditate quadam, subuenit, ne uel illis malitia sua sit lucrosa uel istis simplicitas damnosa. Uerba autem edicti talia sunt: 'Quae dolo malo facta esse dicentur, si de his rebus alia actio non erit et iusta causa esse uidebitur iudicium dabo.' Dolum malum Seruius quidem ita definiit machinationem quandam alterius decipiendi causa, cum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem posse et sine simulatione id agi, ut quis circumueniatur: posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deseruiant et tuentur uel sua uel aliena: itaque ipse sic definiit dolum malum esse omnem calliditatem fallaciam machinationem ad circumueniendum fal-lendum decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definito uera est. Non fuit autem con-tentus praetor dolum dicere, sed adiecit malum, quoniam ueteres dolum etiam bonum dicebant et pro sollertia hoc nomen accipiebant, maxime si aduersus hostem latronemue quis machinetur. Ait praetor: 'si de his rebus alia actio non erit'. merito praetor ita demum hanc actionem pollicetur, si alia non sit, quoniam famosa actio non temere debuit a praetore decerni, si sit ciuilis uel honoraria, qua possit experiri: usque adeo, ut et Pedius libro octauo scribit, etiam si interdictum sit quo quis experiri, uel exceptio qua se tueri @1 possit, cessare hoc edictum. idem et Pomponius libro uicensimo octauo: et adicit, et si stipulatione tutus sit quis, eum actionem de dolo habere non posse, ut puta si de dolo stipulatum sit. Idem Pomponius ait et si actionem in nos dari non oporteat, ueluti si stipulatio tam turpis dolo malo facta sit, ut nemo daturus sit ex ea actionem, non debere laborare, ut habeam de dolo malo actionem, cum nemo sit aduersus me daturus actionem. Idem Pomponius refert Labeonem existimare, etiam si quis in integrum restitui possit, non debere ei hanc actionem competere: et si alia actio tempore finita sit, hanc competere non debere, sibi imputaturo eo qui agere supersedit: nisi in hoc quoque dolus malus admissus sit ut tempus exiret. Si quis cum actionem ciuilem haberet uel honorariam, in stipulatum deductam acceptilatione uel alio modo sustulerit, de dolo experiri non poterit, quoniam habuit aliam actionem: nisi in amittenda actione dolum malum passus est. Non solum autem si aduersus eum sit alia actio, aduersus quem de dolo quaeritur, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. uel ab eo res seruari poterit, @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. non habet hoc edictum locum, uerum etiam si aduersus alium @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. sit actio uel si ab alio res mihi seruari potest. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Ideoque si quis pupillus a Titio, tutore auctore conludente, circumscriptus sit, non debere eum de dolo actionem aduersus Titium habere, cum habeat tutelae actionem, per quam consequatur quod sua intersit. plane si tutor soluendo non sit, dicend[2um]2 erit de dolo actionem dari ei. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Nam is nullam uidetur actionem habere, cui propter inopiam aduersarii inanis actio est. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Et eleganter Pomponius haec uerba 'si alia actio non sit' sic excipit, quasi res alio modo ei ad quem ea res pertinet salua esse non poterit. nec uidetur huic sententiae aduersari, quod Iulianus libro quarto scribit, si minor annis uiginti quinque consilio serui circumscriptus eum uendidit cum peculio emptorque eum manumisit, dandam in manumissum de dolo actionem (hoc enim sic acci-pimus carere dolo emptorem, ut ex empto teneri non possit) aut nullam esse uenditionem, si in hoc ipso ut uenderet circumscriptus est. et quod minor proponitur, non inducit in integrum restitutionem: nam aduersus manumissum nulla in integrum restitutio potest locum habere. Secundum quae et si poenali actione indemnitati eius consuli possit, dicendum erit cessare de dolo actionem. Pomponius autem, etiam si popularis actio sit, cessare de dolo ait actionem. Non solum autem si alia actio non sit, sed et si dubitetur an alia sit, putat Labeo de dolo dandam actionem et adfert talem speciem. qui seruum mihi debebat uel ex uenditione uel ex stipulatu, uenenum ei dedit et sic eum tradidit: uel fundum, et dum tradit, imposuit ei seruitutem uel aedificia diruit, arbores excidit: uel extirpauit: ait Labeo, siue cauit de dolo siue non, dandam in eum de dolo actionem, quoniam si cauit, dubium est, an competat ex stipulatu actio. sed est uerius, si quidem de dolo cautum est, cessare actionem de dolo, quoniam est ex stipulatu actio: si non est cautum, in ex empto quidem actione cessat de dolo actio, quoniam est ex empto, in ex stipulatu de dolo actio neces-saria est. Si seruum usuarium proprietarius occidit, legis Aquiliae actioni et ad exhiben- @1 dum acc[2e]2dit, si possidens proprietarius occidit, ideoque cessat de dolo actio. Item si seruum legatum heres ante aditam hereditatem occiderit, quoniam priusquam factus sit legatarii, interemptus est, cessat legis Aquiliae actio: de dolo autem actio, quocumque tempore eum occiderit, cessat, quia ex testamento actio competit. Si quadrupes tua dolo alterius damnum mihi dederit, quaeritur, an de dolo habeam aduersus eum actionem. et placuit mihi, quod Labeo scribit, si dominus quadrupedis non sit soluendo, dari debere de ijdolo, quamuis si noxae deditio sit secuta, non puto dandam nec in id quod excedit. Idem Labeo quaerit, si compeditum seruum meum ut fugeret solueris, an de dolo actio danda sit? et ait Quintus apud eum notans: si non misericordia ductus fecisti, furti teneris: si misericordia, in factum actionem dari debere. Seruus pactionis pro libertate reum domino dedit ea condicione, ut post libertatem transferatur in eum obligatio: manumissus non pa-titur in se obligationem transferri. Pomponius scribit locum habere de dolo actionem. sed si per patronum stabit, quo minus obligatio transferatur, dicendum ait patronum exceptione a reo summouendum. ego moueor: quemadmodum de dolo actio dabitur, cum sit alia actio? nisi forte quis dicat, quoniam exceptione patronus summoueri potest, si agat cum reo, de-bere dici, quasi nulla actio sit quae exceptione repellitur, de dolo decernendam: atquin patronus tunc summouetur, si nolit expromissorem ipsum manumissum accipere. expromis-sori plane aduersus manumissum dari debebit de dolo: aut si non sit soluendo expromissor, domino dabitur. Si dolo malo procurator passus sit uincere aduersarium meum, ut ab-solueretur, an de dolo mihi actio aduersus eum qui uicit competat, potest quaeri. et puto non competere, si paratus sit reus transferre iudicium sub exceptione hac 'si collusum est': alioquin de dolo actio erit danda, scilicet si cum procuratore agi non possit, quia non esset soluendo. Idem Pomponius refert Caecidianum praetorem non dedisse de dolo actionem aduersus eum, qui adfirmauerat idoneum esse eum, cui mutua pecunia dabatur, quod ue-rum est: nam nisi ex magna et euidenti calliditate non debet de dolo actio dari. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Quod si cum scires eum faculta-tibus labi, tui lucri gratia adfirmasti mihi idoneum esse, merito aduersus te, cum mei de-cipiendi gratia alium falso laudasti, de dolo iudicium dandum est. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si quis adfirmauit minimam esse here-ditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex uendito sufficiat. Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus soluendo sit, uel ut optem seruum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris. Item si tabulae testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressae sint, mox mortuo filio prolatae, heredes filii aduersus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse experiri. Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat Titius, et tu hoc oleum deposueris apud Seium, ut is hoc uenderet et pretium seruaret, donec inter uos deiudicetur cuius oleum esset, neque Titius uelit iudicium acci-pere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium conuenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo aduersus Titium agendum. sed Pomponius libro uicensimo septimo posse cum sequestre p[2rae]2scriptis uerbis actione agi, uel si is soluendo non sit, cum Titio de dolo. quae distinctio uera esse uidetur. Et si seruum pigneratum noxae mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri @1 datum. Haec de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo praetoris peregrini scribit de dolo actionem serui nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari. nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin uero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum. Merito causae cognitionem praetor inseruit: neque enim passim haec actio indulgenda est. nam ecce in primis, si modica summa sit, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. id est usque ad duos aureos, @&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. non debet dari. Et quibusdam per-sonis non dabitur, ut puta liberis uel libertis aduersus parentes patronosue, cum sit famosa. sed nec humili aduersus eum qui dignitate excellet debe[2t]2 dari: puta plebeio aduersus con-sularem receptae auctoritatis, uel luxurioso atque prodigo aut alias uili aduersus hominem uitae emendatioris. et ita Labeo. quid ergo est? in horum persona dicendum est in factum uerbis temperandam actionem dandam, ut bonae fidei mentio fiat, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. ne ex dolo suo lucrentur. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Heredibus tamen harum personarum, item aduersus heredes de dolo actio erit danda. Item in causae cognitione uersari Labeo ait, ne in pupillum de dolo detur actio, nisi forte nomine hereditario conueniatur. ego ar-bitror et ex suo dolo conueniendum, si proximus pubertati est, maxime si locupletior ex hoc factus est. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Quid enim, si impetrauerit a procuratore petitoris, ut ab eo absolueretur, uel si de tutore mentitus pecuniam accepit, uel alia similia admisit, quae non magnam machinationem exigunt? @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Sed et ex dolo tutoris, si factus est locupletior, puto in eum dandam actionem, sicut exceptio datur. Sed an in municipes de dolo detur actio, dubitatur. et puto ex suo quidem dolo non posse dari: quid enim muni-cipes dolo facere possunt? sed si quid ad eos peruenit ex dolo eorum, qui res eorum ad-ministrant, puto dandam. de dolo autem decurionum in ipsos decuriones dabitur de dolo actio. Item si quid ex dolo procuratoris ad dominum peruenit, datur in dominum de dolo actio in quantum ad eum peruenit: nam procurator ex dolo suo procul dubio tenetur. In hac actione designari oportet, cuius dolo factum sit, quamuis in metu non sit necesse. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Item exigit praetor, ut comprehendatur, quid dolo malo factum sit: scire enim debet actor, in qua re circumscriptus sit, nec in tanto crimine uagari. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si plures dolo fecerint et unus resti-tuerit, omnes liberantur: quod si unus quanti ea res est praestiterit, puto adhuc ceteros liberari. Haec actio in heredem et ceteros successores datur dumtaxat de eo quo[2d]2 ad eos peruenit. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Arbitrio iudicis in hac quoque actione restitutio comprehenditur: et nisi fiat restitutio, sequitur condemnatio quanti ea res est. ideo autem et hic et in metus causa actione certa quantitas non adicitur, ut possit per contumaciam suam tanti reus condemnari, quanti actor in litem iurauerit: sed officio iudicis debet in utraque actione taxatione iusiurandum refrenari. Non tamen semper in hoc iudicio @1 arbitrio iudicis dandum est: quid enim si manifestum sit restitui non posse (ueluti si seruus dolo malo traditus defunctus sit) ideoque protinus condemnari debeat in id quod intersit actoris? Si dominus proprietatis insulam, cuius usus fructus legatus erat, incenderit, non est de dolo actio, quoniam aliae ex hoc oriuntur actiones. De eo qui sciens commodasset pondera, ut uenditor emptori merces adpenderet, Trebatius de dolo dabat actionem. at-quin si maiora pondera commodauit, id quod amplius mercis datum est repeti condictione potest, si minora, ut reliqua merx detur ex empto agi potest: nisi si ea condicione merx uenit, ut illis ponderibus traderetur, cum ille decipiendi causa adfirmasset se aequa pondera habere. Dolo cuius effectum est, ut lis temporibus legitimis transactis pereat: Trebatius ait de dolo dandum iudicium, non ut arbitrio iudicis res restituatur, sed ut tantum actor consequatur, quanti eius interfuerit id non esse factum, ne aliter obseruantibus lex circum-scribatur. Si seruum, quem tu mihi promiseras, alius occiderit, de dolo malo actionem in eum dandam plerique recte putant, quia tu a me liberatus sis: ideoque legis Aquiliae actio tibi denegabitur. @@&7Papinianus& libro trigensimo septimo quaestionum. Si fideiussor promissum animal ante moram occiderit, de dolo actionem reddi aduersus eum oportere Neratius Priscus et Iulianus responderunt, quoniam debitore liberato per consequentias ipse quoque dimittitur. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Seruus tuus cum tibi deberet nec sol-ijuendo esset, hortatu tuo pecuniam mutuam a me accepit et tibi soluit: Labeo ait de dolo malo actionem in te dandam, quia nec de peculio utilis sit, cum in peculio nihil sit, nec in rem domini uersum uideatur, cum ob debitum dominus acceperit. Si persuaseris mihi nullam societatem tibi fuisse cum eo, cui heres sum, et ob id iudicio absolui te passus sim: dandam mihi de dolo actionem Iulianus scribit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Quod si deferente me iura-ueris et absolutus sis, postea periurium fuerit adprobatum, Labeo ait de dolo actionem in eum dandam: Pomponius autem per iusiurandum transactum uideri, quam sententiam et Marcellus libro octauo digestorum probat: stari enim religioni debet. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Nam sufficit periurii poena. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Si legatarius, cui supra modum legis Falcidiae legatum est, heredi adhuc ignoranti substantiam hereditatis ultro iurando uel quadam alia fallacia persuaserit, tamquam satis abundeque ad solida legata soluenda sufficiat hereditas, atque eo modo solida legata fuerit consecutus: datur de dolo actio. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si dolo acciderit eius, qui uerba fa-ciebat pro eo, qui de libertate contendebat, quo minus praesente aduersario secundum libertatem pronuntietur, puto statim de dolo dandam in eum actionem, quia semel pro libertate dictam sententiam retractari non oportet. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Cum a te pecuniam p[2e]2terem eoque no-mine iudicium acceptum est, falso mihi persuasisti, tamquam eam pecuniam seruo meo aut procuratori soluisses, eoque modo consecutus e[2s]2, ut consentiente me absoluereris: quae-rentibus nobis, an in te doli iudicium dari debeat, placuit de dolo actionem non dari, quia @1 alio modo mihi succurri potest: nam ex integro agere possum et si obiciatur exceptio rei iudicatae, replicatione iure uti potero. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. In heredem eatenus daturum se eam actionem proconsul pollicetur, quatenus ad eum peruenerit, id est quatenus ex ea re locupletior ad eum hereditas uenerit @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. doloue malo eius factum est, quo minus peruenerit. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Itaque si accepto lata sit tibi pecunia, omnimodo cum herede tuo agetur. at si res tibi tradita sit, si quidem mortuo te ea res extitit, agetur cum herede tuo, si minus, non agetur. sed utique in heredem per-petuo dabitur, quia non debet lucrari ex alieno damno. cui conueniens est, ut et in ipso, qui dolo commiserit, in id quod locupletior esset perpetuo danda sit in factum actio. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Sabinus putat calculi ratione potius quam maleficii heredem conueniri, denique famosum non fieri: ideoque in perpetuum teneri oportere. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Neque causae cognitio in heredis per-sona erit necessaria. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. Cum quis persuaserit familiae meae, ut de possessione decedat, possessio quidem non [2a]2mittitur, sed de dolo malo iudicium in eum competit, si quid damni mihi accesserit. @@&7Scaeuola& libro secundo digestorum. Filius legatum sibi seruum per prae-ceptionem rogatus manumittere post certum tempus, posteaquam rationes ipsi et cohere-dibus fratribus reddidisset, ante diem et ante redditas rationes ad libertatem uindicta manumittendo perduxerat: quaesitum est, an ex fideicommisso fratribus tenetur, ut rationes eorum pro portionibus redderet. respondi, cum liberum fecisset, ex causa quidem fidei-commissi non teneri: uerum si ideo [2pro]2perasset manumittere, ne rationes fratribus redderet, posse de dolo actionem in eum exercere. @@&7Ulpianus& libro quarto opinionum. Rei, quam uenalem possessor habebat, litem proprietatis aduersarius mouere coepit et posteaquam oportunitatem emptoris, cui uenundari potuit, peremit, destitit: placuit possessori hoc nomine actionem in factum cum sua indemnitate competere. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Si cum mihi permississes saxum ex fundo tuo eicere uel cretam uel harenam fodere, et sumptum in hanc rem fece-rim, et non patiaris me tollere: nulla alia quam de dolo malo actio locum habebit. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. Si quis tabulas testamenti apud se de-positas post mortem testatoris deleuit uel alio modo corruperit, heres scriptus habebit ad-uersus eum actionem de dolo. sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Si duo dolo malo fecerint, inuicem de dolo non agent. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Quod uenditor ut com-mendet dicit, sic habendum, quasi neque dictum neque promissum est. si uero decipiendi emptoris causa dictum est, aeque sic habendum est, ut non nascatur aduersus dictum pro-missumue actio, sed de dolo actio. @1 @@&7Idem& libro quinto opinionum. Quidam debitor epistulam quasi a Titio mitti creditori suo effecit, ut ipse liberetur: hac epistula creditor deceptus Aquiliana stipulatione et acceptilatione liberauit debitorem: postea epistula falsa uel inani reperta creditor maior quidem annis uiginti quinque de dolo habebit actionem, minor autem in integrum restituetur. @@&7Gaius& libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si te Titio optuleris de ea re quam non possidebas in hoc ut alius usucapiat, et iudicatum solui satisdederis: quamuis absolutus sis, de dolo malo tamen teneberis: et ita Sabino placet. @@&7Furius Anthianus& libro primo ad edictum. Is, qui decepit aliquem, ut he-reditatem non idoneam adiret, de dolo tenebitur, nisi fortasse ipse creditor erat et solus erat: tunc enim sufficit contra eum doli mali exceptio. @@@@{1DE MINORIBUS UIGINTI QUINQUE ANNIS}1 @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Hoc edictum praetor naturalem aequitatem secutus proposuit, quo tutelam minorum suscepit. nam cum inter omnes constet fragile esse et infirmum huiusmodi aetatium consilium et multis captionibus suppositum, multorum insidiis expositum: auxilium eis praetor hoc edicto pollicitus est et aduersus captiones opi-tulationem. Praetor edicit: 'Quod cum minore quam uiginti quinque annis natu gestum esse dicetur, uti quaeque res erit, animaduertam'. Apparet minoribus annis uiginti quinque eum opem polliceri: nam post hoc tempus compleri uirilem uigorem constat. Et ideo hodie in hanc usque aetatem adulescentes curatorum auxilio reguntur, nec ante rei suae administratio eis committi debebit, quamuis bene rem suam gerentibus. @@&7Idem& libro nono decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nec per liberos suos rem suam maturius a curatoribus recipiat. quod enim legibus cauetur, ut singuli anni per singulos liberos [2r]2emi[2t]2tantur, ad honores pertinere diuus Seuerus ait, non ad rem suam recipiendam. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Denique diuus Seuerus et imperator noster huiusmodi consulum uel praesidum decreta quasi ambitiosa esse interpretati sunt, ipsi autem perraro minoribus rerum suarum administrationem extra ordinem indulserunt: et eodem iure utimur. Si quis cum minore contraxerit et contractus inciderit in tempus quo maior efficitur: utrum initium spectamus an finem? et placet, ut est et constitutum, si quis maior factus conprobauerit, quod minor gesserat, restitutionem cessare. unde illud non ineleganter Celsus epistularum libro undecimo et digestorum secundo tractat, ex facto a Flauio Re-specto praetore consultus. minor annis uiginti quinque, annos forte uiginti quattuor agens, iudicium tutelae heredi tutoris dictauerat: mox factum ut (non finito iudicio iam eo maiore effecto uiginti quinque annis) tutoris heres absolutus proponeretur: in integrum restitutio desiderabatur. Celsus igitur Respecto suasit non facile hunc quondam minorem in inte-grum restitui, sed si ei probaretur calliditate aduersarii id actum, ut maiore eo facto libe-raretur: neque enim extremo, inquit, iudicii die uidetur solum deceptus hic minor, sed @1 Ĵtotum hoc structum, ut maiore eo facto liberaretur. idem tamen confitetur, si leuior sit suspicio aduersarii quasi dolose uersati, non debere hunc in integrum restitui. Scio etiam illud aliquando incidisse. minor uiginti quinque annis miscuerat se paternae hereditati maiorque factus exegerat aliquid a debitoribus paternis, mox desiderabat restitui in in-tegrum, quo magis abstineret paterna hereditate: contradicebatur ei, quasi maior factus comprobasset, quod minori sibi placuit: putauimus tamen restituendum in integrum initio inspecto. idem puto, et si alienam adiit hereditatem. Minorem autem uiginti quinque annis natu uidendum, an etiam di[2e]2 natalis sui adhuc dicimus ante horam qua natus est, ut si captus sit restituatur? et cum nondum compleuerit, ita erit dicendum, ut a momento in momentum tempus spectetur. proinde et si bissexto natus est, siue priore siue posteriore die Celsus scripsit nihil referre: nam id biduum pro uno die habetur et posterior dies kalendarum intercalatur. Sed utrum solis patribus fami-liarum an etiam fili[2i]2s familiarum succurri debeat, uidendum. mouet dubitationem, quod, si quis dixerit etiam filiis familiarum in re peculiari subueniendum, efficiet, ut per eos etiam maioribus subueniatur, id est patribus eorum: quod nequaquam fuit praetori propositum: praetor enim minoribus auxilium promisit, non maioribus. ego autem uerissimam arbitror sententiam existimantium, filium familias minorem annis in integrum restitui posse ex his solis causis quae ipsius intersint, puta si sit obligatus. proinde si iussu patris obligatus sit, pater utique poterit in solidum conueniri: filius autem cum et ipse possit uel in pote-state manens conueniri, uel etiam emancipatus uel [2ex]2heredatus in id quod facere potest, et quidem in potestate manens etiam inuito patre ex condemnatione conueniri: auxilium im-petrare debebit, si ipse conueniatur. sed an hoc auxilium patri quoque prosit, ut solet interdum fideiussori eius prodesse, uideamus: et non puto profuturum. si igitur filius con-ueniatur, postulet auxilium: si patrem conueniat creditor, auxilium cessat: excepta mutui datione: in hanc enim si iussu patris mutuam pecuniam accepit, non adiuuatur. proinde et si sine iussu patris contraxit et captus est, si quidem pater de peculio conueniatur, filius non erit restituendus: si filius conueniatur, poterit restitui. nec eo mouemur, quasi intersit filii peculium habere: magis enim patris quam filii interest, licet aliquo casu ad filium pe-culium spectet: ut puta si patris eius bona a fisco propter debitum occupata sunt: nam peculium ei ex constitutione Claudii separatur. Ergo etiam filiam familias in dote captam, dum patri consentit stipulanti dotem non statim quam dedit, uel adhibenti aliquem qui dotem stipularetur, puto restituendam, quoniam dos ipsius filiae proprium patrimonium est. Si quis minor uiginti quinque annis adrogandum se dedit et in ipsa adrogatione se circum-uentum dicat (f[2i]2nge enim a praedone eum hominem locupletem adrogatum): dico de-bere eum audiri in integrum se restituentem. Si quid minori fuerit filio familias legatum post mortem patris uel fideicommissum relictum et captus est, forte dum consentit patri paciscenti, ne legatum peteretur: potest dici in integrum restituendum, quoniam ipsius in-terest propter spem legati, quod ei post mortem patris competit. sed et si ei legatum sit aliquid quod personae eius cohaeret, puta ius militiae, dicendum est posse eum restitui in @1 integrum: interfuit enim eius non capi, cum hanc patri non adquireret, sed ipse haberet. Et si heres sit institutus, si a patre in diebus centum sit emancipatus: mox patrem debuerit certiorare nec fecerit cum posset: qui eum emancipasset, si cognouisset: dicendum erit posse eum restitui in integrum parato patre eum emancipare. Pomponius adicit ex his causis, ex quibus in re peculiari filii familias restituuntur, posse et patrem quasi heredem nomine filii post obitum eius impetrare cognitionem. Si autem filius familias sit, qui ca-strense peculium habeat, procul dubio ex his, quae ad castrense peculium spectant, in in-tegrum restituendus erit quasi in proprio patrimonio captus. Seruus autem minor annis uiginti quinque nullo modo restitui poterit, quoniam domini persona spectatur, qui sibi de-bebit imputare, cur minori rem commisit. quare et si per impuberem contraxerit, idem erit dicendum, ut et Marcellus libro secundo digestorum scribit. et si forte libera peculii ad-ministratio minori seruo sit [2con]2cessa, maior dominus ex hac causa non restituetur. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Etenim quodcumque seruus ita gerit, uoluntate domini gerere intellegendus est. et magis hoc apparebit, si aut de institoria actione quaeratur, aut si proponatur maiorem annis uiginti quinque negotium aliquod ge-rendum minori mandasse et illum in ea re deceptum esse. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si tamen is seruus fuit, cui fideicom-missaria libertas debebatur praesens, et fuit captus, cum re mora ei fit, poterit dici prae-torem ei succurrere oportere. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Minoribus uiginti quinque annis subuenitur per in integrum restitutionem non solum, cum de bonis eorum aliquid minuitur, sed etiam cum intersit ipsorum litibus et sumptibus non uexari. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Ait praetor: 'gestum esse dicetur'. gestum sic accipimus qualiterqualiter, siue contractus sit, siue quid aliud contigit. Proinde si emit aliquid, si uendidit, si societatem coit, si mutuam pecuniam accepit, et captus est, ei suc-curretur. Sed et si ei pecunia a debitore paterno soluta sit uel proprio et hanc perdidit, dicendum est ei subueniri, quasi gestum sit cum eo. et ideo si minor conueniat debitorem, adhibere debet curatores, ut ei soluatur pecunia: ceterum non ei compelletur soluere. sed hodie solet pecunia in aedem deponi, ut Pomponius libro uicensimo octauo scribit, ne uel debitor ultra usuris oneretur uel creditor minor perdat pecuniam, aut curatoribus solui, si sunt. permittitur etiam ex constitutione principum debitori compellere adulescentem ad petendos sibi curatores. quid tamen: si praetor decernat soluendam pecuniam minori sine curatoribus et soluerit, an possit esse securus? dubitari potest: puto autem, si allegans minorem esse compulsus sit ad solutionem, nihil ei imputandum: nisi forte quasi aduersus iniuriam appellandum quis ei putet. sed credo praetorem hunc minorem in integrum re-stitui uolentem auditurum non esse. Non solum autem in his ei succurritur, sed etiam in interuentionibus, ut puta si fideiussorio nomin[2e]2 se uel rem suam obligauit. Pomponius autem uidetur adquiescere distinguentibus: arbiter ad fideiussores probandos constitutus eum probauit an uero ipse aduersarius? mihi autem semper succurrendum uidetur, si minor sit et se cir[2cum]2uentum doceat. Sed et in iudiciis subuenitur, siue dum agit siue dum @1 conuenitur captus sit. Sed et si hereditatem minor adiit minus lucrosam, succurritur ei ut se possit abstinere: nam et hic [2ca]2ptus est. idem et in bonorum possessione uel alia succes-sione. non solum autem filius, qui se miscuit paternae hereditati, sed et si aliquis sit ex necessariis minor annis, simili modo restitutionem impetrabit, ueluti si seruus sit cum liber-tate institutus: dicendum enim erit, si se miscuit, posse ei subueniri aetatis beneficio, ut habeat bonorum suorum separationem. plane qui post aditam hereditatem restituitur, debet praestare, si quid ex hereditate in rem eius peruenit nec periit per aetatis inbecillitatem. Hodie certo iure utimur, ut et in lucro minoribus succurratur. @8 Pomponius quoque libro uicensimo octauo scribit et si sine dolo cuiusquam legatum repudiauerit, uel in optionis legato captus sit dum elegit deteriorem, uel si duas res promiserit illam aut illam et pretiosiorem dederit, debere subueniri: et subueniendum est. Quaesitum est ex eo, quod in lucro quoque minoribus subueniendum dicitur, si res eius uenierit et existat qui plus Ĵliceatur, an in integrum propter lucrum re[2s]2tituendus sit? et cottidie praetores eos restituunt, ut rursum admittatur licitatio. idem faciunt et in his rebus, quae seruari eis debent. quod circumspecte erit faciendum: ceterum nemo accedet ad emptionem rerum pupillarium, nec si bona fide distrahantur. et destricte probandum est in rebus, quae fortuitis casibus subiectae sunt, non esse minori aduersus emptorem succurrendum, nisi aut sordes aut eui-dens gratia tutorum siue curatorum doceatur. Restitutus autem cum se hereditati misceat uel eam adeat quam repudiauit, rursus restitui poterit, ut se abstineat: et hoc et rescriptum et responsum est. Sed quod Papinianus libro secundo responsorum ait minori substitutum seruum necessarium repudiante quidem hereditatem minore necessarium fore, et si fuerit restitutus minor, liberum nihilo minus remanere: si autem prius minor adiit hereditatem, mox abstentus est, substitutum pupillo seruum cum libertate non posse heredem existere neque liberum esse: non per omnia uerum est. nam si non est soluendo hereditas, absti-nente se herede et diuus Pius rescripsit et imperator noster, et quidem in extraneo pupillo locum fore necessario substituto. et quod ait liberum manere, tale est, quasi non et heres maneat, cum pupillus impetrat restitutionem posteaquam abstentus est: cum enim pupillus heres non fiat, sed utiles actiones habeat, sine dubio heres manebit, qui semel extitit. Item si non prouocauit intra diem, subuenitur ut prouocet: finge enim hoc desiderare. Item et in eremodiciis ei subuenitur. constat autem omnis aetatis hominibus restaura-tionem eremodicii praestari, si se doceant ex iusta causa afuisse. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Minor etiam si quasi contu-max condemnatus sit, in integrum restitutionis auxilium implorabit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si ex causa iudicati pignora minoris capta sint et distracta, mox restitutus sit aduersus sententiam praesidis uel procuratoris Caesaris, uidendum, an ea reuocari debeant, quae distracta sunt: nam illud certum est pecuniam ex causa iudicati solutam ei restituendam. sed interest ipsius corpora potius habere: et puto interdum permittendum, id est si grande damnum sit minoris. In dotis quoque modo mulieri subuenitur, si ultra uires patrimonii uel totum patrimonium circum-scripta in dotem dedit. Nunc uidendum minoribus utrum in contractibus captis dumtaxat @1 subueniatur, an etiam delinquentibus: ut puta dolo aliquid minor fecit in re deposita uel commodata uel alias in contractu, an ei subueniatur, si nihil ad eum peruenit? et placet in delictis minoribus non subueniri. nec hic itaque subuenietur. nam et si furtum fecit uel damnum iniuria dedit, non ei subuenietur. sed si, cum ex damno dato confiteri possit ne dupli teneatur, maluit negare: in hoc solum restituendus sit, ut pro confesso habeatur. ergo et si potuit pro fure damnum decidere magis quam actionem dupli uel quadrupli pati, ei subuenietur. Si mulier, cum culpa diuertisset, uelit sibi subueniri, uel si maritus, puto restitutionem non habendam: est enim delictum non modicum. nam et si adulterium minor commisit, ei non subuenitur. Papinianus ait, si maior annis uiginti minor uiginti quin-que se in seruitutem uenire patiatur, id est si pretium participatus est, non solere restitui: sed hoc merito, quoniam res nec capit restitutionem cum statum mutat. Si in com-missum incidisse uectigalis dicatur, erit in integrum restitutio. quod sic erit accipiendum, si non dolus ipsorum interueniat: ceterum cessabit restitutio. Aduersus libertatem quoque minori a praetore subueniri impossibile est, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. nisi ex magna causa hoc a principe fuerit consecutus. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Uerum uel de dolo uel utilis actio erit in id quod minoris interfuit non manumitti: proinde quidquid hic haberet, si non manu-misisset, id ei nunc praestabitur. sed et nomine earum rerum, quas dominicas seruus manu-missus supprimebat, competunt aduersus eum actiones ad exhibendum et furti et condictio, uidelicet quoniam et manumissus eas contrectabat. ceterum ex delicto in seruitutem facto domino aduersus eum post libertatem actio non competit: et hoc rescripto diui Seueri con-tinetur. Quid si minor uiginti quinque annis, maior uiginti hac lege uendiderit, ut manu-mittatur? ideo proposui maiorem uiginti, quoniam et Scaeuola scribit libro quarto decimo quaestionum et magis est, ut sententia constitutionis diui Marci ad Aufidium Uictorinum hunc, id est minorem uiginti annis non complectatur. quare uidendum, an maiori uiginti annis subueniatur: et si quidem ante desideret, quam libertas competat, audietur: sin uero postea, non possit. item quaeri potest, si is qui emit hac lege minor sit, an restitui possit. et si quidem nondum libertas competit, erit dicendum posse ei subueniri: sin uero postea-quam dies uenit, uoluntas maioris uenditoris libertatem imponit. Ex facto quaesitum est: adulescentes quidam acceperant curatorem Saluianum quendam nomine: hic cum curam administrasset, beneficio principis urbicam procurationem erat adeptus et apud praetorem se a cura adulescentium excusauerat absentibus eis: adulescentes adierant praetorem de-siderantes in integrum aduersus eum restitui, quod esset contra constitutiones excusatus. cum enim susceptam tutelam non alii soleant deponere, quam qui trans mare rei publicae causa absunt uel hi qui circa principem sunt occupati, ut in consiliarii Menandri Arrii per-sona est indultum, meruisset autem Saluianus excusationem, adulescentes quasi capti in integrum restitui a praetore desiderauerant. Aetrius Seuerus quia dubitabat, ad imperato-rem Seuerum rettulit: ad quam consultationem successor[2i]2 eius Uenidio Quieto rescripsit @1 nullas partes esse praetoris: neque enim contractum proponi cum minore annis uiginti quinque: sed principes interuenire et reducere hunc ad administrationem, qui perperam esset a praetore excusatus. Sciendum est autem non passim minoribus subueniri, sed causa cognita, si capti esse proponantur. Item non restituetur, qui sobrie rem suam administrans occasione damni non inconsulte accidentis, sed fato uelit restitui: nec enim euentus damni restitutionem indulget, sed inconsulta facilitas. et ita et Pomponius libro uicensimo octauo scripsit. unde Marcellus apud Iulianum notat, si minor sibi seruum necessarium compara-uerit, mox decesserit, non debere eum restitui: neque enim captus est emendo sibi rem pernecessariam, licet mortalem. Si locupleti heres extitit et subito hereditas lapsa sit (puta praedia fuerunt quae chasmate perierunt, insulae exustae sunt, serui fugerunt aut deces-serunt): Iulianus quidem libro quadragensimo sexto sic loquitur, quasi possit minor in integrum restitui. Marcellus autem apud Iulianum notat cessare in integrum restitutionem: neque enim aetatis lubrico captus est adeundo locupletem hereditatem, et quod fato con-tingit, cuiuis patri familias quamuis diligentissimo possit contingere. sed haec res adferre potest restitutionem minori, si adiit hereditatem, in qua res erant multae mortales uel praedia urbana, aes autem alienum graue, quod non prospexit posse euenire, ut demo-riantur mancipia, praedia ruant, uel quod non cito distraxerit haec, quae multis casibus obnoxia sunt. Item quaeritur, si minor aduersus minorem restitui desiderat, an sit audien-dus. et Pomponius simpliciter scribit non restituendum. puto autem inspiciendum a prae-tore, quis captus sit: proinde si ambo capti sunt, uerbi gratia minor minori pecuniam dedit et ille perdidit, melior est causa secundum Pomponium eius, qui accepit et uel dilapidauit uel perdidit. Plane si minor annis cum filio familias maiore contraxerit, et Iulianus libro quarto digestorum et Marcellus libro secundo digestorum scribit posse in integrum restitui, ut magis aetatis ratio quam senatus consulti habeatur. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Si apud minorem mulier pro alio intercesserit, non est ei actio in mulierem danda, sed perinde atque ceteri per ex-Ĵceptionem summoueri debet: scilicet quia communi iure in priorem debitorem ei actio re-stituitur. haec si soluendo sit prior debitor: alioquin mulier non utetur senatus consulti auxilio @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. In causae cognitione uersabitur, utrum soli ei succurrendum sit, an etiam his qui pro eo obligati sunt, ut puta fideiussoribus. itaque si cum scirem minorem et ei fidem non haberem, tu fideiusseris pro eo, non est aequum fideiussori in necem meam subueniri, sed potius ipsi deneganda erit mandati actio. in summa perpendendum erit praetori, cui potius subueniat, utrum creditori an fideiussori: nam minor captus neutri tenebitur. facilius in mandatore dicendum erit non debere ei sub-uenire: hic enim uelut adfirmator fuit et suasor, ut cum minore contraheretur. unde tractari potest, minor in integrum restitutionem utrum aduersus creditorem an et aduersus fide-iussorem implorare debeat. et puto tutius aduersus utrumque: causa enim cognita et prae-sentibus aduersariis uel si per contumaciam desint in integrum restitutiones perpendendae sunt. Interdum autem restitutio et in rem datur minori, id est aduersus rei eius possesso-rem, licet cum eo non sit contractum. ut puta rem a minore emisti et alii uendidisti: @1 potest desiderare interdum aduersus possessorem restitui, ne rem suam perdat uel re sua careat, et hoc uel cognitione praetoria uel rescissa alienatione dato in rem iudicio. Pom-ponius quoque libro uicensimo octauo scribit Labeonem existimasse, si minor uiginti quin-que annis fundum uendidit et tradidit, si emptor rursus eum alienauit, si quidem emptor sequens scit rem ita gestam, restitutionem aduersus eum faciendam: si ignorauit et prior emptor soluendo esset, non esse faciendam: sin uero non esset soluendo, aequius esse minori succurri etiam aduersus ignorantem, quamuis bona fide emptor est. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Plane quamdiu is qui a minore [2re]2m ac-cepit aut heres eius idoneus sit, nihil noui constituendum est in eum, qui rem bona fide emerit, idque et Pomponius scribit. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Sed ubi restitutio datur, poste-rior emptor reuerti ad auctorem suum poterit: per plures quoque personas si emptio am-bulauerit, idem iuris erit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. In causae cognitione etiam hoc uer-sabitur, num forte alia actio possit competere citra in integrum restitutionem. nam si com-muni auxilio et mero iure munitus sit, non debet ei tribui extraordinarium auxilium: ut puta cum pupillo contractum est sine tutoris auctoritate nec locupletior factus est. Item relatum est apud Labeonem, si minor circumscriptus societatem coierit uel etiam donationis causa, nullam esse societatem nec inter maiores quidem et ideo cessare partes praetoris: idem et Ofilius respondit: satis enim ipso iure munitus est. Pomponius quoque refert libro uicensimo octauo, cum quidam heres rogatus esset f[2r]2atris filiae complures res dare ea con-dicione, ut, si sine liberis decessisset, restitueret eas heredi et haec defuncto herede heredi eius cauisset se restituturam, Aristonem putasse in integrum restituendam. sed et illud Pomponius adicit, quod potuit incerti condici haec cautio etiam a maiore: non enim ipso iure, sed per condictionem munitus est. Et generaliter probandum est, ubi contractus non ualet, pro certo praetorem se non debere interponere. Idem Pomponius ait in pretio em-ptionis et uenditionis naturaliter licere contrahentibus se circumuenire. Nunc uidendum, qui in integrum restituere possunt. et tam praefectus urbi quam alii magistratus pro iuris-dictione sua restituere in integrum possunt, tam in aliis causis quam contra sententiam suam. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Praefecti etiam praetorio ex sua sententia in integrum possunt restituere, quamuis appellar[2i]2 ab his non possit. haec idcirco tam uarie, quia appellatio quidem iniquitatis sententiae querellam, in integrum uero restitutio erroris proprii ueniae petitionem uel aduersarii circumuentionis allegationem continet. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Minor autem magistratus contra sen-tentiam maiorum non restituet. Si autem princeps sententiam dixit, perraro solet permittere restitutionem et induci in auditorium suum eum, qui per infirmitatem aetatis captum se dicat, dum ea, quae pro causa sunt, dicta non allegat uel ab aduocatis proditum queratur. denique Glabrionem Acilium diuus Seuerus et imperator Antoninus non audierunt incolorate restitui desiderantem aduersus fratrem post speciem in auditorio eorum finitam. Sed et @1 Percennio Seuero contra res bis iudicatas in integrum restitui diuus Seuerus et imperator Antoninus permiserunt in auditorio suo examinari. Idem imperator Licinnio Frontoni re-scripsit insolitum esse post sententiam uice sua ex appellatione dictam alium in integrum restitutionem tribuere nisi solum principem. Sed et si ab imperatore iudex datus cognoscat, restitutio ab alio nisi a principe, qui iudicem destinauit, non fiet. Non solum autem [2m]2i-noribus, uerum successoribus quoque minorum datur in integrum restitutio, etsi sint ipsi maiores. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Interdum tamen successori plus quam annum dabimus, ut est edicto expressum, si forte aetas ipsius subueniat: nam post annum uicensimum quintum habebit legitimum tempus. hoc enim ipso deceptus uidetur, quod, cum posset restitui intra tempus statutum ex persona defuncti, hoc non fecit. plane si de-functus ad in integrum restitutionem modicum tempus ex anno utili habuit, huic heredi minori post annum uicensimum quintum completum non totum statutum tempus dabimus ad in integrum restitutionem, sed id dumtaxat tempus, quod habuit is cui heres extitit. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Papinianus libro secundo responsorum ait exuli re-uerso non debere prorogari tempus in integrum restitutionis statutum, quia afuit, cum po-tuerit adire praetorem per procuratorem, nec dixit, uel praesidem ubi erat. sed quod idem dicit et indignum esse propter irrogatam poenam, non recte: quid enim commune habet delictum cum uenia aetatis? Si quis tamen maior uiginti quinque annis intra tempus restitutionis statutum contestatus postea destiterit, nihil ei proficit ad in integrum restitutionem contestatio, ut est saepissime rescriptum. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Destitisse autem is uidetur non qui distulit, sed qui liti renuntiauit in totum. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. In integrum uero restitutione postulata aduersus aditionem a minore factam, si quid legatis expensum est, uel pretia eorum qui ad libertatem aditione eius peruenerunt, a minore refundenda non sunt. quemadmodum per contrarium cum minor restituitur ad adeundam hereditatem, quae antea gesta erant per curatorem bonorum decreto praetoris ad distrahenda bona secundum iuris formam consti-tutum, rata esse habenda Calpurnio Flacco Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Cum mandatu patris filius familias res administraret, non habet beneficium restitutionis: nam et si alius ei mandasset, non suc-curreretur, cum eo modo maiori potius consuleretur, cuius damno res sit cessura. sed si euentu damnum minor passurus sit, quia quod praestiterit seruare ab eo cuius negotia gessit non potest, quia is non erit soluendo, sine dubio praetor interueniet. si autem ipse dominus minor sit, procurator uero maioris aetatis, non potest facile dominus audiri, nisi si mandatu eius gestum erit nec a procuratore seruari res possit. ergo et si procuratorio nomine minor circumscriptus sit, imputari debet hoc domino, qui tali commisit sua negotia. idque et Marcello placet. @1 @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Quod si minor sua sponte negotiis ma-ioris interuenerit, restituendus erit, ne maiori damnum accidat. quod si hoc facere [2re]2cusa-uerit, tunc si conuentus fuerit negotiorum gestorum, aduersus hanc actionem non restituitur: sed compellendus est sic ei cedere auxilio in integrum restitutionis, ut procuratorem eum Ĵin rem suam faciat, ut possit per hunc modum damnum sibi propter minorem contingens resarcire. Non semper autem ea, quae cum minoribus geruntur, rescindenda sunt, sed ad bonum et aequum redigenda sunt, ne magno incommodo huius aetatis homines adficiantur nemine cum his contrahente et quodammodo commercio eis interdicetur. itaque nisi aut manifesta circumscriptio sit aut tam neglegenter in ea causa uersati sunt, praetor inter-ponere se non debet. Scaeuola noster aiebat, si quis iuuenili leuitate ductus omiserit uel repudiauerit hereditatem uel bonorum possessionem, si quidem omnia in integro sint, omni-modo audiendus est: si uero iam distracta hereditate et negotiis finitis ad pa-ratam pecuniam laboribus substituti ueniat, repellendus est: multoque parcius ex hac causa heredem minoris restituendum esse. Si seruus uel filius familias minorem circum-scripserit, pater dominusue quod ad eum peruenerit restituere iubendus est, quod non per-uenerit ex peculio eorum praestare: si ex neutro satisfiet et dolus serui interuenerit, aut uerberibus castigandus aut noxae dedendus erit. sed et si filius familias hoc fecit, ob do-lum suum condemnabitur. Restitutio autem ita facienda est, ut unusquisque integrum ius suum recipiat. itaque si in uendendo fundo circumscriptus restituetur, iubeat praetor emp-torem fundum cum fructibus reddere et pretium recipere, nisi si tunc dederit, cum eum perditurum non ignoraret: sicuti facit in ea pecunia, quae ei consumpturo creditur, sed parcius in uenditione, quia aes alienum ei soluitur, quod facere necesse est, credere autem non est necesse. nam et si origo contractus ita constitit, ut infirmanda sit, si tamen ne-cesse fuit pretium solui, non omnimodo emptor damno adficiendus est. Ex hoc edicto nulla propria actio uel cautio proficiscitur: totum enim hoc pendet ex praetoris cognitione. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Illud nullam habet dubitationem, quin minor si non debitum soluerit ex ea causa, ex qua iure ciuili repetitio non est danda, sit ei utilis actio ad repetendum: cum et maioribus uiginti quinque annis iustis ex causis dari solet repetitio. Si talis interueniat iuuenis, cui praestanda sit restitutio, ipso postu-lante praestari debet aut procuratori eius, cui id ipsum nominatim mandatum sit: qui uero generale mandatum de uniuersis negotiis gerendis alleget, non debet audiri. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Quod si de speciali mandatu dubitetur, cum restitutio postuletur, interposita stipulatione ratam rem dominum habiturum rei potest mederi. Quod si is, qui circumscripsisse dicitur, absit, defensor eius satis iudicatum solui dare debebit. @1 @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Patri pro filio omnimodo prae-standa restitutio est, licet filius restitui nolit, quia patris periculum agitur qui de peculio tenetur. ex quo apparet ceteros cognatos uel adfines alterius esse condicionis, nec aliter audiri oportere, quam si ex uoluntate adulescentis postulent aut eius uitae sit iste adu-lescens, ut merito etiam bonis ei debeat interdici. Si pecuniam, quam mutuam minor ac-cepit, dissipauit, denegare debet proconsul creditori aduersus eum actionem. quod si egenti minor crediderit, ulterius procedendum non est, quam ut iubeatur iuuenis actionibus suis, quas habet aduersus eum cui ipse credidisset, cedere creditori suo. praedium quoque si ex ea pecunia pluris quam oporteret emit, ita temperanda res erit, ut iubeatur uenditor red-dito pretio reciperare praedium, ita ut sine alterius damno etiam creditor a iuuene suum consequatur. ex quo scilicet simul intellegimus, quid obseruari oporteat, si sua pecunia pluris quam oportet emerit, ut tamen hoc e[2t]2 superiore casu uenditor, qui pretium reddidit, etiam usuras, quas ex ea pecunia percepit aut percipere potuit, reddat, et fructus, quibus locupletior factus est iuuenis, recipiat. item ex diuerso si minore pretio quam oportet uen-diderit adulescens, emptor quidem iuberi debebit praedia cum fructibus restituere, iuuenis autem eatenus ex pretio reddere, quatenus ex ea pecunia locupletior est. Si minor annis uiginti quinque sine causa debitori acceptum tulerit, non solum in ipsum, sed et in fide-iussores et in pignora actio restitui debet. et si ex duobus reis alteri acceptum tulerit, in utrumque restituenda est actio. Ex hoc intellegimus, si damnosam sibi nouationem fecerit, forte si ab idoneo debitore ad inopem nouandi causa transtulerit obligationem, oportere eum in priorem debitorem restitui. Aduersus eos quoque restitutio praestanda est, quorum de dolo agere non permittitur, nisi quaedam personae speciali lege exceptae sint. @@&7Celsus& libro secundo digestorum. Cum minor quam quinque et uiginti annis aduersus eum, cum quo tutelae egit, restituitur, non ideo tutori contrarium tutelae iudi-cium restituendum est. @@&7Modestinus& libro secundo responsorum. Etiamsi patre eodemque tutore auctore pupillus captus probari possit, curatorem postea ei datum nomine ipsius in in-tegrum restitutionem postulare non prohiberi. Ex causa curationis condemnata pupilla ad-uersus unum caput sententiae restitui uolebat, et quia uidetur in ceteris litis speciebus re-leuata fuisse, actor maior aetate, qui adquieuit tunc temporis sententiae, dicebat totam debere litem restaurari. Herennius Modestinus respondit, si species, in qua pupilla in in-tegrum restitui desiderat, ceteris speciebus non cohaeret, nihil proponi, cur a tota sententia recedi actor postulans audiendus est. Si hereditate patris aetatis beneficio in integrum restitutus abstinuit se nemine de creditoribus paternis praesente uel ad agendum a prae[2si]2de euocato, an ea restitutio recte facta uideatur, quaeritur. Herennius Modestinus respondit, cum non euocatis creditoribus in integrum restitutionis decretum interpositum proponatur, minime id creditoribus praeiudicasse. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Si filius emancipatus, contra tabulas non accepta possessione, post inchoatam restitutionis quaestionem, legatum ex testamento patris maior uiginti quinque annis petisset, liti renuntiare uidetur, cum et si bonorum posses-sionis tempus largiretur, electo iudicio defuncti repudiatum beneficium praetoris existimaretur. @1 @@&7Idem& libro nono responsorum. Si mulier, postquam heres extitit, propter aeta-tem abstinendi causa in integrum restituta fuerit, seruos hereditarios ex fideicommisso ab ea recte manumissos retinere libertatem respondi: nec erunt cogendi uiginti aureos pro libertate retinenda dependere, quam iure optimo consecuti uidentur. nam et si quidam ex creditoribus pecuniam suam ante restitutionem ab ea reciperassent, ceterorum querella contra eos qui acceperunt ut pecunia communicetur, non admittetur. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Minor uiginti quinque annis adito praeside ex aspectu corporis falso probauit perfectam aetatem: curatores cum intellexissent esse minorem perseuerauerunt in administratione: m[2e]2dio tempore post probatam aetatem ante impletum uicensimum quintum annum solutae sunt adulescenti pecuniae debitae easque male consumpsit. quaero cuius sit periculum: et quid si curatores quoque in eodem errore perseuerassent, ut putarent maiorem esse et abstinuissent se ab administratione, curationem etiam restituissent, an periculum temporis, quod post probatam aetatem cessit, ad eos per-tineat? respondi: hi, qui debita exsoluerunt, liberati iure ipso non debent iterum conueniri. plane curatores, qui scientes eum minorem esse perseuerauerunt in eodem officio, non de-buerunt eum pati accipere pecunias debitas et debebunt hoc nomine conueniri. quod si et ipsi decreto praesidis crediderunt et administrare cessauerunt uel etiam rationem reddide-runt, similes sunt ceteris debitoribus, ideoque non conueniuntur. @@&7Aburnius Ualens& libro sexto fideicommissorum. Si minor uiginti quinque annis seruum suum, qui pluris, quam in testamento ei legatum sit, manumittere rogatus fuerit et legatum acceperit, non cogendum praestare libertatem, si legatum reddere paratus Ĵsit, Iulianus respondit: ut quemadmodum maioribus liberum sit non accipere, si nolint manumittere, sic huic reddenti legatum necessitas manumittendi remittatur. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Si minor uiginti quinque annis filio fa-milias minori pecuniam credidit, melior est causa consumentis, nisi locupletior ex hoc in-ueniatur litis contestatae tempore is qui accepit. Minores si in iudicem compromiserunt et tutore auctore stipulati sunt, integri restitutionem aduersus talem obligationem iure de-siderant. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Si in emptionem penes se collatam minor adiectione ab alio superetur, implorans in integrum restitutionem audietur, si eius interesse emptam ab eo rem fuisse adprobetur, ueluti quod maiorum eius fuisset: [2ita]2 tamen ut id, quod ex licitatione accessit, ipse offerat uenditori. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Minor uiginti quinque annis omissam al-legationem per in integrum restitutionis auxilium repetere potest. @@&7Tryphoninus& libro tertio disputationum. Auxilium in integrum restitutionis exsecutionibus poenarum paratum non est: ideoque iniuriarum iudicium semel omissum repeti non potest. Sed et in sexaginta diebus praeteritis, in quibus iure mariti sine ca-lumnia uir accusare mulierem adulterii potest, denegatur ei in integrum restitutio: quod ius omissum si nunc repetere uult, quid aliud quam delicti ueniam, id est calumniae de-precatur? et cum neque in delictis neque in calumniatoribus praetorem succurrere oportere @1 certi iuris sit, cessabit in integrum restitutio. in delictis autem minor annis uiginti quinque non meretur in integrum restitutionem, utique atrocioribus, nisi quatenus interdum miseratio aetatis ad mediocrem poenam iudicem produxerit. sed ut ad legis Iuliae de adulteriis coercendis praecepta ueniamus, utique nulla deprecatio adulterii poenae est, si se minor annis adulterum fateatur. dixi, nec si quid eorum commiserit, quae pro adulterio eadem lex punit, ueluti si adulterii damnatam sciens uxorem duxerit, aut in adulterio deprehen-sam uxorem non dimiserit, quaestumue de adulterio uxoris fecerit, pretiumue pro comperto stupro acceperit, aut domum praebuerit ad stuprum adulteriumue in eam committendum: et non sit aetatis excusatio aduersus praecepta legum ei, qui dum leges inuocat, contra eas committit. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Aemilius Larianus ab Ouinio fundum Ruti-lianum lege commissoria emerat data parte pecuniae, ita ut si intra duos menses ab em-ptione reliqui pretii partem dimidiam non soluisset, inemptus esset, item si intra alios duos menses reliquum pretium non numerasset, similiter esset inemptus. intra priores duos men-ses Lariano defuncto Rutiliana pupillaris aetatis success[2e]2rat, cuius tutores in solutione ces-sauerunt. uenditor denuntiationibus tutoribus saepe datis post annum eandem possessionem Claudio Telemacho uendiderat. pupilla in integrum restitui desiderabat: uicta tam apud praetorem quam apud praefectum urbi prouocauerat. putabam bene iudicatum, quod pater eius, non ipsa contraxerat: imperator autem motus est, quod dies committendi in tempus pupillae incidisset eaque effecisset, ne pareretur legi uenditionis. dicebam posse magis ea ratione restitui eam, quod uenditor denuntiando post diem, quo placuerat esse commissum, et pretium petendo recessisse a lege sua uideretur: non me moueri quod dies postea tran-sisset, non magis quam si creditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis finita. quia tamen lex commissoria displicebat ei, pronuntiauit in integrum restituendam. mouit etiam illud imperatorem, quod priores tutores, qui non restitui desiderassent, suspecti pronuntiati erant. Quod dicitur non solere filiis familias post emancipationem adhuc mino-ribus succurri in his, quae omississent manentes in potestate, tunc recte dicitur, cum patri adquirere possunt. @@&7Scaeuola& libro secundo digestorum. Intra utile tempus restitutionis apud praesidem petierunt in integrum restitutionem minores et de aetate sua probauerunt: dicta pro aetate sententia aduersarii, ut impedirent cognitionem praesidis, ad imperatorem ap-pellauerunt: praeses in euentum appellationis cetera cognitionis distulit. quaesitum est: si finita appellationis apud imperatorem cognitione et iniusta appellatione pronuntiata egressi aetatem depraehendantur, an cetera negotii implere possunt, cum per eos non steterit, quo minus res finem accipiat? respondi secundum ea quae proponuntur perinde cognosci atque si nunc intra aetatem essent. Uendentibus curatoribus minoris fundum emptor extitit Lucius Titius et sex fere annis possedit et longe longeque rem meliorem fecit: quaero, cum sint idonei curatores, an minor aduersus Titium emptorem in integrum restitui possit. respondi ex omnibus quae proponerentur uix esse eum restituendum, nisi si maluerit omnes expensas, @1 quas bona fide emptor fecisse adprobauerit, ei praestare, maxime cum sit ei paratum promp-tum auxilium curatoribus eius idoneis constitutis. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Minor annis uiginti quinque, cui fideicom-missum solui pronuntiatum erat, cauerat id se accepisse et cautionem eidem debitor quasi creditae pecuniae fecerat. in integrum restitui potest, quia partam ex causa iudicat[2i]2 per-secutionem nouo contractu ad initium alterius petitionis redegerat. Praedia patris sui minor annis uiginti quinque ob debita rationis tutelae aliorum, quam pater administrauerat, in solutum inconsulte dedit: ad suam aequitatem per in integrum restitutionem reuocanda res est, usuris pecuniae, quam constiterit, ex tutela deberi, reputatis et cum quantitate fructuum perceptorum compensatis. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quinto digestorum. Si iudex circumuento in uenditione adulescenti iussit fundum restitui eumque pretium emptori reddere, et hic nolit [2uti]2 hac in integrum restitutione paenitentia acta, exceptionem utilem aduersus petentem pretium quasi ex causa iudicati adulescens habere poterit, quia unicuique licet contemnere haec, quae pro se introducta sunt. nec queri poterit uenditor, si restitutus fuerit in eam causam, in qua se ipse constituit et quam mutare non potuisset, si minor auxilium prae-toris non implorasset. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio proconsulis. Praeses prouinciae minorem in integrum restituere potest etiam contra suam uel decessoris sui sententiam: quod enim appellatio interposita maioribus praestat, hoc beneficio aetatis consequuntur minores. @@&7Marcellus& libro primo de officio praesidis. De aetate eius, qui se maiorem annis uiginti quinque dicit, causa cognita probandum est, quia per eam probationem in integrum restitutioni eiusdem adulescentis et aliis causis praeiudicatur. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Non omnia, quae minores annis uiginti quinque gerunt, irrita sunt, sed ea tantum, quae causa cognita eiusmodi deprehensa sunt, uel ab aliis circumuenti uel sua facilitate decepti aut quod habuerunt amiserunt, aut quod adquirere emolumentum potuerunt omiserint, aut se oneri quod non suscipere licuit obli-gauerunt. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Etiam ei, qui prius quam nasce-retur usucaptum amisit, restituendam actionem Labeo scribit. Imperator Titus Antoninus rescripsit eum, qui fraude tutoris aduersarium suum diceret absolutum et agere cum eo ex integro uellet, licentiam habere prius cum tutore agere. @@&7Paulus& libro secundo responsorum. Eum, qui ex sua uoluntate minorem annis in iudicio defendit et condemnatus est, ex causa iudicati posse conueniri nec eius quem defendit aetatem ad restitutionem impetrandam ei prodesse, cum causam iudicati recusare non possit. ex quo apparet nec eum, cuius nomine condemnatus est, auxilium restitutionis propter eam sententiam implorare posse. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Tutor urguentibus creditoribus rem pu-pillarem bona fide uendidit, denuntiante tamen matr[2e]2 emptoribus: quaero, cum urguentibus Ĵcreditoribus distracta sit nec de sordibus tutoris merito quippiam dici potest, an pupillus @1 in integrum restitui potest. respondi cognita causa aestimandum, nec idcirco, si iustum sit restitui, denegandum id auxilium, quod tutor delicto uacaret. Curator adulescentium prae-dia communia sibi et his, quorum curam administrabat, uendidit: quaero, si decreto prae-toris adulescentes in integrum restituti fuerint, an eatenus uenditio rescindenda sit, quatenus adulescentium pro parte fundus communis fuit? respondi eatenus rescindi, nisi si emptor a toto contractu uelit discedi, quod partem empturus non esset. item quaero, emptor utrum a Seio et Sempronio pupillis pretium cum usuris recipere deberet an uero ab herede cura-toris? respondi heredes quidem curatoris teneri, uerum in Seium et Sempronium pro parte, qua eorum fundus fuit, actiones dandas: utique si ad eos accepta pecunia pro eadem parte peruenisset. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Minor se in id, quod fideiussit uel mandauit, in integrum restituendo reum principalem non liberat. Minor ancil-lam uendidit: si eam emptor manumiserit, ob hoc in integrum restitui non poterit, sed aduersus emptorem quanti sua interest actionem habebit. Mulier minor uiginti quinque annis si pactione dotis deterior condicio eius fiat et tale pactum inierit, quod numquam maioris aetatis constitutae paciscerentur, atque ideo reuocare uelit: audienda est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad edictum. Si res pupillaris uel adulescentis distracta fuerit, quam lex distrahi non prohibet, uenditio quidem ualet, uerumtamen si grande damnum pupilli uel adulescentis uersatur, etiam si collusio non intercessit, distractio per in integrum restitutionem reuocatur. @@&7Pomponius& libro nono epistularum et uariarum lectionum. Iunius Diophantus Pomponio suo salutem. Minor uiginti quinque annis nouandi animo intercessit pro eo, qui temporali actione tenebatur, tunc cum adhuc supererant decem dies, et postea in integrum restitutus est: utrum restitutio, quae creditori aduersus priorem debitorem datur, decem dierum sit an plenior? ego didici ex tempore in integrum restitutionis tantundem temporis praestandum, quantum supererat: tu quid de eo putas uelim rescribas. respondit: sine dubio quod de temporali actione, in qua intercessit minor, sensisti, puto uerius esse: ideoque et pignus, quod dederat prior debitor, manet obligatum. @@@@{1DE CAPITE MINUTIS}1 @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Capitis minutio est status permutatio. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Pertinet hoc edictum ad eas capitis deminutiones, quae salua ciuitate contingunt. ceterum siue amissione ciuitatis siue libertatis amissione contingat capitis deminutio, cessabit edictum [2n]2eque possunt hi penitus conueniri: dabitur plane actio in eos, ad quos bona peruenerunt eorum. Ait praetor: 'Qui quaeue, posteaquam quid [2c]2um his actum contractumue sit, capit[2e]2 deminuti deminutae esse dicentur, in eos easue perinde, quasi id factum non sit, iudicium dabo'. Hi qui capite minuuntur ex his causis, quae capitis deminutionem praecesserunt, manent obligati naturaliter: ceterum si postea, imputare quis sibi debebit cur contraxerit, quantum ad uerba huius edicti per- @1 tinet. sed interdum, si contrahatur cum his post capitis deminutionem, danda est actio: et quidem si adrogatus sit, nullus labor: nam perinde obligabitur ut filius familias. Nemo delictis exuitur, quamuis capite minutus sit. Ei, qui debitorem suum adrogauit, non re-stituitur actio in eum, postquam sui iuris fiat. Hoc iudicium perpetuum est et in heredes et heredibus datur. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Liberos qui adrogatum parentem sequun-tur placet minui caput, cum in aliena potestate sint et cum familiam mutauerint. [2E]2man-cipato filio et ceteris personis capitis minutio manifesto accidit, cum emancipari nemo pos-sit nisi in imaginariam seruilem causam deductus: aliter atque cum seruus manumittitur, quia seruile caput nullum ius habet ideoque nec minui potest: @@&7Modestinus& libro primo pandectarum. hodie enim incipit statum habere. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Amissione ciuitatis fit capitis minutio, ut in aqua et igni interdictione. Qui deficiunt, capite minuuntur (deficere autem dicuntur, qui ab his, quorum sub imperio sunt, desistunt et in hostium numerum se conferunt: sed et hi, quos senatus hostes iudicauit uel lege lata): utique usque eo, ut ciuitatem amittant. Nunc respiciendum, quae capitis deminutione pereant: et primo de ea capitis deminutione, quae salua ciuitate accidit, per quam publica iura non interuerti constat: nam manere ma-gistratum uel senatorem uel iudicem certum est. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Nam et cetera officia quae publica sunt, in eo non finiuntur: capitis enim minutio priuata hominis et familiae eius iura, non ciuitatis amittit. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Tutelas etiam non amittit capitis minutio exceptis his, quae in iure alieno personis positis deferuntur. igitur testamento dati uel ex lege uel ex senatus consulto erunt nihilo minus tutores: sed legitimae tutelae ex duodecim tabulis interuertuntur eadem ratione, qua et hereditates exinde legitimae, quia adgnatis de-feruntur, qui desinunt esse familia mutati. ex nouis autem legibus et hereditates et tutelae plerumque sic deferuntur, ut personae naturaliter designentur: ut ecce deferunt hereditatem senatus consulta matri et filio. Iniuriarum et actionum ex delicto uenientium obligationes cum capite ambulant. Si libertate adempta capitis deminutio subsecuta sit, nulli restitutioni aduersus seruum locus est, quia nec praetoria iurisdictione ita seruus obligatur, ut cum eo actio sit: sed utilis actio aduersus dominum danda est, ut Iulianus scribit et nisi in soli-dum defendatur, permittendum mihi est in bona quae habuit mitti. Item cum ciuitas amissa est, nulla restitutionis aequitas est aduersus eum, qui amissis bonis et ciuitate re-licta nudus exulat. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Eas obligationes, quae naturalem praestationem habere intelleguntur, palam est capitis deminutione non [2pe]2rire, quia ciuilis ratio naturalia iura corrumpere non potest. itaque de dote actio, quia in bonum et aequum concepta est, nihilo minus durat etiam post capitis deminutionem, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. ut quandoque emancipata agat. @1 @@&7Modestinus& libro octauo differentiarum. Legatum in annos singulos uel menses si[2n]2gulos relictum, uel si habitatio legetur, morte quidem legatarii legatum intercidit, ca-p[2i]2tis deminutione tamen interueniente perseuerat: uidelicet quia tale legatum in facto potius quam in iure consistit. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Capitis deminutionis tria genera sunt, maxima media minima: tria enim sunt quae habemus, libertatem ciuitatem familiam. igitur cum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et ciuitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem: cum uero amittimus ciuitatem, libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem: cum et libertas et ciuitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat. @@@@{1EX QUIBUS CAUSIS MAIORES UIGINTI QUINQUE ANNIS @@@@IN INTEGRUM RESTITUUNTUR}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Huius edicti causam nemo non iustissimam esse confitebitur: laesum enim ius per id tempus, quo quis rei publicae operam dabat uel ad-uerso casu laborabat, corrigitur, nec non et aduersus eos succurritur, ne uel obsit uel pro-sit quod euenit. Uerba autem edicti talia sunt: 'Si cuius quid de bonis, cum is metus aut sine dolo malo rei publicae causa abesset, inue uinculis seruitute hostiumque po[2te]2state esset: siue cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur: item si quis quid usu suum fecisset, aut quod non utendo amisit, consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur, inue uinculis esset, secumue agendi pote-Ķstatem non faceret, aut cum eum inuitum in ius uocari non liceret neque defenderetur: cumue magistratus de ea re appellatus esset siue cui pro magistratu sine dolo ipsius actio exempta esse dicetur: earum rerum actionem intra annum, quo primum de ea re expe-riundi potest erit, item si qua alia mihi iusta causa esse uidebitur, in integrum restituam, quod eius per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.' @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Hoc edictum, quod ad eos pertinet, qui ei continentur, minus in usu frequentatur: huiusmodi enim personis extra or-dinem ius dicitur ex senatus consultis et principalibus constitutionibus. Hoc autem capite adiuuantur in primis hi, qui metus causa afuissent: scilicet si non superuacuo timore de-territi afuissent. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Metus autem causa abesse uidetur, qui iusto timore mortis uel cruciatus corporis conterritus abest: et hoc ex affectu eius intellegitur. sed non sufficit quolibet terrore abductum timuisse, sed huius rei disquisitio iudicis est. @1 @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Item hi, qui rei publicae causa sine dolo malo afuissent. dolum malum eo pertinere accepi, ut qui reuerti potest neque reuerteretur, in eo, quod per id tempus aduersus eum factum est, non adiuuetur: ueluti si alterius grandis commodi captandi gratia id egerit, ut rei publicae causa abesset, et re-uocatur ab isto priuilegio, @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. et qui data opera et sine lucro hoc affectauerit: uel qui maturius profectus est: uel litis gratia coepit rei publicae causa abesse. sed haec adiectio doli mali ad rei publicae causa absentes refertur, non etiam ad eum, qui metus causa: quoniam nullus metus est, si dolus intercedit. Sed qui Romae rei publicae causa operam dant, rei publicae causa non absunt, @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. ut sunt magistratus. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Milites plane, qui Romae militant, pro rei publicae causa absentibus habentur. @@&7Paulus& libro tertio breuium. Legatis quoque municipiorum succurritur ex principum Marci et Commodi constitutione. @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Succurritur etiam ei, qui in uinculis fuisset. quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad eum quoque, qui a latronibus aut praedonibus uel p[2o]2tentiore ui oppressus uinculis coerce-batur. uinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos ueluti lautumiis uinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur. custodiam autem solam publicam accipi Labeo putat. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. In eadem causa sunt et qui a mili-tibus statoribusque uel a municipalibus ministeriis adseruantur, si probentur rei suae su-peresse non potuisse. in uinculis autem etiam eos accipimus, qui ita alligati sunt, ut sine dedecore in publico parere non possint. @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Ei quoque succurritur, qui in seruitute fuerit, siue bona fide seruiat homo liber, siue detentus sit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Is autem, qui de statu suo litigat, ex quo lis inchoata est hoc edicto non continetur: tamdiu igitur in seruitute esse uidetur, quamdiu non est eiusmodi lis coepta. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Recte Labeo ait eum non contineri, qui liber et heres institutus sit, antequam sit heres, quia nec bona habeat et praetor de liberis hominibus loquatur. Puto tamen filium familias in castrensi peculio pertinere ad hoc edictum. @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Item ei succurritur, qui in hostium p[2o]2testate fuit, id est ab hostibus captus. nam transfugis nullum credendum est beneficium tribui, quibus negatum est postliminium. poterant tamen, qui in hostium pote-state essent, illa parte edicti contineri, qua loquitur de his qui in seruitute fuerint. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad [2ed]2ictum. Ab hostibus autem captis post-liminio reuersis succurritur aut ibi mortuis, quia nec procuratorem habere possunt: cum aliis supra scriptis etiam per procuratorem possit subueniri praeter eos, qui in seruitute de- @1 tinentur. ego autem etiam nomine eius, qui hostium potitus est, si curator (ut plerumque) fuerit bonis constitutus, auxilium competere existimo. Non minus autem ab hostibus capto quam ibi nato, qui postliminium habet, succursum uidetur. Si damni infecti missus sit in aedes militis, si quidem praesente eo iussit praetor possideri, non restituitur, sin uero ab-sente eo, dicendum subueniri ei debere. Sed quod simpliciter praetor edixit 'posteaue' ita accipiendum est, ut si inchoata sit bonae fidei possessoris detentatio ante absentiam, finita autem reuerso, restitutionis auxilium locum habeat non quandoque, sed ita de-mum, si intra modicum tempus quam rediit hoc contigit, id est dum hospitium quis con-ducit, sarcinulas componit, quaerit aduocatum: nam eum, qui differt restitutionem, non esse audiendum Neratius scribit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Non enim neglegentibus subuenitur, sed necessitate rerum impeditis. totumque istud arbitrio praetoris temperabitur, id est ut ita demum restituat, si non neglegentia, sed temporis angustia non potuerunt litem con-testari. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Iulianus libro quarto scribit non solum aduersus possessorem hereditatis succurrend[2um]2 militi, uerum aduersus eos quoque, qui a possessore, emerunt, ut uindicari res possint, si miles hereditatem adgnouerit: quod si non adgnouerit, ex post facto usucapionem processisse manifestatur. Eum quoque cui sic legatum sit: 'uel in annos singulos, quibus in Italia esset', restituendum, ut capiat, atque si in Italia fuisset, et Labeo scribit et Iulianus libro quarto et Pomponius libro trigensimo primo probant: non enim dies actionis exit, ubi praetoris auxilium necessarium erat, sed condicio in causa est. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Sciendum est, quod in his casibus re-stitutionis auxilium maioribus damus in quibus rei dumtaxat persequendae gratia queruntur, non cum et lucri faciendi ex alterius poena uel damno auxilium sibi impertiri desiderant. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Denique si emptor, priusquam per usum sibi adquireret, ab hostibus captus sit, placet interruptam possessionem postliminio non restitui, quia haec sine possessione non constitit, possessio autem plurimum facti habet: causa uero facti non continetur postliminio. @@&7Idem& libro tertio decimo quaestionum. Nec utilem actionem ei tribui oportet, cum sit iniquissimum auferre domino, quod usus non abstulit: neque enim intellegitur amissum, quod ablatum alteri non est. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. 'Item', ait praetor, 'si quis usu suum fecisset, aut quod non utendo sit amissum consecutus, actioneue qua solutus ob id, quod dies eius exierit, cum absens non defenderetur.' quam clausulam praetor inseruit, ut quem-admodum succurrit supra scriptis personis, ne capiantur, ita et aduersus ipsas succurrit, ne capiant. Et erit notandum, quod plus praetor expressit, cum aduersus eos restituit, quam cum ipsis [2s]2ubuenit: nam hic non certas personas enumerauit aduersus quas subuenit, ut supra, sed adiecit clausulam, qua omnes qui absentes non defenduntur complexus est. @1 Haec autem restitutio locum habet, siue per se siue per subiectas sibi personas usu ad-quisierunt, qui absentes non defendebantur, et ita, si nemo eorum erat defensor. nam si fuit procurator, cum habueris quem conuenias, non debet inquietari. ceterum si non existebat defensor, aequissimum erat subueniri, eo potius, quod eorum qui non defenduntur, si quidem latitent, praetor ex edicto pollicetur in bona eorum mittere, ut si res exegerit etiam distrahantur, si uero non latitent, licet non defendantur, in bona tantum mitti. De-fendi autem non is uidetur, cuius se defensor ingerit, sed qui requisitus ab actore non [2est]2 Ķdefensioni defuturus, plenaque defensio accipietur, si et iudicium non detrectetur et iudi-catum solui satisdetur. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Ergo sciendum est non aliter hoc edictum locum habere, quam si amici eius interrogati fuerint, an defendant, aut si nemo sit, qui interrogari potest. ita enim absens defendi non uidetur, si actor ultro interpellat nec quisquam defensioni se offerat: eaque testatione complecti oportet. Sicut igitur damno eos adfici non uult, ita lucrum facere non patitur. Quod edictum etiam ad furiosos et infantes et ciuitates pertinere Labeo ait. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Ait praetor: 'inue uinculis esset, secumue agendi potestatem non faceret'. haec persona merito adiecta est: fieri enim pot-erat, ut quis in uinculis praesens esset, uel in publica uel in priuata uincula ductus: nam et eum qui in uinculis est, si modo non sit in seruitute, posse usu adquirere constat. sed et is qui in uinculis est si defendatur, cessat restitutio. Is autem, qui apud hostes est, nihil per usum sibi adquirere potest, nec [2c]2oeptam possessionem poterit implere, dum est apud hostes: hoc amplius nec postliminio reuersus reciperabit per usum dominii adquisi-tionem. Item ei, qui per captiuitatem fundi possessionem uel usus fructus quasi posses-sionem amisit, [2suc]2currendum esse Papinianus ait, et fructus quoque medio tempore ab alio ex usu fructu perceptos debere captiuo restitui aequum putat. Hi plane, qui fuerunt in potestate captiui, usu rem adquirere possunt ex re pecul[2i]2ari: et aequum erit ex hac clau-sula praesentibus, id est qui non sunt in captiuitate, subueniri, si cum non defenderentur usucaptum quid sit. sed et si dies actionis, quae aduersus captiuum competebat, exierit, succurretur aduersus eum. Deinde adicit praetor: 'secumue agendi potestatem non faceret', ut si dum hoc faciat, per usum adquisitio impleta uel quid ex supra scriptis con-tigit, restitutio concedatur: merito, nec enim sufficit semper in possessionem bonorum eius mitti, quia ea interdum species esse potest, ut in bonis latitantis mitti non possit aut non latitet: finge enim, dum aduocationes postulat, diem exisse, uel dum alia mora iudicii contingit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Sed et ad eos pertinet, qui conuenti frustrantur et qualibet tergiuersatione et sollertia efficiunt, ne cum ipsis agi possit. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Quod quidem simili modo ad eum quoque pertinere dicemus, qui non frustrandi gratia id faceret, sed quod multitudine rerum distringeretur. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Sed et si per praetorem stetit, re-stitutio indulgebitur. Aduersus relegatum restitutionem faciendam ex generali clausula Pomponius ait: sed non et ipsi concedendam, quia potuit procuratorem relin-quere: ex causa tamen puto etiam ipsi succurrendum. Ait praetor: 'aut cum eum inuitum in ius uocare non liceret neque defenderetur'. haec clausula ad eos pertinet, quos @1 more maiorum sine fraude in ius uocare non licet, ut consulem praetorem ceterosque, qui imperium potestatemue quam habent. sed nec ad eos pertinet hoc edictum, quos praetor prohibet sine permissu suo uocari, quoniam aditus potuit permittere: patronos puta et pa-rentes. Deinde adicit 'neque defenderetur': quod ad omnes supra scriptos pertinet prae-terquam ad eum, qui absens quid usucepit: quoniam plene supra de eo cautum est. Ait praetor: 'siue cui per magistratus sine dolo malo ipsius actio exempta esse dicetur'. hoc quo? ut si per dilationes iudicis effectum sit, ut actio eximatur, fiat restitutio. sed et si magistratus copia non fuit, Labeo ait restitutionem faciendam. per magistratus autem factum ita accipiendum est, si ius non dixit: alioquin si causa cognita denegauit actionem, restitutio cessat: et ita Seruio uidetur. item per magistratus factum uidetur, si per gra-tiam aut sordes magistratus ius non dixerit: et haec pars locum habebit, nec non [2et]2 supe-rior 'secumue agendi potestatem non faciat': nam id egit litigator, ne secum agatur, dum iudicem @8 corrumpit. Actio exempta sic erit accipienda, si desiit agere posse. @8 Et adicitur: 'sine dolo malo ipsius', uidelicet ut, si dolus eius interuenit, ne ei succurratur: ipsis enim delinquentibus praetor non subuenit. proinde si, dum uult apud sequentem praetorem agere, tempus frustratus est, non ei subuenietur. sed et si, dum decreto praetoris non obtemperat, iurisdictionem ei denegauerit, non esse eum restituendum Labeo scribit. idemque si ex alia iusta causa non fuerit ab eo auditus. Si feriae extra ordinem sint indictae, ob res puta prospere gestas uel in honorem principis, et propterea magistratus ius non dixerit, Gaius Cassius nominatim edicebat restituturum se, quia per praetorem uidebatur factum: sollemnium enim feriarum rationem haberi non debere, quia prospicere eas potuerit et de-buerit actor, ne in eas incidat. quod uerius est, et ita Celsus libro secundo digestorum scribit. sed cum feriae tempus eximunt, restitutio dumtaxat ipsorum dierum facienda est, non totius temporis. et ita Iulianus libro quarto digestorum scribit: ait enim rescissionem usucapionis ita faciendam, ut hi dies restituantur, quibus actor agere uoluit et interuentu feriarum impeditus est. Quotiens per absentiam quis non toto tempore aliquem exclusit, ut puta rem tuam possedi uno minus die statuto in usucapionibus tempore, deinde rei publicae causa abesse coepi, restitutio aduersus me unius diei facienda est. 'Item', inquit praetor, 'si qua alia mihi iusta causa uidebitur, in integrum restituam.' haec clausula edicto inserta est necessari[2o]2: multi enim casus euenire potuerunt, qui deferrent restitutionis auxi-lium, nec singillatim enumerari potuerunt, ut quotiens aequitas restitutionem suggerit, ad hanc clausulam erit descendendum. ut puta legatione quis pro ciuitate functus est: aequis-simum est eum restitui, licet rei publicae causa non absit: et saepissime constitutum est adiuuari eum debere, siue habuit procuratorem siue non. idem puto, et si testimonii causa sit euocatus ex qualibet prouincia uel in urbem uel ad principem: nam et h[2u]2ic saepissime est rescriptum subueniri. sed et his, qui cognitionis gratia uel appellationis peregrinati sunt, similiter subuentum. et generaliter quotienscumque quis ex necessitate, non ex uoluntate afuit, dici oportet ei subueniendum. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Et siue quid amiserit uel lucratus non sit, restitutio facienda est, etiam si non ex bonis quid amissum sit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Nec non et si quis de causa pro- @1 babili afuerit, deliberare debet praetor, an ei subueniri debeat, puta studiorum causa, forte procuratore suo defuncto: ne decipiatur per iustissimam absentiae causam. Item si quis nec in custodia nec in uinculis sit, sed sub fideiussorum satisdatione et, dum propter hoc recedere non potest, captus sit, restituetur et aduersus eum dabitur restitutio. 'Quod eius' inquit praetor 'per leges plebis scita senatus consulta edicta decreta principum licebit.' quae clausula non illud pollicetur restituturum, si leges permittant, sed si leges non prohibeant. Si quis saepius rei publicae causa afuit, ex nouissimo reditu tempus restitutionis esse ei computandum Labeo putat. sed si omnes quidem absentiae annum colligant, singulae minus anno, utrum annum ei damus ad restitutionem an uero tantum temporis, quantum nouissima eius absentia occupauit, uidendum: et puto annum dandum. Si cum in prouincia domicilium haberes, esses autem in urbe, an mihi annus cedat, quasi experiundi potestatem habeam? et ait Labeo non cedere. ego autem puto hoc ita uerum, si ius reuocandi domum aduersarius habuit: si minus, uideri esse experiundi potestatem, quia et Romae contestari litem potuit. Exemplo rescissoriae actionis etiam exceptio ei, qui rei publicae causa afuit, competit: forte si res ab eo possessionem nancto uindicentur. In actione rescissoria, quae aduersus militem competit, aequissimum esse Pomponius ait eius Ķquoque temporis, quo absens defensus non est, fructus eum praestare: ergo et militi de-bebunt restitui: utrimque actio erit, @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. uidelicet ne cui officium publicum uel damno uel compendio sit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Cum miles qui usucapiebat decesserit et heres impleuerit usucapionem, aequum est rescindi quod postea usucaptum est, ut ea-dem in heredibus, qui in usucapionem succedunt, seruanda sint: quia possessio defuncti quasi iniuncta descendit ad heredem et plerumque nondum hereditate adita completur. Si is, qui rei publicae causa afuit, usucepit et post usucapionem alienauerit rem, restitutio facienda erit et licet sine dolo afuerit et usuceperit, lucro eius occurri oportet. item ex reliquis omnibus causis restitutio facienda erit, ueluti si aduersus eum pronuntiatum sit. @@&7Idem& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si is, cuius rem usucepit rei publicae causa absens, possessionem suae rei ab illo usucaptae nanctus sit, etsi postea ami-serit, non temporalem, sed perpetuam habet actionem. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Abesse rei publicae causa intellegitur et is, qui ab urbe profectus est, licet nondum prouinciam excesserit: sed [2et]2 is qui excessit, donec in urbem reuertatur. et hoc ad proconsules legatosque eorum et ad eos, qui pro-uinciis praesunt, procuratoresue principum, qui in prouinciis tenentur, pertinet, et ad tri-bunos militum et praefectos et comites legatorum, qui ad aerarium delati aut in commen-tarium principis delati sunt. @@&7Idem& libro singulari de enucleatis casibus. Inter eos, qui ex generali clau-sula adiuuantur, et fisci patronus connumeratur. Eos, qui notis scribunt acta praesidum @1 rei publicae causa non abesse certum est. Militum medici, quoniam officium quod gerunt et publice prodest et fraudem eis adferre non deb[2e]2t, restitutionis auxilium implorare possunt. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Miles commeatu accepto si domo sua est, rei publicae causa abesse non uidetur. Qui operas in publico, quod uectigalium causa locatum est, dat, rei publicae causa non abest. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Qui mittuntur, ut milites ducerent aut reducerent aut legendi curarent, rei publicae causa absunt. Hi quoque, qui missi sunt ad gratulandum principi. Item procurator Caesaris, non solum cui rerum pro-uinciae cuiusque procuratio mandata erit, sed et is, cui rerum quamuis non omnium. itaque plures ibi procuratores diuersarum [2rerum]2 rei publicae causa abesse intelleguntur. Praefectus quoque Aegypti rei publicae causa abest, quiue aliam ob causam rei publicae gratia extra urbem aberit. @8 Sed et in urbanicianis militibus idem diuus Pius constituit. @8 Quaesitum est de eo, qui ad compescendos malos homines missus est, an rei publicae causa abesset: et placuit rei publicae causa eum abesse. Item paganum, qui in expeditione consularis iussu transierat ibique in acie ceciderat: heredi enim eius succurrendum est. Qui rei publicae causa Romam profectus est, abesse rei publicae causa uidetur. sed et si extra patriam suam rei publicae causa profectus sit, etiam, si per urbem ei iter competit, rei publicae causa abest. Similiter qui in prouincia est, ut primum aut domo sua profectus est aut, cum in eadem prouincia degit rei publicae administrandae causa, simul agere rem publicam coepit, ad similitudinem absentis habetur. Et dum eat in castra et redeat, rei publicae causa abest, quod et eundum sit in castra militaturo et redeundum. Uiuianus scribit Pro-culum respondisse militem, qui commeatu absit, dum domum uadit aut redit, rei publicae causa abesse, dum domi sit, non abesse. @@&7Ulpianus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Rei publicae causa ab-esse eos solos intellegimus, qui non sui commodi causa, sed coacti absunt. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Hi, qui in prouincia sua ultra tempus a constitutionibus concessum adsident, publica causa abesse non intelleguntur. @@&7Ulpianus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si cui in prouincia sua princeps adsidere speciali beneficio permiserit, puto eum rei publicae causa abesse: quod si non ex permissu hoc fecerit, consequenter dicemus, cum crimen admisit, non habere eum priuilegia eorum, qui rei publicae causa absunt. Tamdiu rei publicae causa abesse quis uidebitur, quamdiu officio aliquo praeest: quod si finitum fuerit officium, iam desinit abesse rei publicae causa. sed ad reuertendum illi tempora computabimus statim atque desiit rei publicae causa abesse ea quibus reuerti in urbem potuit: et erit moderatum tempora ei dare, quae lex reuertentibus praestitit. quare si quo deflexerit suae rei causa, non dubita-mus id tempus ei non proficere, habitaque dinumeratione temporis, quo reuerti potuit, sta-tim eum dicemus desisse rei publicae causa abesse. plane si infirmitate impeditus continuare @1 iter non potuit, habebitur ratio humanitatis, sicuti haberi solet et hiemis et nauigationis et ceterorum quae casu contingunt. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Is qui rei publicae causa afuturus erat, si procuratorem reliquerit, per quem defendi potuit, in integrum uolens restitui non auditur. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Si qua militi accusatio competat tem-pore, quo rei publicae operam dedit, non peremitur. Quod eo tempore, quo in insula ali-quis fuit ex poena ei irrogata, cuius restitutionem impetrauit, ab alio usurpatum ex bonis, quae non erant adempta, probatum fuerit, suae causae restituendum est. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Si quis Titio legauerit, si mortis suae tempore in Italia esset, aut in annos singulos, quod in Italia esset, et ei suc-cursum fuerit, quia ob id, quod rei publicae causa afuit, exclusus fuerit a legato: fidei-commissum ab eo relictum praestare cogitur. &7Marcellus& notat: quis enim dubitabit salua legatorum et fideicommissorum causa militi restitui hereditatem, quam ob id perdidit, quod rei publicae causa afuit? @@&7Alfenus& libro quinto digestorum. Non uere dicitur rei publicae causa ab-esse eum, qui sui priuati negotii causa in legatione est. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Si quis stipulatus sit in annos sin-gulos, quoad in Italia esset uel ipse uel promissor, et alteruter rei publicae causa abesse coeperit, officium praetoris est introducere utilem actionem. eadem dicemus, et si ita con-cepta stipulatio fuerit: 'si quinquennio proximo Romae fuerit', uel ita: 'si Romae non fuerit, centum dare spondes?' @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Is, qui rei publicae causa abest, in ali-qua re laesus non restituitur, in qua, etiam si rei publicae causa non afuisset, damnum erat passurus. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Milites omnes, qui discedere signis sine periculo non possunt, rei publicae causa abesse intelleguntur. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Qui rei publicae causa afuit, etiam aduersus eum, qui pariter rei publicae causa afuerit, restituendus est, si aliquid damni iuste queritur. @@@@{1DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA}1 @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Omnibus modis proconsul id agit, ne cuius deterior causa fiat ex alieno facto, et cum intellegeret iudiciorum exitum inter-dum duriorem nobis constitui opposito nobis alio aduersario, in eam quoque rem prospexit, ut si quis alienando rem alium nobis aduersarium suo loco substituerit idque data opera in fraudem nostram fecerit, tanti nobis in factum actione teneatur, quanti nostra intersit alium aduersarium nos non habuisse. Itaque si alterius prouinciae hominem aut potentio-rem nobis opposuerit aduersarium, tenebitur: @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. aut alium, qui uexaturus sit ad-uersarium: @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. quia etiam si cum eo, qui alte- @1 rius prouinciae sit, experiar, in illius prouincia experiri debeo et potentiori pares esse non possumus. Sed et si hominem quem petebamus manumiserit, durior nostra condicio fit, ķquia praetores faueant libertatibus. Item si locum, in quo opus feceris, cuius nomine inter-dicto quod ui aut clam uel actione aquae pluuiae arcendae tenebaris, alienaueris, durior nostra condicio facta intellegitur, qu[2i]2a si tecum ageretur, tuis impensis id opus tollere de-beres, nunc uero cum incipiat mihi aduersus alium actio esse quam qui fecerit, compellor meis impensis id tollere, quia qui ab alio factum possidet, hactenus istis actionibus tenetur, ut patiatur id opus tolli. Opus quoque nouum si tibi nuntiauerim tuque eum locum [2ali]2ena-ueris et emptor opus fecerit, dicitur te hoc iudicio teneri, quasi neque tecum ex operis noui nuntiatione agere possim, quia nihil feceris, neque cum eo cui id alienaueris, quia ei nuntiatum non sit. Ex quibus apparet, quod proconsul in integrum restituturum se polli-cetur, ut hac actione officio tantum iudicis consequatur actor, quantum eius intersit alium aduersarium non habuisse: forte si quas inpensas fecerit aut si quam aliam incommoditatem passus erit alio aduersario substituto. Quid ergo est, si is, aduersus quem talis actio com-petit, paratus sit utile iudicium pati perinde ac si possideret? recte dicitur denegandam esse aduersus eum ex hoc edicto actionem. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Item si res fuerint usucaptae ab eo cui alienatae sint nec peti ab hoc possint, locum habet hoc edictum. Itemque fieri potest, ut sine dolo malo quidem possidere [2de]2sierit, uerum iudicii mutandi causa id fiat. sunt et alia complura talia. potest autem aliquis dolo malo desinere possidere nec tamen iudicii mutandi causa fecisse nec hoc edicto teneri: neque enim alienat, qui dumtaxat omittit possessionem. non tamen eius factum improbat praetor, qui tanti habuit re carere, ne propter eam saepius litigaret (haec enim uerecunda cogitatio eius, qui lites exsecratur, non est uituperanda), sed eius dumtaxat, qui cum rem habere uult, litem ad alium transfert, ut molestum aduersarium pro se subiciat. Pedius libro nono non solum ad dominii translationem hoc edictum pertinere ait, uerum ad possessionis quoque: alioquin cum quo in rem agebatur, inquit, si possessione cessit, non tenebitur. Si quis autem ob ualetudinem aut aetatem aut occupationes necessarias litem in alium transtulerit, in ea causa non est, ut hoc edicto teneatur, cum in hoc edicto doli mali fiat mentio. ceterum erit interdictum et per procuratores litigare dominio in eos plerumque ex iusta causa trans-lato. Ad iura etiam praediorum hoc edictum pertinet, modo si dolo malo fiat alienatio. Haec actio in id quod interest competit. proinde si res non fuit petitoris aut si is qui alienatus est sine culpa decessit, cessat iudicium, nisi si quid actoris praeterea interfuit. Haec actio non est poenalis, sed rei persecutionem arbitrio iudicis continet, quare et heredi dabitur: in heredem autem @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. uel similem @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. uel post annum non dabitur, @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. quia pertinet quidem ad rei per-secutionem, uidetur autem ex delicto dari. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Ex hoc edicto tenetur et qui rem ex-hibet, si arbitratu iudicis pristinam iudicii causam non restituit. Ait praetor: 'quaeue alie- @1 natio iudicii mutandi causa facta erit': id est [2si]2 futuri iudicii causa, non eius quod iam sit. Alienare intellegitur etiam qui alienam rem uendidit. @8 Sed heredem instituendo uel legando si quis alienet, huic edicto locus non erit. Si quis alienauerit, deinde receperit, non tene-bitur hoc edicto. Qui uenditori suo redhibet, non uidetur iudicii mutandi causa abalienare, @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. quia redhibito homine omnia retro aguntur: et ideo non uidetur iudicii mutandi causa alienare qui redhibet: nisi si propter hoc ipsum redhibet non redhibiturus alias. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Nam et si obligatus soluero quod a me petere uelles, huic edicto locus non erit. Si tutor pupilli uel adgnatus furiosi alie-nauerint, utilis actio competit, quia consilium huius fraudis inire non possunt. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Cum miles postulabat suo nomine litigare de possessionibus, quas sibi donatas esse dicebat, responsum est, si iudicii mutandi causa donatio facta fuerit, priorem dominum experiri oportere, ut rem magis quam litem in militem transtulisse credatur. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Si quis iudicii communi di-uidundo euitandi causa rem alienauerit, ex lege Licinnia ei interdicitur, ne communi diui-dundo iudicio experiatur: uerbi gratia ut potentior emptor per licitationem uilius eam ac-cipiat et per hoc iterum ipse recipiat. Sed ipse quidem qui partem alienauerit communi diuidundo iudicio si agere uelit, non audietur: is uero qui emit si experiri uelit, ex illa parte edicti uetatur, qua cauetur, ne qua alienatio iudicii mutandi causa fiat. @@@@{1DE RECEPTIS: QUI ARBITRIUM RECEPERINT UT SEN-@@@@TENTIAM DICANT}1 @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Compromissum ad similitudinem iudicio-rum redigitur et ad finiendas lites pertinet. @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Ex compromisso placet exceptionem non nasci, sed poenae petitionem. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Labeo ait, si compromisso fact[2o]2 sen-tentia dicta est, quo quis a minore uiginti quinque annis tutelae absolueretur, ratum id a praetore non habendum: neque poenae eo nomine commissae petitio dabitur. Tametsi neminem praetor cogat arbitrium recipere, quoniam haec res libera et soluta est et extra necessitatem iurisdictionis posita, attamen ubi semel quis in se receperit arbitrium, ad curam et sollicitudinem suam hanc rem pertinere praetor putat: non tantum quod studeret lites finiri, uerum quoniam [2non]2 debere[2n]2t decipi, qui eum quasi uirum bonum disceptatorem inter se elegerunt. finge enim post causam iam semel atque iterum tractatam, post nudata utriusque intima et secreta negotii aperta, arbitrum uel gratiae dantem uel sordibus cor-ruptum uel alia qua ex causa nolle sententiam dicere: quisquamne potest negare aequis-simum fore praetorem interponere se debuisse, ut officium quod in se recepit impleret? @1 Ait praetor: 'Qui arbitrium pecunia compromissa receperit'. @8 Tractemus de personis arbi-trantium. et quidem arbitrum cuiuscumque dignitatis coget officio quod susceperit per-fungi, etiam si sit consularis: nisi forte sit in aliquo magistratu positus uel potestate, consul forte uel praetor, quoniam in hoc imperium non habet. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Nam magistratus superiore aut pari imperio nullo modo possunt cogi: nec interest ante an [2in]2 ipso magistratu arbitrium susce-perint. inferiores possunt cogi. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Sed et filius familias compelletur. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Quin etiam de re patris dicitur filium familias arbitrum esse [2posse]2: nam et iudicem eum esse posse plerisque placet. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Pedius libro nono et Pomponius libro trigensimo tertio scribunt parui referre, ingenuus quis an libertinus sit, integrae famae quis sit arbiter an ignominiosus. in seruum Labeo compromitti non posse libro undecimo scribit: et est uerum. Unde Iulianus ait, si in Titium et seruum compromissum sit, nec Titium cogendum sententiam dicere, quia cum alio receperit: quamuis serui, inquit, arbi-terium nullum sit. quid tamen si dixerit sententiam Titius? poena non committitur, quia non, ut receperit, dixit sententiam. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Sed si ita compromissum sit, ut uel alterutrius sententia ualeat, Titium cogendum. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Sed si in seruum compromittatur et liber sententiam dixerit, puto, si liber factus fecerit consentientibus partibus, ualere. Sed neque in pupillum neque in furiosum aut surdum aut mutum compromittetur, ut ĸPom[2pon]2ius libro trigensimo tertio scribit. Si quis iudex sit, arbitrium recipere eius rei, de qua iudex est, inue se compromitti iubere prohibetur lege Iulia: et si sententiam dixerit, non est dand[2a]2 poenae persecutio. Sunt et alii, qui non coguntur sententiam dicere, ut puta si sordes aut turpitudo arbitri manifesta sit. Iulianus ait, si eum infamauerunt liti-gatores, non omnimodo praetorem debere eum excusare, sed causa cognita. Idem et si spreta auctoritate eius ad iudicium @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. uel alium arbitrum @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. litigatores ierint, mox ad eundem arbitrum redierint, praetorem non debere eum cogere inter eos disceptare, qui ei contu-meliam hanc fecerunt, ut eum spernerent et ad alium irent. Arbitrum autem cogendum non esse sententiam dicere, nisi compromissum interuenerit. Quod ait praetor: 'pecuniam compromissam', accipere nos debere, non si utrimque poena nummaria, sed si et alia res uice poen[2ae]2, si quis arbitri sententia non steterit, promissa sit: et ita Pomponius scribit. quid ergo, si res apud arbitrum depositae sunt eo pacto, ut ei daret qui uicerit, uel ut eam rem daret, si non pareatur sententiae, an cogendus sit sententiam dicere? et puto cogendum. tantundem et si quantitas certa ad hoc apud eum deponatur. proinde et si @1 alter rem, alter pecuniam stipulanti promiserit, plenum compromissum est et cogetur sen-tentiam dicere. Interdum, ut Pomponius scribit, recte nudo pacto fiet compromissum, ut puta si ambo debitores fuerunt et pacti sunt, ne petat quod sibi debetur qui sententiae arbitri non paruit. Item Iulianus scribit non cogendum arbitrum sententiam dicere, si alter promiserit, alter non. idem dicit, et si sub condicione fuerit poena compromissa, ueluti 'si nauis ex Asia uenerit, tot milia': non enim prius arbitrum cogendum sententiam dicere, quam condicio exstiterit: ne sit inefficax deficiente condicione. et ita Pomponius libro tri-gensimo tertio ad edictum scribit. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Quo casu ad praetorem pertinebit in eo forsitan solo, ut si possit dies compromissi proferri, proferatur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Pomponius ait, et si alteri accepto lata sit poena compromissi, non debere eum compelli sententiam dicere. Idem Pomponius scribit, si de meis solis controuersiis sit compromissum et de te poenam sim stipulatus, uidendum ne non sit compromissum. sed cui rei moueatur, non uideo: nam si ideo, quia de unius controuersiis solum compromissum est, nulla ratio est: licet enim et de una re compromittere: si uero ideo, quia ex altera dumtaxat parte stipulatio interuenit, est [2ratio]2. quamquam si petitor [2fuit]2 qui stipulatus est, possit dici plenum esse compromissum, quia is qui conuenitur tutus est ueluti pacti exceptione, is qui conuenit, si arbitro non pareatur, habet stipulationem. sed id uerum esse non puto: neque enim sufficit exceptionem habere, ut arbiter sententiam dicere cogatur. Recepisse autem arbitrium uidetur, ut Pedius libro nono dicit, qui iudicis partes suscepit finemque se sua sententia controuersiis impositurum pollicetur. quod si, inquit, hactenus interuenit, ut experiretur, an consilio suo uel aucto-ritate discuti litem paterentur, non uidetur arbitrium recepisse. Arbiter ex compromisso his diebus non cogitur sententiam dicere, quibus iudex non cogetur, nisi dies compro-missi exitura sit nec proferri possit. Proinde si forte urgueatur a praetore ad sententiam, aequissimum erit, si iuret sibi de causa nondum liquere, spatium ei ad pronuntiandum dar[2i]2. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Quintum Mucium. Sed si compromissum sine die confectum est, necesse est arbitro omnimodo dies statuere, partibus scilicet consen-tientibus, et ita causam disceptari: quod si hoc praetermiserit, omni tempore cogendus est sententiam dicere. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Licet autem praetor destricte edi-cat sententiam se arbitrum dicere coacturum, attamen interdum rationem eius habere debet et excusationem recipere causa cognita: ut puta si fuerit infamatus a litigatoribus, aut si inimicitiae capitales inter eum et li[2ti]2gatores aut alterum ex litigatoribus intercesserint, aut si aetas aut ualetudo quae postea contigit id ei munus remittat, aut occupatio negotiorum propriorum uel profectio urguens aut munus aliquod rei publicae: et ita Labeo: @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. et si qua alia incommoditas ei post arbiterium susceptum incidat. sed in causa ualetudinis similibusue causa cognita differre cogitur. Arbiter iudicii sui nomine, quod publicum aut priuatum habet, excusatus esse debet a compromisso, utique si dies compromissi proferri non potest: quod si potest, quare @1 non cogat eum, cum potest, proferre? quod sine ulla distinctione ipsius interdum futurum est. si tamen uterque uelit eum sententiam dicere, an, quamuis cautum non sit de die pro-ferenda, non alias impetret, quia iudicium habet, ne cogatur, quam si consentiat denuo in se compromitti? haec scilicet si dies exitura est. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Item si unus ex litigatoribus bonis suis cedat, Iulianus libro quarto digestorum scribit non esse cogendum arbitrum sententiam dicere, cum neque agere neque conueniri possit. Si multo post reuertantur ad arbitrum litigatores, non esse cogendum sententiam dicere Labeo scribit. Item si plures sunt qui arbitrium receperunt, nemo unus cogendus erit sententiam dicere, sed aut omnes aut nullus. Inde Pomponius libro trigensimo tertio quaerit, si ita sit compromissum, ut quod Titio disceptatori placet, id Seius pronuntiet, quis sit cogendus? et puto tale arbitrium non ua-lere, in quo libera facultas arbitri sententiae non est futura. Sed si ita sit compromissum arbitratu Titii aut Seii fieri, Pomponius scribit et nos putamus compromissum ualere: sed is erit cogendus sententiam dicere, in quem litigatores consenserint. Si in duos fuerit sic compromissum, ut si dissentirent, tertium adsumant, puto tale compromissum non ualere: nam in adsumendo possunt dissentire. sed si ita sit, ut eis tertius adsumeretur Sempronius, ualet compromissum, quoniam in adsumendo dissentire non possunt. Principaliter tamen quaeramus, si in duos arbitros sit compromissum, an cogere eos praetor debeat sententiam dicere, quia res fere sine exitu futura est propter naturalem hominum ad dissentiendum facilitatem. in impari enim numero idcirco compromissum admittitur, non quoniam con-sentire omnes facile est, sed quia et si dissentiant, inuenitur pars maior, cuius arbitrio sta-bitur. sed usitatum est etiam in duos compromitti, et debet praetor cogere arbitros, si non consentiant, tertiam certam eligere personam, cuius auctoritati pareatur. Celsus libro se-cundo digestorum scribit, si in tres fuerit compromissum, sufficere quidem duorum con-sensum, se[2d si]2 praesens fuerit et tertius: alioquin absente eo licet duo consentiant, arbi-trium non ualere, quia in plures fuit compromissum et potuit praesentia eius trahere eos in eius sententiam: @@&7Pomponius& libro septimo decimo epistularum et uariarum lectionum. sicuti tribus iudicibus datis quod duo ex consensu absente tertio iudicauerunt, nihil ualet, quia id demum, quod maior pars omnium iudicauit, ratum est, cum et omnes iudicasse palam est. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Qualem autem sententiam dicat ar-biter, ad praetorem non pertinere Labeo ait, dummodo dicat quod ipsi uidetur. et ideo si sic fuit in arbitrum compromissum, ut certam sententiam dicat, nullum esse arbitrium, nec cogendum sententiam dicere Iulianus scribit libro quarto digestorum. Dicere autem sen-tentiam existimamus eum, qui ea mente quid pronuntiat, ut secundum id discedere eos a tota controuersia uelit. sed si de pluribus rebus sit arbiterium receptum, nisi omnes con-trouersias finierit, non uidetur dicta sententia, sed adhuc erit a praetore cogendus. Unde uidendum erit, an mutare sententiam possit. et alias quidem est agitatum, si arbiter iussit @1 ĸdari, mox uetuit, utrum eo quod iussit an eo quod uetuit stari debeat. et Sabinus quidem putauit posse. Cassius sententiam magistri sui bene excusat et ait Sabinum non de ea sensisse sententia, quae arbitrium finiat, sed de praeparatione causae: ut puta si iussit liti-gatores calendis adesse, mox idibus iubeat: nam mutare eum diem posse. ceterum si con-demnauit uel absoluit, dum arbiter esse desierit, mutare [2se]2ntentiam non posse, @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. quia arbiter, etsi errauerit in sen-tentia dicenda, corrigere eam non potest. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Quid tamen si de pluribus contro-uersiis sumptus est nihil sibi communibus et de una sententiam dixit, de aliis nondum, numquid desiit esse arbiter? uideamus igitur, an in prima controuersia possit mutare sen-[2ten]2tiam, de qua iam dixerat. et multum interest, de omnibus simul ut dicat sententiam compromissum est, an non: nam si de omnibus, poterit mutare (nondum enim dixit sen-tentiam): quod si et separatim, quasi plura sunt compromissa, et ideo quantum ad illam controuersiam pertinet, arbiter esse desierat. Si arbiter ita pronuntiasset nihil uideri Titium debere Seio: tametsi Seium non uetuisset petere, tamen si quid petisset, uideri contra sen-tentiam arbitri fecisse: et id Ofilius et Trebatius responderunt. Solutioni diem posse arbi-trum statuere puto: et ita et Trebatius uidetur sentire. Pomponius ait inutiliter arbitrum incertam sententiam dicere, ut puta: 'quantum ei debes redde': 'diuisioni uestrae stari placet': 'pro ea parte, quam creditoribus tuis soluisti, accipe'. Item si arbiter poenam ex compro-misso peti uetuerit, in libro trigensimo tertio apud Pomponium scriptum habeo non ualere: et habet rationem, quia non de poena compromissum est. Papinianus libro tertio quae-stionum ait, si cum dies compromissi finiretur, prolato die litigatores denuo in eum com-promiserint nec secundi compromissi arbitrium receperit; non esse cogendum recipere, si ipse in mora non fuit, quo minus partibus suis fungeretur: quod si per eum factum est, aequissimum esse cogi eum a praetore sequens recipere. quae quaestio ita procedit, si nihil in priore compromisso de die proferendo caueatur: ceterum si cauebatur et ipse protulit, mansit arbiter. Plenum compromissum appellatur, quod 'de rebus controuersiisue' compo-situm est: nam ad omnes controuersias pertinet. sed si forte de una re sit disputatio, licet pleno com[2promisso]2 actum sit, tamen ex ceteris causis actiones superesse: id enim uenit in compromissum, de quo actum est [2ut]2 ueniret. sed est tutius, si quis de certa re com-promissum facturus sit, de ea sola exprim[2e]2re in compromisso. Non debent autem obtem-p[2e]2rare litigatores, si arbiter aliquid non honestum iusserit. Si intra diem compromissi aditus arbiter post diem compromissi adesse iusserit, poena non committetur. Si quis ex litigatoribus ideo non adfuerit, quod ualetudine uel rei publicae causa absentia impeditus sit aut magistratu aut alia iusta de causa, poenam committi Proculus et Atilicinus aiunt: sed si paratus sit in eundem compromittere, actionem denegari aut exceptione tutum fore. sed hoc ita demum uerum erit, si arbiter recipere in se arbiterium fuerit paratus: nam inuitum non esse cogendum Iulianus libro quarto digestorum recte scribit: ipse autem @1 nihilo minus poena absoluitur. Si arbiter iussit puta in prouincia adesse litigatores, cum Romae esset in eum compromissum, an ei impune [2non]2 pareatur, quaeritur. [2et est]2 uerius, quod Iulianus ait libro quarto, eum locum compromisso inesse, de quo actum sit ut pro-mitteretur: impune igitur ei non parebitur, si alio loci adesse iusserit. quid ergo, si non appareat, de quo loco actum sit? melius dicetur eum locum contineri, ubi compromissum est. quid tamen si in eo loco, qui sit circa urbem, adesse iusserit? Pegasus admittit ualere iussum. quod puto ita uerum esse, si et eius sit auctoritatis arbiter, ut in secessibus soleat agere, et litigatores facile eo loci uenire possint. Sed si in aliquem locum inhonestum ad-esse iusserit, puta in popina[2m]2 uel in lupanarium, ut Uiuianus ait, sine dubio impune ei non parebitur: quam sententiam et Celsus libro secundo digestorum probat. unde eleganter tractat, si is sit locus, in quem alter ex litigatoribus honeste uenire non possit, alter possit, et is non uenerit, qui sine sua turpitudine eo uen[2i]2re possit, is uenerit, qui inhoneste uene-rat, an committatur poena compromissi an quasi opera non praebita. et recte putat non committi: absurdum enim esse iussum in alterius persona ratum esse, in alterius non. Intra quantum autem temporis, nisi detur quod a[2r]2biter iusserit, committatur stipulatio, uidendum est. et si quidem dies adiectus non sit, Celsus scribit libro secundo digestorum inesse quod[2d]2am modicum tempus: quod ubi praeterierit, poena statim peti potest: et tamen, in-quit, et si dederit ante acceptum iudicium, agi ex stipulatu non poterit: @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. utique nisi eius interfuerit tunc solui. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Celsus ait, si arbiter intra kalendas Septembres dari iusserit nec datum erit, licet postea offeratur, attamen semel commissam poenam compromissi non euanescere, quoniam semper uerum est intra kalendas datum non esse: sin autem oblatum accepit, poenam petere non potest doli exceptione remouendus. contra, ubi dumtaxat dare iussus est. Idem ait, si iusserit me tibi dare et ualetudine sis impeditus, quo minus accipias, aut alia iusta ex causa, Proculum existimare poenam non committi, nec si post kalendas te parato accipere non dem. sed ipse recte putat duo esse arbitri praecepta, unum pecuniam dari, aliud intra kalendas dari: licet igitur in poenam non committas, quod intra calendas non dederis, quoniam per te non stetit, tamen com-mittis in eam partem, quod non das. Idem ait nihil aliud esse sententiae stare posse, quam id agere, quantum in ipso sit, ut arbitri pareatur sententiae. Idem Celsus ait, si arbiter me tibi certa die pecuniam dare iusserit, tu accipere noluisti, posse, defendi ipso iure poenam non committi. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Sed si postea ille paratus sit accipere, non impune me non daturum: non enim ante feceram. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Labeo ait, si arbiter, cum in com-promisso cautum esset, ut eadem die de omnibus sententiam diceret et ut posset diem proferre, de quibusdam rebus dicta sententia, de quibusdam non dicta diem protulit: ualere prolationem sententiaeque eius posse impune non pareri. et Pomponius probat Labeonis sententiam, quod et mihi uidetur: quia officio in sententia functus non est. Haec autem @1 clausula 'diem compromissi proferre' nullam aliam dat arbitro facultatem quam diem pro-rogandi: et ideo condicionem primi compromissi neque minuere neque immutare potest: et ideo cetera quoque discutere et pro omnibus unam sententiam ferre debebit. Si per fideiussorem fuerit cautum in primo compromisso, et sequens similiter proferendum Labeo dicit. sed Pomponius dubitat, utrum isdem an et aliis tam idoneis: quid enim, inquit, si idem fideiubere noluerint? sed puto, si noluerint fideiubere, tunc alios non absimiles ad-hibendos, @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. ne in potestate sit fideiussorum postea se non obligantium, ut poena committatur. idemque et si decesserint. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Diem proferre uel praesens uel per nuntium uel per epistulam potest. Si heredis mentio uel ceterorum facta in compro-misso non fuerit, morte soluetur compromissum: nec utimur Labeonis sententia, qui existi-mauit, si arbiter aliquem pecuniam dare iusserit et is decesserit antequam daret, poenam committi, licet heres eius paratus sit offerre. Stari autem debet sententiae arbitri, quam d[2e e]2a re dixerit, siue aequa siue iniqua sit: et sibi imputet qui compromisit. nam et diui Pii rescripto adicitur: 'uel minus probabilem sententiam aequo animo ferre debet'. Si ĸplures arbitri fuerint et diuersas sententias dixerint, licebit sententia eorum non stari: sed si maior pars consentiat, ea stabitur, alioquin poena committetur. inde quaeritur apud Iulianum, si ex tribus arbitris unus quindecim, alius decem, tertius quinque condemnent, qua sententia stetur: et Iulianus scribit quinque debere praestari, quia in hanc summam omnes consenserunt. Si quis litigatorum defuerit, quia per eum factum est, quo minus arbitretur, poena committetur. proinde sententia quidem dicta non coram litigatoribus non ualebit, nisi in compromissis hoc specialiter expressum sit, ut uel uno uel utroque absente sententia promatur: poenam autem is qui defuit committit, quia per eum factum est quo minus arbitretur. Coram autem dicere sententiam uidetur, qui sapientibus dicit: ceterum coram furioso uel demente non uidetur dici: item coram pupillo non uideri sententiam di[2c]2am, nisi tutor praesens fuit: et ita de his omnibus Iulianus libro quarto digestorum scribit. @8 Et si quis praesens arbitrum sententiam dicere prohibuit, poena committetur. @8 Sed si poena non fuisset adiecta compromisso, sed simpliciter sententia stari quis promiserit, incerti aduersus eum foret actio. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Non autem interest, certa an incerta summa compromissa sit, ut puta 'quanti ea res erit'. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Aduersus sententiam arbitri fit, si petatur ab eo a quo arbiter peti uetuit. quid ergo si a fideiussore eius petatur, an poena committatur? et puto committi, et ita Sabinus scribit: nam $TH=| DUNA/MEI& a reo petit. sed si cum fideiussore compromisi et a reo petatur, nisi intersit fideiussoris, non committetur. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Si quis rem, de qua compromissum sit, in iudicium deducat, quidam dicunt praetorem non interuenire ad cogendum arbitrum @1 sententiam dicere, quia iam poena non potest esse, atque si solutum est compromissum. sed si hoc optinuerit, futurum est, ut in potestate eius, quem paenitet compromississe, sit compromissum eludere. ergo aduersus eum poena committenda est lite apud iudicem suo ordine peragenda. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Ita demum autem committetur stipulatio, cum aduersus eam quid fit, si sine dolo malo stipulantis factum est: sub hac enim condicione committitur stipulatio, ne quis doli sui praemium ferat. sed si quidem compro-misso adiciatur 'ut si quid dolo in ea re factum sit', ex stipulatu conueniri qui dolo fecit potest: et ideo si arbitrum quis corrupit uel pecunia uel ambitione, uel aduocatum diuersae partis, uel aliquem ex his, quibus causam suam commiserat, ex doli clausula poterit con-ueniri, uel si aduersarium callide circumuenit, et omnino si in hac lite dolose uersatus est, locum habebit ex stipulatu actio: et ideo si uelit de dolo actionem exercere aduersarius, non debebit, cum habeat ex stipulatu actionem. quod si huiusmodi clausula in compro-misso adscripta non est, tunc de dolo actio uel exceptio locum habebit. hoc autem com-promissum plenum est, quod et doli clausulae habet mentionem. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Non distinguemus in compromissis, minor an maior sit poena quam res de qua agitur. Non cogetur arbiter sententiam dicere, si poena commissa sit. Si mulier alieno nomine compromittat, non erit pecunia compro-missa propter intercessionem. Summa rei est, ut praetor se non interponat, siue initio nullum sit compromissum: siue sit, sed pendeat an ex eo poena exigi potest: siue postea deficiat poena compromisso soluto die morte acceptilatione iudicio pacto. Sacerdotio ob-ueniente uidebimus an cogatur arbiter sententiam dicere: id enim non tantum honori per-sonarum, sed et maiestati dei indulgetur, cuius sacris uacare sacerdotes oportet. ceterum si postea suscepit, iste quoque omnimodo sententiam ferre debet. Item non est cogendus, si de negotio transactum est, uel homo mortuus est de quo erat compromissum: nisi si posteriore casu aliquid litigantium intersit. Iulianus indistincte scribit: si per [2er]2rorem de famoso delicto ad arbitrum itum est, uel de ea [2re]2, de qua publicum iudicium sit constitu-tum, ueluti de adulteriis sicariis et similibus, uetare debet praetor sententiam dicere nec dare dictae exsecutionem. De liberali causa compromisso facto recte non compelletur ar-biter sententiam dicere, quia fauor libertatis est, ut maiores iudices habere debeat. eadem dicenda sunt, siue de ingenuitate siue de libertinitate quaestio sit et si ex fideicommissi causa libertas deberi dicatur. idem dicendum est in populari actione. Si seruu[2s]2 compro-miserit, non cogendum dicere sententiam arbitrum, nec si dixerit, poenae [2e]2xsecutionem dandam de peculio putat Octauenus. sed an, si liber cum eo compromiserit, exsecutio ad-uersus liberum detur, uideamus: sed magis est, ut non detur. Item si quis Romae com-promiserit, mox Romam in legationem uenerit: non est cogendus arbiter sententiam dicere, non magis quam cogeretur, si litem ante contestatus esset, nunc eam exercere: nec inter-est, tunc quoque in legatione fuerit an non. sed si nunc in legatione compromittat, puto cogendum arbitrum sententiam dicere, quia et si iudicium sponte accepisset, cogeretur per-agere. sunt tame[2n]2 qui de isto non recte dubitant: qui utique nullo modo dubitabunt, si de ea re in legatione compromisit, quam in legatione contraxit: quia et iudicium eo nomine accipere cogeretur. illud in prima specie potest dispici, an, si ante compromisit legatus, @1 cogendus sit arbiter sententiam dicere, si ipse legatus postulet: quod prima ratione poterit uideri iniquum, ut in ipsius potestate sit. sed hoc tale erit, quale si actionem uelit dictare, quod facere ei licet. sed compromissum istud comparabimus ordinari[2ae]2 actioni, ut non alias audiatur desiderans ut arbiter sententiam dicat, quam si se defendat. Si is faciat contro-uersiam hereditatis, qui cum defuncto compromiserat, futurum est praeiudicium hereditati, si arbiter sententiam dicat: ergo interea inhibendus est arbiter. Dies compromissi proferri potest, non cum ex conuentione, sed cum iussu arbitri eam proferri necesse est, ne poena committatur. Si arbiter sese celare temptauer[2i]2t, praetor eum inuestigare debet, et si diu non paruerit, multa aduersus eum dicenda est. Cum in plures compromissum est ea con-dicione, ut quilibet uel unus dixisset sententiam, eo staretur, absentibus ceteris nihilo minus qui praesens est cogetur: at si ea condicione, ut omnes dicant, uel quod de maioris partis sententia placuerit, non debet singulos separatim cogere, quia singulorum sententia ad poenam non facit. Cum quidam arbiter ex aliis causis [2i]2nimicus manifeste apparuisset, testationibus etiam conuentus, ne sententiam diceret, nihilo minus nullo cogente dicere perseuerasset, libello cuiusdam id querentis imperator Antoninus subscribsit posse eum uti doli mali exceptione. et idem, cum a iudice consuleretur, apud quem poena petebatur, re-scripsit, etiamsi appellari non potest, doli mali exceptionem in poenae petitione obstaturam. per hanc [2er]2go exceptionem quaedam appellandi species est, cum liceat retra[2cta]2re de sen-tentia arbitri. De officio arbitri tr[2a]2ctantibus sciendum est omnem tractatum ex ipso com-promisso sumendum: nec enim aliud illi licebit, quam quod ibi ut efficere possit cautum est: non ergo quod libet statuere arbiter poterit nec in qua re libet nisi de qua re com-promissum est et quatenus compromissum est. Quaesitum est de sententia dicenda, et dictum non quamlibet, licet de quibusdam uariatum sit. et puto uere non committi, si dicat ad iudicem de hoc eundum uel [2in]2 se uel in alium compromittendum. nam et Iulia-nus impune non pareri, si iubeat ad alium arbitrum ire, ne finis non sit: quod si ho[2c]2 modo dixerit, ut arbitrio Publii Maeuii fundus traderetur aut satisdatio detur, parendum esse sen-tentiae. idem Pedius probat: ne propagentur arbitria, aut in alios interdum inimicos agen-tium transferantur, sua sententia finem controuersiae [2e]2um imponere oportet: non autem ĸfiniri controuersiam, cum aut differatur arbitrium aut in alium transferatur: partemque sen-tentiae esse, quemadmodum satisdetur, quibus fideiussoribus, idque delegari non posse, nisi ad hoc compromissum sit, ut arbiter statueret, cuius arbitratu satisdaretur. Item si iubeat sibi alium coniungi, cum id in compromisso non sit, non dicit sententiam: nam sententia esse debet de re compromissa, de hoc autem compromissum non est. Si domini, qui in- @1 uicem stipulati sint, procuratores suos agere apud arbitrum uelint, potest iubere ipsos etiam adesse: sed si et heredi[2s]2 in compromissis mentio fit, potest iubere etiam heredem eorum adesse. Arbitri officio continetur et quemadmodum detur uacua possessio. an et satis ratam rem habiturum? Sextus Pedius putat, quod nullam rationem habet: nam si ratum non habeat dominus, committetur stipulatio. Arbiter nihil extra compromissum facere potest et ideo necessarium est adici de die compromissi proferenda: ceterum impune iu-benti non parebitur. @@&7Papinianus& libro primo quaestionum. Arbiter ita sumptus ex compromisso, ut et diem proferre possit, hoc quidem facere potest: referre autem contradicentibus liti-gatoribus non potest. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Si duo rei sunt aut [2c]2redendi aut de-bendi et unus compromiserit isque uetitus sit petere aut ne ab eo petatur: uidendum est, an si alius petat uel ab alio petatur, poena committatur: idem in duobus argentariis quo-rum nomina simul eunt. et fortasse poterimus ita fideiussoribus coniungere, si socii sunt: alias nec a te petitur, nec ego peto, nec meo nomine petitur, licet a te petatur. Semel commissa poena solui compromissum rectius puto dici nec amplius posse committi, nisi id actum sit ut [2in]2 singulas causas totiens committatur. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Si pupillus sine tutoris auctori-tate compromiserit, non est arbiter cogendus pronuntiare, quia si contra eum pronuntietur, poena non tenetur: praeterquam si fideiussorem dederit, a quo poena peti possit. idque et Iulianus sentit. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si feriatis diebus cogente praetore arbiter dicat sententiam et petatur ex compromisso poena, exceptionem locum non habere constat, nisi alia lege eadem dies feriata, in qua sententia dicta est, excepta. @@&7Celsus& libro secundo digestorum. Quamuis arbiter alterum ab altero petere uetuit, si tamen heres petit, poenam committet: non enim differendarum litium causa, sed tollendarum ad arbitros itur. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Cum poena ex compromisso petitur, is qui commisit damnandus est, nec interest, an aduersarii eius interfuit arbitri sententia stari nec ne. @@&7Iauolenus& libro undecimo ex Cassio. Non ex omnibus causis, ex quibus ar-bitri paritum sententiae non est, poena ex compromisso committitur, sed ex his dumtaxat, quae ad solutionem pecuniae aut operam praebendam pertinent. idem. contumaciam litiga-toris arbiter punire poterit pecuniam eum aduersario dar[2e]2 iubendo: quo in numero haberi non oportet, si testium nomina ex sententia arbitri exhibita non sunt. Cum arbiter diem compromissi proferr[2i]2 iussit, cum hoc ei permissum est, alterius mora [2alteri]2 ad poenam committenda[2m]2 prodest. @1 @@&7Pomponius& libro undecimo ex uariis lectionibus. Arbiter calendis Ianuariis adesse iussit et ante eum diem decessit: alter ex litigatoribus non adfuit. procul dubio poena minime commissa est: nam et Cassium audisse se dicentem Aristo ait in eo arbitro, qui ipse non uenisset, non esse commissam: quemadmodum Seruius ait, si per stipulatorem stet, quo minus accipiat, non committi poenam. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Cum lege Iulia cau-tum sit, ne minor uiginti annis iudicare cogatur, nemini licere minorem uiginti annis com-promissarium iudicem eligere: ideoque poena ex sententia eius nullo modo committitur. maiori tamen uiginti annis, si minor uiginti quinque annis sit, ex hac causa succurrendum, si temere auditorium receperit, multi dixerunt. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Arbiter intra certum diem seruos restitui iussit, quibus non restitutis poenae causa fisco secundum formam compromissi con-demnauit: ob eam sententiam fisco nihil adquiritur, sed nihilo minus stipulationis poena committitur, quod ab arbitro statuto non sit obtemperatum. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. De rebus controuersiisque omnibus com-promissum in arbitrum a Lucio Titio et Maeuio Sempronio factum est, sed errore quae-dam species in petitionem a Lucio Titio deductae non sunt nec arbiter de his quicquam pronuntiauit: quaesitum est an species omissae peti possint. respondit peti posse nec poe-nam ex compromiss[2o]2 committi. quod si maligne hoc fecit, petere quidem potest, sed poenae subiugabitur. @@&7Idem& libro secundo digestorum. Inter Castellianum et Seium controuersia de finibus orta est et arbiter electus est, ut arbitratu eius res terminetur: ipse sententiam dixit praesentibus partibus et terminos posuit: quaesitum est, an si ex parte Castelliani arbitro paritum non esset, poena ex compromisso commissa est. respondi, si arbitro paritum non esset in eo, quod utroque praesente arbitratus esset, poena[2m]2 commissam. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. In compromissis arbitrium personae insertum personam non egreditur. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. De his rebus et rationibus et contro-uersi[2is]2 iudicare arbiter potest, quae ab initio fuissent inter eos qui compromiserunt, non quae postea superuenerunt. @@&7Iulianus& libro quarto digestorum. Si compromissum ita factum est, ut prae-sente utroque aut heredibus eorum arbiter sententiam dicat et alter ex litigatoribus deces-serit pupillo herede relicto, non aliter uidetur sententia dicta esse, nisi tutoris auctoritas interposita fuerit. Item si alter ex compromittentibus furere coeperit, @@&7Modestinus& libro quarto regularum. arbiter ad ferendam sententiam non compelletur: @@&7Iulianus& libro quarto digestorum. sed et interpellatur, quo minus sententiam dicat, quia nihil coram furioso fieri intellegitur. quod si furiosus curatorem habet uel ha-buerit adhuc litigio pendente, potest praesente curatore sententia dici. Arbiter adesse liti-gatores uel per nuntium uel epistulam iubere potest. Si ab altera dumtaxat parte heredis mentio comprehensa fuerit, compromissum soluetur morte cuiusque ex litigatoribus, sicut solueretur altero mortuo, si neutrius heredis persona compraehenderetur. @1 @@&7Alfenus& libro septimo digestorum. Arbiter ex compromisso sumptus cum ante eum diem, qui constitutus compromisso erat, sententiam dicere non posset, diem com-promissi proferri iusser[2a]2t: alter ex litigatoribus dicto audiens non fuerat: consulebatur pos-setne ab eo pecunia ex compromisso peti. respondi non posse, ideo quod non esset arbitro permissum ut id iuberet. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Si de re sua quis arbiter factus sit, sententiam dicere non potest, quia se facere iubeat aut petere prohibe[2a]2t: neque autem im-pe[2ra]2re sibi neque se prohibere quisquam potest. @@&7Idem& libro quarto regularum. Si qui iussus est [2ab]2 arbitro ex compromisso soluere pecuniam moram fecerit, poenam ex compromisso debet, sed postea soluendo poena liberatur. @@@@{1NAUTAE CAUPONES STABULARII UT RECEPTA @@@@RESTITUANT}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Ait praetor: Nauta[2e]2 caupones 'stabularii quod cuiusque saluum fore [2re]2ceperint nisi restituent, in eos iudicium dabo'. Maxima utilitas est huius edicti, quia necesse est plerumque eorum fidem sequi et res cu-stodiae eorum committere. ne quisquam putet grauiter hoc aduersus eos constitutum: nam est in ipsorum arbitrio, ne quem recipiant, et nisi hoc esset statutum, materia da-retur cum furibus aduersus eos quos recipiunt coeundi, cum ne nunc quidem abstineant huiusmodi fraudibus. Qui sunt igitur, qui teneantur, uidendum est. ait praetor 'nautae'. ĸnautam accipere debemus eum qui nauem exercet: quamuis nautae appellantur omnes, qui nauis nauigandae causa in naue sint: sed de exercitore solummodo praetor sentit. nec enim debet, inquit Pomponius, per remigem aut mesonautam obligari, sed per se uel per nauis magistrum: quamquam si ipse alicui e nautis committi iussit, sine dubio debeat obligari. Et sunt quidam in nauibus, qui custodiae gratia nauibus praeponuntur, ut $NAUFU/-$LAKES3& et diaetarii. si quis igitur ex his receperit, puto in exercitorem dandam actionem, quia is, qui eos huiusmodi officio praeponit, committi eis permittit, quamquam ipse naui-cularius uel magister id faciat, quod $XEIRE/MBOLON& appellant. sed et si hoc non exercet, tamen de recepto nauicularius tenebitur. De exercitoribus ratium, item lyntrariis nihil ca-uetur: sed idem constitui oportere Labeo scribit, et hoc iure utimur. Caupones autem et stabularios aeque eos accipiemus, qui cauponam uel stabulum exercent, institoresue eorum. @1 ceterum si qui opera mediastini fungitur, non continetur, ut puta atriarii et focarii et his similes. Ait praetor: 'quod cuiusque saluum fore [2re]2ceperint': hoc est quamcumque rem siue mercem receperint. inde apud Uiuianum relatum est ad eas quoque res hoc edictum pertinere, quae mercibus accederent, ueluti uestimenta quibus in nauibus uterentur et cetera quae ad cottidianum usum habemus. Item Pomponius libro trigensimo quarto scribit parui referre, res nostras an alienas intulerimus, si tamen nostra intersit saluas esse: etenim nobis magis, quam quorum sunt, debent solui. et ideo si pignori merces accepero ob pecuniam nauticam, mihi magis quam debitori nauta tenebitur, si ante eas suscepit. Recipit autem saluum fore utrum si in nauem res missae ei adsign[2a]2tae sunt: an et si non sint adsignatae, hoc tamen ipso, quod in nauem missae sunt, receptae uidentur? et puto omnium eum re-cipere custodiam, quae in nauem illatae sunt, et factum non solum nautarum praestare debere, sed et uectorum, @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. sicut et caupo uiatorum. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Et ita de facto uectorum etiam Pom-ponius libro trigensimo quarto scribit. idem ait, etiamsi nondum sint res in nauem re-ceptae, sed in litore perierint, quas semel recepit, periculum ad eum pertinere. Ait praetor: 'nisi restituent, in eos iudicium dabo'. ex hoc edicto in factum actio proficiscitur. sed an sit necessaria, uidendum; quia agi ciuili actione ex hac causa poterit: si quidem merces interuenerit, e[2x]2 locato uel conducto: sed si tota nauis locata sit, qui conduxit ex conducto etiam de rebus quae desunt agere potest: si uero res perferendas nauta conduxit, e[2x]2 locato conuenietur: sed si gratis res susceptae sint, ait Pomponius depositi agi potuisse. miratur igitur, cur honoraria actio sit inducta, cum sint ciuiles: nisi forte, inquit, ideo, ut inno-tesceret praetor curam agere reprimendae improbitatis hoc genus hominum: et quia in lo-cato conducto culpa, in deposito dolus dumtaxat praestatur, at hoc edicto omnimodo qui receperit tenetur, etiam si sine culpa eius res periit uel damnum datum est, nisi si quid damno fatali contingit. inde Labeo scribit, si quid naufragio aut per uim piratarum perierit, non esse iniquum exceptionem ei dari. idem erit dicendum et si in stabulo aut in caupona uis maior contigerit. Eodem modo tenentur caupones et stabularii, quo exercentes nego-tium suum recipiunt: ceterum si extra negotium receperunt, non tenebuntur. Si filius fa-milias aut seruus receperit et uoluntas patris domini interuenit, in solidum erit, conue-niendus. item si seruus exercitoris subripuit uel damnum dedit, noxalis actio cessabit, quia ob receptum suo nomine dominus conuenitur. sin uero sine uoluntate exerceant, de peculio dabitur. Haec autem rei persecutionem continet, ut Pomponius ait, et ideo et in heredem et perpetuo datur. Nouissime uide[2n]2dum, an eiusdem rei nomine et de recepto honoraria actione et furti agendum sit: et Pomponius dubitat: sed magis est, ut uel officio iudicis uel doli exceptione alterutra esse contentus debeat. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Sed et ipsi nautae furti actio competit, cuius sit periculo, nisi si ipse subripiat et postea ab eo subripiatur, aut alio subripiente @1 ipse nauta soluendo non sit. Si nauta nautae, stabularius stabularii, caupo cauponis rece-perit, aeque tenebitur. Uiuianus dixit etiam ad eas res hoc edictum pertinere, quae post impositas merces in nauem locatasque inferentur, etsi earum uectura non debetur, ut uesti-mentorum, penoris cottidiani, quia haec ipsa ceterarum rerum locationi accedunt. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Nauta et caupo et stabularius mercedem accipiunt non pro custodia, sed nauta ut traiciat uectores, caupo ut uiatores manere in caupona patiatur, stabularius ut permittat iumenta apud eum stabulari: et tamen custodiae nomine tenentur. nam et fullo et sarcinator non pro custodia, sed pro arte mer-cedem accipiunt, et tamen custodiae nomine ex locato tenentur. Quaecumque de furto diximus, eadem et de damno debent intellegi: non enim dubitari oportet, quin is, qui sal-uum fore recipit, non solum a furto, sed etiam a damno recipere uideatur. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Licet gratis nauigaueris uel in cau-pona gratis deuerteris, non tamen in factum actiones tibi denegabuntur, si damnum in-iuria passus es. Si seruo meo in naue uel in caupona utaris et damnum mihi det uel fur-tum faciat, quamquam et furti actio et damni iniuria mecum sit, haec tamen actio, quia in factum est, etiam serui mei nomine aduersus te competit. idem dicetur, et si communis sit: tu tamen quod mihi praestiteris eius nomine, uel communi diuidundo uel pro socio actione, aut si partem eius uel totum conduxisti, etiam ex conducto habebis me obligatum. Sed si damnum in eo datum sit ab alio, qui in eadem naue uel caupona est, cuius factum praetor aestimare solet, non putat Pomponius eius nomine hanc actionem utilem futuram. In factum actione caupo tenetur pro his, qui habitandi causa in caupona sunt: hoc autem non pertinet ad eum, qui hospitio repentino recipitur, ueluti uiator. Possumus autem furti uel damni iniuriae actione uti cum nautis, ut certi hominis factum arguamus: sed una con-tenti esse debebimus, et si cum exercitore egerimus, praestare ei debemus actiones nostras, quamuis ex conducto actio aduersus eos competat exercitori. sed si absolutus sit exer-citor hac actione, deinde agatur cum nauta, exceptio dabitur, ne saepius de eiusdem ho-minis admisso quaeratur. et contra, si de admisso unius hominis actum sit, deinde in factum actione agatur, exceptio dabitur. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Debet exercitor omnium nautarum suo-rum, siue liberi [2si]2n[2t]2 siue serui, factum praestare: nec immerito factum eorum praestat, cum ipse eos suo periculo adhibuerit. sed non alias praestat, quam si in ipsa naue damnum datum sit: ceterum si extra nauem licet a nautis, non praestabit. item si prae-dixerit, ut unusquisque uectorum res suas seruet neque damnum se praestaturum, et con-senserint uectores praedictioni, non conuenitur. @8 Haec actio in factum in duplum est. @8 Sed si quid nautae inter se damni dederint, hoc ad exercitorem non pertinet. sed si quis sit nauta et mercator, debebit illi dari: quod si quis quos uolgo $NAUTEPIBA/TAS3& dicunt, et huic tenebitur, sed huius factum praestat, cum sit et nauta. Si seruus nautae damnum dederit, licet seruus nauta non sit, aequissimum erit in exercitorem actionem utilem dare. Hac @1 autem actione suo nomine exercitor tenetur, culpae scilicet suae qui tales adhibuit: et ideo et si decesserint, non releuabitur. seruorum autem suorum nomine noxali dumtaxat tenetur: nam cum alienos adhibet, explorare eum oportet, cuius fidei, cuius innocentiae sint: in suis uenia dignus est, si qualesquales ad instruendam nauem adhibuerit. Si plures nauem exer-ceant, unusquisque pro parte, qua nauem exercet, conuenitur. Haec iudicia quamuis hono-ĸraria sunt, tamen perpetua sunt: in heredem autem non dabuntur. proinde et si seruus nauem exercuit et mortuus est, de peculio non dabitur actio in dominum nec intra annum. sed cum uoluntate patris uel domini seruus uel filius exercent nauem uel cauponam uel stabulum, puto etiam hanc actionem in solidum eos pati debere, quasi omnia, quae ibi con-tingunt, in solidum receperint. @1 @@@@{1LIBER QUINTUS}1 @@@@{1DE IUDICIIS ET UBI QUISQUE AGERE UEL CONUENIRI @@@@DEBEAT}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Si se subiciant aliqui iurisdictioni et consentiant: inter consentientes cuiusuis iudicis, qui tribunali praeest uel aliam iurisdictionem habet, est iurisdictio. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. Consensisse autem uidentur, qui sciant se non esse subiectos iurisdictioni eius et in eum consentiant. ceterum si putent eius iurisdictionem esse, non erit eius iurisdictio: error enim litigatorum, ut Iulianus quoque libro primo di-gestorum scribit, non habet consensum. aut si putauerunt alium esse praetorem pro alio, aeque error non dedit iurisdictionem. aut si, cum restitisset quiuis ex litigatoribus, uiribus praeturae compulsus est, nulla iurisdictio est. Conuenire autem utrum inter priuatos suf-ficit an uero etiam ipsius praetoris consensus necessarius est? lex Iulia iudiciorum ait 'quo minus inter priuatos conueniat': sufficit ergo priuatorum consensus. proinde si priuati con-sentiant, praetor autem ignoret consentire et putet suam iurisdictionem, an legi satisfactum sit, uidendum est: et puto posse defendi eius esse iurisdictionem. Si et iudex ad tempus datus et omnes litigatores consentiant: nisi specialiter principali iussione prorogatio fuerit inhibita, possunt tempora, intra quae iussus est litem dirimere, prorogari. Legatis in e[2o]2 quod ante legationem contraxerunt, item his qui testimonii causa euocati sunt uel si qui iudicandi causa arcessiti sunt uel in prouinciam destinati, reuocandi domum suam ius da-tur. eo quoque qui ipse prouocauit non imponitur necessitas intra tempora prouocationis exercendae Romae uel alio loco ubi prouocatio exercetur aliis pulsantibus respondere: nam Celsus huic etiam domus reuocationem dandam ait, quoniam ob aliam causam uenerit: haec Celsi sententia et rationabilis est. nam et diuus Pius Plotio Celsiano rescripsit eum, qui tutelae reddendae causa Romam erat a se euocatus, alterius tutelae causa, cuius causa non erat euocatus, non debere compelli iudicium suscipere. idem Claudio Flauiano rescripsit minorem uiginti quinque annis, qui desidera[2ra]2t in integrum restitui aduersus Asinianum, qui alterius negotii causa uenerat, non esse Romae audiendum. Omnes autem isti domum reuocant, si non ibi contraxerunt, ubi conueniuntur. ceterum si contraxerunt ibi, reuocandi ius non habent: exceptis legatis, qui licet ibi contraxerunt, dummodo ante legationem @1 contraxerunt, non compelluntur se Romae defendere, quamdiu legationis causa hic demorantur. quod et Iulianus scribit et diuus Pius rescripsit. plane si perfecta legatione subsistant, con-ueniendos eos diuus Pius rescripsit. Item si extra prouinciam suam contraxerunt, licet non in Italia, quaestionis est, an Romae conueniri possint. et Marcellus in eo solo priuilegio eos uti domum reuocandi, quod in ciuitate sua uel certe intra prouinciam contraxerunt: quod est uerum. sed et si agant, compelluntur se aduersus omnes defendere: non tamen si iniuriam suam persequantur uel furtum uel damnum quod nunc passi sunt: alioquin, ut et Iulianus eleganter ait, aut impune contumeliis et damnis adficientur aut erit in potestate cuiusque pulsando eos subicere ipsos iurisdictioni, dum se uindicant. Sed si dubitetur, utrum in ea quis causa sit, ut domum reuocare possit, nec ne, ipse praetor debet causa cognita statuere. quod si constiterit in ea eum esse causa, ut domum reuocet, debebit ca-uere in iudicio sisti, statuente praetore in quem diem promittat. sed utrum nuda cautione an satisdato, Marcellus dubitat: mihi uidetur sola promissione, quod et Mela scribit: alio-quin compelletur iudicium accipere quam inuenire eos qui satis pro eo dent. In omnibus autem, in quibus protelatur admonitio, hoc procedere sine temporali damno creditorum oportet. His datur multae dicendae ius, quibus publice iudicium est, et non aliis: nisi hoc specialiter eis permissum est. @@&7Idem& libro quarto ad edictum. Non uidetur frustrandae actionis causa latitare, qui praesens suscipere iudicium non compellitur. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Lis nulla nobis esse potest cum eo quem in potestate habemus, nisi ex castrensi peculio. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Si quis ex aliena iurisdictione ad praeto-rem uocetur, debet uenire, ut et Pomponius et Uindius scripserunt: praetoris est enim aestimare, an sua sit iurisdictio, uocati autem non contemnere auctoritatem praetoris: nam et legati ceterique qui reuocandi domum ius habent in ea sunt causa, ut in ius uocati ue-niant priuilegia sua allegaturi. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. Caecus iudicandi officio fungitur. @@&7Idem& libro septimo ad edictum. Si quis, posteaquam in ius uocatus est, miles uel a[2l]2terius fori esse coeperit, in ea causa iu[2s]2 reuocandi forum non habebit quasi praeuentus. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum prouinciale. Si quis in legatione constituerit quod ante legationem debuerit, non cogi eum ibi iudicium pati ubi constituerit. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Insulae Italiae pars Italiae sunt et cuiusque prouinciae. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Destitisse is uidetur non qui distulit, sed qui liti renuntiauit in totum: desistere enim est de negotio abstinere, quod ca-lumniandi animo instituerat. plane si quis cognita rei ueritate suum negotium deseruerit nolens in lite improba perseuerare, quam calumniae causa non instituerat, is destitisse non uidetur. @@&7Idem& libro duodecimo ad edictum. Si a me fuerit adrogatus qui mecum erat litem contestatus uel cum quo ego: solui iudicium Marcellus libro tertio digestorum scribit, quoniam nec ab initio inter nos potuit consistere. @1 @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. Cum praetor unum ex pluribus iudicare uetat, ceteris id committere uidetur. Iudicem dare possunt, quibus hoc lege uel constitutione uel senatus consulto conceditur. lege, sicut proconsuli. is quoque cui mandata est iurisdictio iudicem dare potest: ut sunt legati proconsulum. item hi quibus id more concessum est propter uim imperii, sicut praefectus urbi ceterique Romae magistratus. Non autem omnes iudices dari possunt ab his qui iudicis dandi ius habent: quidam enim lege impediuntur ne iudices sint, quidam natura, quidam moribus. natura, ut surdus mutus: et perpetuo furiosus et impubes, quia iudicio carent. lege impeditur, qui senatu motus est. moribus feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est, ut ciui-libus officiis non fungantur. Qui possunt esse iudices, nihil interest in potestate an sui iuris sint. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. In tribus istis iudiciis familiae erciscundae, communi diuidundo et finium regundorum quaeritur quis actor intellegatur, quia par causa omnium uidetur. sed magis placuit eum uideri actorem qui ad iudicium prouocasset. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Sed cum ambo ad iudicium prouocant, sorte res discerni solet. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Filius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat. Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit (dolo malo autem uidetur hoc facere, si euidens arguatur eius uel gratia uel inimicitia uel etiam sordes), ut ueram aestimationem litis praestare cogatur. @@&7Idem& libro quinto ad edictum. Iulianus autem in heredem iudicis, qui litem suam fecit, putat actionem competere: quae sententia uera non est et a multis notata est. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad edictum. Iulianus ait, si alter ex litigatoribus Ũiudicem solum heredem uel ex parte fecerit, alius iudex necessario sumendus est, quia iniquum est aliquem suae rei iudicem fieri. @@&7Idem& libro uicensimo tertio ad edictum. Si longius spatium intercessurum erit, quo minus iudex datus operam possit dare, mutari eum iubet praetor: hoc est si forte occupatio aliqua iudicem non patiatur operam iudicio dare, incidente infirmitate uel neces-saria profectione uel rei suae familiaris p[2eri]2culo. Si filius familias ex aliqua noxa, ex qua patri actio competit, uelit experiri, ita demum permittimus ei agere, [2si]2 non sit qui patris nomine agat. nam et Iuliano placet, si filius familias legationis uel studiorum gratia aberit et uel furtum uel damnum iniuria passus sit: posse eum utili iudicio agere, ne dum pater exspectatur impunita sint maleficia, quia pater uenturus non est uel dum uenit, se subtrahit is qui noxam commisit. unde ego semper probaui, ut, si res non ex maleficio ueniat, sed ex contractu, debeat filius agere utili iudicio, forte depositum repetens uel mandati agens uel pecuniam quam credidit petens, si forte pater in prouincia sit, ipse autem forte Romae uel studiorum causa uel alia iusta ex causa agat: ne, si ei non dederimus actionem, futu- @1 rum sit, ut impune fraudem patiatur et egestate Romae laboret uiaticulo suo non recepto, quod ad sumptum pater ei destinauerat. et finge senatorem esse filium familias qui patrem habet in prouincia, nonne augetur utilitas per dignitatem? @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Heres absens ibi defendendus est, ubi defunctus debuit, et conueniendus, si ibi inueniatur, nulloque suo proprio priuilegio excu-satur. Si quis tutelam uel curam uel negotia uel argentariam uel quid aliud, unde obligatio oritur, certo loci administrauit: etsi ibi domicilium non habuit, ibi se debebit defendere et, si non defendat neque ibi domicilium habeat, bona possideri patietur. Proinde et si merces uendidit certo loci uel disposuit uel comparauit: uidetur, nisi alio loci ut defenderet con-uenit, ibidem se defendere. numquid dicimus eum, qui a mercatore quid comparauit ad-uena, uel ei uendidit quem scit inde confestim profecturum, non oportet ibi bona possideri, sed domicilium sequi eius? at si quis ab eo qui tabernam uel officinam certo loci con-ductam habuit, in ea causa est ut illic conueniatur: quod magis habet rationem. nam ubi sic uenit ut confestim discedat, quasi a uiatore emptis, uel eo qui transuehebatur, uel eo qui $PARAPLEI=,& emit: durissimum est, quotquot locis quis nauigans uel iter faciens delatus est, tot locis se defendi. at si quo constitit, non dico iure domicilii, sed tabernulam per-gulam horreum armarium officinam conduxit ibique distraxit egit: defendere se eo loci de-bebit. Apud Labeonem quaeritur, si homo prouincialis seruum institorem uendendarum mercium gratia Romae habeat: quod cum eo seruo contractum est, ita habendum atque si cum domino contractum sit: quare ibi se debebit defendere. Illud sciendum est eum, qui ita fuit obligatus ut in Italia solueret, si in prouincia habuit domicilium, utrubique posse conueniri et hic et ibi: et ita et Iuliano et multis aliis uidetur. @@&7Paulus& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Omnem obligationem pro contractu habendam existimandum est, ut ubicumque aliquis obligetur, et contrahi uideatur, quamuis non ex crediti causa debeatur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Si debitori meo uelim actionem edere, probandum erit, si fateatur se debere paratumque dicat soluere, audiendum eum, dandumque diem cum competenti cautela ad soluendam pecuniam: neque enim magnum damnum est in mora modici temporis. modicum autem tempus hic intellegendum est, quod post condemnationem reis indultum est. @@&7Paulus& libro tertio ad Plautium. Qui non cogitur in aliquo loco iudicium pati, si ipse ibi agat, cogitur excipere actiones et ad eundem iudicem mitti. @@&7Idem& libro septimo ad plautium. Non potest uideri in iudicium uenisse id quod post iudicium acceptum acc[2i]2disset: ideoque alia interpellatione opus est. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Non alias in eos, quos princeps euo-cauit, Romae competit actio, quam si hoc tempore contraxerint. Legati ex delictis in lega-tione commissis coguntur iudicium Romae pati, siue ipsi admiserunt siue serui eorum. Sed si postulatur in rem actio aduersus legatum, numquid danda sit, quoniam ex praesenti possessione haec actio est? Cassius respondit sic seruandum, ut si subducatur ministerium ei, non sit concedenda actio, si uero ex multis seruis de uno agatur, non sit inhibenda: @1 Iulianus sine distinctione denegandam actionem: merito: ideo enim non datur actio, ne ab officio suscepto legationis auocetur. @@&7Iulianus& libro primo digestorum. Si legationis tempore quis seruum uel aliam rem emerit aut ex alia causa possidere coeperit, non inique cogetur eius nomine iudicium accipere: aliter enim potestas dabitur legatis sub hac specie res alienas domum auferendi. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. De eo autem qui adiit hereditatem Cassius scribit, quamuis Romae adierit hereditatem, non competere in eum actionem, ne impediatur legatio, et hoc uerum est. sed nec legatariis datur actio, sed nisi satisdet, mittuntur in possessionem rerum hereditariarum: quod et in hereditariis creditoribus di-cendum est. @@&7Iulianus& libro primo digestorum. Quid enim prohibet legatum publico munere fungi et actorem custodiae causa in possessione rerum hereditariarum esse? @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Sed et si restituatur ei hereditas ex Trebelliano, actio in eum non dabitur, siue sponte siue coactus heres eam adierit: com-modius enim est reddi quidem ei hereditatem, perinde autem habendum, ac si ipse adisset hereditatem. Contra si legatus tempore legationis adierit et restituerit, datur in fideicom-missarium actio, nec exceptio Trebelliani obstat ex persona legati, quia hoc legati personale beneficium est. Ex quibus autem causis non cogitur legatus iudicium accipere, nec iurare cogendus est se dare non oportere, quia hoc iusiurandum in locum litis contestatae suc-cedit. Aedium nomine legatus damni infecti promittere debet aut uicinum admittere in possessionem. Sed et si dies actionis exitura erit, causa cognita aduersus eum iudicium praetor dare debet, ut lis contestetur ita, ut in prouincia[2m]2 transferatur. Si pater familias mortuus esset relicto uno filio et uxore praegnate, non recte filius a debitoribus partem dimidiam crediti petere potest, quamuis postea unus filius natus sit, quia poterant plures nasci: cum per rerum naturam certum fuerit unum nasci. sed Sabinus Cassius partem quartam peti debuisse, quia incertum esset an tres nascerentur: nec rerum naturam in-tuendam, in qua omnia certa essent, cum futura utique fierent, sed nostram inscientiam aspici debere. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Qui appellat prior, agit. @@&7Marcellus& libro primo digestorum. Ubi acceptum est semel iudi-cium, ibi et finem accipere debet. @@&7Celsus& libro uicensimo septimo digestorum. Si petitor plures heredes reli-querit unusque eorum iudicio egerit, non erit uerum totam rem quae in priore iudicio fuerit deductam esse: nec enim quisquam alienam actionem in iudicium inuito coherede perdu-cere potest. @@&7Ulpianus& libro primo de officio consulis. Si iudex, cui certa tempora prae-stita erant, decesserit et alius in locum eius datus fuerit, tanta ex integro tempora in per-sona eius praestituta intellegemus, quamuis magistratus nominatim hoc in sequentis datione non expresserit: ita tamen ut legitimum tempus non excedat. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Non uidetur in iudicem consensisse, qui edi sibi genus apud eundem iudicem desiderat actionis. @1 @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Si is qui Romae iudicium acceperat decessit, heres eius quamuis domicilium trans mare habet, Romae tamen defendi debet, quia succedit in eius locum, a quo heres relictus est. @@&7Idem& libro decimo epistularum. Non quemadmodum fideiussoris obligatio in Ũpendenti potest esse et uel in futurum concipi, ita iudicium in pendenti potest esse uel de his rebus quae postea in obligationem aduenturae sunt. nam neminem puto dubitaturum, quin fideiussor ante obligationem rei accipi possit: iudicium uero, antequam aliquid de-beatur, non posse. @@&7Callistratus& libro primo cognitionum. Interdum ex iustis causis et ex certis personis sustinendae sunt cognitiones: ueluti si instrumenta litis apud eos esse dicantur qui rei publicae causa aberunt: idque diui fratres in haec uerba rescripserunt. humanum est propter fortuitos casus delationem accipi, ueluti quod pater litigator filium uel filiam uel uxor uirum uel filius parentem amiserit, et in similibus causis cognitionem ad aliquem modum sustineri. Senator si negotiis alienis se optulerit in prouincia, non debet iudicium recusare negotiorum gestorum, sed actionem eum excipere oportere Iulianus respondit, cum sua sponte sibi hanc obligationem contraxerit. @@&7Idem& libro quinto cognitionum. Si de ui et possessione quaeratur, prius cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Hadrianus $TW=| KOINW=| TW=N QES3S3A/LWN Graece rescripsit. @@&7Licinnius Rufinus& libro quarto regularum. Quod legatur, si quidem per per-sonalem actionem exigetur, ibi dari debet ubi est, nisi si dolo malo heredis subductum fuerit: tunc enim ibi dari debet ubi petitur. praeterea quod pondere aut numero aut men-sura continetur, ibi dari debet ubi petitur, nisi si adiectum fuerit 'centum modios ex illo horreo' aut 'uini amphoras ex illo dolio'. si autem per in rem actionem legatum petetur, etiam ibi peti debet ubi res est. et si mobilis sit res, ad exhibendum agi cum herede poterit, ut exhibeat rem: sic enim uindicari a legatario poterit. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Cum furiosus iudex addicitur, non ideo minus iudicium erit, quod hodie non potest iudicare: ut scilicet suae mentis ef-fectus quod sententiae dixerit, ratum sit: neque enim in addicendo praesentia uel scientia iudicis necessaria est. Qui legationis causa Romam uenit, ex qualibet causa fideiubere potest, cum priuilegio suo, cum sit in Italia contractum, uti non potest. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Non quidquid iudicis potestati permittitur, id subicitur iuris necessitati. Iudex si quid aduersus legis praeceptum in iudicando dolo malo praetermiserit, legem offendit. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. In omni-bus bonae fidei iudicis, cum nondum dies praestandae pecuniae uenit, si agat aliquis ad interponendam cautionem, ex iusta causa condemnatio fit. @@&7Idem& libro uicensimo quarto quaestionum. Si uxor a legato Romae diuerterit, dotis nomine defendendum Romae uirum responsum est. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Eum, qui insulam Capuae fieri @1 certo tempore stipulatus est, eo finito quocumque loco agere posse in id quod interest constat. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Non idcirco iudicis officium impeditur, quod quidam ex tutoribus post litem aduersus omnes inchoatam rei publicae causa abesse coe-perunt, cum praesentium et eorum qui non defenduntur administratio discerni et aestimari possit. Cum postea seruus apparuit, cuius nomine per procuratorem fuerat actum, absolui debitorem oportet: quae res domino quandoque propriam litem inferenti non obstabit. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Argentarium ubi contractum est conueniri oportet nec in hoc dilationem nisi ex iusta causa dari, ut ex prouincia codices adferantur. idem in actione tutelae placuit. Nomine puellae tutoribus in prouincia condemnatis cura-tores puellae iudicatum Romae facere coguntur, ubi mutuam pecuniam mater accepit, cui filia heres extitit. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Iudex datus in eodem officio permanet, licet furere coeperit, quia recte ab initio iudex addictus est: sed iudicandi necessitatem morbus sonticus remittit. ergo mutari debet. @@&7Callistratus& libro primo quaestionum. Obseruandum est, ne is iudex detur quem altera pars nominatim petat: id enim iniqui exempli esse diuus Hadrianus rescripsit: nisi hoc specialiter a principe ad uerecundiam petiti iudicis respiciente permittetur. @@&7Paulus& libro secundo responsorum. Pars litterarum diui Hadriani: $TOU\S3 A)/R-$XONTAS3 E)N W(=| A)/RXOUS3IN E)NIAUTW=| MH/TE EI)S3IE/NAI DI/KHN I)DI/AN MH/TE DIWKO/NTWN MH/TE FEUGO/NTWN, MH/TE $PERI\ W(=N E)PI/TROPOI H)\ KOURA/TORES3 EI)=EN KRINE/TWS3AN. E)PEIDA\N DE\ E)CH/KH| H( A)RXH/, KAI\ AU)TOI=S3 PRO\S3 $TOU\S3 FEU/GONTAS3 KAI\ TOI=S3 FEU/GOUS3I PRO\S3 AU)TOU\S3 EI)S3AGWGI/MOUS3 EI)=NAI TA\S3 DI/KAS3. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Uenditor ab emptore denuntiatus, ut eum euictionis nomine defenderet, dicit se priuilegium habere sui iudicis: quaeritur, an possit litem ab eo iudice, apud quem res inter petitorem et emptorem coepta est, ad suum iu-dicem reuocare. Paulus respondit uenditorem emptoris iudicem sequi solere. Iudices a praeside dati solent etiam in tempus successorum eius durare et cogi pronuntiare easque sententias seruari. in eundem sensum etiam Scaeuola respondit. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Si fideicommissum ab aliquo petatur isque dicat alibi esse maiorem partem hereditatis, non erit ad praestationem compellendus: et ita multis constitutionibus cauetur, ut ibi petatur fideicommissum, ubi maior pars heredi-tatis est: nisi si probetur eo loco uoluisse testatorem fideicommissum praestari, ubi petitur. Tractatum est de aere alieno: si in ea prouincia, ubi fideicommissum petitur, plus esset aeris alieni, an quasi maior pars alibi esset, praescriptio locum haberet. sed et hic placuit nihil facere aeris alieni nomen, cum non loci sit aes alienum, sed uniuersarum facultatium: aes enim alienum patrimonium totum imminuere constitit, non certi loci facultates. quid tamen si forte certis oneribus destinatum si[2t]2 id patrimonium, ut puta alimentis praestandis quae Romae praestari pater familias iusserat, uel tributis uel quibusdam aliis inexcusabi-libus oneribus, an possit praescriptio locum habere? hic putem iustius dici locum habere. @1 Sed et rescriptum est, ut illic fideicommissum petatur, ubi domicilium heres habet. quotiens autem coepit quis fideicommissum soluere, non potest hac praescriptione uti, @@&7Marcianus& libro octauo institutionum. quamuis ad eum hereditas fuerit deuo-luta qui domicilium in prouincia habet. sed et diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, si consenserit fideicommissarius alio loco dare, necesse habere secundum consensum dare ubi consenserit. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Sed et si suscepit actionem fideicom-missi et aliis defensionibus usus hanc omisit, postea, quamuis ante sententiam, reuerti ad hanc defensionem non potest. Si libertis suis tesseras frumentarias emi uoluerit, quamuis maior pars hereditatis in prouincia sit, tamen Romae debere fideicommissum solui dicen-dum est, cum apparet id testatorem sensisse ex genere comparationis. Sed et si proponas quibusdam clarissimis uiris argenti uel auri pondo relicta et sit sufficiens ad huiusmodi fideicommissa Romae patrimonium: licet maior pars totius patrimonii in prouincia sit, dici oportet Romae esse praestandum: nec enim uerisimile est testatorem, qui honorem habi-tum uoluit his quibus reliquit tam modica fideicommissa, in prouincia praestari uoluisse. Si ea res quae per fideicommissum relicta est eo loci sit, dicendum est non debere prae-scribi ei qui petit, quasi maior pars hereditatis alibi sit. Sed si non fideicommissum petatur eo loci, sed fideicommisso satis, uidendum est, an haec praescriptio locum habeat: et non puto habere, quin immo, et si nihil, sit eo loci, attamen iubendum satisdare. quid enim ueretur, cum, si satis non dederit, mittatur aduersarius in possessionem fideicommissi ser-uandi causa? @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Uix certis ex causis aduersus dominos seruis consistere permissum est: id est si qui suppressas tabulas testamenti dicant, in quibus libertatem sibi relictam adseuerant. item artioris annonae populi Romani, census Ũetiam et falsae monetae criminis reos dominos detegere seruis permissum est. prae-terea fideicommissam libertatem ab his petent: sed et si qui suis nummis redemptos se et non manumissos contra placiti fidem adseuerent. liber etiam esse iussus si rationes red-diderit, arbitrum contra dominum rationibus excutiendis recte petet. sed et si quis fidem alicuius elegerit, ut nummis eius redimatur atque his solutis manumittatur, nec ille oblatam pecuniam suscipere uelle dicat, contractus fidem detegendi seruo potestas tributa est. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Per minorem causam maiori cognitioni prae-iudicium fieri non oportet: maior enim quaestio minorem causa ad se trahit. @@&7Idem& libro singulari de officio adsessorum. Edictum, quod ab antecessore da-tum est, in numero trium edictorum connumerari debet. plane licet omnis ab antecessore numerus finitus sit, solet successor unum edictum dare. @@&7Ulpianus& libro tricensimo ad Sabinum. Licet uerum procuratorem in iudicio rem deducere uerissimum est, tamen et si quis, cum procurator non esset, litem sit con-testatus, deinde ratum dominus habuerit, uidetur retro res in iudicium recte deducta. @@&7Idem& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Tam ex contracti-bus quam ex delictis in filium familias competit actio: sed mortuo filio post litis contesta- @1 tionem transfertur iudicium in patrem dumtaxat de peculio et quod in rem eius uersum est. certe si quasi procurator alicuius filius familias iudicium acceperit, mortuo eo in eum quem defenderit transactio uel iudicati datur. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Iudicium soluitur uetante eo qui iudicare iusserat, uel etiam eo qui maius imperium in eadem iurisdictione habet, uel etiam si ipse iudex eiusdem imperii esse coeperit, cuius erat qui iudicare iussit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Si locus in iubendo iudi-care non est comprehensus, uidetur eo loco iudicare iussisse quo solet iudicari, sine incom-modo litigantium. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. Mortuo iudice quod eum iudicare oportuerat idem eum qui subditus est sequi oportet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Solemus quidem dicere id uenire in iudicium, de quo actum est inter litigantes: sed Celsus ait periculose esse ex persona rei hoc metiri, qui semper ne condemnetur hoc dicet non conuenisse. quid ergo? melius est dicere id uenire in iudicium non de quo actum est ut ueniret, sed id non uenire, de quo nominatim actum est ne ueniret. Latrunculator de re pecuniaria iudicare non potest. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad edictum. Inter litigantes non aliter lis expediri potest, quam si alter petitor, alter possessor sit: esse enim debet qui onera petitoris susti-neat et qui commodo possessoris fungatur. @@&7Idem& libro quadragensimo nono ad edictum. Recte defendi hoc est iudicium accipere uel per se uel per alium, sed cum satisdatione: nec ille uidetur defendi, qui quod iudicatum est non soluit. @@&7Idem& libro primo disputationum. Non ab iudice doli aestimatio ex eo quod interest fit, sed ex eo quod in litem iuratur: denique et praedoni depositi et commodati ob eam causam competere actionem non dubitatur. Si quis alio iudicio acturus iudicatum solui satis acceperit, deinde in alio iudicio agat, non committetur stipulatio, quia de alia re cautum uidetur. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad edictum. Exigere dotem mulier debet illic, ubi maritus domicilium habuit, non ubi instrumentum dotale conscriptum est: nec enim id genus contractus est, ut et eum locum spectari oporteat, in quo instrumentum dotis factum est, quam eum, in cuius domicilium et ipsa mulier per condicionem matrimonii erat reditura. @@&7Idem& libro secundo disputationum. Si quis intentione ambigua uel oratione usus sit, id quod utilius ei est accipiendum est. @@&7Idem& libro sexto disputationum. Qui se dicit suis nummis redemptum, si hoc probauerit, exinde liber erit ex quo redemptus est, quia constitutio non liberum pronun-tiari praecipit, sed restitui ei libertatem iubet. proinde compellendus erit manumittere eum qui se suis nummis redemit. sed et si latitet, exempla senatus consultorum ad fideicom-missam libertatem pertinentium debere induci oportet. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Ad peremptorium edictum hoc ordine uenitur, ut primo quis petat post absentiam aduersarii edictum primum, mox alterum @1 @@&7Idem& libro quarto de omnibus tribunalibus. per interuallum non minus decem dierum @@&7Idem& libro octauo disputationum. et tertium: quibus propositis tunc perempto-rium impetret. quod inde hoc nomen sumpsit, quod peremeret disceptationem, hoc est ultra non pateretur aduersarium tergiuersari. @@&7Idem& libro quarto de omnibus tribunalibus. In peremptorio autem comminatur is qui edictum dedit etiam absente diuersa parte cogniturum se et pronuntiaturum. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Nonnumquam autem hoc edictum post tot numero edicta quae praecesserint datur, nonnumquam post unum uel alterum, nonnumquam statim, quod appellatur unum pro omnibus. hoc autem aestimare oportet eum qui ius dixit et pro condicione causae uel personae uel temporis ita ordinem edictorum uel compendium moderari. @@&7Idem& libro quarto de omnibus tribunalibus. Et post edictum peremptorium impetratum, cum dies eius superuenerit, tunc absens citari debet: et siue responderit siue non responderit, agetur causa et pronuntiabitur, non utique secundum praesentem, sed in-terdum uel absens, si bonam causam habuit, uincet. Quod si is qui edictum peremptorium impetrauit absit die cognitionis, is uero aduersus quem impetratum est adsit, tum circum-ducendum erit edictum peremptorium neque causa cognoscetur nec secundum praesentem pronuntiabitur. Circumducto edicto uideamus an amplius reus conueniri possit, an uero salua quidem lis est, uerum instantia tantum edicti periit: et magis est ut instantia tantum perierit, ex integro autem litigari possit. Sciendum est ex peremptorio absentem condemna-tum si appellet non esse audiendum, si modo per contumaciam defuit: si minus, audietur. @@&7Iulianus& libro quinto digestorum. De qua re cognouerit iudex, pronuntiare quoque cogendus erit. Iudex, qui usque ad certam summam iudicare iussus est, etiam de re maiori iudicare potest, si inter litigatores conueniat. Cum absentem defendere uellem, iudicium mortuo iam eo accepi et condemnatus solui: quaesitum est an heres liberaretur, item quae actio mihi aduersus eum competeret. respondi iudicium, quod iam mortuo debi-tore per defensorem eius accipitur, nullum esse et ideo heredem non liberari: defensorem autem, si ex causa iudicati soluerit, repetere quidem non posse, negotiorum tamen gesto-rum ei actionem competere aduersus heredem: qui sane exceptione doli mali tueri se possit, si ab actore conueniatur. @@&7Idem& libro trigensimo sexto digestorum. Si praetor iusserit eum a quo debi-tum petebatur adesse et ordine edictorum peracto pronuntiauerit absentem debere, non utique iudex, qui de iudicato cognoscit, debet de praetoris sententia cognoscere: alioquin lusoria erunt huiusmodi edicta et decreta praetorum. &7Marcellus& notat: si per dolum sciens falso aliquid allegauit et hoc modo consecutum eum sententia[2m]2 praetoris liquido fuerit ad-probatum, existimo debere iudicem querellam rei admittere. &7Paulus& notat: si autem morbo impeditus aut rei publicae causa auocatus adesse non potuit reus, puto uel actionem iudi-cati eo casu in eum denegandam uel exsequi praetorem ita iudicatum non debere. @@&7Alfenus& libro sexto digestorum. Proponebatur ex his iudicibus, qui in ean-dem rem dati essent, nonnullos causa audita excusatos esse inque eorum locum alios esse sumptos, et quaerebatur, singulorum iudicum mutatio eandem rem an aliud iudicium fecisset. respondi, non modo si unus aut alter, sed et si omnes iudices mutati essent, tamen et rem eandem et iudicium idem quod antea fuisset permanere: neque in hoc solum euenire, ut @1 Ũ̟partibus commutatis eadem res esse existimaretur, sed et in multis ceteris rebus: nam et legionem eandem haberi, ex qua multi decessissent, quorum in locum alii subiecti essent: et populum eundem hoc tempore putari qui abhinc centum annis fuissent, cum ex illis nemo nunc uiueret: itemque nauem, si adeo saepe refecta esset, ut nulla tabula eadem permaneret quae non noua fuisset, nihilo minus eandem nauem esse existimari. quod si quis putaret partibus commutatis aliam rem fieri, fore ut ex eius ratione nos ipsi non idem essemus qui abhinc anno fuissemus, pr[2op]2terea quod, ut philosophi dicerent, ex quibus par-ticulis minimis constiteremus, ha[2e]2 cottidie ex nostro corpore decederent aliaeque extrin-secus in earum locum accederent. quapropter cuius rei species eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. In priuatis negotiis pater filium uel filius patrem iudicem habere potest: @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. quippe iudicare munus publicum est. @@&7Ulpianus& libro quinto de officio proconsulis. Eum, quem temere aduersarium suum in iudicium uocasse constitit, uiatica litisque sumptus aduersario suo reddere oportebit. Iudicibus de iure dubitantibus praesides respondere solent: de facto consulentibus non debent praesides consilium impertire, uerum iubere eos prout re-ligio suggerit sententiam proferre: haec enim res nonnumquam infamat et materiam gratiae uel ambitionis tribuit. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. Si in iudicis nomine praenomine er-ratum est, Seruius respondit, si ex conuentione litigatorum is iudex addictus esset, eum esse iudicem, de quo litigatores sensissent. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Qui neque iurisdictioni praeest neque a principe potestate aliqua praeditus est neque ab eo qui ius dandorum iudicum habet datus est nec ex compromisso sumptus uel ex aliqua lege confirmatus est, iudex esse non potuit. @@&7Idem& libro primo de officio consulis. Nonnumquam solent magistratus populi Romani uiatorem nominatim uice arbitri dare: quod raro et non nisi re urguente facien-dum est. @@@@{1DE INOFFICIOSO TESTAMENTO}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Sciendum est frequentes esse in-officiosi querellas: omnibus enim tam parentibus quam liberis de inofficioso licet disputare. cognati enim proprii qui sunt ultra fratrem melius facerent, si se sumptibus inanibus non uexarent, cum optinere spem non haberent. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Hoc colore inofficioso testa-mento agitur, quasi non sanae mentis fuerunt, ut testamentum ordinarent. et hoc dicitur non quasi uere furiosus uel demens testatus sit, sed recte quidem fecit testamentum, sed non ex officio pietatis: nam si uere furiosus esset uel demens, nullum est testamentum. @1 @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Inofficiosum testamentum dicere hoc est allegare, quare exheredari uel praeteriri non debuerit: quod plerumque accidit, cum falso parentes instimulati liberos suos uel exheredant uel praetereunt. @@&7Gaius& libro singulari ad legem Glitiam. Non est enim consentiendum paren-tibus, qui iniuriam aduersus liberos suos testamento inducunt: quod plerumque faciunt, maligne circa sanguinem suum inferentes iudicium, nouercalibus delenimentis instigatio-nibusue corrupti. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Nam et his, qui non ex masculis descen-dunt, facultas est agendi, cum et de matris testamento agant et optinere adsidue soleant. huius autem uerbi 'de inofficioso' uis illa ut dixi est docere immerentem se et ideo indigne praeteritum uel etiam exheredatione summotum: resque illo colore defenditur apud iudicem, ut uideatur ille quasi non sanae mentis fuisse, cum testamentum inique ordinaret. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Postumus inofficiosum testamentum potest dicere eorum, quibus suus heres uel legitimus potuisset fieri, si in utero fuerit mortis eorum tempore: sed et cognatorum, quia et horum ab intestato potuit bonorum pos-sessionem accipere. quid ergo? eis imputatur cur intestati non decesserant? sed hoc nemo apud iudicem potest impetrare: non enim interdicitur testamenti factione. hoc plane ei imputare potest, cur cum heredem non scripserit: potuit enim scriptus heres in possessionem mitti ex clausula de uentre in possessionem mittendo: item natus secundum tabulas haberet. simili modo et eum, qui post testamentum matris factum exsecto uentre extractus est, posse queri dico. Si quis ex his personis, quae ad successionem ab intestato non admit-tuntur, de inofficioso egerit (nemo enim eum repellit) et casu optinuerit, non ei prosit uictoria, sed his qui habent ab intestato successionem: nam intestatum patrem familias facit. Si quis instituta accusatione inofficiosi decesserit, an ad heredem suum querellam transferat? Papinianus respondit, quod et quibusdam rescriptis significatur, si post adgni-tam bonorum possessionem decesserit, esse successionem accusationis. et si non sit petita bonorum possessio, iam tamen coepta controuersia uel praeparata, uel si cum uenit ad mouendam inofficiosi querellam decessit, puto ad heredem transire. @@&7Paulus& libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Quemadmodum prae-parasse litem quis uideatur, ut possit transmittere actionem, uideamus, et ponamus in potestate fuisse eum, ut neque bonorum possessio ei necessaria et aditio hereditatis super-uacua sit: is si comminatus tantum accusationem fuerit uel usque ad denuntiationem uel libelli dationem praecesserit, ad heredem suum accusationem transmittet: idque diuus Pius de libelli datione et denuntiatione rescripsit. quid ergo si in potestate non fuerit, an ad heredem actionem transmittat? et recte uidetur litem praeparasse, si ea fecerit quorum supra mentionem habuimus. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro quinto quaestio-num recte scribit inofficiosi querellam patrem filii sui nomine instituere non posse inuito @1 eo: ipsius enim iniuria est. sequenti loco scribit, si filius post adgnitam litis ordinandae gratia bonorum possessionem decesserit, finitam esse inofficiosi querellam, quae non patri, sed nomine dabatur filii. Si quis post rem inofficiosi ordinatam litem dereliquerit, postea non audietur. Si imperator sit heres institutus, posse inofficiosum dici testamentum sae-pissime rescriptum est. Papinianus libro secundo responsorum ait contra ueterani patris familias testamentum esse inofficiosi querellam, etsi ea sola bona habuit quae in castris quaesierat. Si quis in militia fecerit testamentum et intra annum post militiam decesserit, dubito an, quia ad hoc usque temporis iure militari testamentum eius ualet, querella in-officiosi cesset: et potest dici querellam inofficiosi cessare. Sed nec impuberis filii mater inofficiosum testamentum dicit, quia pater ei hoc fecit (et ita Papinianus respondit): nec patris frater, quia filii testamentum est: ergo nec frater impuberis, si patris non dixit. sed si in patris obtentum est, nec hoc ualebit: nisi si pro parte patris rescissum est: tunc enim pupillare ualet. Si quis mortis causa filio donauerit quartam partem eius quod ad eum esset peruenturum, si intestatus pater familias decessisset, puto secure eum testari. Si quis impuberi filio substituit secundas tabulas faciendo, non ob hoc admittemus ipsum im-puberem ad inofficiosi querellam. Quoniam autem quarta debitae portionis sufficit ad ex-cludendam querellam, uidendum erit an exheredatus partem faciat qui non queritur: ut puta sumus duo filii exheredati. et utique faciet, ut Papinianus respondit, et si dicam in-officiosum, non totam hereditatem debeo, sed dimidiam petere. proinde si sint ex duobus filiis nepotes, ex uno plures, tres puta, ex uno unus: unicum sescuncia, unum ex illis semuncia querella excludit. Quarta autem accipietur scilicet deducto aere alieno et funeris impensa: sed an et libertates quartam minuant, uidendum est. et numquid minuant? nam si, cum quis ex asse heres institutus est, ideo non potest dicere inofficiosum, quia habet ŲFalcidiam, Falcidia autem libertates non minuit: potest dici deductis libertatibus quartam ineundam. cum igitur placet quartam minui per libertates, eueniet ut, qui seruos tantum habet in patrimonio suo, dando eis libertatem inofficiosi querellam excludat: nisi forte hic filius, si non fuit in potestate, a patre heres institutus merito omittit hereditatem et ad substitutum transmittens querellam inofficiosi instituet, uel ab intestato citra edicti poenam habeat hereditatem. Si condicioni parere testator heredem iussit in persona filii uel alte-rius qui eandem querellam mouere potest et sciens is accepit, uidendum, ne ab inofficiosi querella excludatur: adgnouit enim iudicium. idem est et si legatarius ei uel statuliber dedit. et potest dici excludi eum, maxime si heredem ei iusserat dare: ceterum si legata-rium, numquid semel natam inofficiosi querellam non peremat legatarii oblatio? cur ergo in herede absolute diximus? quoniam ante aditam hereditatem nec nascitur querella. ego euentum puto sequendum in hac re, ut, si forte antequam iudicium moueatur oblatio ei fiat eius quod relictum est, quasi ex uoluntate testatoris oblato eo satis ei factum uideatur. @1 Unde si quis fuit institutus forte ex semisse, cum ei sextans ex substantia testatoris de-beretur, et rogatus esset post certum temporis restituere hereditatem, merito dicendum est nullum iudicium mouere, cum debitam portionem et eius fructus habere possit: fructus enim solere in Falcidiam imputari non est incognitum. ergo et si ab initio ex semisse heres institutus rogetur post decennium restituere hereditatem, nihil habet quod queratur, quoniam facile potest debitam portionem eiusque fructus medio tempore cogere. Si quis et irritum dicat testamentum uel ruptum et inofficiosum, condicio ei deferri debet, utrum prius mouere uolet. Si filius exheredatus in possessione sit hereditatis, scriptus quidem heres petet hereditatem, filius uero in modum contradictionis querellam inducat, quemad-modum ageret, si non possideret, sed peteret. Meminisse autem oportebit eum, qui testa-mentum inofficiosum improbe dixit et non optinuit, id quod in testamento accepit perdere et id fisco uindicari quasi indigno ablatum. sed ei demum aufertur quod testamento datum est, qui usque ad sententiam iudicum lite improba perseuerauerit: ceterum si ante sen-tentiam destitit uel decessit, non ei aufertur quod datum est: proinde et si absente eo secundum praesentem pronuntietur, potest dici conseruandum ei quod accepit. eo autem solo carere quis debet, cuius emolumentum ad eum pertinet: ceterum si id rogatus fuit restituere, non debet iniuria fieri. unde non male Papinianus libro secundo responsorum refert, si heres fuit institutus et rogatus restituere hereditatem, deinde in querella inofficiosi non optinuit, id quod iure Falcidiae potuit habere solum perdere. Si quis impubes adro-gatus sit ex his personis, quae et citra adoptionem et emancipationem queri de inofficioso possunt, hunc puto remouendum a querella, cum habeat quartam ex constitutione diui Pii. quod si egit nec optinuit, an quartam perdat? et puto aut non admittendum ad inofficio-sum, aut si admittatur, etsi non optinuerit, quartam ei quasi aes alienum concedendam. Si ex causa de inofficiosi cognouerit iudex et pronuntiauerit contra testamentum nec fuerit prouocatum, ipso iure rescissum est: et suus heres erit secundum quem iudicatum est et bonorum possessor, si hoc se contendit: et libertates ipso iure non ualent: nec legata de-bentur, sed soluta repetuntur aut ab eo qui soluit: aut ab eo qui optinuit et haec utili actione repetuntur. fere autem si ante controuersiam motam soluta sunt, qui optinuit re-petit: et ita diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt. Plane si post quinquennium inofficiosum dici coeptum est ex magna et iusta causa, libertates non esse reuocandas, quae competierunt uel praestitae sunt, sed uiginti aureos a singulis praestan-dos uictori. @@&7Modestinus& libro singulari de inofficioso testamento. Si autem intra. quinquennium egerit, libertates non competunt. sed Paulus ait praestaturum fidei commissas libertates, scilicet uiginti aureis et in hoc casu a singulis praestandis @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Si pars iudicantium de inofficioso testa-mento contra testamentum, pars secundum id sententiam dederit, quod interdum fieri solet, humanius erit sequi eius partis sententiam quae secundum testamentum spectauit: nisi si aperte iudices inique secundum scriptum heredem pronuntiasse apparebit. Illud notissimum est eum qui legatum perceperit non recte de inofficioso testamento dicturum, nisi id totum alii administrauit. @@&7Modestinus& libro tertio responsorum. Etiamsi querella inofficiosi testamenti @1 optinuerit, non ideo tamen donationes, quas uiuus ei perfecisse proponitur, infirmari neque in dotem datorum partem uindicari posse respondi. @@&7Idem& libro singulari de praescriptionibus. Nihil interest sibi relictum legatum filius exheredatus adgnouerit an filio seruoue relictum consecutus sit: utrubique enim prae-scriptione submouebitur. quin etiam si idem institutum seruum priusquam adire heredi-tatem iuberet manumiserit, ut ille suo arbitrio adeat hereditatem, idque fraudulento consilio fecerit, summouebitur ab actione. Si a statulibero exheredatus pecuniam petere coeperit, uideri adgnouisse parentis iudicium. Si cum filius ademptum legatum instituerit petere, summotus repetat inofficiosi querellam, praescriptione remouendus non est: quamuis enim agendo testamentum comprobauerit, tamen est aliquid, quod testatoris uitio reputetur, ut merito repellendus non sit. Filius testatoris, qui cum Titio eiusdem pecuniae reus fuerat, liberatione Titio legata per acceptilationem Titii liberatus ab actione inofficiosi non sum-mouebitur. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Titia filiam heredem instituit, filio legatum dedit: eodem testamento ita cauit: 'Ea omnia quae supra dari fieri iussi, ea dari fieri uolo ab omni herede bonorumue possessore qui mihi erit etiam iure intestato: item quae dari iussero, ea uti dentur fiantque, fidei eius committo.' quaesitum est, si soror centumuirali iudicio optinuerit, an fideicommissa ex capite supra scripto debeantur. respondi: si hoc quaeratur, an iure eorum, quos quis sibi ab intestato heredes bonorumue possessores suc-cessuros credat, fidei committere possit, respondi posse. &7Paulus& notat: probat autem nec fideicommissa ab intestato data deberi, quasi a demente. @@&7Papinianus& libro quinto quaestionum. Pater filium emancipauit et nepotem ex eo re-tinuit: emancipatus suscepto postea filio, duobus exheredatis patre praeterito uita decessit. in quaestione de inofficiosi testamenti praecedente causa filiorum patris intentio adhuc pendet. quod si contra filios iudicetur, pater ad querellam uocatur et suam intentionem implere potest. @@&7Idem& libro quarto decimo quaestionum. Nam etsi parentibus non debetur filiorum here-ditas propter uotum parentium et naturalem erga filios caritatem: turbato tamen ordine mor-talitatis non minus parentibus quam liberis pie relinqui debet. Heredi eius, qui post litem de inofficioso praeparatam mutata uoluntate decessit, non datur de inofficioso querella: non enim sufficit litem instituere, si non in ea perseueret. Filius, qui de inofficiosi actione aduersus duos heredes expertus diuersas sententias iudicum tulit et unum uicit, ab altero superatus est, et debitores conuenire et ipse a creditoribus conueniri pro parte potest et corpora uindicare et hereditatem diuidere: uerum enim est familiae erciscundae iudicium competere, quia credimus eum legitimum heredem pro parte esse factum: et ideo pars hereditatis in testamento remansit, nec absurdum uidetur pro parte intestatum uideri. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Filio, qui de inofficioso matris testamento contra fratrem institutum de parte ante egit et optinuit, filia, quae non egit aut non @1 optinuit, in hereditate legitima fratri non concurrit. Contra tabulas filii possessionem Ųiure manumissionis pater accepit et bonorum possessionem adeptus est: postea filia de-functi, quam ipse exheredauerat, quaestionem inofficiosi testamenti recte pertulit: possessio, quam pater accepit, ad irritum reccidit: nam priore iudicio de iure patris, non de iure testamenti quaesitum est: et ideo uniuersam hereditatem filiae cum fructibus restitui ne-cesse est. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Qui repudiantis animo non uenit ad ac-cusationem inofficiosi testamenti, partem non facit his qui eandem querellam mouere uolunt. unde si de inofficioso testamento patris alter ex liberis exheredatis ageret, quia rescisso testamento alter quoque ad successionem ab intestato uocatur, et ideo uniuersam heredi-tatem non recte uindicasset: hic si optinuerit, uteretur rei iudicatae auctoritate, quasi centumuiri hunc solum filium in rebus humanis esse nunc, cum facerent intestatum, cre-diderint. Cum contra testamentum ut inofficiosum iudicatur, testamenti factionem ha-buisse defunctus non creditur. non idem probandum est, si herede non respondente secundum praesentem iudicatum sit: hoc enim casu non creditur ius ex sententia iudicis fieri: et ideo libertates competunt et legata petuntur. @@&7Idem& libro singulari de inofficioso testamento. De qua re etiam constitutio exstat diuorum fratrum, quae huiusmodi distinctionem admittit. @@&7Idem& libro secundo quaestionum. Mater decedens extraneum ex dodrante heredem instituit, filiam unam ex quadrante, alteram praeteriit: haec de inofficioso egit et optinuit. quaero, scriptae filiae quomodo succurrendum sit. respondi: filia praeterita id uindicare debet, quod intestata matre habitura esset: itaque dici potest eam quae omissa est etiam, si totam hereditatem ab intestato petat et optineat, solam habituram uniuersam successionem, quemadmodum si altera omisisset legitimam hereditatem. sed non est ad-mittendum, ut aduersus sororem audiatur agendo de inofficioso: praeterea dicendum est non esse similem omittenti eam, quae ex testamento adiit: et ideo ab extraneo semissem uindicandum et defendendum totum semissem esse auferendum, quasi semis totus ad hanc pertineat. secundum quod non in totum testamentum infirmatur, sed pro parte intestata efficitur, licet quasi furiosae iudicium ultimum eius damnetur. ceterum si quis putauerit filia optinente totum testamentum infirmari, dicendum est etiam institutam ab intestato posse adire hereditatem: nec enim quae ex testamento adiit, quod putat ualere, repudiare legitimam hereditatem uidetur, quam quidem nescit sibi deferri: cum et hi qui sciant ius suum, eligentes id quod putant sibi competere, non amittant. quod euenit in patrono, qui iudicium defuncti falsa opinione motus amplexus est: is enim non uidetur bonorum posses-sionem contra tabulas repudiasse. ex quibus apparet non recte totam hereditatem praeteri-tam uindicare, cum rescisso testamento etiam institutae saluum ius sit adeundae hereditatis. @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Qui de inofficioso uult dicere, licet negetur filius, Carbonianam bonorum possessionem non debet accipere (totiens enim ea indulgenda est, quotiens, si uere filius esset, heres esset aut bonorum possessor, ut interim et possideat et alatur et actionibus praeiudicium non patiatur: qui uero de inofficioso dicit, nec actiones mouere debet nec aliam ullam quam hereditatis petitionem exercere nec ali), ne umquam melioris sit condicionis, quam si confitetur aduersarius. @1 @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Eum, qui inofficiosi testamenti querellam instituit et fraude heredis scripti, quasi tertiam partem hereditatis tacite rogatus esset ei restituere, reliquit eam actionem, non uideri deseruisse querellam et ideo non prohiberi eum repetere inchoatam actionem. Item quaesitum est, an heres audiendus est, ante de inoffi-ciosi querellam actam desiderans restitui sibi ea quae soluit. respondit ei, qui sciens in-debitum fideicommissum soluit, nullam repetitionem ex ea causa competere. Idem respondit, euicta hereditate per inofficiosi querellam ab eo qui heres institutus esset, perinde omnia obseruari oportere, ac si hereditas adita non fuisset: et ideo et petitionem integram debiti heredi instituto aduersus eum qui superauit competere et compensationem debiti. @@&7Tryphoninus& libro septimo decimo disputationum. Filius non impeditur, quo minus inofficiosum testamentum matris accusaret, si pater eius legatum ex testamento ma-tris accipiet uel adisset hereditatem, quamquam in eius esset potestate: nec prohiberi pa-trem dixi iure filii accusare: nam indignatio filii est. Et quaerebatur, si non optinuisset in accusando, an quod patri datum est publicaretur? quoniam alii commodum uictoriae parat et in hac causa nihil ex officio patris, sed totum de meritis filii agitur. et inclinandum est non perdere patrem sibi datum, si secundum testamentum pronuntiatum fuisset. Multo magis si mihi legatum testator dedit, cuius de inofficioso testamento filius agens decessit me herede relicto, egoque hereditariam causam peregi et uictus sum: id quod mihi eo testamento relictum est, non perdam: utique si iam defunctus agere coe-perat. Item si adrogaui eum, qui instituerat litem de inofficioso testamento eius qui mihi legatum dedit, litemque peregero nomine filii nec optinuero: perdere me legatum non oportet, quia non sum indignus, ut auferatur mihi a fisco id quod derelictum est: cum non proprio nomine, sed iure cuiusdam successionis egi. @@&7Paulus& libro singulari de inofficioso testamento. Si ponas filium emancipatum prae-teritum et ex eo nepotem in potestate retentum heredem institutum esse: filius potest contra filium suum, testatoris nepotem petere bonorum possessionem, queri autem de in-officioso testamento non poterit. quod si exheredatus sit filius emancipatus, poterit queri et ita iungetur filio suo et simul cum eo hereditatem optinebit. Si hereditatem ab heredibus institutis exheredati emerunt uel res singulas scientes eos heredes esse: aut conduxerunt praedia aliudue quid simile fecerunt: uel soluerunt heredi quod testatori de-bebant: iudicium defuncti adgnoscere uidentur et a querella excluduntur. Si duo sint filii exheredati et ambo de inofficioso testamento egerunt et unus postea constituit non agere, pars eius alteri adcrescit. idemque erit, et si tempore exclusus sit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Circa inofficiosi querel-lam euenire plerumque adsolet, ut in una atque eadem causa diuersae sententiae profe-rantur. quid enim si fratre agente heredes scripti diuersi iuris fuerunt? quod si fuerit, pro parte testatus, pro parte intestatus decessisse uidebitur. @@&7Idem& libro secundo disputationum. Si non mortis causa fuerit donatum, sed inter uiuos, hac tamen contemplatione, ut in quartam habeatur: potest dici inofficiosi que-rellam cessare, si quartam in donatione habet aut si minus habeat, quod deest uiri boni arbitratu repleatur: aut certe conferri oportere id quod donatum est. Si quis, cum non possit de inofficioso queri, ad querellam admissus pro parte rescindere testamentum temptet et unum sibi heredem eligat, contra quem inofficiosi querellam @1 instituat, dicendum est, quia testamentum pro parte ualet et prae- cedentes eum personae exclusae sunt, cum effectu eum querellam instituisse. @@Idem libro octauo disputationum. Si sub hac condicione fuerit heres insti-tutus 'si Stichum manumiserit' et manumisisset, et posteaquam manumisit inofficiosum uel iniustum testamentum pronuntietur: aequum est huic quoque succurri, ut serui pretium a manumisso accipiat, ne frustra seruum perdat. @@Idem libro sexto opinionum. Si instituta de inofficioso testamento accusatione de lite pacto transactum est nec fides ab herede transactioni praestatur, inofficiosi causam integram esse placuit. Ei, qui se filium eius esse adfirmat, qui testamento id denegauit, tamen eum exheredauit, de inofficioso testamento causa superest. De inofficioso testamento militis dicere nec miles potest. De inofficioso testamento nepos contra patruum suum Ųuel alium scriptum heredem pro portione egerat et optinuerat, sed scriptus heres appella-uerat: placuit interim propter inopiam pupilli alimenta pro modo facultatium, quae per in-officiosi testamenti accusationem pro parte ei uindicabantur, decerni eaque aduersarium ei subministrare necesse habere usque ad finem litis. De testamento matris, quae existimans perisse filium alium heredem instituit, de inofficioso queri potest. @@&7Paulus& libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Cum mater militem filium falso audisset decessisse et testamento heredes alios instituisset, diuus Hadrianus decreuit hereditatem ad filium pertinere ita, ut libertates et legata praestentur. hic illud adnota-tum quod de libertatibus et legatis adicitur: nam cum inofficiosum testamentum arguitur, nihil ex eo testamento ualet. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Si suspecta collusio sit legatariis inter scriptos heredes et eum qui de inofficioso testamento agit: adesse etiam legatarios et uo-luntatem defuncti tueri constitutum est, eisdem permissum est etiam appellare, si contra testamentum pronuntiatum fuerit. De inofficioso testamento matris spurii quoque filii dicere possunt. Quamuis instituta inofficiosi testamenti accusatione res transactione de-cisa sit, tamen testamentum in suo iure manet: et ideo datae in eo libertates atque legata, usque quo Falcidia permittit, suam habent potestatem. Quoniam femina nullum ad-optare filium sine iussu principis potest, nec de inofficioso testamento eius, quam quis sibi matrem adoptiuam falso esse existimabat, agere potest. In ea prouincia de inofficioso testamento agi oportet, in qua scripti heredes domicilium habent. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Aduersus testamentum filii in adoptio-nem dati pater naturalis recte de inofficioso testamento agere potest. @8 Tutoribus pupilli nomine sine periculo eius, quod testamento datum est, agere posse de inofficioso uel falso testamento diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Paulus& libro singulari de septemuiralibus iudiciis. Si is qui admittitur ad accusationem, nolit aut non possit accusare, an sequens admittatur, uidendum est. et pla-cuit posse, ut fiat successioni locus. Quantum ad inofficiosi liberorum uel parentium que-rellam pertinet, nihil interest, quis sit heres scriptus ex liberis an extraneis uel municipibus. Si heres extiterim ei, qui eo testamento institutus est quod de inofficioso arguere uolo, non mihi nocebit, maxime si eam portionem non possideam uel iure suo possideam. @1 Diuersum dicemus, si legauerit mihi eam rem, quam quis ex eo testamento acceperat: nam si eam adgnoscam, repellar ab accusatione. quid ergo si alias uoluntatem testatoris proba-uerim? puta in testamento adscripserim post mortem patris consentire me? repellendus sum ab accusatione. @@&7Idem& libro singulari de inofficioso testamento. Si exheredatus petenti lega-tum ex testamento aduocationem praebuit procurationemue susceperit, remouetur ab accu-satione: adgnouisse enim uidetur, qui qualequale iudicium defuncti comprobauit. Si lega-tario heres extiterit exheredatus petieritque legatum, uidebimus an sit summouendus ab hac accusatione: certum est enim iudicium defuncti et rursus nihil ei ex testamento relictum uerum est. tutius tamen fecerit, si se abstinuerit a petitione legati. @@@@{1DE HEREDITATIS PETITIONE}1 @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Hereditas ad nos pertinet aut uetere iure aut nouo. uetere e lege duodecim tabularum uel ex testamento, quod iure factum est @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. (siue suo nomine siue per se siue per alios effecti sumus, @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. ueluti si eam personam, quae in nostra potestate sit, institutam iusserimus adire hereditatem: sed et si Titio, qui Seio heres extitit, nos heredes facti sumus, sicuti Titii hereditatem nostram esse intendere possumus, ita et Seii) uel ab intestato (forte quod sui heredes defuncto sumus, uel adgnati, uel quod manumisimus defunctum, quodue parens noster manumiserit). nouo iure fiunt heredes omnes qui ex senatus consultis aut ex constitutionibus ad hereditatem uocantur. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Si hereditatem petam ab eo, qui unam rem possidebat, de qua sola controuersia erat, etiam id quod postea coepit possidere restituet. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Diuus Pius rescripsit prohibendum possessorem hereditatis, de qua controuersia erit, antequam lis inchoaretur, aliquid ex ea distrahere: nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis uel rerum eius restitutione satis-dare. causa autem cognita, etsi non talis data sit satisdatio, sed solita cautio, etiam post litem coeptam deminutionem se concessurum praetor edixit, ne in totum deminutio impe-dita in aliquo etiam utilitates alias impediat. ut puta si ad funus sit aliquid necessarium: nam funeris gratia deminutionem permittit. item si futurum est, ut, nisi pecunia intra diem soluatur, pignus distrahatur. sed et propter familiae cibaria necessaria erit deminutio. sed et res tempore perituras permittere debet praetor distrahere. Diuus Hadrianus Trebio Sergiano rescripsit, ut Aelius Asiaticus daret satis de hereditate quae ab eo petitur, et sic falsum dicat: hoc ideo, quia sustinetur hereditatis petitionis iudicium, donec falsi causa agatur. Eorum iudiciorum, quae de hereditatis petitione sunt, ea auctoritas est, ut nihil in praeiudicium eius iudicii fieri debeat. @1 @@&7Idem& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si testamentum falsum esse di-catur et ex eo legatum petatur, uel praestandum est oblata cautione uel quaerendum an debeatur, etsi testamentum falsum esse dicatur. ei tamen qui falsi accusat, si suscepta cognitio est, non est dandum. @@&7Idem& libro quarto decimo ad edictum. Si quis libertatem ex testamento sibi competisse dicat, non debebit iudex de libertate sententiam dicere, ne praeiudicium de testamento cognituro faciat: et ita senatus censuit: sed et diuus Traianus rescripsit diffe-rendum de libertate iudicium, donec de inofficioso iudicium aut inducatur aut finem accipiat. Ita demum autem sustinentur liberalia iudicia, si iam de inofficioso iudicium contestatum est: ceterum si non contestetur, non exspectantur liberalia iudicia: et ita diuus Pius rescripsit. nam cum quidam Licinnianus de statu suo quaestionem patiebatur et, ne matu-rius pronuntiaretur de condicione sua, nolebat ad liberale iudicium ire, dicens suscepturum se de inofficioso testamento iudicium et petiturum hereditatem, quia libertatem et heredi-tatem ex testamento sibi defendebat: diuus Pius ait, si quidem possessor esset hereditatis Licinnianus, facilius audiendum, quoniam esset hereditatis nomine iudicium suscepturus et erat in arbitrio eius, qui se dominum esse dicit, agere de inofficioso testamento iudicium. nunc uero sub obtentu iudicii de inofficioso testamento ab ipso Licinniano non suscepti per quinquennium non debere moram fieri seruituti. plane summatim aestimandum iudici concessit, [2a]2n forte bona fide imploretur iudicium de testamento: et si id depraehenderit, praestituendum modicum tempus, intra quod si non fuerit contestatum, iubeat iudicem liber-tatis partibus suis fungi. Quotiens autem quis patitur controuersiam libertatis et here-ditatis, sed se non ex testamento liberum dicit, sed alias uel a uiuo testatore manumissum, non debere impediri liberalem causam, licet iudicium de testamento moueri speretur, diuus Pius rescripsit: adiecit plane in rescripto, dummodo praedicatur iudici liberalis causae, ne ullum adminiculum libertatis ex testamento admitt[2a]2t. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad edictum. Legitimam hereditatem uindicare non prohibetur is qui, cum ignorabat uires testamenti, iudicium defuncti secutus est. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Regulariter definiendum est eum demum teneri petitione hereditatis, qui uel ius pro herede uel pro possessore possidet uel rem hereditariam @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. licet minimam. Itaque qui ex asse ųuel ex parte heres est, intendit quidem hereditatem suam esse totam uel pro parte, sed hoc solum ei officio iudicis restituitur quod aduersarius possidet, aut totum, si ex asse sit heres, aut pro parte ex qua heres est. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Pro herede possidet, qui putat se heredem esse. sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quae- @1 ritur: et Arrianus libro secundo de interdictis putat teneri, quo iure nos uti Proculus scribit. sed enim et bonorum possessor pro herede uidetur possidere. Pro possessore uero possidet praedo, @@&7Idem& libro sexagensimo septimo ad edictum. qui interrogatus cur possideat, responsurus sit 'quia possideo' nec contendet se heredem uel per mendacium, @@&7Idem& libro quinto decimo ad edictum. nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur. Omnibus etiam titulis hic pro possessore haeret et quasi iniunctus est. denique et pro emptore titulo haeret: nam si a furioso emero sciens, pro possessore possideo. item in titulo pro donato quaeritur, an quis pro possessore possideat, ut puta uxor uel maritus: et placet nobis Iuliani sententia pro possessore possidere eum, et ideo petitione hereditatis tenebitur. item pro dote titulus recipit pro possessore possessionem, ut puta si a minore duodecim annis nupta mihi quasi dotem sciens accepi. et si legatum mihi solutum est ex falsa causa scienti, utique pro possessore possidebo. Is autem qui restituit hereditatem teneri hereditatis petitione non potest, nisi dolo fecit, id est si scit et restituit: nam et dolus praeteritus uenit in heredi-tatis petitione, quasi dolo desierit possidere. Neratius libro sexto membranarum scribit ab herede peti hereditatem posse etiam si ignoret pro herede uel pro possessore defunctum possedisse. idem esse libro septimo ait etiam si putauit heres eas res ex hac hereditate esse quae sibi delata est. Quid si quis hereditatem emerit, an utilis in eum petitio here-ditatis deberet dari, ne singulis iudiciis uexaretur? uenditorem enim teneri certum est: sed finge non extare uenditorem uel modico uendidisse et bonae fidei possessorem fuisse: an porrigi manus ad emptorem debeant? et putat Gaius Cassius dandam utilem actionem. Idem erit dicendum et si paruo pretio iussus uendere heres Titio hereditatem uendidit: nam putat dicendum Papinianus aduersus fideicommissarium dari actionem: ab herede enim peti non expedit perexiguum pretium habente. Sed et si retenta certa quantitate restituere rogatus sit, idem erit dicendum. plane si accepta certa quantitate restituere rogatus est, non putat Papinianus ab herede petendam hereditatem, quoniam pro herede, quod condi-cionis implendae gratia accepit, non possidetur. sed Sabinus in statulibero contra: et id uerius est, quia pecunia hereditaria est. Idem et in eo qui solos fructus ex hereditate re-tinet, dicendum erit: tenetur enim et is hereditatis petitione. Si quis sciens alienam emit hereditatem, quasi pro possessore possidet: et sic peti ab eo hereditatem quidam putant. quam sententiam non puto ueram: nemo enim praedo est qui pretium nu-merauit: sed ut emptor uniuersitatis utili tenetur. Item si quis a fisco hereditatem quasi uacantem emerit, aequissimum erit utilem actionem aduersus eum dari. Apud Mar-cellum libro quarto digestorum relatum est, si mulier hereditatem in dotem dedit, maritum pro dote quidem possidere hereditatem, sed petitione hereditatis utili teneri: sed et ipsam mulierem directa teneri Marcellus scribit, maxime si iam factum diuortium est. Heredem autem etiam earum rerum nomine, quas defunctus pro emptore possedit, hereditatis peti-tione teneri constat, quasi pro herede possideat: quamuis etiam earum rerum nomine, quas pro herede uel pro possessore defunctus possedit, utique teneatur. Si quis absentis nomine @1 possideat hereditatem, cum sit incertum an ille ratum habeat, puto absentis nomine pe-tendam hereditatem, ipsius uero nequaquam, quia non uidetur pro herede uel pro posses-sore possidere, qui contemplatione alterius possidet: nisi forte quis dix[2er]2it, cum ratum non habet, iam procuratorem quasi praedonem esse: tunc enim suo nomine teneri potest. Non solum autem ab eo peti hereditas potest, qui corpus hereditarium possidet, sed et si nihil. et uidendum, si non possidens optulerit tamen se petitioni, an teneatur. et Celsus libro quarto digestorum scribit ex dolo eum teneri: dolo enim facere eum qui se offert petitioni. quam sententiam generaliter Marcellus apud Iulianum probat: omnem, qui se offert peti-tioni, quasi possidentem teneri. Item si quis dolo fecerit, quo minus possideat, hereditatis petitione tenebitur. sed si alius nanctus possessionem, quam ego dolo malo amiseram, paratus sit iudicium pati, Marcellus libro quarto digestorum tractat, ne forte euanesc[2a]2t ad-uersus eum qui desiit litis aestimatio: et magis euanescere ait, nisi petentis interest: certe, inquit, si rem paratus sit restituere, indubitatum erit euanescere. sed si is qui dolo desiit ante conueniatur, eum qui possidet non liberabit. Item a debitore hereditario quasi a iuris possessore: nam et a iuris possessoribus posse hereditatem peti constat. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Sed utrum ex delicto an ex contractu debitor sit, nihil refert. debitor autem hereditarius intellegitur is quoque qui seruo here-ditario promisit, uel qui ante aditam hereditatem damnum dedit @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. uel aliquam rem hereditariam subripuerit. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Quod si in diem sit debitor uel sub condicione, a quo petita est hereditas, non debere eum damnari. rei plane iudicatae tempus spectandum esse secundum Octaueni sententiam, ut apud Pomponium scriptum est, an dies uenerit: quod et in stipulatione condicionali erit dicendum. si autem non uenerit, cauere officio iudicis debeat de restituendo hoc debito, cum dies uenerit uel condicio ex-titerit. Sed et is qui pretia rerum hereditariarum possidet, item qui a debitore hereditario exegit, petitione hereditatis tenetur. Unde Iulianus libro sexto digestorum ait ab eo, qui petit hereditatem et litis aestimationem consecutus est, hereditatem peti posse. Non solum autem a debitore defuncti, sed etiam a debitore hereditario peti hereditas potest: denique ab eo, qui negotia hereditaria gessit, et Celso et Iuliano uidetur peti hereditatem posse, sed si heredis negotium gessit, nequaquam: ab heredis enim debitore peti hereditas non potest. Iulianus scribit, si is, qui pro herede possidebat, ui fuerit deiectus, peti ab eo hereditatem posse quasi a iuris possessore, quia habet interdictum unde ui, quo uictus cedere debet: sed et eum qui deiecit petitione hereditatis teneri, quia res hereditarias pro possessore possidet. Idem Iulianus ait, siue quis possidens siue non rem uendiderit, petitione hereditatis eum teneri, siue iam pretium recepit siue petere possit, ut et hic actio-nibus cedat. Idem scribit patronum hereditatem petere non posse ab eo, cui libertus in fraudem alienauit, quia Caluisiana actione ei tenetur: patroni enim iste debitor est, non hereditarius. ergo nec ab eo, cui mortis causa donatum est, peti hereditas potest. Idem Iulianus scribit, si quis ex causa fideicommissi restituerit hereditatem uel singulas res prae-stiterit, peti ab eo hereditatem posse, quia habet condictionem earum, quae sunt ex ea @1 causa solutae, et ueluti iuris possessor est. Sed et si pretia rerum, quas distraxit, ex causa fideicommissi soluit, peti hereditatem ab eo posse, quia repetere potest. sed his casibus actiones suas dumtaxat eum praestaturum, cum et res exstant et potest petitor etiam per in rem actionem eas uindicare. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Quod si possessor hereditatis ob id, quod ex testamento heredem se esse putaret, legatorum nomine de suo soluit, si quis ab intestato eam hereditatem euincat, licet damnum uidetur esse possessoris, quod sibi non prospexerit stipulatione 'euicta hereditate legata reddi', attamen quia fieri potest, ut eo tem-ųpore soluerit legata, quo adhuc nulla controuersia mota sit, et ob id nullam interposuerit cautionem, placet in eo casu euicta hereditate dandam ei esse repetitionem. sed cum ces-sante cautione repetitio datur, periculum est, ne propter inopiam eius, cui solutum est le-gatum, nihil repeti possit, et ideo secundum senatus consulti sententiam subueniendum ei est, ut ipse quidem ex retentione rerum hereditariarum sibi satisfaciat, cedat autem actio-nibus petitori, ut suo periculo eas exerceat. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Item uidendum, si possessor he-reditatis uenditione per argentarium facta pecuniam apud eum perdiderit, an petitione he-reditatis teneatur, quia nihil habet nec consequi potest. sed Labeo putat eum teneri, quia suo periculo male argentario credidit: sed Octauenus ait nihil eum praeter actiones prae-staturum, ob has igitur actiones petitione hereditatis teneri. mihi autem in eo, qui mala fide possedit, Labeonis sententia placet: in altero uero, qui bona fide possessor est, Octa-ueni sententia sequenda esse uidetur. Si quis, cum peteretur ab eo hereditas, neque rei neque iuris uelut possessor erat, uerum postea aliquid adeptus est, an petitione hereditatis uideatur teneri? et Celsus libro quarto digestorum recte scribit hunc condemnandum, licet initio nihil possedit. Nunc uideamus, quae ueniant in hereditatis petitione. et placuit uni-uersas res hereditarias in hoc iudicium uenire, siue iura siue corpora sint, @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. et non tantum hereditaria corpora, sed et quae non sunt hereditaria, quorum tamen periculum ad heredem pertinet: ut res pignori datae defuncto uel commodatae depositaeue. et quidem rei pignori datae etiam specialis petitio est, ut et hereditatis petitione contineatur, sicut illae quarum nomine Publiciana competit. sed licet earum nomine, quae commodatae uel depositae sunt, nulla sit facile actio, quia tamen periculum earum ad nos pertinet, aequum est eas restitui. Quod si pro emptore usucapio ab herede impleta sit, non ueniet in hereditatis petitione: quia heres, id est petitor, eam uindicare potest nec ulla exceptio datur possessori. Ueniunt et hae res in hereditatis petitionem, in quibus possessor retentionem habuit, non etiam petitionem: ueluti si iurauerat defunctus petitoris rem non esse et decesserit, debent hae quoque restitui. immo et si possessor sua culpa eas amiserit, tenebitur hoc nomine. idemque erit et in praedone, licet hic propter culpam non teneatur: quia nec hic debet has res retinere. Seruitutes in restitutionem hereditatis non uenire ego didici, cum nihil eo nomine possit restitui, sicut est in corporibus et fructibus, sed si non patiatur ire et agere, propria actione conuenietur. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Item ueniunt in hereditatem etiam ea, quae hereditatis causa comparata sunt, ut puta mancipia pecoraque et si qua alia, quae @1 necessario hereditati sunt comparata. et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio uenient: si uero non pecunia hereditaria, uidendum erit: et puto etiam haec uenire, si magna utilitas hereditatis uersetur, pretium scilicet restituturo herede. Sed non omnia, quae ex hereditaria pecunia comparata sunt, in hereditatis petitionem ueniunt. denique scribit Iulianus libro sexto digestorum, si possessor ex pecunia hereditaria hominem emerit et ab eo petatur hereditas, ita uenire in hereditatis petitionem, si hereditatis interfuit eum emi: at si sui causa emit, pretium uenire. Simili modo et si fundum hereditarium dis-traxerit, si quidem sine causa, et ipsum fundum et fructus in hereditatis petitionem uenire: quod si aeris exsoluendi gratia hereditarii id fecit, non amplius uenire quam pretium. Item non solum ea quae mortis tempore fuerunt, sed si qua postea augmenta hereditati acces-serunt, uenire in hereditatis petitionem: nam hereditas et augmentum recipit et deminu-tionem. sed ea, quae post aditam hereditatem accedunt, si quidem ex ipsa hereditate, puto hereditati accedere: si extrinsecus, non, quia personae possessoris accedunt. fructus autem omnes augent hereditatem, siue ante aditam siue post aditam hereditatem accesserint. sed et partus ancillarum sine dubio augent hereditatem. Cum praediximus omnes hereditarias actiones in hereditatis petitionem uenire, quaeritur, utrum cum sua natura ueniant an contra. ut puta est quaedam actio, quae infitiatione crescit: utrum cum suo incremento an uero in simplum uenit, ut legis Aquiliae? et Iulianus libro sexto digestorum scribit simplum soluturum. Idem recte ait, si noxali iudicio condemnatus sit possessor defuncto, non posse eum dedentem noxae officio iudicis liberari: quia tamdiu quis habet noxae dedendae facul-tatem, quamdiu iudicati conueniatur, post susceptum iudicium non potest noxae dedendo se liberare: suscepit autem per petitionem hereditatis. Praeter haec multa repperimus tractata et de petitione hereditatis, de distractis rebus hereditariis, de dolo praeterito et de fructibus. de quibus cum forma senatus consulto sit data, optimum est ipsius senatus consulti interpretationem facere uerbis eius relatis. 'Pridie idus Martias Quintus Iulius Balbus et Publius Iuuentius Celsus Titius Aufidius Oenus Seuerianus consules uerba fecerunt de his, quae imperator Caesar Traiani Parthici filius diui Neruae nepos Hadrianus Augustus imperator maximusque princeps proposuit quinto nonas Martias quae proximae fuerunt libello complexus esset, quid fieri placeat, de qua re ita censuerunt. Cum, antequam partes caducae ex bonis Rustici fisco peterentur, hi, qui se heredes esse existimant, hereditatem distraxerint, placere redactae ex pretio rerum uenditarum pecuniae usuras non esse exi-gendas idemque in similibus causis seruandum. Item placere, a quibus hereditas petita fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uendita-rum peruenissent, etsi ea[2e]2 ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue fuissent, re-stituere debere. Item eos qui bona inuasissent, cum scirent ad se non pertinere, etiam-si ante litem contestatam fecerint, quo minus possiderent, perinde condemnandos, quasi possiderent: eos autem, qui iustas causas habuissent, quare bona ad se pertinere existi- @1 massent, usque eo dumtaxat, quo locupletiores ex ea re facti essent. Petitam autem fisco hereditatem ex eo tempore existimandum esse, quo primum scierit quisque eam a se peti, id est cum primum aut denuntiatum esset ei aut litteris uel edicto euocatus esset. cen-suerunt.' aptanda est igitur nobis singulis uerbis senatus consulti congruens interpretatio. Ait senatus: 'cum antequam partes caducae fisco peterentur'. hoc euenerat, ut partes ca-ducae fisco peterentur: sed et si ex asse fiat, senatus consultum locum habebit: idem, et si uacantia bona fisco uindicentur uel si ex alia quacumque causa bona ad eum peruene-runt, @8 senatus consultum hoc locum habebit: et si ciuitati peteretur. @8 In priuatorum quoque petitionibus senatus consultum locum habere nemo est qui ambigit, licet in publica causa factum sit. Non solum autem in hereditate utimur senatus consulto, sed et in peculio castrensi uel alia uniuersitate. 'Petitam autem hereditatem' et cetera: id est ex quo quis scit a se peti: nam ubi scit, incipit esse malae fidei possessor. 'id est cum primum aut denuntiatum esset': quid ergo si scit quidem, nemo autem ei denuntiauit, an incipiat usuras debere pecuniae redactae? et puto debere: coepit enim malae fidei possessor esse. sed ponamus denuntiatum esse, non tamen scit, quia non ipsi, sed procuratori eius denuntia-tum est: senatus ipsi denuntiari exigit et ideo non nocebit, nisi forte is cui denuntiatum est eum certiorauerit, sed non si certiorare potuit nec fecit. a quo denuntiatum est senatus non exigit: quicumque ergo fuit qui denuntiauit, nocebit. Haec aduersus bonae fidei pos-sessores, nam ita senatus locutus est: 'eos qui se heredes existimassent'. ceterum si quis sciens ad se hereditatem non pertinere distraxit, sine dubio non pretia rerum, sed ipsae ųres ueniunt in petitionem hereditatis et fructus earum. sed imperator Seuerus epistula ad Celerem idem uidetur fecisse et in malae fidei possessoribus: atquin senatus de his est locutus qui se heredes existimant. nisi forte ad eas res referemus, quas distrahi expedierat, quae onerabant magis hereditatem quam fructui erant: ut sit in arbitrio peti-toris, qualem computationem faciat aduersus malae fidei possessorem, utrum ipsius rei et fructuum an pretii et usurarum post motam controuersiam. Licet autem senatus de his locutus sit, qui se heredes existiment, tamen et si bonorum possessores se existiment uel alios successores iustos uel sibi restitutam hereditatem, in eadem erunt condicione. Papi-nianus autem libro tertio quaestionum, si possessor hereditatis pecuniam inuentam in he-reditate non attingat, negat eum omnino in usuras conueniendum. 'Redactae', inquit, 'pe-cuniae ex pretio rerum uenditarum.' redactam sic accipiemus, non solum iam exactam, uerum et si exigi potuit nec exacta est. Quid si post petitam hereditatem res distraxerit? hic ipsae res uenient fructusque earum. sed si forte tales fuerunt, quae uel steriles erant uel tempore periturae, et hae distractae sunt uero pretio, fortassis possit petitor eligere, ut sibi pretia et usurae praestentur. Ait senatus: 'placere, a quibus petita hereditas fuisset, si aduersus eos iudicatum esset, pretia, quae ad eos rerum ex hereditate uenditarum per-uenissent, etsi ante petitam hereditatem deperissent deminutaeue essent, restituere debere.' bonae fidei possessor si uendiderit res hereditarias, siue exegit pretium siue non, quia @1 habet actionem, debebit pretium praestare: sed ubi habet actionem, sufficiet eum actiones praestare. Sed si uendidit et euicta re restituit quod accepit, non uidebitur ad eum per-uenisse: quamquam possit dici nec ab initio pretium uenire, quia non fuit res hereditaria quae distracta est: sed etsi senatus rerum ex hereditate distractarum, non hereditariarum fecit mentionem, restitui tamen non debet, quia nihil apud eum remanet. nam et Iulianus libro sexto digestorum scribit quod indebitum exegit restituere eum non debere nec im-putaturum quod non debitum soluit. Sed si res sit redhibita, hic utique et hereditaria est et pretium non ueniet quod refusum est. Sed et si ob uenditionem obstrictus sit emptori possessor hereditatis, dicendum erit prospici ei cautione. Restituere autem pretia debebit possessor, etsi deperditae sunt res uel deminutae. sed utrum ita demum restituat, si bonae fidei possessor est, an et si malae fidei? et si quidem res apud emptorem exstent nec de-perditae nec deminutae sunt, sine dubio ipsas res debet praestare malae fidei possessor aut, si recipere eas ab emptore nullo modo possit, tantum quantum in litem esset iuratum. at ubi deperditae sunt et deminutae, uerum pretium debet praestari, quia si petitor rem consecutus esset, distraxisset et uerum pretium rei non perderet. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Deperditum intellegitur, quod in rerum natura esse desiit: deminutum uero, quod usucaptum esset et ob id de hereditate exiit. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Si et rem et pretium habeat bonae fidei possessor, puta quod eandem redemerit: an audiendus sit, si uelit rem dare, non pretium? in praedone dicimus electionem esse debere actoris: an hic magis possessor audiendus sit, si uelit rem tradere licet deteriorem factam, non petitor, si pretium desideret, quod inuere-cundum sit tale desiderium: an uero, quia ex re hereditaria locupletior sit, et id quod am-plius habet ex pretio restituere debeat, uidendum. nam et in oratione diui Hadriani ita est: 'Dispicite, patres conscripti, numquid sit aequius possessorem non facere lucrum et pretium, quod ex aliena re perceperit, reddere, quia potest existimari in locum hereditariae rei uenditae pretium eius successisse et quodammodo ipsum hereditarium factum.' oportet igitur possessorem et rem restituere petitori et quod ex uenditione eius rei lucratus est. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Utrum autem omne pretium resti-tuere debebit bonae fidei possessor an uero ita demum, si factus sit locupletior, uidendum: finge pretium acceptum uel perdidisse uel consumpsisse uel donasse. et uerbum quidem peruenisse ambiguum est, solumne hoc contineret, quod prima ratione fuerit, an uero et id quod durat. et puto sequentem clausulam senatus consulti, etsi haec sit ambigua, ut ita demum compet[2a]2t, si factus sit locupletior. Proinde si non solum pretium, sed etiam poena tardius pretio soluto peruenerit, poterit dici, quia locupletior in totum factus est, debere uenire, licet de pretio solummodo senatus sit locutus. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. At ubi ui deiectus fuit, non debet resti-tuere poenam ex eo commissam, quod eam actor habere non potest. sic nec poena restitui debet, quam aduersarius ei promisit, si ad iudicium non uenerit. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Sed et si lege commissoria uen-didit, idem erit dicendum lucrum, quod sensit lege commissoria, praestaturum. @8 Item si @1 rem distraxit et ex pretio aliam rem comparauit, ueniet pretium in petitionem hereditatis, non res quam in patrimonium suum conuertit. sed si res minoris ualet quam comparata est, hactenus locupletior factus uidebitur, quatenus res ualet: quemadmodum si consumpsisset, in totum locupletior factus non uidebitur. Quod ait senatus: 'eos qui bona inuasissent, quae scirent ad se non pertinere, etiam si ante litem contestatam fecerint quo minus possiderent, perinde condemnandos quasi possiderent', ita intellegendum est, ut et dolus praeteritus in petitionem hereditatis deduceretur: sed et culpa. et ideo ab eo qui ab alio non exegit uel a semet ipso, si tempore esset liberatus, peti hereditatem posse: hoc utique si exigere potuit. Quod autem ait senatus 'eos qui bona inuasissent', loquitur de praedonibus, id est de his qui, cum scirent ad se non pertinere hereditatem, inuaserunt bona, scilicet cum nullam causam haberent possidendi. Sed et fructus non quos perceperunt, inquit, sed quos percipere debuerunt, eos praestaturos. De eo autem loquitur senatus, qui ab initio mente praedonis res hereditarias adprehendit. quod si ab initio quidem iustam causam habuit adipiscendae possessionis, postea uero conscius ad se nihil hereditatem pertinere praedonio more uersari coepit, nihil senatus loqui uidetur: puto tamen et ad eum mentem senatus consulti pertinere: parui etenim refert, ab initio quis dolose in hereditate sit uersatus an postea hoc facere coepit. Scire ad se non pertinere utrum is tantummodo uidetur, qui factum scit, an et is qui in iure errauit? putauit enim recte factum testamentum, cum in-utile erat: uel cum eum alius praecederet adgnatus, sibi potius deferri. et non puto hunc esse praedonem qui dolo caret, quamuis in iure erret. 'Si ante litem contestatam', inquit, 'fecerit': hoc ideo adiectum, quoniam post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei possessores esse, quin immo post controuersiam motam. quamquam enim litis contestatae mentio fiat in senatus consulto, tamen et post motam controuersiam omnes possessores pares fiunt et quasi praedones tenentur. et hoc iure hodie utimur: coepit enim scire rem ad se non pertinentem possidere se is qui interpellatur. qui uero praedo est, et ante litem contestatam doli nomine tenebitur: hic est enim dolus praeteritus. 'Perinde', inquit, 'con-demnandos quasi possiderent': merito: nam is qui dolo fecit quo minus possideret, ut pos-sessor condemnatur. accipies, siue dolo desierit possidere siue dolo possessionem noluerit admittere. siue autem ab alio res possideatur siue in totum non extet, locum habebit haec clausula. unde si sit alius possessor, ab utroque hereditas peti possit: et si per multos am-bulauerit possessio, omnes tenebuntur. Sed utrum is solus qui possidet fructus praestabit an etiam is qui dolo fecit quo minus possideret? et dicendum erit post senatus consultum ambo teneri. Haec uerba senatus consulti etiam aduersus eum qui non possidet iusiuran-ųdum inducunt: tam enim aduersus eum qui dolo fecit quo minus possideat quam aduersus possidentem in litem iuratur. Consuluit senatus bonae fidei possessoribus, ne in totum damno adfici[2a]2ntur, sed in id dumtaxat teneantur, in quo locupletiores facti sunt. quem-cumque igitur sumptum fecerint ex hereditate, si quid dilapidauerunt perdiderunt, dum re @1 sua se abuti putant, non praestabunt. nec si donauerint, locupletiores facti uidebuntur, quamuis ad remunerandum sibi aliquem naturaliter obligauerunt. plane si $A)NTI/DWRA& accepe-runt, dicendum est eatenus locupletiores factos, quatenus acceperunt: uelut genus quoddam hoc esset permutationis. Si quis re sua lautius usus sit contemplatione delatae sibi heredi-tatis, Marcellus libro quinto digestorum putat nihil eum ex hereditate deducturum, si eam non attigit. @8 Simili modo et si mutuam pecuniam accepit, quasi diues se deceperit. @8 Si tamen pignori res hereditarias dedit, uidendum, an uel sic attingatur hereditas: quod est difficile, cum ipse sit obligatus. Adeo autem qui locupletior factus non est non tenetur, ut si quis putans se ex asse heredem partem dimidiam hereditatis sine dolo malo consump-serit, Marcellus libro quarto digestorum tractat, num non teneatur, quasi id quod erogauerit ex eo fuerit, quod ad eum non pertinebat, sed ad coheredes: nam et si is qui heres non erat totum, quidquid apud se fuit, consumpsisset, sine dubio non tenetur, quasi locuple-tior non factus. sed in proposita quaestione tribus uisionibus relatis, una prima: deinde alia posse dici totum quod superest restituere eum debere, quasi suam partem consumpserit: tertia utrique quod consumptum est decedere: ait utique nonnihil restituendum, de illo du-bitat, utrum totum an partem restituendam dicat: puto tamen residuum integrum non esse restituendum, sed partem eius dimidiam. Quod autem quis ex hereditate erogauit, utrum totum decedat an uero pro rata patrimonii eius? ut puta penum hereditarium ebibit: utrum totum hereditati expensum feratur an aliquid et patrimonio eius? ut in id factus locuple-tior uideatur, quod solebat ipse erogare ante delatam hereditatem: ut si quid lautius con-templatione hereditatis impendit, in hoc non uideatur factus locupletior, in statutis uero suis sumptibus uideatur factus locupletior: utique enim etsi non tam laute erogasset, ali-quid tamen ad uictum cottidianum erogasset. nam et diuus Marcus in causa Pythodori, qui rogatus erat quod sibi superfuisset ex hereditate reddere, decreuit ea, quae alienata erant non minuendi fideicommissi nec pretium in corpus patrimonii Pythodori redisse, et ex proprio Pythodori patrimonio et ex hereditate decedere, non tantum ex hereditate. et nunc igitur statuti sumptus utrum ex hereditate decedent exemplo rescripti diui Marci an ex solo patrimonio, uidendum erit: et uerius est, ut ex suo patrimonio decedant ea quae et si non heres fuisset erogasset. Item si rem distraxit bonae fidei possessor nec pretio factus sit locupletior, an singulas res, si nondum usucaptae sint, uindicare petitor ab emp-tore possit? et si uindicet, an exceptione non repellatur 'quod praeiudicium hereditati non fiat inter actorem et eum qui uenum dedit', quia non uidetur uenire in petitionem here-ditatis pretium earum, quamquam uicti emptores reuersuri sunt ad eum qui distraxit? et puto posse res uindicari, nisi emptores regressum ad bonae fidei possessorem habent. @1 quid tamen si is qui uendidit paratus sit ita defendere hereditatem, ut perinde atque si possideret conueniatur? incipit exceptio locum habere ex persona emptorum. certe si mi-nori pretio res uenierint et pretium quodcumque illud actor sit consecutus, multo magis poterit dici exception[2e]2 eum summoueri. nam et si id quod a debitoribus exegit possessor petitori hereditatis soluit, liberari debitores Iulianus libro quarto digestorum scribit, siue bonae fidei possessor siue praedo fuit qui debitum ab his exegerat, et ipso iure eos liberari. Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, ut puta eorum quae a debitoribus sunt exacta, item pretiorum. Hoc senatus consultum ad petitionem hereditatis factum etiam in familiae herciscundae iudicio locum habere placet, ne res absurda sit, ut quae peti possint diuidi non possint. Augent hereditatem gregum et pecorum partus. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Quod si oues natae sunt, deinde ex his aliae, hae quoque quasi augmentum restitui debent. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Ancillarum etiam partus et par-tuum partus quamquam fructus esse non existimantur, quia non temere ancillae eius rei causa comparantur ut pariant, augent tamen hereditatem: quippe cum ea omnia fiunt here-ditaria, dubium non est, quin ea possessor, si aut possideat aut post petitam hereditatem dolo malo fecit quo minus possideret, debeat restituere. Sed et pensiones, quae ex loca-tionibus praediorum urbanorum perceptae sunt, uenient, licet a lupanario perceptae sint: nam et in multorum honestorum uirorum praediis lupanaria exercentur. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Post senatus consultum enim omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Mercedes plane a colonis acceptae loco sunt fructuum. operae quoque seruorum in eadem erunt causa, qua sunt pensiones: item uecturae nauium et iumentorum. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Iulianus scribit actorem eligere debere, utrum sortem tantum an et usuras uelit cum periculo nominum agnoscere. atquin secun-dum hoc non obseruabimus quod senatus uoluit, bonae fidei possessorem teneri quatenus locupletior sit: quid enim si pecuniam eligat actor, quae seruari non potest? dicendum itaque est in bonae fidei possessore haec tantummodo eum praestare debere, id est uel sortem et usuras eius si et eas percepit, uel nomina cum eorum cessione in id facienda, quod ex his adhuc deberetur, periculo scilicet petitoris. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Si quid possessor soluit credito-ribus, reputabit, quamquam ipso iure non liberauerit petitorem hereditatis: nam quod quis suo nomine soluit, non debitoris, debitorem non liberat. et ideo Iulianus libro sexto di-gestorum scribit ita id imputaturum possessorem, si cauerit se petitorem defensum iri. sed an et bonae fidei possessor debeat defendendum cauere, uidendum erit, quia in eo quod soluit non uidetur locupletior factus: nisi forte habeat condictionem et hoc nomine uidetur locupletior, quia potest repetere: finge enim eum, dum se heredem putat, soluisse suo nomine. et uidetur mihi Iulianus de solo praedone ut caueat sensisse, non etiam de bonae fidei possessore: condictionem tamen praestare debebit. sed et petitor si a credito-ribus conueniatur, exceptione uti debebit. Sed si ipsi aliquid praedoni debebatur, hoc @1 deducere non debebit: maxime si id fuit debitum, quod natura debebatur. quid tamen si expediebat petitori id debitum esse dissolutum propter poenam uel aliam causam? potest dici ipsum sibi uel soluisse uel debuisse soluere. Iustus autem possessor dubio procul de-bebit deducere, quod sibi debetur. Sicut autem sumptum quem fecit deducit, ita si facere debuit nec fecit, culpae huius reddat rationem, nisi bonae fidei possessor est: tunc enim, quia quasi suam rem neglexit, nulli querellae subiectus est ante petitam hereditatem: postea uero et ipse praedo est. Illud plane praedoni imputari non potest, cur passus est debitores liberari et pauperiores fieri et non eos conuenit, cum actionem non habuerit. Quod autem possessori solutum est an restituere debeat, uideamus: et si bonae fidei possessor fuit siue non, debere restituere placet, et quidem si restituerit, ut Cassius scribit et Iulianus libro sexto, liberari ipso iure debitores. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Per seruum adquisitae res heredi resti-tuendae sunt: quod procedit in hereditate liberti et cum de inofficioso agitur, cum interim in bonis esset heredis: ų@@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. nisi ex re heredis scripti stipu-latus sit. Iulianus scribit, si hominem possessor distraxerit, si quidem non necessarium hereditati, petitione hereditatis pretium praestaturum: imputaretur enim ei, si non dis-traxisset: quod si necessarium hereditati, si quidem uiuit, ipsum praestandum, si deces-serit, fortassis nec pretium: sed non passurum iudicem qui cognoscit possessorem pretium lucrari scribit, et uerius est. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Filii familias militis puto peti posse hereditatem ex testamento nobis obuenientem. Si seruus uel filius familias res hereditarias teneat, a patre dominoue peti hereditas potest, si facultatem restituendarum rerum habet. certe si pretium rerum hereditariarum uenditarum in peculio serui habeat, et Iulianus existimat posse a domino quasi a iuris possessore hereditatem peti. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Idem Iulianus ait etiam si non-dum pretia rerum consecutus sit seruus, posse a domino quasi a iuris possessore heredi-tatem peti, quia habet actionem, qua eam pecuniam consequatur, quae quidem actio etiam ignoranti adquireretur. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Si a domino uel a patre, qui pretia possidet, hereditas petatur, an filio uel seruo mortuo uel seruo manumisso uel emancipato filio intra annum agi debeat? et an debitum sibi dominus uel pater deducere potest? Iu-lianus uerius esse ait, id quod Proculus quoque respondit, perpetuo actionem dandam nec deduci oportere id quod ipsi debetur, quia non de peculio agatur, sed hereditas petatur. haec recte, si pretia habeat seruus uel filius familias. quod si propterea hereditas petatur a domino, quod seruus debitor fuit, perinde haberi debebit, atque si de peculio ageretur. idem dicendum Mauricianus ait etiam si pecuniam ex pretio perceptam seruus uel filius consumpserit, sed alias ex peculio eius solui potest. Sed et a filio familias peti hereditatem posse non est dubium, quia restituendi facultatem habet, sicut ad exhibendum. multo magis dicimus posse peti hereditatem a filio familias, qui, cum pater familias esset et possideret hereditatem, adrogandum se praestauit. Si possessor hereditarium seruum occiderit, id quoque in hereditatis petitione ueniet: sed Pomponius ait actorem debere eligere, utrum uelit sibi eum condemnari, ut caueat se non acturum lege Aquilia, an malit integram sibi @1 esse actionem legis Aquiliae omissa eius rei aestimatione a iudice. quae electio locum ha-bet, si ante aditam hereditatem occisus sit seruus: nam si postea, ipsius actio propria ef-fecta est nec ueniet in hereditatis petitionem. Si praedo dolo desisset possidere, res autem eo modo interierit, quo esset interitura et si eadem causa possessionis mansisset: quantum ad uerba senatus consulti melior est causa praedonis quam bonae fidei possessoris, quia praedo, si dolo desierit possidere, ita condemnatur atque si possideret, nec adiectum esset, si res interierit. sed non est dubium, quin non debeat melioris esse condicionis quam bonae fidei possessor. itaque et si pluris uenierit res, electio debebit esse actoris, ut pretium con-sequatur: alioquin lucretur aliquid praedo. Quo tempore locupletior esse debeat bonae fidei possessor, dubitatur: sed magis est rei iudicatae tempus spectandum esse. Fructus intelleguntur deductis impensis, quae quaerendorum cogendorum conseruandorumque eo-rum gratia fiunt. quod non solum in bonae fidei possessoribus naturalis ratio expostulat, uerum etiam in praedonibus, sicut Sabino quoque placuit. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Quod si sumptu[2s]2 quidem fecit, nihil autem fructuum perceperit, aequissimum erit rationem horum quoque in bonae fidei possessoribus haberi. @@&7Paulus& libro uicesimo ad edictum. Plane in ceteris necessariis et utilibus impensis posse separari, ut bonae fidei quidem possessores has quoque imputent, praedo autem de se queri debeat, qui sciens in rem alienam impendit. sed benignius est in huius quoque persona haberi rationem impensarum (non enim debet petitor ex aliena iactura lu-crum facere) et id ipsum officio iudicis continebitur: nam nec exceptio doli mali desideratur. plane potest in eo differentia esse, ut bonae fidei quidem possessor omnimodo impensas deduc[2a]2t, licet res non exstet in quam fecit, sicut tutor uel curator consequuntur, praedo autem non aliter, quam si res melior sit. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Utiles autem necessariaeque sunt ueluti quae fiunt reficiendorum aedificiorum gratia: aut in nouelleta: aut cum seruorum gratia litis aestimatio soluitur, cum id utilius sit quam ipsos dedi: denique alias complures eiusdem generis esse impensas manifestum est. Uideamus tamen, ne et ad picturarum quo-que et marmorum et ceterarum uoluptariarum rerum impensas aeque proficiat nobis doli exceptio, si modo bonae fidei possessores simus: nam praedoni probe dicetur non debuisse in alienam rem superuacuas impensas facere: ut tamen potestas ei fieret tollendorum eo-rum, quae sine detrimento ipsius rei tolli possint. @@&7Paulus& libro uicesimo ad edictum. Illud quoque quod in oratione diui Hadriani est, ut post acceptum iudicium id actori praestetur, quod habiturus esset, si eo tempore quo petit restituta esset hereditas, interdum durum est. quid enim, si post litem contestatam mancipia aut iumenta aut pecora deperierint? damnari debebit secundum uerba orationis, quia potuit petitor restituta hereditate distraxisse ea. et hoc iustum esse in spe-cialibus petitionibus Proculo placet: Cassius contra sensit. in praedonis persona Proculus recte existimat, in bonae fidei possessoribus Cassius. nec enim debet possessor aut morta- @1 litatem praestare, aut propter metum huius periculi temere indefensum ius suum relinquere. Praedo fructus suos non facit, sed augent hereditatem: ideoque eorum quoque fructus prae-stabit. in bonae fidei autem possessore hi tantum ueniunt in restitutione quasi augmenta hereditatis, per quos locupletior factus est. Actiones si quas possessor nanctus est, euicta hereditate restituere debet, ueluti si interdictum unde ui, aut quod precario concessit. contra quoque si possessor cauerit damni infecti, cauendum est possessori. Ad officium iudicis per-tinebunt et noxales actiones, ut, si paratus sit possessor noxae dedere seruum qui damnum dederit in [2re]2 hereditaria uel furtum fecerit, absoluatur, sicut fit in interdicto quod ui aut clam. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Si quo tempore conueniebatur pos-sessor hereditatis, pauciores res possidebat, deinde aliarum quoque rerum possessionem a[2d-]2sumpsit, eas quoque uictus restituere debebit, siue ante acceptum iudicium siue postea adquisierit possessionem. et si fideiussores, quos dederat, ad litem non sufficiant, iubere eum debeb[2i]2t proconsul ut idonee caueat. ex diuerso quoque si pauciores postea possi-debit, quam initio possidebat, si modo id sine dolo eius acciderit, absolui debet quod ad eas res quas desiit possidere. Fructus computandos etiam earum rerum, quas defunctus pignori accepit, Iulianus ait. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Si debitor hereditarius non ideo nolit soluere, quod se dicat heredem, sed ideo quod neget aut dubitet, an hereditas pertineat ad eum qui petit hereditatem, non tenetur hereditatis petitione. @@&7Paulus& libro secundo ad Plautium. Postquam legatum a te accepi, heredi-tatem peto. Atilicinus quibusdam placuisse ait non aliter mihi aduersus te dandam peti-tionem, quam si legatum redderem. uideamus tamen ne non aliter petitor hereditatis lega-tum restituere debeat, quam ut ei caueatur, si contra eum de hereditate iudicatum fuerit, reddi ei legatum: cum sit iniquum eo casu possessorem hereditatis legatum, quod soluerit, retinere, et maxime si non per calumniam, sed per errorem hereditatem petierit aduersarius: idque et Laelius probat. imperator autem Antoninus rescripsit ei, qui legatum ex testa-mento abstulisset, causa cognita hereditatis petitionem negandam esse, scilicet si manifesta calumnia sit. ų@@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Cum is, qui legatum ex testamento per-cepit, hereditatem petit, si legatum quocumque modo redditum non sit, iudicis officio con-tinetur, ut uictori deducto eo quod accepit restituatur hereditas. @@&7Celsus& libro quarto digestorum. Qui se liti optulit, cum rem non possideret, condemnatur, nisi si euidentissimis probationibus possit ostendere actorem ab initio litis scire eum non possidere: quippe isto modo non est deceptus et qui se hereditatis petitioni optulit ex doli clausula tenetur: aestimari scilicet oportebit, quanti eius interfuit non decipi. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Praedonis loco intellegendus est is, qui tacitam fidem interposuerit, ut non capienti restitueret hereditatem. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Lucius Titius cum in falsi testamenti pro-pinqui accusatione non optinuerit, quaero, an de non iure facto nec signato testamento querella illi competere possit. respondit non ideo repelli ab intentione non iure facti testa-menti, quod in falsi accusatione non optinuerit. @1 @@&7Iauolenus& libro tertio ex Cassio. In aestimationibus hereditatis ita uenit pretium uenditae hereditatis, ut id quoque accedat, quod plus fuit in hereditate, si ea ne-gotiationis causa ueniit: sin autem ex fideicommissi causa, nihil amplius quam quod bona fide accepit. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Si bonae fidei possessor hereditatis uelit cum debitoribus hereditariis aut qui res hereditarias occupauerint consistere, audietur, utique si periculum erit, ne inter moras actiones intercidant. petitor autem hereditatis citra metum exceptionis in rem agere poterit: quid enim si possessor hereditatis neglegat? quid si nihil iuris habere se sciat? @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Hereditas etiam sine ullo corpore iuris intel-lectum habet. Si defuncto monumentum condicionis implendae gratia bonae fidei possessor fecerit, potest dici, quia uoluntas defuncti uel in hoc seruanda est, utique si probabilem modum faciendi monumenti sumptus, uel quantum testator iusserit, non excedat, eum, cui aufertur hereditas, impensas ratione doli exceptione aut retenturum aut actione negotiorum gestorum repetiturum, ueluti hereditario negotio gesto: quamuis enim stricto iure nulla teneantur actione heredes ad monumentum faciendum, tamen principali uel pontificali auctoritate compelluntur ad obsequium supremae uoluntatis. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Heres furiosi substituto uel sequentis gra-dus cognato fructus medii temporis, quibus per curatorem furiosus locupletior factus ui-detur, praestabit: exceptis uidelicet impensis, quae circa eandem substantiam tam necessarie quam utiliter factae sunt. sed et si quid circa furiosum necessarie fuerit expensum, et hoc ex[2ci]2piatur, nisi alia sufficiens substantia est furioso, ex qua sustentari potest. Fructuum post hereditatem petitam perceptorum usurae non praestantur: diuersa ratio est eorum, qui ante actionem hereditatis illatam percepti hereditatem auxerunt. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Si possessor ex hereditate inhonestos habuerit quaestus, hos etiam restituere cogetur, ne honesta interpretatio non honesto quaestui lucrum possessori faciat. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Non solum ad aes alienum hereditarium exsoluendum necessaria alienatio possessori est, sed et si impensae necessariae in rem he-reditariam factae sunt a possessore, uel si mora periturae deterioresue futurae erant. @@&7Iulianus& libro sexto digestorum. Ei, qui partes hereditarias uel totam a fisco mercatus fuerit, non est iniquum dari actionem, per quam uniuersa bona persequatur, quem-admodum ei, cui ex Trebelliano senatus consulto hereditas restituta est, petitio hereditatis datur. Heres debitoris id quod defunctus pignori dederat quin hereditatem petendo con-sequi possit, dubium non est. Cum praedia urbana et rustica neglegentia possessorum peiora sint facta, ueluti quia uineae pomaria horti extra consuetudinem patris familias de-functi culta sunt: litis aestimationem earum rerum, quanto peiores sint factae, possessores pati debent. @@&7Idem& libro sexagesimo digestorum. Euicta hereditate bonae fidei possessor quod lege Aquilia exegisset non simplum, sed duplum restituet: lucrum enim ex eo, quod propter hereditatem acceperit, facere non debet. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Cum hereditas petita sit, eos fructus, quos possessor percepit, omnimodo restituendos, etsi petitor eos percepturus non fuerat. @1 @@&7Neratius& libro septimo membranarum. Cum idem eandem hereditatem ad-uersus duos defendit et secundum alterum ex his iudicatum est, quaeri solet, utrum per-inde ei hereditatem restitui oporteat, atque oporteret, si aduersus alium defensa non esset: ut scilicet si mox et secundum alium fuerit iudicatum, absoluatur is cum quo actum est, quia neque possideat neque dolo malo fecerit, quo minus possideret quod iudicio reuictus restituerit: an quia possit et secundum alium iudicari, non aliter restituere debeat quam si cautum ei fuerit, quod aduersus alium eandem hereditatem defendit. sed melius est of-ficio iudicis cautione uel satisdatione uicto mederi, cum et res salua sit ei, qui in exsecu-tione tardior uenit aduersus priorem uictorem. @@&7Scaeuola& libro tertio digestorum. Filius a patre emancipatus secundum condicionem testamenti matris adiit hereditatem, quam pater, antequam filium emanciparet, possedit fructusque ex ea possedit, sed erogationem in honorem filii cum esset senator fecit ex ea. quaesitum est, cum paratus sit pater restituere hereditatem habita ratione eo-rum quae in eum erogauit, an filius nihilo minus perseuerans petere hereditatem doli mali exceptione summoueri possit. respondi, et si non exciperetur, satis per officium iudicis consuli. @@@@{1SI PARS HEREDITATIS PETATUR}1 @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Post actionem, quam proposuit praetor ei qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere qui partem hereditatis petit. Qui hereditatem uel partem hereditatis petit, is non ex eo metitur quod possessor occupauit, sed ex suo iure: et ideo siue ex asse heres sit, totam heredi-tatem uindicabit, licet tu unam rem possideas, siue ex parte, partem, licet tu totam here-ditatem possideas. Quin immo si duo possideant hereditatem et duo sint, qui ad se partes pertinere dicant, non singuli a singulis petere contenti esse debent, puta primus a primo uel secundus a secundo, sed ambo a primo et ambo a secundo: neque enim alter primi, alter secundi partem possidet, sed ambo utriusque pro herede. et si possessor et petitor possideant hereditatem, cum unusquisque eorum partem dimidiam hereditatis sibi adserat, inuicem petere debebunt, ut partes rerum consequantur: aut si controuersiam sibi non fa-ciunt hereditatis, familiae herciscundae experiri eos oportebit. Si ego ex parte me dicam heredem, coheres autem meus possideat hereditatem cum extraneo, cum non plus coheres haberet sua parte, utrum a solo extraneo an uero et a coherede deberem petere heredi-tatem, quaeritur. et Pegasus fertur existimasse a solo extraneo me petere debere eumque restituturum quidquid possidet, et fortassis hoc officio iudicis debeat fieri: ceterum ratio facit, ut a duobus petam hereditatem, hoc est et a coherede meo, et ille quoque dirigat actionem aduersus exterum possessorem: sed Pegasi sententia utilior est. Item si, cum ne ex parte dimidia heredem dicerem, trientem hereditatis possiderem, deinde residuum sex-tantem uelim persequi, qualiter agam uideamus. et Labeo scribit u[2t]2ique partem dimidiam @1 me petere debere a singulis: sic fieri ut a singulis sextantem consequar, et habebo bessem: quod uerum puto: sed ipse tenebor ad restitutionem sextantis ex triente quem possidebam. et ideo officio iudicis inuicem compensatio erit admittenda eius quod possideo, si forte co-heredes sint a quibus hereditatem peto. Interdum praetor incertae partis hereditatis peti-Ŵtionem indulget idoneis causis interuenientibus: ut puta est defuncti fratris filius, sunt et uxores defunctorum fratrum praegnates: quam partem fratris filius hereditatis uindicet in-certum est, quia quot edantur fratrum defuncti filii incertum est. aequissimum igitur est incertae partis uindicationem ei concedi. non audenter itaque dicetur, ubicumque merito quis incertus est quam partem uindicet, debere ei incertae partis uindicationem concedi. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Si ex pluribus, ad quos eadem he-reditas pertinet, quidam adierint, quidam adhuc deliberent: eos qui adierint, si petant he-reditatem, non maiorem partem petere debere, quam habituri essent ceteris adeuntibus: nec eis proderit, si ceteri non adierint. non adeuntibus autem ceteris poterunt tunc partes eorum petere, si modo ad eos pertinerent. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Antiqui libero uentri ita prospexerunt, ut in tempus nascendi omnia ei iura integra reseruarent: sicut apparet in iure hereditatium, in quibus qui post eum gradum sunt adgnationis, quo est id quod in utero est, non admittuntur, dum incertum est, an nasci possit. ubi autem eodem gradu sunt ceteri quo et uenter, tunc quae portio in suspenso esse debeat, quaesierunt ideo, quia non poterant scire quot nasci possunt: ideo nam multa de huiusmodi re tam uaria et incredibilia creduntur, ut fabulis adnumerentur. nam traditum est et quattuor pariter puellas a matre familias natas esse: alioquin tradidere non leues auctores quinquies qua-ternos enixam Peloponensi, multas Aegypti uno utero septenos. sed et tregeminos sena-tores cinctos uidimus Horatios. sed et Laelius scribit se uidisse in Palatio mulierem liberam, quae ab Alexandria perducta est, ut Hadriano ostenderetur, cum quinque liberis, ex quibus quattuor eodem tempore enixa, inquit, dicebatur, quintum post diem quadragensimum. quid est ergo? prudentissime iuris auctores medietatem quan-dam secuti sunt, ut quod fieri non rarum admodum potest, intuerentur, id est quia fieri poterat, ut tregemini nascerentur, quartam partem superstiti filio adsignauerint: $TO\ $GA\R A(/PAC H)\ DI/S3&, ut ait Theophrastus, $PARABAI/NOUS3IN OI( NOMOQE/TAI.& ideoque et si unum paritura sit, non ex parte dimidia, sed ex quarta interim heres erit: @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. et si pauciores fuerint nati, resi-duum ei pro rata adcrescere, si plures quam tres, decrescere de ea parte ex qua heres factus est. @1 @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Illud sciendum est, si mulier praegnans non sit, existimetur autem praegnans esse, interim filium heredem esse ex asse, quamquam ignoret se ex asse heredem esse. Idem est in extraneo, si ex certa portione heres institutus sit, ex reliqua postumi. quod si forte ita institutio facta est: 'quotcumque mihi nati erunt et Lucius Titius pro uirilibus portionibus heredes mihi sunto', habebit hae-sitationem, numquid adire non possit, atque qui in testamento portionem suam nescit. sed utilius est posse eum adire qui nescit portionem, si cetera, quae oportet eum scire, non ignoret. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Sorori, quam coheredem fratribus quattuor in bonis matris esse placuit, quinta portio pro portionibus quae ad eos pertinuit cedet, ita ut singuli in quarta, quam antehac habere credebantur, non amplius ei quintam conferant. Sumptus, qui propter onera totius hereditatis iusti fiunt, ei, qui patroni iure portionem euicerit, pro rata computentur. @@&7Iulianus& libro octauo digestorum. Non possumus consequi per hereditatis petitionem id quod familiae erciscundae iudicio consequimur, ut a communione discedamus, cum ad officium iudicis nihil amplius pertineat, quam ut partem hereditatis pro indiuiso restitui mihi iubeat. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo digestorum. Permittendum erit possessori hereditatis partem quidem hereditatis defendere, parte uero cedere, nec enim prohibet ali-quem totam hereditatem possidere et partem scire dimidiam ad se pertinere, de altera parte controuersiam non facere. @@&7Paulus& libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Cum multi heredes insti-tuti essent, ex his unus in Asia erat: eius procurator uenditionem fecit et pecuniam pro parte eius abstulerat: postea apparuerit eum qui in Asia erat antea decessisse instituto ex parte dimidia herede procuratore suo et ex parte alio. quaesitum est, quemadmodum pecunia ex hereditate petenda esset. respon[2s]2um est ab eo, qui procurator eius fuisset, to-tam hereditatem, quia ex hereditate ea pecunia fuisset quae ad procuratorem ex uenditione peruenisset, petere eos oportere: et nihilo minus partem dimidiam hereditatis a coheredibus eius. ita fore, siue omnis ea pecunia penes eum qui procurator fuisset resideret, ut omnem per iudicem ab eodem recuperarent, siue is partem dimidiam coheredi suo reddidisset, ipsum ex dimidia parte et ex dimidia coheredes eius condemnarent. @@&7Papinianus& libro sexto quaestionum. Cum heredis ex parte instituti filius, qui patrem suum ignorabat uiuo testatore decessisse, partem hereditatis nomine patris ut absentis administrauer[2i]2t et pecunias distractis rebus acceperit, hereditas ab eo peti non potest, quia neque pro herede neque pro possessore pretia possidet, sed ut filius patris negotium curauit. negotiorum autem gestorum actio ceteris coheredibus, ad quos portio defuncti pertinet, dabitur. illud enim utique non est metuendum, ne etiam patris, a quo @1 forte exheredatus est, teneatur heredibus, quasi negotia hereditaria gesserit, cum id quod administrauit non fuerit paternae hereditatis. nam etsi negotiorum gestorum actio sit ei, cuius nomine perceptum est: ei cuius nomine [2perceptum est perceptum alieno nomine]2 restitui aequum est. sed in proposito neque patris negotia fuerunt, qui esse desierat, neque pa-ternae successionis, quae fuerunt alterius hereditatis. quod si filius iste patri suo heres extitit et mouet controuersiam, quod pater eius, postquam heres extitit, mortem obierit, ille tractatus incurrit, an ipse sibi causam possessionis mutare uideatur. quoniam tamen qui negotia hereditaria gessit et debitor esse coepit, postea faciens controuersiam heredi-tatis ut iuris possessor conuenitur, idem etiam in hoc filio respondendum erit. @@@@{1DE POSSESSORIA HEREDITATIS PETITIONE}1 @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Ordinarium fuit post ciuiles actiones heredibus propositas rationem habere praetorem etiam eorum quos ipse uelut he-redes facit, hoc est eorum quibus bonorum possessio data est. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Per quam hereditatis petitionem tantundem consequitur bonorum possessor, quantum superioribus ciuilibus actionibus heres consequi potest. @@@@{1DE FIDEICOMMISSARIA HEREDITATIS PETITIONE}1 @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Ex ordine occurrit actio quae pro-ponitur his, quibus restituta est hereditas. nam quisquis susceperit restitutam hereditatem ex senatus consulto, ex quo actiones transeunt, fideicommissaria hereditatis petitione uti poterit. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Quae actio eadem recipit, quae heredi-tatis petitio ciuilis. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Nec interest, mihi quis rogatus fuerit restituere an ei cui heres extit[2i]2. sed et si bonorum possessor sim eius cui fidei-commissaria hereditas relicta est uel alius successor, per hanc actionem experiri poterim. Hanc actionem sciendum est aduersus eum, qui restituit hereditatem, non competere. @8 Hae autem actiones mihi dantur, quae heredi et in heredem competunt. @1 @@@@{1LIBER SEXTUS}1 @@@@{1DE REI UINDICATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Post actiones, quae de uniuersitate pro-positae sunt, subicitur actio singularum rerum petitionis. Quae specialis in rem actio locum habet in omnibus rebus mobilibus, tam animalibus quam his quae anima ca-rent, et in his quae solo continentur. Per hanc autem actionem liberae personae, quae ƒsunt iuris nostri, ut puta liberi qui sunt in potestate, non petuntur: petuntur igitur aut praeiudiciis aut interdictis aut cognitione praetoria, et ita Pomponius libro trigensimo septimo: nisi forte, inquit, adiecta causa quis uindicet: si quis ita petit 'filium suum' uel 'in po-testate ex iure Romano', uidetur mihi et pomponius consentire recte eum egisse: ait enim adiecta causa ex lege Quiritium uindicare posse. Per hanc autem actionem non solum singulae res uindicabuntur, sed posse etiam gregem uindicari Pomponius libro lectionum uicensimo quinto scribit. idem et de armento et de equitio ceterisque, quae gregatim ha-bentur, dicendum est. sed enim gregem sufficiet ipsum nostrum esse, licet singula capita nostra non sint: grex enim, non singula corpora uindicabuntur. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Sed si par numerus duorum inter-fuerit, neuter solidum gregem, sed ne partem dimidiam totius eius uindicabit. sed si ma-iorem numerum alter habeat, ut detracto alieno nihilo minus gregem uindicaturus sit, in restitutionem non ueniunt aliena capita. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Marcellus libro quarto digestorum scribit: qui gregem habebat capitum trecentorum, amissis centum redemit totidem capita aliena ab eo, qui dominium eorum habebat uel aliena ab eo, qui bona fide ea possidebat: et haec utique gregis, inquit, uindicatione continebuntur. sed et si ea sola supersint capita, quae redempta sunt, adhuc eum posse gregem uindicare. Armamenta nauis singula erunt uindicanda: scapha quoque separatim uindicabitur. Pomponius scribit, si quid quod eius-dem naturae est ita confusum est atque commixtum, ut deduci et separari non possint, non totum, sed pro parte esse uindicandum. ut puta meum et tuum argentum in massam redactum est: erit nobis commune, et unusquisque pro rata ponderis quod in massa ha-bemus uindicabimus, etsi incertum sit, quantum quisque ponderis in massa habet. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Quo quidem casu etiam communi diuidundo agi poterit: sed et furti et ad exhibendum tenebitur, qui dolo malo confunden-dum id argentum curauit: ita ut in ad exhibendum actione pretii ratio haberi debeat, in uindicatione uel communi diuidundo actione hoc amplius ferat, cuius argentum pretiosius fuerat. @1 @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Idem Pomponius scribit: si frumen-tum duorum non uoluntate eorum confusum sit, competit singulis in rem actio in id, in quantum paret in illo aceruo suum cuiusque esse: quod si uoluntate eorum commixta sunt, tunc communicata uidebuntur et erit communi diuidundo actio. Idem scribit, si ex melle meo, uino tuo factum sit mulsum, quosdam existimasse id quoque communicari: sed puto uerius, ut et ipse significat, eius potius esse qui fecit, quoniam suam speciem pristinam non continet. sed si plumbum cum argento mixtum sit, quia deduci possit, nec communi-cabitur nec communi diuidundo agetur, quia separari potest: agetur autem in rem actio. sed si deduci, inquit, non possit, ut puta si aes et aurum mixtum fuerit, pro parte esse uindicandum: nec quaquam erit dicendum, quod in mulso dictum est, quia utraque materia etsi confusa manet tamen. Idem scribit, si equam meam equus tuus praegnatem fecerit, non esse tuum, sed meum, quod natum est. De arbore, quae in alienum agrum translata coaluit et radices immisit, Uarus et Nerua utilem in rem actionem dabant: nam si non-dum coaluit, mea esse non desinet. Cum in rem agatur, si de corpore conueniat, error autem sit in uocabulo, recte actum esse uidetur. Si plures sint eiusdem nominis serui, puta plures Erotes, nec appareat de quo actum sit, Pomponius dicit nullam fieri con-demnationem. @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. Si in rem aliquis agat, debet designare rem, ut utrum totam an partem et quotam petat: appellatio enim rei non genus, sed speciem significat. Octauenus ita definit, quod infectae quidem materiae pondus, signatae uero nu-merum, factae autem speciem dici oportet: sed et mensura dicenda erit, cum res mensura continebitur. et si uestimenta nostra esse uel dari oportere nobis petamus, utrum numerum eorum dicere debebimus an et colorem? et magis est ut utrumque: nam illud inhumanum est cogi nos dicere, trita sint an noua. quamuis et in uasis occurrat difficultas, utrum lancem dumtaxat dici oporteat an etiam, quadrata uel rutunda, uel pura an caelata sint, quae ipsa in petitionibus quoque adicere difficile est nec ita coartanda res est: licet in pe-tendo homine nomen eius dici debeat et utrum puer an adulescens sit, utique si plures sint: sed si nomen eius ignorem, demonstratione eius utendum erit: ueluti 'qui ex illa hereditate est', 'qui ex illa natus est'. item fundum petiturus nomen eius et quo loci sit dicere debebit. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Si is, qui optulit se fundi uindicationi, dam-natus est, nihilo minus a possessore recte petitur, sicut Pedius ait. @@&7Idem& libro duodecimo ad edictum. Pomponius libro trigensimo sexto probat, si ex aequis partibus fundum mihi tecum communem tu et Lucius Titius possideatis, non ab utrisque quadrantes petere me debere, sed a Titio, qui non sit dominus, totum semissem. aliter atque si certis regionibus possideatis eum fundum: nam tunc sine dubio et a te et a Titio partes fundi petere me debere: quotiens enim certa loca possidebuntur, necessario in his aliquam partem meam esse: et ideo te quoque a Titio quadrantem petere debere. quae distinctio neque in re mobili neque in hereditatis petition[2e]2 locum habet: nunquam enim pro diuiso possideri potest. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Officium autem iudicis in hac actione in hoc erit, ut iudex inspiciat, an reus possideat: nec ad rem pertinebit, ex qua causa pos-sideat: ubi enim probaui rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non obiecit aliquam exceptionem. quidam tamen, ut Pegasus, eam solam possessionem puta- @1 uerunt hanc actionem complecti, quae locum habet in interdicto uti possidetis uel utrubi. denique ait ab eo, apud quem deposita est uel commodata uel qui conduxerit aut qui lega-torum seruandorum causa uel dotis uentrisue nomine in possessione esset uel cui damni infecti nomine non cauebatur, quia hi omnes non possident, uindicari non posse. puto autem ab omnibus, qui tenent et habent restituendi facultatem, peti posse. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Si res mobilis petita sit, ubi restitui debeat, scilicet si praesens non sit? et non malum est, [2si]2 bonae fidei possessor sit is cum quo agitur, aut ibi restitui ubi res sit aut ubi agitur: sed sumptibus petitoris, qui extra cibaria in iter uel nauigationem faciendi sunt. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Nisi si malit petitor suis impensis et periculo ibi, ubi iudicatur, rem restitui, tunc enim de restitutione cum satisdatione cauebitur. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Si uero malae fidei sit possessor, qui in alio loco eam rem nactus sit, idem statui debet: si uero ab eo loco, ubi lis con-testata est, eam subtractam alio transtulerit, illic restituere debet, unde subtraxit, sump-tibus suis. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Non solum autem rem restitui, uerum et si deterior res sit facta, rationem iudex habere debebit: finge enim debilitatum hominem uel uerberatum uel uulneratum restitui: utique ratio per iudicem habebitur, quanto deterior sit factus. quamquam et legis Aquiliae actione conueniri possessor possit: unde quaeritur an non alias iudex aestimare damnum debeat, quam si remittatur actio legis Aquiliae. et Labeo putat cauere petitorem oportere lege Aquilia non acturum, quae sen-tentia uera est. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Quod si malit actor potius legis Aqui-liae actione uti, absoluendus est possessor. itaque electio actori danda est, non ut triplum, sed duplum consequatur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Item si uerberatum tradidit, Labeo ait etiam iniuriarum competere actionem petitori. Si quis rem ex necessitate distraxit, ƨfortassis huic officio iudicis succurretur, ut pretium dumtaxat debeat restituere. nam et si fructus perceptos distraxit, ne corrumpantur, aeque non amplius quam pretium praestabit. Item si forte ager fuit qui petitus est et militibus adsignatus est modico honoris gratia possessori dato, an hoc restituere debeat? et puto praestaturum. Si seruus petitus uel animal aliud demortuum sit sine dolo malo et culpa possessoris, pretium non esse praestan-dum plerique aiunt: sed est uerius, si forte distracturus erat petitor si accepisset, moram passo debere praestari: nam si ei restituisset, distraxisset et pretium esset lucratus. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Utique autem etiam mortuo homine necessaria est sententia propter fructus et partus et stipulationem de euictione: non enim post litem contestatam utique et fatum possessor praestare debet. Culpa non intel-legitur, si nauem petitam tempore nauigationis trans mare misit, licet ea perierit: nisi si minus idoneis hominibus eam commisit. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Iulianus libro sexto digestorum scribit, si hominem, qui Maeuii erat, emero a Titio, deinde cum eum Maeuius a me peteret, @1 eundem uendidero eumque emptor occiderit, aequum esse me pretium Maeuio restituere. Idem Iulianus eodem libro scribit, si moram fecerit in homine reddendo possessor et homo mortuus sit, et fructuum rationem usque ad rei iudicatae tempus spectandam esse. idem Iulianus ait non solum fructus, sed etiam omnem causam praestandam: et ideo et partum uenire in restitutionem et partuum fructus. usque adeo autem et causae ueniunt, ut Iulia-nus libro septimo scribit, si per eum seruum possessor adquisierit actionem legis Aquiliae, restituere cogendum. quod si dolo malo ipse possessor desierit possidere et aliquis hominem iniuria occiderit, aut pretium hominis aut actiones suas praestare cogetur, utrum eorum uoluerit actor. sed et fructus, quos ab alio possessore percepit, restituere eum oportet: lucrum enim ex eo homine, qui in lite esse coeperit, facere non debet. sed fructus eius temporis, quo tempore possessus est ab eo qui euicerit, restituere non debet: sed quod dicit de actione legis Aquiliae, procedit, si post litem contestatam usucepit possessor, quia plenum ius incipit habere. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Si post acceptum iudicium pos-sessor uso hominem cepit, debet eum tradere eoque nomine de dolo cauere: periculum est enim ne eum uel pignerauerit uel manumiserit. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Ipsi quoque reo cauendum esse Labeo dicit 'his rebus recte praestari', si forte fundi nomine damni infecti cauit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Praeterea restituere debet pos-sessor et quae post acceptum iudicium per eum non ex re sua adquisiuit: in quo here-ditates quoque legataque, quae per eum seruum obuenerunt, continentur. nec enim sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat pe-titor, quod habiturus foret, si eo tempore, quo iudicium accipiebatur, restitutus illi homo fuisset. itaque partus ancillae restitui debet, quamuis postea editus sit, quam matrem eius, post acceptum scilicet iudicium, possessor usuceperit: quo casu etiam de partu, sicut de matre, et traditio et cautio de dolo necessaria est. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Si a bonae fidei possessore fu-gerit seruus, requiremus, an talis fuerit, ut et custodiri debuerit. nam si integrae opinionis uidebatur, ut non debuerit custodiri, absoluendus est possessor, ut tamen, si interea eum usuceperat, actionibus suis cedat petitori et fructus eius temporis quo possedit praestet. quod si nondum eum usucepit, absoluendum eum sine cautionibus, ut nihil caueat petitori de persequenda ea re: quo minus enim petitor eam rem persequi potest, quamuis interim, dum in fuga sit, usucapiat? nec iniquum id esse Pomponius libro trigensimo nono ad edictum scribit. si uero custodiendus fuit, etiam ipsius nomine damnari debebit, ut tamen, si usu eum non cepit, actor ei actionibus suis cedat. Iulianus autem in his casibus, ubi propter fugam serui possessor absoluitur, etsi non cogitur cauere de persequenda re, tamen cauere debere possessorem, si rem nanctus fuerit, ut eam restituat, idque Pomponius libro trigensimo quarto uariarum lectionum probat: quod uerius est. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Quod si dolo possessoris fugerit, damnandum eum, quasi possideret. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. In rem actio competit ei, qui aut iure gentium aut iure ciuili dominium adquisiit. Loca sacra, item religiosa quasi nostra @1 in rem actione peti non possunt. Si quis rei suae alienam rem ita adiecerit, ut pars eius fieret, ueluti si quis statuae suae bracchium aut pedem alienum adiecerit, aut scypho ansam uel fundum, uel candelabro sigillum, aut mensae pedem, dominum eius totius rei effici uereque statuam suam dicturum et scyphum plerique recte dicunt. Sed et id, quod in charta mea scribitur aut in tabula pingitur, statim meum fit: licet de pictura quidam con-tra senserint propter pretium picturae: sed necesse est ei rei cedi, quod sine illa esse non potest. In omnibus igitur istis, in quibus mea res per praeualentiam alienam rem trahit meamque efficit, si eam rem uindicem, per exceptionem doli mali cogar pretium eius quod accesserit dare. Item quaecumque aliis iuncta siue adiecta accessionis loco cedunt, ea quamdiu cohaerent dominus uindicare non potest, sed ad exhibendum agere potest, ut se-parentur et tunc uindicentur: scilicet excepto eo, quod Cassius de ferruminatione scribit. dicit enim, si statuae suae ferrumination[2e]2 iunctum bracchium sit, unitate maioris partis consumi et quod semel alienum factum sit, etiamsi inde abruptum sit, redire ad priorem dominum non posse. non idem in eo quod adplumbatum sit, quia ferruminatio per eandem materiam facit confusionem, plumbatura non idem efficit. ideoque in omnibus his casibus, in quibus neque ad exhibendum neque in rem locum habet, in factum actio necessaria est. at in his corporibus, quae ex distantibus corporibus essent, constat singulas partes retinere suam propriam speciem, ut singuli homines, singulae oues: ideoque posse me gregem uindicare, quamuis aries tuus sit immixtus: sed et te arietem uindicare posse. quod non idem in cohaerentibus corporibus eueniret: nam si statuae meae bracchium alienae statuae addideris, non posse dici bracchium tuum esse, quia tota statua uno spiritu continetur. Tignum alienum aedibus iunctum nec uindicari potest propter legem duodecim tabularum, nec eo nomine ad exhibendum agi nisi aduersus eum, qui sciens alienum iunxit aedibus: sed est actio antiqua de tigno iuncto, quae in duplum ex lege duodecim tabularum descendit. Item si quis ex alienis cementis in solo suo aedificauerit, domum quidem uindicare poterit, cementa autem resoluta prior dominus uindicabit, etiam si post tempus usucapionis disso-lutum sit aedificium postquam a bonae fidei emptore possessum sit: nec enim singula cementa usucapiuntur, si domus per temporis spatium nostra fiat. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Is qui destinauit rem petere animaduertere debet, an aliquo interdicto possit nancisci possessionem, quia longe commo-dius est ipsum possidere et aduersarium ad onera petitoris compellere quam alio possi-dente petere. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Is qui se optulit rei defensioni sine causa, cum non possideret nec dolo fecisset, quo minus possideret: si actor ignoret, non est absoluendus, ut Marcellus ait: quae sententia uera est. sed hoc post litem con-testatam: ceterum ante iudicium acceptum non decipit actorem qui se negat possidere, cum uere non possideret: nec uidetur se liti optulisse qui discessit. @@&7Paulus& libro secundo ad Plautium. Nam si actor scit, tunc is non ab alio, sed a se decipitur: et ideo reus absoluitur. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Sin autem cum a Titio petere uel-ƨlem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se optulit, et hoc ipsum in re agenda testatione probauero, omnimodo condemnandus est. Possidere autem aliquis debet utique et litis con-testatae tempore et quo res iudicatur. quod si litis contestationis tempore possedit, cum autem res iudicatur sine dolo malo amisit possessionem, absoluendus est possessor. item @1 si litis contestatae tempore non possedit, quo autem iudicatur possidet, probanda est Pro-culi sententia, ut omnimodo condemnetur: ergo et fructuum nomine ex quo coepit possi-dere damnabitur. Si homo petitus dolo possessoris deterior factus sit, deinde sine culpa eius ex alia causa mortuus sit, aestimatio non fiet eius, quod deteriorem eum fecerat, quia nihil interest petitoris: sed haec quantum ad in rem actionem: legis autem Aquiliae actio durat. Sed et is, qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione: idque ex senatus consulto colligi potest, quo cautum est, ut diximus, ut dolus praeteritus in hereditatis petitionem ueniat: cum enim in hereditatis petitione, quae et ipsa in rem est, dolus praeteritus fertur, non est absurdum per consequentias et in speciali in rem actione dolum praeteritum deduci. Si per filium aut per seruum pater uel dominus possideat et is sine culpa patris dominiue rei iudicandae tempore absit: uel tempus dandum uel cauen-dum est de possessione restituenda. In rem petitam si possessor ante litem contestatam sumptus fecit, per doli mali exceptionem ratio eorum haberi debet, si perseueret actor pe-tere rem suam non redditis sumptibus. idem est etiam, si noxali iudicio seruum defendit et damnatus praestitit pecuniam, aut in area quae fuit petitoris per errorem insulam aedi-ficauit: nisi tamen paratus sit petitor pati tollere eum aedificium. quod et in area uxori donata per iudicem, qui de dote cognoscit, faciendum dixerunt. sed si puerum meum, cum possideres, erudisses, non idem obseruandum Proculus existimat, quia neque carere seruo meo debeam nec potest remedium idem adhiberi, quod in area diximus: @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. forte quod pictorem aut libra-rium docueris. dicitur non aliter officio iudicis aestimationem haberi posse, @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. nisi si uenalem eum habeas et plus ex pretio eius consecuturus sis propter artificium, @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. aut si ante denuntiatum sit actori, ut impensam solueret, et eo dissimulante posita sit doli mali exceptio. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Ceterum cum de fructibus serui petiti quaeritur, non tantum pubertas eius spectanda est, quia etiam impuberis aliquae operae esse possunt. improbe tamen desiderabit petitor fructus aestimari, qui ex artificio eius percipi potuerunt, quod artificium sumptibus possessoris didicit. @@&7Modestinus& libro octauo differentiarum. Quod si artificem fecerit, post ui-censimum quintum annum eius, qui artificium consecutus est, impensae factae poterunt pensari. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Fructus non modo percepti, sed et qui percipi honeste potuerunt aestimandi sunt: et ideo si dolo aut culpa possessoris res petita perierit, ueriorem putat Pomponius Trebatii opinionem putantis eo usque fructuum rationem habendam, quo usque haberetur, si non perisset, id est ad rei iudicandae tempus: quod et Iuliano placet. hac ratione si nudae proprietatis dominus petierit et inter moras usus fructus amissus sit, ex eo tempore, quo ad proprietatem usus fructus reuersus est, ratio fructuum habetur. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Idem est et si per alluuionem pars fundo accesserit. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Et ex diuerso si petitor lite con- @1 testata usum fructum legauerit, ex eo tempore, ex quo discessit a proprietate, fructuum rationem non habendam quidam recte putant. Ubi autem alienum fundum peti[2i]2 et iudex sententia declarauit meum esse, debet etiam de fructibus possessorem condemnare: eodem enim errore et de fructibus condemnaturum: non debere enim lucro possessoris cedere fructus, cum uictus sit: alioquin, ut Mauricianus ait, nec rem arbitrabitur iudex mihi restitui. et quare habeat quod non esset habiturus possessor, si statim possessionem resti-tuisset? Petitor possessori de euictione cauere non cogitur rei nomine, cuius aestimationem accepit: sibi enim possessor imputare debet, qui non restituit rem. Eorum quoque, quae sine interitu diuidi non possunt, partem petere posse constat. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Qui petitorio iudicio utitur, ne frustra experiatur, requirere debet, an is, cum quo instituat actionem, possessor sit uel dolo desiit possidere. Qui in rem conuenitur, etiam culpae nomine condemnatur. culpae autem reus est possessor, qui per insidiosa loca seruum misit, si is periit, et qui seruum a se petitum in harena esse concessit, et is mortuus sit: sed et qui fugitiuum a se petitum non custodit, si is fugit, et qui nauem a se petitam aduerso tempore nauigatum misit, si ea naufragio perempta est. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Iulianus libro octauo digesto-rum scribit: si in aliena area aedificassem, cuius bonae fidei quidem emptor fui, uerum eo tempore aedificaui, quo iam sciebam alienam, uideamus, an nihil mihi exceptio prosit: nisi forte quis dicat prodesse de damno sollicito. puto autem huic exceptionem non prodesse: nec enim debuit iam alienam certus aedificium ponere: sed hoc ei concedendum est, ut sine dispendio domini areae tollat aedificium quod posuit. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. In fundo alieno, quem imprudens emeras, aedificasti aut conseruisti, deinde euincitur: bonus iudex uarie ex personis causisque con-stituet. finge et dominum eadem facturum fuisse: reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est, et si plus pretio fundi accessit, solum quod impensum est. finge pauperem, qui, si reddere id cogatur, laribus sepulchris auitis caren-dum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum. constituimus uero, ut, si paratus est do-minus tantum dare, quantum habiturus est possessor his rebus ablatis, fiat ei potestas: neque malitiis indulgendum est, si tectorium puta, quod induxeris, picturasque corradere uelis, nihil laturus nisi ut officias. finge eam personam esse domini, quae receptum fundum mox uenditura sit: nisi reddit, quantum prima parte reddi oportere diximus, eo deducto tu condemnandus es. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Redemptores, qui suis cementis aedificant, statim cementa faciunt eorum, in quorum solo aedificant. Iulianus recte scribit libro duodecimo digestorum mulierem, quae intercedens fundum pignori dedit, quamuis a creditore distractum posse in rem actione petere: @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. quia nullum pignus creditor uendidisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Si quis hac lege emerit, ut, si alius meliorem condicionem attulerit, recedatur ab emptione, post allatam condicionem iam @1 non potest in rem actione uti. sed et si cui in diem addictus sit fundus, antequam adiectio sit facta, uti in rem actione potest: postea non poterit. Si seruus mihi uel filius familias fundum uendidit et tradidit habens liberam peculii administrationem, in rem actione uti potero. sed et si domini uoluntate domini rem tradat, idem erit dicendum: quemadmodum cum procurator uoluntate domini uendidit uel tradidit, in rem actionem mihi praestabit. @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. Si in rem actum sit, quamuis heres possessoris, si non persona defuncti commissum sit, omnimodo in damnationem ueniet. @@&7Idem& libro uigensimo septimo ad edictum. Quae religiosis adhaerent, reli-giosa sunt et idcirco nec lapides inaedificati postquam remoti sunt uindicari possunt: in factum autem actione petitori extra ordinem subuenitur, ut is, qui hoc fecit, restituere eos ƨcompellatur. sed si alieni sine uoluntate domini inaedificati fuerint et nondum functo mo-numento in hoc detracti erunt, ut alibi reponerentur, poterunt a domino uindicari. quod si in hoc detracti erunt, ut reponerentur, similiter dominum eos repetere posse constat. @@&7Gaius& libro uicensimo nono ad edictum prouinciale. Fructus pendentes pars fundi uidentur. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Si homo sit, qui post con-uentionem restituitur, si quidem a bonae fidei possessore, puto cauendum esse de dolo solo, debere ceteros etiam de culpa sua: inter quos erit et bonae fidei possessor post litem contestatam. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Eius rei, quae per in rem actionem pe-tita tanti aestimata est, quanti in litem actor iurauerit, dominium statim ad possessorem pertinet: transegisse enim cum eo et decidisse uideor eo pretio, quod ipse constituit. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Haec si res praesens sit: si ab-sens, tunc cum possessionem eius possessor nactus sit ex uoluntate actoris: et ideo non est alienum non aliter litem aestimari a iudice, quam si cauerit actor, quod per se non fiat possessionem eius rei non traditum iri. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Sumptus in praedium, quod alie-num esse apparuit, a bona fide possessore facti neque ab eo qui praedium donauit neque a domino peti possunt, uerum exceptione doli posita per officium iudicis aequitatis ratione seruantur, scilicet si fructuum ante litem contestatam perceptorum summam excedant: etenim admissa compensatione superfluum sumptum meliore praedio facto dominus restituere cogitur. @@&7Celsus& libro octauo decimo digestorum. Solum partem esse aedium existimo nec alioquin subiacere uti mare nauibus. Meum est, quod ex re mea superest, cuius uindicandi ius habeo. @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Si ager ex emptionis causa @1 ad aliquem pertineat, non recte hac actione agi poterit, antequam traditus sit ager tuncque possessio amissa sit. Sed heres de eo quod hereditati obuenerit recte aget, etiamsi pos-sessionem eius adhuc non habuerit. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Si in rem actum sit et in heredem possessoris iudicium datum sit, culpa quoque et dolus malus heredis in hoc iudi-cium uenit. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. Cum autem fundi pos-sessor ante litem contestatam dolo malo fundum possidere desiit, heredes eius in rem qui-dem actionem suscipere cogendi non sunt, sed in factum actio aduersus eos reddi debebit, per quam restituere cogantur, quanto locupletes ex ea re facti fuerunt. @@&7Pomponius& libro trigensimo primo ad Sabinum. Si fundi possessor eum ex-coluisset seuissetue et postea fundus euincatur, consita tollere non potest. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Inter officium aduocationis et rei suae defensionem multum [2inter]2est: nec propterea quis, si postea cognouerit rem ad se pertinere, quod alii eam uindicanti tunc ignorans suam esse adsistebat, dominium suum amisit. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. Si possessor fundi ante iudicium acceptum duobus heredibus relictis decesserit et ab altero ex his, qui totum fun-dum possidebat, totus petitus fuerit, quin in solidum condemnari debeat, dubitari non oportet. @@&7Idem& libro septuagensimo octauo digestorum. Uindicatio non ut gregis, ita et peculii recepta est, sed res singulas is, cui legatum peculium est, petet. @@&7Alfenus& libro sexto digestorum. Is a quo fundus petitus erat ab alio eiusdem fundi nomine conuentus est: quaerebatur, si alterutri eorum iussu iudicis fundum restituisset et postea secundum alterum petitorem res iudicaretur, quemadmodum non du-plex damnum traheret. respondi, uter prior iudex iudicaret, eum oportere ita fundum peti-tori restitui iubere, ut possessori caueret uel satisdaret, si alter fundum euicisset, eum praestare. @@&7Paulus& libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. A quo seruus petebatur et eiusdem serui nomine cum eo furti agebatur, quaerebat, si utroque iudicio condemnatus esset, quid se facere oporteret. si prius seruus ab eo euictus esset, respondit, non oportere iudicem cogere, ut eum traderet, nisi ei satisdatum esset, quod pro eo homine iudicium accepisset, si quid ob eam rem datum esset, id recte praestari. sed si prius de furto iu-dicium factum esset et hominem noxae dedisset, deinde de ipso homine secundum petito-rem iudicium factum esset, non debere ob eam rem iudicem, quod hominem non traderet, litem aestimare, quoniam nihil eius culpa neque dolo contigisset, quo minus hominem traderet. @@&7Iulianus& libro sexto ex Minicio. Habitator in aliena aedificia fenestras et ostia imposuit, eadem post annum dominus aedificiorum dempsit: quaero, is qui imposuerat possetne ea uindicare. respondit posse: nam quae alienis aedificiis conexa essent, ea quam-diu iuncta manerent, eorundem aedificiorum esse, simul atque inde dempta essent, continuo in pristinam causam reuerti. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Quod infans uel furiosus possessor perdidit uel corrupit, impunitum est. @@&7Iulianus& libro sexto ex Minicio. Minicius interrogatus, si quis nauem suam @1 aliena materia refecisset, num nihilo minus eiusdem nauis maneret. respondit manere. sed si in aedificanda ea idem fecisset, non posse &7Iulianus& notat: nam proprietas totius nauis carinae causam sequitur. @@&7Papinianus& libro sexto quaestionum. Si nauis a malae fidei possessore petatur, et fructus aestimandi sunt, ut in taberna et area quae locari so-lent. quod non est ei contrarium, quod de pecunia deposita, quam heres no[2n]2 attingit, usuras praestare non cogitur: nam etsi maxime uectura sicut usura non natura peruenit, sed iure percipitur, tamen ideo uectura desiderari potest, quoniam periculum nauis posses-sor petitori praestare non debet, cum pecunia periculo dantis faeneretur. Generaliter autem cum de fructibus aestimandis quaeritur, constat animaduerti debere, non an malae fidei possessor frui[2tu]2s sit, sed an petitor frui potuerit, si ei possidere licuisset. quam sen-tentiam Iulianus quoque probat. @@&7Idem& libro duodecimo quaestionum. Si culpa, non fraude quis possessionem amiserit, quoniam pati debet aestimationem, audiendus erit a iudice, si desideret, ut ad-uersarius actione sua cedat: cum tamen praetor auxilium quandoque laturus sit quolibet alio possidente, nulla captione adficietur. ipso quoque, qui litis aestimationem perceperit, possidente debet adiuuari: nec facile audiendus erit ille, si uelit postea pecuniam, quam ex sententia iudicis periculo iudicati recepit, restituere. @@&7Idem& libro uicensimo quaestionum. Cum in rem agitur, eorum quoque no-mine, quae usui non fructui sunt, restitui fructus certum est. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Emptor praedium, quod a non domino emit, exceptione doli posita non aliter restituere domino cogetur, quam si pecuniam cre-ditori eius solutam, qui pignori datum praedium habuit, usurarumque medii temporis super-fluum reciperauerit, scilicet si minus in fructibus ante litem perceptis fuit: nam eos usuris nouis dumtaxat compensari sumptuum in praedium factorum exemplo aequum est. Ancillam, quae non in dotem data, sed in peculium filiae concessa est, peculio filiae non legato man-cipium hereditarium esse conuenit. si tamen pater dotis ac peculii contemplatione filiam exheredauit et ea ratione reddita nihil ei testamento reliquit aut eo minus legauit, filiam defensio tuebitur uoluntatis. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Non ideo minus recte quid nostrum esse uindicabimus, quod abire a nobis dominium speratur, si condicio legati uel libertatis extiterit. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. A tutore pupilli domum mercatus ad eius refectionem fabrum induxit: is pecuniam inuenit: quaeritur ad quem per-tineat. respondi, si non thensauri fuerunt, sed pecunia forte perdita uel per errorem ab eo ad quem pertinebat non ablata, nihilo minus eius eam esse, cuius fuerat. ƨğ@@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad edictum. Qui restituere iussus iudici non paret contendens non posse restituere, si quidem habeat rem, manu militari officio iudicis ab eo possessio transfertur et fructuum dumtaxat omnisque causae nomine condemnatio fit. si uero non potest restituere, si quidem dolo fecit quo minus possit, is quantum aduersarius in litem sine ulla taxatione in infinitum iurauerit, damnandus est. si @1 uero nec potest restituere nec dolo fecit quo minus possit, non pluris quam quanti res est, id est quanti aduersarii interfuit, condemnandus est. haec sententia generalis est et ad omnia siue interdicta, siue actiones in rem siue in personam sunt, ex quibus arbitratu iudicis quid restituitur, locum habet. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Is qui dolo fecit quo minus pos-sideret hoc quoque nomine punitur, quod actor cauere ei non debet actiones, quas eius rei nomine habeat, se ei praestaturum. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Nec quasi Publicianam qui-dem actionem ei dandam placuit, ne in potestate cuiusque sit per rapinam ab inuito do-mino rem iusto pretio comparare. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Quod si possessor quidem dolo fecit, actor uero iurare non uult, sed quanti res sit aduersarium condemnari maluit, mos ei gerendus est. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Si a Titio fundum emeris Sem-pronii et tibi traditus sit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem alii uendiderit et tradiderit, aequius est, ut tu potior sis. nam et si ipse uenditor eam rem a te peteret, exceptione eum summoueres. sed et si ipse possideret et tu peteres, aduersus exceptionem dominii replicatione utereris. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. In speciali actione non cogitur possessor dicere, pro qua parte eius sit: hoc enim petitoris munus est, non possessoris: quod et in Publiciana obseruatur. Superficiario, @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. id est qui in alieno solo su-perficiem ita habet, ut certam pensionem praestet, @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. praetor causa cognita in rem actionem pollicetur. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Quae de tota re uindicanda dicta sunt, eadem et de parte intellegenda sunt, officioque iudicis continetur pro modo partis ea quoque restitui iubere, quae simul cum ipsa parte restitui debent. Incertae partis uin-dicatio datur, si iusta causa interueniat. iusta autem causa esse potest, si forte legi Fal-cidiae locus sit in testamento, propter incertam detractionem ex legatis, quae uix apud iudicem examinatur: iustam enim habet ignorantiam legatarius, cui homo legatus est, quo-tam partem uindicare debeat: itaque talis dabitur actio. eadem et de ceteris rebus in-tellegemus. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Quaedam mulier fundum non marito donauit per epistulam et eundem fundum ab eo conduxit: posse defendi in rem ei competere, quasi per ipsam adquisierit possessionem ueluti per colonam. proponebatur, quod etiam in eo agro qui donabatur fuisset, cum epistula emitteretur: quae res sufficiebat ad traditam possessionem, licet conductio non interuenisset. @@&7Labeo& libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si eius fundi, quem alienum possideres, fructum non coegisti, nihil eius fundi fructuum nomine te dare oportet. &7Paulus&. Immo quaeritur: huius fructus idcirco factus, est, quod is eum suo nomine perceperit? perceptionem fructus accipere debemus non si perfecti collecti, sed etiam coepti ita percipi, ut terra continere se fructus desierint: ueluti si oliuae uuae lectae, @1 nondum autem uinum oleum ab aliquo factum sit: statim enim ipse accepisse fructum existimandus est. @@&7Idem& libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si hominem a me pe-tieris et is post litem contestatam mortuus sit, fructus quoad is uixerit aestimari oportet. &7Paulus&. Ita id uerum esse puto, si non prius is homo in eam ualetudinem inciderit, propter quam operae eius inutiles factae sunt: nam ne si uixisset quidem in ea ualetudine, fructus eius temporis nomine aestimari conueniret. @@&7Furius Anthianus& libro primo edictum. In rem actionem pati non compellimur, quia licet alicui dicere se non possidere, ita ut, si possit aduersarius conuin-cere rem ab aduersario possideri, transferat ad se possessionem per iudicem, licet suam esse non adprobauerit. @@@@{1DE PUBLICIANA IN REM ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis id quod tra-ditur ex iusta causa non a domino et nondum usucaptum petet, iudicium dabo.' Merito praetor ait 'nondum usucaptum': nam si usucaptum est, habet ciuilem actionem nec de-siderat honorariam. Sed cur traditionis dumtaxat et usucapionis fecit mentionem, cum satis multae sunt iuris partes, quibus dominium quis nancisceretur? ut puta legatum @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. uel mortis causa donationes factae: nam amissa possessione competit Publiciana, quia ad exemplum legatorum capiuntur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Sunt et aliae pleraeque. Ait praetor: 'ex iusta causa petet.' qui igitur iustam causam traditionis habet, utitur Publiciana: et non solum emptori bonae fidei competit Publiciana, sed et aliis, ut puta ei cui dotis nomine tradita res est necdum usucapta: est enim iustissima causa, siue aestimata res in dotem data sit siue non. item si res ex causa iudicati sit tradita @@&7Paulus& libro non decimo ad edictum. uel soluendi causa @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. uel ex causa noxae deditionis, siue uera causa sit siue falsa. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Item si seruum ex causa noxali, quia non defendebatur, iussu praetoris duxero et amisero possessionem, competit mihi publiciana. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Sed et si res adiudicata sit, Publi-ciana actio competit. Si lis fuerit aestimata, similis est uenditioni: et ait Iulianus libro uicensimo secundo digestorum, si optulit reus aestimationem litis, Publicianam competere. Marcellus libro septimo decimo digestorum scribit eum, qui a furioso igno-rans eum furere emit, posse usucapere: ergo et Publicianam habebit. Sed et si quis ex lucratiuis causis rem accepit, habet Publicianam, quae etiam aduersus donatorem com-petit: est enim iustus possessor et petitor, qui liberalitatem accepit. Si a minore quis emerit ignorans eum minorem esse, habet Publicianam. Sed et si permutatio facta sit, ea-dem actio competit. Publiciana actio ad instar proprietatis, non ad instar possessionis respicit. Si petenti mihi rem iusiurandum detuleris egoque iurauero rem meam esse, com-petit Publiciana mihi, sed aduersus te dumtaxat: ei enim soli nocere debet iusiurandum, qui detulit. sed si possessori delatum erit iusiurandum et iurauerit rem petitoris non esse, aduersus eum solum petentem exceptione utetur, non ut et habeat actionem. In Publiciana @1 actione omnia eadem erunt, quae et in rei uindicatione diximus. Haec actio et heredi [2et]2 honorariis successoribus competit. Si ego non emero, sed seruus meus, habebo Publicia-nam. idem est et si procurator meus uel tutor uel curator uel quis alius negotium meum gerens emerit. Praetor ait: 'qui bona fide emit.' non igitur omnis emptio proderit, sed ea, quae bonam fidem habet: proinde hoc sufficit ne bonae fidei emptorem fuisse, quamuis non a domino emerim, licet ille callido consilio uendiderit: neque enim dolus uenditoris mihi nocebit. In hac actione non oberit mihi, si successor sum et dolo feci, cum is, in cuius locum successi, bona fide emisset: nec proderit, si dolo careo, cum emptor, cui suc-cessi, dolo fecisset. Sed enim si seruus meus emit, dolus eius erit spectandus, non meus, uel contra. Publiciana tempus emptionis continet, et ideo neque quod ante emptionem neque quod postea dolo malo factum est in hac actione deduci Pomponio uidetur. Bonam autem fidem solius emptoris continet. Ut igitur Publiciana competat, haec debent concur-Ʋrere, ut et bona fide quis emerit et ei res empta eo nomine sit tradita: ceterum ante tra-ditionem, quamuis bonae fidei quis emptor sit, experiri Publiciana non poterit. Iulianus libro septimo digestorum scripsit traditionem rei emptae oportere bona fide fieri: ideoque si sciens alienam possessionem adprehendit, Publiciana eum experiri non posse, quia usu-capere non poterit. nec quisquam [2putet]2 hoc nos existimare sufficere initio traditionis igno-rasse rem alienam, uti quis possit Publiciana experiri, sed oportere et tunc bona fide emptorem esse. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. De pretio uero soluto nihil ex-primitur: unde potest coniectura capi, quasi nec sententia praetoris ea sit, ut requiratur, an solutum sit pretium. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Siue autem emptori res tradita est siue heredi emptoris, Publiciana competit actio. Si quis rem apud se depositam uel sibi commodatam emerit uel pignori sibi datam, pro tradita erit accipienda, si post emptionem apud eum remansit. @8 Sed et si praecessit traditio emptionem, idem erit dicendum. @8 Item si hereditatem emero et traditam mihi rem hereditariam petere uelim, Neratius scribit esse Publicianam. Si duobus quis separatim uendiderit bona fide ementibus, uideamus, quis magis Publiciana uti possit, utrum is cui priori res tradita est an is qui tantum emit. et Iulianus libro septimo digestorum scripsit, ut, si quidem ab eodem non domino emerint, potior sit cui priori res tradita est, quod si a diuersis non dominis, melior causa sit possi-dentis quam petentis. quae sententia uera est. Haec actio in his quae usucapi non pos-sunt, puta furtiuis uel in seruo fugitiuo, locum non habet. Si seruus hereditarius ante aditam hereditatem aliquam rem emerit et traditam sibi possessionem amiserit, recte heres Publiciana utitur, quasi ipse possedisset. municipes quoque, quorum seruo res tradita est, in eadem erunt condicione. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. siue peculiari nomine seruus emerit siue non. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Si ego emi et mea uoluntate alii res sit tradita, imperator Seuerus rescripsit Publicianam illi dandam. Si de usu fructu agatur tradito, Publiciana datur: itemque seruitutibus urbanorum praediorum per tradi-tionem constitutis uel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci): item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat. @1 Partus ancillae furtiuae, qui apud bonae fidei emptorem conceptus est, per hanc actionem petendus est, etiamsi ab eo qui emit possessus non est. sed heres furis hanc actionem non habet, quia uitiorum defuncti successor est. Interdum tamen, licet furtiua mater distracta non sit, sed donata ignoranti mihi et apud me conceperit et pepererit, competit mihi in partu Publiciana, ut Iulianus ait, si modo eo tempore, quo experiar, furtiuam matrem ignorem. Idem Iulianus generaliter dicit, ex qua causa matrem usucapere possem, si furtiua non esset, ex ea causa partum me usucapere, si furtiuam esse matrem igno-rabam: ex omnibus igitur ca[2usis]2 Publicianam habebo. Idem est et si ex partu partus est et si non natus, sed post mortem matris exsecto uentre eius extractus est, ut et Pomponius libro quadragensimo scripsit. Idem ait aedibus emptis, si fuerint dirutae, ea quae aedificio accesserunt huiusmodi actione petenda. Quod tamen per alluuionem fundo accessit, simile fit ei cui accedit: et ideo si ipse fundus Publiciana peti non potest, non hoc petetur, si autem potest, et ad partem, quae per alluuionem accessit: et ita Pomponius scribit. Idem adicit et si statuae emptae partes recisae petantur, similem actionem proficere. Idem scribit, si aream emero et insulam in ea aedificauero, recte me Publiciana usurum. Item, inquit, si insulam emi et ad aream ea peruenit, aeque potero uti Publiciana. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Cum sponsus sponsae seruum do-nasset eumque in dotem accepisset ante usucapionem, rescriptum est a diuo Pio diuortio facto restituendum esse seruum: nam ualuisse donationem inter sponsum et sponsam. da-bitur ergo et possidenti exceptio et amissa possessione Publiciana, siue extraneus siue donator possideat. Is cui ex Trebelliano hereditas restituta est, etiamsi non fuerit nactus possessionem, uti potest Publiciana. In uectigalibus et in aliis praediis, quae usucapi non possunt, Publiciana competit, si forte bona fide mihi tradita est. Idem est et si superficia-riam insulam a non domino bona fide emero. Si res talis sit, ut eam lex aut constitutio alienari prohibeat, eo casu Publiciana non competit, quia his casibus neminem praetor tue-tur, ne contra leges faciat. Publiciana actione etiam de infante seruo nondum anniculo uti possumus. @8 Si pro parte quis rem petere uult, Publiciana actione uti potest. @8 Sed etiam is, qui momento possedit, recte hac actione experiretur. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Quaecumque sunt iustae causae adquirendarum rerum, si ex his causis nacti res amiserimus, dabitur nobis earum rerum persequendarum gratia haec actio. Interdum quibusdam nec ex iustis possessionibus com-petit Publicianum iudicium: namque pigneraticiae et precariae possessiones iustae sunt, sed ex his non solet competere tale iudicium, illa scilicet ratione, quia neque creditor neque is qui precario rogauit eo animo nanciscitur possessionem, ut credat se dominum esse. Qui na pupillo emit, probare debet tutore auctore lege non prohibente se emisse. sed et si de-ceptus falso tutore auctore emerit, bona fide emisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Papinianus libro sexto quaestio-num scribit: si quis prohibuit uel denuntiauit ex causa uenditionis tradi rem, quae ipsius @1 uoluntate a procuratore fuerat distracta, et is nihilo minus tradiderit, emptorem tuebitur praetor. siue possideat siue petat rem. sed quod iudicio empti procurator emptori prae-stiterit, contrario iudicio mandati consequetur: potest enim fieri, ut emptori res auferatur ab eo, qui uenire mandauit, quia per ignorantiam non est usus exceptione, quam debuit opponere, ueluti: 'si non auctor meus ex uoluntate tua uendidit'. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si seruus meus, cum in fuga sit, rem a non domino emat, Publiciana mihi competere debet, licet possessionem rei traditae per eum nactus non sim. @@&7Papiniani& libro decimo quaestionum &7Paulus& notat: Exceptio iusti dominii Publicianae obicienda est. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Publiciana actio non ideo comparata est, ut res domino auferatur: eiusque rei argumentum est prim[2o]2 aequitas, deinde exceptio 'si ea res possessoris non sit': sed ut is, qui bona fide emit possessionemque eius ex ea causa nactus est, potius rem habeat. @@@@{1SI AGER UECTIGALIS, ID EST EMPHYTEUTICARIUS, @@@@PETATUR}1 @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Agri ciuitatium alii uectigales uocantur, alii non. uectigales uocantur qui in perpetuum locantur, id est hac lege, ut tamdiu pro his uectigal pendatur, quamdiu neque ipsis, qui conduxerint, neque his, qui in locum eorum successerunt, auferri eos liceat: non uectigales sunt, qui ita colendi dantur ut priuatim agros nostros colendos dare solemus. Qui in perpetuum fundum fruendum conduxerunt a municipibus, quamuis non efficiantur domini, tamen placuit competere eis in rem actionem aduersus quemuis possessorem, sed et aduersus ipsos municipes, @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. ita tamen si uectigal soluant. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Idem est et si ad tempus habuerint conductum nec tempus conductionis finitum sit. @1 @@@@{1LIBER SEPTIMUS}1 @@@@{1DE USU FRUCTU ET QUEMADMODUM QUIS UTATUR @@@@FRUATUR}1 @@&7Paulus& libro tertio ad Uitellium. Usus fructus est ius alienis rebus utendi fruendi salua rerum substantia. @@&7Celsus& libro octauo decimo digestorum. Est enim usus fructus ius in corpore, quo sublato et ipsum tolli necesse est. ǣ@@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum uel aureorum. Omnium praediorum iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum. dare autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumue patiatur uti frui. et sine testa-mento autem si quis uelit usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id ef-ficere potest. Constitit autem usus fructus non tantum in fundo et aedibus, uerum etiam in seruis et iumentis ceterisque rebus. Ne tamen in uniuersum inutiles essent proprietates semper abscedente usu fructu, placuit certis modis extingui usum fructum et [2ad]2 proprie-tatem reuerti. Quibus autem modis usus fructus et constitit et finitur, isdem modis etiam nudus usus solet et constitui et finiri. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Usus fructus in multis casibus pars dominii est, et exstat, quod uel praesens uel ex die dari potest. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Usus fructus et ab initio pro parte indiuisa uel diuisa constitui et legitimo tempore similiter amitti eademque ratione per legem Falcidiam minui potest: reo quoque promittendi defuncto in partes hereditarias usus fructus obligatio diuiditur: et si ex communi praedio debeatur, uno ex sociis defendente pro parte defendentis fiet restitutio. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Usus fructus pluribus modis con-stituitur: ut ecce, si legatus fuerit. sed et proprietas deducto usu fructu legari potest, ut apud heredem maneat usus fructus. Constituitur adhuc usus fructus et in iudicio familiae herciscundae et communi diuidundo, si iudex alii proprietatem adiudicauerit, alii usum fructum. Adquiritur autem nobis usus fructus non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eas quoque personas, quas iur[2i]2 nostro subiectas habemus. Nihil autem uetat seruo meo herede instituto legari proprietatem deducto usu fructu. @1 @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Usu fructu legato omnis fructus rei ad fructuarium pertinet. et aut rei soli aut rei mobilis usus fructus legatur. Rei soli, ut puta aedium, usu fructu legato quicumque reditus est, ad usufructuarium per-tinet quaeque obuentiones sunt ex aedificiis, ex areis et ceteris, quaecumque aedium sunt. unde etiam mitti eum in possessionem uicinarum aedium causa damni infecti placuit, et iure dominii possessurum eas aedes, si perseueretur non caueri, nec quicquam amittere finito usu fructu. hac ratione Labeo scribit nec aedificium licere domino te inuito altius tollere, sicut nec areae usu fructu legato potest in area aedificium poni: quam sen-tentiam puto ueram. Quoniam igitur omnis fructus rei ad eum pertinet, reficere quoque eum aedes per arbitrum cogi Celsus scribit Celsus libro octauo decimo digesto-rum, hactenus tamen, ut sarta tecta habeat: si qua tamen uetustate corruissent, neutrum cogi reficere, sed si heres refecerit, passurum fructuarium uti. unde Celsus de modo sarta tecta habendi quaerit, si quae uetustate corruerunt reficere non cogitur: modica igitur re-fectio ad eum pertinet, quoniam et alia onera adgnoscit usu fructu legato: ut puta stipendium uel tributum uel salarium uel alimenta ab ea re relicta. et ita Marcellus libro tertio decimo scribit. Cassius quoque scribit libro octauo iuris ciuilis fructuarium per arbitrum cogi reficere, quemadmodum adserere cogitur arbores: et Aristo notat haec uera esse. Neratius autem libro quarto membranarum ait non posse fructuarium prohiberi, quo minus reficiat, quia nec arare prohiberi potest aut colere: nec solum necessarias re-fectiones facturum, sed etiam uoluptatis causa ut tectoria et pauimenta et si-milia facere, neque autem ampliare nec utile detrahere posse, @@&7Idem& libro quadragensimo ad edictum. quamuis melius repositurus sit: quae sententia uera est. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Sabinum. Item si fundi usus fructus sit legatus, quidquid in fundo nascitur, quidquid inde percipi potest, ipsius fructus est, sic tamen ut boni uiri arbitratu fruatur. nam et Celsus libro octauo decimo digestorum scribit cogi eum posse recte colere. Et si apes in eo fundo sint, earum quoque usus fructus ad eum pertinet. Sed si lapidicinas habeat et lapidem caedere uelit uel cretifodinas habeat uel harenas, omnibus his usurum Sabinus ait quasi bonum patrem familias: quam senten-tiam puto ueram. Sed si haec metalla post usum fructum legatum sint inuenta, cum totius agri relinquatur usus fructus, non partium, contin[2e]2ntur legato. Huic uicinus trac-tatus est, qui solet in eo quod accessit tractari: et placuit alluuionis quoque usum fructum ad fructuarium pertinere. sed si insula iuxta fundum in flumine nata sit, eius usum fructum ad fructuarium non pertinere Pegasus scribit, licet proprietati accedat: esse enim ueluti proprium fundum, cuius usu[2s]2 fructus ad te non pertineat. quae sententia non est sine ra-tione: nam ubi latitet incrementum, et usus fructus augetur, ubi autem apparet separatum, fructuario non accedit. Aucupiorum quoque et uenationum reditum Cassius ait libro octauo iuris ciuilis ad fructuarium pertinere: ergo et piscationum. Seminarii autem fructum @1 puto ad fructuarium pertinere ita tamen, ut et uendere ei et seminare liceat: debet tamen conserendi agri causa seminarium paratum semper renouare quasi instrumentum agri, ut finito usu fructu domino restituatur. Instrumenti autem fructum habere debet: uendendi tamen facultatem non habet. nam et si fundi usus fructus fuerit legatus et sit ager, unde palo in fundum, cuius usus fructus legatus est, solebat pater familias uti, uel salice uel harundine, puto fructuarium hactenus uti posse, ne ex eo uendat, nisi forte salicti ei uel siluae palaris uel harundineti usus fructus sit legatus: tunc enim et uendere potest. nam et Trebatius scribit siluam caeduam et harundinetum posse fructuarium caedere, sicut pater familias caedebat, et uendere, licet pater familias non solebat uendere, sed ipse uti: ad modum enim referendum est, non ad qualitatem utendi. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Ex silua caedua pedamenta et ramos ex arbore usufructuarium sumpturum: ex non caedua in uineam sumpturum, dum ne fundum deteriorem faciat. @@&7Paulus& libro secundo epitomatorum Alfeni digestorum. Sed si gran-des arbores essent, non posse eas caedere. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Arboribus euolsis uel ui uentorum deiectis usque ad usum suum et uillae posse usufructuarium ferre Labeo ait: nec materia eum pro ligno usurum, si habeat unde utatur ligno. quam senten-tiam puto ueram: alioquin et si totus ager sit hunc casum passus, omnes arbores auferret fructuarius: materiam tamen ipsum succidere quantum ad uillae refectionem putat posse: quemadmodum calcem, inquit, coquere uel harenam fodere aliudue quid aedificio necessarium sumere. Nauis usu fructu legato nauigandum mittendam puto, licet naufragii periculum immineat: nauis etenim ad hoc paratur, ut nauiget. Usu-fructuarius uel ipse frui ea re uel alii fruendam concedere uel locare uel uendere potest: nam et qui locat, utitur et qui uendit, utitur. sed et si alii precario concedat uel donet, puto eum uti atque ideo retinere usum fructum, et hoc Cassius et Pegasus responderunt et Pomponius libro quinto ex Sabino probat. non solum autem si ego locauero, retineo usum fructum, se[2d]2 et si alius negotium meum gerens locauerit usum fructum, Iulianus libro trigensimo quinto scripsit retinere me usum fructum. quid tamen si non locauero, sed absente et ignorante me negotium meum gerens utatur quis et fruatur? nihilo minus re-tineo usum fructum (quod et Pomponius libro quinto probat) per hoc, quod negotiorum gestorum actionem adquisiui. De illo Pomponius dubitat, si fugitiuus, in quo meus usus fructus est, stipuletur aliquid ex re mea uel per traditionem accipiat: an per hoc @1 ipsum, quasi utar, retineam usum fructum? magisque admittit retinere. nam saepe etiamsi praesentibus seruis non utamur, tamen usum fructum retinemus: ut puta aegrotant[2e]2 seruo uel infant[2e]2, cuius operae nullae sunt, uel defectae senectutis homin[2e]2: nam et si agrum are-Ǩmus, licet tam sterilis sit, ut nullus fructus nascatur, retinemus usum fructum. Iulianus tamen libro trigensimo quinto digestorum scribit. etiamsi non stipuletur quid seruus fugi-tiuus, retineri tamen usum fructum: nam qua ratione, inquit, retinetur a proprietario possessio, etiamsi in fuga seruus sit, pari ratione etiam usus fructus retinetur. Idem tractat: quid si quis possessionem eius nactus sit, an, quemadmodum a proprietario possi-deri desinit, ita etiam usus fructus amittatur? et primo quidem ait posse dici amitti usum fructum, sed licet amittatur, tamen dicendum, quod intra constitutum tempus ex re fructuarii stipulatus est, fructuario adquiri potest. per quod colligi posse dici, ne quidem si possi-deatur ab alio, amitti usum fructum, si modo mihi aliquid stipuletur, paruique referre, ab herede possideatur uel ab alio, cui hereditas uendita sit uel cui proprietas legata sit, an a praedone: sufficere enim ad retinendum usum fructum esse affectum retinere uolentis et seruum nomine fructuarii aliquid facere: quae sententia habet rationem. Iulianus libro trigensimo quinto digestorum tractat, si fur decerpserit uel desecuerit fructus maturos pendentes, cui condictione teneatur, domino fundi an fructuario? et putat, quoniam fructus non fiunt fructuarii, nisi ab eo percipiantur, licet ab alio terra separentur, magis proprie-tario condictionem competere, fructuario autem furti actionem, quoniam interfuit eius fructus non esse ablatos. Marcellus autem mouetur, eo, quod, si postea fructus istos nactus fuerit fructuarius, fortassis fiant eius: nam si fiunt, qua ratione hoc euenit? nisi ea, ut interim fierent proprietarii, mox adprehensi fructuarii efficientur, exemplo rei sub condicione legatae, quae interim heredis est, existente autem condicione ad legatarium transit. uerum est enim condictionem competere proprietario: cum autem in pendenti est dominium (ut ipse Iulianus ait in fetu qui summittitur et in eo quod seruus fructuarius per traditionem accepit non-dum quidem pretio soluto, sed tamen ab eo satisfacto), dicendum est condictionem pendere magisque in pendenti esse dominium. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Si cuius rei usus fructus le-gatus erit, dominus potest in ea re satisdationem desiderare, ut officio iudicis hoc fiat: nam sicuti debet fructuarius uti frui, ita et proprietatis dominus securus esse debet de proprie-tate. haec autem ad omnem usum fructum pertinere Iulianus libro trigensimo octauo di-gestorum probat. si usus fructus legatus sit, non prius dandam actionem usufructuario, quam satisdederit se boni uiri arbitratu usurum fruiturum: sed et si plures sint, a quibus usus fructus relictus est, singulis satisdari oportet. Cum igitur de usu fructu agitur, non solum quod factum est arbitratur, sed etiam in futurum quemadmodum uti frui debet. De praeteritis autem damnis fructuarius etiam lege aquilia tenetur et interdicto quod ui aut clam, ut Iulianus ait: nam fructuarium quoque teneri his actionibus nec non furti certum est, sicut quemlibet alium, qui in aliena re tale quid commiserit. denique consultus, @1 quo bonum fuit actionem polliceri praetorem, cum competat legis Aquiliae actio, respondit, quia sunt casus, quibus cessat Aquiliae actio, ideo iudicem dari, ut eius arbitratu utatur: nam qui agrum non proscindit, qui uites non subserit, item aquarum ductus conrumpi pa-titur, lege Aquilia non tenetur. eadem et in usuario dicenda sunt. Sed si inter duos fructuarios sit controuersia, Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit aequissimum esse quasi communi diuidundo iudicium dari uel stipulatione inter se eos cauere, qualiter fruantur: cur enim, inquit Iulianus, ad arma et rixam procedere patiatur praetor, quos potest iurisdictione sua componere? quam sententiam Celsus quoque libro uicensimo di-gestorum probat, et ego puto ueram. Fructuarius causam proprietatis deteriorem facere non debet, meliorem facere potest. et aut fundi est usus fructus legatus, et non debet neque arbores frugiferas excidere neque uillam diruere nec quicquam facere in per-niciem proprietatis. et si forte uoluptarium fuit praedium, uirdiaria uel gestationes uel de-ambulationes arboribus infructuosis opacas atque amoenas habens, non debebit de[2i]2cere, ut forte hortos olitorios faciat uel aliud quid, quod ad reditum spectat. Inde est quae-situm, an lapidicinas uel cretifodinas uel harenifodinas ipse instituere possit: et ego puto etiam ipsum instituere posse, si non agri partem necessariam huic rei occupaturus est. proinde uenas quoque lapidicinarum et huiusmodi metallorum inquirere poterit: ergo et auri et argenti et sulpuris et aeris et ferri et ceterorum fodinas uel quas pater familias instituit exercere poterit uel ipse instituere, si nihil agriculturae nocebit. et si forte in hoc quod instituit plus reditus sit quam in uineis uel arbustis uel oliuetis quae fuerunt, forsitan etiam haec deicere poterit, si quidem ei permittitur meliorare proprietatem. Si tamen quae instituit usufructuarius aut caelum corrumpant agri aut magnum apparatum sint desidera-tura opificum forte uel legulorum, quae non potest sustinere proprietarius, non uidebitur uiri boni arbitratu frui: sed nec aedificium quidem positurum in fundo, nisi quod ad fructum percipiendum necessarium sit. Sed si aedium usus fructus legatus sit, Nerua filius et lumina immittere eum posse ait: sed et colores et picturas et marmora poterit et sigilla et si quid ad domus ornatum. sed neque diaetas transformare uel coniun-gere aut separare ei permittetur, uel aditus posticasue uertere, uel refugia aperire, uel atrium mutare, uel uirdiaria ad alium modum conuertere: excolere enim quod inuenit potest qualitate aedium non immutata. item Nerua eum, cui aedium usus fructus legatus sit, altius tollere non posse, quamuis lumina non obscurentur, quia tectum magis turbatur: quod Labeo etiam in proprietatis domino scribit. idem Nerua nec ob-struere eum posse. Item si domus usus fructus legatus sit, meritoria illic facere fructuarius non debet nec per cenacula diuidere domum: atquin locare potest, sed oportebit quasi domum locare. nec balineum ibi faciendum est. quod autem dicit meritoria non facturum ita accipe quae uolgo deuersoria uel fullonica appellant. ego quidem, et si balineum sit in domo usibus dominicis solitum uacare in intima parte domus uel inter diaetas amoenas, non recte nec ex boni uiri arbitratu facturum, si id locare coeperit, ut publice lauet, non @1 magis quam si domum ad stationem iumentorum locauerit, aut si stabulum quod erat do-mus iumentis et carruchis uacans, pistrino locauerit, @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. licet multo minus ex ea re fructum percipiat. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Sed si quid inaedificauerit, postea eum neque tollere hoc neque refigere posse: refixa plane posse uindicare. Mancipiorum quoque usus fructus legato non debet abuti, sed secundum condicionem eorum uti: nam si librarium rus mittat et qualum et calcem portare cogat, histrionem balniatorem faciat, uel de symphonia atriensem, uel de palaestra stercorandis latrinis praeponat, abuti uide-bitur proprietate. Sufficienter autem alere et uestire debet secundum ordinem et dignitatem mancipiorum. Et generaliter Labeo ait in omnibus rebus mobilibus modum eum tenere debere, ne sua feritate uel saeuitia ea corrumpat: alioquin etiam lege Aquilia eum con-ueniri. Et si uestimentorum usus fructus legatus sit non sic, ut quantitatis usus fructus legetur, dicendum est ita uti eum debere, ne abutatur: nec tamen locaturum, quia uir bonus ita non uteretur. Proinde etsi scaenicae uestis usus fructus legetur uel aulaei uel alterius apparatus, alibi quam in scaena non utetur. sed an et locare possit, uidendum est: et puto locaturum, et licet testator commodare, non locare fuerit solitus, tamen ipsum fructuarium locaturum tam scaenicam quam funebrem uestem. Proprietatis dominus non debebit impedire fructuarium ita utentem, ne deteriorem eius condicionem faciat. de qui-busdam plane dubitatur, si eum uti prohibeat, an iure id faciat: ut puta doleis, si forte Ǩfundi usus fructus sit legatus, et putant quidam, etsi defossa sint, uti prohibendum: idem et in seriis et in cuppis et in cadis et amphoris putant: idem et in specularibus, si domus usus fructus legetur. sed ego puto, nisi sit contraria uoluntas, etiam instrumentum fundi uel domus contineri. Sed nec seruitutem imponere fundo potest proprieta-rius nec amittere seruitutem: adquirere plane seruitutem eum posse etiam inuito fructuario Iulianus scripsit. quibus consequenter fructuarius quidem adquirere fundo seruitutem non potest, retinere autem potest: et si forte fuerint non utente fructuario amissae, hoc quoque nomine tenebitur, proprietatis dominus ne quidem consentiente fructuario seruitutem im-ponere potest, @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. nisi [2per]2 quam deterior fructuarii condicio non fiat, ueluti si talem seruitutem uicino concesserit ius sibi non esse altius tollere. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Locum autem religiosum facere potest consentiente usufructuario: et hoc uerum est fauore religionis. sed interdum et solus proprietatis dominus locum religiosum facere potest: finge enim eum testatorem inferre, cum non esset tam oportune, ubi sepeliretur. Ex eo, ne deteriorem condicionem fructuarii faciat proprietarius, solet quaeri, an seruum dominus coercere possit. et Aristo apud Cas-sium notat plenissimam eum coercitionem habere, si modo sine dolo malo faciat: quamuis usufructuarius nec contrariis quidem ministeriis aut inusitatis artificium eius corrumpere @1 possit nec seruum cicatricibus deformare. Proprietarius autem et seruum noxae dedere poterit, si hoc sine dolo malo faciat, quoniam noxae deditio iure non peremit usum fructum, non magis quam usucapio proprietatis, quae post constitutum usum fructum contingit. de-bebit plane denegari usus fructus persecutio, si ei qui noxae accepit litis aestimatio non offeratur a fructuario. Si quis seruum occiderit, utilem actionem exemplo Aquiliae fructuario dandam numquam dubitaui. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Agri usu fructu legato in locum demor-tuarum arborum aliae substituendae sunt et priores ad fructuarium pertinent. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Proculus putat insulam posse ita le-gari, ut ei seruitus imponatur, quae alteri insulae hereditariae debeatur, hoc modo: 'Si ille heredi meo promiserit per se non fore, quo altius e[2a]2 aedificia tollantur, tum ei eorum aedificiorum usum fructum do lego' uel sic: 'Aedium illarum, quoad altius, quam uti nunc sunt, aedificatae non erunt, illi usum fructum do lego.' Si arbores uento deiectas dominus non tollat, per quod incommodior is sit usus fructus uel iter, suis actionibus usufructuario cum eo experiundum. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'fructus annuos fundi Corneliani Gaio Maeuio do lego', perinde accipi debet hic sermo ac si usus fructus fundi esset legatus. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Sabinum. Si serui usus fructus sit legatus, quidquid is ex opera sua adquirit uel ex re fructuarii, ad eum pertinet, siue stipuletur siue ei possessio fuerit tradita. si uero heres institutus sit uel legatum acceperit, Labeo distinguit, cuius gratia uel heres instituitur uel legatum acceperit. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et si quid donetur seruo, in quo usus fructus alterius est, quaeritur, quid fieri oporteat. et in omnibus istis, si quidem con-templatione fructuarii aliquid ei relictum uel donatum est, ipsi adquiret: sin uero proprie-tarii, proprietario: si ipsius serui, adquiretur domino, nec distinguimus, unde cognitum eum et cuius merito habuit, qui donauit uel reliquit. sed et si condicionis implendae causa quid seruus fructuarius consequatur et constiterit contemplatione fructuarii eam condicionem ad-scriptam, dicendum est ipsi adquiri: nam et in mortis causa donatione idem dicendum est. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Sabinum. Sed sicuti stipulando fructuario adquirit, ita etiam paciscendo eum adquirere exceptionem fructuario Iulianus libro trigensimo digestorum scribit. idemque et si acceptum rogauerit, liberationem ei pa-rere. Quoniam autem diximus quod ex operis adquiritur ad fructuarium pertinere, scien-dum est etiam cogendum eum operari: etenim modicam quoque castigationem fructuario competere Sabinus respondit et Cassius libro octauo iuris ciuilis scripsit, u[2t]2 neque torqueat, neque flagellis caedat. @1 @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si quis donaturus [2us]2ufructuario spoponderit seruo in quem usum fructum habet stipulanti, ipsi usufructuario obligabitur, quia [2u]2t ei seruus talis stipulari possit, usitatum est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et si quid stipuletur sibi aut Sticho seruo fructuario donandi causa, dum uult fructuario praestitum, dicendum, si ei soluatur, fructuario adquiri. Interdum tamen in pendenti est, cui adquirat iste fructuarius seruus: ut puta si seruum emit et per traditionem accepit necdum pretium numerauit, sed tantummodo pro eo fecit satis, interim cuius sit, quaeritur. et Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit in pendenti esse dominium eius et numerationem pretii declaraturam, cuius sit: nam si ex re fructuarii, retro fructuarii fuisse. idemque est et si forte stipulatus sit seruus numeraturus pecuniam: nam numeratio declarabit, cui sit adquisita stipulatio. ergo ostendimus in pendenti esse dominium, donec pretium numeretur. quid ergo si amisso usu fructu tunc pretium numeretur? Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit adhuc interesse, unde sit pretium numeratum: Marcellus uero et Mauricianus amisso usu fructu iam putant dominium adquisitum proprietatis domino: sed Iuliani sententia humanior est. quod si ex re utriusque pretium fuerit solutum, ad utrumque dominium pertinere Iulianus scripsit, scilicet pro rata pretii soluti. quid tamen si forte simul soluerit ex re utriusque, ut puta decem milia pretii nomine debebat et dena soluit ex re singulorum: cui magis seruus adquirat? si numeratione soluat, intererit, cuius prio-res [2n]2ummos soluat: nam quos postea soluerit, aut uindicabit aut, si fuerint nummi con-sumpti, ad condictionem pertinent: si uero simul in sacculo soluit, nihil fecit accipientis et ideo nondum adquisisse cuiquam dominium uidetur, quia cum plus pretium soluit seruus, non faciet nummos accipientis. Si operas suas iste seruus locauerit et in annos singulos certum aliquid stipuletur, eorum quidem annorum stipulatio, quibus usus fructus mansit, adquiretur fructuario, sequentium uero stipulatio ad proprietarium transit semel adquisita fructuario, quamuis non soleat stipulatio semel cui quaesita ad alium transire nisi ad he-redem uel adrogatorem. proinde si forte usus fructus in annos singulos fuerit legatus et iste seruus operas suas locauit et stipulatus est ut supra scriptum est, prout capitis minu-tione amissus fuerit usus fructus, mox restitutus, ambulabit stipulatio profectaque ad he-redem redibit ad fructuarium. Quaestionis est, an id quod adquiri fructuario non potest proprietario adquiratur. et Iulianus quidem libro trigensimo quinto digestorum scripsit, quod fructuario adquiri non potest proprietario quaeri. denique scribit eum, qui ex re fructuarii stipuletur nominatim proprietario uel iussu eius, ipsi adquirere. contra autem nihil agit, si non ex re fructuarii nec ex operis suis fructuario stipuletur. Seruus fructuarius si usum fructum in se dari stipuletur aut sine nomine aut nominatim proprietario, ipsi adquirit exemplo serui communis, qui stipulando rem alteri ex dominis cuius res est, nihil agit, quoniam rem suam stipulando quis nihil agit, alteri stipulando adquirit solidum. Idem Iu-lianus eodem libro scripsit: si seruo fructuarius operas eius locauerit, nihil agit: nam et si ex re mea, inquit, a me stipulatus sit, nihil agit, non magis quam seruus alienus bona fide @1 mihi seruiens idem agendo domino quicquam adquirit. simili modo, ait, ne quidem si rem meam a me fructuario conducat, me non obligabit. et regulariter definiit: quod quis ab Ǩalio stipulando mihi adquirit, id a me stipulando nihil agit: nisi forte, inquit, nominatim domino suo stipuletur a me uel conducat. Si duos fructuarios proponas et ex alterius re seruus sit stipulatus, quaeritur, utrum totum an pro parte, qua habet usum fructum, ei quaeratur. nam et in duobus bonae fidei possessoribus hoc idem est apud Scaeuolam agi-tatum libro secundo quaestionum, et ait uolgo creditum rationemque hoc facere, ut si ex re alterius stipuletur, partem ei dumtaxat quaeri, partem domino: quod si nominatim sit stipulatus, nec dubitari debere, quin adiecto nomine solidum ei quaeratur. idemque ait et si iussu eius stipuletur, quoniam iussum pro nomine accipimus. idem et in fructuariis erit dicendum, ut quo casu non totum adquiretur fructuario, proprietatis domino erit quae-situm, quoniam ex re fructuarii quaeri ei posse ostendimus. Quod autem diximus ex re fructuarii uel ex operis posse adquirere, utrum tunc locum habeat, quotiens iure legati usus fructus sit constitutus, an et si per traditionem uel stipulationem uel alium quemcumque modum, uidendum. et uera est Pegasi sententia, quam et Iulianus libro sexto decimo se-cutus est, omn[2i]2 fructuario adquiri. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si operas suas locauerit seruus fructuarius et inperfecto tempore locationis usus fructus interierit, quod superest ad proprietarium per-tinebit. sed et si ab initio certam summam propter operas certas stipulatus fuerit, capite deminuto eo idem dicendum est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si pendentes fructus iam ma-turos reliquisset testator, fructuarius eos feret, si die legati cedente adhuc pendentes de-prehendisset: nam et stantes fructus ad fructuarium pertinent. Si dominus solitus fuit tabernis ad merces suas uti uel ad negotiationem, utique permittetur fructuario locare eas et ad alias merces, et illud solum obseruandum, ne uel abutatur usufructuarius uel contumeliose iniurioseue utatur usu fructu. Si serui usus fructus legatus est, cuius testator quasi ministerio uacuo utebatur, si eum disciplinis uel arte instituerit usufructua-rius, arte eius uel peritia utetur. Si quid cloacarii nomine debeatur uel si quid ob formam aquae ductus, quae per agrum transit, pendatur, ad onus fructuarii pertinebit: sed et si quid ad collationem uiae, puto hoc quoque fructuarium subiturum: ergo et quod ob transitum exercitus confertur ex fructibus: sed et si quid municipio, nam solent posses-sores certam partem fructuum municipio uiliori pretio addicere: solent et fisco fusiones praestare. haec onera ad fructuarium pertinebunt. Si qua seruitus imposita est fundo, necesse habebit fructuarius sustinere: unde et si per stipulationem seruitus debeatur, idem puto dicendum. Sed et si seruus sub poena emptus sit interdictis certis quibusdam, an si usus fructus eius fuerit legatus, obseruare haec fructuarius debeat? et puto debere eum obseruare: alioquin non boni uiri arbitratu utitur et fruitur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Nomismatum aureorum uel argenteo-rum ueterum, quibus pro gemmis uti solent, usu[2s]2 fructus legari potest. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Omnium bonorum usu @1 fructum posse legari, nisi excedat dodrantis aestimationem, Celsus libro trigensimo secundo digestorum et Iulianus libro sexagensimo primo scribit: et est uerius. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si is, qui binas aedes habeat, aliarum usum fructum legauerit, posse heredem Marcellus scribit alteras altius tollendo obscurare luminibus, quoniam habitari potest etiam obscuratis aedibus. quod usque adeo temperandum est, ut non in totum aedes obscurentur, sed modicum lumen, quod habi-tantibus sufficit, habeant. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Ex re fructuarii etiam id intellegitur, quod ei fructuarius donauerit concesseritue uel ex administratione rerum eius compendii seruus fecerit. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si quis unas aedes, quas solas habet, uel fundum tradit, excipere potest id, quod personae, non praedii est, ueluti usum et usum fructum. sed et si excipiat, ut pascere sibi uel inhabitare liceat, ualet ex-ceptio, cum ex multis saltibus pastione fructus perciperetur. et habitationis exceptione, siue temporali siue usque ad mortem eius qui excepit, usus uidetur exceptus. @@&7Papinianus& libro septimo decimo quaestionum. Si Titio fructus, Maeuio pro-prietas legata sit et uiuo testatore Titius decedat, nihil apud scriptum heredem relinquetur: et id Neratius quoque respondit. Usum fructum in quibusdam casibus non partis effectum optinere conuenit: unde si fundi uel fructus portio petatur et absolutione secuta postea pars altera quae adcreuit uindicetur, in lite quidem proprietatis iudicatae rei exceptionem ob-stare, in fructus uero non obstare scribit Iulianus, quoniam portio fundi uelut alluuio por-tioni, personae fructus adcresceret. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Quotiens duobus usus fructus legatur ita, ut alternis annis utantur fruantur, si quidem ita legatus fuerit 'Titio et Maeuio', potest dici priori Titio, deinde Maeuio legatum datum. si uero duo eiusdem nominis fuerint et ita scriptum fuerit 'Titiis usum fructum alternis annis do': nisi consenserint, uter eorum prior utatur, inuicem sibi impedient. quod si Titius eo anno, quo frueretur, proprietatem accepisset, interim legatum non habebit, sed ad Maeuium alternis annis usus fructus pertinebit: et si Titius proprietatem alienasset, habebit eum usum fructum, quia et si sub condicione usus fructus mihi legatus fuerit et interim proprietatem ab herede accepero, pen-dente autem condicione eandem alienauero, ad legatum admittar. Si colono tuo usum fructum fundi legaueris, usum fructum uindicabit et cum herede tuo aget ex conducto et consequetur, ut neque mercedes praestet et impensas, quas in culturam fecerat, recipiat. Uniuersorum bonorum an singularum rerum usus fructus legetur, hactenus interesse puto, quod, si aedes incensae fuerint, usus fructus specialiter aedium legatus peti non potest, bonorum autem usu fructu legato areae usus fructus peti poterit: quoniam qui bonorum @1 suorum usum fructum legat, non solum eorum, quae in specie sunt, sed et substantiae omnis usum fructum legare uidetur: in substantia autem bonorum etiam area est. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Si usus fructus legatus est, sed heres scriptus ob hoc tardius adit, ut tardius ad legatum perueniretur, hoc quoque prae-stabitur, ut Sabino placuit. Usus fructus serui mihi legatus est isque, cum ego uti frui desissem, liber esse iussus est: deinde ego ab herede aestimationem legati tuli: nihilo magis eum liberum fore Sabinus respondit (namque uideri me uti frui homine, pro quo aliquam rem habeam), condicionem autem eius libertatis eandem manere, ita ut mortis meae aut capitis deminutionis interuentu liber futurus esset. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Qui usum fructum areae legauerat, in-sulam ibi aedificauit: ea uiuo eo decidit uel deusta est: usum fructum deberi existimauit. contra autem non idem iuris esse, si insulae usu fructu legato area, deinde insula facta sit. idemque esse, et si scyphorum usus fructus legatus sit, deinde massa facta et iterum scyphi: licet enim pristina qualitas scyphorum restituta sit, non tamen illos esse, quorum usus fructus legatus sit. Stipulatus sum de Titio fundum Cornelianum detracto usu fructu: Titius decessit: quaesitum est, quid mihi heredem eius praestare oportet. respondit referre, qua mente usus fructus exceptus sit: nam si quidem hoc actum est, ut in cuiuslibet per-sona usus fructus constitueretur, solam proprietatem heredem debiturum: sin autem id actum sit, ut promissori dumtaxat usus fructus reciperetur, plenam proprietatem heredem eius debiturum. hoc ita se habere manifestius in causa legatorum apparere: etenim si heres, a quo detracto usu fructu proprietas legata sit, priusquam ex testamento ageretur, decesserit, minus dubitandum, quin heres eius plenam proprietatem sit debiturus. idemque Ǩet si sub condicione similiter legatu[2m]2 sit et pendente condicione heres decessit. Usus fructus serui Titio legatus est: cum per heredem staret, quo minus praestaretur, seruus mortuus est: aliud dici non posse ait, quam in id obligatum esse heredem, quanti lega-tarii intersit moram factam non esse, ut scilicet ex eo tempore in diem, in quo seruus sit mortuus, usus fructus aestimetur. cui illud quoque consequens esse, ut si ipse Titius mo-riatur, similiter ex eo tempore, quo mora sit facta, in diem mortis aestimatio usus fructus heredi eius praestaretur. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Quaesitum est, si, cum in annos decem proximos usum fructum de te dari stipulatus essem, per te steterit quo minus dares et quinquennium transierit, quid iuris sit. item si Stichi decem annorum proximorum operas de te dari stipulatus sim et similiter quinquennium praeteriit. respondit eius temporis usum fructum et operas recte peti, quod per te transactum est quo minus darentur. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Non utitur usufructuarius, si nec ipse utatur nec nomine eius alius, puta qui emit uel qui conduxit uel cui donatus est uel qui negotium eius gerit. plane illud interest, quod, si uendidero usum fructum, etiamsi emptor non utatur, uideor usum fructum retinere, @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. quia qui pretio fruitur, non minus habere intellegitur, quam qui principali re utitur fruitur. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Quod si donauero, non alias retineo, nisi ille utatur. @@&7Idem& libro septimo institutionum. Statuae et imaginis usum fructum posse relinqui magis est, quia et ipsae habent aliquam utilitatem, si quo loco oportuno ponantur. @1 Licet praedia quaedam talia sint, ut magis in ea impendamus, quam de illis adquiramus, tamen usus fructus eorum relinqui potest. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Si alii usus, alii fructus eiusdem rei legetur, id percipiet fructuarius, quod usuario supererit: nec minus et ipse fruendi causa et usum habebit. Rerum an aestimationis usus fructus tibi legetur, interest: nam si quidem rerum legetur, deducto eo, quod praeterea tibi legatum est, ex reliquis bonis usum fructum feres: sin autem aestimationis usus fructus legatus est, id quoque aestimabitur, quod praeterea tibi legatum est. nam saepius idem legando non ampliat testator legatum: re autem legata etiam aestimationem eius legando ampliare legatum possumus. @@&7Ulpianus& libro septimo regularum. Etiam partis bonorum usus fructus legari potest. si tamen non sit specialiter facta partis mentio, dimidia pars bonorum continetur. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Usufructuarius nouum tecto-rium parietibus, qui rudes fuissent, imponere non potest, quia tametsi meliorem excolendo aedificium domini causam facturus esset, non tamen id iure suo facere potest, aliudque est tueri quod accepisset an nouum faceret. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Sicut inpendia cibariorum in seruum, cuius usus fructus ad aliquem pertinet, ita et ualetudinis impendia ad eum respi-cere natura manifestum est. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Si extraneo scripto et emancipato praeterito matri defuncti deducto usu fructu proprietas legata sit, petita contra tabulas bonorum possessione plena proprietas pietatis respectu matri praestanda est. Si testator iusserit, ut heres reficeret insulam, cuius usum fructum legauit, potest fructuarius ex testamento agere, ut heres reficeret. @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Quod si heres hoc non fecisset et ob id fructuarius frui non potuisset, heres etiam fructuarii eo nomine habebit actionem, quanti fructuarii interfuisset non cessasse heredem, licet usus fructus morte eius interisset. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Si absente fructuario heres quasi negotium eius gerens reficiat, negotiorum gestorum actionem aduersus fructuarium habet, tametsi sibi in futurum heres prospiceret. sed si paratus sit recedere ab usu fructu fructuarius, non est cogendus reficere, sed actione negotiorum gestorum liberatur. Siluam caeduam, etiamsi intempestiue caesa sit, in fructu esse constat, sicut olea immatura lecta, item faenum immaturum caesum in fructu est. @@&7Pomponius& libro septimo ad Plautium. Si mihi et tibi a Sempronio et Mucio heredibus usus fructus legatus sit, ego in partem Sempronii quadrantem, in partem Mucii alterum quadrantem habebo, tu item in utriusque parte eorum quadrantes habes. @@&7Paulus& libro tertio ad Uitellium. Titius Maeuio fundum Tusculanum reliquit eiusque fidei commisit, ut eiusdem fundi partis dimidiae usum fructum Titiae praestaret: Maeuius uillam uetustate corruptam necessariam cogendis et conseruandis fructibus aedi-ficauit: quaesitum est, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere de-beat. respondit Scaeuola, si priusquam usus fructus praestaretur, necessario aedificasset, non alias cogendum restituere quam eius sumptus ratio haberetur. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Titio 'cum morietur' usus fructus in-utiliter legari intellegitur, in id tempus uidelicet collatus, quo a persona discedere incipit. @1 @@&7Idem& libro nono regularum. Usu fructu relicto si tributa eius rei praestentur, ea usufructuarium praestare debere dubium non est, nisi specialiter nomine fideicommissi testatori placuisse probetur haec quoque ab herede dari. @@&7Iauolenus& libro secundo epistularum. Si cui insulae usus fructus legatus est, quamdiu quaelibet portio eius insulae remanet, totius soli usum fructum retinet. @@&7Idem& libro tertio epistularum. sub condicione usus fructus fundi a te herede Titio legatus est: tu fundum mihi uendidisti et tradidisti detracto usu fructu: quaero, si non extiterit condicio, aut extiterit et interiit usus fructus, ad quem pertineat. respondit: intellego te de usu fructu quaerere qui legatus est: itaque si condicio eius legati extiterit, dubium non est, quin ad legatarium is usus fructus pertineat et si aliquo casu ab eo amis-sus fuerit, ad proprietatem fundi reuertatur: quod si condicio non extiterit, usus fructus ad heredem pertinebit, ita ut in eius persona omnia eadem seruentur, quae ad amittendum usufructum pertinent et seruari solent. ceterum in eiusmodi uenditione spectandum id erit, quod inter ementem uendentemque conuenerit, ut si apparuerit legati causa eum usum fructum exceptum esse, etiamsi condicio non extiterit, restitui a uenditore emptori debeat. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Si infantis usus tantummodo legatus sit, etiamsi nullus interim sit, cum tamen infantis aetatem excesserit, esse incipit. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. An usus fructus nomine actio municipibus dari debeat, quaesitum est: periculum enim esse uidebatur, ne perpetuus fieret, quia neque morte nec facile capitis deminutione periturus est, qua ratione proprietas inu-tilis esset futura semper abscedente usu fructu. sed tamen placuit dandam esse actionem. unde sequens dubitatio est, quousque tuendi essent in eo usu fructu municipes: et placuit centum annos tuendos esse municipes, quia is finis uitae longaeui hominis est. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Dominus fructuario praedium, quod ei per usum fructum seruiebat, legauit, idque praedium aliquamdiu possessum legatarius restituere filio, qui causam inofficiosi testamenti recte pertulerat, coactus est: mansisse fructus ius integrum ex post facto apparuit. Per fideicommissum fructu praediorum ob ali-menta libertis relicto partium emolumentum ex persona uita decedentium ad dominum pro-prietatis recurrit. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Defuncta fructuaria mense Decembri iam omnibus fructibus, qui in his agris nascuntur, mense Octobri per colonos sublatis quaesitum est, utrum pensio heredi fructuariae solui deberet, quamuis fructuaria ante Kalendas Martias, quibus pensiones inferri debeant, decesserit, an diuidi debeat inter heredem fructuariae et Ǩrem publicam, cui proprietas legata est. respondi rem publicam quidem cum colono nullam actionem habere, fructuariae uero heredem sua die secundum ea quae proponerentur inte-gram pensionem percepturum. 'Sempronio do lego ex redactu fructuum holeris et porrinae, quae habeo in agro Farrariorum, partem sextam.' quaeritur, an his uerbis usus fructus legatus uideatur. respondi non usum fructum, sed ex eo quod redactum esset partem legatam. Item quaesitum est, si usus fructus non esset, an quotannis partem sextam re-dactam legauerit. respondi quotannis uideri relictum, nisi contrarium specialiter ab herede adprobetur. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Arbores ui tempestatis, non culpa fructuarii euersas @1 ab eo substitui non placet. Quidquid in fundo nascitur uel quidquid inde percipitur, ad fructuarium pertinet, pensiones quoque iam antea locatorum agrorum, si ipsae quoque specialiter comprehensae sint. sed ad exemplum uenditionis, nisi fuerint specialiter exceptae, potest usufructuarius conductorem repellere. Caesae harundinis uel pali com-pendium, si in eo quoque fundi uectigal esse consueuit, ad fructuarium pertinet. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Cuiuscumque fundi usufructuarius prohi-bitus aut deiectus de restitutione omnium rerum simul occupatarum agit: sed et si medio tempore alio casu interciderit usus fructus, aeque de perceptis antea fructibus utilis actio tribuitur. Si fundus, cuius usus fructus petitur, non a domino possideatur, actio redditur. et ideo si de fundi proprietate inter duos quaestio sit, fructuarius nihilo minus in possessione esse debet satisque ei a possessore cauendum est, quod non sit pro-hibiturus frui eum, cui usus fructus relictus est, quamdiu de iure suo probet. sed si ipsi usufructuario quaestio moueatur, interim usus fructus eius [2di]2ffertur: sed caueri de resti-tuendo eo, quod ex his fructibus percepturus est, uel si satis non detur, ipse frui per-mittitur. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Usufructuarius nouum riuum parie-tibus non potest inponere. aedificium inchoatum fructuarium consummare non posse pla-cet, etiamsi eo loco aliter uti non possit, sed nec eius quidem usum fructum esse: nisi in constituendo uel legando usu fructu hoc specialiter adiectum sit, ut utrumque ei liceat. @@&7Tryphoninus& libro septimo disputationum. Usufructuarium uenari in saltibus uel montibus possessionis probe dicitur: nec aprum aut ceruum quem ceperit proprium domini capit, sed [2aut fructus]2 iure aut gentium suos facit. Si uiuariis inclusae ferae in ea possessione custodiebantur, quando usus fructus coepit, num exercere eas fructuarius possit, occidere non possit? alias si quas initio incluserit operis suis uel post sibimet ipsae inciderint delapsaeue fuerint, hae fructuarii iuris sint? commodissime tamen, ne per singula animalia facultatis fructuarii propter discretionem difficilem ius incertum sit, sufficit eundem numerum per singula quoque genera ferarum finito usu fructu domino proprietatis adsignare, qui fuit coepti usus fructus tempore. @@&7Paulus& libro singulari de iure singulari. Quod nostrum non est, trans-feremus ad alios: ueluti is qui fundum habet, quamquam usum fructum non habeat, tamen usum fructum cedere potest. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad edictum. Cum fructuarius paratus est usum fructum derelinquere, non est cogendus domum reficere, in quibus casibus et usufructuario hoc onus incumbit. sed et post acceptum contra eum iudicium parato fructuario derelinquere usum fructum dicendum est absolui e[2u]2m debere a iudice. @1 @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Sed cum fructuarius debeat quod suo suorumque facto deterius factum sit reficere, non est absoluendus, licet usum fructum derelinquere paratus sit: debet enim omne, quod diligens pater familias in sua domo facit, et ipse facere. Non magis heres reficere debet quod uetustate iam deterius factum reliquisset testator, quam si proprietatem alicui testator legasset. @@&7Paulus& libro quadragensimo septimo ad edictum. Cum usufructuario non solum legis Aquiliae actio competere potest, sed et serui corrupti et iniuriarum, si seruum torquendo deteriorem fecerit. @@&7Iulianus& libro primo ex Minicio. Cui usus fructus legatus est, etiam inuito herede eum extraneo uendere potest. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Uetus fuit quaestio, an partus ad fructuarium pertineret: sed Bruti sententia optinuit fructuarium in eo locum non habere: neque enim in fructu hominis homo esse potest. hac ratione nec usum fructum in eo fructuarius habebit. quid tamen si fuerit etiam partus usus fructus relictus, an habeat in eo usum fructum? et cum possit partus legari, poterit et usus fructus eius. Fetus tamen pecorum Sabinus et Cassius opinati sunt ad fructuarium pertinere. Plane si gregis uel armenti sit usus fructus legatus, debebit ex adgnatis gregem supplere, id est in locum capitum defunctorum @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. uel inutilium alia summittere, ut post substituta fiant propria fructuarii, ne lucro ea res cedat domino. et sicut substituta statim domini fiunt, ita priora quoque ex natura fructus desinunt eius esse: nam alioquin quod nascitur fructuarii est et cum substituit, desinit eius esse. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Quid ergo si non faciat nec suppleat? teneri eum proprietario Gaius Cassius scribit libro decimo iuris ciuilis. Interim tamen, quamdiu summittantur et suppleantur capita quae demortua sunt, cuius sit fetus quaeritur. et Iulianus libro tricensimo quinto digestorum scribit pendere eorum dominium, ut, si summittantur, sint proprietarii, si non summittantur, fructuarii: quae sententia uera est. Secundum quae si decesserit fetus, periculum erit fructuarii, non proprietarii et ne-cesse habebit alios fetus summittere. unde Gaius Cassius libro octauo scribit carnem fetus demortui ad fructuarium pertinere. Sed quod dicitur debere eum summittere, totiens ue-rum est, quotiens gregis uel armenti uel equitii, id est uniuersitatis usus fructus legatus est: ceterum si singulorum capitum, nihil supplebit. Item si forte eo tempore, quo fetus editi sunt, nihil fuit quod summitti deberet, nunc et post editionem: utrum ex his quae edentur summittere debebit, an ex quae edita sunt, uidendum est. puto autem uerius ea, quae pleno grege edita sunt, ad fructuarium pertinere, sed posteriorem gregis casum nocere debere fructuario. Summittere autem facti est et Iulianus proprie dicit dispertire et diuidere et diuisionem quandam facere: quod dominium erit summissorum proprietarii. @@&7Marcellus& libro septimo decimo digestorum. Si in area, cuius usus fructus alienus esset, quis aedificasset, intra tempus quo usus fructus perit superficie sublata re-stitui usum fructum ueteres responderunt. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Si dominus nudae proprietatis @1 usum fructum legauerit, uerum est, quod Maecianus scripsit libro tertio quaestionum de fideicommissis, ualere legatum: et si forte in uita testatoris uel ante aditam hereditatem proprietati accesserit, ad legatarium pertinere. plus admittit Maecianus, etiamsi post adi-tam hereditatem accessisset usus fructus, utiliter diem cedere et ad legatarium pertinere. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si areae usus fructus legatus sit mihi, posse me casam ibi aedificare custodiae causa earum rerum, quae in area sint. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Si Sticho seruo tuo et Pamphilo meo legatus fuerit usus fructus, tale est legatum, quale si mihi et tibi legatus esset: et ideo dubium non est, quin aequaliter ad nos pertineat. @@@@{1DE USU FRUCTU ADCRESCENDO}1 @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Quotiens usus fructus legatus est, ita inter fructuarios est ius adcrescendi, si coniunctim sit usus fructus relictus: ceterum si separatim unicuique partis rei usus fructus sit relictus, sine dubio ius adcrescendi cessat. Denique apud Iulianum libro trigensimo quinto digestorum Dzquaeritur, si communi seruo usus fructus sit relictus et utrique domino adquisitus, an al-tero repudiante uel amittente usum fructum alter totum habeat: et putat ad alterum per-tinere, et licet dominis usus fructus non aequis partibus, sed pro dominicis adquiratur, tamen persona ipsius, non dominorum inspecta ad alterum ex dominis pertinere, non proprietati accedere. Idem ait et si communi seruo et separatim Titio usus ructus legatus sit, amis-sum ab altero ex sociis usum fructum non ad Titium, sed ad solum socium pertinere de-bere quasi solum coniunctum: quae sententia uera est: nam quamdiu uel unus utitur, potest dici usum fructum in suo statu esse. idem est, si duobus coniunctim et alteri separatim usus fructus esset relictus. Interdum tamen etsi non sint con-iuncti, tamen usus fructus legatus alteri adcrescit: ut puta si mihi fundi usus fructus se-paratim totius et tibi similiter fuerit relictus. nam, ut et Celsus libro octauo decimo digestorum et Iulianus libro tricensimo quinto scribit, concursu partes habemus: quod et @1 in proprietate contingeret: nam altero repudiante alter totum fundum haberet. sed in usu fructu hoc plus est, quia et constitutus et postea amissus nihilo minus ius adcrescendi admittit: omnes enim auctores apud Plautium de hoc consenserunt et, ut celsus et Iulianus eleganter aiunt, usus fructus cottidie constituitur et legatur, non, ut proprietas, eo solo tempore quo uindicatur. cum primum itaque non inueniet alter eum, qui sibi concurrat, solus utetur in totum, nec refert, coniunctim an separatim relinquatur. Idem Iulianus libro trigensimo quinto digestorum scripsit, si duobus heredibus institutis deducto usu fructu proprietas legetur, ius adcrescendi heredes non habere: nam uideri usum fructum constitutum, non per concursum diuisum: @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. ideoque amissa pars usus fructus ad legatarium eundemque proprietarium redibit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Idem Neratius putat cessare ius adcrescendi libro primo responsorum: cui sententiae congruit ratio Celsi di-centis totiens ius adcrescendi esse, quotiens in duobus, qui in solidum habuerunt, concursu diuisus est. Unde Celsus libro octauo decimo scribit, si duo fundi domini deducto usu fructu proprietatem tradiderint, uter eorum amiserit, usum fructum ad proprietatem redire, sed non ad tot[2a]2m, sed cuiusque usum fructum ei parti accedere, quam ipse tradi-derit: ad eam enim partem redire debet, a qua initio diuisus est. Non solum autem si duobus usus fructus legetur, est ius adcrescendi, uerum et si alteri usus fructus, alteri fundus legatus est: nam amittente usum fructum altero, cui erat legatus, magis iure adcrescendi ad alterum pertinet quam redit ad proprietatem. nec nouum: nam et si duo-bus usus fructus legetur et apud alterum sit consolidatus, ius adcrescendi non perit neque ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo, et ipse quibus modis amitteret ante consoli-dationem, isdem et nunc amittet. et ita et Neratio et Aristoni uidetur et Pomponius probat. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Si tibi proprietas fundi legata fuerit, mihi autem et Maeuio et tibi eiusdem fundi usus fructus, habebimus ego et Maeuius trientes in usu fructu, unus triens proprietate miscebitur. siue autem ego siue Maeuius capite minuti fuerimus, triens inter te et alterutrum nostrum diuidetur, ita ut semissem in usu fructu habeat is, qui ex nobis capite minutus non fuerat, ad te proprietas cum parte dimidia usus fructus pertineat: @1 @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. et si tradideris alicui proprie-tatem deducto usu fructu, nihilo minus putat Iulianus adcrescere, nec uideri nouum tibi adquiri usum fructum. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Idem et si apud unum ex tribus fructuariis consolidatus sit usus fructus. Sed si cui proprietas deducto usu fructu legata sit et mihi pars usus fructus, uidendum erit, an inter me et heredem ius adcrescendi uer-setur: et uerum est, ut, quisquis amiserit, ad proprietatem reuertetur. Si mihi usus fructus fundi pure, tibi sub condicione legatus sit, potest dici totius fundi usum fructum ad me pertinere interim et si capite minutus fuero, totum amittere: sed si extiterit condicio, to-tum usum fructum ad te pertinere, si forte capite deminutus sum, ceterum cum in meo statu maneo, communicandum usum fructum. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si quis Attio et heredibus suis usum fructum legauerit, dimidiam Attius, dimidiam heredes habebunt: quod si ita scriptum sit 'Attio et Seio cum heredibus meis', tres partes fient, ut unam habeant heredes, tertiam Attius, ter-tiam Seius: nec enim interest ita legetur 'illi et illi cum Maeuio' an ita 'illi et illi et Maeuio'. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Si mulieri cum liberis suis usus fructus legetur, amissis liberis ea usum fructum habet: sed et matre mortua liberi eius nihilo minus usum fructum habent iure adcrescendi. nam et Iulianus libro tri-gensimo digestorum ait idem intellegendum in eo, qui solos liberos heredes scripserit, licet non ut legatarios eos nominauerit, sed ut ostenderet magis uelle se matrem ita frui, ut liberos secum habeat fruentes. sed et Pomponius quaerit: quid si mixti fuerint liberi et extranei heredes? et ait filios legatarios esse intellegendos et per con-trarium, si uoluit eos liberos simul cum matre frui, debere dici matrem legatariam esse intellegendam et per omnia similem esse et in hoc casu iuris euentum. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Si proprietas fundi duobus, usus fructus uni legatus sit, non trientes in usu fructu habent, sed semissem duo, semissem fructuarius: item contra, si duo fructuarii et unus fundi legatarius sit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Interdum pars usus fructus et non habenti partem suam, sed amittenti adcrescit: nam si usus fructus duobus fuerit legatus et alter lite contestata amiserit usum fructum, mox et collegatarius, qui litem contestatus non erat, usum fructum amisit, partem dimidiam dumtaxat, quam amisit qui litem con-testatus est aduersus eum qui se liti optulit, a possessore consequitur: pars enim collega- @1 tarii ipsi adcrescit, non domino proprietatis: usus fructus enim personae adcrescit et si fuerit amissus. @@&7Papinianus& libro secundo definitionum. Cum singulis ab heredibus singulis eiusdem rei fruct[2us]2 legatur, fructuarii separati uidentur non minus, quam si aequis por-tionibus duobus eiusdem rei fructus legatus fuisset: unde fit, ut inter eos ius adcrescendi non sit, @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. cum alius ab alio herede usum fructum uindicat. @@@@{1QUANDO DIES USUS FRUCTUS LEGATI CEDAT}1 @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Quamquam usus fructus ex fruendo consistat, id est facto aliquo eius qui fruitur et utitur, tamen semel cedit dies: aliter atque si cui in menses uel in dies uel in annos singulos quid lege-tur: tunc enim per dies singulos uel menses uel annos dies legati cedit. unde quaeri potest, si usus fructus cui per dies singulos legetur uel in annos singulos, an semel cedat: et puto non cedere simul, sed per tempora adiecta, ut plura legata sint: et ita libro quarto di-gestorum Marcellus probat in eo, cui alternis diebus usus fructus legatus est. Et ideo si is fructus legatus sit, qui cottidie percipi non potest, non erit inutile legatum, sed dies habebunt legatum, quibus frui potest. Dies autem usus fructus, item usus non prius cedet quam hereditas adeatur: tunc enim constituitur usus fructus, cum quis iam frui potest. hac ratione et si seruo hereditario usus fructus legetur, Iulianus scribit, quamuis cetera legata hereditati adquirantur, in usu fructu tamen personam domini ex-spectari, qui uti et frui possit. Item si ex die usus fructus legetur, dies eius nondum cedet, nisi cum dies uenit: posse enim usum fructum ex die legari et in diem constat. Non so-lum autem usus fructus ante aditam hereditatem dies non cedit, sed nec actio de usu dzfructu: idemque et si ex die fuerit legatus usus fructus: denique Scaeuola ait agentem ante diem usus fructus nihil facere, quamuis alias qui ante diem agit, male agit. @@@@{1QUIBUS MODIS USUS FRUCTUS UEL USUS AMITTITUR}1 @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Non solum usum fructum amitti capitis minutione constat, sed et actionem de usu fructu. et parui refert, utrum iure sit constitutus usus fructus an uero tuitione praetoris: proinde traditus quoque usus fructus, item in fundo uectigali uel superficie non iure constitutus capitis minutione amit-titur. Sed ita demum amittitur capitis deminutione usus fructus, si iam @1 constitutus est: ceterum si ante aditam hereditatem aut ante diem cedentem quis capite minutus est, constat non amitti. Si tibi fundus ex die legatus est et usum fructum mihi rogatus es restituere, uidendum erit, si capite minutus fuero intra diem legato tuo insertum, ne forte saluus sit mihi usus fructus, quasi ante diem cedentem capitis minutio in[2ter]2ueniat: quod benigne dici poterit. Usque adeo autem capitis minutio eum de-mum usum fructum peremit, qui iam constitutus est, ut si in singulos annos uel menses uel dies legatus sit, is demum amittitur, qui iam processit et si forte in annos sin-gulos legatus est, illius dumtaxat anni usus fructus amittetur et si in menses, eius mensis, si in dies, eius diei. @@&7Papinianus& libro septimo decimo quaestionum. Si duobus separatim alternis annis usus fructus relinquatur, continuis annis proprietas nuda est, cum, si lega-tarium unum substituas, cui alternis annis legatus sit usus fructus, plena sit apud heredem proprietas eo tempore, quo ius fruendi legatario non est. quod si ex duobus illis alter de-cedat, per uices temporum plena proprietas erit: neque enim adcrescere alteri quicquam potest, quoniam propria quisque tempora non concurrente altero fructus integri habuit. Si non mors, sed capitis deminutio intercesserit, quia plura legata sunt, illius anni tantum, si modo ius fruendi habuit, fructus amissus erit: quod et in uno legatario, qui fructum in singulos annos accepit, defendendum est, ut commemoratio temporum repetitionis potesta-tem habeat. Cum singulis fructus alternis annis legatur, si consentiant in eundem annum, impediuntur, quod non id actum uidetur, ut concurrerent: multum etenim refert, duobus simul alternis annis legetur (quod sane ultra primum annum pr[2o]2cedere non pot-erit, non magis quam si uni legatus ita fuisset) an singulis alternis annis: nam si concur-rere uolent, aut impedient inuicem propter uoluntatem aut, si ea non refragabitur, singu-lorum annorum fructus uacabit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Sicut in annos singulos usus fructus legari potest, ita et capitis minutione amissus legari potest, ut adiciatur: 'quotiensque capite minutus erit, ei lego', uel sic 'quotiens amissus erit': et tunc, si capitis minutione amittatur, repetitus uidebitur. unde tractatum est, si cui quamdiu uiuat usus fructus legatus sit, an uideatur repetitus, quotiens amissus est? quod et Maecianus temptat: et puto repetitum uideri. quare si usque ad tempus sit legatus, ut puta usque ad decennium, idem erit dicendum. Haec autem repetitio, quae fit post amissum capitis mi-nutione usum fructum, quaeritur an et ius adcrescendi secum saluum habeat: ut puta Titio et Maeuio usus fructus legatus est et, si Titius capite minutus esset, eidem usum fructum legauit: quaesitum est, si Titius ex repetitione usum fructum haberet, an inter eos ius ad-crescendi saluum esset. et Papinianus libro septimo decimo quaestionum scribit saluum esse, perinde ac si alius esset Titio in usu fructu substitutus: hos enim tametsi non uerbis, re tamen coniunctos uideri. Idem Papinianus quaerit, si Titio et Maeuio usu fructu legato @1 in repetitione usus fructus non totum, sed partem Titio relegasset, an uiderentur coniuncti. et ait, si quidem Titius amiserit, totum socio adcrescere: quod si Maeuius amisisset, non totum adcrescere, sed partem ad eum, partem ad proprietatem redire. quae sententia habet rationem: neque enim potest dici eo momento, quo quis amittit usum fructum et resumit, etiam ipsi quicquam ex usu fructu adcrescere: placet enim nobis ei qui amittit usum fructum ex eo quod amittit nihil adcrescere. Morte quoque amitti usum fructum non re-cipit dubitationem, cum ius fruendi morte extinguatur, sicuti si quid aliud, quod personae cohaeret. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Si legatum usum fructum legatarius alii restituere rogatus est, id agere praetor debet, ut ex fideicommissarii persona magis quam ex legatarii pereat usus fructus. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Repeti potest legatus usus fructus amissus qualicumque ratione, dummodo non morte: nisi forte heredibus legauerit. Si quis usum fructum solum serui alienauerit, per quem usus fructus ei adquisitus est, dubium non est, quin usus fructus per eum adquisitus retineatur. Rei mutatione interire usum fructum placet: ueluti usus fructus mihi aedium legatus est, aedes corruerunt uel exustae sunt: sine dubio extinguitur. an et areae? certissimum est exustis aedibus nec areae nec cementorum usum fructum deberi. et ita et Iulianus. Si areae sit usus fructus legatus et in ea aedificium sit positum, rem mutari et usum fructum extingui constat. plane si pro-prietarius hoc fecit, ex testamento uel de dolo tenebitur, @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. (sed et interdictum quod ui aut clam usufructuario competit) @@[2&7Iulianus&]2 libro trigensimo quinto digestorum. nisi sublato aedificio usum fructum areae mihi cesserit, tempore scilicet quo usus fructus perit transacto. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Fundi usu fructu legato si uilla diruta sit, usus fructus non extinguetur, quia uilla fundi accessio est: non magis quam si arbores deciderint. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Sed et eo quoque solo, in quo fuit, uilla, uti frui potero. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Quid tamen si fundus uillae fuit accessio? uideamus, ne etiam fundi usus fructus extinguatur: et idem dicendum est, ut non extinguatur. Non tantum si aedes ad aream redactae sint, usus fructus extinguitur, uerum etiam si demolitis aedibus testator alias nouas restituerit: plane si per partes reficiat, licet omnis noua facta sit, aliud erit nobis dicendum. Agri uel loci usus fructus legatus, si fuerit inundatus, ut stagnum iam sit aut palus, procul dubio extinguetur. Sed et si stagni usus fructus legetur et exaruerit sic, ut ager sit factus, mutata re usus fructus extinguitur. Non tamen, si arui usus fructus legetur et ibi uineae sint positae uel contra, puto extingui. certe siluae usu fructu legato si silua caesa illic sationes fuerint factae, sine dubio usus fructus extinguitur. Si massae usus fructus legetur et ex ea uasa sint facta uel contra, Cassius apud Urseium scribit interire usum fructum: quam sententiam puto ueram. Proinde et ornamentum dissolutum aut transfiguratum extinguit usum fructum. In nauis quoque usu fructu Sabinus scribit, si quidem per partes refecta sit, usum fructum non interire: si autem dissoluta sit, licet isdem tabulis nulla praeterea adiecta restau-rata sit, usum fructum extinctum: quam sententiam puto ueriorem. nam et si domus @1 fuerit restituta, usus fructus extinguitur. Quadrigae usu fructu legato si unus ex equis decesserit, an extinguatur usus fructus quaeritur. ego puto multum interesse, equorum an quadrigae usus fructus sit legatus: nam si equorum, supererit in residuis, si quadrigae, non remanebit, quoniam quadriga esse desiit: @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. nisi alius ante diem legati cedentem sub-stitutus sit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Si cui balinei usus fructus le-gatus sit et testator habitationem hoc fecerit, uel si tabernae et diaetam fecerit, dicendum est usum fructum extinctum. Proinde et si histrionis reliquerit usum fructum et eum ad aliud ministerium transtulerit, extinctum esse usum fructum dicendum erit. Ǵ@@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si fructuarius messem fecit et de-cessit, stipulam, quae in messe iacet, heredis eius esse Labeo ait, spicam, quae terra te-neatur, domini fundi esse fructumque percipi spica aut faeno caeso aut uua adempta aut excussa olea, quamuis nondum tritum frumentum aut oleum factum uel uindemia coacta sit. sed ut uerum est, quod de olea excussa scripsit, ita aliter obseruandum de ea olea, quae per se deciderit, Iulianus ait: fructuarii fructus tunc fieri, cum eos perceperit, bonae fidei autem possessoris, mox quam a solo separati sint. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Excepta capitis minutione uel morte reliquae causae uel pro parte interitum usus fructus recipiunt. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Interdum proprietarius ad liber-tatem perducet, si forte usus fructus fuerit tamdiu legatus, quamdiu manumittatur: nam incipiente proprietario manumittere extinguetur usus fructus. @@&7Idem& libro quinto disputationum. Si sub condicione mihi legatus sit usus fructus medioque tempore sit penes heredem, potest heres usum fructum alii legare: quae res facit, ut, si condicio extiterit mei legati, usus fructus ab herede relictus finiatur. quod si ego usum fructum amisero, non reuertetur ad legatarium, cui ab herede pure legatus fuerat, quia ex diuersis testamentis ius coniunctionis non contingit. @@&7Iulianus& libro tricensimo quinto digestorum. Si tibi fundi usus fructus pure, proprietas autem sub condicione Titio legata fuerit, pendente condicione dominium pro-prietatis adquisieris, deinde condicio extiterit, pleno iure fundum Titius habebit neque in-terest, quod detracto usu fructu proprietas legata sit: enim dum proprietatem adquiris, ius omne legati usus fructus amisisti. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si seruo hereditario ante editam here-ditatem legatus usus fructus fuisset, magis placet adita hereditate eum usum fructum ad te transire nec interire quasi mutato dominio, quia nec dies ante cesserit, quam tu heres extiteris. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Neque usus fructus neque iter actusue dominii mutatione amittitur. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. Is qui usum fructum habet si tan-tum utatur, quia existimet se usum tantum habere, an usum fructum retineat? et si qui-dem sciens se usum fructum habere tantum uti uelit, nihilo minus et frui uidetur: si uero @1 ignoret, puto eum amittere fructum: non enim ex eo quod habet utitur, sed ex eo quod putauit se habere. @@&7Modestinus& libro tertio differentiarum. Si usus fructus ciuitati legetur et aratrum in ea inducatur, ciuitas esse desinit, ut passa est Carthago, ideoque quasi morte desinit habere usum fructum. @@&7Pomponius& libro sexto ad Quintum Mucium. Si mulieri usus domu[2s]2 legatus sit et illa trans mare profecta sit et constituto tempore ad amittendum usum afuerit, ma-ritus uero domo usus fuerit, retinetur nihilo minus usus, quemadmodum si familiam suam in domu reliquisset eaque peregrinaretur. et hoc magis dicendum est, si uxorem in domu reliquerit maritus, cum ipsi marito usus domus legatus sit. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Si ager, cuius usus fructus noster sit, flumine uel mari inundatus fuerit, amittitur usus fructus, cum etiam ipsa pro-prietas eo casu amittatur: ac ne piscando quidem retinere poterimus usum fructum. sed quemadmodum, si eodem impetu discesserit aqua, quo uenit, restituitur proprietas, ita et usum fructum restituendum dicendum est. @@&7Iauolenus& libro tertio ex posteriorum Labeonis. Cum usum fructum horti haberem, flumen hortum occupauit, deinde ab eo recessit: ius quoque usus fructus resti-tutum esse Labeoni uidetur, quia id solum perpetuo eiusdem iuris mansisset. ita id uerum puto, si flumen inundatione hortum occupauit: nam si alueo mutato inde manare coeperit, amitti usum fructum existimo, cum is locus aluei publicus esse coeperit, neque in pristi-num statum restitui posse. Idem iuris [2in]2 itinere et actu custodiendum esse ait Labeo: de quibus rebus ego idem quod in usu fructu sentio. &7Labeo&. Nec si summa terra sublata ex fundo meo et alia regesta esset, idcirco meum solum esse desinit, non magis quam ster-corato agro. @@&7Pomponius& libro undecimo ex uariis lectionibus. Placet uel certae partis uel pro indiuiso usum fructum non utendo amitti. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Si ager ab hostibus occupatus seruusue captus liberatus fuerit, iure postliminii restituetur usus fructus. @@&7Idem& libro primo manualium. Si seruus, in quo usus fructus alienus est, noxae dedatur a domino proprietatis usufructuario, liberabitur con[2f]2usa seruitute proprietatis comparatione. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Plautium. Si usus fructus alternis annis legetur, non posse non utendo eum amitti, quia plura sunt legata. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Pomponius quaerit, si fundum a me proprietarius conduxerit eumque fundum uendiderit Seio non deducto usu fructu, an usum fructum per emptorem retineam. et ait, licet proprietarius mihi pensionem sol-uerit, tamen usum fructum amitti, quia non meo nomine, sed suo fruitus est emptor: teneri plane mihi ex locato proprietarium, quanti mea interfuit id factum non esse. quamquam si a me conductum usum fructum quis alii locauerit, retinetur usus fructus: sed si proprie-tarius eum locasset suo nomine, dicendum amitti: non enim meo nomine fruitur colonus. Sed si emptum a me usum fructum proprietarius uendidisset, amitterem usum fructum, quaerendum est. et puto amitti, quoniam et hic non ut a me empto fruitur fundi emptor. Idem Pomponius quaerit, si legatum mihi usum fructum rogatus sim tibi restituere, an per @1 te frui uidear nec amittatur usus fructus. et ait dubitare se de hac quaestione: sed est uerius, quod Marcellus notat, nihil hanc rem fideicommissario nocere: suo enim nomine utilem actionem eum habiturum. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Caro et corium mortui pecoris in fructu non est, quia mortuo eo usus fructu[2s]2 extinguitur. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Cum gregis usus fructus le-gatus est et usque eo numerus peruenit gregis, ut grex non intellegatur, perit usus fructus. @@@@{1DE USU FRUCTU EARUM RERUM, QUAE USU CON-@@@@SUMUNTUR UEL MINUUNTUR}1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Senatus censuit, ut omnium re-rum, quas in cuiusque patrimonio esse constaret, usus fructus legari possit: quo senatus consulto inductum uidetur, ut earum rerum, quae usu tolluntur uel minuuntur, possit usus fructus legari. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Sed de pecunia recte caueri oportet his, a quibus eius pecuniae usus fructus legatus erit. Quo senatus consulto non id effectum est, ut pecuniae usus fructus proprie esset (nec enim naturalis ratio auctoritate senatus commutari potuit), sed remedio introducto coepit quasi usus fructus haberi. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Post quod omnium rerum usus fructus legari poterit. an et nominum? Nerua negauit: sed est uerius, quod Cassius et Proculus existimant, posse legari. idem tamen Nerua ipsi quoque debitori posse usum fructum legari scribit et remittendas ei usuras. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Ergo cautio etiam ab hoc exigenda erit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Hoc senatus consultum non so-lum ad eum pertinet, qui pecuniae usum fructum uel ceterarum rerum quas habuit legauit, uerum et si fuerint alienae. Si pecuniae sit usus fructus legatus uel aliarum rerum, quae in abusu consistunt, nec cautio interueniat, uidendum, finito usu fructu an pecunia quae data sit uel ceterae res, quae in absumptione sunt, condici possint. sed si quidem adhuc constante usu fructu cautionem quis uelit condicere, dici potest omissam cautionem posse condici incerti condictione: sed si finito usu fructu ipsam quantitatem, Sabinus putat posse condici: quam sententiam et Celsus libro octauo decimo digestorum probat: quae mihi non ǵinarguta uidetur. Quae in usu fructu pecuniae diximus uel ceterarum rerum, quae sunt in abusu, eadem et in usu dicenda sunt, nam idem continere usum pecuniae et usum fructum et Iulianus scribit et Pomponius libro octauo de stipulationibus. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Si tibi decem milia legata fuerint, mihi eorundem decem milium usus fructus, fient quidem tua tota decem milia: sed mihi quinque numerari debebunt ita, ut tibi caueam tempore mortis meae aut capitis deminu-tionis restitutum iri. nam et si fundus tibi legatus fuisset et mihi eiusdem fundi usus fructus, haberes tu quidem totius fundi proprietatem, sed partem cum usu fructu, partem sine usu fructu, et non heredi, sed tibi cauerem boni uiri arbitratu. Sed si duobus eorun- @1 dem decem milium usus fructus legatus fuerit, quina milia accipient et inuicem et heredi satisdabunt. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Si uini olei frumenti usus fructus legatus erit, proprietas ad legatarium transferri debet et ab eo cautio desideranda est, ut, quandoque is mortuus aut capite deminutus sit, eiusdem qualitatis res restituatur, aut aestimatis rebus certae pecuniae nomine cauendum est, quod et commodius est. idem sci-licet de ceteris quoque rebus, quae usu continentur, intellegemus. @@&7Papinianus& libro septimo decimo quaestionum. Tribus heredibus institutis usum fructum quindecim milium Titio legauit et duos ex heredibus iussit pro legatario satisdare: placebat utile esse cautionis quoque legatum nec refragari senatus consultum, quia cautio non impediretur, et esse alterum legatum uelut certi, alterum incerti. usus fructus itaque nomine partem pecuniae petendam ab eo, qui satis accepit a coherede, in-certique cum eodem agendum, si satis non dedisset. eum uero, qui satis praestitit ac propter moram coheredis satis non accepit, neque fructus nomine interim teneri propter senatus consultum neque actione incerti, quia coheredi satisdedit. illud etiam nobis placet legata-rium cogendum promittere. finito autem usu fructu si coheredes ex causa fideiussoria con-uenirentur, eos mandati non acturos: non enim suscepisse mandatum, sed uoluntati paruisse: denique cautionis legato liberatos. de illo nec diu tractandum fuit secundum legatum, id est cautionis, non heredum uideri, sed eius, cui pecuniae usus fructus relictus est cuique testator prospicere uoluit et cuius interesse credidit fideiussores non suo periculo quaerere. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. In stipulatione de reddendo usu fructu pe-cuniae duo soli casus interponuntur, mortis et capitis deminutionis, @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. quoniam, pecuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus. Si usus tantum pecuniae legatus sit, quia in hac specie usus appellatione etiam fructum contineri magis accipiendum est, sti-pulatio ista erit interponenda. et quidam aiunt non ante hanc interponi stipulationem, quam data fuerit pecunia: ego autem puto, siue antea siue post[2ea]2 pecunia data sit, tenere stipulationem. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Si lanae alicui legatus sit usus fructus uel odorum uel aromatum, nullus uidetur usus fructus in istis iure constitutus, sed ad se-natus consultum erit descendendum, quod de cautione eorum loquitur. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Cum pecunia erat relicta Titio ita, ut post mortem legatarii ad Maeuium rediret, quamquam adscriptum sit, ut usum eius Titius haberet, proprietatem tamen ei legatam et usus mentionem factam, quia erat restituenda ab eo pecunia post mortem eius, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@@@{1SI USUS FRUCTUS PETETUR UEL AD ALIUM PERTINERE @@@@NEGETUR}1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si fundo fructuario seruitus de-beatur, Marcellus libro octauo apud Iulianum Labeonis et Neruae sententiam probat existi- @1 mantium seruitutem quidem eum uindicare non posse, uerum usum fructum uindicaturum ac per hoc uicinum, si non patiatur eum ire et agere, teneri ei, quasi non patiatur uti frui. Usus fructus legatus adminiculis eget, sine quibus uti frui quis non potest: et ideo si usus fructus legetur, necesse est tamen ut sequatur eum aditus, usque adeo, ut, si quis usum fructum loci leget ita, ne heres cogatur uiam praestare, inutiliter hoc adiectum uideatur: item si usu fructu legato iter ademptum sit, inutilis est ademptio, quia semper sequitur usum fructum. Sed si usus fructus sit legatus, ad quem aditus non est per hereditarium fundum, ex testamento utique agendo fructuarius consequetur, ut cum aditu sibi praestetur usus fructus. Utrum autem aditus tantum et iter an uero et uia debeatur fructuario legato ei usu fructus, Pomponius libro quinto dubitat: et recte putat, prout usus fructus perceptio desiderat, hoc ei praestandum. Sed an et alias utilitates et seruitutes ei heres praestare debeat, puta luminum et aquarum, an uero non? et puto eas solas praestare compellen-dum, sine quibus omnino uti non potest: sed si cum aliquo incommodo utatur, non esse praestandas. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si ab herede ex testamento fundi usus fructus petitus sit, qui arbores deiecisset aut aedificium demolitus esset aut aliquo modo deteriorem usum fructum fecisset aut seruitutes imponendo aut uicinorum praedia liberando, ad iudicis religionem pertinet, ut inspiciat, qualis ante iudicium acceptum fundus fuerit, ut usufructuario hoc quod interest ab eo seruetur. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Qui usum fructum traditum sibi ex causa fideicommissi desiit in usu habere tanto tempore, quanto, si legitime eius factus esset, amissurus eum fuerit, actionem ad restituendum eum habere non debet: est enim absur-dum plus iuris habere [2eos]2, qui possessionem dumtaxat usus fructus, non etiam dominium adepti sint. @@&7Idem& libro trigensimo quinto digestorum. Fundus detracto usu fructu legatus est Titio et eiusdem fundi usus fructus Sempronio sub condicione: dixi interim cum pro-prietate usum fructum esse, licet placeat, cum detracto usu fructu fundus legatur, apud heredem usum fructum esse: quia pater familias cum detracto usu fructu fundum legat et alii usum fructum sub condicione, non hoc agit, ut apud heredem usus fructus remaneat. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Uti frui ius sibi esse solus pot-est intendere, qui habet usum fructum, dominus autem fundi non potest, quia qui habet proprietatem, utendi fruendi ius separatum non habet: nec enim potest ei suus fundus seruire: de suo enim, non de alieno iure quemque agere oportet. quamquam enim actio negatiua domino competat aduersus fructuarium, magis tamen de suo iure agere uidetur quam alieno, cum inuito se negat ius esse utendi fructuario uel sibi ius esse prohibendi. quod si forte qui agit dominus proprietatis non sit, quamuis fructuarius ius utendi non habet, uincet tamen iure, quo possessores sunt potiores, licet nullum ius habeant. Utrum autem aduersus dominum dumtaxat in rem actio usufructuario competat an etiam aduersus quemuis possessorem, quaeritur. et Iulianus libro septimo digestorum scribit hanc actionem aduersus quemuis possessorem ei competere: nam et si fundo fructuario seruitus debeatur, fructuarius non seruitutem, sed usum fructum uindicare debet aduersus uicini fundi domi-num. Si partis fundi usus fructus constituatur, potest de eo in rem agi, siue uindicet quis usum fructum siue alii neget. In his autem actionibus, quae de usu fructu aguntur, etiam @1 fructus uenire plus quam manifestum est. Si post litem de usu fructu contestatam fuerit finitus usus fructus, an ulterius fructus desinant deberi? et puto desinere: nam et si mor-tuus fuerit fructuarius, heredi eius actionem praeteritorum dumtaxat fructuum dandam Pomponius libro quadragensimo scribit. Fructuario qui uicit omnis causa restituenda est: et ideo si serui fuerit usus fructus legatus, quidquid ex re fructuarii uel ex operis suis consecutus est, possessor debebit restituere. Sed et si forte tempore usus fructus amissus Ƕest alio quidem possidente, alio autem liti se offerente, non sufficit eum usum fructum ite-rum renouare, uerum cauere quoque eum de euictione usus fructus oportet: quid enim si seruum aut fundum is qui possidebat pignori dedit isque ab eo qui pignori accepit iure uti prohibetur? debebit itaque habere cautum. Sicut fructuario in rem confessoriam agenti fructus praestandi sunt, ita et proprietatis domino, si negatoria actione utatur: sed in omni-bus ita demum, si non sit possessor qui agat (nam et poss[2ess]2ori competunt): quod si possi-dent, nihil fructuum nomine consequentur. quid ergo officium erit iudicis quam hoc, ut securus consequatur fructuarius fruendi licentiam, proprietatis dominus, ne inquietetur? @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Qui de usu fructu iudicium ac-cepit, si desierit possidere sine dolo, absoluetur: quod si liti se obtulit et quasi possessor actionem de usu fructu accepit, damnabitur. @@@@{1DE OPERIS SERUORUM}1 @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Opera in actu consistit nec ante in rerum natura est, quam si dies uenit, quo praestanda est, quemadmodum cum stipulamur 'quod ex Arethusa natum erit'. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Operae serui legatae capitis mi-nutione non amittuntur. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. In hominis usu fructu operae sunt et ob operas mercedes. @@&7Idem& libro secundo de liberali causa edicti urbici. Fructus hominis in operis constitit et retro in fructu hominis operae sunt. et ut in ceteris rebus fructus deductis necessariis impensis intellegitur, ita et in operis seruorum. @@&7Terentius Clemens& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Operis serui legatis usum datum intellegi et ego didici et Iulianus existimat. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cum de serui operis arti-ficis agitur, pro modo restituendae sunt, sed mediastini secundum ministerium: et ita Mela scribit. Si minor annis quinque uel debilis seruus sit uel quis alius, cuius nulla opera esse apud dominum potuit, nulla aestimatio fiet. Item uoluptatis uel affectionis aestimatio non habebitur, ueluti si dilexerit eum dominus aut in deliciis habuerit. Ceterum deductis ne-cessariis impensis fiet aestimatio. @1 @@@@{1DE USU ET HABITATIONE}1 @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Nunc uidendum de usu et habi-tatione. Constituitur etiam nudus usus, id est sine fructu: qui et ipse isdem modis con-stitui solet, quibus et usus fructus. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. et de singulis uidendum. Domus usus relictus est aut marito aut mulieri: si marito, potest illic habitare non solus, uerum cum familia quoque sua. an et cum li-bertis, fuit quaestionis, et Celsus scripsit, et cum libertis: posse hospitem quoque recipere, nam ita libro octauo decimo digestorum scripsit, quam sententiam et Tubero probat. sed an etiam inquilinum recipere possit, apud Labeonem memini tractatum libro posteriorum, et ait Labeo eum, qui ipse habitat, inquilinum posse recipere: idem et hospites et libertos suos @@&7Paulus& libro tertio ad Uitellium. et clientes: @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. ceterum sine eo ne hos quidem habitare posse. Proculus autem de inquilino notat non belle inquilinum dici, qui cum eo habitet. secundum haec et si pensionem percipiat, dum ipse quoque inhabitat, non erit ei inuidendum: quid en[2i]2m si tam spatiosae domus usus sit relictus homini mediocri, ut por-tiuncula contentus sit? sed et cum his, quos loco seruorum in operis habet, habitabit, licet liberi sint uel serui alieni. Mulieri autem si usus relictus sit, posse eam et cum ma-rito habitare Quintus Mucius primus admisit, ne ei matrimonio carendum foret, cum uti uult domo. nam per contrarium quin uxor cum marito possit habitare, nec fuit dubitatum. quid ergo si uiduae legatus sit, an nuptiis contractis post constitutum usum mulier habi-tare cum marito possit? et est uerum, ut et Pomponius libro quinto et Papinianus libro nono decimo quaestionum probat, posse eam cum uiro et postea nubentem habitare. hoc. amplius Pomponius ait et cum socero habitaturam. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Immo et socer cum nuru habitabit, utique cum uir una sit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Non solum autem cum marito, sed et cum liberis libertisque habitare et cum parentibus poterit: et ita et Aristo notat apud Sabinum. et huc usque erit procedendum, ut eosdem quos masculi recipere et mu-lieres possint. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Non aliter autem mulier hospitem re-cipere potest, quam si is sit, qui honeste cum ea quae usum habeat habitaturus sit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Sed neque locabunt seorsum neque concedent habitationem sine se nec uendent usum. Sed si usus aedium mulieri le-gatus sit ea condicione 'si a uiro diuortisset', remittendam ei condicionem et cum uiro ha-bitaturam, quod et Pomponius libro quinto probat. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Ceterarum quoque rerum usu legato dicen-dum est uxorem cum uiro in promiscuo usu eas res habere posse. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Si habitatio legetur, an perinde @1 sit atque si usus, quaeritur. et effectu quidem idem paene esse legatum usus et habita-tionis et Papinianus consensit libro octauo decimo quaestionum. denique donare non pot-erit, sed eas personas recipiet, quas et usuarius: ad heredem tamen nec ipsa transit nec non utendo amittitur nec capitis deminutione. Sed si $XRH=S3IS3& sit relicta, an usus sit, uiden-dum: et Papinianus libro septimo responsorum ait usum esse, non etiam fructum relictum. Sed si sic relictus sit: 'illi domus usus fructus habitandi causa', utrum habitationem so-lam an uero et usum fructum habeat, uidendum. et pr[2ocul]2us et Neratius putant solam habitationem legatam, quod est uerum. plane si dixisset testator 'usum habitandi causa', non dubitaremus, quin ualeret. Utrum autem unius anni sit habitatio an usque ad uitam, apud ueteres quaesitum est: et Rutilius donec uiuat, habitationem competere ait, quam sententiam et Celsus probat libro octauo decimo digestorum. Si usus fundi sit relictus, minus utique esse quam fructum longeque nemo dubitat. sed quid in ea causa sit, uiden-dum. et Labeo ait habitare eum in fundo posse dominumque prohibiturum illo uenire: sed colonum non prohibiturum nec familiam, scilicet eam, quae agri colendi causa illic sit: ceterum si urbanam familiam illo mittat, qua ratione ipse prohibetur, et familiam prohi-bendam eiusdem rationis est. idem Labeo ait et cella uinaria et olearia eum solum usu-rum, dominum uero inuito eo non usurum. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Inque eo fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit neque his, per quos opera rustica fiunt, impedimento sit: nec ulli alii ius quod habet aut uendere aut locare aut gratis concedere potest. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Plenum autem usum debet ha-bere, si et uillae et praetorii ei relictus est. uenire plane proprietarium ad fruct[2u]2s perci-piendos magis dicendum est, et per tempora fructuum coll[2i]2gendorum etiam habitare illic posse admittendum est. Praeter habitationem quam habet, cui usus datus est deambu-landi quoque et gestandi ius habebit. Sabinus et Cassius et lignis ad usum cottidianum et horto et pomis et holeribus et floribus et aqua usurum, non usque ad compendium, sed ad usum, scilicet non usque ad abusum: idem Nerua, et adicit stramentis [2et sarmentis]2 etiam usurum, sed neque foliis neque oleo neque frumento neque frugibus usurum. sed Sabinus et Cassius et Labeo et Proculus hoc amplius etiam ex his quae in fundo nascuntur, quod @1 ad uictum sibi suis[2que]2 sufficiat sumpturum et ex his quae Nerua negauit: Iuuentius etiam cum conuiuis et hospitibus posse uti: quae sententia mihi uera uidetur, aliquo enim largius Ǹcum usuario agendum est pro dignitate eius, cui relictus est usus, sed utetur [2h]2is, ut puto, dumtaxat in uilla: pomis autem et oleribus et floribus et lignis uidendum, utrum eodem loco utatur dumtaxat an etiam in oppidum ei deferri possint: sed melius est accipere et in oppidum deferenda, neque enim graue onus est horum, si abundent in fundo. Sed si pecoris ei usus relictus est, puta gregis ouilis, ad stercorandum usurum dumtaxat Labeo ait, sed neque lana neque agnis neque lacte usurum: haec enim magis in fructu esse. hoc amplius etiam modico lacte usurum puto: neque enim tam stricte interpretandae sunt uo-luntates defunctorum. Sed si boum armenti usus relinquatur, omnem usum habebit et ad arandum et ad cetera, ad quae boues apti sunt. Equitii quoque legato usu uidendum, ne et domare possit et ad uehendum sub iugo uti. et si forte auriga fuit, cui usus equorum relictus est, non puto eum circensibus his usurum, quia quasi locare eos uidetur: sed si testator sciens eum huius esse instituti et uitae reliquit, uidetur etiam de hoc usu sensisse. Si usus ministerii alicui fuerit relictus, ad suum ministerium utetur et ad liberorum con-iugisque, [2neque]2 u[2i]2debitur alii concessisse, si simul cum ipsis utatur: quamquam, si filio fa-milias usus serui sit relictus uel seruo, patri dominoue adquisitus ipsius [2dum]2taxat usum exigat, non etiam eorum qui sunt in potestate. Operas autem serui usuarii non locabit neque alii utendo concedet, et ita labeo: quemadmodum enim concedere alii operas pot-erit, cum ipse uti debeat? idem tamen Labeo putat, si fundum [2c]2onduxerit quis, usuarium seruum posse ibi operari: quid enim interest, in qua re opera eius utatur? quare et si lanam conduxerit usuarius expediendam, poterit etiam per usuarias ancillas opus perficere, idemque, si uestimenta texenda redemerit uel insulam uel nauem fabricandam, poterit ad haec operis uti usuarii: nec offendetur illa Sabini sententia ancillae usu dato ad lanificium eam non mitti nec ex operis mercedem capi, sed sibi lanam facere iure cogere: sibi enim facere uidetur, qui non operas eius locauit, sed opus quod conduxit expediit. idem et Octauenus probat. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Sed ipsi seruo ancillaeue pro opera mercedem imponi posse Labeoni placet. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Per seruum usuarium si sti-puler uel per traditionem accipiam, an adquiram, quaeritur, si ex re mea uel ex operis eius. et si quidem ex operis eius, non ualebit, quoniam nec locare operas eius possumus: sed si ex re mea, dicimus seruum usuarium stipulantem uel per traditionem accipientem mihi adquirere, cum hac opera eius utar. Usus fructus an fructus legetur, nihil interest, nam fructui et usus inest, usui fructus deest: et fructus quidem sine usu esse non potest, @1 usus sine fructu potest. denique si tibi fructus deducto usu legatus sit, inutile esse lega-tum Pomponius libro quinto ad Sabinum scribit: et si forte usu fructu legato fructus adimatur, totum uideri ademptum scribit: sed si fructus sine usu, [2usum]2 uideri constitu-tum, qui et ab initio constituti potest. sed si usu fructu legato usus adimatur, Aristo scribit nullam esse ademptionem: quae sententia benignior est. Usu legato si eidem fructus le-getur, Pomponius ait confundi eum cum usu. idem ait et si tibi usus, mihi fructus legetur, concurrere nos in usu, me solum fructum habiturum. Poterit autem apud alium esse usus, apud alium fructus sine usu, apud alium proprietas: ueluti si qui habet fundum, legauerit Titio usum, mox heres eius tibi fructum legauerit uel alio modo constituerit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Fundi usu legato licebit usuario et ex penu quod in annum dumtaxat sufficiat capere, licet mediocris praedii eo modo fructus consu-mantur: quia et domo et seruo ita uteretur, ut nihil alii fructuum nomine superesset. Sic-uti is, cui usus fundi legatus est, quo minus dominus agri colendi causa ibi uersetur, pro-hibere non potest (alioquin et frui dominum prohibebit), ita nec heres quicquam facere debet, quo minus is cui usus legatus est utatur, ut bonus pater familias uti debet. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si ita legatus esset usus fundi, ut in-structus esset, earum rerum, quae instrumento fundi essent, perinde ad legatarium usus pertinet ac si nominatim ei earum rerum usus legatus fuisset. Dominus proprietatis etiam inuito usufructuario uel usuario fundum uel aedes per saltuarium uel insularium custodire potest: interest enim eius fines praedii tueri. eaque omnia dicenda sunt, qu[2o]2libet modo constitutus usus fructus uel usus fuerit. Seruo, cuius usum dumtaxat, non etiam fructum habemus, potest et a nobis quid donari uel etiam ex pecunia nostra negotiatum esse, ut quidquid eo modo adquisierit, in peculio nostro sit. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Filio familias uel seruo aedium usu legato et utile legatum esse existimo et eodem modo persecutionem eius competituram, quo competeret, si fructus quoque legatus esset. itaque no[2n]2 minus absente quam praesente filio seruoue pater dominusue in his aedibus habitabit. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Si domus usus legatus sit sine f[2r]2uctu, com-munis refectio est rei in sartis tectis tam heredis quam usuarii. uideamus tamen, ne, si fructum heres accipiat, ipse ref[2ic]2ere debeat, si uero talis sit res, cuius usus [2le]2gatus est, ut heres fructum percipere non possit, legatarius reficere cogendus est: quae distinctio ra-tionem habet. @@&7Idem& libro tertio ad Uitellium. Usus pars legari non potest: nam frui quidem pro parte possumus, uti pro parte non possumus. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. Seruus, cuius mihi usus legatus @1 est, adquirit mihi, si institor erit et operis eius utar in taberna: nam mercibus uendundis emendisque adquirit mihi: sed et si iussu meo per traditionem accipiet. @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Usus aquae personalis est et ideo a[2d]2 heredem usuarii transmitti non potest. @@&7Pomponius& libro quinto ad Quint[2um]2 Mucium. Diuus Hadrianus, cum quibus-dam usus siluae legatus esset, statuit fructum quoque eis legatum uideri, quia nisi liceret legatariis caedere siluam et uendere, quemadmodum usufructuariis licet, nihil habituri essent ex eo legato. Licet tam angustus est legatariu[2s]2, cui domus usus legatus est, ut non possit occupare totius domus usum, tamen eis quae uacabunt proprietarius non utetur, quia licebit usuario aliis et aliis temporibus tota domo uti, cum interdum domini quoque aedium, prout temporis condicio exigit, quibusdam utantur, quibusdam non utantur. Usu legato si plus usus sit legatarius quam oportet, officio iudicis, qui iudicat quemadmodum utatur, quid continetur? ne aliter quam debet utatur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. &7Neratius&: usuariae rei speciem is cuius proprietas est nullo modo commutare potest. &7Paulus&: deteriorem enim causam usuarii facere non potest: facit autem deteriorem etiam in meliorem statum commutata. @@@@{1USUFRUCTUARIUS QUEMADMODUM [2CAUEAT]2}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Si cuius rei usu fructus legatus sit, aequissimum praetori uisum est de utroque legat[2a]2rium cauere: et usurum se boni uiri arbitratu et, cum usus fructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit. @8 Haec stipulatio, siue mobilis res sit siue soli, interponi debet. @8 Illud sciendum est ad fideicommissa etiam aptari eam debere. plane et si ex mortis causa donatione usus fructus constituatur, exemplo legatorum debebit haec cautio praestari: sed et si ex alia quacumque [2c]2ausa constitutus fuerit usus fructus, idem dicendum est. Cauere autem debet uiri boni arbitratu perceptu iri usum fructum, hoc est non deteriorem se causam usus fructus facturum ceteraque facturum, quae in re sua faceret. Recte autem facient et heres et legatarius, qualis res sit, cum frui incipit legatarius, si in testatum redegerint: ut inde poss[2i]2t apparere, an et quatenus rem peiorem legatarius fecerit. Utilius autem uisum est Ǹstipulatione de hoc caueri, ut, si quis non uiri boni arbitratu utatur, committ[2a]2tur stipulatio statim, nec expectabimus, ut amittatur usus fructus. Habet autem stipulatio ista duas causas, unam, si al[2i]2ter quis utatur quam uir bonus arbitrabitur, aliam de usu fructu resti-tuendo: quarum prior statim committetur, quam aliter fuerit usus, et saepius committetur, @1 sequens committetur finito usu fructu. Sed quod diximus id quod inde exstabit restitutu iri, non ipsam rem stipulatur proprietarius (inutiliter enim rem suam stipulari uideretur), sed stipulatur restitu[2tu]2 iri quod inde exstabit. interdum autem inerit proprietatis aestima-tio, si forte fructuarius, cum possit usucapionem interpellare, neglexit: omnem enim rei curam suscipit. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Nam fructuarius custodiam praestare debet. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Omnes autem casus conti-nentur huic stipulationi, quibus usus fructus amittitur. Desinere pertinere usum fructum accipiemus etiam si nec coeperit pertinere, quamuis legatus sit, et committetur nihilo minus stipulatio, quasi desinat pertinere quod nec coepit. Si usus fructus repetitus erit legato, quotiensque amissus fuerit (nisi utiliter fuerit cautum), committetur ista stipulatio: sed exceptione opus erit. Sed et si quis usum fructum tibi legauerit et sub condicione 'si liberos habueris' proprietatem, amisso usu fructu committetur quidem stipulatio, sed ex-ceptio locum habebit. Si heres alienauerit proprietatem et postea amittatur usus fructus, an ex stipulatu agere possit, uideamus. et fortius dici potest ipso iure non committi sti-pulationem, quia neque heredi successoribusue eius restitui potest neque is cui potest, id est ad quem peruenit proprietas, pertinet ad stipulationem: sed is ad quem peruenit tem-pore quaesiti dominii sibi prospicere alia cautione debet: quod etsi non fecerit, nihilo minus in rem actione uti potest. @@&7Uenuleius& libro duodecimo stipulationum. Si fructuarius proprietatem adse-cutus fuerit, desinit quidem usus fructus ad eum pertinere propter confusionem: sed si ex stipulatu cum eo agatur, aut ipso iure inutiliter agi dicendum est, si uiri boni arbitrium huc usque porrigitur, aut in factum excipere debebit. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Huic stipulationi 'dolum [2m]2alum abesse afuturumque esse' continetur: et cum in rem sit doli mali mentio concepta, omnium dolum comprehendere uidetur successorum et adoptiui patris. Sed si usus sine fructu legatus erit, adempta fructus causa satisdari iubet praetor: hoc merito, ut de solo usu, non etiam de fructu caue[2a]2tur. Ergo et si fructus sine usu optigerit, stipulatio locum habebit. Et si habitatio uel operae hominis uel cuius alterius animalis relictae fuerint, sti-pulatio locum habebit, licet per omnia haec usum fructum non imitantur. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Idem est et in reditu praedii, sicuti si uindemia legata esset uel messis, quamuis ex usu fructu ea percipiantur, quae legato morte legatarii ad heredem redeunt. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Si usus fructus nomine re tradita satisdatum non fuerit, Proculus ait posse heredem rem uindicare, et si obiciatur exceptio de re usus fructus nomine tradita, replicandum erit. quae sententia habet ratio-nem: sed et ipsa stipulatio condici poterit. Cum usus fructus pecuniae legatus esset, ex-primi debent hi duo casus in stipulatione: 'cum morieris aut capite minueris, dari': idcirco hi duo soli casus, quoniam [2pe]2cuniae usus aliter amitti non potest quam his casibus. @1 @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si tibi usus fructus et mihi proprietas legata sit, mihi cauendum est: sed si mihi sub condicione proprietas legata sit, quidam et Marcianus et heredi et mihi cauendum esse putant: quae sententia uera est. item si mihi legata sit et, cum ad me pertinere desierit, alii, et hic utrisque cauendum ut supra placuit. quod si duobus coniunctim usus fructus legatus sit, et inuicem sibi cauere debeb[2u]2nt et heredi in casum illum: 'si ad socium non pertineat usus fructus, heredi reddi'. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad edictum. Si usus fructus mihi le-gatu[2s]2 sit eumque restituere sim Titio rogatu[2s]2, uidendum est, quis debeat cauere, utrum Titius an ego qui legatarius sum: an illud dicimus mecum heredem acturum, cum fidei-commissario me agere debere? et est expeditius hoc dicere: si mihi s[2p]2es aliqua durat usus fructus et, cum tu amiseris, potest ad me reccidere, hoc est ad legatarium, ita rem expediri, ut tu mihi, ego domino proprietatis caueam. quod si fideicommissarii causa usus fructus mihi relictus est nec est ulla spes ad me reuertendi fructus, recta uia fideicommissarium cauere oportet domino proprietatis. Illud sciendum est siue iure ipso quis usum fructum habet siue etiam per tuitionem praetoris, nihilo minus cogendum esse fructuarium cauere aut actiones suscipere. Plane si ex die proprietas alicui legata sit, usus fructus pure, di-cendum esse Pomponius ait remittendam esse hanc cautionem fructuario, quia certum sit ad eum proprietatem uel ad heredem eius peruenturam. Si uestis usus fructus legatus sit, scripsit Pomponius, quamquam heres stipulatus sit finito usu fructu uestem reddi, attamen non obligari promissorem, si eam sine dolo malo adtritam reddiderit. Si plures do-mini sint proprietatis, unusquisque pro sua parte stipulabitur. @@&7Paulus& libro quadragensimo ad edictum. Si serui, qui nobis communis erat, usum fructum tibi legauero, necessaria erit haec cautio heredi meo: quamuis enim de proprietate possit communi diuidundo experiri, tamen causa usus fructus, qui tuus proprius est, ad officium communi diuidundo iudicis non pertinebit. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Usu quoque domus relicto uiri boni arbitratu cautionem interponi oportet: nec mutat, si pater heredes filios simul habitare cum uxore legataria uoluit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si uasorum ipsorum usus fructus relictus sit, non erit cautio senatus consulti necessaria, sed illa sola 'boni uiri arbitratu usurum fruiturum'. si igitur tradita sunt fruendi causa, nemo dubitat non fieri eius qui accepit: non enim ideo traduntur, ut dominium recedat ab eo qui tradit, sed ut utatur fruatur le-gatarius. ergo cum non fiant fructuarii uasa, uindicari a proprietario possunt cautione non data. uidendum est de condic[2t]2ione, an possit locum habere: et proditum est neminem rem suam nisi furi condicere posse. @1 @@@@{1LIBER OCTAUUS}1 @@@@{1DE SERUITUTIBUS}1 @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Seruitutes aut personarum sunt, ut usus et usus fructus, aut rerum, ut seruitutes rusticorum praediorum et urbanorum. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Unus ex dominis communium aedium seruitutem imponere non potest. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Seruitutes praediorum aliae in solo, aliae in superficie consistunt. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Seruitutes ipso quidem iure neque ex tempore neque ad tempus neque sub condicione neque ad certam condicionem (uerbi gratia 'quamdiu uolam') constitui possunt: sed tamen si haec adiciantur, pacti uel per doli exceptionem occurretur contra placita seruitutem uindicanti: idque et Sabinum respondisse Cassius rettulit et sibi placere. Modum adici seruitutibus posse constat: ueluti quo genere uehiculi agatur uel non agatur (ueluti ut equo dumtaxat) uel ut certum pondus uehatur uel grex ille transducatur aut carbo portetur. Interualla dierum et hora-rum non ad temporis causam, sed ad modum pertinent iure constitutae seruitutis. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Uia iter actus ductus aquae isdem fere modis constituitur, quibus et usum fructum constitui diximus. Usus serui-tutium temporibus secerni potest, forte ut quis post horam tertiam usque in horam deci-mam eo iure utatur uel ut alternis diebus utatur. Ȉ@@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Ad certam partem fundi seruitus tam re-mitti quam constitui potest. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Ius cloacae mitten-dae seruitus est. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. Ut pomum decerpere liceat et ut spatiari et ut cenare in alieno poss[2i]2mus, seruitus imponi non potest. Si praedium tuum mihi seruiat, siue ego partis praedii tui dominus esse coepero siue tu mei, per partes ser-uitus retinetur, licet ab initio per part[2e]2s adquiri non poterat. @@&7Celsus& libro quinto digestorum. Si cui simplicius uia per fundum cuiuspiam cedatur uel relinquatur, in infinito, uidelicet per quamlibet eius partem, ire agere licebit, @1 ciuiliter modo: nam quaedam in sermone tacite excipiuntur. non enim per uillam ipsam nec per medias uineas ire agere sinendus est, cum id aeque commode per alteram partem facere possit minore seruientis fundi detrimento. uerum constitit, ut, qua primum uiam direxisset, ea demum ire agere deberet nec amplius mutandae eius potestatem haberet: sicuti Sabino quoque uidebatur, qui argumento riui utebatur, quem primo qualibet ducere licuisset, posteaquam ductus esset, transferre non liceret: quod et in uia seruandum esse uerum est. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si iter legatum sit, qua nisi opere facto iri non possit, licere fodiendo substruendo iter facere Proculus ait. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Pro parte dominii seruitutem adquiri non posse uolgo traditur: et ideo si quis fundum habens uiam stipuletur et partem fundi sui postea alienet, corrumpit stipulationem in eum casum deducendo, a quo stipulatio in-cipere non possit. pro parte quoque neque legari neque adimi uia potest et, si id factum est, neque legatum neque ademptio ualet. @@&7Iauolenus& libro quarto epistularum. Non dubito, quin fundo municipum per seruum recte seruitus adquiratur. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Quintum Mucium. Si tam angusti loci demonstra-tione facta uia concessa fuerit, ut neque uehiculum neque iumentum ea inire possit, iter [2magis quam]2 uia aut actus adquisitus uidebitur: sed si iumentum ea duci poterit, non etiam uehiculum, actus uidebitur adquisitus. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Seruitutes praediorum rusti-corum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tamen sunt et ideo usu non capiuntur: uel ideo, quia tales sunt seruitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem: nemo enim tam perpetuo, tam continenter ire potest, ut nullo momento possessio eius in-terpellari uideatur. idem et in seruitutibus praediorum urbanorum obseruatur. Seruitus itineris ad sepulchrum priuati iuris manet et ideo remitti domino fundi seruientis potest: et adquiri etiam post religionem sepulchri haec seruitus potest. Publico loco interueniente uel uia publica haustus seruitus imponi potest, aquae ductus non potest: a principe autem peti solet, ut per uiam publicam aquam ducere sine incommodo publico liceat. sacri et religiosi loci interuentus etiam itineris seruitutem impedit, cum seruitus per ea loca nulli deberi potest. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Quotiens nec hominum nec praediorum seruitutes sunt, quia nihil uicinorum interest, non ualet, ueluti ne per fun-dum tuum eas aut ibi consistas: et ideo si mihi concedas ius tibi non esse fundo tuo uti frui, nihil agitur, aliter atque si concedas mihi ius tibi non esse in fundo tuo aquam quae-rere minuendae aquae meae gratia. Seruitutium non ea natura est, ut aliquid faciat quis, ueluti uiridia tollat aut amoeniorem prospectum praestet, aut in hoc ut in suo pingat, sed ut aliquid patiatur aut non faciat. @@&7Iulianus& libro quadragensimo nono digestorum. Ei, qui pignori fundum ac-cepit, non est iniquum utilem petitionem seruitutis dari, sicuti ipsius fundi utilis petitio dabitur. idem seruari conuenit et in eo, ad quem uectigalis fundus pertinet. @1 @@&7Pomponius& libro singulari regularum. Uiae itineris actus aquae ductus pars in obligationem deduci non potest, quia usus eorum indiuisus est: et ideo si stipulator de-cesserit pluribus heredibus relictis, singuli solidam uiam petunt: et si promissor decesserit pluribus heredibus relictis, a singulis heredibus solida petitio est. @@&7Paulus& libro trigensimo primo quaestionum &7Papiniani& notat. In omnibus ser-uitutibus, quae aditione confusae sunt, responsum est doli exceptionem nocituram legatario, si non patiatur eas iterum imponi. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Ei fundo, quem quis uendat, seruitutem imponi, et si non utilis sit, posse existimo: ueluti si aquam alicui dedere ducere non expediret, nihilo minus constitui ea seruitus possit: quaedam enim de-bere habere possumus, quamuis ea nobis utilia non sunt. @@&7Iauolenus& libro quinto ex posterioribus Labeonis. Quotiens uia aut aliquid ius fundi emeretur, cauendum putat esse Labeo per te non fieri, quo minus eo iure uti possit, quia nulla eiusmodi iuris uacua traditio esset. ego puto usum eius iuris pro tradi-tione possessionis accipiendum esse ideoque et interdicta ueluti possessoria constituta sunt. @@@@{1DE SERUITUTIBUS PRAEDIORUM URBANORUM}1 @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Si intercedat solum publi-cum uel uia publica, neque itineris actusue neque altius tollendi seruitutes impedit: sed immittendi protegendi prohibendi, item fluminum et stillicidiorum seruitutem impedit, quia caelum, quod supra id solum intercedit, liberum esse debet. Si usus fructus tuus sit, aedium proprietas mea, quae onera uicini sustinere debeant, mecum in solidum agi potest, tecum nullo modo. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Urbanorum praediorum iura talia sunt: altius tollendi et officiendi [2lu]2minibus uicini aut non extollendi: item stillicidium auertendi in tectum uel aream uicini aut non auertendi: item immittendi tigna in parietem uicini et denique proiciendi protegendiue ceteraque istis similia. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Est et haec seruitus, ne pro-spectui officiatur. @@&7Paulus& libro secundo institutionum. Luminum in seruitute constituta id ad-quisitum uidetur, ut uicinus lumina nostra excipiat: cum autem seruitus imponitur, ne lu-minibus officiatur, hoc maxime adepti uidemur, ne ius sit uicino inuitis nobis altius aedi-ficare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Inuitum autem in seruitutibus accipere debemus no eum qui contra dicit, sed eum qui non consentit. ideo pomponius libro quadragensimo et infantem et furiosum inuito[2s]2 recte dici ait: non enim ad factum, sed ad ius seruitutis haec uerba referuntur. @1 @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Haec autem iura similiter ut rusti-corum quoque praediorum certo tempore non utendo pereunt: nisi quod haec dissimilitudo est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si uicinus simul libertatem usucapiat. ueluti si aedes tua[2e]2 aedibus meis seruiant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas p[2rae]2fixas habuero uel obstruxero, ita demum ius meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris: alio-quin si nihil noui feceris, retineo seruitutem. item si tigni immissi aedes tuae seruitutem debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaueris et per constitutum tempus ita habueris: alioquin si nihil noui feceris, integrum ius suum permanet. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Quod autem aedificio meo me posse consequi, ut libertatem usucaperem, dicitur, idem me non consecuturum, si arborem eodem loco sitam habuissem, Mucius ait, et recte, quia non ita in suo statu et loco maneret arbor quemadmodum paries, propter motum naturalem arboris. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Parietem, qui naturali ratione Ȉcommunis est, alterutri uicinorum demoliendi eum et reficiendi ius non est, quia non solus dominus est. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Cum eo, qui tollendo ob-scurat uicini aedes, quibus non seruiat, nulla competit actio. @@&7Marcellus& libro quarto digestorum. Gaurus Marcello: binas aedes habeo, alteras tibi lego, heres aedes alteras altius tollit et luminibus tuis officit: quid cum illo agere potes? et an interesse putes, suas aedes altius tollat an hereditarias? et de illo quaero, an per alienas aedes accessum heres ad eam rem quae legatur praestare debet, sicut solet quaeri, cum usus fructus loci legatus est, ad quem locum accedi nisi per alie-num non potest. Marcellus respondit: qui binas aedes habebat, si alteras legauit, non dubium est, quin heres alias possit altius tollendo obscurare lumina legatarum aedium: idem dicendum est, si alteri aedes, alteri aliarum usum fructum legauerit. non autem semper simile est itineris argumentum, quia sine accessu nullum est fructus legatum, habitare autem potest et aedibus obscuratis. ceterum usu fructu loci legato etiam accessus dandus est, quia et haustu relicto iter quoque ad hauriendum praestaretur. sed ita officere luminibus et obscurare legatas aedes conceditur, ut non penitus lumen recludatur, sed tan-tum relinquatur, quantum sufficit habitantibus in usus diurni moderatione. @@&7Ulpianus& libro primo de officio consulis. Qui luminibus uicinorum offi-cere aliudue quid facere contra commodum eorum uellet, sciet se formam ac statum anti-quorum aedificiorum custodire debere. Si inter te et uicinum tuum non conuenit, ad quam altitudinem extolli aedifici[2a]2, quae facere instituisti, oporteat, arbitrum accipere poteris. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Aedificia, quae seruitutem patiantur ne @1 quid altius tollatur, uiridia supra eam altitudinem habere possunt: at si de prospectu est eaque obstatura sunt, non possunt. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. Quidam Hiberus nomine, qui habet post horrea mea insulam, balnearia fecit secundum parietem communem: non licet autem tu-bulos habere admotos ad parietem communem, sicuti ne parietem quidem suum per pa-rietem communem: de tubulis eo amplius hoc iuris est, quod per eos flamma torretur paries: qua de re uolo cum Hibero loquaris, ne rem illicitam faciat. Proculus respondit: nec Hi-berum pro ea re dubitare puto, quod rem non permissam facit tubulos secundum commu-nem parietem extruendo. Parietem communem incrustare licet secundum Capitonis senten-tiam, sicut licet mihi pretiosissimas picturas habere in pariete communi: ceterum si demolitus sit uicinus et ex stipulatu actione damni infecti agatur, non pluris quam uulgaria tectoria aestimari debent: quod obseruari et in incrustatione oportet. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Seuerus Augusti rescripserunt in area, quae nulli seruitutem debet, posse dominum uel alium uo-luntate eius aedificare intermisso legitimo spatio a uicina insula. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Inter seruitutes ne luminibus officiatur et ne prospectui offendatur aliud et aliud obseruatur: quod in prospectu plus quis habet, ne quid ei officiatur ad gratiorem prospectum et liberum, in luminibus autem, non officere ne lumina cuiusquam obscuriora fiant. quodcumque igitur faciat ad luminis im-pedimentum, prohiberi potest, si seruitus debeatur, opusque ei nouum nuntiari potest, si modo sic faciat, ut lumini noceat. @@&7Paulus& libro secundo epitomarum Alfeni digestorum. Lumen id est, ut cae-lum uideretur, et interest inter lumen et prospectum: nam prospectus etiam ex inferioribus locis est, lumen ex inferiore loco esse non potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Si arborem ponat, ut lumini officiat, aeque dicendum erit contra impositam seruitutem eum facere: nam et arbor ef-ficit, quo minus caeli uideri possit. Si tamen id quod ponitur lumen quidem nihil impediat, solem autem auferat, si quidem eo loci, quo gratum erat eum non esse, potest dici nihil contra seruitutem facere: sin uero heliocamino uel solario, dicendum erit, quia umbram facit in loco, [2cui sol]2 fuit necessarius, contra seruitutem impositam fieri. Per contrarium si deponat aedificium uel arboris ramos, quo facto locus opacus quondam coepit solis esse plenus, non facit contra seruitutem: hanc enim debuit, ne luminibus officiat, nunc non lu-minibus officit, sed plus aequo lumen facit. Interdum dici potest eum quoque, qui tollit aedificium uel deprimit, luminibus officere: si forte $KATA\ A)NTANA/KLAS3IN& uel pressura quadam lumen in eas aedes deuoluatur. Haec lex traditionis 'stillicidia uti nunc sunt, ut ita sint' hoc significat impositam uicinis necessitatem stillicidiorum excipiendorum, non illud, ut etiam emptor stillicidia suscipiat aedificiorum uicinorum: hoc igitur pollicetur uenditor sibi quidem stillicidiorum seruitutem deberi, se autem nulli debere. Quae de stillicidio scripta sunt, etiam in ceteris seruitutibus accipienda sunt, si in contrarium nihil nominatim actum est. @@&7Pomponius& libro decimo ad Sabinum. Si fistulae, per quas aquam ducas, aedi-bus meis applicatae damnum mihi dent, in factum actio mihi competit: sed et damni infecti stipulari a te potero. @1 @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Fistulam iunctam parieti communi, quae aut ex castello aut ex caelo aquam capit, non iure haberi Proculus ait: sed non posse pro-hiber[2i]2 uicinum, quo minus balineum habeat secundum parietem communem, quamuis umo-rem capiat paries: non magis quam si uel in triclinio suo uel in cubiculo aquam effunderet. sed Neratius ait, si talis sit usus tepidarii, ut adsiduum umorem habeat et id noceat uicino, posse prohiberi eum. Iuxta communem parietem cameram ex figlino opere factam, si ita retineatur, ut etiam sublato pariete maneat, si modo non impediat refectionem communis parietis, iure haberi licet. Scalas posse me ad parietem communem habere Sabinus recte scribit, quia remoueri hae possunt. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Sabinum. Seruitutes, quae in superficie con-sistunt, possessione retinentur. nam si forte ex aedibus meis in aedes tuas tignum immis-sum habuero, hoc, ut immissum habeam, per causam tigni possideo habendi consuetudi-nem. idem eueniet et si menianum in tuum inmissum habuero aut stillicidium in tuum proiecero, quia in tuo aliquid utor et si quasi facto quodam possideo. Si domo mea altior area tua esset tuque mihi per aream tuam in domum meam ire agere cessisti nec ex plano aditus ad domum meam per aream tuam esset, uel gradus uel cliuos propius ianuam meam iure facere possum, dum ne quid ultra quam quod necesse esset itineris causa demoliar. Si sublatum sit aedificium, ex quo stillicidium cadit, ut eadem specie et qualitate reponatur, utilitas exigit, ut idem intellegatur: nam alioquin si quid strictius interpretetur, aliud est quod sequenti loco ponitur: et ideo sublato aedificio usus fructus interit, quamuis area pars est aedificii. Si seruitus stillicidii imposita sit, non licet domino seruientis areae ibi aedi-ficare, ubi cassitare coepisset stillicidium. Si antea ex tegula cassitauerit stillicidium, postea ex tabulato uel ex alia materia cassitare non potest. Stillicidium quoquo modo adquisitum sit, altius tolli potest: leuior enim fit eo facto seruitus, cum quod ex alto, cadet lenius et interdum direptum nec perueniat ad locum seruientem: inferius demitti non potest, quia fit grauior seruitus, id est pro stillicidio flumen. eadem causa retro duci potest stillicidium, quia in nostro magis incipiet cadere, produci non potest, ne alio loco cadat stillicidium, quam in quo posita seruitus est: lenius facere poterimus, acrius non. et omnino sciendum est meliorem uicini condicionem fieri posse, deteriorem non posse, nisi aliquid nominatim seruitute imponenda immutatum fuerit. Qui in area, in qua stillicidium cadit, aedificat, usque ad eum locum perducere aedificium potest, unde stillicidium cadit: sed et si in Ȉaedificio cadit stillicidium, supra aedificare ei conceditur, dum tamen stillicidium recte re-cipiatur. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si domus tua aedificiis meis utramque seruitutem deberet, ne altius tolleretur et ut stillicidium aedificiorum meorum recipere deberet, et tibi concessero ius esse inuito me altius tollere aedificia tua, quod ad @1 stillicidium meum attinet, sic statui debebit, ut si altius sublatis aedificiis tuis stillicidia mea cadere in ea non possint, ea ratione altius tibi aedificare non liceat: si non impediantur stillicidia mea, liceat tibi altius tollere. @@&7Iulianus& libro secundo ex Minicio. Qui aedificium habet, potest seruitutem uicino imponere, ut non solum de his luminibus, quae in praesentia erunt, sed etiam de his quae postea fuerint, caueat. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si seruitus imposita fuerit 'lumina quae nunc sunt, ut ita sint', de futuris luminibus nihil caueri uidetur: quod si ita sit cautum 'ne luminibus officiatur', ambigua est scriptura, utrum ne his luminibus officiatur quae nunc sint, an etiam his quae postea quoque fuerint: et humanius est uerbo generali omne lumen significari, siue quod in praesenti siue quod post tempus conuentionis conti-gerit. Futuro quoque aedificio, quod nondum est, uel imponi uel adquiri seruitus potest. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Cuius aedificium iure superius est, ei [2i]2us est in infinito supra suum aedificium imponere, dum inferiora aedificia non grauiore seruitute oneret quam pati debent. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Hoc, quod dictum est de immissis, locum habet ex aedificio alio in aliud: aliter enim supra alienum aedificium superius ha-bere nemo potest. Si ex tribus aedibus in loco impari positis aedes mediae su-perioribus seruiant aedibus, inferiores autem nulli seruiant, et paries communis, qui sit inter aedes inferiores et medias, altius a domino inferiorum aedium sublatus sit, iure eum altius habiturum Sabinus ait. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. In re communi nemo dominorum iure seruitutis neque facere quicquam inuito altero potest neque prohibere, quo minus alter faciat (nulli enim res sua seruit): itaque propter immensas contentiones plerumque res ad diuisionem peruenit. sed per communi diuidundo actionem consequitur socius, quo minus opus fiat aut ut id opus quod fecit tollat, si modo toti societati prodest opus tolli. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Sed si inter te et me com-munes sunt Titianae aedes et ex his aliquid non iure in alias aedes meas proprias immis-sum sit, nempe tecum mihi agere licet aut rem perdere. idem fiet, si ex tuis propriis aedibus in communes meas et tuas aedes quid similiter esset proiectum: mihi enim soli tecum est actio. Si in area communi aedificare uelis, socius prohibendi ius habet, quamuis tu aedificandi ius habeas a uicino concessum, quia inuito socio in iure communi non habeas ius aedificandi. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Foramen in imo pariete conclauis uel triclinii, quod esset proluendi pauimenti causa, id neque flumen esse neque tempore adquiri placuit. hoc ita uerum est, si in eum locum nihil ex caelo aquae ueniat (neque enim perpetuam causam habet quod manu fit): at quod ex caelo cadit, etsi non adsidue fit, ex naturali tamen causa fit et ideo perpetuo fieri existimatur. omnes autem seruitutes praediorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi aquae ductus potest. stillicidii quoque immittendi naturalis et perpetua causa esse debet. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium. Si quid igitur ex eo foramine, ex quo seruitus non consistit, damnum uicinus sensisset, dicendum est damni infecti stipulationem locum habere. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis aedes, quae suis aedibus @1 seruirent, cum emisset traditas sibi accepit, confusa sublataque seruitus est, et si rursus uendere uult, nominatim imponenda seruitus est: alioquin liberae ueniunt. Si partem praedii nanctus sim, quod mihi aut cui ego seruiam, non confundi seruitutem placet, quia pro parte seruitus retinetur. itaque si praedia mea praediis tuis seruiant et tuorum partem mihi et ego meorum partem tibi tradidero, manebit seruitus. item usus fructus in alter-utris praediis adquisitus non interrumpit seruitutem. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad edictum. Si testamento damnatus heres, ne officeret uicini luminibus seruitutemque praestaret, deposuit aedificium, concedenda erit legatario utilis actio, qua prohibeatur heres, si postea extollere supra priorem modum aedi-ficium conabitur. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Si aedes meae seruiant aedibus Lucii Titii et aedibus Publii Maeuii, ne altius aedificare mihi liceat, et a Titio precario petierim, ut altius tollerem, atque ita per statutum tempus aedificatum habuero, libertatem aduersus Publium Maeuium usucapiam: non enim una seruitus Titio et Maeuio debebatur, sed duae. argumentum rei praebet, quod, si alter ex his seruitutem mihi remississet, ab eo solo libe-rare[2r]2, alter[2i]2 nihilo minus seruitutem deberem. Libertas seruitutis usucapitur, si aedes pos-sideantur: quare si is, qui altius aedificatum habebat, ante statutum tempus aedes possidere desiit, interpellata usucapio est. is autem, qui postea easdem aedes possidere coeperit, in-tegro statuto tempore libertatem usucapiet. natura enim seruitutium ea est, ut possideri non possi[2nt]2, sed intellegatur possessionem earum habere, qui aedes possidet. @@&7Paulus& libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. Eum debere columnam restituere, quae onus uicinarum aedium ferebat, [2cu]2ius essent aedes quae seruirent, non eum, qui imponere uellet. nam cum in lege aedium ita scriptum esset: 'paries oneri ferundo uti nunc est, ita sit', satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere: non enim hoc his uerbis, dici, ut in perpetuum idem paries aeternus esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret: quemadmodum si quis alicui cauisset, ut seruitutem praeberet, qui onus suum sustineret, si ea res quae seruit et tuum onus ferret, perisset, alia in locum eius dari debeat. @@&7Iulianus& libro secundo ex Minicio. Et qui duas areas habet, alteram tra-dendo seruam alteri efficere potest. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si binarum aedium dominus dixisset eas quas uenderet seruas fore, sed in traditione non fecisset mentionem seruitutis, uel ex uen-dito agere potest uel incertum condicere, ut seruitus imponatur. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Binas quis aedes habebat una con-tignatione tectas: utrasque diuersis legauit. dixi, quia magis placeat tignum posse duorum esse ita, ut certae partes cuiusque sint contignationis, ex regione cuiusque domini fore tigna nec ullam inuicem habituros actionem ius non esse immissum habere: nec interest, pure utrisque an sub condicione alteri aedes legatae sint. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Idemque esse et si duobus aedes cesserit. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Si aedes meae a tuis aedibus tantum distent, ut prospici non possint, aut medius mons earum conspectum auferat, seruitus im-poni non potest: @1 @@&7Idem& libro primo manualium. nemo enim propriis aedificiis seruitutem imponere potest, nisi et is qui cedit et is cui ceditur in conspectu habeant ea aedificia, ita ut officere al-terum alteri possit. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Eos, qui ius luminis immittendi non habuerunt, aperto pariete communi nullo iure fenestras immississe respondi. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Olympico habitationem et horreum, quod in ea domo erat, quoad uiueret, legauit: iuxta eandem domum hort[2u]2s et cenaculum, quod Olympico legatum non est, fuerunt: ad hortu[2m]2 autem et cenaculum semper per do-mum, cuius habitatio relicta erat, aditus fuit: quaesitum est, an Olympicus aditum prae-Ȉstare deberet. respondi seruitutem quidem non esse, sed heredem transire per domum ad ea quae commemorata sunt posse, dum non noceat legatario. Lucius Titius aperto pariete domus suae, quatenus stillicidii rigor et tignorum protectus competebat, ianuam in publico aperuit: quaero, cum neque luminibus Publii Maeuii uicini neque itineri uicini officeret neque stillicidium ne uicini domo cadat, an aliquam actionem Publius Maeuius uicinus ad prohibendum haberet. respondi secundum ea quae proponerentur nullam habere. @@@@{1DE SERUITUTIBUS PRAEDIORUM RUSTICORUM}1 @@&7Ulpianus& libro secundo institutionum. Seruitutes rusticorum praediorum sunt hae: iter actus uia aquae ductus. iter est ius eundi ambulandi homini, non etiam iumentum agendi. actus est ius agendi uel iumentum uel uehiculum: itaque qui iter habet, actum non habet, qui actum habet, et iter habet etiam sine iumento. uia est ius eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se uia continet. aquae ductus est ius aquam ducendi per fundum alienum. In rusticis computanda sunt aquae haustus, pecoris ad aquam adpulsus, ius pascendi, calcis coquendae, harenae fo-diendae. Traditio plane et patientia seruitutium inducet officium praetoris. @@&7Neratius& libro quarto regularum. Rusticorum praediorum seruitutes sunt licere altius tollere et officere praetorio uicini, uel cloacam habere licere per uicini domum uel praetorium, uel protectum habere licere. Aquae ductus et haustus aquae per eundem locum ut ducatur, etiam pluribus concedi potest: potest etiam, ut diuersis diebus uel horis ducatur: si aquae ductus uel haustus aquae sufficiens est, potest et pluribus per eundem locum concedi, ut et isdem diebus uel horis ducatur. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Item sic possunt seruitutes im-poni, et ut boues, per quos fundus colitur, in uicino agro pascantur: quam seruitutem poni posse Neratius libro secundo membranarum scribit. Idem Neratius etiam ut fructus in uicini uilla cogantur coactique habeantur et pedament[2a]2 ad uineam ex uicini praedio @1 sumantur, constitui posse scribit. Eodem libro ait uicino, cuius lapidicinae fundo tuo im-mineant, posse te cedere ius ei esse terram rudus saxa iacere posita habere, et ut in tuum lapides prouoluantur ibique positi habeantur indeque exportentur. Qui habet haustum, iter quoque habere uidetur ad hauriendum et, ut ait Neratius libro tertio membranarum, siue ei ius hauriendi et adeundi cessum sit, utrumque habebit, siue tantum hauriendi, inesse et aditum, siue tantum adeundi ad fontem, inesse et haustum. haec de haustu ex fonte pri-uato. ad flumen autem publicum idem Neratius eodem libro scribit iter debere cedi, haustum non oportere et si quis tantum [2haustum]2 cesserit, nihil eum agere. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Pecoris pascendi serui-tutes, item ad aquam appellendi, si praedii fructus maxime in pecore consistat, praedii magis quam personae uidetur: si tamen testator personam demonstrauit, cui seruitutem praestari uoluit, emptori uel heredi non eadem praestabitur seruitus. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Ergo secundum eum et uindicari poterit. Neratius libris ex Plautio ait nec haustum nec appulsum [2pecoris]2 nec cretae exi-mendae calcisque coquendae ius posse in alieno esse, nisi fundum uicinum habeat: et hoc Proculum et Atilicinum existimasse ait. sed ipse dicit, ut maxime calcis coquendae et cretae eximendae seruitus constitui possit, non ultra posse, quam quatenus ad eum ipsum fundum opus sit: @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. ueluti si figlinas haberet, in quibus ea uasa fierent, quibus fructus eius fundi exportarentur (sicut in quibusdam fit, ut amphoris uinum euehatur aut ut dolia fiant), uel tegulae uel ad uillam aedificandam. sed si, ut uasa uenire[2nt]2, figlinae exercerentur, usus fructus erit. Item longe recedit ab usu fructu ius calcis coquendae et lapidis eximendi et harenae fodiendae aedificandi eius gratia quod in fundo est, item siluae caeduae, ut pedamenta in uineas non desint. quid ergo si praediorum meliorem causam haec faciant? non est dubitandum, quin seruitutis sit: et hoc et Maecianus probat in tantum, ut et talem seruitutem constitui posse putet, ut tugu-rium mihi habere liceret in tuo, scilicet si habeam pascui seruitutem aut pecoris appellendi, ut si hiemps ingruerit, habeam quo me recipiam. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Qui sella aut lectica uehitur, ire, non agere dicitur: iumentum uero ducere non potest, qui iter tantum habet. qui actum habet, et plostrum ducere et iumenta agere potest. sed trahendi lapidem aut tignum neutri eorum ius est: quidam nec hastam rectam ei ferre licere, quia neque eundi neque agendi gratia id faceret et possent fructus eo modo laedi. qui uiam habent, eundi agendique ius habent: plerique et trahendi quoque et rectam hastam referendi, si modo fructus non laedat. In rusticis autem praediis impedit seruitutem medium praedium, quod non seruit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Uiae latitudo ex lege duodecim tabularum in porrectum octo pedes habet, in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim. @1 @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Seruitus aquae ducendae uel hauriendae nisi ex capite uel ex [2f]2onte constitui non potest: hodie tamen ex quocumque loco con-stitui solet. @@&7Idem& libro quadragensimo nono ad edictum. Labeo ait talem seruitutem constitui posse, ut aquam quaerere et inuentam ducere liceat: nam si liceat nondum aedificato aedificio seruitutem constituere, quare non aeque liceat nondum inuenta aqu[2a]2 eandem constituere seruitutem? et si, ut quaerere liceat, cedere possumus, etiam ut inuenta ducatur, cedi potest. @@&7Celsus& libro uicensimo septimo digestorum. Per fundum, qui plurium est, ius mihi esse eundi agendi potest separatim cedi. ergo suptili ratione non aliter meum fiet ius, quam si omnes cedant et nouissima demum cessione superiores omnes confirmabuntur: be-nignius tamen dicetur et antequam nouissimus cesserit, eos, qui antea cesserunt, uetare uti cesso iure non posse. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Inter actum et iter nonnulla est differentia: iter est enim, qua quis pedes uel eques commeare potest, actus uero, ubi et armenta tra[2i]2cere et uehiculum ducere liceat. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Certo generi agrorum adquiri seruitus potest, uelut uineis, quod ea ad solum magis quam ad superficiem pertinet. ideo sublatis uineis seruitus manebit: sed si in contrahenda seruitute aliud actum erit, doli mali exceptio erit necessaria. Si totus ager itineri aut actui seruit, dominus in eo agro nihil facere potest, quo seruitus impediatur, quae ita diffusa est, ut omnes glaebae seruiant, aut si iter actusue sine ulla determinatione legatus est: modo determinabitur et qua primum iter determina-tum est, ea seruitus constitit, ceterae partes agri liberae sunt: igitur arbiter dandus est, qui utroque casu uiam determinare debet. Latitudo actus itinerisque ea est, quae demon-strata est: quod si nihil dictum est, hoc ab arbitro statuendum est. in uia aliud iuris est: nam si dicta latitudo non est, legitima debetur. Si locus non adiecta latitudine nominatus est, per eum qualibet iri poterit: sin autem praetermissus est aeque latitudine non adiecta, per totum fundum una poterit eligi uia dumtaxat eius latitudinis, quae lege compraehensa est: pro quo ipso, si dubitabitur, arbitri officium inuocandum est. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium. Per quem locum uiam alii cessero, per eundem alii aquae ductum cedere non potero: sed et si aquae ductum alii concessero, alii iter per eundem locum uendere uel alias cedere non potero. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius scribit, cum iter aquae uel cottidianae uel aestiuae uel quae interualla longiora habeat per alienum fundum erit, licere fistulam suam uel fictilem uel cuiuslibet generis in riuo ponere, quae Ȉaquam latius exprimeret, et quod uellet in riuo facere, licere, dum ne domino praedii aqua-gium deterius faceret. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Diuus Pius aucupibus ita rescripsit: $OU)K E)/S3TIN EU)/LOGON A)KO/NTWN TW=N DES3POTW=N U(MA=S3 E)N A)LLOTRI/OIS3 XWRI/OIS3 I)CEU/EIN. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt aquam de flumine publico pro modo possession[2u]2m ad irrigan- @1 dos agros diuidi oportere, nisi proprio iure quis plus sibi datum ostenderit. item rescripse-runt aquam ita demum permitti duci, si sine iniuria alterius id fiat. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. Una est uia et si per plures fun-dos imponatur, cum una seruitus sit. denique quaeritur, an, si per unum fundum iero, per alium non per tantum tempus, quanto seruitus amittitur, an retineam seruitutem? et magis est, ut aut tota amittatur aut tota retineatur: ideoque si nullo usus sum, tota amittitur, si uel uno, tota seruatur. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Si unus ex sociis stipuletur iter ad commu-nem fundum, inutilis est stipulatio, quia nec dari ei potest: sed si omnes stipulentur siue communis seruus, singuli ex sociis sibi dari oportere petere possunt, quia ita dari eis pot-est: ne, si stipulator uiae plures heredes reliquerit, inutilis stipulatio fiat. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si mihi eodem tempore con-cesseris et ire agere per tuum locum et uti frui eo ius esse, deinde ego tibi concessero ius mihi uti frui non esse: non aliter eo loco uteris frueris, quam ut ire agere mihi recte liceat. item si et ducere per tuum fundum aquam iure potuero et in eo tibi aedificare inuito me ius non fuerit: si tibi concessero ius esse aedificare, nihilo minus hanc seruitutem mihi praestare debebis, ne aliter aedifices, quam ut ductus aquae meus maneat, totiusque eius rei condicio talis esse debet, qualis esset, si una dumtaxat initio concessio facta esset. Ser-uitus naturaliter, non manu facto laedere potest fundum seruientem: quemadmodum si imbri crescat aqua in riuo aut ex agris in eum confluat aut aquae fons secundum riuum uel in eo ipso inuentus postea fuerit. Si fundo Seiano confinis fons fuerit, ex quo fonte per fun-dum Seianum aquam iure ducebam, meo facto fundo Seiano manet seruitus. Hauriendi ius non [2h]2ominis, sed praedii est. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si mihi concesseris iter aquae per fundum tuum non destinata parte, per quam ducerem, totus fundus tuus seruiet: @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. sed quae loca eius fundi tunc, cum ea fieret cessio, aedificiis arboribus uineis uacua fuerint, ea sola eo nomine seruient. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Uia constitui uel latior octo pedibus uel an-gustior potest, ut tamen eam latitudinem habeat, qua uehiculum ire potest: alioquin iter erit, non uia. Si lacus perpetuus in fundo tuo est, nauigandi quoque seruitus, ut perueniatur ad fundum uicinum, imponi potest. Si fundus seruiens uel is cui seruitus debetur publicaretur, utroque casu durant seruitutes, quia cum sua condicione quisque fundus publicaretur. Quaecumque seruitus fundo debetur, omnibus eius partibus debetur: et ideo quamuis particulatim uenierit, omnes partes seruitus sequitur et ita, ut singuli recte agant ius sibi esse eundi. si tamen fundus, cui seruitus debetur, certis regionibus inter plures dominos diuisus est, quamuis omnibus partibus seruitus debeatur, tamen opus est, ut hi, qui non proximas partes seruienti fundo habebunt, transitum per reliquas partes fundi diuisi iure habeant aut, si proximi patiantur, transeant. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Ex meo aquae ductu Labeo @1 scribit cuilibet posse me uicino commodare: Proculus contra, ut ne in meam partem fundi aliam, quam ad quam seruitus adquisita sit, uti ea possit. Proculi sententia uerior est. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Si partem fundi mei certam tibi uendidero, aquae ductus ius, etiamsi alterius partis causa plerumque ducatur, te quoque sequetur: neque ibi aut bonitatis agri aut usus eius aquae ratio [2ha]2benda est ita, ut eam solam partem fundi, quae pretiosissima sit aut maxime usum eius aquae desideret, ius eius ducendae sequatur, sed pro modo agri detenti aut alienati fiat eius aquae diuisio. @@&7Paulus& libro quadragensimo septimo ad edictum. Si uia iter actus aquae ductus legetur simpliciter per fundum, facultas est heredi, per quam partem fundi uelit, constituere seruitutem, si modo nulla captio legatario in seruitute fit. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Si communi fundo meo et tuo seruiat fundus Sempronianus et eundem in commune redemerimus, seruitus extinguitur, quia par utriusque domini ius in utroque fundo esse incipit. at si proprio meo [2fundo]2 et proprio tuo idem seruiat, manebit seruitus, quia proprio fundo per communem seruitus deberi potest. @@&7Idem& libro trigensimo quarto digestorum. Itinere ad praedium commune duo-rum legato nisi uterque de loco itineris consentiat, seruitus neque adquiritur neque deperit. @@&7Paulus& libro secundo epitomarum Alfeni digesturum. Qui duo praedia con-finia habuerat, superiorem fundum uendiderat: in lege ita dixerat, ut aquam sulco aperto emptori educere in fundum inferiorem recte liceat: si emptor ex alio fundo aquam acci-peret et eam in inferiorem ducere uellet, quaesitum est, an possit id suo iure facere nec ne. respondi nihil amplius, quam quod ipsius fundi siccandi causa deriuaret, uicinum infe-riorem recipere debere. @@&7Idem& libro quarto epitomarum Alfeni digestorum. Qui duo praedia habebat, in unius uenditione aquam, quae in fundo nascebatur, et circa eam aquam late decem pedes exceperat: quaesitum est, utrum dominium loci ad eum pertineat an ut per eum locum accedere possit. respondit, si ita recepisset: 'circa eam aquam late pedes decem', iter dumtaxat uideri uenditoris esse. @@&7Iulianus& libro secundo ex Minicio. Tria praedia continua trium dominorum adiecta erant: imi praedii dominus ex summo fundo imo fundo seruitutem aquae quae-sierat et per medium fundum domino concedente in suum agrum ducebat: postea idem summum fundum emit: deinde imum fundum, in quem aquam induxerat, uendidit. quae-situm est, num imus fundus id ius aquae amisisset, quia, cum utraque praedia eiusdem domini facta essent, ipsa sibi seruire non potuissent. negauit amississe seruitutem, quia praedium, per quod aqua ducebatur, alterius fuisset et quemadmodum seruitus summo fundo, ut in imum fundum aqua ueniret, imponi aliter non potuisset, quam ut per medium quoque fundum duceretur, sic eadem seruitus eiusdem fundi amitti aliter non posset, nisi eodem tempore etiam per medium fundum aqua duci desisset aut omnium tria simul praedia unius domini facta essent. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Fundus mihi tecum communis est: par-tem tuam mihi tradidisti et ad eundem uiam per uicinum tuum proprium. recte eo modo seruitutem constitutam ait neque quod dici soleat per partes nec adquiri nec imponi serui-tutes posse isto casu locum habere: hic enim non per partem seruitutem adquiri, utpote cum in id tempus adquiratur, quo proprius meus fundus futurus sit. @1 @@&7Idem& libro nono quaestionum. Cum essent mihi et tibi fundi duo communes Titianus et Seianus et in diuisione conuenisset, ut mihi Titianus, tibi Seianus cederet, in-uicem partes eorum tradidimus et in tradendo dictum est, ut alteri per alterum aquam ducere liceret: recte esse seruitutem impositam ait, maxime si pacto stipulatio subdita sit. Per plurium praedia aquam ducis quoquo modo imposita seruitute: nisi pactum uel stipu-latio etiam de hoc subsecuta est, neque eorum cuiuis neque alii uicino poteris haustum ex riuo cedere: pacto enim uel stipulatione interuenientibus et hoc concedi solet, quamuis nullum praedium ipsum sibi seruire neque seruitutis fructus constitui potest. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Unus ex sociis fundi communis per-Ȉmittendo ius esse ire agere nihil agit: et ideo si duo praedia, quae mutuo seruiebant, inter eosdem fuerint communicata, quoniam seruitutes pro parte retineri placet, ab altero ser-uitus alteri remitti non potest: quamuis enim unusquisque sociorum solus sit, cui seruitus debetur, tamen quoniam non personae, sed praedia deberent, neque adquiri libertas neque remitti seruitus per partem poterit. Si fons exaruerit, ex quo ductum aquae habeo isque post constitutum tempus ad suas uenas redierit, an aquae ductus amissus erit, quaeritur: @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. et Atilicinus ait Caesarem Statilio Tauro rescripsisse in haec uerba: 'Hi, qui ex fundo Sutrino aquam ducere soliti sunt, adierunt me proposueruntque aquam, qua per aliquot annos usi sunt ex fonte, qui est in fundo Sutrino, ducere non potuisse, quod fons exaruisset, et postea ex eo fonte aquam fluere coepisse: petieruntque a me, ut quod ius non neglegentia aut culpa sua amiserant, sed quia ducere non poterant, his restitueretur. quorum mihi postulatio cum non iniqua uisa sit, succurrendum his putaui. itaque quod ius habuerunt tunc, cum primum ea aqua per-uenire ad eos non potuit, id eis restitui placet'. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Cum fundo, quem ex duobus retinuit uen-ditor, aquae ducendae seruitus imposita sit, empto praedio quaesita seruitus distractum denuo praedium sequitur: nec ad rem pertinet, quod stipulatio, qua poenam promitti pla-cuit, ad personam emptoris, si ei forte frui non licuisset, relata est. @@&7Idem& libro tertio responsorum. $*LOU/KIOS3 *TI/TIOS3 *GAI/+W| *S3EI/+W| TW=| A)DELFW=| PLEI=S3TA $XAI/REIN. U(/DATOS3 TOU= R(E/ONTOS3 EI)S3 TH\N KRH/NHN TH\N KATAS3KEUAS3QEI=S3AN E)N I)S3QMW=| U(PO\ TOU= PATRO/S3 $MOU DI/DWMI KAI\ XARI/ZOMAI/ S3OI DA/KTULON EI)S3 TH\N OI)KI/AN S3OU TH\N E)N TW=| I)S3QMW=|, H)\ O(/POU D' A)/N BOU/LH|. quaero, an ex hac scriptura usus aquae etiam ad heredes Gaii Seii pertineat. Paulus re-spondit usum aquae personalem ad heredem Seii quasi usuarii transmitti non oportere. @@&7Idem& libro primo manualium. Flumine interueniente uia constitui potest, si aut uado transiri potest aut pontem habeat: diuersum, si pontonibus traiciatur. haec ita, si per unius praedia flumen currat: alioquin si tua praedia mihi uicina sint, deinde flumen, deinde Titii praedia, deinde uia publica, in quam iter mihi adquiri uolo, dispiciamus ne nihil uetet a te mihi uiam dari usque ad flumen, deinde a Titio usque ad uiam publicam. sed uideamus, num et si tu eorum praediorum dominus sis, quae trans flumen intra uiam publicam sint, idem iuris sit, quia uia consummari solet uel ciuitate tenus uel usque ad uiam publicam uel usque ad flumen, in quo pontonibus traiciatur uel usque ad proprium @1 aliud eiusdem domini praedium: quod si est, non uidetur interrumpi seruitus, quamuis inter eiusdem domini praedia flumen publicum intercedat. @@@@{1COMMUNIA PRAEDIORUM TAM URBANORUM QUAM @@@@RUSTICORUM}1 @@&7Ulpianus& libro secundo institutionum. Aedificia urbana quidem praedia appellamus: ceterum etsi in uilla aedificia sint, aeque seruitutes urbanorum praediorum constitui possunt. Ideo autem hae seruitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt: nemo enim potest serui[2tu]2tem adquirere uel urbani uel rustici praedii, nisi qui habet praedium. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. De aqua per rotam tollenda ex flumine uel haurienda, uel si quis seruitutem castello imposuerit, quidam dubitauerunt, ne hae serui-tutes non essent: sed rescripto imperatoris Antonini ad Tullianum adicitur, licet seruitus iure non ualuit, si tamen hac lege comparauit seu alio quocumque legitimo modo sibi hoc ius adquisiuit, tuendum esse eum, qui hoc ius possedit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Duorum praediorum dominus si alterum ea lege tibi dederit, ut id praedium quod datur seruiat ei quod ipse retinet, uel contra, iure imposita seruitus intellegitur. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Caueri, ut ad certam altitudinem monumentum aedi-ficetur, non potest, quia id, quod humani iuris esse desiit, seruitutem non recipit: sicut ne illa quidem seruitus consistere potest, ut certus numerus hominum in uno loco humetur. @@&7Idem& libro secundo epistularum. Proprium solum uendendo an seruitutem talem iniungere possim, ut mihi et uicino seruiat? similiter si commune solum uendo, ut mihi et socio seruiat, an consequi possim? respondi: seruitutem recipere nisi sibi nemo potest: adiectio itaque uicini pro superuacuo habenda est, ita ut tota seruitus ad eum, qui receperit, pertineat. solum autem commune uendendo ut mihi et socio seruiat, efficere non possum, quia per unum socium communi solo seruitus adquiri non potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si quis duas aedes habeat et alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut uel istae quae non traduntur seruae sint his quae traduntur, uel contra ut traditae retentis aedibus seruiant: paruique refert, uicinae sint ambae aedes an non. idem erit et in praediis rusticis: nam et si quis duos fundos habeat, alium alii potest seruum facere tradendo. duas autem aedes simul tradendo non potest efficere alteras alteris seruas, quia neque adquirere alienis aedibus seruitutem neque imponere potest. Si quis partem aedium tradet uel partem fundi, non potest seruitutem imponere, quia per partes seruitus imponi non potest, sed nec adquiri. plane si diuisit fun-dum regionibus et sic partem tradidit pro diuiso, potest alterutri seruitutem imponere, quia non est pars fundi, sed fundus. quod et in aedibus potest dici, si dominus pariete medio aedificato unam domum in duas diuiserit, ut plerique faciunt: nam et hic pro duabus do-mibus accipi debet. Item si duo homines binas aedes communes habeamus, simul tradendo idem efficere possumus, ac si ego solus proprias binas aedes haberem. sed et si separatim tradiderimus, idem fiet, sic tamen, ut nouissima traditio efficiat etiam praecedentem tradi- @1 tionem efficacem. Si tamen alterae unius propriae sint aedes, alterae communes, neutris seruitutem uel adquirere uel imponere me posse Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit. Si in uenditione quis dixerit seruas fore aedes quas uendidit, necesse non habet liberas tradere: quare uel suis aedibus eas seruas facere potest uel uicino concedere seruitutem, scilicet ante traditionem. plane si Titio seruas fore dixit, si quidem Titio seruitutem con-cesserit, absolutum est: si uero alii concesserit, ex empto tenebitur. a quo non abhorret, quod Marcellus libro sexto digestorum scribit, si quis in tradendo dixerit fundum Titio seruire, cum ei non seruiret, esset autem obligatus uenditor Titio ad seruitutem praestan-dam, an agere possit ex uendito, ut emptor seruitutem imponi patiatur praedio quod mer-catus est: magisque putat permittendum agere. idemque ait et si possit uenditor Titio seruitutem uendere, aeque agere permittendum. haec ita demum, si recipiendae seruitutis gratia id in traditione expressum est: ceterum si quis, inquit, ueritus, ne seruitus Titio debeatur, ideo hoc excepit, non erit ex uendito actio, si nullam seruitutem promisit. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. In tradendis unis aedibus ab eo, qui binas habet, species seruitutis exprimenda est, ne, si generaliter seruire dictum erit, aut nihil ualeat, quia incertum sit, quae seruitus excepta sit, aut omnis seruitus imponi debeat. Inter-positis quoque alienis aedibus imponi potest, ueluti ut altius tollere uel non tollere liceat uel etiam si iter debeatur, ut ita conualescat, si mediis aedibus seruitus postea imposita fuerit: sicuti per plurium praedia seruitus imponi etiam diuersis temporibus potest. quam-quam dici potest, si tria praedia continua habeam et extremum tibi trad[2a]2m, uel tuo uel meis praediis seruitutem adquiri posse: si uero extremo, quod retineam, quia et medium meum sit, seruitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit seruitus, aut me-dium alienauero, interpellari e[2a]2m, donec medio praedio seruitus imponatur. Ȉ@@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Si cum duas haberem insulas, duobus eodem momento tradidero, uidendum est, an seruitus alterutris imposita ualeat quia alienis quidem aedibus nec imponi nec adquiri seruitus potest. sed ante traditionem peractam suis magis adquirit uel imponit is qui tradit ideoque ualebit seruitus. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Si ei, cuius praedium mihi seruiebat, heres exstit[2i]2 et eam hereditatem tibi uendidi, restitui in pristinum statum seruitus debet, quia id agitur, ut quasi tu heres uidearis exstitisse. @@&7Ulpianus& libro decimo ad Sabinum. Quidquid uenditor seruitutis nomine sibi recipere uult, nominatim recipi oportet: nam illa generalis receptio 'quibus est seruitus, utique est[2o]2' ad extraneos pertinet, ipsi nihil prospicit uenditori ad iura eius conseruanda: nulla enim habuit, quia nemo ipse sibi seruitutem debet: quin immo et si debita fuit seruitus, deinde dominium rei seruientis peruenit ad me, consequenter dicitur extingui seruitutem. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Refectionis gratia ac-cedendi ad ea loca, quae non seruiant, facultas tributa est his, quibus seruitus debetur, qua tamen accedere eis sit necesse, nisi in cessione seruitutis nominatim praefinitum sit, qua accederetur: et ideo nec secundum riuum nec supra eum (si forte sub terra aqua ducatur) locum religiosum dominus soli facere potest, ne seruitus intereat: et id uerum est. sed et depressurum uel adleuaturum riuum, per quem aquam iure duci potestatem habes, nisi si @1 ne id faceres cautum sit. Si prope tuum fundum ius est mihi aquam riuo ducere, tacita haec iura sequuntur, ut reficere mihi riuum liceat, ut adire, qua proxime possim, ad reficiendum eum ego fabrique mei, item ut spatium relinquat mihi dominus fundi, qua dextra et sinistra ad riuum adeam et quo terram limum lapidem harenam calcem iacere possim. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Cum fundus fundo seruit, uendito quoque fundo seruitutes sequuntur. aedificia quoque fundis et fundi aedificiis eadem con-dicione seruiunt. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Uenditor fundi Geroniani fundo Botriano, quem re-tinebat, legem dederat, ne contra eum piscatio thynnaria exerceatur. quamuis mari, quod natura omnibus patet, seruitus imponi priuata lege non potest, quia tamen bona fides con-tractus legem seruari uenditionis exposcit, personae possidentium aut in ius eorum succe-dentium per stipulationis uel uenditionis legem obligantur. Si constat in tuo agro lapidicinas esse, inuito te nec priuato nec publico nomine quisquam lapidem caedere pot-est, cui id faciendi ius non est: nisi talis consuetudo in illis lapidicinis consistat, ut si quis uoluerit ex his caedere, non aliter hoc faciat, nisi prius solitum solacium pro hoc domino praestat: ita tamen lapides caedere debet, postquam satisfaciat domino, ut neque usus ne-cessarii lapid[2i]2s intercludatur neque commoditas rei iure domino adimatur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo primo digestorum. Iter nihil prohibet sic con-stitui, ut quis interdiu dumtaxat eat: quod fere circa praedia urbana etiam necessa-rium est. @@&7Paulus& libro primo epitomarum Alfeni digestorum. Qui per cert[2um]2 locum iter aut actum alicui cessisset, eum pluribus per eundem locum uel iter uel actum cedere posse uerum est: quemadmodum si quis uicino suas aedes seruas fecisset, nihilo minus aliis quot uellet multis eas aedes seruas facere potest. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Potest etiam in testamento heredem suum quis damnare, ne altius aedes suas tollat, ne luminibus aedium ui[2cin]2arum officiat, uel ut patiatur eum tignum in parietem immittere, uel stillicidia aduersus eum habere, uel ut patiatur uicinum per fundum suum uel heredis ire agere aquamue ex eo ducere. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Si precario uicinus in tuo maceriam duxerit, interdicto 'quod precario habet' agi non poterit, nec maceria posita donatio serui-tutis perfecta intellegitur, nec utiliter intendetur ius sibi esse inuito te aedificatum habere, cum aedificium soli condicionem secutum inutilem faciat intentionem. ceterum si in suo maceriam precario, qui seruitutem tibi debuit, duxerit, neque libertas usucapietur et inter-dicto 'quod precario habet' utiliter cum eo agetur. quod si donationis causa permiseris, et interdicto agere non poteris et seruitus donatione tollitur. @@&7Paulus& libro primo manualium. Receptum est, ut plures domini et non pariter cedentes seruitutes imponant uel adquirant, ut tamen ex nouissimo actu etiam superiores confirmentur perindeque sit, atque si eodem tempore omnes cessissent. et ideo si is qui @1 primus cessit uel defunctus sit uel alio genere uel alio modo partem suam alienauerit, post deinde socius cesserit, nihil agetur: cum enim postremus cedat, non retro adquiri seruitus uidetur, sed perinde habetur, atque si, cum postremus cedat, omnes cessissent: igitur rursus hic actus pendebit, donec nouus socius cedat. idem iuris est et si uni ex dominis cedatur, deinde in persona socii aliquid horum acciderit. ergo et ex diuerso si ei, qui non cessit, aliquid tale eorum contigerit, ex integro omnes cedere debebunt: tantum enim tempus eis remissum est, quo dare facere possunt, uel diuersis temporibus possint, et ideo non potest uni uel unus cedere. idemque dicendum est et si alter cedat, alter leget seruitutes. nam si omnes socii legent seruitutes et pariter eorum adeatur hereditas, potest dici utile esse legatum: si diuersis temporibus, inutiliter dies legati cedit: nec enim sicut uiuentium, ita et defunctorum actus suspendi receptum est. @@@@{1SI SERUITUS UINDICETUR UEL AD ALIUM PERTINERE @@@@NEGETUR}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Actiones de seruitutibus rusticis siue urbanis eorum sunt, quorum praedia sunt: sepulchra autem nostri domini non sunt: adquin uiam ad sepulchrum possumus uindicare. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. De seruitutibus in rem actiones conpetunt nobis ad exemplum earum quae ad usum fructum pertinent, tam confessoria quam negatoria, confessoria ei qui seruitutes sibi competere contendit, negatoria domino qui negat. Haec autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: seruitutem enim nemo uindicare potest quam is qui dominium in fundo uicino habet, cui seruitutem dicit deberi. Recte Neratius scribit, si medii loci usus fructus legetur, iter quoque sequi (per ea scilicet loca fundi, per quae qui usum fructum cessit constitueret) quatenus est ad fruendum necessarium: namque sciendum est iter, quod fruendi gratia fructuario praesta-tur, non esse seruitutem, neque enim potest soli fructuario seruitus deberi: sed si fundo debeatur, et ipse fructuarius ea utetur. Pomponius dicit fructuarium interdicto de itinere uti posse, si hoc anno usus est: alibi enim de iure, id est in confessoria actione, alibi de facto, ut in hoc interdicto, quaeritur: quod et Iulianus libro quadragensimo octauo digesto-rum scribit. pro sententia Iuliani facit, quod Labeo scribit, etiam si testator usus sit qui legauit usum fructum, debere utile interdictum fructuario dari, quemadmodum heredi uel emptori competunt haec interdicta. @@&7Idem& libro septuagensimo ad edictum. Sed et si partem fundi quis emerit, idem di-cendum est. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. Loci corpus non est dominii @1 ipsius, cui seruitus debetur, sed ius eundi habet. Qui iter sine actu uel actum sine itinere habet, actione de seruitute utetur. In confessoria actione, quae de seruitute mouetur, fructus etiam ueniunt. sed uideamus, qui esse fructus seruitutis possunt: et est uerius id demum fructuum nomine computandum, si quid sit quod intersit agentis seruitute non prohiberi. sed et in negatoria actione, ut Labeo ait, fructus computantur, quanti interest petitoris non uti fundi sui it[2i]2nere aduersarium: et hanc sententiam et Pomponius probat. Si fundus, cui iter debetur, plurium sit, unicuique in solidum competit actio, et ita et Pomponius libro Ȉquadragensimo primo scribit: sed in aestimationem id quod interest ueniet, scilicet quod eius interest, qui experietur. itaque de iure quidem ipso singuli experientur uictoria et aliis proderit, aestimatio autem ad quod eius interest reuocabitur, quamuis per unum ad-quiri seruitus non possit. Sed et si duorum fundus sit qui seruit, aduersus unumquemque poterit ita agi et, ut Pomponius libro eodem scribit, quisquis defendit, solidum debet restituere, quia diuisionem haec res non recipit. Si quis mihi itineris uel actus uel uiae controuersiam non faciat, sed reficere sternere non patiatur, Pomponius libro eodem scribit confessoria actione mihi utendum: nam et si arborem impendentem habeat uicinus, qua uiam uel iter inuium uel inhabile facit, Marcellus quoque apud Iulianum notat iter peten-dum uel uiam uindicandam. sed de refectione uiae et interdicto uti possumus, quod de itinere actuque reficiendo competit: non tamen si silice quis sternere uelit, nisi nominatim id conuenit. @8 Sed et de haustu, quia seruitus est, competunt nobis in rem actiones. @8 Com-petit autem de seruitute actio domino aedificii neganti seruitutem se uicino debere, cuius aedes non in totum liberae sunt, sed ei cum quo agitur seruitutem non debent. uerbi gratia habeo aedes, quibus sunt uicinae Seianae et Sempronianae, Sempronianis seruitutem debeo, aduersus dominum Seianarum uolo experiri altius me tollere prohibentem: in rem actione experiar: licet enim seruiant aedes meae, ei tamen cum quo agitur non seruiunt: hoc igitur intendo habere me ius altius tollendi inuito eo cum quo ago: quantum enim ad eum pertinet, liberas aedes habeo. Si cui omnino altius tollere non liceat, aduersus eum recte agetur ius ei non esse tollere. haec seruitus et ei, qui ulteriores aedes habet, deberi poterit @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. et ideo si inter meas et Titii aedes tuae aedes intercedant, possum Titii aedibus seruitutem imponere, ne liceat e[2i]2 altius tollere, licet tuis non imponatur: quia donec tu non extollis, est utilitas seruitutis. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Et si forte qui medius est, quia seruitutem non debebat, altius extulerit aedificia sua, ut iam ego non uidear luminibus tuis obstaturus, si aedificauero, frustra intendes ius mihi non esse ita aedificatum habere inuito te: sed si intra tempus statutum rursus deposuerit aedificium suum uicinus, re-nascetur tibi uindicatio. Sciendum tamen in his seruitutibus possessorem esse eum iuris et petitorem. et si forte non habeam aedificatum altius in meo, aduersarius meus posses-sor est: nam cum nihil sit innouatum, ille possidet et aedificantem me prohibere potest et ciuili actione et interdicto quod ui aut clam: idem et si lapilli iactu impedierit. sed et si patiente eo aedificauero, ego possessor ero effectus. Etiam de seruitute quae oneris ferendi @1 causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui seruitute imposita comprehensus est. et Gallus putat non posse ita seruitutem imponi, ut quis facere aliquid cogeretur, sed ne me facere prohiberet: nam in omnibus ser-uitutibus refectio ad eum pertinet, qui sibi seruitutem adserit, non ad eum, cuius res seruit. sed eualuit Serui sententia, in proposita specie ut possit quis defendere ius sibi esse cogere aduersarium reficere parietem ad onera sua sustinenda. Labeo autem hanc seruitutem non hominem debere, sed rem, denique licere domino rem derelinquere scribit. Haec autem actio in rem magis est quam in personam et non alii competit quam domino aedium et aduersus dominum, sicuti ceterarum seruitutium intentio. Si aedes plurium dominorum sint, an in solidum agatur, Papinianus libro tertio quaestionum tractat: et ait singulos dominos in solidum agere, sicuti de ceteris seruitutibus excepto usu fructu. sed non idem respondendum inquit, si communes aedes essent, quae onera uicini sustinerent. Modus autem refectionis in hac actione ad eum modum pertinet, qui in seruitute [2i]2mposita con-tinetur: forte ut reficiat lapide quadrato uel lapide structili uel quouis alio opere, quod in seruitute dictum est. Ueniunt et fructus in hac actione, id est commodum quod haberet, si onera aedium eius uicinus sustineret. Parietem autem meliorem quidem, quam in serui-tute impositum est, facere licet: deteriorem si facit, aut per hanc actionem aut per operis noui nuntiationem prohibetur. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Harum actionum euentus hic est, ut uictori officio iudicis aut res praestetur aut cautio. res ipsa haec est, ut iubeat aduersarium iudex emendare uitium parietis et idoneum praestare. cautio haec est, ut eum iubeat de reficiendo pariete cauere neque se neque successores suos prohibituros al-tius tollere sublatumque habere: et si cauerit, absoluetur. si uero neque rem praestat ne-que cautionem, tanti condemnet, quanti actor in litem iurauerit. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Sicut autem refectio parietis ad uicinum pertinet, ita fultura aedificiorum uicini cui seruitus debetur, quamdiu paries reficitur, ad inferiorem uicinum non debet pertinere: nam si non uult superior ful-cire, deponat, et restituet, cum paries fuerit restitutus. et hic quoque sicut in ceteris ser-uitutibus actio contraria dabitur, hoc est ius tibi non esse me cogere. Competit mihi actio aduersus eum, qui cessit mihi talem seruitutem, ut in parietem eius tigna inmittere mihi liceat supraque ea tigna uerbi gratia porticum ambulatoriam facere superque eum parietem columnas structiles imponere, quae tectum porticus ambulatoriae sustineant. Distant autem hae actiones inter se, quod superior quidem locum habet etiam ad compellendum uicinum reficere parietem meum, haec uero locum habet ad hoc solum, ut tigna suscipiat, quod non est contra genera seruitutium. Sed si quaeritur, quis possessoris, quis petitoris partes sustineat, sciendum est possessoris partes sustinere, si quidem tigna immissa sint, eum, qui seruitutem sibi deberi ait, si uero non sunt immissa, eum qui negat. Et si quidem is optinuerit, qui seruitutem sibi defendit, non debet ei seruitus cedi, siue recte pronuntiatum est, quia habet, siue perperam, quia per sententiam non debet seruitus constitui, sed quae est declarari. plane si non utendo amisit dolo malo domini aedium post litem contestatam, restitui ei oportet, quemadmodum placet in domino aedium. Aristo Cerellio Uitali respondit @1 non putare se ex taberna casiaria fumum in superiora aedificia iure immitti posse, nisi ei rei seruitutem talem admittit. idemque ait: et ex superiore in inferiora non aquam, non quid aliud immitti licet: in suo enim alii hactenus facere licet, quatenus nihil in alienum immittat, fumi autem sicut aquae esse immissionem: posse igitur superiorem cum inferiore agere ius illi non esse id ita facere. Alfenum denique scribere ait posse ita agi ius illi non esse in suo lapidem caedere, ut in meum fundum fragmenta cadant. dicit igitur Aristo eum, qui tabernam casiariam a Minturnensibus conduxit, a superiore prohiberi posse fumum immittere, sed Minturnenses ei ex conducto teneri: agique sic posse dicit cum eo, qui eum fumum immittat, ius ei non esse fumum immittere. ergo per contrarium agi poterit ius esse fumum immittere: quod et ipsum uidetur Aristo probare. sed et interdictum uti pos-sidetis poterit locum habere, si quis prohibeatur, qualiter uelit, suo uti. Apud Pomponium dubitatur libro quadragensimo primo lectionum, an quis possit ita agere licere fumum non grauem, puta ex foco, in suo facere aut non licere. et ait magis non posse agi, sicut agi non potest ius esse in suo ignem facere aut sedere aut lauare. Idem in diuersum probat: nam et in balineis, inquit, uaporibus cum Quintilla cuniculum pergentem in Ursi Iuli in-struxisset, placuit potuisse tales seruitutes imponi. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Si eo loco, per quem mihi iter debetur, tu aedificaueris, possum intendere ius mihi esse ire agere: quod si probauero, Ȉinhibebo opus tuum. item Iulianus scripsit, si uicinus in suo aedificando effecerit, [2ne]2 stilli-cidium meum reciperet, posse me agere de iure meo, id est ius esse immittendi stillicidium, sicut in uia diximus. sed si quidem nondum aedificauit, siue usum fructum siue uiam habet, ius sibi esse ire agere uel frui intendere potest: quod si iam aedificauit dominus, is qui iter et actum habet adhuc potest intendere ius sibi esse, fructuarius autem non potest, quia amisit usum fructum: et ideo de dolo actionem dandam hoc casu Iulianus ait. contra si in itinere, quod per fundum tibi debeo, aedifices, recte intendam ius tibi non esse aedi-ficare uel aedificatum habere, quemadmodum si in area mea quid aedifices. Qui latiore uia uel angustiore usus est, retinet seruitutem, sicuti qui aqua, ex qua ius habet utendi, alia mixta usus est, retinet ius suum. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de iure, quo aqua constituta est, ueluti ex legato uel alio modo, sed utilem habet actionem, ut ostendat per annos forte tot usum se non ui non clam non precario possedisse. Agi autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cuius agro aqua oritur uel per cuius fundum ducitur, uerum etiam cum omnibus agi poterit, quicumque aquam non ducere impediunt, exemplo ceterarum seruitutium. et generaliter quicumque aquam ducere im-pediat, hac actione cum eo experiri potero. @@&7Marcellus& libro sexto digestorum. An unus ex sociis in communi loco in-uitis ceteris iure aedificare possit, id est an, si prohibeatur a sociis, possit cum his ita ex-periri ius sibi esse aedificare, et an socii cum eo ita agere possint ius sibi prohibendi esse uel illi ius aedificandi non esse: et si aedificatum iam sit, non possit cum eo ita experiri @1 ius tibi non esse ita aedificatum habere, quaeritur. et magis dici potest prohibendi potius quam faciendi esse ius socio, quia magis ille, qui facere conatur ut dixi, quodammodo sibi alienum quoque ius praeripit, si quasi solus dominus ad suum arbitrium uti iure com-muni uelit. @@&7Iauolenus& libro secundo epistularum. Egi ius illi non esse tigna in parie-tem meum immissa habere: an et de futuris non immittendis cauendum est? respondi: iudicis officio contineri puto, ut de futuro quoque opere caueri debeat. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Fistulas, quibus aquam duco, in uia pu-blica habeo et hae ruptae inundant parietem tuum: puto posse te mecum recte agere ius mihi non esse flumina ex meo in tuum parietem fluere. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si, cum meus proprius esset paries, passus sim te immittere tigna quae antea habueris: si noua uelis immittere, pro-hiberi a me potes: immo etiam agere tecum potero, ut ea, quae noua immiseris, tollas. Si paries communis opere abs te facto in aedes meas se inclinauerit, potero tecum agere ius tibi non esse parietem illum ita habere. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Altius aedes [2s]2uas extollendo, ut luminibus domus minoris annis uiginti quinque uel impuberis, cuius curator uel tutor erat, officiatur, efficit: quamuis hoc quoque nomine actione ipse heredesque teneantur, quia quod alium facientem prohibere ex officio necesse habuit, id ipse committere non debuit, tamen et aduersus possidentem easdem aedes danda est impuberi uel minori actio, ut quod non iure factum est tollatur. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Si a te emero, ut mihi liceat ex aedibus meis in aedes tuas stillicidium immittere et postea te sciente ex causa emptionis immissum habeam, quaero, an ex hac causa actione quadam uel exceptione tuendus sim. respondi utroque auxilio me usurum. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Si quando inter aedes binas paries esset, qui ita uentrem facere[2t]2, ut in uicini domum semipedem aut amplius procumberet, agi oportet ius non esse illum parietem ita proiectum in suum esse inuito se. Cum in domo Gaii Sei locus quidam aedibus Anni ita seruiret, ut in eo loco positum habere ius Seio non esset, et Seius in eo siluam seuisset, in qua labra et tenes cucumellas positas haberet, Annio consilium omnes iuris periti dederunt, ut cum eo ageret ius ei non esse in eo loco ea posita habere inuito se. Secundum cuius parietem uicinus sterculinum fecerat, ex quo paries madesc[2eb]2at, consulebatur, quemadmodum posset uicinum cogere, ut stercu-linum tolleret. respondi, si in loco publico id fecisset, per interdictum cogi posse, sed si in priuato, de seruitute agere oportere: si damni infecti stipulatus esset, possit per eam stipulationem, si quid ex ea re sibi damni datum esset, seruare. @@&7Iulianus& libro sexto ex Minicio. Is, cuius familia uicinum prohibebat aquam ducere, sui potestatem non faciebat, ne secum agi posset: quaerit actor, quid sibi faciendum esset. respondi oportere praetorem causa cognita iubere bona aduersarii possideri et non ante inde discedere, quam is actori ius aquae ducendae constituisset et, si quid, quia aquam ducere prohibitus esset, siccitatibus detrimenti cepisset, ueluti si prata arboresue exaruisset. @1 @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Si de communi seruitute quis bene qui-dem deberi intendit, sed aliquo modo litem perdidit culpa sua, non est aequum hoc ceteris damno esse: sed si per collusionem cessit lite aduersario, ceteris dandam esse actionem de dolo Celsus scripsit, idque ait Sabino placuisse. @@&7Scaeuola& libro quarto digestorum. Testatrix fundo, quem legauerat, casas iunctas habuit: quaesitum est, si hae fundo legato non cederent eumque legatarius uin-dicasset, an iste fundus aliquam seruitutem casis deberet aut, si ex fideicommissi causa cum sibi dari legatarius desideraret, heredes seruitutem aliquam casis excipere deberent. respondit deberi. Plures ex municipibus, qui diuersa praedia possidebant, saltum com-munem, ut ius compascendi haberent, mercati sunt idque etiam a successoribus eorum est obseruatum: sed nonnulli ex his, qui hoc ius habebant, praedia sua illa propria uenum dederunt. quaero, an in uenditione etiam ius illud secutum sit praedia, cum eius uoluntatis uenditores fuerint, ut et hoc alienarent. respondit id obseruandum, quod actum inter con-trahentes esset: sed si uoluntas contrahentium manifesta non sit, et hoc ius ad emptores transire. item quaero, an cum pars illorum propriorum fundorum legato ad aliquem trans-missa sit, aliquid iuris secum huius compascui traxerit. respondit, cum id quoque ius fundi, qui legatus esset, uideretur, id quoque cessurum legatario. @@&7Labeo& libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si qua aqua nondum ap-paret, eius iter ductus constitui non potest. &7Paulus&: immo puto idcirco id falsum esse, quia cedi potest, ut aquam quaereres et inuentam ducere liceret. @@@@{1QUEMADMODUM SERUITUTES AMITTUNTUR}1 @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Seruitutes praediorum confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse coeperit. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Qui iter et actum habet, si statuto tempore tantum ierit, non perisse actum, sed manere Sabinus Cassius Octauenus aiunt: nam ire quoque per se eum posse qui actum haberet. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Iura praediorum morte et capitis deminutione non perire uolgo traditum est. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. Iter sepulchro debitum non utendo numquam amittitur. @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. Seruitus et per socium et fructua-rium et bonae fidei possessorem nobis retinetur: @@&7Celsus& libro quinto digestorum. nam satis est fundi nomine itum esse. Si ego uia, quae nobis per uicini fundum debebatur, usus fuero, tu autem constituto tempore cessaueris, an ius tuum amiseris? et e contrario, si uicinus, cui uia per nostrum fundum debebatur, per meam partem ierit egerit, tuam partem ingressus non fuerit, an partem tuam liberauerit? Celsus respondit: si diuisus est fundus inter socios regionibus, quod ad Ȉseruitutem attinet, quae ei fundo debebatur, perinde est, atque si ab initio duobus fundis debita sit: et sibi quisque dominorum usurpat seruitutem, sibi non utendo deperdit nec @1 amplius in ea re causae eorum fundorum miscentur: nec fit ulla iniuria ei cuius fundus seruit, immo si quo melior, quoniam alter dominorum utendo sibi, non toti fundo proficit. Sed si is fundus qui seruierit ita diuisus est, plusculum dubitationis ea res habet: nam si certus ac finitus uiae locus est, tunc, si per longitudinem eius fundus diuisus est, eadem omnia seruanda erunt, quae si initio constituendae eius seruitutis similiter hic duo fundi fuissent: si uero per latitudinem uiae fundus diuisus est (nec multum refert, aequaliter id factum est an inaequaliter), tunc manet idem ius seruitutis, quod fundo indiuiso fuerat, nec aut usu detineri aut non utendo deperire nisi tota uia poterit: nec si forte inciderit, ut semita, quae per alterum dumtaxat fundum erit, uteretur, idcirco alter fundus libera-bitur, quoniam unum atque eo modo indiuiduum uiae ius est. Possunt tamen alterutrum fundum liberare, si modo hoc specialiter conuenit: certe si is cui seruitus debebatur al-terum ex ea diuisione fundum redemerit, num ideo minus ea re fundi alterius seruitus permanebit? nec uideo, quid absurde consecuturum sit eam sententiam fundo altero ma-nente seruo: si modo et ab initio potuit angustior constitui uia quam lege finita est et adhuc id loci superest in eo fundo, cui remissa seruitus non est, ut sufficiat uiae: quod si minus loci superest quam uiae sufficiat, uterque fundus liberabitur, alter propter redemp-tionem, alter, quia per eum locum qui superest uia constitui non potest. Ceterum si ita constitutum est ius uiae, ut per quamlibet partem fundi ire agere liceat, idque uel subinde mutare nihil prohibet atque ita diuisus est fundus: si per quamlibet eius partem aeque ire atque agi possit, tunc perinde obseruabimus atque si ab initio duobus fundis duae seruitutes iniunctae fuissent, ut altera retineri, altera non utendo possit deperire. Nec me fallit alieno facto ius alterius immutatu iri, quoniam ante satius fuerat per alteram partem ire agere, ut idem ius ei in altera parte fundi retine[2re]2tur: contra illud commodum acces-sisse ei cui uia debebatur, quod per duas pariter uias ire agere possit bisque octonos in porrectum et senos denos in anfractum. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Plautium. Si sic constituta sit aqua, ut uel aestate ducatur tantum uel uno mense, quaeritur quemadmodum non utendo amittatur, quia non est continuum tempus, quo cum uti non potest, non sit usus. itaque et si alternis annis uel mensibus quis aquam habeat, duplicato constituto tempore amittitur. idem et de itinere custoditur. si uero alternis diebus aut die toto aut tantum nocte, sta-tuto legibus tempore amittitur, quia una seruitus est: nam et si alternis horis uel una hora cottidie seruitutem habeat, Seru[2i]2us scribit perdere eum non utendo seruitutem, quia id quod habet cottidianum sit. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Plautium. Si stillicidii immittendi ius habeam in aream tuam et permisero ius tibi in ea area aedificandi, stillicidii immittendi ius amitto. et similiter si per tuum fundum uia mihi debeatur et permisero tibi in eo loco, per quem @1 uia mihi debetur, aliquid facere, amitto ius uiae. Is qui per partem itineris it totum ius usurpare uidetur. @@&7Iauolenus& libro tertio ex Plautio. Aqua si in partem aquagi influxit, etiamsi non ad ultima loca peruenit, omnibus tamen partibus usurp[2a]2tur. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. Si communem fundum ego et pupillus haberemus, licet uterque non uteretur, tamen propter pupillum et ego uiam re-tineo. Si is, qui nocturnam aquam habet, interdiu per constitutum ad amissionem tempus usus fuerit, amisit nocturnam seruitutem, qua usus non est. idem est in eo, qui certis horis aquae ductum habens aliis usus fuerit nec ulla parte earum horarum. @@&7Marcellus& libro quarto digestorum. Is cui uia uel actus debebatur, ut uehi-culi certo genere uteretur, alio genere fuerat usus: uideamus ne amiserit seruitutem et alia sit eius condicio, qui amplius oneris quam licuit uexerit, magisque hic plus quam aliud egisse uideatur: sicuti latiore itinere usus esset aut si plura iumenta egerit quam licuit aut aquae admiscuerit aliam. ideoque in omnibus istis quaestionibus seruitus quidem non amittitur, non autem conceditur plus quam pactum est in seruitute habere. Heres, cum legatus esset fundus sub condicione, imposuit ei seruitutes: extinguentur, si legati condicio existat. uideamus, an adquisitae sequantur legatarium: et magis dicendum est, ut sequantur. @@&7Celsus& libro uicensimo tertio digestorum. Qui fundum alienum bona fide emit, itinere quod ei fundo debetur usus est: retinetur id ius itineris: atque etiam si precario aut ui deiecto domino possidet: fundus enim qualiter se habens ita, cum in suo habitu possessus est, ius non deperit, neque refert, iuste nec ne possideat, qui talem eum pos-sidet. quare fortius et si aqua per riuum sua sponte perfluxit, ius aquae ducendae retine-tur, quod et Sabino recte placet, ut apud Neratium libro quarto membranarum scriptum est. @@&7Marcellus& libro septimo decimo digestorum. Si quis ex fundo, cui uiam ui-cinus deberet, uendidisset locum proximum seruienti fundo non imposita seruitute et intra legitimum tempus, quo seruitutes pereunt, rursus eum locum adquisisset, habiturus est seruitutem, quam uicinus debuisset. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Si locus, per quem uia aut iter aut actus debebatur, impetu fluminis occupatus esset et intra tempus, quod ad amittendam seruitutem sufficit, alluuione facta restitutus est, seruitus quoque in pristinum statum re-stituitur: quod si id tempus praeterierit, ut seruitus amittatur, renouare eam cogendus est. Cum uia publica uel fluminis impetu uel ruina amissa est, uicinus proximus uiam praestare debet. @@&7Idem& libro secundo epistularum. Si, cum seruitus mihi per plures fundos debe-retur, medium fundum adquisiui, manere seruitutem puto, quia totiens seruitus confunditur, quotiens uti ea is ad quem pertineat non potest: medio autem fundo adquisito potest con-sistere, ut per primum et ultimum iter debeatur. @@&7Proculus& libro primo epistularum. Aquam, quae oriebatur in fundo uicini, plures per eundem riuum iure ducere soliti sunt, ita ut suo quisque die a capite duceret, primo per eundem riuum eumque communem, deinde ut quisque inferior erat, suo quis-que proprio riuo, et unus statuto tempore, quo seruitus amittitur, non duxit. existimo eum ius ducendae aquae amississe nec per ceteros qui duxerunt eius ius usurpatum esse: pro- @1 prium enim cuiusque eorum ius fuit neque per alium usurpari potuit. quod si plurium fundo iter aquae debitum esset, per unum eorum omnibus his, inter quos is fundus communis fuisset, usurpari potuisset. item si quis eorum, quibus aquae ductus seruitus debebatur et per eundem riuum aquam ducebant, ius aquae ducendae non ducendo eam amisit, nihil iuris eo nomine ceteris, qui riuo utebantur, adcreuit idque commodum eius est, per cuius fundum id iter aquae, quod non utendo pro parte unius amissum est: libertate enim huius partis seruitutis fruitur. @@&7Pomponius& libro undecimo ex uariis lectionibus. Labeo ait, si is, qui haustum habet, per tempus, quo seruitus amittitur, ierit ad fontem nec aquam hauserit, iter quoque eum amississe. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis alia aqua usus fuerit, quam de qua in seruitute imponenda actum est, seruitus amittitur. Tempus, quo non est usus praecedens fundi dominus, cui seruitus debetur, imputatur ei, qui in eius loco successit. Si, cum ius haberes immittendi, uicinus statuto tempore aedificatum non habuerit ideoque nec tu immittere poteris, non ideo magis seruitutem amittes, quia non potest ui-deri usucepisse uicinus tuus libertatem aedium suarum, qui ius tuum non interpellauit. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si partem fundi Ȉuendendo lege cauerim, uti per eam partem in reliquum fundum meum aquam ducerem, et statutum tempus intercesserit, antequam riuum facerem, nihil iuris amitto, quia nullum iter aquae fuerit, sed manet mihi ius integrum: quod si fecissem iter neque usus essem, amittam. Si per fundum meum uiam tibi legauero et adita mea hereditate per constitutum tempus ad amittendam seruitutem ignoraueris eam tibi legatam esse, amittes uiam non utendo. quod si intra idem tempus, antequam rescires tibi legatam seruitutem, tuum fun-dum uendideris, ad emptorem uia pertinebit, si reliquo tempore ea usus fuerit, quia scilicet tua esse coeperat: ut iam nec ius repudiandi legatum tibi possit contingere, cum ad te fundus non pertineat. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Usu retinetur seruitus, cum ipse cui de-betur utitur quiue in possessionem eius est aut mercennarius aut hospes aut medicus quiue ad uisitandum dominum uenit uel colonus aut fructuarius: @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. fructuarius licet suo nomine. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Denique quicumque quasi debita uia usus fuerit, @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. (siue ad fundum nostrum facit, uel ex fundo) @@&7Scaeuola& libro primo regularum. licet malae fidei possessor sit, retinebitur seruitus. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Seruitute usus non uidetur nisi is, qui suo iure uti se credidit: ideoque si quis pro uia publica uel pro alterius seruitute usus sit, nec interdictum nec actio utiliter competit. @1 @@@@{1LIBER NONUS}1 @@@@{1SI QUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICATUR}1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege duodecim tabularum descendit: quae lex uoluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre. Noxia autem est ipsum delictum. @8 Quae actio ad omnes quadrupedes pertinet. @8 Ait praetor 'pauperiem fecisse'. pauperies est damnum sine iniuria facientis datum: nec enim potest animal iniuria fecisse, quod sensu caret. Itaque, ut Seruius scribit, tunc haec actio locum habet, cum commota feritate nocuit quadrupes, puta si equus calcitrosus calce percusserit, aut bos cornu petere solitus petierit, aut mulae propter nimiam ferociam: quod si propter loci iniquitatem aut propter culpam mulionis, aut si plus iusto onerata qua-drupes in aliquem onus euerterit, haec actio cessabit damnique iniuriae agetur. Sed et si canis, cum duceretur ab aliquo, asperitate sua euaserit et alicui damnum dederit: si con-tineri firmius ab alio poterit uel si per eum locum induci non debuit, haec actio cessabit et tenebitur qui canem tenebat. Sed et si instigatu alterius fera damnum dederit, cessabit haec actio. Et generaliter haec actio locum habet, quotiens contra Naturam fera mota pau-periem dedit: ideoque si equus dolore concitatus calce petierit, cessare istam actionem, sed eum, qui equum percusserit aut uulnerauerit, in factum magis quam lege Aquilia teneri, utique ideo, quia non ipse suo corpore damnum dedit. at si, cum equum permulsisset quis uel palpatus es[2s]2et, calce eum percusserit, erit actioni locus. Et si alia quadrupes aliam concitauit ut damnum daret, eius quae concitauit nomine agendum erit. Siue autem cor-pore suo pauperiem quadrupes dedit, siue per aliam rem, quam tetigit quadrupes, haec actio locum habebit: ut puta si plaustro bos obtriuit aliquem uel alia re deiecta. In bestiis autem propter naturalem feritatem haec actio locum non habet: et ideo si ursus fugit et sic nocuit, non potest quondam dominus conueniri, quia desinit dominus esse, ubi fera euasit: et ideo et si eum occidi, meum corpus est. Cum arietes uel boues com-mississent et alter alterum occidit, Quintus Mucius distinxit, ut si quidem is perisset qui adgressus erat, cessaret actio, si is, qui non prouocauerat, competeret actio: quamobrem @1 eum sibi aut noxam sarcire aut in noxam dedere oportere. Et cum etiam in quadru-pedibus noxa caput sequitur, aduersus dominum haec actio datur, non cuius fuerit qua-drupes, cum noceret, sed cuius nunc est. Plane si ante litem contestatam decesserit animal, extincta erit actio. Noxae autem dedere est anima[2l]2 tradere uiuum. demum si commune plurium sit animal, aduersus singulos erit in solidum noxalis actio, sicuti in homine. Inter-dum autem dominus in hoc non conuenietur, ut noxae dedat, sed etiam in solidum, ut puta si in iure interrogatus, an sua quadrupes esset, responderit non esse suam: nam si constiterit esse eius, in solidum condemnabitur. Si post litem contestatam ab alio sit ani-mal occisum, quia domino legis Aquiliae actio competit, ratio in iudicio habebitur legis Aquiliae, quia dominus noxae dedendae facultatem amiserit: ergo ex iudicio proposito litis Aestimationem offe[2r]2et, nisi paratus fuerit actionem mandare aduersus eum qui occidit. Hanc actionem nemo dubitauerit heredi dari ceterisque successoribus: item aduersus heredes ceterosque non iure successionis, sed eo iure, quo domini sint, competit. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Haec actio non solum domino, sed etiam ei cuius interest competit, ueluti ei cui res commodata est, item fulloni, quia eo quod tenentur damnum uidentur pati. Si quis aliquem euitans, magistratum forte, in taberna proxima se immississet ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant: at si solutus fuisset, contra. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Ex hac lege iam non dubitatur etiam liberarum personarum nomine agi posse, forte si patrem familias aut filium familias uulnerauerit quadrupes: scilicet ut non deformitatis ratio habeatur, cum liberum corpus aestimationem non recipiat, sed impensarum in curationem factarum et operarum amis-sarum quasque amissurus quis esset inutilis factus. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Haec actio utilis competit et si non quadrupes, sed aliud animal pauperiem fecit. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Agaso cum in tabernam equum deduceret, mulam equus olfecit, mula calcem reiecit et crus agasoni fregit: consulebatur, possetne cum domino mulae agi, quod ea pauperiem fecisset. respondi posse. @@@@{1AD LEGEM AQUILIAM}1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Lex Aquilia omnibus legibus, quae ante se de damno iniuria locutae sunt, derogauit, siue duodecim tabulis, [2s]2iue alia quae fuit: quas leges nunc referre non est necesse. Quae lex Aquilia plebiscitum est, cum eam Aquilius tribunus plebis a plebe rogauerit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Lege Aquilia capite primo ca-uetur: 'ut qui seruum seruamue alienum alienamue quadrupedem uel pecudem iniuria occiderit, quanti id in eo anno plurimi fuit, tantum aes dare domino damnas esto': et @1 infra deinde cauetur, ut aduersus infitiantem in duplum actio esset. Ut igitur apparet, seruis nostris exaequat quadrupedes, quae pecudum numero sunt et gregatim habentur, ueluti oues caprae boues equi muli asini. sed an sues pecudum appellatione continentur, quaeritur: et recte Labeoni placet contineri. sed canis inter pecudes non est. longe magis bestiae in eo numero non sunt, ueluti ursi leones pantherae. elefanti autem et cameli quasi mixti sunt (nam et iumentorum operam praestant et natura eorum fera est) et ideo primo capite contineri eas oportet. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si seruus seruaue iniuria occi-sus occisaue fuerit, lex Aquilia locum habet. iniuria occisum esse merito adicitur: non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Itaque si seruum tuum latronem insidiantem mihi occidero, securus ero: nam aduersus periculum naturalis ratio permittit se defendere. Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere per-mittit, ut tamen id ipsum cum clamore testificetur: interdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore testificetur. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Sed et si quem-ȉcumque alium ferro se petentem quis occiderit, non uidebitur iniuria occidisse: et si metu quis mortis furem occiderit, non dubitabitur, quin lege Aquilia non teneatur. sin autem cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est ut iniuria fecisse uideatur: ergo et Cornelia tenebitur. Iniuriam autem hic accipere nos oportet non quem-admodum circa iniuriarum actionem contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit: et ideo interdum utraque actio concurrit et legis Aquiliae et iniuriarum, sed duae erunt aestimationes, alia damni, alia contumeliae. igitur iniuriam hic damnum accipiemus culpa datum etiam ab eo, qui nocere noluit. Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquiliae actio sit? et Pegasus negauit: quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? et hoc est ueris-simum. cessabit igitur Aquiliae actio, quemadmodum, si quadrupes damnum dederit, Aquilia cessat, aut si tegula ceciderit. sed et si infans damnum dederit, idem erit dicendum. quo[2d-si]2 inpubes id fecerit, Labeo ait, quia furti tenetur, teneri et Aquilia eum: et hoc puto uerum, si sit iam iniuriae capax. Si magister in disciplina uulnerauerit seruum uel occi-derit, an [2Aquilia]2 teneatur, quasi damnum iniuria dederit? et Iulianus scribit Aquilia teneri eum, qui eluscauerat discipulum in disciplina: multo magis igitur in occiso idem erit di-cendum. proponitur autem apud eum species talis: sutor, inquit, puero discenti ingenuo filio familias, parum bene facienti quod demonstrauerit, forma calcei ceruicem @1 percussit, ut oculus puero perfunderetur. dicit igitur Iulianus iniuriarum quidem actionem non competere, quia non faciendae iniuriae causa percusserit, sed monendi et docendi causa: an ex locato, dubitat, quia leuis dumtaxat castigatio concessa est docenti: sed Aquilia posse agi non dubito: @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. praeceptoris enim nimia sae-uitia culpae adsignatur. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Qua actione patrem consecuturum ait, quod minus ex operis filii sui propter uitiatum oculum sit habiturus, et impendia, quae pro eius curatione fecerit. Occisum autem accipere debemus, siue gladio siue etiam fuste uel alio telo uel manibus (si forte strangulauit eum) uel calce petiit uel capite uel qualiter qualiter. Sed si quis plus iusto oneratus deiecerit onus et seruum occiderit, Aquilia locum habet: fuit enim in ipsius arbitrio ita se non onerare. nam et si lapsus aliquis seruum alienum onere presserit, Pegasus ait lege Aquilia eum teneri ita demum, si uel plus iusto se on[2er]2auerit uel neglegentius per lubricum transierit. Proinde si quis alterius inpulsu damnum dederit, Proculus scribit neque eum qui impulit teneri, quia non occidit, neque eum qui impulsus est, quia damnum iniuria non dedit: secundum quod in factum actio erit danda in eum qui impulit. Si quis in colluctatione uel in pancratio, uel pugiles dum inter se exercentur alius alium occiderit, si quidem in publico certamine alius alium occiderit, cessat Aquilia, quia gloriae causa et uirtutis, non iniuriae gratia uidetur damnum datum. hoc autem in seruo non procedit, quoniam ingenui solent certare: in filio familias uulnerato procedit. plane si cedentem uulnerauerit, erit Aquiliae locus, aut si non in certamine seruum occidit, nisi si domino committente hoc factum sit: tunc enim Aquilia cessat. Sed si quis seruum aegrotum leuiter percusserit et is obierit, recte Labeo dicit lege Aquilia eum teneri, quia aliud alii mortiferum esse solet. Celsus autem multum inter-esse dicit, occiderit an mortis causam praestiterit, ut qui mortis causam praestitit, non Aquilia, sed in factum actione teneatur. unde adfert eum qui uenenum pro medicamento dedit et ait causam mortis praestitisse, quemadmodum eum qui furenti gladium porrexit: nam nec hunc lege Aquilia teneri, sed in factum. Sed si quis de ponte aliquem praecipi-tauit, Celsus ait, siue ipso ictu perierit aut continuo submersus est aut lassatus ui fluminis uictus perierit, lege Aquilia teneri, quemadmodum si quis puerum saxo inlisisset. Proculus ait, si medicus seruum imperite secuerit, uel ex locato uel ex lege Aquilia competere actionem. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Idem iuris est, si medicamento perperam usus fuerit. sed et qui bene secuerit et dereliquit curationem, securus non erit, sed culpae reus intellegitur. mulionem quoque, si per imperitiam impetum mularum reti-nere non potuerit, si eae alienum hominem obtriuerint, uolgo dicitur culpae nomine teneri. idem dicitur et si propter infirmitatem sustinere mularum impetum non potuerit: nec uidetur iniquum, si infirmitas culpae adnumeretur, cum affectare quisque non debeat, in quo uel intellegit uel intellegere debet infirmitatem suam alii periculosam futuram. idem iuris est in persona eius, qui impetum equi, quo uehebatur, propter imperitiam uel infirmitatem retinere non poterit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Item si obstetrix medicamentum @1 dederit et inde mulier perierit, Labeo distinguit, ut, si quidem suis manibus supposuit, uideatur occidisse: sin uero dedit, ut sibi mulier offerret, in factum actionem dandam, quae sententia uera est: magis enim causam mortis praestitit quam occidit. Si quis per uim uel suasum medicamentum alicui infundit uel ore uel clystere uel si eum unxit malo ueneno, lege Aquilia eum teneri, quemadmodum obstetrix supponens tenetur. Si quis hominem fame necauerit, in factum actione teneri Neratius ait. Si seruum meum equi-tantem concitato equo effeceris in flumen praecipitari atque ideo homo perierit, in factum esse dandam actionem Ofilius scribit: quemadmodum si seruus meus ab alio in insidias deductus, ab alio esset occisus. Sed si per lusum iaculantibus seruus fuerit occisus, Aqui-liae locus est: sed si cum alii in campo iacularentur, seruus per eum locum transierit, Aquilia cessat, quia non debuit per campum iaculatorium iter intempestiue facere. qui tamen data opera in eum iaculatus est, utique Aquilia tenebitur: @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. nam lusus quoque noxius in culpa est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Item Mela scribit, si, cum pila quidam luderent, uehementius quis pila percussa in tonsoris manus eam deiecerit et sic serui, quem tonsor habebat, gula sit praecisa [2a]2diecto cultello: in quocumque eorum culpa sit, eum lege Aquilia teneri. Proculus in tonsore esse culpam: et sane si ibi tondebat, ubi ex consuetudine ludebatur uel ubi transitus frequens erat, est quod ei imputetur: quamuis nec illu[2d]2 male dicatur, si in loco periculoso sellam habenti tonsori se quis commiserit, ipsum de se queri debere. Si alius tenuit, alius interemit, is qui tenuit, quasi causam mortis praebuit, in factum actione tenetur. Sed si plures seruum percusserint, utrum omnes quasi occiderint teneantur, uideamus. et si quidem apparet cuius ictu perierit, ille quasi occiderit tenetur: quod si non apparet, omnes quasi occiderint teneri Iu-lianus ait, et si cum uno agatur, ceteri non liberantur: nam ex lege Aquilia quod alius praestitit, alium non releuat, cum sit poena. Celsus scribit, si alius mortifero uulner[2e]2 per-cusserit, alius postea exanimauerit, priorem quidem non teneri quasi occiderit, sed quasi uulnerauerit, quia ex alio uulnere periit, posteriorem teneri, quia occidit. quod et Marcello uidetur et est probabilius. Si plures trabem deiecerint et hominem oppresserint, aeque ueteribus placet omnes lege Aquilia teneri. Item cum eo, qui canem irritauerat et effecerat, ut aliquem morderet, quamuis eum non tenuit, Proculus respondit Aquiliae actionem esse: sed Iulianus eum demum Aquilia teneri ait, qui tenuit et effecit ut aliquem morderet: ce-terum si non tenuit, in factum agendum. Legis autem Aquiliae actio ero competit, hoc est domino. Si in eo homine, quem tibi redhibiturus essem, damnum iniuria datum esset, Iulianus ait legis Aquiliae actionem mihi competere meque, cum coepero redhibere, tibi ȉrestituturum. Sed si seruus bona fide alicui seruiat, an ei competit Aquiliae actio? et magis in factum actio erit danda. Eum, cui uestimenta commodata sunt, non posse, si scissa fuerint, lege Aquilia agere Iulianus ait, sed domino eam competere. An fructuarius uel usuarius legis Aquiliae actionem haberet, Iulianus tractat: et ego puto melius utile iu-dicium ex hac causa dandum. @1 @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Sed et si proprietatis dominus uulnerauerit seruum uel occiderit, in quo usus fructus meus est, danda est mihi ad exemplum legis Aquiliae actio in eum pro portione usus fructus, ut etiam ea pars anni in aestimationem ueniat, qua nondum usus fructus meus fuit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Liber homo suo nomine utilem Aquiliae habet actionem: directam enim non habet, quoniam dominus membrorum suorum nemo uidetur. fugitiui autem nomine dominus habet. Iulianus scribit, si homo liber bona fide mihi seruiat, ipsum lege Aquilia mihi teneri. Si seruus hereditarius occidatur, quae-ritur, quis Aquili[2a]2 agat, cum dominus nullus sit huius serui. et ait Celsus legem domino damna salua esse uoluisse: dominus ergo hereditas habebitur. quare adita hereditate heres poterit experiri. Si seruus legatus post aditam hereditatem sit occisus, competere legis Aquiliae actionem legatario, si non post mortem serui adgnouit legatum: quod si repu-diauit, consequens esse ait Iulianus dicere heredi competere. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Sed si ipse heres eum occi-derit, dictum est dandam in eum legatario actionem. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Huic scripturae consequens est dicere, ut, si ante aditam hereditatem occidatur legatus seruus, apud heredem remaneat Aquiliae actio per hereditatem adquisita. quod si uulneratus sit ante aditam hereditatem, in hereditate quidem actio remansit, sed cedere ea legatario heredem oportet. Si seruus uulneratus mortifere postea ruina uel naufragio uel alio ictu maturius perierit, de occiso agi non posse, sed quasi de uulnerato, sed si manumissus uel alienatus ex uulnere periit, quasi de occiso agi posse Iulianus ait. haec ita tam uarie, quia uerum est eum a te oc-cisum tunc cum uulnerabas, quod mortuo eo demum apparuit: at in superiore non est passa ruina apparere an sit occisus. sed si uulneratum mortifere liberum et heredem esse iusseris, deinde decesserit, heredem eius agere Aquilia non posse, @@&7Marcianus& libro quarto regularum. quia in eum casum res peruenit, a quo incipere non potest. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si dominus seruum suum occi-derit, bonae fidei possessori uel ei qui pignori accepit in factum actione tenebitur. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Sed et si is qui pignori seruum accepit occidit eum uel uulnerauit, lege Aquilia et pigneraticia conueniri potest, sed alterutra con-tentus esse debebit actor. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Sed si communem seruum oc-ciderit quis, Aquilia teneri eum Celsus ait: idem est et si uulnerauerit: @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. scilicet pro ea parte, pro qua dominus est qui agat. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Ait lex: 'quanti is homo in eo anno plurimi fuisset'. quae clausula aestimationem habet damni, quod datum est. Annus autem retrorsus computatur, ex quo quis occisus est: quod si mortifere fuerit uulneratus et postea post longum interuallum mortuus sit, inde annum numerabimus secundum @1 Iulianum, ex quo uulnerat[2u]2s est, licet Celsus contra scribit. Sed utrum corpus eius solum aestimamus, quanti fuerit cum occideretur, an potius quanti inter-fuit nostra non esse occisum? et hoc iure utimur, ut eius quod interest fiat aestimatio. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Proinde si seruum occidisti, quem sub poena tradendum promisi, utilitas uenit in hoc iudicium. Item causae corpori cohaerentes aestimantur, si quis ex comoedis aut symphoniacis aut gemellis aut quadriga aut ex pari mularum unum uel unam occiderit: non solum enim perempti corporis aesti-matio facienda est, sed et eius ratio haberi debet, quo cetera corpora depretiata sunt. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Inde Neratius scribit, si seruus heres institutus occisus sit, etiam hereditatis aestimationem uenire. Iulianus ait, si seruus liber et heres esse iussus occisus fuerit, neque substitutum neque legitimum actione legis Aquiliae hereditatis aestimationem consecuturum, quae seruo competere non potuit: quae sententia uera est. pretii igitur solummodo fieri aestimationem, quia hoc interesse solum substituti uideretur: ego autem puto nec pretii fieri aestimationem, quia, si heres esset, et liber esset. Idem Iulianus scribit, si institutus fuero sub condicione 'si Stichum manu-misero' et Stichus sit occisus post mortem testatoris, in aestimationem etiam hereditatis pretium me consecuturum: propter occisionem enim defecit condicio: quod si uiuo testa-tore occisus sit, hereditatis aestimationem cessare, quia retrorsum quanti plurimi fuit in-spicitur. Idem Iulianus scribit aestimationem hominis occisi ad id tempus referri, quo plu-rimi in eo anno fuit: et ideo et si pretioso pictori pollex fuerit praecisus et intra annum, quo praecideretur, fuerit occisus, posse eum Aquilia agere pretioque eo aestimandum, quanti fuit priusquam artem cum pollice amississet. Sed et si seruus, qui magnas fraudes in meis rationibus commiserat, fuerit occisus, de quo quaestionem habere destinaueram, ut fraudium participes eruerentur, rectissime Labeo scribit tanti aestimandum, quanti mea in-tererat fraudes serui per eum commissas detegi, non quanti noxa eius serui ualeat. Sed et si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit, pretium id aestimabitur, quanto ualeret, priusquam mores mutaret. In summa omnia commoda, quae intra annum, quo interfectus est, pretiosiorem seruum facerent, haec accedere ad aestima-tionem eius dicendum est. Si infans sit occisus nondum anniculus, uerius est suf-ficere hanc actionem, ut aestimatio referatur ad id tempus, quo intra annum uixit. Hanc actionem et heredi ceterisque successoribus dari constat: sed in heredem uel ceteros haec actio non dabitur, cum sit poenalis, nisi forte ex damno locupletior heres factus sit. Si dolo seruus occisus sit, et lege Cornelia agere dominum posse constat: et si lege Aquilia egerit, praeiudicium fieri Corneliae non debet. Haec actio aduersus confitentem competit in simplum, aduersus negantem in duplum. Si quis hominem uiuum falso confiteatur occi-disse et postea paratus sit ostendere hominem uiuum esse, Iulianus scribit cessare Aquiliam, quamuis confessus sit se occidisse: hoc enim solum remittere actori confessoriam actionem, ne necesse habeat docere eum occidisse: ceterum occisum esse hominem a quocumque oportet. @1 @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Hoc apertius est circa uulne-ratum hominem: nam si confessus sit uulnerasse nec sit uulneratus, aestimationem cuius uulneris faciemus? uel ad quod tempus recurramus? @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Proinde si occisus quidem non sit, mortuus autem sit, magis est, ut non teneatur in mortuo, licet fassus sit. Si procurator aut tutor aut curator aut quiuis alius confiteatur aut absentem uulnerasse, con-fessoria in eos utilis actio danda est. Notandum, quod in hac actione, quae aduersus con-fitentem datur, iudex non rei iudicandae, sed aestimandae datur: nam nullae partes sunt iudicandi in confitentes. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Puta enim, quod qui conue-nitur fateatur se occidisse et paratus sit aestimationem soluere, et aduersarius magni litem aestimat. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si seruus seruum alienum subripuerit et occiderit, et Iulianus et Celsus scribunt et furti et damni iniuriae competere actionem. Si seruus communis, id est meus et tuus, seruum meum occiderit, legi Aquiliae locus est aduersus te, si tua uoluntate fecit: et ita Proculum existimasse Urseius refert. ȉquod si non uoluntate tua fecit, cessare noxalem actionem, ne sit in potestate serui, ut tibi soli seruiat: quod puto uerum esse. Item si seruus communis meus et tuus sit oc-cisus a seruo Titii, Celsus scribit alterum ex dominis agentem aut litis aestimationem con-secuturum pro parte aut noxae dedi ei in solidum oportere, quia haec res diuisionem non recipit. Serui autem occidentis nomine dominus tenetur, is uero cui bona fide seruit non tenetur. sed an is, qui seruum in fuga habet, teneatur nomine eius Aquiliae actione, quae-ritur: et ait Iulianus teneri [2et]2 est uerissimum: cum et Marcellus consentit. Huius legis secundum quidem capitulum in desuetudinem abiit. Tertio autem capite ait eadem lex Aquilia: 'Ceterarum rerum praeter hominem et pecudem occisos si quis alteri damnum faxit, quod us[2s]2erit fregerit ruperit iniuria, quanti ea res erit in diebus triginta proximis, tantum aes domino dare damnas esto'. Si quis igitur non occiderit homi-nem uel pecudem, sed usserit fregerit ruperit, sine dubio ex his uerbis legis agendum erit. proinde si facem seruo meo obieceris et eum adusseris, teneberis mihi. Item si arbustum meum uel uillam meam incenderis, Aquiliae actionem habebo. Si quis insulam uoluerit meam exurere et ignis etiam ad uicin[2i]2 insulam peruenerit, Aquilia @1 tenebitur etiam uicino: non minus etiam inquilinis tenebitur ob res eorum exustas. Si fornicarius seruus coloni ad fornacem obdormisset et uilla fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conuentum praestare debere, si neglegens in eligendis ministeriis fuit: ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegente[2r]2 custodierit, an tenebitur qui subiecerit? nam qui custodit, nihil fecit, qui recte ignem subiecit, non peccauit: quid ergo est? puto utilem competere actionem tam in eum qui ad fornacem obdormiuit quam in eum qui neglegenter custodit, nec qui[2s]2quam dixerit in eo qui obdormiuit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet uel ignem extinguere uel ita munire, ne euagetur. Si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria tenearis? et ait Proculus agi non posse, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius puto in factum actionem dandam, scilicet si paries exustus sit: sin autem non-dum mihi damnum dederis, sed ita ignem habeas, ut metuam, ne mihi damnum des, damni infecti puto sufficere cautionem. Proculus ait, cum coloni serui uillam exussissent, colonum uel ex locato uel lege Aquilia teneri, ita ut colonus possit seruos noxae dedere, et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum. sed haec ita, si culpa colonus careret: ceterum si noxios seruos habuit, damni eum iniuria te-neri, cur tales [2habuit]2. idem seruandum et circa inquilinorum insulae personas scribit: quae sententia habet rationem. Si cum apes meae ad tuas aduolassent, tu eas exus- @1 seris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait. Inquit lex 'ruperit'. rupisse uerbum fere omnes ueteres sic intellexerunt 'corruperit'. Et ideo Celsus quaerit, si lolium aut auenam in segetem alienam inieceris, quo eam tu inquinares, non solum quod ui aut clam dominum posse agere uel, si locatus fundus sit, colonum, sed et in factum agendum, et si colonus eam exercuit, cauere eum debere amplius non agi, scilicet ne dominus am-plius inquietet: nam alia quaedam species damni est ipsum quid corrumpere et mutare, ut lex Aquilia locum habeat, alia nulla ipsius mutatione applicare aliud, cuius molesta sepa-ratio sit. Cum eo plane, qui uinum spurcauit uel effudit uel acetum fecit uel alio modo uitiauit, agi posse Aquilia Celsus ait, quia etiam effusum et acetum factum corrupti ap-pellatione continentur. Et non negat fractum et ustum contineri corrupti appellatione, sed non esse nouum, ut lex specialiter quibusdam enumeratis generale subiciat uerbum, quo specialia complectatur: quae sententia uera est. Rupisse eum utique accipiemus, qui uulnerauerit, uel uirgis uel loris uel pugnis cecidit, uel telo uel quo alio, ut scinderet alicui corpus, uel tumorem fecerit, sed ita demum, si damnum iniuria datum est: ceterum si nullo seruum pretio uiliorem deterioremue fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum dumtaxat: Aquilia enim eas ruptiones, quae damna dant, persequitur. Ergo etsi pretio quidem non sit deterior seruus factus, uerum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec mihi uideri damnum datum: atque ideoque lege Aquilia agi posse. Si quis uestimenta sciderit uel inquinauerit, Aquilia quasi ruperit tenetur. @8 Sed et si quis milium uel frumentum meum effuderit in flumen, sufficit Aquiliae actio. Item si quis frumento harenam uel aliud quid immiscuit, ut difficilis separatio sit, quasi de cor-rupto agi poterit. Si quis de manu mihi nummos excusserit, Sabinus existimat damni in-iuriae esse actionem, si ita perierint, ne ad aliquem peruenirent, puta si in flumen uel in mare uel in cloacam ceciderunt: quod si ad aliquem peruenerunt, ope consilio furtum factum agendum, quod et antiquis placuit. Idem etiam in factum dari posse actionem ait. Si mulier pugno uel equa ictu a te percussa eiecerit, Brutus ait Aquilia teneri quasi rupto. Et si mulum plus iusto onerauerit et aliquid membri ruperit, Aquiliae locum fore. Si nauem uenaliciarum mercium perforasset, Aquiliae actionem esse, quasi rupe- @1 rit, Uiuianus scribit. Si oliuam inmaturam decerpserit uel segetem desecuerit inma-turam uel uineas crudas, Aquilia tenebitur: quod si iam maturas, cessat Aquilia: nulla enim iniuria est, cum tibi etiam impensas donauerit, quae in collectionem huiusmodi fru-ctuum impenduntur: sed si collecta haec interceperit, furti tenetur. Octauenus in uuis adicit, nisi, inquit, in terram uuas proiecit, ut effunderentur. Idem et in silua caedua scri-bit, ut, si immatura, Aquilia teneatur, quod si matura interceperit, furti teneri eum et ar-borum furtim caesarum. Si salictum maturum ita, ne stirpes laederes, tuleris, cessare Aquiliam. Et si puerum quis castrauerit et pretiosiorem fecerit, Uiuianus scribit cessare Aquiliam, sed iniuriarum erit agendum aut ex edicto aedilium aut in quadruplum. Si ca-licem diatretum faciendum dedisti, si quidem imperitia fregit, damni iniuria tenebitur: si uero non imperitia fregit, sed rimas habebat uitiosas, potest esse excussatus: et ideo ple-rumque artifices conuenire solent, cum eiusmodi materiae dantur, non periculo suo se facere, quae res ex locato tollit actionem et Aquiliae. Si cum maritus uxori margaritas extricatas dedisset in usu eaque inuito uel inscio uiro perforasset, ut pertusis in linea uteretur, teneri eam lege Aquilia, siue diuertit siue nupta est adhuc. Si quis aedificii mei fores confregerit uel refregerit aut si ipsum aedificium diruit, lege Aquilia tenetur. Si quis aquae ductum meum diruerit, licet cementa mea sunt, quae diruta sunt, tamen quia terra mea non sit, qua aquam duco, melius est dicere actionem utilem dandam. Si ex plostro lapis ceciderit et quid ruperit uel fregerit, Aquiliae actione plostrarium teneri placet, si male composuit lapides et ideo lapsi sunt. Si quis seruum conductum ad mulum regendum commendauerit ei mulum ille ad pollicem suum eum alligauerit de loro et mulus eruperit sic, ut et pollicem auelleret seruo et se praecipitaret, Mela scribit, si pro perito imperitus locatus sit, ex conducto agendum cum domino ob mulum ruptum uel debilitatum, sed si ictu aut terrore mulus turbatus sit, tum dominum eius, id est muli, et serui cum eo qui turbauit habiturum legis Aquiliae actionem. mihi autem uidetur et eo casu, quo ex locato actio est, competere etiam Aquiliae. Item si tectori locaueris laccum uino plenum curan-dum et ille eum pertudit, ut uinum sit effusum, Labeo scribit in factum agendum. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Qui foueas ursorum ceruorumque ca-piendorum causa faciunt, si in itineribus fecerunt eoque aliquid decidit factumque deterius est, lege Aquilia obligati sunt: at si in aliis locis, ubi fieri solent, fecerunt, nihil tenentur. Haec tamen actio ex causa danda est, id est si neque denuntiatum est neque scierit aut ȉprouidere potuerit: et multa huiusmodi deprehenduntur, quibus summouetur petitor, si euitare periculum poterit. @1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Quemadmodum si laqueos eo loci posuisses, quo ius ponendi non haberes, et pecus uicini in eos laqueos incidisset. Si protectum meum, quod supra domum tuam nullo iure habebam, reccidisses, posse me tecum damni iniuria agere Proculus scribit: debuisti enim mecum ius mihi non esse protectum habere agere: nec esse aequum damnum me pati recisis a te meis tignis. aliud est dicendum ex rescripto imperatoris Seueri, qui ei, per cuius domum traiectus erat aquae ductus citra seruitutem, rescripsit iure suo posse eum intercidere, et merito: interest enim, quod hic in suo protexit, ille in alieno fecit. Si nauis tua inpacta in meam scapham damnum mihi dedit, quaesitum est, quae actio mihi competeret. et ait Proculus, si in potestate nautarum fuit, ne id accideret, et culpa eorum factum sit, lege Aquilia cum nautis agendum, quia parui refert nauem immittendo aut serraculum ad nauem ducendo an tua manu damnum dederis, quia omnibus his modis per te damno adficior: sed si fune rupto aut cum a nullo regeretur nauis incur[2r]2isset, cum domino agendum non esse. Item Labeo scribit, si, cum ui uentorum nauis impulsa esset in funes anchorarum alterius et nautae funes praecidissent, si nullo alio modo nisi praecisis funibus explicare se potuit, nullam actionem dandam. idemque Labeo et Proculus et circa retia piscatorum, in quae nauis piscatorum inciderat, aestimaru[2nt]2 plane si culpa nautarum id factum esset, lege Aquilia agendum. sed ubi damni iniuria agitur ob retia, non piscium, qui ideo capti non sunt, fieri aestimationem, cum incertum fuerit, an caperentur. idemque et in uenatoribus et in aucupibus probandum. Si nauis alteram contra se uenientem obruisset, aut in guber-natorem aut in ducatorem actionem competere damni iniuriae Alfenus ait: sed si tanta uis naui facta sit, quae temperari non potuit, nullam in dominum dandam actionem: sin autem culpa [2n]2autarum id factum sit, puto Aquiliae sufficere. Si funem quis, quo religata nauis erat, praeciderit, de naue quae periit in factum agendum. Hac actione ex hoc legis capite de omnibus animalibus laesis, quae pecudes non sunt, agendum est, ut puta de cane: sed et de apro et leone ceterisque feris et auibus idem erit dicendum. Magistratus municipales, si damnum iniuria dederint, posse Aquilia teneri. nam et cum pecudes ali-quis pignori cepisset et fame eas necauisset, dum non patitur te eis cibaria adferre, in factum actio danda est. item si dum putat se ex lege capere pignus, non ex lege ceperit et res tritas corruptasque reddat, dicitur legem Aquiliam locum habere: quod dicendum est et si ex lege pignus cepit. si quid tamen magistratus aduersus resistentem uiolentius fecerit, non tenebitur Aquilia: nam et cum pignori seruum cepisset et ille se suspende-rit, nulla datur actio. Haec uerba: 'quanti in triginta diebus proximis fuit', etsi non habent 'plurimi', sic tamen esse accipienda constat. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Qui occidit adulterum depre-hensum seruum alienum, hac lege non tenebitur. Pignori datus seruus si occisus sit, de-bitori actio competit. sed an et creditori danda sit utilis, quia potest interesse eius, quod debitor soluendo non sit aut quod litem tempore amisit, quaeritur. sed hic iniquum est et domino et creditori eum teneri. nisi si quis putauerit nullam in ea re debitorem iniuriam passurum, cum prosit ei ad debiti quantitatem et quod sit amplius consecuturus sit ab eo, uel ab initio in id, quod amplius sit quam in debito, debitori dandam actionem: et ideo in his casibus, in quibus creditori danda est actio propter inopiam debitoris uel quod item @1 amisit, creditor quidem usque ad modum debiti habebit Aquiliae actionem, ut prosit hoc debitori, ipsi autem debitori in id quod debitum excedit competit Aquiliae actio. Si quis alienum uinum uel frumentum consumpserit, non uidetur damnum iniuria dare ideoque utilis danda est actio. In hac quoque actione, quae ex hoc capitulo oritur, dolus et culpa pu-nitur: ideoque si quis in stipulam suam uel spinam comburendae eius causa ignem immi-serit et ulterius euagatus et progressus ignis alienam segetem uel uineam laeserit, requi-ramus, num imperitia eius aut neglegentia id accidit. nam si die uentoso id fecit, culpae reus est (nam et qui occasionem praestat, damnum fecisse uidetur): in eodem crimine est et qui non obseruauit, ne ignis longius procederet. At si omnia quae oportuit obseruauit uel subita uis uenti longius ignem produxit, caret culpa. Si uulneratus fuerit seruus non mortifere, neglegentia autem perierit, de uulnerato actio erit, non de occiso. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Si putator ex arbore ramum cum deiceret uel machinarius hominem praetereuntem occidit, ita tenetur, si is in publicum decidat nec ille proclamauit, ut casus eius euitari possit. sed Mucius etiam dixit, si in priuato idem accidisset, posse de culpa agi: culpam autem esse, quod cum a diligente prouideri poterit, non esset prouisum aut tum denuntiatum esset, cum periculum euitari non possit. secun-dum quam rationem, non multum refert, per publicum an per priuatum iter fieret, cum plerumque per priuata loca uolgo iter fiat. quod si nullum iter erit, dolum dumtaxat prae-stare debet, ne immittat in eum, quem uiderit transeuntem: nam culpa ab eo exigenda non est, cum diuinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Illud quaesitum est, an quod proconsul in furto obseruat quod a familia factum sit (id est ut non in singulos detur poe-nae persecutio, sed sufficeret id praestari, quod praestandum foret, si id furtum unus liber fecisset), debeat et in actione damni iniuriae obseruari. sed magis uisum est idem esse ob-seruandum, et merito: cum enim circa furti actionem haec ratio sit, ne ex uno delicto tota familia dominus careat eaque ratio similiter et in actionem damni iniuriae interueniat, se-quitur, ut idem debeat aestimari, praesertim cum interdum leuior sit haec causa delicti, ueluti si culpa et non dolo damnum daretur. Si idem eundem seruum uulnerauerit, postea deinde etiam occiderit, tenebitur et de uulnerato et de occiso: duo enim sunt delicta. aliter atque si quis uno impetu pluribus uulneribus aliquem occiderit: tunc enim una erit actio de occiso. @@&7Paulus& libro secundo ad Plautium. Si seruum meum occidisti, non affectiones aestimandas esse puto, ueluti si filium tuum naturalem quis occiderit quem tu magno emptum uelles, sed quanti omnibus ualeret. Sextus quoque Pedius ait pretia rerum non ex affectione nec utilitate singulorum, sed communiter fungi: itaque eum, qui filium naturalem possidet, non eo locupletiorem esse, quod eum plurimo, si alius possideret, redempturus fuit, nec illum, qui filium alienum possideat, tantum habere, quanti eum patri uendere posset. in lege enim Aquilia damnum consequimur: et amisisse dicemur, quod aut @1 consequi potuimus aut erogare cogimur. In damnis, quae lege Aquilia non tenentur, in factum datur actio. @@&7Marcellus& libro uicensimo primo digestorum. Titio et Seio Stichum legauit: [2de]2liberante Seio, cum Titius uindicasset legatum, Stichus occisus est: deinde Seius repu-diauit legatum. perinde Titius agere possit, ac si soli legatus esset, @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. quia retro adcreuisse dominium ei uidetur: @@&7Marcellus& libro uicensimo primo digestorum. nam sicut repudiante legata-rio legatum heredis est actio perinde ac si legatus non esset, ita huius actio est ac si soli legatus esset. Si dominus seruum, quem Titius mortifere uulnerauerat, liberum et heredem esse iusserit eique postea Maeuius [2exstiterit heres, non habebit Maeuius]2 cum Titio legis Aqui-liae actionem, scilicet secundum Sabini opinionem, qui putabat ad heredem actionem non transmitti, quae defuncto competere non potuit: nam sane absurdum accidet, ut heres pre-ȉtium quasi occisi consequatur eius, cuius heres exstitit. quod si ex parte eum dominus heredem cum libertate esse iusserit, coheres eius mortuo eo aget lege Aquilia. @@&7Iauolenus& libro quarto decimo ex Cassio. Liber homo si iussu alterius manu iniuriam dedit, actio legis Aquiliae cum eo est qui iussit, si modo ius imperandi [2hab]2uit: quod si non habuit, cum eo agendum est qui fecit. Si quadrupes, cuius nomine actio esset cum domino, quod pauperiem fecisset, ab alio occisa est et cum eo lege Aquilia agitur, aestimatio non ad corpus quadrupedis, sed ad causam eius (in quo de pauperie actio est) referri debet et tanti damnandus est is qui occidit iudicio legis Aquiliae, quanti actoris interest noxae potius deditione defungi quam litis aestimatione. @@&7Idem& libro nono epistularum. Si eo tempore, quo tibi meus seruus quem bona fide emisti seruiebat, ipse a seruo tuo uulneratus est, placuit omnimodo me tecum recte lege Aquilia experiri. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius scri-bit: equa cum in alieno pasceretur, in cogendo quod praegnas erat eiecit: quaerebatur, dominus eius possetne cum eo qui coegisset lege Aquilia agere, quia equam in iciendo ruperat. si percussisset aut consulto uehementius egisset, uisum est agere posse. &7Pom-&7ponius&. Quamuis alienum pecus in agro suo quis deprehendit, sic illud expellere debet, quomodo si suum deprehendiss[2e]2t, quoniam si quid ex ea re damnum cepit, habet proprias actiones. itaque qui pecus alienum [2in]2 agro suo deprehenderit, non iure id includit, nec agere illud aliter debet quam ut supra diximus quasi suum: sed uel abigere debet si[2n]2e damno uel admonere dominum, ut suum recipiat. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. In lege Aquilia, si deletum chirographum mihi esse dicam, in quo sub condicione mihi pecunia debita fuerit, et interim testibus quo- @1 que id probare possim, qui testes possunt non esse eo tempore, quo condicio extitit, et si summatim re exposita ad suspicionem iudicem adducam, debeam uincere: sed tunc condemnationis exactio competit, cum debiti condicio extiterit: quod si defecerit, condemna-tio nullas uires habebit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis testamentum de-leuerit, an damni iniuriae actio competat, uideamus. et Marcellus libro quinto digestorum dubitans negat competere: quemadmodum enim, inquit, aestimatio inibitur? ego apud eum notaui in testatore quidem hoc esse uerum, quia quod interest eius aestimari non potest, uerum tamen in herede uel legatariis diuersum, quibus testamenta paene chirographa sunt. ibidem Marcellus scribit chirographo deleto competere legis Aquiliae actionem. sed et si quis tabulas testamenti apud se depositas deleuerit uel pluribus praesentibus legerit, uti-lius est in factum et iniuriarum agi, si iniuriae faciendae causa secreta iudiciorum publi-cauit. Interdum euenire Pomponius eleganter ait, ut quis tabulas delendo furti non tenea-tur, sed tantum damni iniuriae, ut puta si non animo furti faciendi, sed tantum damni dandi deleuit: nam furti non tenebitur: cum facto enim etiam animum furis furtum exigit. @@&7Iulianus& libro quadragensimo octauo digestorum. Qui tabulas testamenti depositas aut alicuius rei instrumentum ita deleuit, ut legi non possit, depositi actione et ad exhibendum tenetur, quia corruptam rem restituerit aut exhibuerit. legis [2q]2uoque Aqui-liae actio ex eadem causa competit: corrupisse enim tabulas recte dicitur et qui eas inter-leuerit. @@&7Pomponius& libro nono decimo ad Sabinum. Ob id, quod ante quam heredi-tatem adires damnum admissum in res hereditarias est, legis Aquiliae actionem habes, quod post mortem eius, cui heres sis, acciderit: dominum enim lex Aquilia appellat non utique eum, qui tunc fuerit, cum damnum daretur: nam isto modo ne ab eo quidem, cui heres quis erit, transire ad eum ea actio poterit: neque ob id, quod tum commissum fuerit, cum in hostium potestate esses, agere postliminio reuersus poteris: et hoc aliter constitui sine magna captione postumorum liberorum, qui parentibus heredes erunt, non poterit. eadem dicemus et de arboribus eodem tempore furtim caesis. puto eadem dici posse etiam de hac actione quod ui aut clam, si modo quis aut prohibitus fecerit, aut apparuerit eum intellegere debuisse ab eis, ad quos e[2a]2 hereditas pertineret, si rescissent, prohibitum iri. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. In lege Aquilia et leuissima culpa uenit. Quotiens sciente domino seruus uulnerat uel occidit, Aquilia domi-num teneri dubium non est. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Scientiam hic pro patientia accipimus, ut qui prohibere potuit teneatur, si non fecerit. Lege Aquilia agi potest et sanato uulnerato seruo. Si meum seruum, cum liberum putares, occideris, lege Aquilia teneberis. Cum stramenta ardentia transilirent duo, concurrerunt amboque ceciderunt et alter flamma @1 consumptus est: nihil eo nomine potest agi, si non intellegitur, uter ab utro euersus sit. Qui, cum aliter tueri se non possent, damni culpam dederint, innoxii sunt: uim enim ui defendere omnes leges omniaque iura permittunt. sed si defendendi mei causa lapidem in aduersarium misero, sed non eum, sed praetereuntem percussero, tenebor lege Aquilia: illum enim solum qui uim infert ferire conceditur, et hoc, si tuendi dumtaxat, non etiam ulciscendi causa factum sit. Qui idoneum parietem sustulit, damni iniuria domino eius tenetur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Si uulnerato seruo lege Aqui-lia actum sit, postea mortuo ex eo uulnere agi lege Aquilia nihilo minus potest. @@&7Iulianus& libro octagensimo sexto digestorum. Sed si priore iudicio aestima-tione facta, postea mortuo seruo, de occiso agere dominus instituerit, exceptione doli mali opposita compelletur, ut ex utroque iudicio nihil amplius consequatur, quam consequi de-beret, si initio de occiso homine egisset. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Si seruus ante aditam heredita-tem damnum in re hereditaria dederit et liber factus in ea re damnum det, utraque actione tenebitur, quia alterius et alterius facti hae res sunt. @@&7Ulpianus& libro nono disputationum. Si quis fumo facto apes alienas fuga-uerit uel etiam necauerit, magis causam mortis praestitisse uidetur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut uideatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit: nisi magna ui cogente fuerit factum, ut Celsus scribit circa eum, qui incendii arcendi gratia uicinas aedes intercidit: nam hic scribit cessare legis Aquiliae actionem: iusto enim metu ductus, ne ad se ignis perueniret, uicinas aedes intercidit: et siue peruenit ignis siue ante extinctus est, existimat legis Aquiliae actionem cessare. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Qui domum alienam inuito domino demolit et eo loco balneas exstruxit, praeter naturale ius, quod superficies ad dominum soli per-tinet, etiam damni dati nomine action[2i]2 subicitur. @@&7Iulianus& libro octagensimo sexto digestorum. Ita uulneratus est seruus, ut eo ictu certum esset moriturum: medio deinde tempore heres institutus est et postea ab alio ictus decessit: quaero, an cum utroque de occiso lege Aquilia agi possit. respondit: occidisse dicitur uulgo quidem, qui mortis causam quolibet modo praebuit: sed lege Aquilia is demum teneri uisus est, qui adhibita ui et quasi manu causam mortis praebuisset, tracta uidelicet interpretatione uocis a caedendo et a caede. rursus Aquilia lege teneri existimati sunt non solum qui ita uulnerassent, ut confestim uita priuarent, sed etiam hi, quorum ex uulnere certum esset aliquem uita excessurum. igitur si quis seruo mortiferum uulnus inflixerit eundemque alius ex interuallo ita percusserit, ut maturius interficeretur, quam ex priore uulnere moriturus fuerat, statuendum est utrumque eorum lege Aquilia teneri. Idque est consequens auctoritati ueterum, qui, cum a pluribus idem seruus ȉita uulneratus esset, ut non appareret cuius ictu perisset, omnes lege Aquilia teneri iudi-cauerunt. Aestimatio autem perempti non eadem in utriusque persona fiet: nam qui @1 prior uulnerauit, tantum praestabit, quanto in anno proximo homo plurimi fuerit repe-titis ex die uulneris trecentum sexaginta quinque diebus, posterior in id tenebitur, quanti homo plurimi uenire poterit in anno proximo, quo uita excessit, in quo pretium quoque hereditatis erit. eiusdem ergo serui occisi nomine alius maiorem, alius minorem aestimationem praestabit, nec mirum, cum uterque eorum ex diuersa causa et diuersis temporibus occidisse hominem intellegatur. quod si quis absurde a nobis haec constitui putauerit, cogitet longe absurdius constitui neutrum lege Aquilia teneri aut al-terum potius, cum neque impunita maleficia esse oporteat nec facile constitui possit, uter potius lege teneatur. multa autem iure ciuili contra rationem disputandi pro utilitate com-muni recepta esse innumerabilibus rebus probari potest: unum interim posuisse contentus ero. cum plures trabem alienam furandi causa sustulerint, quam singuli ferre non possent, furti actione omnes teneri existimantur, quamuis subtili ratione dici possit neminem eorum teneri, quia neminem uerum sit eam sustulisse. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Si ex plagis seruus mortuus esset ne-que id medici inscientia aut domini neglegentia accidisset, recte de iniuria occiso eo agitur. Tabernarius in semita noctu supra lapidem lucernam posuerat: quidam praeteriens eam sustulerat: tabernarius eum consecutus lucernam reposcebat et fugientem retinebat: ille flagello, quod in manu habebat, in quo dolor inerat, uerberare tabernarium coeperat, ut se mitteret: ex eo maiore rixa facta tabernarius ei, qui lucernam sustulerat, oculum effoderat: consulebat, num damnum iniuria non uidetur dedisse, quoniam prior flagello percussus esset. respondi, nisi data opera effodisset oculum, non uideri damnum iniuria fecisse, cul-pam enim penes eum, qui prior flagello percussit, residere: sed si ab eo non prior uapu-lasset, sed cum ei lucernam eripere uellet, rixatus esset, t[2a]2bernarii culpa factum uideri. In cliuo Capitolino duo plostra onusta mulae ducebant: prioris plostri muliones conuersum plostrum subleuabant, quo facile mulae ducerent: inter superi[2u]2s plostrum cessim ire coepit et cum muliones, qui inter duo plostra fuerunt, e medio exissent, posterius plostrum a priore percussum retro redierat et puerum cuiusdam obtriuerat: dominus pueri consulebat, cum quo se agere oporteret. respondi in causa ius esse positum: nam si muliones, qui superius plostrum sustinuissent, sua sponte se subduxissent et ideo factum esset, ut mulae plostrum retinere non possint atque onere ipso retraherentur, cum domino mularum nullam esse actionem, cum hominibus, qui conuersum plostrum sustinuissent, lege Aquilia agi posse: nam nihilo minus eum damnum dare, qui quod sustineret mitteret sua uoluntate, ut id aliquem feriret: ueluti si quis asellum cum agitasset non retinuisset, aeque si quis ex manu telum aut aliud quid immississet, damnum iniuria daret. sed si mulae, quia ali-quid reformidassent et muliones timore permoti, ne opprimerentur, plostrum reliquissent, cum hominibus actionem nullam esse, cum domino mularum esse. quod si neque mulae neque homines in causa essent, sed mulae retinere onus nequissent aut cum coniterentur lapsae concidissent et ideo plostrum cessim redisset atque hi quo conuersum fuisset onus @1 sustinere nequissent, neque cum domino mularum neque cum hominibus esse actionem. illud quidem certe, quoquo modo res se haberet, cum domino posteriorum mularum agi non posse, quoniam non sua sponte, sed percussae retro redissent. Quidam boues uendidit ea lege, uti daret experiundos: postea dedit experiundos: emptoris seruus in experiundo percussus ab altero boue cornu est: quaerebatur, num uenditor emptori damnum praestare deberet. respondi, si emptor boues emptos haberet, non debere praestare: sed si non ha-beret emptos, tum, si culpa hominis factum esset, ut a boue feriretur, non debere praestari, si uitio bouis, debere. Cum pila complures luderent, quidam ex his seruulum, cum pilam percipere conaretur, impulit, seruus cecidit et crus fregit: quaerebatur, an dominus seruuli lege Aquilia cum eo, cuius impulsu ceciderat, agere potest. respondi non posse, cum casu magis quam culpa uideretur factum. @@&7Neratius& libro primo membranarum. Boues alienos in angustum locum coegisti eoque effectum est, ut de[2i]2cerentur: datur in te ad exemplum legis Aquiliae in factum actio. @@&7Papinianus& libro trigensimo septimo quaestionum. Legis Aquiliae debitori competit actio, cum reus stipulandi ante moram promissum animal uulnerauit: idem est et si occiderit animal. quod si post moram promissoris qui stipulatus fuerat occidit, de-bitor quidem liberatur, lege autem Aquilia hoc casu non recte experietur: nam creditor ipse sibi potius quam alii iniuriam fecisse uidetur. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo quaestionum. Stichum aut Pamphilum pro-misi Titio, cum Stichus esset decem milium, Pamphilus uiginti: stipulator Stichum ante moram occidit: quaesitum est de actione legis Aquiliae. respondi: cum uiliorem occidisse proponitur, in hunc tractatum nihilum differt ab extraneo creditor. quanti igitur fiet aesti-matio, utrum decem milium, quanti fuit occisus, an quanti est, quem necesse habeo dare, id est quanti mea interest? et quid dicemus, si et Pamphilus decesserit sine mora? iam pretium Stichi minuetur, quoniam liberatus est promissor? et sufficiet fuisse pluris cum occideretur uel intra annum. hac quidem ratione etiam si post mortem Pamphili intra annum occidatur, pluris uidebitur fuisse. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Mulier si in rem uiri damnum dederit, pro tenore legis Aquiliae conuenitur. @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. Equum tibi commodaui: in eo tu cum equitares et una complures equitarent, unus ex his irruit in equum teque deiecit et eo casu crura equi fracta sunt. Labeo negat tecum ullam actionem esse, sed si equitis culpa factum esset, cum equite: sane non cum equi domino agi posse. uerum puto. @@@@{1DE HIS, QUI EFFUDERINT UEL DEIECERINT}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Praetor ait de his, qui deiecerint uel effuderint: 'Unde in eum locum, quo uolgo iter fiet uel in quo consistetur, deiectum @1 uel effusum quid erit, quantum ex ea re damnum datum factumue erit, in eum, qui ibi habitauerit, in duplum iudicium dabo. si eo ictu homo liber perisse dicetur, quinquaginta aureorum iudicium dabo. si uiuet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem aequum iudici uidebitur eum cum quo agetur condemnari, tanti iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse dicetur, in iudicio adiciam: aut noxam dedere.' Summa cum utilitate id praetorem edixisse nemo est qui neget: publice enim utile est sine metu et periculo per itinera commeari. Parui autem interesse debet, utrum publicus locus sit an uero priuatus, dummodo per eum uolgo iter fiat, quia iter facientibus prospicitur, non publicis uiis stu-detur: semper enim ea loca, per quae uolgo iter solet fieri, eandem securitatem debent habere. ceterum si aliquando uulgus in illa uia non commeabat et tunc deiectum quid uel effusum, cum adhuc secreta loca essent, modo coepit commeari, non debet hoc edicto teneri. Quod, cum suspenderetur, decidit, magis deiectum uideri, sed et quod suspensum decidit, pro deiecto haberi magis est. proinde et si quid pendens effusum sit, quamuis nemo hoc effuderit, edictum tamen locum habere dicendum [2est]2. Haec in factum actio in eum datur, qui inhabitat, cum quid de[2i]2ceretur uel effunderetur, non in dominum aedium: culpa enim penes eum est. nec adicitur culpae mentio uel infitiationis, ut in duplum detur actio, quamuis damni iniuriae utrumque exiget. Sed cum homo liber periit, damni aesti-matio non fit in duplum, quia in homine libero nulla corporis aestimatio fieri potest, sed quinquaginta aureorum condemnatio fit. Haec autem uerba 'si uiuet nocitumque ei esse ȉdicetur' non pertinent ad damna, quae in rem hominis liberi facta sunt, si forte uestimenta eius uel quid aliud scissum corruptumue est, sed [2ad]2 ea, quae in corpus eius admittuntur. Si filius familias cenaculum conductum habuit et inde deiectum uel effusum quid sit, de peculio in patrem non datur, quia non ex contractu uenit: in ipsum itaque filium haec actio competit. Cum seruus habitator est, utrum noxalis actio danda sit, quia non est e[2x]2 negotio gesto? an de peculio, quia non ex delicto serui uenit? neque enim recte serui dicitur noxa, cum seruus nihil nocuerit. sed ego puto impunitum seruum esse non oportere, sed extra ordinem officio iudicis corrigendum. Habitare autem dicimus uel in suo uel in conducto uel gratuito. hospes plane non tenebitur, quia non ibi habitat, sed tantisper hospi-tatur, sed is tenetur, qui hospitium dederit: multum autem interest inter habitatorem et hospitem, quantum interest inter domicilium habentem et peregrinantem. Si plures in eodem cenaculo habitent, unde [2de]2iectum est, in quemuis haec actio dabitur, @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. cum sane impossibile est scire, quis deiecisset uel effudisset, @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. et quidem in solidum: sed si cum uno fuerit actum, ceteri liberabuntur @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. perceptione, non litis contesta-tione, praestaturi partem damni societatis iudicio uel utili actione ei qui soluit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Si uero plures diuiso inter se cenaculo habitent, actio in eum solum datur, qui inhabitabat eam partem, unde effusum est. Si quis gratuitas habitationes dederit libertis et clientibus uel suis uel uxoris, ipsum eorum nomine teneri Trebatius ait: quod uerum est. idem erit dicendum et si quis amicis @1 suis modica hospitiola distribuerit. nam et si quis cenaculariam exercens ipse maximam partem cenaculi habeat, [2solus tenebitur]2: sed si quis cenaculariam exercens modicum sibi hospitium retinuerit, residuum locauerit pluribus, omnes tenebuntur quasi in hoc cenaculo habitantes, unde deiectum effusumue est. Interdum tamen, quod sine captione actoris fiat, oportebit praetorem aequitate motum in eum potius dare actionem, ex cuius cubiculo uel exedra deiectum est, licet plures in eodem cenaculo habitent: quod si ex mediano cena-culi quid deiectum sit, uerius est omnes teneri. Si horrearius aliquid deiecerit uel effuderit aut conductor apothecae uel qui in hoc dumtaxat conductum locum habebat, ut ibi opus faciat uel doceat, in factum actioni locus est, etiam si quis operantium deiecerit uel effu-derit uel si quis discentium. Cum autem legis Aquiliae actione propter hoc quis condem-natus est, merito ei, qui ob hoc, quod hospes uel quis alius de cenaculo deiecit, in factum dandam esse Labeo dicit aduersus deiectorem, quod uerum est. plane si locauerat deiectori, etiam ex locato habebit actionem. Haec autem actio, quae competit de effusis et deiectis, perpetua est et heredi competit, in heredem uero non datur. quae autem de eo competit, quod liber perisse dicetur, intra annum dumtaxat competit, neque [2in heredem datur neque heredi similibusque]2 personis: nam est poenalis et popularis: dummodo sciamus ex pluribus desiderantibus hanc actionem ei potissimum dari debere cuius interest uel qui adfinitate cognationeue defunctum contingat. sed si libero nocitum sit, ipsi perpetua erit actio: sed si alius uelit experiri, annua erit haec actio, nec enim heredibus iure hereditario competit, quippe quod in corpore libero damni datur, iure hereditario transire ad succes-sores non debet, quasi non sit damnum pecuniarium, nam ex bono et [2ae]2quo oritur. Praetor ait: 'Ne quis in suggr[2u]2nda protectoue supra eum locum, qua uolgo iter fiet inue quo consistetur, id positum habeat, cuius casus nocere cui possit. qui aduersus ea fecerit, in eum solidorum decem in factum iudicium dabo. si seruus insciente domino fecisse di- @1 cetur, aut noxae dedi iubebo'. Hoc edictum superioris portio est: consequens etenim fuit praetorem etiam in hunc casum prospicere, ut, si quid in his partibus aedium periculose positum esset, non noceret. Ait praetor: 'ne quis in suggr[2u]2nda protectoue.' haec uerba 'ne quis' ad omnes pertinent uel inquilinos uel dominos aedium, siue inhabitent siue non, habent tamen aliquid expositum his locis. 'Supra eum locum, qua uolgo iter fieret inue quo consistetur, id positum habeat.' accipere debemus positum siue in habitationis uel cenaculi, siue etiam in horrei uel cuius alterius aedificii. Positum habere etiam is recte uidetur, qui ipse quidem non posuit, uerum ab alio positum patitur: quare si seruus po-suerit, dominus autem positum patiatur, non noxali iudicio dominus, sed suo nomine tene-bitur. Praetor ait 'cuius casus nocere posset'. ex his uerbis manifestatur non omne quid-quid positum est, sed quidquid sic positum est, ut nocere possit, hoc solum prospicere praetorem, ne possit nocere: nec spectamus ut noceat, sed omnino si nocere possit, edicto locus sit. coercetur autem, qui positum habuit, siue nocuit id quod positum erat [2siue non nocuit. Si id quod positum erat]2 deciderit et nocuerit, in eum competit actio qui posuit, non in eum qui habitauerit, quasi haec actio non sufficiat, quia positum habuisse non utique uidetur qui posuit, nisi uel dominus fuit aedium uel inhabitator. nam et cum pictor in pergula clipeum uel tabulam expositam habuisset eaque excidisset et transeunti damni quid dedisset, Seruius respondit ad exemplum huius actionis dari oportere actionem: hanc enim non competere palam esse, quia neque in suggrunda neque in protecto tabula fuerat posita. idem seruandum respondit et si amphora ex reticulo suspensa decidisset et damni dedisset, quia et legitima et honoraria actio deficit. Ista autem actio popularis est et heredi similibusque competit, in heredes autem non competit, quia poenalis est. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Hoc edictum non tantum ad ciuitates et uicos, sed et ad uias, per quas uolgo iter fit, pertinet. Labeo ait locum habere hoc edictum, si interdiu deiectum sit, non nocte: sed quibusdam locis et nocte iter fit. Habi-tator suam suorumque culpam praestare debet. Si de naue deiectum sit, dabitur actio utilis in eum qui naui praepositus sit. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Cum liberi hominis corpus ex eo, quod deiectum effusumue quid erit, laesum fuerit, iudex computat mercedes medicis prae-stitas ceteraque impendia, quae in curatione facta sunt, praeterea operarum, quibus caruit aut ca[2r]2iturus est ob id, quod inutilis factus est. cicatricium autem aut deformitatis nulla fit aestimatio, quia liberum corpus nullam recipit aestimationem. @1 @@@@{1DE NOXALIBUS ACTIONIBUS}1 @@&7Gaius& libro secundo ad edictum prouinciale. Noxales actiones appellantur, quae non ex contractu, sed ex noxa atque maleficio seruorum aduersus nos instituuntur: quarum actionum uis et potestas haec est, ut, si damnati fuerimus, liceat nobis deditione ipsius corporis quod deliquerit euitare litis aestimationem. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si seruus sciente domino occidit, in solidum dominum obligat, ipse enim uidetur dominus occidisse: si autem insciente, noxalis est, nec enim debuit ex maleficio serui in plus teneri, quam ut noxae eum dedat. Is qui non prohibuit, siue dominus manet siue desiit esse dominus, hac actione tenetur: sufficit enim, si eo tempore dominus, quo non prohibeat, fuit, in tantum, ut Celsus putet, si fuerit alienatus seruus in totum uel in partem uel manumissus, noxam caput non sequi: nam seruum nihil deliquisse, [2qui]2 domino iubenti obtemperauit. et sane si iussit, potest hoc dici: si autem non prohibuit, quemadmodum factum serui excusabimus? Celsus tamen differentiam facit inter legem Aquiliam et legem duodecim tabularum: nam in lege anti-qua, si seruus sciente domino furtum fecit uel aliam noxam commisit, serui nomine actio est noxalis nec dominus suo nomine tenetur, at in lege Aquilia, inquit, dominus suo no-ȉmine tenetur, non serui. utriusque legis reddit rationem, duodecim tabularum, quasi uo-luerit seruos dominis in hac re non obtemperare, Aquiliae, quasi ign[2o]2uerit seruo, qui do-mino paruit, periturus si non fecisset. sed si placeat, quod Iulianus libro octagensimo sexto scribit 'si seruus furtum faxit noxiamue nocuit' etiam ad posteriores leges pertinere, poterit dici etiam serui nomine cum domino agi posse noxali iudicio, ut quod detur Aquilia ad-uersus dominum, non seruum excuset, sed dominum oneret. nos autem secundum Iulianum probauimus, quae sententia habet rationem et a Marcello apud Iulianum probatur. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. In omnibus noxalibus actionibus, ubicumque scientia exigitur domini, sic accipienda est, si, cum prohibere posset, non prohibuit: aliud est enim auctorem esse seruo delinquenti, aliud pati delinquere. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. In delictis seruorum scientia domini quem-admodum accipienda est? utrum cum consilio? an et si uiderit tantum, quamuis prohibere non potuerit? quid enim si ad libertatem proclamans domino sciente faciat aut qui con-[2t]2emnat dominum? uel cum trans flumen sit seruus, uidente quidem, sed inuito domino noxiam noceat? rectius itaque dicitur scientiam eius accipiendam, qui prohiber[2e]2 potest: et hoc in toto edicto intellegendum est circa scientiae uerbum. Si extraneus seruus sciente me fecerit eumque redemero, noxalis actio in me dabitur, quia non uidetur domino sciente fecisse, cum eo tempore dominus non fuerim. Cum dominus ob scientiam teneatur, an serui quoque nomine danda sit actio, uidendum est: nisi forte praetor unam poenam a domino exigi uoluit. ergo dolus serui impunitus erit? quod est iniquum: immo utroque modo dominus tenebitur, una autem poena exacta, quam actor elegerit, altera tollitur. Si @1 detracta noxae deditione quasi cum conscio domino actum sit, qui non erat conscius: ab-solutione facta et finito iudicio amplius agendo cum noxae deditione exceptione rei iudi-catae summouebitur, quia res in superius iudicium deducta et finita est. donec autem prius iudicium agitatur, licentia agenti est, si eum de scientia domini arguenda paeniteat, tunc ad noxalem causam transire. contra quoque si cum eo qui scit cum noxae deditione actum sit, amplius in dominum detracta noxae deditione danda actio non est: in ipso autem iu-dicio si uoluerit et scientiam domini arguere, non est prohibendus. @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Si plurium seruus deliquerit omnibus igno-rantibus, noxale iudicium in quemuis dabitur: sed si omnibus scientibus, quiuis eorum tenebitur detracta noxae deditione, quemadmodum si plures deliquissent, nec altero con-uento alter liberabitur: sed si alter scit, alter ignorauit, qui scit detracta noxae deditione conuenitur, qui nescit, cum noxae deditione. Differentia autem harum actionum non solum illa est, quod qui scit in solidum tenetur, uerum illa quoque, quod, siue alienauerit seruum qui scit siue manumiserit siue decesserit seruus, dominus tenetur: sed si ipse dominus de-cesserit, heres eius non tenetur. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Sed et ipse seruus manumissus tenetur. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. Noxalis autem non alias datur, nisi apud me sit seruus: et si apud me sit, licet eo tempore non fuit, quo deli[2n]2quebat, teneor, et heres meus tenetur, si noxius uiuat. Pomponius ait, si emptor serui noxali conuentus sit, uendi-torem, quo sciente factum est, conueniri iam non posse. @@&7Idem& libro trigensimo septimo ad edictum. Si seruus communis furtum fecerit, quiuis ex dominis in solidum noxali iudicio tenetur: eoque iure utimur. sed non alias poterit is qui conuentus est euadere litis aestimationem, nisi in solidum noxae dederit ser-uum, nec ferendus e[2s]2t, si partem dedere fuerit paratus. plane si propter hoc, quod socii dedere parati non fuerint, in solidum fuerit condemnatus, communi diuidundo uel familiae erciscundae iudicio aduersus eos experietur. ante noxale sane iudicium acceptum poterit sua parte cedendo securitatem consequi, ne necesse habeat suscipere iudicium: quamquam quis possit dicere euenire, ut, dum pars eiue data amittat actionem: dominus enim pro parte factus non potest cum socio noxali experiri. fortassis nec communi diuidundo agere possit eius maleficii nomine, quod ante communionem admissum est: quod si non potest, euidenti iniuria adficietur. sed melius est dicere, competere ei communi diuidundo iudicium. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Si communis familia uel comm[2u]2nis seruus furtum fecerit altero ex dominis sciente, is qui scit omnium nomine tenebitur et conuentus alterum quoque liberat nec a socio quicquam debebit consequi: sui enim facti nomine poenam meruit. quod si is qui ignorauit duplum praestiterit, a socio simplum con-sequetur. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad edictum. Sed et eo nomine agere cum socio poterit, quod seruum communem deteriorem fecit, quemadmodum cum quolibet alio, qui rem communem deteriorem fecisset. ceterum si nihil praeterea post noxae deditionem commune habebit, pro socio uel, si socii non fuerunt, in factum agi poterit. @1 @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Bona fide serui possessor eius nomine furti actio[2ne]2 tenebitur, dominus non tenetur. sed noxae dedendo non facit quidem actoris: cum autem coeperit istum seruum dominus uindicare, doli exceptione summouebitur uel officio iudicis consequetur, ut indemnis maneat. @@&7Paulus& libro sexto ad edictum. Si bona fide possessor eum seruum, quem bona fide possidebat, dimiserit, ne agi cum eo ex noxali causa possit, obligari eum actione, quae datur aduersus eos, qui seruum in potestate habeant aut dolo fecerint, quo minus haberent, quia per hoc adhuc possidere uidentur. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Non solum aduersus bona fide possessorem, sed etiam aduersus eos qui mala fide p[2o]2ssident Noxalis actio datur: nam et absurdum uidetur eos quidem qui bona fide possiderent excipere actionem, praedones uero securos esse. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Si quis a multis conueniatur ex noxa eiusdem serui, uel si ab uno, ex pluribus tamen delictis, non necesse habet, quia omnibus dedere non potest, litis aestimationem offerre his, quibus dedere non potest. quid ergo est, si a pluribus conueniatur? si quidem unus occupauit, an melior sit condicio, ut ipsi soli dedatur? an uero uel omnibus dedi debeat uel cauere debeat defensu iri aduersus ceteros? et uerius est occupantis meliorem esse condicionem. ei itaque de-detur non qui prior egit, sed qui prior ad sententiam peruenit: et ideo ei, qui postea uicerit, actionem denegari iudicati. Sed et si statuliber sit et ante deditionem exstiterit condicio [2uel]2 fideicommiss[2a]2 libertas fuerit ante praestita uel existente condicione legati dominium fuerit translatum, arbitrio iudicis absolui eum oportet: et officii iudicis hoc quoque erit, ut caueatur ei cui deditur ob euictionem ob suum factum contingentem. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Praetor decernere debet trans-lationem iudicii in statuliberum fieri: si uero rei iudicandae tempore adhuc in suspenso sit statuta libertas, Sabinus et Cassius liberari heredem putant tradendo seruum, quia toto suo iure cederet: quod et uerum est. @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Si heres dolo malo fecerit, ne statuliberum in potestate haberet, et propter hoc iudicium sine noxae deditione acce-perit: et impleta condicione statutae libertatis condemnari debebit, sicuti mortuo seruo condemnaretur. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si ex duobus dominis uno sciente, altero ignorante seruus del[2i]2quit, si ante cum altero qui nesciebat actum sit et noxae dediderit seruum, iniquum est uilissimi hominis deditione alterum quoque liberari: igitur agetur et cum altero, et si quid amplius est in damni persecutione, consequetur com-putato pretio hominis noxae dediti. ipsi tamen inter se sic debent pensare communi diui-ȉdundo iudicium, ut, [2si]2 ille quo sciente fecit praestiterit, non totius partem ferat, sed partem @1 eius, quanti seruus est: sic et si alter aliquid praestiterit, eius partem fieri. illud iniquum est eum, qui iussit seruum facere, consequi aliquid a socio, cum ex suo delicto damnum patiatur. Si plures eiusdem serui nomine noxali mecum agere uelint uel si unus pluribus iudiciis eiusdem serui nomine agat, in quo usus fructus tuus, proprietas mea si[2t]2, officio iudicis continebitur, cum eum noxae dedero, ut etiam usum fructum actoris faciam: sed per praetorem id consequar ego dominus proprietatis, ut aut cogat praetor te pro aesti-matione usus fructus conferre ad liti[2s]2 aestimationem aut usu fructu cedere, si hoc expediat. et si ego dominus proprietatis eum seruum nolui defendere, defensio tibi permittenda est, et si damnatus hominem tradas, et aduersus me tueris. @@&7Pomponius& libro octauo decimo ad Sabinum. Is qui usum fructum in seruo habet perinde cum domino habet actionem furti, atque si quilibet alius esset: sed cum eo non est, quamuis seruiat ei, et ideo dominus damnatus fructuario noxae dedens liberatur. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si in re communi mea et tua damnum nobis dederit Titii seruus, si cum eo agemus, erit noxali Aquiliae actioni locus, ne damnatus in solidum singulis noxae dedere cogatur. sed potest dici, quasi unius dam-num sit et una obligatio, aut utrisque pecuniam sufferendam aut officio iudicis simul utris-que noxae dedendum: sed et si alterutri nostrum in solidum noxae deditus fuerit et ob id ab utroque dominus sit absolutus, recte dicitur eum, cui noxae deditus sit, alteri teneri communi diuidundo iudicio, ut communicet seruum noxae sibi deditum, cum ob rem com-munem aliquid ad socium peruenerit. Si serui, in quo usus fructus alienus est, dominus proprietatis operas conduxerit, uerba efficiunt, ut cum noxae deditione damnetur. Si seruus tuus nauem exercuerit eiusque uicarius et idem nauta in eadem naue damnum de-derit, perinde in te actio danda est ac si is exercitor liber et hic uicarius seruus eius esset, ut de peculio serui tui ad noxam dedere uicarium damneris: ut tamen, si serui tui iussu uel sciente et patiente eo damnum uicarius dederit, noxalis actio serui tui nomine esse debeat. idemque sit etiam, si nautam facere iusserit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Qui ex pluribus noxis diuersis temporibus experitur, ex una noxia serui dominium nanctus nullam amplius actionem habet aduersus eum, qui dominus fuerat, cum actio noxalis caput s[2equ]2atur: at si maluit dominus priori iudicio litis aestimationem sufferre, uel eidem uel alii ex alio maleficio agenti nihilo minus tenetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Quotiens dominus ex noxali causa conuenitur, si nolit suscipere iudicium, in ea causa res est, ut debeat noxae dedere eum, cuius nomine iudicium non suscipitur: aut si id non faciat, iudicium suscipiet omni-modo, sed non alias condemnabitur, quam si in potestate habeat doloue malo fecerit, quo @1 minus haberet. Eos, quorum nomine noxali iudicio agitur, etiam absentes defendi posse placuit, sed hoc ita demum, si proprii sint serui: nam si alieni, praesentes esse oportet, aut si dubitetur, utrum proprii sint an alieni. quod ita puto accipiendum, ut si constet uel bona fid[2e]2 seruire, etiam absentes possint defendi. Praetor ait: 'Si is in cuius potestate esse dicetur negabit se in sua potestate seruum habere: utrum actor uolet, uel deierare iubebo in potestate sua non esse neque se dolo malo fecisse, quo minus esset, uel iudi-cium dabo sine noxae deditione'. 'In potestate' sic accipere debemus, ut facultatem et potestatem exhibendi eius habeat: ceterum si in fuga sit uel peregre, non uidebitur esse in potestate. Quod si reus iurare nolit, similis est ei, qui neque defendit absentem neque exhibet: qui condemnantur quasi contumaces. Si tutor uel curator extent, ipsi iurare de-bent in potestate domini non esse: si autem procurator sit, dominus ipse iuret necesse est. Si iusiurandum exegit actor reusque [2iu]2rauit, deinde postea noxali uelit actor experiri, ui-dendum est, an exceptio iurisiurandi debeat aduersus actorem dari. et Sabinus putat non esse dandam, quasi de alia re sit iuratum, hoc est tunc non fuisse in potestate: modo uero cum in potestate deprehendatur, de facto eius posse agi. Neratius quoque diceb[2a]2t post exactum iusiurandum posse actorem detracta noxae deditione experiri, si modo hoc con-tendat, po[2s]2teaquam iuratu[2m]2 est coepisse in potestate habere. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Si seruus depositus uel commo-datus sit, cum domino agi potest noxali actione: ei enim seruire intelle- gitur et, quod ad hoc edictum attinet, in potestate eius est, maxime si copiam habeat reciperandi hominis. Is qui pignori accepit uel qui precario rogauit non tenetur noxali actione: licet enim iuste possideant, non tamen opinione domini poss[2i]2dent: sed hos quoque in potestate domini in-tellegi, si facultatem repetendi eos dominus habeat. Quid est habere facultatem repetendi? habeat pecuniam, ex qua liberari potest: nam non debet cogi uendere res suas, ut soluat pecuniam et repetat seruum. Dominus, qui seruum in sua potestate esse confitetur, aut exhibere eum debet aut absentem defendere: quod nisi faciat, punitur atque si praesentem non noxae dederit. Si negauit dominus in sua potestate esse seruum, permittit praetor actori arbitrium, utrum iureiurando id decidere an iudicium dictare sine noxae deditione uelit, per quod uincet, si probauerit eum in potestate esse uel dolo eius factum, quo minus esset: [2qui a]2utem non probauerit in potestate aduersarii esse seruum, rem amittit. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Sed et si postea ad[2uer]2sarius eius in potestate habere coeperit seruum, tenetur ex noua possessione denegata ei exceptione. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. De illo uidendum, utrum ad-uersus eum tantum, qui dolo fecit, [2qu]2o minus in potestate haberet, actio locum habeat noxalis, si ex dolo eius acciderit, ut cesset noxalis actio (forte si uero suo fugam man- @1 dauit) an et si possit nihilo minus cum alio agi (quod accidit, cum alienatus manumissusue est). quod est uerius: in quo casu electio est actoris, cum quo uelit agere. Iulianus autem ait de eo qui manumissit, si paratus sit defendere se manumissus, exceptionem da[2n]2dam ei qui manumisit. hoc et Labeo. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Idem est, et si nouus dominus serui iudicium patiatur. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Electio uero alterum liberabit: id enim praetor introduxit, ne eluderetur actor, non ut etiam lucrum faceret: ideoque ex-ceptione a sequenti summouebitur. His consequens est, ut, si plures dolo fecerint, quo minus in potestate habere[2n]2t, eligere debeat actor, quem uelit conuenire. Item si ex pluri-bus dominis quidam dolo malo partes suas desierint possidere, electio erit actoris, utrum directo agere uelit cum eo qui possid[2e]2t an praetoria cum eo qui desiit possidere. Si ser-uum alienum alius in iure suum esse responderit, altero soluente alter liberatur. Si is, quem desieris dolo possidere, decesserit, priusquam hac actione conuenireris, liberaris, qui[2a]2 haec actio in locum directae actionis succedit: diuersum dicemus, si moram feceris in iu-dicio accipiendo. Neque heredi neque in heredem, quod defunctus mentitus est, actio danda est, nec in ipsum quolibet tempore: nam liberum esse debet defendenti absentem seruum huius edicti poenam euitare, id est ut sine noxae deditione conueniatur. et ideo si negaueris seruum in tua potestate esse, postea fateri poteris, nisi si iam lis aduersus te contestata est: nam tunc audiri non debebis, ut Labeo ait: Octauenus ex causa etiam lite contestata tibi succurrendum, utique si aetas tua ea sit, ut ignosci tibi debeat. Si absente domino ductus sit seruus uel etiam praesente et in eadem causa sit, ut in integrum restitui ȉpo[2ssi]2t, defensio permittitur eius nomine qui ductus est: postulantibus enim exhiberi eum ad defendendum indulgere praetor debet. idem concedendum est fructuario uel cui pignoris nomine obligatus est, si praesens dominus defendere noluerit, ne alterius dolus aut desidia aliis noceat. idem praestandum est in seruo communi, quem alter ex dominis praesens noluit defendere. sed et actori his casibus succurrendum est, quia placet dominii adquisi-tione extingui actionem: iussu enim praetoris ductus in bonis fit eius qui duxit. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Si noxal[2i]2 iudicio agitur de seruo qui pignoris iure tenetur aut de eo cuius usu[2s]2 fructus alterius est, admonendi sumus, si creditor uel usufructuarius praesens defensionem suscipere noluerit, proconsulem interuen-turum et pignoris persecutionem uel fructus actionem negaturum. quo casu dici pot-es[2t]2 ipso iure pignus liberari (nullum enim pignus est, cuius persecutio negatur): usus fructus autem, etiamsi persecutio eius denegetur, ipso iure durat eo usque, donec non utendo con-stituto tempore pereat. Ex his quae diximus de seruo qui alicui pignoris iure obligatus est deque statulibero et de eo cuius usus fructus alienus est, apparet eum, qui alienum seruum in iure suum esse responderit, quamuis noxali iudicio teneantur, non tamen posse noxae deditione ipso iure liberari, quia nullum ad actorem dominium transferre possunt, cum ipsi domini non sint. certe tamen, si ex ea causa traditum postea dominus uindicet nec litis aestimationem offerat, poterit per exceptionem doli mali repelli. @1 @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Et generaliter si alieni serui nomine, qui tibi iustam seruitutem seruiret, noxali tecum egerim tuque eum mihi noxae dederis: siue me possidente dominus eum uindicet, exceptione doli mali, nisi litis aestimationem offerat, eum summouere possum, siue ipse possideat, Publiciana mihi datur, et aduersus excipientem 'si dominus eius sit' utilem mihi replicationem doli mali profuturam et secun-dum haec usu quoque me capturum, quamuis sciens alienum possideam: alioquin si aliter constituatur, futurum, ut summa iniquitate bonae fidei possessor adficiatur, si, cum ipso iure noxalis actio aduersus eum competit, necessitas ei imponatur, ut litis aestimationem sufferat. eademque dicenda sunt et si, cum ab eo non defenderetur, iussu praetoris eum duxerim, quoniam isto quoque casu iustam causam possidendi habeo. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Non solum autem qui in potestate non habet recusare [2potest noxale iudicium, uerum et habenti in]2 potestate liberum est euitare iudicium, si indefensam eam personam relinquat: sed huic necesse est ius suum ad actorem transfer[2r]2e, perinde ac si damnatus esset. @@&7Idem& libro ad edictum praetoris urbani, titulo de damno infecto. In noxa-libus actionibus eorum qui bona fide absunt ius non corru[2m]2pitur, sed reuersis defendendi ex bono et aequo potestas datur, si[2ue]2 domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis est creditor et fructuarius. @@&7Paulus& libro septimo ad Plautium. Quod ait praetor, cum familia furtum faciat, ad eum modum se actionem daturum, ut tantum actor consequatur, quantum si liber fecisset consequeretur, quaeritur, utrum ad pecuniae praestationem respiciat an etiam ad noxae deditionem, ut puta si ex pretiis noxae deditorum duplum colligatur, sequentes actiones inhibeantur. Sabinus et Cassius putant pretium quoque noxae deditorum imputari debere, quod Pomponius probat et est uerum: nam et si seruus indefensus ductus sit, aestimatio eius imputanda est. certe non tantum duplationis, sed et condictionis rationem habendam Iulianus putat. furti faciendi tempus spectandum esse, an eiusdem familiae sint serui: nam si hi, qui plurium dominorum erunt, unius esse postea coeperint, locus edicto non erit. @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Is qui in aliena potestate est si noxam commississe dicatur, si non defendatur, ducitur: et si praesens est dominus, tra-dere eum et de dolo malo promittere debet. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Noxali iudicio inuitus nemo cogitur alium defendere, sed carere debet eo quem non defendit, si seruus est: quod si liber est qui in potestate sit, indistincte ipsi sui defensio danda est: @@&7Iulianus& libro quarto ad Urseium Ferocem. quotiens enim nemo filium familias ex causa delicti defendit, in eum iudicium datur @1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. et si condemnatus fuerit, filius iudicatum facere debet: tenet enim condemnatio. quin immo etiam illud dicendum est patrem quoque post condemnationem filii dumtaxat de peculio posse conueniri. @@&7Idem& libro trigensimo septimo ad edictum. Si quis seruum pigneratum, de-inde a debitor[2e]2 subreptum emerit a debitore, nomine eius furti tenebitur dominio serui adquisito, nec oberit, quod Seruiana potest ei homo auocari. idemque et si a minore quis uiginti quinque annis emerit uel in fraudem creditorum sciens: hi enim, quamuis auferri eis dominium possit, interim tamen conueniendi sunt. @@&7Tryphoninus& libro quinto decimo disputationum. Si alienus seruus furtum mihi fecerit, qui postea in meum dominium peruenerit, extinguitur furti actio, quae mihi conpetierat, nondum in iudicium deducta, nec si postea alienauero eum, quem ante litem contestatam emeram, furti actio restaurabitur: quod si post litem contestatam eum rede-mero, condemnandus erit uenditor. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. quemadmodum si alii uen-didisset: parui enim refert, cui uendiderit, aduersario an alii: suaque culpa litis aestima-tionem sublaturum, qui uendendo noxae deditionem sibi ademit. Iulianus autem libro ui-censimo secundo digestorum scribit, si seruum pro de[2re]2licto habeam, qui tibi furtum fecerat, liberari me, quia statim meus esse desinit, ne eius nomine, qui sine domino sit, furti sit actio. Si seruus meus rem tuam subtraxerit et uendiderit tuque nummos quos ex pretio habebat ei excusseris, locus erit furti actioni ultro citroque: nam et tu aduersus [2m]2e furti ages noxali serui nomine et ego aduersus te nummorum nomine. Sed et si seruo credi-toris mei soluerim nummos, ut is eos domino suo det, aeque locus erit furti actioni, si is nummos acceptos interceperit. @@&7Iulianus& libro nono digestorum. Si plurium seruus furtum fecerit et omnes dolo fecerint, quo minus eum in potestate haberent, subsequi debet praetor iuris ciuilis actione[2m]2 et iudicium honorarium, quod ex hac causa pollicetur, in eum dare, quem actor elegerit: neque enim amplius praestare actori debet, quam ut detracta noxae deditione agere possit cum eo, cum [2quo]2 noxali iudicio experiri potuisset, si seruus exhiberetur. Qui alienum seruum suum esse fatetur, quamuis noxali actione obligetur, nihilo minus causa cognita satisdare debet: qui autem pro seruo conuenitur, satisdatione onerandus non est: non enim offert se defensioni alieni serui. Si quis dicet dominum dolo fecisse, quo minus in potestate eius seruus esset, ille autem contendat eum seruum ab alio defendi cum satis-datione, doli mali exceptioni locus erit. Sed et si post iudicium acceptum cum domino seruus apparuerit et, quia non defendebatur, ductus sit, exceptione doli mali posita dominus absoluetur. Sed et mortuo seruo antequam iudicium accipiatur, omnino hac actione non tenebitur dominus. @@&7Idem& libro uicensimo secundo digestorum. Si seruus legatus ante aditam hereditatem rem heredis futuri subtraxerit, poterit is cum legatario qui legatum agnouerit furti agere: sed si idem seruus hereditariam rem subtraxerit, furti actio cessabit, quia huiusmodi rerum furtum non fit: ad exhibendum autem actio competit. @1 @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Cum seruus communis alteri do-minorum damnum iniuria dedit, idcirco legis Aquiliae actio non est, quia, si extraneo dam-num dedisset, cum altero in solidum lege Aquilia agi posset: sicuti, cum seruus communis ȉfurtum fecerit, cum altero domino furti agi non potest, sed communi diuidundo agi potest. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Si ad libertatem proclama-uerit is cuius nomine noxale iudicium susceptum est, sustineri debet id iudicium, quoad de statu eius iudicetur: et sic, si quidem seruus fuerit pronuntiatus, noxale iudicium exer-cebitur, si liber, inutile uidebitur. Si quis pro seruo mortuo ignorans eum decessisse noxale iudicium acceperit, absolui debet, quia desit uerum esse propter eum dare oportere. Hae actiones perpetuae sunt locumque habebunt tamdiu, quamdiu serui [2d]2edendi facultatem ha-bemus: nec tantum nobis, uerum etiam successoribus nostris competent, item aduersus successores, sed non quasi in successores, sed iure dominii. proinde et si seruus ad alium peruenisse proponatur, iure dominii noxali iudicio nouus dominus conuenietur. @@&7Pomponius& libro octauo epistularum. Serui, quorum noxa caput sequitur, ibi defendendi sunt, ubi deliquisse arguentur: itaque seruos dominus eodem loco exhibere debet, ubi uim intulisse dicentur et carere omnium dominio potest, si eos non defendat. @1 @@@@{1LIBER DECIMUS}1 @@@@{1FINIUM REGUNDORUM}1 @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Finium regundorum actio in per-sonam est, licet pro uindicatione rei est. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Haec actio pertinet ad praedia rustica, quamuis aedificia interueniant: neque enim multum interest, arbores quis in con-finio an aedificium ponat. Iudici finium regundorum permittitur, ut, ubi non possit diri-mere fines, adiudicatione controuersiam dirimat: et si forte amouendae ueteris obscuritatis gratia per aliam regionem fines dirigere iudex uelit, potest hoc facere per [2ad]2iudicationem et condemnationem. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Quo casu opus est, ut ex alter-utrius praedio alii adiudicandum sit, quo nomine is cui adiudicatur in uicem pro eo quod ei adiudicatur certa pecunia condemnandus est. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Sed et loci unius contro-uersia in partes [2res]2 scindi adiudicationibus potest, prout cuiusque dominium in eo loco iudex compererit. In iudicio finium regundorum etiam eius ratio fit quod interest. quid enim si quis aliqu[2a]2m utilitatem ex eo loco percepit, quem uicini esse appareat? [2non]2 inique damnatio eo nomine fiet. sed et si mensor ab altero solo conductus sit, condemnatio erit facienda eius, qui non conduxit, in partem mercedis. Post litem autem contestatam etiam fructus uenient in hoc iudicio: nam et culpa et dolus exinde praestantur: sed ante iudi-cium percepti non omnimodo hoc in iudicium uenient: aut e[2nim]2 bona fide percepit, et lucrari eum oportet, si eos consumpsit, aut mala fide, et condici oportet. Sed et si quis iudici non pareat in succidenda arbore uel aedificio in fine posito deponendo parteue eius, condemnabitur. Si dicantur termini deiecti uel exarati, iudex, qui de crimine cognoscit, etiam de finibus cognoscere potest. Si alter fundus duorum, alter trium sit, potest iudex @1 uni parti adiudicare locum de quo quaeritur, licet plures dominos habeat, quoniam magis fundo quam personis adiudicari fines intelleguntur: hic autem cum fit adiudicatio pluribus, unusquisque portionem habeb[2i]2t, [2quam]2 in fundo habet, et pro indiuiso qui communem fundum habent, inter se non condemna[2n]2tur: neque enim inter ipsos accipi uidetur iudicium. Si communem fundum ego et tu habemus et uicinum fundum ego solus, a[2n]2 finium regun-dorum iudicium accipere possumus? et scribit Pomponius non posse nos accipere, quia ego et socius meus in hac actione aduersarii esse non possumus, sed unius loco habemur. idem Pomponius ne utile quidem iudicium dandum dicit, cum possit, qui proprium habeat, uel communem uel proprium fundum alienare et sic experiri. Non solum autem inter duos fundos, uerum etiam inter tres pluresue fundos accipi iudicium finium regundorum potest: ut puta singuli plurium fundorum confines sunt, trium forte uel quattuor. Finium regun-dorum actio et in agris uectigalibus et inter eos qui usum fructum habent uel fructuarium et dominum proprietatis uicini fundi et inter eos qui iure pignoris possident competere potest. Hoc iudicium locum habet in confinio praediorum rusticorum: [2nam in confinio prae-diorum]2 urbanorum displicuit, neque enim confines hi, sed magis uicini dicuntur et ea com-munibus parietibus plerumque disterminantur. et ideo et si in agris aedifica iuncta sint, locus huic actioni non erit: et in urbe hortorum latitudo contingere potest, ut etiam finium regundorum agi possit. Siue [2flumen siue]2 uia publica interuenit, confinium non intellegitur, et ideo finium regundorum agi non potest, @@&7Idem& libro quinto decimo ad Sabinum. quia magis in confinio meo uia publica uel flumen sit quam ager uicini. @@&7Idem& libro uicensimo tertio ad edictum. Sed si riuus priuatus interuenit, finium regundorum agi potest. @@&7Modestinus& libro [2un]2decimo pandectarum. De modo agrorum arbitri dantur et is, qui maiorem locum in territorio habere dicitur, ceteris, qui minorem locum possiden[2t]2, integrum locum adsignare compellitur: idque ita rescriptum est. @@&7Ulpianus& libro sexto opinionum. Si irruptione fluminis fines agri confudit inundatio ideoque usurpandi quibusdam loca, in quibus ius non habent, occasionem prae-stat, praeses prouinciae alieno eos abstinere et domino suum restitui terminosque per men-sorem declarari iubet. Ad officium de finibus cognoscentis pertinet mensores mittere et per eos dirimere ipsam finium quaestionem ut aequum est, si ita res exigit, oculisque suis subiectis locis. @@&7Iulianus& libro octauo digestorum. Iudicium finium regundorum manet, quam-uis socii communi diuidundo egerint uel alienauerint fundum. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo digestorum. Iudicium communi diuidundo, familiae erciscundae, finium regundorum tale est, ut in e[2o]2 singulae personae duplex ius habeant agentis et eius quocum agitur. @1 @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. In finalibus quaestionibus uetera monumenta census auctoritas ante litem inchoatam ordinati sequenda est, modo si non uarietate succession[2u]2m et arbitrio possessorum fines additis uel detractis agris postea permutatos probetur. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Eos terminos, quantum ad dominii quaestionem per-tinet, obseruari oportere fundorum, quos demonstrauit is, qui utriusque praedii dominus fuit, cum alterum eorum uenderet: non enim termini, qui singulos fundos sep[2a]2rabant, ob-seruari debent, sed demonstratio adfinium nouos fines inter fundos constituere. @@&7Gaius& libro quarto ad legem duodecim tabularum. Sciendum est in actione finium regundorum illud obseruandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse: nam illic ita est: $E)A/N TIS3 AI(MAS3IA\N PAR' $A)LLOTRI/W| XWRI/W| O)RUGH=|, TO\N O(/RON MH\ PARABAI/NEIN: E)A\N TEIXI/ON, PO/DA A)POLEI/PEIN: E)A\N DE\ OI)/KHMA, $DU/O PO/DAS3. E)A\N DE\ TA/FON H)\ BO/QRON O)RU/TTH|, O(/S3ON TO\ BA/QOS3 H)=|, TOS3OU=TON A)POLEI/PEIN: E)A\N DE\ $FRE/AR, O)RGUIA/N. E)LAI/AN DE\ KAI\ S3UKH=N E)NNE/A PO/DAS3 A)PO\ TOU= A)LLOTRI/OU FUTEU/EIN, TA\ DE\ A)/LLA $DE/NDRA PE/NTE PO/DAS3. @@@@{1FAMILIAE ERCISCUNDAE}1 @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Haec actio proficiscitur e lege duodecim tabularum: namque coheredibus uolentibus a communione discedere necessarium uidebatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur. Quae quidem actio nihilo minus ei quoque ipso iure competit, qui suam partem non possidet: sed si is qui possidet neget eum sibi coheredem esse, potest eum excludere per hanc ex-ceptionem 'si in ea re, qua de agitur, praeiudicium hereditati non fiat'. quod si possideat eam partem, licet negetur esse coheres, non nocet talis exceptio: quo fit, ut eo casu ipse iudex, apud quem hoc iudicium agitur, cognoscat, an coheres sit: nisi enim coheres sit, Ȋneque adiudicari quicquam ei oportet neque aduersarius ei condemnandus est. @1 @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Per familiae erciscundae actionem diuiditur hereditas, siue ex testamento siue ab intestato, siue ex lege duodecim tabularum siue ex aliqua lege deferatur hereditas uel ex senatus consulto uel etiam constitutione: et generaliter eorum dumtaxat diuidi hereditas potest, quorum peti potest hereditas. Si quarta ad aliquem ex constitutione diui Pii adrogatum deferatur, quia hic neque heres neque bo-norum possessor fit, utile erit familiae erciscundae iudicium necessarium: Item si filii familias militis peculium sit. fort[2i]2us defendi potest hereditatem effectam per constitutiones, et ideo hoc iudicio locus erit. In familiae erciscundae iudicio unusquisque he-redum et rei et actoris partes sustinet. Dubitandum autem non est, quin familiae erciscun-dae iudicium et inter pauciores heredes ex pluribus accipi possit. In hoc iudicium etsi nomina non ueniunt, tamen, si stipulationes interpositae fuerint de diuisione eorum, ut stetur ei et ut alter alteri mandet actiones procuratoremque eum in suam rem faciat, sta-bitur diuisioni. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Plane ad officium iudicis non-numquam pertinet, ut debita et credita singulis pro solido aliis alia adtribuat, quia saepe et solutio et exactio partium non minima incommoda habet. nec tamen scilicet haec ad-tributio illud efficit, ut quis solus totum debeat uel totum alicui soli debeatur, sed ut, siue agendum sit, partim suo partim procuratorio nomine agat, siue cum eo agatur, partim suo partim procuratorio nomine conueniatur. nam licet libera potestas esse maneat credi-toribus cum singulis experiundi, tamen et his libera potestas est suo loco substituendi eos, in quos onera actionis officio iudicis translata sunt. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Ceterae itaque res praeter nomina ueniunt in hoc iudicium. sin autem nomen uni ex heredibus legatum sit, iudicio familiae erciscundae hoc heres consequitur. Mala medicamenta et uenena ueniunt quidem in iudi-cium, sed iudex omnino interponere se in his non debet: boni enim et innocentis uiri of-ficio eum fungi oportet: tantundem debebit fecere et in libris improbatae lectionis, magicis forte uel his similibus. haec enim omnia protinus corrumpenda sunt. Sed et si quid ex peculatu uel ex sacrilegio quaesitum erit uel ui aut latrocinio aut adgressura, hoc non di-uidetur. Sed et tabulas testamenti debebit aut apud eum, qui ex maiore parte heres est, iubere manere aut in aede deponi. nam et Labeo scribit uendita hereditate tabulas testa-menti descriptas deponi oportere: heredem enim exemplum debere dare, tabulas uero authen-ticas ipsum retinere aut in aede deponere. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Si quae sunt cautiones heredi-tariae, eas iudex curare debet ut apud eum maneant, qui maiore ex parte heres sit, ceteri descriptum et recognitum faciant, cautione interposita, ut, cum res exegerit, ipsae exhi-beantur. si omnes isdem ex partibus heredes sint nec inter eos conueniat, apud quem @1 potius esse debeant, sortiri eos oportet: aut ex consensu uel suffragio eligendus est amicus, apud quem deponantur: uel in aede sacra deponi debent. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Nam ad licitationem rem deducere, ut qui licitatione uicit hic habeat instrumenta hereditaria, non placet neque mihi neque Pomponio. @@&7Uenuleius& libro septimo stipulationum. Si heres unus, cum sub condicione adiectum coheredem aut apud [2hostes]2 haberet, dixerit se heredem esse et actione expertus uicerit, deinde condicio heredis exstiterit uel postliminio redierit, an uictoriae commodum debeat cum eo communicare? nam indubitate iudicati actio ei in solidum competit. et electionem coheredi dandam, id est aut communicandam eam aut experiundi faciendam potestatem huic, qui post uictoriam coheredis effectus sit heres aut reuersus sit in ciui-tatem. idemque obseruandum, si postea natus sit postumus. non enim his personis silen-tium imputari potest, cum ad hereditatem post uictoriam coheredis peruenerint. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Pomponius scribit, si uni ex here-dibus praelegatae fueri[2n]2t rationes, non prius ei tradendas, quam coheredes descripserint. nam et si seruus actor, inquit, fuerit legatus, non alias eum tradendum, quam rationes reddiderit. nos uidebimus, numquid et cautio sit interponenda, ut, quotiens desideratae fuerint rationes uel actor praelegatus, copia eorum fiat? plerumque enim authenticae ra-tiones sunt necessariae actori ad instruenda ea, quae postea emergunt ad notitiam eius spectantia. et necessarium est cautionem ab eo super hoc coheredibus praestari. Idem Pomponius ait columbas, quae emitti solent de columbario, uenire in familiae herciscundae iudicium, cum nostrae sint tamdiu, quamdiu consuetudinem habeant ad nos reuertendi: quare si quis eas adpraehendisset, furti nobis competit actio. idem et in apibus dicitur, quia in patrimonio nostro computantur. Sed et si quid de pecoribus nostris a bestia ereptum sit, uenire in familiae erciscundae iudicium putat, si feram euaserit: nam magis esse, ut non desinat nostrum esse, inquit, quod a lupo eripitur uel alia bestia, tamdiu, quamdiu ab eo [2non]2 fuerit consumptum. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Ueniunt in hoc iudicium res, quas heredes usuceperunt, cum defuncto traditae essent: hae quoque res, quae heredibus traditae sunt, cum defunctus emisset: @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. item praedia, quae nostri patri-monii sunt, sed et uectigalia uel superficiaria: nec minus hae quoque res, quas alienas defunctus bona fide possidet. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Partum quoque editum et post aditam hereditatem @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. et post litem contestatam Sabinus scribit in familiae erciscundae iudicium uenire et adiudicari posse. Idem erit et si seru[2i]2s @1 hereditari[2i]2s ab extraneo aliquid datum sit. Res, quae sub condicione legata est, interim heredum est et ideo uenit in familiae erciscundae iudicium et adiudicari potest cum sua scilicet causa, ut existente condicione eximatur ab eo cui adiudicata est aut deficiente con-dicione ad eos reuertatur a quibus relicta est. idem et in statulibero dicitur, qui interi[2m]2 est heredum, existente autem condicione ad libertatem perueniat. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Alienationes enim post iudicium acceptum interdictae sunt dumtaxat uoluntariae, non quae uetustiorem causam et originem iuris habent necessariam. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Sed et si usucapio fuerit coepta ab eo, qui heres non erat, ante litem contestatam et postea impleta fuerit, rem de iudicio subducit. Usus fructus an in iudicium deducatur, quaeritur: ut puta si de-ducto usu fructu fundus fuit ab heredibus legatus @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. uel si seruo hereditario usus fructus legatus sit: nec enim a personis discedere sine interitu sui potest. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Et puto officio iudicis contineri, ut, si uolent heredes a communione usus fructus discedere, morem eis [2g]2erat cautionibus interpositis. Iulianus ait, si alii fundum, alii usum fructum fundi iudex adiudicauerit, non communicari usum fructum. Usus fructus et ex certo tempore et usque ad certum tempus et alternis annis adiudicari potest. Id quod amnis fundo post litem contestatam alluit, aeque uenit in hoc iudicium. Sed et si dolo uel culpa quid in usum fructum ab uno ex heredibus factum sit, hoc quoque in iudicium uenire Pomponius ait: nam et omnia, quae quis in hereditate dolo aut culpa fecit, in iudicium familiae erciscundae ueniunt, sic tamen, si quasi heres fecerit. et ideo si uiuo testatore unus ex heredibus pecuniam sustulerit, in familiae erciscundae iudicium ea non uenit, quia tunc nondum heres erat: ubi autem quasi heres fecit, etsi aliam praeterea quis actionem habeat, tamen teneri eum familiae er-Ȋciscundae iudicio Iulianus scribit. Denique ait, si unus ex heredibus rationes hereditarias deleuerit uel interleuerit, teneri quidem lege Aquilia, quasi corruperit: non minus autem etiam familiae erciscundae iudicio. Item si seruus hereditarius propriam rem heredum unius subripuerit, Ofilius ait esse familiae erciscundae actionem et communi diuidundo furtique actionem cessare. quare agentem familiae erciscundae iudicio consecuturum, ut aut ei seruus adiudicetur aut litis aestimatio in simplum offeratur. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Damno commisso ab uno herede conueniens est dicere simpli habendam aestimationem in familiae erciscundae iudicio. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. His consequenter Iulianus ait: si ex pluribus heredibus uni seruus sit generaliter per optionem legatus et heredes Stichum tabulas hereditarias interleuisse dicant uel corrupisse et propter hoc renuntiauerint, ne optaretur seruus, deinde optatus uindicetur, poterunt, si [2ab]2 eis uindicetur, doli mali ex- @1 ceptione uti et de seruo quaestionem habere. Sed an in familiae erciscundae iudicium de morte testatoris uel de morte uxoris liberorumque suorum habebunt quaestionem he-redes, quaeritur: et rectissime Pomponius ait haec ad diuisionem rerum hereditariarum non pertinere. Idem quaerit, si quis testamento cauerit, ut seruus exportandus ueneat, officio familiae erciscundae iudicis contineri, ut uoluntas defuncti non intercidat. sed et cum monumentum iussit testator fieri, familiae erciscundae agent, ut fiat. idem tamen temptat, quia heredum interest, quos ius monumenti sequitur, praescriptis uerbis posse eos experiri, ut monumentum fiat. Sumptuum, quos unus ex heredibus bona fide fecerit, usuras quoque consequi potest a coherede ex die morae secundum rescriptum imperatorum Seueri et Antonini. Celsus etiam illud eleganter adicit coheredem et si non soluit habere familiae erciscundae iudicium, ut cogatur coheres soluere, cum alias non sit liberaturus rem cre-ditor, nisi in solidum ei satisfiat. Si filius familias patri heres pro parte extitisset et a creditoribus peculiaribus conueniretur, cum paratus sit soluere id omne quod debetur, per doli exceptionem consequetur a creditoribus mandari sibi actiones: sed etiam familiae erciscundae iudicium cum coheredibus haberet. Cum unus ex heredibus legatum exsoluit ei, qui missus fuerat in possessionem legatorum seruandorum causa, putat Papinianus, et uerum est, familiae erciscundae iudicium ei competere aduersus coheredes, quia non alias discederet legatarius a possessione, quam uice pignoris erat consecutus, quam si totum ei legatum fuisset exsolutum. Sed et si quis Titio debitum soluerit, ne pignus ueniret, Ne-ratius scribit familiae erciscundae iudicio eum posse experiri. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Item ex diuerso similiter pro-spicere iudex debet, ut quod unus ex heredibus ex re hereditaria percepit stipulatusue est non ad eius solius lucrum pertineat. quae ita scilicet consequetur iudex, si aut reputationes inter eos fecerit aut si curauerit cautiones interponi, quibus inter eos communicentur commoda et incommoda. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Si filia nupta, quae dotem con-ferre debuit, per errorem coheredum ita cauit, ut, quod a marito reciperasset, pro partibus hereditariis solueret, nihilo minus arbitrum familiae erciscundae sic arbitraturum Papinianus scribit, ut, etiamsi constante matrimonio ipsa diem suum obierit, conferatur dos: nam im-peritia, inquit, coheredum iurisdictionis formam mutare non potuit. Si filius familias iussu patris obligatus sit, debebit hoc debitum praecipere: sed et si in rem patris uertit, idem placet, et si de peculio, peculium praecipiet: et ita imperator noster rescripsit. Hoc am-plius filius familias heres institutus dotem uxoris suae praecipiet, nec immerito, quia ipse onera matrimonii sustinet. integram igitur dotem praecipiet et cauebit defensum iri cohe-redes, qui ex stipulatu possunt conueniri. idem et si alius dotem dedit et stipulatus est. @1 nec solum uxoris suae dotem, sed etiam filii sui uxoris, quasi hoc quoque matrimonii onus ad ipsum spectet, quia filii onera et nurus ipse adgnoscere necesse habet. praecipere autem non solum patri datam dotem filium oportere, uerum etiam ipsi filio Marcellus scribit, sed filio datam tamdiu, quamdiu peculium patitur uel in rem patris uersum sit. Si pater inter filios sine scriptura bona diuisit et onera aeris alieni pro modo possessionum distribuit, non uideri simplicem donationem, sed potius supremi iudicii diuisionem Papinianus ait. plane, inquit, si creditores eos pro portionibus hereditariis conueniant et unus placita detrectet, posse cum eo praescriptis uerbis agi, quasi certa lege permutationem fecerint, scilicet si omnes res diuisae sint. Familiae erciscundae iudicium amplius quam semel agi non potest nisi causa cognita: quod si quaedam res indiuisae relictae sunt, communi diuidundo de his agi potest. Papinianus ait, si uni ex heredibus onus aeris alieni iniungatur citra speciem legati, officio iudicis familiae erciscundae cognoscentis suscipere eum id oportere, sed non ultra dodrantem portionis suae, ut quadrantem illibatum habeat: indemnes igitur coheredes suos praestare cauebit. Idem scribit et si filius in muneribus publicis, in quibus pater ei consentit, reliquatus est et pro parte heres scriptus est, hoc quoque debere praecipere, quia et hoc patris aes alienum fuit: sed si qua munera post mortem patris suscepit, ab his heredes patris [2s]2oluti sunt. Neratius autem respondit: eum, qui plures filios haberet, unum ex fili[2is]2 $A)GWNOQES3I/AN& suscepturum professum esse et priusquam honore fungeretur, mortuum esse omnibus filiis heredibus institutis, et quaesitum esse, an is filius, quod in eam rem impendisset, familiae erciscundae consequatur: eique respondisse nulla actione idem consequi posse. quod merito displicet. debet itaque hoc in familiae erciscundae iu-dicium uenire. Item Papinianus scribit, si maritus alterum ex heredibus onus dotis soluen-dae, quae in stipulationem uenit, suscipere iussit et mulier aduersus utrumque dirigat dotis petitionem, coheredem esse defendendum ab eo, qui suscipere onus iussus est. sed legata, quae ab utroque pro dote data electa dote retinentur, in compendio, coheredis esse, qui debito leuatur, non oportet, uidelicet ut coheres, qui onus aeris alien[2i]2 suscepit, officio iu-dicis legatum consequatur. et uerum est hoc, nisi aliud testator edixit. Idem scribit, quod uni ex coheredibus statuliber condicionis implendae nomine dedit de peculio, in hoc iudicium non uenire nec communicari debere: @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Idem et in communi diuidundo. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Item Labeo scribit, si unus he-redum thensaurum relictum a testatore effodit, familiae erciscundae iudicio eum teneri, etsi cum extraneo conscio partitus sit. Familiae erciscundae iudex ita potest pluribus eandem rem adiudicare, si aut pluribus fuerit unius rei praeceptio relicta (ubi etiam necessitatem facere Pomponius scribit, ut pluribus adiudicetur) uel si certam partem unicuique cohere-dum adsignet: sed potest etiam licitatione admissa uni rem adiudicare: Sed et regionibus diuisum fundum posse adiudicare secundum diuisionem nemo dubitauerit. Sed etiam cum adiudicat, poterit imponere aliquam seruitutem, ut alium alii seruum faciat ex is quos ad-iudicat: sed si pure alii adiudicauerit fundum, alium adiudicando amplius seruitutem im- @1 ponere non poterit. Familiae erciscundae iudicium ex duobus constat, id est rebus atque praestationibus, quae sunt personales actiones. Papinianus de re quae apud hostes est Marcellum reprehendit, quod non putat in praestationes eius rei uenire in familiae ercis-cundae iudicium, quae apud hostes est. quid enim impedimentum est rei praestationem uenire, cum et ipsa ueniat @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. propter spem postliminii? sci-Ȋlicet cum cautione, quia possunt non reuerti: nisi si tantum aestimatus sit dubius euentus. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Sed et eius rei, quae in rebus humanis esse desiit, ueniunt praestationes: et ego Papiniano consentio. Familiae erciscun-dae iudicium et inter bonorum possessores et inter eum cui restituta est hereditas ex Tre-belliano senatus consulto et ceteros honorarios successores locum habet. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Heredes eius, qui apud hostes decessit, hoc iudicio experiri possunt. Si miles alium castrensium, alium ceterorum bonorum heredem fecerit, non est locus familiae erciscundae iudicio: diuisum est enim per constitu-tiones inter eos patrimonium. quemadmodum cessat familiae erciscundae iudicium, cum nihil in corporibus, sed omnia in nominibus sunt. Quantum uero ad accipiendum familiae erciscundae iudicium nihil interest, possideat quis hereditatem nec ne. De pluribus heredi-tatibus, quae inter eosdem ex diuersis causis communes sint, unum familiae erciscundae iudicium sumi potest. Si inter me et te Titiana hereditas communis sit, inter me autem et te [2et]2 Titium Seiana, posse unum iudicium accipi inter tres Pomponius scribit. Item si plures hereditates inter nos communes sunt, possumus de una familiae erciscundae iudicium experiri. Si testator rem communem cum extraneo habebat siue rei suae partem alicui legauit aut heres ante iudicium familiae erciscundae acceptum partem suam alienauit, ad officium iudicis pertinet, ut eam partem, quae testatoris fuit, alicui iubeat tradi. Quod pro emptore uel pro donato puta coheres possidet, in familiae erciscundae iudicium uenire negat Pomponius. Idem scribit, cum ego et tu heredes Titio extitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero et traditus mihi fuerit, agente te familiae erciscundae iudicio non ueniet non solum hoc quod pro herede possidetur, sed nec id quod pro emptore: cum enim per iudicem priorem apparuit totam non esse hereditatis, quemadmodum in familiae erciscundae iudicium ueniat? An ea stipulatio, qua singuli heredes in solidum habent actionem, ueniat in hoc iudicium, dubitatur: ueluti si is qui uiam iter actus stipulatus erat decesserit, quia talis stipulatio per legem duodecim tabularum non diuiditur, quia nec potest. sed uerius est non uenire eam in iudicium, sed omnibus in solidum competere actionem @1 et, si non praestetur uia, pro parte hereditaria condemnationem fieri oportet. Contra si promissor uiae decesserit pluribus heredibus institutis, nec diuiditur obligatio nec dubium est quin duret, quoniam uiam promittere et is potest, qui fundum non habet. igitur quia singuli in solidum tenentur, officio iudicis cautiones interponi debere, ut, si quis ex his conuentus litis aestimationem praestiterit, id pro parte a ceteris consequatur. Idem dicen-dum est et si testator uiam legauerit. In illa quoque stipulatione prospiciendum est co-heredibus, si testator promiserat 'neque per se neque per heredem suum fieri, quo minus ire agere possit', quoniam uno prohibente in solidum committitur stipulatio, ne unius factum ceteris damnosum sit. Idem iuris est in pecunia promissa a testatore, si sub poena pro-missa sit: nam licet haec obligatio diuidatur per legem duodecim tabularum, tamen quia nihilum prodest ad poenam euitandam partem suam soluere, siue non[2d]2um soluta est pecunia nec dies uenit, prospiciendum est per cautionem, ut de indemnitate caueat per quem factum fuerit, ne omnis pecunia solueretur, aut ut caueat se ei qui solidum soluerit partem prae-staturum: siue etiam soluit unus uniuersam pecuniam quam defunctus promittit, ne poena committeretur, familiae erciscundae iudicio a coheredibus partes recipere poterit. Idem ob-seruatur in pignoribus luendis: nam nisi uniuersum quod debetur offeratur, iure pignus creditor uendere potest. Si unus ex coheredibus noxali iudicio seruum hereditarium de-fenderit et litis aestimationem optulerit, cum hoc expediret, id pro parte hoc iudicio con-sequatur. idem est et si unus legatorum nomine cauerit, ne in possessionem mitterentur. et omnino quae pro parte expediri non possunt si unus cogente necessitate fecerit, familiae erciscundae iudicio locus est. Non tantum dolum, sed et culpam in re hereditaria praestare debet coheres, quoniam cum coherede non contrahimus, sed incidimus in eum: non tamen diligentiam praestare debet, qualem diligens pater familias, quoniam hic propter suam par-tem causam habuit gerendi et ideo negotiorum gestorum ei actio non competit: talem igitur diligentiam praestare debet, qualem in suis rebus. eadem sunt, si duobus res legata sit: nam et hos coniunxit ad societatem non consensus, sed res. Si incerto homine legato et postea defuncto legatario aliquis ex heredibus legatarii non consentiendo impedierit legatum, is qui impedit hoc iudicio ceteris quanti intersit eorum damnabitur. idem est, si e contrario unus ex heredibus, a quibus generaliter homo legatus est quem ipsi elegerint, noluerit consentire, ut praestetur quem solui omnibus expediebat, et ideo conuenti a lega-tario iudicio pluris damnati fuerint. Item culpae nomine tenetur, qui, cum ante alios ipse adisset hereditatem, seruitutes praediis hereditariis debitas passus est non utendo amitti. Si filius cum patrem defenderet condemnatus soluerit uel uiuo eo uel post mortem, potest aequius dici habere petitionem a coherede in familiae erciscundae iudicio. Iudex familiae @1 erciscundae nihil debet indiuisum relinquere. Item curare debet, ut de euictione caueatur his quibus adiudicat. Si pecunia, quae domi relicta non est, per praeceptionem relicta sit, utrum uniuersa a coheredibus praestanda sit an pro parte hereditaria, quemadmodum si pecunia in hereditate relicta esset, dubitatur. et magis dicendum est, ut id praestandum sit, quod praestaretur, si pecunia esset inuenta. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Officio autem iudicis con-uenit iubere rem hereditariam uenire unam pluresue pecuniamque ex pretio redactam ei numerari, cui legata sit. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. In hoc iudicio condemnationes et absolutiones in omnium persona faciendae sunt: et ideo si in alicuius persona omissa sit damnatio, in ceterorum quoque persona quod fecit iudex non ualebit, quia non potest ex uno iudicio res iudicata in partem ualere, in partem non ualere. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Rem pignori creditori datam si per praeceptionem legauerit testator, officio iudicis continetur, ut ex communi pecunia luatur eamque ferat is cui eo modo fuerat legata. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Si pignori res data defuncto sit, dicendum est in familiae erciscundae iudicium uenire: sed is cui adiudicabitur in fa-miliae erciscundae iudicio pro parte coheredi erit damnandus nec cauere debet coheredi indemnem eum fore aduersus eum qui pignori dederit, quia pro eo erit, ac si hypothecaria uel Seruiana actione petita litis aestimatio oblata sit, ut et is qui optulerit aduersus do-minum uindicantem exceptione tuendus sit. contra quoque si is heres, cui pignus adiudi-catum est, uelit totum reddere, licet debitor nolit, audiendus est. non idem dici potest, si alteram partem creditor emerit: adiudicatio enim necessaria est, emptio uoluntaria: nisi si obiciatur creditori, quod animose licitus sit. sed huius rei ratio habebitur quia quod creditor egit, pro eo habendum est ac si debitor per procuratorem egisset et eius, quod propter necessitatem impendit, etiam ultro est actio creditori. @@&7Modestinus& libro sexto responsorum. Fundus mihi communis est pupillae coheredi: in eo fundo reliquiae sunt conditae, quibus religio ab utriusque patribus debe-batur, nam parentes quoque eiusdem pupillae ibi sepulti sunt: sed tutores distrahere fundum uolunt: ego non consentio, sed portionem meam possidere malo, cum uniuersitatem emere non possim et uelim pro meo arbitrio exsequi ius religionis. quaero, an recte arbitrum com-Ȋmuni diuidundo ad hunc fundum partiendum petam an etiam is arbiter, qui familiae erciscun-dae datur, isdem partibus fungi possit, ut hanc possessionem exemptis ceteris corporibus hereditariis pro iure cuique nobis partiatur. Herennius Modestinus respondit nihil proponi, cur familiae erciscundae iudicio addictus arbiter officium suum etiam in eius fundi de quo agitur diuisionem interponere non possit: sed religiosa loca in iudicium non deduci eorumque ius singulis heredibus in solidum competere. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Si seruus pignori obligatus luatur ab uno ex heredibus, quamuis postea decebat, officium tamen arbitri durat: sufficit enim communionis causa quae praecessit quaeque hodie duraret, si res non intercidisset. @1 @@&7Idem& libro secundo responsorum. Quae pater inter filios non diuisit post datas actiones uice diuisionis, ad singulos pro hereditaria portione pertinent, modo si cetera, quae non diuisit, in unum generaliter non contulit uel res datas non sequuntur. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Si pater familias singulis heredibus fundos legando diuisionis arbitrio fungi uoluit, non aliter partem suam coheres praestare cogetur, quam si uice mutua partem nexu pignoris liberam consequatur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Seruos inter coheredes tempore diuisionis aestimatos non emendi, sed diuidendi animo pretiis adscriptos uideri placuit: quare suspensa condicione mortuos tam heredi quam fideicommissario deperisse. @@&7Idem& libro duodecim[2o]2 responsorum. Pomponius Philadelphus dotis causa prae-dia filiae quam habebat in potestate tradidit et reditus eorum genero solui mandauit: an ea praecipua filia retinere possit, cum omn[2e]2s filios heredes instituisset, quaerebatur. iustam causam retinendae possessionis habere filiam, quoniam pater praedia de quibus quaerebatur dotis esse uoluit et matrimonium post mortem quoque patris steterat re-spondi: filiam etenim, quae naturaliter agros tenuit, specie dotis cuius capax fuisset defendi. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Cum putarem te coheredem meum esse idque uerum non esset, egi tecum familiae erciscundae iudicio et a iudice in-uicem adiudicationes et condemnationes factae sunt: quaero, rei ueritate cognita utrum condictio inuicem competat an uindicatio? et an aliud in eo qui heres est, aliud in eo qui heres non sit dicendum est? respondi: qui ex asse heres erat, si, cum putaret se Titium coheredem habere, acceperit cum eo familiae erciscundae iudicium et condemnationibus factis soluerit pecuniam, quoniam ex causa iudicati soluit, repetere non potest sed tu ui-deris eo moueri, quod non est iudicium familiae erciscundae nisi inter coheredes acceptum: sed quamuis non sit iudicium, tamen sufficit ad impediendam repetitionem, quod quis se putat condemnatum. quod si neuter eorum heres fuit, sed quasi heredes essent acceperint familiae erciscundae iudicium, de repetitione idem in utrisque dicendum est, quod diximus in altero. plane si sine iudice diuiserint res, etiam condictionem earum rerum, quae ei cesserunt, quem coheredem esse putauit qui fuit heres, competere dici potest: non enim transactum inter eos intellegitur, cum ille coheredem esse putauerit. @@&7Scaeuola& libro duodecimo quaestionum. Qui familiae erciscundae iudicio agit, [2con]2fitetur aduersarium sibi esse coheredem. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Lucius et Titia fratres [2e]2mancipati a patre adulti curatores acceperunt: hi communes pecunias ex reditibus redactas singulis sub-ministrauerunt: postea omne patrimonium diuiserunt: et post diuisionem Titia soror Lucio fratri suo coepit quaestionem mouere, quasi amplius accepisset quam ipsa acceperat. cum Lucius frater eius non amplius sua portione, immo minus quam dimidiam consecutus sit, @1 quaero, an Titiae competat aduersus fratrem actio. Paulus respondit, secundum ea quae proponuntur si Lucius non amplius ex reditu praediorum communium accepit, quam pro hereditaria portione ei competeret, nullam sorori eius aduersus eum competere actionem. idem respondit, cum ex decretis alimentis a praetore amplius fratrem accepisse diceretur quam sororem, non tamen ultra partem dimidiam. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Ex parte heres institutus causam de totis bonis, quam omnes heredes patiebantur ob inultam mortem, suscepit et optinuit: coheres ab eo partem suam petebat nec partem sumptuum fact[2o]2rum in litem praestare uolebat: quaesitum est, an doli exceptio noceret. respondi, si idcirco amplius erogatum esset, quod ipsius quoque causa defensa esset, habendam rationem sumptuum. sed et si omiserit doli exceptionem, agere potest de recipienda portione sumptuum. Intestato mo-riens codicillis praedia sua omnia et patrimonium inter liberos diuisit ita, ut longe amplius filio quam filiae relinqueret: quaesitum est, an soror fratri dotem conferre deberet. re-spondi secundum ea quae proponerentur, si nihil indiuisum reliquisset, rectius dici ex uo-luntate defuncti collationem dotis cessare. Seruo libertatem dedit qui erat annorum quin-decim, 'cum erit annorum triginta', eidem ex die mortis suae quoad uiueret cibariorum nomine denarios denos, uestiarii denarios uiginti quinque praestari se uelle significauit: quaesitum est, an utile esset cibariorum et uestiariorum legatum, cum Stichus ante liber-tatis tempus decesserit, et an, si non est utile, heres qui praestiterat a coherede repetere possit, apud quem morabatur. respondi non quidem debita fuisse, sed si id, quod datum est, in alimenta consumptum sit, repeti non posse. Filius rei publicae debita, quae post mortem patris contraxit, fratri suo pro parte hereditaria reputare non potest, si non in omnibus socii essent, licet hereditatem paternam communem haberent et pater pro altero filio in patria magistratu functus decessit. Duos filios scripsit heredes et certos homines unicuique eorum praelegauit, in quibus uni Stephanum cum peculio: is uiuo testatore manu-missus decessit, deinde pater: quaesitum est, an id, quod in peculio habuit Stephanus priusquam manumitteretur, ad utrosque filios pertineat an uero ad eum solum, cui cum peculio praelegatus fuerat. respondi secundum ea quae proponerentur ad utrosque. Pater inter filios diuisit bona et eam diuisionem testamento confirmauit et cauit, ut aes alienum, quod unusquisque eorum habet siue habebit, solus sustineret: postea unus ex filiis cum pecuniam [2m]2utuaretur, interuenit pater eiusque consensu praedia quae filio adsignauerat pignori data sunt: post mortem patris eadem praedia idem filius possedit, usuras soluit: quaero, an familiae erciscundae iudicio, si praedia pignori data distrahat creditor, aliquid ei a coherede praestandum sit. respondi secundum ea quae proponerentur non esse prae-standum. @@&7Gaius& libro secundo fideicommissorum. Si ex asse heres institutus rogatus sit mihi [2partem aliquam]2 restituere, ueluti dimidiam, utile familiae erciscundae iudicium recte inter nos agetur. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Quaedam mulier ab iudice @1 appellauerat, quod diceret eum de diuidenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed et libertos diuisisse et alimenta, quae dari testator certis libertis iussisset: nullo enim iure id eum fecisse. ex diuerso respondebatur consensisse eos diuisioni et multis annis alimenta secundum diuisionem praestitisse. placuit standum esse alimentorum praestationi: sed et illud adiecit nullam esse libertorum diuisionem. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si ita legatum fuerit uni ex heredibus: 'quod mihi debet, praecipito', officio iudicis familiae erciscundae continetur, ne ab eo co-heredes exigant: nam et si quod alius deberet praecipere unus iussus fuerit, officio iudici[2s]2 actiones ei praestari debebunt pro portione coheredis. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Arbitrum familiae erciscundae uel unus petere potest: nam prouocare apud iudicem uel unum heredem posse palam est: igitur et praesentibus ceteris et inuitis poterit uel unus arbitrum poscere. Ȋ@@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Inter coheredes etiam communi diuidundo agi potest, ut res dumtaxat quae eorum communes sint et causae ex his rebus pendentes in iudicium ueniant, de ceteris uero in integro sit familiae erciscundae iudicium. Si familiae erciscundae uel communi diuidundo actum sit, adiudicationes praetor tuetur exceptiones aut actiones dando. Si coheredes absente uno coherede rem uendiderunt et in ea re dolo malo fecerunt, quo plus ad eos perueniret, uel familiae erciscundae iudicio praestabunt ei qui afuit uel hereditatis petitione. Fructus, quos ante aditam hereditatem ex fundo he-reditario heres capit, non aliter familiae erciscundae iudicio praestare eum Iulianus ait, quam si, cum sciret hereditarium fundum esse, ceperit. Qui familiae erciscundae et com-muni diuidundo et finium regundorum agunt, et actores sunt et rei et ideo iurare debent non calumniae causa litem intendere et non calumniae causa ad infitias ire. Quod ex facto suo unus ex coheredibus ex stipulatione hereditaria praestat, a coherede non repetet: ueluti si a se heredeque suo dolum malum afuturum defunctus spopondit uel neque per se neque per heredem suum fore, quo minus quis eat agat. immo et si reliqui propter factum unius teneri coeperint, quasi condicio stipulationis hereditariae exstiterit, habebunt familiae ercis-cundae iudicium cum eo propter quem commissa sit stipulatio. Si quis stipulatus fuerit Titium heredemque eius ratum habiturum et Titius pluribus heredibus relictis decesserit, eum solum teneri qui non habuit ratum et solum ex heredibus stipulatoris acturum a quo fuerit petitum. Usu fructu uxori legato donec ei dos soluatur, per arbitrum familiae ercis-cundae tam id, quod coheredis nomine ex dote solutum sit, reciperare potest, quam ut coheres soluat effici posse Cassius ait: et uerum est. Si duo coheredes damnati sint sta-tuam ponere et altero cessante alter eam fecerit, non esse iniquum Iulianus ait familiae erciscundae iudicium dare, ut pars impendiorum boni uiri arbitratu praestetur. @1 @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si quid contendis ex hereditate mihi tecum commune esse, quod ego ex alia causa meum proprium esse dico, id in fa-miliae erciscundae iudicium non uenit. Dolus, quem seruus heredis admisit, in iudicium familiae erciscundae non uenit, nisi si domini culpa in hoc erat, quod non idoneum seruum rei communi applicuerit. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si maritus sub condicione a patre heres institutus sit, interim uxoris de dote actionem pendere. plane si post mortem soceri diuor-tium factum sit, quamuis pe[2nd]2ente condicione institutionis dicendum est praeceptioni dotis locum esse, quia mortuo patre quaedam filios sequuntur etiam antequam fiant heredes, ut matrimonium, ut liberi, ut tutela. igitur et dotem praecipere debet qui onus matrimonii post mortem patris sustinuit: et ita Scaeuolae quoque nostro uisum est. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Sabinum. In iudicio familiae ercis-cundae uel communi diuidundo si, dum res in arbitrio sit, de iure praedii controuersia sit, placet omnes eos, inter quos arbiter sumptus sit, et agere et opus nouum nuntiare pro sua quemque parte posse, et cum adiudicationes ab arbitro fiant, si uni adiudicetur totus fun-dus, caueri oportet, ut quae ex his actionibus recepta fuerint reddantur aut quae in eas impensae factae fuerint praestentur: et si, cum res in iudicio esset, eo nomine actum non fuerit, eum sequi integram actionem, cui totus fundus adiudicatus fuerit, aut pro quacum-que parte adiudicatus erit. Item quae res moueri possint et in ea iudicia ueniant, si interea subreptae sint, furti agere eos, quorum istae res periculo fuerint, posse. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Si familiae erciscundae uel communi diuidundo uel finium regundorum actum sit et unus ex litigatoribus decesserit pluribus heredibus relictis, non potest in partes iudicium scindi, sed aut omnes heredes accipere id debent aut dare unum procuratorem, in quem omnium nomine iudicium agatur. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Qui erat heres ex parte institutus, testatorem iussus a praetore sepelire seruum, cui erat testamento data libertas, ideo distraxit duplamque promissit et ex ea cautione conuentus praestitit: quaesitum est, an familiae erciscundae iudicio consequatur, quod ex duplae stipulatione abest. primo uideamus, an hic debuerit duplam cauere. et mihi uidetur non debuisse: hi enim demum ad duplae cau-tionem compelluntur, qui sponte sua distrahunt: ceterum si officio distrahentis fungitur non debet adstringi, non magis quam si quis ad exsequendam sententiam a praetore datus distrahat: nam et hic in ea condicione est, ne cogatur implere quod coguntur hi qui suo arbitrio distrahunt: nam inter officium suscipientis et uoluntatem distrahentis multum in-terest, quapropter re quidem integra stipulationem duplae interponere non debuit, sed de-cernere praetor debet esse emptori aduersus heredem existentem actionem ex empto, si res @1 distracta fuisset euicta. si autem heres errauit et cauit et seruus perueniat ad libertatem, stipulatio committetur: quae si fuerit commissa, aequum erit utilem actionem ei aduersus coheredem dari de[2ficiente di]2recto iudicio familiae erciscundae, ne in damno moretur. nam ut familiae erciscundae iudicio agere quis possit, non tantum heredem esse oportet, uerum ex ea causa agere uel conueniri, quam gessit quodque admisit, posteaquam heres effectus sit: ceterum cessat familiae erciscundae actio. et ideo si ante, quam quis sciret se heredem e[2s]2se, in hereditate aliquid gesserit, familiae erciscundae iudicio non erit locus, quia non animo heredis gessisse uidetur. quare qui ante aditam hereditatem quid gessit, ueluti si testatorem sepeliuit, familiae erciscundae iudicium non habet; sed si post aditam heredi-tatem id fecit, consequenter dicemus familiae erciscundae iudicio consequi eum posse sumptum quem fecit in funus. @@&7Idem& libro sexto opinionum. Quae pater filio emancipato studiorum causa peregre agenti subministrauit, si non credendi animo pater mississe fuerit comprobatus, sed pietate debita ductus: in rationem portionis, quae ex defuncti bonis ad eundem filium per-tinuit, computari aequitas non patitur. @@&7Iulianus& libro octauo digestorum. Fundus, qui dotis nomine socero tradi-tus fuerit, cum socer filium ex aliqua parte heredem instituerit, per arbitrum familiae er-ciscundae praecipi ita debet, ut ea causa filii sit, in qua futura esset, si dos per prae-ceptionem legata fuisset. quare fructus post litem contestatam percepti ad eum redigendi sunt habita ratione impensarum: qui uero ante litem contestatam percepti fuerint, aequa-liter ad omnes heredes pertinebunt. et impensarum ratio haberi debet, quia nullus casus interuenire potest, qui hoc genus deductionis impediat. Si ego a te hereditatem petere uellem, tu mecum familiae erciscundae agere, ex causa utrique nostrum mos gerendus est: nam si ego totam hereditatem pos[2s]2ideo et te ex parte dimidia heredem esse confiteor, sed a communione discedere uolo, impetrare debeo familiae erciscundae iudicium, quia aliter diuidi inter nos hereditas non potest. item si tu iustam causam habes, propter quam per hereditatis petitionem potius quam familiae erciscundae iudicium negotium distrahere uelis, tibi quoque permittendum erit hereditatem petere: nam quaedam ueniunt in hereditatis petitionem, quae in familiae erciscundae iudicio non deducuntur: ueluti si ego debitor hereditarius sim, iudicio familiae erciscundae non consequeris id quod defuncto debui, per hereditatis petitionem consequeris. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Maeuius, qui nos heredes fecit, rem communem habuit cum Attio: si cum Attio communi diuidundo egissemus et nobis ea res adiudicata esset, uenturam eam in familiae erciscundae iudicio Proculus ait. Seruus liber et heres esse iussus id quod ex rationibus quas patri familias gessiss[2et]2 penes se re-tineret iudicio familiae erciscundae coheredibus suis praestabit. Arbiter familiae erciscundae Ȋinter me et te sumptus quaedam mihi, quaedam tibi adiudicare uolebat, pro his rebus al-terum alteri condemnandos esse intellegebat: quaesitum est, an possit pensatione ultro ci-troque condemnationis facta eum solum, cuius summa excederet, eius dumtaxat summae, @1 quae ita excederet, damnare, et placuit posse id arbitrum facere. Cum familiae erciscun-dae uel communi diuidundo agitur, universae res aestimari debent, non singularum re-rum partes. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Pecuniam, quam filius emancipatus ita credidit, ut patri solueretur, ita demum in hereditatem patris numerari, si patri aduersus filium eiusdem quantitatis nomine actio competebat. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Ex hereditate Lucii Titii, quae mihi et tibi communis erat, fundi partem meam alienaui, deinde familiae erciscundae iudicium inter nos acceptum est. neque ea pars quae mea fuit in iudicio ueniet, cum alienata de hereditate exierit, neque tua, quia etiamsi remanet in pristino iure hereditariaque est, tamen alienatione meae partis exit de communione. utrum autem unus heres partem suam non alienauerit an plures, nihil interest, si modo aliqua portio alienata ab aliquo ex heredibus hereditaria esse desiit. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Si familiae erciscundae uel communi diuidundo iudicium agatur et diuisio tam difficilis sit, ut paene inpossibilis esse uideatur, potest iudex in unius personam totam condemnationem conferre et adiudicare omnes res. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Non solum in finium regundo-rum, sed et familiae erciscundae iudicio praeteriti quoque temporis fructus ueniunt. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Arbitro quoque accepto fratre[2s]2 communem hereditatem consensu diuidentes pietatis officio funguntur, quam reuocari non oportet, licet arbiter sententiam iurgio perempto non dixerit, si non intercedat aetatis auxilium. @@@@{1COMMUNI DIUIDUNDO}1 @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Communi diuidundo iudicium ideo necessarium fuit, quod pro socio actio magis ad personal[2e]2s inuicem praestationes pertinet quam ad communium rerum diuisionem. denique cessat communi diuidundo iudicium, si res communis non sit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale, Nihil autem interest, cum socie-tate an sine societate res inter aliquos communis sit: nam utroque casu locus est communi diuidundo iudicio. cum societate res communis est ueluti inter eos, qui pariter eandem rem emerunt: sine societate communis est ueluti inter eos, quibus eadem res testamento legata est. In tribus duplicibus iudiciis familiae erciscundae, communi diuidundo, finium regundorum quaeritur, quis actor intellegatur, quia par causa omnium uidetur: sed magis placuit eum uideri actorem, qui ad iudicium prouocasset. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. In communi diuidundo iudicio nihil peruenit ultra diuisionem rerum ipsarum quae communes sint et si quid in his damni da-tum factumue est siue quid eo nomine aut abest alicui sociorum aut ad eum peruenit ex re communi. Si quid ipsi sine dolo malo inter se pepigerunt, id in primis et familiae er-ciscundae et communi diuidundo iudex seruare debet. @@&7Idem& libro nono decimo ad edictum. Per hoc iudicium corporalium rerum fit @1 diuisio, quarum rerum dominium habemus, non etiam hereditatis. De puteo quaeritur an communi diuidundo iudicio agi possit: et ait Mela ita demum posse, si solum eius com-mune sit. Hoc iudicium bonae fidei est: quare si una res indiuisa relicta sit, ualebit utique et ceterarum diuisio et poterit iterum communi diuidundo agi de ea quae indiuisa mansit. Sicut autem ipsius rei diuisio uenit in communi diuidundo iudicio, ita etiam praestationes ueniunt: et ideo si quis impensas fecerit, consequatur. sed si non cum ipso socio agat, sed cum herede socii, Labeo recte existimat impensas et fructus a defuncto perceptos uenire. plane fructus ante percept[2i]2, quam res communis esset, uel sumptus ante facti in communi diuidundo iudicium non ueniunt. Eapropter scribit Iulianus, si missi in posses-sionem damni infecti simus et ante, quam possidere iuberemur, ego insulam fulsero, sumptum istum communi diuidundo iudicio consequi me non posse. @@&7Iulianus& libro secundo ad Urseium Ferocem. Sed si res non defenderetur et ideo iussi sumus a praetore eas aedes possidere et ex hoc dominium earum nancisceremur, respondit Proculus communi diuidundo iudicio partem eius impensae me seruaturum esse. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Si quis putans sibi cum Titio fun-dum communem esse fructus perceperit uel sumptum fecerit, cum esset cum alio communis, agi poterit utili communi diuidundo iudicio. Quare et si fundum Titius alienauerit, licet hic communi diuidundo iudicio locus non sit, quia a communione discessum est, utili tamen locum futurum, quod datur de praestationibus, quotiens communis esse desiit. Siue autem locando fundum communem siue colendo de fundo communi quid socius consecutus sit, communi diuidundo iudicio tenebitur, et si quidem communi nomine id fecit, neque lucrum neque damnum sentire eum oportet, si uero non communi nomine, sed ut lucretur solus, magis esse oportet, [2ut]2 damnum ad ipsum respiciat. hoc autem ideo praestat communi diui-dundo iudicio, quia uidetur partem suam non potuisse expedite locare. ceterum non alias communi diuidundo iudicio locus erit, ut et Papinianus scribit, nisi id demum gessit, sine quo partem suam recte administrare non potuit: alioquin si potuit, habet negotiorum gesto-rum actionem eaque tenetur. Si quid post acceptum communi diuidundo iudicium fuerit impensum, Nerua recte existimat etiam hoc uenire. Sed et partum uenire Sabinus et Ati-licinus responderunt. Sed et accessionem et decessionem hoc iudicium accipere idem @1 existimauerunt. Si quis in communem locum mortuum intulerit, an religiosum fecerit uidendum. et sane ius quidem inferendi in sepulchrum unicuique in solidum com-petit, locum autem purum alter non potest facere religiosum. Trebatius autem et Labeo quamquam putant non esse locum religiosum factum, tamen putant in factum agendum. Si damni infecti in solidum pro aedibus caueris, Labeo ait communi diuidundo iudicium tibi non esse, cum necesse tibi non fuerit in solidum cauere, sed sufficere pro parte tua: quae sententia uera est. Si fundus communis nobis sit, sed pignori datus a me, uenit qui-dem in communi diuidundo iudicio, sed ius pignoris creditori manebit, etiamsi adiudicatus fuerit: nam et si pars socio tradita fuisset, integrum maneret. arbitrum autem communi diuidundo hoc minoris partem aestimare debere, quod ex pacto uendere eam rem creditor potest, Iulianus ait. Idem Iulianus scribit, si is, cum quo seruum communem habebam, partem suam mihi pignori dederit et communi diuidundo agere coeperit, pigneraticia ex-ceptione eum summoueri debere: sed si exceptione usus non fuero, officium iudicis erit, ut, cum debitori totum hominem adiudicauerit, partis aestimatione eum condemnet, manere enim integrum ius pignoris: quod si adiudicauerit iudex mihi, tanti dumtaxat me condemnet, quanto pluris pignus sit quam pecunia credita, et debitorem a me iubeat liberari. Officio iudicis etiam talis adiudicatio fieri potest, ut alteri fundum, alteri usum fructum adiudicet. Cetera eadem sunt, quae in familiae erciscundae iudicio tractauimus. @8 Urseius ait, cum in communi aedificio uicinus nuntiauit ne quid operis fieret, si unus ex sociis ex hac causa damnatus fuisset, posse eam poenam a socio pro parte seruare: Iulianus autem recte notat ita demum hoc uerum esse, si interfuit aedium hoc fieri. @@&7Idem& libro uicensimo ad edictum. Communi diuidundo iudicium locum habet et in uectigali agro. uectigalis ager an regionibus diuidi possit, uidendum: magis autem debet iudex abstinere huiusmodi diuisione: alioquin praestatio uectigalis confundetur. Ne-ratius scribit arbitrum, si regionibus fundum non uectigalem diuisum duobus adiudicauerit, posse quasi in duobus fundis seruitutem imponere. Qui in rem Publicianam habent, etiam Ȋcommuni diuidundo iudicium possunt exercere. Ex quibusdam autem causis uindicatio cessat, si tamen iusta causa est possidendi, utile communi diuidundo competit, ut puta si ex causa indebiti soluti res possideatur. Inter praedones autem hoc iudicium locum non habet, nec si precario possideant locum habebit nec si clam, quia iniusta est possessio ista, precaria uero iusta quidem, sed quae non pergat ad iudicii uigorem. Iulianus scribit, @1 si alter possessor prouocet, alter dicat eum ui possidere, non debere hoc iudicium dari nec post annum quidem, quia placuit etiam post annum in eum qui ui deiecit interdictum reddi. et si precario, inquit, dicat eum possidere, adhuc cessabit hoc iudicium, quia et de precario interdictum datur. sed et si clam dicatur possidere qui prouocat, dicendum esse ait cessare hoc iudicium: nam de clandestina possessione competere interdictum inquit. Si duo sint qui rem pignori acceperunt, aequissimum esse utile communi diuidundo iudicium dari. Sed et si de usu fructu sit inter duos controuersia, dari debet. Item si duo a praetore missi sint in possessionem legatorum: est enim iusta causa possidendi custodiae gratia. ergo et si duo uentres, idem erit dicendum: quod habet rationem. Plane si iam damni infecti missus iussus sit possidere, non erit huic utili iudicio locus, cum uindicationem habere possit. Cum de usu fructu communi diuidundo iudicium agitur, iudex officium suum ita diriget, ut uel regionibus eis uti frui permittat: uel locet usum fructum uni ex illis: uel tertiae personae, ut hi pensiones sine ulla controuersia percipiant: uel si res mobiles sint, etiam sic poterit, ut inter eos conueniat caueantque per tempora se usuros et fruituros, hoc est ut apud singulos mutua uice certo tempore sit usus fructus. Neque colonis neque eis qui depositum susceperunt hoc iudicium competit, quamuis naturaliter possideant. Inter eos, qui pignori acceperunt, talis diuisio fieri debet, ut non uero pretio aestimetur pars, sed in tantum dumtaxat, quantum pro ea parte debetur, et adsignetur quidem pignus uni ex creditoribus, licentia tamen non denegetur debitori debitum offer[2r]2e et pignus suum luere. idemque dicitur et si possessor pignoris litis aestimationem pigneraticiam in rem agenti offerat. Si debitor communis praedii partem pignori dedit et a domino alterius partis pro-uocatus creditor eius aut ab alio creditore alterius debitoris licendo superauit et debitor eius cui res fuit adiudicata uelit partem suam praedii reciperare soluto eo quod ipse debuit: eleganter dicitur non esse audiendum, nisi et eam partem paratus sit reciperare, quam creditor per adiudicationem emit. nam et si partem uendideris rei et prius, quam traderes emptori, communi diuidundo iudicio prouocatus fueris aliaque pars tibi adiudicata sit, con-sequenter dicitur ex empto agi non posse, nisi totam rem suscipere fuerit paratus, quia haec pars beneficio alterius uenditori accessit: quin immo etiam ex uendito posse conueniri emptorem, ut recipiat totum: solum illud spectandum erit, num forte fraus aliqua uenditoris interuenit. sed et si distracta parte cesserit uictus licitatione uenditor, aeque, pretium ut restituat, ex empto tenebitur. haec eadem et in mandato ceterisque huius generis iudiciis seruantur. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Et si non omnes, qui rem com-munem habent, sed certi ex his diuidere desiderant, hoc iudicium inter eos accipi potest. si incertum sit, an lex Falcidia locum habeat inter legatarium et heredem, communi diui-dundo agi potest aut incertae partis uindicatio datur. similiter fit et si peculium legatum sit, quia in quantum res peculiares deminuit id quod domino debetur, incertum est. Uenit in communi diuidundo iudicium etiam si quis rem communem deteriorem fecerit, forte seruum uulnerando aut animum eius corrumpendo aut arbores ex fundo excidendo. Si @1 communis serui gratia noxae nomine plus praestiterit, aestimabitur seruus et eius partem consequetur. Item si unus in solidum de peculio conuentus et damnatus sit, est cum socio communi diuidundo actio, ut partem peculii consequatur. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Sed postquam socius serui communis nomine de peculio in solidum damnatus esset, si apud socium res peculiares intercidant, nihilo minus utile erit iudicium communi diuidundo ad reciperandam partem pecuniae: alioquin iniquum fore, si tota ea res ad damnum eius qui iudicium acceperit pertineat, cum utriusque domini periculum in rebus peculiaribus esse debeat. nam et eum, qui man-datu domini defensionem serui suscepit, omne quod bona fide praestiterit seruaturum, quamuis peculium postea interciderit. haec ita, si neutrius culpa interuenerit: etenim do-minum, cum quo de peculio agitur, si paratus sit rebus peculiaribus petitori cedere, ex causa audiendum putauit, scilicet si sine dolo malo et frustratione id faciat. @@&7Paulus& libro uicensimo tertio ad edictum. Item quamuis legis Aquiliae actio in heredem non competat, tamen hoc iudicio heres socii praestet, si quid defunctus in re communi admisit, quo nomine legis Aquiliae actio nascitur. Si usus tantum noster sit, qui neque uenire neque locari potest, quemadmodum diuisio potest fieri in communi diuidundo iudicio, uideamus. sed praetor interueniet et rem emendabit, ut, si iudex alteri usum adiudicauerit non uideatur alter qui mercedem accipit non uti, quasi plus faciat qui uidetur f[2r]2ui, quia hoc propter necessitatem fit. In communi diuidundo iudicio iusto pretio rem aestimare debebit iudex et de euictione quoque cauendum erit. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. In summa admonendi sumus, quod, si post interitum rei communis is, cui aliquid ex communione praestari oportet, eo nomine agere uelit, communi diuidundo iudicium utile datur: ueluti si actor impensas ali-quas in rem communem fecit, siue socius eius solus aliquid ex ea re lucratus est, uelut operas serui mercedesue, hoc iudicio eorum omnium ratio habetur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Si aedes communes sint aut paries communis et eum reficere uel demolire uel in eum im[2m]2ittere quid opus sit, com-muni diuidundo iudicio erit agendum, aut interdicto uti possidetis experimur. @@&7Idem& libro septuagensimo quinto ad edictum. In iudicium communi diuidundo omnes res ueniunt, nisi si quid fuerit ex communi consensu exceptum nominatim, ne ueniat. @@&7Paulus& libro tertio ad Plautium. In hoc iudicium hoc uenit, quod communi nomine actum est aut agi debuit ab eo, qui scit se socium habere. Impendia autem, quae dum proprium meum fundum existimo feci, quae scilicet, si uindicaretur fundi pars, per exceptionem doli retinere possem, an etiam, si communi diuidundo iudicio mecum agetur, aequitate ipsius iudicii retinere possim, considerandum est. quod quidem magis puto, quia bonae fidei iudicium est communi diuidundo: sed hoc ita, si mecum agatur. ceterum si alienauero partem meam, non erit unde retinere possim. sed is, qui a me emerit, an re- @1 tinere possit, uidendum est: nam et si uindicaretur ab eo pars, impendiorum nomine, quae ego fecissem, ita ut ego poterat retentionem facere: et uerius est, ut et in hac specie ex-pensae retineantur. quae cum ita sint, rectissime dicitur etiam impendiorum nomine utile iudicium dari debere mihi in socium etiam manente rei communione. diuersum est enim, cum quasi in rem meam inpendo, quae sit aliena aut communis: hoc enim casu, ubi quasi in rem meam impendo, tantum retentionem habeo, quia neminem mihi obligare uolui. at cum puto rem Titii esse, quae sit Maeuii, aut esse mihi communem cum alio quam est, id ago, ut alium mihi obligem, et sicut negotiorum gestorum actio datur aduersus eum cuius negotia curaui, cum putarem alterius ea esse, ita et in proposito. igitur et si abalienauero praedium, quia in ea causa fuit, ut mihi actio dari deberet, danda mihi erit, ut Iulianus quoque scribit, negotiorum gestorum actio. Si conueniat, ne omnino diuisio fiat, huius-modi pactum nullas uires habere manifestissimum est. sin autem intra certum tempus, Ȋquod etiam ipsius rei qualitati prodest, ualet. Si inter socios conuenisset, ne intra certum tempus societas diuideretur, quin uendere liceat ei, qui tali conuentione tenetur, non est dubium: quare emptor quoque communi diuidundo agendo eadem exceptione summoue-bitur, qua auctor eius summoueretur. Si paciscatur socius, ne partem suam petat, effectu tollitur societas. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Si socius serui communis nomine conuentus et condemnatus sit, aget communi diuidundo et antequam praestet: nam et si noxali iudicio cum uno actum sit, statim aget cum socio, ut ei pars traderetur, cautionibus interpositis, ut, si non dederit, redd[2a]2t. @@&7Idem& libro sexto ad Plautium. Cum socii diuidunt societatem, de eo, quod sub condicione deberetur, cautiones interuenire solent. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Qui coheredes habet, si fundum pignori datum a testatore suo comparauerit a creditore, non debet a coheredibus iudicio communi diuidundo conueniri. @@&7Iauolenus& libro secundo epistularum. Ut fundus hereditarius fundo non hereditario seruiat, arbiter disponere non potest, quia ultra id quod in iudicium deductum est excedere potestas iudicis non potest. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Arbor quae in confinio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur quamdiu cohaeret fundo, e regione cuiusque finium utriusque sunt nec in communi diuidundo iudicium ueniunt: sed cum aut lapis exemptus aut arbor eruta uel succisa est, communis pro indiuiso fiet et ueniet in communi diuidundo iudicium: nam quod erat finitis partibus, rursus confunditur. qua re duabus massis duo- @1 rum dominorum conflatis tota massa communis est, etiamsi aliquid ex prima specie sepa-ratum maneat: ita arbor et lapis separatus a fundo confundit ius dominii. De uestibulo communi binarum aedium arbiter communi diuidundo inuito utrolibet dari non debet, quia qui de uestibulo liceri cogatur, necesse habeat interdum totarum aedium pretium facere, si alias aditum non habeat. Si per eundem locum uia nobis debeatur et in eam impensa facta sit, durius ait Pomponius communi diuidundo uel pro socio agi posse: quae enim communio iuris separatim intellegi potest? sed negotiorum gestorum agendum. Iudex communi diuidundo, item familiae erciscundae de seruo qui in fuga est iubere debet liceri eos inter quos iudex est et tunc eum adiudicare, penes quem licitatio remansit: nec erit periculum, ne ex senatus consulto poena legis Fabiae committatur. Aquarum iter in iudi-cium communi diuidundo non uenire Labeo ait: nam aut ipsius fundi est et ideo in iudi-cium non uenit, aut separatum a fundo, diuisum tamen aut mensura aut temporibus. sed possunt iura interdum et separata a fundo esse et nec mensura nec temporibus diuisa, ueluti cum is cuius fuerunt plures heredes reliquit: quod cum accidit, consentaneum est et ea in arbitrio familiae erciscundae uenire, nec uidere inquit Pomponius, quare minus in communi diuidundo quam familiae erciscundae iudicium uen[2iant]2. igitur in huiusmodi speciebus etiam in communi diuidundo iudicio uenit, ut praefata iura aut mensura aut temporibus diuidantur. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si is, cum quo fundum com-munem habes, ad delictum non respondit et ob id motu iudicis uilla diruta est aut arbusta succisa sunt, praestabitur tibi detrimentum iudicio communi diuidundo: quidquid enim culpa socii amissum est, eo iudicio continetur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Iudicem in praediis diuidundis quod omnibus utilissimum est uel quod malint litigatores sequi conuenit. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si meo et uicini nomine parietem aedificem uel repetiturus ab eo pro parte impensam uel donationis gratia, com-munis fiet paries. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si conuenerit inter te et socium tuum, ut alternis annis fructum perciperetis, et non patiatur te socius tui anni fructum percipere, uidendum, utrum ex conducto sit actio an uero communi diuidundo. eadem quaestio est et si socius, qui conuenerat, ut alternis annis frueretur, pecus immisit et effecit, ut futuri anni fructus, quos socium percipere oportuit, corrumperentur. et puto magis communi diuidundo iudicium quam ex conducto locum habere (quae enim locatio est, [2c]2um merces non intercesserit?) aut certe actionem incerti ciuilem reddendam. @1 @@&7Iulianus& libro octauo digestorum. Communis seruus si ex re alterius do-minorum adquisierit, nihilo minus commune id erit: sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi diuidundo iudicio eam summam percipere potest, quia fidei bonae conuenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit. Cum agere tecum communi diuidundo uellem, partem tuam Titio tradidisti mutandi iudicii causa: teneris mihi praetoria actione, quod fecisses, ne tecum communi diuidundo ageretur. @@&7Idem& libro duodecimo digestorum. Si Stichus communis meus et tuus seruus habuerit Pamphilum uicarium aureorum decem et mecum actum de peculio fuerit con-demnatusque decem praestitero: quamuis postea Pamphilus decesserit, nihilo minus actione communi diuidundo uel pro socio quinque milia praestare debebis, quia te hoc aere alieno liberaui. longe magis consequar, si Stichus post mortem Pamphili alium uicarium adquisierat. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Communis seruus cum apud al-terum esset, crus fregit in opere: quaerebatur, alter dominus quid cum eo, penes quem fuisset, ageret. respondi, si quid culpa illius magis quam casu res communis damni cepisset, per arbitrum communi diuidundo posse reciperar[2i]2. @@&7Paulus& libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. De communi seruo unus ex sociis quaestionem habere nisi communis negotii causa iure non potest. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Sabinus [2ait]2 in re communi neminem dominorum iure facere quicquam inuito altero posse. unde manifestum est prohibendi ius esse: in re enim pari potiorem causam esse prohibentis constat. sed etsi in communi prohiberi socius a socio ne quid faciat potest, ut tamen factum opus tollat, cogi non potest, si, cum prohibere poterat, hoc praetermisit: et ideo per communi diui-dundo actionem damnum sarciri poterit. sin autem facienti consensit, nec pro damno habet actionem. quod si quid absente socio ad laesionem eius fecit, tunc etiam tollere cogitur. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Si quis, cum existimauerit fundum com-munem sibi cum Maeuio esse, quem cum Titio communem habebat, impendisset, recte di-citur etiam communi diuidundo iudicium ei sufficere: hoc enim est, si sciam rem com-munem esse, ignorem autem cuius socii: neque enim negotia socii gero, sed propriam rem tueor et magis ex re, in quam impenditur, quam ex persona socii actio nascitur. denique ea actione pupillum teneri dicimus, ut impendia restituat officio iudicis. diuersa causa est eius, qui putat se in rem propriam impendere, cum sit communis: huic enim nec communi diuidundo iudicium competit nec utile dandum est. ille enim qui scit rem esse communem uel aliena negotia eo animo gerit, ut aliquem sibi obliget, et in persona labitur. Pomponius scripsit posci iudicem posse a quolibet sociorum: sed etiamsi unus ex sociis mutus erit, recte cum eo communi diuidundo agi. @1 @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Communi diuidundo iudicio recte agi, siue neuter possideat siue alter sociorum fundum non possideat. @@&7Paulus& libro quinto decimo responsorum. Bina mancipia, quae ex heredi-tate paterna iussu praetoris pupillis ministerii causa reseruata essent, diuisa non uideri, sed [2omnium]2 communia permansisse. @@@@{1AD EXHIBENDUM}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Haec actio perquam necessaria est et uis eius in usu cottidiano est et maxime propter uindicationes inducta est. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Exhibere est facere in publico potestatem, ut ei qui agat experiundi sit copia. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. In hac actione actor omnia Ȋnosse debet et dicere argumenta rei de qua agitur. Qui ad exhibendum agit, non utique dominum se dicit nec debet ostendere, cum multae sint causae ad exhibendum agendi. Praeterea in hac actione notandum est, quod reus contumax per in litem iusiurandum peti-toris damnari possit ei iudice quantitatem taxante. Est autem personalis haec actio et ei competit qui in rem acturus est qualicumque in rem actione, etiam pigneraticia Seruiana siue hypothecaria, quae creditoribus competunt. Sed et usum fructum petituro competere ad exhibendum Pomponius ait. Sed et si quis interdicturus rem exhiberi desideret, audietur. Item si optare uelim seruum uel quam aliam rem, cuius optio mihi relicta est, ad exhiben-dum me agere posse constat, ut exhibitis possim uindicare. Si quis noxali iudicio experiri uelit, ad exhibendum ei actio est necessaria: quid enim si dominus quidem paratus sit de-fendere, actor uero destinare non possit nisi ex praesentibus, quia aut seruum non re-cognoscit aut nomen non tenet? nonne aequum est ei familiam exhiberi, ut noxium seruum adgnoscat? quod ex causa debet fieri ad designandum eum, cuius nomine noxali quis agit, recensitione seruorum facta. Si quis extra heredem tabulas testamenti uel codicillos uel quid aliud ad testamentum pertinens exhiberi uelit, dicendum est per hanc actionem agen-dum non esse, cum sufficiunt sibi interdicta in hanc rem competentia: et ita Pomponius. Sciendum est autem non solum eis quos diximus competere ad exhibendum actionem, ue-rum ei quoque, cuius interest exhiberi: iudex igitur summatim debebit cognoscere, an eius intersit, non an eius res sit, et sic iubere uel exhiberi, uel non, quia nihil interest. Plus dicit Iulianus, etsi uindicationem non habeam, interim posse me agere ad exhibendum, quia mea interest exhiberi: ut puta si mihi seruus legatus sit quem Titius optasset: agam enim ad exhibendum, quia mea interest exhiberi, ut Titius optet et sic uindicem, quamuis ex- @1 hibitum ego optare non possim. Si mecum fuerit actum ad exhibendum, ego ob hoc, quod conuentus sum ad exhibendum actione, agere ad exhibendum non possum, quamuis uidea-tur interesse mea ob hoc, quod teneor ad restituendum. sed hoc non sufficit: alioquin et qui dolo fecit quo minus possideret poterit ad exhibendum agere, cum neque uindicaturus neque interdicturus sit, et fur uel raptor poterit: quod nequaquam uerum est. eleganter igitur definit Neratius iudicem ad exhibendum hactenus cognoscere, an iustam et proba-bilem causam habeat actionis, propter quam exhiberi sibi desideret. Pomponius scribit eiusdem hominis nomine recte plures ad exhibendum agere posse: forte si homo primi sit, secundi in eo usus fructus sit, tertius possessionem suam contendat, quartus pigneratum sibi eum adfirmet: omnibus igitur ad exhibendum actio competit, quia omnium interest exhiberi hominem. Ibidem subiungit iudicem per arbitrium sibi ex hac actione commissum etiam exceptiones aestimare, quas possessor obicit, et si qua tam euidens sit, ut facile re-pellat agentem, debere possessorem absolui, si obscurior uel quae habeat altiorem quaestio-nem, differendam in directum iudicium re exhiberi iussa: de quibusdam tamen exceptio-nibus omnimodo ipsum debere disceptare, qui ad exhibendum, action[2e]2 iudicat, ueluti pacti conuenti, doli mali, iurisiurandi reique iudicata[2e]2. Interdum aequitas exhibitionis efficit, ut, quamuis ad exhibendum agi non possit, in factum tamen actio detur, ut Iulianus tractat. seruus, inquit, uxoris meae rationes meas conscripsit: hae rationes a te possidentur: de-sidero eas exhiberi. ait Iulianus, si quidem mea charta scriptae sint, locum esse huic actioni, quia et uindicare eas possum: nam cum charta mea sit, et quod scriptum est meum est: sed si charta mea non fuit, quia uindicare non possum, nec ad exhibendum, experiri: in factum igitur mihi actionem conpetere. Sciendum est aduersus possessorem hac actione agendum non solum eum qui ciuiliter, sed et eum qui naturaliter incumbat possessioni. denique creditorem, qui pignori rem accepit, ad exhibendum teneri placet: @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. nam et cum eo, apud quem deposita uel cui commodata uel locata res sit, agi potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Celsus scribit: si quis merces, quas exuehendas conduxit, in horreo posuit, cum conductore ad exhibendum agi potest: item si mortuo conductore heres existat, cum herede agendum: sed si nemo heres sit, cum horreario agendum: nam si a nullo, inquit, possidentur, uerum est aut horrearium possi-dere aut certe ille est, qui possit exhibere. idem ait: quomodo autem possidet qui uehen-das conduxit? an quia pignus tenet?_quae species ostendit etiam eos, qui facultatem exhibendi habent, ad exhibendum teneri. Iulianus autem ita scribit ad exhibendum actione teneri eum, qui rerum uel legatorum seruandorum causa in possessione sit, sed et eum, qui usus fructus nomine rem teneat, quamuis nec hic utique possideat. inde Iulianus quaerit, quatenus hos oporteat exhibere: et ait priorem quidem sic, ut actor possessionem habeat, is autem cum quo agetur rei seruandae causa sit in possessione: eum uero qui @1 usum fructum habeat sic, ut actor rem possideat, is cum quo agetur utatur fruatur. Idem Iulianus scribit emptorem, qui ruta caesa non restituit, ad exhibendum teneri in quantum in litem iurauero: sed ibi adicit, si emptor possideat aut dolo fecit quo minus possideat. Item Celsus scribit stercus, quod in aream meam congessisti, per ad exhibendum actionem posse te consequi ut tollas, sic tamen ut totum tollas: ceterum alias non posse. Sed et si ratis delata sit ui fluminis in agrum alterius, posse eum conueniri ad exhibendum, Neratius scribit. unde quaerit Neratius, utrum de futuro dumtaxat damno an et de praeterito do-mino agri cauendum sit, et ait etiam de praeterito caueri oportere. Sed et si de ruina aliquid in tuam aream uel in tuas aedes deciderit, teneberis ad exhibendum, licet non possideas. Item si quis facultatem restituendi non habeat, licet possideat, tamen ad ex-hibendum non tenebitur, ut puta si in fuga seruus sit: ad hoc plane solum tenebitur, ut caueat se exhibiturum, si in potestatem eius peruenerit. sed et si non sit in fuga, per-miseris autem ei ubi uelit morari, idem erit dicendum, aut peregre a te missus sit, uel in praediis tuis agat, ad hoc solum teneberis, ut caueas. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. Gemma inclusa auro alieno uel sigillum candelabro uindicari non potest, sed ut excludatur, ad exhibendum agi potest: aliter atque in tigno iuncto aedibus, de quo nec ad exhibendum agi potest, quia lex duo-decim tabularum solui uetaret: sed actione de tigno iuncto ex eadem lege in duplum agitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Tigni appellatione omnem ma-teriam in leg[2e]2 duodecim tabularum accipimus, ut quibusdam recte uidetur. Sed si rotam meam uehiculo aptaueris, teneberis ad exhibendum (et ita Pomponius scribit), quamuis tunc ciuiliter non possideas. Idem et si armario uel naui tabulam meam uel ansam scypho iun-xeris uel emblemata phialae, uel purpuram uestimento intexeris, aut bracchium statuae coadunaueris. Item municipes ad exhibendum conueniri possunt, quia facultas est resti-tuendi: nam et possidere et usucapere eos posse constat. idem et in collegiis ceterisque corporibus dicendum erit. Si quis non possideat litis contestatae tempore, sed postea ante sententiam possidere coeperit, oportere dici putamus debere condemnari, nisi restituat. Si quis, cum iudicii accepti tempore possideret, postea sine dolo malo possidere desierit, ab-solui eum oportet: quamuis sit, inquit Pomponius, quod ei imputetur, cur non statim re-stituit, sed passus est secum litem contestari. Idem scribit, si quis litis contestatae tempore possederit, deinde desierit possidere, mox coeperit siue ex eadem causa siue ex alia, con-demnari eum oportere, nisi restituat. Ibidem non male Pomponius iungit eius, qui ad ex-hibendum egit, utroque tempore interfuisse oportere rem ei restitui, hoc est et quo lis Ȋcontestatur et quo fit condemnatio: et ita Labeoni placet. @@&7Iulianus& libro nono digestorum. Si ad exhibendum actum est cum eo, qui neque possidebat neque dolo malo fecerat quo minus possideret, deinde eo defuncto heres eius possidet rem, exhibere eam cogendus erit. nam si fundum uel hominem petiero et heres ex eadem causa possidere coeperit, restituere cogitur. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Iulianus scribit: si quis homi-nem quem possidebat occiderit siue ad alium transtulerit possessionem siue ita rem cor-ruperit ne haberi possit, ad exhibendum tenebitur, quia dolo fecit quo minus possideret. proinde et si uinum uel oleum uel quid aliud effuderit uel confregerit, ad exhibendum tenebitur. Glans ex arbore tua in fundum meum decidit, eam ego immisso pecore depasco: qua actione possum teneri? Pomponius scribit competere actionem ad exhiben-dum, si dolo pecus immissi, ut glandem comederet: nam et si glans extaret nec patieris me tollere, ad exhibendum teneberis, quemadmodum si materiam meam delatam in agrum suum quis auferre non pateretur. et placet nobis Pomponii sententia, siue glans extet siue consumpta sit. sed si extet, etiam interdicto de glande legenda, ut mihi tertio quoque die legendae glandis facultas esset, uti potero, si damni infecti cauero. Si quis rem fecit ad alium peruenire, uidetur dolo fecisse quo minus possideat, si modo hoc dolose fecerit. Sed si quis rem deteriorem exhibuerit, aeque ad exhibendum eum teneri Sabinus ait. sed hoc ibi utique uerum est, si dolo malo in aliud corpus res sit translata, ueluti si ex scypho massa facta sit: quamquam enim massam exhibeat, ad exhibendum tenebitur, nam mutata forma prope interemit substantiam rei. Marcellus scribit, si tibi decem nomismata sint sub condicione legata et mihi decem usu[2s]2 fructus pure, deinde heres pendente condicione non exacta cautione decem fructuario soluerit, ad exhibendum eum actione teneri, quasi dolo fecerit quo minus possideret: dolus autem in eo est, quod cautionem exigere supersedit a fructuario effectumque, ut legatum tuum euanescere[2t]2, cum iam nummos uindicare non possis. ita demum autem locum habebit ad exhibendum actio, si condicio extiterit legati. potuisti tamen tibi prospicere stipulatione legatorum et, si prospexisti, non erit tibi neces-saria ad exhibendum actio. si tamen ignarus legati tui a fructuario satis non exegit, dicit Marcellus cessare ad exhibendum, scilicet quia nullus dolus est: succurrendum tamen lega-tario in factum aduersus fructuarium actione ait. Quantum autem ad hanc actionem at-tinet, exhibere est in eadem causa praestare, in qua fuit, cum iudicium acciperetur, ut quis copiam rei habens possit exsequi actione quam destinauit in nullo casu quam intendit laesa, quamuis non de restituendo, sed de exhibendo agatur. Proinde si post litem contestatam usucaptum exhibeat, non uidetur exhibuisse, cum petitor intentionem suam perdiderit, et ideo absolui eum non oportere, nisi paratus sit repetita die intentionem suscipere, ita ut fructus secundum legem aestimentur. Quia tamen causa petitori in hac actione restituitur, Sabinus putauit partum quoque restituendum, siue praegnas fuerit mulier siue postea con-ceperit: quam sententiam et Pomponius probat. Praeterea utilitates, si quae amissae sunt ob hoc quod non exhibetur uel tardius quid exhibetur, aestimandae a iudice sunt: et ideo Neratius ait utilitatem actoris uenire in aestimationem, non quanti res sit, quae utilitas, inquit, interdum minoris erit quam res erit. @1 @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. Si optione intra certum tempus data iudicium in id tempus extractum est, quo frustra exhibetur, utilitas petitoris conser-uetur: quod si per heredem non stetit quo minus exhiberet tempore iudicii accipiendi, absoluendus est heres. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Sed et si hereditas amissa sit ob hoc, quod seruus non exhibeatur, aequissimum est aestimari officio iudicis damnum hereditatis. Quo autem loco exhiberi rem oporteat uel cuius sumptibus, uideamus. et Labeo ait ibi exhibendum, ubi fuerit cum lis contestaretur, periculo et inpendiis actoris perferen-dam perducendamue eo loci ubi actum sit. pascere plane seruum uestire curare possesso-rem oportere ait. ego autem arbitror interdum etiam haec actorem agnoscere oportere, si forte ipse seruus ex operis uel artificio suo solebat se exhibere, nunc uero cogitur uacare. proinde et si apud officium fuerit depositus exhibendus, cibaria debebit adgnoscere qui exhiberi desiderauit, si non solebat possessor seruum pascere: nam si solebat, sicuti pascit, ita et cibaria potest non recusare. interdum tamen eo loci exhibere debet suis sumptibus, si forte proponas data opera eum in locum abditum res contulisse, ut actori incommodior esset exhibitio: nam in hunc casum suis sumptibus et periculo debebit exhibere in eum locum ubi agatur, ne ei calliditas sua prosit. Si de pluribus rebus quis conueniatur et litis contestatae tempore omnes possedit, licet postea quasdam desierit quamuis sine dolo malo possidere, damnandum, nisi exhibeat eas quas potest. @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. De eo exhibendo, quem quis in libertatem uindicare uelit, huic actioni locus esse potest. Et filius familias ea actione te-netur, si facultatem rei exhibendae habet. Saepius ad exhibendum agenti, si ex eadem causa agat, obstaturam exceptionem Iulianus ait: nouam autem causam interuenire, si is, qui uindicandi gratia egisset, post acceptum iudicium eam ab aliquo accepit, et ideo ex-ceptionem ei non officere. item si ei, qui furti acturus ad exhibendum egisset, iterum fur-tum factum sit. denique si quis optandi gratia ad exhibendum egisset et post litem con-testatam alterius testamento optio data sit, ad exhibendum agere potest. Si quis ex uuis meis mustum fecerit uel ex oliuis oleum uel ex lana uestimenta, cum sciret haec aliena esse, utriusque nomine ad exhibendum actione tenebitur, quia quod ex re nostra fit nostrum esse uerius est. Si post iudicium acceptum homo mortuus sit, quamuis sine dolo malo et culpa possessoris, tamen interdum tanti damnandus est, quanti actoris interfuerit per eum non effectum, quo minus tunc cum iudicium acciperetur homo exhiberetur: tanto magis si apparebit eo casu mortuum esse, qui non incidisset, si tum exhibitus fuisset. Si iusta ex causa statim exhiberi res non possit, iussu iudicis cauere debebit se illo die exhibiturum. Heres non quasi heres, sed suo nomine hac actione uti potest: item heres possessoris suo nomine tenetur: igitur non procedit quaerere, an heredi et in heredem danda sit. plane ex dolo defuncti danda est in heredem haec actio, si locupletior hereditas eo nomine facta sit, ueluti quod pretium rei consecutus sit. @@&7Gaius& libro ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si liber @1 homo detineri ab aliquo dicatur, interdictum aduersus eum, qui detinere dicitur, de ex-hibendo eo potest quis habere: nam ad exhibendum actio in eam rem inutilis uidetur, quia haec actio ei creditur competere, cuius pecu[2n]2ia[2ri]2ter interest. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Si uir nummos ab uxor[2e]2 sibi donatos, sciens suos factos non esse, pro re empta dederit, dolo malo fecit quo minus pos-sideat et ideo ad exhibendum actione tenetur. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Thensaurus meus in tuo fundo est nec eum pateris me effodere: cum eum loco non moueris, furti quidem aut ad exhibendum eo nomine agere recte non posse me Labeo ait, quia neque possideres eum neque dolo feceris quo minus possideres, utpote cum fieri possit, ut nescias eum thensaurum in tuo fundo esse. non esse autem iniquum iuranti mihi non calumniae causa id postulare uel interdictum uel iudicium ita dari, ut, si per me non stetit, quo minus damni infecti tibi operis nomine caueatur, ne uim facias mihi, quo minus eum thensaurum effodiam tollam exportem. quod si etiam furtiuus iste thensaurus est, etiam furti agi potest. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Cum seruus tenet aliquid, dominus ad Ȋexhibendum suo nomine tenetur: si autem seruus citra scientiam domini dolo fecit quo minus habeat, uel furti actio uel de dolo malo noxalis serui nomine danda est, ad exhiben-dum autem utilis nulla constituenda est. @@&7Ulpianus& libro nono de omnibus tribunalibus. Si quis hominem debilitatum exhibeat uel eluscatum, ad exhibendum quidem absolui debet: exhi[2b]2uit enim et nihil im-pedit directam actionem talis exhibito: poterit tamen agere actor ex lege Aquilia de hoc damno. @@&7Idem& libro sexto opinionum. Solutione chirographo inani facto et pignoribus liberatis nihilo minus creditor, ut instrumenta ad eum contractum pertinentia ab alio quam debitore exhibeantur, agere potest. @@&7Paulus& libro quarto epitomarum Alfeni. Ad exhibendum possunt agere omnes quorum interest. sed quidam consuluit, an possit efficere haec actio, ut rationes aduersarii sibi exhiberentur, quas exhiberi magni eius interesset. respondit non oportere ius ciuile calumniari neque uerba captari, sed qua mente quid diceretur, animaduertere conuenire. nam illa ratione etiam studiosum alicuius doctrinae posse dicere sua interesse illos aut illos libros sibi exhiberi, quia, si essent exhibiti, cum eos legisset, doctior et melior futurus esset. @@&7Ulpianus& libro secundo regularum. Quaestionis habendae causa ad exhiben-dum agitur ex delictis seruorum ad uindicandos conscios suos. @1 @@@@{1LIBER UNDECIMUS}1 @@@@{1DE INTERROGATIONIBUS IN IURE FACIENDIS ET INTER-@@@@ROGATORIIS ACTIONIBUS}1 @@&7Callistratus& libro secundo edicti monitorii. Totiens heres in iure inter-rogandus est, qua ex parte heres sit, quotiens aduersus eum actio instituitur et dubitat actor, qua ex parte is, cum quo agere uelit, heres sit. est autem interrogatio tunc neces-saria, cum in persona[2m]2 sit actio et ita, si certum petetur, ne, dum ignoret actor, qua ex parte aduersarius defuncto heres exstiterit, interdum plus petendo aliquid damni sentiat. Interrogatoriis autem actionibus hodie non utimur, quia nemo cogitur ante iudicium de suo iure aliquid respondere, [2i]2deoque minus frequentantur et in desuetudinem abierunt. sed tantummodo ad probationes litigatoribus sufficiunt ea, quae ab aduersa parte expressa fuerint apud iudices uel in hereditatibus uel in aliis rebus, quae in causis uertuntur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Edictum de interrogationibus ideo praetor proposuit, quia sciebat difficile esse ei, qui heredem bonorumue possessorem conuenit, probare aliquem esse heredem bonorumue possessorem, @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. quia plerumque difficilis probatio aditae hereditatis est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Uoluit praetor adstringere eum qui conuenitur ex sua in iudicio responsione, ut uel confitendo uel mentiendo sese on[2e]2ret, simul etiam portionis, pro qua quisque heres extitit, ex interrogatione certioretur. Quod ait praetor: 'qui in iure interrogatus responderit' sic accipiendum est apud magistratus populi Romani uel praesides prouinciarum uel alios iudices: ius enim eum solum locum esse, ubi iuris dicendi uel iudicandi gratia consistat, uel si domi uel itinere hoc agat. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Qui interrogatur, an heres uel quota ex parte sit uel an in potestate habeat eum, cuius nomine noxali iudicio agitur, ad deliberandum tempus impetrare debet, quia, si perperam confessus fuerit, incommodo adficitur: @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. et quia hoc defunctorum in-terest, ut habeant successores, interest et uiuentium, ne praecipitentur, quamdiu iuste de-liberant. Interdum interrogatus quis, an heres sit, non cogitur respondere, ut puta si controuersiam hereditatis ab alio patiatur: et ita diuus Hadrianus constituit, ne @1 aut negando se heredem praeiudicet sibi aut dicendo heredem illigetur etiam ablata sibi hereditate. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Si quis in iure interrogatus, an qua-drupes quae pauperiem fecit eius sit, responderit, tenetur. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si quis interrogatus de seruo qui damnum dedit, respondit suum esse seruum, tenebitur lege Aquilia quasi dominus et, si cum eo actum sit qui respondit, dominus ea actione liberatur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si sine interrogatione quis responderit se heredem, pro interrogato habetur. Interrogatum non solum a praetore acci-pere debemus, sed et ab aduersario. Sed si seruus interrogetur, nulla erit interrogatio, non magis quam si seruus interroget. Alius pro alio non debet respondere cogi, an heres sit: de se enim debet quis in iudicio interrogari, hoc est cum ipse conuenitur. Celsus libro quinto digestorum scribit: si defensor in iudicio interrogatus, an is quem defendit heres uel quota ex parte sit, falso responderit, ipse quidem defensor aduersario tenebitur, ipsi autem quem defendit nullum facit praeiudicium. ueram itaque esse Celsi sententiam dubium non est. an ergo non uideatur defendere, si non responderit, uidendum: quod utique consequens erit dicere, quia non plene defendit. Qui interrogatus heredem se respon-derit nec adiecerit ex qua parte, ex asse respondisse dicendum est, nisi forte ita interro-getur, an ex dimidia parte heres sit, et responderit 'heres sum': hic enim magis eum puto ad interrogatum respondisse. Illud quaeritur, an quis cogatur respondere, utrum ex testa-mento heres sit, et utrum suo nomine ei quaesita sit hereditas an per eos quos suo iuri subiectos habet uel per eum cui heres extitit. summatim igitur praetor cognoscere debebit, cum quaeratur, an quis respondere debeat quo iure heres sit, ut, si ualde interesse com-pererit, plenius responderi iubeat. quae optinere debent non solum in heredibus, sed etiam in honorariis successoribus. Denique Iulianus scribit eum quoque, cui est hereditas restituta, debere in iure interrogatum respondere, an ei hereditas sit restituta. Si de peculio agatur, non oportere responderi a patre uel domino, an in potestate habeat filium uel seruum, quia hoc solum quaeritur, an peculium apud eum cum quo agitur est. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Non alienum est eum, a quo damni infecti stipulari uelimus, interrogare in iure, an aedes eius uel locus sit, ex quo damnum timeatur, et pro qua parte, ut, si neget suum praedium esse nec caueat damni infecti, aut cedere aut, resistendum putauerit, quasi dolo uersatus tradere compellatur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. De aetate quoque interdum interrogatus respondere debebit. Si quis, cum heres non esset, interro-gatus responderit ex parte heredem esse, sic conuenietur, atque si ex ea parte heres esset: fides enim ei contra se habebitur. Qui ex quadrante heres uel omnino cum heres non esset responderit se heredem ex asse, in assem instituta actione conuenietur. @1 Si, cum esset quis ex semisse heres, dixerit se ex quadrante, mendacii hanc poenam feret, quod in solidum conuenitur: non enim debuit mentiri, dum se minoris portionis heredem adseuerat. interdum tamen iusta ratione potest opinari esse heredem ex minore parte: quid enim, si nescit sibi partem adcreuisse uel ex incerta parte fuit institutus? cur ei responsum noceat? Qui tacuit quoque apud praetorem, in ea causa est, ut instituta actione in solidum conueniatur, quasi negauerit se heredem esse. nam qui omnino non respondit, contumax est: contumaciae autem poenam hanc ferre debet, ut in solidum conueniatur, quemadmodum si negasset, quia praetorem contemnere uidetur. Quod autem ait praetor 'omnino non respondisse', posteriores sic exceperunt, ut omnino non respondisse uideatur, qui ad interrogatum non respondit, id est $PRO\S3 E)/POS3.& Si interrogatus quis, an ex asse heres esset, responderit ex parte, si ex dimidia esset, nihil ei nocere responsum: quae sententia humana est. Nihil interest, neget quis an taceat interrogatus an obscure respon-deat, ut incertum dimittat interrogatorem. Ex causa succurri ei, qui interrogatus respondit, ȋnon dubitamus: nam et si quis interrogatus, an patri heres esset, responderit, mox pro-lato testamento inuentus sit exheredatus, aequissimum est succurri ei: et ita Celsus scribit, hic quidem et alia ratione, quod ea quae postea emergunt auxilio indigent: quid enim si occultae tabulae et remotae postea prolatae sunt? cur noceat ei, qui id responderit, quod in praesentiarum uidebatur? idem dico et si qui heredem se responderit, mox falsum uel inofficiosum uel irritum testamentum fuerit pronuntiatum: non enim improbe respondit, sed scriptura ductus. Qui interrogatus responderit, sic tenetur quasi ex contractu obligatus pro quo pulsabitur, dum ab aduersario interrogatur: sed et si a praetore fuerit interro-gatus, nihil facit praetoris auctoritas, sed ipsius responsum siue mendacium. Qui iusto errore ductus negauerit se heredem, uenia dignus est. Sed et si quis sine dolo malo, culpa tamen responderit, dicendum erit absolui eum debere, nisi culpa dolo proxima sit. Celsus scribit licere responsi paenitere, si nulla captio ex eius paenitentia sit actoris: quod uerissimum mihi uidetur, maxime si quis postea plenius instructus quid faciat, instrumentis uel epistulis amicorum iuris sui ed[2o]2ctus. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. Si filius, qui abstinuit se paterna hereditate, in iure interrogatus responderit se heredem esse, tenebitur: nam ita respon-dendo pro herede gessisse uidetur. sin autem filius, qui se abstinuit, interrogatus tacuerit, succurrendum est ei: quia hunc qui abstinuit praetor non habet heredis loco. Exceptio-nibus, quae institutis in iudicio contra reos actionibus opponuntur, etiam is uti potest, qui ex sua responsione conuenitur, ueluti pacti conuenti, rei iudicatae et ceteris. @@&7Idem& libro secundo ad Plautium. Confessionibus falsis respondentes ita obli-gantur, si eius nomine, de quo quis interrogatus sit, cum aliquo sit actio, quia quae cum alio actio esset, si dominus esset, in nosmet confessione nostra confer[2i]2mus. et si eum, qui in potestate patris esset, respondissem filium meum esse, ita me obligari, si aetas eius pateretur, ut filius meus esse possit, quia falsae confessiones naturalibus conuenire debe- @1 rent. propter quae fiat, ut patris familias nomine respondendo non obliger. Eum, qui patrem familias suum esse responderit seruum, non teneri noxali actione: ac ne, si bona fide liber homo mihi seruiat, mecum noxali iudicio agi potest et, si actum fuerit, manebit integra actio cum ipso qui admisit. @@&7Iauolenus& libro nono ex Cassio. Si is, cuius nomine noxae iudicium ac-ceptum est, manente iudicio liber iudicatus est, reus absolui debet, nec quicquam inter-rogatio in iure facta proderit, quia eius personae, cuius nomine quis cum alio actionem habet, obligationem transferre [2potest]2 in eum, qui in iure suum esse confitetur, uelut alienum seruum suum esse confitendo: liberi autem hominis nomine quia cum alio actio non est, ne per interrogationem quidem aut confessionem transferri poterit. quo casu eueniet, ut non recte [2h]2ominis liberi nomine actum sit cum eo qui confessus est. In totum autem con-fessiones ita ratae sunt, si id, quod in confessionem uenit, et ius et naturam recipere potest. @@&7Pomponius& libro octauo decimo ad Sabinum. Si ante aditam hereditatem seruum hereditarium meum esse respondeam, teneor, quia domini loco habetur hereditas. Mortuo seruo, quem in iure interrogatus suum esse confessus sit, non tenetur is qui respon-dit, quemadmodum, si proprius eius fuisset, post mortem eius non teneretur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Si seruus ab hostibus captus sit, de quo quis in iure interrogatus responderit in sua potestate esse, quamuis iura postliminiorum possint efficere dubitare nos, adtamen non puto locum esse noxali action[2i]2, quia non est in nostra potestate. Quamquam autem placet etiam eum teneri, qui alienum seruum suum fassus esset, adtamen rectissime placuit eum demum teneri, qui suum potuit habere, ceterum, si dominium quaerere non potuit, non teneri. @@&7Idem& libro trigensimo octauo ad edictum. Si seruus non sit unius, sed plu-rium et omnes mentiti sunt eum in sua potestate non esse uel quidam ex illis, aut dolo fecerunt quo minus sit in potestate, unusquisque illorum tenebitur in solidum, quemad-modum tenerentur, si haberent in potestate: is uero, qui nihil dolo fecerit quo minus in potestate haberet uel non negauit, non tenebitur. @@&7Iulianus& libro quarto ad Urseium Ferocem. Qui ex parte dimidia heres erat cum absentem coheredem suum defendere uellet, ut satisdationis onus euitare possit, respondit se solum heredem esse et condemnatus est: quaerebat actor, cum ipse soluendo non esset, an rescisso superiore iudicio in eum, qui re uera heres erat, actio dari deberet. Proculus respondit rescisso iudicio posse agi, idque est uerum. @1 @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Si filius, cum pro patre suo ageret, taceat interrogatus, omnia perinde obseruanda erunt, ac si non esset interrogatus. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Qui seruum alienum responderit suum esse, si noxali iudicio conuentus sit, dominum liberat: aliter atque si quis confessus sit se occidisse seruum quem alius occidit, uel si quis responderit se heredem: nam his casibus non liberatur qui fecit uel qui heres est. nec haec inter se contraria sunt: nam superiore casu ex persona serui duo tenentur, sicut in seruo communi dicimus, ubi altero conuento alter quoque liberatur: at is qui confitetur se occidisse uel uulnerasse suo nomine tenetur, nec debet impunitum esse delictum eius qui fecit propter eum qui respondit: nisi quasi defensor eius qui admisit uel heredis litem subiit hoc genere: tunc enim in factum ex-ceptione data summouendus est actor, quia ille negotiorum gestorum uel mandati actione recepturus est quod praestitit: idem est in eo, qui mandatu heredis heredem se esse respon-dit uel cum eum alias defendere uellet. In iure interrogatus, an fundum possideat, quaero an respondere cogendus sit et quota ex parte fundum possideat. respondi: Iauolenus scribit possessorem fundi cogi debere respondere, quota ex parte fundum possideat, ut si minore ex parte possidere se dicat, in aliam partem, quae non defenderetur, in possessionem actor mittatur. Idem et si damni infecti caueamus: nam et hic respondere debet, quota ex parte eius sit praedium, ut ad eam partem stipulationem accommodemus: poena autem non re-promittentis haec est, ut in possessionem eamus, et ideo eo pertinet scire an possideat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Ubicumque iudicem aequitas mouerit, aeque oportere fieri interrogationem dubium non est. @@&7Scaeuola& libro quarto digestorum. Procuratore Caesaris ob debitum fiscale interrogante unus ex filiis, qui nec bonorum possessionem acceperat nec heres erat, respon-dit se heredem esse: an quasi interrogatoria creditoribus ceteris teneatur? respondit ab his, qui in iure non interrogassent, ex responso suo conueniri non posse. @@@@{1DE QUIBUS REBUS AD EUNDEM IUDICEM EATUR}1 @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si inter plures familiae erciscun-dae agetur et inter eosdem communi diuidundo aut finium regundorum, eundem iudicem sumendum: praeterea, quo facilius coire coheredes uel socii possunt, in eundem locum omnium praesentiam fieri oportet. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Cum ex pluribus tutoribus unus, quod ceteri non sint idonei, conuenitur, postulante eo omnes ad eundem iudicem mittuntur: et hoc rescriptis principum continetur. @@@@{1DE SERUO CORRUPTO}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Ait praetor: 'Qui seruum ser-uam alienum alienam recepisse persuasisseue quid ei dicetur dolo malo, quo eum eam @1 deteriorem faceret, in eum quanti ea res erit in duplum iudicium dabo.' Qui bona fide seruum emit, hoc edicto non tenebitur, quia nec ipse poterit serui corrupti agere, quia nihil eius interest seruum non corrumpi: et sane, si quis hoc admiserit, eueniet, ut duobus ȋactio serui corrupti competat, quod est absurdum. sed nec eum, cui bona fide homo liber seruit, hanc actionem posse exercere opinamur. Quod autem praetor ait 'recepisse', ita accipimus, si susceperit seruum alienum ad se: et est proprie recipere refugium abscon-dendi causa seruo praestare uel in suo agro uel in alieno loco aedificioue. Persuadere autem est plus quam compelli atque cogi sibi parere. sed persuadere $TW=N ME/S3WN E)S3TI/N, nam et bonum consilium quis dando potest suadere et malum: et ideo praetor adiecit 'dolo malo, quo eum deteriorem faceret': neque enim delinquit, nisi qui tale aliquid seruo persuadet, ex quo eum faciat deteriorem. qui igitur seruum sollicitat ad aliquid uel fa-ciendum uel cogitandum improbe, hic uidetur hoc edicto notari. Sed utrum ita demum tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum, an uero et si malum hortatus est uel malo monstrauit, quemadmodum faceret? et est uerius etiam si malo monstrauit, in quem modum delinqueret, teneri eum. immo et si erat seruus omnimodo fugiturus uel furtum facturus, hic uero laudator huius propositi extitit, tenetur: non enim oportet lau-dando augeri malitiam. siue ergo bonum seruum fecerit malum siue malum fecerit dete-riorem, corrupisse uidebitur. Is quoque deteriorem facit, qui seruo persuadet, ut iniuriam faceret uel furtum uel fugeret uel alienum seruum ut sollicitaret uel ut peculium intricaret, aut amator existeret uel erro uel malis artibus esset deditus uel in spectaculis nimius uel seditiosus: uel si actori suasit uerbis siue pretio, ut rationes dominicas intercideret adul-teraret uel etiam ut rationem sibi commissam turbaret: @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. uel luxuriosum uel contumacem fecit: quiue ut stuprum pateretur persuadet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Dolo malo adiecto calliditatem notat praetor eius qui persuadet: ceterum si quis sine dolo deteriorem fecerit, non notatur, et si lusus gratia fecit, non tenetur. Unde quaeritur, si quis seruo alieno suaserit in tectum ascendere uel in puteum descendere et ille parens ascenderit uel descenderit et ceciderit crusque uel quid aliud fregerit uel perierit, an teneatur: et si quidem sine dolo malo fecerit, non tenetur, si dolo malo, tenebitur. @1 @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Sed commodius est utili lege Aquilia eum teneri. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Doli uerbum etiam ad eum qui recepit referendum est, ut non alius teneatur, nisi qui dolo malo recepit: ceterum si quis, ut domino custodiret, recepit uel humanitate uel misericordia ductus uel a[2lia]2 probata atque iusta ratione, non tenebitur. Si quis dolo malo persuaserit quid seruo quem liberum putabat, mihi uidetur teneri eum oportere: maius enim delinquit, qui liberum putans corrumpit: et ideo, si seruus fuerit, tenebitur. Haec actio etiam aduersus fatentem in duplum est, quamuis Aquilia infitiantem dumtaxat coerceat. Si seruus seruaue fecisse di-cetur, iudicium cum noxae deditione redditur. Haec actio refertur ad tempus serui cor-rupti uel recepti, non ad praesens, et ideo et si decesserit uel alienatus sit uel manumissus, nihilo minus locum habebit actio, nec extinguitur manumissione semel nata actio: @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. praeteritae enim utilitatis aestimatio in hoc iudicium uersatur: @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. nam et mali serui forsitan consequuntur libertatem et posterior causa interdum tribuit manumissionis iustam ra-tionem. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Sed et heres eius, cuius seruus cor-ruptus est, habet hanc actionem, non solum si manserit in hereditate seruus, sed et si exierit, forte legatus. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Si quis seruum communem meum et suum corruperit, apud Iulianum libro nono digestorum quaeritur, an hac actione teneri possit, et ait teneri eum socio: praeterea poterit et communi diuidundo et pro socio, si socii sint, teneri, ut Iulianus ait. sed cur deteriorem facit Iulianus condicionem socii, si cum socio agat, quam si cum extraneo agit? nam qui cum extraneo agit, siue recepit siue corruperit agere potest, qui cum socio, sine alternatione, id est si corrupit. nisi forte non putauit Iulianus hoc cadere in socium: nemo enim suum recipit. sed si celandi animo recepit, potest defendi teneri eum. Si in seruo ego habeam usum fructum, tu pro-prietatem, si quidem a me sit deterior factus, poteris mecum experiri, si tu id feceris, ego agere utili actione possum; ad omnes enim corruptelas haec actio pertinet et interesse fructuarii uidetur bonae frugi seruum esse, in quo usum fructum habet. et si forte alius eum receperit uel corruperit, utilis actio fructuario competit. Datur autem actio quanti ea res erit eius dupli. Sed quaestionis est, aestimatio utrum eius dumtaxat fieri debeat, quod seruus in corpore uel in animo damni senserit, hoc est quanto uilior seruus @1 factus sit, an uero et ceterorum. et Neratius ait tanti condemnandum corruptorem, quanti seruus ob id, quod subpertus sit, minoris sit. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. In hoc iudicium etiam rerum aesti-matio uenit, quas secum seruus abstulit, quia omne damnum duplatur, neque intererit, ad eum perlatae fuerint res an ad alium siue etiam consumptae sint: etenim iustius est eum teneri, qui princeps fuerit delicti, quam eum quaeri, ad quem res perlatae sunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Neratius ait postea furta facta in aestimationem non uenire. quam sententiam ueram puto: nam et uerba edicti 'quanti ea res erit' omne detrimentum recipiunt. Seruo persuasi, ut chirografa debitorum corrum-pat: uidelicet tenebor. sed si consuetudine peccandi postea et rationes ceteraque similia instrumenta subtraxerit uel interleuerit deleuerit, dicendum erit corruptorem horum nomine non teneri. Quamuis autem rerum subtractarum nomine serui corrupti competat actio, tamen et furti agere possumus, ope enim consilio sollicitatoris uidentur res abesse: nec sufficiet alterutra actione egisse, quia altera alteram non minuit. idem et in eo, qui seruum recepit et celauit et deteriorem fecit, Iulianus scribit: sunt enim diuersa maleficia furis et eius qui deteriorem seruum facit: hoc amplius et condictionis nomine tenebitur. quamuis enim condictione hominem, poenam autem furti actione consecutus sit, tamen et quod interest debebit consequi actione serui corrupti, @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. quia manet reus obligatus etiam rebus redditis. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Haec actio perpetua est, non temporaria: et heredi ceterisque successoribus competit, in heredem non dabitur, quia poenalis est. Sed et si quis seruum hereditarium corruperit, hac actione tene-bitur: sed et petitione hereditatis quasi praedo tenebitur, @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. ut tantum ueniat in hereditatis peti-tionem quantum in hanc actionem. De filio filiaue familias corruptis huic edicto locus non est, quia serui corrupti constituta actio est, qui in patrimonio nostro esset, et pauperio-rem se factum esse dominus probare potest dignitate et fama domus integra manente: sed utilis competit officio iudicis aestimanda, quoniam interest nostra animum liberorum nostro-rum non corrumpi. Si seruus communis meus et tuus proprium meum seruum corruperit, Sabinus non posse agi cum socio, perinde atque si proprius meus seruus corrupisset con-seruum. item si seruus communis extraneum corruperit, uidendum est, utrum cum duobus agi debeat an et cum singulis exemplo ceterarum noxarum: et magis est, ut unusquisque in solidum teneatur, altero autem soluente alterum liberari. Si is, in quo usum fructum habeo, seruum meum corruperit, erit mihi actio cum domino proprietatis. Pignoris dati nomine debitor habet hanc actionem. In hac actione non extra rem duplum est: id enim quod damni datum est duplatur. His consequenter et illud probatur, ut, si seruo meo @1 persuaseris, ut Titio furtum faciat, non solum in id teneris, quo deterior seruus effectus ȋest, sed et in id quod Titio praestaturus sim. Item non solum si mihi damnum dederit consilio tuo, sed etiam si extraneo, eo quoque nomine mihi teneris, quod ego lege Aquilia obnoxius sim: aut si ex conducto teneor alicui, quod si seruum locaui et propter te de-terior factus sit, teneberis et hoc nomine, et si qua talia sint. Aestimatio autem habetur in hac actione, quanti seruus uilior factus sit, quod officio iudicis expedietur: Interdum tamen et inutilis sit, ut non expediat talem seruum habere. utrum ergo et pretium cogitur dare sollicitator et seruum dominus lucrifacit, an uero cogi debet dominus restituere seruum et pretium serui accipere? et uerius est electionem domino dari, siue seruum detinere cupit et damnum, quanti deterior seruus factus est, in duplum accipere, uel seruo restituto, si copiam huius rei habeat, pretium consequi, quod si non habeat, pretium quidem simili modo accipere, cedere autem sollicitatori periculo eius de dominio serui actionibus. quod tamen de restitutione hominis dicitur, tunc locum habet, cum homine uiuo agitur. quid autem si manumisso eo agatur? non facile apud iudicem audietur dicendo ideo se manu-mississe, quoniam habere noluerat domi, ut et pretium habeat et libertum. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Corrumpitur animus serui et si persuadeatur ei, ut dominum contemneret. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Dominus seruum dispensatorem manumisit, postea rationes ab eo accepit et cum eis non constaret, conperit apud quandam mulierculam pecuniam eum consumpsisse: quaerebatur, possetne agere serui corrupti cum ea muliere, cum is seruus iam liber esset. respondi posse, sed etiam furti de pecuniis, quas seruus ad eam detulisset. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Serui corrupti nomine et constante ma-trimonio marito in mulierem datur actio, sed fauore nuptiarum in simplum. @@@@{1DE FUGITIUIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Is qui fugitiuum celauit fur est. Se-natus censuit, ne fugitiui admittantur in saltus neque protegantur a uilicis uel procurato-ribus possessorum et multam statuit: his autem, qui intra uiginti dies fugitiuos uel dominis reddidissent uel apud magistratus exhibuissent, ueniam in ante actum dedit: sed et deinceps eodem senatus consulto impunitas datur ei, qui intra praestituta tempora, quam repperit fugitiuos in agro suo, domino uel magistratibus tradiderit. Hoc autem senatus consultum aditum etiam dedit militi uel pagano ad inuestigandum fugitiuum in praedia senatorum uel paganorum (cui rei etiam lex Fabia prospexerat et senatus consultum @1 Modesto consule factum), ut fugitiuos inquirere uolentibus litterae ad magistratus dentur, multa etiam centum solidorum in magistratus statuta, si litteris acceptis inquirentes non adiuuent. sed et in eum, qui quaeri apud se prohibuit, eadem poena statuta. est etiam generalis epistula diuorum Marci et Commodi, qua declaratur et praesides et magistratus et milites stationarios dominum adiuuare debere inquirendis fugitiuis, et ut inuentos red-derent, et ut hi, apud quos delitescant, puniantur, si crimine contingantur. Unusquisque eorum, qui fugitiuum adpraehendit, in publicum deducere debet. Et merito monentur ma-gistratus eos diligenter custodire, ne euadant. Fugitiuum accipe et si quis erro sit. fugi-tiui autem appellatione ex fugitiua natum non contineri Labeo libro primo ad edictum scribit. In publicum deduci intelleguntur qui magistratibus municipalibus traditi sunt uel publicis ministeriis. @8 Diligens custodia etiam uincire permittit. @8 Tamdiu autem custodiuntur, quamdiu ad praefectum uigilum uel ad praesidem deducantur. Eorumque nomina et notae et cuius se quis esse dicat ad magistratus deferantur, ut facilius adgnosci et percipi fugi-tiui possint (notae autem uerbo etiam cicatrices continentur): idem iuris est, si haec in scriptis publice uel in aedes proponas. @@&7Callistratus& libro sexto cognitionum. Fugitiui simplices dominis reddendi sunt: sed si pro libero se gesserint, grauius coerceri solent. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Diuus Pius rescripsit eum, qui fugitiuum uult requirere in praediis alienis, posse adire praesidem litteras ei daturum et, si ita res exegerit, apparitorem quoque, ut ei permittatur ingredi et inquirere, et poenam eundem praesidem in eum constituere, qui inquiri non permisserit. sed et diuus Marcus oratione, qua[2m]2 in senatu recitauit, facultatem dedit ingrediendi tam Caesaris quam senatorum et paga-norum praedia uolentibus fugitiuos inquirere scrutarique cubilia atque uestigia occultantium. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Limenarchae et stationarii fugitiuos deprae-hensos recte in custodiam retinent. magistratus municipales ad officium praesidis prouinciae uel proconsulis conpraehensos fugitiuos recte transmittunt. @@&7Tryphoninus& libro primo disputationum. Si in harenam fugitiuus seruus se dederit, ne isto quidem periculo, discriminis uitae tantum, sibi irrogato potestatem domini euitare poterit: nam diuus Pius rescripsit omnimodo eos dominis suis reddere siue ante pugnam ad bestias siue post pugnam, quoniam interdum aut pecunia interuersa aut com-misso aliquo maiore maleficio ad fugiendam inquisitionem uel iustitiam animaduersionis in harenam se dare mallent. reddi ergo eos oportet. @1 @@@@{1DE ALEATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'Si quis eum, apud quem alea lusum esse dicetur, [2uerber]2auerit damnumue ei dederit siue quid eo tempore dolo eius subtractum est, iudicium non dabo. in eum, qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animaduertam.' Si rapinas fecerint inter se collusores, ui bonorum raptorum non denegabitur actio: suscept[2o]2rem enim dumtaxat prohibuit uindicari, non et collusores, quamuis et hi indigni uideantur. Item notandum, quod susceptorem uerberatum quidem et damnum passum ubicumque et quandocumque non uindicat: uerum furtum factum domi et eo tempore quo alea ludebatur, licet lusor non fuerit qui quid eorum fecerit, impune fit. domum autem pro habitatione et domicilio nos accipere debere certum est. Quod autem praetor negat se furti actionem daturum, uideamus utrum ad poenalem actionem solam pertineat an et si ad exhibendum uelit agere uel uindicare uel condicere. et est relatum apud Pomponium solummodo poenalem actionem denegatam, quod non puto uerum: praetor enim simpliciter ait 'si quid subtractum erit, iudicium non dabo.' 'In eum', inquit, 'qui aleae ludendae causa uim intulerit, uti quaeque res erit, animad-uertam.' haec clausula pertinet ad animaduersionem eius qui conpulit ludere, ut aut multa multetur aut in lautumias uel in uincula publica ducatur: @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. solent enim quidam et cogere ad lu-sum uel ab initio uel uicti dum retinent. Senatus consultum uetuit in pecuniam ludere, praeterquam si quis certet hasta uel pilo iaciendo uel currendo saliendo luctando pugnando quod uirtutis causa fiat: @@&7Marcianus& libro quinto regularum. in quibus rebus ex lege Titia et Publicia et Cornelia etiam sponsionem facere licet: sed ex aliis, ubi pro uirtute certamen non fit, non licet. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Quod in conuiuio uescendi causa po-nitur, in eam rem familia ludere permittitur. Si seruus uel filius familias uictus fuerit, patri uel domino competit repetitio. item si seruus acceperit pecuniam, dabitur in dominum de peculio actio, non noxalis, quia ex negotio gesto agitur: sed non amplius cogendus est praestare, quam id quod ex ea re in peculio sit. Aduersus parentes et patronos repetitio eius quod in alea lusum est utilis ex hoc edicto danda est. @1 @@@@{1SI MENSOR FALSUM MODUM DIXERIT}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Aduersus mensorem agrorum praetor in factum actionem proposuit. a quo falli nos non oportet: nam interest nostra, ne fallamur in modi renuntiatione, si forte uel de finibus contentio sit uel emptor scire uelit ȋuel uenditor, cuius modi ager ueneat. ideo autem hanc actionem proposuit, quia non cre-diderunt ueteres inter talem personam locationem et conductionem esse, sed magis operam beneficii loco praeberi et id quod datur ei, ad remunerandum dari et inde honorarium ap-pellari: si autem ex locato conducto fuerit actum, dicendum erit nec tenere intentionem. Haec actio dolum malum dumtaxat exigit: uisum est enim satis abundeque coerceri men-sorem, si dolus malus solus conueniatur eius hominis, qui ciuiliter obligatus non est. pro-inde si imperite uersatus est, sibi imputare debet qui eum adhibuit: sed et si neglegenter, aeque mensor securus erit: lata culpa plane dolo comparabitur. sed et si mercedem ac-cepit, non omnem culpam eum praestare propter uerba edicti: utique enim scit praetor et mercede eos interuenire. Is autem tenetur hac actione qui renuntiauit: sed renuntiasse et eum accipere debemus, qui per alium renuntiauit @@&7Paulus& libro uicensimo quinto ad edictum. uel per litteras. Sed si ego tibi, cum esses mensor, mandauerim, ut mensuram agri ageres et tu id Titio delegaueris et ille dolo malo quid in ea re fecerit, tu teneberis, quia dolo malo uersatus es, qui tali homini credidisti. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Si duobus mandauero et ambo dolose fecerint, aduersus singulos in solidum agi poterit, sed altero conuento, si satisfecerit, in alterum actionem denegari oportebit. Competit autem haec actio ei, cuius interfuit fal-sum modum renuntiatum non esse, hoc est uel emptori uel uenditori, cui renuntiatio offuit. Pomponius tamen scribit, si emptor plus dederit uenditori propter renuntiationem, quia condicere potest quod plus dedit, agi cum mensore non posse: nihil enim emptoris inter-esse, cum possit condicere: nisi soluendo uenditor non fuit: tunc enim mensor tenebitur. Sed si uenditor maiorem modum tradiderit fraudatus a mensore, consequenter dicit Pom-ponius non esse actionem aduersus mensorem, quia est ex uendito actio aduersus empto-rem, nisi et hic emptor soluendo non sit. Idem Pomponius scribit, si propter iudicium adhibitus mensor fraudauerit me in renuntiatione, teneri eum, si ob hoc de iudicio minus tuli: plane si a iudice adhibitus contra me renuntiauerit dolo malo, dubitat, an teneri mihi debeat? quod magis admittit. Hanc actionem heredi similibusque personis dandam Pom-ponius scribit: sed in heredem similesque personas denegandam ait. Serui autem nomine magis noxale quam de peculio competere ait, quamuis ciuilis actio de peculio competat. @@&7Paulus& libro uicensimo quinto ad edictum. Haec actio perpetua est, quia initium rei non ad circumscriptionem, sed [2a]2 suscepto negotio originem accipit. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. Si mensor non falsum modum renuntiauerit, sed traxerit renuntiationem et ob hoc euenerit ut uenditor liberetur, qui ad-signaturum se modum intra certum diem promisit, haec actio locum non habet: sed nec dari utilem debere Pomponius ait. erit ergo ad actionem de dolo decurrendum. Si cum falsus modus renuntiatus esset, emptor cum uenditore ex empto egisset, agere poterit etiam cum mensore: sed si nihil eius interest, condemnari mensorem non oportet. quod si non de toto modo qui deerat cum uenditore egerit, sed de minore, consequenter scribit Pom-ponius de residuo cum mensore agi posse. Hoc iudicium latius praetor porrexit: nam et si cuius alterius rei mensuram falsam renuntiauisse dicetur, haec actio competit. proinde si in aedificii mensura fefellit uel in frumenti uel in uini, @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. siue de itineris latitudine siue de seruitute [2im]2mittendi proiciendique quaeratur, siue aream uel tignum uel lapidem me-tiendo mentitus fuerit @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad edictum. uel cuius alterius rei, tenebitur. Et si mensor machinarius fefellerit, haec actio dabitur. @8 Nec non illud quoque Pomponius dicit etiam in eum, qui mensor non fuit, fefellit tamen in modo, competere hanc actionem. Hoc exemplo etiam aduersus architectum actio dari debet qui fefellit: nam et diuus Se-uerus aduersus architectum et redemptorem actiones dandas decreuit. Ego etiam aduersus tabularium puto actiones dandas, qui in computatione fefellit. @@@@{1DE RELIGIOSIS ET SUMPTIBUS FUNERUM ET UT FUNUS @@@@DUCERE LICEAT}1 @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Qui propter funus aliquid impendit, cum defuncto contrahere creditur, non cum herede. @@&7Idem& libro uicensimo quinto ad edictum. Locum in quo seruus sepultus est religio-sum esse Aristo ait. Qui mortuum in locum alienum intulit uel inferre curauit, tenebitur in factum actione. 'in locum alterius' accipere debemus siue in agro siue in aedificio. sed hic sermo domino dat actionem, non bonae fidei possessori: nam cum dicat 'in locum alte-rius', apparet de domino eum sentire, id est eo cuius locus est. sed et fructuarius inferendo tenebitur domino proprietatis. an et socius teneatur, si ignorante socio intulerit, tractari potest: est tamen uerius familiae erciscundae uel communi diuidundo conueniri eum posse. Praetor ait: 'Siue homo mortuus ossaue hominis mortui in locum purum alterius aut in id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur.' qui hoc fecit, in factum actione tenetur et poena pecuniaria subicietur. De ea autem illatione praetor sensit, quae sepul-turae causa fit. Purus autem locus dicitur, qui neque sacer neque sanctus est neque reli-giosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus uacare uidetur. Sepulchrum est, @1 ubi corpus ossaue hominis condita sunt. Celsus autem ait: non totus, qui sepulturae desti-natus est, locus religiosus fit, sed quatenus corpus humatum est. Monumentum est, quod memoriae seruandae gratia existat. Si usum fructum quis habeat, religiosum locum non facit. sed et si alius proprietatem, alius usum fructum habuit, non faciet locum reli-giosum nec proprietarius, nisi forte ipsum qui usum fructum legauerit intulerit, cum in alium locum inferri tam oportune non posset: et ita Iulianus scribit. alias autem inuito fructuario locus religiosus non fiet: sed si consentiat fructuarius, magis est ut locus reli-giosus fiat. Locum qui seruit nemo religiosum facit, nisi consentiat is cui seruitus debetur. sed si non minus commode per alium locum seruitute uti potest, non uidetur seruitutis impediendae causa id fieri, et ideo religiosus fit: et sane habet hoc rationem. Is qui pignori dedit agrum si in eum suorum mortuum intulerit, religiosum eum facit: sed et si ipse in-feratur, idem est: ceterum alii concedere non potest. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. Ex consensu tamen omnium utilius est dicere religiosum posse fieri, idque Pomponius scribit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Scriptus heres prius quam hereditatem adeat patrem familias mortuum inferendo locum facit religiosum, nec quis putet hoc ipso pro herede eum gerere: finge enim adhuc eum deliberare de adeunda hereditate. ego etiam si non heres eum intulerit, sed quiuis alius herede uel cessante uel absente uel ue-rente ne pro herede gerere uideatur, tamen locum religiosum facere puto: plerumque enim defuncti ante sepeliuntur, quam quis heres eis existet. sed tunc locus fit religiosus, cum defuncti fuit: naturaliter enim uidetur ad mortuum pertinere locus in quem infertur, prae-sertim si in eum locum inferatur, in quem ipse destinauit: usque adeo, ut etiamsi in le-gatum locum sit illatus ab herede, inlatione tamen testatoris fit religiosus, si modo in alium locum tam oportune inferri non potuit. @@&7Gaius& libro nono decimo ad edictum prouinciale. Familiaria sepulchra dicuntur, quae quis sibi familiaeque suae constituit, hereditaria autem, quae quis sibi heredibusque suis constituit @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. uel quod pater familias iure hereditario adquisiit. sed in utroque heredibus quidem ceterisque successoribus qualescumque fuerint licet sepeliri et mortuum inferre, etiamsi ex minima parte heredes ex testamento uel ab ȋintestato sint, licet non consentiant alii. liberis autem cuiuscumque sexus uel gradus etiam filiis familiae et emancipatis idem ius concessum est, siue extiterint heredes siue sese abstineant. exheredatis autem, nisi specialiter testator iusto odio commotus eos uetuerit, humanitatis gratia tantum sepeliri, non etiam alios praeter suam posteritatem inferre licet. liberti autem nec sepeliri nec alios inferre poterunt, nisi heredes extiterint patrono, quamuis quidam inscripserint monumentum sibi libertisque suis fecisse: et ita Papinianus respondit et saepissime idem constitutum est. Si adhuc monumentum purum est, poterit @1 quis hoc et uendere et donare. si cenotaphium fit, posse hoc uenire dicendum est: nec enim esse hoc religiosum diui fratres rescripserunt. @@&7Gaius& libro non[2o]2 decimo ad edictum prouinciale. Is qui intulit mortuum in alienum locum, aut tollere id quod intulit aut loci pretium praestare cogitur per in factum actionem, quae tam heredi quam in heredem competit et perpetua est. Aduersus eum, qui in alterius arcam lapideam, in qua adhuc mortuus non erit conditus, mortuum intulerit, utilem actionem in factum proconsul dat, quia non proprie uel in sepulchrum uel in locum alterius intulisse dici potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Ossa quae ab alio illata sunt uel corpus an liceat domino loci effodere uel eruere sine decreto pontificum seu iussu prin-cipis, quaestionis est: et ait Labeo exspectandum uel permissum pontificale seu iussionem principis, alioquin iniuriarum fore actionem aduersus eum qui eiecit. Si locus religiosus pro puro uenisse dicetur, praetor in factum actionem in eum dat ei ad quem ea res per-tinet: quae actio et in heredem competit, cum quasi ex empto actionem contineat. Si in locum publicis usibus destinatum intuler[2i]2t quis mortuum, praetor in eum iudicium dat, si dolo fecerit et erit extra ordinem plectendus, modica tamen coercitione: sed si sine dolo, absoluendus est. In hac autem actione loci puri appellatio et ad aedificium producenda est. Nec solum domino haec actio competit, uerum ei quoque, qui eiusdem loci habet usum fructum uel aliquam seruitutem, quia ius prohibendi etiam hi habent. Ei, qui prohibitus est inferre in eum locum, quo ei ius inferendi esset, in factum actio competit et inter-dictum, etiamsi non ipse prohibitus sit, sed procurator eius, quia intellectu aliquo ipse prohibitus uidetur. @@&7Gaius& libro nono decimo ad edictum prouinciale. Liberum est ei qui prohibetur mor-tuum ossaue mortui inferre aut statim interdicto uti, quo prohibetur ei uis fieri, aut alio inferre et postea in factum agere: per quam consequetur actor, quanti eius interfuerit prohibitum non esse, in quam computationem cadit loci empti pretium aut conducti merces, item sui loci pretium, quem quis, nisi coactus est, religiosum facturus non esset. unde miror, quare constare uideatur neque heredi neque in heredem dandam hanc actionem: nam ut apparet, pecuniariae quantitatis ratio in eam deducitur: certe perpetuo ea inter ipsos competit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Si uenditor fundi exceperit locum se-pulchri ad hoc, ut ipse posterique eius illo infer[2r]2entur, si uia uti prohibeatur, ut mortuum suum inferret, agere potest: uidetur enim etiam hoc exceptum inter ementem et uendentem, ut ei per fundum sepulturae causa ire liceret. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. Quod si locus monumenti hac lege uenierit, ne in eum infer[2r]2entur, quos ius est inferri, pactum quidem ad hoc non sufficit, sed stipu-latione id caueri oportet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Si quis sepulchrum habeat, uiam autem ad sepulchrum non habeat et uicino ire prohibeatur, imperator Antoninus cum patre rescripsit iter ad sepulchrum peti precario et concedi solere, ut quotiens non debetur, im-petretur ab eo, qui fundum adiunctum habeat. non tamen hoc rescriptum, quod impe- @1 trandi dat facultatem, etiam actionem ciuilem inducit, sed extra ordinem interpelletur praeses et iam compellere debet iusto pretio iter ei praestari, ita tamen, ut iudex etiam de oportunitate loci prospiciat, ne uicinus magnum patiatur detrimentum. Senatus consulto cauetur, ne usus sepulchrorum permutationibus polluatur, id est ne sepulchrum aliae conuersationis usum accipiat. Praetor ait: 'Quod funeris causa sumptus factus erit, eius reciperandi nomine in eum, ad quem ea res pertinet, iudicium dabo.' Hoc edictum iusta ex causa propositum est, ut qui funerauit persequatur id quod impendit: sic enim fieri, ne insepulta corpora iacerent neue quis de alieno funeretur. Funus autem eum fa-cere oportet, quem decedens elegit: sed si non ille fecit, nullam esse huius rei poenam, nisi aliquid pro hoc emolumentum ei relictum est: tunc enim, si non paruerit uoluntati defuncti, ab hoc repellitur. sin autem de hac re defunctus non cauit, nec ulli delegatum id munus est, scriptos heredes ea res contingit: si nemo scriptus est, legitimos uel cognatos: quosque suo ordine quo succedunt. Sumptus funeris arbitrantur pro facultatibus uel digni-tate defuncti. Praetor uel magistratus municipalis ad funus sumptum decernere debet, si quidem est pecunia in hereditate, ex pecunia: si non est, distrahere debet ea, quae tem-pore peritura sunt, quorum retentio onerat hereditatem: si minus, si quid auri argentique fuerit distrahi aut pignerari iubebit, ut pecunia expediatur: @@&7Gaius& libro nono decimo ad edictum prouinciale. uel a debitoribus si facile exigi possit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Et si quis impediat eum qui emit, quo minus ei res tradantur, praetorem interuenire oportere tuerique huiusmodi factum si quid impediat quo minus ei res uenditae tradantur. Si colonus uel inquilinus sit is qui mortuus est nec sit unde funeretur, ex inuectis illatis eum funerandum Pomponius scribit et si quid superfluum remanserit, hoc pro debita pensione teneri. sed et si res legatae sint a testa-tore de cuius funere agitur nec sit unde funeretur, ad eas quoque manus mittere oportet: satius est enim de suo testatorem funerari, quam aliquos legata consequi. sed si adita fuerit postea hereditas, res emptori auferend[2a]2 non est, quia bonae fidei pos-sessor est et dominium habet, qui auctore iudice comparauit. legatarium tamen legato carere non oportet, si potest indemnis ab herede praestari: quod si non potest, melius est legatarium non lucrari, quam emptorem damno adfici. Si cui funeris sui curam testator mandauerit et ille accepta pecunia funus non duxerit, de dolo actionem in eum dandam Mela scripsit: credo tamen et extra ordinem eum a praetore compellendum funus ducere. Funeris causa sumptus factus uidetur is demum, qui ideo fuit ut funus ducatur, sine quo funus duci non possit, ut puta si quid impensum est in elationem mortui: sed et si quid in locum fuerit erogatum, in quem mortuus infer[2r]2etur, funeris causa uideri impen-sum Labeo scribit, quia necessario locus paratur, in quo corpus conditur. Impensa peregre mortui quae facta est ut corpus perfer[2r]2etur, funeris est, licet nondum homo funeretur: idemque et si quid ad corpus custodiendum uel etiam commendandum factum sit, uel si quid in marmor uel uestem collocandam. Non autem oportet ornamenta cum corporibus condi, nec quid aliud huiusmodi, quod homines simpliciores faciunt. Haec actio quae fune-raria dicitur ex bono et aequo oritur: continet autem funeris causa tantum impensam, non etiam ceterorum sumptuum. aequum autem accipitur ex dignitate eius qui funeratus est, @1 ex causa, ex tempore et ex bona fide, ut neque plus imputetur sumptus nomine quam factum est neque tantum quantum factum est, si immodice factum est: deberet enim haberi ratio facultatium eius, in quem factum est, et ipsius rei, quae ultra modum sine causa consumitur. quid ergo si ex uoluntate testatoris impensum est? sciendum est nec uoluntatem sequendam, si res egrediatur iustam sumptus rationem, pro modo autem facul-tatium sumptum fieri. Sed interdum is, qui sumptum in funus fecit, sumptum non recipit, ȋsi pietatis gratia fecit, non hoc animo quasi recepturus sumptum quem fecit: et ita imperator noster rescripsit. igitur aestimandum erit arbitro et perpendendum, quo animo sumptus factus sit, utrum negotium quis uel defuncti uel heredis gerit uel ipsius humani-tatis, an uero misericordiae uel pietati tribuens uel affectioni. potest tamen distingui et misericordiae modus, ut in hoc fuerit misericors uel pius qui funerauit, ut eum sepeliret, ne insepultus iaceret, non etiam ut suo sumptu fecerit: quod si iudici liqueat, non debet eum qui conuenitur absoluere: quis enim sine pietatis intentione alienum cadauer funerat? oportebit igitur testari, quem quo animo funerat, ne postea patiatur quaestionem. Plerique filii cum parentes suos funerant, uel alii qui heredes fieri possunt, licet ex hoc ipso neque pro herede ge[2s]2tio neque aditio praesumitur, tamen ne uel miscuisse se necessarii uel ceteri pro herede gessisse uideantur, solent testari pietatis gratia facere se sepulturam. quod si superuacuo fuerit factum, ad illud se munire uidentur, ne miscuisse se credantur, ad illud non, ut sumptum consequantur: quippe protestantur pietatis gratia id se facere. plenius igitur eos testari oportet, ut et sumptum possint seruare. Fortassis quis possit dicere interdum partem sumptus facti posse reciperari, ut quis pro parte quasi negotium gerens, pro parte pietatis gratia id faciat: quod est uerius: partem igitur sumptus con-sequetur, quem non donandi animo fecit. Iudicem, qui de ea aequitate cognoscit, interdum sumptum omnino non debere admittere modicum factum, si forte in contumeliam defuncti hominis locupletis modicus factus sit: nam non debet huius rationem habere, cum contumeliam defuncto fecisse uideatur ita eum funerando. Si quis, dum se heredem putat, patrem familias funerauerit, funeraria actione uti non poterit, quia non hoc animo fecit, quasi alienum negotium gerens: et ita Trebatius et Proculus putat. puto tamen et ei ex causa dandam actionem funerariam. Labeo ait, quotiens quis aliam actionem habet de funeris impensa consequenda, funeraria eum agere non posse: et ideo si familiae ercis-cundae agere possit, funeraria non acturum: plane si iam familiae erciscundae iudicio actum sit, posse agi. Idem Labeo ait, si prohibente herede funeraueris testatorem, ex causa competere tibi funerariam: quid enim si filium testatoris heres eius prohibuit? huic contra-dici potest: 'ergo pietatis gratia funerasti'. sed pone me testatum: habiturum me funera-riam actionem: de suo enim expedit mortuos funerari. et quid si testator quidem funus mihi mandauit, heres prohibet, ego tamen nihilo minus funeraui? nonne aequum est mihi funerariam competere? et generaliter puto iudicem iustum non meram negotiorum gesto-rum actionem imitari, sed solutius aequitatem sequi, cum hoc ei et actionis natura indulget. Diuus autem Marcus rescripsit eum heredem, qui prohibet funerari ab eo quem testator elegit, non recte facere: poenam tamen in eum statutam non esse. Qui mandatu alterius funerauit. non habet funerariam actionem, sed is scilicet, qui mandauit funerandum, siue soluit ei cui mandauit siue debet. quod si pupillus mandauit sine tutore auctore, utilem @1 funerariam dandam aduersus heredem ei qui impendit: lucrari enim heredem iniquum est. si autem pupillus funus ad se pertinens sine tutoris auctoritate mandauit, dandam in eum actionem arbitror, si et heres extitit ei qui funeratus est soluendoque hereditas est. contra si quis mandatu heredis funerauit, non posse eum funeraria agere Labeo scribit, quia habet mandati actionem. Si tamen quasi negotium heredis gerens funerauit, licet ratum non habeat, tamen funeraria eum agere posse Labeo scribit. Datur autem haec actio aduersus eos ad quos funus pertinet, ut puta aduersus heredem bonorumue possessorem ceterosque successores. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Funeris impensam et patronus, qui bonorum possessionem petit contra tabulas, praestat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. In eum, ad quem dotis nomine quid peruenerit, dat praetor funerariam actionem: aequissimum enim uisum est ueteribus mu-lieres quasi de patrimoniis suis ita de dotibus funerari et eum, qui morte mulieris dotem lucratur, in funus conferre debere, siue pater mulieris est siue maritus. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Sed si nondum pater dotem recipera-uerit, uir solus conuenietur reputaturus patri, quod eo nomine praestiterit: @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. impensa enim funeris aes alienum dotis est: @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. ideoque etiam dos sentire hoc aes alie-num debet. @@&7Idem& libro uicensimo quinto ad edictum. Neratius quaerit, si is, qui dotem dederat pro muliere, stipulatus est duas partes dotis reddi, tertiam apud maritum remanere, pactus sit, ne quid maritus in funus conferret, an funeraria maritus teneatur. et ait, si quidem ipse stipulator mulierem funerauit, locum esse pacto et inutilem ei funerariam fore: si uero alius funerauit, posse eum maritum conuenire, quia pacto hoc publicum ius infringi non possit. quid tamen si quis dotem hac lege dederit pro muliere, ut ad ipsum rediret, si in matrimonio mortua esset, aut quoquo modo soluto matrimonio? numquid hic in funus non conferat? sed cum dos morte mulieris ad eum peruenerit, potest dici conferre eum. Si maritus lucratur dotem, conuenietur funeraria, pater autem non. sed in hunc casum puto, si dos, quia permodica fuit, in funus non sufficit, in superfluum in patrem debere actionem dari. Cum mater familias decedit nec est eius soluendo hereditas, funerari eam ex dote tantum oportet. et ita Celsus scribit. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. In patrem, cuius in potestate fuerit is cuius funus factum erit, competit funeraria actio pro dignitate et facultatibus. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Celsus scribit: quotiens mulier decedit, ex dote, quae penes uirum remanet, et ceteris mulieris bonis pro portione funeranda est. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. Ueluti si in dotem centum sint, in here-ditate ducenta, duas partes heres, unam uir conferet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Iulianus scribit: non deductis legatis @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. nec pretiis manumissorum @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. nec aere alieno deducto @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. sic pro rata et maritum et heredem conferre in funus oportet. Maritus funeraria non conuenietur, si mulieri in matrimonio dotem soluerit, ut Marcellus scribit: quae sententia uera est: in his tamen casibus, in quibus hoc ei facere legibus permissum est. Praeterea maritum puto funeraria in id demum teneri quod facere potest: id enim lucrari uidetur quod praestaret mulieri si conueniretur. @1 @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Quod si nulla dos esset, tunc omnem inpensam patrem praestare debere Atilicinus ait aut heredes eius mulieris, puta emanci-patae. quod si neque heredes habeat neque pater soluendo sit, maritum in quantum facere potest pro hoc conueniri, ne iniuria eius uideretur quondam uxorem eius insepultam relinqui. @@&7Gaius& libro nono decimo ad edictum prouinciale. Si mulier post diuortium alii nupta decesserit, non putat Fulcinius priorem maritum, licet lucri dotem faciat, funeris impensam praestare. Is qui filiam familias funerauit antequam dos patri reddatur, cum marito recte agit: reddita dote patrem obligatum habet. utique autem, si cum marito actum fuerit, is eo minus patri mulieris restituturus est. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Contra quoque quod pater in funus [2fi]2liae inpendit aut alio agente secum funeraticia praestitit, ipse actione de dote a marito recipit. Sed si emancipata in matrimonio decedat, collaturos heredes bonorumue possessores et patrem pro portione dotis quam recipit et uirum pro portione dotis quam lucratus est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Si filius familias miles sit et habeat ȋcastrense peculium, puto successores eius ante teneri, sic deinde ad patrem uenire. Qui seruum alienum uel ancillam sepeliuit, habet aduersus dominum funerariam actionem. Haec actio non est annua, sed perpetua, et heredi ceterisque successoribus et in successores datur. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum. Si possessor hereditatis funus fecerit, deinde uictus in restitutione non deduxerit quod impenderit, utilem esse ei funerariam. Si eodem momento temporis uir et uxor decesserit, Labeo ait in heredem uiri pro portione dotis dandam hanc actionem, quoniam id ipsum dotis nomine ad eum peruenit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Si quis fuit heres, deinde hereditas ablata sit ei quasi indigno, magis est, ut penes eum iura sepulchrorum remaneant. @@&7Paulus& libro sexagensimo quarto ad edictum. Si locus sub condicione legatus sit, interim heres inferendo mortuum non facit locum religiosum. @@&7Marcellus& libro quinto digestorum. Minime maiores lugendum putauerunt eum, qui ad patriam delendam et parentes et liberos interficiendos uenerit: quem si filius patrem aut pater filium occidisset, sine scelere, etiam praemio adficiendum omnes constituerunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Cum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa uel sacra esse, sicut homines liberi in serui-tutem perueniunt: quod si ab hac calamitate fuerint liberata, quasi quodam postliminio reuersa pristino statui restituuntur. @@&7Macer& libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Funeris sumptus accipitur, quidquid corporis causa ueluti unguentorum erogatum est, et pretium loci in quo defunctus humatus est, et si qua uectigalia sunt, uel sarcophagi et uectura: et quid-quid corporis causa antequam sepeliatur consumptum est, funeris impensam esse existimo. @1 Monumentum autem sepulchri id esse diuus Hadrianus rescripsit, quod monumenti, id est causa muniendi eius loci factum sit, in quo corpus impositum sit. itaque si amplum quid aedificari testator iusserit, ueluti incircum porticationes, eos sumptus funeris causa non esse. @@&7Ulpianus& libro nono de omnibus tribunalibus. Ne corpora aut ossa mor-tuorum detinerentur aut uexarentur neue prohiberentur quo minus uia publica transfer[2r]2entur aut quominus sepelirentur, praesidis prouinciae officium est. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Diui fratres edicto admonuerunt, ne iustae sepulturae traditum, id est terra conditum corpus inquietetur: uidetur autem terra conditum et si in arcula conditum hoc animo sit, ut non alibi transferatur. sed arculam ipsam, si res exigat, in locum commodiorem licere transferre non est denegandum. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Si quis enim eo animo corpus intulerit, quod cogi-taret inde alio postea transferre magisque temporis gratia deponere, quam quod ibi sepe-liret mortuum et quasi aeterna sede dare destinauerit, manebit locus profanus. @@&7Callistratus& libro secundo institutionum. Si plures sint domini eius loci, ubi mortuus infertur, omnes consentire debent, cum extranei inferantur: nam ex ipsis do-minis quemlibet recte ibi sepeliri constat etiam sine ceterorum consensu, maxime cum alius non sit locus in quo sepeliretur. @@&7Florentinus& libro septimo institutionum. Monumentum generaliter res est memoriae causa in posterum prodita: in qua si corpus uel reliquiae inferantur, fiet sepulchrum, si uero nihil eorum inferatur, erit monumentum memoriae causa factum, quod Graeci $KENO-$TA/FION& appellant. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Sunt personae, quae, quamquam religiosum locum facere non possunt, interdicto tamen de mortuo inferendo utiliter agunt, ut puta dominus proprietatis, si in fundum, cuius fructus alienus est, mortuum inferat aut inferre uelit: nam si intulerit, non faciet iustum sepulchrum, sed si prohibeatur, utiliter interdicto, qui de iure dominii quaeritur, aget. eademque sunt in socio, qui in fundum communem inuito socio mortuum inferre uult. nam propter publicam utilitatem, ne insepulta cadauera iacerent, strictam rationem insuper habemus, quae nonnumquam in ambiguis reli-gionum quaestionibus omitti solet: nam summam esse rationem, quae pro religione facit. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Cum in diuersis locis sepultum est, uterque quidem locus religiosus non fit, quia una sepultura plura sepulchra efficere non potest: mihi autem uidetur illum religiosum esse, ubi quod est principale conditum est, id est caput, cuius imago fit, inde cognoscimur. cum autem impetratur, ut reliquiae transferantur, desinit locus religiosus esse. @@&7Maecianus& libro octauo fideicommissorum. Impensa funeris semper ex hereditate de-ducitur, quae etiam omne creditum solet praecedere, cum bona soluendo non sint. @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Si plura praedia quis habuit et omnium usum fructum separatim legauerit, poterit in unum inferri et electio erit heredis et gratificationi locus: sed fructuario utilem actionem in heredem dandam ad id recipiendum, quod propter eam electionem minutus est usu[2s]2 fructus. Si heres mulieris inferat mortuam in heredita-rium fundum, a marito qui debet in funus conferre pro aestimatione loci consequatur. @1 Ei, cui uestimenta legantur, si in funus erogata sint, utilem actionem in heredem dandam placuit et priuilegium funerarium. @@@@{1DE MORTUO INFERENDO ET SEPULCHRO AEDIFICANDO}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo quaue ill[2i]2 mortuum inferre inuito [2t]2e ius est, quo minus illi eo eaue mortuum inferre [2et ibi]2 sepelire liceat, uim fieri ueto.' Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem in-ferre uidetur, siue in locum inferre prohibeatur siue itinere arceatur. Hoc interdicto de mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit. Item si mihi in fundum uia debeatur, in quem fundum inferre uolo, et uia prohibear, hoc inter-dicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui uia uti prohibeor: idque erit probandum et si alia seruitus debeatur. Hoc interdictum prohibitorium esse palam est. Praetor ait: 'Quo ill[2i]2 ius est inuito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, uim fieri ueto.' Interdictum hoc propterea propositum est, quia religionis interest monumenta exstrui et exornari. Facere sepulchrum siue monu-mentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur. Aedificare uidetur prohibere et qui prohibet eam materiam conuehi, quae aedificio necessaria sit. proinde et si operi necessarios prohibuit quis uenire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui seruitutem debeat: ceterum si in meo solo uelis machinam ponere, non tenebor inter[2d]2icto, si iure te non patiar. Aedificare autem non solum qui nouum opus molitur intellegendus est, uerum is quoque, qui uult reficere. Is qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur. @@&7Marcellus& libro uicensimo octauo digestorum. Negat lex regia mulierem, quae praegnas mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur: qui contra fecerit, spem animantis cum grauida peremisse uidetur. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si propius aedes tuas quis aedific[2et]2 se-pulchrum, opus nouum tu nuntiare poteris, sed facto opere nullam habebis actionem nisi quod ui aut clam. Si propius aedificium alienum intra legitimum modum mortuus illatus sit, postea eum prohibere non poterit aedificii dominus, quominus alium mortuum eo inferat uel monumentum aedificet, si ab initio domino sciente hoc fecerit. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Longa possessione ius sepulchri non tribu[2i]2 ei, cui iure non competit. @@&7Idem& libro primo opinionum. Si in eo monumento, quod imperfectum esse dicitur, reliquiae hominis conditae sunt, nihil impedit quominus id perficiatur. Sed si re-ligiosus locus iam factus sit, pontifices explorare debent, quatenus salua religione desiderio reficiendi operis medendum sit. @1 Ȍ@@@@{1LIBER DUODECIMUS}1 @@@@{1DE REBUS CREDITIS SI CERTUM PETETUR ET DE CON-@@@@DICTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. E re est, priusquam ad uerbo-rum interpretationem perueniamus, pauca de significatione ipsius tituli referre. Quoniam igitur multa ad contractus uarios pertinentia iura sub hoc titulo praetor inseruit, ideo re-rum creditarum titulum praemisit: omnes enim contractus, quos alienam fidem secuti in-stituimus, conplectitur: nam, ut libro primo quaestionum Celsus ait, credendi generalis appellatio est: ideo sub hoc titulo praetor et de commodato et de pignore edixit. nam cuicumque rei adsentiamur alienam fidem secuti mox recepturi quid, ex hoc contractu credere dicimur. rei quoque uerbum ut generale praetor elegit. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. Mutuum damus recepturi non eandem speciem quam dedimus (alioquin commodatum erit aut depositum), sed idem genus: nam si aliud genus, ueluti ut pro tritico uinum recipiamus, non erit mutuum. Mutui datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensura consistunt, quoniam eorum datione possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem quam specie: nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio inuito creditori solui non potest. Appellata est autem mutui datio ab eo, quod de meo tuum fit: et ideo, si non fiat tuum, non nascitur obligatio. Creditum ergo a mutuo differt qua genus a specie: nam creditum consistit extra eas res, quae pondere numero mensura con-tinentur sic, ut, si eandem rem recepturi sumus, creditum est. item mutuum non potest esse, nisi proficiscatur pecunia, creditum autem interdum etiam si nihil proficiscatur, ueluti si post nuptias dos promittatur. In mutui datione oportet dominum esse dantem, nec obest, quod filius familias et seruus dantes peculiares nummos obligant: id enim tale est, quale si uoluntate mea tu des pecuniam: nam mihi actio adquiritur, licet mei nummi non fuerint. Uerbis quoque credimus quodam actu ad obligationem comparandam interposito, ueluti stipulatione. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Cum quid mutuum dede-rimus, etsi non cauimus, ut aeque bonum nobis redderetur, non licet debitori deteriorem rem, quae ex eodem genere sit, reddere, ueluti uinum nouum pro uetere: nam in contra-hendo quod agitur pro cauto habendum est, id autem agi intellegitur, ut eiusdem generis et eadem bonitate soluatur, qua datum sit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Si quis nec causam nec pro-positum faenerandi habuerit et tu empturus praedia desideraueris mutuam pecuniam nec @1 uolueris creditae nomine antequam emisses suscipere atque ita creditor, quia necessitatem forte proficiscendi habebat, deposuerit apud te hanc eandem pecuniam, ut, si emisses, crediti nomine obligatus esses, hoc depositum periculo est eius qui suscepit. nam et qui rem uendendam acceperit, ut pretio uteretur, periculo suo rem habebit. Res pignori data pecunia soluta condici potest. et fructus ex iniusta causa percepti condicendi sunt: nam et si colonus post lustrum completum fructus perceperit, condici eos constat ita demum, si non ex uoluntate domini percepti sunt: nam si ex uoluntate, procul dubio cessat con-dictio. Ea, quae ui fluminum importata sunt, condici possunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Quod te mihi dare opor-teat si id postea perierit, quam per te factum erit quominus [2i]2d mihi dares, tuum fore id detrimentum constat. sed cum quaeratur, an per te factum sit, animaduerti debebit, non solum in potestate tua fuerit id nec ne aut dolo malo feceris quominus esset uel fuerit nec ne, sed etiam si aliqua iusta causa sit, propter quam intellegere deberes te dare oportere. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. Certum est, cuius species uel quantitas, quae in obligatione uersatur, aut nomine suo aut ea demonstratione quae nominis uice fungitur qualis quantaque sit ostenditur. nam et Pedius libro primo de stipulationibus nihil referre ait, proprio nomine res appelletur an digito ostendatur an uocabulis quibusdam demonstretur: quatenus mutua uice fungantur, quae tantundem praestent. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Omnia, quae inseri stipulatio-nibus possunt, eadem possunt etiam numerationi pecuniae, et ideo et condiciones. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Proinde mutui datio interdum pendet, ut ex post facto confirmetur: ueluti si dem tibi mutuos nummos, ut, si condicio aliqua ex-stiterit, tui fiant sisque mihi obligatus: item si legatam pecuniam heres crediderit, deinde legatarius eam noluit ad se pertinere, quia heredis ex die aditae hereditatis uidentur nummi fuisse, ut credita pecunia peti possit. nam Iulianus ait et traditiones ab herede factas ad id tempus redigi, quo hereditas adita fuerit, cum repudiatum sit legatum aut adpositum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Certi condictio com-petit ex omni causa, ex omni obligatione, ex qua certum petitur, siue ex certo contractu petatur siue ex incerto: licet enim nobis ex omni contractu certum condicere, dummodo praesens sit obligatio: ceterum si in diem sit uel sub condicione obligatio, ante diem uel condicionem non potero agere. Competit haec actio etiam ex legati causa et ex lege Aquilia. sed et ex causa furtiua per hanc actionem condicitur. sed et si ex senatus con-sulto agetur, competit haec actio, ueluti si is cui fiduciaria hereditas restituta est agere uolet. Siue autem suo nomine quis obligatus sit siue alieno, per hanc actionem recte con-uenitur. Quoniam igitur ex omnibus contractibus haec certi condictio competit, siue re fuerit contractus factus siue uerbis siue coniunctim, referendae sunt nobis quaedam species, quae dignum habent tractatum, an haec actio ad petitionem forum sufficiat. Numeraui tibi decem et haec alii stipulatus sum: nulla est stipulatio: an condicere decem per hanc actionem possim, quasi duobus contractibus interuenientibus, uno qui re factus est, id est numeratione, alio qui uerbis, id est inutiliter, quoniam alii stipulari non potui? et puto @1 posse. Idem erit, si a pupillo fuero sine tutoris auctoritate stipulatus, cui tutore [2auctore]2 credidi: nam et tunc manebit mihi condictio ex numeratione. Item quaeri potest et si, quod tibi numeraui, sub impossibili condicione stipuler: cum enim nulla sit stipulatio, manebit condictio. Sed et si ei numerauero, cui postea bonis interdictum est, mox ab eo stipuler, puto pupillo eum conparandum, quoniam et stipulando sibi adquirit. Si num-mos meos tuo nomine dedero uelut tuos absente te et ignorante, Aristo scribit adquiri tibi condictionem: Iulianus quoque de hoc interrogatus libro decimo scribit ueram esse Aristonis sententiam nec dubitari, quin, si meam pecuniam tuo nomine uoluntate tua dedero, tibi adquiritur obligatio, cum cottidie credituri pecuniam mutuam ab alio poscamus, ut nostro nomine creditor [2numer]2et futuro debitori nostro. Deposui apud te decem, postea permisi tibi uti: Nerua Proculus etiam antequam moueantur, condicere quasi mutua tibi haec posse aiunt, et est uerum, ut et Marcello uidetur: animo enim coepit possidere. ergo transit periculum ad eum, qui mutuam rogauit et poterit ei condici. @@&7Idem& libro secundo ad edictum. Quod si ab initio, cum deponerem, uti tibi si uoles permisero, creditam non esse antequam mota sit, quoniam debitu iri non est certum. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad edictum. Rogasti me, ut tibi pecuniam cre-derem: ego cum non haberem, lancem tibi dedi uel massam auri, ut eam uenderes et num-mis utereris. si uendideris, puto mutuam pecuniam factam. quod si lancem uel massam sine tua culpa perdideris prius quam uenderes, utrum mihi an tibi perierit, quaestionis est. mihi uidetur Neruae distinctio uerissima existimantis multum interesse, uenalem habui hanc lancem uel massam nec ne, ut, si uenalem habui, mihi perierit, quemadmodum si alii de-dissem uendendam: quod si non fui proposito hoc ut uenderem, sed haec causa fuit uen-Ȍdendi, ut tu utereris, tibi eam perisse, et maxime si sine usuris credidi. Si tibi dedero decem sic, ut nouem debeas, Proculus ait, et recte, non amplius te ipso iure debere quam nouem. sed si dedero, ut undecim debeas, putat Proculus amplius quam decem condici non posse. Si fugitiuus seruus nummos tibi crediderit, an condicere tibi dominus possit, quaeritur. et quidem si seruus meus, cui concessa est peculii administratio, cre-diderit tibi, erit mutua: fugitiuus autem uel alius seruus contra uoluntatem domini credendo non facit accipientis. quid ergo? uindicari nummi possunt, si extant, aut, si dolo malo desinant possideri, ad exhibendum agi: quod si sine dolo malo consumpsisti, condicere tibi potero. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putares, pecuniam quasi mutuam acceperis eaque in rem tuam uersa fuerit, condictionem furioso adquiri Iulianus ait: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furioso adquiri. item si is qui seruo crediderat fu-rere coeperit, deinde seruus in rem domini id uerterit, condici furiosi nomine posse. et si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde furere coeperit et consumpta sit ea pecunia, condictionem furioso adquiri. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Nam et si fur nummos tibi @1 credendi animo dedit, accipientis non facit, sed consumptis eis nascitur condictio. Unde Papinianus libro octauo quaestionum ait: si alienos nummos tibi mutuos dedi, non ante mihi teneris, quam eos consumpseris. quod si per partes eos consumpseris, an per partes tibi condicam, quaerit: et ait condicturum, si admonitus alienos nummos fuisse ideo per partem condico, quia nondum totos consumptos compereram. Si seruus communis decem crediderit, puto, siue administratio seruo concessa est, siue non et consu[2m]2antur nummi, quinum competere actionem: nam et si communes tibi nummos credidero centum, posse me quinquaginta condicere libro octauo quaestionum Papinianus scribit, etiamsi singula corpora communia fuerint. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Si filius familias contra senatus consultum mutuatus pecuniam soluerit, patri nummos uindicanti nulla exceptio ob-icietur: sed si fuerint consumpti a creditore nummi, Marcellus ait cessare condictionem, quoniam totiens condictio datur, quotiens ex ea causa numerati sunt, ex qua actio esse potuisset, si dominium ad accipientem transisset: in proposito autem non esset. denique per errorem soluti contra senatus consultum crediti magis est cessare repetitionem. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Singularia quaedam recepta sunt circa pecuniam creditam. nam si tibi debitorem meum iussero dare pecuniam, obligaris mihi, quamuis meos nummos non acceperis. quod igitur in duabus personis recipitur, hoc et in eadem persona recipiendum est, ut, cum ex causa mandati pecuniam mihi debeas et conuenerit, ut crediti nomine eam retineas, uideatur mihi data pecunia et a me ad te profecta. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si socius propriam pecuniam mutuam dedit, omnimodo creditam pecuniam facit, licet ceteri dissenserint: quod si com-munem numerauit, non alias creditam efficit, nisi ceteri quoque consentiant, quia suae partis tantum alienationem habuit. @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. Cum filius familias uiaticum suum mutuum dederit, cum studiorum causa Romae ageret, responsum est a Scaeuola extraordi-nario iudicio esse illi subueniendum. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si ego pecuniam tibi quasi donaturus dedero, tu quasi mutuam accipias, Iulianus scribit donationem non esse: sed an mutua sit, uidendum. et puto nec mutuam esse magisque nummos accipientis non fieri, cum alia opi-nione acceperit. quare si eos consumpserit, licet condictione teneatur, tamen doli exceptione uti poterit, quia secundum uoluntatem dantis nummi sunt consumpti. Si ego quasi depo-nens tibi dedero, tu quasi mutuam accipias, nec depositum nec mutuum est: idem est et si tu quasi mutuam pecuniam dederis, ego quasi commodatam ostendendi gratia accepi: sed in utroque casu consumptis nummis condictioni sine doli exceptione locus erit. @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Non omnis numeratio eum qui accepit obligat, sed quotiens id ipsum agitur, ut confestim obligaretur. nam et si, qui mortis caus[2a]2 pecuniam donat, numerat pecuniam, sed non aliter obligabit accipientem, quam si exstitisset casus, in quem obligatio collata fuisset, ueluti si donator conualuisset aut is qui accipiebat prior decessisset. et cum pecunia daretur, ut aliquid fieret, quamdiu in pendenti esset, an id futurum esset, cessabit obligatio: cum uero certum esse coepisset futurum id non esse, obligabitur qui accepisset: ueluti si Titio decem dedero, ut Stichum intra calendas manu-mitteret, ante kalendas nullam actionem habebo, post kalendas ita demum agere potero, si manumissus non fuerit. Si pupillus sine tutoris auctoritate crediderit aut soluendi causa @1 dederit, consumpta pecunia condictionem habet uel liberatur non alia ratione, quam quod facto eius intellegitur ad eum qui acceperit peruenisse: quapropter si eandem pecuniam is, qui in creditum uel in solutum acceperat, alii porro in creditum uel in solutum dederit, consumpta ea et ipse pupillo obligatur uel eum a se liberabit et eum cui dederit obligatum habebit uel se ab eo liberabit. nam omnino qui alienam pecuniam credendi causa dat, consumpta ea habet obligatum eum qui acceperit: item qui in solutum dederit, liberabitur ab eo qui acceperit. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si tibi pecuniam donassem, ut tu mihi eandem crederes, an credita fieret? dixi in huiusmodi propositionibus non propriis uerbis nos uti, nam talem contractum neque donationem esse neque pecuniam creditam: dona-tionem non esse, quia non ea mente pecunia daretur, ut omnimodo penes accipientem maneret: creditam non esse, quia exsoluendi causa magis daretur, quam alterius obligandi. igitur si is, qui pecuniam hac condicione accepit, ut mihi in creditum daret, acceptam dederit, non fore creditam: magis enim meum accepisse intellegi debeo. sed haec intelle-genda sunt propter suptilitatem uerborum: benignius tamen est utrumque ualere. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo digestorum. Quidam existima-uerunt neque eum, qui decem peteret, cogendum quinque accipere et reliqua persequi, ne-que eum, qui fundum suum diceret, partem dumtaxat iudicio persequi: sed in utraque causa humanius facturus uidetur praetor, si actorem compulerit ad accipiendum id quod offeratur, cum ad officium eius pertineat lites deminuere. @@&7Idem& libro quarto ex Minicio. Uinum, quod mutuum datum erat, per iu-dicem petitum est: quaesitum est, cuius temporis aestimatio fieret, utrum cum datum esset an cum litem contestatus fuisset an cum res iudicaretur. Sabinus respondit, si dictum esset quo tempore redderetur, quanti tunc fuisset, [2si dictum non esset, quanti tunc fuisset]2, c[2u]2m petitum esset. interrogaui, cuius loci pretium sequi oporteat. respondit, si con-uenisset, ut certo loco redderetur, quanti eo loco esset, si dictum non esset, quanti ubi esset petitum. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Si eum seruum, qui tibi legatus sit, quasi mihi legatum possederim et uendiderim, mortuo eo posse te mihi pretium condicere Iulianus ait, quasi ex re tua locupletior factus sim. @@&7Ulpianus& libro singulari pandectarum. Si quis certum stipulatus fuerit, ex stipulatu actionem non habet, sed illa condicticia actione id persequi debet, per quam cer-tum petitur. @@&7Idem& libro singulari de officio consularium. Creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, in pecuniam quam crediderit priuilegium exigendi habebit. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Si pecuniam militis procurator eius mutuam dedit fideiussoremque accepit, exemplo eo quo si tutor pupilli aut curator iuuenis pecuniam alterutrius eorum creditam stipulatus fuerit, actionem dari militi cuius pecunia fuerit placuit. Ȍ@@&7Idem& libro decimo ad edictum. Ciuitas mutui datione obligari potest, si ad utilitatem eius pecuniae uersae sunt: alioquin ipsi soli qui contraxerunt, non ciuitas tene-buntur. @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Creditor, qui non ido- @1 neum pignus accepit, non amittit exactionem eius debiti quantitatis, in quam pignus non sufficit. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Si institorem seruum dominus habuerit, posse dici Iulianus ait etiam condici ei posse, quasi iussu eius contrahatur, a quo praepositus sit. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Qui pecuniam creditam accepturus spopondit creditori futuro, in potestate habet, ne accipiendo se ei obstringat. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Cum fundus uel homo per con-dictionem petitus esset, puto hoc nos iure uti, ut post iudicium acceptum causa omnis restituenda sit, id est omne, quod habiturus esset actor, si litis contestandae tempore so-lutus fuisset. Seruum tuum imprudens a fure bona fide emi: is ex peculio, quod ad te pertinebat, hominem parauit, qui mihi traditus est. Sabinus Cassius posse te mihi hominem condicere: sed si quid mihi abesset ex negotio quod is gessisset, inuicem me tecum acturum. et hoc uerum est: nam et Iulianus ait uiden-dum, ne dominus integram ex empto actionem habeat, uenditor autem condicere possit bonae fidei emptori. quod ad peculiares nummos attinet, si exstant, uindicare eos dominus potest, sed actione de peculio tenetur uenditori, ut pretium soluat: si consumpti sint, actio de peculio euanescit. sed adicere debuit Iulianus non aliter domino serui uenditorem ex empto teneri, quam si ei pretium solidum et quaecumque, si cum libero contraxisset, de-berentur, dominus serui praestaret. idem dici debet, si bonae fidei possessori soluissem, si tamen actiones, quas aduersus eum habeam, praestare domino paratus sim. @@&7Celsus& libro quinto digestorum. Si et me et Titium mutuam pecuniam ro-gaueris et ego meum debitorem tibi promittere iusserim, tu stipulatus sis, cum putares eum Titii debitorem esse, an mihi obligaris? subsisto, si quidem nullum negotium mecum contraxisti: sed propius est ut obligari te existimem, non quia pecuniam tibi credidi (hoc enim nisi inter consentientes fieri non potest): sed quia pecunia mea ad te peruenit, eam mihi a te reddi bonum et aequum est. @@&7Modestinus& libro decimo pandectarum. Principalibus constitutionibus ca-uetur, ne hi qui prouinciam regunt quiue circa eos sunt negotientur mutuamue pecuniam dent faenusue exerceant. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Praesidis prouinciae officiales, quia per-petui sunt, mutuam pecuniam dare et faenebrem exercere possunt. Praeses prouinciae mutuam pecuniam faenebrem sumere non prohibetur. @@&7Modestinus& libro tertio responsorum. Periculum nominum ad eum, cuius culpa deterius factum probari potest, pertinet. @@&7Iauolenus& libro primo epistularum. Pecuniam, quam mihi sine condicione debebas, iussu meo promisisti Attio sub condicione: cum pendente condicione in eo statu sit obligatio tua aduersus me, tamquam sub contrariam condicionem eam mihi spopon-disti, si pendente condicione petam, an nihil acturus sum? respondit: non dubito, quin mea pecunia, quam ipse sine condicione stipulatus sum, etiam si condicio in persona Attii, qui ex mea uoluntate eandem pecuniam sub condicione stipulatus est, non extiterit, @1 credita esse permaneat (perinde est enim, ac si nulla stipulatio interuenisset): pendente autem causa condicionis idem petere non possum, quoniam, cum incertum sit, an ex ea stipulatione deberi possit, ante tempus petere uideor. @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Cum ad praesens tempus condicio con-fertur, stipulatio non suspenditur et, si condicio uera sit, stipulatio tenet, quamuis tenere contrahentes condicionem ignorent, ueluti 'si rex Parthorum uiuit, centum mih[2i]2 dari spon-des?' eadem sunt et cum in praeteritum condicio confertur. @@&7Scaeuola& libro primo quaestionum. Respiciendum enim esse, an, quantum in natura hominum sit, possit scire eam de[2b]2itu iri. @@&7Papinianus& libro primo definition[2u]2m. Itaque tunc potestatem condicionis optinet, cum in futurum confertur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Lecta est in auditorio Aemilii Papiniani praefecti praetorio iuris consulti cautio huiusmodi: 'Lucius Titius scripsi me accepisse a Publio Maeuio quindecim mutua numerata mihi de domo et haec quindecim proba recte dari kalendis futuris stipulatus est Publius Maeuius, spopondi ego Lucius Titius. si die supra scripta summa Publio Maeuio eiue ad quem ea res pertinebit data soluta satisue eo nomine factum non erit, tunc eo amplius, quo post soluam, poenae nomine in dies tri-ginta inque denarios centenos denarios singulos dari stipulatus est Publius Maeuius, spo-pondi ego Lucius Titius. conuenitque inter nos, uti pro Maeuio ex summa supra scripta menstruos refundere debeam denarios trecenos ex omni summa ei herediue eius.' quaesi-tum est de obligatione usurarum, quoniam numerus mensium, qui solutioni competebat, transierat. dicebam, quia pacta in continenti facta stipulationi inesse creduntur, perinde esse, ac si per singulos menses certam pecuniam stipulatus, quoad tardius soluta esset, usuras adiecisset: igitur finito primo mense primae pensionis usuras currere et similiter post secundum et tertium tractum usuras non solutae pecuniae pensionis crescere nec ante sortis non solutae usuras peti posse quam ipsa sors peti potuerat. pactum autem quod subiectum est quidam dicebant ad sortis solutionem tantum pertinere, non etiam ad usurarum, quae priore parte simpliciter in stipulationem uenissent pactumque id tantum ad exceptionem prodesse et ideo non soluta pecunia statutis pensionibus ex die stipulationis usuras deberi, atque si id nominatim esset expressum. sed cum sortis petitio dilata sit, consequens est, ut etiam usurae ex eo tempore, quo moram fecit, accedant, et si, ut ille putabat, ad exceptionem tantum prodesset pactum (quamuis sententia diuersa optinuerit), tamen usurarum obligatio ipso iure non committetur: non enim in mora est is, a quo pe-cunia propter exceptionem peti non potest. sed quantitatem, quae medio tempore colli-gitur, stipulamur, cum condicio exstiterit, sicut est in fructibus: idem et in usuris potest exprimi, ut ad diem non soluta pecunia quo competit usurarum nomine ex die interpositae stipulationis praestetur. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Eius, qui in prouincia Stichum ser-uum kalendario praeposuerat, Romae testamentum recitatum erat, quo idem Stichus liber et ex parte heres erat scriptus: qui status sui ignarus pecunias defuncti aut exegit aut credidit, ut interdum stipularetur et pignora acciperet. consulebatur quid de his iuris esset. @1 placebat debitores quidem ei qui soluissent liberatos esse, si modo ipsi quoque ignorassent dominum decessisse. earum autem summarum nomine, quae ad Stichum peruenissent, fami-liae herciscundae quidem actionem non competere coheredibus, sed negotiorum gestorum dari debere. quas uero pecunias ipse credidisset, eas non ex maiore parte, quam ex qua ipse heres sit, alienatas esse: nam et si tibi in hoc dederim nummos, ut eos Sticho credas, deinde mortuo me ignorans dederis, accipientis non facies: neque enim sicut illud receptum est, ut debitores soluentes ei liberentur, ita hoc quoque receptum, ut credendo nummos alienaret. quare si nulla stipulatio interuenisset, neque ut creditam pecuniam pro parte coheredis peti posse neque pignora teneri. quod si stipulatus quoque esset, referret, quem-admodum stipulatus esset: nam si nominatim forte Titio domino suo mortuo iam dari sti-pulatus sit, procul dubio inutiliter esset stipulatus. quod si sibi dari stipulatus esset, di-cendum hereditati eum adquisisse: sicut enim nobismet ipsis ex re nostra per eos, qui liberi uel alieni serui bona fide seruiant, adquiratur, ita hereditati quoque ex re hereditaria adquiri. post aditam uero a coheredibus hereditatem non aeque idem dici potest, utique Ȍsi scierint eum sibi coheredem datum, quoniam tunc non possunt uideri bonae fidei pos-sessores esse, qui nec possidendi animum haberent. quod si proponatur coheredes eius id ignorasse, quod forte ipsi quoque ex necessariis fuerint, potest adhuc idem responderi: quo quidem casu illud euenturum, ut, si suae condicionis coheredes iste seruus habeat, inuicem bona fide seruire uideantur. @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Si ego decem stipulatus a Titio deinceps stipuler a Seio, quanto minus a Titio consequi possim: si decem petiero a Titio, non liberatur Seius, alioquin nequicquam mihi cauetur: at si iudicatum fecerit Titius, nihil ultra Seius tenebitur. sed si cum Seio egero, quantumcumque est quo minus a Titio, exi-gere potuero eo tempore, quo iudicium inter me et Seium acceptum est, tanto minus a Titio postea petere possum. Labeo ait, cum decem [2dari curari]2 stipulatus sis, ideo non posse te decem dare oportere intendere, quia etiam reum locupletiorem dando promissor liberari possit: quo scilicet significat non esse cogendum eum accipere iudicium, si reum locupletem offerat. @@@@{1DE IUREIURANDO SIUE UOLUNTARIO SIUE NECESSARIO @@@@SIUE IUDICIALI}1 @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Maximum remedium expediendarum litium in usum uenit iurisiurandi religio, qua uel ex pactione ipsorum liti-gatorum uel ex auctoritate iudicis deciduntur controuersiae. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Iusiurandum spe-ciem transactionis continet maioremque habet auctoritatem quam res iudicata. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Ait praetor: 'Si is cum quo agetur condicione delata iurauerit'. eum cum quo agetur accipere debemus ipsum reum. @1 nec frustra adicitur 'condicione delata': nam si reus iurauit nemine ei iusiuran-dum deferente, praetor id iusiurandum non tuebitur: sibi enim iurauit: alioquin facillimus quisque ad iusiurandum decurrens nemine sibi deferente iusiurandum oneribus actionum se liberabit. Quacumque autem actione quis conueniatur, si iurauerit, proficiet ei ius-iurandum, siue in personam siue in rem siue in factum siue poenali actione uel quauis alia agatur siue de interdicto. Sed et si de condicione personae fuerit iuratum, praetor iusiurandum tuebitur: ut puta detuli iusiurandum et iurasti in potestate mea te non esse: tuendum erit iusiurandum. Unde Marcellus scribit etiam de eo iurari posse, an praegnas sit mulier uel non sit, et iuriiurando standum: denique ait, si de pos-sessione erat quaestio, seruari oportere, si forte quasi praegnas ire in possessionem uolebat et, cum ei contradiceretur, uel ipsa iurauit se praegnatem uel contra eam iuratum est: nam si ipsa, ibit in possessionem sine metu, si contra eam, non ibit, quamuis uere praegnas fuerit: proderitque, inquit Marcellus, mulieri iuranti iusiurandum, ne conueniatur quasi ca-lumniae causa uentris nomine fuerit in possessionem neue uim patiatur in possessione. sed an iusiurandum eo usque prosit, ut post editum partum non quaeratur, ex eo editus sit an non sit cuius esse dicitur, Marcellus tractat: et ait ueritatem esse quaerendam, quia ius-iurandum alteri neque prodest neque nocet: matris igitur iusiurandum partui non proficiet: nec nocebit, si mater detulerit et iuretur ex eo praegnas non esse. Iurari autem oportet, ut delatum est iusiurandum: ceterum si ego detuli ut per deum iurares, tu per caput tuum iurasti @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. uel filiorum tuorum, @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. non erit ratum habendum ius-iurandum: quod si exegi, ut per salutem tuam iurares, et iurasti, stabitur. omne enim omnino licitum iusiurandum, per quod uoluit quis sibi iurari, idoneum est et si ex eo fuerit iuratum, praetor id tuebitur. Diuus Pius iureiurando, quod propria super-stitione iuratum est, standum rescripsit. Dato iureiurando non aliud quaeritur, quam an iuratum sit, remissa quaestione an debeatur, quasi satis probatum sit iureiurando. Sed si quis illicitum iusiurandum detulerit, scilicet improbatae publice religionis, uideamus an pro eo habeatur atque si iuratum non esset: quod magis existimo dicendum. Si neque iura-tum est neque remissum iusiurandum, pro eo debet haberi, atque si res in iusiurandum admissa non esset. proinde si postea iurare paratus sit, nihil ei hoc iusiurandum proficiet, quia ex eo quod delatum est iuratum non est. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Remittit iusiurandum, qui deferente se cum paratus esset aduersarius iurare gratiam ei facit contentus uoluntate suscepti iuris-iurandi. quod si non suscepit iusiurandum, licet postea parato iurare actor nolit deferre, non uidebitur remissum: nam quod susceptum est remitti debet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Ait praetor: 'Eius rei, de qua iusiurandum delatum fuerit, neque in ipsum neque in eum ad quem ea res pertinet actio-nem dabo.' eius rei sic erit accipiendum, siue de tota re siue de parte sit iuratum: nam de eo quod iuratum est pollicetur se actionem non daturum neque in eum qui iurauit ne-que in eos qui in locum eius cui iusiurandum delatum est succedunt, @1 @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. etiamsi in rem successerint. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Nam posteaquam iuratum est, denegatur actio: aut, si controuersia erit, id est si ambigitur, an iusiurandum datum sit, exceptioni locus est. Iureiurando dato uel remisso reus quidem adquirit exceptionem sibi aliisque, actor uero actionem adquirit, in qua hoc solum quaeritur, an iurauerit dari sibi oportere uel, cum iurare paratus esset, iusiurandum ei remissum sit. Si damnetur qui[2s]2 post iusiurandum ex famoso iudicio, famosum esse magis est. Si is, qui temporaria actione mihi obligatus erat, detulerit iusiurandum, ut iurem eum dare oportere, egoque iurauero, tempore non liberatur, quia post litem contestatam cum eo perpetuatur aduersus eum obli-gatio. Si minor uiginti quinque annis detulerit et hoc ipso captum se dicat, ad-uersus exceptionem iurisiurandi replicari debebit, ut Pomponius ait. ego autem puto hanc replicationem non semper esse dandam, sed plerumque ipsum praetorem debere cognoscere, an captus sit, et sic in integrum restituere: nec enim utique qui minor est statim et cir-cumscriptum se docuit. praeterea exceptio ista siue cognitio statutum tempus post annum uicensimum quintum non debet egredi. Sed et si quis in fraudem creditorum ius-iurandum detulerit debitori, aduersus exceptionem iurisiurandi replicatio fraudis creditoribus debet dari. praeterea si fraudator detulerit iusiurandum creditori, ut iuret sibi decem dari oportere, mox bonis eius uenditis experiri uolet, aut denegari debet actio aut exceptio opponitur fraudatorum creditorum. Iusiurandum defensoris uel procuratoris ei ab aduer-sario delatum prodesse exceptionemque domino parere Iulianus scribit. idem ergo dicen-dum erit et si datus ad petendum procurator reo deferente iurauerit dari mihi oportere: nam actionem mihi parit. quae sententia habet rationem. Si petitor iurauit possessore de-ferente rem suam esse, actori dabitur actio, sed hoc dumtaxat aduersus eum qui iusiuran-dum detulit eosque qui in eius locum successerunt: ceterum aduersus alium si uelit prae-rogatiua iurisiurandi uti, nihil ei proderit, @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. quia non deberet alii nocere, quod inter alios actum esset. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Sed si possessori fuerit ius-iurandum delatum iuraueritque rem petitoris non esse, quamdiu quidem possidet, aduersus eum qui detulit iusiurandum, si petat, exceptione iurisiurandi utetur: si uero amiserit pos-sessionem, actionem non habebit, ne quidem si is possideat qui ei iusiurandum detulit: non enim rem suam esse iurauit, sed eius non esse. Proinde si, cum possider[2et]2, deferente petitore rem suam iurauit, consequenter dicemus amissa quoque possessione, si is qui de-tulit iusiurandum nanctus sit possessionem, actionem in factum ei dandam. et Ȍfructus perceptos ex re, quam meam esse iuraui, restitui mihi placuit: sed et partum edi-tum fetusque pecorum restituendos constat post iusiurandum delatum. Item si iura-uero usum fructum alicuius rei uel meum esse uel dari mihi oportere, eatenus mihi com-petit actio, quatenus, si uere usum fructum haberem, duraret: quibus uero casibus amitte-petur, non competit mihi actio. sed si rerum, in quibus usus fructus propter abusum con-stitui non potest, iurauerit usum fructum se habere uel sibi deberi, effectum iurisiurandi sequendum arbitror ideoque tunc quoque uideri eum recte iurasse puto et ex eo iureiurando posse petere usum fructum caution[2e]2 oblata. Si, cum de hereditate inter me et te contro- @1 uersia esset, iurauero hereditatem meam esse, id consequi debeo, quod haberem, si secun-dum me de hereditate pronuntiatum esset. et non solum eas res restituere debes, quas tunc possidebas, sed et si quas postea coepisses possidere, perindeque haberi quod iuratum est atque si probatum esset: idcirco utilis actio mihi competit. quod si ego ex eadem hereditate possiderem tuque coepisses petere eam [2a m]2e, cum aduersus te iurassem, ex-ceptione me uti debere iurisiurandi. plane si alius a me hereditatem petere coeperit, du-bium non erit, ut et Iulianus scribit, nihil mihi iusiurandum prodesse. @@&7Iulianus& libro nono digestorum. Idem est et si ego a quolibet alio possi-dente res hereditarias petere uelim, quia et si petissem a te hereditatem et probassem [2m]2eam, nihilo minus ab altero petendo id ipsum probare necesse haberem. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si duo patroni essent et li-bertus altero deferente iurasset se libertum eius non esse, utrum alteri totius debitae pa-tronis portionis an uero dimidiae debitae eis partis bonorum possessio competeret? et ait, si is cui iuratum est patronus fuisset, alteri suae partis bonorum possessione[2m]2 competere nec ei prodesse, quod aduersus alter[2u]2m libertus iurasset: multum tamen fidei et auctoritatis apud iudicem patronum habiturum, quo magis solum se patronum probaret, quod libertus iurasset alterum patronum non esse. Iulianus ait eum, qui iurauit fundum suum esse, post longi temporis praescriptionem etiam utilem actionem habere debere. Idem Iulianus scribit eum, qui iurauit furtum se non fecisse, uideri de toto iurasse, atque ideo neque furti neque condicticia tenetur, quia condicticia, inquit, solus fur tenetur. numquid ergo qui iurauit se furtum ne fecisse hoc solo nomine, condictione si conueniatur, exceptione utatur? ceterum si contendat qui condicit quasi cum herede se furis agere, non debet repelli et quasi $MO-$NOMERH\S3& condic[2ti]2o e[2i]2 dari debet aduersus furis heredem nec pati eum iudex debet, si coe-perit temptare probare furem. Si quis iurauerit uendidisse me ei rem centum, ex empto agere poterit, ut ei cetera praestentur, id est res tradatur et de euictione caueatur: an tamen ad pretium consequendum ex uendito conueniri possit, uidendum. et si quidem et de hoc ipso iuratum est, quod pretium solutum est, nulla pro pretio actio superest: si uero hoc non fuerit iuratum, tunc consequens est de pretio eum teneri. Idem dicemus et si quis societatem fecisse iurauerit: nam et is pro socio poterit conueniri. Marcellus etiam scribit, si quis iurauerit ob decem pignori dedisse fundum, non alias eum pigneraticia agere posse, quam si decem soluerit: sed et illud adici fortassis eum etiam in decem ex iure-iurando suo posse conueniri, quod magis probat. cui Quintus Saturninus consentit argu-mentoque utitur eius, qui iurauit eam, quae uxor sua fuerit, rem sibi in dotem dedisse: nam et hic uxori ait utilem de dote actionem dandam. quae non esse extra aequitatem posita non negauerim. Si quis iurauerit in re pecuniaria per gen[2i]2um principis dare se non oportere et peierauerit uel dari sibi oportere, uel intra certum tempus iurauerit se solu-turum nec soluit: imperator noster cum patre rescripsit fustibus eum castigandum dimittere et ita ei superdici: $PROPETW=S3 MH\ O)/MNUE. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Quotiens propter rem iuratur, nec parenti nec patrono remittitur iusiurandum: propter rem autem iusiurandum exigitur @1 ueluti de pecunia credita, cum iurat actor sibi dari oportere uel reus se dare non oportere. idem est, cum de pecunia constituta iusiurandum exigitur. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. Ad personas egregias eosque qui ualetudine impediuntur domum mitti oportet ad iurandum. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Si patronus libertam suam uxorem duxerit, non compelletur iurare de rerum amotarum iudicio. sed et si ipse deferat iusiurandum libertae suae, de calumnia non debet iurare. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Iusiurandum, quod ex conuentione extra iudicium defertur, referri non potest. Pupillus tutore auctore iusiuran-dum deferre debet: quod si sine tutore auctore detulerit, exceptio quidem obstabit, sed replicabitur, quia rerum administrandarum ius ei non competit. Si tutor qui tutelam gerit aut curator furiosi prodigiue iusiurandum detulerit, ratum id haberi debet: nam et alienare res et solui eis potest et agendo rem in iudicium deducunt. Procurator quoque quod detulit ratum habendum est, scilicet si aut uniuersorum bonorum administrationem sustinet aut si id ipsum nominatim mandatum sit aut si in rem suam procurator sit: @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. alias autem procuratorem de-ferentem iusiurandum non esse audiendum Iulianus libro decimo digestorum scribit, n[2e]2 postea reus, qui semel iurauit, a domino conueniatur: nec multum ei proficere, si fuerit ei de rato cautum: siue enim dominus petat, cogetur docere reus liquido se iurasse po-sita scilicet exceptione, siue ex stipulatione de rato agat, necesse habebit ipse de periurio suo docere. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad edictum. Si itaque mandatum fuit procura-tori, ut petat, ille iusiurandum detulit, aliud fecit quam quod mandatum est. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Seruus quod detulit uel iurauit, seruetur, si peculii administrationem habuit: @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. huic enim solui quoque recte potest et nouandae obligationis ius habuit. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Quidam et de peculio actionem dandam in dominum, si actori detulerit seruus iusiurandum. eadem de filio familias di-cenda sunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Si seruus iurauerit dominum dare non oportere, exceptio domino indulgenda est sibique aduersarius imputabit, qui seruo detulit iusiurandum. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. Multo magis proderit patri re-ligio filii, cum quo etiam iudicium consistere potest. ipsi autem referentes condicionem eorum, quibus subiecti sunt, non faciunt deteriorem. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secto ad edictum. Sed et si seruus meus delato uel relato ei iureiurando iurauit rem domini esse uel ei dari oportere, puto dandam mihi actionem uel pacti exceptionem propter religionem et conuentionem. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Qui iurasse dicitur nihil refert cuius sexus aetatisue sit: omni enim modo custodiri debet iusiurandum aduersus eum, qui contentus eo cum deferret fuit: quamuis pupillus non uideatur peierare, quia sciens fallere non uideatur. Si pater filium dare non oportere iurauerit, Cassius re-spondit et patri et filio dandam exceptionem iurisiurandi: si pater iurauerit in peculio nihil @1 esse, filius conueniri poterit: sed et pater ita conuenietur, ut post adquisiti peculii ratio habeatur. Iurisiurandi condicio ex numero esse potest uideri nouandi delegandiue, quia proficiscitur ex conuentione, quamuis habeat et instar iudicii. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Iusiurandum etiam loco solu-tionis cedit. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. In duobus reis stipulandi ab altero delatum iusiurandum etiam alteri nocebit. Quod reus iurauit, etiam fideiussori proficit. a Ȍfideiussore exactum iusiurandum prodesse etiam reo Cassius et Iulianus aiunt: nam quia in locum solutionis succedit, hic quoque eodem loco habendum est: si modo ideo inter-positum est iusiurandum, ut de ipso contractu et de re, non de persona iurantis ageretur. Si ei, qui debitorem meum in iudicium exhibere promisit, iusiurandum detulerim isque iurauerit se omnino exhibitionem eius non promississe, prodesse debitori meo id non debet: si uero iurauerit se nihil mihi praestare oportere, distinguendum sit et replicatione emen-dandum, utrum ideo iurauerit an quia post promissionem exhibuerit an uero quia soluerit: quod et in fideiussorem debiti distinguendum est. Ex duobus reis promittendi eiusdem pecuniae alter iurauit: alteri quoque prodesse debebit. Exceptio iurisiurandi non tantum si ea actione quis utatur, cuius nomine exegit iusiurandum, opponi debet, sed etiam si alia, si modo eadem quaestio in hoc iudicium deducatur, forte si ob actionem mandati negotiorum gestorum societatis ceterasque similes iusiurandum exactum sit, deinde ex isdem causis certum condicatur, quia per alteram actionem altera quoque consumitur. Si quis iurauerit se non rapuisse, non debet adiuuari hoc iureiurando in actione furti aut con-dictione, quia aliud est furtum fecisse, quod uel clam fieri potest. Colonus, cum quo propter succisas forte arbores agebatur ex locato, si iurauerit se non succidisse, siue e lege duo-decim tabularum de arboribus succisis siue e lege Aquilia damni iniuria siue interdicto quod ui aut clam postea conuenietur, per exceptionem iurisiurandi defendi poterit. Quae iurauit diuortii causa rem se non amouisse, non debet defendi per exceptionem, si cum ea in rem agatur et, si contendat suam esse, alio iureiurando opus est: contra si iurauerit suam esse, debet in actione rerum amotarum defendi. et omnino hoc obseruandum est, licet per aliam actionem eadem quaestio moueatur, ut exceptio iurisiurandi locum habeat. Igitur si quis iurauit se non esse condemnatum, etiamsi ex stipulatu iudicatum solui ob rem iudicatam conueniatur, defendetur per exceptionem. contra si, cum ex stipulatu iudicatum solui conueniretur, iurauit se dare non oportere, agenti iudicati non utique obstabit ex-ceptio: potest enim fieri, ut non sit commissa stipulatio, licet res iudicata sit: nisi ideo iurasset, quod nec damnatum se esse diceret. Item Pomponius ait eum, qui furtum sibi factum alicuius rei iurauit, non statim etiam condictionis causam nancisci. Item cum ex hac parte iusiurandum et actionem et exceptionem inducat, si forte reus extra iudicium actore inferente iurauerit se dare non oportere et actor reo deferente dari sibi oportere, uel contra, posterior causa iurisiurandi potior habebitur: nec tamen praeiudicium periurio alterius fiet, quia non quaeretur, an dare eum oportet, sed an actor iurauerit. @@&7Tryphoninus& libro sexto disputationum. Quod si iuraui te deferente non iurasse te dare [2t]2ibi oportere, et aduersus utilem actionem, qua hoc quaeritur, an iuraueris @1 tibi dari oportere, opponenda est exceptio iurisiurandi perementis quaestionem actione com-prehensam. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Eum, qui iurauit ex ea actione quae infitiando crescit aliquid sibi deberi, simpli, non dupli persecutionem sibi ad-quirere Pedius ait: abunde enim sufficere exonerare petitorem probandi necessitate, cum omissa hac parte edicti dupli actio integra maneat: et potest dici hoc iudicio non principalem causam exerceri, sed iusiurandum actoris conseruari. Si iurauero te Stichum mihi dare oportere, qui non sit in rerum natura, nec aestimationem mihi praestare reus debet nisi ex causa furtiua uel propter moras: tunc enim etiam post mortem serui aesti-matio praestatur. Si mulier iurauerit decem dotis sibi deberi, tota ea summa praestanda est: sed si iurauit decem se dedisse in dotem, hoc solum non erit quaerendum, an data sint, sed quasi data sint, quod ex eo reddi oportet praestandum erit. In popularibus actio-nibus iusiurandum exactum ita demum aduersus alios proderit, si bona fide exactum fuerit: nam et si quis egerit, ita demum consumit publicam actionem, si non per collusionem actum sit. Si libertus deferente patrono iurauit se libertum non esse, ratum ha-bendum est iusiurandum, ut nec operarum petitio nec bonorum possessio contra tabulas dari debeat. Si iurauero usum fructum mihi dari oportere, non aliter dare debet, quam si caueam boni uiri arbitratu me usurum et finito usu fructu restituturum. @@&7Gaius& libro trigensimo ad edictum prouinciale. Admonendi sumus interdum etiam post iusiurandum exactum permitti constitutionibus principum ex integro causam agere, si quis noua instrumenta se inuenisse dicat, quibus nunc solis usurus sit. sed hae constitutiones tunc uidentur locum habere, cum a iudice aliquis absolutus fuerit (solent enim saepe iudices in dubiis causis exacto iureiurando secundum eum iudicare qui iura-uerit): quod si alias inter ipsos iureiurando transactum sit negotium, non conceditur eandem causam retractare. @@&7Modestinus& libro . . . differentiarum. Iurisiurandi gratiam fa-cere pupillus non potest. @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Qui per salutem suam iurat, licet per deum iurare uidetur (respectu enim diuini numinis ita iurat), attamen, si non ita specialiter iusiurandum ei delatum est, iurasse non uidetur: et ideo ex integro sollemniter iurandum est. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad edictum. Iusiurandum et ad pecunias et ad omnes res locum habet: etiam de operis iusiurandum deferri potest. nec de iniuria queri aduersarius potest, cum possit iusiurandum referre. quid tamen, si ideo dicat reus se libe-ratum, quoniam Stichum, quem promiserat, putat decessisse? non erit tutus per relationem. et ideo ex hac causa putat Marcellus, et recte, aut remittendum ei iusiurandum aut spa-tium dandum, ut certioretur et sic iuret. Defensor municipum uel cuiusuis corporis ius-iurandum deferre potest, si super hoc mandatum habeat. Pupillo non defertur iusiurandum. Procurator non compellitur iurare nec defensor, et ita Iulianus scribit libro decimo dige-storum defensorem iurare non compelli sufficereque ad plenam defensionem, si paratus sit iudicium accipere. Qui iusiurandum defert, prior de calumnia debet iurare, si hoc exigatur, deinde sic ei iurabitur. hoc iusiurandum de calumnia aeque patrono parentibusque remit-titur. Si de qualitate iuramenti fuerit inter partes dubitatum, conceptio eius arbitri iudi- @1 cantis est. Ait praetor: 'eum, a quo iusiurandum petetur, soluere aut iurare cogam': alterum itaque eligat reus, aut soluat aut iuret: si non iurat, soluere cogendus erit a praetore. Datur autem et alia facultas reo, ut, si malit, referat iusiurandum: et si is qui petet condicione iurisiurandi non utetur, iudicium ei praetor non dabit. aequissime enim hoc facit, cum non deberet displicere condicio iurisiurandi ei qui detulit: sed nec ius-iurandum de calumnia referenti defertur, quia non est ferendus actor, si condicionis quam ipse detulit de calumnia uelit sibi iurari. Non semper autem consonans est per omnia referri iusiurandum quale defertur, forsitan ex diuersitate rerum uel personarum quibusdam emergentibus, quae uarietatem inducunt: ideoque si quid tale inciderit, officio iudicis con-ceptio huiuscemodi iurisiurandi terminetur. Cum res in iusiurandum demissa sit, iudex iurantem absoluit: referentem audiet et, si actor iuret, condemnet reum: nolentem iurare reum si soluat, absoluit, non soluentem condemnat: ex relatione non iurante actore ab-soluit reum. @@&7Paulus& libro uicesimo octauo ad edictum. Tutor pupilli omnibus proba-tionibus aliis deficientibus iusiurandum deferens audiendus est: quandoque enim pupillo denegabitur actio. Prodigus si deferat iusiurandum, audiendus non est: idemque in ceteris similibus ei dicendum est. nam siue pro pacto conuento siue pro solutione siue pro iudicio hoc iusiurandum cedit, non ab aliis delatum probari debet, quam qui ad haec habiles sunt. Qui non compelluntur Romae iudicium accipere, nec iurare compellendi Ȍsunt, ut legati prouinciales. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Si actor deferat iusiurandum de sola constituta pecunia et reus iurauerit, exceptione utetur, si de constituta conue-niatur: sed si de sorte, id est de priore obligatione conueniatur, exceptio cessabit, nisi de hac quoque iurauerit aduersario deferente. @@&7Ulpianus& libro tricensimo tertio ad edictum. Si non fuerit remissum ius-iurandum ab eo qui detulerit, sed de calumnia non iuratur, consequens est, ut debeat de-negari ei actio: sibi enim imputet, qui processit ad delationem iurisiurandi nec prius de calumnia iurauit, ut sit iste remittenti similis. @@&7Paulus& libro trigensimo septimo ad edictum. Manifestae turpi-tudinis et confessionis est nolle nec iurare nec iusiurandum referre. @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Si quis cum debitore suo pepigerit, ne ab eo pecunia peteretur, si iurasset se Capitolium non ascendisse uel aliud quodlibet fe-cisse uel non fecisse, isque iurauerit, et exceptio iurisiurandi dari debebit et solutum repeti poterit: est enim iusta conuentio, si quaelibet causa in condicione iurisiurandi deducta fuerit. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Iusiurandum a debitore exactum efficit, ut pignus liberetur: est enim hoc acceptilationi simile: perpetuam certe exceptionem parit. idcirco poenam quoque petentem creditorem exceptione summoueri oportet et solutum re-peti potest, utpote cum interposito eo ab omni controuersia discedatur. @@&7Pomponius& libro singulari regularum. Labeo etiam absenti et ignoranti iuris-iurandi gratiam fieri posse respondit: sed et per epistulam gratia iurisiurandi fieri potest. @@&7Idem& libro octauo decimo epistularum. Creditore, qui de mutua pecunia contra pupillum contendebat, iusiurandum deferente pupillus iurauit se dare non oportere: eandem pecuniam a fideiussore eius petit: an excludendus sit exceptione iurisiurandi? @1 quid tibi placet rescribe mihi. eam rem apertius explicat Iulianus. nam si controuersia inter creditorem et pupillum fuerit, an omnino pecuniam mutuam accepisset, et conuenit, ut ab omni condicione discederetur, si pupillus iurasset, isque iurauerit se dare non opor-tere, naturalis obligatio hac pactione tolletur et soluta pecunia repeti poterit. sin uero cre-ditor quidem se mutuam dedisse contendebat, pupillus autem hoc solo defendebatur, quod tutor eius non interuenisset et hoc tale iusiurandum interpositum, est, hoc casu fideiussorem praetor non tuebitur. si autem liquido probari non potest, quid actum sit, et in obscuro erit (ut plerumque fit), de facto an de iure inter creditorem et pupillum controuersia fuerit deferente creditore pupillum iurasse, intellegere debemus id actum inter eos ut, si iurasset se dare non oportere, ab omni condicione discederetur: atque ita et solutam pecuniam repeti posse et fideiussoribus exceptionem dari debere existimauimus. Si fideiussor iura-uerit se dare non oportere, exceptione iurisiurandi reus promittendi tutus est: atquin si, quasi omnino idem non fideiussisset, iurauit, non debet hoc [2ius]2iurandum reo promittendi prodesse. Sed et si actore deferente defensor absentis uel praesentis iurauit eum quem defendit dare non oportere, exceptio iurisiurandi ei cuius nomine iurandum fuerit dari debebit. eadem ratio est et si fideiussoris defensor iurauerit: reo enim detur exceptio: Item si reus iurauit, fideiussor tutus sit, quia et res iudicata secundum alterutrum eorum utrique proficeret. @@@@{1DE IN LITEM IURANDO}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo primo ad Sabinum. Rem in iudicio deductam non idcirco pluris esse opinamur, quia crescere condemnatio potest ex contumacia non restituentis per iusiurandum in litem: non enim res pluris fit per hoc, sed ex contumacia aestimatur ultra rei pretium. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Siue nostrum quid petamus siue ad exhibendum agatur, interdum quod intersit agentis solum aestimatur, ueluti cum culpa non restituentis uel non exhibentis punitur: cum uero dolus aut contumacia non resti-tuentis uel non exhibentis, quanti in litem iurauerit actor. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Nummis depositis iudicem non oportet in litem iusiurandum deferre, ut iuret quisque quod sua interfuit, cum certa sit nummorum aestimatio. nisi forte de eo quis iuret, quod sua interfuit nummos sibi sua die redditos esse: quid enim, si sub poena pecuniam debuit? aut sub pignore, quod, quia deposita ei pecunia adnegata est, distractum est? @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Uideamus in tutelari causa quis iurare et aduersus quem possit. et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc enim saepissime rescriptum est. sed nec tutorem cogendum uel matrem pupilli admitten-dam, etsi parata esset iurare, diui fratres rescripserunt: graue enim uidebatur et igno- @1 rantes et inuitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire. curatores quoque pupilli uel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis im-peratoris nostri et diui patris eius continetur. si tamen tantam affectionem pupillo suo uel adulescenti tutores uel curatores praestare uolunt, auctoritas iuris non refragabitur, quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi. non enim ad suam utilitatem iurisiurandi referenda aestimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelae ratio postulatur. adulescens uero si uelit iurare potest. Deferre autem iusiurandum iudicem oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum uel non delato iuratum sit, nulla erit religio nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et diui patris eius. Iurare autem in infinitum licet. sed an iudex modum iuriiurando statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, quaero. et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quaeritur: arbitrio tamen bonae fidei iudicis etiam hoc congruit. Item uidendum, an possit iudex, qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed uel prorsus absoluere uel etiam minoris con-demnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probatio-nibus possit. Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed aestimationem a iudice faciendam. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. In actionibus in rem et in ad exhi-bendum et in bonae fidei iudiciis in litem iuratur. Sed iudex potest praefinire certam summam, usque ad quam iuretur: licuit enim ei a primo nec deferre. Item et si iuratum fuerit, licet iudici uel absoluere uel minoris condemnare. Sed in his omnibus ob dolum solum in litem iuratur, non etiam ob culpam: haec enim iudex aestimat. Plane interdum et in actione stricti iudicii in litem iurandum est, ueluti si promissor Stichi moram fecerit et Stichus decesserit, quia iudex aestimare sine relatione iurisiurandi non potest rem quae non extat: @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. alias, si ex stipulatu uel ex testamento agatur, non solet in litem iurari. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Uolgo praesumitur alium in litem non debere iurare quam dominum litis: denique Papinianus ait alium non posse iurare quam eum, qui litem suo nomine contestatus est. @@&7Marcellus& liro octauo digestorum. Tutor rem adulti, quam pos-sidet, restituere ei non uult: quaero, utrum quanti res est an quanti in litem iuratum fuerit condemnari debet. respondi: non est aequum pretio, id est quanti res est, litem aestimari, cum et contumacia punienda sit et arbitrio potius domini rei pretium statuendum sit potestate petitori in litem iuran[2d]2i concessa. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Cum furti agitur, iurare ita oportet 'tanti rem fuisse cum furtum factum sit', non adici 'eo plurisue', quia quod res pluris est, utique tanti est. @@&7Callistratus& libro primo quaestionum. In instrumentis, quae Ȍquis non exhibet, actori permittitur in litem iurare, quanti sua interest ea proferri, ut tanti condemnetur reus: idque etiam diuus Commodus rescripsit. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. De periurio eius, qui ex ne-cessitate iuris in litem iurauit, quaeri facile non solere. @1 @@@@{1DE CONDICTIONE CAUSA DATA CAUSA NON SECUTA}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Si ob rem non inhonestam data sit pecunia, ut filius emanciparetur uel seruus manumitteretur uel a lite discedatur, causa secuta repetitio cessat. Si parendi condicioni causa tibi dedero decem, mox repudiauero hereditatem uel legatum, possum condicere. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Sed et si falsum testa-mentum sine scelere eius qui dedit uel inofficiosum pronuntietur, ueluti causa non secuta decem repetentur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Dedi tibi pecuniam, ne ad iu-dicem iretur: quasi decidi. an possim condicere, si mihi non caueatur ad iudicem non iri? et est uerum multum interesse, utrum ob hoc solum dedi, ne eatur, an ut et mihi repro-mittatur non iri: si ob hoc, ut et repromittatur, condici poterit, si non repromittatur: si ut ne eatur, condictio cessat quamdiu non itur. Idem erit et si tibi dedero, ne Stichum manumittas: nam secundum distinctionem supra scriptam aut admittenda erit repetitio aut inhibenda. Sed si tibi dedero, ut Stichum manumittas: si non facis, possum condicere, aut si me paeniteat, condicere possum. Quid si ita dedi, ut intra certum tempus manumittas? si nondum tempus praeteriit, inhibenda erit repetitio, nisi paeniteat: quod si praeteriit, condici poterit. sed si Stichus decesserit, an repeti quod datum est possit? Proculus ait, si post id temporis decesserit, quo manumitti potuit, repetitionem esse, si minus, cessare. Quin immo et si nihil tibi dedi, ut manumitteres, placuerat tamen, ut darem, ultro tibi competere actionem, quae ex hoc contractu nascitur, id est condictionem defuncto quoque eo. Si liber homo, qui bona fide seruiebat, mihi pecuniam dederit, ut eum manumittam, et fecero: postea liber probatus an mihi condicere possit, quaeritur et Iulianus libro un-decimo digestorum scribit competere manumisso repetitionem. Neratius etiam libro mem-branarum refert Paridem pantomimum a Domitia Neronis filia decem, quae ei pro liber-tate dederat, repetisse per iudicem nec fuisse quaesitum, an Domitia sciens liberum acce-pisset. Si quis quasi statuliber mihi decem dederit, cum iussus non esset, condicere eum decem Celsus scribit. Sed si seruus, qui testamento heredi iussus erat decem dare et liber esse, codicillis pure libertatem accepit et id ignorans dederit heredi decem, an repe-tere possit? et refert patrem suum Celsum existimasse repetere eum non posse: sed ipse Celsus naturali aequitate motus putat repeti posse. quae sententia uerior est, quamquam constet, ut et ipse ait, eum qui dedit ea spe, quod se ab eo qui acceperit remunerari existimaret uel amiciorem sibi esse eum futurum, repetere non posse opinione falsa de-ceptum. Suptilius quoque illud tractat, an ille, qui se statuliberum putauerit, nec fecerit nummos accipientis, quoniam heredi dedet quasi ipsius heredis nummos daturus, non quasi suos, qui utique ipsius fuerunt, adquisiti scilicet post libertatem ei ex testamento compe-tentem. et puto, si hoc animo dedit, non fieri ipsius: nam et cum tibi nummos meos quasi tuos do, non facio tuos. quid ergo, si hic non heredi, sed alii dedit, cui putabat se iussum? si quidem peculiares dedit, nec fecit accipientis: si autem alius pro eo dedit aut ipse dedit iam liber factus, fient accipientis. Quamquam permissum sit statulibero etiam de peculio dare implendae condicionis causa, si tamen uult heres nummos saluos facere, @1 potest eum uetare dare: sic enim fiet, ut et statuliber perueniat ad libertatem quasi impleta condicione qui parere prohibitus est, et nummi non peribunt. sed is, quem testator accipere uoluit, aduersus heredem in factum actione agere potest, ut testatori pareatur. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad edictum. Si quis accepto tulerit debitori suo, cum conueniret, ut expromissorem daret, nec ille det, potest dici condici posse ei, qui ac-cepto sit liberatus. @@&7Idem& libro secundo disputationum. Si pecuniam ideo acceperis, ut Capuam eas, deinde parato tibi ad proficiscendum condicio temporis uel ualetudinis impedimento fuerit, quo minus proficiscer[2er]2is, an condici possit, uidendum: et cum per te non steterit, potest dici repetitionem cessare: sed cum liceat paenitere ei qui dedit, procul dubio repe-tetur id quod datum est, nisi forte tua intersit non accepisse te ob hanc causam pecuniam. nam si ita se res habeat, ut, licet nondum profectus sis, ita tamen rem composueris, ut necesse habeas proficisci, uel sumptus, qui necessarii fuerunt ad profectionem, iam fecisti, ut manifestum sit te plus forte quam accepisti erogasse, condictio cessabit: sed si minus erogatum sit, condictio locum habebit, ita tamen, ut indemnitas tibi praestetur eius quod expendisti. Si seruum quis tradiderit alicui ita, ut ab eo intra certum tempus manumit-teretur, si paenituerit eum qui tradiderit et super hoc eum certiorauerit et fuerit manu-missus post paenitentiam, attamen actio propter paenitentiam competit ei qui dedit. plane si non manumiserit, constitutio succedit facitque eum liberum, si nondum paenituerat eum qui in hoc dedit. Item si quis dederit Titio decem, ut seruum emat et manumittat, deinde paeniteat, si quidem nondum emptus est, paenitentia dabit condictionem, si hoc ei mani-festum fecerit, ne si postea emat, damno adficietur: si uero iam sit emptus, paenitentia non facit iniuriam ei qui redemit, sed pro decem quae accepit ipsum seruum quem emit restituet aut, si ante decessisse proponatur, nihil praestabit, si modo per eum factum non est. quod si fugit nec culpa eius contigit qui redemit, nihil praestabit: plane repromittere eum oportet, si in potestatem suam peruenerit, restitutum iri. Sed si accepit pecuniam ut seruum manumittat isque fugerit prius quam manumittatur, uidendum, an condici possit quod accepit. et si quidem distracturus erat hunc seruum et propter hoc non distraxit, quod acceperat ut manumittat non oportet ei condici: plane cauebit, ut, si in potestatem suam peruenerit seruus, restituat id quod accepit eo minus, quo uilior factus est propter fugam. plane si adhuc eum manumitti uelit is qui dedit, ille uero manumittere nolit propter fugam offensus, totum quod accepit restituere eum oportet. sed si eligat is, qui decem dedit, ipsum seruum consequi, necesse est aut ipsum ei dari aut quod dedit restitui. quod si distracturus non erat eum, oportet id quod accepit restitui, nisi forte diligentius eum habiturus esset, si non accepisset ut manumitteret: tunc enim non est aequum eum et seruo et toto pretio carere. Sed ubi accepit, ut manumitteret, deinde seruus decessit, si quidem moram fecit manumissioni, consequens est, ut dicamus refun-dere eum quod accepit: quod si moram non fecit, sed cum profectus esset ad praesidem uel apud quem manumittere posset, seruus in itinere decesserit, uerius est, si quidem distracturus erat uel quo ipse usurus, oportere dici nihil eum refundere debere. enimuero si nihil eorum facturus, ipsi adhuc seruum obisse: decederet enim et si non accepisset ut manumitteret: nisi forte profectio manumissionis gratia morti causam praebuit, ut uel a @1 latronibus sit interfectus, uel ruina in stabulo oppressus, uel uehiculo obtritus, uel alio quo modo, quo non periret, nisi manumissionis causa proficisceretur. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Si extraneus pro muliere dotem dedisset et pactus esset, ut, quoquo modo finitum esset matrimonium, dos ei redderetur, nec fuerint nuptiae secutae, quia de his casibus solummodo fuit conuentum qui matrimonium sequuntur, nuptiae autem secutae non sint, quaerendum erit, utrum mulieri condictio an ei qui dotem dedit competat. et uerisimile est in hunc quoque casum eum qui dat sibi prospicere: nam Ȍquasi causa non secuta habere potest condictionem, qui ob matrimonium dedit, matrimonio non copulato, nisi forte euidentissimis probationibus mulier ostenderit hoc eum ideo fecisse, ut ipsi magis mulieri quam sibi prospiceret. sed et si pater pro filia det et ita conuenit, nisi euidenter aliud actum sit, condictionem patri competere Marcellus ait. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Qui se debere pecuniam mulieri putabat, iussu eius dotis nomine promisit sponso et soluit: nuptiae deinde non intercesse-runt: quaesitum est, utrum ipse potest repetere eam pecuniam, qui dedisset, an mulier. Nerua, Atilicinus responderunt, quoniam putasset quidem debere pecuniam, sed exceptione doli mali tueri se potuisset, ipsum repetiturum. sed si, cum sciret se nihil mulieri debere, promississet, mulieris esse actionem, quoniam pecunia ad eam pertineret. si autem uere debitor fuisset et ante nuptias soluisset et nuptiae secutae non fuissent, ipse possit con-dicere causa debiti integra mulieri ad hoc solum manente, ut ad nihil aliud debitor com-pellatur, nisi ut cedat ei condicticia actione. Fundus dotis nomine traditus, si nuptiae insecutae non fuerint, condictione repeti potest: fructus quoque condici poterunt. idem iuris est de ancilla et partu eius. @@&7Neratius& libro secundo membranarum. Quod Seruius in libro de dotibus scribit, si inter eas personas, quarum altera nondum iustam aetatem habeat, nuptiae factae sint, quod dotis nomine interim datum sit, repeti posse, sic intellegendum est, ut, si diuor-tium intercesserit, priusquam utraque persona iustam aetatem habeat, sit eius pecuniae repetitio, donec autem in eodem habitu matrimonii permanent, non magis id repeti possit, quam quod sponsa sponso dotis nomine dederit, donec maneat inter eos adfinitas: quod enim ex ea causa nondum coito matrimonio datur, cum sic detur tamquam in dotem per-uenturum, quamdiu peruenire potest, repetitio eius non est. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Si donaturus mulieri iussu eius sponso numeraui nec nuptiae secutae sunt, mulier condicet. sed si ego contraxi cum sponso et pecuniam in hoc dedi, ut, si nuptiae secutae essent, mulieri dos adquire[2re]2tur, si non essent secutae, mihi redderetur, quasi ob rem datur et re non secuta ego a sponso con-dicam. Si quis indebitam pecuniam per errorem iussu mulieris sponso eius promississet et nuptiae secutae fuissent, exceptione doli mali uti non potest: maritus enim suum nego-tium gerit et nihil dolo facit nec decipiendus est: quod fit, si cogatur indotatam uxorem habere. itaque aduersus mulierem condictio ei competit, ut aut repetat ab ea quod marito dedit aut ut liberetur, si nondum soluerit. sed si soluto matrimonio maritus peteret, in eo dumtaxat exceptionem obstare debere, quod mulier receptura esset. @@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Si mulier ei cui nuptura erat cum dotem dare uellet, pecuniam quae sibi debebatur acceptam fecit neque nuptiae inse-cutae sunt, recte ab eo pecunia condicetur, quia nihil interest, utrum ex numeratione pe-cunia ad eum sine causa an per acceptilationem peruenerit. @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Si heres arbitratu liberti certa summa @1 monumentum iussus facere dederit liberto pecuniam et is accepta pecunia monumentum non faciat, condictione tenetur. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Cum quis mortis causa do-nationem, cum conualuisset donator, condicit, fructus quoque donatarum rerum et partus et quod adcreuit rei donatae repetere potest. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si filius contulerit fratri quasi adgniturus bonorum possessionem et non adgnouit, repetere eum posse Marcellus Libro quinto digesto-rum scribit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si procuratori falso indebitum solutum sit, ita demum a procuratore repeti non potest, si dominus ratum habuerit, sed ipse dominus tenetur, ut Iulianus scribit. quod si dominus ratum non habuisset, etiamsi debita pecunia soluta fuisset, ab ipso procuratore repetetur: non enim quasi indebitum datum repetetur, sed quasi ob rem datum nec res secuta sit ratihabitione non intercedente: uel quod fur-tum faceret pecuniae falsus procurator, cum quo non tantum furti agi, sed etiam condici ei posse. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Cum seruus tuus in suspi-cionem furti Attio uenisset, dedisti eum in quaestionem sub ea causa, ut, si id repertum in eo non esset, redderetur tibi: is eum tradidit praefecto uigilum quasi in facinore de-praehensum: praefectus uigilum eum summo supplicio adfecit. ages cum Attio dare eum tibi oportere, quia et ante mortem dare tibi eum oportuerit. Labeo ait posse etiam ad exhibendum agi, quoniam fecerit quo minus exhiberet. sed Proculus dari oportere ita ait, si fecisses eius hominem, quo casu ad exhibendum agere te non posse: sed si tuus man-sisset, etiam furti te acturum cum eo, quia re aliena ita sit usus, ut sciret se inuito do-mino uti aut dominum si sciret prohibiturum esse. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. Dedi tibi pecuniam, ut mihi Stichum dares: utrum id contractus genus pro portione emptionis et uenditionis est an nulla hic alia obli-gatio est quam ob rem dati re non secuta? in quod procliuior sum: et ideo, si mortuus est Stichus, repetere possum quod ideo tibi dedi, ut mihi Stichum dares. finge alienum esse Stichum, sed te tamen eum tradidisse: repetere a te pecuniam potero, quia hominem accipientis non feceris: et rursus, si tuus est Stichus et pro euictione eius promittere non uis, non liberaberis, quo minus a te pecuniam repetere possim. @@@@{1DE CONDICTIONE OB TURPEM UEL INIUSTAM CAUSAM}1 @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Omne quod datur aut ob rem datur aut ob causam, et ob rem aut turpem aut honestam; turpem autem, aut ut dantis sit turpi-tudo, non accipientis, aut ut accipientis dumtaxat, non etiam dantis, aut utriusque. Ob rem igitur honestam datum ita repeti potest, si res, propter quam datum est, secuta non est. Quod si turpis causa accipientis fuerit, etiamsi res secuta sit, repeti potest: @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. ut puta dedi tibi ne sacrilegium @1 facias, ne furtum, ne hominem occidas. in qua specie Iulianus scribit, si tibi dedero, ne hominem occidas, condici posse: Item si tibi dedero, ut rem mihi reddas depositam apud te uel ut instrumentum mihi redderes. Sed si dedi, ut secundum me in bona causa iudex pronuntiaret, est quidem relatum condictioni locum esse: sed hic quoque crimen contrahit (iudicem enim corrumpere uidetur) et non ita pridem imperator noster consti-tuit litem eum perdere. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Ubi autem et dantis et accipientis turpi-tudo uersatur, non posse repeti dicimus: ueluti si pecunia detur, ut male iudicetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Idem si ob stuprum datum sit, uel si quis in adulterio deprehensus redemerit se: cessat enim repetitio, idque Sabinus et Pegasus responderunt. Item si dederit fur, ne proderetur, quoniam utriusque turpitudo uersatur, cessat repetitio. Quotiens autem solius accipientis turpitudo uersatur, Celsus ait repeti posse: ueluti si tibi dedero, ne mihi iniuriam facias. Sed quod meretrici datur, re-peti non potest, ut Labeo et Marcellus scribunt, sed noua ratione, non ea, quod utriusque turpitudo uersatur, sed solius dantis: illam enim turpiter facete, quod sit meretrix, non turpiter accipere, cum sit meretrix. Si tibi indicium dedero, ut fugitiuum meum indices uel furem rerum mearum, non poterit repeti quod datum est: nec enim turpiter accepisti. quod si a fugitiuo meo acceperis ne eum indicares, condicere tibi hoc quasi furi possim: sed si ipse fur indicium a me accepit uel furis uel fugitiui socius, puto condictionem lo-cum habere. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Si a seruo meo pecuniam quis ac-cepisset, ne furtum ab eo factum indicaret, siue indicasset siue non, repetitionem fore eius pecuniae Proculus respondit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Perpetuo Sabinus probauit ue-Ȍterum opinionem existimantium id, quod ex iniusta causa apud aliquem sit, posse condici: in qua sententia etiam Celsus est. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Ex ea stipulatione, quae per uim extorta esset, si exacta esset pecunia, repetitionem esse constat. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Si ob turpem causam promiseris Titio, quamuis, si petat, exceptione doli mali uel in factum summouere eum possis, tamen si sol-ueris, non posse te repetere, quoniam sublata proxima causa stipulationis, quae propter exceptionem inanis esset, pristina causa, id est turpitudo, superesset: porro autem si et dantis et accipientis turpis causa sit, possessorem potiorem esse et ideo repetitionem ces-sare, tametsi ex stipulatione solutum est. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Si uestimenta utenda tibi commodauero, de-inde pretium, ut reciperem, dedissem, condict[2io]2ne me recte acturum responsum est: quam-uis enim propter rem datum sit et causa secuta sit, tamen turpiter datum est. Si rem locatam tibi uel uenditam a te uel mandatam ut redderes, pecuniam acceperis, habebo tecum ex locato uel uendito uel mandati actionem: quod si, ut id, quod ex testamento uel ex stipulatu debebas, redderes mihi, pecuniam tibi dederim, condictio dumtaxat pecu-niae datae eo nomine erit. idque et Pomponius scribit. @1 @@@@{1DE CONDICTIONE INDEBITI}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Nunc uidendum de indebito so-luto. Et quidem si quis indebitum ignorans soluit, per hanc actionem condicere potest: sed si sciens se non debere soluit, cessat repetitio. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Sabinum. Si quis sic soluerit, ut, si apparuisset esse indebitum uel Falcidia emerserit, reddatur, repetitio locum habebit: negotium enim contractum est inter eos. Si quid ex testamento solutum sit, quod postea falsum uel in-officiosum uel irritum uel ruptum apparuerit, repetetur, uel si post multum temporis emer-serit aes alienum, uel codicilli diu celati prolati, qui ademptionem continent legatorum solutorum uel deminutionem per hoc, quia aliis quoque legata relicta sunt. nam diuus Hadrianus circa inofficiosum et falsum testamentum rescripsit actionem dandam ei, secun-dum quem de hereditate iudicatum est. @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. Idem est et si solutis legatis noua et inopinata causa hereditatem abstulit, ueluti nato postumo, quem heres in utero fuisse ignorabat, uel etiam ab hostibus reuerso filio, quem pater obisse falso praesumpserat: nam utiles actiones postumo uel filio, qui hereditatem euicerat, dari oportere in eos, qui legatum perceperunt, imperator Titus Antoninus rescripsit, scilicet quod bonae fidei pos-sessor in quantum locupletior factus est tenetur nec periculum huiusmodi nominum ad eum, qui sine culpa soluit, pertinebit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Idem diuus Hadrianus rescripsit et si aliud testamentum proferatur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad Sabinum. Nec nouum, ut quod alius soluerit alius repetat. nam et cum minor uiginti quinque annis inconsulte adita hereditate solutis legatis in integrum restituitur, non ipsi repetitionem competere, sed ei, ad quem bona per-tinent, Arrio Titiano rescriptum est. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si procurator tuus indebitum soluerit et tu ratum non habeas, posse repeti Labeo libris posteriorum scripsit: quod si debitum fuisset, non posse repeti Celsus: ideo, quoniam, cum quis procuratorem rerum suarum constituit, id quoque mandare uidetur, ut soluat creditori, neque postea exspectandum sit, ut ratum habeat. Idem Labeo ait, si procuratori indebitum solutum sit et dominus ratum non habeat, posse repeti. Celsus ait eum, qui procuratori debitum soluit, continuo liberari neque rati-habitionem considerari: quod si indebitum acceperit, ideo exigi ratihabitionem, quoniam nihil de hoc nomine exigendo mandasse uideretur, et ideo, si ratum non habeatur, a pro-curatore repetendum. Iulianus ait neque tutorem neque procuratorem soluentes repetere posse neque interesse, suam pecuniam an pupilli uel domini soluant. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Quod indebitum per errorem soluitur, aut ipsum aut tantundem repetitur. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Quod nomine mariti, qui soluendo non sit, alius mulieri soluisset, repetere non potest: adeo debitum esset mulieri. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Nam et maritus, si, cum fa-cere nihil possit, dotem soluerit, in ea causa est ut repetere non possit. @1 @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. In diem debitor adeo debitor est, ut ante diem solutum repetere non possit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Si is, cum quo de peculio actum est, per imprudentiam plus quam in peculio est soluerit, repetere non potest. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si fundi mei usum fructum tibi dedero falso existimans me eum tibi debere et antequam repetam decesserim, condictio eius ad heredem quoque meum transibit. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Naturaliter etiam seruus obligatur: et ideo, si quis nomine eius soluat uel ipse manumissus, ut Pomponius scribit, ex peculio, cuius liberam administrationem habeat, repeti non poterit: et ob id et fideiussor pro seruo acceptus tenetur et pignus pro eo datum tenebitur et, si seruus, qui peculii administra-tionem habet, rem pignori in id quod debeat dederit, utilis pigneraticia reddenda est. Item quod pupillus sine tutoris auctoritate mutuum accepit et locupletior factus est, si pubes factus soluat, non repetit. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Sabinum. Nam hoc natura aequum est neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Indebiti soluti condictio naturalis est et ideo etiam quod rei solutae accessit, uenit in condictionem, ut puta partus qui ex ancilla natus sit uel quod alluuione accessit: immo et fructus, quos is cui solutum est bona fide percepit, in condictionem uenient. Sed et si nummi alieni dati sint, condictio competet, ut uel possessio eorum reddatur: quemadmodum si falso existimans possessionem me tibi debere alicuius rei tradidissem, condicerem. sed et si possessionem tuam fecis-sem ita, ut tibi per longi temporis praescriptionem auocari non possit, etiam sic recte tecum per indebitam condictionem agerem. Sed et si usus fructus in re soluta alienus sit, deducto usu fructu a te condicam. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Sub condicione debitum per errorem solutum pendente quidem condicione repetitur, condicione autem exsistente repeti non potest. Quod autem sub incerta die debetur, die exsistente non repetitur. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Nam si cum moriar dare promisero et antea soluam, repetere me non posse Celsus ait: quae sententia uera est. @@&7Idem& libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Quod si ea condicione de-betur, quae omnimodo exstatura est, solutum repeti non potest, licet sub alia condicione, quae an impleatur incertum est, si ante soluatur, repeti possit. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si poenae causa eius cui debetur debitor liberatus est, naturalis obligatio manet et ideo solutum repeti non potest. Quamuis debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio com- @1 petit, ueluti si is qui heredem se uel bonorum possessorem falso existimans creditori he-reditario soluerit: hic enim neque uerus heres liberatus erit et is quod dedit repetere poterit: quamuis enim debitum sibi quis recipiat, tamen si is qui dat non debitum dat, repetitio competit. Si falso existimans debere nummos soluero, qui pro parte alieni, pro parte mei fuerunt, eius summae partem dimidiam, non corporum condicam. Si putem me Stichum aut Pamphilum debere, cum Stichum debeam, et Pamphilum soluam, repetam quasi indebitum solutum: nec enim pro eo quod debeo uideor id soluisse. Si duo rei, qui decem debebant, uiginti pariter soluerint, Celsus ait singulos quina repetituros, quia, cum Ȍdecem deberent, uiginti soluissent, et quod amplius ambo soluerint, ambo repetere possunt. @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Si reus et fideiussor soluerint pariter, in hac causa non differunt a duobus reis promittendi: quare omnia, quae de his dicta sunt, et ad hos transferre licebit. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Plane si duos reos non eiusdem pecuniae, sed alterius obligationis constitueris, ut puta Stichi [2a]2ut Pamphili, et pariter duos datos, aut togam uel denaria mille, non idem dici poterit in repetitione ut partes repetant, quia nec soluere ab initio sic potuerunt. igitur hoc casu electio est creditoris, cui uelit soluere, ut alterius repetitio impediatur. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Sed et si me putem tibi aut Titio promississe, cum aut neutrum factum sit aut Titii persona in stipulatione com-prehensa non sit, et Titio soluero, repetere a Titio potero. Cum iter excipere deberem, fundum liberum per errorem tradidi: incerti condicam, ut iter mihi concedatur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Eleganter Pomponius quaerit, si quis suspicetur transactionem factam uel ab eo cui heres est uel ab eo cui pro-curator est et quasi ex transactione dederit, quae facta non est, an locus sit repetitioni. et ait repeti posse: ex falsa enim causa datum est. idem puto dicendum et si transactio secuta non fuerit, propter quam datum est: sed et si resoluta sit transactio, idem erit di-cendum. Si post rem iudicatam quis transegerit et soluerit, repetere poterit id-circo, quia placuit transactionem nullius esse momenti: hoc enim imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. retineri tamen atque compensari in causam iudicati, quod ob talem transactionem solutum est, potest. quid ergo si appellatum sit uel hoc ipsum incertum sit, an iudicatum sit uel an sententia ualeat? magis est, ut transactio uires ha-beat: tunc enim rescriptis locum esse credendum est, cum de sententia indubitata, quae nullo remedio adtemptari potest, transigitur. Item si ob transactionem alimentorum testa-mento relictorum datum sit, apparet posse repeti quod datum est, quia transactio senatus consulto infirmatur. Si quis post transactionem nihilo minus condemnatus fuerit, dolo qui-dem id fit, sed tamen sententia ualet. potuit autem quis, si quidem ante litem contestatam transegerit, uolenti litem contestari opponere doli exceptionem: sed si post litem contesta-tam transactum est, nihilo minus poterit exceptione doli uti post secuti: dolo enim facit, qui contra transactionem expertus amplius petit. ideo condemnatus repetere potest, quod ex causa transactionis dedit. sane quidem ob causam dedit neque repeti solet quod ob causam datum est causa secuta: sed hic non uidetur causa secuta, cum transactioni non stetur. cum igitur repetitio oritur, transactionis exceptio locum non habet: neque enim utrumque debet locum habere et repetitio et exceptio. Si qua lex ab initio dupli uel qua-drupli statuit actionem, dicendum est solutum ex falsa eius causa repeti posse. @1 @@&7Idem& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si is, qui perpetua exceptione tueri se poterat, cum sciret sibi exceptionem profuturam, promiserit aliquid ut liberaretur, condicere non potest. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum duo pro reo fideius-sissent decem, deinde reus tria soluisset et postea fideiussores quina, placuit eum qui posterior soluit repetere tria posse: hoc merito, quia tribus a reo solutis septem sola de-bita supererant, quibus persolutis tria indebita soluta sunt. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad edictum. Si non sortem quis, sed usuras in-debitas soluit, repetere non poterit, si sortis debitae soluit: sed si supra legitimum modum soluit, diuus Seuerus rescripsit (quo iure utimur) repeti quidem non posse, sed sorti im-putandum et, si postea sortem soluit, sortem quasi indebitam repeti posse. proinde et si ante sors fuerit soluta, usurae supra legitimum modum solutae quasi sors indebita repe-tuntur. quid si simul soluerit? poterit dici et tunc repetitionem locum habere. Supra du-plum autem usurae et usurarum usurae nec in stipulatum deduci nec exigi possunt et solutae repetuntur, quemadmodum futurarum usurarum usurae. Si quis falso se sortem debere credens usuras soluerit, potest condicere nec uidetur sciens indebitum soluisse. Indebitum autem solutum accipimus non solum si omnino non debeatur, sed et si per aliquam exceptionem perpetuam peti non poterat: quare hoc quoque repeti poterit, nisi sciens se tutum exceptione soluit. Si centum debens, quasi ducenta deberem, fundum ducentorum solui, competere repetitionem Marcellus libro uicensimo digestorum scribit et centum manere stipulationem: licet enim placuit rem pro pecunia solutam parere liberationem, tamen si ex falsa debiti quantitate maioris pretii res soluta est, non fit con-fusio partis rei cum pecunia (nemo enim inuitus compellitur ad communionem), sed et condictio integrae rei manet et obligatio incorrupta: ager autem retinebitur, donec debita pecunia soluatur. Idem Marcellus ait, si pecuniam debens oleum dederit pluris pretii quasi plus debens, uel cum oleum deberet, oleum dederit quasi maiorem modum debens, super-fluum olei esse repetendum, non totum et ob hoc peremptam esse obligationem. Idem Marcellus adicit, si, cum fundi pars mihi deberetur, quasi totus deberetur aestimatione facta, solutio pecuniae solidi pretii fundi facta sit, repeti posse non totum pretium, sed partis indebitae pretium. Adeo autem perpetua exceptio parit condictionem, ut Iulianus libro decimo scripsit, si emptor fundi damnauerit heredem suum, ut uenditorem nexu uen-diti liberaret, mox uenditor ignorans rem tradiderit, posse eum fundum condicere: idemque et si debitorem suum damnauerit liberare et ille ignorans soluerit. Qui filio familias sol-uerit, cum esset eius peculiaris debitor, si quidem ignorauit ademptum ei peculium, libe-ratur: si scit et soluit, condictionem non habet, quia sciens indebitum soluit. Filius fami-lias contra Macedonianum mutuatus si soluerit et patri suo heres effectus uelit uindicare nummos, exceptione summouebitur a uindicatione nummorum. Si quis quasi ex compro-misso condemnatus falso soluerit, repetere potest. Hereditatis uel bonorum possessori, si quidem defendat hereditatem, indebitum solutum condici poterit: si uero is non defendat, @1 etiam debitum solutum repeti potest. Libertus cum se putaret operas patrono debere, soluit: condicere eum non posse, quamuis putans se obligatum soluit, Iulianus libro decimo digestorum scripsit: natura enim operas patrono libertus debet. sed et si non operae patrono sunt solutae, sed, cum officium ab eo desideraretur, cum patrono decidit pecunia et soluit, repetere non potest. sed si operas patrono exhibuit non officiales, sed fabriles, ueluti pictorias uel alias, dum putat se debere, uidendum an possit condicere. et Celsus libro sexto digestorum putat eam esse causam operarum, ut non sint eaedem neque eiusdem hominis neque eidem exhibentur: nam plerumque robur hominis, aetas temporis opportunitasque naturalis mutat causam operarum, et ideo nec uolens quis red-dere potest. sed hae, inquit, operae recipiunt aestimationem: et interdum licet aliud prae-stemus, inquit, aliud condicimus: ut puta fundum indebitum dedi et fructus condico: uel hominem indebitum, et hunc sine fraude modico distraxisti, nempe hoc solum refundere debes, quod ex pretio habes: uel meis sumptibus pretiosiorem hominem feci, nonne aesti-mari haec debent? sic et in proposito, ait, posse condici, quanti operas essem conducturus. sed si delegatus sit a patrono officiales operas, apud Marcellum libro uicensimo digesto-rum quaeritur. et dicit Marcellus non teneri eum, nisi forte in artificio sint (hae enim iu-bente patrono et alii edendae sunt): sed si soluerit officiales delegatus, non potest condi-cere neque ei cui soluit creditori, cui alterius contemplatione solutum est quique suum recipit, neque patrono, quia natura ei debentur. Si decem aut Stichum stipulatus soluam Ȍquinque, quaeritur, an possim condicere: quaestio ex hoc descendit, an liberer in quinque: nam si liberor, cessat condictio, si non liberor, erit condictio. placuit autem, ut Celsus libro sexto et Marcellus libro uicensimo digestorum scripsit, non peremi partem dimidiam obligationis ideoque eum, qui quinque soluit, in pendenti habendum, an liberaretur, peti-que ab eo posse reliqua quinque aut Stichum et, si praestiterit residua quinque, uideri eum et priora debita soluisse, si autem Stichum praestitisset, quinque eum posse condicere quasi indebita. sic posterior solutio comprobabit, priora quinque utrum debita an indebita solue-rentur. sed et si post soluta quinque et Stichus soluatur et malim ego habere quinque et Stichum reddere, an sim audiendus, quaerit Celsus. et putat natam esse quinque condictio-nem, quamuis utroque simul soluto mihi retinendi quod uellem arbitrium daretur. Idem ait et si duo heredes sint stipulatoris, non [2posses]2 alteri quinque solutis alteri partem Stichi solui: Idem et si duo sint promissoris heredes. secundum quae liberatio non contingit, nisi aut utrique quina aut utrique partes Stichi fuerunt solutae. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. Qui loco certo debere existimans indebitum soluit, quolibet loco repetet: non enim existimationem soluentis eadem species repetitionis sequitur. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Iudex si male absoluit et abso-lutus sua sponte soluerit, repetere non potest. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Interdum persona locum facit repe-titioni, ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate uel furiosus uel is cui bonis interdictum @1 est soluerit: nam in his personis generaliter repetitioni locum esse non ambigitur. et si quidem exstant nummi, uindicabuntur, consumptis uero condictio locum habebit. @@&7Idem& libro decimo disputationum. Qui inuicem creditor idemque debitor est, in his casibus, in quibus compensatio locum non habet, si soluit, non habet condictionem ueluti indebiti soluti, sed sui crediti petitionem. @@&7Idem& libro primo opinionum. Is, qui plus quam hereditaria portio efficit per errorem creditori cauerit, indebiti promissi habet condictionem. @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Cum is qui Pamphilum aut Stichum debet simul utrumque soluerit, si, posteaquam utrumque soluerit, aut uterque aut alter ex his desiit in rerum natura esse, nihil repetet: id enim remanebit in soluto quod superest. Fideiussor cum paciscitur, ne ab eo pecunia petatur, et per imprudentiam soluerit, con-dicere stipulatori poterit et ideo reus quidem manet obligatus, ipse autem sua exceptione tutus est. nihil autem interest, fideiussor an heres eius soluat: quod si huic fideiussori reus heres extiterit et soluerit, nec repetet et liberabitur. Mulier si in ea opinione sit, ut credat se pro dote obligatam, quidquid dotis nomine dederit, non repetit: sublata enim falsa opinione relinquitur pietatis causa, ex qua solutum repeti non potest. Qui hominem generaliter promisit, similis est ei, qui hominem aut decem debet: et ideo si, cum existimaret se Stichum promississe, eum dederit, condicet, alium autem quemlibet dando liberari poterit. @@&7Idem& libro trigesimo nono digestorum. Si in area tua aedificassem et tu aede[2s]2 possideres, condictio locum non habebit, quia nullum negotium inter nos contrahe-retur: nam is, qui non debitam pecuniam soluerit, hoc ipso aliquid negotii gerit: cum autem aedificium in area sua ab alio positum dominus occupat, nullum negotium contrahit. sed et si is, qui in aliena area aedificasset, ipse possessionem tradidisset, condictionem non habebit, quia nihil accipientis faceret, sed suam rem dominus habere incipiat. et ideo con-stat, si quis, cum existimaret se heredem esse, insulam hereditariam fulsisset, nullo alio modo quam per retentionem impensas seruare posse. @@&7Idem& libro quadragensimo digestorum. Is cui hereditas tota per fideicom-missum relicta est et praeterea fundus, si decem dedisset heredi, et heres suspectam here-ditatem dixerit et eam ex Trebelliano restituerit, causam dandae pecuniae non habet, et ideo quod eo nomine quasi implendae condicionis gratia dederit, condictione repetet. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto digestorum. Qui ob rem non defensam soluit, quamuis postea defendere paratus est, non repetet quod soluerit. @@&7Paulus& libro quinto epitomarum Alfeni digestorum. Seruus cuiusdam in-sciente domino magidem commodauit: is cui commodauerat pignori eam posuit et fugit: qui accepit non aliter se redditurum aiebat, quam si pecuniam accepisset: accepit a seruulo et reddidit magidem: quaesitum est, an pecunia ab eo repeti possit. respondit, si is qui pignori accepisset magidem alienam scit apud se pignori deponi, furti eum se obligasse ideoque, si pecuniam a seruulo accepisset redimendi furti causa, posse repeti: sed si ne-scisset alienam apud se deponi, non esse furem, item, si pecunia eius nomine, a quo pignus acceperat, a seruo ei soluta esset, non posse ab eo repeti. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Seruum meum insciens a te emi @1 pecuniamque tibi solui: eam me a te repetiturum et eo nomine condictionem mihi esse omnimodo puto, siue scisses meum esse siue ignorasses. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Frater a fratre, cum in eiusdem pote-state essent, pecuniam mutuatus post mortem patris ei soluit: quaesitum est, an repetere possit. respondit utique quidem pro ea parte, qua ipse patri heres exstitisset, repetiturum, pro ea uero, qua frater heres exstiterit, ita repetiturum, si non minus ex peculio suo ad fratrem peruenisset: naturalem enim obligationem quae fuisset hoc ipso sublatam uideri, quod peculii partem frater sit consecutus, adeo ut, si praelegatum filio eidemque debitori id fuisset, deductio huius debiti a fratre ex eo fieret. idque maxime consequens esse ei sententiae, quam Iulianus probaret, si extraneo quid debuisset et ab eo post mortem patris exactum esset, tantum iudicio eum familiae herciscundae reciperaturum a coheredibus fuisse, quantum ab his creditor actione de peculio consequi potuisset. igitur et si re integra fa-miliae herciscundae agatur, ita peculium diuidi aequum esse, ut ad quantitatem eius in-demnis a coherede praestetur: porro eum, quem aduersus extraneum defendi oportet, longe magis in eo, quod fratri debuisset, indemnem esse praestandum. Quaesitum est, si pater filio crediderit isque emancipatus soluat, an repetere possit. respondit, si nihil ex peculio apud patrem remanserit, non repetiturum: nam manere naturalem obligationem argumento esse, quod extraneo agente intra annum de peculio deduceret pater, quod sibi filius de-buisset. Contra si pater quod filio debuisset eidem emancipato soluerit, non repetet: nam hic quoque manere naturalem obligationem eodem argumento probatur, quod, si extraneus intra annum de peculio agat, etiam quod pater ei debuisset computetur. eademque erunt et si extraneus heres exheredato filio soluerit id, quod ei pater debuisset. Legati satis ac-cepi et cum fideiussor mihi soluisset, apparuit indebitum fuisse legatum: posse eum re-petere existimauit. @@&7Marcianus& libro octauo institutionum. Si quis, cum a fideicommissario sibi cauere poterat, non cauerit, quasi indebitum plus debito eum solutum repetere posse diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Idem& libro tertio regularum. Qui exceptionem perpetuam habet, solutum per errorem repetere potest: sed hoc non est perpetuum. nam si quidem eius causa ex-ceptio datur cum quo agitur, solutum repetere potest, ut accidit in senatus consulto de intercessionibus: ubi uer[2o]2 in odium eius cui debetur exceptio datur, perperam solutum non repetitur, ueluti si filius familias contra Macedonianum mutuam pecuniam acceperit et pater familias factus soluerit, non repetit. Si pars domus, quae in diem per fideicommissum re-licta est, arserit ante diem fideicommissi cedentem et eam heres sua impensa refecerit, deducendam esse impensam ex fideicommisso constat et, si sine deductione domum tradi-Ȍderit, posse incerti condici, quasi plus debito dederit. Si pactus fuerit patronus cum liberto, ne operae ab eo petantur, quidquid postea solutum fuerit a liberto, repeti potest. @@&7Neratius& libro sexto membranarum. Quod pupillus sine tutoris auctoritate stipulanti promiserit soluerit, repetitio est, quia nec natura debet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Poenae non solent repeti, cum depensae sunt. @@&7Paulus& libro tertio ad Plautium. Si quis iurasset se dare non oportere, ab omni contentione discedetur atque ita solutam pecuniam repeti posse dicendum est. @1 @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Repetitio nulla est ab eo qui suum recepit, tametsi ab alio quam uero debitore solutum est. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Si is, qui hereditatem uendidit et emptori tradidit, id, quod sibi mortuus debuerat, non retinuit, repetere poterit, quia plus debito solutum per condictionem recte recipietur. @@&7Idem& libro quarto ex Plautio. Qui heredis nomine legata non debita ex num-mis ipsius heredis soluit, ipse quidem repetere non potest: sed si ignorante herede nummos eius tradidit, dominus, ait, eos recte uindicabit. eadem causa rerum corporalium est. @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Indebitam pecuniam per errorem promisisti: eam qui pro te fideiusserat soluit. ego existimo, si nomine tuo soluerit fideiussor, te fide-iussori, stipulatorem tibi obligatum fore: nec exspectandum est, ut ratum habeas, quoniam potes uideri id ipsum mandasse, ut tuo nomine solueretur: sin autem fideiussor suo nomine soluerit quod non debebat, ipsum a stipulatore repetere posse, quoniam indebitam iure gentium pecuniam soluit: quo minus autem consequi poterit ab eo cui soluit, a te mandati iudicio consecuturum, si modo per ignorantiam petentem exceptione non summouerit. @@&7Idem& libro sexto digestorum. Qui promisit, si aliquid a se factum sit uel cum aliquid factum sit, dare se decem, si, priusquam id factum fuerit, quod promisit dederit, non uidebitur fecisse quod promisit atque ideo repetere potest. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. His solis pecunia condicitur, quibus quoquo modo soluta est, non quibus proficit. @@&7Pomponius& libro quinto ad Quintum Mucium. Quod quis sciens indebitum dedit hac mente, ut postea repeteret, repetere non potest. @@&7Idem& libro sexto ad Quintum Mucium. Ex quibus causis retentionem quidem habemus, petitionem autem non habemus, ea si soluerimus, repetere non possumus. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad Quintum Mucium. Damus aut ob causam aut ob rem: ob causam praeteritam, ueluti cum ideo do, quod aliquid a te consecutus sum uel quia aliquid a te factum est, ut, etiamsi falsa causa sit, repetitio eius pecuniae non sit: ob rem uero datur, ut aliquid sequatur, quo non sequente repetitio competit. @@&7Proculus& libro septimo epistularum. Dominus testamento seruo suo liber-tatem dedit, si decem det: seruo ignorante id testamentum non ualere data sunt mihi decem: quaeritur, quis repetere potest. Proculus respondit: si ipse seruus peculiares num-mos dedit, cum ei a domino id permissum non esset, manent nummi domini eosque non per condictionem, sed in rem actione petere debet. si autem alius rogat[2u]2 serui suos num-mos dedit, facti sunt mei eosque dominus serui, cuius nomine dati sunt, per condictionem petere potest: sed tam benignius quam utilius est recta uia ipsum qui nummos dedit suum recipere. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Ex his omnibus causis, quae iure non ualuerunt uel non habuerunt effectum, secuta per errorem solutione condictioni locus erit. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Si urbana praedia locauerit praedo, quod mercedis nomine ceperit, ab eo qui soluit non repetetur, sed domino erit obligatus. idemque iuris erit in uecturis nauium, quas ipse locauerit aut exercuerit, item mercedibus seruorum, quorum operae per ipsum fuerint locatae. nam si seruus non locatus mercedem ut domino praedoni rettulit, non fiet accipientis pecunia. quod si uecturas nauium, quas dominus @1 locauerat, item pensiones insularum acceperit, ob indebitum ei tenebitur, qui non est libe-ratus soluendo. quod ergo dici solet praedoni fructus posse condici, tunc locum habet, cum domini fructus fuerunt. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Sufficit ad causam indebiti incertum esse, temporaria sit an perpetua exceptionis defensio. nam si qui, ne conueniatur, donec Titius consul fiat, paciscatur, quia potest Titio decedente perpetua fieri exceptio, quae ad tempus est Titio consulatum ineunte, summa ratione dicetur, quod interim soluitur, repeti: ut enim pactum, quod in tempus certum collatum est, non magis inducit condictionem, quam si ex die debitor soluit, ita prorsum defensio iuris, quae causam incertam habet, condictionis instar optinet. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Cum indebitum impuberis nomine tutor nu-merauit, impuberis condictio est. Creditor, ut procuratori suo debitum redderetur, man-dauit: maiore pecunia soluta procurator indebiti causa conuenietur: quod si nominatim, ut maior pecunia solueretur, delegauit, indebiti cum eo [2qui]2 delegauit erit actio, quae non ui-detur [2per]2empta, si frustra cum procuratore lis fuerit instituta. @@&7Idem& libro nono responsorum. Seruo manumisso fideicommissum ita reliquit, si ad libertatem ex testamento peruenerit: post acceptam sine iudice pecuniam ingenuus pronuntiatus est: indebiti fideicommissi repetitio erit. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Si fideiussor iure liberatus soluerit errore pecuniam, repetenti non oberit: si uero reus promittendi per errorem et ipse postea pecu-niam soluerit, non repetet, cum prior solutio, quae fuit irrita, naturale uinculum non dissol-uit, nec ciuile, si reus promittendi tenebatur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Iulianus uerum debitorem post litem con-testatam manente adhuc iudicio negabat soluentem repetere posse, quia nec absolutus nec condemnatus repetere posset: licet enim absolutus sit, natura tamen debitor permanet: similemque esse ei dicit, qui ita promisit, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit, quia ex una causa alterius solutionis origo proficiscitur. Ubi autem quis quod pure debet sub condicione nouandi animo promisit, plerique putant pendente nouatione solutum repe-tere posse, quia ex qua obligatione soluat, adhuc incertum sit: idemque esse etiam, si diuersas personas ponas eandem pecuniam pure et sub condicione nouandi animo promi-sisse. sed hoc dissimile est: in stipulatione enim pura et condicionali eundem debiturum certum est. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Tutores pupilli quibusdam creditoribus patris ex patrimonio paterno soluerunt, sed postea non sufficientibus bonis pupillum ab-stinuerunt: quaeritur, an quod amplius creditoribus per tutores pupilli solutum est uel totum quod acceperunt restituere debeant. respondi, si nihil dolo factum esset, tutori qui-dem uel pupillo non deberi, creditoribus autem aliis in id, quod amplius sui debiti solutum est, teneri. @@&7Maecianus& libro quarto fideicommissorum. Fideicommissum in stipulatione deductum tametsi non debitum fuisset, quia tamen a sciente fidei explendae causa pro-missum esset, debetur. @1 @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Neratius casum refert, ut quis id quod soluerit repetere non possit, quasi debitum dederit, nec tamen liberetur: uelut si is, qui cum certum hominem deberet, statuliberum dederit: nam ideo eum non liberari, quod non in plenum stipulatoris hominem fecerit, nec tamen repetere eum posse, quod debitum dederit. @@&7Tryphoninus& libro septimo disputationum. Si quod dominus seruo debuit, manumisso soluit, quamuis existimans ei aliqua teneri actione, tamen repetere non poterit, quia naturale adgnouit debitum: ut enim libertas naturali iure continetur et dominatio ex gentium iure introducta est, ita debiti uel non debiti ratio in condictione naturaliter in-tellegenda est. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. In summa, ut generaliter de re-Ȍpetitione tractemus, sciendum est dari aut ob transactionem aut ob causam aut propter condicionem aut ob rem aut indebitum: in quibus omnibus quaeritur de repetitione. Et quidem quod transactionis nomine datur, licet res nulla media fuerit, non repetitur: nam si lis fuit, hoc ipsum, quod a lite disceditur, causa uidetur esse. sin autem euidens ca-lumnia detegitur et transactio imperfecta est, repetitio dabitur. Id quoque, quod ob cau-sam datur, puta quod negotia mea adiuta ab eo putaui, licet non sit factum, quia donari uolui, quamuis falso mihi persuaserim, repeti non posse. Sed agere per condictionem propter condi[2c]2ionem legati uel hereditatis, siue non sit mihi legatum siue ademptum lega-tum, possum, ut repetam quod dedi, quoniam non contrahendi animo dederim, quia causa, propter quam dedi, non est secuta. idem et si hereditatem adire nolui uel non potui. non idem potest dici, si seruus meus sub condicione heres institutus sit et ego dedero, deinde manumissus adierit: nam hoc casu secuta res est. Quod ob rem datur, ex bono et aequo habet repetitionem: ueluti si dem tibi, ut aliquid facias, nec feceris. Ei, qui in-debitum repetit, et fructus et partus restitui debet deducta impensa. In frumento indebito soluto et bonitas est et, si consumpsit frumentum, pretium repetet. Sic habitatione data pecuniam condicam, non quidem quanti locar[2i]2 potuit, sed quanti tu conducturus fuisses. Si seruum indebitum tibi dedi eumque manumisisti, si sciens hoc fecisti, teneberis ad pre-tium eius, si nesciens, non teneberis, sed propter operas eius liberti et ut hereditatem eius restituas. Indebitum est non tantum, quod [2om]2nino non debetur, sed et quod alii debetur, si alii soluatur, aut si id quod alius debebat alius quasi ipsi debeat soluat. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Haec condictio ex bono et aequo introducta, quod alterius apud alterum sine causa deprehenditur, reuocare consueuit. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Stichus testamento eius, quem dominum suum arbitrabatur, libertate accepta, si decem annis ex die mortis annuos decem heredibus praestitisset, per octo annos praefinitam quantitatem ut iussus erat dedit, postmodum se ingenuum comperit nec reliquorum annorum dedit et pronuntiatus est ingenuus: quaesitum est, an pecuniam, quam heredibus dedit, ut indebitam datam repetere et qua actione possit. respondit, si eam pecuniam dedit, quae neque ex operis suis neque ex re eius, cui bona fide seruiebat, quaesita sit, posse repeti. Tutor creditori pupilli sui plus quam debebatur exsoluit et tutelae iudicio pupillo non imputauit: quaero an repetitionem aduersus credi- @1 torem haberet. respondit habere. Titius cum multos creditores haberet, in quibus et Seium, bona sua priuatim facta uenditione Maeuio concessit, ut satis creditoribus faceret: sed Maeuius soluit pecuniam Seio tamquam debitam, quae iam a Titio fuerat soluta: quae-situm est, cum postea repperiantur apochae apud Titium debitorem partim solutae pecuniae, cui magis repetitio pecuniae indebitae solutae competit, Titio debitori an Maeuio, qui in rem suam procurator factus est. respondit secundum ea quae proponerentur ei, qui postea soluisset. Idem quaesiit, an pactum, quod in pariationibus adscribi solet in hunc modum 'ex hoc contractu nullam inter se controuersiam amplius esse' impediat repetitionem. respondit nihil proponi, cur impediret. Lucius Titius Gaio Seio minori annis uiginti quinque pecuniam certam credidit et ab eo aliquantum usurarum nomine accepit, et Gaii Seii minoris heres aduersus Publium Maeuium a praeside prouinciae in integrum restitutus est, ne debitum hereditarium solueret, et nec quicquam de usuris eiusdem sortis, qua[2s]2 Seius minor annis uiginti quinque exsolueret, repetendis tractatum apud praesidem aut ab eo est pronuntiatum: quaero, an usuras, quas Gaius Seius minor annis uiginti quinque quoad uiueret creditori exsolueret, heres eius repetere possit. respondit secundum ea quae pro-ponerentur condici id, quod usurarum nomine defunctus soluisset, non posse. item quaero, si existimes repeti non posse, an ex alio debito heres retinere eas possit. respondit ne hoc quidem. @@@@{1DE CONDICTIONE SINE CAUSA}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Est et haec species con-dictionis, si quis sine causa promiserit uel si soluerit quis indebitum, qui autem promisit sine causa, condicere quantitatem non potest quam non dedit, sed ipsam obligationem. Sed et si ob causam promisit, causa tamen secuta non est, dicendum est condictionem locum habere. Siue ab initio sine causa promissum est, siue fuit causa promittendi quae finit[2a]2 est uel secuta non est, dicendum est condictioni locum fore. Constat id demum posse condici alicui, quod uel non ex iusta causa ad eum peruenit uel redit ad non iustam causam. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Si fullo uestimenta lauanda con-duxerit, deinde amissis eis domino pretium ex locato conuentus praestiterit posteaque do-minus inuenerit uestimenta, qua actione debeat consequi pretium quod dedit? et ait Cas-sius eum non solum ex conducto agere, uerum condicere domino posse: ego puto ex conducto omnimodo eum habere actionem: an autem et condicere possit, quaesitum est, quia non indebitum dedit: nisi forte qu[2a]2si sine causa datum sic putamus condici posse: etenim uestimentis inuentis quasi sine causa datum uidetur. @@&7Iulianus& libro octauo digestorum. Qui sine causa obligantur, incerti con-dictione consequi possunt ut liberentur: nec refert, omnem quis obligationem sine causa suscipiat an maiorem quam suscipere eum oportuerit, nisi quod alias condictione id agitur, @1 ut omni obligatione liberetur, alias ut exoneretur: ueluti qui decem promisit, nam si qui-dem nullam causam promittendi habuit, incerti condictione consequitur, ut tota stipulatio accepto fiat, at si, cum quinque promittere deberet, decem promisit, incerti consequetur, ut quinque liberetur. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Nihil refert, utrumne ab initio sine causa quid datum sit an causa, propter quam datum sit, secuta non sit. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Auunculo nuptura pecuniam in dotem dedit neque nupsit: an eandem repetere possit, quaesitum est. dixi, cum ob turpem causam dantis et accipientis pecunia numeretur, cessare condictionem et in delicto pari potiorem esse possessorem: quam rationem fortassis aliquem secutum respondere non ha-bituram mulierem condictionem: sed recte defendi non turpem causam in proposito quam nullam fuisse, cum pecunia quae daretur in dotem conuerti nequiret: non enim stupri, sed matrimonii gratia datam esse. Nouerca priuigno, nurus socero pecuniam dotis nomine dedit neque nupsit. cessare condictio prima facie uidetur, quoniam iure gentium incestum committitur: atquin uel magis in ea specie nulla causa dotis dandae fuit, condictio igitur competit. @1 @@@@{1LIBER TERTIUS DECIMUS}1 @@@@{1DE CONDICTIONE FURTIUA}1 @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. In furtiua re soli domino con-dictio competit. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Condiction[2e]2 ex causa furtiua et furiosi et infantes obligantur, cum heredes necessarii exstiterunt quamuis cum eis agi non possit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si condicatur seruus ex causa furtiua, id uenire in condictionem certum est quod intersit agentis, ueluti si heres sit institutus et periculum subeat dominus hereditatis perdendae. quod et Iulianus scribit. item si mortuum hominem condicat, consecuturum ait pretium hereditatis. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si seruus uel filius fami-lias furtum commiserit, condicendum est domino id quod ad eum peruenit: in residuum noxae seruum dominus dedere potest. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Ex furtiua causa filio familias condici pot-est: numquam enim ea condic[2ti]2one alius quam qui fecit tenetur aut heres eius. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Proinde etsi ope consilio ali-ȍcuius furtum factum sit, condictione non tenebitur, etsi furti tenetur. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Si pro fure damnum deci-sum sit, condictionem non impediri uerissimum est: decisione enim furti quidem actio, non autem condictio tollitur. Furti actio poenam petit legitimam, condictio rem ipsam. ea res facit, ut neque furti actio per condictionem neque condictio per furti actionem consumatur. is itaque, qui furtum factum est, habet actionem furti et condictionem et uindicationem, habet et ad exhibendum actionem. Condictio rei furtiuae, quia rei habet persecutionem, heredem quoque furis obligat, nec tantum si uiuat seruus furtiuus, sed etiam si deces-serit: sed et si apud furis heredem diem suum obiit seruus furtiuus uel non apud ipsum, post mortem tamen furis, dicendum est condictionem aduersus heredem durare. quae in herede diximus, eadem erunt et in ceteris successoribus. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad edictum. In re furtiua condictio ipsorum corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an uero et si desierint esse in rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, durat condictio aestimationis eius: corpus enim ipsum praestari non potest. Si ex causa furtiua res condicatur, cuius temporis aestimatio fiat, quaeritur. placet tamen id tempus spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando @1 non liberatur: semper enim moram fur facere uidetur. Nouissime dicendum est etiam fructus in hac actione uenire. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. In condictione ex causa furtiua non pro parte quae peruenit, sed in solidum tenemur, dum soli heredes sumus, pro parte autem heres pro ea parte, pro qua heres est, tenetur. @@&7Idem& libro trigensimo octauo ad edictum. Siue manifestus fur siue nec manifestus sit, poterit ei condici. ita demum autem manifestus fur condictione tenebitur, si depraehensa non fuerit a domino possessio eius: ceterum nemo furum condictione te-netur, posteaquam dominus possessionem adpraehendit. et ideo Iulianus, ut procedat in fure manifesto tractare de condictione, ita proponit furem deprehensum aut occidisse aut fregisse aut effudisse id quod interceperat. Ei quoque, qui ui bonorum raptorum tenetur, condici posse Iulianus libro uicensimo secundo digestorum significat. Tamdiu autem con-dictioni locus erit, donec domini facto dominium eius rei ab eo recedat: et ideo si eam rem alienauerit, condicere non poterit. Unde Celsus libro duodecimo digestorum scribit, si rem furtiuam dominus pure legauerit furi, heredem ei condicere non posse: sed et si non ipsi furi, sed alii, idem dicendum est cessare condictionem, quia dominium facto testator[2i]2s, id est domini, discessit. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Sed nec legatarius condicere potest: ei enim competit condictio, cui res subrepta est, uel heredi eius: sed uindicare rem legatam ab eo potest. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Et ideo eleganter Marcellus definit libro septimo: ait enim: si res mihi subrepta tua remaneat, condices. sed et si dominium non tuo facto amiseris, aeque condices. In communi igitur re eleganter ait interesse, utrum tu prouocasti communi diuidundo iudicio an prouocatus es, ut, si pro-uocasti communi diuidundo iudicio, amiseris condictionem, si prouocatus es, retineas. Neratius libris membranarum Aristonem existimasse refert eum, cui pignori res data sit, incerti condictione acturum, si ea subrepta sit. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Ex argento subrepto pocula facta condici posse Fulcinius ait: ergo in condictione poculorum etiam caelaturae aestimatio fiet, quae impensa furis facta est, quemadmodum si infans subreptus adoleuerit, aestimatio fit adulescentis, quamuis cura et sumptibus furis creuerit. @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Si seruus furtiuus sub condicione le-gatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem seruus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit. quod si pendente condicione iudicaretur, iudex aestimare debebit, quanti emptorem inuenerit. Cauere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit. Boue subrepto et occiso condictio et bouis et corii et carnis do-mino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint: cornua quoque condicentur. sed si dominus condictione bouis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summouetur. contra si corium @1 condixerit et pretium eius consecutus bouem condicet, offerente fure pretium bouis detracto pretio corii doli mali exceptione summouebitur. Idem iuris est uuis subreptis: nam et mustum et uinacia iure condici possunt. @@&7Celsus& libro duodecimo digestorum. Quod ab alio seruus subripuit, eius nomine liber furti tenetur: condici autem ei non potest, nisi liber contrectauit. @@&7Pomponius& libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium. Qui furtum ad-mittit uel re commodata uel deposita utendo, condictione quoque ex furtiua causa ob-stringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Parui refert ad tollendam condictio-nem, offeratur seruus furtiuus an in aliud nomen aliumque statum obligationis transferatur: nec me mouet, praesens homo fuerit nec ne, cum mora, quae eueniebat ex furto, ueluti quadam delegatione finiatur. @@&7Scaeuola& libro quarto quaestionum. Quoniam furtum fit, cum quis inde-bitos nummos sciens acceperit, uidendum, si procurator suos nummos soluat, an ipsi fur-tum fiat. et Pomponius epistularum libro octauo ipsum condicere ait ex causa furtiua: sed et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione al-tera tollitur. @@&7Paulus& libro tertio ad Neratium. Iulianus ex persona filiae, quae res amouit, dandam in patrem condictionem in peculium respondit. @@&7Tryphoninus& libro quinto decimo disputationum. Licet fur paratus fuerit excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, postea autem perempta est, tamen durare condictionem ueteres uoluerunt, quia uidetur, qui primo inuito domino rem contrectauerit, semper in restituenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere. @@@@{1DE CONDICTIONE EX LEGE}1 @@&7Paulus& libro secundo ad Plautium. Si obligatio lege noua introducta sit nec cautum eadem lege, quo genere actionis experiamur, ex lege agendum est. @@@@{1DE CONDICTIONE TRITICIARIA}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Qui certam pecuniam nume-ratam petit, illa actione utitur 'si certum petetur': qui autem alias res, per triticariam con-dictionem petet. et generaliter dicendum est eas res per hanc actionem peti, si quae sint praeter pecuniam numeratam, siue in pondere siue in mensura constent, siue mobiles sint siue soli. quare fundum quoque per hanc actionem petimus et si uectigalis sit siue ius stipulatus quis sit, ueluti usum fructum uel seruitutem utrorumque praediorum. Rem autem suam per hanc actionem nemo petet, nisi ex causis ex quibus potest, ueluti ex causa furtiua uel ui mobili abrepta. @1 @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et ei, qui ui aliquem de fundo deiecit, posse fundum condici Sabinus scribit, et ita et Celsus, sed ita, si dominus sit qui deiectus condicat: ceterum si non sit, possessionem eum condicere Celsus ait. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad edictum. In hac actione si quaeratur, res quae petita est cuius temporis aestimationem recipiat, uerius est, quod Ser-ȍuius ait, condemnationis tempus spectandum: si uero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus, sed $E)N PLA/TEI& secundum Celsum erit spectandum: non enim debet nouissimum uitae tempus aestimari, ne ad exiguum pretium aestimatio redigatur in seruo forte morti-fere uulnerato. in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit libro uicensimo habendam aestimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis post moram seruum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus morae in his erit reducenda aestimatio. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si merx aliqua, quae certo die dari debebat, petita sit, ueluti uinum oleum frumentum, tanti litem aestimandam Cassius ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit: si de die nihil conuenit, quanti tunc, cum iudi-cium acciperetur. idemque iuris in loco esse, ut primum aestimatio sumatur eius loci, quo dari debuit, si de loco nihil conuenit, is locus spectetur, quo peteretur. quod et de ceteris rebus iuris est. @@@@{1DE EO QUOD CERTO LOCO DARI OPORTET}1 @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Alio loco, quam in quem sibi dari quisque stipulatus esset, non uidebatur agendi facultas competere. sed quia iniquum erat, si promissor ad eum locum, in quem daturum se promississet, numquam accederet (quod uel data opera faceret uel quia aliis locis necessario distringeretur), non posse stipulatorem ad suum peruenire, ideo uisum est utilem actionem in eam rem comparare. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Arbitraria actio utriusque utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae con-demnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat. Haec autem actio ex illa stipulatione uenit, ubi stipulatus sum a te Ephesi decem dari. Si quis Ephesi decem aut Capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, ne auferat loci utilitatem reo. Scaeuola libro quinto decimo quaestionum ait non utique ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse in eius arbitrio, an debeat, non esse. et ideo cum qui[2s]2 Stichum aut Pamphilum promittit, eligere posse quod soluat, quamdiu ambo uiuunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non uult uiuum praestare, quem solum debet. quare et in proposito eum, qui promisit Ephesi aut Capuae, si fuerit in ipsius ar-bitrio, ubi ab eo petatur, conueniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic euenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis. et generaliter definit Scae-uola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi soluat, scilicet ante petitionem. @1 proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum uis reseruare reo optionem. Si quis ita stipulatur 'Ephesi et Capuae', hoc ait, ut Ephesi partem et Capuae partem petat. Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non ualet stipulatio. Qui ita stipulatur 'Ephesi decem dari', si ante diem, quam Ephesum peruenire possit, agat, perperam ante diem agi, quia et Iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse. quare uerum puto, quod Iulianus ait eum, qui Romae stipulatur hodie Carthagine dari, inutiliter stipulari. Idem Iulianus tractat, an is, qui Ephesi sibi aut Titio dari stipulatus est, si alibi Titio soluatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere. et Iulianus scribit liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest. Marcellus autem et alias tractat et apud Iulianum notat posse dici et si mihi alibi soluatur, liberationem contigisse, quamuis inuitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi pro-miserat, in nihilum liberaretur. sed mihi uidetur summae solutio distare a fabrica insulae et ideo quod interest solum petendum. Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum est, utrum quantitati contractus debeat seruire an uel excedere uel minuere quantitatem debeat, ut, si interfuisset rei Ephesi potius soluere quam eo loci quo conueniebatur, ratio eius haberetur. Iulianus Labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius interdum potuit interesse Ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris ueniet. quid enim si traiecticiam pecuniam dederat Ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam uel sub pignoribus, et distracta pignora sunt uel poena commissa mora tua? uel fisco aliquid debebatur et res stipulatoris uilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit ueniet et quidem ultra legitimum modum usurarum. quid si merces solebat comparare: an et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Ideo in arbitrium iudicis refertur haec actio, quia scimus, quam uaria sint pretia rerum per singulas ciuitates regionesque, maxime uini olei frumenti: pecuniarum quoque licet uideatur una et eadem potestas ubique esse, tamen aliis locis facilius et leuibus usuris inueniuntur, aliis difficilius et grauibus usuris. @@&7Ulpianus& libro uicesimo septimo ad edictum. Quod si Ephesi petetur, ipsa sola summa petetur nec amplius quid, nisi si quid esset stipulatus, uel si temporis utilitas interuenit. Interdum iudex, qui ex hac actione cognoscit, cum sit arbitraria, absoluere reum debet cautione ab eo exacta de pecunia ibi soluenda ubi promissa est. quid enim si ibi uel oblata pecunia actori dicatur uel deposita uel ex facili soluenda? nonne debebit interdum absoluere? in summa aequitatem quoque ante oculus habere debet iudex, qui huic actioni addictus est. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. Si heres a testatore iussus sit certo loco quid dare, arbitraria actio competit: @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. aut mutua pecunia sic data fuerit, ut certo loco reddatur. @@&7Paulus& libro uicensimo octauo ad edictum. In bonae fidei iudiciis, etiamsi in contrahendo conuenit, ut certo loco quid praestetur, ex empto uel uendito uel depositi @1 actio competit, non arbitraria actio. Si tamen certo loco traditurum se quis stipulatus sit, hac actione utendum erit. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Centum Capuae dari stipulatus fide-iussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam Capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti eius, uel actoris interfuerit eam summam Capuae potius quam alibi solui. nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum Capuae soluerentur, obligationem fide-iussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque differentiae manifestissimum argu-mentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit et reliquum pe-tatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quae petetur Capuae solutam esse. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Is, qui certo loco dare promittit, nullo alio loco, quam in quo promisit, soluere inuito stipulatore potest. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Si post moram factam, quo minus Capuae solueretur, cum arbitraria uellet agere, fideiussor acceptus sit eius actionis nomine, uidea-mus, ne ea pecunia, quae ex sententia iudicis accedere potest, non debeatur nec sit in obligatione, adeo ut nunc quoque sorte soluta uel si Capuae petatur, arbitrium iudicis cesset: nisi si quis dicat, si iudex centum et uiginti condemnare debuerit, centum solutis ex uniuersitate, tam ex sorte quam ex poena solutum uideri, ut supersit petitio eius quod ȍexcedit sortem, et accedat poena pro eadem quantitate. quod non puto admittendum, tanto magis, quod creditor accipiendo pecuniam etiam remississe poenam uidetur. @@@@{1DE PECUNIA CONSTITUTA}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Hoc edicto praetor fauet na-turali aequitat[2i]2: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam graue est fidem fallere. Ait praetor: 'Qui pecuniam debitam constituit'. 'qui' sic accipiendum est 'quaeue', nam et mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint. De pupillo etsi nihil sit expressum edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur. Sed si filius familias constituerit, an teneatur, quaeritur: sed puto uerum et ipsum constituentem teneri et patrem de peculio. Eum, qui inutiliter stipulatus est, cum stipulari uoluerit, non constitui sibi, dicendum est de constituta experiri non posse, quoniam non animo constituentis, sed promittentis factum sit. An potest aliud constitui quam quod debetur, quaesitum est. sed cum iam placet re pro re solui posse, nihil prohibet et aliud pro debito constitui: denique si quis certum debens frumentum eiusdem pretii constituet, puto ualere consti-tutum. Debitum autem ex quacumque causa potest constitui, id est ex quocumque contractu siue certi siue incerti, et si ex causa emptionis quis pretium debeat uel ex causa dotis uel ex causa tutelae uel ex quocumque alio contractu. @8 Debitum autem uel natura sufficit. @8 Sed et is, qui honoraria actione, non iure ciuili obligatus est, constituendo tenetur: uidetur enim debitum et quod iure honorario debetur. et ideo et pater et dominus de peculio obstricti si constituerint, tenebuntur usque ad eam quantitatem, quae tunc fuit in peculio, cum con-stituebatur: ceterum si plus suo nomine constituit, non tenebitur in id quod plus est. @1 @@&7Iulianus& libro undecimo digestorum. Quod si filii nomine constituerit se decem soluturum, quamuis in peculio quinque fuerint, de constituta in decem tenebitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Quod si maritus plus con-stituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, sed mulieri in quantum facere potest condemnatur. Si quis autem constituerit quod iure ciuili debebat, iure praetorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, quaeritur: et est uerum, ut et Pomponius scribit, eum non teneri, quia debita [2iu]2ribus non est pecunia quae constituta est. Si is, qui et iure ciuili et praetorio debebat, in diem sit obligatus, an constituendo teneatur? et Labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et Pedius probat; et adicit Labeo uel propter has potissimum pecunias, quae nondum peti possunt, constituta inducta: quam sententiam non inuitus probarem: habet enim utilitatem, ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed et si citeriore die constituat se soluturum, similiter tenetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Eum, qui Ephesi promisit se soluturum, si constituat alio loco se soluturum, teneri constat. Iulianus legatum Romae constituentem, quod in prouincia acceperat, putat conueniri debere, quod et uerum est. sed et si non cum Romae esset, sed in prouincia adhuc, constituit se Romae soluturum, denegatur in eum actio de constituta. Quod exigimus, ut sit debitum quod constituitur, in rem exactum est, non utique ut is cui constituitur creditor sit: nam et quod ego debeo tu constituendo teneberis, et quod tibi debetur si mihi constituatur, debetur. Iulianus quoque libro undecimo scribit: Titius epistulam ad me talem emisit: 'Scripsi me secundum mandatum Seii, si quid tibi debitum adprobatum erit me tibi cauturum et soluturum sine controuersia.' tenetur Titius de constituta pecunia. Sed si quis constituerit alium soluturum, non se pro alio, non tenetur: et ita pomponius libro octauo scribit. Item si mihi constituas te soluturum, teneberis: quod si mihi constitueris Sempronio te soluturum, non teneberis. Iulianus libro undecimo digestorum scribit procuratori constitui posse: quod Pomponius ita interpretatur, ut ipsi procuratori constituas te soluturum, non domino. Item tutori pupilli constitui potest et actori municipum et curatori furiosi: sed et ipsi consti-tuentes tenebuntur. Si actori municipum uel tutori pupilli uel curatori furiosi uel adu-lescentis ita constituatur municipibus solui uel pupillo uel furioso uel adulescenti, utilitatis gratia puto dandam municipibus uel pupillo uel furioso uel adulescenti, utilem actionem. Seruo quoque constitui posse constat et, si seruo constituatur domino solui uel ipsi seruo, qualemqualem seruum domino adquirere obligationem. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Idem est et si ei qui bona fide mihi seruit constitutum fuerit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Sed et si filio familias con-stituatur, ualet constitutum. Si mihi aut Titio stipuler, Titio constitui suo nomine non posse Iulianus ait, quia non habet petitionem, tametsi solui ei possit. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Si uero mihi aut Titio constitueris @1 te soluturum, mihi competit actio: quod si, posteaquam soli mihi te soluturum constituisti, solueris Titio, nihilo minus mihi teneberis. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Titius tamen indebiti condictione te-nebitur, ut quod ei perperam solutum est ei qui soluit reddatur. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Idem est et si ex duobus reis stipulandi post alteri constitutum, alteri postea solutum est, quia loco eius, cui iam solutum est haberi debet is cui constituitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Hactenus igitur constitutum ualebit, si quod constituitur debitum sit, etiamsi nullus apparet, qui interim debeat: ut puta si ante aditam hereditatem debitoris uel capto eo ab hostibus constituat quis se so-luturum: nam et Pomponius scribit ualere constitu[2tu]2m, quoniam debita pecunia constituta est. Si quis centum aureos debens ducentos constituat, in centum tantummodo tenetur, quia e[2a]2 pecunia debita est: ergo et is, qui sortem et usuras quae non debebantur consti-tuit, tenebitur in sortem dumtaxat. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Sed et si decem debeantur et de-cem et Stichum constituat, potest dici decem tantummodo nomine teneri. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si quis uiginti debens decem constituit se soluturum, tenebitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Qui autem constituit se so-luturum, tenetur, siue adiecit certam quantitatem siue non. Si quis constituerit se pignus daturum: cum utilitas pignorum inrepserit, debet etiam hoc constitutum admitti. Sed et si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut Pom-ponius scribit. quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, nisi aliud actum est. quid si ante decessit? si mora interueniente, aequum est teneri eum qui constituit uel in id quod interest uel ut aliam personam non minus idoneam fide-iubentem praestet: si nulla mora interueniente, magis puto non teneri. constituere autem et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et quibuscumque uerbis. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Et licet libera persona sit, per quam tibi constitui, non erit impedimentum, quod per liberam personam adquirimus, quia ministerium tantummodo hoc casu praestare uidetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Si duo quasi duo rei con-stituerimus, uel cum altero agi poterit in solidum. Sed et certo loco et tempore con-stituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed exemplo arbitrariae actionis ubique potest. Ait praetor: 'si appareat eum qui constituit neque soluere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum est.' Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed ȍmagis dicendum est subueniri reo debere. Haec autem uerba praetoris 'neque fecisse reum quod constituit' utrum ad tempus constituti pertinent an uero usque ad litis con-testationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed et si alia die offerat nec actor accipere uoluit nec ulla causa iusta fuit non accipiendi, aequum est succurri reo aut exceptione aut iusta interpretatione, ut factum actoris usque ad tempus iudicii ipsi noceat: @1 ut illa uerba 'neque fecisset' hoc significent, ut neque in diem in quem constituit fecerit neque postea. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Item illa uerba praetoris 'neque per actorem stetisse' eandem recipiunt dubitationem. et Pomponius dubitat, si forte ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit uel postea. et puto et haec ad diem constituti referenda. proinde si ualetudine impeditus aut ui aut tempestate petitor non uenit, ipsi nocere Pomponius scribit. Quod adicitur: 'eamque pecuniam cum consti-tuebatur debitam fuisse', interpretationem pleniorem exigit. nam primum illud efficit, ut, si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat consti-tutum, quia retrorsum se actio refert. proinde temporali actione obligatum constituendo Celsus et Iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis exierit. quare et si post tempus obligationis se sol[2u]2turum constituerit, adhuc idem Iulianus putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tene-batur. E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat haec actio an rei perse-cutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio. Vetus fuit dubi-tatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat. et tutius est dicere solutione potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio ad utramque obligationem proficit. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Id quod sub condicione debetur, siue pure siue certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut exsistente condicione teneatur, deficiente utraque actio depereat. Sed is, qui pure debet, si sub condicione constituat, inquit Pomponius in hunc utilem actionem esse. Si pater uel dominus consti-tuerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur. @@&7Idem& libro quarto ad Plautium. Nec enim quod crescit peculium aut de-crescit, pertinet ad constitutoriam actionem. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Promissor Stichi post moram ab eo factam mortuo Sticho si constituerit se pretium eius soluturum, tenetur. Si sine die constituas, potest quidem dici te non teneri, licet uerba edicti late pateant: alio-quin et confestim agi tecum poterit, si statim ut constituisti non soluas: sed modicum tem-pus statuendum est non minus decem dierum, ut exactio celebretur. constituto satis non facit, qui soluturum se constituit, si offerat satisfactionem. si quis autem con-stituat se satisdaturum, fideiussorem uel pignora det, non tenetur, quia nihil intersit, quem-admodum satisfaciat. @@&7Idem& libro sexto breuium. Si post constitutam tibi pecuniam hereditatem ex senatus consulto Trebelliano restitueris, quoniam sortis petitionem transtulisti ad alium, de-neganda est tibi pecuniae constitutae actio. idem est in hereditatis possessore post euictam hereditatem. sed magis est, ut fideicommissario uel ei qui uicit decernenda esset actio. @@&7Iulianus& libro undecimo digestorum. Promissor hominis homine mortuo, @1 cum per eum staret quo minus traderetur, etsi hominem daturum se constituerit, de con-stituta pecunia tenebitur, ut pretium eius soluat. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Titius Seio epistulam emisit in haec uerba: 'Remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum meorum, quos tibi reddere debebo idibus Maiis probos: quod si ad diem supra scriptum non dedero, tunc dare debebo usuras tot.' quaero, an Lucius Titius in locum pupillorum hac cautione reus successerit. Marcellus respondit, si intercessisset stipulatio, successisse. item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur. Marcellus respondit in sortem teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Illud aut illud debuit et constituit alterum: an uel alterum quod non constituit soluere possit, quaesitum est. dixi non esse audiendum, si uelit hodie fidem constitutae rei frangere. Si iureiurando delato deberi tibi iuraueris, cum habeas eo nomine actionem, recte de constituta agis. sed et si non ultro detulero iusiurandum, sed referendi necessitate compulsus id fecero, quia nemo dubitat modestius facere qui referat, quam ut ipse iuret, nulla distinctio adhibetur, tametsi ob tuam facilitatem ac meam uerecundiam subsecuta sit referendi necessitas. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Quidam ad creditorem litteras eiusmodi fecit: 'Decem, quae Lucius Titius ex arca tua mutua acceperat, salua ratione usurarum habes penes me, domine.' respondit secundum ea quae proponerentur actione de consti-tuta pecunia eum teneri. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Utrum praesente debitore an ab-sente constituat quis, parui refert. hoc amplius etiam inuito constituere eum posse Pom-ponius libro trigensimo quarto scribit: unde falsam putat opinionem Labeonis existimantis, si, postquam quis constituit pro alio, dominus ei denuntiet ne soluat, in factum exceptio-nem dandam: nec immerito Pomponius: nam cum semel sit obligatus qui constituit, factum debitoris non debet eum excusare. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Ubi quis pro alio constituit se soluturum, adhuc is, pro quo constituit, obligatus manet. @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. Qui iniuriarum uel furti uel ui bonorum raptorum tenetur actione, constituendo tenetur. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Si quis duobus pecuniam constituerit tibi aut Titio, etsi stricto iure propria [2a]2ction[2e]2 pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi Titio soluerit, tamen per exceptionem adiuuatur. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Lucius Titius Seiorum debitor decessit: hi persuaserunt Publio Maeuio, quod hereditas ad eum pertineret et fecerunt, ut epistulam in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit epistulae suae, quod in rationes suas eadem pecunia peruenit. quaesitum est, cum ad Publium Maeuium ex hereditate Lucii Titi nihil peruenerit, an ex scriptura proposita de constituta pecunia conueniri possit et an doli exceptione uti possit. respondit nec ciuilem eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quae proponerentur. @1 idem quaesiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse. @@@@{1COMMODATI UEL CONTRA}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'Quod quis com-modasse dicetur, de eo iudicium dabo.' Huius edicti interpretatio non est difficilis. unum solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum Pac[2o-]2nius utendi fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non etiam soli, utendam dari etiam soli. sed ut apparet, proprie commodata res dicitur et quae soli est, idque et Cassius existimat. Uiuianus amplius etiam habitationem commodari posse ait. Impuberes commodati actione non tenentur, quoniam nec constitit commodatum in pupilli persona sine tutoris auctoritate, usque adeo ut, etiamsi pubes factus dolum aut culpam admiserit, hac actione non tenetur, quia ab initio non constitit. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Nec in furiosum commodati actio danda est. sed ad exhibendum aduersus eos dabitur, ut res exhibita uindicetur. ȍ@@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Sed mihi uidetur, si locuple-tior pupillus factus sit, dandam utilem commodati actionem secundum diui Pii rescriptum. Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non uidetur reddita, quae de-terior facta redditur, nisi quid interest praestetur: proprie enim dicitur res non reddita, quae deterior redditur. In hac actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis similiter in litem iurabitur: et rei iudicandae tempus, quanti res sit, obseruatur, quamuis in stricti litis con-testatae tempus spectetur. Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua heres est conuenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendae nec faciat: tunc enim condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conueniat. Si filio familias seruoue commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et di-recto quis poterit. sed et si ancillae uel filiae familias commodauerit, dumtaxat de peculio erit agendum. Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater uel dominus con-demnetur, sed et ipsius quoque domini uel patris fraus dumtaxat uenit, ut Iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit. Non potest commodari id quod usu con-sumitur, nisi forte ad pompam uel ostentationem quis accipiat. @@&7Gaius& libro primo de uerborum obligationibus. Saepe etiam ad hoc commo-dantur pecuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Si ut certo loco uel tempore reddatur commodatum conuenit, officio iudicis inest, ut rationem loci uel temporis habeat. Si quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit. Nunc uidendum est, quid ueniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an uero et omne periculum. et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius uersatur apud quem deponitur, merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitu-tum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio conuenit, ut et culpam et periculum @1 praestet is penes quem deponitur. sed ubi utriusque utilitas uertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur. Commo-datum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo uerior est Quinti Mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum recepit. Quod uero senectute contigit uel morbo, uel ui latronum ereptum est, aut quid simile accidit, dicendum est nihil eorum esse inputandum ei qui commodatum accepit, nisi aliqua culpa interueniat. proinde et si incendio uel ruina aliquid contigit uel aliquid damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas saluas facere, suas praetulit. @8 Custodiam plane commodatae rei [2e]2tiam diligentem debet praestare. @8 Sed an etiam hominis commodati custodia praestetur, apud ueteres dubitatum est. nam interdum et hominis custodia praestanda est, si uinctus commodatus est, uel eius aetatis, ut custodia indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui rogauit praestet, dicendum erit prae-stare. Se[2d]2 interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogauit pertinet: nam si tibi equum commodauero, ut ad uillam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati teneberis: idem erit et in homine. plane si sic commodaui, ut ad bellum duceres, meum erit periculum. nam et si seruum tibi tectorem commodauero et de machina ceciderit, periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc uerum puto, si tibi commodaui, ut et in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum inposuisti [2i]2n machina, aut si machinae culpa factum minus diligenter non ab ipso ligatae uel funium perticarum-que uetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum praestare debere: nam et Mela scripsit, si seruus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligauit. Quin immo et qui alias re com-modata utitur, non solum commodati, uerum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro unde-cimo digestorum scripsit. denique ait, si tibi codicem commodauero et in eo chirographum debitorem tuum cauere feceris egoque hoc interleuero, si quidem ad hoc tibi commoda-uero, ut caueretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus neque me certio-rasti ibi chirographum esse scriptum, etiam teneris mihi, inquit, commodati: immo, ait, etiam furti, quoniam ali[2t]2e[2r]2 re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, uel uestimento aliter quam commodatum est utitur, furti tenetur. Usque adeo autem diligentia in re commodata praestanda est, ut etiam in ea, quae sequitur rem commodatam, prae-stari debeat: ut puta equam tibi commodaui, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custo-diam praestare debere ueteres responderunt. Interdum plane dolum solum in re commo-data qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa com-modauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis @1 ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis ultro commodauit. Nunc uidendum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat. et est apud ueteres de huiusmodi speciebus dubitatum. Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti: non repigneras, ut mihi reddas. Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto uerum esse, nisi merces interuenit: tunc enim uel in factum uel ex locato conducto agen-dum erit. plane si ego pro te rem pignori dedero tua uoluntate, mandati erit actio. idem Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones aduersus eum praestem. ab-esse autem culpa a me uidetur, siue iam solui pecuniam siue soluere sum paratus. sumptum plane litis ceteraque aequum est eum adgnoscere, qui commodatum accepit. Si me roga-ueris, ut seruum tibi cum lance commodarem et seruus lancem perdiderit, Cartilius ait periculum ad te respicere, nam et lancem uideri commodatam: quare culpam in eam quo-que praestandam. plane si seruus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non te-neri, nisi fugae praestitit culpam. Si de me petisses, ut triclinium tibi sternerem et argen-tum ad ministerium praeberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et cum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, custodem posui an non: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem relictum est. ego puto commodati quidem agendum, uerum custodiam eum praestare de-bere, penes quem res relictae sunt, nisi aliud nominatim conuenit. Si duobus uehiculum commodatum sit uel locatum simul, Celsus filius scribit libro sexto digestorum quaeri posse, utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur. et ait duorum quidem in so-lidum dominium uel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum esse, sed totius corporis pro indiuiso pro parte dominium habere. usum autem balinei qui-dem uel porticus uel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, quod et alius uteretur): uerum in uehiculo commodato uel locato pro parte quidem effectu me usum habere, quia non omnia loca uehiculi tenea[2m]2. sed esse uerius ait et dolum et culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodam-modo rei habebuntur et, si alter conuentus praestiterit, liberabit alterum et ambobus com-petit furti actio, @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. ut alterutro agente alterius actio contra furem tollatur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Unde quaeritur, si alter furti egerit, an ipse solus debeat commodati conueniri. et ait Celsus, si alter conueniatur qui ȍfurti non egit, et paratus sit periculo suo conueniri alterum qui furti agendo lucrum sensit ex re commodata, debere eum audiri et absolui. Sed si legis Aquiliae aduersus socium eius habuit commodator actionem, uidendum erit, ne cedere debeat, si forte damnum dedit alter, quod hic qui conuenitur commodati actione sarcire compellitur: nam et si aduersus ipsum habuit Aquiliae actionem commodator, aequissimum est, ut commodati agendo re-mittat actionem: nisi forte quis dixerit agendo eum e lege Aquilia hoc minus consecuturum, quam ex causa commodati consecutus est: quod uidetur habere rationem. @1 @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Rei commodatae et possessionem et proprietatem retinemus: @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. nemo enim [2c]2ommodando rem facit eius cui commodat. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad Sabinum. Eum, qui rem commodatam accepit, si in eam rem usus est in quam accepit, nihil praestare, si eam in nulla parte culpa sua deteriorem fecit, uerum est: nam si culpa eius fecit deteriorem, tenebitur. Si rem in-spectori dedi, an similis sit ei cui commodata res est, quaeritur. et si quidem mea causa dedi, dum uolo pretium exquirere, dolum mihi tantum praestabit: si sui, et custodiam: et ideo furti habebit actionem. sed et si dum refertur periit, si quidem ego mandaueram per quem remitteret, periculum meum erit: si uero ipse cui uoluit commisit, aeque culpam mihi praestabit, si sui causa accepit, @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. qui non tam idoneum hominem elegerit, ut recte id perferri possit: @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. si mei causa, dolum tantum. Commodatam rem missus qui repeteret cum recepisset, aufugit. si dominus ei dari iusserat, domino perit: si commonendi causa miserat ut refer[2r]2etur res commodata, ei qui commo-datus est. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Sabinum. Is qui commodatum accepit si non apparentis rei nomine commodati condemnetur, cauendum ei est, ut repertam dominus ei praestet. Si quem quaestum fecit is qui experiendum quid accepit, ueluti si iumenta fuerint eaque locata sint, id ipsum praestabit qui experiundum dedit: neque enim ante eam rem quaestui cuique esse oportet, priusquam periculo eius sit. Si libero homini, qui mihi bona fide seruiebat, quasi seruo rem commodauero, uideamus, an habeam commodati actionem. nam et Celsus filius aiebat, si iussissem eum aliquid facere, uel man-dati cum eo uel praescriptis uerbis experiri me posse: idem ergo et in commodato erit dicendum. nec obstat, quod non hac mente cum eo, qui liber bona fide nobis seruiret, contraheremus quasi eum obligatum habituri: plerumque enim id accidit, ut extra id quod ageretur tacita obligatio nascatur, ueluti cum per errorem indebitum soluendi causa datur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Si seruus meus rem meam tibi scienti nolle me tibi commodari commodauerit, et commodati et furti nascitur actio et praeterea condictio ex causa furtiua. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Commodare possumus etiam alie-nam rem, quam possidemus, tametsi scientes alienam possidemus, @@&7Marcellus& libro quinto digestorum. ita ut et si fur uel praedo commoda-uerit, habeat commodati actionem. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. In commodato haec pactio, ne dolus praestetur, rata non est. Contraria commodati actio etiam sine principali moueri potest, sicut et ceterae quae dicuntur contrariae. Si ex facto heredis agatur commodati, in solidum condemnatur, licet ex parte heres est. Sicut autem uoluntatis et officii magis quam necessitatis est commodare, ita modum commodati finemque praescribere eius est qui beneficium tribuit. cum autem id fecit, id est postquam commodauit, tunc finem prae- @1 scribere et retro agere atque intempestiue usum commodatae rei auferre non officium tan-tum impedit, sed et suscepta obligatio inter dandum accipiendumque. geritur enim nego-tium inuicem et ideo inuicem propositae sunt actiones, ut appareat, quod principio bene-ficii ac nudae uoluntatis fuerat, conuerti in mutuas praestationes actionesque ciuiles. ut accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoauit: neque enim impune peritura deseret: suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset: uoluntatis est enim suscipere manda-tum, necessitatis consummare. igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caueret, non recte facies importune repetendo: nam si negasses, uel emissem uel testes adhibuissem. idemque est, si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deinde protraxisti aut etiam sciens uitiosa commodaueris: adiuuari quippe nos, non decipi beneficio oportet. ex quibus causis etiam contrarium iudicium utile esse dicendum est. Duabus rebus commodatis recte de altera commodati agi posse Uiuianus scripsit: quod ita uideri uerum, si separatae sint, Pomponius scripsit: nam eum, qui carrucam puta uel lecticam commodauit, non recte actu-rum de singulis partibus. Rem commodatam perdidi et pro ea pretium dedi, deinde res in potestate tua uenit: Labeo ait contrario iudicio aut rem mihi praestare te debere aut quod a me accepisti reddere. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. In rebus commodatis talis dili-gentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet, ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit, ueluti mort[2e]2s seruorum quae sine dolo et culpa eius accidunt, latronum hostiumue incursus, piratarum insidias, naufragium, incendium, fugas seruorum qui custodiri non scient. quod autem de latronibus et piratis et naufragio diximus, ita scilicet accipiemus, si in hoc commodata sit alicui res, ut eam rem peregre secum ferat: alioquin si cui ideo argentum commodauerim, quod is amicos ad cenam inuitaturum se diceret, et id peregre secum portauerit, sine ulla dubita-tione etiam piratarum et latronum et naufragii casum praestare debet. haec ita, si dum-taxat accipientis gratia commodata sit res. at si utriusque, ueluti si communem amicum ad cenam inuitauerimus tuque eius rei curam suscepisses et ego tibi argentum commoda-uerim, scriptum quidem apud quosdam inuenio, quasi dolum tantum praestare debeas: sed uidendum est, ne et culpa praestanda sit, ut ita culpae fiat aestimatio, sicut in rebus pignori datis et dotalibus aestimari solet. Siue autem pignus siue commodata res siue deposita deterior ab eo qui acceperit facta sit, non solum istae sunt actiones, de quibus loquimur, uerum etiam legis Aquiliae: sed si qua earum actum fuerit, aliae tolluntur. Possunt iustae causae interuenire, ex quibus cum eo qui commodasset agi deberet: ueluti de impensis in ualetudinem serui factis quaeue post fugam requirendi reducendique eius causa factae es-sent: nam cibariorum impensae naturali scilicet ratione ad eum pertinent, qui utendum accepisset. sed et id, quod de impensis ualetudinis aut fugae diximus, ad maiores impensas pertinere debet: modica enim impendia uerius est, ut sicuti cibariorum ad eundem perti-neant. Item qui sciens uasa uitiosa commodauit, si ibi infusum uinum uel oleum corruptum effusumue est, condemnandus eo nomine est. Quod autem contrario iudicio consequi quis-que potest, id etiam recto iudicio, quo cum eo agitur, potest saluum habere iure pensa-tionis. sed fieri potest, ut amplius esset, quod inuicem aliquem consequi oporteat, aut @1 iudex pensationis rationem non habeat, aut ideo de restituenda re cum eo non agatur, quia ea res casu intercidit aut sine iudice restituta est: dicemus necessariam esse contra-riam actionem. @@&7Iulianus& libro primo digestorum. Ad eos, qui seruandum ali-quid conducunt aut utendum accipiunt, damnum iniuria ab alio datum non pertinere procul dubio est: qua enim cura aut diligentia consequi possumus, ne aliquis damnum nobis in-iuria det? @@&7Idem& libro tertio ad Urseium Ferocem. Argentum commodatum si tam ido-neo seruo meo tradidissem ad te perferendum, ut non debuerit quis aestimare futurum, ut a quibusdam malis hominibus deciperetur, tuum, non meum detrimentum erit, si id mali homines intercepissent. ȍ@@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Rem mihi commodasti: eandem sub-ripuisti: deinde cum commodati ageres nec a te scirem esse subreptam, iudex me con-demnauit et solui: postea comperi a te esse subreptam: quaesitum est, quae mihi tecum actio sit. respondit furti quidem non esse, sed commodati contrarium iudicium utile mihi fore. In exercitu contubernalibus uasa utenda communi periculo dedi ac deinde meus seruus subreptis his ad hostes profug[2it]2 et postea sine uasis receptus est. habiturum me commodati actionem cum contubernalibus constat pro cuiusque parte: sed et illi mecum furti serui nomine agere possunt, quando et noxa caput sequitur. et si tibi rem periculo tuo utendam commodauero eaque a seruo meo subripiatur, agere mecum furti possis serui nomine. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si seruus, quem tibi commo-dauerim, furtum fecerit, utrum sufficiat contraria commodati actio (quemadmodum competit, si quid in curationem serui impendisti) an furti agendum sit, quaeritur. et furti quidem noxalem habere qui commodatum rogauit procul dubio est, contraria autem commodati tunc eum teneri, cum sciens talem esse seruum ignoranti commodauit. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si commodauero tibi equum, quo utereris usque ad certum locum, si nulla culpa tua interueniente in ipso itinere deterior equus factus sit, non teneris commodati: nam ego in culpa ero, qui in tam longum iter commodaui, qui eum laborem sustinere non potuit. @@@@{1DE PIGNERATICIA ACTIONE UEL CONTRA}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad Sabinum. Pignus contrahitur non sola tra-ditione, sed etiam nuda conuentione, etsi non traditum est. Si igitur contractum sit pignus nuda conuentione, uideamus, an, si quis aurum ostenderit quasi pignori daturus et aes dederit, obligauerit aurum pignori: et consequens est ut aurum obligetur, non autem aes, quia in hoc non consenserint. Si quis tamen, cum aes pignori daret, adfirmauit hoc aurum esse et ita pignori dederit, uidendum erit, an aes pignori obligauerit et numquid, quia in corpus consensum est, pignori esse uideatur: quod magis est. tenebitur tamen pigneraticia contraria actione qui dedit, praeter stellionatum quem fecit. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si debitor rem pignori datam uendidit @1 et tradidit tuque ei nummos credidisti, quos ille soluit ei creditori, cui pignus dederat tibi-que cum eo conuenit, ut ea res, quam iam uendiderat, pignori tibi esset, nihil te egisse constat, quia rem alienam pignori acceperis: ea enim ratione emptorem pignus liberatum habere coepisse neque ad rem pertinuisse, quod tua pecunia pignus sit liberatum. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Sabinum. Si quasi recepturus a debitore tuo comminus pecuniam reddidisti ei pignus isque per fenestram id misit excepturo eo, quem de industria ad id posuerit, Labeo ait furti te agere cum debitore posse et ad exhibendum: et, si agente te contraria pigneraticia excipiat debitor de pignore sibi reddito, replicabitur de dolo et fraude, per quam nec [2r]2ed[2d]2itum, sed per fallaciam ablatum id intellegitur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si conuenit de distra-hendo pignore siue ab initio siue postea, non tantum uenditio ualet, uerum incipit emptor dominium rei habere. sed etsi non conuenerit de distrahendo pignore, hoc tamen iure utimur, ut liceat distrahere, si modo non conuenit, ne liceat. ubi uero conuenit, ne dis-traheretur, creditor, si distraxerit, furti obligatur, nisi ei ter fuerit denuntiatum ut soluat et cessauerit. @@&7Pomponius& libro [2nono decimo]2 ad Sabinum. Idque iuris est, siue omnino fuerint pacti, ne ueneat, siue in summa aut condicione aut loco contra pactionem factum sit. @@&7Idem& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Quamuis conuenerit, ut fundum pigneraticium tibi uendere liceret, nihilo magis cogendus es uendere, licet soluendo non sit is, qui pignus dederit, quia tua causa id caueatur. sed Atilicinus ex causa cogendum creditorem esse ad uendendum dicit: quid enim si multo minus sit quod debeatur et hodie pluris uenire possit pignus quam postea? melius autem est dici eum, qui dederit pignus, posse uendere et accepta pecunia soluere id quod debeatur, ita tamen, ut creditor necessitatem habeat ostendere rem pigneratam, si mobilis sit, prius idonea cautela a debi-tore pro indemnitate ei praestanda. inuitum enim creditorem cogi uendere satis inhuma-num est. Si creditor pluris fundum pigneratum uendiderit, si id faeneret, usuram eius pecuniae praestare debet ei, qui dederit pignus: sed et si ipse usus sit ea pecunia, usu-ram praestari oportet. quod si eam depositam habuerit, usuras non debet. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Si autem tardius superfluum restituat creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine prae-stare cogendus est. @@&7Pomponius& libro tricensimo quinto ad Sabinum. Si necessarias impensas fe-cerim in seruum aut in fundum, quem pignoris causa acceperim, non tantum retentionem, sed etiam contrariam pigneraticiam actionem habebo: finge enim medicis, cum aegrotaret seruus, dedisse me pecuniam et eum decessisse, item insulam fulsisse uel refecisse et postea deustam esse, nec habere quod possem retinere. Si pignori plura mancipia data sint, et quaedam certis pretiis ita uendiderit creditor ut euictionem eorum praestaret, et creditum suum habeat, reliqua mancipia potest retinere, donec ei caueatur, quod euictionis nomine promiserit, indemnem eum futurum. Si unus ex heredibus debitoris portionem suam sol-uerit, tamen tota res pignori data uenire poterit, quemadmodum si ipse debitor portionem @1 soluisset. Si annua bima trima die triginta stipulatus acceperim pignus pactusque sim, ut nisi sua quaque die pecunia soluta esset, uendere eam mihi liceret, placet, antequam omnium pensionum dies ueniret, non posse me pignus uendere, quia eis uerbis omnes pen-siones demonstrarentur: nec uerum est sua quaque die non solutam pecuniam, antequam omnes dies uenirent. sed omnibus pensionibus praeteritis, etiamsi una portio soluta non sit, pignus potest uenire. sed si ita scriptum sit: 'si qua pecunia sua die soluta non erit', statim competit ei pacti conuentio. De uendendo pignore in rem pactio concipienda est, ut omnes contineantur: sed et si creditoris dumtaxat persona fuerit comprehensa, etiam heres eius iure uendet, si nihil in contrarium actum esset. Cum pignus ex pactione uenire potest, non solum ob sortem non solutam uenire poterit, sed ob cetera quoque, ueluti usu-ras et quae in id impensa sunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Si rem alienam mihi debitor pignori dedit aut malitiose in pignore uersatus sit, dicendum est locum habere contrarium iudicium. Non tantum autem ob pecuniam, sed et ob aliam causam pignus dari potest, ueluti si quis pignus alicui dederit, ut pro se fideiubeat. Proprie pignus dicimus, quod ad creditorem transit, hypothecam, cum non transit nec possessio ad creditorem. Omnis pe-cunia exsoluta esse debet aut eo nomine satisfactum esse, ut nascatur pigneraticia actio. satisfactum autem accipimus, quemadmodum uoluit creditor, licet non sit solutum: siue aliis pignoribus sibi caueri uoluit, ut ab hoc recedat, siue fideiussoribus siue reo dato siue pretio aliquo uel nuda conuentione nascitur pigneraticia actio. et generaliter dicen-dum erit, quotiens recedere uoluit creditor a pignore, uideri ei satisfactum, si ut ipse uo-luit sibi cauit, licet in hoc deceptus sit. Is quoque, qui rem alienam pignori dedit, soluta pecunia potest pigneraticia experiri. Qui ante solutionem egit pigneraticia, licet non recte egit, tamen, si offerat in iudicio pecuniam, debet rem pigneratam et quod sua interest consequi. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Quod si non soluere, sed alia ratione satisfacere paratus est, forte si expromissorem dare uult, nihil ei prodest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Solutum non uidetur, si lis ȍcontestata cum debitore sit de ipso debito uel si fideiussor conuentus fuerit. Nouata autem debiti obligatio pignus peremit, nisi conuenit, ut pignus repetatur. Si quasi daturus tibi pecuniam pignus accepero nec dedero, pigneraticia actione tenebor et nulla solutione facta: idemque et si accepto lata sit pecunia, uel condicio defecit, ob quam pignus contractum est, uel si pactum, cui standum est, de pecunia non petenda factum est. Si in sortem dumtaxat uel in usuras obstrictum est pignus, eo soluto propter quod obligatum est lo-cum habet pigneraticia. siue autem usurae in stipulatum sint deductae siue non, si tamen pignus et in eas obligatum fuit, quamdiu quid ex his debetur, pigneraticia cessabit. alia causa est earum, quas quis supra licitum modum promisit: nam hae penitus illicitae sunt. Si creditori plures heredes exstiterint et uni ex his pars eius soluatur, non debent ceteri heredes creditoris iniuria adfici, sed possunt totum fundum uendere oblato debitori eo, quod coheredi eorum soluit: quae sententia non est sine ratione. Solutam autem pecuniam ac-cipiendum non solum, si ipsi, cui obligata res est, sed et si alii sit soluta uoluntate eius, uel ei cui heres exstitit, uel procuratori eius, uel seruo pecuniis exigendis praeposito. unde si domum conduxeris et eius partem mihi locaueris egoque locatori tuo pensionem soluero, @1 pigneraticia aduersus te potero experiri (nam Iulianus scribit solui ei posse): et si partem tibi, partem ei soluero, tantundem erit dicendum. plane in eam dumtaxat summam inuecta mea et illata tenebuntur, in quam cenaculum conduxi: non enim credibile est hoc con-uenisse, ut ad uniuersam pensionem insulae friuola mea tenebuntur. uidetur autem tacite et cum domino aedium hoc conuenisse, ut non pactio cenacularii proficiat domino, sed sua propria. Per liberam autem personam pignoris obligatio nobis non adquiritur, adeo ut ne per procuratorem plerumque uel tutorem adquiratur: et ideo ipsi actione pigneraticia con-uenientur. sed nec mutat, quod constitutum est ab imperatore nostro posse per liberam personam possessionem adquiri: nam hoc eo pertinebit, ut possimus pignoris nobis obligati possessionem per procuratorem uel tutorem adprehendere, ipsam autem obligationem libera persona nobis non semper adquiret. Sed si procurator meus uel tutor rem pignori dederit, ipse agere pigneraticia poterit: quod in procuratore ita procedit, si ei mandatum fuit pignori dare @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. uel uniuersorum bonorum ad-ministratio ei permissa est ab eo, qui sub pignoribus solebat mutuas pecunias accipere. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Si, cum uenderet creditor pignus, conuenerit inter ipsum et emptorem, ut, si soluerit debitor pecuniam pretii emptori, liceret ei recipere rem suam, scripsit Iulianus et est rescriptum ob hanc conuentionem pigneraticiis actionibus teneri creditorem, ut debitori mandet ex uendito actionem aduersus emptorem. sed et ipse debitor aut uindicare rem poterit aut in factum actione aduersus emptorem agere. Uenit autem in hac actione et dolus et culpa, ut in commodato: uenit et custodia: uis maior non uenit. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Ea igitur, quae diligens pater fa-milias in suis rebus praestare solet, a creditore exiguntur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Creditor cum pignus reddit, de dolo debet debitori repromittere: et si praedium fuit pigneratum, et de iure eius re-promittendum est, ne forte seruitutes cessante uti creditore amissae sint. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Tutor lege non refragante si de-derit rem pupilli pignori, tuendum erit, scilicet si in rem pupilli pecuniam accipiat. idem est et in curatore adulescentis uel furiosi. Contrariam pigneraticiam creditori actionem competere certum est: proinde si rem alienam uel alii pigneratam uel in publicum obliga-tam dedit, tenebitur, quamuis et stellionatus crimen committat. sed utrum ita demum, si scit, an et si ignorauit? et quantum ad crimen pertinet, excusat ignorantia: quantum ad contrarium iudicium, ignorantia eum non excusat, ut Marcellus libro sexto digestorum scri-bit. sed si sciens creditor accipiat uel alienum uel obligatum uel morbosum, contrarium ei non competit. Etiam uectigale praedium pignori dari potest: sed et superficiarium, quia hodie utiles actiones superficiariis dantur. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Sane diui Seuerus et Antoninus rescribserunt, ut sine deminutione mercedis soli obligabitur. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Si conuenerit, ut nomen debitoris mei pignori tibi sit, tuenda est a praetore haec conuentio, ut et te in exigenda pecunia et debitorem aduersus me, si cum eo experiar, tueatur. ergo si id nomen pecuniarium fuerit, exactam pecuniam tecum pensabis, si uero corporis alicuius, id quod acceperis erit @1 tibi pignoris loco. Si nuda proprietas pignori data sit, usus fructus, qui postea adcreuerit, pignori erit: eadem causa est alluuionis. Si fundus pigneratus uenierit, manere causam pignoris, quia cum sua causa fundus transeat, sicut in partu ancillae, qui post uenditio-nem natus sit. Si quis cauerit, ut silua sibi pignori esset, nauem ex ea ma-teria factam non esse pignor[2i]2 Cassius ait, quia aliud sit materia, aliud nauis: et ideo no-minatim in dando pignore adiciendum esse ait: 'quaeque ex silua facta nataue sint'. Seruus rem peculiarem si pignori dederit, tuendum est, si liberam peculii administrationem habuit: nam et alienare eas res potest. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Eadem et de filio familias dicta intellegemus. @@&7Paulus& libro [2uicensimo nono]2 ad edictum. Aliena res pignori dari uoluntate domini potest: sed et si ignorante eo data sit et ratum habuerit, pignus ualebit. Si plu-ribus res simul pignori detur, aequalis omnium causa est. Si per creditorem stetit, quo minus ei soluatur, recte agitur pigneraticia. Interdum etsi soluta sit pecunia, tamen pigne-raticia actio inhibenda est, ueluti si creditor pignus suum emerit a debitore. @@&7Idem& libro sexto breuium. Domo pignori data et area eius tenebitur: est enim pars eius. et contra ius soli sequetur aedificium. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Si pignore subrepto furti egerit cre-ditor, totum, quidquid percepit, debito eum imputare Papinianus confitetur, et est uerum, etiamsi culpa creditoris furtum factum sit. multo magis hoc erit dicendum in eo, quod ex condictione consecutus est. sed quod ipse debitor furti actione praestitit creditori uel condictione, an debito sit imputandum uideamus: et quidem non oportere id ei restitui, quod ipse ex furti actione praestitit, peraeque relatum est et traditum, et ita Papinianus libro nono quaestionum ait. Idem Papinianus ait et si metus causa seruum pigneratum debitori tradiderit, quem bona fide pignori acceperat: nam si egerit quod metus causa factum est et quadruplum sit consecutus, nihil neque restituet ex eo quod consecutus est nec debito imputabit. Si praedo rem pignori dederit, competit ei et de fructi-bus pigneraticia actio, quamuis ipse fructus suos non faciet (a praedone enim fructus et uindicari extantes possunt et consumpti condici): proderit igitur ei, quod creditor bona fide possessor fuit. Si post distractum pignus debitor, qui precario rogauit uel conduxit pignus, possessionem non restituat, contrario iudicio tenetur. Si creditor, cum uenderet pignus, duplam promisit (nam usu hoc euenerat et conuentus ob euictionem erat et con-demnatus), an haberet regressum pigneraticiae contrariae actionis? et potest dici esse re-gressum, si modo sine dolo et culpa sic uendidit et ut pater familias diligens id gessit: si uero nullum emolumentum talis uenditio attulit, sed tanti uenderet, quanto uendere potuit, etiamsi haec non promisit, regressum non habere: @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. nec enim amplius a debitore quam debiti summa consequi poterit. sed si stipulatio usurarum fuerat et post quinquen-ȍnium forte, quam pretium ex re obligata uictus eam emptori restituit, etiam medii tem- @1 poris usuras a debitore petere potest, quia nihil ei solutum esse, ut auferri non possit, palam factum est: sed si simplum praestitit, doli exceptione repellendus erit ab usurarum petitione, quia habuit usum pecuniae pretii, quod ab emptore acceperat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Eleganter apud me quaesitum est, si impetrasset creditor a Caesare, ut pignus possideret idque euictum esset, an habeat contrariam pigneraticiam. et uidetur finita esse pignoris obligatio et a contractu recessum. immo utilis ex empto accommodata est, quemadmodum si pro soluto ei res data fuerit, ut in quantitatem debiti ei satisfiat uel in quantum eius intersit, et compensationem habere potest creditor, si forte pigneraticia uel ex alia causa cum eo agetur. Qui reprobos num-mos soluit creditori, an habet pigneraticiam actionem quasi soluta pecunia, quaeritur: et constat neque pigneraticia eum agere neque liberari posse, quia [2re]2proba pecunia non liberat soluentem, reprobis uidelicet nummis reddendis. Si uendiderit quidem creditor pignus pluris quam debitum erat, nondum autem pretium ab emptore exegerit, an pigneraticio iudicio conueniri possit ad superfluum reddendum, an uero uel exspectare debeat, quoad emptor soluat, uel suscipere actiones aduersus emptorem? et arbitror non esse urguendum ad so-lutionem creditorem, sed aut exspectare debere debitorem aut, si non exspectat, mandandas ei actiones aduersus emptorem periculo tamen uenditoris. quod si accepit iam pecuniam, superfluum reddit. In pigneraticio iudicio uenit et si res pignori datas male tractauit creditor uel seruos debilitauit. plane si pro maleficiis suis coercuit uel uinxit uel optulit praefecturae uel praesidi, dicendum est pigneraticia creditorem non teneri. quare si prostituit ancillam uel aliud improbatum facere coegit, ilico pignus ancillae soluitur. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Si seruos pigneratos artificiis in-struxit creditor, si quidem iam imbutos uel uoluntate debitoris, erit actio contraria: si uero nihil horum intercessit, si quidem artificiis necessariis, erit actio contraria, non tamen sic, ut cogatur seruis carere pro quantitate sumptuum debitor. sicut enim neglegere cre-ditorem dolus et culpa quam praestat non patitur, ita nec talem efficere rem pigneratam, ut grauis sit debitori ad reciperandum: puta saltum grandem pignori datum ab homine, qui uix luere potest, nedum excolere, tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii faceres: alioquin non est aequum aut quaerere me alios creditores aut cogi distrahere quod uelim receptum aut tibi paenuria coactum derelinquere. medie igitur haec a iudice erunt dispicienda, ut neque delicatus debitor neque onerosus creditor audiatur. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Non est mirum, si ex quacumque causa magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus constitui, cum testamento quoque pignus constitui posse imperator noster cum patre saepissime rescripsit. Sciendum est, ubi iussu magistratus pignus constituitur, non alias constitui, nisi uentum fuerit in pos-sessionem. @@&7Idem& libro sexto opinionum. Petenti mutuam pecuniam creditori, cum prae manu debitor non haberet, species auri dedit, ut pignori apud alium creditorem poneret. si iam solutione liberatas receptasque eas is qui susceperat tenet, exhibere iubendus est: quod si etiam nunc apud creditorem creditoris sunt, uoluntate domini nexae uidentur, sed ut liberatae tradantur, domino earum propria actio aduersus suum creditorem competit. @1 &7Iulianus& libro undecimo digestorum. Si creditor, qui rem pignori acceperat, amissa eius possessione Seruiana actione petierit et litis aestimationem consecutus sit, postea debitor eandem rem petens exceptione summouetur, nisi offerat ei debitor, quod pro eo solutum est. Si seruus pro peculiari nomine pignus acceperit, actio pigneraticia aduersus dominum debitori competit. @@&7Idem& libro quadragensimo quarto digestorum. Si rem alienam bona fide emeris et mihi pignori dederis ac precario rogaueris, deinde me dominus heredem instituerit, desinet pignus esse et sola precarii rogatio supererit: idcirco usucapio tua interpellabitur. @@&7Paulus& libro quinto epitomarum Al[2f]2eni Vari digestorum. Qui ratiario cre-diderat, cum ad diem pecunia non solueretur, ratem in flumine sua auctoritate detinuit: postea flumen creuit et ratem abstulit. si inuito ratiario retinuisset, eius periculo ratem fuisse respondit: sed si debitor sua uoluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat ei praestandam, non uim maiorem. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Si seruus pignori datus creditori furtum faciat, liberum est debitori seruum pro noxae deditione relinquere: quod si sciens furem pignori mihi dederit, etsi paratus fuerit pro noxae dedito apud me relin-quere, nihilo minus habiturum me pigneraticiam actionem, ut indemnem me praestet. eadem seruanda esse Iulianus ait etiam cum depositus uel commodatus seruus furtum faciat. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Cum debitore, qui alienam rem pignori dedit, potest creditor contraria pigneraticia agere, etsi soluendo debitor sit. @@&7Idem& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si pecuniam debitor sol-uerit, potest pigneraticia actione uti ad reciperandam $A)NTI/XRHS3IN:& nam cum pignus sit, hoc uerbo poterit uti. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Titius cum credidisset pecuniam Sempronio et ob eam pignus accepisset futurumque esset, ut distraheret eam creditor, quia pecunia non solueretur, petit a creditore, ut fundum certo pretio emptum habere[2t]2 et cum impetrasset, epistulam, qua se uendidisse fundum creditori significaret, emisit: quaero, an hanc uenditionem debitor reuocare possit offerendo sortem et usuras quae de-bentur. Marcellus respondit secundum ea, quae proposita essent, reuocare non posse. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Cum et sortis nomine et usurarum aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet, quidquid ex uenditione pigno-rum recipiatur, primum usuris, quas iam tunc deberi constat, deinde si quid superest sorti accepto ferendum est: nec audiendus est debitor, si, cum parum idoneum se esse sciat, eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit. Pignus manente proprietate debitoris so-lam possessionem transfert ad creditorem: potest tamen et precario et pro conducto debitor re sua uti. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si quis in pignore pro auro aes sub-iecisset creditori, qualiter teneatur, quaesitum est. in qua specie rectissime Sabinus scribit, si quidem dato auro aes subiecisset, furti teneri: quod si in dando aes subiecisset, turpiter @1 fecisse, non furem esse. sed et hic puto pigneraticium iudicium locum habere, et ita Pom-ponius scribit. sed et extra ordinem stellionatus nomine plectetur, ut est saepissime re-scriptum. Sed et si quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque uel si quis alii obligatam mihi obligauit nec me de hoc certiorauerit, eodem crimine plectetur. plane si ea res ampla est et ad modicum aeris fuerit pignerata, dici debebit cessare non solum stellionatus crimen, sed etiam pigneraticiam et de dolo actionem, quasi in nullo captus sit, qui pignori secundo loco accepit. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Si pignus mihi traditum locassem domino, per locationem retineo possessionem, quia antequam conduceret debitor, non fuerit eius possessio cum et animus mihi retinendi sit et conducenti non sit animus possessionem apiscendi. @@&7Modestinus& libro primo differentiarum. Pupillo capienti pignus propter me-tum pigneraticiae actionis necessaria est tutoris auctoritas. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Gaius Seius ob pecuniam mutuam fundum suum Lucio Titio pignori dedit: postea pactum inter eos factum est, ut creditor pignus suum in conpensationem pecuniae suae certo tempore possideret: uerum ante expletum ȍtempus creditor cum suprema sua ordinaret, testamento cauit, ut alter ex filiis suis haberet eum fundum et addidit 'quem de Lucio Titio emi', cum non emisset: hoc testamentum inter ceteros signauit et Gaius Seius, qui fuit debitor. quaero, an ex hoc quod signauit praeiudicium aliquod sibi fecerit, cum nullum instrumentum uenditionis proferatur, sed so-lum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. Herennius Modestinus respondit contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse pignus expressit, signasse proponitur. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Debitor a creditore pignus quod dedit frustra emit, cum rei suae nulla emptio sit: nec si minoris emerit et pignus petat aut dominium uindicet, ei non totum debitum offerenti creditor possessionem restituere cogetur. Debitoris filius, qui manet in patris potestate, frustra pignus a creditore patris peculiaribus nummis comparat: et ideo si patronus debitoris contra tabulas eius possessionem acceperit, dominii partem optinebit: nam pecunia, quam filius ex re patris in pretium dedit, pignus liberatur. Soluta pecunia creditor possessionem pignoris, quae corporalis apud eum fuit, restituere debet nec quicquam amplius praestare cogitur. itaque si medio tempore pignus creditor pignori dederit, domino soluente pecuniam quam debuit secundi pignoris neque persecutio dabitur neque retentio relinquetur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Rem alienam pignori dedisti, deinde do-minus rei eius esse coepisti: datur utilis actio pigneraticia creditori. non est idem dicen-dum, si ego Titio, qui rem meam obligauerat sine mea uoluntate, heres extitero: hoc enim modo pignoris persecutio concedenda non est creditori, nec utique sufficit ad competendam utilem pigneraticiam actionem eundem esse dominum, qui etiam pecuniam debet. sed si conuenisset de pignore, ut ex suo mendacio arguatur, improbe resistit, quo minus utilis actio moueatur. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Creditor iudicio, quod de pignore dato proponitur, ut superfluum pretii cum usuris restituat, iure cogitur, nec audiendus erit, si uelit emptorem delegare, cum in uenditione, quae fit ex facto, suum creditor negotium gerat. @1 @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Locum purum pignori creditori obli-gauit eique instrumentum emptionis tradidit: et cum eum locum inaedificare uellet, mota sibi controuersia a uicino de latitudine, quod alias probare non poterat, petit a creditore, ut instrumentum a se traditum auctoritatis exhiberet: quo non exhibente minorem locum aedificauit atque ita damnum passus est. quaesitum est, an, si creditor pecuniam petat uel pignus uindicet, doli exceptione posita iudex huius damni rationem habere debeat. respondit, si operam non dedisset, ut instrumenti facultate subducta debitor caperetur, posse debitorem pecunia soluta pigneraticia agere: opera autem in eo data tunc et ante pecuniam solutam in id quod interest cum creditore agi. Titius cum pecuniam mutuam accepit a Gaio Seio sub pignore culleorum: istos culleos cum Seius in horreo haberet, missus ex officio annonae centurio culleos ad annonam sustulit ac postea instantia Gaii Seii creditoris reciperati sunt: quaero, intertrituram, quae ex operis facta est, utrum Titius debitor an Se[2ius]2 creditor adgnoscere debeat. respondit secundum ea quae proponerentur ob id, quod eo nomine intertrimenti accidisset, non teneri. @1 @@@@{1LIBER QUARTUS DECIMUS}1 @@@@{1DE EXERCITORIA ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Utilitatem huius edicti patere nemo est qui ignoret. nam cum interdum ignari, cuius sint condicionis uel quales, cum magistris propter nauigandi necessitatem contrahamus, aequum fuit eum, qui magistrum naui imposuit, teneri, ut tenetur, qui institorem tabernae uel negotio praeposuit, cum sit maior necessitas contrahendi cum magistro quam institore. quippe res patitur, ut de condicione quis institoris dispiciat et si[2c]2 contrahat: in nauis magistro non ita, nam inter-dum locus tempus non patitur plenius deliberandi consilium. Magistrum nauis accipere debemus, cui totius nauis cura mandata est. Sed si cum quolibet nau-tarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quamquam ex delicto cuiusuis eorum, qui nauis nauigandae causa in naue sint, detur actio in exercitorem: alia enim est con-trahendi causa, alia delinquendi, si quidem qui magistrum praeponit, contrahi cum eo permittit, qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit, sed culpa et colo carere eos curare debet. Magistri autem imponuntur locandis nauibus uel ad merces uel uectoribus conducendis armamentisue emendis: sed etiamsi mercibus emendis uel uen-dendis fuerit praepositus, etiam hoc nomine obligat exercitorem. Cuius autem condi-cionis sit magister iste, nihil interest, utrum liber an seruus, et utrum exercitoris an alienus: sed nec cuius aetatis sit, intererit, sibi imputaturo qui praeposuit. Magistrum autem acci-pimus non solum, quem exercitor praeposuit, sed et eum, quem magister: et hoc con-sultus Iulianus in ignorante exercitore respondit: ceterum si scit et passus est eum in naue magisterio fungi, ipse eum imposuisse uidetur. quae sententia mihi uidetur probabilis: omnia enim facta magistri debeo praestare qui eum praeposu[2i]2, alioquin contrahentes deci-pientur: et facilius hoc in magistro quam institore admittendum propter utilitatem. quid tamen si sic magistrum praeposuit, ne alium ei liceret praeponere? an adhuc Iuliani sen-tentiam admittimus, uidendum est: finge enim et nominatim eum prohibuisse, ne Titio magistro utaris. dicendum tamen erit eo usque producendam utilitatem nauigantium. Nauem accipere debemus siue marinam siue fluuiatilem siue in aliquo stagno nauiget siue schedia sit. Non autem ex omni causa praetor dat in exercitorem actionem, sed eius rei nomine, cuius ibi praepositus fuerit, id est si in eam rem praepositus sit, ut puta si ad onus uehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles nauiganti @1 uel si quid reficiendae nauis causa contractum uel impensum est uel si quid nautae ope-rarum nomine petent. Quid si mutuam pecuniam sumpserit, an eius rei nomine uideatur gestum? et Pegasus existimat, si ad usum eius rei, in quam praepositus est, fuerit mu-tuatus, dandam actionem, quam sententiam puto ueram: quid enim si ad ar-mandam instruendamue nauem uel nautas exhibendos mutuatus est? Unde quaerit Ofilius, si ad reficiendam nauem mutuatus nummos in suos usus conuerterit, an in exercitorem detur actio. et ait, si hac lege accepit quasi in nauem impensurus, mox mutauit uolun-tatem, teneri exercitorem imputaturum sibi, cur talem praeposuerit: quod si ab initio con-silium cepit fraudandi creditoris et hoc specialiter non expresserit, quod ad nauis causam accipit, contra esse: quam distinctionem Pedius probat. Sed et si in pretiis rerum empta-rum fefellit magister, exercitoris erit damnum, non creditoris. Sed si ab alio mu-tuatus liberauit eum, qui in nauis refectionem crediderat, puto etiam huic dandam actionem, quasi in nauem crediderit. Igitur praepositio certam legem da[2t]2 contrahentibus. quare si eum praeposuit naui ad hoc solum, ut uecturas exigat, non ut locet (quod forte ipse loca-uerat), non tenebitur exercitor, si magister locauerit: uel si ad locandum tantum, non ad exigendum, idem erit dicendum: aut si ad hoc, ut uectoribus locet, non ut mercibus nauem praestet, uel contra, modum egressus non obligabit exercitorem: sed et si ut certis mercibus eam locet, praepositus est, puta legumini, cannabae, ille marmoribus uel alia materia locauit, dicendum erit non teneri. quaedam enim naues onerariae, quaedam (ut ipsi dicunt) $E)PIBATHGOI\& sunt: et plerosque mandare scio, ne uectores recipiant, et sic, ut certa regione et certo mari negotietur, ut ecce sunt naues, quae Brundisium a Cassiopa uel a Dyrrachio uectores traiciunt ad onera inhabiles, item quaedam fluuii capaces ad mare non sufficientes. Si plures sint magistri non diuisis officiis, quodcumque cum uno gestum Ȏerit, obligabit exercitorem: si diuisis, ut alter locando, alter exigendo, pro cuiusque officio obligabitur exercitor. Sed et si sic praeposuit, ut plerique faciunt, ne alter sine altero quid gerat, qui contraxit cum uno sibi imputabit. Exercitorem autem eum di-cimus, ad quem obuentiones et reditus omnes perueniunt, siue is dominus nauis sit siue a domino nauem per auersionem conduxit uel ad tempus uel in perpetuum. Parui autem refert, qui exercet masculus sit an mulier, pater familias an filius familias uel seruus: pupillus autem si nauem exerceat, exigemus tutoris auctoritatem. Est autem nobis electio, utrum exercitorem an magistrum conuenire uelimus. Sed ex contrario exercenti nauem aduersus eos, qui cum magistro contraxerunt, actio non pollicetur, quia non eodem auxilio indigebat, sed aut ex locato cum magistro, si mercede operam ei exhibet, aut si gratuitam, mandati agere potest. solent plane praefecti propter ministerium annonae, item in prouin-ciis praesides prouinciarum extra ordinem eos iuuare ex contractu magistrorum. Si is, @1 qui nauem exercuerit, in aliena potestate erit eiusque uoluntate nauem exercuerit, quod cum magistro eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui nauem exercuerit, iudicium datur. Licet autem detur actio in eum, cuius in potestate est qui nauem exercet, tamen ita demum datur, si uoluntate eius exerceat. ideo autem ex uoluntate in solidum tenentur qui habent in potestate exercitorem, quia ad summam rem publicam nauium exercitio pertinet. at institorum non idem usus est: ea propter in tributum dumtaxat uo-cantur, qui contraxerunt cum eo, qui in merce peculiari sciente domino negotiatur. sed si sciente dumtaxat, non etiam uolente cum magistro contractum sit, utrum quasi in uo-lentem damus actionem in solidum an uero exemplo tributoriae dabimus? in re igitur dubia melius est uerbis edicti seruire et neque scientiam solam et nudam patris dominiue in nauibus onerare neque in peculiaribus mercibus uoluntatem extendere ad solidi obliga-tionem. et ita uidetur et Pomponius significare, si sit in aliena potestate, si quidem uo-luntate gerat, in solidum eum obligari, si minus, in peculium. In potestate autem accipie-mus utriusque sexus uel filios uel filias uel seruos uel seruas. Si tamen seruus peculiaris uolente filio familias in cuius peculio erat, uel seruo uicarius eius nauem exercuit, pater dominusue, qui uoluntatem non accommodauit, dumtaxat de peculio tenebitur, sed filius ipse in solidum. plane si uoluntate domini uel patris exerceant, in solidum tenebuntur et praeterea et filius, si et ipse uoluntatem accommodauit, in solidum erit obligatus. Quam-quam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat polliceatur praetor actionem, tamen, ut Iulianus quoque scribsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater do-minusue in solidum tenebitur. Haec actio ex persona magistri in exercitorem dabitur, et ideo, si cum utro eorum actum est, cum altero agi non potest. sed si quid sit solutum, si quidem a magistro, ipso iure minuitur obligatio: sed et si ab exercitore, siue suo nomine, id est propter honorariam obligationem, siue magistri nomine soluerit, minuetur obligatio, quoniam et alius pro me soluendo me liberat. Si plures nauem exerceant, cum quolibet eorum in solidum agi potest, @@&7Gaius& libro non ad edictum prouinciale. ne in plures aduersarios d[2i]2stringatur qui cum uno contraxerit: @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. nec quicquam facere, quotam quisque por-tionem in naue habeat, eumque qui praestiterit societatis iudicio a ceteris consecuturum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si tamen plures per se nauem exerceant, pro portionibus exercitionis conueniuntur: neque enim inuicem sui magistri uidebuntur. Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in solidum poterunt conueniri. Sed si seruus plurium nauem exerceat uoluntate eorum, idem placuit quod in pluribus exercitoribus. plane si unius ex omnibus uoluntate exercuit, in solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri. Si seruus sit, qui nauem exercuit uoluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui @1 eum alienauit tenebitur. proinde et si decesserit seruus, tenebitur: nam et magistro de-functo tenebitur. Hae actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et si seruus, qui uoluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur haec actio, quamuis de peculio ultra annum non detur. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Si eum, qui in mea potestate sit, magistrum nauis habeas, mihi quoque in te competit actio, si quid cum eo contraxero: idem est, si communis seruus nobis erit. ex locato tamen mecum ages, quod operas serui mei con-duxeris, quia et si cum alio contraxisset, ageres mecum, ut actiones, quas eo nomine habui, tibi praestarem, quemadmodum cum libero, si quidem conduxisses, experieris: quod si gratuitae operae fuerint, mandati ages. Item si seruus meus nauem exercebit et cum ma-gistro eius contraxero, nihil obstabit, quo minus aduersus magistrum experiar actione, quae mihi uel iure ciuili uel honorario competit: nam et cuiuis alii non obstat hoc edictum, quo minus cum magistro agere possit: hoc enim edicto non transfertur actio, sed adicitur. Si unus ex his exercitoribus cum magistro nauis contraxerit, agere cum aliis exercitoribus poterit. @@&7Paulus& libro sexto breuium. Si seruus non uoluntate domini nauem exercuerit, si sciente eo, quasi tributoria, si ignorante, de peculio actio dabitur. Si communis seruus uoluntate dominorum exerceat nauem, in singulos dari debebit in solidum actio. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Lucius Titius Stichum magistrum nauis prae-posuit: is pecuniam mutuatus cauit se in refectionem nauis eam accepisse: quaesitum est, an non aliter Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectio-nem nauis esse consumptam. respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crede-retur, nauis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oportet creditorem ad hoc adstringi, ut ipse reficiendae nauis curam suscipiat et negotium domini gerat (quod certe futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse: quare etsi in ea causa fuerit nauis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita fuerit, quam ad eam rem esset [2ne]2cessaria, non debere in solidum aduersus dominum nauis actionem dari. Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad uelum emen-dum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino uelum comparari non potest? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare. Eadem fere dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere necessariam esse mercis comparationem, cui emendae seruus sit praepositus, et sufficere, si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem pecunia eroganda est. @1 @@@@{1DE LEGE RODIA DE IACTU}1 @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Lege Rodia cauetur, ut, si leuandae nauis gratia iactus mercium factus est, omnium contributione sarciatur quod pro omnibus datum est. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad edictum. Si laborante naue iactus factus est, amis-sarum mercium domini, si merces uehendas locauerant, ex locato [2c]2um magistro nauis agere debent: is deinde cum reliquis, quorum merces saluae sunt, ex conducto, ut detrimentum pro portione communicetur, agere potest. Seruius quidem respondit ex locato agere cum magistro nauis debere, ut ceterorum uectorum merces retineat, donec portionem damni praestent. immo etsi retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem Ȏcum uectoribus: quid enim si uectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius est, si sint, retinere eas. at si non totam nauem conduxerit, ex conducto aget, sicut uectores, qui loca in nauem conduxerunt: aequissimum enim est commune detrimen-tum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas saluas haberent. Si conseruatis mercibus deterior facta sit nauis aut si quid exarmauerit, nulla facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quae nauis gratia parentur et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum fregerit, non imputaretur ei qui locauerit opus. sed si uoluntate uectorum uel propter aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet. Cum in eadem naue uaria mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque multi uectores serui liberique in ea nauigarent, tempestate graui orta necessario iactura facta erat: quaesita deinde sunt haec: an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales mer-ces imposuissent, quibus nauis non oneraretur, uelut gemmas margaritas? et quae portio praestanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res ex-pediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia id tributum obseruatae res deberent: itaque dominum etiam nauis pro portione obliga-tum esse. iacturae summam pro rerum pretio distribui oportet. corporum liberorum aesti-mationem nullam fieri posse. ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est cum magistro acturos. itidem agitatum est, an etiam uestimentorum cuiusque et anulorum aestimationem fieri oporteat: et omnium uisum est, nisi si qua consumendi causa imposita forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in nauiga-tionem, quod quisque haberet in commune conferret. Si nauis a piratis redempta sit, Seruius Ofilius Labeo omnes conferre debere aiunt: quod uero praedones abstulerint, @1 eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit. Portio autem pro aestimatione rerum quae saluae sunt et earum quae amissae sunt praestari solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt pluris ueniri poterunt, quoniam de-trimenti, non lucri fit praestatio. sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aesti-matio debet haberi non quanti emptae sint, sed quanti uenire possunt. Seruorum quoque qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda est, quam si qui aegri in naue de-cesserint aut aliqui sese praecipitauerint. Si quis ex uectoribus soluendo non sit, hoc detrimentum magistri nauis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet. Si res quae iactae sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, tunc hi qui soluerint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod exegerit reddat. Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto non habetur. @@&7Papinianus& libro nono decimo responsorum. Cum arbor aut aliud nauis instrumentum remouendi communis periculi causa deiectum est, contributio debetur. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Nauis onustae leuandae causa, quia intrare flumen uel portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae sunt, ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio uel portu, eaque scapha summersa est, ratio haberi debet inter eos, qui in naue merces s[2a]2luas habent, cum his qui in scapha per-diderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque Sabinus quoque libro secundo responsorum probat. contra si scapha cum parte mercium salua est, nauis periit, ratio haberi non debet eorum, qui in naue perdiderunt, quia iactus in tributum naue salua uenit. Sed si nauis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris leuata est, in alio loco summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractae sunt data mercede, rationem haberi debere eius, cuius merces in nauigatione leuandae nauis causa iactae sunt, ab his, qui postea sua per urinatores seruauerunt, Sabinus aeque respondit. eorum uero, qui ita seruauerunt, inuicem rationem haberi non debere ab eo, qui in nauigatione iactum fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores extractae sunt: eorum enim merces non possunt uideri seruandae nauis causa iactae esse, quae perit. Cum autem iactus de naue factus est et alicuius res, quae in naui remanserunt, deteriores factae sunt, uidendum, an conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res deteriores factae sunt. sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum: itaque uerb[2i]2 gratia si uicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro uiginti conferat, hic pro decem. potest tamen dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, id est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an uero alia ex causa, ueluti quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetrauit. tunc enim conferre de-bebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc laesit? adhuc numquid et si aspargine propter iactum res deteriores factae sunt? sed distinctio @1 suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si uerbi gratia hae res uiginti fuerunt et collatio quidem facti decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod damnum passus est, reliquum conferre debeat. quid ergo, si plus in damno erit quam in collatione? ut puta decem aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt. indubitate utrumque onus pati non debet: sed hic uideamus, num et ipsi conferre opor-teat. quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim: nam sicut ei qui perdiderit subuenitur, ita et ei subueniri oportet, qui deteriores propter iactum res habere coeperit. haec ita Papirius Fronto respondit. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Amissae nauis damnum collationis consortio non sarcitur per eos, qui merces suas naufragio liberauerunt: nam huius aequitatem tunc admitti placuit, cum iactus remedio ceteris in communi periculo salua naui consultum est. Arbore caesa, ut nauis cum mercibus liberari possit, aequitas contributionis habebit locum. @@&7Iulianus& libro octogensimo sexto digestorum. Nauis aduersa tempestate depressa ictu fulminis deustis armamentis et arbore et antemna Hipponem delata est ibique tumultuariis armamentis ad praesens comparatis Ostiam nauigauit et onus integrum pertulit: quaesitum est, an hi, quorum onus fuit, nautae pro damno conferre debeant. respondit non debere: hic enim sumptus instruendae magis nauis, quam conseruandarum mercium gratia factus est. @@&7Paulus& libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Cum depressa nauis aut deiecta esset, quod quisque ex ea suum seruasset, sibi seruare respondit, tamquam ex incendio. @@&7Iulianus& libro secundo ex Minicio. Qui leuanda[2e]2 nauis gratia res aliquas proiciunt, non hanc mentem habent, ut eas pro derelicto habeant, quippe si inuenerint eas, ablaturos et, si suspicati fuerint, in quem locum eiectae sunt, requisituros: ut perinde sint, ac si quis onere pressus in uiam rem abiecerit mox cum aliis reuersurus, ut eandem auferret. @@&7Uolusius Maecianus& ex lege Rodia. $*)ACI/WS3IS3 *EU)DAI/MONOS3 *NIKOMHDE/WS3 PRO\S3 *)ANTWNI=NON $BAS3ILE/A: *KU/RIE BAS3ILEU= *)ANTWNI=NE, NAUFRA/GION POIH/S3ANTES3 E)N TH=| *)ITALI/A| DIHRPA/GHMEN U(PO\ TW=N $DHMOS3I/WN TW=N TA\S3 *KUKLA/DAS3 NH/S3OUS3 OI)KOU/NTWN. *)ANTWNI=NOS3 EI)=PEN *EU)DAI/MONI: E)GW\ ME\N TOU= KO/S3MOU $KU/RIOS3, O( DE\ NO/MOS3 TH=S3 QALA/S3S3HS3. TW=| NO/MW| TW=N *(RODI/WN KRINE/S3QW TW=| NAUTIKW=|, E)N OI(=S3 MH/TIS3 $TW=N H(METE/RWN AU)TW=| NO/MOS3 E)NANTIOU=TAI. TOU=TO DE\ AU)TO\ KAI\ O( QEIO/TATOS3 *AU)/GOUS3TOS3 E)/KRINEN. @@&7Labeo& libro primo pithanon a Paul[2o]2 epitomatorum. Si uehenda mancipia conduxisti, pro eo mancipio, quod in naue mortuum est, uectura tibi non debetur. &7Paulus&: immo Ȏquaeritur, quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, merces daretur: quod si hoc apparere non poterit, satis erit pro nauta, si probauerit im-positum esse mancipium. Si ea condicione nauem conduxisti, ut ea merces tuae porta-rentur easque merces nulla nauta necessitate coactus in nauem deteriorem, cum id sciret te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea naue perierunt, in qua nouissime uectae sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem. &7Paulus&: immo contra, si modo ea nauigatione utraque nauis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset. idem iuris erit, si prior nauta publice retentus nauigare cum tuis mercibus prohibitus @1 fuerit. idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi prae-staret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem deuehendas eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret. idem iuris in eodem genere cogitationis obseruabimus, si probatum fuerit nautam morbo impeditum nauigare non potuisse. idem dicemus, si nauis eius uitium fecerit sine dolo malo et culpa eius. Si conduxisti nauem amphorarum duo milium et ibi amphoras por-tasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes. &7Paulus&: immo si auersione nauis conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti. @@@@{1DE INSTITORIA ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Aequum praetori uisum est, sicut commoda sentimus ex actu institorum, ita etiam obligari nos ex contractibus ipsorum et conueniri. sed non idem facit circa eum qui institorem praeposuit, ut experiri possit: sed si quidem seruum proprium institorem habuit, potest esse securus adquisitis sibi actionibus: si autem uel alienum seruum uel etiam hominem liberum, actione deficietur: ipsum tamen institorem uel dominum eius conuenire poterit uel mandati uel negotiorum gestorum. Marcellus autem ait debere dari actionem ei qui institorem praeposuit in eos, qui cum eo contraxerint @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. eo nomine, quo institor contraxit, si modo al[2i]2ter rem suam seruare non potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Institor appellatus est ex eo, quod negotio gerendo instet: nec multum facit, tabernae sit praepositus an cuilibet alii negotiationi, @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. cum interdum etiam ad homines ho-nestos adferant merces et ibi uendant. nec mutat causam actionis locus uendendi emen-diue, cum utroque modo uerum sit institorem emisse aut uendidisse. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Cuicumque igitur negotio prae-positus sit, institor recte appellabitur. Nam et Seruius libro primo ad Brutum ait, si quid cum insulario gestum sit uel eo, quem quis aedificio praeposuit uel frumento coe-mendo, in solidum eum teneri. Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis faenerandis, agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis praeposuerit, in solidum eum teneri. Sed et si in mensa habuit quis seruum praepositum, nomine eius tenebitur. sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus uestiarii uel lintearii dant uestem circum-ferendam et distrahendam, quos uolgo circitores appellamus. Sed et muliones quis proprie institores appellet, Item fullonum et sarcinatorum praepositus. stabularii quoque loco in-stitorum habendi sunt. Sed et si tabernarius seruum suum peregre mitteret ad merces comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum Labeo scripsit. Idem ait, si @1 libitinarius seruum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliauerit, dandam in eum quasi institoriam actionem, quamuis et furti et iniuriarum actio competeret. Idem Labeo ait: si quis pistor seruum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem uendendum, deinde is pecunia accepta praesenti, ut per dies singulos eis panem praestaret, conturba-uerit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat. Sed et cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tra-diderat, imperaret, post cuius profectionem uestimenta discipulus accepisset et fugisset, fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin uero quasi institor, teneri eum. plane si adfirmauerit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato tenebitur. Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit, sed ita, si eius rei gratia, cui praepositus fuerit, contractum est, id est id est dumtaxat ad id quod eum praeposuit. Proinde si praeposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex empto actione: item si forte ad emendum eum praeposuero, tenebor dumtaxat ex uendito: sed neque si ad emendum, et ille uendiderit, neque si ad uendendum, et ille emerit, de-bebit teneri, idque Cassius probat. Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas merces praeposito, locus est institoriae, idemque et si ad pensionem pro taberna exsol-uendam: quod ita uerum puto, nisi prohibitus fuit mutuari. Si ei, quem ad uendendum emendumue oleum praeposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum habere. Item si institor, cum oleum uendidisset, anulum arrae nomine acceperit neque eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam praepositus est, contractum est: nisi forte mandatum ei fuit praesenti pecunia uendere. quare si forte pignus institor ob pretium acceperit, institoriae locus erit. Item fideiussori, qui pro institore in-teruenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est. Si ab alio institor sit prae-positus, is tamen decesserit qui praeposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, sine dubio teneri eum oportebit. nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum est, aequum est ignoranti dari institoriam actionem. Sed et si procurator meus, tutor, curator institorem praeposuerit, dicendum erit ueluti a me praeposito dandam institoriam actionem. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Sed et in ipsum procuratorem, si omnium rerum procurator est, dari debebit institoria. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Sed et si quis meam rem gerens praeposuerit et ratum habuero, idem erit dicendum. Parui autem refert, quis sit institor, masculus an femina, liber an seruus proprius uel alienus. item quisquis prae-posuit: nam et si mulier praeposuit, competet institoria exemplo exercitoriae actionis et @1 si mulier sit praeposita, tenebitur etiam ipsa. sed et si filia familias sit uel ancilla prae-posita, competit institoria actio. Pupill[2u]2s autem institor obligat eum, qui eum praeposuit, institoria actione, quoniam sibi imputare debet, qui eum praeposuit. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Nam et plerique pueros puellasque tabernis praeponunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Uerum si ipse pupillus prae-posuerit, si quidem tutoris auctoritate, obligabitur, si minus, non. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Eatenus tamen dabitur in eum actio, quatenus ex ea re locupletior est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Sed si pupillus heres ex-titerit e[2i]2 qui praeposuerat, aequissimum erit pupillum teneri, quamdiu praepositus manet: remouendus enim fuit a tutoribus, si nollent opera eius uti. Sed et si minor uiginti quinque annis erit qui praeposuit, auxilio aetatis utetur non sine causae cognitione. De quo palam proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habetur: non enim per-mittendum erit cum institore contrahere, sed si quis nolit contrahi, prohibeat: ceterum qui praeposuit tenebitur ipsa praepositione. Proscribere palam sic accipimus claris litteris, unde de plano recte legi possit, ante tabernam scilicet uel ante eum locum in quo negotiatio exercetur, non in loco remoto, sed in euidenti. litteris utrum Graecis an Latinis? puto secundum loci condicionem, ne quis causari possit ignorantiam litterarum. certe si quis Ȏdicat ignorasse se litteras uel non obseruasse quod propositum erat, cum multi legerent cumque palam esset propositum, non audietur. Proscriptum autem perpetuo esse oportet: ceterum si per id temporis, quo propositum non erat, uel obscurata proscriptione con-tractum sit, institoria locum habebit. proinde si dominus quidem mercis proscripsisset, alius autem sustulit aut uetustate uel pluuia uel quo simili contingit, ne pr[2o]2scriptum esset uel non pareret, dicendum eum qui pr[2ae]2posuit teneri. sed si ipse institor decipiendi mei causa detraxit, dolus ipsius pr[2ae]2ponenti nocere debet, nisi particeps doli fuerit qui contraxit. Condicio autem praepositionis seruanda est: quid enim si certa lege uel interuentu cuius-dam personae uel sub pignore uoluit cum eo contrahi uel ad certam rem? aequissimum erit id seruari, in quo praepositus est. item si plures habuit institores, uel cum omnibus simul contrahi uoluit uel cum uno solo. sed et si denuntiauit cui, ne cum eo contraheret, non debet institoria teneri: nam et certam personam possumus prohibere contrahere uel certum genus hominum uel negotiatorum, uel certis hominibus permittere. sed si alias cum alio contrahi uetuit continua uariatione, danda est omnibus aduersus eum actio: neque enim decipi debent contrahentes. Sed si in totum prohibuit cum eo contrahi, praepositi loco non habetur, cum magis hic custodis sit loco quam institoris: ergo nec uendere mer-cem hic poterit nec modicum quid ex taberna. Si institoria recte actum est, tributoria ipso iure locum non habet: neque enim potest habere locum tributoria in merce dominica. quod si non fuit institor dominicae mercis, tributoria superest actio. Si a seruo tuo operas @1 uicarii eius conduxero et eum merci meae institorem fecero isque tibi mercem uendiderit, emptio est: nam cum dominus a seruo emit, est emptio, licet non sit dominus obligatus, usque adeo, ut etiam pro emptore et possidere et usucapere dominus possit: @@&7Iulianus& libro undecimo digestorum. et ideo utilis institoria actio aduersus me tibi competet, mihi uero aduersus te uel de peculio dispensatoris, si ex conducto agere uelim, uel de peculio uicarii, quod ei mercem uendendam mandauerim: pretiumque, quo emisti, in rem tuam uersum uideri poterit eo, quod debitor serui tui factus esses. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Habebat quis seruum merci oleariae praepositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: ac-ceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: probare non potuit mercis gratia eum accepisse. licet consumpta est actio nec amplius agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen Iulianus utilem ei actionem competere ait. Meminisse autem oportebit institoria dominum ita demum teneri, si non nouauerit quis eam obligationem uel ab institore uel ab alio nouandi animo stipulando. Si duo pluresue tabernam exerceant et seruum, quem ex disparibus partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an pro aequalibus an pro portione mercis an uero in solidum, Iulianus quaerit. et uerius esse ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conueniri posse, et quidquid is praestiterit qui conuentus est, societatis iudicio uel communi diuidundo con-sequetur, quam sententiam et supra probauimus. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Idem erit et si alienus seruus communi merci praepositus sit: nam aduersus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque praestiterit, eius partem societatis uel communi diuidundo iudicio consequetur. certe ubi-cumque actio societatis uel communi diuidundo cessat, quemque pro parte sua condemnari oportere constat, ueluti si is, cuius seruo creditum est, duobus heredibus institutis ei seruo libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conueniendi sunt, quia cessat inter eos communi diuidundo iudicium. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Nouissime sciendum est has actiones perpetuo dari et in heredem et heredibus. @@&7Paulus& libro uicensimo nono ad edictum. Si cum uilico alicuius contractum sit, non datur in dominum actio, quia uilicus propter fructus percipiendos, non propter quaestum praeponitur. si tamen uilicum distrahendis quoque mercibus praepositum habuero, non erit iniquum exemplo institoriae actionem in me competere. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. Si quis mancipiis uel iumentis pecoribusue emendis uendendisque praepositus sit, non solum institoria competit aduersus eum qui praeposuit, sed etiam redhibitoria uel ex stipulatu duplae simplaeue in solidum actio danda est. Si seruum Titii institorem habueris, uel tecum ex hoc edicto uel cum Titio ex in-ferioribus edictis agere potero. sed si tu cum eo contrahi uetuisti, cum Titio dumtaxat agi poterit. Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemad-modum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor praepositus est, cum eo contra- @1 hitur. Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi fu-riosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam Pomponius scripsit: non enim imputan-dum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat. Proculus ait, si denuntiauero tibi, ne seruo a me praeposito crederes, exceptionem dandam: 'si ille illi non denuntiauerit, ne illi seruo crederet'. sed si ex eo contractu peculium habeat aut in rem meam uersum sit nec uelim quo locupletior sim soluere, replicari de dolo malo oportet: nam uideri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quaeram. Ex hac causa etiam condici posse uerum est. @@&7Idem& libro singulari de uariis lectionibus. Institor est, qui tabernae locoue ad emendum uendendumue praeponitur quique sine loco ad eundem actum praeponitur. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. In eum, qui mutuis accipiendis pecu-niis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque fa-ciendum erit et si procurator soluendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit. Si dominus, qui seruum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem quoque datam idem per libertum negotium exercuit, uarietate status non mutabitur peri-culi causa. Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam ac-cepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae spe-ciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit. Seruus pecuniis tantum faenerandis praepo-situs per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faenerauit, per de-legationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae contra eum qui delegauit actio quaesita est. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Lucius Titius mensae nummu-lariae quam exercebat habuit libertum praepositum: is Gaio Seio cauit in haec uerba: 'Octauius Terminalis rem agens Octauii Felicis Domitio Felici salutem. habes penes men-sam patroni mei denarios mille, quos denarios uobis numerare debebo pridie kalendas Maias.' quaesitum est, Lucio Titio defuncto sine herede bonis eius uenditis an ex epistula iure conueniri Terminalis possit. respondit nec iure his uerbis obligatum nec aequitatem conueniendi eum superesse, cum id institoris officio ad fidem mensae protestandam scripsisset. @@@@{1DE TRIBUT[2O]2RIA ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Huius quoque edicti non minima utilitas est, ut dominus, qui alioquin in serui contractibus priuilegium habet (quippe cum de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), tamen, si scierit seruum peculiari merce negotiari, uelut extraneus creditor ex hoc edicto in tributum uocatur. Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad seruos fullones Ȏuel sarcinatores uel textores uel uenaliciarios pertineat, tamen Pedius libro quinto decimo scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum. Peculiarem autem mercem non sic uti peculium accipimus, quippe peculium deducto quod domino debetur accipitur, merx @1 peculiaris, etiamsi nihil sit in peculio, dominum tributoria obligat, ita demum si sciente eo negotiabitur. Scientiam hic eam accipimus, quae habet et uoluntatem, sed, ut ego puto, non uoluntatem, sed patientiam: non enim uelle debet dominus, sed non nolle. si igitur scit et non protestatur et contra dicit, tenebitur actione tributoria. Potestatis uerbum ad omnem sexum, item ad omnes, qui sunt alieno iuri subiecti, porrigendum erit. Non solum ad seruos pertinebit tributoria actio, uerum ad eos quoque, qui nobis bona fide seruiunt, siue liberi siue serui alieni sunt, uel in quibus usum fructum habemus, @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. ut tamen merx, qua peculiariter nego-tietur, ad nos pertineat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si seruus communis sit et ambo sciant domini, in utrumlibet ex illis dabitur actio: at si alter scit, alter ignorauit, in eum qui scit dabitur actio, deducetur tamen solidum quod ei qui ignorauit debetur. quod si ipsum quis ignorantem conuenerit, quoniam de peculio conuenitur, deducetur etiam id quod scienti debetur et quidem in solidum: nam et si ipse de peculio conuentus esset, solidum quod ei deberetur deduceretur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit. Si seruus pupilli uel furiosi sciente tutore uel curatore in merce peculiari negotietur, do-lum quidem tutoris uel curatoris nocere pupillo uel furioso non debere puto, nec tamen lucrosum esse debere, et ideo hactenus eum ex dolo tutoris tributoria teneri, si quid ad eum peruenerit: idem et in furioso puto. quamuis Pomponius libro octauo epistularum, si soluendo tutor sit, ex dolo eius pupillum teneri scripsit: et sane hactenus tenebitur, ut actionem, quam contra tutorem habeat, praestet. Sed et si ipsius pupilli dolo factum sit, si eius aetatis sit, ut doli capax sit, efficere ut teneatur, quamuis scientia eius non sufficiat ad negotiationem. quid ergo est? scientia quidem tutoris et curatoris debet facere locum huic actioni: dolus autem quatenus noceat, ostendi. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si pupillus, cuius tutor scierit, pubes factus uel furiosus sanae mentis dolum admittant, tenentur ex hoc edicto. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Procuratoris autem scientiam et dolum nocere debere domino neque Pomponius dubitat nec nos dubitamus. Si uicarius serui mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario sciente, de peculio eius actionem dandam Pomponius libro sexagensimo scripsit nec de-ducendum ex uicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur. sed si uterque scierimus, et tribut[2o]2riam et de peculio actionem competere ait, tributoriam u[2i]2carii nomine, de peculio uero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod seruo debetur, cum, si seruus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a uicario debetur. Sed et si ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus. Item parui refert, cum ipso seruo contrahatur an cum institore eius. 'Mercis nomine' merito adicitur, ne omnis negotiatio cum eo facta tributoriam inducat. Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod eo nomine receptum est. In tributum autem uocantur, qui in potestate habent, cum cre- @1 ditoribus mercis. Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si quid ei mercis nomine debeatur, an uero et si ex alia causa. et Labeo ait, ex quacumque causa ei debeatur, paruique referret, ante mercem an postea ei debere quid seruus coeperit: sufficere enim, quod priuilegium deductionis perdidit. Quid tamen si qui contrahebant ipsam mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris. Siue autem domino siue his qui in potestate eius sunt debeatur, utique erit tribuendum. Sed si duo pluresue domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui. Non autem to-tum peculium uenit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, siue merces ma-nent siue pretium earum receptum conuersumue est in peculium. Sed et si adhuc debeatur mercis nomine a quibusdam, quibus solebat seruus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout fuerit receptum. Si praeter mercem seruus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc quoque tribuatur? et Labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic apparatus ex merce est, immo semper. cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, non tribuentur, ut puta argentum habuit uel aurum, nisi si haec ex merce comparauit. Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur. @8 Si plures habuit seruus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi erunt et omnes in tributum uocandi? ut puta du[2a]2s negotiationes exercebat, puta sagariam et linteariam, et separatos habuit creditores. puto separatim eos in tributum uocari: unus-quisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit. Sed si duas tabernas eiusdem nego-tiationis exercuit et ego fui tabernae uerbi gratia quam ad Bucinum habuit ratiocinator, alius eius quam trans Tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex alterius re merceue alii indemnes fiant, alii damnum sentiant. Plane si in eadem taberna merces deferebantur, licet hae quae extent ex unius creditoris pecunia sint comparatae, dicendum erit omnes in tributum uenire, nisi fuerint creditori pigneratae. Sed si dedi mercem meam uendendam et exstat, uideamus, ne iniquum sit in tributum me uocari. et si quidem in creditum ei abit, tributio locum habebit: enimuero si non abit, quia res uenditae non alias desinunt esse meae, quamuis uendidero; nisi aere soluto uel fideiussore dato uel alias satisfacto, dicendum erit uindicare me posse. Tributio autem fit pro rata eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor ueniat desiderans tribui, integram portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque uel alii exsistere possint mercis peculiaris creditores, cauere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii emerserint creditores. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Non enim haec actio sic ut de peculio occupantis meliorem causam facit, sed aequalem condicionem quandoque agentium. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Illud quoque cauere debet, si quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata. finge enim condicionale debitum imminere uel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam do-minus pati non debet, licet in tributum uocatur. Quid tamen si dominus tribuere nolit nec hanc molestiam suscipere, sed peculio uel mercibus cedere paratus sit? Pedius refert audien- @1 dum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor debebit dare, cuius interuentu tribuantur merces peculiares. Si cuius dolo malo factum est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam debuerit, praestet: quae actio dolum malum coercet domini. minus autem tribuere uidetur etiam si nihil tributum sit. si tamen ignorans in merce seruum habere minus tribuit, non uidetur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret. proinde si sibi ex ea merce solui fecit, utique dolo uidetur minus tribuisse. Sed et si mercem perire passus est aut eam auertit aut uilioris data opera distraxit uel si ab emptoribus pretium non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus interuenit. Sed et si negauerit dominus cuiquam deberi, uidendum erit, an tributoriae locus sit: et est uerior Labeonis sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare. Haec actio et per-petuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum peruenit, Ȏ@@&7Iulianus& libro undecimo digestorum. quia non de dolo est, sed rei persecu-tionem continet: quare etiam mortuo seruo dominus, item heres eius perpetuo teneri de-bebit propter factum defuncti: quamuis non aliter quam dolo interueniente competat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Quod in herede dicimus, idem erit et in ceteris successoribus. Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de pe-culio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum. plane si quis uelit ex alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit. Si seruo testamento manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad eum peruenerit neque dolo fecerit, Labeo ait. sed Pomponius libro sexagensimo scripsit heredem, nisi curauerit caueri sibi a seruo uel deduxit a peculio quod tribuendum erat, teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. de peculio actione etiam cum emptore serui agi potest, tributoria non potest. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. aliquando etiam agentibus expedit potius de peculio agere quam tributoria: nam in hac actione de qua loquimur hoc solum in diuisionem uenit, quod in mercibus est quibus negotiatur quodque eo nomine receptum est: at in actione de peculio totius peculii quantitas spectatur, in quo et merces conti-nentur. et fieri potest, ut dimidia forte parte peculii aut tertia uel etiam minore negotietur: fieri praeterea potest, ut patri dominoue nihil debeat. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Alius dumtaxat de peculio, alius tri-butoria serui nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit. respondit: tributoria actione tunc demum agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, ueluti si cum in merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet sola decem deducere, extraneis dena tribuere. cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est @1 seruum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque tamquam adhuc creditor serui deducere debebit. @@@@{1QUOD CUM EO, QUI IN ALIENA POTESTATE EST, NEGO-@@@@TIUM GESTUM ESSE DICETUR}1 @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Omnia proconsul agit, ut qui con-traxit cum eo, qui in aliena potestate sit, etiamsi deficient superiores actiones, id est exer-citoria institoria tributoriaue, nihilo minus tamen in quantum ex bono et aequo res patitur suum consequatur. siue enim iussu eius, cuius in potestate sit, negotium gestum fuerit, in solidum eo nomine iudicium pollicetur: siue non iussu, sed tamen in rem eius uersum fuerit, eatenus introducit actionem, quatenus in rem eius uersum fuerit: siue neutrum eo-rum sit, de peculio actionem constituit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'In eum, qui eman-cipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum mo-ritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa cognita dabo in quod facere potest.' Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit uel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod fa-cere potest. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Sed an hic detrahi debeat quod aliis debetur, tractari potest. et si quidem sint creditores, qui, cum esset alienae potestatis, cum eo contraxerunt, recte dicetur occupantis meliorem esse condicionem, nisi si quis priuilegiarius ueniat: huius enim non sine ratione prioris ratio habebitur. quod si qui sint, qui, posteaquam sui iuris factus est, cum eo contraxerunt, puto horum rationem habendam. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si ex parte non modica sit heres scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum conueniat. sed et hic iudex aestimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat conueniri. Interdum autem et si exheredatus filius uel emancipatus sit, in solidum actio aduersus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conuenien-dum propter mendacium. Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio in eum datur, tamen ex delictis in solidum conuenietur. Soli autem filio succurritur, non etiam heredi eius: nam et Papinianus libro nono quaestionum scribit in heredem filii in solidum dandam actionem. Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin uero post multos an-nos, non debeat indulgeri? et mihi uidetur rationem habendam esse: in hoc enim causae cognitio uertitur. Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit @1 quod iussu postea agere, et ita Proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat Celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si filius familias uiuo patre con-uentus et condemnatus sit, in emancipatum uel exheredatum postea iudicati actio in id quod facere potest danda est. Si filio exheredato ex senatus consulto Trebelliano hereditas patris restituta sit, non debebit in quantum facere potest, sed in solidum condemnari, quia effectu quodammodo heres est. Sed si coactus immiscuerit se, ut restituat hereditatem, perinde obseruandum, ac si se abstinuisset. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Eum, qui se patrem familias simulauit et mandante aliquo stipulatus est, mandati teneri Marcellus scribsit, quamuis rem praestare non possit: et sane uerum est teneri eum debere, quia dolo fecit. hoc et in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum erit. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Pater filio permisit mutuam pecu-niam accipere et per epistulam creditori mandauit, ut ei crederet: filius ex minima parte patri heres exstitit. respondi esse in potestate creditoris, utrum filium, cui credidisset, in solidum, an heredes, pro qua parte quisque successisset, mallet conuenire: sed filius con-demnatur in quantum facere potest. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Titianus Primus praeposuerat seruum mu-tuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: i[2s]2 seruus etiam negotiatoribus hordei solebat pro emptore suscipere debitum et soluere. cum fugisset seruus et is, cui delegatus fuerat dare pretium hordei, conueniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se con-ueniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. cum autem et alia quaedam ges-sisse et horrea conduxisse et multis soluisse idem seruus probaretur, praefectus annonae contra dominum dederat sententiam. dicebamus quasi fideiussionem esse uideri, cum pro alio solueret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem nec uidetur hoc dominum mandasse. sed quia uidebatur in omni-bus eum suo nomine substituisse, sententiam conseruauit imperator. @@@@{1DE SENATUS CONSULTO MACEDONIANO}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo non[2o]2 ad edictum. Uerba senatus consulti Macedoniani haec sunt: 'Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura ad-ministrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus Ȏpraestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faene- @1 rarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri.' Si pendeat, an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio. Certe si adrogatus mutuam pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum ha-bebit: fuit enim filius familias. In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis, senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus con-sultum cessabit @@&7Idem& libro sexagensimo quarto ad edictum. usque ad quantitatem castrensis peculii, cum filii familias in castrensi peculio uice patrum familiarum fungantur. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Si quis patrem familias esse cre-didit non uana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias plerisque uidebatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus consultum. Unde Iulianus libro duodecimo in eo, qui uectigalia conducta habebat, scribit (et est saepe constitutum) cessare senatus consultum. Proinde et in eo, qui scire non potuit, an filius familias sit, Iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in pupillo uel minore uiginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore suc-currendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum ipse dicit Iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, quod mutua pecunia non fit, quamuis liberam peculii administrationem habuit: non enim perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo uin-dicationem nummorum patr[2i]2 superesse ait. Is autem solus senatus consultum offendit, qui mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta uendidit locauit uel ali[2o]2 modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum uisa est. et ideo etsi in creditum abi[2i]2 filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia pecuniae numeratio n[2on]2 concurrit, cessat senatus consultum. quod ita demum erit dicen-dum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei uen-dere[2t]2, ut ille rei pretium haberet in mutui uicem. Si a filio familias stipulatus sim et patri familias facto crediderim, siue capite deminutus sit siue morte patris uel alias sui iuris sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua iam patri familias data est: @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. quia quod uolgo dicitur filio familias credi non licere, non ad uerba referendum est, sed ad numerationem. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Ergo hic et in solidum damnabitur, non in id quod facere potest. @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Contra etiam recte dicetur, si a patre familias stipulatus sis, credas postea filio familias facto, senatus potestatem exercendam, quia expleta est numeratione substantia obligationis. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad edictum. Item si filius familias fideiusserit, @1 Neratius libro primo et secundo responsorum cessare senatus consultum ait. idem Celsus libro quarto. sed Iulianus adicit, si color quaesitus sit, ut filius familias, qui mutuam ac-cepturus erat, fideiuberet alio reo dato, fraudem senatus consulto factam nocere et dandam exceptionem tam filio familias quam reo, quoniam et fideiussori filii subuenitur. Idem ait, si duos reos accepero filium familias et Titium, cum ad filium familias esset peruentura pecunia, ideo autem reum Titium acceperim, ne quasi fideiussor auxilio senatus consulti uteretur, utilem esse exceptionem aduersus fraudem dandam. Sed et si filius familias patre suo relegato uel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summouebitur. Mutui dationem non solum numeratae pecuniae, uerum omnium, quae mutu[2a]2 dari possunt, an accipere debeamus, uidendum. sed uerba uidentur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus 'mutuam pecuniam dedisset'. sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento uel uino uel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subueniendum est filio familias. Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio. Sed et si patri eius non mors, sed alia causa inciderit quo minus sit in ciuitate, dicendum senatus consulto locum esse. Non solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio. Proinde et si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur aduersus eum exceptio, licet hic non dederit. sed et si alteruter eorum ignorauit in patris esse potestate, seuerius dicendum est utrique nocere. idem est et in duobus rei[2s]2 stipulandi. Item si duos filios familias accepero reos, sed alterum putaui patrem familias, intererit, ad quem pecunia peruenit, ut, si eum sciui filium familias ad quem peruenit pecunia, exceptione summouear, si ad eum quem ignorem, non summouear. Siue autem sub usuris mutua data sunt siue sine usuris, ad senatus consultum spectat. Quamquam autem non declaret senatus, cui exceptionem det, tamen sciendum est et heredem filii, si pater familias decesserit, et patrem eius, si filius familias decesserit, exceptione uti posse. Interdum tamenetsi senatus consulto locus sit, tamen in alium datur actio, ut puta filius familias institor mutuam pecuniam accepit: scribit enim Iulianus libro duodecimo ipsum quidem institorem exceptione senatus consulti usu-rum, si conueniatur, sed institoriam actionem aduersus eum qui praeposuit competere. quamquam, inquit, si ipse pater eum praeposuisset merci suae uel peculiarem exercere passus esset, cessaret senatus consultum, quoniam patris uoluntate contractum uideretur: nam si scit eum negotiari, etiam hoc permississe uidetur, si non nominatim prohibuit merces accipere. Proinde si acceperit pecuniam et in rem patris uertit, cessat senatus consultum: patri enim, non sibi accepit. sed et si ab initio non sic accepit, uerum postea in rem patris uertit, cessare senatus consultum libro duodecimo digestorum Iulianus ait intelle-gendumque ab initio sic accepisse, ut in rem uerteret. non tamen uertisse uidebitur, si mutuam pecuniam acceptam patri in proprium debitum soluit et ideo, si pater ignorauit, adhuc senatus consulto locus erit. Quod dicitur in eo, qui studiorum causa absens mutuum @1 acceperat, cessare senatus consultum, ita locum habet, si probabilem modum in mutua non excessit, certe eam quantitatem, quam pater solebat subministrare. Si filius accepit mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exceptione non summoueretur, senatus consulti cessabit exceptio. Hoc amplius cessabit senatus consultum, si pater soluere coepit quod filius familias mutuum sumpserit, quasi ratum habuerit. Si pater familias factus soluerit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Cum tamen a curatore per ignoran-tiam solutum sit, repeti debet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si pater familias factus rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad Ȏpignoris quantitatem. Si ab alio donatam sibi pecuniam filius creditori soluerit, an pater uindicare uel repetere possit? et ait Iulianus, si quidem hac condicione ei donata sit pecunia, ut creditori soluat, uideri a donatore profectam protinus ad creditorem et fieri nummos accipientis: si uero simpliciter ei donauit, alienationem eorum filium non habuisse et ideo, si soluerit, condictionem patri ex omni euentu com-petere. Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis seueritate senatus consulti eius con-tractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit. Non solum filio familias et patri eius succurritur, uerum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen uoluntate intercesserunt, totus contractus a patre uidebitur comprobatus. Et hi tamen, qui pro filio familias sine uoluntate patris eius intercesserunt, soluendo non repetent: hoc enim et diuus Hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua ex-ceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex uoluit. Quamquam autem soluendo non repetunt, @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. quia naturalis obligatio manet, @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. tamen, si non opposita ex-ceptione condemnati sunt, utentur senatus consulti exceptione: et ita Iulianus scribit in ipso filio familias exemplo mulieris intercedentis. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si tantum sciente patre creditum sit filio, dicendum est cessare senatus consultum. sed si iusserit pater filio credi, deinde ignorante creditore mutauerit uoluntatem, locus senatus consulto non erit, quoniam initium contractus spectandum est. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si quod alii mu-tuum dedimus a filio familias nouandi causa stipulemur, non esse impedimento senatus consultum Iulianus scribit. @1 @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Filium habeo et ex eo nepotem: nepoti meo creditum est iussu patris eius: quaesitum est, an contra senatus consultum fieret. dixi, etiamsi uerbis senatus consulti filii continerentur, tamen et in persona nepotis idem seruari debere: iussum autem huius patris non efficere, quo minus contra senatus consultum creditum existimaretur, cum ipse in ea causa esset, ut pecuniam mutuam inuito patre suo accipere non possit. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Nihil interest, quis filio familias crediderit, utrum priuatus an ciuitas: nam in ciuitate quoque senatus consultum locum habere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Paulus& libro quarto responsorum. Si filius familias absente patre, quasi ex mandato eius pecuniam acceperit, cauisset et ad patrem litteras emisit, ut eam pecuniam in prouincia solueret, debet pater, si actum filii sui improbat, continuo testationem interponere contrariae uoluntatis. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Filius familias si in id acceperit mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem uerso actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur. @@&7Uenuleius& libro secundo stipulationum. Creditorem filii familias mortuo eo fideiussorem acc[2i]2pere non posse Iulianus scribit, quia nulla obligatio aut ciuilis aut naturalis supersit, cui fideiussor accedat: plane a patre eius actionis nomine, quae de pe-culio aduersus eum competat, fideiussorem recte accipi. @@&7Pomponius& libro septimo ex uariis lectionibus. Iulianus scribit exceptionem senatus consulti Macedoniani nulli obstare, nisi qui sciret aut scire potuisset filium familias esse eum cui credebat. @@&7Idem& libro quinto senatus consultorum. Si is, cui, dum in potestate patris esset, mutua pecunia data fuerat, pater familias factus per ignorantiam facti nouatione facta eam pecuniam expromisit, si petatur ex ea stipulatione, in factum excipiendum erit. @1 @@@@{1LIBER QUINTUS DECIMUS}1 @@@@{1DE PECULIO}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Ordinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hu[2n]2c peruenire, ubi de peculio datur actio. Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem uerso aut quod iussu hinc oritur actio. Uerba autem edicti talia sunt: 'Quod cum eo, qui in alterius potestate esset, nego-tium gestum erit'. De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio. Si cum impubere filio familias uel seruo con-tractum sit, ita dabitur in dominum uel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum est. Potestatis uerbum communiter accipiendum est tam in filio quam in seruo. Nec magis domin[2i]2um seruorum esse spectandum quam facultatem habendi eos: non enim solum seruorum propriorum nomine conueniemur, item communium, uerum eorum quoque qui bona fide nobis seruiunt, siue liberi sint siue serui alieni. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Ex ea causa, ex qua soleret seruus fructuarius uel usuarius adquirere, in eum, cuius usus fructus uel usus, sit, actio dumtaxat de peculio ceteraeque honorariae dantur, ex reliquis in dominum proprietatis. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Licet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit, polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum seruo hereditario con-tractum sit ante aditam hereditatem. Unde Labeo scribit et si secundo tertioue gradu sub-stitutus sit seruus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repu-diantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conueniri et de in rem uerso. Parui autem refert, seruus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio et mulier conuenietur. Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes. idem adicit pupillum non posse seruo peculium constituere nec tutoris auctoritate. In furiosi quoque cu-ratorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius seruus peculium habere potest, non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat. Si filius familias uel seruus pro aliquo fideiusserint uel alias interuenerint uel mandauerint, tracta-tum est, an sit de peculio actio. et est uerius in seruo causam fideiubendi uel mandand[2i]2 spectandam, quam sententiam et Celsus libro sexto probat in seruo fideiussore. si igitur quasi intercessor seruus interuenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus de peculio. Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si seruus mandauerit, ut creditori meo solueretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore @1 suo solui mandauit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio functus sit, non obligari dominum de peculio. Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem uerso, sed de peculio actione mandati praestaturum. idem accipias et in serui fideiussore, idemque si alius mihi pro filio meo debitore soluisset. quod si filius meus debitor non fuisset, exceptione doli fideiussorem usurum et, si soluisset, condicturum scribit. Si seruus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an de peculio actio ex poena compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur. sed hoc ȏet Neruae filio et mihi uidetur uerius ex compromisso serui non dandam de peculio actio-nem, quia nec si iudicio condemnetur seruus, datur in eum actio. Sed si filius fideiussor uel quasi interuentor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quaeritur. et est uera Sabini et Cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in hoc a seruo. Quare et ex compromisso pater tenebitur. et ita Papinianus quoque libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an uero ex ea qua non potuit, cum ex stipulatu pater conueniatur. Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati uelut obligationem. quare et si quasi defensor condemnatus sit, idem putat. Ex furtiua causa filio quidem familias condici posse constat. an uero in patrem uel in dominum de peculio danda est, quaeritur: et est uerius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto serui dominum locu-pletar[2i i]2mpune. nam et circa rerum amotarum actionem filiae familias nomine in id quod ad patrem peruenit competit actio de peculio. Si filius familias duumuir pupillo rem saluam fore caueri non curauit, Papinianus libro nono quaestionum de peculio actionem competere ait. nec quicquam mutare arbitror, an uoluntate patris decurio factus sit, quoniam rem publicam saluam fore pater obstrictus est. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Peculii est non id, cuius seruus seorsum a domino rationem habuerit, sed quod dominus ipse separauerit su[2a]2m a serui rationem discernens: nam cum serui peculium totum adimere uel augere uel minuere do-minus possit, animaduertendum est non quid seruus, sed quid dominus constituendi seruilis peculii gratia fecerit. Sed hoc ita uerum puto, si debito seruum liberare uoluit dominus, ut, etiamsi nuda uoluntate remiserit dominus quod debuerit, desinat seruus debitor esse: si uero nomina ita fecerit dominus, ut quasi debitorem se seruo faceret, cum re uera debitor non esset, contra puto: re enim, non uerbis peculium augendum est. Ex his apparet non quid seruus ignorante domino habuerit peculii esse, sed quid uolente: alioquin et quod subripuit seruus domino, fiet peculii, quod non est uerum. Sed saepe fit, ut ignorante domino incipiat minui serui peculium, ueluti cum damnum domino dat seruus aut furtum facit. Si opem ferente seruo meo furtum mihi feceris, id ex peculio deducendum est, quo minus ob rem subreptam consequi possim. Si aere alieno dominico exhauriatur peculium serui, res tamen in causa peculiaria manent: nam si aut seruo donasset debitum dominus @1 aut nomine serui alius domino intulisset, peculium suppletur nec est noua concessione domini opus. Non solum id in peculio uicariorum ponendum est, cuius rei a domino, sed etiam id cuius ab eo cuius in peculio sint seorsum rationem habeant. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Depositi nomine pater uel do-minus dumtaxat de peculio conueniuntur et si quid dolo malo eorum captus sum. Sed et si precario res filio familias uel seruo data sit, dumtaxat de peculio pater dominusue obligantur. Si filius familias iusiurandum detulerit et iuratum sit, de peculio danda est actio, quasi contractum sit: sed in seruo diuersum est. Peculium dictum [2est]2 quasi pusilla pecunia siue patrimonium pusillum. Peculium autem Tubero quidem sic definit, ut Celsus libro sexto digestorum refert, quod seruus domini permissu separatum a rationibus domi-nicis habet, deducto inde si quid domino debetur. @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Definitio peculii quam Tubero ex-posuit, ut Labeo ait, ad uicariorum peculia non pertinet, quod falsum est: nam eo ipso, quod dominus seruo peculium constituit, etiam uicario constituisse existimandus est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Quam Tuberonis sententiam et ipse Celsus probat. Et adicit pupillum uel furiosum constituere quidem peculium seruo non posse: uerum ante constitutum, id est ante furorem uel a patre pupilli, non adimetur ex his causis. quae sententia uera est et congruit cum eo, quod Marcellus apud Iulianum notans adicit 'posse fieri, ut [2apud alterum]2 ex dominis seruus peculium habeat, apud alterum non, ut puta si alter ex dominis furiosus sit uel pupillus, si (ut quidam, inquit, putant) peculium seruus habere non potest nisi concedente domino. ego autem puto non esse opus concedi peculium a domino seruum habere, sed non adimi, ut habeat'. alia causa est peculii liberae administrationis: nam haec specialiter concendenda est. Scire autem non utique singulas res debet, sed $PAXUMERE/S3TERON,& et in hanc sententiam Pomponius inclinat. Pupillum autem tam filium quam seruum peculium habere posse Pedius libro quinto de-cimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione pendeat. ergo et si furere coeperit seruus uel filius, retinebunt peculium. In peculio autem res esse possunt omnes et mobiles et soli: uicarios quoque in peculium potest habere et uicariorum peculium: hoc amplius et nomina debitorum. Sed et si quid furti actione seruo deberetur uel alia actione, in peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut Labeo ait. Sed et id quod dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in domini rationem impe[2n]2dit et dominus ei debitor manere uoluit aut si debitorem eius dominus conuenit. quare si forte ex serui emptione euictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium serui erit conuersum, nisi forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium serui. Sed et si quid ei conseruus debet, erit peculii, si modo ille habeat peculium uel prout habebit. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Non statim quod dominus uoluit ex re sua peculii esse, peculium fecit, sed si tradidit aut, cum apud eum esset, pro tradito habuit: desiderat enim res naturalem dationem. contra autem simul atque noluit, peculium serui desinit peculium esse. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si damnum seruo dominus dederit, in peculium hoc non imputabitur, non magis quam si subripuerit. Plane si con-seruus dedit damnum uel subripuit, in peculium uidetur haberi, et ita Pomponius libro undecimo scribit: nam et si quid dominus ab eo qui rem peculiarem subripuit uel conse-cutus est uel consequi potest, in peculium esse ei imputandum Neratius libro secundo responsorum scribit. Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, quia praeuenisse dominus et cum seruo suo egisse creditur. Huic defini-tioni Seruius adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius potestate, quoniam hoc quoque domino deberi nemo ambigit. Praeterea id etiam deducetur, quod his personis de-betur, quae sunt in tutela uel cura domini uel patris uel quorum negotia administran[2t]2, dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium uel ademerint uel minuerint, tenentur: nam si semper praeuenire dominus et agere uidetur, cur non dicatur etiam hoc nomine eum secum egisse, quo nomine uel tutelae uel negotiorum gestorum uel utili actione tenebitur? nam ut eleganter Pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino uel patri debetur, quoniam non est uerisimile dominum id concedere seruo in peculium habere, quod sibi debetur. sane cum ex ceteris causis ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui negotia uel tutelam geret, cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? defend[2end]2um igitur erit quasi sibi eum soluere, cum quis agere de peculio conabitur. Sed et creditor serui, qui heres exstitit domino eius, deducit de peculio quod sibi debetur, si conueniatur, siue libertatem seruus acceperit siue non, idemque et si legatus sit pure ser-uus: nam quasi praeuenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet nullo ȏmomento dominium in manumisso uel legato pure habuerit. et ita Iulianus libro duo-decimo scribit. certe si sub condicione seruus libertatem acceperit, minus dubita[2n]2ter Iulia-nus eodem loco scribit heredem deducere: dominus enim factus est. ad defensionem sen-tentiae suae Iulianus etiam illud adfert, quod, si ei, qui post mortem serui uel filii intra annum potuit conueniri de peculio, heres exstitero, procul dubio deducam quod mihi de-betur. Siue autem ex contractu quid domino debeat siue ex rationum reliquis, deducet dominus. sed et si ex delicto ei debeat, ut puta ob furtum quod fecit, aeque deducetur. sed est quaestionis, utrum ipsa furti aestimatio, id est id solum quod domino abest, an uero tantum, quantum, si alienus seruus commississet, id est cum furti poenis? sed prior sententia uerior est, ut ipsa furti aestimatio sola deducatur. Si ipse seruus sese uulnerauit, non debet hoc damnum deducere, non magis quam si se occiderit uel praeci-pitauerit: licet enim etiam seruis naturaliter in suum corpus saeuire. sed si a se uulne-ratum seruum dominus curauerit, sumptuum nomine debitorem eum domino puto effectum, quamquam, si aegrum eum curasset, rem suam potius egisset. Item deducetur de peculio, si quid dominus serui nomine obligatus est aut praestitit obligatus: ita si quid ei creditum est iussu domini: nam hoc deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. sed hoc ita demum uerum puto, si non in rem domini uel patris quod acceptum est peruenit: alioquin secum debebit compensare. sed et si pro seruo fideiusserit, dedu-cendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. Marcellus autem in utroque, si non-dum quicquam domino absit, melius esse ait praestare creditori, ut caueat ille refusurum se, si quid praestiterit dominus hoc nomine conuentus, quam ab initio deduci, ut medii temporis interusurium magis creditor consequatur. sed si de peculio conuentus dominus @1 condemnatus est, debebit de sequenti actione de peculio deduci: coepit enim dominus uel pater iudicati teneri: nam et si quid serui nomine non condemnatus praestitisset creditori, etiam hoc deduceret. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si uero adhuc in suspenso est prius iudicium de peculio et ex posteriore iudicio res iudicaretur, nullo modo debet prioris iudicii ratio haberi in posteriore condemnatione, quia in actione de peculio occupantis melior est condicio, occupare autem uidetur non qui prior litem contestatus est, sed qui prior ad sententiam iudicis peruenit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si noxali iudicio conuentus dominus litis aestimationem obtulerit, de peculio deducendum est: quod si noxae dederit, nihil est deducendum. Sed et si quid dominus soluturum se serui nomine repromisit, deduci oportebit, quemadmodum si quid domino seruus pro debitore expromiserat. idem est et si pro libertate quid domino expromisit, quasi debitor domino sit effectus, sed ita demum, si manumisso eo agatur. Sed si a debitore dominico seruus exegerit, an domini debitorem se fecerit, quaeritur: et Iulianus libro duodecimo digestorum non aliter dominum deducturum ait, quam si ratum habuisset quod exactum est: eadem et in filio familias dicenda erunt. et puto ueram Iuliani sententiam: naturalia enim debita spectamus in pe-culii deductione: est autem natura aequum liberari filium uel seruum obligatione eo quod indebitum uidetur exegisse. Est autem quaestionis, an id, quod dominus semel deduxit cum conueniretur, rursus si conueniatur, de peculio eximere debeat, an uero ueluti solutum ei uideatur semel facta deductione. et Neratius et Nerua putant, item Iulianus libro duo-decimo scribit, si quidem abstulit hoc de peculio, non debere deduci, si uero eandem po-sitionem peculii reliquit, debere eum deducere. Denique scribit, si seruus uicarium quinque ualentem in peculium habuit et domino quinque deberet, pro quibus uicarium dominus deduxisset, et mortuo postea uicario alium eiusdem pretii seruus comparauerit, non desinere domini esse debitorem, quasi uicarius ille domino decesserit, nisi forte, cum eum seruo ademisset et sibi soluisset, tunc decesserit. Idem recte ait, si, cum uicarius ualeret decem, dominus conuentus de peculio quinque pro seruo praestitisset, quoniam quinque ipsi de-bebantur, mox uicarius decessisset, aduersus alium agentem de peculio decem dominum deducturum, quia et in eo, quod iam pro eo soluit, debitorem seruum sibi fecerit. quae sententia uera est, nisi seruo ademit uicarium, ut sibi solueret. Quod autem deduci de-bere diximus id quod debetur ei qui de peculio conuenitur, ita accipiendum est, si non hoc aliunde consequi potuit. Denique Iulianus scribit uenditorem, qui seruum cum peculio uendidit, si de peculio conueniatur, non debere deducere quod sibi debetur: potuit enim hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi indebitum (quoniam non est in peculio quod domino debetur). potest, inquit, etiam ex uendito agere. quod ita erit pro-bandum, si tantum fuit in peculio cum uenderet, ut satisfacere debito dominus possit: ce-terum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus, quod dominus non distraxe-rat, contra erit dicendum. Idem scribit, si quis seruum, cuius nomine de pe-culio habebat actionem, comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam ad-uersus uenditorem habeat actionem de peculio? et recte ait posse: nam et quiuis alius potest eligere, utrum cum emptore an cum uenditore ageret: hunc igitur eligere pro actione deductionem. nec uideo quid habeant creditores quod querantur, cum possint ipsi @1 uenditorem conuenire, si quid forte putant esse in peculio. Non solum autem quod ei debetur qui conuenitur deducendum est, uerum etiam si quid socio eius debetur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alter[2u]2ter con-uenitur, pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia recepta est: @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. quia hoc casu etiam cum eo agi potest, penes quem peculium non est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed in emptore et uenditore uera non est, item in fructuario et proprietario et ceteris qui non sunt socii, et in domino et bonae fidei emptore: nam et Iulianus libro duodecimo scribit neutrum horum deducere id quod alteri debetur. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Item cum testamento praesenti die seruus liber esse iussus est, cum omnibus heredibus de peculio agendum est nec quis-quam eorum amplius deducet quam quod ipsi debeatur. Item cum seruus uiuo domino mortuus est, deinde dominus intra annum plures heredes reliquit, et de peculio actio et deductionis ius scinditur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si duo sint bonae fidei possessores, adhuc dicendum erit neutrum plus deducturum quam quod sibi debetur. idemque et si duo sunt fructuarii, quia nullam inter se habent societatem. idem dicetur interdum et in sociis, si forte separata apud se peculia habeant, ut alter alterius peculii nomine non conueniatur: ceterum si commune sit peculium, et in solidum con-uenientur et deducetur quod utrique debetur. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Quis ergo casus est, quo peculium serui communis ad alterum ex dominis solum pertineat? in primis si quis serui partem dimidiam uendiderit nec peculium ei concesserit: deinde si quis seruo communi pecuniam uel res aliquas ea mente dederit, ut proprietatem earum retineret, administrationem autem seruo concederet. &7Marcellus& notat: est etiam ille casus, si alter ademerit: uel si omni quidem modo concesserit dominus, sed in nominibus erit concessio. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si seruus meus ordinarius uica-rios habeat, id quod uicarii mihi debent an deducam ex peculio serui ordinarii? et prima illa quaestio est, an haec peculia in peculio serui ordinarii computentur. et Pro-culus et Atilicinus existimant, sicut ipsi uicarii sunt in peculio, ita etiam peculia eorum: et id quidem, quod mihi dominus eorum, id est ordinarius seruus debet, etiam ex peculio ȏeorum detrahetur: id uero quod ipsi uicarii debent, dumtaxat ex ipsorum peculio: sed et si quid non mihi, sed ordinario seruo debent, deducetur de peculio eorum quasi conseruo debitum: id uero, quod ipsis debet ordinarius seruus, non deducetur de peculio ordinarii serui, quia peculium eorum in peculio ipsius est (et ita Seruius respondit), sed peculium eorum augebitur, ut opinor, quemadmodum si dominus seruo suo debeat. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Cui consequens est, ut, si Sticho peculium suum legatum sit isque ex testamento agit, non aliter cogetur id, quod uicarius eius testatori debet, relinquere, nisi is, id est uicarius peculium habeat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Hinc quaeritur, si ordinarii serui nomine actum sit de peculio, an agi possit et uicariorum: et puto non posse. sed si actum @1 sit de peculio uicarii, agi poterit et de peculio ordinarii. Potest esse apud me duplicis iuris peculium: ut puta seruus est dotalis, potest habere peculium, quod ad me respiciat, potest et quod ad mulierem. nam quod ex re mariti quaesiit uel ex operis suis, id ad maritum pertinet: et ideo, si respectu mariti heres sit institutus uel ei legatum datum, id eum non debere restituere Pomponius scribit. si igitur mecum agatur ex eo contractu qui ad me respicit, utrum omne deducam quodquod debetur mihi, siue ex mea causa siue ex ea quae ad uxorem respicit? an uero separamus causas quasi in duobus peculiis, ut et causa debiti quod petitur spectetur? ut, si quidem ex eo peculio agatur, quod ad mulierem spectat, id deducam, quod ex eo contractu debeatur, si ex eo contractu, qui ad me respicit, meum deducam? quae quaestio dilucidius est in fructuario tractata, utrum ex eo demum contractu potest de peculio conueniri, quod ad se pertinet, an ex omni. et Marcellus etiam fructuarium teneri scribit et ex omni contractu: eum enim qui contrahit totum serui peculium uelut patrimonium intuitum. certe illud admittendum omnimodo dicit, ut priore conuento, ad quem res respicit, in superfluum is, cui quaesitum non est, conueniatur: quae sententia probabilior est et a Papiniano probatur. quod et in duobus bonae fidei emptoribus erit dicendum. sed in marito melius est dicere simpliciter eum de peculio teneri. sin autem maritus huiusmodi serui nomine aliquid praestiterit, an aduersus mulierem agentem dotis nomine deducere id possit? et ait, si id quod creditori praestitum est ad utriusque generis peculium pertinebit, pro rata utrique peculio decedere debere. ex quo intellegi potest, si ad alterum peculium contractus pertinebit, modo soli uxori detrahi, modo non detrahi, si ad id peculium pertinuit contractus, quod apud maritum resedit. In-terdum et ipsi fructuario aduersus dominum datur actio de peculio, ut puta si apud eum habeat peculium, apud ipsum uero aut nihil aut minus, quam fructuario debetur. idem etiam contra eueniet, quamuis in duobus dominis sufficiat pro socio uel communi diui-dundo actio: @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. nam inter se agere socii de peculio non possunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Summa cum ratione etiam hoc peculio praetor imputauit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset. sed dolum malum accipere debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare pecu-lium in necem creditorum passus est, Mela scribit dolo malo eius factum. sed et si quis, cum sus[2pica]2retur alium secum acturum, alio peculium auertat, dolo non caret. sed si alii soluit, non dubito de hoc, quin non teneatur, quoniam creditori soluitur et licet creditori uigilare ad suum consequendum. Si dolo tutoris uel curatoris furiosi uel procuratoris factum sit, an pupillus uel furiosus uel dominus de peculio conueniatur, uidendum. et puto, si soluendo tutor sit, praestare pupillum ex dolo eius, maxime si quid ad eum peruenit, et ita Pomponius libro octauo epistularum scribit. idem et in curatore et procuratore erit dicendum. Emptor autem ex dolo uenditoris non tenebitur nec heres uel alius successor, nisi in id quod ad se peruenit. Siue autem post iudicium acceptum siue ante dolo factum sit, continetur officio iudicis. Si dominus uel pater recuset de peculio actionem, non est audiendus, sed cogendus est quasi aliam quamuis personalem actionem suscipere. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Si damni infecti aedium peculia-rium nomine promiserit dominus, ratio eius haberi debet et ideo ab eo qui de peculio agit domino cauendum est. @1 @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Aedium autem peculiarium nomine in so-lidum damni infecti promitti debet, sicut uicarii nomine noxale iudicium in solidum pati, quia pro pignore ea, si non defendantur, actor abducit uel possidet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Curator furiosi admini-strationem peculii et dare et denegare potest tam seruo furiosi quam filio. @@&7Pomponius& libro uicensimo tertio ad Sabinum. Id uestimentum peculii esse incipit, quod ita dederit dominus, ut eo uestitu seruum perpetuo uti uellet eoque nomine ei traderet, en quis alius eo uteretur idque ab eo eius usus gratia custodiretur. sed quod uestimentum seruo dominus ita dedit utendum, ut non semper, sed ad certum usum certis temporibus eo uteretur, ueluti cum sequeretur eum siue cenanti ministrauit, id uestimentum non esse peculii. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si semel ex ea causa, id est quod dolo fecerit, dominus praestiterit de peculio conuentus, ceteris ex eadem causa nihil prae-stabit. sed et si tantundem seruus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus. his consequens erit, ut manumisso quoque uel alienato seruo ex causa etiam doli intra annum teneatur. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Et ancillarum nomine et filia-rum familias in peculio actio datur: maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod artificium uulgare exerceat, datur propter eam actio. depositi quoque et commodati actio-nem dandam earum nomine Iulianus ait: sed et tributoriam actionem, si peculiari merce sciente patre dominoue negotientur, dandam esse. longe magis non dubitatur, et si in rem uersum est, quod iussu patris dominiue contractum sit. Constat heredem domini id quo-que deducere debere, quod seruus, cuius nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam hereditatem ex bonis hereditariis amouisset consumpsisset corrupisset. Si seruus alienatus sit, quamuis in eum, qui alienauerit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in nouum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit uel ex donatione acceperit eidem con-cesserit. Illud quoque placuit, quod et Iulianus probat, omnimodo permittendum credito-ribus uel in partes cum singulis agere uel cum uno in solidum. Sed ipsi, qui uendiderit seruum, non putat Iulianus de eo, quod ante uenditionem crediderit, cum emptore de peculio agere permittendum. Sed et si alieno credidero eumque redemero, deinde alienauero, aeque non putat mihi in emptorem dari debere iudicium. In uenditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum de eo, quod adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat deducto eo, quod apud me peculii seruus habebit. Sicut autem de eo, quod ipse crediderim seruo meo, non putat Iulianus in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod seruus meus seruo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus sit, negat permitti mihi debere cum emptore experiri. Si quis cum seruo duorum pluriumue contraxerit, per-mittendum est ei cum quo uelit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures aduersarios d[2i]2stringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat peculii ratio ha- @1 beri debet, quod apud eum cum quo agitur is seruus haberet, sed et eius quod [2apud]2 al-terum. nec tamen res damnosa futura est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse iudicio societatis uel communi diuidundo quod amplius sua portione sol-ȏuerit a socio sociisue [2suis]2 consequi. quod Iulianus ita locum habere ait, si apud alterum quoque fuit peculium, quia eo casu soluendo quisque etiam socium aere alieno liberare uidetur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra esse, quia nec liberare ullo modo aere alieno eum intellegitur. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Quare et si socio neque heres neque bonorum possessor exstitisset, eatenus damnari debet is cum quo actum fuerit, quatenus peculium apud eum erit et quantum ex bonis consequi potest. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si quis seruum testamento libe-rum esse iusserit relictis heredibus his, qui cum seruo contraxerunt, possunt inter se co-heredes uel de peculio agere, quia de eo quisque peculio, quod apud eum esset, quolibet alio agente teneatur. Etiamsi prohibuerit contrahi cum seruo dominus, erit in eum de pe-culio actio. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Quaesitum est, an teneat actio de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore. Proculus et Pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in peculio. idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quae sententia et a nobis probanda est. Si cum ex parte herede domini uel patris agatur, dumtaxat de peculio condemnandum, quod apud eum heredem sit qui conuenitur: idem et in rem uerso pro parte, nisi si quid in ipsius heredis rem uertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc here-dem conueniendum, sed pro parte dumtaxat. Sed si ipse seruus sit heres ex parte insti-tutus, aeque cum eo agendum erit. Sin uero filius sit quamuis ex parte institutus, nihilo minus in solidum actionem patietur. sed si uelit pro parte nomen coheredis redimere, audiendus est: quid enim si in rem patris uersum sit? cur non consequatur filius a co-herede, quod in patris re est? Idem et si peculium locuples sit. Is, qui semel de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest. Si annua exceptione sit repulsus a uenditore creditor, subueniri ei aduersus emptorem debet: sed si alia ex-ceptione, hactenus subueniri, ut deducta ea quantitate, quam a uenditore consequi potuisset, ab emptore residuum consequatur. In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec de dolo actio post statutum tempus datur. In heredem autem doli clausula in id quod ad eum peruenit fieri debet, ultra non. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Sed si ipse heres dolo fecit, soli-dum praestat. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Si ex duobus uel pluribus heredibus eius, qui manumisso seruo uel libero esse iusso uel alienato uel mortuo intra annum con-ueniri poterat, unus fuerit conuentus, omnes heredes liberabuntur, quamuis non in maiorem quantitatem eius peculii, quod penes se habet qui conuenitur, condemnetur, idque ita Iu-lianus scripsit. idemque est et si in alterius rem fuerit uersum. sed et si plures sint fruc-tuarii uel bonae fidei possessores, unus conuentus ceteros liberat, quamuis non maioris @1 peculii, quam penes se est, condemnari debeat. sed [2licet]2 hoc iure contingat, tamen aequitas dictat iudicium in eos dari, qui occasione iuris liberantur, ut magis eos perceptio quam intentio liberet: nam qui cum seruo contrahit, uniuersum peculium eius quod ubicumque est ueluti patrimonium intuetur. In hoc autem iu-dicio licet restauretur praecedens, tamen et augmenti et decessionis rationem haberi oportet, et ideo siue hodie nihil sit in peculio siue accesserit aliquid, praesens status pe-culii spectandus est. quare circa uenditorem quoque et emptorem hoc nobis uidetur uerius, quod accessit peculio posse nos ab emptore consequi, nec retrorsus uelut in uno iudicio ad id tempus conuentionem reducere emptoris, quo uenditor conuentus sit. Uenditor serui si cum peculio seruum uendidit et tradiderit peculium, ne intra annum quidem de peculio conuenietur: neque enim hoc pretium serui peculium est, ut Neratius scripsit. @@&7Iauolenus& libro duodecimo ex Cassio. Sed si quis seruum ita uendidit, ut pretium pro peculio acciperet, penes eum uidetur esse pecu-lium, ad quem pretium peculii peruenit, @@&7Pomponius& libro duodecimo ex uariis lectionibus. non penes quem res peculiaris sit. @@&7Iauolenus& libro duodecimo ex Cassio. At cum heres iussus est peculium dare accepta certa summa, non uidetur penes heredem esse peculium. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. In bonae fidei contractibus quae-stionis est, an de peculio an in solidum pater uel dominus tenerentur: ut est in actione de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conueniretur. ego autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea dolo malo patris capta frau-dataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, aequum est eum quanti ea res est condemnari. nam quod in seruo, cui res pignori data est, expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum esse Pomponius scripsit. namque si seruo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem uerso competit actio, ue[2r]2um hanc quoque habet adiectionem 'et si quid dolo malo domini captus fraudatusque actor est.' uidetur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, non uult restituere. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Si creditor filii tui heredem te instituerit et tu hereditatem eius uendideris, illa parte stipulationis 'quanta pecunia ex hereditate ad te peruenerit' teneberis de peculio. Si seruo tuo permiseris uicarium emere aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo ex tua pecunia soluere et is decem soluerit, hoc nomine duos aureos tantum uindicabis, sed hi uenditori praestabuntur dumtaxat de peculio serui. Seruum communem, quem cum Titio [2habebam, uendidi]2 Sempronio: quaesitum est, si de peculio cum Titio aut cum Sem- @1 pronio [2a]2geretur, an eius peculii, quod apud me esset, ratio haberi deberet. dixi, si cum Sempronio ageretur, numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere, quia is nullam aduersus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset consequi posset. sed et si cum Titio post annum quam uendidissem ageretur, similiter non esse computandum peculium quod apud me est, quia iam mecum agi de peculio non posset. sin autem intra annum ageretur, tunc quoque habendam huius peculii rationem, postquam placuit alienato homine permittendum creditori et cum uenditore et cum emptore agere. Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in seruo habet et minus consecutus sit creditor, non est iniquum, ut ex uniuerso eius peculio, siue apud fructuarium siue apud proprietarium erit, rem consequatur. nihil interest, operas suas conduxerit seruus a fructuario an pecuniam mutuam ab eo acceperit. dari itaque debebit actio ei aduersus dominum proprietatis deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Deposui apud filium familias decem et ago depositi de peculio. quamuis nihil patri filius debeat et haec decem teneat, nihilo magis tamen patrem damnandum existimauit, si nullum praeterea peculium sit: hanc enim pecuniam, cum mea maneat, non esse peculii. denique quolibet alio agente de peculio minime dubitandum ait computari non oportere. itaque ad exhibendum agere me et ex-hibitam uindicare debere. Si nuptura filio familias dotis nomine certam pecuniam promi-serit et diuortio facto agat de dote cum patre, utrumne tota promissione an deducto eo, quod patri filius debeat, liberari eam oporteret? respondit tota promissione eam liberandam esse, cum certe et si ex promissione cum ea ageretur, exceptione doli mali tueri se posset. Stichus habet in peculio Pamphilum qui est decem, idem Pamphilus debet domino quinque. si agatur de peculio Stichi nomine, placebat aestimari debere pretium Pamphili et quidem ȏtotum non deducto eo, quod domino Pamphilus debet: neminem enim posse intellegi ipsum in suo peculio esse: hoc ergo casu damnum dominum passurum, ut pateretur, si cuilibet alii seruorum suorum peculium non habenti credidisset. idque ita se habere euidentius appariturum ait, si Sticho peculium legatum esse proponatur: qui certe si ex testamento agat, cogendus non est eius, quod uicarius suus debet, aliter quam ex peculio ipsius de-ductionem pati: alioquin futurum, ut, si tantundem uicarius domino debeat, ipse nihil in peculio habere intellegatur, quod certe est absurdum. Seruo quem tibi uendideram pecu-niam credidi: quaesitum est, an ita mihi in te actio de peculio dari debeat, ut deducatur id, quod apud me ex eo remanserit. quod quidem minime uerum est, nec interit, intra annum quam uendiderim an postea experiar: nam nec ceteris quidem, qui tunc cum eo contraxerint, in me actio datur. in contrarium quoque agentibus mecum his, qui antea @1 cum eo seruo contraxissent, non deducam id, quod postea mihi debere coeperit. ex quo apparet onus eius peculii, quod apud me remanserit, ad posterioris temporis contractus pertinere non debere. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Peculium et ex eo consistit, quod parsimonia sua quis parauit uel officio meruerit a quolibet sibi donari idque uelut proprium patrimonium seruum suum habere quis uoluerit. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Peculium nascitur crescit decrescit mo-ritur, et ideo eleganter Papirius Fronto dicebat peculium simile esse homini. Quomodo autem peculium nascitur, quaesitum est. et ita ueteres distingu[2u]2nt, si id adquisiit seruus quod dominus necesse non habet praestare, id esse peculium, si uero tunicas aut aliquid simile quod ei dominus necesse habet praestare, non esse peculium. ita igitur nascitur peculium: crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum serui uicarii moriuntur, res interci-dunt: moritur, cum ademptum sit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Nec seruus quicquam debere potest nec seruo potest deberi, sed cum eo uerbo abutimur, factum magis demon-stramus quam ad ius ciuile referimus obligationem. itaque quod seruo debetur, ab ex-traneis dominus recte petet, quod seruus ipse debet, eo nomine in peculium et si quid inde in rem domini uersum est in dominum actio datur. @@&7Idem& libro duodecimo ad edictum. In adrogatorem de peculio actionem dandam quidam recte putant, quamuis Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actio-nem non esse dandam existimant. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si posteaquam tecum de peculio egi, ante rem iudicatam seruum uendideris, Labeo ait etiam eius peculii nomine, quod apud emptorem quaesierit, damnari te debere nec succurrendum tibi: culpa enim tua id acci-disse, qui seruum uendidisses. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Si quis cum filio familias contraxerit, duos habet debitores, filium in solidum et patrem dumtaxat de peculio. @@&7Paulus& libro sexagensimo primo ad edictum. Ideoque si pater filio pecu-lium ademisset, nihilo minus creditores cum filio agere possunt. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Qui peculii administrationem concedit, uidetur permittere generaliter, quod et specialiter permissurus est. @@&7Idem& libro quarto ad Plautium. Quotiens in taberna ita scriptum fuisset 'cum Ianuario seruo meo geri negotium ueto', hoc solum consecutum esse dominum con-stat, ne institoria teneatur, non etiam de peculio. Sabinus respondit non alias dandam de peculio actionem in dominum, cum seruus fideiussisset, nisi in rem domini aut ob rem peculiarem fideiussisset. Si semel actum sit de peculio, quamuis minus inueniatur rei iudicandae tempore in peculio quam debet, tamen cautionibus locum esse non placuit de futuro incremento peculii: hoc enim in pro socio actione locum habet, quia socius uniuersum debet. Si creditor serui ab emptore esset partem consecutus, competere in reliquum in uenditorem utile iudicium Proculus ait, sed re integra non esse permittendum actori diuidere actionem, ut simul cum emptore et cum uenditore experiatur: satis enim esse hoc solum ei tribu[2i]2, ut rescisso superiore iudicio in alterum detur ei actio, cum electo reo minus esset consecutus: et hoc iure utimur. Non tantum autem quiuis creditor cum uenditore ex ante gesto agere potest, sed et ipse emptor, idque et Iuliano uidetur, quamuis @1 et deducere ipse potest aduersus alium agentem, dum tamen id, quod apud se habet, com-putet. Si seruus deducto peculio uenditus sit, procedit, ut uenditor et deductione uti possit, et, si post uenditionem coeperit aliquid uenditori seruus debere, non minuit peculia, quia non domino debet. Quae diximus in emptore et uenditore, eadem sunt et si alio quouis genere dominium mutatum sit, ut legato, dotis datione, quia quasi patrimonium liberi hominis peculium serui intellegitur, ubicumque esset. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Libera peculii administratio non permanet neque in fugitiuo neque in subrepto neque in eo, de quo nesciat quis, uiuat an mortuus sit. Cui peculi administratio data est, delegare debitorem suum potest. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Non solum id pecu-lium est, quod dominus seruo concessit, uerum id quoque, quod ignorante quidem eo adquisitum sit, tamen, si rescisset, passurus erat esse in peculio. Si ignorante me seruus meus negotia mea administrauerit, tantidem debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si liber negotia mea administrasset. Ut debitor uel seruus domino uel dominus seruo intelle-gatur, ex causa ciuili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat se debere seruo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla causa praecesserat debendi, nuda ratio non facit eum debitorem. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Eo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei seruandae causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet, absolui deberet. nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio sequatur: nam et si in diem uel sub condicione debeatur, fraudationis causa non uidetur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari. sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri putat Iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis accipi possit, si tamen sic acceptus est. Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit, quia mortis tempus in Falcidiae ratione spectatur, illius temporis pe-culium considerabitur. Etiam postquam dominus de peculio conuentus est, fideiussor pro seruo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam seruus pecuniam ex-soluerit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus uidebitur, quia naturalis obligatio, quam etiam seruus suscipere uidetur, in litem translata non est. Seruus alienus, cum bonae fidei seruiret mihi, nummos a Titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: creditor quaerebat, quem de peculio conueniret. dixi, quamquam creditor electionem alias haberet, tamen in proposito dominum esse conueniendum et eum ad exhibendum mecum acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quae pro capite serui facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione uero secuta uideri pecuniam ex re mea quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia mihi daretur. @1 @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Quod debetur seruo ab extraneis, agenti de peculio non omnimodo dominus ad quantitatem debiti condemnandus est, cum et sumptus in petendo et euentus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora temporis quod datur iudicatis, aut uenditionis bonorum, si id magis faciendum erit. ergo si paratus sit actiones mandare, absoluetur. quod enim dicitur, si cum uno ex sociis ȏagatur, uniuersum peculium computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si actiones paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus quia habent actionem, delegatio pro iusta praestatione est. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Ex facto quaeritur: qui tutelam quasi liber administrabat, seruus pronuntiatus est. an si conueniatur eius dominus a pupillo, cuius quidem potiorem causam quam creditorum ceterorum serui habendam rescriptum est, an uel id deducatur ex peculio, quod domino debetur? et si putaueris posse deduci, an intersit, utrum, cum adhuc in libertate ageret, domini debitor factus est, an postea? et an de peculio impuberi competat? respondi nullum priuilegium praeponi patri uel domino potest, cum ex persona filii uel serui de peculio conueniuntur. plane in ceteris creditoribus habenda est ratio priuilegiorum: quid enim si filius dotem accepit, tutelam administrauit? merito igitur et in seruo, qui pro tutore egit, id rescriptum est, et quia occupantis melior solet esse condicio, quam ceterorum inhibebitur actio. plane si ex re pupilli nomina fecit uel pecuniam in arca deposuit, datur ei uindicatio nummorum et aduersus debitores utilis actio, scilicet si nummos consumpserunt: hic enim alienare eos non potuit: quod et in quouis tutore dicendum est. nec tamen interesse puto, quando domino debere coepit, utrum cum in libertatis possessione esset an postea: nam et si Titii seruo credidero eiusque dominus esse coepero, deducam quod prius credidi, si conueniri de peculio coepero. quid ergo est? quia de peculio actio deficit, utilis actio in dominum quasi tutelae da[2nda]2 erit, ut quod ille pro patrimonio habuit, peculium esse intellegatur. Si dos filio familias sit data uel tutelam administrauerit, habenda erit ratio priuilegiorum in actione de peculio dilata interim ceterorum creditorum actione uel interposita cautione, si priores agant, qui priuilegium non habent, restitu[2tum]2 iri quod acceperunt, si inferatur postea cum patre actio priuilegii. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Si Sticho peculium cum manumitteretur ademptum non est, uidetur concessum: debitores autem conuenire nisi mandatis sibi actio-nibus non potest. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Filio familias uni ex here-dibus praedia praelegauit ut instructa erant cum seruis: hi serui domini debitores fuerunt: quaesitum est, an ceteris heredibus aduersus eum actio de peculio competat. respondit non competere. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Is cum quo de peculio agebam a te ui exemptus est: quod tunc cum ui eximeres in peculio fuerit, spectari. @@&7Paulus& libro secundo ad Neratium. Quod seruus meus pro debitore meo @1 mihi expromisit, ex peculio deduci debet et a debitore nihilo minus debetur. sed uideamus, ne credendum sit peculiare fieri nomen eius, pro quo expromissum est. &7Paulus&: utique si de peculio agente aliquo deducere uelit, illud nomen peculiare facit. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Si filius uel seruus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit. Sed eum, qui ser-uum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare intellegi Iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere. At si quis extraneo peculium serui legauerit, in coniectura uoluntatis testatoris quaestionem esse, et uero-similius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus pe-culiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, ueluti partus ancillarum et fetus pecudum, quae autem seruo donata fuerint siue quid ex operis suis adquisierit, ad lega-tarium non pertinere. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Uni ex heredibus praedia legauit ut instructa erant cum seruis et ceteris rebus et quidquid ibi esset: hi serui do-mino debitores fuerunt tam ex aliis causis quam ex ratione kalendarii: quaesitum est, an ceteris heredibus aduersus eum pecuniae ab his debitae actio de peculio competit. respondit non competere. @@@@{1QUANDO DE PECULIO ACTIO ANNALIS EST}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Praetor ait: 'Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit. posteaue quam is emancipatus manumissus alienatusue fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo'. Quamdiu seruus uel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius uel postquam emancipatus manumissus alienatusue fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis. Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo eman-cipatus est, sed ex quo peti potuit condicione exsistente. Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte uel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem. Alienatio autem et manumissio ad seruos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad seruos quam ad filios refertur, emancipatio uero ad solum filium. sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio. sed et si morte patris uel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris uel fiscus tenebuntur. In alienatione accipitur utique uenditor, qui actione de peculio intra annum tenetur: sed et si donauit seruum uel permutauit uel in dotem dedit, in eadem causa est: item heres eius, qui seruum legauit non cum peculio. nam si cum peculio uel legauit uel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi uerius uidetur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem. an ergo teneatur heres? et ait Caecilius teneri, quia pe-culium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberauit. Pegasus autem caueri heredi @1 debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum ueniunt creditores: ergo si tra-diderit sine cautione, erit conueniendus. Si praecepto seruo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conueniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Mar-cellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut Scaeuola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet. Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium Pomponius libro sexagensimo primo scripsit. Quaesitum est apud Labeonem, si, cum filius uiueret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est. et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem uerso: nam priore iudicio de in rem uerso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem uersum pertinet. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Cum post mortem filii fa-milias annua aduersus patrem actio est, quemadmodum aduersus eum esset perpetua uiuo filio, ideo si ex causa redhibitionis erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem filii: idemque dicendum in omnibus temporalibus actionibus. Si seruus cui cre-ditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum non anno finienda est, quamdiu postliminio reuerti potest. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Definitione peculii interdum utendum est etiam, si seruus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam (quamquam iam desiit morte serui uel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere ut peculio fructibus uel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, ueluti si mor-tuum sit animal uel alio quolibet modo perierit. @@@@{1DE IN REM UERSO}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si hi qui in potestate aliena ȏsunt nihil in peculio habent, uel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conuersum sit, quasi cum ipsis potius contractum uideatur. Nec uidetur frustra de in rem uerso actio promissa, quasi sufficeret de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem uersum sit et cesset de peculio actio. quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? qui[2d]2 si morte serui exstinctum est peculium et annus utilis praeteriit? de in rem uerso namque actio perpetua est et locum habet, siue ademit sine dolo malo siue actio de peculio anno finita est. Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem uersa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat. certe si praeuentum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem uerso actio an cesset, uidendum. et refert Pomponius Iulianum existimare de pe- @1 culio actione peremi de in rem uerso actionem (quia in peculium conuersum est quod in domini rem erat uersum et pro seruo solutum est, quemadmodum si ipsi seruo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit ex actione de peculio dominus quod seruus in rem eius uerterat: ceterum si non praestiterit, manet actio de in rem uerso. @@&7Iauolenus& libro duodecimo ex Cassio. Qui nummis acceptis seruum manu-missit, agi cum eo de in rem uerso non potest, quia dando libertatem locupletior ex nummis non fit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Quod si seruus domino quanti-tatem dederit, ut manumittatur, quam a me mutuam accepit, in peculium quidem hanc quantitatem non computari, in rem autem uideri uersum, si quid plus sit in eo quod seruus dedit quam est in serui pretio. In rem autem uersum uidetur, siue id ipsum quod seruus accepit in rem domini conuertit (ueluti si triticum acceperit et id ipsum in familiam domini cibariorum nomine consumpserit) aut si pecuniam a creditore acceptam dominico creditori soluerit (sed et si errauit in soluendo et putauit creditorem eum qui non erat, aeque in rem uersum esse Pomponius libro sexagensimo primo ait, quatenus indebiti repetitionem dominus haberet) siue cum seruus domini negotii gerendi administrandiue causa quid gessit (ueluti si mut[2u]2atus sit pecuniam, ut frumentum compararet ad familiam alendam uel si ad uestiendam) siue peculiariter mutuatus postea in rem domini uertit: hoc enim iure uti-mur, ut, etiamsi prius in peculium uertit pecuniam, mox in rem domini, esse de in rem uerso actio possit. Et regulariter dicimus totiens de in rem uerso esse actionem, quibus casibus procurator mandati uel qui negotia gessit negotiorum gestorum haberet actionem quotiensque aliquid consumpsit seruus, ut aut meliorem rem dominus habuerit aut non de-teriorem. Proinde si seruus sumpsit pecuniam, ut se aleret et uestiret secundum consuetu-dinem domini, id est usque ad eum modum, quem dominus ei praestare consueuerat, in rem uideri domini uertisse Labeo scribit. ergo idem erit et in filio. Sed si mutua pecunia accepta domum dominicam exornauit tectoriis et quibusdam aliis, quae magis ad uoluptatem pertinent quam ad utilitatem, non uidetur uersum, quia nec procurator haec imputaret, nisi forte mandatum domini aut uoluntatem habuit: nec debere ex eo onerari dominum, quod ipse facturus non esset. quid ergo est? pati debet dominus creditorem haec auferre, sine domu[2s ui]2delicet iniuria, ne cogendus sit dominus uendere domum, ut quanti [2pretio]2sior facta est, id praestet. Idem Labeo ait, si seruus mutuatus nummos a me alii eos crediderit, de in rem uerso dominum teneri, quod nomen ei adquisitum est: quam sententiam Pomponius ita probat, si non peculiare nomen fecit, sed quasi dominicae rationis. ex qua causa hac-tenus erit dominus obligatus, ut, si non putat sibi expedire nomen debitoris habere, cedat creditori actionibus procuratoremque eum faciat. Nec non illud quoque in rem domini uersum Labeo ait, quod mutuatus seruus domino emit uolenti ad luxuriae materiam, un-guenta forte, uel si quid ad delicias uel si quid ad turpes sumptus sumministrauit: neque @1 enim spectamus, an bono domini cesserit quod consumptum est, sed an in negotium do-mini. Unde recte dicitur et si frumentum comparauit seruus ad alendam domini familiam et in horreo dominico reposuit et hoc periit uel corruptum est uel arsit, uideri uersum. Sed et si seruum domino necessarium emisset isque decessisset uel insulam fulsisset eaque ruisset, dicerem esse actionem de in rem uerso. Sed si sic accepit quasi in rem domini uerteret nec uertit et decepit creditorem, non uidetur uersum nec tenetur dominus, ne cre-dulitas creditoris domino obesset uel calliditas serui noceret. quid tamen, si is fuit seruus, qui solitus erat accipiens uertere? adhuc non puto nocere domino, si alia mente seruus accepit aut si, cum hac mente accepisset, postea alio uertit: curiosus igitur debet esse cre-ditor, quo uertatur. Si mutuatus sit pecuniam seruus ad uestem comparandam et nummi perierint, quis de in rem uerso agere possit, utrum creditor an uenditor? puto autem, si quidem pretium numeratum sit, creditorem de in rem uerso acturum et si uestis perierit: si autem non fuit pretium solutum, ad hoc tamen data pecunia, ut uestis emeretur et pe-cunia perierit, uestis tamen familiae diuisa est, utique creditorem de in rem uerso habere actionem. an et uenditor habeat, quia res eius peruenerunt in rem domini? ratio hoc facit, ut teneatur: unde incipit dominus teneri ex una causa duobus. proinde et si tam pecunia quam uestis periit, dicendum erit utrique dominum teneri, quoniam ambo in rem domini uertere uoluerunt. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Sed dicendum est occupantis me-liorem condicionem esse debere: nam utrisque condemnari dominum de in rem uerso ini-quum est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si res domino non necessarias emerit seruus quasi domino necessaria[2s]2, ueluti seruos, hactenus uideri in rem eius uersum Pomponius scribit, quatenus seruorum uerum pretium facit, cum, si necessarias emisset, in solidum quanto uenissent teneretur. Idem ait, siue ratum habeat serui contractum dominus siue non, de in rem uerso esse actionem. Quod seruus domino emit, si quidem uoluntate eius emit, potest quod iussu agi: sin uero non ex uoluntate, si quidem dominus ratum ha-buerit uel alioquin rem necessariam uel utilem domino emit, de in rem uerso actio erit: si uero nihil eorum est, de peculio erit actio. Placet non solum, eam pecuniam in rem uerti, quae statim a creditore ad dominum peruenerit, sed et quae prius fuerit in peculio. hoc autem totiens uerum est, quotiens seruus rem domini gerens locupletiorem eum facit nummis peculiaribus. alioquin si seruo peculium dominus adimat uel si uendat eum cum peculio uel rem eius peculiarem et pretium exigat, non uidetur in rem uersum. @@&7Tryphoninus& libro primo disputationum. Nam si hoc uerum esset, etiam antequam uenderet rem peculiarem [2de in rem]2 uerso teneretur, quia hoc ipso, quod seruus rem in peculio haberet, locupletior fieret, quod aperte falsum est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Et ideo et si donauerit seruus domino rem peculiarem, actio de in rem uerso cessabit, et sunt ista uera. Plane si mutuum seruus accepit et donandi animo soluit, dum non uult eum debitorem facere peculiarem, de in rem uerso actio est. Illud uerum non est, quod Mela scribit, si seruo meo argentum dederis, ut pocula tibi faceret ex quolibet argento, mox factis poculis seruus decesserit, @1 esse tibi aduersus me de in rem uerso actionem, quoniam possum pocula uindicare. Illud plane uerum est, quod Labeo scribit, si odores et unguenta seruus emerit et ad funus erogauerit quod ad dominum suum pertinebat, uideri in rem domini uersum. Idem ait et si hereditatem a seruo tuo emero quae ad te pertinebat et creditoribus pecuniam soluer[2o]2, deinde hanc hereditatem abstuleris mihi, ex empto actione me id ipsum consecuturum: uideri enim in rem tuam uersum: nam et si hereditatem a seruo emero, ut quod mihi ab ȏipso seruo debebatur compensarem, licet nihil solui, tamen consequi me ex empto quod ad dominum peruenit. ego autem non puto de in rem uerso esse actionem emptori, nisi hoc animo gesserit seruus, ut in rem domini uerteret. Si filius familias pecuniam mutuatus pro filia sua dotem dederit, in rem uersum patris uidetur, quatenus auus pro nepte daturus fuit. quae sententia ita demum mihi uera uidetur, si hoc animo dedit ut patris nego-tium gerens. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Et nihil interesse Pomponius ait, filiae suae nomine an sororis uel neptis ex altero filio natae dederit. idem ergo dicemus et si seruus mutuatus fuerit et domini sui filiae nomine in dotem dederit. @@&7Iauolenus& libro duodecimo ex Cassio. Si uero pater dotem daturus non fuit, in rem patris uersum esse non uidetur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad edictum. Si pro patre filius fideiusserit et creditori soluerit, in rem patris uidetur uersum, quia patrem liberauit. Cui simile est, quod Papinianus libro nono quaestionum scribit, si filius quasi defensor patris iudicium susceperit et sit condemnatus, de in rem uerso teneri patrem: namque filius eum iudicio suscepto liberauit. Idem tractat Papinianus et si, quod patrem dare oporteret, a filio sim stipulatus et ita conuenerim filium, nam et hic de in rem uerso fore actionem: nisi si donare patri filius uoluit, dum se obligat. Quare potest dici et si de peculio actionem quasi defensor patris susceperit, teneri patrem de in rem uerso usque ad peculii quantitatem: cuius sen-tentiae id erit emolumentum, ut, si finita sit actio de peculio, de in rem uerso conueniatur. ego et ante condemnationem post iudicium patris nomine acceptum de in rem uerso patrem teneri puto. In rem autem uersum uidetur, prout aliquid uersum est: proinde si pars uersa est, de parte erit actio. Sed utrum in sortem dumtaxat tenebitur dominus an et in usuras? et si quidem promisit usuras, Marcellus libro quinto digestorum scribit dominum praestaturum: sed si non sint promissae, utique non debebuntur, quia in stipulatum de-ductae non sunt. plane si contemplatione domini pecuniam ded[2i]2 non gerenti seruo negotia domini, sed ipse gerens, negotiorum gestorum actione potero etiam de usuris experiri. Uersum autem sic accipimus, ut duret uersum: et ita demum de in rem uerso competit actio, si non sit a domino seruo solutum uel filio. si tamen in necem creditoris, id est perdituro seruo uel filio solutum sit, quamuis solutum sit, desinit quidem uersum, aequis-simum autem est de dolo malo aduersus patrem uel dominum competere actionem: nam et peculiaris debitor, si fraudulenter seruo soluerit quod ei debebat, non liberatur. Si domini debitor sit seruus et ab alio mutuatus ei soluerit, hactenus non uertit, quatenus @1 domino debet: quod excedit, uertit. proinde si, cum domino deberet triginta, mutuatus quadraginta creditori eius soluerit uel familiam exhibuerit, dicendum erit de in rem uerso in decem competere actionem: aut si tantundem debeat, nihil uidetur uersum. nam, ut Pomponius scribit, aduersus lucrum domini uidetur subuentum: et ideo, siue debitor fuit domino, cum in rem uerteret, nihil uideri uersum, siue postea debitor esse domino coeperit, desinere uersum: idemque et si soluerit ei. plus dicit et si tantundem ei donauit dominus, quantum creditori soluit pro se, si quidem remunerandi animo, non uideri uersum, si uero alias donauit, durare uersum. Idem quaerit, si decem in rem domini uertit et postea tan-tandem summam a domino mutuatus sit, habeat praeterea et peculium decem, uidendum ait, utrum desiit esse uersum? an uero, quoniam est peculium, unde trahatur debitum, de in rem uerso non tollimus actionem? an potius ex utroque pro rata detrahimus? ego autem puto sublatam de in rem uerso actionem, cum debitor domini sit constitutus. Idem quaerit, si in rem tuam uerterit et debitor tuus factus sit, mox creditor eiusdem summae quam tibi debuit, an renascatur de in rem uerso actio an uero ex postfacto non conua-lescat? quod uerum est. Idem tractat, an ex euentu possit in rem patris filius uertere, ueluti si duo rei pater et filius fuerint et filius mutuatus suo nomine soluat, uel si filio iussu patris credidisti et filius creditum tibi soluisset. mihi uidetur, si quidem pecunia ad patrem peruenerat, uideri in rem uersum: quod si non fuit et suum negotium gerens filius soluit, non esse de in rem uerso actionem. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Quod seruus in hoc mutuatus fuerit, ut creditori suo solueret, non erit in rem uersum, quamuis actione de peculio liberatus sit dominus. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si fundum patri dominoue emit seruus uel filius familias, uersum quidem esse uidetur, ita tamen, ut, siue minoris sit, quam est emptus, tantum uideatur in rem uersum quanti dignus sit, siue pluris sit, non plus uideatur in rem uersum quam emptus est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si in re[2m]2 alterius ex dominis uersum sit, utrum is solus in cuius rem uersum est an et socius possit conueniri, quae-ritur. et Iulianus scribit eum solum conueniri in cuius rem uersum est, sicuti cum solus iussit: quam sententiam puto ueram. @@&7Iulianus& libro undecimo digestorum. &7Marcellus& notat: interdum et propter hoc quod in rem alterius socii uersum est de in rem uerso cum altero agi potest, qui conuentus a socio petere potest id in quo damnatus fuerit. quid enim dicemus, si pecu-lium seruo ab altero ademptum fuerit? &7Paulus&: ergo haec quaestio ita procedit, si de peculio agi non potest. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Si filius familias constituerit quod pater debuit, uidendum est, an de in rem uerso actio dari debeat. atquin non libe-rauit patrem: nam qui constituit, se quidem obligat, patrem uero non liberat. plane si soluat post constitutum, licet pro se uideatur soluisse, hoc est ob id quod constituit, in rem tamen uertisse patris merito dicetur. @1 @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Quidam fundum colendum seruo suo locauit et boues ei dederat: cum hi boues non essent idonei, iusserat eos uenire et his nummis qui recepti essent alios reparari: seruus boues uendiderat, alios redemerat, nummos uenditori non soluerat, postea conturbauerat: qui boues uendiderat nummos a domino petebat actione de peculio aut quod in rem domini uersum esset, cum boues pro quibus pecunia peteretur penes dominum essent. respondit non uideri peculii quicquam esse, nisi si quid deducto eo, quod seruus domino debuisset, reliquum fieret: illud sibi ui-deri boues quidem in rem domini uersos esse, sed pro ea re soluisse tantum, quanti prio-res boues uenissent: si quo amplioris pecuniae posteriores boues essent, eius oportere do-minum condemnari. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Seruus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo minus posse cum domino de in rem uerso agi existimauit. nam et si procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati uel negotiorum gestorum actu-rum. Cum Sticho uicario serui tui Pamphili contraxi: actio de peculio et in rem uerso ita dari debet, ut, quod uel in tuam ipsius rem uel in peculium Pamphili uersum sit, com-prehendatur, scilicet etiamsi mortuo uel alienato Sticho agatur. quod si Pamphilo mortuo agam, magis est, ut, quamuis Stichus uiuat, tamen de eo, quod in peculio Pamphili uersum est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim quodammodo de peculio Pamphili tum experiri uidebor, sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer: nec nos mouere debet, quod Stichus de cuius peculio agitur uiuat, quando non aliter ea res in peculio eius esse potest, quam si Pamphili peculium maneat. eadem ratio efficiet, ut id, quod in peculio Pamphili uersum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod uero in tuam rem uersum fuerit, prae-stetur etiam non deducto eo quod Pamphilus tibi debet. @@&7Neratius& libro septimo membranarum. Quamuis in eam rem pro seruo ȏmeo fideiusseris, quae ita contracta est, ut in rem meam uersaretur (ueluti si, cum seruus frumentum emisset quo familia aleretur, uenditori frumenti fideiusseris), propius est tamen, ut de peculio eo nomine, non de in rem uerso agere possis, ut unius dumtaxat in quoquo contractu de in rem uerso sit actio, qui id ipsum credidit quod in rem domini uersum est. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Filius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicauit eam in funus eius. Neratius libro responsorum ait in rem patris uersum uideri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esse[2t]2. atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res uersa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii aes alienum patris est: et hoc Neratius quoque, qui de in rem uerso patrem teneri putauit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamuis res non exstet, ut etiam de peculio possit conueniri, in quam actionem uenit et quod in rem uersum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit. @1 @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Pater pro filia dotem pro-misit et conuenit, ut ipse filiam aleret: non praestante patre filia a uiro mutuam pecuniam accepit et mortua est in matrimonio. respondi, si a[2d]2 ea id quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem uerso utilem actionem. Seruus absentis rei publicae causa pupilli seruis pecuniam credidit subscribente tutore stipulatione in personam tutoris translata: quaesitum est, an aduersus pupillum competat actio. respondi, si, cum in rem pupilli daretur, id in rem eius uersum est et, quo magis actu[2s]2 seruorum confirmaretur, tutor spopondit, posse nihilo minus dici de in rem uerso cum pupillo actionem fore. @@&7Idem& libro quinto digestorum. Filiam familias duxit uxorem patre dotem promittente et conuenit inter omnes personas, uti eam pater aut ipsa se tue-retur: maritus ei mutuos nummos dedit, cum iuste putaret patrem eius ministraturum tan-tum salarium, quantum dare filiae suae instituerat: eos nummos illa in usus necessarios sibi et in seruos quos secum habebat consumpsit, aliquantum et (cum ei res familiares creditae essent) ex pecunia mariti in easdem causas conuertit: deinde priusquam pater sa-larium expleret, moritur filia: pater impensam recusat: maritus res mulieris retinet: quaero, an de in rem uerso aduersus patrem actio competat. respondit, si ad ea id quod creditum est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem uerso utilem actionem. @@@@{1QUOD IUSSU}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Merito ex iussu domini in so-lidum aduersus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet. Iussum autem accipiendum est, siue testato quis siue per epistulam siue uerbis aut per nuntium siue specialiter in uno contractu iusserit siue generaliter: et ideo et si sic con-testatus sit: 'Quod uoles cum Sticho seruo meo negotium ge[2re]2 periculo meo', uidetur ad omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet. Sed ego quaero, an reuocare hoc iussum antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante con-tractum contraria uoluntate mandatum reuocasset et me certiorasset. Sed et si mandauerit pater dominusue, uidetur iussisse. Sed et si serui chirographo subscripserit dominus, te-netur quod iussu. Quid ergo si fideiusserit pro seruo? ait Marcellus non teneri quod iussu: quasi extraneus enim interuenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fide-iussionis, sed quia aliud est iubere, [2aliud fideiubere]2: denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quae sententia uerior est. Si ratum habuerit quis quod seruus eius gesserit uel filius, quod iussu actio in eos datur. Si pu- @1 pillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit. Si iussu fructuarii erit cum seruo contractum, item eius cui bona fid[2e]2 seruit, Marcellus putat quod iussu dan-dam in eos actionem: quam sententiam et ego probo. Si curatore adulescentis uel furiosi uel prodigi iubente cum seruo contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum seruus fuerit: idem et in uero procuratore. sed si procurator uerus non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si tutoris iussu seruo pupilli creditum sit, puto, si ex utilitate pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem 'quod iussit tutor'. Si iussu domini ancillae uel iussu patris filiae creditum sit, danda est in eos quod iussu actio. Si iussu meo cum alieno seruo contractum fuerit eumque postea rede-mero, quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit, euentu confirmetur. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Dominum, qui iussit semissibus usuris seruo suo pecuniam mutuam credi, hactenus teneri quatenus iussit: nec pignoris obliga-tionem locum habere in his praediis, quae seruus non ex uoluntate domini obligauit. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Si iussu eius, qui administrationi rerum ciuitatis praepositus est, cum seruo ciuitatis negotium contractum sit, Pomponius scribit quod iussu cum eo agi posse. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Si dominus uel pater pecuniam mutuam accepturus iusserit seruo filioue numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: immo hoc casu de iussu actio non competit. Si unus ex serui dominis iussit contrahi cum eo, is solus tenebitur: sed si duo iusserunt, cum quouis in solidum agi potest, quia similes sunt duobus mandantibus. @1 @@@@{1LIBER SEXTUS DECIMUS}1 @@@@{1AD SENATUS CONSULTUM UELLEIANUM}1 @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Uelleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent. Nam sicut moribus ciuilia officia adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non ualent, ita multo magis adimendum eis fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum uersaretur, sed etiam periculum rei familiaris. Aequum autem uisum est ita mulieri succurri, ut in ueterem debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim ille quam creditor mulierem decepit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Et primo quidem temporibus diui Augusti, mox deinde Claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro uiris suis intercederent. Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus sub-uentum est. cuius senatus consulti uerba haec sunt: 'Quod Marcus Silanus et Uelleus Tutor consules uerba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, qui[2d]2 de ea re fieri oportet, de ea re ita c[2e]2ns[2u]2er[2e]2: quod ad fideiussiones et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminae, pertin[2et]2, tametsi ante uidetur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neue in eas actio detur, cum eas uirilibus officis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus uoluntas seruetur'. Uerba itaque senatus consulti excutiamus prius prouidentia amplissimi ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi casibus suppositis atque obiectis. Sed ita demum eis subuenit, si non callide sint uersatae: hoc enim diuus Pius et Seuerus rescripserunt. nam deceptis, non decipientibus opitulatur et est et Graecum Seueri tale rescriptum: $TAI=S3 A)PATW/S3AIS3 GUNAICI\N TO\ DO/GMA TH=S3 S3UGKLH/TOU $BOULH=S3 OU) BOHQEI=.& infirmitas enim feminarum, non calliditas auxilium demeruit. Omnis omnino obligatio senatus consulto Uelleiano comprehenditur, siue uerbis siue re siue quo-Ȑcumque alio contractu intercesserint. Sed et si mulier defensor alicuius exstiterit, procul @1 dubio intercedit: suscipit enim in se alienam obligationem, quippe cum ex hac re subeat condemnationem. proinde neque maritum neque filium neque patrem permittitur mulieri defendere. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Sed si eum defendat, qui damnatus regressum ad eam habeat, ueluti cum uenditorem hereditatis sibi uenditae uel fideiussorem suum defendat, intercedere non uidetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Sed si ego cum muliere ab initio contraxerim, cum ignorarem cui haec factum uellet, non dubito senatus consultum cessare: et ita diuus Pius et imperator noster rescripserunt. Proinde si, dum uult Titio donatum, accepit a me mutuam pecuniam et eam Titio donauit, cessabit senatus con-sultum. sed et si tibi donatura creditori tuo nummos numerauerit, non intercedit: senatus enim obligatae mulieri succurrere uoluit, non donanti: hoc ideo, quia facilius se mulier obligat quam alicui donat. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Nec interest, pecuniam soluendi causa numeret an quamlibet suam rem in solutum det: nam et si uendiderit rem suam, siue pretium acceptum pro alio soluit siue emptorem delegauit creditori alieno, non puto senatus consulto locum esse. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Si fideiussores pro defensore absentis filii ex mandato matris eius intercesserint, quaeritur, an etiam his senatus con-sulto subueniatur. et ait Papinianus libro nono quaestionum exceptione eos usuros: nec multum facere, quod pro defensore fideiusserunt, cum contemplatione mandati matr[2i]2s inter-uenerunt. plane, inquit, si qui accepit eos fideiussores, matrem eis mandasse ignorauit, exceptionem senatus consulti replicatione doli repellendam. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Quamquam igitur fideiussor doli repli-catione posita defensionem exceptionis amittit, nullam tamen replicationem aduersus mu-lierem habebit, quia facti non potest ignorationem praetendere. sed non erit iniquum dari negotiorum gestorum actionem in defensorem, quia mandati causa per senatus consultum constituitur irrita et pecunia fideiussoris liberatur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Quamuis pignoris datio intercessionem faciat, tamen Iulianus libro duodecimo digestorum scribit redditionem pignoris, si cre-ditrix mulier rem, quam pignori acceperat, debitori liberauerit, non esse intercessionem. Si mulier interuenerit apud tutores filii sui, ne hi praedia eius distraherent, et indemnitatem eis repromiserit, Papinianus libro nono quaestionum non putat eam inter-cessisse: nullam enim obligationem alienam recepisse neque ueterem neque nouam, sed ipsam fecisse hanc obligationem. Si mulier apud Primum pro Secundo interuenerit, mox pro Primo apud creditorem eius, duas intercessiones factas Iulianus libro duodecimo dige-storum scribit, unam pro Secundo apud Primum, aliam pro Primo apud creditorem eius, et ideo et Primo restitui obligationem et aduersus eum. Marcellus autem notat esse ali-quam differentiam, utrum hoc agatur, ut ab initio mulier in alterius locum subdatur et @1 onus debitoris, a quo obligationem transferre creditor uoluit, suscipiat, an uero quasi de-bitrix delegetur, scilicet ut, si quasi debitrix delegata est, una sit intercessio. proinde secundum hanc suam distinctionem in prima uisione, ubi quasi debitrix delegata est, ex-ceptionem ei senatus consulti Marcellus non daret: sed condemnata uel ante condemna-tionem condicere utique ei a quo delegata est poterit uel quod ei abest uel, si nondum abest, liberationem. Interdum intercedenti mulieri et condictio competit, ut puta si contra senatus consultum obligata debitorem suum delegauerit: nam hic ipsi competit condictio, quemadmodum, si pecuniam soluisset, condiceret: soluit enim et qui reum delegat. Sed si is, qui a muliere delegatus est, debitor eius non fuit, exceptione senatus consulti poterit uti, quemadmodum mulieris fideiussor. Plane si mulier intercessura debitorem suum dele-gauerit, senatus consultum cessat, quia et si pecuniam numerasset, cessaret senatus con-sultum: mulier enim per senatus consultum releuatur, non quae deminuit, restituitur. Sed si eum delegauerit qui debitor eius non fuit, fraus senatus consulto facta uidebitur et ideo exceptio datur. Quotiens pro debitore intercesserit mulier, datur in eum pristina actio, etsi ille prius acceptilatione liberatus sit quam mulier intercesserit. Si conue-nerit cum debitore, ut expromissorem daret, et acceptum ei latum sit, deinde is dederit mulierem quae auxilio senatus consulti munita est, potest ei condici, quasi non dedisset: quid enim interest, non det an talem det? non erit igitur actio utilis necessaria, cum condictio competat. Marcellus quoque scribit, si mulieri post intercessionem accepto tulerit creditor, nihilo minus restitutoriam actionem ei dari debere: inanem enim obliga-tionem dimisit. Si mulier post intercessionem sic soluerit, ne repetere possit, iuste prior debitor actionem recusat. sed cum releuatur reus, si mulier sic soluit, ut repetere non possit, et cum ei mulieri, quae repetere non poterat, si soluisset, accepto tulit creditor, similiter releuatur reus. Quamquam in omnes qui liberati sunt restituitur actio, non tamen omnibus restituitur. ut puta duo rei stipulandi fuerunt: apud alterum mulier intercessit: ei soli restituitur obligatio, [2apud]2 quem intercessit. Si mulieri heres extiterit creditor, uidendum, an restitutoria uti non possit. et ait Iulianus libro duodecimo restitutoria eum nihilo minus usurum, non immerito, cum non obligatae cum effectu successerit: denique in Falcidia hoc aes alienum non imputabitur. Plane si mihi proponas mulierem ueteri de-bito[2ri]2 successisse, dicendum erit restitutoria eam conueniri posse, sed et directa actione: nihil enim eius interest, qua actione conueniatur. Si, cum essem tibi contracturus, mulier interuenerit, ut cum ipsa potius contraham, uidetur intercessisse: quo casu datur in te actio, quae instituit magis quam restituit obligationem, ut perinde obligeris eodem genere obligationis, quo mulier est obligata: uerbi gratia si per stipulationem mulier, et tu quasi ex stipulatu conuenieris. Illud uidendum est, si mulier pro eo interuenit, qui, si cum ipso contractum esset, non obligaretur, an hac actione ille debeat teneri? ut puta si pro pupillo intercessit, qui sine tutoris auctoritate non obligatur. et puto non obligari pupillum, nisi locupletior factus est ex hoc contractu. item si minor uiginti quinque annis sit, pro quo @1 mulier intercessit, in integrum restitutionem poterit implorare: uel filius contra senatus consultum contracturus est. @@&7Paulus& libro sexto regularum. Sed si pro alieno seruo intercedat, quem-admodum in patrem familias priorem reum restituitur actio, ita in dominum quoque resti-tuenda erit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Hae actiones, quae in eos pro quibus mulier intercessit dantur, et heredibus et in heredes et perpetuo competunt: habent enim rei persecutionem: ceteris quoque honorariis successoribus dabuntur et ad-uersus eos. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Si mulier tamquam in usus suos pe-cuniam acceperit alii creditura, non est locus senatus consulto: alioquin nemo cum feminis contrahet, quia ignorari potest, quid acturae sint. @@&7Idem& libro sexto breuium. Immo tunc locus est senatus consulto, cum scit creditor eam intercedere. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Aliquando, licet alienam obliga-tionem suscipiat mulier, non adiuuatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima facie quidem alienam, re uera autem suam obligationem suscipiat. ut ecce si ancilla ob pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod ex-promissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, aut si pro fideiussore suo intercedat. De pignoribus prioris debitoris non est creditori Ȑnoua actione opus, cum quasi Seruiana (quae et hypothecaria uocatur) in his utilis sit: quia uerum est conuenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam. Si sub condicione uel in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione uolenti creditori cum priore [2debitore experiri]2 actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem uel diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem? @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Si mulier contra senatus consultum intercesserit, aequum est non solum in ueterem debitorem, sed et in fideiussores eius actionem restitui: nam cum mulieris persona subtrahatur creditori propter senatus con-sultum, integra causa pristina restituenda est. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo digestorum. Si mulieri soluero id quod tibi debebam et ab ea ratam rem te habiturum stipulatus fuero et forte te ratum non habente agere ex stipulatu instituero, exceptio senatus consulti, quod de intercessionibus feminarum factum est, non proderit mulieri: non enim uideri potest alienam obligationem recusare, cum maneam debito obligatus, et ipsa de lucro agat ac potius reddere cogatur quod non debitum acceperat, quam pro alio soluere. @@&7Idem& libro quarto ad Urseium Ferocem. Si mulier contra senatus consul-tum Uel[2leia]2num pro me intercessisset Titio egoque mulieri id soluissem et ab ea Titius eam pecuniam peteret, exceptio huius senatus consulti non est profutura mulieri: neque enim eam periclitari, ne eam pecuniam perdat, cum iam eam habeat. Si ab ea muliere, quae contra senatus consultum intercessisset, fideiussorem accepissem, Gaius Cassius re- @1 spondit ita demum fideiussori exceptionem dandam, si a muliere rogatus fuisset. Iulianus autem recte putat fideiussori exceptionem dandam, etiamsi mandati actionem aduersus mu-lierem non habet, quia totam obligationem senatus improbat et a praetore restituitur prior debitor creditori. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Uir uxori donationis causa rem uiliori pretio addixerat et in id pretium creditori suo delegauerat. respondit uenditionem nullius momenti esse et, si creditor pecuniam a muliere peteret, exceptionem utilem fore, quamuis creditor existimauerit mulierem debitricem mariti fuisse: nec id contrarium uideri debere ei, quod placeat, si quando in hoc mulier mutuata est, ut marito crederet, non obstaturam exceptionem, si creditor ignorauerit in quam causam mulier mutuaretur, quoniam quidem plurimum intersit, utrum cum muliere quis ab initio contrahat an alienam obligationem in eam transferat: tunc enim diligentiorem esse debere. Si mulier dixisset sibi rem dotis no-mine obligatam et creditor curasset ei pecuniam dotis solui, qui idem pignus acciperet, mulieri etiam pecunia credita deberetur: si possessor [2c]2reditor aduersus eam Seruiana agen-tem exciperet 'si non uoluntate eius pignus datum esset', replicationem mulieri senatus con-sulti non profuturam, nisi creditor scisset etiam aliam pecuniam ei deberi. Mulier et Titius, cum in rem communem mutuarentur, eiusdem pecuniae rei facti sunt: non omnimodo mu-lierem pro parte socii uideri intercessisse dicebat. nam si ob eam causam mutuati fuerint, ex qua, si creditor pecuniam non dedisset, maius damnum mulier passura fuerat, ueluti quod communis insula fulta non esset uel quod fundus communis in publicum committe-retur, potius esse, ut senatus consulto locus non sit. at si in aliquam emptionem mutua pecunia sit accepta, tunc pro parte intercessionem factam uideri et ideo creditorem partem dumtaxat pecuniae a muliere petere posse: quod si totum petierit, exceptione pro parte summouetur. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Idem et si pro debitore meo Titius et mulier duo rei intercesserint. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Tutor pupilli decesserat herede insti-tuto Titio: cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam male gesta tutela existimaretur, persuadente matre pupilli, ut suo periculo adiret, adiit stipulatusque de ea est indemnem se eo nomine praestari. si ex ea causa Titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem conueniret, negauit exce[2p]2tioni senatus consulti locum esse, quando uix sit, ut aliqua apud eundem pro eo ipso intercessisse intellegi possit. Nec dissimilem huic propositioni ex facto agitatam. cum quidam uir praetorius decessisset duobus filiis superstitibus, quorum alter impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset et eum paterna hereditate abstinere uellet, mandatu uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo solum se hereditati miscuisse: ubi similiter se respondisse Iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo damnum eo nomine passus esset, non impediri eum senatus consulto, quo minus a muliere rem ser- @1 uaret. In proposita specie et illud tractandum est, an is, qui mandato mulieris adierit, si damnum ob id patiatur, quod debitores hereditarii soluendo non fuerint, senatus consulto locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes mulier susceperit. magis autem est, ut ne ob hanc quidem causam senatus consultum locum habeat, quando non ea mente fuerit, ut pro his intercederet, sed tutoris aduersus pupillum et ceteros forte creditores indem-nem heredem praestaret. Denique si ponamus mulierem in emptionem hereditatis eo nomine damnum pati, quod debitores hereditarii soluendo non sint, nulla puto dubitatio erit, quin senatus consulto locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum praestiterit. Quid ergo si, cum propterea de adeunda hereditate dubitaret Titius, quod parum idonea nomina debitorum uiderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut, quanto minus a quoquo eorum ser-uari posset, ipsa praestaret? prope est, ut sit intercessio. Cum haberes Titium debitorem et pro eo mulier intercedere uellet nec tu mulieris nomen propter senatus consultum seque-reris, petit a me mulier mutuam pecuniam solutura tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, in quam rem mutuaretur atque ita numerare me tibi iussit: deinde ego, quia ad manum nummos non habebam, stipulanti tibi promisi: quaesitum est, si eam pecuniam a muliere petam, an exceptio senatus consulti ei prosit. respondit uidendum, ne non sine ratione di-catur eius loco, qui pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum illi, quam-uis ignorauerit mulierem intercedere, exceptio aduersus creditorem detur, ne in mulierem mandati actio competat, ita mihi quoque aduersus te utilis exceptio detur mihique in mu-lierem actio denegetur, quando haec actio periculo mulieris futura sit. et haec paulo ex-peditius dicenda, si prius, quam ego tibi pecuniam soluerim, compererim eam intercessisse: ceterum si ante soluerim, uidendum, utrumne nihilo minus mulieri quidem exceptio ad-uersus me dari debeat et ego tibi condicere pecuniam possim, an uero perinde habendum sit, ac si initio ego pecuniam mulieri credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses. quod quidem magis dicendum existimauit, ut sic senatus consulto locus non sit: sicuti et cum debitorem suum mulier deleget, intercessioni locus non sit. quae postea non recte com-parari ait, quando delegatione debitoris facta mulier non obligetur, at in proposito alienam obligationem in se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Si pro uno reo intercessit mulier, aduersus utrumque restituitur actio creditori. @@&7Callistratus& libro tertio institutionum. Si pro aliquo mulier intercesserit, sed in rem eius quod acceptum est uersaretur, exceptio senatus consulti locum non habet, quia non fit pauperior. Item si quid liberaliter fecerit, ueluti ne iudicatus pater eius propter solutionem uexetur, non erit tuta senatus consulto: oneribus enim earum senatus succurrit. @@&7Paulus& libro sexto regularum. Si mulieri dederim pecuniam, ut eam credi-tori meo soluat uel expromittat, si ea expromiserit, locum non esse senatus consulto Pom-ponius scribit, quia mandati actione obligata in rem suam uidetur obligari. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Uelleianum. Si mulier in iure in-Ȑterrogata responderit se heredem esse, si sciens se heredem non esse responderit, minime intercessisse uideri, quia decepit: quod si existimauit se heredem et eo nomine decepta @1 responderit, in eam actionem quidem dari plerique existimauerunt, sed exceptione senatus consulti adiuuari. @@&7Idem& libro singulari de intercessionibus feminarum. Debitrix mulier a credi-tore delegata pro eo cui delegata est promisit: non utetur exceptione. Sed si pecuniam promisit, ne delegetur, intercessisse uidetur. Si senatus consulti beneficium interuenit, utrum statim cum mulier intercesserit actio in priorem debitorem competit, an si mulier solutum condicat? puto statim, et non exspectandam solutionem. Si pro eo, qui temporali actione teneretur, mulier intercesserit, temporalis actio restituetur, sic tamen, ut ex prae-cedenti causa continua tempora numerarentur post restitutionem, quamuis statim atque intercessit mulier competierat. @@&7Modestinus& libro singulari de heurematicis. Si domina seruo suo credi ius-serit, actione honoraria tenebitur. Quod si pro eo fideiusserit, exceptione senatus consulti Uelleiani iudicio conuenta aduersus creditorem tueri se poterit, nisi pro suo negotio hoc fecerit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Si mulier intercedendi animo seruum alienum suum esse responderit, quasi intercesserit auxilio senatus consulti utetur. plane si pro bona fide seruiente sibi responderit, non uidetur intercessisse. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Bona fide personam mulieris in contra-hendo secutus ob ea, quae inter uirum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione senatus consulti non summouetur. Cum serui ad negotiationem praepositi cum alio con-trahentes personam mulieris ut idoneae sequuntur, exceptione senatus consulti dominum summouet: nec uidetur deterior causa domini per seruum fieri, sed nihil esse domino quae-situm, non magis, quam si litigiosum praedium seruus aut liberum hominem emerit. Uxor debitricem suam uiro delegauit, u[2t]2 uir creditori eius pecuniam solueret: si fidem suam pro ea quam delegauit apud uirum obligauerit, locum exceptio senatus consulti non habebit, quia mulier suum negotium gessit. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Seia mancipia emit et mutuam pecu-niam accepit sub fideiussore marito eamque soluit uenditori: postea maritus decedens non soluendo in fraudem creditoris cauit testamento se eam pecuniam uniuersam debere: quae-ritur, an intercessisse mulier uideretur. respondi secundum ea quae proponerentur non intercessisse. Fundum uxoris suae maritus obligauit Sempronio ob conductionem: mox mulier a Numerio sua fide mutuam pecuniam acceptam sub obligatione eiusdem fundi soluit statim Sempronio pro marito suo: quaesitum est, an aduersus senatus consultum obligata sit. respondi, si Numerius scisset eam intercedere, fore senatus consulto de quo quaere-retur locum. @1 @@&7Paulus& libro sexto decimo responsorum. Quidam uoluit heredibus Lucii Titii mutuam pecuniam dare et cum eis contrahere: sed quoniam facultates eorum suspectas habuit, magis uoluit uxori testatoris dare pecuniam et ab ea pignus accipere: mulier ean-dem pecuniam dedit heredibus et ab his pignus accepit: quaero an intercessisse uideatur et an pignora, quae ipsa accepit, teneantur creditori. Paulus respondit, si creditor, cum contrahere uellet cum heredibus Lucii Titii, euitatis his magis mulierem ream elegit, et in ipsius persona senatus consulto, quod de intercessionibus factum est, locum esse et pignora ab ea data non teneri. eas autem res, quas mulier ab his, pro quibus intercedebat, pignori accepit, creditori mulieris obligatas non esse. sed non sine ratione praetorem facturum, si non tantum in persona subducta muliere in principales debitores dederit actionem, sed etiam in res, quae mulieri obligatae sunt. Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata ha-beri non oportere. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Si decipiendi animo uel cum sciret se non teneri mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. Procurator si man-datu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti Uelleiani adiuuatur, ne alias actio intercidat. @@&7Idem& libro primo ad Neratium. &7Paulus&: si mulier quod ex intercessione soluit nolit repetere, sed mandati agere et cauere uelit de indemnitate reo, audienda est. @@&7Pomponius& libro primo senatus consultorum. Si mulier hereditatem alicuius adeat, ut aes alienum eius suscipiat, uix est, ut succurri ei debeat, nisi si fraude credito-rum i[2d]2 conceptum sit: nec enim loco minoris uiginti quinque annis circumscripti per omnia habenda est mulier. Si mulier rem a se pignori datam per intercessionem recipere uelit, fructus etiam liberos recipit et, si res deterior facta fuerit, eo nomine magis aestimetur. sed si creditor, qui pignus per intercessionem acceperit, hoc alii uendidit, uera est eorum opinio, qui petitionem dandam ei putant et aduersus bonae fidei emptorem, ne melioris condicionis emptor sit, quam fuerit uenditor. Item si mulier creditori uiri fundum uendidit et tradidit ea condicione, ut emptor acceptam pecuniam uiro referret, et hunc fundum uin-dicat, exceptio quidem opp[2o]2nitur ei de re empta et tradita, sed replicabitur a muliere: 'aut si ea uenditio contra senatus consultum facta sit.' et hoc procedit, siue ipse creditor emerit siue interposuerit alium, quo mulier ea ratione careat re sua. idem est et si non pro uiro, sed pro alio debitore rem suam tradidit. Si mulier, ne ipsa intercederet, alii mandaret ut id faceret, an in huius persona locus huic senatus consulto sit, qui rogatu mulieris id fa-ceret? totus enim sermo senatus consulti ad petitionem non dandam aduersus ipsam mu-lierem spectat. et puto rem ita esse distinguendam, ut, si quidem creditor, cui me obligaui mandante muliere, hoc in fraudem senatus consulti egisset, ne ipsa interueniret contra se-natus consultum, daret autem alium, excludendum eum exceptione fraudis senatus consulti factae: si uero is ignorasset, ego autem scissem, tunc mandati me agentem cum muliere @1 excludendum esse, me autem creditori teneri. Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, iu-dicium parata sit accipere, ut non in ueterem debitorem actio detur: quoniam senatus con-sulti exceptionem opponere potest, cauere debebit exceptione se non usuram et sic ad iudicem ire. Intercedere mulierem intellegendum est etiam pro eo, qui obligari non possit, ueluti si pro seruo alieno intercedit: sed rescissa intercessione in dominum restituenda est actio. @@@@{1DE COMPENSATIONIBUS}1 @@&7Modestinus& libro sexto pandectarum. Compensatio est debiti et crediti inter se contributio. @@&7Iulianus& libro nonagensimo digestorum. Unusquisque creditorem suum eun-demque debitorem petentem summouet, si paratus est compensare. @@&7Pomponius& libro uicensimo quinto ad Sabinum. Ideo compensatio necessaria est, quia interest nostra potius non soluere quam solutum repetere. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Uerum est, quod et Neratio placebat et Pomponius ait, ipso iure eo minus fideiussorem ex omni contractu debere, quod ex com-pensatione reus retinere potest: sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita et fide-iussor non tenetur ipso iure in maiorem quantitatem quam reus condemnari potest. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si quid a fideiussore petetur, aequissimum est eligere fideiussorem, quod ipsi an quod reo debetur, compensare malit: sed et si utrumque uelit compensare, audiendus est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Etiam quod natura debetur, uenit in compensationem. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad edictum. Quod in diem debetur, non com-pensabitur, antequam dies uenit, quamquam dari oporteat. Si rationem compensationis iudex non habuerit, salua manet petitio: nec enim rei iudicatae exceptio obici potest. aliud Ȑdicam, si reprobauit pensationem quasi non existente debito: tunc enim rei iudicatae mihi nocebit exceptio. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. In compensationem etiam id de-ducitur, quo nomine cum actore lis contestata est, ne diligentior quisque deterioris condi-cionis habeatur, si compensatio ei denegetur. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si cum filio familias aut seruo contracta sit societas et agat dominus uel pater, solidum per compensationem seruamus, quamuis, si ageremus, dumtaxat de peculio praestaretur. Sed si cum filio familias agatur, an quae patri debeantur filius compensare possit, quaeritur: et magis est admittendum, quia unus contractus est, sed cum condicione, ut caueat patrem suum ratum habiturum, id est non exacturum quod is compensauerit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Si ambo socii parem negle-gentiam societati adhibuimus, dicendum est desinere nos inuicem esse obligatos ipso iure compensatione neglegentiae facta. simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid perceperit, alter tantam neglegentiam exhibuerit, quae eadem quantitate aestimatur, com-pensationem factam uideri et ipso iure inuicem liberationem. Si quis igitur compensare potens soluerit, condicere poterit quasi indebito soluto. Quotiens ex maleficio oritur actio, @1 ut puta ex causa furtiua ceterorumque maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compen-satio locum habet: idem est et si condicatur ex causa furtiua. sed et qui noxali iudicio conuenitur, compensationem opponere potest. In stipulationibus quoque quae instar actio-num habent, id est praetoriis, compensatio locum habet, et secundum Iulianum tam in ipsa stipulatione quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Cum alter alteri pecuniam sine usuris, alter usurariam debet, constitutum est a diuo Seuero concurrentis apud utrumque quantitatis usuras non esse praestandas. @@&7Idem& libro sexagensimo quarto ad edictum. Idem iuris est non solum in priuatis, uerum etiam in causa fisci constitutum. sed et si inuicem sit usuraria pecunia, diuersae tamen sint usurae, compensatio nihilo minus locum habet eius quod inuicem debetur. @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. Quod Labeo ait, non est sine ratione, ut, si cui petitioni specialiter destinata est compensatio, in ceteris non obiciatur. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Quaecumque per exceptionem peremi possunt, in compensationem non ueniunt. @@&7Idem& libro secundo epistularum. Pecuniam certo loco a Titio dari stipu-latus sum: is petit a me quam ei debeo pecuniam: quaero, an hoc quoque pensandum sit, quanti mea interfuit certo loco dari. respondit: si Titius petit, eam quoque pecuniam, quam certo loco promisit, in compensationem deduci oportet, sed cum sua causa, id est ut ratio habeatur, quanti Titii interfuerit eo loco quo conuenerit pecuniam dari. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Cum militi castrensium bonorum alius, ceterorum alius heres exstitit et debitor alteri heredum obligatus uult compensare quod ab alio debetur, non audietur. Cum intra diem ad iudicati exsecutionem datum iudicatus Titio agit cum eodem Titio, qui et ipse pridem illi iudicatus est, compensatio admittetur: aliud est enim diem obligationis non uenisse, aliud humanitatis gratia tempus indulgeri solutionis. @@&7Idem& libro primo responsorum. Ideo condemnatus, quod artiorem annonam aedilitatis tempore praebuit, frumentariae pecuniae debitor non uidebitur, et ideo compen-sationem habebit. @@&7Idem& libro tertio responsorum. In rem suam procurator datus post litis contestationem, si uice mutua conueniatur, aequitate compensationis utetur. Creditor com-pensare non cogitur quod alii quam debitori suo debet, quamuis creditor eius pro eo, qui conuenitur ob debitum proprium, uelit compensare. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Debitor pecuniam publicam seruo publico citra uoluntatem eorum soluit, quibus debitum recte solui potuit: obligatio pristina ma-nebit, sed dabitur ei compensatio peculii fini, quod seruus publicus habebit. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Ob negotium copiarum expeditionis tempore mandatum curatorem condemnatum pecuniam iure compensationis retinere non placuit, quoniam ea non compensantur. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Posteaquam placuit inter omnes id quod inuicem debetur ipso iure compensari, si procurator absentis conueniatur, non debebit de rato cauere, quia nihil compensat, sed ab initio minus ab eo petitur. @1 @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Si debeas decem aut hominem, utrum aduersarius uolet, ita compensatio huius debiti admittitur, si aduersarius palam dixisset, utrum uoluisset. @@&7Paulus& libro nono responsorum. Id quod pupillorum nomine debetur si tutor petat, non posse compensationem obici eius pecuniae, quam ipse tutor suo nomine aduersario de[2be]2t. @@&7Idem& libro tertio decretorum. Iussit imperator audiri adprobantem sibi a fisco deberi, quod ipse conuenitur. @@@@{1DEPOSITI UEL CONTRA}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Depositum est, quod custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: praepositio enim de auget de-positum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet. Praetor ait: 'Quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo.' Merito has causas deponendi separauit prae-tor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex uoluntate proficiscentem. Eum tamen deponere tumultus uel incendii uel ceterarum causa-rum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens ex causis supra scriptis periculum. Haec autem separatio causarum iustam rationem habet: quippe cum quis fidem elegit nec depositum redditur, contentus esse debet simplo, cum uero extante necessitate deponat, crescit perfidiae crimen et publica utilitas coercenda est uindicandae rei publicae causa: est enim inutile in causis huiusmodi fidem frangere. Quae depositis rebus accedunt, non sunt deposita, ut puta si homo uestitus deponatur, uestis enim non est deposita: nec si equus cum capistro, nam solus equus depositus est. Si con-uenit, ut in deposito et culpa praestetur, rata est conuentio: contractus enim legem ex conuentione accipiunt. Illud non probabis, dolum non esse praestandum si conuenerit: nam haec conuentio contra bonam fidem contraque bonos mores est et ideo nec sequenda est. Si uestimenta seruanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem seruandorum uestimentorum accepit, depositi eum teneri et dolum dumtaxat praestare debere puto: quod si accepit, ex conducto. Si quis seruum custodiendum coniecerit forte in pistrinum, si quidem merces interuenit custodiae, puto esse actionem aduersus pistrinarium ex conducto: si uero mercedem accipiebam ego pro hoc seruo, quem in pistrinum accipiebat, ex locato me agere posse: quod si operae eius serui cum custodia pensabantur, quasi genus locati et conducti interuenit, sed quia pecunia non datur, praescriptis uerbis datur actio: si uero @1 nihil aliud quam cibaria praestabat nec de operis quicquam conuenit, depositi actio est. In conducto et locato et in negotio, ex quo diximus praescriptis uerbis dandam actionem, et dolum et culpam praestabunt qui seruum receperunt: at si cibaria tantum, dolum dum-taxat. sequemur tamen, ut Pomponius ait, et quid habuerunt proscriptum aut quid con-uenerit, dummodo sciamus et si quid fuit proscriptum, dolum tamen eos praestaturos qui receperunt, qui solus in depositum uenit. Si te rogauero, ut rem meam perferas ad Ti-tium, ut is eam seruet, qua actione tecum experiri possum, apud Pomponium quaeritur. et putat tecum mandati, cum eo uero, qui eas res receperit, depositi: si uero tuo nomine Ȑreceperit, tu quidem mihi mandati teneris, ille tibi depositi, quam actionem mihi praestabis mandati iudicio conuentus. Quod si rem tibi dedi, ut, si Titius rem non recepisset, tu custodires, nec eam recepit, uidendum est, utrum depositi tantum an et mandati actio sit. et Pomponius dubitat: puto tamen mandati esse actionem, quia plenius fuit mandatum ha-bens et custodiae legem. Idem Pomponius quaerit, si tibi mandauero, ut rem ab aliquo meo nomine receptam custodias, idque feceris, mandati an depositi tenearis. et magis pro-bat mandati esse actionem, quia hic est primus contractus. Idem Pomponius quaerit, si apud te uolentem me deponere iusseris apud libertum tuum deponere, an possim tecum depositi experiri. et ait, si tuo nomine, hoc est quasi te custodituro, deposuissem, mihi tecum depositi esse actionem: si uero suaseris mihi, ut magis apud eum deponam, tecum nullam esse actionem, cum illo depositi actio est: nec mandati teneris, quia rem meam gessi. sed si mandasti mihi, ut periculo tuo apud eum deponam, cur non sit mandati actio, non uideo. plane si fideiussisti pro eo, Labeo omnimodo fideiussorem teneri ait, non tantum si dolo fecit is qui depositum suscepit, sed et si non fecit, est tamen res apud eum. quid enim si fureret is, apud quem depositum sit, uel pupillus sit, uel neque heres neque bonorum possessor neque successor eius exstaret? tenebitur ergo, ut id prae-stet, quod depositi actione praestari solet. An in pupillum, apud quem sine tutoris aucto-ritate depositum est, depositi actio detur, quaeritur. sed probari oportet, si apud doli mali iam capacem deposueris, agi posse, si dolum commisit: nam et in quantum locupletior factus est, datur actio in eum et si dolus non interuenit. Si res deposita deterior reddatur, quasi non reddita agi depositi potest: cum enim deterior redditur, potest dici dolo malo redditam non esse. @8 Si seruus meus deposuerit, nihilo minus depositi habebo actionem. @8 Si apud seruum deposuero et cum manumisso agam, Marcellus ait nec tenere actionem, quam-uis solemus dicere doli etiam in seruitute commissi teneri quem debere, quia et delicta et noxae caput sequuntur: erit igitur ad alias actiones competentes decurrendum. Haec actio bonorum possessoribus ceterisque successoribus et ei, cui ex Trebelliano senatus consulto restituta est hereditas, competit. Non tantum praeteritus dolus in depositi actione ueniet, sed etiam futurus, id est post litem contestatam. Inde scribit Neratius, si res deposita sine dolo malo amissa sit et post iudicium acceptum reciperaretur, nihilo minus recte ad resti-tutionem reum compelli nec debere absolui, nisi restituat. idem Neratius ait, quamuis tunc @1 tecum depositi actum sit, cum restituendi facultatem non habeas horreis forte clusis, ta-men si ante condemnationem restituendi facultatem habeas, condemnandum te nisi restituas, quia res apud te est: tunc enim quaerendum, an dolo malo feceris, cum rem non habes. Est autem et apud Iulianum libro tertio decimo digestorum scriptum eum qui rem deposuit statim posse depositi actione agere: hoc enim ipso dolo facere eum qui suscepit, quod reposcenti rem non reddat. Marcellus autem ait non semper uideri posse dolo facere eum, qui reposcenti non reddat: quid enim si in prouincia res sit uel in hor-reis, quorum aperiendorum condemnationis tempore non sit facultas? uel condicio deposi-tionis non exstitit? @8 Hanc actionem bonae fidei esse dubitari non oportet. @8 Et ideo et fructus in hanc actionem uenire et omnem causam et partum, dicendum est, ne nuda res ueniat. Si rem depositam uendidisti eamque postea redemisti in causam depositi, etiamsi sine dolo malo postea perierit, teneri te depositi, quia semel dolo fecisti, cum uenderes. In depositi quoque actione in litem iuratur. @8 Non solum si seruus meus, sed et si is qui bona fide mihi seruiat rem deposuerit, aequissimum erit dari mihi actionem, si rem ad me pertinentem deposuit. Simili modo et si usum fructum in seruo habeam, si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat uel res mea fuit, eadem actione agere potero. Item si seruus hereditarius deposuerit, heredi postea adeunti com-petit actio. Si seruus deposuit, siue uiuat siue decesserit, utiliter dominus hac actione experietur. ipse autem seruus manumissus non poterit agere: sed et si fuerit alie-natus, adhuc ei competit actio cuius fuit seruus cum deponeret: initium enim contractus spectandum est. Si duorum seruus sit qui deposuit, unicuique dominorum in partem competit depositi. Si rem a seruo depositam Titio, quem dominum eius putasti cum non esset, restituisses, depositi actione te non teneri Celsus ait, quia nullus dolus intercessit: cum Titio autem, cui res restituta est, dominus serui aget: sed si exhibuerit, uindicabitur, si uero, cum sciret esse alienum, consumpserit, condemnabitur, quia dolo fecit quo minus possideret. Eleganter apud Iulianum quaeritur, si pecuniam seruus apud me de-posuit ita, ut domino pro libertate eius dem, egoque dedero, an tenear depositi. et libro tertio decimo digestorum scribit, si quidem sic dedero quasi ad hoc penes me depositam teque certiorauero, non competere tibi depositi actionem, quia sciens recepisti, careo igitur dolo: si uero quasi meam pro libertate eius numerauero, tenebor. quae sent[2ent]2ia uera mihi uidetur: hic enim non tantum sine dolo malo non reddidit, sed nec reddidit: aliud est enim reddere, aliud quasi de suo dare. Si pecunia apud te ab initio hac lege deposita sit, ut si uoluisses utereris, prius quam utaris depositi teneberis. Saepe euenit, ut res deposita uel nummi periculo sint eius, apud quem deponuntur: ut puta si hoc nomi-natim conuenit. sed et si se quis deposito obtulit, idem Iulianus scribit periculo se depositi illigasse, ita tamen, ut non solum dolum, sed etiam culpam et custodiam praestet, non tamen casus fortuitos. Si pecunia in sacculo signato deposita sit et unus ex heredibus eius qui deposuit ueniat repetens, quemadmodum ei satisfiat, uidendum est. promenda pecunia est uel coram praetore uel interuenientibus honestis personis et exsoluenda pro parte he- @1 reditaria: sed et si resignetur, non contra legem depositi fiet, cum uel praetore auctore uel honestis personis interuenientibus hoc eueniet: residuo uel apud eum remanente, si hoc uoluerit (sigillis uidelicet prius ei impressis uel a praetore uel ab his, quibus coram signa-cula remota sunt) uel, si hoc recusauerit, in aede deponendo. sed si res sunt, quae diuidi non possunt, omnes debebit tradere satisdatione idonea a petitore ei praestanda in hoc, quod supra eius partem est: satisdatione autem non interueniente rem in aedem deponi et omni actione depositarium liberari. Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum talis species relata est: ait enim, si depositor decesserit et duo existant, qui inter se contendant unusquisque solum se heredem dicens, si tradendam rem, qui paratus est aduersus alterum reum defendere, hoc est eum qui depositum suscepit: quod si neuter hoc onus suscipiat, commodissime dici ait non esse cogendum a praetore iudicium suscipere: oportere igitur rem deponi in aede aliqua, donec de hereditate iudicetur. Si quis tabulas testamenti apud se depositas pluribus praesentibus legit, ait Labeo depositi actione recte de tabulis agi posse. ego arbitror et iniuriarum agi posse, si hoc animo recitatum testamentum est quibusdam praesentibus, ut iudicia secreta eius qui testatus est diuulgarentur. Si praedo uel fur deposuerint, et hos Marcellus libro sexto digestorum putat recte depositi acturos: nam interest eorum eo, quod teneantur. Si quis argentum uel aurum depositum petat, utrum speciem an et pondus complecti debeat? et magis est, ut utrumque complectatur, scyphum forte uel lancem uel pateram dicendo et materiam et pondus addendo. sed et si purpura sit infecta uel lana, pondus similiter adiciendum saluo eo, ut, si de quantitate pon-deris incertum est, iuranti succurratur. Si cista signata deposita sit, utrum cista tantum petatur an et species comprehendendae sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non Ȑsingularum rerum depositi agendum: quod et si res ostensae sunt et sic depositae, adi-ciendae sunt et species uestis. Labeo autem ait eum qui cistam deponit singulas quoque res uideri deponere: ergo et de rebus agere eum oportet. quid ergo si ignorauerit is, qui depositum suscipiebat, res ibi esse? non multum facere, cum suscepit depositum. ergo et rerum depositi agi posse existimo, quamuis signata cista deposita sit. Filium familias te-neri depositi constat, quia et ceteris actionibus tenetur: sed et cum patre eius agi potest dumtaxat de peculio. idem et in seruo: nam cum domino agetur. plane et Iulianus scripsit et nobis uidetur, si eorum nomine qui sunt in potestate agatur, ueniat in iudicium et si quid per eum in cuius iure sunt captus fraudatusue est, ut et dolus eorum ueniat, non tantum ipsorum cum quibus contractum est. Si apud duos sit deposita res, aduersus unum-quemque eorum agi poterit nec liberabitur alter, si cum altero agatur: non enim electione, sed solutione liberantur. proinde si ambo dolo fecerunt et alter quod interest praestiterit, alter non conuenietur exemplo duorum tutorum: quod si alter uel nihil uel minus facere possit, ad alium peruenietur: idemque et si alter dolo non fecerit et idcirco sit absolutus, nam ad alium peruenietur. Sed si duo deposuerint et ambo agant, si quidem sic depo-suerunt, ut uel unus tollat totum, poterit in solidum agere: sin uero pro parte, pro qua eorum interest, tunc dicendum est in partem condemnationem faciendam. Si deposuero apud te, ut post mortem tuam reddas, et tecum et cum herede tuo possum depositi agere: possum enim mutare uoluntatem et ante mortem tuam depositum repetere. Proinde et si @1 sic deposuero, ut post mortem meam reddatur, potero et ego et heres meus agere depo-siti, ego mutata uoluntate. Quia autem dolus dumtaxat in hanc actionem uenit, quaesitum est, si heres rem apud testatorem depositam uel commodatam distraxit ignarus depositam uel commodatam, an teneatur. et quia dolo non fecit, non tenebitur de re: an tamen uel de pretio teneatur, quod ad eum peruenit? et uerius est teneri eum: hoc enim ipso dolo facit, quod id quod ad se peruenit non reddit. @@&7Paulus& libro trigensimo primo ad edictum. Quid ergo, si pretium nondum exegit aut minoris quam debuit uendidit? actiones suas tantummodo praestabit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Plane si possit rem redimere et praestare nec uelit, non caret culpa, quemadmodum si redemptam uel alia ratione suam factam noluit praestare causatus, quod semel ignarus uendiderit. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Sed et si non sit heres, sed putauit se he-redem et uendidit, simili modo lucrum ei extorquebitur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Ei, apud quem depositum esse dice-tur, contrarium iudicium depositi datur, in quo iudicio merito in litem non iuratur: non enim de fide rupta agitur, sed de indemnitate eius qui depositum suscepit. In sequestrem depositi actio competit. si tamen cum sequestre conuenit, ut certo loco rem depositam exhiberet, nec ibi exhibeat, teneri eum palam est: quod si de pluribus locis conuenit, in arbitrio eius est, quo loci exhibeat: sed si nihil conuenit, denuntiandum est ei, ut apud praetorem exhibeat. Si uelit sequester officium deponere, quid ei faciendum sit? et ait Pomponius adire eum praetorem oportere et ex eius auctoritate denuntiatione facta his qui eum elegerant, ei rem restituendam qui praesens fuerit. sed hoc non semper uerum puto: nam plerumque non est permittendum officium, quod semel suscepit, contra legem depositionis deponere, nisi iustissima causa interueniente: et cum permittitur, raro ei res restituenda est qui uenit, sed oportet eam arbitratu iudicis apud aedem aliquam deponi. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Proprie autem in sequestre est depositum, quod a pluribus in solidum certa condicione custodiendum reddendumque traditur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Si hominem apud [2s]2e depositum, ut quaestio de eo haberetur, ac propterea uinctum uel ad malam mansionem extensum se-quester soluerit misericordia ductus, dolo proximum esse quod factum est arbitror, quia cum sciret, cui rei pararetur, intempestiue misericordiam exercuit, cum posset non susci-pere talem causam quam decipere. Datur actio depositi in heredem ex dolo defuncti in solidum: quamquam enim alias ex dolo defuncti non solemus teneri nisi pro ea parte quae ad nos peruenit, tamen hic dolus ex contractu reique persecutione descendit ideoque in solidum unus heres tenetur, plures uero pro ea parte qua quisque heres est. Quotiens foro cedunt nummularii, solet primo loco ratio haberi depositariorum, hoc est eorum qui de-positas pecunias habuerunt, non quas faenore apud nummularios uel cum nummulariis uel per ipsos exercebant. et ante priuilegia igitur, si bona uenierint, depositariorum ratio ha-betur, dummodo eorum qui uel postea usuras acceperunt ratio non habeatur, quasi re- @1 nuntiauerint deposito. Item quaeritur, utrum ordo spectetur eorum qui deposuerunt an uero simul omnium depositariorum ratio habeatur. et constat simul admittendos: hoc enim rescripto principali significatur. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Quod priuilegium exercetur non in ea tantum quantitate, quae in bonis argentarii ex pecunia deposita reperta est, sed in omnibus fraudatoris facultatibus: idque propter necessarium usum argentariorum ex utilitate publica receptum est. plane sumptus causa, qui necessarie factus est, semper praecedit: nam de-ducto eo bonorum calculus subduci solet. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. In depositi actione si ex facto de-functi agatur aduersus unum ex pluribus heredibus, pro parte hereditaria agere debeo: si uero ex suo delicto, pro parte non ago: merito, quia aestimatio refertur ad dolum, quem in solidum ipse heres admisit. @@&7Iulianus& libro secundo ex Minicio. Nec aduersus coheredes eius, qui dolo carent, depositi actio competit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Quod seruus deposuit, is apud quem depositum est seruo rectissime reddet ex bona fide: nec enim conuenit bonae fidei abnegare id quod quis accepit, sed debebit reddere ei a quo accepit, sic tamen, si sine dolo omni reddat, hoc est, ut nec culpae quidem suspicio sit. denique Sabinus hoc explicuit addendo: 'nec ulla causa interuenit, quare putare possit dominum reddi nolle'. hoc ita est, si potuit suspicari, iusta scilicet ratione motus: ceterum sufficit bonam fidem ad-esse. sed et si ante eius rei furtum fecerat seruus, si tamen ignorauit is apud quem de-posuit uel credidit dominum non inuitum fore huius solutionis, liberari potest: bona enim fides exigitur. non tantum autem si remanenti in seruitute fuerit solutum, sed etiam si manumisso uel alienato, ex iustis causis liberatio contingit, scilicet si quis ignorans manu-missum uel alienatum soluit. idemque et in omnibus debitoribus seruandum Pomponius scribit. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si in Asia depositum fuerit, ut Romae reddatur, uidetur id actum, ut non inpensa eius id fiat apud quem depositum sit, sed eius qui deposuit. Depositum eo loco restitui debet, in quo sine dolo malo eius est, apud quem depositum est: ubi uero depositum est, nihil interest. eadem dicenda sunt communiter et in omnibus bonae fidei iudiciis. sed dicendum est, si uelit actor suis in-pensis suoque periculo perferri rem Romam, ut audiendus sit, quoniam et in ad exhiben-dum actione i[2d]2 seruatur. Cum sequestre recte agetur depositi sequestraria actione, quam et in heredem eius reddi oportet. Quemadmodum quod ex stipulatu uel ex testamento dari oporteat, post iudicium acceptum cum detrimento rei periret, sic depositum quoque eo die, quo depositi actum sit, periculo eius apud quem depositum fuerit est, si iudicii acci-piendi tempore potuit id reddere reus nec reddidit. @@&7Paulus& libro trigensimo primo ad edictum. Si quis infitiatus sit non ad-uersus dominum, sed quod eum qui rem depositam petebat uerum procuratorem non pu-Ȑtaret aut eius qui deposuisset heredem, nihil dolo malo fecit: postea autem si cognouerit, cum eo agi poterit, quoniam nunc incipit dolo malo facere, si reddere eam non uult. Competit etiam condictio depositae rei nomine, sed non antequam id dolo admissum sit: @1 non enim quemquam hoc ipso, quod depositum accipiat, condictione obligari, uerum quod dolum malum admiserit. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si plures heredes exstiterint ei qui deposuerit, dicitur, si maior pars adierit, restituendam rem praesentibus: maiorem autem partem non ex numero utique personarum, sed ex magnitudine portionum heredita-riarum intellegendam: cautela idonea reddenda. Siue autem cum ipso apud quem deposita est actum fuerit siue cum herede eius et sua natura res ante rem iudicatam interciderit, ueluti si homo mortuus fuerit, Sabinus et Cassius absolui debere eum cum quo actum est dixerunt, quia aequum esset naturalem interitum ad actorem pertinere, utique cum interitura esset ea res et si restituta esset actori. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Qui rem suam deponi apud se pa-titur uel utendam rogat, nec depositi nec commodati actione tenetur: sicuti qui rem suam conducit aut precario rogat, nec precario tenetur nec ex locato. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Si is, apud quem rem deposueris, apud alium eam deponat et ille dolo quid admiserit, ob dolum eius, apud quem postea sit depositum, eatenus eum teneri apud quem tu deposueris, ut actiones suas tibi praestet. @@&7Florentinus& libro septimo institutionum. Licet deponere tam plures quam unus possunt, attamen apud sequestrem non nisi plures deponere possunt: nam tum id fit, cum aliqua res in controuersiam deducitur. itaque hoc casu in solidum unusquisque ui-detur deposuisse: quod aliter est, cum rem communem plures deponunt. Rei depositae proprietas apud deponentem manet: sed et possessio, nisi apud sequestrem deposita est: nam tum demum sequester possidet: id enim agitur ea depositione, ut neutrius possessioni id tempus procedat. @@&7Neratius& libro secundo membranarum. De eo, quod tumultus incendii ruinae naufragii causa depositum est, in heredem de dolo mortui actio est pro hereditaria portione et in simplum et intra annum quoque: in ipsum et in solidum et in duplum et in perpetuum datur. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Iulianus et Marcellus putant filium familias depositi recte agere posse. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Si sine dolo malo rem depositam tibi amiseris, nec depositi teneris nec cauere debes, si deprehenderis eam reddi: si tamen ad te iterum peruenerit, depositi teneris. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Si apud filium familias res deposita sit et emancipatus rem teneat, pater nec intra annum de peculio debet conueniri, sed ipse filius. Plus Trebatius existimat, etiamsi apud seruum depositum sit et manumissus rem teneat, in ipsum dandam actionem, non in dominum, licet ex ceteris causis in manumissum actio non datur. @@&7Marcellus& libro quinto digestorum. Si duo heredes rem apud defunctum depositam dolo interuerterint, quodam utique casu in partes tenebuntur: nam si diuiserint decem milia, quae apud defunctum deposita fuerant, et quina milia abstulerint et uterque soluendo est, in partes obstricti erunt: nec enim amplius actoris interest. quod si lancem @1 conflauerint aut conflari ab aliquo passi fuerint aliaue quae species dolo eorum interuersa fuerit, in solidum conueniri poterunt, ac si ipsi seruandam suscepissent: nam certe uerum est in solidum quemque dolo fecisse et nisi pro solido res non potest restitui. nec tamen absurde sentiet, qui hoc putauerit plane nisi integrae rei restitutione eum, cum quo actum fuerit, liberari non posse, condemnandum tamen, si res non restituetur, pro qua parte he-res exstitit. @@&7Modestinus& libro secundo differentiarum. Actione depositi con-uentus seruo constituto cibariorum nomine apud eundem iudicem utiliter experitur. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. 'Lucius Titius Sempronio salutem. Centum nummos, quos hac die commendasti mihi adnumerante seruo Sticho actore, esse apud me ut notum haberes, hac epistula manu mea scripta tibi notum facio: quae quando uoles et ubi uoles confestim tibi numerabo.' quaeritur propter usurarum incre-mentum. respondi depositi actionem locum habere: quid est enim aliud commendare quam deponere? quod ita uerum est, si id actum est, ut corpora nummorum eadem redderentur: nam si ut tantundem solueretur conuenit, egreditur ea res depositi notissimos terminos. in qua quaestione si depositi actio non teneat, cum conuenit tantundem, non idem reddi, ra-tionem usurarum haberi non facile dicendum est. et est quidem constitutum in bonae fidei iudiciis, quod ad usuras attinet ut tantundem possit officium arbitri quantum stipulatio: sed contra bonam fidem et depositi naturam est usuras ab eo desiderare tem-poris ante moram, qui beneficium in suscipienda pecunia dedit. si tamen ab initio de usuris praestandis conuenit, lex contractus seruabitur. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Die sponsaliorum aut postea res oblatas puel-lae, quae sui iuris fuit, pater suscepit: heres eius ut exhibeat recte conuenietur etiam actione depositi. Qui pecuniam apud se non obsignatam, ut tantundem redderet, deposi-tam ad usus proprios conuertit, post moram in usuras quoque iudicio depositi condem-nandus est. @@&7Paulus& libro quarto responsorum. Publia Maeuia cum proficisceretur ad ma-ritum suum, arcam clusam cum ueste et instrumentis commendauit Gaiae Seiae et dixit ei: 'cum sana saluaue uen[2e]2ro, restitues mihi: certe, si aliquid mihi humanum contigerit, filio meo, quem ex alio marito suscepi.' defuncta ea intestata desidero res commendatae cui restitui debeant, filio an marito. Paulus respondit filio. Lucius Titius ita cauit: '$*)/ELABON $KAI\ E)/XW EI)S3 LO/GON PARAKATAQH/KHS3 TA\ PROGEGRAMME/NA TOU= A)RGURI/OU DHNA/RIA MU/RIA, KAI\ PA/NTA $POIH/S3W KAI\ S3UMFWNW= KAI\ W(MOLO/GHS3A, W(S3 PROGE/GRAPTAI: KAI\ S3UNEQE/MHN XORHGH=S3AI/ S3OI TO/KON $E(KA/S3THS3 MNA=S3 E(KA/S3TOU MHNO\S3 O)BO/LOUS3 TE/S3S3ARAS3 ME/XRI TH=S3 A)PODO/S3EWS3 PANTO\S3 TOU= A)RGURI/OU.&' quaero, an usurae peti possunt. Paulus respondit eum contractum de quo quaeritur depositae pe-cuniae modum excedere, et ideo secundum conuentionem usurae quoque actione depositi peti possunt. 'Titius Semproniis salutem. Habere me a uobis auri pondo plus minus decem @1 et discos duos, saccum signatum: ex quibus debetis mihi decem, quos apud Titium depo-suistis: item quos Trophimati decem: item ex ratione patris uestri decem et quod excurrit.' quaero, an ex huiusmodi scriptura aliqua obligatio nata sit, scilicet quod ad solam pecuniae causam attinet. respondit ex epistula, de qua quaeritur, obligationem quidem nullam natam uideri, sed probationem depositarum rerum impleri posse: an autem is quoque, qui deberi sibi cauit in eadem epistula decem, probare possit hoc quod scripsit, iudicem aestimaturum. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Lucius Titius cum haberet filiam in po-testate Seiam, Pamphilo seruo alieno in matrimonium collocauit, cui etiam dotem dedit, quam sub titulo depositi in cautionem contulit, et postea nulla denuntiatione a domino facta pater decessit, mox et Pamphilus seruus: quaero, qua actione Seia pecuniam petere possit, cum ipsa patri heres extiterit. Paulus respondit, quoniam dos constitui non potuit, ex causa depositi actione de peculio pecuniam repetendam. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Quintus Caecilius Candidus ad Pac-cium Rogatianum epistulam scripsit in uerba infra scripta: 'Caecilius Candidus Paccio Ro-gatiano suo salutem. Uiginti quinque nummorum quos apud me esse uoluisti, notum tibi [2i]2sta hac epistula facio ad ratiunculam meam ea peruenisse: quibus ut primum prospiciam, ne uacua tibi sint: id est ut usuras eorum accipias, curae habebo'. quaesitum est, an ex ea epistula etiam usurae peti possint. respondi deberi ex bonae fidei iudicio usuras, siue percepit siue pecunia in re sua usus est. Ȑ@@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Si sacculum uel argentum signatum deposuero et is penes quem depositum fuit me inuito contrectauerit, et depositi et furti actio mihi in eum competit. Si ex permissu meo deposita pecunia is penes quem deposita est utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Si fideiussor pro te apud quem depo-situm est litis aestimatione damnatus sit, rem tuam fieri. @@&7Tryphoninus& libro nono disputationum. Bona fides quae in contractibus exigitur aequitatem summam desiderat: sed eam utrum aestimamus ad merum ius gen-tium an uero cum praeceptis ciuilibus et praetoriis? ueluti reus capitalis iudicii deposuit apud te centum: is deportatus est, bona eius publicata sunt: utrumne ipsi haec reddenda an in publicum deferenda sint? si tantum naturale et gentium ius intuemur, ei qui dedit restituenda sunt: si ciuile ius et legum ordinem, magis in publicum deferenda sunt: nam male meritus publice, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestate laborare debet. Incurrit hic et alia inspectio. bonam fidem inter eos tantum, quos contractum est, nullo extrinsecus adsumpto aestimare debemus an respectu etiam aliarum personarum, ad quas id quod geritur pertinet? exempli loco latro spolia quae mihi abstulit posuit apud Seium inscium de malitia deponentis: utrum latroni an mihi restituere Seius debeat? si per se dantem accipientemque intuemur, haec est bona fides, ut commissam rem recipiat @1 is qui dedit: si totius rei aequitatem, quae ex omnibus personis quae negotio isto contin-guntur impletur, mihi reddenda sunt, quo facto scelestissimo adempta sunt. et probo hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae iustiore repetitione. quod si ego ad petenda ea non ueniam, nihilo minus ei restituenda sunt qui deposuit, quamuis male quaesita deposuit. quod et Marcellus in praedone et fure scribit. si tamen ignorans latro cuius filio uel seruo rem abstulisset apud patrem domi-numue eius deposuit ignorantem, nec ex iure gentium consistet depositum, cuius haec est potestas, ut alii, non domino sua ipsius res quasi aliena, seruanda detur. et si rem meam fur, quam me ignorante subripuit, apud me etiamnunc delictum eius ignorantem deposuerit, recte dicetur non contrahi depositum, quia non est ex fide bona rem suam dominum praedoni restituere compelli. sed et si etiamnunc ab ignorante domino tradita sit quasi ex causa depositi, tamen indebiti dati condictio competet. @@&7Celsus& libro undecimo digestorum. Quod Nerua diceret latiorem culpam dolum esse, Proculo displicebat, mihi uerissimum uidetur. nam et si quis non ad eum modum quem hominum natura desiderat diligens est, nisi tamen ad suum modum curam in deposito praestat, fraude non caret: nec enim salua fide minorem is quam suis rebus diligentiam praestabit. @@&7Labeo& libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Seruus tuus pe-cuniam cum Attio in sequestre deposuit apud Maeuium ea condicione, ut ea tibi redde retur, si tuam esse probasses, si minus, ut Attio redderetur. posse dixi cum eo, apud quem deposita esset, incerti agere, id est ad exhibendum, et exhibitam uindicare, quia seruus in deponendo tuum ius deterius facere non potuisset. @@&7Idem& libro secundo pithanon. Potes agere depositi cum eo, qui tibi non aliter quam nummis a te acceptis depositum reddere uoluerit, quamuis sine mora et in-corruptum reddiderit. @1 @@@@{1LIBER SEPTIMUS DECIMUS}1 @@@@{1MANDATI UEL CONTRA}1 @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Obligatio mandati consensu contrahentium consistit. Ideo per nuntium quoque uel per epistulam mandatum suscipi potest. Item siue 'rogo' siue 'uolo' siue 'mando' siue alio quocumque uerbo scripserit, mandati actio est. Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest. Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, con-trarium ergo est officio merces: interueniente enim pecunia res ad locationem et con-ductionem potius respicit. @@&7Gaius& libro secundo cottidianarum. Mandatum inter nos con-trahitur, siue mea tantum gratia tibi mandem siue aliena tantum siue mea et aliena siue mea et tua siue tua et aliena. quod si tua tantum gratia tibi mandem, superuacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nascitur. Mea tantum gratia interuenit man-datum, ueluti si tibi mandem, ut negotia mea geras uel ut fundum mihi emeres uel ut pro me fideiubeas. Aliena tantum, ueluti si tibi mandem, ut Titii negotia gereres uel ut fun-dum ei emeres uel ut pro eo fideiubeas. Mea et aliena, ueluti si tibi mandem, ut mea et Titii negotia gereres uel ut mihi et Titio fundum emeres uel ut pro me et Titio fideiubeas. Tua et mea, ueluti si mandem tibi, ut sub usuris crederes ei, qui in rem meam mutua-retur. Tua et aliena, ueluti si tibi mandem, ut Titio sub usuris crederes: quod si, ut sine usuris crederes, aliena tantum gratia interuenit mandatum. Tua autem gratia interuenit mandatum, ueluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam faeneres, uel ex diuerso ut faeneres potius quam in emptiones praediorum colloces: cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligato-rium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabatur, quia liberum est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Praeterea in causa mandati etiam illud uertitur, ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdum melior, @1 deterior uero numquam. Et quidem si mandaui tibi, ut aliquam rem mihi emeres, nec de pretio quicquam statui tuque emisti, utrimque actio nascitur. Quod si pretium statui tuque pluris emisti, quidam negauerunt te mandati habere actionem, etiamsi paratus esses id quod excedit remittere: namque iniquum est non esse mihi cum illo actionem, si nolit, illi uero, si uelit, mecum esse. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum. Sed Proculus recte eum usque ad pretium statutum acturum existimat, quae sententia sane benignior est. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Diligenter igitur fines mandati custodiendi sunt: nam qui excessit, aliud quid facere uidetur et, si susceptum non imple-uerit, tenetur. Itaque si mandauero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titia-nam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non uideris implesse mandatum. Item si mandauero tibi, ut fundum meum centum uenderes tuque eum nonaginta uendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserues. Seruo quoque dominus si praeceperit certa summa rem uendere, ille minoris uendiderit, similiter uindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoueri, nisi indemnitas ei praestetur. Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut Stichum decem emeres, tu eum minoris emeris uel tantidem, ut aliud quicquam seruo ac-cederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Si remunerandi gratia honor interuenit, erit mandati actio. Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac actione erit conueniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo est obligatus quod negotia gessit, uerum idcirco quod mandatum susceperit: denique tene-tur et si non gessisset. Si passus sim aliquem pro me fideiubere uel alias interuenire, mandati teneor et, nisi pro inuito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium gerens, erit mandati actio. Rei turpis nullum mandatum est et ideo hac actione non agetur. Si tibi mandauero quod mea non intererat, ueluti ut pro Seio interuenias uel ut Titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut Celsus libro septimo digestorum scribit, et ego tibi sum obligatus. Plane si tibi mandauero quod tua intererat, nulla erit mandati ȑactio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, etsi mea non interfuit, tamen erit mandati actio. Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum quaeritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et faenerare periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris faenerare potuisset, ipse lucraretur, in creditam pecuniam uidetur, inquit, accepisse. plane si omnium nego-tiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit. Marius Paulus quidam fideiusserat pro Daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex euentu @1 litis cauerat sibi certam quantitatem dari: hic a Claudio Saturnino praetore maiores fructus inferre iussus erat et aduocationibus ei idem Saturninus interdixerat. uidebatur autem mihi iudicatum solui fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et uelle a Daphnide man-dati iudicio consequi, quod erat condemnatus. sed rectissime diui fratres rescripserunt nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, ut, si quidem hoc actum est, ut suo pericul[2o]2 sponderet, nulla actione agat, sin uero non hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quae sententia utilitati rerum consentanea est. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Salarium procuratori constitutum si extra ordinem peti coeperit, considerandum erit, laborem dominus remunerare uoluerit atque ideo fidem adhiberi placitis oporteat an euentum litium maioris pecuniae praemio contra bonos mores procurator redemerit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et Labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam. Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit aduersarius, mandati eum teneri: sed si soluendo non sit, tunc de dolo actionem aduersus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait. Sed et de lite quam suscepit exsequend[2a]2 mandati eum teneri constat. Si quis mandauerit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandauerat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim uolgo di[2c]2atur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agen-dum enim dumtaxat hoc facere non potest. Si tutores mandauerint contutori suo manci-pium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an uero et tutelae? et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis seruum tutores uni tutorum mandauerint ut emeret. nam si superuacuum seruum uel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si uero necessarium seruum, tunc et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, cur seruum pupillo necessarium non comparauerunt: non sunt igitur excusati, quod con-tutori mandauerunt, quia emere debuerunt. plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum. contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit man-dati actionem habere aduersus contutores suos. Si liber homo, cum bona fide seruiret, mandauerit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non @1 apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manu-miserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait ad-uersus eum cui se redimendum mandauit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet aduersus eum a quo comparauit. plane si eam pecuniam dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit Iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quin-immo, inquit, ex uendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare. Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandauit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest. ut puta mandaui tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi uel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio. mandaui, ut negotia gereres: si nihil depe-rierit, quamuis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio. et in similibus hoc idem erit probandum. Si ignorantes fideiussores debitorem sol-uisse uel etiam acceptilatione siue pacto liberatum ex substantia debitoris soluerunt, non tenebuntur mandati. Quod et ad actionem fideiussoris pertinet. et hoc ex rescripto diuo-rum fratrum intellegere licet, cuius uerba haec sunt: 'Catullo Iuliano. Si hi, qui pro te fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et pru-dentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis tueri te'. igitur si ignorauerunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis ne-cessitas prouocandi, ceterum dolo uersati sunt, si non prouocauerunt. quid tamen, si pau-pertas eis non permisit? excusata est eorum inopia. sed et si testato conuen[2e]2runt debito-rem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare. Dolo autem facere uidetur, qui id quod potest restituere non restituit: proinde si tibi mandaui, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas. sed et si dolo emere neglexisti (forte enim pe-cunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa (forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis. sed et si seruus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non interuenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caueas, si in potestatem tuam peruenerit, te restituturum. sed et si restituas, et tradere debes. et si cautum est de euictione uel potes desiderare, ut tibi caueatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. De tuo etiam facto cauere debes. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Idemque et in fundo, si fun-dum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui procurat. Sed et si de sanitate serui procuratori cautum est aut caueri potest aut de ce-teris uitiis, idem erit dicendum. aut si culpa caueri non curauerit, condemnabitur. Si ex fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis prae-stare eum oportet. Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras mihi pendet. sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, siue ei mandaui siue non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pe- @1 cuniam, sed ad usus suos conuertit, in usuras conuenietur, quae legitimo modo in regio-nibus frequentantur. denique Papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus suos conuertit, usuras eum praestare debere. Si quis Titio mandauerit, ut ab actoribus suis mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum Papinianus libro tertio responsorum scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt. Idem Papinianus libro eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori manda-uerat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae uideatur. Si cui mandauero, ut a Titio stipuletur, potero cum eo cui mandaui agere mandati, ut eum accepto liberet, si ȑhoc uelim: uel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi uel si cui alii uoluero. et Papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia uel ilico stipulata sit uel etiam postea, mandati eam teneri, quamuis ipsa sit, quae dotem dederit. Si quis ea, quae procurator suus et serui gerebant, ita demum rata esse mandauit, si inter-uentu Sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, Sempronium, qui nihil dolo fecit, non teneri. et est uerum eum, qui non animo procuratoris interuenit, sed affectionem amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri. Si manda-uero procuratori meo, ut Titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, uideamus. et Labeo scribit restituere eum oportere, etiamsi hoc mandauerim, ut gratuitam pecuniam daret, quamuis, si periculo suo credidisset, cessaret, inquit Labeo, in usuris actio mandati. Idem Labeo ait et uerum est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et si ad uecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc conuenit, ut sumptus de suo faceret ad haec itinera, hoc est de salario. Idem ait, si quid procurator citra mandatum in uo-luptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus istius dominus admittit. Fideiussores et mandatores et si sine iudicio soluerint, habent actionem mandati. Generaliter Iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptio-nem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si modo habuit facultatem rei conueniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium uel suo uel procuratorio nomine. Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a creditore, puto, si fideiussorem remunerari uoluit creditor, habere eum mandati actionem: multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor uel si eam liberationem legauit. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Si ei, cui damnatus ex causa fideiussoria fueram, heres postea extitero, habebo mandati actionem. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Si uero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum. Mar-cellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo soluerit creditori, habere fide-iussorem mandati actionem. Plane, inquit, si filius familias uel seruus fuit fideiussor et @1 pro his soluero donaturus eis, mandati patrem uel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum uoluit. Plane si seruus fideiussor soluerit, dominum mandati acturum idem Marcellus ibidem ait. Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, uel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati. Si filio familias mandaui, ut pro me solueret, patrem, siue ipse soluerit siue filius ex peculio, mandati acturum Neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis soluat. Si filio familias mandauero, ut pro me solueret, et emancipatus soluat, uerum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem soluentem negotiorum gestorum actionem habere. Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susce-perunt, ut puta qui rerum uel rei unius procurationem susceperunt. Inde Papinianus quaerit, si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsoluerat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio uendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in liber-tum contulit, uideri et postea libertum patrono donasse. Si mihi mandaueris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaueris et in id sumptum fecero. nec tantum id quod impendi, uerum usuras quoque consequar. usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, uerum iudicem aestimare debere, si exegit a debitore suo quis et soluit, cum uberrimas usuras consequeretur, aequissimum enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus grauibus usuris soluit. sed et si reum usuris non releuauit, ipsi autem et usurae absunt, uel si minoribus releuauit, ipse autem maioribus faenus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati iudicio et usuras consequi. et (ut est constitutum) totum hoc ex aequo et bono iudex ar-bitrabitur. Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsoluas: non fecisti: praestabis mihi usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita im-perator Seuerus Hadriano Demonstrati rescribsit. Si adulescens luxuriosus mandet tibi, ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris. sed et si ulterius directo mandauerit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi ad-uersus bonam fidem mandatum sit. Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: 'rogo te, commendatum habeas Sextilium Crescentem amicum meum', non obligabitur man-dati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est. Si quis manda-uerit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea causa, ex qua de peculio uel de in rem uerso uel quod iussu pater teneretur, erit licitum mandatum. hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet an non nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret @1 non accipere contra senatus consultum, et 'periculo meo crede', dicat, 'bene credis': arbi-tror locum esse mandato et mandati eum teneri. Si post creditam pecuniam mandauero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime Papinianus ait. plane si, ut ex-spectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandauero tibi, ut ei des interuallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, uerum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere. Idem ait, si tutor mandet suscipi uel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo uel curatori eius. Si mandauero exigen-dam pecuniam, deinde uoluntatem mutauero, an sit mandati actio uel mihi uel heredi meo? et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita uoluntate. quod si mandaueris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur. Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandauit, heres eius poterit mandati agere. illum uero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. potuit enim agere etiam cum eo qui mandauit, ut sibi pecuniam daret ad faciendum, maxime si iam quaedam ad faciendum parauit. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Idem est et si mandaui tibi, ut post mortem meam heredibus meis emeres fundum. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Heredem fideiussoris, si sol-uerit, habere mandati actionem dubium non est. sed si uendiderit hereditatem et emptor soluerit, an habeat mandati actionem, quaeritur. et Iulianus libro tertio decimo scribit id-circo heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones ȑsuas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare. Si fideiussori duo heredes extiterint et alter eorum a coherede emerit hereditatem, deinde omne quod defunctus fideiusserat stipulatori soluerit, habebit aut ex stipulatu aut ex empto obligatum coheredem suum: idcirco is mandati actionem habebit. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si mandassem tibi, ut fundum emeres, postea scripsissem, ne emeres, tu, antequam scias me uetuisse, emisses, mandati tibi obli-gatus ero, ne damno adficiatur is qui suscipit mandatum. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Si quis mihi mandauerit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. et ait Celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse dice-retur, ut in hortis eius quos Rauennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius ualetudini apta sua inpensa faceret: de-ducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si mandauero tibi, ut a Titio decem exi- @1 geres, et ante exacta ea mandati tecum egero, si ante rem iudicatam exegeris, condem-nandum te esse constat. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad Sabinum. Qui patitur ab alio mandari, ut sibi credatur mandare intellegitur @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. si seruus meus de semet emendo mandaret, ut redimatur, Pomponius eleganter tractat, an is, qui seruum redemerit, ultro conuenire possit uenditorem, ut seruum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque est. sed esse iniquissimum Pomponius ait ex facto serui mei cogi me seruum recipere, quem in perpetuum alienari uolueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, quam ut eum tibi uenderem. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Ex mandato apud eum qui mandatum suscepit nihil remanere oportet, sicuti nec damnum pati debet, si exigere faeneratam pe-cuniam non potuit. Fideiussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fideiusserit: nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum mandatu alieno pro te fideiusserim, non possum aduersus te habere actionem mandati, quemadmodum qui alienum mandatum intuitus spopondit. sed si non utique unius, sed utriusque mandatum intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam aduersus te, quemadmodum, si duo mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si mandauero tibi, ut pro me in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solueris, utilius respondebitur interim non esse tibi mandati actionem, sed cum dies uenerit. Item tractatum est, si, cum in diem deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solueris, an statim habeas man-dati actionem. et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti mi-norem, quanti mea intersit superueniente die solutum fuisse. sed melius est dici interim nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut nec hoc ante diem soluam. Interdum euenit, ut meum negotium geram et tamen utilem habeam mandati actionem: ueluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamuis debitum meum per-sequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus seruauero, consequar man-dati actione. Si hi, quorum res ueneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem man-datum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae. Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus uendentibus uni mandauero, ut rem hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona fide esse praestare ei pretium, quanti uendere poterat: et contra si emptor ad emptionem rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, aequissimum esse mandati iudicio praestari, quanti eius interfuit emptam rem habere. Is cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit man-dati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid @1 postea adquiritur, non sequitur fiscum. Qui aedem sacram spoliandam, hominem uulneran-dum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter tur-pitudinem mandati. Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis, sed con-sumpseris, et mandati et furti teneri te Proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae uelles dares, mandati tantummodo. Si mandauerim seruo tuo, ut quod tibi debeam solueret meo nomine, Neratius scribit, quamuis mutuatus seruus pecuniam rationibus tuis quasi a me receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse seruus no-mine tuo quod pro me soluebatur acceperit. et hoc uerius est, quoniam quotiens suos nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori. Fugitiuus meus cum apud furem esset, pecuniam adquisiit et ex ea seruos parauit eosque Titius per traditionem a uenditore accepit. Mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi Titius, quia seruus meus mandasse Titio uidebatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu serui hoc fecerit: quod si sine uoluntate eius uenditor Titio tradiderit, tunc posse me ex empto agere, ut mihi eos uenditor traderet, uenditoremque per condictionem a Titio repetiturum, si seruos tradiderit Titio quos non debuerit, cum debere se existimaret. Si curator bono-rum uenditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non soluerit, Trebatius Ofilius Labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere aduersus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte ad-uersus eos qui mandauerunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandauerint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandauerint. Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reseruetur uel per se uel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. et quidem si is cui mandatum est ut ali-quid mercaretur mercatus non sit neque renuntiauerit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum conuenit: hoc amplius tenebitur, sicuti Mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiauerit, cum iam recte emere non posset. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Sane si ualetudinis ad-uersae uel capitalium inimicitiarum @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. seu ob inanes rei actiones @1 @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. seu ob aliam iustam cau-sam excusationes alleget, audiendus est. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Inter causas omittendi man-dati etiam mors mandatoris est: nam mandatum soluitur morte. si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. Iulianus quoque scripsit manda-toris morte solui mandatum, sed obligationem aliquando durare. Si quis debitori suo man-dauerit, ut Titio solueret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, soluerit, liberari eum oportet. Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit credi-ȑtori, licet is soluendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum. Si is, qui fideiussori donare uult, creditorem eius habeat debitorem suum eum-que liberauerit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos soluerit creditori an eum liberauerit. Praeterea sciendum est non plus fideiussorem con-sequi debere mandati iudicio, quam quod soluerit. Mandatu tuo fideiussi decem et procu-ratori creditoris solui: si uerus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator non est, repetam ab eo. Non omnia, quae inpensurus non fuit mandator, im-putabit, ueluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit uel languore suo suorumque adpraehensus quaedam erogauerit: nam haec magis casibus quam mandato im-putari oportet. Sed cum seruus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, Neratius ait mandati actione te consecuturum, ut seruus tibi noxae dedatur, si tamen sine culpa tua id acciderit: quod si ego scissem talem esse seruum nec praedixissem, ut possis praecauere, tunc quanti tua intersit, tantum tibi praestari oportet. Faber mandatu amici sui emit ser-uum decem et fabricam docuit, deinde uendidit eum uiginti, quos mandati iudicio coactus est soluere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: Mela ait non prae-staturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset, sine dolo malo eius hoc uitium ha-bere coeperit seruus. sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Si quis alicui scripserit, ut debi-torem suum liber[2et,]2 seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione tenetur. Si seruum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, con-stitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa interuenire, ueluti si paenitentia act[2a]2 seruum reciperare uelim. Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si uero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet man-datori nuntiare, ut is si uelit alterius opera utatur: quod si, c[2um]2 possit nuntiare, cessauerit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit. Morte quoque eius cui mandatum e[2s]2t, si is integro adhuc mandato decesserit, soluitur man-datum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem. Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo de-bent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, mi-nus impendere. Si mandatu meo Titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter con- @1 demnari de[2be]2o, quam si actiones [2t]2uas, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. sed si cum Titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio seruare non potueris. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro tertio quaestio-num ait mandatorem debitoris soluentem ipso iure reum non liberare (propter mandatum enim suum soluit et suo nomine) ideoque mandatori actiones putat aduersus reum cedi debere. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si fideiussor conuentus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, soluerit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod soluerit, quaeritur. et si quidem sciens praetermiserit exceptionem uel doli uel non numeratae pecuniae, uidetur dolo uersari (dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi uero ignorauit, nihil [2est]2 quod ei imputetur. pari ratione et si aliqua ex-ceptio debitori competebat, pacti forte conuenti uel cuius alterius rei, et ignarus hanc ex-ceptionem non exercebit, dici oportet [2ma]2ndati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus soluat indebitum. Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, soluerit, an man-dati actionem habeat. et si quidem factum ignorauit, recipi ignorantia eius potest, si uero ius, aliud dici debet. Si, cum debitor soluisset, ignarus fideiussor soluerit, puto eum man-dati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non diuinauit debitorem soluisse: de-bitor enim debuit notum facere fideiussori iam se soluisse, ne forte creditor obrepat et ignorantiam eius circumueniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit. Hoc idem tractari et in fideiussore potest, si, cum soluisset, non certiorauit reum, sic deinde reus soluit quod soluere eum non oportebat. et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non nuntiauerit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum cre-ditor consequatur. Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si exceptionem procuratoriam omisit siue sciens siue ignarus: de bona fide enim agitur, cui non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne. In omnibus autem uisionibus, quae p[2rae]2positae s[2u]2nt, ubi creditor uel non numeratam pecuniam accipit uel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem ces-sat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calli[2di]2tatem plectetur. Fideiussor, si solus tempore liberatus tamen soluerit creditori, recte mandati habebit actionem aduersus reum: quamquam enim iam liberatus soluit, tamen fidem impleuit et debitorem liberauit: si igitur paratus sit defendere reum aduersus creditorem, aequissimum est mandati iudici[2o]2 eum quod soluit reciperare. et ita Iuliano uidetur. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Si hominem tibi dedero, ut eum manumitteres, et postea procurator meus prohibuerit, ne manumitteres, an mandati agere possim, si tu eum manumiseris? respondi, si procurator iustam causam habuit interpellandi manumissionem serui, quem in hoc solum acceperam, ut manumitterem, ueluti si compererit @1 eum postea falsas rationes confecisse, insidias uitae prioris domini struxisse, tenebor, nisi denuntiationi procuratoris paruero: si uero nulla iusta causa procuratori fuit denuntiandi, ne seruus manumitteretur, non poterit mecum agi, quamuis ad libertatem eum perduxerim. @@&7Idem& libro quarto decimo digestorum. Si negotia mea mandauero gerenda ei, qui mihi actione in quadruplum tenebatur, post annum uero in simplum, etsi post annum cum eo mandati agam, praestare mihi quadruplum debebit: nam qui alterius ne-gotia administranda suscipit, id praestare debet in sua persona, quod in aliorum. @@&7Idem& libro tertio ad Urseium Ferocem. Si hereditatem aliter aditurus non esse[2m]2 quam cautum mihi fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore mandati actionem existimo. si quis autem mandauerit alicui, ne legatum a se repell[2a]2t, longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: here-ditas interdum damnosa est. [2et]2 in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens [2uel]2 [2praesens]2 mandet. praeterea uolgo animaduertere licet mandatu creditorum hered[2itat]2es suspectas adiri, quo[2s]2 mandati iudicio teneri procul dubio est. @@[2&7Idem&]2 libro quarto ex Minicio. Rogatus ut fideiuberet si in minorem sum-mam se obligauit, recte tenetur: si in maiorem, Iulianus uerius putat quod a plerisque responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse uidetur qui rogauit. ȑ@@[2&7Africanus&]2 libro octauo quaestionum. Qui negotia Lucii Titii procurabat, is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum usuris semissibus: quaesitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae peti possint. respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam creditam fieri posse. nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te depositam conuenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum est. his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecunia[2m]2 dare uellet, argentum uendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum. et in proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamuis ipsius periculo nummi f[2i]2er[2e]2nt tamen usuras, de quibus conuenerit, praestare debeat. Cum heres ex parte esses, mandaui tibi, ut praedium hereditarium mihi [2em]2eres certo pretio: emisti. pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos. pro tua autem parte posse dubitari ait, utrumne ex empto a[2n]2 mandati agi oporteat: neque enim sine ratione que[2m]2 existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem. quod @1 quidem maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii uendere nolueris, an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii uendideris, an heredi meo tenearis. nam si quidem sub condicione emptio facta uidetur, potest agi, quemadmodum si qua[2e]2uis alia condicio post mortem exstitisset: sin uero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fun-dum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actio-nem cum herede meo fore. sed et si mandati agendum esset, eadem praestanda, quae praestarentur, si ex empto ageretur. @@[2&7Neratius&]2 libro quinto membranarum. Si fundum, qui ex parte tuus est, manda[2ui]2 tibi ut emeres mihi, uerum est mandatum posse ita consistere, ut mihi ceteris partibus redemptis etiam tuam partem praestare debeas. sed si quidem certo pretio emen-das eas mandauerim, quanticumque aliorum parte[2s]2 redemeris, sic et tua pars coartabitur, ut non abundet mandati quantitatem, in quam tibi emendum totum mandaui: sin autem nullo certo pretio constituto emere tibi mandauerim tuque ex diuersis pretiis partes cete-rorum redemeris, et tuam partem uiri boni arbitratu aestimato pretio dari oportet, @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. ita ut omnes summas maiores et mino-res coaceruet et ita portionem ei qui mandatum suscepit praestet. quod et plerique pro-bant. Simili modo et in illa specie, ubi certo pretio tibi emere mandaui et aliarum par-tium nomine commode negotium gessisti et uilius emeris, pro tu[2a]2 parte tantum tibi prae-statur, quanti interes[2t]2 tua, dummodo intra id pretium, quod mandato continetur. quid enim fiet, si exiguo pretio hi, cum quibus tibi communis fundus erat, rem abicere uel necessitate rei familiaris uel alia causa cogerentur? non etiam tu ad ide[2m]2 dispendium deduceris. sed nec lucrum tibi ex hac causa adquirere debes, cum mandatum gratuitum esse debet: neque enim tibi concedendum est propter hoc uenditionem imp[2e]2dire, quod animosiorem eius rei emptorem esse quam tibi mandatum est cognoueris. Quod si fundum, qui per partes uenit, emendum tibi mandassem, sed ita, ut non aliter mandato tenear, quam si totum fundum emeres: si totum emere non potueri[2s,]2 in partibus emendis tibi negotium gesseris (siue [2h]2a[2b]2ueris in eo fundo partem siue non) et eueniet, ut is cui tale mandatum datum est peri-culo suo interim partes emat et, nisi totum emerit, ingrat[2i]2s eas retineat. [2nam]2 pro[2p]2ius est, ut cum huiusmodi incommodis mandatum suscipi possit praestarique officium et in partibus emendis perinde atque in toto debe[2a]2t ab eo, qui tale mandatum sua sponte suscepit. Quod si mandassem tibi, ut fundum mihi emeres, non addito eo, ut non aliter mandato tenear, quam si totum emeres, et tu partem uel quasdam partes eius emeris, tum habebimus sine dubio inuicem mandati actionem, quamuis reliquas partes emere non potuisses. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Hominem certum pro te dari fideiussi et solui: cum mandati a[2g]2atur, aestimatio eius ad id potius tempus, quo solutus sit, non quo agatur, referri debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus utilis ea actio est. aliter in stipulatione seruatur: nam tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per promissorem steterit, quo minus sua die solueret, aut per creditorem, quo minus acciperet: etenim neutri eorum frustratio sua prodesse debet. @1 @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius Publio Maeuio filio naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea Maeuio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem aduersus Titium acceperunt et Titius de mutuis petitionibus: [2quaero, an domus pars, quam Titius]2 obligandam filio suo accommo-dauit, arbitratu iudicis liberari debeat. Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, ex persona debitoris itemque ex eo quod inter contrahentes actum esset ac tempore, quo res de qua quaereretur obligata fuisset, [2iudi]2cem aestimaturum: est enim earum specierum iudicialis quaestio, per qua[2m]2 res expediatur, non absimilis illa, quae frequentissime agitari solet, fideiussor an et prius quam soluat agere possit, ut liberetur. nec tamen semper ex-spectandum est, ut soluat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit aut certe bona sua dissipabit, praesertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua numerata creditori mandati actione [2reum]2 conueniat. @@&7Neratius& libro septimo membranarum. Et Aristoni et Celso patri placuit posse rem hac condicione deponi mandatumque suscipi, ut res periculo eius sit qui depo-situm uel mandatum suscepit: quod et mihi uerum esse uidetur. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Si pro te praesente et uetante fideiusserim, nec mandati actio nec negotiorum gestorum est: sed quidam utilem putant dari oportere: quibus non consentio, secundum quod et Pomponio uidetur. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Potest et ab una dumtaxat parte mandati iudicium dari: nam si is qui mandatum suscepit egressus fuerit mandatum, ipsi quidem mandati iudicium non competit, at ei qui mandauerit aduersus eum competit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si mandauero tibi, ut excuteres uires hereditatis, et tu, quasi minor sit, eam a me emeris, [2et]2 mandati mihi teneberis. tantundem et si tibi mandaui, ut uires excuteres eius cui eram crediturus et renuntiaueris eum ido-neum esse. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad edictum. Qui mandatum sus[2c]2epit, ut pecunias in diem collocaret, isque hoc fecerit, mandati conueniendus est, ut cum dilatione temporis actionibus cedat. @@&7Idem& libro sexagesimo secundo ad edictum. Dolus est, si quis nolit persequi quod persequi potest, aut si quis no[2lit]2 quod ex[2egerit]2 soluere. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Si mandatu meo fundum emeris, utrum cum dederis pretium ageres mecum mandati an et antequam des, ne necesse habeas res tuas uendere? et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, quae aduersus te uenditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi aduersus uenditorem empti actiones. Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum enim perfecisti mandatum. Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus [2m]2eis promiseris, et antequam soluas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: ȑaut si nolit creditor obligationem mutare, cauere tibi debeo defensurum te. Si iudicio te sisti promisero nec exhib[2u]2ero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: @1 uel si pro te reus promittendi factus sim. Sed si mandauero tibi, ut creditori meo soluas, tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati actionem tibi competere. Quotiens autem ante solutam pecuniam mandati agi posse dixi-mus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos ha-bere mandati actionem, ut liberemur. Si fideiussor multiplicauerit summam, in quam fide-iussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit. Quod mihi debebas a debitore [2tuo]2 stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati in id, quod minus ab illo seruare potero, Nerua Atilicinus aiunt, quamuis id mandatum ad tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur. Idem iuris est, si man-datu fideiussoris cum reo egissem, quia sequenti mandato liberaretur ex priore causa. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Si quis pro eo spoponderit, qui ita promisit: 'si Stichum non dederis, centum milia dabis'? et Stichum redemerit uilius et soluerit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. igitur commodissime illa forma in mandatis seruanda est, ut, quotiens certum mandatum sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum uel plurium causarum, tunc, licet aliis praestationibus ex[2s]2olu[2t]2a sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc mandatori expedierit, mandati erit actio. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Iulianus ait, si fideiussori uxor doti pro-miserit, quod ei ex causa fideiussoria debeat, nuptiis secutis confestim mandati aduersus debitorem agere eum posse, quia intellegitur abesse ei pecunia eo, quod onera matrimonii sustineret. Si is, qui pro te hominem dare fideiussit, alienum hominem stipulatori dederit, nec ipse liberatur nec te liberat et ideo mandati actionem tecum non habet. sed si stipu-lator eum hominem usuceperit, dicendum esse Iulianus ait liberationem contingere: eo ergo casu mandati actio post usucapionem demum tecum erit. @@&7Celsus& libro septimo digestorum. Quintus Mucius Scaeuola ait, si quis sub usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conuentus cum recusare uellet sub usuris creditam esse pecuniam et fideiussor soluendo usuras potestatem recusandi eas reo sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum. sed si reus fideiussori denuntiasset, ut re-cusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare uoluisset, quod ita soluerit, a reo petiturum. hoc bene censuit Scaeuola: parum enim fideliter facit fide-iussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo uidetur suo iure uti: ceterum in posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si [2pe]2percisset pudori suo. Cum mando @1 tibi, ut credendo pecuniam negotium mihi geras mihique id nomen praeste[2s,]2 me[2um]2 in eo periculum, meum emolumentum sit, puto mandatum posse consistere. Ceterum ut tibi ne-gotium geras, tui arbitrii sit nomen, id est ut cuiu[2i]2s credas, tu recipias usuras, periculum dumtaxat ad me pertineat, iam extra mandati formam est, quemadmodum si mandem, ut mihi quemuis fundum emas. @@&7Marcellus& libro sexto digestorum. Seruum Titii emi ab alio bona fide et possideo: mandatu meo eum Titius uendidit, cum ignoraret suum esse, uel contra ego uen-didi illius mandatu, cum forte is, cui heres exstiterit, eum emisset: de iure euictionis et [2de mandatu]2 quaesitum est. et puto Titium, quamuis quasi procurator uendidisset, obstrictum emptori neque, si rem tradidisset, uindicationem ei concedendam, et idcirco mandati [2eum non teneri, sed contra mandati]2 agere posse, si quid eius interfuisset, quia forte uenditurus non fuerit. contra mandator, si rem ab eo uindicare uelit, exceptione doli summouetur et aduersus uenditorem testatoris sui habet ex empto iure hereditario actionem. @@&7Celsus& libro trigesimo octauo digestorum. Si is qui negotia fideiussoris gerebat ita soluit stipulatori, ut reum fideiussoremque liberaret, idque utiliter fecit, nego-tiorum gestorum actione fideiussor[2e]2m habet obligatum, nec refert, ratum habuit nec ne fide-iussor. [2sed fideiussor]2 etiam antequam solueret procuratori pecuniam, simul ac ratum ha-buisset, haberet tamen mandati actionem. Siue, cum frumentum deberetur, fideiussor Afri-cum dedit, siue quid ex necessitate soluendi plus impendit quam est pretium solutae rei, siue Stichum soluit isqu[2e]2 decessit aut debilitat[2e]2 flagitioue ad nullum pretium sui redactus est, id mandati iudicio consequeretur. @@&7Iauolenus& libro nono ex Cassio. Fideiussor quamuis [2per]2 errorem ante diem pecuniam soluerit, [2re]2petere tamen ab eo non potest ac ne mandati quidem actionem, ante-quam dies soluendi ueniat, cum reo habebit. @@&7Idem& libro primo epistularum. Fideiussorem, si sine adiectione bonitatis tri-tici pro altero triticum spopondit, quodlibet triticum dando reum liberare posse existimo: a reo autem non aliud triticum repetere poterit, quam quo pessimo tritico liberare se a stipulatore licuit. itaque si paratus fuerit reus, quod dando ipse creditori liberari potuit, fideiussori dare et fideiussor id quod dederit, id est melius triticum condicet, exceptione eum doli mali summoueri existimo. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Qui fide alterius pro alio fideiussit @1 praesente et non recusante, utrosque obligat[2o]2s habet iure mandati: quod si pro inuito uel ignorante alterutrius mandatum secutus fideiussit, eum solum conuenire potest qui man-dauit, non etiam reum promittendi: nec me mouet, quod pecunia fideiussoris reus liberetur: id enim contingit et si meo mandato pro alio soluas. @@&7Idem& libro uicesimo septimo quaestionum. Cum seruus extero se mandat emendum, nullum mandatum est. sed si in hoc mandatum intercessit ut seruus manumit-teretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut uenditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem uel fratrem esse (placuit enim prudentioribus af-fectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam). quod si de suis nummis emptor pretium dederit (neque enim aliter iudicio u[2e]2nditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio agere possit. et uerius et utilius uidetur praetorem de huiusmodi contractibus seruorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis aufer[2ren]2t. Si liber homo bona fide seruiens redi[2mi]2 se mandauerit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi posse constat, ut tamen actiones praestentur, quas habet emptor aduersus uenditorem: finge non manumississe liberam personam emptorem. @@&7Idem& libro primo responsorum. Procurator, qui non res inclusas subtraxit, sed traditas non reddidit, iudicio mandati, non furti tenetur. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Qui mutuam pecuniam dari mandauit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae du-bitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt. Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignauit ac publice de-posuit, confestim agere mandati potest. Non ideo minus omnis temporis bonam fidem ex-plorari oportet, quod dominus post annos quinque [2de]2 prouincia reuersus, mox rei publicae causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instaurauerit. cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administration[2e]2 debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet. Salarium ȑincertae pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium tibi constituat. Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, iudicio mandati restitui necesse est. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Mandatum distrahendorum seruorum de-functo qui mandatum suscepit interc[2i]2disse constitit. quoniam tamen heredes eius errore lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, seruos uendi-derant, eos a[2b]2 emptoribus usucaptos uideri placuit. sed uenaliciar[2i]2um ex prouincia reuer-sum Publiciana actione non [2in]2utiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam he-redum adfici damno. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Si praecedente mandato Titium defen-deras quamuis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem aduersus heredem @1 Titii competere, quia mandat[2um]2 morte mandatoris, non etiam mandati actio soluitur. quod si sine mandatu defensionem suscepisti, negotiu[2m]2 quodammodo defuncti gerere institueras et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest dici et heredem eius eadem actione tener[2i.]2 Lucius Titius creditori suo mandatorem dedit: deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator exstiterat: quaero, si mandator conueniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres debitoris. respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus uidetur iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. sed cum proponas eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem (sicut pignus aut priuilegium), qui potuit praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. nec enim si quis dixerit summouendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori uel fideiussori, quibus mandati iudicio eandem partem praestaturus est. plane si ab hered[2e]2 partem accepisset, an in reli-quum permittendum esset creditori fideiussorem conuenire, dubitatum est: sed uidebitur consentire decreto conueniendo heredem. @@&7Idem& libro quarto responsorum. [2s]2i mandatu Titii Calpurnius pecuniam quam Titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede Titii posse conueniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a Calpurnio pecunia. Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati iudicio conuentum ab herede debitoris [2o]2blato omni debito restituere cum fructibus coge[2n-dum]2 neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem prae-star[2e]2 debeat. Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se Lucius Titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conueniri mandati iudicio possit. Paulus respondit unum ex mandatoribus in solidum eligi posse, etiamsi non sit concessum in mandato: post condemnationem autem in duorum personam collatam ne-cessario ex causa iudicati singulos pro parte dimidia conueniri posse et debere. Creditor pignus uendidit: quaero, an, si euicta sit possessio emptori, regressum creditor ad manda-torem habere possit et an intersit, creditoris iure uendideri[2t]2 an communi iure promiserit. Paulus respondit, si creditor ex pretio pignorum debitum consecutus non sit, mandatorem liberum non uideri. ex hoc responso apparet, si euictionis nomine non teneatur, proficere eam rem ad liberationem. 'Ille illi salutem. Mando tibi, ut Blaesio Seuero adfini meo octo-ginta credas sub pignore illo et illo: in quam pecuniam et quidquid usurarum nomine ac-cesserit indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad uixerit Blaesius Seuerus, praestaturum.' postea saepe conuentus mandator non respondit: quaero, an morte debitoris liberatus sit. Paulus respondit mandati obligationem perpetuam esse, licet in mandato adiectum uideatur indemnem rationem tuam [2me]2 esse ex causa mandati in eum diem, quoad uixerit Blaesius Seuerus, praestaturum. Paulus respondit non uideri mandati condicion[2i]2 paritum, cum in mandato adiectum sit, ut idonea cautio a debitore exigeretur, si neque fideiussor neque pignora accepta sint. @1 @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Creditor mandatorem conuenit: is con-demnatus prouocauit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore con-ueniri potest. respondi posse. Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: 'Titius Seio salutem. Semproniam pertinere ad animum meum cognouisti: ideoque cum ex uoto meo nuptura tibi sit, uelim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimo-nium. et quamuis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen et ipse quo magis conciliem animum tuum domu[2i]2 meae, fidem meam interponere non du-bito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse iussisse saluum te habiturum.' atque ita Titia, quae neque Ti[2ti]2o mandauerat neque ratum habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit. quaero, si heres Titii ex causa mandati praestiterit, an actione mandati heredem Titiae conuenire potest. respondi secundum ea, quae proponuntur, non [2po]2sse. item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. respondi nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium non tam Titiae nomine, quam quod consultum uellet, mandasse. item si maritus aduersus mandatorem ageret, an aliqua exceptione summoueatur? respondi nihil proponi, cur summouendus sit. Duobus quis man-dauit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in so-lidum teneatur. respondi unumquemqu[2e]2 pro solido conueniri debere, dummodo ab utroque non amplius debito exigatur. Si inter maritum et socerum id actum esset uel tacito intel-lectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae ex-hibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere. Lucius Titius fratris filio commisit rerum suarum administrationem ita: $*S3EI/+W| TE/KNW| XAI/REIN. E)GW\ ME\N KATA\ FU/S3IN EI)=NAI $NOMI/ZW TO\ U(PE\R PATRO\S3 KAI\ TW=N TOU= PATRO\S3 UI(W=N PRAGMATEU/ES3QAI DI/XA TOU= TINA\ E)PITROPIKO\N AI)TEI=N. $EI) DE\ DEI= KAI\ TOIOU/TOU TINO/S3, E)PITRE/PW S3OI PERI\ PA/NTWN TW=N E)MW=N W(S3 QE/LEIS3 PRAGMATEU/ES3QAI, $EI)/TE PWLEI=N QE/LEIS3 EI)/TE U(POTI/QES3QAI EI)/TE A)GORA/ZEIN EI)/TE O(TIOU=N PRA/TTEIN, W(S3 KURI/W| O)/NTI TW=N $E)MW=N: E)MOU= PA/NTA KU/RIA TA\ U(PO\ S3OU= GINO/MENA H(GOUME/NOU KAI\ MHDE\N A)NTILE/GONTO/S3 S3OI PRO\S3 MH-$DEMI/AN PRA=CIN.& quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset uel mandasset, an ualeret. respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus res ex fide agenda esset, mandasse. item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor exstitisset, Lucius Titius eo nomine conuenir[2i]2 possit uel res eius obligatae essent propter uerba epistulae supra scripta. respondi neque conueniri posse neque res obligatas esse. @@&7Paulus& libro secundo ad Neratium. Quod filio f[2am]2ilias ut peteret mandaui, emancipatus exegit: de peculio intra annum utiliter agam. &7Paulus&: sed et cum filio agen-dum est. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Cum controuersia esset de hereditate de-functae inter scriptum heredem et patruum Maeuium et amitas, Maeuius litteris ad sorores @1 suas factis declarauit commune futurum, quidquid ad eum ex euentu litis hereditariae per-uenisset, neque stipulatio litteras secuta est: quaesitum est, cum transegerit idem Maeuius cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum per-uenirent, an ex litteris suis possit a sororibus conueniri. respondit posse. Mandaui in haec uerba: 'Lucius Titius Gaio suo salutem. Peto et mando tibi, ut fidem dic[2a]2s pro Publio ȑMaeuio apud Sempronium: quaeque a Publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum h[2a]2c epistula manu mea scripta notum tibi facio.' quaero, si non fideiussisset, sed man-dasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati tene-retur. respondit teneri. @@@@{1PRO SOCIO}1 @@&7Paulus& libro trigesimo secundo ad edictum. Societas [2co]2iri potest uel in per-petuum, id est dum uiuunt, uel ad tempus uel ex tempore uel sub condicione. In societate omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur, @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. quia, licet specialiter traditio non interueniat, tacita tamen creditur interuenire. @@&7Paulus& libro trigesimo secundo ad edictum. Ea uero, quae in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones inuicem pra[2e]2stare debent. Cum specia-liter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communion[2i]2 adquiretur. De illo quaeritur, si ita [2sit coita]2 societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obuenerit, communis sit, quae [2sit]2 iusta hereditas, utrum quae iure legitimo obuenit an etiam ea quae testamento? et probabilius est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere. Societas si dolo malo aut frau-dandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Societatem coire et re et uerbis et per nuntium posse nos dubium non est. Dissociamur renuntiatione morte capitis minu-tione et egestate. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad edictum. Societates contrahuntur siue uniuersorum bonorum siue negotiationis alicuius siue uectigalis siue etiam rei unius. Societas autem coiri potest et ualet etiam inter eos, qui non sunt aequis facultatibus, cum plerumque pauperior oper[2a]2 suppleat, quantum ei per comparationem patrimonii deest. do-nationis causa societas recte non contrahitur. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si societatem mecum coieris ea condicione, ut partes societatis constitueres, ad boni uiri arbitrium ea res redigenda est: et conueniens e[2s]2t uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si alter plus operae industriae pecuniae in societatem collaturus sit. @1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Coiri societatem et simpliciter licet: et si non fuerit distinctum, uidetur coita esse uniuersorum quae ex quaestu ueniunt, hoc est si quod lucrum ex emptione uenditione, locatione conductione descendit. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Quaestus enim intellegitur, qui ex opera cuius descendit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Nec adiecit Sabinus heredi-tatem uel legatum uel donationes mortis causa siue non mortis causa, fortassis haec ideo, quia non sine causa obueniunt, sed ob meritum aliquod accedunt @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. et quia plerumque uel a parente uel [2a li]2berto quasi debitum nobis hereditas obuenit: @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. et ita de hereditate legato donatione Quintus Mucius scribit. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. sed nec aes alienum, nisi quod ex quaestu pendebit, ueniet in rationem societa[2ti]2s. @@&7Idem& libro trigesimo secundo ad edictum. Sed et si adiciatur, ut et quaestus et lucri socii sint, uerum est non ad aliud lucrum, quam quod ex quaestu uenit, hanc quo-que adiectionem pertinere. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Si conuenerit inter socios, ne intra certum tempus communis res diuidatur, non uidetur conuenisse, ne societate abeatur. quid tamen si hoc conuenit, ne abeatur, an ualeat? eleganter Pomponius scripsit frustra hoc conuenire: nam et si non conuenit, si tamen intempestiue renuntietur societati, esse pro socio actionem. sed et si conuenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et ante tempus renuntietur, potest rationem habere renuntiatio. nec tenebitur pro socio qui ideo renuntiauit, quia condicio quaedam, qua societas erat coita, ei non praestatur: aut quid si ita iniuriosus et damnosus socius sit, ut non expediat eum pati? @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. uel quod ea re frui non liceat, cuius gratia negotiatio suscepta sit? @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Idemque erit dicendum, si socius re-nuntiauerit societati, qui rei publicae causa diu et inuitus sit afuturus: quamuis nonnum-quam ei obici possit, quia potuit et per alium societatem administrare uel socio committere: sed hoc non alias, nisi ualde sit idoneus socius aut facilis afuturo etiam per alium socie-tatis administratio. Qui igitur paciscitur ne diuidat, nisi aliqua iusta ratio intercedat, nec uendere poterit, ne alia ratione effici[2a]2t, ut diuidatur. sed sane potest dici uenditionem quidem non impediri, sed exceptionem aduersus emptorem locum habere, si ante diuidat, quam diuideret is qui uendidit. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Sed et socius qui alienauerit contra pac-tionem accipit committit et tenetur societatis aut communi diuidundo iudicio. Si absenti renuntiata societas sit, quoad is scierit, quod is adquisiuit qui renuntiauit in com- @1 mune redigi, detrimentum autem solius eius esse qui renuntiauerit: sed quod absens ad-qu[2i]2siit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab eo factum commune esse. In societate autem coeunda nihil attinet de renuntiatione [2cauere]2, quia ipso iure societatis in-tempestiua renuntiatio in aestimationem uenit. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si seruus societatem coierit, non sufficiet, si iubeatur a domino seruus abire a societate, sed socio renuntiandum est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Qui admittitur socius, ei tantum so-cius est qui admisit, [2e]2t recte: cum enim societas consensu contrahatur, socius mihi esse non potest quem ego socium esse nolu[2i]2. quid ergo si socius meus eum admisit? ei soli socius est @@&7Idem& libro trigesimo primo ad edictum. (nam socii mei socius meus socius non est) @@&7Idem& libro trigesimo ad Sabinum. et quidquid fuerit de societate nostra consecutus, cum illo qui eum adsumpsit communicabit, [2nos]2 cum eo non communicabimus. sed factum eius praestabitur societati, id est aget socius et societati praestabit quod fuerit consecutus. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Ex contrario factum quoque sociorum debet ei praestare sicuti suum, quia ipse aduersus eos habet actionem. item cer-tum est nihil uetare [2prius]2 inter eum qui admiserit et eum qui admissus fuerit societatis iudicio agi, quam agi incipiat inter ceteros et eum qui admiserit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. De illo Pomponius dubitat, utrum actionem eum mandare sociis sufficit, ut, si facere ille non possit, nihil ultra sociis praestet, an uero indemnes eos praestare debeat. et puto omnimodo eum teneri eius nomine, quem ipse solus admisit, quia difficile est negare culpa ipsius admissum. Idem quaerit, an com-modum, quod propter admissum socium accessit, compensari cum damno, quod culpa prae-buit, debeat, et ait compensandum. quod non est uerum, nam et Marcellus libro sexto di-gestorum scribit, si seruus unius ex sociis societati a domino praepositus neglegenter uer-satus sit, dominum societati qui praeposuerit praestaturum nec compensandum commodum, quod per seruum societati accessit, cum damno: et ita diuum Marcum pronuntiasse, nec posse dici socio: 'abstine commodo, quod per seruum accessit, [2si]2 damnum petis'. @@&7Idem& libro trigesimo primo ad edictum. Plane si ambo socii seruum alterius praeposuerint, non tenebitur dominus eius nomine, nisi dumtaxat de peculio: commune enim periculum esse oportet, cum ambo eum praeponamus. @@&7Paulus& libro sexto [2ad]2 Sabinum. Non ob eam rem minus ad periculum socii pertinet quod neglegentia eius perisset, quod in plerisque aliis industria eius societas [2aucta]2 fuisset: et hoc ex appellatione imperator pronuntiauit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad edictum. Et ideo si socius ȑquaedam neglegenter in societate egisset, in plerisque autem societatem auxisset, non com-pensatur compendium cum neglegentia, ut Marcellus libro sexto digestorum scribsit. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Omne aes alienum, quod ma- @1 nente societate contractum est, de communi soluendum est, licet posteaquam societas di-stra[2cta]2 est solutum sit. igitur et si sub condicione promiserat et distracta societate con-dicio exstitit, ex communi soluendum est: ideoque si interim societas dirimatur, cautiones interponendae sunt. @@&7Idem& libro sexagesimo ad edictum. Si soci[2i]2 sumus et unus ex die pecuniam debeat et diuidatur societas, non debet hoc deducere socius quemadmodum praesens [2pure]2 debet, sed omnes diuidere et cauere, cum dies uenerit, defensu iri socium. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Si non fuerint partes societati ad-iectae, aequas eas esse constat. si uero placuerit, ut quis duas partes uel tres habeat, alius unam, an ualeat? placet ualere, si modo aliquid plus contulit societati uel pecuniae uel operae uel cuiuscumque alterius rei causa. Ita coiri societatem posse, ut nullam partem damni alter sentiat, lucrum uero commune sit, Cassius putat: quod ita demum ualebit, ut et Sabinus scribit, si tant[2i]2 sit opera, quanti damnum est: plerumque enim tanta est indu-stria socii, ut plus societati conferat quam pecunia, item si solus nauiget, si solus pere-grinetur, pericula subeat solus. Aristo refert Cassium respondisse societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitum appellare: et nos consentimus talem societatem nullam esse, ut alter lucrum sen-tiret, alter uero nullum lucrum, sed damnum sentiret: iniquissimum enim genus societatis est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum spectet. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Mucius libro quarto decimo scribit non posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri partem socius ferat: Seruius in notatis Mucii ait nec posse societatem ita contrahi, neque enim lucrum intellegitur nisi omni damno deduct[2o]2 neque damnum nisi omni lucro deducto: sed potest coiri societas ita, ut eius lucri, quod reliquum in societate sit omni damno deducto, pars alia feratur, et eius damni, quod similiter relinquatur, pars alia capiatur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Ut sit pro socio actio, societatem intercedere oportet: nec enim sufficit rem esse communem, nisi societas intercedit. com-muniter autem res agi potest etiam citra societatem, ut puta cum non affectione societatis incidimus in communionem, ut euenit in re duobus legata, item si a duobus simul empta res sit, aut si hereditas uel donatio communiter nobis obuenit, aut si a duobus separatim emimus partes eorum non socii futuri. @1 @@&7Idem& libro secundo ad edictum. Nam cum tractatu habito societas coita est, pro socio actio est, cum sine tractatu in re ipsa et negotio, communiter gestum uidetur, @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. ut in conductionibus publicorum, item in emptionibus: nam qui nolunt inter se contendere, solent per nuntium rem emere in commune, quod a societate longe remotum est. et ideo societate sine tutoris auctoritate coita pupillus non tenetur, attamen communiter gesto tenetur. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Quibus casibus si quid forte unus in eam rem impenderit siue fructus mercedesue unus perceperit uel deteriorem fecerit rem, non societatis iudicio locus est, sed inter coheredes quidem familiae herc[2i]2scendae iu-dicio agitur, inter ceteros communi diuidundo. inter eos quoque, quibus hereditario iure communis res est, posse et communi diuidundo agi. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Nemo potest societatem heredi suo sic parere, ut ipse heres socius sit: in heredem autem socii proponitur actio, ut bonam fidem praestet @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. et acti etiam culpam, quam is pra[2e]2staret in cuius locum successit, licet socius [2non]2 sit. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Plane si hi, qui sociis heredes exstiterint, animum inierint societatis in ea hereditate, nouo consensu quod postea gesserint efficitur ut in pro socio actionem deducatur. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Pro socio arbiter prospicere de-bet cautionibus in futuro damno uel lucro pendente ex ea societate. quod Sabinus in omni-bus bonae fidei iudiciis existimauit, siue generalia sunt (ueluti pro socio, negotiorum gestorum, tutelae) siue specialia (ueluti mandati, commodati, depositi). Si tecum societas mihi sit et res ex societate communes, quam impensam in eas fecero quosue fructus ex his rebus ceperis, uel pro socio uel communi diuidundo me consecuturum et altera actione alteram tolli Proculus ait. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si fundus mihi tecum communis sit et in eum mortuum intuleris, agam tecum pro socio. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Sabinum. Heres socii quamuis socius non est, tamen ea, quae per defunctum inchoata sunt per heredem explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad edictum. Si quis a socio poenam stipulatus sit, pro socio non aget, si tantundem in poenam sit, quantum eius interfuit. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Quod si ex stipulatu eam consecutus sit, postea pro socio agendo hoc minus accipiet poena ei in sortem imputata. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad edictum. Si actum sit communi diuidundo, non tollitur pro socio actio, quoniam pro socio et nominum rationem habet et adiudica-tionem non admittit. sed si postea pro socio agatur, hoc minus ex ea actione consequitur, quam ex prima actione consecutus est. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Si margarita tibi uendenda dedero, ut, si ea decem uendidisses, redderes mihi decem, si pluris, quod excedit tu haberes, mihi @1 uidetur, si animo contrahendae societatis id actum sit, pro socio esse actionem, si minus, praescriptis uerbis. @@&7Idem& libro trigensimo ad Sabinum. Rei communis nomine cum socio furti agi potest, si per fallaciam doloue malo amouit uel rem communem celandi animo contrectet: sed et pro socio actione obstrictus est, nec altera actio alteram tollet. idemque in ominibus bonae fidei iudiciis dicendum est. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Idem est et in colono et in eo qui negotia gerit et qui mandatum nostrum exsequitur et in tutore. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Sed si ex causa furtiua condixero, cessabit pro socio actio, nisi si pluris mea intersit. Si damnum in r[2e]2 communi socius dedit, Aquilia teneri eum et Celsus et Iulianus et Pomponius scribunt: @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. sed nihilo minus et pro socio tenetur, @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. si hoc facto societatem laesit, si uerbi gratia negotiatorem seruum uulnerauerit uel occidit. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Sed actione pro socio consequitur, ut al-tera actione contentus esse debeat, quia utraque actio ad rei persecutionem respicit, non ut furti ad poenam dumtaxat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Merito autem adiectum est ita de-mum furti actionem esse, si per fallaciam et dolo malo amouit, quia, cum sine dolo malo fecit, furti non tenetur: et sane plerumque credendum est eum, qui partis dominus est, iure potius suo re uti quam furti consilium inire. Et ideo uidebimus, an Fabia teneatur. et ratio quidem facit, ne teneatur, uerum si plagium fecit uel suppressit, Fabia teneri. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Cum duobus uicinis fundus con-iunctus uenalis esset, alter ex his petit ab altero, ut eum fundum emeret, ita ut ea pars, quae suo fundo iuncta esset, sibi cederetur: mox ipse eum fundum ignorante uicino emit: quaeritur, an aliquam actionem cum eo uicinus habeat. Iulianus scripsit implicitam esse facti quaestionem: nam si hoc solum actum est, ut fundum Lucii Titii uicinus emeret et ȑmecum communicaret, aduersus me qui emi nullam actionem uicino competere: si uero id actum est, ut quasi commune negotium gereretur, societatis iudicio tenebor, ut tibi deducta part[2e]2 quam mandaueram reliquas partes praestem. Uenit autem in hoc iudicium pro socio bona fides. Utrum ergo tantum dolum an etiam culpam praestare socium oporteat, quae-ritur. et Celsus libro septimo digestorum ita scripsit: socios inter se dolum et culpam praestare oportet. si in coeunda societate, inquit, artem operamue pollicitus est alter, ueluti cum pecus in commune pascendum aut agrum politori damus in commune quaerendis fruc-tibus, nimirum ibi etiam culpa praestanda est: pretium enim operae artis est uelamentum. quod si rei communi socius nocuit, magis admittit culpam quoque uenire. Damna quae imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur praestare: ideoque @1 si pecus aestimatum datum sit et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum est, si nihil dolo aut culpa acciderit eius, qui aestimatum pecus acceperit: quod si a furibus subreptum sit, proprium eius detrimentum est, quia custodiam praestare debuit, qui aesti-matum accepit. haec uera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendae causa pascenda data sunt quamuis aestimata. Quidam sagariam negotiationem coierunt: alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit suamque pecu-niam perdidit, serui eius uulnerati sunt resque proprias perdidit. dicit Iulianus damnum esse commune ideoque actione pro socio damni partem dimidiam adgnoscere debere tam pecuniae quam rerum ceterarum, quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur. sed et si quid in medicos impensum est, pro parte socium agnoscere debere rectissime Iulianus probat. proinde et si naufragio quid periit, cum non alias merces quam naui solerent aduehi, damnum ambo sentient: nam sicuti lucrum, ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpa socii contingit. Cum duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quaesierat et lucri senserat: quae-rebatur, an commune esse lucrum oporteret. et imperator Seuerus Flauio Felici in haec uerba rescripsit: 'etiamsi maxime argentariae societas inita est, quod quisque tamen socius non ex argentaria causa quaesiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est'. Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indiuisas he-reditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod aliunde quaesierint in commune non redigetur. Item ex facto consultum respondisse se ait libro tertio responsorum: inter Flauium Uictorem et Bellicum Asianum placuerat, ut locis emptis pecunia Uictoris monumenta fierent opera et peritia Asiani, quibus distractis pecuniam Uictor cum certa quantitate reciperet, superfluum Asianus acciperet, qui operam in societatem contulit: erit pro socio actio. Idem Papinianus eodem libro ait, si inter fra-tres uoluntarium consortium initum fuerit, et stipendia ceteraque salaria in commune redigi iudicio societatis, quamuis filius emancipatus haec non cogatur conferre fratri, inquit, in potestate manenti, quia et si in potestate maneret, praecipua ea haberet. Idem respondit societatem non posse ultra mortem porrigi, et ideo nec libertatem de supremis iudiciis constrin-gere quis poterit uel cognatum ulteriorem proximioribus praeferre. Idem respondit: socius, qui cessantis cessantiumue portiones insulae restituerit, quamuis aut sor-tem cum certis usuris intra quattuor menses, postquam opus refectum erit, recipere potest exigendoque priuilegio utetur aut deinceps propriam rem habebit, potest tamen pro socio agere ad hoc, ut consequatur quod sua intererat. finge enim malle eum magis suum con-sequi quam dominium insulae. oratio enim diui Marci idcirco quattuor mensibus finit certas usuras, quia post quattuor dominium dedit. Si qui societatem ad emendum coierint, deinde res alterius dolo uel culpa empta non sit, pro socio esse actionem constat. plane si condicio sit adiecta 'si intra illum diem ueniret', et dies sine culpa socii prae-terierit, cessabit actio pro socio. Item si in communem riuum reficiendum inpensa facta sit, pro socio esse actionem ad reciperandum sumptum Cassius scripsit. Item Mela scribit, si uicini semipedes inter se contulerunt, ut ibi craticium parietem inter se aedificarent ad onera utriusque sustinenda, deinde aedificato pariete alter in eum inmitti non patiatur, pro socio agendum. idemque et si aream in commune emerint, ne luminibus suis office- @1 retur, et alteri tradita sit nec praestet alteri quod conuenit, pro socio actionem esse. Si plures sint inter eosdem societates coitae, ad omnes societates sufficere hoc unum iudicium constat. Si quis ex sociis propter societatem profectus sit, ueluti ad merces emen-das, eos dumtaxat sumptu[2u]2m societati imputabit qui in eam [2rem im]2pensi sunt: uia-tica igitur et meritoriorum et stabulorum, iumentorum carrulorum uecturas uel sui uel sarcinarum suarum gratia uel mercium recte imputabit. Socium uniuersa in societatem conferre debere Neratius ait, si omnium bonorum socius sit: et ideo siue ob iniuriam sibi factam uel ex lege Aquilia, siue ipsius siue filii corpori nocitum sit, conferre debere re-spondit. Ibidem ait socium omnium bonorum non cogi conferre, quae ex prohibitis causis adquisierit. Per contrarium quoque apud ueteres tractatur, an socius omnium bonorum, si quid ob iniuriarum actionem damnatus praestiterit, ex communi consequatur ut praestet. et Atilicinus Sabinus Cassius responderunt, si iniuria iudicis damnatus sit, consecuturum, si ob maleficium suum, ipsum tantum damnum sentire debere. cui congruit, quod Seruium respondisse Aufidius refert, si socii bonorum fuerint, deinde unus, cum ad iudicium non adesset, damnatus sit, non debere eum de communi id consequi, si uero praesens iniuriam iudicis passus sit, de communi sarciendum. @@&7Idem& libro trigensimo ad Sabinum. Quod autem ex furto uel ex alio male-ficio quaesitum est, in societatem non oportere conferri palam est, quia delictorum turpis atque foeda communio est. plane si in medium collata sit, commune erit lucrum. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Quod enim ex maleficio con-tulerit socius, non aliter recipere debet, quam si damnatus sit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Si igitur ex hoc conuentus fuerit qui maleficium admisit, id quod contulit aut solum aut cum poena aufe[2r]2et: solum aufe[2r]2et, si mihi proponas insciente socio eum in societatis rationem hoc contulisse: quod si sciente, etiam poenam socium agnoscere oportet: aequum est enim, ut cuius participauit lucrum participet et damnum. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Nec quicquam interest, utrum manente societate praestiterit ob furtum an dissoluta ea. idemque est in omnibus turpibus actioni-bus, ueluti iniuriarum, ui bonorum raptorum, serui corrupti et similibus, et in omnibus poenis pecuniariis quae ex publicis iudiciis accidunt. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Nec praetermittendum esse Pom-ponius ait ita demum hoc esse uerum, si honestae et licitae rei societas coita sit: ceterum si maleficii societas coita sit, constat nullam esse societatem. generaliter enim traditur re-rum inhonestarum nullam esse societatem. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Si id quod quis in societatem con-tulit exstinctum sit, uidendum, an pro socio agere possit. tractatum ita est apud Celsum libro septimo digestorum ad epistulam Cornelii Felicis: cum tres equos haberes et ego unum, societatem coimus, ut accepto equo meo quadrigam uenderes et ex pretio quartam mihi redderes. si igitur ante uenditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi: non enim habendae qua- @1 drigae, sed uendendae coitam societatem. ceter[2um]2 si id actum dicatur, ut quadriga fieret eaque communicaretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii ȑsumus. Item Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam et mea pecunia perisset, cui perierit ea. et ait, si post collationem euenit, ut pecunia periret, quod non fieret, nisi societas coita esset, utrique perire, ut puta si pecunia, cum peregre portaretur ad mercem emendam, periit: si uero ante collationem, posteaquam eam desti-nasses, tunc perierit, nihil eo nomine consequeris, inquit, quia non societati periit. Si filius familias societatem coierit, deinde emancipatus a patre fuerit, apud Iulianum quae-ritur, an eadem societas duret an uero alia sit, si forte post emancipationem in societatem duratum est. Iulianus scribsit libro quarto decimo digestorum eandem societatem durare, initium en[2im in]2 his contractibus inspiciendum: duabus autem actionibus agendum esse, una aduersus patrem, altera aduersus filium: cum patre de eo, cuius dies ante emancipationem cessit, nam eius temporis, quo post emancipationem societas durauit, nihil praestare patrem oportet: cum filio autem de utroque tempore, id est de tota societate, nam et si quid, in-quit, socius filii post emancipationem filii dolo fecerit, eius non patri, sed filio actio danda est. Si seruus meus societatem cum Titio coierit et alienatus in eadem permanserit, potest dici alienatione serui et priorem societatem finitam et ex integro alteram inchoatam, atque ideo et mihi et emptori actionem pro socio competere, item tam aduersus me quam ad-uersus emptorem ex his causis quae ante alienationem inciderunt dandam actionem, ex reliquis aduersus emptorem solum. @@&7Pomponius& libro duodecimo ad Sabinum. Adeo morte socii soluitur societas, ut nec ab initio pacisci possimus, ut heres etiam succedat societati. haec ita in priuatis societatibus ait: in societate uectigalium nihilo minus manet societas et post mortem ali-cuius, sed ita demum, si pars defuncti ad personam heredis eius adscripta sit, ut heredi quoque conferri oporteat: quod ipsum ex causa aestimandum est. quid enim, si is mortuus sit, propter cuius operam maxime societas coita sit aut sine quo societas administrari non possit? Quod in alea aut adulterio perdiderit socius, ex medio non est laturus: si quid uero dolo nostro socius damni ceperit, a nobis repetet. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Socium, qui in eo, quod ex societate lucri faceret, reddendo moram adhibuit, cum ea pecunia ipse usus sit, usuras quoque eum praestare debere Labeo ait, sed non quasi usuras, sed quod socii intersit moram eum non adhibuisse: sed si aut usus ea pecunia non sit aut moram non fecerit, contra esse: item post mortem socii nullam talem aestimationem ex facto heredis faciendam, quia morte socii dirimatur societas. Socius cum resisteret communibus seruis uenalibus ad fugam erumpen-tibus, uulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamuis propter societatem inpensum sit, sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermis-isset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod propter societatem ei contigisset, ueniret in medium, ueluti si propter societatem heres fuisset institutus aut quid ei donatum esset. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Secundum Iulianum tamen et quod medicis pro se datum est recipere potest, quod uerum est. @1 @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Sabinum. Si Titius cum quo mihi societas erat decesserit egoque cum putare[2m]2 Titii hereditatem ad Seium pertinere, communiter cum eo res uendiderim et partem pecuniae ex uenditione redactae ego, partem Seius abstulerit, te, qui re uera Titio heres es, partem ad me reda[2c]2tae pecuniae societatis iudicio non con-secuturum Neratio et Aristoni placebat, quia meae dumtaxat partis pretia percepissem, neque interesse, utrum per se partes meas uendidissem an communiter cum eo, qui reli-quas partes ad se pertinere diceret. alioquin euenturum, ut etiam, si duo socii rem uen-diderint, unusquisque quod ad se peruenerit partem alteri societatis iudicio praestare de-beat. sed nec te ex parte, quam hereditatis petitione forte a Seio consecuturus sis, quic-quam mihi praestare debere, quia quod ad Seium peruenerit, tuarum partium pretium sit nec ad me [2hab]2entem meum quicquam ex eo redire debeat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad edictum. Uerum est quo[2d]2 Sabino uidetur, etiamsi non uniuersorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere possunt quodue dolo malo fecerint quo minus possint, condemnari oportere. hoc enim summam rationem habet, cum societas ius quodammodo fraternitatis in se habeat. Uiden-dum est, an et fideiussori socii id praestari debeat an uero personale beneficium sit, quod magis uerum est. sed si hic fideiussor quasi defensor socii iudicium susceperit, proderit sibi: namque Iulianus libro quarto decimo digestorum scribsit defensorem socii in id quod socius facere potest condemnari oportere. idemque et in patroni defensore accipere debere ait: et utique idem erit in uniuersis, qui in id quod facere possunt conueniuntur. Patri autem uel domino socii, si iussu eorum societas contracta sit, non esse hanc exceptionem danda[2m]2, quia nec heredi socii ceterisque successoribus hoc praestabitur: quia nec cetero-rum heredibus successoribusue, quos in id quod facere possunt conuenimus, idem prae-statur. Id quod facere socius potest quemadmodum aestimandum sit? et placuit non de-bere deduci aes alienum quod debetur a socio: ita et Marcellus libro septimo digestorum scribsit, nisi forte, inquit, ex ipsa societate debeatur. Item uidendum, an cautio ueniat in hoc iudicium eius quod facere socius non possit, scilicet nuda promissio: quod magis di-cendum arbitror. Si, cum tres socii essent, egerit cum uno ex sociis socius et partem suam integram sit consecutus, deinde alius socius cum eodem agat et partem consequi integram non poterit, quia facere solidum non potest, an hic qui minus consecutus est cum eo agere possit qui solidum accepit ad communicandas partes inter eos, id est exaequandas, quasi iniquum sit ex eadem societate alium plus, alium minus consequi? sed magis est, ut pro socio actione consequi possit, ut utriusque portio exaequetur: quae sententia habet aequi-tatem. @8 Tempus autem spectamus quantum facere socius possit rei iudicandae. @8 Hoc quo-que facere quis posse uidetur quod dolo fecit quo minus possit: nec enim aequum est do-lum suum quemquam releuare. quod et in ceteris, qui in id quod facere possunt conue-niuntur, accipiendum est. si tamen non dolo, sed culpa sua facere posse desiit, dicendum est condemnari eum non debere. In heredem quoque socii pro socio actio competit, quam-uis heres socius non sit: licet enim socius non sit, attamen emolumenti successor est. et circa societates uectigalium ceterorumque idem obseruamus, ut heres socius non sit nisi fuerit adscitus, uerumtamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat, simili modo @1 et damnum adgnoscat quod contingit, siue adhuc uiuo socio uectigalis siue postea: quod non similiter in uoluntaria societate obseruatur. Si seruo communi legatum sine libertate unus ex dominis reliquit, hoc ad solum socium pertinet: an tamen pro socio iudicio com-municari debeat cum herede socii, quaeritur. et ait Iulianus Sextum Pomponium referre Sabinum respondentem non communicari, et posse hanc sententiam defendi Iulianus ait: non enim propter communionem hoc adquisitum est, sed ob suam partem, nec oportet id communicari, quod quis non propter societatem, sed propter suam partem adquisierit. Societas soluitur ex personis, ex rebus, ex uoluntate, ex actione. ideoque siue homines siue res siue uoluntas siue actio interierit, distrahi uidetur societas. intereunt autem homines quidem maxima aut media capitis deminutione aut morte: res euro, cum aut nullae relinquantur aut condicionem mutauerint, neque enim eius rei quae iam nulla sit quisquam socius est neque eius quae consecrata publicataue sit. uoluntate distrahitur societas renuntiatione. ȑ@@&7Callistratus& libro primo quaestionum. Itaque cum separatim socii agere coeperint et unusquisque eorum sibi negotietur, sine dubio ius societatis dis-soluitur. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Actione distrahitur, cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis. Proculus enim ait hoc ipso quod iudicium ideo dictatum est, ut societas distrahatur, renuntiatam societatem, siue totorum bonorum siue unius rei societas coita sit. Item bonis a creditoribus uenditis unius socii distrahi societatem Labeo ait. Si in rem certam emendam conducen-damue coita sit societas, tunc etiam post alicuius mortem quidquid lucri detrimentiue factum sit, commune esse Labeo ait. Diximus dissensu solui societatem: hoc ita est, si omnes dissentiunt. quid ergo, si unus renuntiet? Cassius scripsit eum qui renuntiauerit societati a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. quod utique ob-seruandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit, ueluti si, cum omnium bonorum socie-tatem inissemus, deinde cum obuenisset uni hereditas, propter hoc renuntiauit: ideoque si quidem damnum attulerit hereditas, hoc ad eum qui renuntiauit pertinebit, commodum autem communicare cogetur actione pro socio. quod si quid post renuntiationem adqui-sierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo. Item si societatem ineamus ad aliquam rem emendam, deinde solus uolueris eam emere ideoque renuntiaueris societati, ut solus emeres, teneberis quanti interest mea: sed si ideo renuntiaueris, quia emptio tibi displicebat, non teneberis, quamuis ego emero, quia hic nulla fraus est: eaque et Iuliano placent. Labeo autem posteriorum libri[2s]2 scribsit, si renuntiauerit societati unus ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem, committere eum in pro socio actione: nam si emimus mancipia inita societate, deinde renunties mihi eo tempore, quo uendere mancipia non expedit, hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri te pro socio iudicio. Proculus hoc ita uerum esse [2ait, si]2 societatis non intersit dirimi socie- @1 tatem: semper enim non id, quod priuatim interest unius ex sociis, seruari solet, sed quod societati expedit. haec ita accipienda sunt, si nihil de hoc in coeunda societate conuenit. Item qui societatem in tempus coit, eam ante tempus renuntiando socium a se, non se a socio liberat: itaque si quid compendii postea factum erit, eius partem non fert, at si dispendium, aeque praestabit portionem: nisi renuntiatio ex necessitate quadam facta sit. quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat. Renuntiare societati etiam per alios possumus: et ideo dictum est procuratorem quoque posse renun-tiare societati. sed utrum de eo dictum sit, cui omnium bonorum administratio concessa est, an de eo, cui hoc ipsum nominatim mandatum est, uideamus, an uero per utrumque recte renuntietur? quod est uerius, nisi si prohibuerit eum dominus specialiter renuntiare. Item scriptum est posse procuratori quoque meo socium meum renuntiare. quod Seruius apud Alfenum ita notat: esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, an uelit ratam habere renuntiationem. igitur is cuius procuratori renuntiatum est liberatus esse uidebitur: an autem ipse quoque [2qui]2 renuntiauit procuratori liberetur, in potestate eius erit, quemadmodum diximus in eo, qui socio renuntiat. Morte unius societas dis-soluitur, etsi consensu omnium coita sit, plures uero su[2p]2ersint, nisi in coeunda societate aliter conuenerit. nec heres socii succedit: sed quod ex re communi postea quaesitum est, item dolus et culpa in eo quod ex ante gesto pendet tam ab herede quam heredi prae-standum est. Item si alicuius rei societas sit et finis negotio impositus, finitur societas: quod si integris omnibus manentibus alter decesserit, deinde tunc sequatur res, de qua societatem coierunt, tunc eadem distinctione utemur, qua in mandato, ut si quidem ignota fueri[2t]2 mors alterius, ualeat societas, si nota, non ualeat. Societas quemadmodum ad here-des socii non transit, ita nec ad adrogatorem, ne alioquin inuitus quis soci[2u]2s efficiatur cui non uult. ipse autem adrogatus socius permanet: nam et si filius familias emancipatus fuerit, permanebit socius. Publicatione quoque distrahi societatem diximus. quod uidetur spectare ad uniuersorum bonorum publicationem, si socii bona publicentur: nam cum in eius locum alius succedat, pro mortuo habetur. Si post distractam societatem aliqui[2d]2 in rem communem impenderit socius, actione pro socio id non consequitur, quia non est uerum pro socio communiterue id gestum esse. sed communi diuidundo iudicio huius quo-que rei ratio habebitur: nam etsi distracta esset so[2ci]2etas, nihilo minus diuisio rerum super-est. Si communis pecunia penes aliquem sociorum sit et alicuius sociorum quid absit, cum eo solo agendum, penes quem ea pecunia sit: qua deducta de reliquo, quod cuique debeatur, omnes agere possunt. Nonnumquam necessarium est et manente societate agi pro socio, ueluti cum societas uectigalium causa coita est propterque uarios contractus neutri expediat recede[2re]2 a societate nec refertur in medium quod ad alterum peruenerit. Si unus ex sociis maritus sit et distrahatur societas manente matrimonio, dotem maritus praecipere debet, quia apud eum esse debet qui onera sustinet: quod si iam dissoluto ma-trimonio societas distrahatur, eadem die recipienda est dos, qua et solui debet. @1 @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Quod si eo tempore quo diui-ditur societas in ea causa dos sit, ut certum sit eam uel partem eius reddi non oportere, diuidere eam inter socios iudex debet. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si unus ex sociis rem com-munem uendiderit consensu sociorum, pretium diuidi debet ita, ut ei caueatur indemnem eum futurum. quod si iam damnum passus est, hoc ei praestabitur. sed si pretium com-municatum sit sine cautione et aliquid praestiterit is qui uendidit, an, si non omnes socii soluendo sint, quod a quibusdam seruari non potest a ceteris debeat ferre? sed Proculus putat hoc ad ceterorum onus pertinere quod ab aliquibus seruari non potest, rationeque defendi posse, quoniam, societas cum contrahitur, tam lucri quam damni communio initur. Si unus ex sociis, qui non totorum bonorum socii erant, communem pecuniam faenerauerit usurasque perceperit, ita demum usuras partiri debet, si societatis nomine faenerauerit: nam si suo nomine, quoniam sortis periculum ad eum pertinuerit, usuras ipsum retinere oportet. Si quid unus ex sociis necessario de suo impendit in communi negotio: iudicio societatis seruabit et usuras, si forte mutuatus sub usuris dedit: sed et si suam pecuniam dedit, non sine causa dicetur, quod usuras quoque percipere debeat, quas possit habere, si alii mutuum dedisset. Non alias socius in id quod facere potest condemnatur, quam si confitetur se socium fuisse. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Nemo ex sociis plus parte sua potest alienare, etsi totorum bonorum socii sint. Illud quaeritur, utrum is demum facere uidetur quo minus facere possit, qui erogat bona sua in fraudem futurae actionis, an et qui occasione adquirendi non utitur. sed uerius est de eo sentire proconsulem, qui erogat bona sua, idque ex interdictis colligere possumus, in quibus ita est: 'quod dolo fecisti, ut desineres possidere'. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad edictum. Cum societas ad emendum coiretur et conueniret, ut unus reliquis nundinas id est epulas praestaret eosque a negotio dimitteret, si eas eis non soluerit, et pro socio et ex uendito cum eo agendum est. @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. Nulla societatis in aeternum coitio est. @@&7Idem& libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Duo societatem coierunt, ut grammatica[2m]2 docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esse[2t]2: de ea re quae uoluerunt fieri in pacto conuento societatis proscripserunt, deinde inter se ȑǟhis uerbis stipulati sunt: 'haec, quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque aduersus ea fieri? si ea ita data facta non erunt, tum uiginti milia dari?' quaesitum est, an, si quid contra factum esset, societatis actione agi posset. respondit, si quidem pacto con-uento inter eos de societate facto ita stipulati essent 'haec ita dari fieri spondes?', futurum fuisse, [2u]2t, si nouationis causa id fecissent, pro socio agi non possit, sed tota res in stipu-lationem translata uideretur. sed quoniam non ita essent stipulati 'ea ita dari fieri spondes?' sed 'si ea ita facta non essent, decem dari?' non uideri sibi rem in stipulationem per- @1 uenisse, sed dumtaxat poenam (non enim utriusque rei promissorem obligari, ut ea daret faceret et, si non fecisset, poenam sufferret) et ideo societatis iudicio agi posse. Duo col-liberti societatem coierunt lucri quaestus compendii, poste[2a]2 unus ex his a patrono heres institutus est, alteri legatum datum est. neutrum horum in medium referre debere respondit. @@&7Gaius& libro secundo cottidianarum rerum. Socius socio etiam culpae nomine tenetur, id est desidiae atque neglegentiae. culp[2a]2 autem non ad exactissimam di-ligentiam dirigenda est: sufficit etenim talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem suis rebus adhibere solet, quia qui parum diligentem sibi socium adquirit, de se queri debet. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Maximino respondit, si societatem uni-uersarum fortunarum coierint, id est earum quoque rerum, quae postea cuique adquirentur, hereditatem cuiuis eorum delatam in commune redigendam. idem Maximae respondit, si societatem uniuersarum fortunarum ita coierint, ut quidquid erogetur uel quaereretur com-munis lucri atque impendii esse[2t]2, ea quoque, quae in honorem alterius liberorum erogata sunt, utrisque inputanda. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Si quis societatem contraxerit, quod emit ipsius fit, non commune: sed societatis iudicio cogitur rem communicare. @@&7Celsus& libro quinto decimo digestorum. Si coita sit societas ex his partibus, quas Titius arbitratus fuerit, si Titius antequam arbitraretur decesserit, nihil agitur: nam id ipsum actum est, ne aliter societas sit, quam ut Titius arbitratus sit. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Societatem mecum coisti ea condicione, ut Nerua amicus communis parte[2s]2 societatis constitueret: Nerua constituit, ut tu ex triente socius esses, ego ex besse: quaeris, utrum ratum id iure societatis sit an nihilo minus ex aequis partibus socii simus. existimo autem melius te quaesiturum fuisse, utrum ex his partibus socii essemus quas is constituisset, an ex his quas uirum bonum constituere opor-tuisset. arbitrorum enim genera sunt duo, unum eiusmodi, ut siue aequum sit siue iniquum, parere debeamus (quod obseruatur, cum ex compromisso ad arbitrum itum est), alterum eiusmodi, ut ad boni uiri arbitrium redigi debeat, etsi nominatim persona sit comprehensa, cuius arbitratu fiat @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. (ueluti cum lege locationis comprehensum est, ut opus arbitrio locatoris fiat): @@&7Proculus& libro quinto epistularum. in proposita autem quaestione arbitrium uiri boni existimo sequendum esse, eo magis quod iudicium pro socio bonae fidei est. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Unde si Neruae arbitrium ita prauum est, ut manifesta iniquitas eius appareat, corrigi potest per iudicium bonae fidei. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Quid enim si Nerua constituisset, [2u]2t alter ex millesima parte, alter ex duo millesimis partibus socius esset? illud potest con-ueniens esse uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si alter plus operae industriae gratia[2e]2 pecuniae in societatem collaturus erat. @1 @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Si socius pro filia dotem promisit et prius quam solueret herede ea relicta decessit: quae postea cum marito de exigenda dote egit, accepto liberata est. quaesitum est, an, si pro socio ageret, dotis quantitatem praecipere deberet, si forte conuenisset inter soci[2o]2s, ut de communi dos constitueretur. dixi pactum non esse iniquum, utique si non de alterius tantum filia conuenit: nam si com-mune hoc pactum fuit, non interesse, quod alter solus filiam habuit. ceterum si numeratam dotem pater defuncta in matrimonio filia reciperasset, reddi pecuniam societati debuisse, pactum ex aequitate sic nobis interpretantibus. quod si salua societate diuortio mat[2rimo-nium]2 solutum foret, cum sua causa dotem reciperari, scilicet ut ea uel alii marito dari possit. nec, si prior maritus facere non posset, denuo de societate constituendam dotem, nisi si nominatim ita conuenisset. uerum in proposito largiter [2inter]2esse uidebatur, dos nu-merata esset an uero promissa: nam si filia datam dotem, posteaquam patri heres exstitit, iure suo recepisset, non esse referendam pecuniam societati, quam mulier habitura fuit, etsi alius heres exstitisset: quod si accepto a marito liberata esset, nequaquam imputari posse societati non solutam pecuniam. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Iure societatis per socium aere alieno socius non obligatur, nisi in communem arcam pecuniae uersae sunt. @@&7Paulus& libro primo manualium. Illud quaerendum est, a[2r]2bor quae in con-finio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur an, cum succisa arbo[2r]2 uel lapis exemptus eius sit cuius fundus, pro ea quoque parte singulorum esse debeat, pro qua parte in fundo fuerat? an qua ratione duabus massis duorum dominorum flatis tota massa communis est, ita arbor hoc ipso, quo separatur a solo propriamque substantiam in unum corpus redactam accipit, multo magis pro indiuiso communis fit, quam massa? sed naturali conuenit ration[2i]2 et postea tantam partem utrumque habere tam in lapide quam in arbore, quantam et in terra habebat. @@&7Labeo& libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Quotiens iussu alicuius uel cum filio eius uel cum extraneo societas coitur, directo cum illius persona agi posse, cuius persona in contrahenda societate spectata sit. @1 @@@@{1LIBER OCTAUUS DECIMUS}1 @@@@{1DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER @@@@EMPTOREM ET UENDITOREM COMPOSITIS ET QUAE [2R]2ES @@@@UENIRE NON POSSUNT}1 @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. Origo emendi uendendique a per-mutationibus coepit. olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium uocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque euenit, ut quod alteri superest alteri desit. sed quia non semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, inuicem haberem quod tu accipere uelles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficulta-tibus permutationum aequalitate quantitatis subueniret. eaque materia forma publica per-cussa usum dominiumque non tam ex substantia praebet quam ex quantitate nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium uocatur. Sed an sine nummis uenditio dici hodieque possit, dubitatur, ueluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. Sabinus et Cassius esse emptionem et uenditionem putant: Nerua et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse. Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Graecorum aere ferro hominibusque ui-num emere refert, illis uersibus: @@@@$E)/NQEN A)R' OI)NI/ZONTO KARHKOMO/WNTES3 *)AXAIOI/ @@@@$A)/LLOI ME\N XALKW=|, A)/LLOI D' AI)/QWNI S3IDH/RW|&, @@@@$A)/LLOI DE\ R(INOI=S3, A)/LLOI D' AU)TH=|S3I BO/ES3S3I&, @@@@$A)/LLOI D' A)NDRAPO/DES3S3IN. sed hi uersus permutationem significare uidentur, non emptionem sicut illi: @@@@$E)/NQ' AU)=TE *GLAU/KW| *KRONI/DHS3 FRE/NAS3 E)CE/LETO *ZEU/S3&, @@@@$O(\S3 PRO\S3 *TUDEI/DHN *DIOMH/DEA TEU/XE' A)/MEIBEN. magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit: @@@@$PRI/ATO KTEA/TES3S3IN E(OI=S3IN. sed uerior est Neruae et Proculi sententia: nam ut aliud est uendere, aliud emere, alius emptor, alius uenditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni Ȓnon potest, uter emptor, uter uenditor sit. Est autem emptio iuris gentium, et ideo con-sensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Inter patrem et filium contrahi emptio @1 non potest, sed de rebus castrensibus potest. Sine pretio nulla uenditio est: non autem pretii numeratio, sed conuentio perficit sine scriptis habitam emptionem. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si res ita distracta sit, ut si displicuisset inempta esset, constat non esse sub condicione distractam, sed resolui emptio-nem sub condicione. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Et liberi hominis et loci sacri et religiosi, qui haberi non potest, emptio intellegitur, si ab ignorante emitur, @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. quia difficile dinosci potest liber homo a seruo. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Sed Celsus filius ait hominem liberum scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeantur, ut est campus Mar[2ti]2us. Si fundus annua bima trima die ea lege uenisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur et ut, quanti minoris postea alii uenisset, ut id emptor uenditori praestaret: ad diem pe-cunia non soluta placet uenditori ex uendito eo nomine actionem esse. nec conturbari de-bemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex uendito futuram esse: in emptis enim et uenditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum lege id d[2i]2ctum sit, appa[2re]2t hoc dumtaxat actum esse, ne uenditor emptori pecunia ad diem non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et uenditi utrique solueretur. Con-dicio, quae initio contractus dicta est, postea alia pactione im[2m]2utari potest, sicuti etiam abiri a tota emptione potest, si nondum impleta sunt, quae utrimque praestari debuerunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Haec uenditio serui 'si rationes domini computasset arbitrio' condicionalis est: condicionales autem uenditiones tunc per-ficiuntur, cum impleta fuerit condicio. sed utrum haec est uenditionis condicio, si ipse do-minus putasset suo arbitrio, an uero si arbitrio uiri boni? nam si arbitrium domini acci-piamus, uenditio nulla est, quemadmodum si quis ita uendiderit, si uoluerit, uel stipulanti sic spondeat 'si uoluero, decem dabo': neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit obstrictus. placuit itaque ueteribus magis in uiri boni arbitrium id collatum uideri quam in domini. si igitur rationes potuit accipere nec accepit, uel accepit, fingit autem se non accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto uenditor conueniri potest. Huiusmodi emptio 'quanti tu eum emisti', 'quantum pretii in arca habeo', ualet: nec enim incertum est pretium tam euidenti uenditione: magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei ueritate incertum est. Si quis ita emerit: 'est mihi fundus emptus centum et quanto pluris eum uendidero', ualet uenditio et statim impletur: habet enim certum pretium centum, augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum uendiderit. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Nec emptio nec uenditio sine re quae ueneat @1 potest intellegi. et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut, cum editus esset partus, iam tunc, cum contractum esset negotium, uenditio facta intellegatur: sed si id egerit uen-ditor, ne nascatur aut fiant, ex empto agi posse. Aliquando tamen et sine re uenditio in-tellegitur, ueluti cum quasi alea emitur. quod fit, cum captum piscium uel auium uel missilium emitur: emptio enim contrahitur etiam si nihil inciderit, quia spei emptio est: et quod missilium nomine eo casu captum est si euictum fuerit, nulla eo nomine ex empto obligatio contrahitur, quia id actum intellegitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. In uenditionibus et emptio-nibus consensum debere intercedere palam est: ceterum siue in ipsa emptione dissentient siue in pretio siue in quo alio, emptio imperfecta est. si igitur ego me fundum emere pu-tarem Cornelianum, tu mihi te uendere Sempronianum putasti, quia in corpo[2re]2 dissensi[2m]2us, emptio nulla est. idem est, si ego me Stichum, tu Pamphilum absentem uendere putasti: nam cum in corpore dissentiatur, apparet nullam esse emptio[2nem. Pla]2ne si in nomine dis-sentiamus, uerum de corpore constet, nulla dubitatio est, quin ualeat emptio et uenditio: nihil enim facit error nominis, cum de corpore constat. Inde quaeritur, si in ipso corpore non erratur, sed in substantia error sit, ut put[2a]2 si acetum pro uino ueneat, aes pro auro uel plumbum pro argento uel quid aliud argento simile, an emptio et uenditio sit. Mar-cellus scribsit libro sexto digestorum emptionem esse et uenditionem, quia in corpus con-sensum est, etsi in materia sit erratum. ego in uino quidem consentio, quia eadem prope $OU)S3I/A& est, si modo uinum acuit: ceterum si uinum non acuit, sed ab initio acetum fuit, ut embamma, aliud pro alio uenisse uidetur. in ceteris autem nullam esse uenditionem puto, quotiens in materia erratur. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Aliter atque si aurum quidem fuerit, de-terius autem quam emptor existimaret: tunc enim emptio ualet. @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Alioquin quid dicemus, si cae-cus emptor fuit uel si in materia erratur uel in minus perito discernendarum materiarum? in corpus eos consensisse dicemus? et quemadmodum consensit, qui non uidit? Quod si ego me uirginem emere putarem, cum esset iam mulier, emptio ualebit: in sexu enim non est erratum. ceterum si ego mulierem uenderem, tu puerum emere existimasti, quia in sexu error est, nulla emptio, nulla uenditio est. @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. In huiusmodi autem quaestionibus personae ementium et uendentium spectari debent, non eorum, quibus ad-quiritur ex eo contractu actio: nam si seruus meus uel filius qui in mea potestate est me praesente suo nomine emat, non est quaerendum, quid ego existimem, sed quid ille qui contrahit. @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Sed si seruo meo uel ei cui mandauero uendas sciens fugitiuum illo ignorante, me sciente, non tener[2i]2 t[2e]2 ex empto uerum est. @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Quid tamen dicemus, si in ma- @1 teria et qualitate ambo errarent? ut puta si et ego me uendere aurum putarem et tu emere, cum aes esset? ut puta coheredes uiriolam, quae aurea dicebatur, pretio exquisito uni heredi uendidissent eaque inuenta esset magna ex parte aenea? uenditionem esse constat ideo, quia auri aliquid habuit. nam si inauratum aliquid sit, licet ego aureum putem, ualet uenditio: si autem aes pro auro ueneat, non ualet. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Et si consensum fuerit in corpus, id tamen in rerum natura ante uenditionem esse desierit, nulla emptio est. Ignorantia emptori prodest, quae non in supinum hominem cadit. Si rem meam mihi ignoranti uendideris et iussu meo alii tradideris, non putat Pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi pro-positum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Suae rei emptio non ualet, siue sciens siue ignorans emi: sed si ignorans emi, quod soluero repetere potero, quia nulla obligatio fuit. Nec tamen emptioni obstat, si in ea re usus fructus dumtaxat ementis sit: @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. officio tamen iudicis pretium minuetur. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Sed si communis ea res emptori cum alio sit, dici debet scisso pretio pro portione pro parte emptionem ualere, pro parte non ualere. Si seruus domini iussu in demonstrandis finibus agri uenditi uel errore uel dolo Ȓplus demon[2s]2trauerit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit: et idem Alfenus scripsit de uacua possessione per seruum tradita. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. Quod uendidi non aliter fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit aut satis eo nomine factum uel etiam fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione. @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Sabinus respondit, si quam rem nobis fieri uelimus etiam, ueluti statuam uel uas aliquod seu uestem, ut nihil aliud quam pecu-niam daremus, emptionem uideri, nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non detur ab eo cui id fieret: aliter atque si aream darem, ubi insul[2am]2 aedificares, quoniam tunc a me substantia proficiscitur. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Labeo scripsit obscuritatem pacti nocere potius debere uenditori qui id d[2i]2xerit quam emptori, quia potuit re integra apertius dicere. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Hanc legem uenditionis 'si quid sacri uel religiosi est, eius uenit nihil' superuacuam non esse, sed ad modica loca pertinere. ceterum si omne religiosum uel sacrum uel publicum uenierit, nullam esse emptionem, @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. (et quod soluerit eo nomine, emptor con-dicere potest) @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. in modicis autem ex empto esse actionem, quia non specialiter locus sacer uel religiosus uenit, sed emptioni maioris partis accessit. @1 @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si ita distrahatur 'illa aut illa res', utram eliget uenditor, haec erit empta. Qui uendidit necesse non habet fundum emptoris facere, ut cogitur qui fundum stipulanti spopondit. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Si sciens emam ab eo cui bonis interdictum sit uel cui tempus ad deliberandum de hereditate ita datum sit, ut ei deminuendi potestas non sit, dominus non ero: dissimiliter atque si a debitore sciens cre-ditorem fraudari emero. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Qui a quolibet rem emit, quam putat ipsius esse, bona fide emit: at qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, uel falso tutore auctore, quem scit tutorem non esse, non uidetur bona fide emere, ut et Sabinus scripsit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Rem alienam distrahere qu[2e]2m posse nulla dubitatio est: nam emptio est et uenditio: sed res emptori auferri potest. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quotiens seruus uenit, non cum peculio distrahitur: et ideo siue non sit exceptum, siue exceptum sit, ne cum peculio ueneat, non cum peculio distractus uidetur. unde si qua res fuerit peculiaris a seruo sub-repta, condici potest uidelicet quasi furtiua: hoc ita, si res ad emptorem peruenit. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Sed ad exhibendum agi posse nihilo minus et ex uendito puto. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Sed et si quid postea accessit peculio, reddendum est uenditori, ueluti partus et quod ex operis uicarii per-ceptum est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Qui tabernas argenta-rias uel ceteras quae in solo publico sunt uendit, non solum, sed ius uendit, cum istae tabernae publicae sunt, quarum usus ad priuatos pertinet. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Cum in lege uenditionis ita sit scriptum: 'flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita s[2i]2nt', nec additur, quae flumina uel stillicidia, primum [2s]2pectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur quod uenditori nocet: ambigua enim oratio est. @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. Si in emptione fundi dictum sit accedere Stichum seruum neque intellegatur, quis ex pluribus accesserit, cum de alio emptor, de alio uenditor senserit, nihilo minus fundi uenditionem ualere constat: sed Labeo ait eum Stichum deberi quem uenditor intellexerit. nec refert, quanti sit accessio, siue plus in ea sit quam in ipsa re cui accedat an minus: plerasque enim res aliquando propter accessiones emimus, sicuti cum domus propter marmora et statuas et tabulas p[2i]2ctas ematur. Omnium rerum, quas quis habere uel possidere uel persequi potest, uenditio recte fit: quas uero natura uel gentium ius uel mores ciuitatis commercio exuerunt, earum nulla uenditio est. Liberum hominem scientes emere non possumus. sed nec talis emptio a[2ut]2 stipulatio admittenda est: 'cum seruus erit', quamuis dixerimus futuras res @1 emi posse: nec enim fas est eiusmodi casus exspectare. Item si et emptor et uenditor scit furtiuum esse quod uenit, a neutra parte obligatio contrahitur: si emptor solus scit, non obligabitur uenditor nec tamen ex uendito quicquam consequitur, nisi ultro quod conuenerit praestet: quod si uenditor scit, emptor ignorauit, utrinque obligatio contrahitur, et ita Pomponius quoque scribit. Rei suae emptio tunc ualet, cum ab initio [2id]2 agatur, ut possessionem emat, quam forte uenditor habuit, et in iudicio possessionis potior esset. Alia causa est degustandi, alia metiendi: gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat, mensura uero non eo proficit, ut aut plus aut minus ueneat, sed ut appareat, quantum ematur. Si emptio [2i]2ta facta fuerit: 'est mihi emptus Stichus aut Pamphilus', in potestate est uenditoris, quem uelit dare, sicut in stipulationibus, sed uno mortuo qui superest dandus est: et ideo prioris periculum ad uenditorem, posterioris ad emptorem respicit. sed et si pariter decesserunt, pretium debebitur: unus enim utique periculo emptoris uixit. idem dicendum est etiam, si emptoris fuit arbitrium quem uellet habere, si modo hoc solum arbitrio eius commissum sit, ut quem uoluisset emptum haberet, non et illud, an emptum haberet. Tutor rem pupilli emere non potest: idemque por-rigendum est ad similia, id est ad curatores procuratores et qui negotia aliena gerunt. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Quod saepe arrae nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euiden-tius probari possit conueniss[2e]2 de pretio. Illud constat imperfectum esse negotium, cum emere uolenti sic uenditor dicit: 'quanti uelis, quanti aequum putaueris, quanti aestima-ueris, habebis emptum'. Ueneni mali quidam puta[2n]2t non contrahi emptionem, quia nec societas aut mandatum flagitiosae rei ullas uires habet: quae sententia potest sane uera uideri de his quae nullo modo adiectione alterius materiae usu nobis esse possunt: de his uero quae mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia quaedam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest. Si quis amico peregre eunti mandauerit, ut fugitiuum suum quaerat et si inuenerit uendat, nec ipse contra senatus consultum committit, quia non uendidit, neque amicus eius, quia praesentem uendit: emptor quoque, qui praesentem emit, recte negotium gerere intellegitur. Si r[2e]2s uendita per furtum perierit, prius animaduertendum erit, quid inter eos de custodia rei conuenerat: si nihil appareat conuenisse, talis custodia desideranda est a uenditor[2e]2, qualem bonus pater familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, ut tamen scilicet uindicationem rei et condictionem exhibeat emptori. unde uidebimus in personam eius, qui alienam rem uendiderit: cum is nullam uindicationem aut condictionem habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem uendidisset, potuisset eas actiones ad emptorem transferre. In his quae pondere numero mensuraue constant, ueluti frumento uino oleo argento, modo ea seruantur quae in ceteris, ut simul atque de pretio conuenerit, uideatur perfecta uenditio, modo ut, etiamsi de pretio conuenerit, non tamen aliter uideatur perfecta uenditio, quam si admensa adpensa adnumerataue sint. nam si omne uinum uel oleum uel frumentum uel argentum quantumcumque esset uno pretio ue-nierit, idem iuris est quod in ceteris rebus. quod si uinum ita uenierit, ut in singulas @1 Ȓamphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quaeritur, quando uideatur emptio perfici. quod similiter scilicet quaeritur et de his quae numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum. Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem existimant, cum adnumerata admensa adpensaue sint, quia uenditio quasi sub hac condi-cione uidetur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasue admensus eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quae adnumeraueris. Ergo et si grex uenierit, si quidem uniuersaliter uno pretio, perfecta uidetur, postquam de pretio conuenerit: si uero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quae proxime tractauimus. Sed et si ex doleario pars uini uenierit, ueluti metretae centum, uerissimum est (quod et constare uidetur) antequam admetiatur, omne periculum ad uenditorem per-tinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in singulos eos. Si quis in uendendo praedio confinem celauerit, quem emptor si audisset, empturus non esset, teneri uenditorem. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Cum in uenditione quis pretium rei ponit donationis causa non exacturus, non uidetur uendere. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Si quis fundum iure hereditario sibi delatum ita uendidisset: 'erit tibi emptus tanti, quanti a testatore emptus est', mox inueniatur non emptus, sed donatus testatori, uidetur quasi sine pretio facta uenditio, ideoque similis erit sub condicione factae uenditioni, quae nulla est, si condicio defecerit. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si quis donationis causa minoris uendat, uenditio ualet: totiens enim dicimus in totum uenditionem non ualere, quotiens uniuersa uenditio donationis causa facta est: quotiens uero uiliore pretio res donationis causa dis-trahitur, dubium non est uenditionem ualere. hoc inter ceteros: inter uirum uero et uxo-rem donationis causa uenditio facta pretio uiliore nullius momenti est. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Si debitor rem pigneratam a cre-ditore redemerit, quasi suae rei emptor actione ex uendito non tenetur et omnia in integro sunt creditori. Uerisimile est eum, qui fructum oliuae pendentis uendidisset et stipulatus est decem pondo olei quod natum esset, pretium constituisse ex eo quod natum esset us-que ad decem pondo olei: idcirco solis quinque collectis non amplius emptor petere potest quam quinque pondo olei, quae collecta essent, a plerisque responsum est. @@&7Paulus& libro quarto epitomarum Alfeni digestorum. Qui fundum uendeb[2at]2, in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis fundum metiretur et de modo renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut uenditoris fides soluta esset: emptor intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiauit et pecuniam pro eo accepit: postea eum fundum uendidit et cum ipse emptori suo admetiretur, multo minorem modum agri quam putauerat inuenit: quaerebat, an id quod minor is esset consequi a suo uenditore posset. respondit interesse, quemadmodum lex diceretur: nam si ita dictum esset, ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et domino renuntiet, quanto modus agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum: sed si ita pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, @1 etsi in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamuis multis post annis posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere. In lege fundi aquam accessuram dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset. respondit sibi uideri id actum esse, et ideo iter quoque uenditorem tradere oportere. Qui agrum uendebat, dixit fundi iugera decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipu-latus erat: uiginti inuenta sunt: pro uiginti deberi pecuniam respondit. Fundi uenditor frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an pacto contineretur. respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum uerba [2non]2 esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii cecidisset aut ex eo quod auibus ex aere cecidisset natum esset. Cum fundum quis uen-diderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et siluam in fructu esse re-spondit. Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae seruus qui fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit. Rota quoque, per quam aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Cum ab eo, qui fundum alii ob-ligatum habebat, quidam sic emptum rogasset, ut esset is sibi emptus, si eum liberasset, dummodo ante kalendas Iulias liberaret, quaesitum est, an utiliter agere possit ex empto in hoc, ut uenditor eum liberaret. respondit: uideamus, quid inter ement[2e]2m et uendentem actum sit. nam si id actum est, ut omni modo intra kalendas Iulias uenditor fundum libe-raret, ex empto erit actio, ut liberet, nec sub condicione emptio facta intellegetur, ueluti si hoc modo emptor interrogauerit: 'erit mihi fundus emptus ita, ut eum intra kalendas Iulias liberes', uel 'ita ut eum intra kalendas a Titio redimas'. si uero sub condicione facta emptio est, non poterit agi, ut condicio impleatur. Mensam argento coopertam mihi ignoranti pro solida uendidisti imprudens: nulla est emptio pecuniaque eo nomine data condicetur. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Domini neque per se neque per pro-curatores suos possunt saltem criminosos seruos uendere, ut cum bestiis pugnarent. et ita diui fratres rescripserunt. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Ea quae commendandi causa in uenditionibus dicuntur, si palam appareant, uenditorem non obligant, ueluti si dicat ser-uum speciosum, domum bene aedificatam: at si dixerit hominem litteratum uel artificem, praestare debet: nam hoc ipso pluris uendit. Quaedam etiam pollicitationes uendito-rem non obligant, si ita in promptu res sit, ut eam emptor non ignorauerit, ueluti si quis hominem luminibus effossis emat et de sanitate stipuletur: nam de cetera parte corporis pot[2iu]2s stipulatus uidetur, quam de eo, in quo se ipse decipiebat. Dolum malum a se abesse praestare uenditor debet, qui non tantum in eo est, qui fallendi causa obscure loquitur, sed etiam qui insidiose obscure dissimulat. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si duos quis seruos emerit pariter uno pretio, quo-rum alter ante uenditionem mortuus est, neque in uiuo constat emptio. @1 @@&7Idem& libro quarto regularum. Labeo libro posteriorum scribit, si uestimenta interpola quis pro nouis emerit, Trebatio placere ita emptori praestandum quod interest, si ignorans interpola emerit. quam sententiam et Pomponius probat, in qua et Iulianus est, qui ait, si quidem ignorabat, uenditor, ipsius rei nomine teneri, si sciebat, etiam damni quod ex eo contingit: quemadmodum si uas aurichalcum pro auro uendidisset ignorans, tenetur, ut aurum quod uendidit praestet. @@&7Idem& libro singulari de delatoribus. Non licet ex officio, quod administrat quis, emere quid uel per se uel per aliam personam: alioquin non tantum rem amittit, sed et in quadruplum conuenitur secundum constitutionem Seueri et Antonini: et hoc a[2d]2 pro-curatorem quoque Caesaris pertinet. sed hoc ita se habet, nisi specialiter quibusdam hoc concessum est. @@&7Ulpianus& libro uicensimo non ad Sabinum. Si aquae ductus debeatur prae-dio, et ius aquae transit ad emptorem, etiamsi nihil dictum sit, sicut et ipsae fistulae, per quas aqua ducitur, @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. licet extra aedes sint: @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. et quamquam ius aquae non sequatur, quod amissum est, attamen fistulae et canales dum sibi sequuntur, quasi pars aedium ad emptorem perueniunt. et ita Pomponius libro decimo putat. Ȓ@@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Labeo scribit, si mihi bibliothecam ita uendideris, si decuriones Campani locum mihi uendidissent, in quo eam ponerem, et per me stet, quo minus id a Campanis impetrem, non esse dubitandum, quin praescriptis uer-bis agi possit. ego etiam ex uendito agi posse puto quasi impleta condicione, cum per emptorem stet, quo minus impleatur. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Litora, quae fundo uendito con-iuncta sunt, in modum non computantur, quia nullius sunt, sed iure gentium omnibus ua-cant: nec uiae publicae aut loca religiosa uel sacra. itaque ut proficiant uenditori, caueri solet, ut uiae, item litora et loca publica in modum cedant. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Senatus cen-suit, ne quis domum uillamue dirueret, quo plus sibi adquire[2re]2tur neue quis negotiandi causa eorum quid emer[2e]2t uenderetue: poena in eum, qui aduersus senatus consultum fe-cisset, constituta est, ut duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur, in eum uero, qui uendidisset, ut irrita fieret uenditio. plane si mihi pretium solueris, cum tu du-plum aerario debeas, repetes a me: quod a mea parte irrita facta est uenditio. nec solum huic senatus consulto locus erit, si quis suam uillam uel domum, sed et si alienam uendiderit. @@&7Gaius& libro uicensimo octauo ad edictum prouincial[2e]2. Ut res emptoris fiat, nihil interest, utrum solutum sit pretium an eo nomine fideiussor datus sit. quod autem de fideiussore diximus, plenius acceptum est, qualibet ratione si uenditori de pretio satisfactum est, ueluti expromissore aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium so-lutum esset. @1 @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Res bona fide uendita propter minimam causam inempta fieri non debet. @@&7Idem& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Nuda et imaginaria uen-ditio pro non facta est et ideo nec alienatio eius rei intellegitur. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad edictum. Si quis sub hoc pacto uendiderit ancillam, ne prostituatur et, si contra factum esset, uti liceret ei abducere, etsi per plures emptores mancipium cucurrerit, ei qui primo uendit abducendi potestas fit. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Domum emi, cum eam et ego et uenditor combustam ignoraremus. Nerua Sabinus Cassius nihil uenisse, quamuis area maneat, pe-cuniamque solutam condici posse aiunt. sed si pars domus maneret, Neratius ait h[2a]2c quae-stione multum interesse, quanta pars domus incendio consumpta permaneat, ut, si quidem amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perficere emptionem, sed etiam quod forte solutum ab eo est repetet: sin uero uel dimidia pars uel minor quam dimidia exusta fuerit, tunc coartandus est emptor uenditionem adimplere aestimatione uiri boni arbitratu habita, ut, quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inuentum, ab huius praestatione liberetur. Sin autem uenditor quidem sciebat domum esse exustam, emptor autem ignorabat, nullam uenditionem stare, si tota domus ante uenditionem exusta sit: si uero quantacumque pars aedificii remaneat, et stare uenditionem et uenditorem emptori quod interest restituere. Simili quoque modo ex diuerso tractari oportet, ubi emptor qui-dem sciebat, uenditor autem ignorabat: et hic enim oportet et uenditionem stare et omne pretium ab emptore uenditori, si non depensum est, solui uel si solutum sit, non repeti. Quod si uterque sciebat et emptor et uenditor domum esse exustam totam uel ex parte, nihil actum fuisse dolo inter utramque partem compensando et iudicio, quod ex bona fide descendit, dolo ex utraque parte ueniente stare non concedente. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Arboribus quoque uento deiectis uel absumptis igne dictum est emptionem fundi non uideri esse contractam, si contemplatione illarum arborum, ueluti oliueti, fundus comparabatur, siue sciente siue ignorante uenditore: siue autem emptor sciebat uel ignorabat uel uterque eorum, haec optinent, quae in supe-rioribus casibus pro aedibus dicta sunt. @@&7Celsus& libro octauo digestorum. Cum uenderes fundum, non dixisti 'ita ut optimus maximusque': uerum est, quod Quinto [2Mu]2cio placebat, non liberum, sed qualis esset, fundum praestari oportere. idem et in urbanis praediis dicendum est. @@&7Marcellus& libro sexto digestorum. Comprehensum erat lege uenditionis dolia sexaginta emptori accessura: cum essent centum, in uenditoris fore potestate respon-sum est quae uellet dare. @@&7Idem& libro uicensimo digestorum. Existimo posse me id quod meum est sub condicione emere, quia forte speratur meum esse desinere. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Qui officii causa in prouincia agit uel militat, praedia comparare in eadem prouincia non potest, praeterquam si paterna eius a fisco distrahantur. Qui nesciens loca sacra uel religiosa uel publica pro priuatis com-parauit, licet emptio non teneat, ex empto tamen aduersus uenditorem experietur, ut con- @1 sequatur quod interfuit eius, ne d[2e]2ciperetur. Res in auersione empta, si non dolo uendi-toris factum sit, ad periculum emptoris pertinebit, etiamsi res adsignata non sit. @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Cum seruo dominus rem uendere certae personae iusserit, si alii uend[2i]2disset, quam cui iussus erat, uenditio non ualet: idem iuris in libera persona est: cum perfici uenditio non potuit in eius persona, cui dominus uenire eam noluit. Demonstratione fundi facta fines nominari superuacuum est: si nominentur, etiam ipsum uenditorem nominare oportet, si forte alium agrum confinem possidet. @@&7Idem& libro secundo epistularum. Fundus ille est mihi et Titio emptus: quaero, utrum in partem an in totum uenditio consistat an nihil actum sit. respondi personam Titii superuacuo accipiendam puto ideoque totius fundi emptionem ad me pertinere. @@&7Idem& libro undecimo epistularum. Conuenit mihi tecum, ut certum numerum tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respon-dit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem conuenit, emptionem puto esse, non conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qu[2a]2 aliquid praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens uero et immutatur et alienatur, emptio magis quam locatio intellegi debet. @@&7Pomponius& libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. In uendendo fundo quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, ueluti ne fundus euincatur aut usus fructus eius, quaedam ita demum, si dicta sint, ueluti uiam iter actum aquae ductum praestatu iri: idem et in seruitutibus urbanorum praediorum. Si cum seruitus uenditis praediis de-beretur nec commemorauerit uenditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam seruitutem amiserit, quidam recte putant uenditorem teneri ex empto ob dolum. Quintus Mucius scribit, qui scribsit 'ruta caesa quaeque aedium fundiue non sunt', bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae neque aedium neque fundi sunt. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad Quintum Mucium. Alienatio cum fit, cum sua causa dominium ad alium transferimus, quae esset futura, si apud nos ea res mansisset, idque toto iure ciuili ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim sit constitutum. @@&7Proculus& libro sexto epistularum. Si, cum fundum uenderes, in lege [2d]2ixisses, quod mercedis nomine a conductore exegisses, id emptori accessurum esse, existimo te in exi-gendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa. Fere aliqui solent haec uerba adicere: 'dolus malus a uenditore aberit', qui etiam si adiectum non est, abesse debet. Nec uidetur abesse, si per eum factum est aut fiet, quo minus fundum emptor possideat. erit ergo ex empto actio, non ut uenditor uacuam possessionem tradat, cum multis modis ac-cidere poterit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo fecit aut facit, dolus malus eius aestimaretur. Ȓş@@&7Idem& libro undecimo epistularum. Rutilia P[2o]2ll[2a]2 emit lacum Sabatenem An-gularium et circa eum lacum pedes decem: quaero, numquid et decem pedes, qui tunc accesserunt, sub aqua sint, quia l[2a]2cus creuit, an proximi pedes decem ab aqua Rutiliae @1 Pollae iuris sint. Proculus respondit: ego existimo eatenus l[2a]2cum, quem emit Rutilia Polla, uenisse, quatenus tunc fuit, et circa eum decem pedes qui tunc fuerunt, nec ob eam rem, quod lacus postea creuit, latius eum possidere debet quam emit. @@&7Licinnius Rufinus& libro octauo regularum. Liberi hominis emptionem con-trahi posse plerique existimauerunt, si modo inter ignorantes id fiat. quod idem placet etiam, si uenditor sciat, emptor autem ignoret. quod si emptor sciens liberum esse emerit, nulla emptio contrahitur. @@&7Papirius Iustus& libro primo constitutionum. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Sextio Uero in haec uerba rescripserunt: 'quibus mensuris aut pretiis negotiatores uina compararent, in contrahentium potestate esse: neque enim quisquam co-gitur uendere, si aut pretium aut mensura displiceat, praesertim si nihil contra consuetu-dinem regionis fiat'. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Pacta conuenta, quae postea facta detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui uidentur: quae uero adiciunt, credimus non inesse. quod locum habet in his, quae adminicula sunt emptionis, ueluti ne cautio duplae praestetur aut ut cum fideiussore cautio duplae praestetur. sed quo casu agente emptore non ualet pactum, idem uir[2e]2s habebit iure exceptionis agente uenditore. an idem dici possit aucto postea uel deminuto pretio, non immerito quaesitum est, quoniam emptionis sub-stantia constitit ex pretio. &7Paulus& notat: si om[2nib]2us integris manentibus de augendo uel deminuendo pretio rursum conuenit, recessum a priore contractu et noua emptio interces-sisse uidetur. &7Papinianus&: Lege uenditionis illa facta 'si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius nihil uenit', si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, uenditio eius ualebit, nec uenditori proderit exceptio, quae non habuit locum. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus et ideo uenire non potest. Intra maceriam sepulchrorum hortis uel ceteris culturis loca pura seruata, si nihil uenditor nominatim excepit, ad empto-rem pertinent. @@&7Idem& libro primo definitionum. Clauibus traditis ita mercium in horreis con-ditarum possessio tradita uidetur, si claues apud horrea traditae sint: quo facto confestim emptor dominium et possessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea: quod si uenditoris merces non fuerunt, osucapio confestim inchoabitur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Qui fundum uendidit, ut eum certa mercede conductum ipse habeat uel, si uendat, non alii, sed sibi distrahat uel simile aliquid paciscatur: ad complendum id, quod pepigerunt, ex uendito agere poterit. @@&7Paulus& libro sexto responsorum. Dolia in horreis defossa si non sint nomi-natim in uenditione excepta, horreorum uenditioni cessisse uideri. Eum, qui in locum emp-toris successit, isdem defensionibus uti posse, quibus uenditor e[2i]2us uti potuisse[2t]2, sed et longae possessionis praescriptione, si utriusque possessio impleat tempora constitutionibus statuta. @@&7Iauolenus& libro quarto ex posterioribus &7Labeonis&. In lege fundi uendundi @1 la[2pi]2dicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo fundo repertae erant lapidicinae. eas quoque uenditoris esse Tubero respondit: Labeo re-ferre quid actum sit: si non appareat, non uid[2e]2ri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec uendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis. hoc probo. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Fistulas emptori accessuras in lege dictum erat: quaerebatur, an castellum, ex quo fistulis aqua duceretur, accederet. respondi apparere id actum esse, ut id quoque accederet, licet scriptura non continetur. Fundum ab eo emisti, cuius filii postea tutelam administras, ne[2c]2 ua[2c]2uam accepisti possessionem. dixi tradere te tibi possessionem hoc modo posse, ut pupillus et familia eius decedat de fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem. Qui fundum ea lege emerat, ut soluta pecunia traderetur ei possessio, duobus heredibus relictis decessit. si unus omnem pecuniam soluerit, partem familiae herciscundae iudicio seruabit: nec, si partem soluat, ex empto cum uenditore aget, quoniam ita contractum aes alienum diuidi non potuit. Frumenta quae in herbis erant cum uendidisses dixisti te, si quid ui aut tempestate factum esset, praestaturum: ea frumenta niues corruperunt: si immoderatae fuerunt et contra consuetudinem tempestatis, agi tecum ex empto poterit. @@&7Iauolenus& libro quinto ex posterioribus &7Labeonis&. Fundi partem dimidiam ea lege uendidisti, ut emptor alter[2am]2 partem, quam retinebas, annis decem certa pecunia in annos singulos conductam habeat. Labeo et Trebatius negant posse ex uendito agi, ut id quod conuenerit fiat. ego contra puto, si mo[2do]2 ideo uilius fundum uendidisti, ut haec tibi conductio praestaretur: nam hoc ipsum pretium fundi uideretur, quod eo pac[2t]2o uen-ditus fuerat: eoque iure utimur. @@&7Labeo& libro quinto posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Cum manu sata in uenditione fundi excipiuntur, non quae in perpetuo sata sunt excipi uiderentur, [2sed]2 quae singulis annis seri solent, ita ut fructus eorum tollatur: nam aliter interpretantibus uites et arbores omnes exceptae uidebuntur. Huius rei emptionem posse fieri dixi: 'quae ex meis aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea mihi ita habere liceat', deque ea re ex empto agi. Silua caedua in quinquennium uenierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset. scio Seruium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset, uen-ditoris ess[2e]2, eam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec caederentur, emptoris. Nemo potest uideri eam rem uendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliu[2d]2 genus contractus. @@&7Scaeuola& libro septimo digestorum. Titius cum mutuos acciperet tot aureos sub usuris, dedit pignori siue hypothecae praedia et fideiussorem Lucium, cui promisit intra triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et sol-uerit debitum fideiussor creditori, iussit praedia empta esse, quae creditoribus obligauerat. quaero, cum [2non]2 sit liberatus Lucius fideiussor a Titio, an, si soluerit creditori, empta @1 haberet supra scripta praedia. respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta habeat, sub condicione emptio facta est et contractam esse obligationem. Lucius Titius promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua praestare praediis Gaii Seii: postea Lucius Titius uendidit fundum additis uerbis his: 'quo iure quaque condicione ea praedia Lucii Titii hodie sunt, ita ueneunt itaque habebuntur': quaero, an emptor Gaio Seio ad praestationem frumenti sit obnoxius. respondit emptorem Gaio Seio secundum ea quae proponerentur obligatum non esse. @@@@{1DE IN DIEM ADDI[2C]2TIONE}1 @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. In diem addictio ita fit: 'ille fundus centum esto tibi emptus, nisi si quis intra kalendas Ianuarias proximas meliorem condicionem fe-cerit, quo res a domino abeat'. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quotiens fundus in diem ad-dicitur, utrum pura emptio est, sed sub condicione resoluitur, an uero condicionalis sit magis emptio, quaestionis est. et mihi uidetur uerius interesse, quid actum sit: nam si quidem hoc actum est, ut meliore allata condicione discedatur, erit pura emptio, quae sub Ȓcondicione resoluitur: sin autem hoc actum est, ut perficiatur emptio, n[2i]2si melior condicio offeratur, erit emptio condicionalis. Ubi igitur secundum quod distinximus pura uenditio est, Iulianus scribit hunc, cui res in diem addicta est, et usucapere posse et fructus et ac-cessiones lucrari et periculum ad eum pertinere, si res interierit, @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. quoniam post interitum rei iam nec adferri possit melior condicio. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Ubi autem condicionalis uen-ditio est, negat Pomponius usucapere eum posse nec fructus ad eum pertinere. Idem Iu-lianus libro quinto decimo quaerit, si res in diem addicta interciderit uel ancilla decesserit, an partus uel fructus eius nomine adiectio admitti possit. et negat admittendam adiectio-nem, quia alterius rei quam eius quae distracta est non solet adiectio admitti. Idem Iu-lianus eodem libro scribit, si ex duobus seruis uiginti uenditis et in diem addictis alter decesserit, deinde unius nomine qui superest emptor extiterit, qui supra uiginti promitteret, an discedatur a priore contractu? et ait dissimilem esse hanc speciem partus specie et ideo hic discedi a priore emptione et ad secunda[2m]2 peruenir[2i]2. Sed et Marcellus libro quinto digestorum scribit pure uendito et in diem addicto fundo si melior condicio allata sit, rem pignori esse desinere, si emptor eum fundum pignori dedisset: ex quo colligitur, quod emptor medio tempore dominus e[2s]2t: alioquin nec pignus teneret. Idem Iulianus libro octa-gensimo octauo digestorum scripsit eum, qui emit fundum in diem, interdicto quod ui aut clam uti posse: nam hoc interdictum ei competit, cuius interest opus non esse factum. fundo autem, inquit, in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem @1 sicut fructus, inquit, quos percepit uenditi iudicio praestaturum. Cum igitur tunc recedatur ab emptione (ubi pure contrahitur) uel tunc non impleatur (ubi sub condicione fit) cum melior condicio sit allata: si falsus emptor subiectus sit, eleganter scribit Sabinus priori rem esse emptam, quia non uidetur melior condicio allata esse non existente euro emptore. sed et si existat alius emptor, meliorem tamen condicionem non adferat, aeque dicendum erit perinde haberi, ac si non existeret. Melior autem condicio adferri uidetur, si pretio sit additum. sed et si nihil pretio addatur, solutio tamen offeratur facilior pretii uel maturior, melior condicio adferri uidetur. praeterea si locus oportunior soluendo pretio dicatur, aeque melior condicio allata uidetur: et ita Pomponius libro nono ex Sabino scribit. idem ait, et si persona idoneor accedat ad emptionem, aeque uideri meliorem con-dicionem allatam. proinde si quis accedat eiusdem pretii emptor, sed qui leuioribus emat condicionibus uel qui satisdationem nullam exigat, melior condicio allata uidebitur. ergo idem erit probandum et si uilior[2e]2 pretio emere sit paratus, ea tamen remittat, quae uen-ditori grauia erant in priore emptione. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Quidquid enim ad utilitatem uenditoris pertinet, pro meliore condicione haberi debet. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Item quod dictum est fructus interea captos emptorem priorem sequi, totiens uerum est, quotiens nullus emptor existit, qui meliorem condicionem adferat, uel falsus exsistit: si[2n]2 uero exstitit emptor posterior, fructus refundere priorem debere constat, sed uenditori. et ita Iulianus libro quadragen-simo octauo digestorum scripsit. Si quis extiterit, qui meliorem condicionem adferat, deinde prior emptor aduersus eum licitatus sit et penes eum empt[2um]2 remanserit, dubitari poterit, utrum fructus ipse habeat, quasi nulla meliore condicione allata, an uero uenditoris sint, licet eadem sit persona, quae meliorem condicionem attulit. quod ratio facere uidetur: intererit tamen quid acti sit: et ita Pomponius scribit. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Licet autem uenditori meliore allata con-dicione addicere posteriori, nisi prior paratus sit plus adicere. @@&7Idem& libro trigensimo tertio ad edictum. Necesse autem habebit uenditor meliore condicione allata priorem emptorem certiorem facere, ut, si quid alius adicit, ipse quoque adicere possit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Sabinus scribit licere uen-ditori meliorem condicionem oblatam abicere sequique primam quasi meliorem, et ita utimur. quid tamen, si hoc erat nominatim actum, ut liceret resilire emptori meliore condicione allata? dicendum erit dissolutam priorem emptionem, etiamsi uenditor sequentem non admittat. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Sed si proponatur a creditore pignus in diem addictum, non potest uideri bona fide negotium agi, nisi adiectio recipiatur. quid ergo est, si inops emptor et impediendae tantummodo uenditionis causa interuenit? potest creditor sine periculo priori emptori addicere. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quod autem Sabinus scribit @1 fundum in diem addici non posse rursus, qui semel fuerat in diem addictus, ratione eius-modi defendit, quia prioris, inquit, emptoris statim fit, scilicet quasi non uideatur melior condicio allata, si non secure secundo emptori fundus addicitur, sed alia licitatio prospicitur. sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribsit interesse multum, quid inter contra-hentes actum sit, nec impedire quicquam uel hoc agi, ut saepius fundus collocetur, dum uel prima uel secunda uel tertia adiectione res a uenditore discedat. Item quod Sabinus ait, si tribus uendentibus duo posteriori addixerint, unus non admiserit adiectionem, huius partem priori, duorum posteriori emptam, ita demum uerum est, si uariis pretiis partes suas distraxerunt, @@&7Pomponius& libro non ad Sabinum. etsi dispares partes uendentium fuerint. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quod si uno pretio uendiderint, di-cendum est totam priori emptam manere, quemadmodum si quis mihi totum fundum ad diem addixisset, postea uero pretio adiecto dimidium alii addixerit. Celsus quoque libro octauo digestorum refert Mucium Brutum Labeonem quod Sabinum existimar[2e]2: ipse quoque Celsus idem probat et adicit mirari se a nemine animaduersum, quod si prior emptor ita contraxit, ut nisi totum, fundum emptum nollet habere, non habere eum eam partem emptam, quam unus ex sociis posteriori emptori addicere noluit. Uerum est autem uel unum ex uenditoribus posse meliorem adferre condicionem: emere enim cum tota re etiam nostram partem possumus. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si uenditor simulauerit meliorem allatam condicionem, cum minoris uel etiam tantidem alii uenderet, utrique emptori in solidum erit obligatus. Sed si emptor alium non idoneum subiecit eique fundus addictus est, non uideo, inquit, quemadmodum priori sit emptus, cum alia uenditio et uera postea subsecuta sit. sed uerum est uenditorem deceptum ex uendito actionem habere cum priore emptore, quanti sua intersit id non esse factum, per quam actionem et fructus, quos prior emptor perce-perit et quo deterior res culpa uel dolo malo eius facta sit, recipiet uenditor. et ita La-beoni et Neruae placet. Sed si neuter subiecit emptorem, maiore autem pretio ad-dictum est praedium ei qui soluendo non est, abitum est a priore emptione, quia ea melior intellegitur quam uenditor comprobauit, cui licuit non addicere. Sed et si pupillus postea sine tutoris auctoritate pluris emerit, consentiente uenditore abibitur a priore emptione. idem et de seruo alieno: aliter atque si seruo suo uel filio, quem in potestate habet, uel domino rei per errorem id addixerit, quia non est emptio his casibus. quod si alieno seruo, quem putauerit liberum esse, addixerit, contra se habebit et erit hic similis egenti. Emptorem, qui meliorem condicionem attulerit, praeter corpus nihil sequitur Ȓquod uenierit. Non tamen ideo, si tantundem pretium alius det, hoc ipso, quod fructus eum non sequantur, qui secuturi essent priorem emptorem, melior condicio uidetur allata, quia non id agitur inter emptorem et uenditorem. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si praedio in diem addicto ante diem uenditor mortuus sit, siue post diem heres ei exsistat siue omnino non exsistat, priori prae-dium emptum est, quia melior condicio allata, quae domino placeat, intellegi non potest, @1 cum is qui uendat non exsistat: quod si intra diem adiectionis heres existat, melior con-dicio ei adferri potest. Si fundus in diem addictus fuerit pluris, ut quaedam ei accedant, quae non accesserint priori emptori, si non minoris sint hae res, quam quo pluris postea fundus uenierit, prior uenditio ualet, quasi melior condicio allata non sit: si minoris sint. idemque aestimandum est, si dies longior pretii soluendi data fuerit, ut quaeratur, quantum ex usura eius temporis capi potuerit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad edictum. Imperator Seuerus rescripsit: 'Sicut fructus in diem addictae domus, cum melior condicio fuerit allata, uenditori restitui necesse est, ita rursus quae prior emptor medio tempore necessario probauerit erogata, de reditu retineri uel, si non sufficiat, solui aequum est'. et credo sensisse principem de empti uenditi actione. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Cum duo serui duobus separatim denis in diem addicti sint et exstiterit qui pro utroque triginta det, refert, unius pretio decem an singulorum quina adiciat: secundum superiorem adiectionem is seruus [2i]2nemptus erit, cuius pretio adiectio facta fuerit, secundum posteriorem adiectionem uterque ad poste-riorem emptorem pertinebit: quod si incertum sit, ad utrius pretium addiderit, a priore emptione non uidetur esse discessum. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Cum in diem duobus sociis fundus sit addictus, uno ex his pretium adiciente etiam pro ipsius parte a priore uenditione discedi rectius existimatur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Fundo in diem addicto si postea pre-tium adiectum est et uenditor alio fundo applicito eum ipsum fundi posteriori emptori addixit et id sine dolo malo fecit, priori emptori obligatus non erit: nam quamuis non id tantum, quod in diem addictum erat, sed aliud quoque cum eo uenierit, tamen, si uenditor dolo caret, prioris emptoris causa absoluta est: id enim solum intuendum est, an priori uenditori bona fide facta sit adiectio. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Prior emptor post meliorem condicio-nem oblatam ob pecuniam in exordio uenditori de pretio solutam contra secundum emptorem citra delegationem iure stipulationis interpositam agere non potest. @@@@{1DE LEGE COMMISSORIA}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si fundus commissoria lege uenierit, magis est, ut sub condicione resolui emptio quam sub condicione contrahi uideatur. @@&7Pomponius& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Cum uenditor fundi in lege ita cauerit: 'si ad diem pecunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit', ita accipitur in-emptus esse fundus, si uenditor inemptum eum esse uelit, quia id uenditoris causa caue-retur: nam si aliter acciperetur, exusta uilla in potestate emptoris futurum, ut non dand[2o]2 pecuniam inemptum faceret fundum, qui eius periculo fuisset. @1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Nam legem commissoriam, quae in uenditionibus adicitur, si uolet uenditor exercebit, non etiam inuitus. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Si fundus lege commissoria ue-nierit, hoc est ut, nisi intra certum diem pretium sit exsolutum, inemptus fieret, uideamus, quemadmodum uenditor agat tam de fundo quam de his, quae ex fundo percepta sint, itemque si deterior fundus effectus sit facto emptoris. et quidem finita est emptio: sed iam d[2e]2cisa quaestio est ex uendito actionem competere, ut rescriptis imperatoris Antonini et diui Seueri declaratur. Sed quod ait Neratius habet rationem, ut interdum fructus emptor lucretur, cum pretium quod numerauit perdidit: igitur sententia Neratii tunc habet locum, quae est humana, quando emptor aliquam partem pretii dedit. Ele-ganter Papinianus libro tertio responsorum scribit, statim atque commissa lex est statuere uenditorem debere, utrum commissoriam uelit exercere an potius pretium petere, nec posse, si commissoriam elegit, postea uariare. In commissoriam etiam hoc solet conuenire, ut, si uenditor eundem fundum uenderet, quanto minoris uendiderit, id a priore emptore exigat: erit itaque aduersus eum ex uendito actio. Marcellus libro ui-censimo dubitat, commissoria utrum tunc locum habet, si interpellatus non soluat, an uero si non optulerit. et magis arbitror offerre eum debere, si uult se legis commissoriae pote-state soluere: quod si non habet cui offerat, posse esse securum. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Lege fundo uendito dicta, ut, si intra certum tempus pretium solutum non sit, res inempta sit, de fructibus, quos interim emptor percepisset, hoc agi intellegendum est, ut emptor interim eos sibi suo quoque iure perciperet: sed si fundus reuenisset, Aristo existimabat uenditori de his iudicium in emptorem dandum esse, quia nihil penes eum residere oporteret ex re, in qua fidem fefellisset. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. De lege commissoria interrogatus ita respondit, si per emptorem factum sit, quo minus legi pareretur, et ea lege uti uenditor uelit, fundos inemptos fore et id, quod arrae uel alio nomine datum esset, apud uendi-torem remansurum. Idem respondit, si ex lege inempti sint fundi, nec id, quod acces-surum dictum est, emptori deberi. Post diem lege commissoria comprehensum uenditor partem reliquae pecuniae accepit. respondit, si post statutum diem reliquae pecuniae uen-dito[2r]2 legem dictam non exercuisset et partem reliqui debiti accepisset, uideri recessum a commissoria. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Post diem commissoriae legi prae-stitutum si uenditor pretium petat, legi commissoriae renuntiatum uidetur, nec uariare et ad ha[2n]2c redire potest. @@&7Scaeuola& libro septimo digestorum. Mulier fundos Gaio Seio uendidit et acceptis arrae nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquae pecuniae: quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptae uillae essent. die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsoluere (et sacculum cum pecunia signatorum signis obsignauit), defuisse autem uenditricem, poste - @1 riore autem die nomine fisci testato conuentum emptor[2e]2m, ne ante mulieri pecuniam ex-solueret quam fisco satisfaceret. quaesitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a uen-ditrice uindicari debeant ex conuentione uenditoris. respondit secundum ea quae propo-nerentur non commississe in legem uenditionis emptorem. @@@@{1DE HEREDITATE UEL ACTIONE UENDITA}1 @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si hereditas uenierit eius, qui uiuit aut nullus sit, nihil esse acti, quia in rerum natura non sit quod uenierit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad Sabinum. Uenditor hereditatis satis-dare de euictione non debet, cum id inter ementem et uendentem agatur, ut neque am-plius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto suo uenditor satisdare cogendus est. In hereditate uendita utrum ea quantitas spectatur, quae fuit mortis tempore, an ea, quae fuit cum aditur hereditas, an ea quae fuit cum he-reditas uenumdatur, uidendum erit. et uerius est hoc esse seruandum quod actum est: plerumque autem hoc agi uidetur, ut quod ex hereditate peruenit in id tempus quo uen-ditio fit, id uideatur ueniss[2e]2. Illud potest quaeri, si etiam impuberi sit substitutus is qui uendidit hereditatem testatoris, an etiam id, quod ex impuberis hereditate ad eum qui uen-didit hereditatem peruenit, ex empto actioni locum faciat. et magis est, ne ueniat, quia alia hereditas est: licet enim unum testamentum sit, alia tamen atque alia hereditas est. Ȓplane si hoc actum sit, dicendum erit etiam impuberis hereditatem in uenditionem uenire, maxime si iam delata impuberis hereditate uenierit hereditas. Peruenisse ad uenditorem hereditatis quomodo uideatur, quaeritur. et ego puto, antequam quidem corpora rerum he-reditariarum nactus uenditor fuerit, hactenus uideri ad eum peruenisse, quatenus mandare potest earum rerum persecutionem actionesque tribuere: enimuero ubi corpora nactus est [2u]2el debita exegit, plenius ad eum uideri peruenisse. sed et si rerum uenditarum ante hereditatem uenditam pretia fuerit consecutus, palam est ad eum pretia rerum peruenisse. illud tenendum est cum effectu uideri peruenisse, non prima ratione: idcirco quod lega-torum nomine quis praestitit, non uidetur ad eum peruenisse: sed et si quid aeris alieni est uel cuius alterius oneris hereditarii, peruenisse merito negabitur. sed et rerum ante uenditionem donatarum pretia praestari aequitatis ratio exigit. Non tantum autem quod ad uenditorem hereditatis peruenit, sed et quod ad heredem eius ex hereditate peruenit, emptori restituendum est: et non solum quod iam peruenit, sed et quod quandoque per-uenerit, restituendum est. Sed et si quid dolo malo eorum factum est, quo minus ad eos perueniat, et hoc emptori praestandum est: fecisse autem dolo malo quo minus perueniat uidetur, siue alienauit aliquid, uel etiam accepto quem liberauit, uel id egit dolo malo, ne de hereditate adquireretur uel ne possessionem adipisceretur quam posset adipisci. sed et si non dolo malo, sed lata culpa admiserit aliquid, utique tenebitur: deperdita autem et deminuta sine dolo malo uenditoris non praestabuntur. Illud quaesitum est, an uenditor @1 hereditatis ob debitum a filio suo qui in potestate eius esset seruoue ei, cuius heredi-tatem uendidisset, praestare debeat emptori. et uisum est, quidquid dumtaxat de peculio filii seruiue aut in suam rem uersum inueniatur, praestare eum debere. Solet quaeri, an et, si quid lucri occasione hereditatis uenditor senserit, emptori restituere id debeat. et est apud Iulianum haec quaestio tractata libro sexto digestorum et ait, quod non debitum exegerit, retinere heredem et quod non debitum soluerit, non reputare: nam hoc seruari, ut heres emptori non praestet quod non debitum exegerit, neque ab eo consequatur quod non debitum praestiterit. si autem condemnatus praestiterit, hoc solum heredi suf-ficit esse eum condemnatum sine dolo malo suo, etiamsi maxime creditor non fuerit is cui condemnatus est heres: quae sententia mihi placet. Non solum autem hereditarias actiones, sed etiam eas obligationes quas ipse heres constituit dicendum erit praestari emptori debere: itaque et si fideiussorem acceperit ab hereditario debitore, ipsam actionem quam. habet heres praestare emptori debebit: sed et si nouauerit uel in iudicium deduxerit actionem, praestare debebit hanc ipsam actionem quam nactus est. Sicuti lucrum omn[2e]2 ad emptorem hereditatis respicit, ita damnum quoque debet a eundem respicere. Denique si rem hereditariam heres uendiderit ac per hoc fuerit condemnatus, non habet contra emptorem actionem, quia non ideo condemnatur quod heres [2e]2sset, sed quod uendiderit. sed si pretium rei distractae emptori hereditatis dedit, uideamus, an locus sit ex uendito actioni: et putem esse. Siue ipse uenditor dederit aliquid pro hereditate siue procurator eius siue alius quis pro eo, dum negotium eius gerit, locus erit ex uendito actioni, dum-modo aliquid absit uenditori hereditatis: ceterum si nihil absit uenditori, consequens erit dicere non competere ei actionem. Apud Iulianum scriptum est, si uenditor hereditatis exceperit seruum sine peculio et eius nomine cum eo fuerit actum de peculio et in rem uerso, id dumtaxat eum consequi, quod praestiterit eius peculii nomine quod emptorem sequi debeat, aut quod in rem defuncti uersum est: his enim casibus aes alienum empto-ris soluit, ex ceteris causis suo nomine condemnetur. Quid ergo si seruum cum peculio exceperit uenditor hereditatis conuentusque de peculio praestitit? Marcellus libro sexto digestorum non [2re]2petere eum scribsit, si modo hoc actum est, ut, quod superfuisset ex peculio, hoc haberet: at si contra actum est, recte repetere eum posse ait: si uero nihil expressim inter eos conuenit, sed tantummodo peculii mentio facta est, cessare ex uendito actionem constat. Si uenditor hereditatis aedes sibi exceperit, quarum nomine damni in-fecti promissum fuerat, interest quid acti sit: nam si ita excepit, ut damni quoque infecti stipulationis onus sustineret, nihil ab emptore consequeretur: si uero id actum erit, ut emptor hoc aes alienum exsolueret, ad illum onus stipulationis pertinebit: si non apparebit quid acti sit, uerisimile erit id actum, ut eius quidem damni nomine, quod ante uendi-tionem datum fuerit, onus ad emptorem, alterius temporis ad heredem pertineat. Si Titius Maeui hereditatem Seio uendiderit et a Seio heres institutus eam hereditatem Attio uen-diderit, an ex priore uenditione hereditatis cum Attio agi possit? et ait Iulianus: quod uenditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore consequatur: et certe si Seio alius heres exstitisset, quidquid uenditor Maeuianae heredi- @1 tatis nomine praestitisset, id ex uendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si duplam hominis a Seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem Titio uendidissem, euicto homine rem a Titio seruare[2m]2. Si quid publici uectigalis nomine prae-stiterit uenditor hereditatis, conseque[2n]2s erit dicere agnoscere emptorem e[2t]2 hoc debere: namque hereditaria onera etiam haec sunt. et si forte tributorum nomine aliquid dependat, idem erit dicendum. Quod si funere facto heres uendidisset hereditatem, an impensam funeris ab emptore consequatur? et ait Labeo emptorem impensam funeris praestare de-bere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esse[2t]2: cuius sententiam et Iauolenus putat ueram et ego arbitror. Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse de-sinit: sed si uendidit hereditatem, aequissimum uidetur emptorem hereditatis uicem heredis optinere et idcirco teneri uenditori hereditatis, siue cum moritur testator debuit (quamuis post mortem debere desiit adita a uenditore hereditate) siue quid in diem debeatur siue sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti aduersus heredem actio esse poterat, ne forte etiam ex his causis, ex quibus cum herede actio non est, cum emptore agatur. Et si seruitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex uendito poterit experiri aduersus emptorem, ut seruitutes ei restituantur. Sed et si quid uenditor nondum praestiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest cum emptore. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si uenditor hereditatis exactam pecuniam sine dolo malo et culpa perdidisset, non placet eum emptori teneri. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad edictum. Si nomen sit distractum, Celsus libro nono digestorum scribit locupletem esse debitorem non debere praestare, de-bitorem autem esse praestare, nisi aliud conuenit, @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. et quidem sine exceptione quoque, nisi in contrarium actum sit. sed si certae summae debitor dictus sit, in eam summam tenetur uenditor: si incertae [2et]2 nihil debeat, quanti intersit emptoris. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Emptori nominis etiam pignoris persecutio praestari debet eius quoque, quod postea uenditor accepit: nam beneficium uenditoris prodest emptori. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Cum hereditatem aliquis uendidit, esse debet hereditas, ut s[2it]2 emptio: nec enim alea emitur, ut in uenatione et similibus, sed res: quae si non est, [2non]2 contrahitur emptio et ideo pretium condicetur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Quod si nulla hereditas ad uenditorem pertinuit, quantum emptori praestare debuit, ita distingui oportebit, ut, si est quidem aliqua Ȓhereditas, sed ad uenditorem non pertinet, ipsa aestimetur, si nulla est, de qua actum uideatur, pretium dumtaxat et si quid in eam rem impensum est emptor a uenditore consequatur @@&7Paulus& libro trigesimo tertio ad edictum. et si quid emptoris interest. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Quod si in uenditione hereditatis id actum est, si quid iuris esset uenditoris, ue[2ni]2re nec postea quicquam praestitu iri: quamuis ad uendit[2o]2rem hereditas non pertinuerit, nihil tamen eo praestabitur, quia id actum esse @1 manifestum est, ut quemadmodum [2e]2molumentum negotiationis, ita periculum ad emptorem pertineret. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Nam hoc modo admittitur esse uenditionem 'si qua sit hereditas, est tibi empta', et quasi spes hereditatis: ipsum enim incertum rei ueneat, ut in retibus. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Hoc autem sic intellegendum est, nisi sciens ad se non pertinere ita uendiderit: nam tunc ex dolo tenebitur. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Plautium. Quod si sit hereditas et si non ita conuenit, ut quidquid iuris haberet uenditor emptor haberet, tunc heredem se esse praestare debet: illo uero adiecto liberatur uenditor, si ad eum hereditas non pertineat. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad edictum. Qui filii familias nomina uendidit, actiones quoque quas cum patre habet praestare debet. Si hereditas uenierit, uenditor res hereditarias tradere debet: quanta autem hereditas est, nihil interest, @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. nisi de substantia eius adfir-mauerit. @@&7Paulus& libro trigesimo tertio ad edictum. Si quasi heres uendideris here-ditatem, cum tibi ex senatus consult[2o]2 Trebelliano restituta esset hereditas, quanti emptoris intersit teneberis. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo tertio ad edictum. Nomina eorum, qui sub condicione uel in diem debent, et emere et uendere solemus: ea enim res est, quae em[2i]2 et uenire potest. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Si ex pluribus heredibus unus, antequam ceteri adirent hereditatem, pecuniam, quae sub poena debebatur a testatore, omnem soluerit et hereditatem uendiderit nec a coheredibus suis propter egestatem eorum quicquam seruare poterit, cum emptore hereditatis uel ex stipulatu uel ex uendito recte experietur: omnem enim pecuniam hereditario nomine datam eo manifestius est, quod in iudicio familiae herciscundae [2de]2ducitur, per quod nihil amplius unusquisque a coheredibus suis consequi potest, quam quod tamquam heres impenderit. @@&7Idem& libro uicesimo quinto digestorum. Multum interest, sub condicione aliqua obligatio ueneat an, cum ipsa obligatio sub condicione si[2t]2, pure ueneat. priore casu deficiente condicione nullam esse uenditionem, posterior[2e]2 statim uenditionem consistere: nam si Titius tibi decem sub condicione debeat et ego abs te nomen eius emam, confestim ex empto uendito agere potero, [2ut]2 acceptum ei facias. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Si hereditatem mihi Lucii Titii uen-dideris ac post debitori eiusdem heres existas, actione ex empto teneberis. Quod sim-plicius etiam in illa propositione procedit, cum quis ipse creditori suo heres exstitit et hereditatem uendidit. @@&7Paulus& libro sexto decimo quaestionum. Uenditor ex hereditate interposit[2a]2 stipulatione rem hereditariam persecut[2us]2 alii uendidit: quaeritur, quid ex stipulatione prae- @1 stare debeat: nam bis utique non committitur stipulatio, ut et rem et pretium debeat. et quidem si, posteaquam rem uendidit heres, intercessit stipulatio, credimus pretium in sti-pulationem uenisse: quod si antecessit stipulatio, deinde rem nactus est, tunc rem debebit. si ergo hominem uendiderit et is decesserit, an pretium eiusdem debeat? non enim deberet Stichi promissor, si eum uendidisset, mortuo eo, si nulla mora processisset. sed ubi he-reditatem uendidi et postea rem ex ea uendidi, potest uideri, ut negotium eius agam quam hereditatis. sed hoc in re singulari non potest credi: nam si eundem hominem tibi uen-didero et necdum tradito eo alii quoque uendidero pretiumque accepero, mortuo eo uidea-mus ne nihil tibi debeam ex empto, quoniam moram in tradendo non feci (pretium enim hominis uenditi non ex re, se[2d]2 propter negotiationem percipitur) et sic sit, quasi alii non uendidissem: tibi enim rem debebam, non actionem. at cum hereditas uenit, tacite hoc agi uidetur, ut, si quid tamquam heres feci, id praestem emptori, quasi illius negotium agam: quemadmodum fundi uenditor fructus praestet bonae fidei [2r]2ation[2e]2, quamuis, si ne-glexisset ut alienum, nihil ei imputare possit, nisi si culpa eius argueretur. quid si rem quam uendidi alio possidente petii et litis aestimationem accepi, utrum pretium illi debeo an rem? utique rem, non enim actiones ei, sed rem praestare debeo: et si ui deiectus uel propter furti actionem duplum abst[2ul]2er[2o]2, nihil hoc ad emptorem pertinebit. nam si sine culpa desiit detinere uenditor, actiones suas praestare debebit, non rem, et sic aestima-tionem quoque: nam et aream tradere debet exusto aedificio. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Hereditatis uendita: pretium pro parte accepit reliquum emptor[2e]2 non soluente: quaesitum est, an corpora hereditaria pignoris nomine teneantur. respondi nihil proponi cur non teneantur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Uenditor actionis, quam aduersus principalem reum habet, omne ius, quod ex ea causa ei competit tam aduersus ipsum reum quam aduersus intercessores huius debiti, cedere debet, nisi aliud actum est. Nominis uenditor quidquid uel compensatione uel exactione fuerit consecutus, integrum emptori restituere compellatur. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Hereditatem Cor-nelii uendidisti: deinde Attius, cui a te herede Cornelius legauerat, priusquam legatum ab emptore perciperet, te fecit heredem: recte puto ex [2u]2endito te acturum ut tibi praestetur, quia ideo eo minus hereditas uenierit, ut id legatum praestaret emptor, nec quicquam inter-sit, utrum Attio, qui te heredem fecerit, pecunia debita sit, an legatario. @@&7Idem& libro secundo pithanon. Si excepto fundo hereditario ueniit hereditas, deinde eius fundi nomine uenditor aliquid adquisit, debet id praestare emptori here-ditatis. &7Paulus&: immo semper quaeritur in ea re, quid actum fuerit: si autem id non apparebit, praestare eam rem debebit emptori uenditor, nam id ipsum ex ea hereditate ad eum peruenisse uidebitur non secus ac si eum fundum in hereditate uendenda non excepisset. @1 @@@@{1DE RESCINDENDA UENDITIONE ET QUANDO LICET AB @@@@EMPTIONE DISCEDERE}1 @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Celsus filius putabat, si uendi-disset mihi filius familias rem peculiarem, etiam, si conueniat ut abeatur ab ea uenditione, inter patrem et filium et me conuenire debere, ne, si cum patre solo pactus sim, filius non possit liberari et quaeratur, utrumne nihil agatur ex ea pactione an uero ego quidem liberer, filius maneat obligatus, sicuti, si pupillus sine tutoris auctoritate paciscatur, ipse quidem liberatur, non etiam qui cum eo pactus est. nam quod Aristo dixi[2t]2 posse ita pacisci, ut unus maneat obligatus, non est uerum, quia pro una parte contrahentium abiri pacto ab emptione non possit: et ideo si ab una parte renouatus sit contractus, dicitur non ualere eiusmodi pactionem. sed dicendum est patre paciscente et liberato aduersario filium quoque obiter liberari. @@&7Idem& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Si quam rem a te emi, eandem rursus a te pluris minorisue emero, discessimus a priore emptione (potest enim, dum res integra est, conuentione nostra infecta fieri emptio) atque ita consistit posterio[2r]2 emptio, quasi nulla praecesserit. sed non poterimus eadem ratione uti post pretium solutum emptione repetita, cum post pretium solutum infectam emptionem facere non possumus. @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. Emptio et uenditio sicut con-Ȓsensu contrahitur, ita contrario consensu resoluitur, antequam fuerit res secuta: ideoque quaesitum est, si emptor fideiussorem acceperit uel uenditor stipulatus fuerit, an nuda uoluntate resoluatur obligatio. Iulianus scripsit ex empto quidem agi non posse, quia bonae fidei iudicio exceptiones pacti insunt: an autem fideiussori utilis sit exceptio, uiden-dum: et puto liberato reo et fideiussorem liberari. item uenditorem ex stipulatu agentem exceptione summoueri oportet, idemque iuris esse, si emptor quoque rem in stipulationem deduxerit. @@Libro octauo digestorum &7Iuliani Paulus& notat. Si emptio contracta sit togae puta aut lancis, et pactus sit uenditor, ne alterutrius emptio maneat, puto resolui obligationem huius rei nomine dumtaxat. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Cum emptor uenditori uel emptori uenditor acceptum faciat, uoluntas utriusque ostenditur id agentis, ut a negotio discedatur et perinde habeatur, ac si conuenisset inter eos, ut neuter ab altero quicquam peteret, sed ut euidentius appareat, acceptilatio in hac causa non sua natura, sed potestate con-uentionis ualet. @8 Emptio nuda conuentione dissoluitur, si res secuta non fuerit. @8 Mortuo autem homine perinde habenda est uen[2ditio]2 ac si traditus fuisset, utpote cum uenditor libe-retur et emptori homo pereat: quare nisi iusta conuentio interuenerit, actiones ex empto et uendito manebunt. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Si conuenit, ut res quae uenit, si intra certum tempus displicuisset, redderetur, ex empto actio est, ut Sabinus putat, aut proxima empti in factum datur. @1 @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Si id quod pure emi sub condicione rur-sus emam, nihil agitur posteriore emptione. Si pupilli persona interuenit, qui ante sine tutoris auctoritate, deinde tutore auctore emit, quamuis uenditor iam ei obligatus fuit, tamen quia pupillus non tenebatur, renouata uenditio efficit, ut inuicem obligati sint: quod si ante tutoris auctoritas interuenerit, deinde sine tutore auctore emit, nihil actum est posteriore emptione. idem potest quaeri, si sine tutoris auctoritate pactus fuerit, ut disce-datur ab emptione: an proinde sit, atque si ab initio sine tutoris auctoritate emisset, ut scilicet ipse non teneatur, sed agente eo retentiones competant. sed nec illud sine ratione dicetur, quoniam initio recte emptio sit contracta, uix bonae fidei conuenire e[2o]2 pacto stari, quod al[2teri]2 captiosum sit, et maxime, si iusto errore sit deceptus. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Titius Seii procurator defuncto Seio ab eo scriptus heres, cum ignoraret, fundum uendente seruo hereditario, quasi procurator subscripsit: quaesitum est, an cognito eo, priusquam emptio perficeretur, a uenditione discedere possit. respondit Titium, si non ipse uendidit, non idcirco actionibus ciuilibus teneri, quod seruo uendente subscripserat, sed serui nomine praetoria actione teneri. @@&7Idem& libro quarto digestorum. Fundus qui Lucii Ti[2ti]2i erat ob uectigale rei publicae ueniit: sed cum Lucius Titius debitor professus esset paratum se esse uectigal exsoluere solidum, cum minore uenisset fundus, quam debita summa esset, praeses prouin-ciae rescindit uenditionem eumque restitui iussit Lucio Titio: quaesitum est, an post sen-tentiam praesidis, antequam restitueretur, in bonis Lucii Titii fundus emptus esset. respondit non prius, quam emptori pretium esset illatum uel, si pretium nondum esset ab emptore solutum, in uectigal satisfactum esset. @@&7Idem& libro septimo digestorum. Seius a Lucio Titio emit fundum lege dicta, ut, si ad diem pecuniam non soluisset, res inempta fieret. Seius parte pretii praesenti die soluta, defuncto uenditore, filiis eius pupillaris aetatis et ipse tutor cum aliis datus, neque contutoribus pretium secundum legem numerauit nec rationibus tutelae rettulit: quaesitum est, an irrita emptio facta esset. respondit secundum ea quae proponerentur inemptam uideri. Emptor praediorum cum suspicaretur Numeriam et Semproniam controuersiam mo-turas, pactus est cum uenditore, ut ex pretio aliqua summa apud se maneret, donec emp-tori fideiussor daretur a uenditore: postea uenditor eam legem inseruit, ut, si ex die pe-cunia omnis soluta non esset et uenditor ea praedia uenisse nollet, inuendita essent: interea de aduersariis alteram mulierem uenditor superauit, cum altera transegi[2t]2, ita ut sine ulla quaestione emptor praedia possideret: quaesitum est, cum neque fideiussor datus est nec omnis pecunia secundum legem suis diebus soluta sit, an praedia inuendita sint. respondit, si conuenisset, ut non prius pecunia solueretur quam fideiussor uenditi causa daretur nec id factum esset, cum per emptorem non staret quo minus fieret, non posse posteriorem legis partem exerceri. @1 @@@@{1DE PERICULO ET COMMODO REI UENDITAE}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si uinum uenditum acuerit uel quid aliud uitii sustinuerit, emptoris erit damnum, quemadmodum si uinum esset effusum uel uasis contusis uel qua alia ex causa. sed si uenditor se periculo subiecit, in id tempus periculum sustinebit, quoad se subiecit: quod si non designauit tempus, eatenus periculum sustinere debet, quoad degustetur uinum, uidelicet quasi tunc plenissime ueneat, cum fuerit degusta-tum. aut igitur conuenit, quoad periculum uini sustineat, et eatenus sustinebit, aut non conuenit et usque ad degustationem sustinebit. sed si nondum sunt degustata, signata tamen ab emptore uasa uel dolia, consequenter dicemus adhuc periculum esse uenditoris, nisi si aliud conuenit. Sed et custodiam ad diem mensurae uenditor praestare debet: prius-quam enim admetiatur uinum, prope quasi nondum uenit. post mensuram factam uendi-toris desinit esse periculum: et ante mensuram periculo liberatur, si non ad mensuram uendidit, sed forte amphoras uel etiam singula dolia. Si dolium signatum sit ab emptore, Trebatius ait traditum id uideri: Labeo contra, quod et uerum est: magis enim ne sum-mutetur, signari solere, quam ut traditum uideatur. Licet autem uenditori uel effundere uinum, si diem ad metiendum praestituit nec intra diem admensum est: effun-dere autem non statim poterit, priusquam testando denuntiet emptori, ut aut tollat uinum aut sciat futurum, ut uinum effunderetur. si tamen, cum posset effundere, non effudit, lau-dandus est potius: ea propter mercedem quoque dolior[2u]2m potest exigere, sed ita demum, si interfuit eius inania esse uasa in quibus uinum fuit (ueluti si locaturus ea fuisset) uel si necesse habuit alia conducere dolia. commodius est autem conduci uasa nec reddi uinum, nisi quanti conduxerit ab emptore reddatur, aut uendere uinum bona fide: id est quantum sine ipsius incommodo fieri potest operam dare, ut quam minime detrimento sit ea res emptori. Si doliare uinum emeris nec de tradendo eo quicquam conuenerit, id uideri actum, ut ante euacuarentur quam ad uindemiam opera eorum futura sit neces-saria: quod si non sint euacuata, faciendum, quod ueteres putauerunt, per corbem uen-ditorem mensuram facere et effundere: ueteres enim hoc propter mensuram suaserunt, si, quanta mensura esset, non appareat, uidelicet ut appareret, quantum emptori perierit. @@&7Gaius& libro secundo cottidianarum rerum. Hoc ita uerum est, si is est uen-ditor, cui sine noua uindemia non sint ista uasa necessaria: si uero mercator est, qui emere uina et uendere solet, is dies spectandus est, quo ex commodo uenditoris tolli possint. Custodiam autem ante admetiendi diem qualem praestare uenditorem oporteat, utrum ple-nam, ut et diligentiam praestet, an uero dolum dumtaxat, uideamus. et puto eam diligen-tiam uenditorem exhibere debere, ut fatale damnum uel uis magna sit excusatum. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Custodiam autem uenditor talem praestar[2e]2 debet, quam praestant hi quibus res commodata est, ut diligentiam praestet exactiorem, quam in suis rebus adhiberet. @1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si quis uina uendiderit et intra diem cer-Ȓtum de[2g]2ustanda dixerit, deinde per uenditorem steterit, quo minus degustarentur, utrum praeteritum dumtaxat periculum acoris et mucoris uenditor praestare debet, an uero etiam die praeterito (ut, si forte corrupta sint posteaquam dies degustandi praeteriit, periculum ad uenditorem pertineat), an uero magis emptio sit soluta (quasi sub condicione uenierint, hoc est si ante diem illum fuissent degustata)? et intererit, quid actum sit: ego autem ar-bitror, si hoc in occulto sit, debere dici emptionem manere, periculum autem ad uenditorem respicere etiam ultra diem degustando praefinitum, quia per ipsum factum est. Si auersione uinum uenit, custodia tantum praestanda est. ex hoc apparet, si non ita uinum uenit, ut degustaretur, neque acorem neque mucorem uenditorem praestare debere, sed omne periculum ad emptorem pertinere: difficile autem est, ut quisquam sic emat, ut ne degustet. quare si dies degustationi adiectus non erit, quandoque degustare emptor poterit et quoad degustauerit periculum acoris et mucoris ad uenditorem pertinebit: dies enim degustationi praestitutus meliorem condicionem emptoris facit. Uino autem per auersionem uendito finis custodiae est auehendi tempus. quod ita erit accipiendum, si adiectum tempus est: ceterum si non sit ad[2ie]2ctum, uidendum, ne infinitam custodiam non debeat uenditor. et est uerius secundum ea quae supra ostendimus, aut interesse, quid de tempore actum sit, aut denuntiare ei, ut tollat uinum: certe antequam ad uindemiam fuerint dolia neces-saria, debet auehi uinum. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si per emptorem steterit, quo minus ad diem uinum tolleret, postea, nisi quod dolo malo uenditoris interceptum esset, non debet ab eo praestari. si uerbi gratia amphorae centum ex eo uino, quod in cella esset, uenierint, si admensum est, donec admetiatur, omne periculum uenditoris est, nisi id per empto-rem fiat. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si uina emeri[2m]2 exceptis acidis et mucidis et mihi expediat acida quoque accipere, Proculus ait, quamuis id emptoris causa exceptum sit, tamen acida et mucida non uenisse: nam quae inuitus emptor accipere non cogeretur, ini-quum esse non permitti uenditori uel alii ea uendere. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Id, quod post emptionem fundo accessit per alluuionem uel perit, ad emptoris commodum incommodumque pertinet: nam et si totus ager post emptionem flumine occupatus esset, periculum esset emptoris: sic igitur et com-modum eius esse debet. Quod uenditur, in modum agri cedere debet, nisi si id actum est, ne cederet. at quod non uenit, in modum cedendum, si id ipsum actum est, ut cederet, ueluti uiae publicae, limites, luci qui fundum tangunt: cum uero neutrum dictum est, ce-dere non debet, et ideo nominatim caueri solet, ut luci, uiae publicae, quae in fundo sint, totae in [2m]2o[2d]2um cedant. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad edictum. Necessario sciendum est, quando per-fecta sit emptio: tunc enim sciemus, cuius periculum sit: nam perfecta emptione periculum ad emptorem respiciet. et si id quod uenierit appareat quid quale quantum sit, sit et pre-tium, et pure uenit, perfecta est emptio: quod si sub condicione res uenierit, si quidem defe[2ce]2rit condicio, nulla est emptio, sicuti nec stipulatio: quod si exstiterit, Proculus et @1 Octauenus emptoris esse periculum aiunt: idem Pomponius libro nono probat. quod si pendente condicione emptor uel uenditor decesserit, constat, si exstiterit condicio, heredes quoque obligatos esse quasi iam contracta emptione in praeteritum. quod si pendente con-dicione res tradita sit, emptor non poterit eam usucapere pro emptore. et quod pretii so-lutum est repetetur et fructus medii temporis uenditoris sunt (sicuti stipulationes et legata condicionalia peremuntur) si pendente condicione res exstincta fuerit: sane si exstet res, licet deterior effecta, potest dici esse damnum emptoris. Si ita uenierit: 'est ille seruus emptus, siue nauis ex Asia uenerit siue non uenerit', Iulianus putat statim perfectam esse uenditionem, quoniam certum sit eam contractam. Cum usum fructum mihi uendis, inter-est, utrum ius utendi fruendi, quod solum tuum sit, uendas, an uero in ipsum corpus, quod tuum sit, usum fructum mihi uendas: nam priore casu etiamsi statim morieris, nihil mihi heres tuus debebit, heredi autem meo debebitur, si tu uiuis: posteriore casu heredi meo nihil debebitur, heres tuus debebit. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Si post inspectum praedium, ante-quam emptio contraheretur, arbores uento [2de]2iectae sunt, an ha[2e]2 quoque emptori tradi de-beant, quaeritur: et responsum est non deberi, quia eas non emerit, cum ante, quam fun-dum emerit, desierint fundi esse. sed si ignorauit emptor deiectas esse arbores, uenditor autem scit nec admonuit, quanti emptoris interfuerit rem aestimandam esse, si modo uenit. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Si in uenditione condicionali hoc ipsum conuenisset, ut res periculo emptoris seruaretur, puto pactum ualere. @@In libro septimo digestorum &7Iuliani Scaeuola& notat: Fundi nomine emptor agere non potest, cum, priusquam mensura fieret, inundatione aquarum aut chasmate alioue quo casu pars fundi interierit. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Si uendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid iuris sit? respondit: quia sine patris fami-lias culpa fieri potest neque, si seruorum neglegentia factum esset, continuo dominus in culpa erit, quam ob rem si uenditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestar[2e]2, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. @@&7Paulus& libro tertio Alfeni epitomarum. Lectos emptos aedilis, cum in uia publica positi essent, concidit: si tradit[2i]2 essent emptori aut per eum stetisset quo minus traderentur, emptoris periculum esse placet @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. eumque cum aedili, si id non iure fecisset, habiturum actionem legis Aquiliae: aut certe cum uenditore ex empto agen-dum esse, ut is actiones suas, quas cum aedile habuisset, ei praestaret. @@&7Paulus& libro tertio epitomatorum Alfeni. Quod si neque traditi essent neque emptor in mora fuisset quo minus traderentur, uenditoris periculum erit. Materia empta si furto perisset, postquam tradita esset, emptoris esse periculo respondit, si minus, uen-ditoris: uideri autem trabes traditas, quas emptor signasset. @@&7Gaius& libro secundo cottidianarum rerum. Si uina quae in doliis erunt ue- @1 nierint eaque, antequam ab emptore tollerentur, sua natura corrupta fuerint, si quidem de bonitate eorum adfirmauit uenditor, tenebitur emptori: quod si nihil adfirmauit, emptoris erit periculum, quia siue non degustauit siue degustando male probauit, de se queri debet. plane si, cum intellegeret uenditor non duraturam bonitatem eorum usque ad in eum diem quo tolli deberent, non admonuit emptorem, tenebitur ei, quanti eius interesset ad-monitum fuisse. @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Serui emptor si eum conductum [2rog]2auit, donec pretium solueret, nihil per eum seruum adquirere poterit, quoniam non uidetur tra-ditus is, cuius possessio per locationem retinetur a uenditore. periculum eius serui ad emptorem pertinet, quod tamen sine dolo uenditoris interuenerit. @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Illud sciendum est, cum moram emptor adhibere coepit, iam non culpam, sed dolum malum tantum praestan-dum a uenditore. quod si per uenditorem et emptorem mora fuerit, Labeo quidem scribit emptori potius nocere quam uenditori moram adhibitam, sed uidendum est, ne posterior mora damnosa ei sit. quid enim si interpellauero uenditorem et non dederit id quod emeram, deinde postea offerente illo ego non acceperim? sane hoc casu nocere mihi de-beret. sed si per emptorem mora fuisset, deinde, cum omnia in integro essent, uenditor moram adhibuerit, cum posset se exsoluere, aequum est posteriorem moram uenditori nocere. Ȓ@@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Habitationum oneribus morte liber-torum finitis emptor domus ob eam causam uenditori non tenebitur, si nihil aliud conuenit, quam ut habitationes secundum defuncti uoluntatem super pretium libertis praestarentur. Ante pretium solutum dominii quaestione mota pretium emptor soluere non co-getur, nisi fideiussores idone[2i]2 a uenditore eius euictionis offerantur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Uenditori si emptor in pretio soluendo moram fecerit, usuras dumtaxat praestabit, non omne omnino, quod uen-ditor mora non facta consequi potuit, ueluti si negotiator fuit et pretio soluto ex mercibus plus quam ex usuris quaerere potuit. @@@@{1DE SERUIS EXPORTANDIS: UEL SI ITA MANCIPIUM UE-@@@@NIERIT UT MANUMITTATUR UEL CONTRA}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Si fuerit distractus seruus, ne aliquo loci moretur, qui uendidit in ea condicione est, ut possit legem remittere, ipse Romae retinere. quod et Papinianus libro tertio respondit: propter domini enim, in-quit, securitatem custoditur lex, ne periculum subeat. @1 @@&7Marcianus& libro secundo publicorum. Exportandus si uenierit ab Italia, in prouincia morari potest, nisi specialiter prohibitum fuerit. @@&7Paulus& libro quinquagesimo ad edictum. Si quis hac lege ueniit, ut intra certum tempus manumittatur: si non sit manumissus, liber fit, si tamen is qui uendidit in eadem uoluntate perseueret: heredis uoluntatem non esse exquirendam. @@&7Marcellus& libro uicesimo quarto digestorum. Si minor uiginti annis seruum tibi in hoc uendiderit et tradiderit, ut eum manumitteres, nullius momenti est traditio, quamquam ea mente tradiderit, ut, cum uiginti annos ipse explesset, manu-mitteres: non enim multum facit, quod distulit libertatis praestationem: lex quippe consilio eius quasi parum firmo restitit. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Cui pacto uenditoris pomerio cuius-libet ciuitatis interdictum est, Urbe etiam interdictum esse uidetur. quod quidem alias cum principum mandatis praeciperetur, etiam naturalem habet intellectum, ne scilicet qui ca-reret minoribus, fruatur maioribus. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Si uenditor ab emptore cauerit, ne serua manumitteretur neue prostituatur, et aliquo facto contra quam fuerat exceptum euincatur aut libera iudicetur, et ex stipulatu poena petatur, doli exceptionem quidam ob-staturam putant, Sabinus non obstaturam. sed ratio faciet, ut iure non teneat stipulatio, si ne manumitteretur exceptum est: nam incredibile est de actu manumittentis ac non potius de effectu beneficii cogitatum. ceterum si ne prostituatur exceptum est, nulla ratio occurrit, cur poena peti et exi[2gi]2 non debeat, cum et ancilla[2m]2 contumelia adfecerit et uen-ditoris affectionem, forte s[2i]2mul e[2t]2 uerecundiam laeserit: etenim alias remota quoque stipu-latione placuit ex uendito esse actionem, si quid emptor contra quam lege uenditionis cau-tum est fecisset aut non fecisset. Nobis aliquando placebat non alias ex uendito propter poena[2m]2 homini irrogatam agi posse, quam si pecuniae ratione uenditoris interesset, ueluti qu[2od]2 poenam promisisset: ceterum uiro bono non conuenire credere uenditoris interesse, quod animo saeuientis satisfactum non fuisset. sed in contrarium me uocat Sabini sen-tentia, qui utiliter agi ideo arbitratus est, quoniam hoc minoris homo uenisse uideatur. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Seruus ea lege ueniit, ne in Italia esset: quod si aliter factum esset, conuenit citra stipulationem, ut poenam praestaret emptor. uix est, ut eo nomine uindictae ratione uenditor agere possit, acturus utiliter, si non seruata lege in poenam quam alii promisit inciderit. huic consequens erit, ut hactenus agere possit, quatenus alii praestare cogitur: quidquid enim excedit, poena, non rei persecutio est. quod si, ne poenae causa exportaretur, conuenit, etiam affectionis ratione recte agetur. nec uidentur haec inter se contraria esse, cum beneficio adfici hominem intersit hominis: enim-uero poenae non inrogatae indignatio solam duritiam continet. @@&7Idem& libro uicesimo septimo quaestionum. Quaesitum est, si quis proprium seruum uendidisset et ut manumitteretur intra certum tempus, praecepisset ac postea mu-tasset uoluntatem et emptor nihilo minus manumississet, an aliquam eo nomine actionem haberet. dixi ex uendito actionem manumisso seruo uel mutata uenditoris uoluntate euanuisse. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Titius seruum uendidit ea lege, ut, si Romae moratus esset, manus inicere liceret: emptor alii eadem lege uendidit: seruus fugit a secundo emptore et Romae moratur: quaero, an sit manus iniectio et cui. respondi: in @1 fugiti[2u]2o non est dubitandum nihil contra legem factum uideri, quia nec domino auferre se potest nec qui in fuga est ibi moratur. quod si ex uoluntate secundi emptoris contra legem moratus sit, potior habendus est qui auctor fuit legis, et posterior magis admonendi emptoris et liberandi se eandem legem repetierit nec poterit aliquo modo a[2u]2ferre legem sui uenditoris cuius condicio exstitit: nam et si poenam promisisset, tenetur, licet ipse quoque stipulatus esset: sed in poena promissa duae actiones sunt, manus autem iniectio in seruum competit. quod si prior ita uendidit, ut prostituta libera esset, posterior, ut manus inicere liceret, potior est libertas quam manus iniectio. plane si prior lex manus habeat iniectionem, posterior libertatem, fauor[2a]2bilius dicetur liberam fore, quoniam utraque condicio pro mancipio additur et sicut manus iniectio, ita libertas eximit eam iniuriam. @@&7Scaeuola& libro septimo digestorum. Cum uenderet Pamphilam et Stichum, uenditioni inseruit pactum conuentum, uti ne eadem mancipia Pamphila et Stichus, quos minorato pretio uendidit, alterius seruitutem quam Seii paterentur post mortemque eius in libertate morarentur: quaesitum est, an haec mancipia, de quibus inter emptorem et uenditorem conuenit, post mortem emptoris iure ipso liberata sin[2t]2. respondit secundum constitutionem diui Hadriani super hoc prolatam Pamphilam et Stichum, de quibus quae-reretur, si manumissi non sint, liberos non esse. &7Claudius&: Diuus Marcus ex lege dicta libertatis in uendendo quamuis non manumissos fore liberos in semenstribus constituit, licet in mortis tempus emptoris distulit uenditor libertatem. @1 @@@@{1LIBER NONUS DECIMUS}1 @@@@{1DE ACTIONIBUS EMPTI UENDITI}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Si res uendita non tradatur, in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem inter-dum pretium egreditur, si pluris interest, quam res ualet uel empta est. Uenditor si, cum sciret deberi, seruitutem celauit, non euadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor ignorauit: omnia enim quae contra bonam fidem fiunt ueniunt in empti actionem. sed scire uenditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negauit seruitutem istam deberi, cum esset ab eo quaesitum. sed et si proponas eum ita dixisse: 'nulla quidem seruitus debetur, uerum ne emergat inopinata seruitus, non teneor', puto eum ex empto teneri, quia seruitus debebatur et scisset. sed si id egit, ne cognosceret emptor aliquam seruitutem deberi, opinor eum ex empto teneri. et generaliter dixerim, si improbato more uersatus sit in celanda seruitute, debere eum teneri, non si securitati suae prospectum uoluit. haec ita uera sunt, si emptor ignorauit seruitutes, quia non uidetur esse celatus qui scit neque certiorari debuit qui non ignorauit. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si in emptione modus dictus est et non praestatur, ex empto est actio. Uacua possessio emptori tradita non intellegitur, si alius in ea legatorum fideiue commissorum seruandorum causa in possessione est aut creditores bona possideant. idem dicendum est, si uenter in possessione sit: nam et ad hoc pertinet uacui appellatio. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Ratio possessionis, quae e uenditore ȓfieri debeat, talis est, ut, si quis eam possessionem iure auocauerit, tradita possessio non intellegatur. Si emptor uacuam possessionem tradi stipulatus sit et ex stipulatu agat, fructus non uenient in eam actionem, quia et qui fundum dari stipularetur, uacuam quoque possessionem tradi oportere stipulari intellegitur nec tamen fructuum praestatio ea stipu-latione continetur, neque rursus plus debet esse in stipulatione. sed ex empto superesse ad fructuum praestationem. Si iter actum uiam aquae ductum per tuum fundum emero, uacuae possessionis traditio nulla est: itaque cauere debes per te non fieri quo minus utar. Si per uenditorem uini mora fuerit, quo minus traderet, condemnari eum oportet, utro tempore pluris uinum fuit, uel quo uenit uel quo lis in condemnationem de-ducitur, item quo loco pluris fuit, uel quo uenit uel ubi agatur. Quod si per empto-rem mora fuisset, aestimari oportet pretium quod sit cum agatur, et quo loco minoris sit. mora autem uidetur esse, si nulla difficultas uenditorem impediat, quo minus traderet, praesertim si omni tempore paratus fuit tradere. item non oportet eius loci pretia spectari, in quo agatur, sed eius, ubi uina tradi oportet: nam quod a Brund[2i]2sio uinum uenit, etsi uenditio alibi facta sit, Brund[2i]2si tradi oportet. @1 @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si seruum mihi ignoranti, sciens furem uel noxium esse, uendideris, quamuis duplam promiseris, teneris mihi ex empto, quanti mea intererit scisse, quia ex stipulatu eo nomine agere tecum non possum antequam mihi quid abesset. Si modus agri minor inueniatur, pro numero iugerum auctor obligatus est, quia, ubi modus minor inuenitur, non potest aestimari bonitas loci qui non exstat. sed non solum si modus agri totius minor est, agi cum uenditore potest, sed etiam de partibus eius, ut puta si dictum est uineae iugera tot esse uel oliueti et minus inue-niatur: ideoque his casibus pro bonitate loci fiet aestimatio. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Si heres testamento quid uendere damnatus sit et uendiderit, de reliquis, quae per consequentias emptionis propria sunt, uel ex empto uel ex testamento agi cum eo poterit. Sed si falso existimans se damnatum uendere uendiderit, dicendum est agi cum eo ex empto non posse, quoniam doli mali exceptione actor summo-ueri potest, quemadmodum, si falso existimans se damnatum dare promis[2is]2set, agentem doli mali exceptione summoueret. Pomponius etiam incerti condicere eum posse ait, ut liberetur. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Tenetur ex empto uenditor, etiamsi [2i]2gno-[2ra]2uerit minorem fundi modum esse. Si uendidi tibi insulam certa pecunia et ut aliam insulam meam reficeres, agam ex uendito, ut reficias: si autem hoc solum, ut reficeres eam, conuenisset, non intellegitur emptio et uenditio facta, ut et Neratius scripsit. Sed si aream tibi uendidi certo pretio et tradidi, ita ut insula aedificata partem dimidiam mihi retradas, uerum est et ut aedifices agere me posse ex uendito et ut aedificatam mihi [2r]2e-trad[2a]2s: quamdiu enim aliquid ex re uendita apud te superesset, ex uendito me habere actionem constat. Si locum sepulchri emeris et propius eum locum, antequam mortuus ibi inferatur, aedificatum a uenditore fuerit, poteris ad eum reuerti. Si uas aliquod mihi uendideris et dixeris certam mensuram capere uel certum pondus habere, ex empto tecum agam, si minus praestes. sed si uas mihi uendideris ita, ut adfirmares integrum, si id in-tegrum non sit, etiam id, quod eo nomine perdiderim, praestabis mihi: si uero non id actum sit, ut integrum praestes, dolum malum dumtaxat praestare te debere. Labeo contra putat et illud solum obseruandum, ut, nisi in contrarium id actum sit, omnimodo integrum praestari debeat: et est uerum. quod et in locatis doliis praestandum Sabinum respondisse Minicius refert. Si tibi iter uendidero, ita demum auctorem me laudare poteris, si tuus fuerit fundus, cui adquirere seruitutem uolueris: iniquum est enim me teneri, si propter hoc adquirere seruitutem non potueris, quia dominus uicini fundi non fueris. Sed si fun-dum tibi uendidero et ei fundo iter accessurum dixero, omnimodo tenebor itineris nomine, quia utriusque rei quasi unus uenditor obligatus sum. Si filius familias rem uendiderit mihi et tradiderit, sic ut pater familias tenebitur. Si dolo malo aliquid fecit uenditor in re uendita, ex empto eo nomine actio emptori competit: nam et dolum malum eo iudicio aestimari oportet, ut id, quod praestaturum se esse pollicitus sit uenditor emptori, prae-stari oporteat. Si uenditor sciens obligatum aut alienum uendidisset et adiectum sit 'neue eo nomine quid praestaret', aestimari oportet dolum malum eius, quem semper abesse oportet in iudicio empti, quod bonae fidei sit. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Fundum mihi cum uenderes deducto usu fructu, dixisti eum usum fructum Titii esse, cum is apud te remansurus esset. si coeperis eum usum fructum uindicare, reuerti aduersus te non potero, donec Titius uiuat nec in ea causa esse coeperit, ut, etiamsi eius usus fructus esset, amissurus eum fuerit: nam tunc, id est si capite deminutus uel mortuus fuerit Titius, reuerti potero ad te uenditorem. idemque iuris est, si dicas eum usu[2m]2 fructum Titii esse, cum sit Sei. @1 @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si tibi liberum praedium tradidero, cum seruiens tradere deberem, etiam condictio incerti competit mihi, ut patiaris eam seruitutem, quam debuit, imponi. Quod si seruum praedium in traditione fecero, quod liberum tibi tradere debui, tu ex empto habebis actionem remittendae [2e]2ius seruitutis gratia, quam pati non debeas. @@&7Pomponius& libro uicesimo ad Sabinum. Si is, qui lapides ex fundo emerit, tollere eos nolit, ex uendito agi cum eo potest, ut eos tollat. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo sexto ad Sabinum. Non est nouum, ut duae obligationes in eiusdem persona de eadem re concurrant: cum enim is qui uenditorem obligatum ha-bebat ei qui eundem uenditorem obligatum habebat heres exstiterit, constat duas esse actiones in eiusdem persona concurrentes, propriam et hereditariam, et debere heredem institutum, si uelit separatim duarum actionum commodo uti, ante aditam hereditatem pro-prium uenditorem conuenire, deinde adita hereditate hereditarium: quod si prius adierit hereditatem, unam quidem actionem mouere potest, sed ita, ut per eam utriusque con-tractus sentiat commodum. ex contrario quoque si uenditor uenditori heres exstiterit, palam est duas euictiones eum praestare debere. @@&7Idem& libro trigesimo secundo ad edictum. Ex empto actione is qui emit utitur. Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod praestari con-uenit: cum enim sit bonae fidei iudicium, nihil magis bonae fidei congruit quam id prae-stari, quod inter contrahentes actum est. quod si nihil conuenit, tunc ea praestabuntur, quae naturaliter insunt huius iudicii potestate. Et in primis ipsam rem praestare uendi-torem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit uenditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum euictionis nomine uenditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. emptor autem nummos uenditoris facere cogitur. Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et Labeo et Sabinus putant et nos probamus. Animalium quoque uenditor cauere debet ea sana praestari, et qui iumenta uendidit solet ita promittere 'esse bibere, ut oportet'. Si quis uirginem se emere putasset, cum mulier uenisset, et sciens err[2a]2re eum uenditor passus sit, redhibitionem quidem ex hac causa non esse, uerum tamen ex empto competere actionem ad resoluendam emptionem, et pretio restituto mulier reddatur. Is qui uina emit arrae nomine certam summam dedit: postea conuenerat, ut emptio irrita fieret. Iulianus ex empto agi posse ait, ut arra restituatur, utilemque esse actionem ex empto etiam ad distrahendam, inquit, emptionem. ego illud quaero: si anulus datus sit arrae nomine et secuta emptione pretioque numerato et tradita re anulus non reddatur, qua actione agendum est, utrum condicatur, quasi ob causam ȓdatus sit e[2t]2 caus[2a]2 finita sit, an uero ex empto agendum sit. et Iulianus diceret ex empto agi posse: certe etiam condici poterit, quia iam sine causa apud uenditorem est anulus. Uenditorem, etiamsi ignorans uendiderit, fugitiuum non esse praestare emptori oporte[2re]2 Neratius ait. Idem Neratius, etiamsi alienum seruum uendideris, furtis noxisque solutum praestare te debere ab omnibus receptum ait et ex empto actionem esse, ut habere licere emptori caueatur, sed et ut tradatur ei possessio. Idem ait non tradentem quanti intersit condemnari: satis autem non dantem, quanti plurimum auctorem periclitari oportet. Idem Neratius ait propter omnia haec satis esse quod plurimum est praestari, id @1 est ut sequentibus actionibus deducto eo quod praestitum est lis aestimetur. Idem recte ait, si quid horum non praestetur, cum cetera facta sint, nullo deducto condemnationem faciendam. Idem libro secundo responsorum ait emptorem noxali iudicio condemnatum ex empto actione id tantum consequi, quanti minimo defungi potuit: idemque putat et si ex stipulatu aget: et siue defendat noxali iudicio, siue non, quia [2mani]2festum fuit noxium seruum fuisse, nihilo minus uel ex stipulatu uel ex empto agere posse. Idem Neratius ait uenditorem in re tradenda debere praestare emptori, ut in lite de possessione potior sit: sed Iulianus libro quinto decimo digestorum probat nec uideri traditum, si superior in possessione emptor futurus non sit: erit igitur ex empto actio, nisi hoc praestetur. Cassius ait eum, qui ex duplae stipulatione litis aestimationem consecutus est, aliarum rerum nomine, de quibus in uenditionibus caueri solet, nihil consequi posse. Iulianus de-ficiente dupla ex empto agendum putauit. Denique libro decimo apud Minicium ait, si quis seruum ea condicione uendiderit, ut intra triginta dies duplam promitteret, postea ne quid praestaretur, et emptor hoc fieri intra diem non desiderauerit, ita demum non teneri uenditorem, si ignorans alienum uendidit: tunc enim in hoc fieri, ut per ipsum et per heredem eius emptorem habere liceret: qui autem alienum sciens uendidit, dolo, inquit, non caret et ideo empti iudicio tenebitur. Sententiam Iuliani uerissimam esse arbitror in pignoribus quoque: nam si iure creditoris uendiderit, deinde haec fueri[2n]2t euicta, non tenetur nec ad pretium restituendum ex empto actione creditor: hoc enim multis constitu-tionibus effectum est. dolum plane uenditor praestabit, denique etiam repromittit de dolo: sed et si non repromiserit, sciens tamen sibi non obligatam uel non esse eius qui sibi obligauit uendiderit, tenebitur ex empto, quia dolum eum praestare debere ostendimus. Si quis rem uendiderit et ei accessurum qui[2d]2 dixerit, omnia quidem, quae diximus in re distracta, in hoc quoque sequenda sint, ut tamen euictionis nomine non in duplum tenea-tur, sed in hoc tantum obligetur, ut emptori habere liceat, et non solum per se, sed per omnes. Qui autem habere licere uendidit, uideamus quid debeat praestare. et multum interesse arbitror, utrum hoc polliceatur per se uenientesque a se personas non fieri, quo minus habere liceat, an uero per omnes. nam si per se, non uidetur id praestare, ne alius euincat: proinde si euicta res erit, siue stipulatio interposita est, ex stipulatu non tene-bitur, siue non est interposita, ex empto non tenebitur. sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit, etiamsi aperte uenditor pronuntiet per se heredemque suum non [2fi]2eri, quo minus habere liceat, posse defendi ex empto eum in hoc quidem non teneri, quod emptoris interest, uerum tamen ut pretium reddat teneri. ibidem ait idem esse dicendum et si aperte in uenditione comprehendatur nihil euictionis nomine praestatum iri: pretium quidem deberi re euicta, utilitatem non deberi: neque enim bonae fidei contractus hac patitur conuentione, ut emptor rem amitte[2re]2t et pretium uenditor retineret. nisi forte, inquit, sic quis omnes istas supra scriptas conuentiones recipiet, quemadmodum recipitur, ut uenditor nummos accipiat, quamuis merx ad emptorem non pertineat, ueluti cum futu-rum iactum retis a piscatore emimus aut indaginem plagis positis a uenatore uel panthe-ram ab aucupe: nam etiamsi nihil capit, nihilo minus emptor pretium praestare necesse habebit: sed in supra scriptis conuentionibus contra erit dicendum. nisi forte sciens alie- @1 num uendit: tunc enim secundum supra a nobis relatam Iuliani sententiam dicendum est ex empto eum teneri, quia dolo facit. @@&7Celsus& libro uicesimo septimo digestorum. Si iactum retis emero et iactare retem piscator noluit, incertum eius rei aestimandum est: si quod extraxit piscium reddere mihi noluit, id aestimari debet quod extraxit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Iulianus libro quinto decimo inter eum, qui sciens quid aut ignorans uendidit, differentiam facit in condemnatione ex empto: ait enim, qui pecus morbosum aut tignum uitiosum uendidit, si quidem ignorans fecit, id tantum ex empto actione praestaturum, quanto minoris essem empturus, si id ita esse scissem: si uero sciens reticuit et emptorem decepit, omnia detrimenta, quae ex ea emptione emptor traxerit, praestaturum ei: siue igitur aedes uitio tigni corruerunt, aedium aestimationem, siue pecora contagione morbosi pecoris perierunt, quod interfuit idone[2a]2 uenisse erit praestandum. Item qui furem uendidit aut fugitiuum, si quidem sciens, prae-stare debebit, quanti emptoris interfuit non decipi: si uero ignorans uendiderit, circa fugi-tiuum quidem tenetur, quanti minoris empturus esset, si eum esse fugitiuum scisset, circa furem non tenetur: differentiae ratio est, quod fugitiuum quidem habere non licet et quasi euictionis nomine tenetur uenditor, furem autem habere possumus. Quod autem diximus 'quanti emptoris interfuit non decipi', multa continet, et si alios secum sollicitauit ut fugerent, uel res quasdam abstulit. Quid tamen si ignorauit quidem furem esse, adseue-rauit autem bonae frugi et fidum et caro uendidit? uideamus, an ex empto teneatur. et putem teneri. atqui ignorauit: sed non debuit facile quae ignorabat adseuerare. inter hunc igitur et qui scit praemonere debuit furem esse, hic non debuit facilis esse ad teme-ra[2ria]2m indicationem. Si uenditor dolo fecerit, ut rem pluris uenderet, puta de artificio mentitus est aut de peculio, empti eum iudicio teneri, ut praestaret emptori, quanto pluris seruum emisset, si ita peculiatus esset uel eo artificio instructus. Per contrarium quoque idem Iulianus scribit, cum Terentius Uictor decessisset relicto herede fratre suo et res quasdam ex hereditate et instrumenta et mancipia Bellicus quidam subtraxisset, quibus subtractis facile, quasi minimo ualeret hereditas, ut sibi ea uenderetur persuasit: an uenditi iudicio teneri possit? et ait Iulianus competere actionem ex uendito in tantum, quanto pluris hereditas ualeret, si hae res subtractae non fuissent. Idem Iulianus dolum solere a uenditore praestari etiam in huiusmodi specie ostendit: si, cum uenditor sciret fundum plu-ribus municipiis legata debere, in tabula quidem conscripserit uni municipio deberi, uerum postea legem consignauerit, si qua tributorum aut uectigalis indictionisue quid nomine aut ad uiae collationem praestare oportet, id emptorem dare facere praestareque oportere, ex empto eum teneri, quasi decepisset emptorem: quae sententia uera est. Sed cum in facto proponeretur tutores hoc idem fecisse, qui rem pupillarem uendebant, quae-stionis esse ait, an tutorum dolum pupillus praestare debeat. et si quidem ipsi tutores uendiderunt, ex empto eos teneri nequaquam dubium est: sed si pupillus auctoribus eis uendidit, in tantum tenetur, in quantum locupletior ex eo factus est, tutoribus in residuum perpetuo condemnandis, quia nec transfertur in pupillum post pubertatem hoc, quod dolo @1 tutorum factum est. Offerri pretium ab emptore debet, cum ex empto agitur, et ideo etsi pretii partem offerat, nondum est ex empto actio: uenditor enim quasi pignus retinere potes[2t]2 eam rem quam uendidit. Unde quaeritur, si pars sit pretii soluta et res ȓtradita postea euicta sit, utrum eius rei consequetur pretium integrum ex empto agens an uero quod numerauit? et puto magis id quod numerauit propter doli exceptionem. Si fructibus iam maturis ager distractus sit, etiam fructus emptori cedere, nisi aliud con-uenit, exploratum est. Si in locatis ager fuit, pensiones utique ei cedent qui locauerat: idem et in praediis urbanis, nisi si quid nominatim conuenisse proponatur. Sed et si quid praeterea rei uenditae nocitum est, actio emptor[2i]2 praestanda est, damni forte infecti uel aquae pluuiae arcendae uel Aquiliae uel interdicti quod ui aut clam. Item si quid ex operis seruorum uel uecturis iumentorum uel nauium quaesitum est, emptori praestabitur, et si quid peculio eorum accessit, non tamen si quid ex re uenditoris. Si Titius fundum, in quo nonaginta iugera erant, uendiderit et in lege emptionis dictum est in fundo centum esse iugera et antequam modus manifestetur, decem iugera alluuione adcreuerint, placet mihi Neratii sententia existimantis, ut, si quidem sciens uendidit, ex empto actio competat aduersus eum, quamuis decem iugera ad[2c]2reuerint, quia dolo fecit nec dolus purgatur: si uero ignorans uendidit, ex empto actionem non competere. Si fundum mihi alienum uen-dideris et hic ex causa lucratiua meus factus sit, nihilo minus ex empto mihi aduersus te actio competit. In his autem, quae cum re empt[2a]2 praestari solent, non solum dolum, sed et culpam praestandam arbitror: nam et Celsus libro octauo digestorum scripsit, cum conuenit, ut uenditor praeteritam mercedem exigat et emptori praestet, non solum dolum, sed et culpam eum praestare debere. Idem Celsus libro eodem scribit: fundi, quem cum Titio communem habebas, partem tuam uendidisti et antequam traderes, coactus e[2s]2 com-muni diuidundo iudicium accipere. si socio fundus sit adiudicatus, quantum ob eam rem a Ti[2ti]2o consecutus es, id tantum emptori praestabis. quod si tibi fundus totus adiudicatus est, totum, inquit, eum emptori trades, sed ita, ut ille soluat, quod ob eam rem Titio con-demnatus es. sed ob eam quidem partem, quam uendidisti, pro euictione cauere debes, ob alteram autem tantum de dolo malo repromittere: aequum est enim eandem esse con-dicionem emptoris, quae futura esset, si cum ipso actum esset communi diuidundo. sed si certis regionibus fundum inter te et Titium iudex diuisit, sine dubio partem, quae ad-iudicata est, emptori tradere debes. Si quid seruo distracto uenditor donauit ante tradi-tionem, hoc quoque restitui debet: hereditates quoque per seruum adquisitae et legata omnia, nec distinguendum, cuius respectu ista sint relicta. item quod ex operis seruus praestitit uenditori, emptori restituendum est, nisi ideo dies traditionis ex pacto prorogatus est, ut ad uenditorem operae pertinerent. Ex uendito actio uenditori competit ad ea con-sequenda, quae ei ab emptore praestari oportet. Ueniunt autem in hoc iudicium infra scripta. in primis pretium, quanti res uenit. item usurae pretii post diem traditionis: nam cum re emptor fruatur, aequissimum est eum usuras pretii pendere. Possessionem autem @1 traditam accipere debemus et si precaria sit possessio: hoc enim solum spectare debemus, an habeat facultatem f[2r]2uctus percipiendi. Praeterea ex uendito agendo consequetur etiam sumptus, qui facti sunt in re distracta, ut puta si quid in aedificia distracta erogatum est: scribit enim Labeo et Trebatius esse ex uendito hoc nomine actionem. idem et si in aegri serui curationem impensum est ante traditionem aut si quid in disciplinas, quas uerisimile erat etiam emptorem uelle impendi. hoc amplius Labeo ait et si quid in funus mortui serui impensum sit, ex uendito consequi oportere, si modo sine culpa uenditoris mortem obierit. Item si conuenerit, cum res ueniret, ut locuples ab emptore reus detur, ex uendito agi posse, ut id fiat. Si inter emptorem praediorum et uenditorem conuenisset, ut, si ea praedia emptor heresue eius pluris uendidisset, eius partem dimidiam uenditori praestaret et heres emptoris pluris ea praedia uendidisset, uenditorem ex uendito agendo partem eius, quo pluris uendidisset, consecuturum. Si procurator uendiderit et cauerit emptori, quaeritur, an domino uel aduersus dominum actio dari debeat. et Papinianus libro tertio responsorum putat cum domino ex empto agi posse utili actione ad exemplum insti-toriae actionis, si modo rem uendendam mandauit: [2er]2go et per contrarium dicendum est utilem ex empto actionem domino competere. Ibidem Papinianus respondisse se refert, si conuenerit, ut ad diem pretio non soluto uenditori duplum praestaretur, in fraudem constitutionum uideri adiectum, quod usuram legitimam excedit: diuersamque causam commissoriae esse ait, cum ea specie, inquit, non faenus illicitum contrahatur, sed lex contractui non improbata dicatur. Si quis colludente procuratore meo ab eo emerit, an possit agere ex empto? et puto hactenus, ut aut stetur emptioni aut discedatur. Sed et si quis minorem uiginti quinque annis circumuenerit, et huic hactenus dabimus actionem ex empto, ut diximus in superiore casu. Si quis a pupillo sine tutoris auctoritate emerit, ex uno latere constat contractus: nam qui emit, obligatus est pupillo, pupillum sibi non obligat. Si uenditor habitationem exceperit, ut inquilino liceat habitare, uel colono ut perfrui liceat ad certum tempus, magis esse Seruius putabat ex uendito esse actionem: denique Tubero ait, si iste colonus damnum dederit, emptorem ex empto agentem cogere posse uenditorem, ut ex locato cum colono experiatur, ut quidquid fuerit consecutus, emptori reddat. Aedibus distractis uel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium uel propter aedes habentur, ut puta putealia @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. (id est quo puteum operitur), @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. lines et labra, salientes. fistulae quoque, quae salientibus iunguntur, quamuis longe excurrant extra aedificium, aedium sunt: item canales: pisces autem qui sunt in piscina non sunt aedium nec fundi, @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. non magis quam [2pu]2lli aut cetera animalia, quae in fundo sunt. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Fundi nihil est, nisi quod @1 terra se tenet: aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt, ignorari non oportet, ut puta seras claues claustra: multa etiam defossa esse neque tamen fundi aut uillae haberi, ut puta uasa uinaria torcularia, quoniam haec instrumenti magis sunt, etiamsi aedificio cohaerent. Sed et uinum et fructus perceptos uillae non esse constat. Fundo uendito uel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem uenditoris uel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in ster-culino autem distinctio Trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa com-paratum sit, emptorem sequatur, si uendendi, uenditorem, nisi si aliud actum est: nec inter-est, in stabulo iaceat an aceruus sit. Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque crustae marmoreae aedium sunt. Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia uela aedium non sunt. Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, quamuis positum in aedificio sit, non tamen uidetur aedium esse. Si ruta et caesa excipiantur in uenditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege uenditionis de rutis et caesis contineri, quia, si non specialiter uenierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cauendum est uenditori quam de ceteris quae sunt pretiosiora. Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae uero ad praesens, non esse aedificii, ut put[2a fistul]2ae temporis quidem causa positae non sunt aedium, uerum tamen si perpetuo fuerint ȓpositae, aedium sunt. Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis ad-plumbata (aut quae terra continentur quamuis non sint adfixa) aedium esse constat. Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire so[2l]2et, uillae esse. Ea, quae ex aedificio detracta sunt ut reponantur, aedificii sunt: at quae parata sunt ut imponantur, non sunt aedificii. Pali, qui uineae causa parati sunt, antequam col-locentur, fundi non sunt, sed qui exempti sunt h[2a]2c mente ut collocentur, fundi sunt. @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Granaria, quae ex tabulis fieri solent, ita aedium sunt, si stipites eorum in terra defossi sunt: quod si supra terram sunt, rutis et caesis cedunt. Tegulae, quae nondum aedificiis impositae sunt, quamuis tegendi gratia allatae sunt, in rutis et caesis habentur: aliud iuris est in his, quae detractae sunt ut re-ponerentur: aedibus enim accedunt. @@&7Gaius& ad edictum praetoris titulo de publicanis. Ueteres in emptione uen-ditioneque appellationibus promiscue utebantur. @@&7Idem& libro uicesimo primo ad edictum prouinciale. Idem est et in locatione et conductione. @@&7Paulus& libro trigesimo tertio ad edictum. Si sterilis ancilla sit, cuius partus uenit, uel maior annis quinquaginta, cum id emptor ignorauerit, ex empto tenetur uenditor. Si praedii uenditor non dicat de tributo sciens, tenetur ex empto: quod si igno-rans non praedixerit, quod forte hereditarium praedium erat, non tenetur. Quamuis supra diximus, cum in corpore consentiamus, de qualitate autem dissentiamus, emptionem @1 esse, tamen uenditor teneri debet, quanti interest non esse deceptum, etsi uenditor quoque nesciet: ueluti si mensas quasi citreas emat, quae non sunt. Cum per uenditorem steterit, quo minus rem tradat, omnis utilitas emptoris in aestimationem uenit, quae modo circa ipsam rem consistit: neque enim si potuit ex uino puta negotiari et lucrum facere, id aestimandum est, non magis quam si triticum emerit et ob eam rem, quod non sit traditum, familia eius fame laborauerit: nam pretium tritici, non seruorum fame necatorum consequitur. nec maior fit obligatio, quod tardius agitur, quamuis crescat, si uinum hodie pluris sit, merito, quia siue datum esset, haberem emptor, siue non, quoniam saltem hodie dandum est quod iam olim dari oportuit. Si tibi fundum uendidero, ut eum conductum certa summa haberem, ex uendito eo nomine mihi actio est, quasi in partem pretii ea res sit. Sed et si ita fundum tibi uendidero, ut nulli alii eum quam mihi uenderes, actio eo nomine ex uendito est, si alii uendideris. Qui domum uendebat, excepit sibi habitationem, donec uiueret, aut in singulos annos decem: emptor primo anno maluit decem praestare, secundo anno habitationem praestare. Trebatius ait mutandae uoluntatis potestatem eum habere singulisque annis alterutrum praestare posse et quamdiu paratus sit alterutrum prae-stare, petitionem non esse. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Si in qualitate fundi uenditor mentitus sit, non in modo eius, tamen tenetur emptori: pone enim dixisse eum quinquaginta iugera esse uineae et quinquaginta prati et in prato plus inueniri, esse tamen omnia centum iugera. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Si quis seruum, quem cum peculio uendiderat, manumiserit, non solum peculii nomine, quod seruus habuit tempore quo manu-mittebatur, sed et eorum, quae postea adquirit, tenetur et praeterea cauere debet, quidquid ex hereditate liberti ad eum peruenerit, restitu[2tu]2 iri. &7Marcellus& notat: illa praestare uen-ditor ex empto debet, quae haberet emptor, si homo manumissus non esset: non contine-buntur igitur, quae, si manumissus non fuit, adquisiturus non esset. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Si seruus, in quo usus fructus tuus erat, fundum emerit et antequam pecunia numeraretur, capite minutus fueris, quamuis pre-tium solueris, actionem ex empto non habebis propter talem capitis deminutionem, sed indebiti actionem aduersus uenditorem habebis. ante capitis autem minutionem nihil inter-est, tu soluas an seruus ex eo peculio quod ad te pertinet: nam utroque casu actionem ex empto habebis. Seruum tuum imprudens a fure bona fide emi: is ex peculio quod ad te pertinebat hominem parauit, qui mihi traditus est. posse te eum hominem mihi condicere Sabinus dixit, sed si quid mihi abesset ex ne-gotio quod is gessisset, inuicem me tecum acturum de peculio. Cassius ueram opinionem Sabini rettulit, in qua ego quoque sum. Seruo uendente hominem fideiussor uendi-tionis omnia praestare debet, in quae obligaretur, si pro libero fideiussisset: nam et in do-minum actio sic datur, ut emptor eadem consequatur, quae libero uendente consequi de-buisset, sed ultra peculii taxationem dominus non condemnatur. @@&7Idem& libro quinquagesimo quarto digestorum. Qui pendentem uindemiam emit si uuam legere prohibeatur a uenditore, aduersus eum pe[2t]2entem pretium exceptione uti poterit 'si ea pecunia, qua de agitur, non pro ea re petitur, quae uenit neque tradita est.' ceterum post traditionem siue lectam uuam calcare siue mustum euehere prohibeatur, @1 ad exhibendum uel iniuriarum agere poterit, quemadmodum si aliam quamlibet rem suam tollere prohibeatur. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Si quis cum fundum uenderet, dolia centum, quae in fundo esse adfirmabat, accessura dixisset, quamuis ibi nullum dolium fuisset, tamen dolia emptori debebit. @@&7Paulus& libro tertio epitomarum Alfeni. Quidquid uenditor accessurum dixerit, id integrum ac sanum tradi oportet: ueluti si fundo dolia accessura dixisset, non quassa, sed integra dare debet. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Praedia mihi uendidisti et con-uenit, ut aliquid facerem: quod si non fecissem, poenam promisi. respondit, uenditor ante-quam poenam ex stipulatu petat, ex uendito agere potest: si consecutus fuerit, quantum poenae nomine stipulatus esset, agentem ex stipulatu doli mali exceptio summouebit: si ex stipulatu poenam consecutus fueris, ipso iure ex uendito agere non poteris nisi in id, quod pluris eius interfuerit id fieri. @@&7Idem& libro quarto ex Minicio. Cui res sub condicione legata erat, is eam im-prudens ab herede emit: actione ex empto poterit consequi emptor pretium, quia non ex causa legati rem habet. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Seruus, quem de me cum peculio emisti, priusquam tibi traderetur, furtum mihi fecit. quamuis e[2a]2 res quam subripuit in-terierit, nihilo minus retentionem eo nomine ex peculio me habiturum ait, id est ipso iure ob id factum minutum esse peculium, eo scilicet, quod debitor meus ex causa condictionis sit factus. nam licet, si iam traditus furtum mihi fecisset, aut omnino condictionem eo no-mine de peculio non haberem aut eatenus haberem, quatenus ex re furtiua auctum pecu-lium fuisset, tamen in proposito et retentionem me habiturum et, si omne peculium penes te sit, uel quasi plus debito soluerim posse me condicere. secundum quae dicendum: si nummos, quos seruus iste mihi subripuerat, tu ignorans furtiuos esse quasi peculiares ad-emeris et consumpseris, condictio eo nomine mihi aduersus te competet, quasi res mea ad te sine causa peruenerit. Si sciens alienam rem ignoranti mihi uendideris, etiam priusquam euincatur utiliter me ex empto acturum putauit in id, quanti mea intersit meam esse factam: quamuis enim alioquin uerum sit uenditorem hactenus teneri, ut rem emptori habere liceat, non etiam ut eius faciat, quia tamen dolum malum abesse praestare debeat, teneri eum, qui sciens alienam, non suam ignoranti uendidit: id [2es]2t maxime, si manumissuro uel pignori daturo uendiderit. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Si ea res, quam ex empto praestare debebam, ui mihi adempta fuerit: quamuis eam custodire debuerim, tamen pro[2p]2ius est, ut nihil amplius quam actiones persequendae eius praestari a m[2e]2 emptori oporteat, quia cu-stodia aduersus uim parum proficit. actiones autem eas non solum arbitrio, sed etiam pe-ȓriculo tuo tibi praestare debebo, ut omne lucrum ac dispendium te sequatur. Et non solum quod ipse per eum adquisii praestare debeo, sed et id, quod emptor iam tunc sibi tradito seruo adquisiturus fuisset. Uterque nostrum eandem rem emit a non domino, cum emptio uenditioque sine dolo malo fieret, traditaque est: siue ab eodem emimus siue ab alio atque alio, is ex nobis tuendus est, qui prior ius eius adprehendit, hoc est, cui primum tradita est. si alter ex nobis a domino emisset, is omnimodo tuendus est. @1 @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Si quis a me oleum quod emisset adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut in modo me falleret, uel emptor circumscriptus sit a uenditore ponderibus minoribus, Pomponius ait posse dici uenditorem sibi dare opor-tere quod plus est petere: quod habet rationem: ergo et emptor ex empto habebit actio-nem, qua contentus esse possit. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad edictum. Et si uno pretio plures res emptae sint, de singulis ex empto et uendito agi potest. @@&7Idem& libro decimo octauo ad edictum. Si fundo uendito in qualitate iuge-rum captio est, ex empto erit actio. @@&7Idem& libro septuagesimo ad edictum. Si quis fundum emerit, quasi per eum fundum eundi agendi ius non esset, et interdicto de itinere actuque uictus sit, ex empto habebit actionem: licet enim stipulatio de euictione non committatur, quia non est de iure seruitutis in rem actione pronuntiatum, tamen dicendum est ex empto actionem competere. @@&7Paulus& libro septimo ad Plautium. Uenditor domus antequam eam tradat, damni infecti stipulationem interponere debet, quia, antequam uacuam possessionem tradat, custodiam et diligentiam praestare debet et pars est custodiae diligentiaeque hanc inter-ponere stipulationem: et ideo si id neglexerit, tenebitur emptori. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Sicut aequum est bonae fidei emptori alterius dolum non nocere, ita non est aequum eidem personae uenditoris sui dolum prodesse. @@&7Celsus& libro octauo digestorum. Si uenditor hominis dixit peculium eum habere decem nec quemquam adempturum, et si plus habet, totum praestet, nisi hoc a[2c]2t[2u]2m est, ut dumtaxat decem praestaret, si minus est, prae[2s]2tet esse decem et talem ser-uum esse, ut tantum peculii habeat. Si per emptorem steterit, quo minus ei mancipium traderetur, pro cibariis per arbitrium indemnitatem posse seruari Sextus Aelius, Drusus dixerunt, quorum et mihi iustissima uidetur esse sententia. Firmus a Proculo quaesiit, si de plumbeo castello fistulae sub terram missae aquam ducerent in aenum lateribus circum-structum, an hae aedium esset, an ut ruta caesa uincta fixaque, quae aedium non essent. ille rescripsit referre, quid acti esset. quid ergo si nihil de ea re neque emptor neque uen-ditor cogitauerunt, ut plerumque in eiusmodi rebus euenisse solet, nonne propius est, ut inserta et inclusa aedificio partem eius esse existimemus? @@&7Modestinus& libro quinto responsorum. Quaero, si quis ita fundum uendiderit, ut id uenum datum esse uideatur, quod intra terminos ipse possedit, sciens tamen aliquam partem certam se non possidere non certiorauerit emptorem, an ex empto iudicio teneatur, cum haec generalis adiectio ad ea, quae specialiter nouit qui uendidit nec excepit, perti-nere non debeat, ne alioquin emptor cap[2i]2atur, qui fortasse, si hoc cognouisset, uel empturus non esset uel minoris empturus esset, si certioratus de loco certo fuisset: cum hoc et apud ueteres sit relatum in eius persona, qui sic exceperat: 'seruitutes si quae debentur, debebuntur': etenim iuris auctores responderunt, si certus uenditor quibusdam personis certas seruitutes debere non admonuisset emptorem, ex empto eum teneri debere, quando haec generalis exceptio non ad ea pertinere debeat, quae uenditor nouit quaeque specialiter @1 excipere et potuit et debuit, sed ad ea, quae ignorauit et de quibus emptorem certiorare nequiuit. Herennius Modestinus respondit, si quid circumueniendi emptoris causa uenditor in specie de qua quaeritur fecit, ex empto actione conueniri posse. @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius scribit: dominus fundi de praedio arbores stantes uendiderat et pro his rebus pecuniam accepit et tradere nolebat: emptor quaerebat, quid se facere oporteret, et uerebatur, ne hae arbores eius non uiderentur factae. &7Pomponius&: arborum, quae in fundo continentur, non est se-paratum corpus a fundo et ideo ut dominus suas specialiter arbores uindicare emptor non poterit: sed ex empto habet actionem. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. In uenditione super annua pensitatione pro aquae ductu infra domum Romae constitutum nihil commemoratum est. deceptus ob eam rem ex empto actionem habebit: itaque, si conueniatur ob pretium ex uendito, ratio inprouisi oneris habetur. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Si duorum fundorum uenditor separatim de modo cuiusque pronuntiauerit et ita utrumque uno pretio tradiderit, et alteri aliquid des[2i]2t, quamuis in altero exsuperet, forte si dixit unum centum iugera, alterum ducen[2t]2a habere, non proderit ei, quod in altero ducenta decem inueniuntur, si in altero decem de-sint. et de his ita apud Labeonem relatum est. sed an exceptio doli mali uenditori pro-futura sit, potest dubitari, utique si exiguus modus siluae des[2i]2t et plus in uineis habeat, quam repromissum est. an non facit dolo, qui iure perpetuo utitur? nec enim hic quod amplius in modo inuenitur, quam alioquin dictum est, ad compendium uenditoris, sed ad emptoris pertinet: et tunc tenetur uenditor, cum minor modus inuenitur. uideamus tamen, ne nulla querella sit emptoris in eodem fundo, si plus inueniat in uinea quam in prato, cum uniuersus modus constat. similis quaestio esse potest ei, quae in duobus fundis agi-tata est et si quis duos statuliberos uno pretio uendat et dicat unum decem dare iussum, qui quindecim dare debebat: nam et hic tenebitur ex empto actione, quamuis emptor a duobus uiginti accepturus sit. sed rectius est in omnibus supra scriptis casibus lucrum cum damno compensari et si quid deest emptori siue pro modo siue pro qualitate loci, hoc ei resarciri. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Titius cum decederet, Seiae Stichum Pam-philum Arescusam per fideicommissum rel[2i]2quit eiusque fidei commisit, ut omnes ad liber-tatem post annum perduceret. cum legataria fideicommissum ad se pertinere noluisset nec tamen heredem a sua petitione liberasset, heres eadem mancipia Sempronio uendidit nulla commemoratione fideicommissae libertatis facta: emptor cum pluribus annis mancipia supra scripta sibi seruissent, Arescusam manumisit, et cum ceteri quoque serui cognita uoluntate defuncti fideicommissam libertatem petissent et heredem ad praetorem perduxissent, iussu praetoris ab herede sunt manumissi. Arescusa quoque nolle se emptorem patronum habere responderat. cum emptor pretium a uenditore empti iudicio Arescusae quoque nomine re-peteret, lectum est responsum Domi[2ti]2i Ulpiani, quo continebatur Arescusam pertinere ad rescriptum sacrarum constitutionum, si nollet emptorem patronum habere: emptorem tamen @1 nihil posse post manumissionem a uenditore consequi. ego cum meminissem et Iulianum in ea sententia esse, ut existimaret post manumissionem quoque empti actionem durare, quaero, quae sententia uera est. illud etiam in eadem cognitione nomine emptoris deside-rabatur, ut sumptus, quos in unum ex his quem erudierat fecerat, ei restitue[2re]2ntur. idem quaero, Arescusa, quae recusauit emptorem patronum habere, cuius sit liberta constituta? an possit uel legatariam quae non liberauit uel heredem patronum habere? nam ceteri duo ab herede manumissi sunt. respondi: semper probaui Iuliani sententiam putantis manu-missione non amittitur eo modo. de sumptibus uero, quos in erudiendum hominem emptor fecit, uidendum est: nam empti iudicium ad eam quoque speciem sufficere existimo: non enim pretium continet tantum, sed omne quod interest emptoris seruum non euinci. plane ȓsi in tantum pretium excedisse proponas, ut non sit cogitatum a uenditore de tanta summa (ueluti si ponas agitatorem postea factum uel pantomimum euictum esse eum, qui minimo ueniit pretio), iniquum uidetur in magnam quantitatem obligari uenditorem, @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. (cum et forte idem mediocrium facul-tatium sit: et non ultra duplum periculum subire eum oportet) @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. idque et Iulianum agitasse Africanus re-fert: quod iustum est: sicut minuitur praestatio, si seruus deterior apud emptorem effectus sit, cum euincitur. Illud expeditius uidebatur, si mihi alienam aream uendideris et in eam ego aedificauero atque ita eam dominus euincit: nam quia possi[2m]2 petentem dominum nisi impensam aedificiorum soluat, doli mali exceptione summouere, magis est, ut ea res ad periculum uenditoris non pertineat. quod et in seruo dicendum est, si in seruitutem, non in libertatem euinceretur, ut dominus mercedes et impensas praestare debeat. quod si emptor non possideat aedificium uel seruum, ex empto habebit actionem. in omnibus tamen his casibus, si sciens quis alienum uendiderit, omnimodo teneri debet. Superest tertia de-liberatio, cuius debet esse liberta Arescusa, quae recusat emptorem. et non sine ratione dicetur eius debere effici libertam, a quo uendita est, id est heredis, quia et ipse ex empto actione tenetur: sed hoc ita, si non Arescusa elegerit emptoris patronatum: tunc etenim et illius remanet liberta et ille ex empto actionem non habet, quia nihil eius interest, cum eam libertam habet. @@&7Idem& libro uicesimo quarto quaestionum. Si quis alienam rem uendiderit et medio tempore heres domino rei exstiterit, cogetur implere uenditionem. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Lucius Titius accepta pecunia ad materias uendendas sub poena certa, ita ut, si non integras repraestauerit intra statuta tempora, poena conueniatur, partim datis materiis decessit: cum igitur testator in poenam com-miserit neque heres eius reliquam materiam exhibuerit, an et in poenam et in usuras con-ueniri possit, praesertim cum emptor mutuatus pecuniam usuras grauissimas expendit? Paulus respondit ex contractu, de quo quaeritur, etiam heredem uenditoris in poenam con-ueniri posse. in actione quoque ex empto officio iudicis post moram intercedentem usura-rum pretii rationem haberi oportere. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Titius heres Sempronii fundum Septicio uendidit ita: 'fundus Sempronianus, quidquid Sempronii iuris fuit, erit tibi emptus tot num- @1 mis' uacuamque possessionem tradidit neque fines eius demonstrauit: quaeritur, an empti iudicio cogendus sit ostendere ex instrumentis hereditariis, quid iuris defunctus habuerit et fines ostendere. respondi id ex ea scriptura praestandum, quod sensisse intelleguntur: quod si non appareat, debere uenditorem et instrumenta fundi et fines ostendere: hoc et-enim contractui bona[2e]2 fidei consonat. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Qui per collu-sionem imaginarium colonum circumueniendi emptoris causa subposuit, ex empto tenetur nec defenditur, si, quo facilius excogitata fraus occultetur, colonum et quinquennii pensiones in fidem suam recipiat. Pretii, sorte licet post moram soluta, usurae peti non pos-sunt, cum hae non sint in obligatione, sed officio iudicis praestentur. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Bona fides non patitur, ut, cum emptor alicuius legis beneficio pecuniam rei uenditae debere desisset ante-quam res ei tradatur, uenditor tradere compelletur et re sua careret. possessione autem tradita futurum est, ut rem uenditor aeque amitteret, utpote cum petenti eam rem petitor ei neque uendidisset neque tradidisset. @@&7Idem& libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Si et per emptorem et uenditorem mora fuisset, quo minus uinum praeberetur et traderetur, perinde esse ait, quasi si per emptorem solum stetisset: non enim potest uideri mora per uenditorem emptori facta esse ipso moram faciente emptore. Quod si fundum emisti ea lege, uti des pecuniam kalendis Iuliis, et si ipsis calendis per uenditorem esset factum, quo minus pecunia ei solue-retur, deinde per te staret quo minus solueres, uti posse aduersus te lege sua uenditorem dixi, quia in uendendo hoc ageretur, ut, quandoque per emptorem factum sit, quo minus pecuniam soluat, legis poenam patiatur. hoc ita uerum puto, nisi si quid in ea re uenditor dolo fecit. @@&7Scaeuola& libro septimo digestorum. Creditor fundum sibi obligatum, cuius chirographa tributorum a debitore retro solutorum apud se deposita habebat, uendidit Maeuio ea lege, ut, si quid tributorum nomine debitum esset, emptor solueret: idem fundus ob causam eorum tributorum, quae iam soluta erant, a conductore saltus, in quo idem fundu[2s]2 est, uenit eumque idem Maeuius emit et pretium soluit: quaesitum est, an empti iudicio uel aliqua actione emptor a uenditore consequi possit, ut solutionum supra scriptarum chiro-grapha ei dentur. respondit posse emptorem empti iudicio consequi, ut instrumenta de quibus quaereretur exhibeantur. Praedium aestimatum in dotem a patre filiae suae nomine datum obligatum creditori deprehenditur: quaesitum est, an filius, qui hereditatem patris retinet, cum ab ea se filia abstinuisset dote contenta, actione ex empto teneatur, ut a creditore lueret et marito liberum praestaret. respondit teneri. Inter uenditorem et empto-rem militiae ita conuenit, ut salarium, quod debeatur ab illa persona, emptori cederet: @1 quaesitum est, emptor militiae quam quantitatem a quo exigere debet et quid ex eiusmodi pacto uenditor emptori praestare debeat. respondit uenditorem actiones extraordinarias eo nomine quas haberet praestare debere. Ante domum mari iunctam molibus iactis [2rip]2am constitu[2i]2t et uti ab eo possessa domus fuit, Gaio Seio uendidit: quaero, an ripa, quae ab auctore dom[2u]2i coniuncta erat, ad emptorem quoque iure emptionis pertineat. respondit eodem iure fore uenditam domum, quo fuisset priusquam ueniret. @@&7Labeo& libro primo pithanon. Si mercedem insulae accessuram esse emptori dictum est, quanti insula locata est, tantum emptori praestetur. &7Paulus&: [2i]2mmo si insulam totam uno nomine locaueris et amplioris conductor locauerit et in uendenda insula mer-cedem emptori cessuram esse dixeris, id accedet, quod tibi totius insulae conductor debebit. Si eum fundum uendidisti, in quo sepulcrum habuisti, nec nominatim tibi sepulchrum ex-cepist[2i]2, parum habes eo nomine cautum. &7Paulus&: minime, si modo in sepulchrum iter publicum transit. Si habitatoribus habitatio lege uenditionis recepta est, omnibus in ea habitantibus praeter dominum recte recepta habitatio est. &7Paulus&: immo si cui in ea in-sula, quam uendideris, gratis habitationem dederis et sic receperis: 'habitatoribus aut quam quisque diem conductum habet', parum caueris (nominatim enim de his recipi oportuit) itaque eos habitatores emptor insulae habitatione impune prohibebit. @@&7Idem& libro secundo pithanon. Si seruus quem uendideras iussu tuo aliquid fecit et ex eo crus fregit, ita demum ea res tuo periculo non est, si id imperasti, quod solebat ante uenditionem facere, et si id imperasti, quod etiam non uendito seruo impera-turus eras. &7Paulus&: minime: nam si periculosam rem ante uenditionem facere solitus est, culpa tua id factum esse uidebitur: puta enim eum fuiss[2e]2 seruum, qui per catadromum descendere aut in cloacam d[2e]2mitti solitus esset. idem iuris erit, si eam rem imperare so-litus fueris, quam prudens et diligens pater familias imperaturus ei seruo non fuerit. quid si hoc exceptum fuerit? tamen potest ei seruo nouam rem imperare, quam imperaturus non fuisset, si [2non]2 uenisset: ueluti si ei imperasti, ut ad emptorem iret, qui peregre esset: nam certe ea res tuo periculo esse non debet. itaque tota ea res ad dolum malum dum-taxat et culpam uenditoris dirigenda est. Si dolia octoginta accedere fundo, quae infossa ȓessent, dictum erit, et plura erunt quam ad eum numerum, dabit emptor[2i]2 ex omnibus quae uult, dum integra det: si sola octoginta sunt, qualiacumque emptorem sequentur nec pro non integris quicquam ei uenditor praestabit. @@&7Pomponius& libro decimo epistularum. Si seruus, qui emeretur uel promitte-retur, in hostium potestate sit, Octauenus magis putabat ualere emptionem et stipulationem, quia inter ementem et uendentem esset commercium: potius enim difficultatem in prae-stando eo inesse, quam in natura, etiamsi officio iudicis sustinenda esset eius praestatio, donec praestari possit. @1 @@@@{1LOCATI CONDUCTI}1 @@&7Paulus& libro trigesimo quarto ad edictum. Locatio et conductio cum natu-ralis sit et omnium gentium, non uerbis, sed consensu contrahitur, sicut emptio et uenditio. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum. Locatio et conductio pro-xima est emptioni et uenditioni isdemque iuris regulis constitit: nam ut emptio et uenditio ita contrahitur, si de pretio conuenerit, sic et locatio et conductio contrahi intellegitur, si de mercede conuenerit. Adeo autem familiaritatem aliquam habere uidentur emptio et uenditio, item locatio et conductio, ut in quibusdam quaeri soleat, utrum emptio et uen-ditio sit an locatio et conductio. ut ecce si cum aurifice mihi conuenerit, ut is ex auro suo anulos mihi faceret certi ponderis certaeque formae et acceperit uerbi gratia trecenta, utrum emptio et uenditio sit, an locatio et conductio? sed placet unum esse negotium et magis emptionem et uenditionem esse. quod si ego aurum dedero mercede pro opera con-stituta, dubium non est, quin locatio et conductio sit. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Cum fundus locetur, et aestimatum in-strumentum colonus accipiat, Proculus ait id agi, ut instrumentum emptum habeat colonus, sicuti fieret, cum quid aestimatum in dotem daretur. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Sabinum. Locatio precariiue rogatio ita facta, quoad is, qui eam locasset dedissetue, uellet, morte eius qui locauit tollitur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad edictum. Si tibi habitationem locauero, mox pensionem remittam, ex locato et conducto agendum erit. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Is qui rem conduxerit non co-gitur restituere id quod rei nomine furti actione consecutus est. @@&7Paulus& libro trigesimo secundo ad edictum. Si tibi alienam insulam locauero quinquaginta tuque eandem sexaginta Titio locaueris et Titius a domino prohibitus fuerit habitare, agentem te ex conducto sexaginta consequi debere placet, quia ipse Titio tenearis in sexaginta. @@&7Tryphoninus& libro nono disputationum. Nos uideamus, ne non sexaginta praestanda nec quinquaginta sint, sed quanti interest perfrui conductione, tantundemque consequatur medius, quantum praestare debeat ei, qui a se conduxit, quoniam emolumen-tum conductionis ad comparationem uberioris mercedis computatum maiorem efficit con-demnationem. et tamen primus locator reputationem habebit quinquaginta, quae ab illo perciperet, si dominus insulae habitare nouissimum conductorem non uetuisset: quo iure utimur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Si quis domum bona fide emptam uel fundum locauerit mihi isque sit euictus sine dolo malo culpaque eius, Pompo-nius ait nihilo minus eum teneri ex conducto ei qui conduxit, ut ei praestetur frui quod conduxit licere. plane si dominus non patitur et locator paratus sit aliam habitationem non minus commodam praestare, aequissimum esse ait absolui locatorem. Hic subiungi potest, quod Marcellus libro sexto digestorum scripsit: si fructuarius locauerit fundum in quinquennium et decesserit, heredem eius non teneri, ut frui praestet, non magis quam insula exusta teneretur locator conductori. sed an ex locato teneatur conductor, ut pro @1 rata temporis quo fruitus est pensionem praestet, Marcellus quaerit, quemadmodum prae-staret, si fructuarii serui operas conduxisset uel habitationem? et magis admittit teneri eum: et est aequissimum. idem quaerit, si sumptus fecit in fundum quasi quinquennio fruiturus, an recipiat? et ait non recepturum, quia hoc euenire posse prosp[2i]2cere debuit. quid tamen si non quasi fructuarius ei locauit, sed si quasi fundi dominus? uidelicet tene-bitur: decepit enim conductorem: et ita imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit. in exustis quoque aedibus eius temporis, quo aedificium stetit, mercedem praestandam re-scripserunt. Iulianus libro quinto decimo digestorum dicit, si quis fundum locauerit, ut etiam si quid ui maiori accidisset, hoc et praestaretur, pacto standum esse. Si colonis praediorum lege locationis, ut innocentem ignem habeant, denuntiatum sit, si quidem for-tuitus casus incendii causam intulerit, non praestabit periculum locatur: si uero culpa loca-toris, quam praestare necesse est, damnum fecerit, tenebitur. Imperator Antoninus cum patre, cum grex esset abactus quem quis conduxerat, ita rescripsit: 'Si capras latrones citra tuam fraudem abegisse probari potest iudicio locati, casum praestare non cogeris atque temporis quod insecutum est mercedes ut indebitas reciperabis.' Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam libro octauo digestorum scripsit: si quis uitulos pascendos uel sarciendum quid poliendumue conduxit, culpam eum praestare debere et quod imperitia peccauit, culpam esse: quippe ut artifex, inquit, conduxit. Si alienam domum mihi locaueris eaque mihi legata uel donata sit, non teneri me tibi ex locato ob pensionem: sed de tempore praeterito uideamus, si quid ante legati diem pensionis debetur: et puto soluendum: @@&7Iulianus& libro ad Ferocem. et ego ex conducto recte agam uel in hoc, ut me liberes. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Uideamus, an et seruorum culpam et quoscumque induxerit praestare conductor debeat? et quatenus praestat, utrum ut seruos noxae dedat an uero suo nomine teneatur? et aduersus eos quos induxerit utrum praestabit tantum actiones an quasi ob propriam culpam tenebitur? mihi ita placet, ut culpam etiam eorum quos induxit praestet suo nomine, etsi nihil conuenit, si tamen culpam in inducendis admittit, quod tales habuerit uel suos uel hospites: et ita Pomponius libro sexagesimo tertio ad edictum probat. Si hoc in locatione conuenit 'ignem ne ha-beto' et habuit, tenebitur etiam si fortuitus casus admisit incendium, quia non debuit ignem habere. aliud est enim ignem innocentem habere: permittit enim habere, sed innoxium, ignem. Item prospicere debet conductor, ne aliquo uel ius rei uel corpus deterius faciat uel fieri patiatur. Qui uinum de Campania transportandum conduxisset, deinde mota a quo-dam controuersia signatum suo et alterius sigillo in apothecam deposuisset, ex locato te-netur, ut locatori possessionem uini sine controuersia redd[2a]2t, nisi culpa conductor careret. Inter conductorem et locatorem conuenerat, ne in uilla urbana faenum compone-retur: composuit: deinde seruus igne illato s[2u]2cc[2en]2dit. ait Labeo teneri conductorem ex lo-cato, quia ipse causam praebuit inferendo contra conductionem. @1 @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Sed etsi quilibet extraneus ignem iniecerit, damni locati [2iudici]2o habebitur ratio. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Item quaeritur, si cisiarius, id est carucharius, dum ceteros transire contendit, cisium euertit et seruum quassauit uel occidit. puto ex locato esse in eum actionem: temperare enim debuit: sed et utilis Aqui-liae dabitur. Si nauicularius onus Minturnas uehendum conduxerit et, cum flumen Minturnense nauis ea subire non posset, in aliam nauem merces transtulerit eaque nauis in ostio fluminis perierit, tenetur primus nauicularius? Labeo, si culpa caret, non teneri ait: ceterum si uel inuito domino fecit uel quo non debuit tempore aut si minus idoneae naui, tunc ex locato agendum. Si magister nauis sine gubernatore in flumen nauem immiserit et tempestate orta temperare non potuerit et nauem perdiderit, uectores habebunt aduersus eum ex locato actionem. Si quis seruum docendum conduxerit eumque duxerit ȓperegre et aut ab hostibus captus sit aut perierit, ex locato esse actionem placuit, si modo non sic conduxit, ut et peregre duceret. Item Iulianus libro octagensimo sexto digestorum scripsit, si sutor puero parum bene facienti forma calcei tam uehementer cer-uicem percusserit, ut ei oculus effunderetur, ex locato esse actionem patri eius: quamuis enim magistris leuis ca[2s]2tigatio concessa sit, tamen hunc modum non tenuisse: sed et de Aquilia supra diximus. iniuriarum autem actionem competere Iulianus negat, quia non in-iuriae faciendae causa hoc fecerit, sed praecipiendi. Si gemma includenda aut insculpenda data sit eaque fracta sit, si quidem uitio materiae factum sit, non erit ex lo-cato actio, si imperitia facientis, erit. huic sententiae addendum est, nisi periculum quo-que in se artifex receperat: tunc enim etsi uitio materiae id euenit, erit ex locato actio. Si fullo uestimenta polienda acceperit eaque mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit ab hac re cauere. et si pallium fullo permutauerit et alii alterius dederit, ex locato actione tenebitur, etiamsi ignarus fecerit. Exercitu ueniente migrauit con-ductor, dein de hospitio milites fenestras et cetera sustulerunt. si domino non denuntiauit et migrauit, ex locato tenebitur: Labeo autem, si resistere potuit et non resistit, teneri ait, quae sententia uera est. sed et si denuntiare non potuit, non puto [2e]2um teneri. Si quis mensura[2s]2 conduxerit easque magistratus frangi iusserit, si quidem iniquae fuerunt, Sabinus distinguit, utrum scit conductor an non: si scit, esse ex locato actionem, si minus, non. quod si aequae sunt, ita demum eum teneri, si culpa eius id fecit aedilis. et ita Labeo et Mela scribunt. @8 Duo rei locationis in solidum esse possunt. @8 Si lege operis locandi com-prehensum esset, ut, si ad diem effectum non esset, relocare id liceret, non alias prior con-ductor ex locato tenebitur, quam si eadem lege relocatum esset: nec ante relocari id potest, quam dies efficiendi praeterisse[2t]2. Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione, non solum reconduxisse uidebitur, sed etiam pignora uidentur durare obligata. sed hoc ita uerum est, si non alius pro eo in priore conductione res obligauerat: huius enim nouus consensus erit necessarius. eadem causa erit et si rei publicae praedia locata fuerint. quod autem dix[2im]2us taciturnitate utriusque partis colonum reconduxisse uideri, ita accipiendum est, ut in ipso anno, quo tacuerunt, uideantur eandem locationem renouasse, non etiam in sequentibus annis, etsi lustrum forte ab initio fuerat conductioni praestitu- @1 tum. sed et si secundo quoque anno post finitum lustrum nihil fuerit contrarium actum, eandem uideri locationem in illo anno permansisse: hoc enim ipso, quo tacuerunt, con-sensisse uidentur. et hoc deinceps in unoquoque anno obseruandum est. in urbanis autem praediis alio iure utimur, ut, prout quisque habitauerit, ita et obligetur, nisi in scriptis certum tempus conductioni comprehensum est. @@&7Idem& libro septuagesimo primo ad edictum. Qui ad certum tempus conducit, finito quoque tempore colonus est: intellegitur enim dominus, cum patitur colonum in fundo esse, ex integro locare, et huiusmodi contractus neque uerba neque scripturam utique de-siderant, sed nudo consensu conualescunt: et ideo si interim dominus furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut locatio redintegretur, et est hoc uerum. @@&7Idem& libro trigesimo secundo ad edictum. Ex conducto actio conductori datur. Competit autem ex his causis fere: ut puta si re quam conduxit f[2r]2ui ei non liceat (forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut uilla non reficitur uel stabulum uel ubi greges eius stare oporteat) uel si quid in lege conductionis conuenit, si hoc non praestatur, ex conducto agetur. Si uis tempestatis calamitosae contigerit, an lo-cator conductori aliquid praestare debeat, uideamus. Seruius omnem uim, cui resisti non potest, dominum colono praestare debere ait, ut puta fluminum graculorum stur-norum et si quid simile acciderit, aut si incursus hostium fiat: si qua tamen uitia ex ipsa re oriantur, haec damno coloni esse, ueluti si uinum coacuerit, si raucis aut herbis [2s]2egetes corruptae sint. sed et si labes facta sit omnemque fructum tulerit, damnum coloni non esse, ne supra damnum seminis amissi mercedes agri praestare cog[2a]2tur. sed et si [2ur]2edo fructum oleae corruperit aut solis feruore non adsueto id acciderit, damnum domini futu-rum: si uero nihil extra consuetudinem acciderit, damnum coloni esse. idemque dicendum, si exercitus praeteriens per lasciuiam aliquid abstulit. sed et si ager te[2r]2rae motu ita cor-ruerit, ut nusquam sit, damno domini esse: oportere enim agrum praestari conductori, ut frui possit. Cum quidam incendium fundi allegaret et remissionem desideraret, ita ei re-scriptum est: 'Si praedium coluisti, propter casum incendii repentini non immerito subue-niendum tibi est.' Papinianus libro quarto responsorum ait, si uno anno remis-sionem quis colono dederit ob sterilitatem, deinde sequentibus annis contigit uberitas, nihil obesse domino remissionem, sed integram pensionem etiam eius anni quo remisit exigen-dam. hoc idem et in uectigalis damno respondit. sed et si uerbo donationis dominus ob sterilitatem anni remiserit, idem erit dicendum, quasi non sit donatio, sed transactio. quid tamen, si nouissimus erat annus sterilis, in quo ei remiserit? uerius dicetur et si superiores uberes fuerunt et scit locator, non debere eum ad computationem uocari. Cum qui-dam de fructuum exiguitate quereretur, non esse rationem eius habendam rescripto diui Antonini continetur. item alio rescripto ita continetur: 'Nouam rem desideras, ut propter uetustatem uinearum remissio tibi detur.' Item cum quidam naue amissa uecturam, quam pro mutua acceperat, repeteretur, rescriptum est ab Antonino Augusto non immerito pro-curatorem Caesaris ab eo uecturam repetere, cum munere uehendi functus non sit: quod @1 in omnibus personis similiter obseruandum est. Ubicumque tamen remissionis ratio habetur ex causis supra relatis, non id quod sua interest conductor consequitur, sed mercedis exo-nerationem pro rata: supra denique damnum seminis ad colonum pertinere declaratur. Plane si forte dominus frui non patiatur, uel cum ipse locasset uel cum alius alienum uel quasi procurator uel quasi suum, quod interest praestabitur: et ita Proculus in procuratore re-spondit. Interdum ad hoc ex locato agetur, ut quis locatione liberetur, Iulianus libro quinto decimo digestorum scribsit. ut puta Titio fundum locaui isque pupillo herede instituto de-cessit et, cum tutor constituisset abstinere pupillum hereditate, ego fundum pluris locaui: deinde pupillus restitutus est in bona paterna. ex conducto nihil amplius eum consecutu-rum, quam ut locatione liberetur: mihi enim iusta causa fuit locandi, @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. cum eo tempore in pupillum ac-tiones nullae darentur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Tutelae tamen cum tutore iudicio, inquit, aget, si abstinere non debuit: @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. in quo inerit etiam, hoc, quod ex conductione fundi lucrum facere potuit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Sed addes hoc Iuliani sen-tentiae, ut, si collusi ego cum tutore, ex conducto tenear in id quod pupilli interfuit. Si quis dolia uitiosa ignarus locauerit, deinde uinum effluxerit, tenebitur in id quod interest nec ignorantia eius erit excusata: et ita Cassius scripsit. aliter at-que si saltum pascuum locasti, in quo herba mala nascebatur: hic enim si pecora uel de-mortua sunt uel etiam deteriora facta, quod interest praestabitur, si sci[2s]2ti, si [2i]2gnorasti, pensionem non petes, et ita Seruio Labeoni Sabino placuit. Illud nobis uidendum est, si quis fundum locauerit, quae soleat instrumenti nomine conductori praestare, quae-que si non praestet, ex locato tenetur. et est epistula Neratii ad Aristonem dolia utique ȓcolono esse praestanda et praelum et trapetum instructa funibus, si minus, dominum in-struere ea debere: sed et praelum uitiatum dominum reficere debere. quod si culpa coloni quid eorum corruptum sit, ex locato eum teneri. fiscos autem, quibus ad premendam oleam utimur, colonum sibi parare debere Neratius scripsit: quod si regulis olea prematur, et praelum et suculam et regulas et t[2y]2mpanum et [2c]2ocleas quibus releuatur praelum dominum parare oportere. item aen[2u]2m, in quo olea calda aqua lauatur, ut cetera uasa olearia do-minum praestare oportere, sicuti dolia uinaria, quae ad praesentem usum colonum picare oportebit. haec omnia sic sunt accipienda, nisi si quid aliud specialiter actum sit. Si do-minus exceperit in locatione, ut frumenti certum modum certo pretio acciperet, et dominus nolit frumentum accipere neque pecuniam ex mercede deducere, potest quidem totam sum-mam ex locato petere, sed utique consequens est existimare officio iudicis hoc conuenire, haberi rationem, quanto conductoris intererat in frumento potius quam in pecunia soluere pensionis exceptam portionem. simili modo et si ex conducto agatur, idem erit dicendum. Si inquilinus ostium uel quaedam alia aedificio adiecerit, quae actio locum habeat? et est uerius quod Labeo scripsit competere ex conducto actionem, ut ei tollere liceat, sic @1 tamen, ut damni infecti caueat, ne in aliquo dum aufert deteriorem causam aedium faciat, sed ut pristinam faci[2e]2m aedibus reddat. Si inquilinus arcam aeratam in aedes contulerit et aedium aditum coangustauerit dominus, uerius est ex conducto eum teneri et ad exhi-bendum actione, siue scit siue ignorauerit: officio enim iudicis continetur, ut cogat eum aditum et facultatem inquilino praestare ad arcam tollendam sumptibus scilicet locatoris. Si quis, cum in annum habitationem conduxisset, pensionem totius anni dederit, deinde insula post sex menses ruerit uel incendio consumpta sit, pensionem residui tem-poris rectissime Mela scripsit ex conducto actione repetiturum, non quasi indebitum condicturum: non enim per errorem dedit plus, sed ut sibi in causam conductionis pro-ficeret. aliter atque si quis, cum decem conduxisset, quindecim soluerit: hic enim si per errorem soluit, dum putat se quindecim conduxisse, actionem ex conducto non habebit, sed solam condictionem. nam inter eum, qui per errorem soluit, et eum, qui pensionem in-tegram prorogauit, multum interest, Si quis mulierem uehendam naui conduxisset, deinde in naue infans natus fuisset, probandum est pro infante nihil deberi, cum neque uectura eius magna sit neque his omnibus utatur, quae ad nauigantium usum parantur. Ex conducto actionem etiam ad heredem transire palam est. @8 Cum quidam ex-ceptor operas suas locasset, deinde is qui eas conduxerat decessisset, imperator Antoninus cum diuo Seuero rescripsit ad libellum exceptoris in haec uerba: 'Cum per te non stetisse proponas, quo minus locatas operas Antonio Aquil[2ae]2 solueres, si eodem anno mercedes ab alio non accepisti, fidem contractus impleri aequum est.' Papinianus quoque libro quarto responsorum scripsit diem functo legato Caesaris salarium comitibus residui temporis praestandum, modo si non postea comites cum aliis eodem tempore fuerunt. @@&7Paulus& libro trigesimo quarto ad edictum. Sicut emptio ita et locatio sub condicione fieri potest: @8 sed donationis causa contrahi non potest. @8 Interdum locator non obligatur, conductor obligatur, ueluti cum emptor fundum conducit, donec pretium ei soluat. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. Cum uenderem fundum, conuenit, ut, donec pecunia omnis persolueretur, certa mercede emptor fundum conductum haberet: an soluta pecunia merces accepta fieri debeat? respondit: bona fides exigit, ut quod con-uenit fiat: sed non amplius praestat is uenditori, quam pro portione eius temporis, quo pecunia numerata non esset. @@&7Paulus& libro trigesimo quarto ad edictum. Item si pretio non soluto inempta res facta sit, tunc ex locato erit actio. Quotiens autem faciendum aliquid datur, locatio est. Cum insulam aedificandam loco, ut sua impensa conductor omnia faciat, proprietatem quidem eorum ad me transfert et tamen locatio est: locat enim artifex operam suam, id est faciendi necessitatem. Quemadmodum in emendo et uendendo naturaliter concessum est quod pluris sit minoris emere, quod minoris sit pluris uendere et ita inuicem se cir-cumscribere, ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est: @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. et ideo praetextu mi-noris pensionis, locatione facta, si nullus dolus aduersarii probari possit, rescindi locatio non potest. @@&7Paulus& libro trigesimo quarto ad edictum. Si in lege locationis comprehen- @1 sum sit, ut arbitratu domini opus adprobetur, perinde habetur, ac si uiri boni arbitrium, comprehensum fuisset, idemque seruatur, si alterius cuiuslibet arbitrium comprehensum sit: nam fides bona exigit, ut arbitrium tale praestetur, quale uiro bono conuenit. idque arbi-trium ad qualitatem operis, non ad prorogandum tempus, quod lege finitum sit, pertinet, nisi id ipsum lege comprehensum sit. quibus consequens est, ut irrita sit adprobatio dolo conductoris facta, ut ex locato agi possit. Si colonus locauerit fundum, res posterioris con-ductoris domino non obligantur: sed fructus in causa pignoris manent, quemadmodum essent, si primus colonus eos percepisset. Si domus uel fundus in quinquennium pensionibus lo-catus sit, potest dominus, si deseruerit habitationem uel fundi culturam col[2o]2nus uel inqui-linus, cum eis statim agere. Sed et de his, quae praesenti die praestare debuerunt, uelut opus aliquod efficerent, propagationes facerent, agere similiter potest. Colonus, si ei frui non liceat, totius quinquennii nomine statim recte aget, etsi reliquis annis dominus fundi frui patiatur: nec enim semper liberabitur dominus eo, quod secundo uel tertio anno pa-tietur fundo frui. nam et qui expulsus a conductione in aliam se coloniam contulit, non suffecturus duabus neque ipse pensionum nomine obligatus erit et quantum per singulos annos compendii facturus erat, consequetur: sera est enim patientia fruendi, quae offertur eo tempore, quo frui colonus aliis rebus illigatus non potest. quod si paucis diebus pro-hibuit, deinde paenitentiam agit omniaque colono in integro sunt, nihil ex obligatione paucorum dierum mora minuet. item utiliter ex conducto agit is, cui secundum con-uentionem non praestantur quae conuenerant, siue prohibeatur frui a domino uel ab extraneo quem dominus prohibere potest. Qui in plures annos fundum locauerat, testa-mento suo damnauit heredem, ut conductorem liberaret. si non patiatur heres eum reliquo tempore frui, est ex conducto actio: quod si patiatur nec mercedes remittat, ex testamento tenetur. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Si merces promissa sit genera-liter alieno arbitrio, locatio et conductio contrahi non uidetur: sin autem quanti Titius aestimauerit, sub hac condicione stare locationem, ut, si quidem ipse qui nominatus est mercedem definierit, omnimodo secundum eius aestimationem et mercedem persolui opor-teat et conductionem ad effectum peruenire: sin autem ille uel noluerit uel non potuerit mercedem definire, tunc pro nihilo esse conductionem quasi nulla mercede statuta. Qui fundum fruendum uel habitationem alicui locauit, si aliqua ex causa fundum uel aedes uendat, curare debet, ut apud emptorem quoque eadem pactione et colono frui et inquilino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto. Si uicino aedificante obscurentur lumina cenaculi, teneri locatorem inquilino: certe quin liceat colono uel inqui-lino relinquere conductionem, nulla dubitatio est. de mercedibus quoque si cum eo agatur, reputationis ratio habenda est. eadem intellegemus, si ostia fenestrasue nimium corruptas locator non restituat. Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet. et ante omnia colonus curare debet, ut opera rustica suo quoque tempore faciat, ne intempestiua ȓcultura deteriorem fundum faceret. praeterea uillarum curam agere debet, ut eas incor-ruptas habeat. Culpae autem ipsius et illud adnumeratur, si propter inimicitias eius ui-cinus arbores exciderit. Ipse quoque si exciderit, non solum ex locato tenetur, sed etiam lege Aquilia et ex lege duodecim tabularum arborum furtim caesarum et interdicto quod ui aut clam: sed utique iudicis, qui ex locato iudicat, officio continetur, ut ceteras actiones @1 locator omittat. Uis maior, quam Graeci $QEOU= BI/AN& appellant, non debet con-ductori damnosa esse, si plus, quam tolerabile est, laesi fuerint fructus: alioquin modicum damnum aequo animo ferre debet colonus, cui immodicum lucrum non aufertur. apparet autem de eo nos colono dicere, qui ad pecuniam numeratam conduxit: alioquin partiarius colonus quasi societatis iure et damnum et lucrum cum domino fundi partitur. Qui columnam transportandam conduxit, si ea, dum tollitur aut portatur aut reponitur, fracta sit, ita id periculum praestat, si qua ipsius eorumque, quorum opera uteretur, culpa acciderit: culpa autem abest, si omnia facta sunt, quae diligentissimus quisque ob-seruaturus fuisset. idem scilicet intellegemus et si dolia uel tignum transportandum aliquis conduxerit: idemque etiam ad ceteras res transferri potest. Si fullo aut sarcinator uesti-menta perdiderit eoque nomine domino satisfecerit, necesse est domino uindicatione[2em]2 eorum et condictionem cedere. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. In operis duobus simul locatis con-uenit priori conductori ante satisfieri. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Habitatores non, si paulo minus com-mode aliqua parte caenaculi uterentur, statim deductionem ex mercede facere oportet: ea enim condicione habitatorem esse, ut, si quid transuersarium incidisset, quamobrem do-minum aliquid demoliri oporteret, aliquam partem paruulam incommodi sustineret: non ita tamen, ut eam partem caenaculi dominus aperuisset, in quam magnam partem usus habitator haberet. Iterum interrogatus est, si quis timoris causa emigrasset, deberet mer-cedem necne. respondit, si causa fuisset, cur periculum timeret, quamuis periculum uere non fuisset, tamen non debere mercedem: sed si causa timoris iusta non fuisset, nihilo minus debere. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum epitomatorum [2a]2 Iauoleno. Quod si domi ha-bitatione conductor aeque usus fuisset, praestaturum etiam eius domus mercedem, quae uitium fecisset, deberi putat. Idem iuris esse, si potestatem conducendi habebat, uti pre-tium conductionis praestaret. sed si locator conductori potestatem conducendae domus non fecisset et is in qua habitaret conduxisset, tantum ei praestandum putat, quantum sine dolo malo praestitisset. ceterum si gratuitam habitationem habuisset, pro portione temporis ex locatione domus deducendum esse. @@&7Alfenus& libro septimo digestorum. In lege locationis scriptum erat: 're-demptor siluam ne caedito neue cingito neue deurito neue quem cingere caedere urere sinito'. quaerebatur, utrum redemptor, si quem quid earum rerum facere uidisset, pro-hibere deberet an etiam ita siluam custodire, ne quis id facere possit. respondi uerbum sinere utramque habere significationem, sed locatorem potius id uideri uoluisse, ut redemptor non solum, si quem casu uidisset siluam caedere, prohiberet, sed uti curaret et daret ope-ram, ne quis caederet. @1 @@&7Idem& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Qui insula[2m]2 triginta conduxerat, singula caenacula ita conduxit, ut quadraginta ex omnibus colligerentur: dominus insulae, quia aedificia uitium facere diceret, demolierat eam: quaesitum est, quanti lis aestimari deberet, si is qui totam conduxerat ex conducto ageret. respondit, si uitiatum aedificium necessario demolitus esset, pro portione, quanti dominus praediorum locasset quod eius temporis habitatores habitare non potuissent, rationem duci et tanti litem aesti-mari: sin autem non fuisset necesse demoliri, sed quia melius aedificare uellet, id fecisset, quanti conductoris interesse[2t]2, habitatores ne migrarent, tanti condemnari oportere. Aedilis in municipio balneas conduxerat, ut eo anno municipes gratis lauarentur: post tres menses incendio facto respondit posse agi cum balneatore ex conducto, ut pro portione temporis, quo lauationem non praestitisset, pecuniae contributio fieret. Qui mulas ad cer-tum pondus oneris locaret, cum maiore onere conductor eas rupisset, consulebat de actione. respondit uel lege Aquilia uel ex locato recte eum agere, sed lege Aquilia tantum cum eo agi posse, qu[2i]2 tum mulas agitasset, ex locato etiam si alius eas rupisset, cum con-ductore recte agi. Qui aedem faciendam locauerat, in lege dixerat: 'quoad in opus lapidis opus erit, pro lapide et manupretio dominus redemptori in pedes singulos septem dabit': quaesitum est, utrum factum opus an etiam inperfectum metiri oporteret. respondit etiam imperfectum. Colonus uillam hac lege acceperat, ut incorruptam redderet praeter uim et uetustatem: coloni seruus uillam incendit non fortuito casu. non uideri eam uim [2e]2xceptam respondit nec id pactum esse, ut, si aliquis domesticus eam incendisset, ne praestaret, se[2d]2 extrariam uim utrosque excipere uoluisse. @@&7Idem& libro quinto digestorum a Paulo epitomatorum. In nauem [2S]2aufeii cum complures frumentum confuderant, Saufeius uni ex his frumentum reddiderat de communi et nauis perierat: quaesitum est, an ceteri pro sua parte frumenti cum nauta agere possunt oneris auersi actione. respondit rerum locatarum duo genera esse, ut aut idem redderetur (sicuti cum uestimenta fulloni curanda locarentur) aut eiusdem generis redderetur (ueluti cum ar-gentum pusulatum fabro daretur, ut uasa fierent, aut aurum, ut anuli): ex superiore causa rem domini manere, ex posteriore in creditum iri. idem iuris esse in deposito: nam si quis pecuniam numeratam ita deposuisset, ut neque clusam neque obsignatam traderet, sed ad-numeraret, nihil aliud eum debere apud quem deposita esset, nisi tantundem pecuniae solueret. secundum quae uideri triticum factum Saufeii et recte datum. quod si separatim tabulis aut heronibus aut in alia cupa clusum uniuscuiusque triticum fuisset, ita ut inter-nosci posset quid cuiusque esset, non potuisse non permutationem facere, sed tum posse eum cuius fuisset triticum quod nauta soluisset uindicare. et ideo se improbare actiones oneris auersi: quia siue eius generis essent merces, quae nautae traderentur, ut continuo @1 eius fierent et mercator in creditum iret, non uideretur onus esse auersum, quippe quod nautae fuisset: siue eadem res, quae tradit[2a]2 esset, reddi debere[2t]2, furti esse actionem loca-tori et ideo superuacuum esse iudicium oneris auersi. sed si ita datum esset, ut in simili re solui possit, conductorem culpam dumtaxat debere (nam in re, quae utriusque causa contraheretur, culpam deberi) neque omnimodo culpam esse, quod uni reddidisset ex fru-mento, quoniam alicui primum reddere eum necesse fuisset, tametsi meliorem eius condi-cionem faceret quam ceterorum. @@&7Iulianus& libro quarto ex Minicio. Qui fundum colendum in plures annos locauerat, decessit et eum fundum legauit. Cassius negauit posse cogi colonum, ut eum fundum coleret, quia nihil heredis interesset. quod si colonus uellet colere et ab eo, cui legatus esset fundus, prohiberetur, cum herede actionem colonum habere: et hoc detri-mentum ad herede[2m]2 pertinere: sicuti si quis rem, quam uendidisset nec dum tradidisset, alii legasset, heres eius emptori et legatario esset obligatus. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Si fundus quem mihi locaueris publi-catus sit, teneri te actione ex conducto, ut mihi frui liceat, quamuis per te non stet, quo minus id praestes: quemadmodum, inquit, si insulam aedificandam locasses et solum c[2o]2r-ruisset, nihilo minus teneberis. nam et si uendideris mihi fundum isque priusquam uacuus traderetur publicatus fuerit, tenearis ex empto: quod hactenus uerum erit, ut pretium re-stituas, non ut etiam id praestes, si quid pluris mea intersit eum uacuum mihi tradi. ȓsimiliter igitur et circa conductionem seruandum puto, ut mercedem quam praestiterim restituas, eius scilicet temporis, quo fruitus non fuerim, nec ultra actione ex conducto praestare cogeris. nam et si colonus tuus fundo frui a te [2a]2ut ab eo prohibetur, quem tu prohibere ne id faciat possis, tantum ei praestabis, quanti eius interfuerit frui, in quo etiam lucrum eius continebitur: sin uero ab eo interpellabitur, quem tu prohibere propter uim maiorem aut potentiam eius non poteris, nihil amplius ei quam mercedem remittere aut reddere debebis, @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. perinde ac latronum incursu id acciderit. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Et haec distinctio conuenit illi, quae a Seruio introducta et ab omnibus fere probata est, ut, si auersione insulam locatam do-minus reficiendo, ne ea conductor frui possit, eff[2e]2cerit, animaduertatur, necessario necne id opus demolitus est: quid enim interest, utrum locator insulae propter uetustatem coga-tur eam reficere an locator fundi cogatur ferre iniuriam eius, quem prohibere non possit? intellegendum est autem nos hac distinctione uti de eo, qui et suum praedium fruendum locauerit et bona fide negotium contraxerit, non de eo, qui alienum praedium per fraudem locauerit nec resistere domino possit, quominus [2i]2s colonum frui prohibeat. Cum fundum communem habuimus et inter nos conuenit, ut alternis annis certo pretio eum conductum haberemus, tu, cum tuus annus exiturus esset, consulto fructum insequentis anni corrupisti. agam tecum duabus actionibus, una ex conducto, altera ex locato: locati enim iudicio mea pars propria, conducti autem actio[2ne]2 tua dumtaxat propria in iudicium uenient. deinde ita notat: nonne quod ad meam partem attinebit, communi diuidundo praestabitur a te mihi damnum? recte quidem notat, sed tamen etiam Serui sententiam ueram esse puto, cum eo scilicet, ut, cum alterutra actione rem seruauerim, altera perematur. quod ipsum simplicius @1 ita quaeremus, si proponatur inter duos, qui singulos proprios fundos haberent, conuenisse, ut alter alterius ita conductum haberent, ut fructus mercedis nomine pensaretur. @@&7Florentinus& libro septimo institutionum. Opus quod auersione locatum est donec adprobetur, conductoris periculum est: quod uero ita conductum sit, ut in pedes mensurasue praestetur, eatenus conductoris periculo est, quatenus admensum non sit: et in utraque causa nociturum locatori, si per eum steterit, quo minus opus adprobetur uel admetiatur. si tamen ui maior[2e]2 opus prius interciderit quam adprobaretur, locatoris peri-culo est, nisi si aliud actum sit: non enim amplius praestari locatori oporteat, quam quod sua cura atque opera consecutus esset. @@&7Iauolenus& libro octauo ex Cassio. Si, priusquam locatori opus probaretur, ui aliqua consumptum est, detrimentum ad locatorem ita pertinet, si tale opus fuit, ut pro-bari deberet. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Qui operas suas locauit, totius temporis mercedem accipere debet, si per eum non stetit, quo minus operas praestet, Ad-uocati quoque, si per eos non steterit, quo minus causam agant, honoraria reddere non debent. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Non solet locatio dominium mutare. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Qui mercedem accipit pro custodia alicuius rei, is huius periculum custodiae praestat. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Sed de damno ab alio dato agi cum eo non posse Iulianus ait: qua enim custodia consequi potuit, ne damnum in-iuria ab alio dari possit? sed Marcellus interdum esse posse ait, siue custodiri potuit, ne damnum daretur, siue ipse custos damnum dedit: quae sententia Marcelli probanda est. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Si locatum tibi seruum subripias, utrumque iudicium aduersus te est exercendum, locati actionis et furti. @@&7Idem& libro uicesimo primo ad edictum. Si uulneraueris seruum tibi loca-tum, eiusdem uulneris nomine legis Aquiliae et ex locato actio est, sed alterutra contentus actor esse debet, idque officio iudicis continetur, apud quem ex locato agetur. @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Locare seruitutem nemo potest. @@&7Paulus& libro uicesimo secundo ad edictum. Si domum tibi locauero et serui mei tibi damnum dederint uel furtum fecerint, non teneor tibi ex conducto, sed noxali actione. Si hominem tibi locauero, ut habeas in taberna, et is furtum fecerit, dubitari potest, utrum ex conducto actio sufficiat, quasi longe sit a bona fide actum, ut quid pa-tiaris detriment[2i]2 per eam rem quam conduxisti, an adhuc dicendum sit extra causam con-ductionis esse furti crimen et in propriam persecutionem cadere hoc delictum: quod magis est. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo nono ad edictum. Si quis conduxerit nummo uno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. @@&7Marcellus& libro sexto digestorum. Cum apparebit emptorem conducto-remue pluribus uendentem uel locantem singulorum in solidum intuitum personam, ita demum ad praestationem partis singuli sunt compellendi, si constabit esse omnes soluendo: quamquam fortasse iustius sit etiam, si soluendo omnes erunt, electionem conueniendi quem uelit non auferendam actori, si actiones suas aduersus ceteros praestare non recuset. @@&7Idem& libro octauo digestorum. Si cui locauerim faciendum quod ego con- @1 duxeram, constabit habere me ex locato actionem. Qui seruum conductum uel aliam rem non immobilem non restituit, quanti in litem iuratum fuerit damnabitur. @@&7Modestinus& libro sexto excusationum. $*OI( E)PI/TROPOI GENO/MENOI H)\ KOURA/TORES3 $PRI\N E)KTI/S3AI TA\ TH=S3 KHDEMONI/AS3 MIS3QWTAI\ *KAI/S3AROS3 GENE/S3QAI KWLU/ONTAI: KA)/N TIS3 A)POKRUYA/MENOS3 $TOU=TO PROS3E/LQH| TH=| MIS3QW/S3EI TW=N TOU= *KAI/S3AROS3 XWRI/WN, W(S3 PARAPOIH/S3AS3 KOLA/ZETAI: TOU=TO E)KE/-$LEUS3EN O( AU)TOKRA/TWR *S3EBH=ROS3. *KATA\ TAU=TA DE\ KAI\ OI( XEIRI/ZONTES3 E)PITRO/PAS3 H)\ KOURATORI/AS3 EI)S3I\N $KEKWLUME/NOI MIS3QOU=S3QAI KAI\ PARA\ TOU= TAMIEI/OU XWRI/A. @@&7Idem& libro decimo pandectarum. Si ignorans quis militi quasi pagano loca-uerit, exigere illum posse probandum est: non enim contemnit disciplinam, qui ignorauit militem. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. Ea lege fundum locaui, ut, si non ex lege coleretur, relocare eum mihi liceret et quo minoris locassem, hoc mihi praestaretur, nec conuenit, ut, si pluris locassem, hoc tibi praestaretur, et cum nemo fundum colebat, pluris tamen locaui: quaero, an hoc ipsum praestare debeam. respondit: in huiusmodi obli-gationibus id maxime spectare debemus, quod inter utramque partem conuenit: uidetur autem in hac specie id silentio conuenisse, ne quid praestaretur, si ampliore pecunia fun-dus esset locatus, id est ut haec conuent[2io]2 pro locatore tantummodo interponeretur. Locaui opus faciendum ita, ut pro opere redemptori certam mercedem in dies singulos darem: opus uitiosum factum est: an ex locato agere possim? respondit: si ita opus locasti, ut bonitas eius tibi a conductore adprobaretur, tametsi conuenit, ut in singulas operas certa pecunia daretur, praestari tamen tibi a conductore debet, si id opus uitiosum factum est: non enim quicquam interest, utrum uno pretio opus an in singulas operas collocatur, si modo uniuersitas consummationis ad conductorem pertinuit. poterit itaque ex locato cum eo agi, qui uitiosum opus fecerit. nisi si ideo in operas singulas merces constituta erit, ut arbitrio domini opus efficeretur: tum enim nihil conductor praestare domino de bonitate operis uidetur. @@&7Pomponius& libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. Si decem tibi locem fundum, tu autem existimes quinque te conducere, nihil agitur: sed et si ego minoris me locare sensero, tu pluris te conducere, utique non pluris erit conductio, quam quanti ego putaui. @@&7Papinianus& libro undecimo responsorum. Qui fideiussor exstitit apud man-cipem pro colono publicorum praediorum, quae m[2an]2ceps ei colono locauit, rei publicae non tenetur: sed fructus in eadem causa pignoris manent. ȓ@@&7Paulus& libro quinto responsorum. Quaero, an fideiussor conductionis etiam in usuras non illatarum pensionum nomine teneatur nec prosint ei constitutiones, quibus cauetur eos, qui pro aliis pecuniam exsoluunt, sortis solummodo damnum agnoscere opor-tere. Paulus respondit, si in omnem causam conductionis etiam fideiussor se ob-ligauit, eum quoque exemplo coloni tardius illatarum per moram coloni pensionum prae-stare debere usuras: usurae enim in bonae fidei iudiciis etsi non ta[2m]2 ex obligatione proficiscantur quam ex officio iudicis applicentur, tamen, cum fideiussor in omnem causam se applicuit, aequum uidetur ipsum quoque agnoscere onus usurarum, ac si ita fideiussisset: @1 'in quantum illum condemnari ex bona fide oportebit, tantum fide tua esse iubes?' uel ita: 'indemnem [2m]2e praestabis?' Inter locatorem fundi et conductorem conuenit, ne intra tempora locationis Seius conductor de fundo inuitus repelleretur et, si pulsatus esset, poe-nam decem praestet Titius locator Seio conductori: uel Seius conductor Titio, si intra tem-pora locationis discedere uellet, aeque decem Titio locatori praestare uellet: quod inuicem de se stipulati sunt. quaero, cum Seius conductor biennii continui pensionem non solueret, an sine metu poenae expelli possit. Paulus respondit, quamuis nihil expressum sit in stipu-latione poenali de solutione pensionum, tamen uerisimile esse ita conuenisse de non expel-lendo colono intra tempora praefinita, si pensionibus paruerit et ut oportet coleret: et ideo, si poenam petere coeperit is qui pensionibus satis non fecit, profuturam locatori doli exceptionem. Paulus respondit seruum, qui aestimatus colonae adscriptus est, ad pe-riculum colonae pertinebit et ideo aestimationem huius defuncti ab herede colonae prae-stari oportere. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Dominus horreorum effractis compilatis horreis non tenetur, nisi custodiam eorum recepit: serui tamen eius cum quo contractum est propter aedificiorum notitiam in quaestionem peti possunt. In conducto fundo si con-ductor sua opera aliquid necessario uel utiliter auxerit uel aedificauerit uel instituerit, cum id non conuenisset, ad recipienda ea quae impendit ex conducto cum domino fundi expe-riri potest. Qui contra legem conductionis fundum ante tempus sine iusta ac pro-babili causa deseruerit, ad soluenda[2s]2 totius temporis pensiones ex conducto conueniri potest, quatenus locatori in id quod eius interest indemnitas seruetur. @@&7Idem& libro singulari de officio praefecti uigilum. Cum do-mini horreorum insularumque desiderant diu non apparentibus nec eius temporis pensiones exsoluentibus conductoribus aperire et ea quae ibi sunt describere, a publicis personis quorum interest audiendi sunt. tempus autem in huiusmodi re biennii debet obseruari. @@&7Iauolenus& libro nono ex posterioribus Labeonis. Qui domum habebat, aream iniunctam ei domui uicino proximo locauerat: is uicinus cum aedificaret in suo, terram in eam aream amplius quam fundamenta caementicia locatoris erant congessit, et ea terra @1 adsiduis pluuiis inundata, ita parieti eius qui locauerat umore praestituto madefacto, aedi-ficia corruerunt. Labeo ex locato tantummodo actionem esse ait, quia non ipsa congestio, sed umo[2r]2 ex ea congestione postea damno fuerit, damni autem iniuriae actio ob ea ipsa sit, per quae, non extrinsecus alia causa oblata, damno quis adfectus est: hoc probo. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Insulam uno pretio totam locasti et eam uendidisti ita, ut emptori merce[2de]2s inquilinorum accederent. quamuis eam conductor maiore pretio locaret, tamen id emptori accedit, quod tibi conductor debeat. In operis locatione [2n]2on erat dictum, ante quam diem effici deberet: deinde, si ita factum non esset, quanti locatoris interfuisset, tantam pecuniam conductor promiserat. eatenus eam obligationem contrahi puto, quatenus uir bonus de spatio temporis aestimasset, quia id actum apparet esse, ut eo spatio absolueretur, sine quo fieri non possit. Quidam in muni-cipio balineum praestandum annuis uiginti nummis conduxerat et ad refectionem fornacis fistularum similiumque rerum centum nummi ut praestarentur ei, conuenerat: conductor centum nummos petebat. ita ei deberi dico, si in ear[2u]2m rerum [2ref]2ectionem [2e]2am pecuniam impendi satisdaret. @@&7Iauolenus& libro quinto Labeonis posteriorum. Marcius domum faciendam a Flacco conduxerat: deinde operis parte effecta terrae motu concussum erat aedificium. Massurius Sabinus, si ui naturali, ueluti terrae m[2o]2tu hoc acciderit, Flacci esse periculum. @@&7Labeo& posterior[2u]2m libro quinto a Iauoleno epitomatorum. Cum in plures annos domus locata est, praestare locator debet, ut non solum habitare conductor ex ca-lendis illis cuiusque anni, sed etiam locare habitatori si uelit suo tempore possit. itaque si ea domus ex kalendis Ianuariis fu[2l]2ta in kalendis Iuniis permansisset, ita ut nec habitare quisquam nec ostendere alicui posset, nihil locatori conductorem praestaturum, adeo ut nec cogi quidem posset ex kalendis Iuliis refecta domu habitare, nisi si paratus fuisset locator commodam domum ei ad habitandum dare. Heredem coloni, quamuis colonus non est, nihilo minus domino possidere existimo. Uestimenta tua f[2u]2llo perdidit et habes unde petas nec repetere uis: agis nihilo minus ex locato cum fullone, sed iudicem aestimaturum, an possis aduersus furem magis agere et ab eo tuas res consequi fullonis uidelicet sumptibus: sed si hoc tibi impossibile esse perspexerit, tunc fullonem quidem tibi condemnabit, [2t]2uas autem actiones te ei praestare compellet. Lege dicta domus facienda locata erat ita, ut probatio aut improbatio locatoris aut heredis eius esset: redemptor ex uoluntate locatoris quaedam in opere permutauerat. respondi opus quidem ex lege dicta non uideri factum, sed quoniam ex uoluntate locatoris permutatum esset, redemptorem absolui debere. Man-daui tibi ut excuteres, quanti uillam aedif[2ica]2re uelles: renuntiasti mihi ducentorum im-pensam excutere: certa mercede opus tibi locaui, postea compe[2r]2i non posse minoris tre- @1 centorum eam uillam constare: data autem tibi erant centum, ex quibus cum partem im-pendisses, uetui te opus facere. dixi, si opus facere perseueraueris, ex locato tecum agere, ut pecuniae mihi reliquum restituas. Messem inspicient[2e]2 colono, cum alienam esse non ignorares, sust[2u]2listi. condicere [2tibi]2 frumentum dominum posse Labeo ait, et ut id faciat, colonum ex conducto cum domino acturum. Locator horrei propositum habuit se aurum argentum marg[2ar]2itam non recipere suo periculo: deinde cum sciret has res inferri, passus est. proinde eum futurum tibi obligatum dixi, ac si propositum fuit, remissum uidetur. Seruum meum mulionem conduxisti: neglegentia eius mulus tuus perit. si ipse se locasset, ex peculio dumtaxat et in rem uersum damnum tibi praestaturum di[2co]2: sin autem ipse eum locassem, non ultra me tibi praestaturum, quam dolum malum et culpam meam ab-esse: quod si sine definitione p[2er]2sonae mulionem a me conduxisti et ego eum tibi dedissem, cuius neglegentia iumentum perierit, illam quoque culpam me tibi praestaturum aio, quod eum elegissem, qui eiusmodi damno te adficeret. Uehiculum conduxisti, ut onus tuum por-taret et secum iter faceret: id cum pontem transiret, redemptor eius pontis portorium ab eo exigebat: quaerebatur, an etiam pro ipsa sola reda portorium daturus fuerit. puto, si mulio non ignorauit ea se transiturum, cum uehiculum locaret, mulionem praestare debere. Rerum custodiam, quam horrearius conductoribus praestare deberet, locatorem totorum horreorum horreario praestare non debere puto, nisi si in locando aliter conuenerit. @@&7Scaeuola& libro septimo digestorum. Colonus, cum lege locationis non esset comprehensum, ut uineas poneret, nihilo minus in fundo uineas institu[2it]2 et propter earum fructum denis amplius aureis annuis ager locari coeperat. quaesitum est, si dominus istum colonum fundi eiectum pensionum debitarum nomine conueniat, an sumptus utiliter factos ȓin uineis instituendis reputare possit opposita doli mali exceptione. respondit uel expensas consecuturum uel nihil amplius praestaturum. Nauem conduxit, ut de prouincia Cyrenensi Aquileiam nauigaret olei metretis tribus milibus impositis et frumenti modiis octo milibus certa mercede: sed euenit, ut onerata nauis in ipsa prouincia nouem mensibus retineretur et onus impositum commisso tolleretur. quaesitum est, an uecturas quas conuenit a con-ductore secundum locationem exigere nauis possit. respondit secundum ea quae propone-rentur posse. @@&7Labeo& libro primo pithanorum. Si riuum, quem faciendum con-duxeras et feceras, antequam eum probares, labes corrumpit, tuum periculum est. &7Paulus&: immo si soli uitio id accidit, locatoris erit periculum, si operis uitio accidit, tuum erit detrimentum. @1 @@@@{1DE AESTIMATORIA}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Actio de aestimato proponitur tollendae dubitationis gratia: fuit enim magis dubitatum, cum res aestimata uendenda datur, utrum ex uendito sit actio propter aestimationem, an ex locato, quasi rem uendendam lo-casse uideor, an ex conducto, quasi operas conduxissem, an mandati. melius itaque uisum est hanc actione[2m]2 proponi: quotiens enim de nomine contractus alicuius ambigeretur, con-ueniret tamen aliquam actionem dari, dandam aestimatoriam praescriptis uerbis actionem: est enim negotium ciuile gestum et quidem bona fide. quare omnia et hic locum habent, quae in bonae fide[2i]2 iudiciis diximus. Aestimatio autem periculum facit eius qui suscepit: aut igitur ipsam rem debebit incorruptam reddere aut aestimationem de qua conuenit. @@&7Paulus& libro trigesimo ad edictum. Haec actio utilis est et si merces interuenit. @@@@{1DE RERUM PERMUTATIONE}1 @@&7Paulus& libro trigesimo secundo ad edictum. Sicut aliud est uendere, aliud emere, alius emptor, alius uenditor, ita pretium aliud, aliud merx. at in permutatione dis-cerni non potest, uter emptor uel uter uenditor sit, multumque differunt praestationes. emptor enim, nisi nummos accipientis fecerit, tenetur ex uendito, uenditori sufficit ob euictio-nem se obligare possessionem tradere et purgari dolo malo, itaque, si euicta res non sit, nihil debet: in permutatione uero si utrumque pretium est, utriusque rem fieri oportet, si merx, neutrius. sed cum debeat et res et pretium esse, non potest [2permutatio emptio uen-ditio esse, quoniam non potest]2 inueniri, quid eorum merx et quid pretium sit, nec ratio pa-titur, ut una eademque res et ueneat et pretium sit emptionis. Unde si ea res, quam ac-ceperim uel dederim, postea euincatur, in factum dandam actionem respondetur. Item emptio ac uenditio nuda consentientium uoluntate contrahitur, permutati[2o]2 autem ex re tra-dita initium obligationi praebet: alioquin si res nondum tradita sit, nudo consensu constitui obligationem dicemus, quod in his dumtaxat receptum est, quae nomen suum habent, ut in emptione uenditione, conductione, mandato. Ideoque Pedius ait alienam rem dantem nullam contrahere permutationem. Igitur ex altera parte traditione facta si alter rem nolit tradere, non in hoc agemus ut res [2tradita nobis reddatur, sed in id quod interest]2 nostra illam rem accepisse, de qua conuenit: sed ut res contra nobis reddatur, condictioni locus est quasi re non secuta. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Aristo ait, quoniam permutatio uicina esset emptioni, sanum quoque furtis noxisque solutum et non esse fugitiuum seruum praestan-dum, qui ex causa daretur. @1 @@@@{1DE PRAESCRIPTIS UERBIS ET IN FACTUM ACTIONIBUS}1 @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Nonnumquam euenit, ut cessantibus iudiciis proditis et uulgaribus actionibus, cum proprium nomen inuenire non possumus, facile descendemus ad eas, quae in factum appellantur. sed ne res exemplis egeat, paucis agam. Domino mercium in magistrum nauis, si sit incertum, utrum nauem conduxerit an merces uehendas locauerit, ciuilem actionem in factum esse dandam Labeo scribit. Item si quis pretii explorandi gratia rem tradat, neque depositum neque commodatum erit, sed non exhibita fide in factum ciuilis subicitur actio, @@&7Celsus& libro octauo digestorum. (nam cum deficiant uulgaria atque usitata actionum nomina, praescriptis uerbis agendum est) @@&7Iulianus& libro quarto decimo digestorum. in quam necesse est confugere, quotiens contractus existunt, quorum appellationes nullae iure ciuili proditae sunt. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Natura enim rerum conditum est, ut plura sint negotia quam uocabula. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Naturalis meus filius seruit tibi et tuus filius mihi: conuenit inter nos, ut et tu meum manumitteres et ego tuum: ego manumisi, tu non manumissisti: qua actione mihi teneris, quaesitum est. in hac quaestione totius ob rem dati tractatus inspici potest. qui in his competit speciebus: aut enim do tibi ut des, aut do ut facias, aut facio ut des, aut facio ut facias: in quibus quaeritur, quae obligatio nascatur. Et si quidem pecuniam dem, ut rem accipiam, emptio et uenditio est: sin autem rem do, ut rem accipiam, quia non placet permutationem rerum emptionem esse, dubium non est nasci ciuilem obligationem, in qua actione id ueniet, non ut reddas quod acceperis, sed ut damneris mihi, quanti interest mea illud quo conuenit accipere: uel si meum re-cipere uelim, repetatur quod datum est, quasi ob rem datum re non secuta. sed si scyphos tibi dedi, ut Stich[2u]2m mihi dares, periculo meo Stichus erit ac tu dumtaxat culpam prae-stare debes. explicitus est articulus ille do ut des. At cum do ut facia[2s]2, si tale sit factum, quod locari solet, puta ut tabulam pingas, pecunia data locatio erit, sicut superiore casu emptio: si r[2e]2m [2do]2, non erit locatio, sed nascetur uel ciuilis actio in hoc quod mea interest uel ad repetendum condictio. quod si tale est factum, quod locari non possit, puta ut ser-uum manumittas, siue certum tempus adiectum est, intra quod manumittatur idque, cum potuisset manumitti, uiuo seruo transierit, siue finitum non fuit et tantum temporis con-sumptus sit, ut potuerit debueritque manumitti, condici ei potest uel praescriptis uerbis agi: quod his quae diximus conuenit. sed si dedi tibi seruum, ut seruum tuum manumit-teres, et manumisisti et is quem dedi euictus est, si sciens dedi, de dolo in me dandam actionem Iulianus scribit, si ignorans, in factum ciuilem. Quod si faciam ut des et postea-quam feci, cessas dare, nulla erit ciuilis actio, et ideo de dolo dabitur. sed si facio ut facias, haec species tractatus plures recipit. nam si pacti sumus, ut tu a meo debitore Carthagine exigas, ego a tuo Romae, uel ut tu in meo, ego in tuo solo aedificem, et ego aedificaui et tu cessas, in priorem speciem mandatum quodammodo interuenisse uidetur, sine quo exigi pecunia alieno nomine non potest: quamuis enim et impendia sequantur, @1 tamen mutuum officium praestamus et potest mandatum ex pacto etiam naturam suam ex-cedere (possum enim tibi mandare, ut et custodiam mihi praestes et non plus impendas in exigendo quam decem): et si eandem quantitatem impenderemus, nulla dubitatio est. sin autem alter fecit, ut et hic mandatum interuenisse uideatur, quasi refundamus inuicem impensas: neque enim de re tua tibi mando. sed tutius erit et in insulis fabricandis et in debitoribus exigendis praescriptis uerbis dari actionem, quae actio similis erit mandati ac-tioni, quemadmodum in superioribus casibus locationi et emptioni. Si ergo haec sunt, ubi de faciendo ab utroque conuenit, et in proposita quaestione idem dici potest et necessario sequitur, ut eius fiat condemnatio, quanti interest mea seruum habere quem manumisi. an deducendum erit, quod libertum habeo? sed hoc non potest aestimari. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Insulam hoc modo, ut aliam insulam re-ficeres, uendidi. respondit nullam esse uenditionem, sed ciuili intentione incerti agendum est. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Si tibi decem dedero, ut Stichum ȓmanumittas, et cessaueris, confestim agam praescriptis uerbis, ut soluas quanti mea inter-est: aut, si nihil interest, condicam tibi, ut decem reddas. @@&7Idem& libro uicesimo septimo quaestionum. Si dominus seruum, cum furto argueretur, quaestionis habendae causa aestimatum dedisset neque de eo compertum fuisset et is non redderetur, eo nomine ciuiliter agi posse, licet aliquo casu seruum retenturus esset, qui traditum accepisset. potest enim retinere seruum, siue dominus pro eo pecuniam elegisset siue in admisso deprehensus fuisset: tunc enim et datam aestimationem reddi a domino oportere. sed quaesitum est, qua actione pecuni[2a]2, si eam dominus elegisset, peti posset. dixi, tametsi quod inter eos ageretur uerbis quoque stipulationis conclusum non fuisset, si tamen lex contractus non lateret, praescriptis uerbis incerti et hic agi posse, nec uideri nudum pactum interuenisse, quotiens certa lege dari probaretur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Ob eam causam accepto liberatus, ut no-men Titii debitoris delegaret, si fidem contractus non impleat, incerti actione tenebitur. itaque iudicis officio non uetus obligatio restaurabitur, sed promissa praestabitur aut con-demnatio sequetur. @@&7Iauolenus& libro tertio decimo epistularum. Partis tertiae usum fructum le-gauit: heredis bona ab eius creditoribus distracta sunt et pecuniam, quae ex aestimatione partis tertiae fiebat, mulier accepit fruendi causa et per ignorantiam stipulatio praetermissa est. quaero, an ab herede mulieris pecunia, quae fruendi causa data est, repeti possit, et qua actione. respondi in factum actionem dari debere. @@&7Pomponius& libro trigesimo nono ad Quintum Mucium. Quia actionum non plenus numerus esset, ideo plerumque actiones in factum desiderantur. sed et eas actiones, quae legibus proditae sunt, si lex iusta ac necessaria sit, supplet praetor in eo quod legi deest: quod facit in lege Aquilia reddendo actiones in factum accommodatas leg[2i]2 Aquiliae, idque utilitas eius legis exigit. @@&7Proculus& libro undecimo epistularum. Si uir uxori suae fundos uendidit et in uenditione comprehensum est conuenisse inter eos, si ea nupta ei esse de[2s]2isset, ut eos @1 fundos, si ipse uellet, eodem pretio mulier transcriberet uiro: in factum existimo iudicium esse reddendum idque et in aliis personis obseruandum. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. Si tibi rem uendendam certo pretio dedissem, ut, quo pluris uendidisses, tibi haberes, placet neque mandati neque pro socio esse actionem, sed in factum quasi alio negotio gesto, quia et mandata gratuita esse de-bent, et societas non uidetur contracta in eo, qui te non admisit socium distractionis, sed sibi certum pretium excepit. Iulianus libro undecimo digestorum scribit, si tibi areae meae dominium dedero, ut insula aedificata partem mihi reddas, neque emptionem esse, quia pretii loco partem rei meae recipio, neque mandatum, quia non est gratuitum, neque socie-tatem, quia nemo societatem contrahendo rei suae dominus esse desinit. sed si puerum docendum uel pecus pascendum tibi dedero uel puerum nutriendum ita, ut, si post certos annos uenisset, pretium inter nos communicaretur, abhorrere haec ab area eo, quod hic dominus esse non desinit qui prius fuit: competit igitur pro socio actio. sed si forte pue-rum dominii tui fecero, idem se quod in area dicturum, quia dominium desinit ad primum dominum pertinere. quid ergo est? in factum putat actionem Iulianus dandam, id est prae-scriptis uerbis. ergo si quis areae dominium non transtulerit, sed passus sit te sic aedi-ficare, ut communicaretur uel ipsa uel pretium, erit societas. idemque et si partis areae dominium tran[2s]2tulerit, partis non, et eadem lege aedificare passus sit. @@&7Idem& libro quadragesimo primo ad Sabinum. Qui seruandarum mercium sua-rum causa alienas merces in mare proiecit, nulla tenetur actione: sed si sine causa id fe-cisset, in factum, si dolo, de dolo tenetur. Sed et si seruum quis alienum spoliauerit isque frigore mortuus sit, de uestimentis quidem furti agi poterit, de seruo uero in factum agen-dum criminali poena aduersus eum seruata. Sed et si calicem argenteum quis alienum in profundum abiecerit damni dandi causa, non lucri faciendi, Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum scripsit neque furti neque damni iniuriae actionem esse, in factum tamen agen-dum. Si gla[2n]2s ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem, qua experiri possim: nam neque ex lege duodecim tabularum de pastu pecoris (quia non in tuo pascitur) neque de pauperie neque de damni iniuriae agi posse: in factum itaque erit agendum. @@&7Idem& libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Solent, qui nouerunt seruos fugitiuos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quae res non facit eos fures. solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec uidetur illicitum esse hoc quod datur. quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet condictionem. quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob incidium, hoc est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitiuus, certum aliquid daretur, uideamus, an possit agere. et quidem conuentio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo ciuilis actio oriri potest, id est praescriptis uerbis. nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur. @@&7Pomponius& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Permisisti mihi cretam exi-mere de agro tuo ita, ut eum locum, unde exemissem, replerem: exemi nec repleo: quae-situm est, quam habeas actionem. sed certum est ciuilem actionem incerti competere: si autem uendidisti cretam, ex uendito age[2s]2. quod si post exemptionem cretae repleuero nec patieris me cretam tollere t[2u]2, agam ad exhibendum, quia mea facta est, cum uoluntate tua @1 exempta sit. Permisisti mihi, ut sererem in fundo tuo et fructus tollerem: seui nec pateris me fructus tollere. nullam iuris ciuilis actionem esse Aristo ait: an in factum dari debeat, deliberari posse: sed erit de dolo. @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad edictum. Si gratuitam tibi habitationem dedero, an commodati agere possi[2m]2? et Uiuianus ait posse: sed est tutius praescriptis uerbis agere. Si margarita tibi aestimata dedero, ut aut eadem mihi adferres aut pretium eorum, deinde haec perierint ante uenditionem, cuius periculum sit? et ait Labeo, quod et Pomponius scripsit, si quidem ego te uenditor rogaui, meum esse periculum: si tu me, tuum: si neuter nostrum, sed dumtaxat consensimus, teneri te hactenus, ut dolum et cul-pam mihi praestes. actio autem ex hac causa utique erit praescriptis uerbis. Papinianus libro octauo quaestionum scripsit, si rem tibi inspiciendam dedi et dicas te perdidisse, ita demum mihi praescriptis uerbis actio competit, si ignorem ubi sit: nam si mihi liqueat apud te esse, furti agere possum uel condicere uel ad exhibendum agere. secundum haec, si cui inspiciendum dedi siue ipsius causa siue utriusque, et dolum et culpam mihi praestan-dam esse dico propter utilitatem, periculum non: si uero mei dumtaxat causa datum est, dolum solum, quia prope depositum hoc accedit. Si, cum unum bouem haberem et uicinus unum, placuerit inter nos, ut per denos dies ego ei et ille mihi bouem commo-daremus, ut opus faceret, et apud alterum bos periit, commodati non competit actio, quia non fuit gratuitum commodatum, uerum praescriptis uerbis agendum est. Si, cum mihi uestimenta uenderes, rogauero, ut ea apud me relinquas, ut peritioribus ostenderem, mox haec perierint ui ignis aut alia maiore, periculum me minime praestaturum: ex quo apparet utique custodiam ad me pertinere. Si qui[2s]2 sponsionis causa anulos acceperit nec reddit uictori, praescriptis uerbis actio in eum competit: nec enim recipienda est Sabini opinio, qui condici et furti agi ex hac causa putat: quemadmodum enim rei nomine, cuius neque ȓpossessionem neque dominium uictor habuit, aget furti? plane si inhonesta causa sponsionis fuit, sui anuli dumtaxat repetitio erit. @@&7Idem& libro trigesimo ad edictum. Si apud te pecuniam deposuerim, ut dares Titio, si fugitiuum meum reduxisset, nec dederis, quia non reduxit: si pecuniam mihi non reddas, melius et praescriptis uerbis agere: non enim ambo pecuniam ego et fugitiuarius deposuimus, ut quasi apud sequestrem sit depositum. @@&7Idem& libro trigesimo primo ad edictum. Rogasti me, ut tibi nummos mutuos darem: ego cum non haberem, dedi tibi rem uendendam, ut pretio utereris. si non uendi-disti aut uendidisti quidem, pecuniam autem non accepisti mutuam, tutius est ita agere, ut Labeo ait, praescriptis uerbis, quasi negotio quodam inter nos gesto proprii contractus. Si praedium pro te obligauero, deinde placuerit inter nos, ut mihi fideiussorem praestares, nec facias, melius esse dico praescriptis uerbis agi, nisi merces interuenit: nam si inter-uenit, ex locato esse actionem. @@&7Idem& libro trigesimo secundo ad edictum. Apud Labeonem quaeritur, si tibi equos uenales experiendos dedero, ut, si in triduo displicuissent, redderes, tuque desultor in his cucurreris et uiceris, deinde emere nolueris, an sit aduersus te ex uendito actio. et puto uerius esse praescriptis uerbis agendum: nam inter nos hoc actum, ut experimentum gratuitum acciperes, non ut etiam certares. Item apud Melam quaeritur, si mulas tibi @1 dedero ut experiaris et, si placuissent, emeres, si displicuissent, ut in dies singulos aliquid praestares, deinde mulae a grassatoribus fuerint ablatae intra dies experimenti, quid esset praestandum, utrum pretium et merces an merces tantum. et ait Mela interesse, utrum emptio iam erat contracta an futura, ut si facta, pretium petatur, si futura, merces petatur: sed non exprimit de actionibus. puto autem, si quidem perfecta fuit emptio, competere ex uendito actionem, si uero nondum perfecta esset, actionem talem qualem aduersus desul-torem dari. Si, cum emere argentum uelles, uascularius ad te detulerit et reliquerit et, cum displicuisset tibi, seruo tuo referendum dedisti et sine dolo malo et culpa tua perierit, uascu-larii esse detrimentum, quia eius quoque causa sit missum. certe culpam eorum, quibus custodiendum perferendumue dederis, praestare te oportere Labeo ait, et puto praescriptis uerbis actionem in hoc competere. @@&7Idem& libro secundo disputationum. Quotiens deficit actio uel exceptio, utilis actio uel exceptio est. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Si tibi polienda sarcien[2d]2aue uestimenta dederim, si quidem gratis hanc operam te suscipiente, mandati est obligatio, si uero mercede data aut constituta, locationis conductionisque negotium geritur. quod si neque gratis hanc operam susceperis neque protinus aut data aut constituta sit merces, sed eo animo negotium gestum fuerit, ut postea tantum mercedis nomine daretur, quantum inter non statutum sit, placet quasi de nouo negotio in factum dandum esse iudicium, id est praescriptis uerbis. @@&7Alfenus& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Duo secundum Ti-berim cum ambularent, alter eorum ei, qui secum ambulabat, rogatus anulum ostendit, ut respiceret: illi excidit anulus et in Tiberim deuolutus est. respondit posse agi cum eo in factum actione. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Titius Sempronio triginta dedit pacti-que sunt, ut ex reditu eius pecuniae tributum, quod Titius pendere deberet, Sempronius praestaret computatis usuris semissibus, quantoque minus tributorum nomine praestitum foret, quam earum usurarum quantitas esset, ut id Titio restitueret, quod amplius prae-stitum esset, id ex sorte decederet, aut, si et sortem et usuras summa tributorum exces-sisset, id quod amplius esset Titius Sempronio praestaret: neque de ea re ulla stipulatio interposita est. Titius consulebat, id quod amplius ex usuris Sempronius redegisset, quam tributorum nomine praestitisset, qua actione ab eo consequi possit. respondit pecuniae qui-dem creditae usuras nisi in stipulationem deductas non deberi: uerum in proposito uiden-dum, ne non tam faenerata pecunia intellegi debeat, quam quasi mandatum inter eos con-tractum, nisi quod ultra semissem consecuturus esset: sed ne ipsius quidem sortis petitionem pecuniae creditae fuisse, quando, si Sempronius eam pecuniam sine dolo malo uel amisisset uel ua[2c]2uam habuisset, dicendum nihil eum eo nomine praestare debuisse. qua[2r]2e tutius esse praescriptis uerbis in factum actionem dari, praesertim cum illud quoque conuenisset, ut quod amplius praestitum esset, quam ex usuris redigeretur, sorti decederet: quod ipsum ius et causam pecuniae creditae excedat. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si operas fabriles qui[2s]2 serui uice mutua dedisset, ut totidem reciperet, posse eum praescriptis uerbis agere, sicuti si paenulas dedisset, ut tunicas acciperet: nec esse hoc contrarium, quod, si per errorem operae inde- @1 bitae datae sunt, ipsae repeti non possunt. nam aliud dando, ut aliud reddatur, obligari iure gentium possumus: quod autem indebitum datur, aut ipsum repeti debet aut tantun-dem ex eodem genere, quorum neutro modo operae repeti possunt. @@&7Pomponius& libro uicesimo primo ad Sabinum. Si tibi scyphos dedi, ut eos-dem mihi redde[2re]2s, commodati actio est: si, ut pondus argenti redderes quantum in illis esset, tantidem ponderis petitio est per actionem praescriptis uerbis, tam boni tamen ar-genti, quam illi scyphi fuerunt: sed si ut uel hos scyphos uel ut eiusdem ponderis argen-tum dares, conuenit, dicendum est, [2si quidem tua est electio, scyphos statim tuos fieri et te mihi dare aut scyphos aut argentum utrum malis: quod si mihi permissum est eligere, scyphi tui non fient antequam dixero me eos habere nolle. Quod kalendis [Ianuariis?] dari solet medicis et artificibus, non est merces: itaque si quid in hisce ministeriis aliter fiat quam conuenit, non ex locato, sed in factum actio dabitur]2. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS}1 @@@@{1DE PIGNORIBUS ET HYPOTHECIS ET QUALITER EA @@@@CONTRAHANTUR ET DE PACTIS EORUM}1 @@&7Papinianus& libro undecimo responsorum. Conuentio generalis in pignore dando bonorum uel postea quaesitorum recepta est: in speciem autem alienae rei collata [2c]2onuentione, si non fuit ei qui pignus dabat debita, postea debitori dominio quaesito diffi-cilius creditori, qui non ignorauit alienum, utilis actio dabitur, sed facilior erit possidenti retentio. Seruo pignori dato peculium eius creditor citra conuentionem specialiter super eo conceptam frustra distrahit, nec interest, quando seruus domino peculium adquisierat. Cum praedium pignori daretur, nominatim, ut fructus quoque pignori essent, conuenit. eos con-sumptos bona fide emptor utili Seruiana restituere non cogetur: pignoris etenim causam nec usucapione peremi placuit, quoniam quaestio pignoris ab intentione dominii separatur: quod in fructibus dissimile est, qui numquam debitoris fuerunt. Pacto placuit, ut ad diem usuris non solutis fructus hypothecarum usuris compensarentur fini legitimae usurae. quam-uis exordio minores in stipulatum uen[2e]2rint, non esse tamen irritam conuentionem placuit, cum ad diem minore faenore non soluto legitimae maiores usurae stipulanti recte promitti potuerunt. Cum praedium uxor uiro donasset idque praedium uir pignori dedisset, post diuortium mulier possessionem praedii sui reciperauit et idem praedium ob debitum uiri pignori dedit. in ea dumtaxat pecunia recte pignus a muliere contractum apparuit, quam offerre uiro debuit meliore praedio facto, scilicet si maiores sumptus quam fructus fuissent, quos uir ex praedio percepit: etenim in ea quantitate proprium mulier negotium gessisse, non alienum suscepisse uidetur. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Fideiussor, qui pignora uel hypothecas sus-cepit atque ita pecunias soluit, si mandati agat uel cum eo agatur, exemplo creditoris etiam culpam aestimari oportet. ceterum iudicio, quod de pignore dato proponitur, conueniri non potest. Ȕ@@&7Idem& libro uicesimo quaestionum. Si superatus sit debitor, qui rem suam uindicabat, quod suam non probaret, aeque seruanda erit creditori actio Seruiana probanti res in bonis eo tempore, quo pignus contrahebatur, illius fuisse. sed [2et]2 si uictus sit debitor uindicans hereditatem, iudex actionis Seruianae neglecta de hereditate dicta sententia pignoris causam inspicere debebit. atquin aliud in legatis et libertatibus dictum est, cum secundum eum, qui legitimam hereditatem uindicabat, sententia dicta est. sed creditor non bene legatariis per omnia comparatur, cum legata quidem aliter ualere non possunt, quam @1 si testamentum ratum esse constaret: enimuero fieri potest, ut et pignus recte sit acceptum nec tamen ab eo lis bene instituta. Per iniuriam uictus apud iudicium rem quam petierat postea pignori obligauit: non plus habere creditor potest, quam habet qui pignus dedit. ergo summouebitur rei iudicatae exceptione, tametsi maxime nullam propriam qui uicit actionem exercere possit: non enim quid ille non habuit, sed quid in ea re quae pignori data est debitor habuerit, considerandum est. @@&7Gaius& libro singulari de formula hypothecaria. Contrahitur hypotheca per pactum conuentum, cum quis paciscatur, ut res eius propter aliquam obligationem sint hypthecae nomine obligatae: nec ad rem pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus quae consensu contrahuntur. et ideo et sine scriptura si conuenit ut hypotheca sit et probari poterit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari poterit: et sine his autem ualet quod actum est, si habeat probationem: sicut et nuptiae sunt, licet testationes in scriptis habitae non sunt. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Res hypothecae dari posse sciendum est pro quacumque obligatione, siue mutua pecunia datur siue dos, siue emptio uel uenditio contrahatur uel etiam locatio et conductio uel mandatum, et siue pura est obligatio uel in diem uel sub condicione, et siue in praesenti contractu siue etiam praecedat: sed et futurae obligationis nomine dari possunt: sed et non soluendae omnis pecuniae causa, uerum etiam de parte eius: et uel pro ciuili obligatione uel honoraria uel tantum naturali. sed et in condicionali obligatione non alias obligantur, nisi condicio ex-stiterit. @8 Inter pignus autem et hypothecam tantum nominis sonus differt. @8 Dare autem quis hypothecam potest siue pro sua obligatione siue pro aliena. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Obligatione generali rerum, quas quis habuit habiturusue sit, ea non continebuntur, quae uerisimile est quemquam spe-cialiter obligaturum non fuisse. ut puta supellex, item uestis relinquenda est debitori, et ex mancipiis quae in eo usu habebit, ut certum sit eum pignori daturum non fuisse. proinde de ministeriis eius perquam ei necessariis uel quae ad affectionem eius pertineant @@&7Paulus& libro sexagesimo octauo ad edictum. uel quae in [2u]2sum cottidianum habentur Seruiana non competit. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Denique concubinam filios naturales alumnos constitit generali obligatione non contineri et si qua alia sunt huiusmodi ministeria. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Sed et quod ad eas res, quas eo tempore quo paciscebatur in bonis habuit, idem obseruari debet. Quod emptionem uen-ditionemque recipit, etiam pignerationem recipere potest. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Si debitor res suas duobus simul pignori obligauerit ita, [2ut]2 utrique in solidum obligatae essent, singuli in solidum ad-uersus extraneos Seruiana utentur: inter ipsos autem si quaestio moueatur, possidentis meliorem esse condicionem: dabitur enim possidenti haec exceptio: 'si non conuenit, ut eadem res mihi quoque pignori esset.' si autem id actum fuerit, ut pro partibus res obli- @1 garentur, utilem actionem competere et inter ipsos et aduersus extraneos, per quam dimi-diam partis possessionem adprehendant singuli. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si is qui bona rei publicae iure administrat mutuam pecuniam pro ea accipiat, potest rem eius obligare. Si $A)NTI/XRHS3IS3& facta sit et in fundum aut in aedes aliquis inducatur, eo usque retinet possessionem pignoris loco, donec illi pecunia soluatur, cum in usuras fructus percipiat aut locando aut ipse percipiendo habitandoque: itaque si amiserit posses-sionem, solet in factum actione uti. Usus fructus an possit pignori hypothecaeue dari, quaesitum est, siue dominus proprietatis conuenerit siue ille qui solum usum fructum habet. et scribit Papinianus libro undecimo responsorum tuendum creditorem et si uelit cum cre-ditore proprietarius agere 'non esse ei ius uti frui inuito se', tali exceptione eum praetor tuebitur: 'si non inter creditorem et eum ad quem usus fructus pertinet conuenerit, ut usus fructus pignori sit': nam et cum emptorem usus fructus tuetur praetor, cur non et creditorem tuebitur? eadem ratione et debitori obicietur exceptio. Iura praediorum urba-norum pignori dari non possunt: igitur nec conuenire possunt, ut hypothecae sint. @@&7Paulus& libro sexagesimo octauo ad edictum. Sed an uiae itineris actus aquae ductus pignoris conuentio locum habeat uidendum esse Pomponius ait, ut talis pactio fiat, ut, quamdiu pecunia soluta non sit, eis seruitutibus creditor utatur (scilicet si uicinum fundum habeat) et, si intra diem certum pecunia soluta non sit, uendere eas uicino liceat: quae sententia propter utilitatem contrahentium admittenda est. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hyothecariam. Grege pignori obli-gato quae postea nascuntur tenentur: sed et si prioribus capitibus decedentibus totus grex fuerit renouatus, pignori tenebitur. Statuliber quoque dari hypothecae poterit, licet con-dicione exsistente euanescat pignus. Cum pignori rem pigneratam accipi posse placuerit, quatenus utraque pecunia debetur pignus secundo creditori tenetur et tam exceptio quam actio utilis ei danda est: quod si dominus soluerit pecuniam, pignus quoque peremitur. sed potest dubitari, numquid creditori nummorum solutorum nomine utilis actio danda sit an non: quid enim, si res soluta fuerit? et uerum est, quod Pomponius libro septimo ad edictum scribit, si quidem pecuniam debet is, cuius nomen pignori datum est, exacta ea creditorem secum pensaturum: si uero corpus is debuerit et soluerit, pignoris loco futu-rum apud secundum creditorem. Et in superficiariis legitime consistere creditor potest ad-uersus quemlibet possessorem, siue tantum pactum conuentum de hypotheca interuenerit, siue etiam possessio tradita fuerit, deinde amissa sit. Etiamsi creditor iudicatum debitorem fecerit, hypotheca manet obligata, quia suas condiciones habet hypothecaria actio, id est si soluta est pecunia aut satisfactum est, quibus cessantibus tenet. et si cum defensore in personam egero, licet is mihi satisdederit et damnatus sit, aeque hypotheca manet obligata. multo magis ergo si in personam actum sit siue cum reo siue cum fideiussore siue cum utrisque pro parte, licet damnati sint, hypotheca manet obligata nec per hoc uidetur satis-factum creditori, quod habet iudicati actionem. Si sub condicione debiti nomine obligata sit hypotheca, dicendum est ante condicionem non recte agi, cum nihil interim debeatur: sed si sub condicione debiti condicio uenerit, rursus agere poterit. sed si praesens sit de-bitum, hypotheca uero sub condicione, et agatur ante condicionem hypothecaria, uerum quidem est pecuniam solutam non esse, sed auferri hypothecam iniquum est: ideoque ar- @1 bitrio iudicis cautiones interponendae sunt 'si condicio exstiterit nec pecunia soluatur, re-stitui hypothecam, si in rerum natura sit.' Propter usuras quoque si obligata sit hypo-theca usurae solui debent: idem et in poena dicemus. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Quaesitum est, si nondum dies pensionis uenit, an et medio tempore persequi pignora permittendum sit. et puto dan-Ȕdam pignoris persecutionem, quia interest mea: et ita Celsus scribit. Ex quibus casibus naturalis obligatio consistit, pignus perseuerare constitit. @@&7Gaius& libro singulari de formula hypothecaria. Et quae nondum sunt, futura tamen sunt, hypothecae dari possunt, ut fructus pendentes, partus ancillae, fetus pecorum et ea quae nascuntur sint hypothecae obligata: idque seruandum est, siue dominus fundi conuenerit aut de usu fructu aut de his quae nascuntur siue is, qui usum fructum habet, sicut Iulianus scribit. Quod dicitur creditorem probare debere, cum conueniebat, rem in bonis debitoris fuisse, ad eam conuentionem pertinet, quae specialiter facta est, non ad illam, quae cottidie inseri solet cautionibus, ut specialiter rebus hypothecae nomine datis cetera etiam bona teneantur debitoris, quae nunc habet et quae postea adquisierit, perinde atque si specialiter hae res fuissent obligatae. Qui res suas iam obligauerint et alii secundo obligant creditori, ut effugiant periculum, quod solent pati qui saepius easdem res obli-gant, praedicere solent alii nulli rem obligatam esse quam forte Lucio Titio, ut in id quod excedit priorem obligationem res sit obligata, ut sit pignori hypothecaeue id quod pluris est: aut solidum, cum primo debito liberata res fuerit? de quo uidendum est, utrum hoc ita se habeat, si et conueniat, an et si simpliciter conuenerit de eo quod excedit ut sit hypothecae? et solida res inesse conuentioni uidetur, cum a primo creditore fuerit liberata, an adhuc pars? sed illud magis est, quod prius diximus. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si fundus hypothecae datus sit, deinde alluuione maior factus est, totus obligabitur. Si nesciente domino res eius hypothecae data sit, deinde postea dominus ratum habuerit, dicendum est hoc ipsum, quod ratum habet, uoluisse eum retro recurrere ratihabitionem ad illud tempus, quo conuenit. uoluntas autem fere eorum demum seruabitur, qui et pignori dare possunt. Si res hypothecae data postea mutata fuerit, aeque hypothecaria actio competit, ueluti de domo data hypothecae et horto facta: item si de loco conuenit et do-mus facta sit: item de loco dato, deinde uineis in eo positis. In uindicatione pignoris quaeritur, an rem, de qua actum est, possideat is cum quo actum est. nam si non possi-deat nec dolo fecerit quo minus possideat, absolui debet: si uero possideat et aut pecu-niam soluat aut rem restituat, aeque absoluendus est: si uero neutrum horum faciat, con-demnatio sequetur. sed si uelit restituere nec possit (forte quod res abest et longe est uel in prouinciis), solet cautionibus res explicari: nam si caueret se restituturum, absoluitur. sin uero dolo quidem desiit possidere, summa autem ope nisus non possit rem ipsam re-stituere, tanti condemnabitur, quanti actor in litem iurauerit, sicut in ceteris in rem actio-nibus: nam si tanti condemnatus esset, quantum deberetur, quid proderat in rem actio-cum et in personam agendo idem consequeretur? Interdum etiam de fructibus arbitrari debet iudex, ut, ex quo lis inchoata sit, ex eo tempore etiam fructibus condemnet. quid enim si minoris sit praedium, quam debetur? nam de antecedentibus fructibus nihil potest pronuntiare, nisi exstent et res non sufficit. Creditor hypothecam sibi per sententiam ad- @1 iudicatam quemadmodum habiturus sit, quaeritur: nam dominium eius uindicare non potest. sed hypothecaria agere potest, et si exceptio obicietur a possessore re[2i]2 iudicatae, replicet: 'si secundum me iudicatum non est'. Si pluris condemnatus sit debitor non restituendo pignus, quam computatio sortis et usurarum faciebat, an, si tantum soluerit, quantum de-bebat, exoneretur hypotheca? quod ego quantum quidem ad suptilitatem legis et auctori-tatem sententiae non probo: semel enim causa transire uidetur ad condemnationem et inde pecunia deberi: sed humanius est non amplius eum, quam quod re uera debet, dando hypo-thecam liberare. Aliena res utiliter potest obligari sub condicione, si debitoris facta fuerit. Si duo pariter de hypotheca paciscantur, in quantum quisque obligatam hypothecam ha-beat, utrum pro quantitate debiti an pro partibus dimidiis, quaeritur. et magis est, ut pro quantitate debiti pignus habeant obligatum. sed uterque, si cum possessore agat, quem-admodum? utrum de parte quisque an de toto, quasi utrique in solidum res obligata sit? quod erit dicendum, si eodem die pignus utrique datum est separatim: sed si simul illi et illi, si hoc actum est, uterque recte in solidum aget, si minus, unusquisque pro parte. Potest ita fieri pignoris datio hypothecaeue, ut, si intra certum tempus non sit soluta pecunia, iure emptoris possideat rem iusto pretio tunc aestimand[2a]2m: hoc enim casu uidetur quodammodo condicionalis esse uenditio. et ita diuus Seuerus et Anto-ninus rescripserunt. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Pignoris persecutio in rem parit actionem creditori. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Si ab eo, qui Publiciana uti potuit quia dominium non habuit, pignori accepi, sic tuetur me per Seruianam praetor, quemad-modum debitorem per Publicianam. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad edictum. Qui pignori plures res accepit, non cogitur unam liberare nisi accepto uniuerso quantum debetur. @@&7Idem& libro sexagesimo tertio ad edictum. Cum conuenit, ut is, qui ad re-fectionem aedificii credidit, de pensionibus iure pignoris ipse creditum recipiat, etiam actiones utiles aduersus inquilinos accipiet cautionis exemplo, quam debitor creditori pignori dedit. @@&7Idem& libro septuagesimo tertio ad edictum. Si inter colonum et procurato-rem meum conuenerit de pignore uel ratam habente me conuentionem uel mandante, quasi inter me et colonum meum conuenisse uideatur. Si debitor seruum, quem a non domino bona fide emerat et pignerauit, teneat, Seruianae locus est et, si aduersus eum agat cre-ditor, doli replicatione exceptionem elidet: et ita Iulianus ait, et habet rationem. Quidquid pignori commodi siue incommodi fortuito accessit, id ad debitorem pertinet. Si res pigne-rata non restituatur, lis aduersus possessorem erit aestimanda, sed utique aliter aduersus ipsum debitorem, aliter aduersus quemuis possessorem: nam aduersus debitorem non pluris quam quanti debet, quia non pluris interest, aduersus ceteros possessores etiam pluris, et quod amplius debito consecutus creditor fuerit, restituere debet debitori pigneraticia actione. @1 @@&7Modestinus& libro septimo differentiarum, Si Titio, qui rem meam ignorante me creditori suo pignori obligauerit, heres exstitero, ex postfacto pignus directo quidem non conualescit, sed utilis pigneraticia dabitur creditori. @@&7Idem& libro tertio regularum. Creditor praedia sibi obligata ex causa pignoris locare recte poterit. Pignoris obligatio etiam inter absentes recte ex contractu obligatur. @@&7Idem& libro quinto regularum. In quorum finibus emere quis prohibetur, pignus accipere non prohibetur. @@&7Idem& libro octauo regularum. Cum uitiose uel inutiliter contractus pignoris intercedat, retentioni locus non est, nec si bona creditoris ad fiscum pertineant. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Fideiussor impetrauit a potestate, ut et ante quam solueret pignora ipse possideat quasi satisfacturus creditoribus, nec satisfecit: modo heres debitoris paratus est soluere creditoribus: quaero, an pignora fideiussor restituere cogendus sit. Modestinus respondit cogendum esse. Pater Seio emancipato filio facile per-suasit, ut, quia mutuam quantitatem acciperet a Septicio creditore, chirographum perscri-beret sua manu filius eius, quod ipse impeditus esset scribere, sub commemoratione do-mus ad filium pertinentis pignori dandae: quaerebatur, an Seius inter cetera bona etiam hanc domum iure optimo possidere possit, cum patris se hereditate abstinuerit, nec metuiri ex hoc solo, quod mandante patre manu sua perscripsit instrumentum chirographi, cum neque consensum suum accommodauerat patri aut signo suo aut alia scriptura. Modestinus Ȕrespondit: cum sua manu pignori domum suam futuram Seius scripserat, consensum ei ob-ligationi dedisse manifestum est. Lucius Titius praedia et mancipia quae in praediis erant obligauit: heredes eius praediis inter se diuisis illis mancipiis defunctis alia substituerunt: creditor postea praedia cum mancipiis distraxit. quaeritur, an ipsa mancipia, quae sunt modo in praediis constituta, hoc est in hypothecis, emptor uindicare recte possit. Mode-stinus respondit, si neque pignerata sunt ipsa mancipia neque ex pigneratis ancillis nata, minime creditoribus obligata esse. @@&7Marcellus& libro quinto digestorum. Seruum, quem quis pignori dederat, ex leuissima offensa uinxit, mox soluit, et quia debito non satisfaciebat, creditor minoris seruum uendidit: an aliqua actio creditori in debitorem constituenda sit, quia crediti ipsius actio non sufficit ad id quod deest persequendum? quid si eum interfecisset aut eluscasset? ubi quidem interfecisset, ad exhibendum tenetur: ubi autem eluscasset, quasi damni iniu-riae dabimus actionem ad quantum interest, quod debilitando aut uinciendo persecutionem pignoris exinanierit. fingamus nullam crediti nomine actionem esse, quia forte caus[2a]2 ceci-derat: non existimo indignam rem animaduersione et auxilio praetoris. &7Ulpianus& notat: si, ut creditori noceret, uinxit, tenebitur, si merentem, non tenebitur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Si legati condicionalis relicti filio familias pater ab herede rem propriam eius pignori accepit et mortuo patre uel emancipato filio condicio legati exstiterit, incipit filio legatum deberi et neque pater potest pignus uindicare neque filius, qui nunc habere coepisset actionem nec ex praecedente tempore potest quic-quam iuris habere in pignore, sicut in fideiussore dicitur. @1 @@&7Idem& libro quinto responsorum. Paulus respondit generalem quidem conuen-tionem sufficere ad obligationem pignorum: sed ea, quae ex bonis defuncti non fuerunt, sed postea ab herede eius ex alia causa adquisita sunt, uindicari non posse a creditore testatoris. Si mancipia in causam pignoris ceciderunt, ea quoque, quae ex his nata sunt, eodem iure habenda sunt. quod tamen diximus etiam adgnata teneri, siue specialiter de his conuenerit siue non, ita procedit, si dominium eorum ad eum peruenit qui obligauit uel heredem eius: ceterum [2si]2 apud alium dominum pepererint, non erunt obligata. Domus pignori data exusta est eamque aream emit Lucius Titius et exstruxit: quaesitum est de iure pignoris. Paulus respondit pignoris persecutionem perseuerare et ideo ius soli super-ficiem secutam uideri, id est cum iure pignoris: sed bona fide possessores non aliter co-gendos creditoribus aedificium restituere, quam sumptus in exstructione erogatos, quatenus pretiosior res facta est, reciperent. Si sciente et consentiente domino seruus, ut omnia bona domini pignori obligata essent, conuenit, ipsum quoque qui cauit obligatum esse pignoris iure. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Periculum pignorum nominis uenditi ad emp-torem pertinere, si tamen probetur eas res obligatas fuisse. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Lex uectigali fundo dicta erat, ut, si post certum temporis uectigal solutum non esset, is fundus ad dominum redeat: postea is fundus a possessore pignori datus est: quaesitum est, an recte pignori datus est. re-spondit, si pecunia intercessit, pignus esse. Item quaesiit, si, cum in exsolutione uectigalis tam debitor quam creditor cessassent et propterea pronuntiatum esset fundum secundum legem domini esse, cuius potior causa esset. respondit, si ut proponeretur uectigali non soluto iure suo dominus usus esset, etiam pignoris ius euanuisse. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Debitor pactus est, ut quaecumque in prae-dia pignori data inducta inuecta importata ibi nata parataue essent, pignori essent: eorum praediorum pars sine colonis fuit eaque actori suo colenda debitor ita tradidit adsignatis et seruis culturae necessariis: quaeritur, an et Stichus uilicus et ceteri serui ad culturam missi et Stichi uicarii obligati essent. respondit eos dumtaxat, qui hoc animo a domino inducti essent, ut ibi perpetuo essent, non temporis causa accommodarentur, obligatos. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Is qui promissit tibi aut Titio so-lutum quidem Titio repetere non potest, sed pignus ei datum et ante solutionem recipit. @@&7Scaeuola& libro uicesimo septimo digestorum. Cum tabernam debitor credi-tori pignori dederit, quaesitum est, utrum eo facto nihil egerit an tabernae appellatione merces, quae in ea erant, obligasse uide[2a]2tur? et si eas merces per tempora distraxerit et alias comparauerit easque in eam tabernam intulerit et decesserit, an omnia quae ibi de-prehenduntur creditor hypothecaria actione petere possit, cum et mercium species mutatae sint et res aliae illatae? respondit: ea, quae mortis tempore debitoris in taberna inuenta sunt, pignori obligata esse uidentur. Idem quaesiit, cum epistula talis emissa sit: '$*DANEI-$S3A/MENOS3 PARA\ S3OU= DHNA/RIA PENTAKO/S3IA PAREKA/LES3A/ S3E MH\ BEBAIWTH\N A)LL' U(POQH/KHN PAR E)MOU= $LABEI=N: OI)=DAS3 GA\R A)KRIBW=S3, O(/TI KAI\ H( TABE/RNA KAI\ OI( DOU=LOI/ MOU OU)DENI\ KATE/XONTAI H)\ S3OI\ KAI\ $W(S3 EU)S3XH/MONI A)NQRW/PW| E)PI/S3TEUS3AS3&': an pignus contractum sit an uero ea epistula nullius momenti sit, cum sine die et consule sit. respondit, cum conuenisse de pignoribus uidetur, non idcirco obligationem pignorum cessare, quod dies et consules additi uel tabulae signatae @1 non sint. Creditor pignori accepit a debitore quidquid in bonis habet habiturusue esset: quaesitum est, an corpora pecuniae, quam idem debitor ab alio mutuam accepit, cum in bonis eius facta sint, obligata creditori pignoris esse coeperint. respondit coepisse. @@&7Labeo& libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si insula, quam tibi ex pacto conuento licuit uendere, combusta est, deinde a debitore suo restituta, idem in noua insula iuris habes. @@@@{1IN QUIBUS CAUSIS PIGNUS UEL HYPOTHECA TACITE @@@@CONTRAHITUR}1 @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Senatus consult[2o]2 quod sub Marco imperatore factum est pignus insulae creditori datum, qui pecuniam ob restitu-tionem aedificii exstruendi mutuam dedit, ad eum quoque pertinebit, qui redemptori domino mandante nummos ministrauit. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Pomponius libro qua-dragesimo uariarum lectionum scribit: non solum pro pensionibus, sed et si deteriorem habitationem fecerit culpa sua inquilinus, quo nomine ex locato cum eo erit actio, inuecta et illata pignori erunt obligata. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Si horreum fuit conductum uel deuorsorium uel area, tacitam conuentionem de inuectis illatis etiam in his locum ha-bere putat Neratius: quod uerius est. @@&7Neratius& libro primo membranarum. Eo iure utimur, ut quae in praedia ur-bana inducta illata sunt pignori esse credantur, quasi id tacite conuenerit: in rusticis prae-diis contra obseruatur. Stabula quae non sunt in continentibus aedificiis quorum praedio-rum ea numero habenda sint, dubitari potest. et quidem urbanorum sine dubio non sunt, cum a ceteris aedificiis separata sint: quod ad causam tamen talis taciti pignoris pertinet, non multum ab urbanis praediis differunt. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Pomponius libro tertio decimo uariarum lectionum scribit, si gratuitam habitationem conductor mihi praestiterit, inuecta a me domino insulae pignori non esse. Item: illud, inquit, uidendum est uoluntate domini induci pignus ita posse, ut in partem debiti sit obligatum. Si quis fideiubeat, cum res illius a debitore pro quo fideiussit pignori data sit, bellissime intellegitur hoc ipso, quod fideiubeat, quodammodo mandare res suas esse obligatas. sane si postea sint eius res hypothecae datae, non erunt obligatae. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Licet in praediis urbanis ta-cite solet conuentum accipi, ut perinde teneantur inuecta et inlata, ac si specialiter con-Ȕuenisset, certe libertati huiusmodi pignus non officit idque et Pomponius probat: ait enim manumissioni non officere ob habitationem obligatum. @@&7Pomponius& libro tertio decimo ex uariis lectionibus. In praediis rusticis fructus qui ibi nascuntur tacite intelleguntur pignori esse domino fundi locati, etiamsi nominatim id non conuenerit. Uidendum est, ne non omnia illata uel inducta, sed ea sola, quae, ut ibi sint, illata fuerint, pignori sint: quod magis est. @1 @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Cum debitor gratuita pecunia utatur, potest creditor de fructibus rei sibi pigneratae ad modum legitimum usuras retinere. @@&7Idem& libro singulari de officio praefecti uigilum. Est differentia obligatorum propter pensionem et eorum, quae ex conuentione manifestari pignoris nomine tenentur, quod manumittere mancipia obligata pignori non possumus, inhabitantes autem manumit-timus, scilicet antequam pensionis nomine percludamur: tunc enim pignoris nomine re-tenta mancipia non liberabimus: et derisus Nerua iuris consultus, qui per fenestram mon-strauerat seruos detentos ob pensionem liberari posse. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Tutoris heres cum herede pupilli trans-actione facta, cum ex ea maiorem partem soluisset, in residuam quantitatem pignus obli-gauit: quaesitum est, an in ueterem contractum iure res obligata esset. respondit secundum ea quae proponerentur obligatam esse. @@@@{1QUAE RES PIGNORI UEL HYPOTHECAE DATAE OBLIGARI @@@@NON POSSUNT}1 @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Pupillus sine tutoris auctoritate hypothecam dare non potest. Si filius familias pro alio rem peculia-rem obligauerit uel seruus, dicendum est eam non teneri, licet liberam peculii sui admini-strationem habeant: sicut nec donare eis conceditur: non enim usquequaque habent liberam administrationem. facti tamen est quaestio, si quaeratur, quousque eis permissum uideatur peculium administrare. Eam rem, quam quis emere non potest, quia commercium eius non est, iure pignoris accipere non potest, ut diuus Pius Claudio Saturnino rescripsit. quid ergo, si praedium quis litigiosum pignori acceperit, an exceptione summouendus sit? et Octauenus putabat etiam in pignoribus locum habere exceptionem: quod ait Scaeuola libro tertio uari[2a]2rum quaestionum procedere, ut in rebus mobilibus exceptio locum habeat. @@&7Gaius& libro singulari de formula hypothecaria. Si alius pro muliere quae in-tercessit dederit hypothecam, aut pro filio familias cui contra senatus consultum creditum est, an his succurritur, quaeritur. et in eo quidem, qui pro muliere obligauit rem suam, facilius dicetur succurri ei, sicuti fideiussori huius mulieris eadem datur exceptio. sed et in eo, qui pro filio familias rem suam obligauit, eadem dicenda erunt, quae tractantur et in fideiussore eius. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Aristo Neratio Prisco scripsit: etiamsi ita contractum sit, ut antecedens dimitteretur, non aliter in ius pignoris succedet, nisi con-uenerit, ut sibi eadem res esset obligata: neque enim in ius primi succedere debet, qui ipse nihil conuenit de pignore: quo casu emptoris causa melior efficietur. denique si anti-quior creditor de pignore uendendo cum debitore pactum interposuit, posterior autem cre-ditor de distrahendo omisit non per obliuionem, sed cum hoc ageretur, ne posset uendere, uideamus, an dici possit h[2u]2c usque transire ad eum ius prioris, ut distrahere pignus huic @1 liceat. quod admittendum existimo: saepe enim quod quis ex sua persona non habet, hoc per extraneum habere potest. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Titius cum mutuam pecuniam accipere uellet a Maeuio, cauit ei et quasdam res hypothecae nomine dare destinauit: deinde postquam quasdam ex his rebus uendidisset, accepit pecuniam: quaesitum est, an et prius res uen-ditae creditori tenerentur. respondit, cum in potestate fuerit debitoris post cautionem interpositam pecuniam non accipere, eo tempore pignoris obligationem contractam uideri, quo pecunia numerata est, et ideo inspiciendum, quas res in bonis debitor numeratae pe-cuniae tempore habuerit. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Creditor, qui sciens filium familias a parente pignori accepit, relegatur. @@@@{1QUI POTIORES IN PIGNORE UEL HYPOTHECA HABEAN-@@@@TUR ET DE HIS QUI IN PRIORUM CREDITORUM LOCUM @@@@SUCCEDUNT}1 @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Qui dotem pro muliere promisit, pignus siue hypothecam de restituenda sibi dote accepit: subsecuta deinde pro parte numeratione maritus eandem rem pignori alii dedit: mox residuae quantitatis numeratio impleta est: quaerebatur de pignore. cum ex causa promissionis ad uniuersae quantitatis exsolutionem qui dotem promisit compellitur, non utique solutionum obseruanda sunt tempora, sed dies contractae obligationis. nec probe dici in potestate eius esse, ne pecuniam residuam red-deret, ut minus dotata mulier esse uideatur. Alia causa est eius, qui pignus accepit ad eam summam, quam intra diem certum numerasset, ac forte prius, quam numeraret, alii res pignori data est. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Qui generaliter bona debitoris pignori accepit eo potior est, cui postea praedium ex his bonis datur, quamuis ex ceteris pecuniam suam redigere possit. quod si ea conuentio prioris fuit, ut ita demum cetera bona pignori habe-rentur, si pecunia de his, quae generaliter accepit, seruari non potuisset, deficiente se-cunda conuentione secundus creditor in pignore postea dato non tam potior quam solus inuenietur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Creditor acceptis pigno-ribus (quae secunda conuentione secundus creditor accepit) nouatione postea facta pignora prioribus addidit. superioris temporis ordinem manere primo creditori placuit tamquam in suum locum succedenti. Cum ex causa mandati praedium Titio, cui negotium fuerat gestum, deberetur, priusquam ei possessio traderetur, id pignori dedit: post traditam possessionem idem praedium alii denuo pignori dedit. prioris causam esse potiorem appa-ruit, si non creditor secundus pretium ei qui negotium gesserat soluisset: uerum in ea quantitate, quam soluisset eiusque usuris potiorem fore constaret, nisi forte prior ei pe- @1 cuniam offerat: quod si debitor aliunde pecuniam soluisset, priorem praeferendum. Post diuisionem regionibus factam inter fratres conuenit, ut, si frater agri portionem pro in-diuiso pignori datam a creditore suo non liberasset, ex diuisione quaesitae partis partem dimidiam alter distraheret. pignus intellegi contractum existimaui, sed priorem secundo non esse potiorem, quoniam secundum pignus ad eam partem directum uidebatur, quam ultra partem suam frater non consentiente socio non potuit obligar[2e]2. @@&7Pomponius& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Si debitor, antequam a priore creditore pignus liberaret, idem illud ob pecuniam creditam alii pignori dedisset et, antequam utrique creditori solueret debitum, rem aliam priori creditori uendiderat cre-ditumque pensauerit cum pretio rei uenditae, dicendum est perinde haberi debere, ac si priori creditori pecunia soluta esset: nec enim interesse, soluerit an pensauerit: et ideo posterioris creditoris causa est potior. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Interdum posterior potior est priori, ut puta si in rem istam conseruandam impensum est quod sequens credidit: ueluti si nauis fuit obligata et ad armandam eam uel reficiendam ego credidero: @@&7Idem& libro septuagesimo tertio ad edictum. huius enim pecunia saluam fecit totius pignoris causam. quod poterit quis admittere et si in cibaria nautarum fuerit creditum, sine quibus nauis salua peruenire non poterat. Item si quis in merces sibi obli-gatas crediderit, uel ut saluae fiant uel ut naulum exsoluatur, potentior erit, licet poste-rior sit: nam et ipsum naulum potentius est. Tantundem dicetur, et si merces horreorum uel areae uel uecturae iumentorum debetur: nam et hic potentior erit. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Idemque est, si ex nummis pupilli fuerit Ȕres comparata. quare si duorum pupillorum nummis fuerit res comparata, ambo in pignus concurrent pro his portionibus, quae in pretium rei fuerint expensae. quod si re[2s]2 non in totum ex nummis cuiusdam comparata est, erit concursus utriusque creditoris, id est et antiquioris et eius cuius nummis comparata est. Si tibi quae habiturus sum obligauerim et Titio specialiter fundum, si in dominium meum peruenerit, mox dominium eius adqui-siero, putat Marcellus concurrere utrumque creditorem et in pignore: non enim multum facit, quod de suo nummos debitor dederit, quippe cum res ex nummis pigneratis empta non sit pignerata ob hoc solum, quod pecunia pignerata erat. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si pignus specialiter res publica acceperit, dicendum est praeferri eam fisco debere, si postea fisco debitor obligatus est, quia et pri-uati praeferuntur. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Qui balneum ex calendis proximis conduxerat, pactus erat, ut homo Eros pignori locatori esset, donec mercedes soluerentur: idem ante calendas Iulias eundem Erotem alii ob pecuniam creditam pignori dedit. con-sultus, an aduersus hunc creditorem petentem Erotem locatorem praetor tueri deberet, re-spondit debere: licet enim eo tempore homo pignori datus esset, quo nondum quicquam pro conductione deberetur, quoniam tamen iam tunc in ea causa Eros esse coepisset, ut inuito locatore ius pignoris in eo solui non posset, potiorem eius causam habendam. Am- @1 plius etiam sub condicione creditorem tuendum putabat aduersus eum, cui postea quicquam deberi coeperit, si modo non ea condicio sit, quae inuito debitore impleri non possit. Sed et si heres ob ea legata, quae sub condicione data erant, de pignore rei suae conuenisset et postea eadem ipsa pignora ob pecuniam creditam pignori dedit ac post condicio lega-torum exstitit, hic quoque tuendum eum, cui prius pignus datum esset, existimauit. Titia praedium alienum Titio pignori dedit, post Maeuio: deinde domina eius pignoris facta ma-rito suo in dotem aestimatum dedit. si Titio soluta sit pecunia, non ideo magis Maeuii pignus conualescere placebat. tunc enim priore dimisso sequentis confirmatur pignus, cum res in bonis debitoris inueniatur: in proposito autem maritus emptoris loco est: atque ideo, quia neque tunc cum Maeuio obligaretur neque cum Titio solueretur in bonis mulieris fuerit, nullum tempus inueniri, quo pignus Maeuii conualescere possit. haec tamen ita, si bona fide in dotem aestimatum praedium maritus accepit, id est si ignorauit Maeuio obli-gatum esse. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Si et iure iudicatum et pignus in causa iudicati ex auctoritate eius qui iubere potuit captum est, priuilegiis temporis fore potiorem heredem eius, in cuius persona pignus constitutum est. @@&7Gaius& libro singulari de formula hypothecaria. Potior est in pignore, qui prius credidit pecuniam et accepit hypothecam, quamuis cum alio ante conuenerat, ut, si ab eo pecuniam acceperit, sit res obligata, licet ab hoc postea accepit: poterat enim, licet ante conuenit, non accipere ab eo pecuniam. Uideamus, an idem dicendum sit, si sub condicione stipulatione facta hypotheca data sit, qua pendente alius credidit pure et accepit eandem hypothecam, tunc deinde priori[2s]2 stipulationis exsistat condicio, ut potior sit qui postea credidisset. sed uereor, num hic aliud sit dicendum: cum enim semel condicio exstitit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine condicione facta esset. quod et melius est. Si colonus conuenit, ut inducta in fundum illata ibi nata pignori essent, et antequam inducat, alii rem hypothecae nomine obligauerit, tunc deinde eam in fundum induxerit, potior erit, qui specialiter pure accepit, quia non ex conuentione priori obligatur, sed ex eo quod inducta res est, quod posterius factum est. Si de futura re con-uenerit, ut hypothecae sit, sicuti est de partu, hoc quaeritur, an ancilla conuentionis tem-pore in bonis fuit debitoris: et in fructibus, si conuenit ut sint pignori, aeque quaeritur, an fundus uel ius utendi fruendi conuentionis tempore fuerit debitoris. Si pa-ratus est posterior creditor priori creditori soluere quod ei debetur, uidendum est, an com-petat ei hypothecaria actio nolente priore creditore pecuniam accipere. et dicimus priori creditori inutilem esse actionem, cum per eum fiat, ne ei pecunia soluatur. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Creditor qui prior hypothecam accepit siue possideat eam et alius uindicet hypothecaria actione, exceptio priori utilis est 'si non mihi ante pignori hypothecaeue nomine sit res obligata': siue alio possidente prior creditor uindicet hypothecaria actione et ille excipiat 'si non conuenit, ut sibi res sit obligata', hic in modum supra relatum replicabit. sed si cum alio possessore creditor secundus agat, recte aget et adiudicari ei poterit hypotheca, ut tamen prior cum eo agendo auferat ei rem. Si quoniam non restituebat rem pigneratam possessor condem-natus ex praefatis modis litis aestimationem exsoluerit, an perinde secundo creditori te-neatur, ac si soluta sit pecunia priori creditori, quaeritur. et recte puto hoc admittendum @1 esse. Si primus, qui sine hypotheca credidit, post secundum, qui utrumque fecit, ipse hypothecam accepit, sine dubio posterior in hypotheca est: unde si in diem de hypotheca conuenit, dubium non est, quin potior sit, licet ante diem cum alio creditore pure de eadem re conuenit. Si idem bis, id est ante secundum et post eum crediderit, in priore pecunia potior est secundo, in posteriore tertius est. Si tecum de hypotheca paciscatur debitor, deinde idem cum alio tua uoluntate, secundus potior erit: pecunia autem soluta secundo an rursus teneatur tibi, recte quaeritur. erit autem facti quaestio agitanda, quid inter eos actum sit, utrum, ut discedatur ab hypotheca in totum, prior concessit creditor alii obligari hypothecam, an ut ordo seruetur et prior creditor secundo loco constituatur. Papinia-nus libro undecimo respondit, si prior creditor postea nouatione facta eadem pignora [2cum]2 aliis accepit, in suum locum eum succedere: sed si secundus non of-ferat pecuniam, posse priorem uendere, ut primam tantum pecuniam expensam ferat, non etiam quam postea credidit, et quod superfluum ex anteriore credito accepit, hoc secundo restituat. Sciendum est secundo creditori rem teneri etiam inuito debitore tam in suum debitum quam in primi creditoris et in usuras suas et quas primo creditori soluit: sed tamen usurarum, quas creditori primo soluit, usuras non consequetur: non enim negotium alterius gessit, sed magis suum. et ita Papinianus libro tertio responsorum scripsit, et uerum est. Si simpliciter conuenisset secundus creditor de hypo-theca, ab omni possessore eam auferre poterit praeter priorem creditorem et qui ab eo emit. A Titio mutuatus pactus est cum illo, ut ei praedium suum pignori hypothecaeue esset: deinde mutuatus est pecuniam a Maeuio et pactus est cum eo, ut, si Titio desierit praedium teneri, ei teneatur: tertius deinde aliquis dat mutuam pecuniam tibi, ut Titio solueres, et paciscitur tecum, ut idem praedium ei pignori hypothecaeue sit et locum eius sube[2a]2t: num hic medius tertio potior est, qui pactus est, ut Titio soluta pecunia impleatur condicio, et tertius de sua neglegentia queri debeat? sed tamen et hic tertius creditor secundo praeferendus est. Si tertius creditor pignora sua distrahi permittit ad hoc, ut priori pecunia soluta in aliud pignus priori succedat, successurum eum Papinianus libro undecimo responsorum scripsit. et omnino secundus creditor nihil aliud iuris habet, nisi ut soluat priori et loco eius succedat. Si priori hypotheca obligata sit, nihil uero de uen-ditione conuenerit, posterior uero de hypotheca uendenda conuenerit, uerius est priorem potiorem esse: nam et in pignore placet, si prior conuenerit de pignore, licet posteriori res tradatur, adhuc potiorem esse priorem. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Insulam tibi uendidi et dixi prioris anni Ȕpensionem mihi, sequentium tibi accessuram pignorumque ab inquilino datorum ius utrum-que secuturum. Nerua Proculus, nisi ad utramque pensionem pignora sufficerent, ius omnium pignorum primum ad me pertinere, quia nihil aperte dictum esset, an communiter ex omni-bus pignoribus summa pro rata seruetur: si quid superesset, ad te. &7Paulus&: facti quaestio est, sed uerisimile est id actum, ut primam quamque pensionem pignorum causa sequ[2a]2tur. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Si non dominus duobus eandem rem diuersis temporibus pignerauerit, prior potior est, quamuis, si a diuersis non dominis pignus accipiamus, possessor melior sit. @1 @@&7Idem& libro sexagesimo octauo ad edictum. Etiam superficies in alieno solo posita pignori dari potest, ita tamen, ut prior causa sit domini soli, si non soluatur ei solarium. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Claudius Felix eundem fundum tribus ob-ligauerat, Eutychianae primum, deinde Turboni, tertio loco alii creditori: cum Eutychiana de iure suo doceret, superata apud iudicem a tertio creditore non prouoc[2a]2uerat: Turbo apud alium iudicem uictus appellauerat: quaerebatur, utrum tertius creditor etiam Tur-bonem superare deberet, qui primam creditricem, an ea remota Turbo tertium excluderet. plane cum tertius creditor primum de sua pecunia dimisit, in locum eius substituitur in ea quantitate, quam superiori exsoluit: fuerunt igitur qui dicerent hic quoque tertium cre-ditorem potiorem esse debere. mihi nequaquam hoc iustum esse uidebatur. pone primam creditricem iudicio conuenisse tertium creditorem et exceptione alioue quo modo a tertio superatam: numquid aduersus Turbonem, qui secundo loco crediderat, tertius creditor, qui primam uicit, exception[2e]2 rei iudicatae uti potest? aut contra si post primum iudicium, in quo prima creditrix superata est a tertio creditore, secundus creditor tertium optinuerit, poterit uti exceptione rei iudicatae aduersus primam creditricem? nullo modo, ut opinor. igitur nec tertius creditor successit in eius locum quem exclusit, nec inter alios res iudicata alii prodesse aut nocere solet, sed sine praeiudicio prioris sententiae totum ius alii credi-tori integrum relinquitur. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Eum qui a debitore suo praedium obligatum comparauit, eatenus tuendum, quatenus ad priorem creditorem ex pretio pecunia peruenit. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Lucius Titius pecuniam mutuam dedit sub usuris acceptis pignoribus, eidemque debitori Maeuius sub isdem pignoribus pecuniam dedit: quaero, an Titius non tantum sortis et earum usurarum nomine, quae accesserunt antequam Maeuius crederet, sed etiam earum, quae postea [2ac]2cesserunt, potior esset. re-spondit Lucium Titium in omne quod ei debetur potiorem esse. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Mulier in dotem dedit marito praedium pignori obligatum et testamento maritum et liberos ex eo natos, item ex alio heredes in-stituit: creditor cum posset heredes conuenire idoneos, ad fundum uenit: quaero, an, si ei iustus possessor offerat, compellendus sit ius nominis cedere. respondi posse uideri non iniustum postulare. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Quaerebatur, si post primum con-tractum tuum, antequam aliam pecuniam tu crederes, eidem debitori Seius credidisset quinquaginta et hyperocham huius rei, quae tibi pignori data esset, debitor obligasset, de-hinc tu eidem debitori crederes forte quadraginta: quod plus est in pretio rei quam primo credidisti utrum Seio [2o]2b quinquaginta an tibi in quadraginta cederet pignoris hyperocha. finge Seium paratum esse offerre tibi summam primo ordine creditam. dixi consequens esse, ut Seius potior sit in eo quod amplius est in pignore, et oblata ab eo summa primo ordine credita usurarumque eius postponatur primus creditor in summam, quam postea eidem, debitori credidit. @@&7Scaeuola& libro uicesimo septimo digestorum. Titius Seiae ob summam, qua ex tutela ei condemnatus erat, obligauit pignori omnia bona sua quae habebat quaeque @1 habiturus esset: postea mutuatus a fisco pecuniam pignori ei res suas omnes obligauit: et intulit Seiae partem debiti et reliquam summam nouatione facta eidem promisit, in qua obligatione similiter ut supra de pignore conuenit. quaesitum est, an Seia praeferenda sit fisco et in illis rebus, quas Titius tempore prioris obligationis habuit, item in his rebus, quas post priorem obligationem adquisiit, donec uniuersum debitum suum consequatur. respondit nihil proponi, cur non sit praeferenda. Negotiatori marmorum credit[2u]2r sub pignore lapidum, quorum pretia uenditores ex pecunia creditoris acceperant: idem debitor conductor horreorum Caesaris fuit, ob quorum pensiones aliquot annis non solutas procurator exactioni praepositus ad lapidum uenditionem officium suum extendit: quaesitum est, an iure pignoris eos creditor retinere possit. respondit secundum ea quae propone[2re]2ntur posse. @@@@{1DE DISTRACTIONE PIGNORUM ET HYPOTHECARUM}1 @@&7Papinianus& libro uicesimo sexto quaestionum. Creditor qui praedia pignori accepit et post alium creditorem, qui pignorum conuentionem ad bona debitoris contulit, ipse quoque simile pactum bonorum ob alium aut eundem contractum interposuit, ante se-cundum creditorem dimissum nullo iure cetera bona titulo pignoris uendidit. sed ob eam rem in personam actio contra eum creditori, qui pignora sua requirit, non competit nec utilis danda est: nec furti rerum mobilium gratia recte conuenietur, quia propriam causam ordinis errore ductus persecutus uidetur, praesertim cum alter creditor furto possessionem, quae non fuit apud eum, non amisserit. ad exhibendum quoque frustra litem excipiet, quia neque possidet neque dolo fecit, ut desineret possidere. sequitur, ut secundus creditor possessores interpellare debeat. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Fideiussor conuentus officio iudicis adse-cutus est, ut emptionis titulo praedium creditori pignori datum susciperet: nihilo minus alteri creditori, qui postea sub eodem pignore contraxit, offerendae pecuniae, quam fide-iussor dependit, cum usuris medii temporis facultas erit: nam huiusmodi uenditio trans-ferendi pignoris causa necessitate iuris fieri solet. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Cum prior creditor pignus iure conuentionis uendidit, secundo creditori non superesse ius offe[2r]2endae pecuniae conuenit. Si tamen de-bitor non interueniente creditore pignus uendiderit eiusque pretium priori creditori soluerit, emptori poterit offerri quod [2ad]2 alium creditorem de nummis eius peruenit et usurae medii temporis: nihil enim interest, debitor pignus datum uendidit an denuo pignori obliget. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Cum soluendae pecuniae dies pacto pro-fertur, conuenisse uidetur, ne prius uendendi pignoris potestas exerceatur. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Cum secundus cre-ditor oblata priori pecunia in locum eius successerit, uenditionem ob pecuniam solutam et creditam recte facit. Si secundus creditor uel fideiussor soluta pecunia pignora susceperint, recte eis offertur, quamuis emptionis titulo ea tenuerunt. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Cum posterior creditor a priore pignus @1 emit, non tam adquirendi dominii quam seruandi pignoris sui causa intellegitur pecuniam dedisse et ideo offerri ei a debitore potest. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si creditor pignus uel hypothecam uendiderit hoc pacto, ut liceat sibi reddere pecuniam et pignus reciperare: an, si paratus sit debitor reddere pecuniam, consequi id possit? et Iulianus libro undecimo digestorum scribit recte quidem distractum esse pignus, ceterum agi posse cum creditore, ut, si quas actiones habeat, eas cedat debitori. sed quod Iulianus scribit in pignore, idem et circa hypothecam est. Illud insp[2i]2ciendum est, an liceat debitori, si hypotheca uenierit, pecunia soluta eam reciperare. et si quidem ita uenierit, ut, si intra certum tempus a de-Ȕbitore pecunia soluta fuerit, emptio rescindatur, intra illud tempus pecunia soluta recipit hypothecam: si uero tempus praeteriit aut si non eo pacto res uenierit, non potest rescindi uenditio, nisi minor sit annis uiginti quinque debitor aut pupillus aut rei publicae causa absens uel in aliqua earum causarum erit, ex quibus edicto succurritur. Quaeritur, si pactum sit a creditore, ne liceat debitori hypothecam uendere uel pignus, quid iuris sit, et an pactio nulla sit talis, quasi contra ius sit posita, ideoque ueniri possit. et certum est nullam esse uenditionem, ut pactioni stetur. @@&7Modestinus& libro quarto regularum. Creditoris arbitrio permittitur ex pigno-ribus sibi obligatis quibus uelit distractis ad suum commodum peruenire. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Quaesitum est, si creditor ab emptore pignoris pretium seruare non potuisset, an debitor liberatus esset. putaui, si nulla culpa imputari creditori possit, manere debitorem obligatum, quia ex necessitate facta uenditio non liberat debitorem nisi pecunia percepta. Pomponius autem lectionum libro secundo ita scribsit: quod in pignoribus dandis adici solet, ut, quo minus pignus uenisset, reliquum debitor redderet, superuacuum est, quia ipso iure ita se res habet etiam non adiecto eo. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Etsi is, qui lege pignoris emit, ob euictionem rei redire ad uenditorem non potest, tamen non esse audiendum creditorem qui fundum uendidit, si uelit eiusdem rei ex alia causa quaestionem mouere. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Arbiter diuidendae here-ditatis cum corpora hereditaria diuisisset, nomina quoque communium debitorum separatim singulis in solidum adsignauit: quaesitum est, an debitoribus cessantibus pro solido pignus uendere quisque potest. respondi posse. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Rescriptum est ab im-peratore libellos agente Papiniano creditorem a debitore pignus emere posse, quia in dom[2i]2nio manet debitoris. Si aliena res pignori data fuerit et creditor eam uendiderit, uideamus, an pretium quod percepit creditor liberet debitorem personali actione pecuniae creditae. quod uere responderetur, si ea lege uendidit, ne euictionis nomine obligaretur, quia ex contractu et qualiquali obligatione a debitore interposita certe ex occasione eius redactum id pretium aequius proficeret debitori, quam creditoris lucro cederet. sed quan-tum quidem ad creditorem debitor liberatur: quantum uero ad dominum rei, si necdum pignus euictum est, uel ad emptorem post euictionem ipsi debitor utili actione tenetur, ne ex aliena iactura sibi lucrum adquirat. nam et si maiores fructus forte petens a pos-sessore creditor abstulit, uniuersos in quantitatem debitam accepto ferre debebit: et cum @1 per iniuriam iudicis domino rem, quae debitoris non fuisset, abstulisset creditor quasi ob-ligatam sibi, et quaereretur, an soluto debito restitui eam oporteret debitori, Scaeuola noster restituendam probauit. quod si non ita uendidit, ut certum sit omnimodo apud eum pretium remansurum, uerum obligatus est ad id restituendum, arbitror interim quidem nihil a debitore peti posse, sed in suspenso haberi liberationem: uerum si actione ex empto conuentus praestitisset creditor emptori, debitum persequi eum a debitore posse, quia ap-paruit non esse liberatum. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Creditor, qui iure suo pignus distrahit, ius suum cedere debet et, si pignus possidet, tradere utique debet possessionem. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Arbitri diuidundae hereditatis inter heredes cum corpora hereditaria diuisissent, nomina quoque communium debitorum sepa-ratim diuersa singulis in solidum adsignauerunt. quaesitum est, an unusquisque eorum, debitore sibi addicto cessante in solutione, pro sol[2i]2do pignus sub eo nomine obligatum uendere possit. respondit potuisse. @@@@{1QUIBUS MODIS PIGNUS UEL HYPOTHECA SOLUITUR}1 @@&7Papinianus& libro undecimo responsorum. Debitoris absentis amicus negotia gessit et pignora citra emptionem pecunia sua liberauit: ius pristinum domino restitutum uidetur. igitur qui negotium gessit, utilem Seruianam dari sibi non recte desiderabit: si tamen possideat, exceptione doli defenditur. Cum uenditor numerata sibi parte pretii praedium quod uenierat pignori accepisset ac postea residuum pretium emptori litteris ad eum missis donasset, eoque defuncto donationem quibusdam modis inutilem esse constabat. iure pignoris fiscum frustra petere praedium, qui successerat in locum uenditoris, apparuit, cuius pignoris solutum esse pactum prima uoluntate donationis constabat, quoniam inutilem pecuniae donationem lex facit, cui non est locus in pignore liberando. Defensor absentis cautionem iudicatum solui praestitit: in dominum iudicio postea translato fideiussores ob rem iudicatam quos defensor dedit non tenebuntur nec pignora quae dederunt. @@&7Gaius& libro non[2o]2 ad edictum prouinciale. Si creditor Seruiana actione pignus a possessore petierit et possessor litis aestimationem obtulerit et ab eo debitor rem uin-dicet, non aliter hoc facere concedetur, nisi prius ei debitum offerat. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Si res distracta fuerit sic, nisi intra certum diem meliorem condicionem inuenisset, fueritque tradita et forte emptor, antequam melior condicio offer[2r]2etur, hanc rem pignori dedisset, Marcellus libro quinto digestorum ait finiri pignus, si melior condicio fuerit allata, quamquam, ubi sic res distracta est, nisi emptori displicuisset, pignus finiri non putet. @@&7Idem& libro septuagesimo tertio ad edictum. Si debitor, cuius res pignori ob-ligatae erant, seruum quem emerat redhibuerit, an desinat Seruianae locus esse? et magis est, ne desinat, nisi ex uoluntate creditoris hoc factum est. Si in uenditione pignoris consenserit creditor uel ut debitor hanc rem permutet uel donet uel in dotem det, dicendum erit pignus liberari, nisi salua causa pignoris sui consensit uel uenditioni uel ce-teris: nam solent multi salua causa pignoris sui consentire. sed si ipse uendiderit creditor, @1 sic tamen uenditionem fecit, ne discederet a pignore, nisi ei satisfiat, dicendum erit ex-ceptionem ei non nocere. sed et si non concesserat pignus uenumdari, sed ratam habuit uenditionem, idem erit probandum. Belle quaeritur, si forte uenditio rei specialiter obligatae non ualeat, an nocere haec res creditori debeat quod consensit, ut puta si qua ratio iuris uenditionem impediat? dicendum est pignus ualere. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Soluitur hypotheca et si ab ea discedatur aut paciscatur creditor, ne pecuniam petat: nisi si quis dicat pactum interpositum esse, ut a persona non petatur. et quid si hoc actum sit, cum forte alius hypothecam possidebit? sed cum pactum conuentum exceptionem perpetuam pariat, eadem et in hoc casu possunt dici, ut et ab hypotheca discedatur. Si paciscatur creditor, ne intra annum pecuniam petat, intellegitur de hypotheca quoque idem pactus esse. Si conuenerit, ut pro hypotheca fideiussor daretur, et datus sit, satisfactum uidebitur, ut hypotheca libe-retur. aliud est, si ius obligationis uendiderit creditor et pecuniam acceperit: tunc enim manent omnes obligationes integrae, quia pretii loco id accipitur, non solutionis nomine. Satisfactum esse creditori intellegitur et si iusiurandum delatum datum est hypothecae non esse rem obligatam. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo tertio ad edictum. Item liberatur pignus, siue solutum est debitum siue eo nomine satisfactum est. sed et si tempore finitum pignus est, idem dicere debemus, uel si qua ratione obligatio eius finita est. Qui paratus est soluere, merito pignus uidetur liberasse: qui uero non soluere, sed satisfacere paratus est, in diuersa causa est. ergo satisfecisse prodest, quia sibi imputare debet creditor, qui satisfactionem admisit uice solutionis: at qui non admittit satisfactionem, sed solutionem desiderat, cul-pandus non est. In satisdatione autem non utimur Atilicini sententia, qui pu-Ȕtabat, si satisdetur alicui certae pecuniae, recedere eum a pignoribus debere. @@&7Gaius& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si consensit uenditioni creditor, liberatur, hypotheca: sed in his pupilli consensus non debet aliter ratus haberi, quam si praesente tutore auctore consenserit aut etiam ipse tutor, scilicet si commodum aliquid uel satis ei fieri ex eo iudex aestimauerit. Uidebimus, si procurator omnium bono-rum consensit uel seruus actor, cui et solui potest et in id praepositus est, an teneat con-sensus eorum. et dicendum est non posse, nisi specialiter hoc eis mandatum est. Sed si cum debitoris procuratore conuenit, ne sit res obligata, dicendum est id debitori per doli exceptionem prodesse: cum autem cum seruo eius conuenerit, per ipsam pacti exceptionem conuenti debet. Si conuenit de parte pro indiuiso alienanda, si certa res est quae uenit, potest dici de reliqua parte ab initio agi oportere nec obstat exceptio. Illud tenendum est, si quis communis rei partem pro indiuiso dederit hypothecae, diuisione facta cum socio non utique eam partem creditori obligatam esse, quae ei obtingit qui pignori dedit, sed utriusque pars pro indiuiso pro parte dimidia manebit obligata. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Sicut re corporali extincta, ita et usu fructu exstincto pignus hypothecaue perit. Creditor, ne pignori hypo-thecaeue sit res, pacisci potest: et ideo si heredi pactus fuerit, ei quoque proderit pactum, @1 cui restituit hereditatem ex senatus consulto Trebelliano. Si procurator debitoris in rem suam sit, non puto dubitari debere, quin pactum noceat creditori. itemque si a parte cre-ditoris procurator in rem suam exstiterit, paciscendo inutilem sibi faciet hypothecariam actionem, in tantum, ut putem recte dici et dominis litis hoc casu nocere hanc exceptionem. Si conuenerit, ne pars dimidia pro indiuiso pignori sit, quaecumque fundi eius pars a quo-libet possessore petatur, dimidia non recte petetur. Si plures dederint pro indiuiso et cum uno creditor paciscatur, ne hypothecae sit, deinde ab eo petat, etiamsi hic cum quo pactus est solidum fundum possideat, pro indiuiso quia de parte conuenisset, non repellit eum a toto. An pacisci possint filius familias et seruus, ne res pignori sit, quam peculiariter hypothecam acceperint et habent liberam administrationem, uideamus, an quemadmodum donare non possunt, ita nec pacisci ne pignori sit possint. sed dicendum est, ut concedere possint, scilicet si pretium pro pactione accipiant, quasi uendant. Si uoluntate creditoris fundus alienatus est, inuerecunde applicari sibi eum creditor desiderat, si tamen effectus sit secutus uenditionis: nam si non uenierit, non est satis ad repellendum creditorem, quod uoluit uenire. Superuacuum est quaerere agrum specialiter hypothecae datum permissu creditoris uenisse, si ipse debitor rem possideat: nisi quod potest fieri, ut debitor permissu creditoris uendiderit, deinde postea bona fide redemerit ab eodem uel ab alio, ad quem per successionem ea res pertinere coepisset, aut si ipse debitor emptori heres exstiterit: uerumtamen cum pecunia soluta non sit, doli mali suspicio inerit translata ad praesens tempus, ut possit creditor replicationem doli mali obicere. Illud uideamus, si Titius de-bitor uoluntate creditoris sui uendiderit Maeuio uel ei, a quo Maeuius emerit, et postea Maeuius Titio heres exstiterit et creditor ab eo petat, quid iuris sit. sed iniquum est auferri ei rem a creditore, qui non successionis iure sed alio modo rem nactus est. potest tamen dici, cum Titii dolus in re uersaretur, ne creditor a possessore pecuniam recipiat, iniquis-simum esse ludificari eum. Quod si is fundus a Maeuio alicui obligatus possideatur, cui nondum satisfactum erit, tunc rursus aequum erit excipi 'si non uoluntate creditoris ueniit': licet enim dolus malus debitoris interueniat qui non soluit, tamen secundus creditor qui pignori accepit potior est. Tutius tamen est, si debitor a creditore petat, ut ei permittat pignus uendere, quo magis satisfaciat, ante cautionem accipere ab eo, qui rem empturus erit, ut pretium rei uenditae usque ad summam debiti creditori soluatur. Uenditionis autem appellationem generaliter accipere debemus, ut et si legare permisit, ualeat quod concessit: quod ita intellegemus, ut, si legatum repudiatum fuerit, conualescat pignus. Si debitor uendiderit rem ne tradiderit, an non repellatur creditor, quasi adhuc res in bonis sit de-bitoris, an uero, cum teneatur ex empto, pignus exstinguatur? quod et magis est. sed quid si pretium uenditor consecutus non sit nec paratus sit emptor dare? tantundem potest dici. Sed si permiserit creditor uendere, debitor uero donauerit, an exceptione illum sum-moueat? an facti sit magis quaestio, numquid ideo ueniri uoluit, ut pretio accepto ipsi quoque res expediat? quo casu non nocebit consensus. quodsi in dotem dederit, uendi-disse in hoc casu recte uidetur propter onera matrimonii. in contrarium, si concessit do-nare et uendiderit debitor, repelletur creditor, nisi si quis dicat ideo concessisse donari, quod amicus erat creditori is cui donabatur. Quod si concesserit decem uendere, ille quinque uendiderit, dicendum est non esse repellendum creditorem: in contrarium non erit quaerendum, quin recte uendit, si pluris uendiderit, quam concessit creditor. Non uidetur @1 autem consensisse creditor, si sciente eo debitor rem uendiderit, cum ideo passus est ue-niri, quod sciebat ubique pignus sibi durare. sed si subscripserit forte in tabulis emptionis, consensisse uidetur, nisi manifeste appareat deceptum esse. quod obseruari oportet et si sine scriptis consenserit. Si debitori concessum sit et heres eius uendiderit, potest facti quaestio esse, quid intellexit creditor. sed recte uenisse dicendum est: hae enim suptilitates ab iudicibus non admittuntur. Si debitor forte concessa uenditione desierit possidere et nouus possessor uendiderit, an duret pignus, quasi personae permiserit creditor? quod et magis est: nam si nouo possessori, non debitori a quo hypothecam accepit, concessit cre-ditor uendere, dicendum est nocere ei exceptionem. Sed si intra annum aut biennium consenserit creditor uendere, post hoc tempus uendendo non aufert pignus creditori. Si creditor hypothecaria usus a possessore litis aestimationem consecutus fuerit et a debitore petat debitum, puto doli mali exceptionem ei obstaturam. @@&7Modestinus& libro quarto responsorum. Titius Sempronio fundum pignori dedit et eundem fundum postea Gaio Seio pignori dedit, atque ita idem Titius Sempronio et Gaio Seio fundum eundem in assem uendidit, quibus pignori ante dederat in solidum singulis. quaero, an uenditione interposita ius pignoris exstinctum sit ac per hoc ius solum emptionis apud ambos permanserit. Modestinus respondit dominium ad eos de quibus quaeritur emptionis iure pertinere: cum consensum mutuo uenditioni dedisse proponantur, inuicem pigneraticiam actionem eos non habere. Titius Seio pecuniam sub pignore fundi dederat: qui fundus cum esset rei publicae ante obligatus, secundus creditor pecuniam rei publicae eam soluit: sed Maeuius exstitit, qui dicebat ante rem publicam sibi fundum ob-ligatum fuisse: inueniebatur autem Maeuius instrumento cautionis cum re publica facto a Seio interfuisse et subscripsisse, quo cauerat Seius fundum nulli alii esse obligatum: quaero, an actio aliqua in rem Maeuio competere potest. Modestinus respondit pignus, cui is de quo quaeritur consensit, minime eum retinere posse. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Uoluntate creditoris pignus debitor uen-didit et postea placuit inter eum et emptorem, ut a uenditione discederent. ius pignorum saluum erit creditori: nam sicut debitori, ita et creditori pristinum ius restituitur, neque omni modo creditor pignus remittit, sed ita demum, si emptor rem retineat nec reddat uenditori. et ideo si iudicio quoque accepto uenditor absolutus sit uel quia non tradebat in id quod interest condemnatus, saluum fore pignus creditori dicendum est: haec enim Ȕaccidere potuissent, etiamsi non uoluntate creditoris uendidisset. Creditor quoque si pignus distraxit et ex uenditione recessum fuerit uel homo redhibitus, dominium ad debitorem reuertitur. idemque est in omnibus, quibus concessum est rem alienam uendere: non enim quia dominium transferunt, ideo ab emptore ius recipiunt: sed in pristinam causam res redit resoluta uenditione. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Lucius Titius cum esset uxori Gaiae Seiae debitor sub pignore siue hypotheca praediorum, eadem praedia cum uxore sua Seiae Septiciae communis filiae nomine Sempronio marito eius futuro in dotem dedit: postea de-functo Lucio Titio Septicia filia abstinuit se hereditate paterna: quaero, an mater eius hypothecam persequi possit. Paulus respondit pignoris quidem obligationem praediorum Gaiam Seiam, quae uiro pro filia communi in dotem eadem danti consensit, cum communis @1 filiae nomine darentur, remississe uideri, obligationem autem personalem perseuerasse: sed aduersus eam, quae patris hereditate se abstinuit, actionem non esse dandam. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Paulus respondit Sempronium antiquiorem creditorem consentientem, cum debitor eandem rem tertio creditori obligaret, ius suum pignoris remississe uideri, non etiam tertium in locum eius successisse, et ideo medii cre-ditoris meliorem causam effectam. idem obseruandum est et si res publica tertio loco crediderit. Qui pignoris iure rem persequuntur, a uindicatione rei eos remoueri solere, si qualiscumque possessor offerre uellet: neque enim debet quaeri de iure possessoris, cum ius petitoris remoueatur soluto pignore. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Si deferente creditore iurauit de-bitor se dare non oportere, pignus liberatur, quia perinde habetur, atque si iudicio absolutus esset: nam et si a iudice quamuis per iniuriam absolutus sit debitor, tamen pignus liberatur. @@&7Labeo& libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Cum colono tibi conuenit, ut inuecta importata pignori essent, donec merces tibi soluta aut satisfactum esset: deinde mercedis nomine fideiussorem a colono accepisti. satisfactum tibi uideri existimo et ideo illata pignor[2i]2 esse desisse. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Primi creditoris, qui pignori praedia ac-ceperat, et posterioris, cui quidam ex isdem fundis dati erant, ad eandem personam here-ditas deuenerat: debitor offerebat, quantum a posteriore creditore mutuatus fuerat. respondit cogendum accipere saluo iure pignoris prioris contractus. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS PRIMUS}1 @@@@{1DE AEDILICIO EDICTO ET REDHIBITIONE ET QUANTI @@@@MINORIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Labeo scribit edictum aedilium curulium de uenditionibus rerum esse tam earum quae soli sint quam earum quae mobiles aut se mouentes. Aiunt aediles: 'Qui mancipia uendunt certiores faciant emptores, quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit: eademque omnia, cum ea mancipia uenibunt, palam recte pronun-tianto. quodsi mancipium aduersus ea uenisset, siue aduersus quod dictum promissumue fuerit cum ueniret, fuisset, quod eius praestari oportere dicetur: emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus, ut id mancipium redhibeatur. si quid autem post uenditionem traditionemque deterius emptoris opera familiae procuratorisue eius factum erit, siue quid ex eo post uenditionem natum adquisitum fuerit, et si quid aliud in uen-ditione ei accesserit, siue quid ex ea re fructus peruenerit ad emptorem, ut ea omnia re-stituat. item si quas accessiones ipse praestiterit, ut recipiat. item si quod mancipium capitalem fraudem admiserit, mortis consciscendae sibi causa quid fecerit, inue harenam depugnandi causa ad bestias intromissus fuerit, ea omnia in uenditione pronuntianto: ex his enim causis iudicium dabimus. hoc amplius si quis aduersus ea sciens dolo malo uen-didisse dicetur, iudicium dabimus'. Causa huius edicti proponendi est, ut occurratur fal-laciis uendentium et emptoribus succurratur, quicumque decepti a uenditoribus fuerint: dummodo sciamus uenditorem, etiamsi ignorauit ea quae aediles praestari iubent, tamen teneri debere. nec est hoc iniquum: potuit enim ea nota habere uenditor: neque enim interest emptoris, cur fallatur, ignorantia uenditoris an calliditate. Illud sciendum est edictum hoc non pertinere ad uenditiones fiscales. Si tamen res publica aliqua faciat uenditionem, edictum hoc locum habebit. @8 In pupillaribus quoque uenditionibus erit edicto locus. @8 Si in-tellegatur uitium morbusue mancipii (ut plerumque signis quibusdam solent demonstrare uitia), potest dici edictum cessare: hoc enim tantum intuendum est, ne emptor decipiatur. Sed sciendum est morbum apud Sabinum sic definitum esse habitum cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius ad id facit deteriorem, cuius causa natura nobis eius cor-poris sanitatem dedit: id autem alias in toto corpore, alias in parte accidere (namque to-tius corporis morbus est puta $FQI/S3IS3& febris, partis ueluti caecitas, licet homo itaque natus sit): uitiumque a morbo multum differre, ut puta si quis balbus sit, nam hunc uitiosum magis esse quam morbosum. ego puto aediles tollendae dubitationis gratia bis $KATA\ TOU=& @1 $AU)TOU=& idem dixisse, ne qua dubitatio superesset. Proinde si quid tale fuerit uitii siue morbi, quod usum ministeriumque hominis impediat, id dabit redhibitioni locum, dummodo memi-nerimus non utique quodlibet quam leuissimum efficere, ut morbosus uitiosusue habeatur. proinde leuis febricula aut uetus quartana quae tamen iam sperni potest uel uulnusculum modicum nullum habet in se delictum, quasi pronuntiatum non sit: contemni enim haec potuerunt. exempli itaque gratia referamus, qui morbosi uitiosique sunt. Apud Uiuianum quaeritur, si seruus inter fanaticos non semper caput iactaret et aliqua profatus esset, an nihilo minus sanus uideretur. et ait Uiuianus nihilo minus hunc sanum esse: neque enim nos, inquit, minus animi uitiis aliquos sanos esse intellegere debere: alioquin, inquit, fu-turum, ut in infinito hac ratione multos sanos esse negaremus, ut puta leuem superstitio-sum iracumdum contumacem et si qua similia sunt animi uitia: magis enim de corporis sanitate, quam de animi uitiis promitti. interdum tamen, inquit, uitium corporale usque ad animum peruenire et eum uitiare: ueluti conti[2n]2geret $FRENHTIKW=|,& quia id ei ex febribus acciderit. quid ergo est? si quid sit animi uitium tale, ut id a uenditore excipi oporteret neque id uenditor cum sciret pronuntiasset, ex empto eum teneri. Idem Uiuianus ait, quamuis aliquando quis circa fana bacchatus sit et responsa reddiderit, tamen, si nunc hoc non faciat, nullum uitium esse: neque eo nomine, quod aliquando id fecit, actio est, sicuti si aliquando febrem habuit: ceterum si nihilo minus permaneret in eo uitio, ut circa fana bacchari soleret et quasi demens responsa daret, etiamsi per luxuriam id factum est, uitium tamen esse, sed uitium animi, non corporis, ideoque redhiberi non posse, quoniam aediles de corporalibus uitiis loquuntur: attamen ex empto actionem admittit. Idem dicit etiam in his, qui praeter modum timidi cupidi auarique sunt aut iracundi @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. uel melancholici @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. uel proterui uel gibberosi uel curui uel pruriginosi uel scabiosi, item muti et surdi: @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. ob quae uitia negat redhibitionem esse, ex empto dat actionem. Sed si uitium corporis usque ad animum pe-netrat, forte si propter febrem loquantur aliena uel qui per uicos more insanorum deridenda loquantur, in quos id animi uitium ex corporis uitio accidit, redhiberi posse. Item aleatores et uinarios non contineri edicto quosdam respondisse Pomponius ait, quemadmodum nec gulosos nec impostores aut mendaces aut litigiosos. Idem Pomponius ait, quamuis non ualide sapientem seruum uenditor praestare debeat, tamen, si ita fatuum uel morionem ȕuendiderit, ut in eo usus nullus sit, uideri uitium. et uidemur hoc iure uti, ut uitii mor-bique appellatio non uideatur pertinere nisi ad corpora: animi autem uitium ita demum praestabit uenditor, si promisit, si minus, non. et ideo nominatim de errone et fugitiuo excipitur: hoc enim animi uitium est, non corporis. unde quidam iumenta pauida et cal-citrosa morbosis non esse adnumeranda dixerunt: animi enim, non corporis hoc uitium esse. In summa si quidem animi tantum uitium est, redhiberi non potest, nisi si dictum est hoc abesse et non abest: ex empto tamen agi potest, si sciens id uitium animi reticuit: @1 si autem corporis solius uitium est aut et corporis et animi mixtum uitium, redhibitio lo-cum habebit. Illud erit adnotandum, quod de morbo generaliter scriptum est, non de son-tico morbo, nec mirum hoc uideri Pomponius ait: nihil enim ibi agitur de ea re, cui hic ipse morbus obstet. Idem ait non omnem morbum dare locum redhibitioni, ut puta leuis lippitudo aut leuis dentis auriculaeue dolor aut mediocre ulcus: non denique febriculam quantulamlibet ad causam huius edicti pertinere. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. et quantum interest inter haec uitia quae Graeci $KAKOH/QEIAN& dicunt, interque $PA/QOS3& aut $NO/S3ON& aut $A)RRWS3TI/AN,& tantum inter talia uitia et eum morbum, ex quo quis minus aptus usui sit, differt. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Pomponius recte ait non tantum ad perpetuos morbos, uerum ad temporarios quoque hoc edictum pertinere. Tre-batius ait impetiginosum morbosum non esse, si eo membro, ubi impetigo esset, aeque recte utatur: et mihi uidetur uera Trebatii sententia. Spadonem morbosum non esse neque uitiosum uerius mihi uidetur, sed sanum esse, sicuti illum, qui unum testiculum habet, qui etiam generare potest. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Sin autem quis ita spado est, ut tam necessaria pars corporis et penitus absit, morbosus est. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Si cui lingua abscisa sit, an sanus esse uideatur, quaeritur. et exstat haec quaestio apud Ofilium relata apud eum in equo: ait enim hunc uideri non esse sanum. @@&7Idem& libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Mutum morbosum esse Sa-binus ait: morbum enim esse sine uoce esse apparet. sed qui grauiter loquitur, morbosus non est, nec qui $A)S3AFW=S3:& plane qui $A)S3H/MWS3& loquitur, hic utique morbosus est. @@&7Idem& libro primo ad edictum aedilium curulium. Idem Ofilius ait, si homini digitus sit abscisus membriue quid laceratum, quamuis consanauerit, si tamen ob eam rem eo minus uti possit, non uideri sanum esse. Catonem quoque scribere lego, cui digitus de manu aut de pede praecisus sit, eum morbosum esse: quod uerum est secundum supra scriptam distinctionem. Sed si quis plures digitos habeat siue in manibus siue in pedibus, si nihil impeditur numero eorum, non est in causa redhibitionis: propter quod non illud spectandum est, quis numerus sit digitorum, sed an sine impedimento uel pluribus uel paucioribus uti possit. De myope quaesitum est, an sanus esset: et puto eum redhiberi posse. Sed et $NUKTA/LWPA& morbosum esse constat, id est ubi homo neque matutino tempore uidet neque uespertino, quod genus morbi Graeci uocant $NUKTA/LWPA.& Luscitionem eam esse quidam putant, ubi homo lumine adhibito nihil uidet. Quaesitum est, an balbus et blaesus et atypus isque qui tardius loquitur et uarus et uatius sanus sit: et opinor eos sanos esse. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Cui dens abest, non est morbosus: magna enim pars hominum aliquo dente caret neque ideo morbosi sunt: praesertim cum sine dentibus nascimur nec ideo minus sani sumus donec dentes habeamus: alioquin nullus senex sanus esset. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Qui clauum habet, morbosus est: sed et polyposus. Eum, qui alterum oculum aut alteram maxillam maiorem @1 habet, si recte iis utatur, sanum uideri Pedius scribit: ait enim inaequalitatem maxillarum oculorum bracchiorum, si nihil ex ministerio praestando subtrahit, extra redhibitionem esse. sed et latus uel crus breuius potest adferre impedimentum; ergo et hic erit redhibendus. Si quis natura gutturosus sit aut oculos eminentes habeat, sanus uidetur. @8 Item sciendum est scaeuam non esse morbosum uel uitiosum, praeterquam si inbecillitate dextrae ualidius sinistra utitur: sed hunc non scaeuam, sed mancum esse. Is cui os oleat an sanus sit quaesitum est: Trebatius ait non esse morbosum os alicui olere, ueluti hircosum, strabo-nem: hoc enim ex illuuie oris accidere solere. si tamen ex corporis uitio id accidit, ueluti quod iecur, quod pulmo aut aliud quid similiter dolet, morbosus est. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Item clodus morbosus est. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Quaeritur de ea mu-liere, quae semper mortuos parit, an morbosa sit: et ait Sabinus, si uuluae uitio hoc con-tingit, morbosam esse. Si mulier praegnas uenierit, inter omnes conuenit sanam eam esse: maximum enim ac praecipuum munus feminarum est accipere ac tueri conceptum: Puer-peram quoque sanam esse, si modo nihil extrinsecus accidit, quod corpus eius in aliquam ualetudinem immitteret. De sterili Caelius distinguere Trebatium dicit, ut, si natura ste-rilis sit, sana sit, si uitio corporis, contra. Item de eo qui urinam facit quaeritur. et Pe-dius ait non ob eam rem sanum non esse, quod in lecto somno uinoque pressus aut etiam pigritia surgendi urinam faciat: sin autem uitio uesicae collectum umorem continere non potest, non quia urinam in lecto facit, sed quia uitiosam uesicam habet, redhiberi posse: et uerius est quod Pedius. Idem ait, si uua alicuius praecisa sit, tollere magis quam prae-stare redhibitionem, quod morbus minuitur: ego puto, si morbus desinit, non esse redhibi-tioni locum, sin autem uitium perseueret, redhibitionem, locum habere. Si quis digitis con-iunctis nascatur, non uidetur sanus esse, sed ita demum, si incommodatur ad usum manus. Mulierem ita artam, ut mulier fieri non possit, sanam non uideri constat. @8 Si quis $A)NTIA/DAS3 habeat, an redhiberi quasi uitiosus possit, quaeritur. et si $A)NTIA/DES3& hae sunt quas existimo, id est inueteratas, et qui iam discuti non possint faucium tumores, qui $A)NTIA/DAS3& habet ui-tiosus est. Si uenditor nominatim exceperit de aliquo morbo et de cetero sanum esse dixerit aut promiserit, standum est eo quod conuenit (remittentibus enim actiones suas non est regressus dandus), nisi sciens uenditor morbum consulto reticuit: tunc enim dandam esse de dolo malo replicationem. Si nominatim morbus exceptus non sit, talis tamen mor-bus sit, qui omnibus potuit apparere (ut puta caecus homo uen[2i]2bat, aut qui cicatricem euidentem et periculosam habebat uel in capite uel in alia parte corporis), eius nomine non teneri Caecilius ait, perinde ac si nominatim morbus exceptus fuisset: ad eos enim morbos uitiaque pertinere edictum aedilium probandum est, quae quis ignorauit uel igno-rare potuit. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Quae bis in mense purgatur, sana non est, item quae non purgatur, nisi per aetatem accidit. @@&7Pomponius& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Quod ita sanatum est, ut in pristinum statum restitueretur, perinde habendum est, quasi numquam morbosum esset. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Quid sit fugitiuus, @1 definit Ofilius: fugitiuus est, qui extra domini domum fugae causa, quo se a domino ce-laret, mansit. Caelius autem fugitiuum esse ait eum, qui ea mente discedat, ne ad domi-num redeat, tametsi mutato consilio ad eum reuertatur: nemo enim tali peccato, inquit, paenitentia sua nocens esse desinit. Cassius quoque scribit fugitiuum esse qui certo proposito dominum relinquat. Item apud Uiuianum relatum est fugitiuum fere ab affectu animi intellegendum esse, non utique a fuga: nam eum, qui hostem aut latronem, incendium ruinamue fugeret, quamuis fugisse uerum est, non tamen fugitiuum esse. item ȕne eum quidem, qui a praeceptore cui in disciplinam traditus erat aufugit, esse fugitiuum, si forte ideo fugit, quia immoderate eo utebatur. idemque probat et si ab eo fugerit cui erat commodatus, si propter eandem causam fugerit. idem probat Uiuianus et si saeuius cum eo agebat. haec ita, si eos fugisset et ad dominum uenisset: ceterum si ad dominum non uenisset, sine ulla dubitatione fugitiuum uideri ait. Idem ait interrogatus Proculus de eo, qui domi latuisset in hoc scilicet, ut fugae nactus occasionem se subtraheret: ait, tametsi fugere non posset uideri, qui domi mansisset, tamen eum fugitiuum fuisse: sin autem in hoc tantum latuisset, quoad iracundia domini efferuesceret, fugitiuum non esse, sicuti ne eum quidem, qui cum dominum animaduerteret uerberibus se adficere uelle, prae-ripuis[2s]2et se ad amicum, quem ad precandum perduceret. ne eum quidem fugitiuum esse, qui in hoc progressus est, ut se praecipitaret (ceterum etiam eum quis fugitiuum diceret, qui domi in altum locum ad praecipitandum se ascendisset), magisque hunc mortem sibi consciscere uoluisse. illud enim, quod plerumque ab imprudentibus, inquit, dici solet, eum esse fugitiuum, qui nocte aliqua sine uoluntate domini emansisset, non esse uerum, sed ab affectu animi cuiusque aestimandum. Idem Uiuianus ait, si a magistro puer recessit et rursus ad matrem peruenit, cum quaereretur, num fugitiuus esset: si celandi causa quo, ne ad dominum reuerteretur, fugisset, fugitiuum esse: sin uero ut per matrem faciliorem deprecationem haberet delicti alicuius, non esse fugitiuum. Caelius quoque scribit, si ser-uum emeris, qui se in Tiberim deiecit, si moriendi dumtaxat consilio suscepto a domino discessisset, non esse fugitiuum, sed si fugae prius consilium habuit, deinde mutata uo-luntate in Tiberim se deiecit, manere fugitiuum. eadem probat et de eo, qui de ponte se praecipitauit. haec omnia uera sunt, quae Caelius scribit. Idem ait, si seruus tuus fugiens uicarium suum secum abduxit: si uicarius inuitus aut imprudens secutus est neque occa-sionem ad te redeundi nactus praetermisit, non uideri fugitiuum fuisse: sed si aut olim cum fugeret intellexit quid ageretur aut postea cognouit quid acti esset et redire ad te cum posset noluit, contra esse. idem putat dicendum de eo, quem plagiarius abduxit. Idem Caelius ait, si seruus, cum in fundo esset, exisset de uilla ea mente, ut profugeret et quis eum, priusquam ex fundo tuo exisset, comprehendisset, fugitiuum uideri: animum enim fugitiuum facere. Idem ait nec eum, qui ad fugam gradum unum alterumue pro-mouit uel etiam currere coepit, si dominum sequentem non potest euadere, non esse fugi-tiuum. Idem recte ait libertatis cuiusdam speciem esse fugisse, hoc est potestate dominica in praesenti liberatum esse. Pignori datus seruus debitorem quidem dominum habet, sed si, posteaquam ius suum exercuit creditor, ei se subtraxit, potest fugitiuus uideri. Apud Labeonem et Caelium quaeritur, si quis in asylum confugerit aut eo se conferat, quo so-lent uenire qui se uenales postulant, an fugitiuus sit: ego puto non esse eum fugitiuum, @1 qui id facit quod publice facere licere arbitratur. ne eum quidem, qui ad statuam Caesaris confugit, fugitiuum arbitror: non enim fugiendi animo hoc facit. idem puto et in eum, qui in asylum uel quod aliud confugit, quia non fugiendi animo hoc facit: si tamen ante fugit et postea se contulit, non ideo magis fugitiuus esse desinit. Item Caelius scribit placere eum quoque fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde eum dominus reciperare non possit, multoque magis illum fugitiuum esse, qui eo se conferat, unde abduci non possit. Erronem ita definit Labeo pusillum fugitiuum esse, et ex diuerso fugitiuum magnum er-ronem esse. sed proprie erronem sic definimus: qui non quidem fugit, sed frequenter sine causa uagatur et temporibus in res nugatorias consumptis serius domum redit. Apud Cae-lium scriptum est: liberti apud patronum habitantis sic, ut sub una claue tota eius habi-tatio esset, seruus ea mente, ne rediret ad eum, extra habitationem liberti fuit, sed intra aedes patroni, et tota nocte oblituit: uideri esse fugitiuum Caelius ait. plane si talem custodiam ea habitatio non habuit et in ea cella libertus habitauit, cui commune et pro-miscuum plurium cellarum iter est, contra placere debere Caelius ait et Labeo probat. Idem Caelius ait seruum in prouinciam missum a domino, cum eum mortuum esse et testa-mento se liberum relictum audisset et in eodem officio permansisset tantumque pro libero se gerere coepisset, hunc non esse fugitiuum: nec enim mentiend[2o]2 se liberum, inquit, fu-gitiuus esse coepit, quia sine fugae consilio id fecit. Quod aiunt aediles 'noxa solutus non sit', sic intellegendum est, ut non hoc debeat pronuntiari nullam eum noxam commississe, sed illud noxa solutum esse, hoc est noxali iudicio subiectum non esse: ergo si noxam commisit nec permanet, noxa solutus uidetur. Noxas accipere debemus priuatas, hoc est eas, quaecumque committuntur ex delictis, non publicis criminibus, ex quibus agitur iu-diciis noxalibus: denique specialiter cauetur infra de capitalibus fraudibus. ex priuatis autem noxiis oritur damnum pecuniarium, si quis forte noxae dedere noluerit, sed litis aestimationem sufferre. Si quis talis sit seruus, qui omnino manumitti non possit ex con-stitutionibus, uel si sub poena uinculorum distractus sit a domino (uel ab aliqua potestate damnatus) uel si exportandus: aequissimum erit etiam hoc praedici. Si quis adfirmauerit aliquid adesse seruo nec adsit, uel abesse et adsit, ut puta si dixerit furem non esse et fur sit, si dixerit artificem esse et non sit: hi enim, quia quod adseuerauerunt non prae-stant, aduersus dictum promissumue facere uidentur. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Si quid uenditor de man-cipio adfirmauerit idque non ita esse emptor queratur, aut redhibitorio aut aestimatorio (id est quanto minoris) iudicio agere potest: uerbi gratia si constantem aut laboriosum aut curracem uigilacem esse, aut ex frugalitate sua peculium adquirentem adfirmauerit, et is ex diuerso leuis proteruus desidiosus somniculosus piger tardus comesor inueniatur. haec omnia uidentur eo pertinere, ne id quod adfirmauerit uenditor amare ab eo exigatur, sed cum quodam temperamento, ut si forte constantem esse adfirmauerit, non exacta gra-uitas et constantia quasi a philosopho desideretur, et si laboriosum et uigilacem adfirma-uerit esse, non continuus labor per dies noctesque ab eo exigatur, sed haec omnia ex bono et aequo modice desiderentur. idem et in ceteris quae uenditor adfirmauerit intellegemus. @1 Uenditor, qui optimum cocum esse dixerit, optimum in eo artificio praestare debet: qui uero simpliciter cocum esse dixerit, satis facere uidetur, etiamsi mediocrem cocum praestet. idem et in ceteris generibus artificiorum. Aeque si quis simpliciter dixerit peculiatum esse seruum, sufficit, si is uel minimum habeat peculium. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Sciendum tamen est quaedam et si dixerit praestare eum non debere, scilicet ea, quae ad nudam laudem serui pertinent: ueluti si dixerit frugi probum dicto audientem. ut enim Pedius scribit, multum interest, commendandi serui causa quid dixerit, an uero praestaturum se promiserit quod dixit. Plane si dixerit aleatorem non esse, furem non esse, ad statuam numquam confu-gisse, oportet eum id praestare. Dictum a promisso sic discernitur: dictum accipimus, quod uerbo tenus pronuntiatum est nudoque sermone finitur: promissum autem potest referri et ad nudam promissionem siue pollicitationem uel ad sponsum. secundum quod incipiet is, qui de huiusmodi causa stipulanti spopondit, et ex stipulatu posse conueniri et redhibitoriis actionibus: non nouum, nam et qui ex empto potest conueniri, idem etiam redhibitoriis actionibus conueniri potest. Ea autem sola dicta siue promissa admittenda sunt, quaecum-que sic dicuntur, ut praestentur, non ut iactentur. Illud sciendum est: si quis artificem promiserit uel dixerit, non utique perfectum eum praestare debet, sed ad aliquem modum ȕperitum, ut neque consumma[2ta]2e scientiae accipias, neque rursum indoctum esse in arti-ficium: sufficiet igitur talem esse, quales uolgo artifices dicuntur. Deinde aiunt aediles: 'emptori omnibusque ad quos ea res pertinet iudicium dabimus'. pollicentur emptori actio-nem et successoribus eius qui in uniuersum ius succedunt. emptorem accipere debemus eum qui pretio emit. sed si quis permutauerit, dicendum est utrumque emptoris et uendi-toris loco haberi et utrumque posse ex hoc edicto experiri. Tempus autem redhibitionis sex menses utiles habet: si autem mancipium non redhibeatur, sed quanto minoris agitur, annus utilis est. sed tempus redhibitionis ex die uenditioni[2s]2 currit aut, si dictum promissumue quid est, ex eo ex quo dictum promissumue quid est. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Si uero ante uenditionis tempus dictum intercesserit, deinde post aliquot dies interposita fuerit stipulatio, Caelius Sabinus scribit ex priore causa, quae statim, inquit, ut ueniit id mancipium, eo nomine posse agere coepit. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Redhibere est facere, ut rursus habeat uenditor quod habuerit, et quia reddendo id fiebat, idcirco redhibitio est appellata quasi redditio. Cum redditur ab emptore mancipium uenditori, de dolo malo promitti oportere e[2i]2 Pomponius ait et ideo cautiones necessarias esse, ne forte aut pignori datus sit seruus ab emptore aut iussu eius furtum siue damnum cui datum sit. Idem Pom-ponius ait interdum etiam dupliciter cautiones interponi debere, alias in praeteritum, alias in futurum, ut puta si eius serui nomine qui redhibetur emptor procuratorue eius iudicium accepit, uel quod cum eo ageretur uel quod ipse eius nomine ageret. cauendum autem esse ait, si quid sine dolo malo emptor condemnatus fuerit aut dederit, his rebus recte praestari, uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo uel culpa eius factum sit, quo minus perueniret isdem diebus, reddi. Idem ait futuri temporis nomine @1 cautionem ei, qui sciens uendidit, fieri solere, si in fuga est homo sine culpa emptoris et nihilo minus condemnatur uenditor: tum enim cauere oportere, ut emptor hominem perse-quatur et in sua potestate redactum uenditori reddat, @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. et neque per se neque per heredem suum futurum, quo minus eum hominem uenditor hebeat. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Cum autem redhi-bitio fit, si deterius mancipium siue animo siue corpore ab emptore factum est, praestabit emptor uenditori, ut puta si stupratum sit aut saeuitia emptoris fugitiuum esse coeperit: et ideo, inquit Pomponius, ut ex quacumque causa deterius factum sit, id arbitrio iudicis aestimetur et uenditori praestetur. quod si sine iudice homo redhibitus sit, reliqua autem quae diximus nolit emptor reddere, sufficiat uenditori ex uendito actio. Iubent aediles re-stitui et quod uenditioni accessit et si quas accessiones ipse praestiterit, ut uterque reso-luta emptione nihil amplius consequatur, quam non haberet, si uenditio facta non esset. Excipitur etiam ille, qui capitalem fraudem admisit. capitalem fraudem admittere est tale aliquid delinquere, propter quod capite puniendus sit: ueteres enim fraudem pro poena ponere solebant. capitalem fraudem admisisse accipiemus dolo malo et per nequitiam: ce-terum si quis errore, si quis casu fecerit, cessabit edictum. unde Pomponius ait neque im-puberem neque furiosum capitalem fraudem uideri admisisse. Excipitur et ille, qui mortis consciscendae causa quid fecerit. malus seruus creditus est, qui aliquid facit, quo magis se rebus humanis extrahat, ut puta laqueum torsit siue medicamentum pro ueneno bibit praecipitemue se ex alto miserit aliudue quid fecerit, quo facto sperauit mortem peruen-turam, tamquam non nihil in alium ausurus, qui hoc aduersus se ausus est. Si seruus sit qui uendidit uel filius familias, in dominum uel patrem de peculio aedilicia actio competit: quamuis enim poenales uideantur actiones, tamen quoniam ex contractu ueniunt, dicendum est eorum quoque nomine qui in aliena potestate sunt competere. proinde et si filia fami-lias uel ancilla distraxit, aeque dicendum est actiones aedilicias locum habere. Hae actiones quae ex hoc edicto oriuntur etiam aduersus heredes omnes competunt. Et si bona fide nobis seruient liberi forte homines uel serui alieni qui uendiderunt, potest dici etiam hos hoc edicto contineri. Iulianus ait iudicium redhibitoriae actionis utrumque, id est uendito-rem et emptorem quodammodo in integrum restituere debere. Quare siue emptori seruus furtum fecerit siue alii cuilibet, ob quod furtum emptor aliquid praestiterit, non aliter ho-minem uenditori restituere iubetur, quam si indemnem eum praestiterit. quid ergo, inquit Iulianus, si noluerit uenditor hominem recipere? non esse cogendum ait quicquam prae-stare, nec amplius quam pretio condemnabitur: et hoc detrimentum sua culpa emptorem passurum, qui cum posset hominem noxae dedere, maluerit litis aestimationem sufferre: et uidetur mihi Iulian[2i]2 sententia humanior esse. Cum redhibetur mancipium, si quid ad emptorem peruenit uel culpa eius non peruenit, restitui oportet, non solum si ipse fructus percepit mercedesue a seruo uel conductore serui accepit, sed etiam si a uenditore fuerit idcirco consecutus, quod tardius ei hominem restituit: sed et si a quouis alio possessore fructus accepit emptor, restituere eos debebit: sed et si quid fructuum nomine consecutus @1 est, id praestet: item si legatum uel hereditas seruo obuenerit. neque refert, potuerit haec consequi uenditor an non potuerit, si seruum non uendidisset: ponamus enim talem esse, qui capere aliquid ex testamento non potuerat: nihil haec res nocebit. Pedius quidem etiam illud non putat esse spectandum, cuius contemplatione testator seruum heredem scribserit uel ei legauerit, quia et si uenditio remansisset, nihil haec res emptori proderat: et per contrarium, inquit, si contemplatione uenditoris institutus proponeretur, tamen diceremus restituere emptorem non debere uenditori, si nollet eum redhibere. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Et generaliter dicendum est, quidquid extra rem emptoris per eum seruum adquisitum est, id iustum uideri reddi oportere. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Aediles etiam hoc praestare emptorem uolunt, si in aliquo deterior factus sit seruus, sed ita demum, si post uenditionem traditionemque factus sit: ceterum si ante fuit, non pertinet ad hoc iudicium quod ante factum est. Siue ergo ipse deteriorem eum fecit siue familia eius siue procu-rator, tenebit actio. Familiae appellatione omnes qui in seruitio sunt continentur, etiam liberi homines, qui ei bona fide seruiunt, uel alieni: accipe eos quoque qui in potestate eius sunt. Procuratoris fit mentio in hac actione: sed Neratius procuratorem hic eum ac-cipiendum ait, non quemlibet, sed cui uniuersa negotia aut id ipsum, propter quod deterius factum sit, mandatum est. Pedius ait aequum fuisse id dumtaxat imputari emptori ex facto procuratoris et familiae, quod non fuit passurus seruus nisi uenisset: quod autem passurus erat etiam, si non uenisset, in eo concedi emptori serui sui noxae deditionem et ex eo, inquit, quod procurator commisit, solum actionum praestandarum necessitatem ei iniungi. Quid ergo, si culpa, non etiam dolo emptoris seruus deterior factus sit? aeque condemna-bitur. Hoc autem, quod deterior factus est seruus, non solum ad corpus, sed etiam ad animi uitia referendum est, ut puta si imitatione conseruorum apud emptorem talis factus est, aleator forte uel uinarius uel erro euasit. Sed notandum est, quod non permittitur emptori ex huiusmodi causis noxae dedere seruum suum: nec enim factum seruorum suo-rum itemque procuratoris praestat. Item sciendum est haec omnia, quae exprimuntur edicto aedilium, praestare eum debere, si ante iudicium acceptum facta sint: idcirco enim necesse habuisse ea enumerari, ut, si quid eorum ante litem contesta[2ta]2m contigisset, praestaretur. ȕceterum post iudicium acceptum tota causa ad hominem restituendum in iudicio uersatur, et tam fructus ueniunt quam id quo deterior factus est ceteraque ueniunt: iudici enim statim atque iudex factus est omnium rerum officium incumbit, quaecumque in iudicio uersantur: ea autem quae ante iudicium contingunt non ualde ad eum pertinent, nisi fuerint ei nominatim iniuncta. Praeterea in edicto adicitur sic: 'et quanta pecunia pro eo homine soluta accessionisue nomine data erit, non reddetur: cuiusue pecuniae quis eo nomine ob-ligatus erit, non liberabitur'. Ordine fecerunt aediles, ut ante uenditori emptor ea omnia, quae supra scripta sunt, praestet, sic deinde pretium consequatur. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Uideamus tamen, ne ini-quum sit emptorem compelli dimittere corpus et ad actionem iudicati mitti, si interdum nihil praestatur propter inopiam uenditoris, potiusque res ita ordinanda sit, ut emptor ca-ueat, si intra certum tempus pecunia sibi soluta sit, se mancipium restituturum. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Debet autem recipere pecuniam, quam dedit pro eo homine, uel si quid accessionis nomine. dari autem non id @1 solum accipiemus, quod numeratur uenditori, ut puta pretium et usuras eius, sed et si quid emptionis causa erogatum est. hoc autem ita demum deducitur, si ex uoluntate uenditoris datur: ceterum si quid sua sponte datum esse proponatur, non imputabitur: neque enim debet quod quis suo arbitrio dedit a uenditore exigere. quid ergo, si forte uectigalis no-mine datum est, quod emptorem forte sequeretur? dicemus hoc quoque restituendum: in-demnis enim emptor debet discedere. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium cu-rulium. Si uenditor de his quae edicto aedilium continentur non caueat, pollicentur ad-uersus eum redhibend[2i]2 iudicium intra duos menses uel quanti emptoris intersit intra sex menses. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Illud sciendum est, si emptor uenditori haec non praestat, quae desiderantur in [2hac]2 actione, non posse ei uenditorem condemnari: si autem emptori uenditor ista non praestat, condemnabitur ei. Item emptori praestandum est, ut pecuniae, cuius nomine obligatus erit, liberetur, siue ipsi uenditori ob-ligatus sit siue etiam alii. Condemnatio autem fit, quanti ea res erit: ergo excedet pre-tium an non, uideamus. et quidem continet condemnatio pretium accessionesque. an et usuras pretii consequatur, quasi quod sua intersit debeat accipere, maxime cum fructus quoque ipse restituat? et placet consecuturum. Si quid tamen damni sensit uel si quid pro seruo impendit, consequetur arbitrio iudicis, sic tamen, non ut ei horum nomine uen-ditor condemnetur, ut ait Iulianus, sed ne alias compellatur hominem uenditori restituere, quam si eum indemnem praestet. @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Item si serui redhibendi nomine emptor iudicium accepit uel ipse eius nomine dictauit, cauendum ex utraque parte erit, ut, si quid sine dolo malo condemnatus sit uel si quid ex eo quod egerit ad eum peruenerit doloue malo eius factum sit quo minus perueniret, id reddat. Quas impensas necessario in curandum seruum post litem contestatam emptor fecerit, imputabit: praece-dentes impensas nominatim comprehendendas Pedius: sed cibaria seruo data non esse im-putanda Aristo, nam nec ab ipso exigi, quod in ministerio eius fuit. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Quodsi nolit uenditor hominem recipere, non in maiorem summam, inquit, quam in pretium ei condemnandum. ob haec ergo, quae propter seruum damna sensit, solam dabimus ei corporis retentionem: ceterum poterit euitare praestationem uenditor, si nolit hominem recipere, quo facto pretii praestationem eorumque quae pretium sequuntur solam non euitabit. Si uenditor pronun-tiauerit uel promiserit furem non esse, tenetur ex sua promissione, si furtum seruus fecit: esse enim hoc casu furem non tantum eum, qui extraneo, sed et eum, qui domino suo res subtraxit, intellegendum est. Si ancilla redhibeatur, et quod ex ea post uenditionem natum erit reddetur, siue unus partus sit siue plures. Sed et si forte usus fructus proprietati ad-creuerit, indubitate hic quoque restituetur. Si peculium quaesiit apud emptorem, quid de hoc dicemus? et si quidem ex re emptoris accessit, dicendum est apud ipsum relinquen-dum, si aliunde creuit, uenditori restituendum est. Si plures heredes sint emptoris, an omnes ad redhibendum consentire debeant, uideamus. et ait Pomponius omnes consentire debere ad redhibendum dareque unum procuratorem, n[2e]2 forte uenditor iniuriam patiatur, dum ab alio partem recipit hominis, alii in partem pretii condemnatur, quanti minoris is @1 homo sit. Idem ait homine mortuo uel etiam redhibito singulos pro suis portionibus recte agere. pretium autem et accessiones pro parte recipient: sed et fructus accessionis et si quo deterior homo factus est pro parte praestabitur ab ipsis, nisi forte tale sit, quod diui-sionem non recipiat, ut puta ancillae partus: in hoc enim idem seruandum est, quod in ipsa matre uendita, quam pro parte redhiberi posse negauimus. Marcellus quoque scribit, si seruus communis seruum emerit et sit in causa redhibitionis, unum ex dominis pro parte sua redhibere seruum non posse: non magis, inquit, quam cum emptori plures heredes ex-stiterunt nec omnes ad redhibendum consentiunt. Idem Marcellus ait non posse alterum ex dominis consequi actione ex empto, ut sibi pro parte uenditor tradat, si pro portione pretium dabit: et hoc in emptoribus seruari oportere ait: nam uenditor pignoris loco quod uendidit retinet, quoad emptor satisfaciat. Pomponius ait, si unus ex heredibus uel familia eius uel procurator culpa uel dolo fecerit rem deteriorem, aequum esse in solidum eum teneri arbitrio iudicis: hoc autem expeditius esse, si omnes heredes unum procuratorem ad agendum dederunt. tunc et si quo deterior seruus culpa unius heredum factus est et hoc solutum est, ceteri familiae herciscundae iudicium aduersus eum habent, quia propter ipsum damnum sentiunt impediunturque redhibere. Si uenditori plures heredes exstiterint, singulis pro portione hereditaria poterit seruus redhiberi. et si seruus plurium uenierit, idem erit dicendum: nam si unus a pluribus uel plures ab uno uel plura mancipia ab uno eman-tur, uerius est dicere, si quasi plures rei fuerunt uenditores, singulis in solidum redhiben-dum: si tamen partes emptae sint a singulis, recte dicetur alteri quidem posse redhiberi, cum altero autem agi quanto minoris. item si plures singuli partes ab uno emant, tunc pro parte quisque eorum experietur: sed si in solidum emant, unusquisque in solidum redhibebit. Si mancipium quod redhiberi oportet mortuum erit, hoc quaeretur, numquid culpa emptoris uel familiae eius uel procuratoris homo demortuus sit: nam si culpa eius decessit, pro uiuo habendus est, et praestentur ea omnia, quae praestarentur si uiueret. Culpam omnem accipiemus, non utique latam: propter quod dicendum est, quamcumque occasionem morti emptor praestitit, debere eum: etiam si non adhibuit medicum, ut sa-nari possit, uel malum adhibuit, sed culpa sua. Sed hoc dicemus, si ante iudicium acceptum decessit: ceterum si post iudicium acceptum decessisse proponatur, tunc in arbitrium iu-dicis ueniet, qualiter mortuus sit: ut enim et Pedio uidetur, ea, quaecumque post litis con-testationem contingunt, arbitrium iudicis desiderant. Quod in procuratore diximus, idem et in tutore et curatore dicendum erit ceterisque, qui ex officio pro aliis interueniunt: et ita Pedius ait, et adicit, quibus administratio rerum, culpam abesse praestare non inique dominum cogi. Idem Pedius ait familiae appellatione et filios familias demonstrari: facta enim domesticorum redhibitoria agentem praestare uoluit. Si quis egerit quanto minoris propter serui fugam, deinde agat propter morbum, quanti fieri condemnatio debeat? et quidem saepius agi posse quanto minoris dubium non est, sed ait Iulianus id agendum ȕesse, ne lucrum emptor faciat et bis eiusdem rei aestimationem consequatur. In factum actio competit ad pretium reciperandum, si mancipium redhibitum fuerit: in qua non hoc quaeritur, an mancipium in causa redhibitionis fuerit, sed hoc tantum, an sit redhibitum, nec immerito: iniquum est enim, posteaquam uenditor agnouit recipiendo mancipium esse @1 id in causa redhibitionis, tunc quaeri, utrum debuerit redhiberi an non debuerit: nec de tempore quaeretur, an intra tempora redhibitus esse uideatur. Illud plane haec actio exigit, ut sit redhibitus: ceterum nisi fuerit redhibitus, deficit ista actio, etiamsi nudo consensu placuerit, ut redhibeatur. conuentio ergo de redhibendo non facit locum huic actioni, sed ipsa redhibitio. Restitui autem debet per hanc actionem etiam quod ei seruo in uenditione accessit. Quia adsidua est duplae stipulatio, idcirco placuit etiam ex empto agi posse, si duplam uenditor mancipii non caueat: ea enim, quae sunt moris et consuetudinis, in bonae fidei iudiciis debent uenire. Qui mancipia uendunt, nationem cuiusque in uenditione pro-nuntiare debent: plerumque enim [2n]2atio serui aut prouocat aut deterret emptorem: idcirco interest nostra scire nationem: praesumptum etenim est quosdam seruos bonos esse, quia natione sunt non infamata, quosdam malos uideri, quia ea natione sunt, quae magis infamis est. quod si de natione ita pronuntiatum non erit, iudicium emptori omnibusque ad quos ea res pertinebit dabitur, per quod emptor redhibet mancipium. Si quid ita uenierit, ut, nisi placuerit, intra praefinitum tempus redhibeatur, ea conuentio rata habetur: si autem de tempore nihil conuenerit, in factum actio intra sexaginta dies utiles accommodatur emptori ad redhibendum, ultra non. si uero conuenerit, ut in perpetuum redhibitio fiat, puto hanc conuentionem ualere. Item si tempus sexaginta dierum praefini-tum redhibitioni praeteriit, causa cognita iudicium dabitur: in causae autem cognitione hoc uersabitur, si aut mora fuit per uenditorem, aut non fuit praesens cui redderetur, aut aliqua iusta causa intercessit, cur intra diem redhibitum mancipium non est, quod ei magis displicuerat. In his autem actionibus eadem erunt obseruanda, quae de partu fructi-bus accessionibus quaeque de mortuo redhibendo dicta sunt. Quod emptioni accedit, partem esse uenditionis prudentibus uisum est. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Itaque sicut superius uenditor de morbo uitioue et ceteris quae ibi comprehensa sunt praedicere iubentur, et praeterea in his causis non esse mancipium ut promittat praecipitur: ita et cum accedat alii rei homo, eadem et praedicere et promittere compellitur. quod non solum hoc casu intellegendum est, quo nominatim adicitur accessurum fundo hominem Stichum, sed etiam si generaliter omnia mancipia quae in fundo sint accedant uenditioni. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Proinde Pomponius ait iustam causam esse, ut quod in uenditione accessurum esse dictum est tam integrum praestetur, quam illud praestari debuit quod principaliter ueniit: nam iure ciuili, ut integra sint quae accessura dictum fuerit, ex empto actio est, ueluti si dolia accessura fundo dicta fuerint. sed hoc ita, si certum corpus accessurum fuerit dictum: nam si seruus cum peculio uenierit, ea mancipia quae in peculio fuerint sana esse praestare uenditor non debet, quia non dixit certum corpus accessurum, sed peculium tale praestare oportere, et, quemad-modum certam quantitatem peculii praestare non debet, it nec hoc. eandem rationem facere Pomponius ait, ut etiam, si hereditas aut peculium serui uenierit, locus edicto aedi-lium non sit circa ea corpora, quae sunt in hereditate aut in peculio. idem probat et si fundus cum instrumento uenierit et in instrumento mancipia sint. puto hanc sententiam ueram, nisi si aliud specialiter actum esse proponatur. Si uendita res redhibeatur, seruus quoque qui ei rei accessit, licet nullum in eo uitium sit, redhibetur. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Cum eiusdem generis plures res simul ueneant, ueluti comoedi uel chorus, referre ait, in uniuersos an in singulos pretium con-stituatur, ut scilicet interdum una, interdum plures uenditiones contractae intellegantur: @1 quod uel eo quaeri pertinere, ut, si quis eorum forte morbosus uel uitiosus sit, uel omnes simul redhibeantur. Interdum etsi in singula capita pretium constitutum sit, tamen una emptio est, ut propter unius uitium omnes redhiberi possint uel debeant, scilicet cum ma-nifestum erit non nisi omnes quem empturum uel uenditurum fuisse, ut plerumque circa comoedos uel quadrigas uel mulas pares accidere solet, ut neutri non nisi omnes habere expediat. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Plerumque propter morbosa mancipia etiam non morbosa redhibentur, si separari non possint sine magno in-commodo uel ad pietatis rationem offensam. quid enim, si filio retento parentes redhibere maluerint uel contra? quod et in fratribus et in personas contubernio sibi coniunctas ob-seruari oportet. @@&7Pomponius& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si plura mancipia uno pretio uenierint et de uno eorum aedilicia actione utamur, ita demum pro bonitate eius aestimatio fiet, si confuse uniuersis mancipiis constitutum pretium fuerit: quod si singulorum manci-piorum constituto pretio uniuersa tanti uenierunt, quantum ex consummatione singulorum fiebat, tunc cuiusque mancipii pretium, seu pluris seu minoris id esset, sequi debemus. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Praecipiunt aediles, ne ueterator pro nouicio ueneat. et hoc edictum fallaciis uenditorum occurrit: ubique enim curant aediles, ne emptores a uenditoribus circumueniantur. ut ecce plerique solent man-cipia, quae nouicia non sunt, quasi nouicia distrahere ad hoc, ut pluris uendant: prae-sumptum est enim ea mancipia, quae rudia sunt, simpliciora esse et ad ministeria aptiora et dociliora et ad omne ministerium habilia: trita uero mancipia et ueterana difficile est reformare et ad suos mores formare. quia igitur uenaliciarii sciunt facile decurri ad noui-ciorum emptionem, idcirco interpolant ueteratores et pro nouiciis uendunt. quod ne fiat, hoc edicto aediles denuntiant: et ideo si quid ignorante emptore ita uenierit, redhibebitur. @@&7Idem& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Aediles aiunt: 'Qui iumenta uendunt, palam recte dicunto, quid in quoque eorum morbi uitiique sit, uti-que optime ornata uendendi causa fuerint, ita emptoribus tradentur. si quid ita factum non erit, de ornamentis restituendis iumentisue ornamentorum nomine redhibendis in diebus sexaginta, morbi autem uitiiue causa inemptis faciendis in sex mensibus, uel quo minoris cum uenirent fuerint, in anno iudicium dabimus. si iumenta paria simul uenierint et alterum in ea causa fuerit, ut redhiberi debeat, iudicium dabimus, quo utrumque redhi-beatur'. @8 Loquuntur aediles in hoc edicto de iumentis redhibendis. @8 Causa autem huius edicti eadem est, quae mancipiorum redhibendorum. Et fere eadem sunt in his, quae in manci-piis, quod ad morbum uitiumue attinet: quidquid igitur hic diximus, huc erit transferen-dum. et si mortuum fuerit iumentum, pari modo redhiberi poterit, quemadmodum manci-pium potest. Iumentorum autem appellatione an omne pecus contineatur, uideamus. et difficile est, ut contineatur: nam aliud significant iumenta, aliud significatur pecoris appel-latione. Idcirco elogium huic edicto subiectum est, cuius uerba haec sunt: 'quae de iumen-torum sanitate diximus, de cetero quoque pecore omni uenditores faciunto'. Unde dubitari desiit, an hoc edicto boues quoque contineantur: etenim iumentorum appellatione non con-tineri eos uerius est, sed pecoris appellatione continebuntur. Sed enim sunt quaedam, quae in hominibus quidem morbum faciunt, in iumentis non adeo: ut puta si mulus castratus @1 est, neque morbi neque uitii quid habere uidetur, quia neque de fortitudine quid eius de-trahitur neque de utilitate, cum ad generandum numquam sit habilis. Caelius quoque scribit ȕnon omnia animalia castrata ob id ipsum uitiosa esse, nisi propter ipsam castrationem facta sunt inbecilliora: et ideo mulum non esse uitiosum. idem refert Ofilium existimasse equum castratum sanum esse, sicuti spado quoque sanus est, sed si emptor ignorauit, uenditor scit, ex empto esse actionem: et uerum est quod Ofilius. Quaesitum est, si mula talis sit, ut transiungi non possit, an sana sit. et ait Pomponius sanam esse: plerasque denique car-rucharias tales esse, ut non possi[2n]2t transiungi. Idem ait, si nata sit eo ingenio aut cor-pore, ut alterum iugum non patiatur, sanam non esse. Non tantum autem ob morbum uitiumue redhibitio locum habebit in iumentis, uerum etiam si contra dictum promissumue, erit locus redhibitioni exemplo mancipiorum. Uendendi autem causa ornatum iumentum uideri Caelius ait non, si sub tempus uenditionis, hoc est biduo ante uenditionem ornatum sit, sed si in ipsa uenditione ornatum sit, aut ideo, inquit, uenale cum esset sic ornatum inspiceretur: semperque cum de ornamentis agitur, et in actione et in edicto adiectum est: 'uendendi causa ornata ducta esse': poterit enim iumentum ornatum itineris causa duci, deinde uenire. Si plura iumenta uenierint, non omnia erunt redhibenda propter unius or-namentum: nam et si uitiosum sit unum iugum, non tamen propter hoc cetera iuga redhi-bebuntur. Si forte iugum mularum sit, quarum altera uitiosa est, non ex pretio tantum uitiosae, sed ex utriusque erit componendum, quanti minoris sit: cum enim uno pretio utraeque uenierint, non est separandum pretium, sed quanto minoris cum ueniret utrumque fuit, non alterum quod erat uitiosum. Cum autem iumenta paria uen[2e]2unt, edicto expressum est, ut, cum alterum in ea causa sit, ut redhiberi debeat, utrumque redhi-beatur: in qua re tam emptori quam uenditori consulitur, dum iumenta non separantur. simili modo et si triga uenierit, redhibenda erit tota, et si quadriga, redhibeatur. sed si duo paria mularum sint et una mula uitiosa sit uel par, solum par redhibebitur, alterum non: si tamen nondum sint paria constituta, sed simpliciter quattuor mulae uno pretio uenierint, unius erit mulae redhibitio, non omnium: nam et si polia uenierit, dicemus unum equum qui uitiosus est, non omnem poliam redhiberi oportere. haec et in homini-bus dicemus pluribus uno pretio distractis, nisi si separari non possint, ut puta si tragoedi uel mimi @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. uel fratres: @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. hi enim non erunt separandi. Deinde aiunt aediles: 'ne quis canem, uerrem uel minorem aprum, lupum, ur-sum, pantheram, leonem', @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. et generaliter 'aliudue quod noceret animal, siue soluta sint, siue alligata, ut contineri uinculis, quo minus damnum inferant, non possint'. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. 'qua uulgo iter fiet, ita habuisse uelit, ut cuiquam nocere damnumue dare possit. si aduersus ea factum erit et homo liber ex ea re perierit, solidi ducenti, si nocitum homini libero esse dicetur, @1 quanti bonum aequum iudici uidebitur, condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum datum factumue sit, dupli'. @@&7Paulus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Bouem qui cornu petit uitiosum esse plerique dicunt, item mulas quae cessum dant: ea quoque iumenta, quae sine causa turbantur et semet ipsa eripiunt, uitiosa esse dicuntur. Qui ad amicum domini deprecaturus confugit, non est fugitiuus: immo etiamsi ea mente sit, ut non impetrato auxilio domum non reuertatur, nondum fugitiuus est, quia non solum consilii, sed et facti fugae nomen est. Qui persuasu alterius a domino recessit, fugitiuus est, licet id non fuerit facturus citra consilium eius qui persuasit. Si seruus meus bona fide tibi seruiens fugerit uel sciens se meum esse uel ignorans, fugitiuus est, nisi animo ad me reuertendi id fecit. Mortis consciscendae causa sibi facit, qui propter nequitiam malosque mores flagitiumue aliquod admissum mortem sibi consciscere uoluit, non si dolorem corporis non sustinendo id fecerit. Si quis seruum emerit et rapto eo ui bonorum raptorum actione quadruplum consecutus est, deinde seruum redhibeat, reddere debebit quod accepit: sed si per eum seruum iniuriam passus iniuriae nomine egerit, non reddet uenditori: aliter forsitan atque si loris ab aliquo caeso aut quaestione de eo habita emptor egerit. Aliquando etiam red-hiberi mancipium debebit, licet aestimatoria, id est quanto minoris, agamus: nam si adeo nullius sit pretii, ut ne expediat quidem tale mancipium domini habere, ueluti si furiosum aut lunaticum sit, licet aestimatoria actum fuerit, officio tamen iudicis continebitur, ut red-dito mancipio pretium recipiatur. Si quis, cum consilium inisset fraudandorum creditorum, redhibuerit non redhibiturus alias, nisi uellet eos fraudare, tenetur creditoribus propter mancipium uenditor. Pignus manebit obligatum, etiamsi redhibitus fuerit seruus: quemad-modum, si eum alienasset aut usum fructum eius, non recte redhibetur nisi redemptum, sic et pignore liberatum redhibetur. Si sub condicione homo emptus sit, redhibitoria actio ante condicionem exsistentem inutiliter agitur, quia nondum perfecta emptio arbitrio iudicis imperfecta fieri non potest: et ideo etsi ex empto uel uendito uel redhibitoria ante actum fuerit, expleta condicione iterum agi poterit. Interdum etiamsi pura sit uenditio, propter iuris condicionem in suspenso est, ueluti si seruus, in quo alterius usus fructus, alterius proprietas est, aliquid emerit: nam dum incertum est, ex cuius re pretium soluat, pendet, cui sit adquisitum, et ideo neutri eorum redhibitoria competit. @@&7Idem& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Iustissime aediles no-luerunt hominem ei rei quae minoris esset accedere, ne qua fraus aut edicto aut iure ci-uili fieret: ut ait Pedius, propter dignitatem hominum: alioquin eandem rationem fuisse et in ceteris rebus: ridiculum namque esse tunicae fundum accedere. ceterum hominis uenditioni quiduis adicere licet: nam et plerumque plus in peculio est quam in seruo, et nonnumquam uicarius qui accedit pluris est quam is seruus qui uenit. Proponitur actio ex hoc edicto in eum cuius maxima pars in uenditione fuerit, quia plerumque uenaliciarii ita societatem coeunt, ut quidquid agunt in commune uideantur agere: aequum enim aedilibus uisum est uel in unum ex his, cuius maior pars aut nulla parte minor esset, aedilicias actiones competere, ne cogeretur emptor cum multis litigare, quamuis actio ex empto cum singulis sit pro portione, qua socii fuerunt: nam id genus hominum ad lucrum potius uel @1 turpiter faciendum pronius est. In redhibitoria uel aestimatoria potest dubitari, an, quia alienum seruum uendidit, et ob euictionem et propter morbum forte uel fugam simul teneri potest: nam potest dici nihil interesse emptoris sanum esse, fugitiuum non esse eum, qui euictus sit. sed interfuit emptoris sanum possedisse propter operas, neque ex postfacto decrescat obligatio: statim enim ut seruus traditus est committitur stipulatio quanti inter-est emptoris. @@&7Gaius& libro primo ad edictum aedilium curulium. Redhibitoria actio du-plicem habet condemnationem: modo enim in duplum, modo in simplum condemnatur uen-ditor. nam si neque pretium neque accessionem soluat neque eum qui eo nomine obligatus erit liberet, dupli pretii et accessionis condemnari iubetur: si uero reddat pretium et ac-cessionem uel eum qui eo nomine obligatus est liberet, simpli uidetur condemnari. @@&7Pomponius& libro octauo decimo ad Sabinum. Cum mihi redhibeas, furtis noxisque solutum esse promittere non debes, praeterquam quod iussu tuo fecerat aut eius cui tu eum alienaueris. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Si hominem emptum manumisisti, et redhibitoriam et quanti minoris denegandam tibi Labeo ait, sicut duplae actio periret: ergo et quod aduersus dictum promissumue sit, actio peribit. Post mortem autem hominis aediliciae actiones manent, ȕ@@&7Pomponius& libro uicesimo tertio ad Sabinum. si tamen sine culpa actoris familiaeue eius uel procuratoris mortuus sit. Audiendus est is, qui de uitio uel morbo serui querens retinere eum uelit. Non nocebit emptori, si sex mensum exceptione redhibi-toria exclusus uelit intra annum aestimatoria agere. Ei, qui seruum uinctum uendiderit, aedilicium edictum remitti aequum est: multo enim amplius est id facere, quam pronuntiare in uinculis fuisse. In aediliciis actionibus exceptionem opponi aequum est, si emptor sciret de fuga aut uinculis aut ceteris rebus similibus, ut uenditor absoluatur. Aediliciae actiones et heredi et in heredem competunt, ut tamen et facta heredum quae postea accesserint et quod experiri potuerint, quaerantur. Non solum de mancipiis, sed de omni animali hae actiones competunt, ita ut etiam, si usum fructum in homine emerim, competere debeant. Cum redhibitoria actione de sanitate agitur, permittendum est de uno uitio agere et prae-dicere, ut, si quid aliud postea apparuisset, de eo iterum ageretur. Sim-plariarum uenditionum causa ne sit redhibitio, in usu est. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Etiam in fundo uendito redhibitionem procedere nequaquam incertum est, ueluti si pestilens fundus distractus sit: nam redhiben-dus erit. et benignum est dicere uectigalis exactionem futuri temporis post redhibitionem aduersus emptorem cessare. @@&7Iulianus& libro quarto ex Minicio. Uaricosus sanus non est. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Cum mancipium morbosum uel ui-tiosum seruus emat et redhibitoria uel ex empto dominus experiatur, omnimodo scientiam serui, non domini spectandam esse ait, ut nihil intersit, peculiari an domini nomine emerit et certum incertumue mandante eo emerit, quia tunc et illud ex bona fide est seruum, cum quo negotium sit gestum, deceptum non esse, et rursus delictum eiusdem, quod in @1 contrahendo admiserit, domino nocere debet. sed si seruus mandatu domini hominem emerit, quem dominus uitiosum esse sciret, non tenetur uenditor. Circa procuratoris per-sonam, cum quidem ipse scierit morbosum uitiosum esse, non dubitandum, quin, quamuis ipse domino mandati uel negotiorum gestorum actione sit obstrictus, nihilo magis eo no-mine agere possit: at cum ipse ignorans esse uitiosum mandatu domini qui id sciret emerit et redhibitoria agat, ex persona domini utilem exceptionem ei non putabat opponendam. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Si furtum domino seruus fecerit, non est necesse hoc in uenditione serui praedicere nec ex hac causa redhibitio est: sed si dixerit hunc furem non esse, ex illa parte tenebitur, quod dixit promisitue. @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Qui tertiana aut quartana febri aut podagra uexarentur quiue comitialem morbum haberent, ne quidem his diebus, quibus morbus uacaret, recte sani dicentur. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Actioni redhibitoriae non est locus, si mancipium bonis condicionibus emptum fugerit, quod ante non fugerat. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Cum sex menses utiles, quibus expe-riundi potestas fuit, redhibitoriae actioni praestantur, non uidebitur potestatem experiundi habuisse, qui uitium fugitiui latens ignorauit: non idcirco tamen dissolutam ignorationem emptoris exc[2u]2sari oportebit. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Latinus Largus: quaero, an fide-iussori emptionis redhiberi mancipium possit. respondi, si in uniuersam causam fide-iussor sit acceptus, putat Marcellus posse ei fideiussori redhiberi. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Si seruus mancipium emit et dominus red-hibitoria agat, non aliter ei uenditor daturus est, quam si omnia praestiter[2i]2t quae huic actioni continentur et quidem solida, non peculio tenus: nam et si ex empto dominus agat, nisi pretium totum soluerit, nihil consequitur. Quod si seruus uel filius uendiderit, redhibi-toria in peculium competit. in peculio autem et causa redhibitionis continebitur: nec nos moueat, quod antequam reddatur seruus non est in peculio (non enim potest esse in pe-culio seruus, qui adhuc emptoris est) sed causa ipsius redhibitionis in peculio computatur: igitur si seruus decem milibus emptus quinque milibus sit, haec quoque in peculio esse dicemus. hoc ita, si nihil domino debeat aut ademptum peculium non est: quod si plus domino debeat, eueniet, ut hominem praestet et nihil consequatur. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Quaero, an, si seruus apud emptorem fugit et in causa redhibitionis esse pronuntiatus fuerit, non prius uenditori restitui debeat, quam rerum ablatarum a seruo aestimationem praestiterit. Paulus respondit uenditorem cogen-dum non tantum pretium serui restituere, sed etiam rerum ablatarum aestimationem, nisi si pro his paratus sit seruum noxae nomine relinquere. Item quaero, si nolit aestimationem et pretia rerum restituere, an seruus retinendus sit et danda sit actio de peculio uel de pretio redhibiti serui ex duplae stipulatione. Paulus respondit de pretio serui repetendo competere actionem etiam ex duplae stipulatione: de rebus per furtum ablatis iam respon-sum est. Seruum dupla emi, qui rebus ablatis fugit: mox inuen-tus praesentibus honestis uiris interrogatus, an et in domo uenditoris fugisset, respondit fugisse: quaero, an standum sit responso serui. Paulus respondit: si et alia indicia prioris fugae non deficiunt, tunc etiam serui responso credendum est. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagesimo quarto ad edictum. Cum in ea causa est uenditum man-cipium, ut redhiberi debeat, iniquum est uenditorem pretium redhibendae rei consequi. Si quis duos homines uno pretio emerit et alter in ea causa est, ut redhibeatur, deinde petatur pretium totum, exceptio erit obicienda: si tamen pars pretii petatur, magis dicetur non nocere exceptionem, nisi forte ea sit causa, in qua propter alterius uitium utrumque mancipium redhibendum sit. @@&7Paulus& libro sexagesimo nono ad edictum. Facta redhibitione omnia in integrum re-stituuntur, perinde ac si neque emptio neque uenditio intercessit. @@&7Ulpianus& libro octogesimo ad edictum. Quotiens de seruitute agitur, uictus tantum debet praestare, quanti minoris emisset emptor, si scisset hanc seruitutem im-positam. @@&7Modestinus& libro octauo differentiarum. Ad res donatas edictum aedilium curulium non pertinere dicendum est: etenim quid se restituturum donator repromittit, quando nullum pretium interueniat? quid ergo si res ab eo cui donata est melior facta sit, numquid quanti eius qui meliorem fecit interest donator conueniatur? quod minime dicendum est, ne eo casu liberalitatis suae donator poenam patiatur. itaque si qua res do-netur, necesse non erit ea repromittere, quae in rebus uenalibus aediles repromitti iubent. sane de dolo donator obligare se et debet et solet, ne quod benigne contulerit fraudis consilio reuocet. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Sciendum est ad uen-ditiones solas hoc edictum pertinere non tantum mancipiorum, uerum ceterarum quoque rerum. cur autem de locationibus nihil edicatur, mirum uidebatur: haec tamen ratio red-ditur uel quia numquam istorum de hac re fuerat iurisdicti[2o]2 uel quia non similiter loca-tiones ut uenditiones fiunt. @@&7Pomponius& libro septimo decimo epistularum. Labeo scribit, si uno pretio plures seruos emisti et de uno agere uelis, interaestimationem seruorum proinde fieri de-bere, atque ut fieret in aestimationem bonitatis agri, cum ob euictam partem fundi agatur. Idem ait, si uno pretio plures seruos uendidisti sanosque esse promisisti et pars dumtaxat eorum minus sana sit, de omnibus 'aduersus dictum promissum' recte a[2gi]2. Ibidem ait er-rare et fugere iumentum posse, nec tamen erronem aut fugitiuum esse agi posse. @@&7Uenuleius& libro quinto actionum. Animi potius quam corporis uitium est, ueluti si ludos adsidue uelit spectare aut tabulas pictas studiose intueatur, siue etiam mendax aut similibus uitiis teneatur. Quotiens morbus sonticus nominatur, eum significari Cassius ait, ȕqui noceat: nocere autem intellegi, qui perpetuus est, non qui tempore finiatur: sed morbum sonticum eum uideri, qui inciderit in hominem postquam is natus sit: sontes enim nocentes dici. Seruus tam ueterator quam nouicius dici potest. sed ueteratorem non spatio seruiendi, sed genere et causa aestimandum Caelius ait: nam quicumque ex uenalicio nouiciorum emptus alicui ministerio praepositus sit, sta-tim eum ueteratorum numero esse: nouicium autem non tirocinio animi, sed condicione seruitutis intellegi. nec ad rem pertinere, Latine sciat nec ne: nam ob id ueteratorem esse, si liberalibus studiis eruditus sit. @1 @@@@{1DE EUICTIONIBUS ET DUPLAE STIPULATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo octauo ad Sabinum. Siue tota res euincatur siue pars, habet regressum emptor in uenditorem. sed cum pars euincatur, si quidem pro in-diuiso euincatur, regressum habet pro quantitate euictae partis: quod si certus locus sit euictus, non pro indiuiso portio fundi, pro bonitate loci erit regressus. quid enim, si quod fuit in agro pretiosissimum, hoc e[2u]2ictum est, aut quod fuit in agro uilissimum? aestima-bitur loci qualitas, et sic erit regressus. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si dupla non promitteretur et eo nomine agetur, dupli condemnandus est reus. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Cum in uenditione serui peculium semper exceptum esse intellegitur, is homo ex peculio summam quandam secum abstulerat. si propter hanc causam furti cum emptore actum sit, non reuerteretur emptor ad uenditorem ex stipulatione duplae, quia furtis noxisque solutum esse praestari debet uenditionis tem-pore, haec autem actio postea esse coeperit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Illud quaeritur, an is qui mancipium uendidit debeat fideiussorem ob euictionem dare, quem uolgo auctorem secun-dum uocant. et est relatum non debere, nisi hoc nominatim actum est. Si impuberis no-mine tutor uendiderit, euictione secuta Papinianus libro tertio responsorum ait dari in eum cuius tutela gesta sit utilem actionem, sed adicit in id demum, quod rationibus eius accepto latum est. sed an in totum, si tutor soluendo non sit, uideamus: quod magis puto: neque enim male contrahitur cum tutoribus. @@&7Paulus& libro trigesimo tertio ad edictum. Serui uenditor peculium acces-surum dixit. si uicarius euictus sit, nihil praestaturum uenditorem Labeo ait, quia siue non fuit in peculio, non accesserit, siue fuerit, iniuriam a iudice emptor passus est: aliter atque si nominatim seruum accedere dixisset: tunc enim praestare deberet in peculio eum esse. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Si fundus uenierit, ex consue-tudine eius regionis in qua negotium gestum est pro euictione caueri oportet. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Qui a pupillo substitutum ei seri-uum emerit, agere cum substituto ex empto potest et ex stipulatu de euictione, cum neu-tram earum actionum aduersus pupillum habere potuerit. @@&7Idem& libro quinto decimo digestorum. Uenditor hominis emptori praestare debet, quanti eius interest hominem uenditoris fuisse. quare siue partus ancillae siue he-reditas, quam seruus iussu emptoris adierit, euicta fuerit, agi ex empto potest: et sicut obligatus est uenditor, ut praestet licere habere hominem quem uendidit, ita ea quoque quae per eum adquiri potuerunt praestare debet emptori, ut habeat. @@&7Paulus& libro septuagesimo sexto ad edictum. Si uendideris seruum mihi Titii, deinde Titius heredem me reliquerit, Sabinus ait amissam actionem pro euictione, quoniam seruus non potest euinci: sed in ex empto actione decurrendum est. @@&7Celsus& libro uicesimo septimo digestorum. Si quis per fundum quem cum alio communem haberet, quasi solus dominus eius esset, ius eundi agendi mihi uendiderit et cesserit, tenebitur mihi euictionis nomine ceteris non cedentibus. @1 @@&7Paulus& libro sexto responsorum. Lucius Titius praedia in Germania trans Renum emit et partem pretii intulit: cum in residuam quantitatem heres emptoris con-ueniretur, quaestionem rettulit dicens has possessiones ex praecepto principali partim dis-tractas, partim ueteranis in praemia adsignatas: quaero, an huius rei periculum ad uendi-torem pertinere possit. Paulus respondit futuros casus euictionis post contractam emptionem ad uenditorem non pertinere et ideo secundum ea quae proponuntur pretium praediorum peti posse. Ex his uerbis stipulationis duplae uel simplae 'eum hominem quo de agitur nox[2a]2 esse solutum' uenditorem conueniri non posse propter eas noxas, quae publice coer-ceri solent. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Quidam ex parte dimidia heres institutus uniuersa praedia uendidit et coheredes pretium acceperunt: euictis his quaero, an coheredes ex empto actione teneantur. respondi, si coheredes praesentes ad-fuerunt nec dissenserunt, uideri unumquemque partem suam uendidisse. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Bonitatis aestimationem faciendam, cum pars euincitur, Proculus recte putabat, quae fuisset uenditionis tempore, non cum euinceretur: @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. non in dimidiam quantitatem pretii: @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. sed si quid postea alluuione accessit, tempus quo accedit inspiciendum. Si usus fructus euincatur, pro bonitate fructuum aesti-matio facienda est. sed et si seru[2it]2us euincatur, quanti minoris ob id praedium est, lis aestimanda est. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Euicta re uendita ex empto erit agen-dum de eo quod accessit, quemadmodum ea quae empto fundo nominatim accesserunt si euicta sint, simplum praestatur. Duplae stipulatio committi dicitur tunc, cum res restituta est petitori, uel damnatus est litis aestimatione, uel possessor ab emptore conuentus ab-solutus est. Si seruus, cuius nomine duplam stipulati sumus, euictus fuerit a nobis: ob id quod fugitiuus uel sanus non fuerit an agere nihilo minus possimus, quaeritur. Proculus uidendum ait, ne hoc quoque intersit, utrum tum euictus sit cum meus factus non esset, an tum cum meus factus esset: in eo enim casu quo meus factus est statim mea interest, quanto ob id deterior est, et quam actionem semel ex stipulatu habere coepi, eam nec euictione nec morte nec manumissione nec fuga serui nec ulla simili causa amitti: at si in bonis meis factus non sit, nihil ob ea quod fugitiuus sit pauperior sim, utpote cum in bonis meis non sit. quod si sanum esse, erronem non esse stipulatus essem, tantum mea interesse, quantum ad praesentem usum pertineret, tametsi in obscuro esset (utpote igno-rantibus nobis, quamdiu eum habiturus essem et an futurum esset, ut eum quisquam aut a me aut ab eo cui uendidissem cuiue similiter promississem euinceret). summam autem opinionis suae hanc esse, ut tantum ex ea stipulatione consequar, quanti mea intersit aut post stipulationem interfuerit eum seruum fugitiuum non esse. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad Sabinum. Uindicantem uenditorem rem, quam ipse uendidit, exceptione doli posse summoueri nemini dubium est, quamuis alio iure dominium quaesierit: improbe enim rem a se distractam euincere conatur. eligere autem emptor potest, utrum rem uelit retinere intentione per exceptionem elisa, an potius re ab-lata ex causa stipulationis duplum consequi. @1 @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Sed et si exceptio omissa sit aut opposita ea nihilo minus euictus sit, ex duplae quoque stipulatione uel ex empto potest conueniri. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad Sabinum. Sed et si stipulatio nulla fuisset interposita, de ex empto actione idem dicemus. Si homo liber qui bona fide seruiebat uenierit mihi a Titio Titiusque eum heredem scripserit quasi liberum et ipse mihi sui faciat controuersiam, ipsum de se obligatum habebo. @@&7Pomponius& libro decimo ad Sabinum. Fundum meum obligaui, deinde alie-naui tibi: ut eo nomine non oblig[2e]2ris, si eum postea abs te emam et satis pro euictione mihi des, excipiendum cautione, quod pro me obligatus sit, quia etiam non excepto eo ȕagendo eo nomine contra te doli mali exceptione possim summoueri. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad Sabinum. Si seruus uenditus decesserit antequam euincatur, stipulatio non committitur, quia nemo eum euincat, sed factum hu-manae sortis: de dolo tamen poterit agi, si dolus intercesserit. Inde Iulianus libro quadra-gesimo tertio eleganter definit duplae stipulationem tunc committi, quotiens res ita amit-titur, ut eam emptori habere non liceat propter ipsam euictionem. Et ideo ait, si emptor hominis mota sibi controuersia uenditorem dederit procuratorem isque uictus litis aestima-tionem sustulerit, stipulationem duplae non committi, quia nec mandati actionem procurator hic idemque uenditor habet, ut ab emptore litis aestimationem consequatur: cum igitur neque corpus neque pecunia emptori absit, non oportet committi stipulationem: quamuis, si ipse iudicio accepto uictus esset et litis aestimationem sustulisset, placeat committi sti-pulationem, ut et ipse Iulianus eodem libro scripsit. neque enim habere licet eum, cuius si pretium quis non dedisset, ab aduersario aufer[2r]2etur: prope enim hunc ex secunda emptione, id est ex litis aestimatione emptori habere licet, non ex pristina. Idem Iulianus eodem libro scribit, si lite contestata fugerit homo culpa possessoris, damnatus quidem erit possessor, sed non statim eum ad uenditorem regressurum et ex duplae stipulatione acturum, quia interim non propter euictionem, sed propter fugam ei hominem habere non licet: plane, inquit, cum adprehenderit possessionem fugitiui, tunc committi stipulationem Iulianus ait. nam et si sine culpa possessoris fugisset, deinde cautionibus interpositis absolutus esset, non alias committeretur stipulatio, quam si adprehensum hominem restituisset. ubi igitur litis aestimationem optulit, sufficit adprehendere: ubi cauit, non prius, nisi restituerit. @@&7Pomponius& libro primo ex Plautio. Si pro re pupilli quam emit litis aesti-mationem tutor non ex pecunia pupilli, sed ex suo praestiterit, stipulatio de euictione pu-pillo aduersus uenditorem committitur. Si pro euictione fundi quem emit mulier satis ac-cepisset et eundem fundum in dotem dedisset, deinde aliquis eum a marito per iudicium abstulisset, potest mulier statim agere aduersus fideiussores emptionis nomine, quasi mi-norem dotem haber[2e]2 coepisset uel etiam nullam, si tantum maritus optulisset, quanti fundus esset. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad Sabinum. Sed et si post mortem mulieris @1 euincatur, regressus erit ad duplae stipulationem, quia ex promissione maritus aduersus heredes mulieris agere potest et ipsi ex stipulatu agere possunt. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Non tamen ei consequens esse, ut et, si ipsi domino nuptura in dotem eum dederit, committi stipulationem dicamus, quamuis aeque indotata mulier futura sit, quoniam quidem, etiamsi uerum sit habere ei non licere seruum, illud tamen uerum non sit iudicio eum euictum esse. ex empto tamen contra uen-ditorem mulier habet actionem. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad Sabinum. Si seruum, cuius nomine du-plam stipulatus sis, manumiseris, nihil ex stipulatione consequi possis, quia non euincitur, quo minus habere tibi liceat, quem ipse ante uoluntate tua perdideris. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Sed hoc nomine, quod libertum quis non habeat, ex uendito actionem habet, si scierit uenditor alienum se uen-dere. sed et si ex causa fideicommissi emptor coactus fuerit eum manumittere, ex empto actionem habebit. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut exceptiones ex persona emptoris obiectae si obstant, uenditor ei non teneatur, si uero ad personam uenditoris respicient, contra: certe nec ex empto nec ex stipulatione duplae nec simplae actio competit emptori, si exceptio ei ex facto ipsius opposita obstiterit. @@&7Ulpianus& libro octogesimo ad edictum. Sed si ex utriusque persona et auctoris et emptoris exceptiones obicientur, intererit, propter quam exceptionem iudex contra iudicauerit, et sic aut committetur [2a]2ut non committetur stipulatio. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Sabinum. Si rem, quam mihi alienam uen-dideras, a domino redemerim, falsum esse quod Nerua respondisset posse te a m[2e]2 pretium consequi ex uendito agentem, quasi habere mihi rem liceret, Celsus filius aiebat, quia nec bonae fidei conueniret et ego ex alia causa rem haberem. Si duplae stipulator ex posses-sore petitor factus et uictus sit, quam rem si possideret retinere potuerit, pet[2i]2 ita autem utiliter non poterit, uel ipso iure promissor duplae tutus erit uel certe doli mali exceptione se tueri poterit, sed ita, si culpa uel sponte duplae stipulatoris possessio amissa fuerit. Quo-libet tempore uenditori renuntiari potest, ut de ea re agenda adsit, quia non praefinitur certum tempus in ea stipulatione, dum tamen ne prope ipsam condemnationem id fiat. @@&7Idem& libro nono decimo ad Sabinum. Si emptori, qui stipulatus sit furtis noxisque solutum esse, heres exstiterit is, cui seruus furtum fecerit, incipit is ex stipulatu actionem habere, quemadmodum si ipse alii praestitisset. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Si ita quis stipulanti spondeat 'sanum esse, furem non esse, uispellionem non esse' et cetera, inutilis stipulatio quibusdam uidetur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur, si non est, frustra est. sed ego puto uerius hanc stipulationem 'furem non esse, uispellionem non esse, sanum esse' utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse uel ho-rum quid non esse. sed et si cui horum fuerit adiectum 'praestari', multo magis ualere stipulationem: alioquin stipulatio quae ab aedilibus proponitur inutilis erit, quod utique nemo sanus probabit. @1 @@&7Idem& libro quadragesimo sexto ad Sabinum. Quia dicitur, quotiens plures res in stipulationem deducuntur, plures esse stipulationes, an et in duplae stipulatione hoc idem sit, uideamus. cum quis stipulatur 'fugitiuum non esse, erro[2n]2em non esse' et cetera quae ex edicto aedilium curulium promittuntur, utrum una stipulatio est an plures? et ratio facit, ut plures sint. Ergo et illud procedit, quod Iulianus libro quinto decimo digestorum scribit. egit, inquit, quanti minoris propter fugam serui, deinde agit propter mor-bum: id agendum est, inquit, ne lucrum faciat emptor et bis eiusdem uitii aestimationem consequatur. fingamus emptum decem, minoris autem empturum fuisse duobus, si tantum fugitiuum esse scisset emptor: haec consecutum propter fugam: mox comperisse, quod non esset sanus: similiter duobus minoris empturum fuisse, si de morbo non ignorasset: rursus consequi debebit duo: nam et si de utroque simul egisset, quattuor esset consecuturus, quia eum forte, qui neque sanus et fugitiuus esset, sex tantum esset empturus. secundum haec saepius ex stipulatu agi poterit: neque enim ex una stipulatione, sed ex pluribus agitur. @@&7Idem& libro quinquagesimo primo ad Sabinum. Si seruum emero et eundem uendidero, deinde emptori ob hoc fuero condemnatus, quia tradere non potui euictum, committitur stipulatio. @@&7Pomponius& libro uicesimo septimo ad Sabinum. Si mancipium ita emeris, ne prostituatur et, cum prostitutum fuisset, ut liberum esset: si contra legem uenditionis faciente te ad libertatem peruenerit, tu uideris quasi manumississe et ideo nullum aduersus uenditorem habebis regressum. Si communi diuidundo mecum actum esset et aduersario seruus adiudicatus sit, quia probauit eum communem esse, habebo ex duplae stipulatione actionem, quia non interest, quo genere iudicii euincatur, ut mihi habere non liceat. Du-plae stipulatio euictionem non unam continet, si quis dominium rei petierit et euicerit, sed et si Seruiana actione experiatur. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Euictus autem a creditore tunc uidetur, cum fere spes habendi abscisa est: itaque si Seruiana actione euictus sit, com-mittitur quidem stipulatio: sed quoniam soluta a debitore pecunia potest seruum habere, ȕsi soluto pignore uenditor conueniatur, poterit uti doli exceptione. @@&7Idem& libro uicesimo nono ad edictum. Naue aut domu empta singula cae-menta uel tabulae emptae non intelleguntur ideoque nec euictionis nomine obligatur uen-ditor quasi euicta parte. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad edictum. Emptori duplam promitti a uenditore oportet, nisi aliud conuenit: non tamen ut satisdetur, nisi si specialiter id actum proponatur, sed ut repromittatur. Quod autem diximus duplam promitti oportere, sic erit accipiendum, ut non ex omni re id accipiamus, sed de his rebus, quae pretiosiores essent, si margarita forte aut ornamenta pretiosa uel uestis Serica uel quid aliud non contempti-bile ueneat. per edictum autem curulium etiam de seruo cauere uenditor iubetur. Si sim-plam pro dupla per errorem stipulatus sit emptor, re euicta consecuturum eum ex empto Neratius ait, quanto minus stipulatus sit, si modo omnia facit emptor, quae in stipulatione continentur: quod si non fecit, ex empto id tantum consecuturum, ut ei promittatur quod minus in stipulationem superiorem deductum est. @@&7Idem& libro secundo disputationum. In creditore qui pignus uendidit tractari potest, an re euicta uel ad hoc teneatur ex empto, ut quam habet aduersus debitorem @1 actionem, eam praestet: habet autem contrariam pigneraticiam actionem. et magis est ut praestet: cui enim non aequum uidebitur uel hoc saltem consequi emptorem, quod sine dispendio creditoris futurum est? @@&7Iulianus& libro quinquagesimo septimo digestorum. Minor uiginti quinque annis fundum uendidit Titio, eum Titius Seio: minor se in ea uenditione circumscriptum dicit et inpetrat cognitionem non tantum aduersus Titium, sed etiam aduersus Seium: Seius postulabat apud praetorem utilem sibi de euictione stipulationem in Titium dari: ego dan-dam putabam. respondi: iustam rem Seius postulat: nam si ei fundus praetoria cognitione ablatus fuerit, aequum erit per eundem praetorem et euictionem restitui. Si seruus tuus emerit hominem et eundem uendiderit Titio eiusque nomine duplam promiserit et tu a uenditore serui stipulatus fueris: si Titius seruum petierit et ideo uictus sit, quod seruus tuus in tradendo sine uoluntate tua proprietatem hominis transferre non potuisset, supererit Publiciana actio et propter hoc duplae stipulatio ei non committetur: quare uenditor quo-que tuus agentem te ex stipulatu poterit doli mali exceptione summouere. alias autem si seruus hominem emerit et duplam stipuletur, deinde eum uendiderit et ab emptore euictus fuerit: domino quidem aduersus uenditorem in solidum competit actio, emptori uero ad-uersus dominum dumtaxat de peculio. denuntiare uero de euictione emptor seruo, non domino debet: ita enim euicto homine utiliter de peculio agere poterit: sin autem seruus decesserit, tunc domino denuntiandum est. Si a me bessem fundi emeris, a Titio trientem, deinde partem dimidiam fundi a te quis petierit: si quidem ex besse quem a me acceperas semis petitus fuerit, Titius non tenebitur, si uero triens quem Titius tibi tradiderat et sex-tans ex besse quem a me acceperas petitus fuerit, Titius quidem pro triente, ego pro sextante euictionem tibi praestabimus. Pater sciens filium suum quem in potestate habebat ignoranti emptori uendidit: quaesitum est, an euictionis nomine teneatur. respondit: qui liberum hominem sciens uel ignorans tamquam seruum uendat, euictionis nomine tenetur: quare etiam pater, si filium suum tamquam seruum uendiderit, euictionis nomine obligatur. Qui statuliberum tradit, nisi dixerit eum statuliberum esse, euictionis nomine perpetuo ob-ligatur. Qui seruum uenditum tradit et dicit usum fructum in eo Seii esse, cum ad Sem-pronium pertineat, Sempronio usum fructum petente perinde tenetur, ac si in tradendo dixisset usus fructus nomine aduersus Seium non teneri. et si re uera Seii usus fructus fuerit, legatus autem ita, ut, cum ad Seium pertinere desisset, Sempronii esset, Sempronio usum fructum petente tenebitur, Seio agente recte defugiet. @@&7Idem& libro quinquagesimo octauo digestorum. Si is qui satis a me de euictione accepit fundum a me herede legauerit, confestim fideiussores liberabuntur, quia, etiamsi euictus fuerit ab eo cui legatus fuerat, nulla aduersus fideiussores actio est. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si ei cui uendidi et duplam promissi, cum ipse eadem stipulatione mihi cauisset, heres exstiterim, euicto homine nulla parte stipulatio committitur: neque enim mihi euinci uidetur, cum uendiderim eum, neque ei cui me promissorem praestarem, quoniam parum commode dicar ipse mihi du-plam praestare debere. Item si domino serui heres exstiterit emptor, quoniam euinci ei non potest nec ipse sibi uidetur euincere, non committitur duplae stipulatio. his igitur casibus ex empto agendum erit. Si is, qui fundum emerit et satis de euictione acceperit et eundem fundum uendiderit, emptori suo heres exstiterit, uel ex contrario emptor uen-ditori heres exstiterit: an euicto fundo cum fideiussoribus agere possit, quaeritur. existimo @1 autem utroque casu fideiussores teneri, quoniam et cum debitor creditori suo heres exstiterit, ratio quaedam inter heredem et hereditatem ponitur et intellegitur maior hereditas ad debitorem peruenire, quasi soluta pecunia quae debebatur hereditati, et per hoc minus in bonis heredis esse: et ex contrario cum creditor debitori suo exstitit heres, minus in hereditate habere uidetur, tamquam ipsa hereditas heredi soluerit. siue ergo is qui de euictione satis acceperat emptori cui ipse uendiderat, siue emptor uenditori suo heres exstiterit, fideiussores tenebuntur. et si ad eundem uenditoris et emptoris here-ditas recciderit, agi cum fideiussoribus poterit. @@&7Paulus& libro quinquagesimo tertio ad edictum. Si praegnas ancilla uendita et tradita sit, euicto partu uenditor non potest de euictione conueniri, quia partus uen-ditus non est. @@&7Iulianus& libro quinquagesimo octauo digestorum. Uaccae emptor, si uitulus qui post emptionem natus est euincatur, agere ex duplae stipulatione non potest, quia nec ipsa nec usus fructus euincitur. nam quod dicimus uitulum fructum esse uaccae, non ius, sed corpus demonstramus, sicuti praediorum frumenta et uinum fructum recte di-cimus, cum constet eadem haec non recte usum fructum appellari. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Scapham non uideri nauis esse respondit nec quicquam coniunctum habere, nam scapham ipsam per se paruam naui-culam esse: omnia autem, quae coniuncta naui essent (ueluti gubernacula malus antemnae uelum), quasi membra nauis esse. @@&7Idem& libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Qui fundum tradiderat iugerum centum, fines multo amplius emptori demonstrauerat. si quid ex his finibus euin-ceretur, pro bonitate eius emptori praestandum ait, quamuis id quod relinqueretur centum iugera haberet. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Fundum, cuius usus fructus Attii erat, mihi uendidisti nec dixisti usum fructum Attii esse: hunc ego Maeuio detracto usu fructu tradidi. Attio capite minuto non ad me, sed ad proprietatem usum fructum redire ait, neque enim potuisse constitui usum fructum eo tempore, quo alienatus esset: sed posse me uenditorem te de euictione conuenire, quia aequum sit eandem causam meam esse, quae futura esset, si tunc usus fructus alienus non fuisset. Si per alienum fundum mihi uiam constitueris, euictionis nomine te obligari ait: etenim quo casu, si per proprium con-stituentis fundum concessa esset uia, recte constitueretur, eo casu, si per alienum concede-retur, euictionis obligationem contrahit. Cum tibi Stichum uenderem, dixi eum statuliberum esse sub hac condicione manumissum 'si nauis ex Asia uenerit', is autem 'si Titius consul factus fuerit' manumissus erat: quaerebatur, si prius nauis ex Asia uenerit ac post Titius consul fiat atque ita in libertatem euictus sit, an euictionis nomine teneatur. respondit non teneri eum: etenim dolo malo emptorem facere, cum prius exstiterit ea condicio, quam ȕeuictionis nomine exsoluerit. Item si post biennium liberum fore dixi, qui post annum libertatem acceperit, et post biennium in libertate euincatur, uel decem dare iussum dixe-rim quinque et is decem datis ad libertatem peruenerit, magis esse, ut his quoque casibus non tenear. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Si duos seruos quinis a te emam et eorum @1 alter euincatur, nihil dubii fore, quin recte eo nomine ex empto acturus sim, quamuis alter decem dignus sit, nec referre, separatim singulos an simul utrumque emerim. @@&7Neratius& libro sexto membranarum. Cum fundus 'uti optimus maximusque est' emptus est et alicuius seruitutis euictae nomine aliquid emptor a uenditore consecutus est, deinde totus fundus euincitur, ob eam euictionem id praestari debet quod ex duplo reliquum est: nam si aliud obseruabimus, seruitutibus aliquibus et mox proprietate euicta amplius duplo emptor quam quanti emit consequeretur. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. [2Si]2 ab emptore usus fructus petatur, proinde is uenditori denuntiare debet atque is a quo pars petitur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad edictum. Si pignora ueneant per appa-ritores praetoris extra ordinem sententias sequentes, nemo umquam dixit dandam in eos actionem re euicta: sed si dolo rem uiliori pretio proiecerunt, tunc de dolo actio datur aduersus eos domino rei. @@&7Idem& libro octogesimo ad edictum. Si per imprudentiam iudicis aut erro-rem emptor rei uictus est, negamus auctoris damnum esse debere: aut quid refert, sor-dibus iudicis an stultitia res perierit? iniuria enim, quae fit emptori, auctorem non debet contingere. Si Titius Stichum post mortem suam liberum esse iussum uendiderit, mortuo deinde eo Stichus ad libertatem peruenerit, an stipulatio de euictione interposita teneat? et ait Iulianus committi stipulationem: quamuis enim Titius hoc casu denuntiari pro euictione non potuisset, heredi tamen eius denuntiari potuisset. Si quis locum uendiderit et idem uenditor ab herede suo uoluntate emptoris in eo sepultus fuerit, actio de euictione intercidit: hoc casu enim emptor proprietatem amittet. Non mirum autem est, ut euicto homine de euictione teneatur heres, quamuis defunctus non similiter fuerit obstrictus, cum et aliis quibusdam casibus plenior aduersus heredem uel heredi competat obligatio, quam competierat defuncto: ut cum seruus post mortem emptoris heres institutus est iussuque heredis emptoris adiit hereditatem: nam actione ex empto praestare debet hereditatem, quamuis defuncto in hoc tantum fuit utilis ex empto actio, ut seruus traderetur. Si plures mihi in solidum pro euictione teneantur, deinde post euictionem cum uno fuero expertus, si agam cum ceteris, exceptione me [2e]2sse repellendum Labeo ait. @@&7Idem& libro octogesimo primo ad edictum. Sciendum est nihil interesse, ex qua causa duplae stipulatio fuerit interposita, utrum ex causa emptionis an ex alia, ut committi possit. @@&7Paulus& libro septuagesimo septimo ad edictum. Si fundo tradito pars euincatur, si singula iugera uenierint certo pretio, tunc non pro bonitate, sed quanti singula uenierint quae euicta fuerint, praestandum, etiamsi ea quae meliora fuerint euicta sint. Si cum possit emptor auctori denuntiare, non denuntiasset idemque uictus fuisset, quoniam parum instructus esset, hoc ipso uidetur dolo fecisse et ex stipulatu agere non potest. @@&7Gaius& libro uicesimo octauo ad edictum prouinciale. Qui alienam rem uen-didit, post longi temporis praescriptionem uel usucapionem desinit emptori teneri de euictione. Si heres statuliberum, qui sub condicione pecuniae dandae liber esse iussus est, uendiderit et maiorem pecuniam in condicione esse dixerit quam dare ei iussus est, ex empto tenetur, si modo talis est condicio, ut ad emptorem transiret, id est si heredi dare iussus est seruus: @1 nam si alii dare iussus, quamuis ueram pecuniae quantitatem dixerit, tamen, si non ad-monuerit alii dare iussum, euictionis nomine tenebitur. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si ideo contra emptorem iudicatum est, quod defuit, non committitur stipulatio: magis enim propter ab-sentiam uictus uidetur quam quod malam causam habuit. quid ergo, si ille quidem contra quem iudicatum est ad iudicium non adfuit, alius autem adfuit et causam egit: quid dice-mus? ut puta acceptum quidem cum pupillo tutore auctore fuit iudicium, sed absente pu-pillo tutor causam egit et iudicatum est contra tutorem: quare non dicemus committi sti-pulationem? etenim actam esse causam palam est. et satis est ab eo cui ius agendi fuit causam esse actam. Praesenti autem uenditori denuntiandum est: siue autem absit, siue praesens sit et per eum fiat quo minus denuntietur, committetur stipulatio. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Si dictum fuerit uen-dendo, ut simpla promittatur, uel triplum aut quadruplum promitteretur, ex empto perpetua actione agi poterit. non tamen, ut uulgus opinatur, etiam satisdare debet qui duplam pro-mittit, sed sufficit nuda repromissio, nisi aliud conuenerit. Si compromisero et contra me data fuerit sententia, nulla mihi actio de euictione danda est aduersus uenditorem: nulla enim necessitate cogente id feci. In stipulatione duplae cum homo uenditur partis adiectio necessaria est, quia non potest uideri homo euictus, cum pars eius euicta est. Si, cum possit usu capere emptor, non cepit, culpa sua hoc fecisse uidetur: unde si euictus est seruus, non tenetur uenditor. Si praesente promissore qui de euictione promisit et non ignorante procuratori denuntiatum sit, promissor nihilo minus tenetur. Simili modo tenetur et qui curauit, ne sibi denuntiari possit. Sed et si nihil uenditore faciente emptor cognoscere ubi esset non potuit, nihilo minus committitur stipulatio. Pupillo etiam sine tutoris auctoritate posse denuntiari, si tutor non apparet, ex duplae stipulatione benignius receptum esse Trebatius ait. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Habere licere rem ui-detur emptor et si is, qui emptorem in euictione rei uicerit, ante ablatam uel abductam rem sine successore decesserit, ita ut neque ad fiscum bona peruenire possint neque pri-uatim a creditoribus distrahi: tunc enim nulla competit emptori ex stipulatu actio, quia rem habere ei licet. Quod cum ita est, uideamus, num et si ab eo qui uicerit donata legataue res fuerit emptori, aeque dicendum sit ex stipulatu actionem non nasci, scilicet si antequam abduceret uel auferret donauerit aut legauerit: alioquin semel commissa sti-pulatio resolui non potest. @@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Heres seruum non nominatim legatum tradidit et de dolo repromisit: postea seruus euictus est. agere cum herede legatarius ex testamento poterit, quamuis heres alienum esse seruum ignorauerit. @@&7Pomponius& libro secundo ex Plautio. Si res quam a Titio emi legata sit a me, non potest legatarius conuentus a domino rei uenditori meo denuntiare, nisi cessae ei fuerint actiones. uel quodam casu hypothecas habet. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Si in uenditione dictum non sit, quan- @1 tum uenditorem pro euictione praestare oporteat, nihil uenditor praestabit praeter simplam euictionis nomine et ex natura ex empto actionis hoc quod interest. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. Si quod a te emi et Titio uendidi, uoluntate mea Titio tradideris, de euictione te mihi teneri, sicuti si acceptam rem tradi-dissem, placet. @@&7Celsus& libro uicesimo septimo digestorum. Si rem quae apud te esset uen-didissem tibi: quia pro tradita habetur, euictionis nomine me obligari placet. Si ei qui mihi uendidit plures heredes exstiterunt, una de euictione obligatio est omnibusque denuntiari et omnes defendere debent: si de industria non uenerint in iudicium, unus tamen ex is liti substitit, propter denuntiationis uigorem et praedictam absentiam omnibus uincit aut uincitur, recteque cum ceteris agam, quod euictionis nomine uicti sint. Si fundum, in quo usus fructus Titii erat, qui ei relictus est quoad uiuet, detracto usu fructu ȕignoranti mihi uendideris et Titius capite deminutus fuerit et aget Titius ius sibi esse utendi fruendi, competit mihi aduersus te ex stipulatione de euictione actio: quippe si uerum erat, quod mihi dixisses in uenditione, recte negarem Titio ius esse utendi fruendi. @@&7Modestinus& libro quinto responsorum. Herennius Modestinus respondit non obesse ex empto agenti, quod denuntiatio pro euictione interposita non esset, si pacto ei remissa esset denuntiandi necessitas. Gaia Seia fundum a Lucio Titio emerat et quaestione mota fisci nomine auctorem laudauerat et euictione secuta fundus ablatus et fisco adiudicatus est uenditore praesente: quaeritur, cum emptrix non prouocauerat, an uenditorem poterit conuenire. Herennius Modestinus respondit, siue quod alienus fuit cum ueniret siue quod tunc obligatus, euictus est, nihil proponi, cur emptrici aduersus uendi-torem actio non competat. Herennius Modestinus respondit: si emptor appellauit et bonam causam uitio suo ex praescriptione perdidit, ad auctorem reuerti non potest. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Ex mille iugeribus traditis ducenta flumen abstulit. si postea pro indiuiso ducenta euincantur, duplae stipulatio pro parte quinta, non quarta praestabitur: nam quod perit, damnum emptori, non uenditori attulit. si totus fundus quem flumen deminuerat euictus sit, iure non deminuetur euictionis obligatio, non magis quam si incuria fundus aut seruus traditus deterior factus sit: nam et e contrario non augetur quantitas euictionis, si res melior fuerit effecta. Quod si modo terrae integro qui fuerat traditus ducenta iugera per alluuionem accesserunt ac postea pro indiuiso pars quinta totius euicta sit, perinde pars quinta praestabitur, ac si sola ducenta de illis mille iugeribus quae tradita sunt fuissent euicta, quia alluuionis periculum non praestat uenditor. Quaesitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluuio per aliam partem fundi ducenta attulisset ac postea pro indiuiso quinta pars euicta esset: pro qua parte auctor teneretur. dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque quarta debeatur euictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis residuis sola centum sexaginta fuissent euicta: nam reliqua quadraginta, quae uniuerso fundo decesserunt, pro rata nouae regionis esse intellegi. Ceterum cum pro diuiso pars aliqua fundi euincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis praestatur euictio. Qui unum iugerum pro indiuiso solum ha- @1 buit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem di-midiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Rem hereditariam pignori obligatam heredes uendiderunt et euictionis nomine pro partibus hereditariis spoponderunt: cum alter pignus pro parte sua liberasset, rem creditor euicit: quaerebatur an uterque heredum conueniri possit? idque placebat propter indiuisam pignoris causam. nec remedio locus esse uide-batur, ut per doli exceptionem actiones ei qui pecuniam creditori dedit praestarentur, quia non duo rei facti proponerentur. sed familiae herciscundae iudicium eo nomine utile est: nam qu[2i]2d interest, unus ex heredibus in totum liberauerit pignus an uero pro sua dum-taxat portione? cum coheredis neglegentia damnosa non debet esse alteri. @@&7Idem& libro uicesimo octauo quaestionum. Si, cum uenditor admonuisset emptorem, ut Publiciana potius uel ea actione quae de fundo uectigali proposita est expe-riretur, emptor id facere supersedit, omnimodo nocebit ei dolus suus nec committitur stipu-latio. non idem in Seruiana quoque actione probari potest: haec enim etsi in rem actio est, nudam tamen possessionem auocat et soluta pecunia uenditori dissoluitur: unde fit, ut emptori suo nomine non competat. Si is qui rei publicae causa afuit fundum petat, utilis possessori pro euictione competit actio. item si priuatus a milite petat, eadem aequitas est emptori restituendae pro euictione actionis. Si secundus emptor uenditorem eundemque emptorem ad litem hominis dederit procuratorem et non restituto eo damnatio fuerit se-cuta, quodcumque ex causa iudicati praestiterit procurator ut in rem suam datus, ex sti-pulatu consequi non poterit: sed quia damnum euictionis ad personam pertinuit emptoris, qui mandati iudicio nihil percepturus est, non inutiliter ad percipiendam litis aestimatio-nem agetur ex uendito. Diuisione inter coheredes facta si procurator absentis interfuit et dominus ratam habuit, euictis praediis in dominum actio dabitur, quae daretur in eum qui negotium absentis gessit, ut quanti sua interest actor consequatur, scilicet ut melioris aut deterioris agri facti caus[2a]2 finem pretii, quo fuerat tempore diuisionis aestimatus, de-minuat uel excedat. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Emptori post euictionem serui quem dominus abduxit uenditor eundem seruum post tempus offerendo, quo minus praestet quod emptoris interest, non recte defenditur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Cum ea condicione pignus distrahitur, ne quid euictione secuta creditor praestet: quamuis pretium emptor non soluerit, sed uenditori cauerit, euictione secuta nullam emptor exceptionem habebit, quo minus pretium soluat. Creditor, qui pro pecunia nomen debitoris per delegationem s[2e]2qui maluit, euictis pignoribus quae prior creditor accepit nullam actionem cum eo qui liberatus est habebit. @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Qui libertatis causam excepit in uenditione, siue iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, siue condicione quae testamento proposita fuerit impleta ad libertatem peruenerit, non tenebitur euictionis nomine. Qui autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis exci-pere, quae ex testamento impleta condicione ex praeterito possit optingere: et ideo si prae-sens testamento libertas data fuerit et uenditor statuliberum pronuntiauit, euictionis nomine tenetur. Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiauerit, sub qua dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non @1 omnem causam statutae libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiauerit excepisse uide-bitur: ueluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque post annum ad libertatem peruenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: 'Stichus post annum liber esto', euictionis obligatione tenebitur. Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat uiginti dare debere, nonne in condicionem mentitur? uerum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo quidam existimauerunt hoc quoque casu euictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas Seruii praeualuit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, uidelicet quia putabat eum, qui pronuntiasset seruum uiginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset in dando. Seruus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare iussum. si nulla reliqua sunt quae seruus dare debeat et per hoc adita hereditate liber factus est, obligatio euictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur. si centum in reliquis habet, potest uideri heres non esse mentitus, quoniam rationes red-dere iussus intellegitur summam pecuniae quae ex reliquis colligitur iussus dare: cui con-sequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, ueluti sola quinquaginta, ut, cum eam pecuniam dederit, ad libertatem peruenerit, de reliquis quinquaginta actio ex empto competat. Sed et si quis in uenditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem autem libertatis celauerit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim expri-mitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiauerit, euictionis qui-dem nomine non teneri, si condicione impleta seruus ad libertatem peruenerit, sed empti iudic[2i]2o teneri, si modo condicionem, quam sciebat praepositam esse, celauit: sicuti qui ȕŕfundum tradit et, cum sciat certam seruitutem deberi, perfusorie dixerit: 'itinera actus quibus sunt utique sunt, recte recipitur', euictionis quidem nomine se liberat, sed quia decepit emptorem, empti iudicio tenetur. In fundo uendito cum modus pro-nuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iuge-ribus dictis. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Euicta re ex empto actio non ad preti[2um]2 dumtaxat recipiendum, sed ad id quod interest competit: ergo et, si minor esse coepit, damnum emptoris erit. @@&7Idem& libro sexto decimo quaestionum. Pater filiae nomine fundum in dotem dedit: euicto eo an ex empto uel duplae stipulatio committatur, quasi pater damnum pa-tiatur, non immerito dubitatur: non enim sicut mulieris dos est, ita patris esse dici potest nec conferre fratribus cogitur dotem a se profectam manente matrimonio. sed uideamus, n[2e]2 probabilius dicatur committi hoc quoque casu stipulationem: interest enim patris filiam dotatam habere et spem quandoque recipiendae dotis, utique si in potestate sit. quod si emancipata est, uix poterit defendi statim committi stipulationem, cum uno casu ad eum dos regredi possit. numquid ergo tunc demum agere possit, cum mortua in matrimonio filia potuit dotem repetere, si euictus fundus non esset? an et hoc casu interest patris dotatam filiam habere, ut statim conuenire promissorem possit? quod magis paterna affectio inducit. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Cum plures fundi specialiter no-minatim uno instrumento emptionis interposito uenierint, non utique alter alterius fundus pars uidetur esse, sed multi fundi una emptione continentur. et quemadmodum, si quis complura mancipia uno instrumento emptionis interposito uendiderit, euictionis actio in @1 singula capita mancipiorum spectatur, et sicut aliarum quoque rerum complurium una emptio facta sit, instrumentum quidem emptionis interpositum unum est, euictionum autem tot actiones sunt, quot et species rerum sunt quae emptione comprehensae sunt: ita et in proposito non utique prohibebitur emptor euicto ex his uno fundo uenditorem conuenire, quod una cautione emptionis complures fundo[2s]2 mercatus comprehenderit. @@&7Paulus& libro septimo responsorum. Seia fundos Maeuianum et Seianum et ceteros doti dedit: eos fundos uir Titius uiua Seia sine controuersia possedit: post mortem deinde Seiae Sempronia heres Seiae quaestionem pro praedii proprietate facere instituit: quaero, cum Sempronia ipsa sit heres Seiae, an iure controuersiam facere possit. Paulus respondit iure quidem propri[2o]2, non hereditari[2o]2 Semproniam, quae Seiae de qua quaeritur heres exstitit, controuersiam fundorum facere posse, sed euictis praediis eandem Semproniam heredem Seiae conueniri posse: uel exceptione doli mali summoueri posse. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Si plus uel minus, quam pretii nomine datum est, euictione secuta dari conuenerit, placitum custodiendum est. Si iussu iudicis rei iudicatae pignus captum per officium distrahatur, post euincatur, ex empto contra eum qui pretio liberatus est, non quanti interest, sed de pretio dumtaxat eiusque usuris habita ratione fructuum dabitur, scilicet si hos ei qui euicit restituere non habebat necesse. Mota quaestione interim non ad pretium restituendum, sed ad rem defendendam uenditor conueniri potest. Qui nomen quale fuit uendidit, dumtaxat ut sit, non ut exigi etiam aliquid possit, et dolum praestare cogitur. @@&7Uenuleius& libro sexto decimo stipulationum. Quod ad seruitutes praedio-rum attinet, si tacite secutae sunt et uindicentur ab alio, Quintus Mucius et Sabinus existi-mant uenditorem ob euictionem teneri non posse: nec enim euictionis nomine quemquam teneri in eo iure, quod tacite soleat accedere: nisi ut optimus maximusque esset traditus fuerit fundus: tunc enim liberum ab omni seruitute praestandum. si uero emptor petat uiam uel actum, uenditorem teneri non posse, nisi nominatim dixerit accessurum iter uel actum: tunc enim teneri eum, qui ita dixerit. et uera est Quinti Muci sententia, ut qui optimum maximumque fundum tradidit, liberum praestet, non etiam deberi alias seruitutes, nisi hoc specialiter ab eo accessum sit. @@&7Idem& libro septimo decimo stipulationum. Si alienam rem mihi tradideris et eandem pro derelicto habuero, amitti auctoritatem, id est actionem pro euictione, placet. @@@@{1DE EXCEPTIONE REI UENDITAE ET TRADITAE}1 @@&7Ulpianus& libro septuagesimo sexto ad edictum. Marcellus scribit, si alienum fundum uendideri[2s]2 et tuum postea factum petas, hac exceptione recte repel-lendum. @8 Sed et si dominus fundi heres uenditori existat, idem erit dicendum. @8 Si quis rem meam mandatu meo uendiderit, uindicanti mihi rem uenditam nocebit haec ex-ceptio, nisi probetur me mandasse, ne traderetur, antequam pretium soluatur. Celsus ait: si quis rem meam uendidit minoris quam ei mandaui, non uidetur alienata et, si petam eam, non obstabit mihi haec exceptio: quod uerum est. Si seruus merces peculiariter @1 emerit, deinde dominus eum, priusquam proprietatem rerum nancisceretur, testamento libe-rum esse iusserit eique peculium praelegauerit et uenditor a seruo merces petere coeperit: exceptio in factum locum habebit, quia is tunc seruus fuisset cum contraxisset. Si quis rem emerit, non autem fuerit ei tradita, sed possessionem sine uitio fuerit nactus, habet exceptionem contra uenditorem, nisi forte uenditor iustam causam habeat, cur rem uin-dicet: nam et si tradiderit possessionem, fuerit autem iusta causa uindicanti, replicatione aduersus exceptionem utetur. @@&7Pomponius& libro secundo ex Plautio. Si a Titio fundum emeris qui Sem-pronii erat isque tibi traditus fuerit, pretio autem soluto Titius Sempronio heres exstiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse priorem te tueri, quia et si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione summoueretur et si ipse Titius eum possideret, Publiciana peteres. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomatorum. exceptio rei uenditae et traditae non tantum ei cui res tradita est, sed successoribus etiam eius et emptori secundo, etsi res ei non fuerit tradita, proderit: interest enim emptoris primi secundo rem non euinci. Pari ratione uenditoris etiam successoribus nocebit, siue in uniuersum ius siue in eam dumtaxat rem successerint. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS SECUNDUS}1 @@@@{1DE USURIS ET FRUCTIBUS ET CAUSIS ET OMNIBUS @@@@ACCESSIONIBUS ET MORA}1 @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Cum iudicio bonae fidei disceptatur, arbitrio iudicis usurarum modus ex more regionis ubi contractum est constituitur, ita tamen, ut legi non offendat. Socius si ideo condemnandus erit, quod pecuniam communem inuaserit uel in suos usus conuerterit, omnimodo etiam mora non interueniente praestabuntur usurae. Nec tamen iudex iudicii bonae fidei recte iubebit interponi cautiones, ut, si tardius sen-tentiae condemnatus paruerit, futuri temporis pendantur usurae, cum in potestate sit actoris iudicatum exigere. &7Paulus& notat: quid enim pertinet ad officium iudicis post condemna-tionem futuri temporis tractatus? &7Papinianus&. Circa tutelae restitutionem pro fauore pu-pillorum latior interpretatio facta est: nemo enim ambigit hodie, siue iudex accipiatur, in diem sententiae, siue sine iudice tutela restituatur, in eum diem quo restituit usuras prae-stari. plane si tutelae iudicio nolentem experiri tutor ultro conuenerit et pecuniam optu-lerit eamque obsignatam deposuerit, ex eo tempore non praestabit usuras. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Uolgo receptum est, ut, quamuis in personam actum sit, post litem tamen contestatam caus[2a]2 praestetur: cuius opinionis ratio redditur, quoniam quale est, cum petitur, tale dari debet ac propterea postea capt[2o]2s fructus par-tumque editum restitui oportet. @@&7Idem& libro uicesimo quaestionum. In fideicommissi persecutione, cum post iudicis sententiam moram fecisset heres, iussit imperator Marcus Antoninus, intermisso legi-Ȗtimo tempore quod condemnatis praestatur ut usque ad sententiam commoda fideicommis-sarius accipiat. quod decretum ita accipi oportet, si ante iudicis sententiam mora non inter-uenit: tametsi non facile euenire possit, ut mora non praecedente perueniatur ad iudicem: sed puta legis Falcidiae rationem interuenisse. ceterum si ante, quam ad iudicem perue-niretur, in mora heres fuit, exinde fructuum praestandorum necessitate adstrictus qua tan-dem ratione, quoniam et sententia uictus est, legitimi temporis spatio fructibus liberabitur, cum ea temporis intercapedo iudicato dilationem dare, non lucrum adferre debeat? In his quoque iudiciis, quae non sunt arbitraria nec bonae fidei, post litem contestatam actori causa praestanda est in eum diem, quo sententia dicitur: certe post rem iudicatam tempus a fructibus dependendis immune es. Nonnumquam euenit, ut, quamquam fructus heredi-tatis aut pecuniae usura nominatim relicta non sit, nihilo minus debeatur. ut puta si quis rogetur post mortem suam quidquid ex bonis supererit Titio restituere: ut enim ea quae fide bona deminuta sunt in causa fideicommissi non deprehenduntur, si pro modo cete- @1 rorum quoque bonorum deminuantur, ita quod ex fructibus supererit iure uoluntatis restitui oportebit. Cum Pollidius a propinqua sua heres institutus rogatus fuisset filiae mulieris quidquid ex bonis eius ad se peruenisset, cum certam aetatem puella complesset, restituere, idque sibi mater ideo placuisse testamento comprehendisset, ne filiae tutoribus, sed potius necessitudini res committerentur, eundemque Pollidium fundum retinere iussisset: prae-fectis praetorii suasi fructus, qui bona fide a Pollidio ex bonis defunctae percepti essent, restitui debere, siue quod fundum ei tantum praelegauerat siue quod lubrico tutelae fidei-commissi remedium mater praetulerat. Si auro uel argento facto per fideicommissum re-licto mora interuenerit, an usurarum aestimatio facienda sit, tractari solet. plane si mate-riam istam ideo relinquit, ut ea distracta pecuniaque refecta fideicommissa soluerentur aut alimenta praestarentur, non oportere frustrationem impunitam esse responderi oportet: quod si forte ideo relinquit, ut his uasis uteretur, non sine rubore desiderabuntur usurae ideoque non exigentur. @@&7Idem& libro uicesimo septimo quaestionum. Si stipulatus sis rem dari ua-cuamque possessionem tradi, fructus postea captos actione incerti ex stipulatu propter in-feriora uerba consecuturum te ratio suadet. an idem de partu ancillae responderi possit, considerandum est. nam quod ad uerba superiora pertinet, siue factum rei promittendi siue effectum per traditionem dominii transferendi continent, partus non continetur: uerum si emptor a uenditore nouandi animo ita stipulatus est, factum tradendi stipulatus intelle-gitur, quia non est uerisimile plus uenditorem promississe, quam iudicio empti praestare compelleretur. sed tamen propter illa uerba 'uacuamque possessionem tradi' potest dici partus quoque rationem committi incerti stipulatione: etenim ancilla tradita partum postea editum in bonis suis reus stipulandi habere potuisset. Si post contractam emptionem ante interpositam stipulationem partus editus aut aliquid per seruum uenditori adquisitum est, quod ex stipulatu consequi non poterit, iudicio empti consequitur: id enim quod non trans-fertur in causam nouationis iure pristino peti potest. @@&7Idem& libro uicesimo octauo quaestionum. Generaliter obseruari conuenit bo-nae fidei iudicium non recipere praestationem, quae contra bonos mores desideretur. @@&7Idem& libro uicesimo nono quaestionum. Cum de in rem uerso cum herede patris uel domini ageretur et usurarum quaestio moueretur, imperator Antoninus ideo sol-uendas usuras iudicauit, quod eas ipse dominus uel pater longo tempore praestitisset. Imperator quoque noster Seuerus filiae Flauii Athenagorae, cuius bona fuerant publicata, de fisco ideo numerari decies centena dotis nomine iussit, quod ea patrem praestitisse dotis usuras allegasset. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Debitor usurarius creditori pecuniam optulit et eam, cum accipere noluisset, obsignauit ac deposuit: ex eo die ratio non habebitur usurarum. quod si postea conuentus ut solueret moram fecerit, nummi steriles ex eo tem-pore non erunt. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Equis per fideicommissum relictis post moram fetus quoque praestabitur ut fructus, sed fetus secundus ut causa, sicut partus mulieris. @1 @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Pecuniae faenebris, intra diem certum de-bito non soluto, dupli stipulatum in altero tanto supra modum legitimae usurae respondi non tenere: quare pro modo cuiuscumque temporis superfluo detracto stipulatio uires ha-bebit. Usurarum stipulatio, quamuis debitor non conueniatur, committitur. nec inutilis legitimae usurae stipulatio uidetur sub ea condicione concepta 'si minores ad diem solutae non fuerint': non enim poena, sed faenus uberius iusta ratione sortis promittitur. si tamen post mortem creditoris nemo fuit cui pecunia solueretur, eius temporis inculpatam esse moram constitit: ideo si maiores usurae prioribus petantur, exceptio doli non inutiliter opponetur. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Partum post litem contestat[2a]2m editum restituere possessor debet: quem non deberet restituere, si, cum mater peteretur, iam natus fuisset, nisi specialiter et pro hoc egisset. @@&7Idem& libro uicesimo quinto quaestionum. Gaius Seius qui rem publicam gerebat faenerauit pecuniam publicam sub usuris solitis: fuit autem consuetudo, ut intra certa tempora non inlatis usuris grauiores infligerentur: quidam debitores cessauerunt in soluendis usuris, quidam plus intulerunt et sic effectum est, ut omne quod usurarum no-mine competebat etiam pro his, qui cessauerant in usuris, suppleatur. quaesitum est, an illud, quod amplius ex consuetudine poena[2e]2 nomine a quibusdam exactum est, ipsi Seio proficere deberet an rei publicae lucro cederet. respondi, si Gaius Seius a debitoribus usuras stipulatus esset, eas solas rei publicae praestari oportere, quae secundum formam ab is exigi solent, etiamsi [2non]2 omnia nomina idonea sint. Quid si seruus publicus obliga-tionem usurarum rei publicae adquisiit? aequum est, quamuis ipso iure usurae rei publicae debeantur, tamen pro defectis nominibus compensationem maiorum usurarum fieri, si non sit parata res publica uniuersorum debitorum fortunam suscipere. eadem fere in tutoribus Marcellus refert. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Seia mutuam pecuniam accepit a Septicio: de usuris ita conuenit: nisi sua quaque die usurae supra scripta[2e]2 exsoluerentur uel post tertium mensem, tunc in maiores usuras Seia teneretur, et deinceps per singulas pensiones, si condicione data usurae non soluerentur, ea condicio obseruaretur, donec omnis summa debita hoc nomine exsolueretur. quaero, an haec uerba 'et deinceps per singulas pensiones condicione data usurae non soluantur, ea condicio obseruaretur' eo pertineant, ut, quamuis commissa sit forte prima stipulatio, non tamen in ampliorem quantitatem usurarum conue-niri possit quam eius pensionis nomine, quae egressa est diem praestitutum. Paulus respon-dit plures condiciones continere eam stipulationem, quae de grauioribus usuris praestandis subiecta est, id est ut per singulas pensiones condicio inspectaretur non illatarum suis tem-poribus leuiorum usurarum: et ideo posse euitari poenam sequentium pensionum. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Qui semisses usuras promissit, per mul-tos annos minores praestitit: heres creditoris semisses petit. cum per debitorem non ste-terit, quo minus minore[2s]2 soluat, quaero an exceptio doli uel pacti obstet. respondi, si ex-soluendis ex more usuris per tanta tempora mora per debitorem non fuit, posse secundum ea, quae proponerentur obstare exceptionem. Quaesitum est, an iudicio negotiorum gesto- @1 rum uel mandati pro pecunia [2o]2tiosa usuras praestare debeat, cum dominus nullam pecu-niam faenerauit. respondit, si eam pecuniam positam habuisset idque ex consuetudine Ȗmandantis fecisset, non debere quicquam usurarum nomine praestare. @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum. Respondit Paulus moram in sol-uendo fideicommisso factam partus quoque ancillarum restituendos. Heres rogatus erat post mortem suam sine reditu hereditatem restituere: quaesitum est, an partus ancillarum etiam uiuo herede nati restituendi essent propter uerba testamenti, quibus de reditu solo deducendo testator sensit. Paulus respondit ante diem fideicommissi cedentem partus an-cillarum editos fideicommisso non contineri. Neratius libro primo ita refert eum, qui simi-liter rogatus esset, ut mulierem restitueret, partum eius restituere cogendum non esse, nisi tunc editus esset, cum in fideicommisso restituendo moram fecisset. neque interesse existimo, an ancilla specialiter an hereditas in fideicommisso sit. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Respondit neque eorum fructuum, qui post litem contestatam officio iudicis restituendi sunt, usuras praestari oportere, neque eorum, qui prius percept[2i]2 quasi malae fidei possessori condicuntur. @@&7Idem& libro primo decretorum. Liberalitatis in rem publicam factae usurae non exiguntur. Cum usurae pretii fundi ab eo qui a fisco emerat peterentur et emptor negaret traditam sibi possessionem, imperator decreuit iniquum esse usuras ab eo exigi, qui fructus non percepisset. @@&7Idem& libro singulari de usuris. Cum quidam cauisset se quotannis quin-cunces usuras praestaturum et, si quo anno non soluisset, tunc totius pecuniae ex die qua mutuatus est semisses soluturum, et redditis per aliquot annos usuris mox stipulatio com-missa esset, diuus Marcus Fortunato ita rescripsit: 'Praesidem prouinciae adi, qui stipula-tionem, de cuius iniquitate questus es, ad modum iustae exactionis rediget'. haec consti-tutio ad finitum modum excedit: quid ergo? sic temperanda res est, ut in futurum dum-taxat ex die cessationis crescat usura. Diuus Pius ita rescripsit: 'Parum iuste praeteritas usuras petis, quas omisisse te longi temporis interuallum indicat, qui eas a debitore tuo, ut gratior apud eum uidelicet esses, petendas non putasti'. In tacito fideicommisso omne emolumentum heredi auferendum et fisco praestandum diuus Pius rescripsit. ergo et usu-rarum emolumentum aufertur heredi. Si pupillo non habenti tutorem fideicommissum solui non potuit, non uideri moram per heredem factam diuus Pius rescripsit. ergo nec ei de-betur, qui quod rei publicae causa afuit uel ex alia causa iusta impeditus, ex qua restitutio indulgetur, petere non potuit: quid enim potest imputari ei, qui soluere, etiamsi uellet, non potuit? nec simile uideri posse, quod placuit minoribus etiam in his succurri quae non adquisierunt: usurae enim non propter lucrum petentium, sed propter moram soluen- @1 tium infliguntur. Ex locato qui conuenitur, nisi conuenerit ut tardius pecuniae illatae usuras deberet, non nisi ex mora usuras praestare debet. Fiscus ex suis contractibus usuras non dat, sed ipse accipit: ut solet a foricariis, qui tardius pecuniam inferunt, item ex uectigalibus. cum autem in loco priuati successit, etiam dare solet. Si debitores, qui minores semissibus praestabunt usuras, fisci esse coeperunt, postquam ad fiscum transierunt, semisses cogendi sunt praestare. Eos qui ex administratione rerum ciuitatium conueniuntur usuris obnoxios esse satis no[2tum]2 est. idem obseruatur in operum curatoribus, si pecunia apud eos remansit. sed in ea quam redemptoribus commisserunt, etiamsi neglegenter de-derint, usura eis remittitur: haec autem ita sunt, si nulla fraus arguitur: alioquin etiam usurae adplicabuntur. Si dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legaue-runt, praefinitus, a praeside tempus statuendum est et nisi posuerint heredes, usuras rei publicae usque ad tertiam centesimae pendent. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Euictis agris, si initio conuenit, ut uenditor pretium restituere[2t]2, usurae quoque post euictionem praestabuntur, quamuis emptor post dominii litem inchoatam fructus aduersario restituit: nam incommodum medii tem-poris emptoris damnum est. Post traditam possessionem defuncto uenditore, cui successor incertus fuit, medii quoque temporis usurae pretii, quod in causa depositi non fuit, praestabuntur. @@&7Gaius& libro sexto ad legem duodecim tabularum. Uideamus, an in omnibus rebus petitis in fructus quoque condemnatur possessor. quid enim si argentum aut uesti-mentum aliamue similem rem, quid praeterea si usum fructum aut nudam proprietatem, cum alienus usus fructus sit, petierit? neque enim nudae proprietatis, quod ad proprietatis nomen attinet, fructus ullus intellegi potest, neque usus fructus rursus fructus eleganter computabitur. quid igitur, si nuda proprietas petita sit? ex quo perdiderit fructuarius usum fructum, aestimabuntur in petitione fructus. item si usus fructus petitus sit, Proculus ait in fructus perceptos condemnari. praeterea Gallus Aelius putat, si uestimenta aut scyphus petita sint, in fructu haec numeranda esse, quod locata ea re mercedis nomine capi potuerit. Iter quoque et actus si petitus sit, uix est ut fructus ulli possint aestimari, nisi si quis commodum in fructibus numeraret, quod habiturus esset petitor, si statim eo tempore quo petisset ire agere non prohiberetur: quod admittendum est. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Usuras illicitas sorti mixtas ipsas tan-tum non deberi constat, ceterum sortem non uitiare. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Sciendum est non omne, quod differendi causa optima ratione fiat, morae adnumerandum: quid enim si amicos adhibendos debitor requirat uel expediendi debiti uel fideiussoribus rogandis? uel exceptio aliqua alle-getur? mora facta non uidetur, @@&7Paulus& libro trigesimo septimo ad edictum. si modo id ipsum non frau-dandi causa simuletur. @1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Sed et si rei publicae causa abesse subito coactus sit, ut defensionem sui mandare non possit, moram facere non uide-bitur: siue in uinculis hostiumue potestate esse coeperit. Aliquando etiam in re moram esse decerni solet, si forte non exstat qui conueniatur. @@&7Paulus& libro trigesimo septimo ad edictum. Si quis solutioni quidem mo-ram fecit, iudicium autem accipere paratus fuit, non uidetur fecisse moram: utique si iuste ad iudicium prouocauit. @8 Cum reus moram facit, et fideiussor tenetur. @8 Mora uidetur cre-ditori fieri, siue ipsi siue ei cui mandauerat siue ei qui negotia eius gerebat mora facta sit: nec hoc casu per liberam personam adquiri uidetur, sed officium impleri, sicuti, cum quis furtum mihi facientem deprehendit, negotium meum agens manifesti furti actionem mihi parat: item cum procurator interpellauerit promissorem hominis, perpetuam facit stipulationem. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Qui scit fundum sibi cum alio commu-nem esse, fructus, quos ex eo perceperit inuito uel ignorante socio, non maiore ex parte suos facit quam ex qua dominus praedii est: nec refert, ipse an socius an uterque eos seuerit, quia omnis fructus non iure seminis, sed iure soli percipitur: et quemadmodum, si totum fundum alienum qui[2s]2 sciens possideat, nulla ex parte fructus suos faciet, quoquo modo sati fuerint, ita qui communem fundum possidet, non faciet suos fructus pro ea parte, qua fundus ad socium eius pertinebit. In alieno fundo, quem Titius bona fide mer-catus fuerat, frumentum seui: an Titius bonae fidei emptor perceptos fructus suos faciat? respondi, quod fructus qui ex fundo percipiuntur intellegi debet propius ea accedere, quae serui operis suis adquirunt, quoniam in percipiendis fructibus magis corporis ius ex quo percipiuntur quam seminis, ex quo oriuntur aspicitur: et ideo nemo umquam dubitauit, quin, si in meo fundo frumentum tuum seuerim, segetes et quod ex messibus collectum fuerit meum fieret. porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id iuris habet, quod dominis praediorum tributum est. praeterea cum ad fructuarium pertineant fructus Ȗa quolibet sati, quanto magis hoc in bonae fidei possessoribus recipiendum est, qui plus iuris in percipiendis fructibus habent? cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut eius qui uectigalem fundum habet fructus fiunt, simul atque solo separati sunt. Bonae fidei emptor seuit et antequam fructus perciperet, cognouit fundum alienum esse: an perceptione fructus suos faciat, quaeritur. respondi: bonae fidei emptor quod ad per-cipiendos fructus intellegi debet, quamdiu euictus fundus non fuerit: nam et seruus alienus quem bona fide emero tamdiu mihi ex re mea uel ex operis suis adquiret, quamdiu a me euictus non fuerit. @@&7Idem& libro sexto ex Minicio. Uenationem fructus fundi negauit esse, nisi fructus fundi ex uenatione constet. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Cum patri familias mora facta sit, iam in herede eius non quaeritur mora: nam tunc heredi proximo hereditario iure ea com-pet[2et]2 ideoque ad ceteros quoque deinceps transmittitur. @@&7Gaius& libro secundo rerum cotidianarum. In pecudum fructu etiam @1 fetus est sicut lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et uituli statim pleno iure sunt bonae fidei possessoris et fructuarii. Partus uero ancillae in fructu non est itaque ad do-minum proprietatis pertinet: absurdum enim uidebatur hominem in fructu esse, cum omnes fructus rerum natura hominum gratia comparauerit. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Placuit, siue supra statutum modum quis usuras stipulatus fuerit siue usurarum usuras, quod illicite adiectum est pro non adiecto haberi et licitas peti posse. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Etiam ex nudo pacto debentur ciuitatibus usurae creditarum ab eis pecuniarum. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Quod in stipulatione sic adiectum est: 'et usuras, si quae competierint', nullius esse momenti, si modus certus non adiciatur. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Mora fieri intellegitur non ex re, sed ex persona, id est, si interpellatus oportuno loco non soluerit: quod apud iudicem exami-nabitur: nam, ut et Pomponius libro duodecimo epistularum scripsit, difficilis est huius rei definitio. diuus quoque Pius Tullio Balbo rescripsit, an mora facta intelle-gatur, neque constitutione ulla neque iuris auctorum quaestione decidi posse, cum sit magis facti quam iuris. Et non sufficit ad probationem morae, si seruo debitoris absentis denuntiatum est a creditore procuratoreue eius, cum etiam si ipsi, inquit, domino denun-tiatum est, ceterum postea cum is sui potestatem faceret, omissa esset repetendi debiti in-stantia, non protinus per debitorem mora facta intellegitur. In bonae fidei contractibus ex mora usurae debentur. Quid ergo: si et filius familias et pater ex persona eius teneatur (siue iussu eius contractum est siue in rem uersum est patris uel in peculium), cuius per-sona circa moram spectabitur? et si quidem pater dumtaxat conuenietur, ex mora sua non tenetur: in filium tamen dabitur actio in hoc, ut quod minus a patre actor consecutus est filius praestet: quod si filius moram fecerit, tunc actor uel cum ipso in solidum uel cum patre dumtaxat de peculio habebit. Sed si duo rei promittendi sint, alterius mora alteri non nocet. Item si fideiussor solus moram fecerit, non tenetur, sicuti si Stichum promissum occiderit: sed utilis actio in hunc dabitur. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio curatoris rei publicae. Si bene collocatae sunt pecuniae publicae, in sortem inquietari debitores non debent et maxime, si parient usuras: si non parient, prospicere rei publicae securitati debet praeses prouinciae, dum-modo non acerbum se exactorem nec contumeliosum praebeat, sed moderatum et cum efficacia benignum et cum instantia humanum: nam inter insolentiam incuriosam et dili-gentiam non ambitiosam multum interest. Praeterea prospicere debet, ne pecuniae publicae credantur sine pignoribus idoneis uel hypothecis. @1 @@&7Idem& libro quinto decimo ad edictum. Usurae uicem fructuum optinent et merito non debent a fructibus separari: et ita in legatis et fideicommissis et in tutelae actione et in ceteris iudiciis bonae fidei seruatur. hoc idem igitur in ceteris obuentionibus dicemus. @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Lite contestata usurae currunt. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo primo ad edictum. Praediorum urbanorum pen-siones pro fructibus accipiuntur. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Et in contraria negotiorum gestorum actione usurae ueniunt, si mutuatus sum pecuniam, ut creditorem tuum absoluam, quia aut in possessionem mittendus erat bonorum tuorum aut pignora uenditurus. quid si domi habens propter eandem causam solui? puto uerum, si liberaui ex magno incommodo, debere dici usuras uenire, eas autem, quae in regione frequentantur, ut est in bonae fidei iudiciis con-stitutum: sed si mutuatus dedi, hae uenient usurae quas ipse pendo, utique si plus tibi praestari[2m]2 commodi, quam usurae istae colligunt. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Uideamus generali, quando in actione quae est in personam etiam fructus ueniant. Et quidem si fundus ob rem datus sit, ue-luti dotis causa, et renuntiata adfinitas, fructus quoque restituendi sunt, utique hi qui per-cepti sunt eo tempore quo sperabatur adfinitas, sed et posteriores, si in re mora fuit, ut ab illo, qui reddere debeat, omnimodo restituendi sunt. sed et si per mulierem stetit, quo minus nuptiae contrahantur, magis est, ut debeat fructus recipere: ratio autem haec est, quod, si sponsus non conueniebatur restituere fructus, licuerat ei neglegere fundum. Item si indebitum fundum solui et repeto, fructus quoque repetere debeo. @8 Idemque est, si mortis causa fundus sit donatus et reualuerit qui donauit atque ita condictio nascatur. In Fabiana quoque actione et Pauliana, per quam quae in fraudem creditorum alienata sunt reuocantur, fructus quoque restituuntur: nam praetor id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset: quod non est iniquum (nam et uerbum 'restituas', quod in hac re praetor dixit, plenam habet significationem), ut fructus quoque restituantur. Et ideo cum restitui praetor uult, ueluti in interdicto unde ui, etiam fructus sunt restituendi. Item si ui metusue causa rem tradam, non aliter mihi restituisse uidetur, quam si fructus mihi restituat: nec mora mea mihi aliquid aufert. Si actionem habeam ad id consequen-dum quod meum non fuit, ueluti ex stipulatu, fructus non consequar, etiamsi mora facta sit: quod si acceptum est iudicium, tunc Sabinus et Cassius ex aequitate fructus quoque post acceptum iudicium praestandos putant, ut causa restituatur, quod puto recte dici. Ex causa etiam emptionis fructus restituendi sunt. @8 Sed in societatibus fructus communi-candi sunt. Si possessionem naturalem reuocem, proprietas mea manet, uideamus de fructibus. et quidem in deposito et commodato fructus quoque praestandi sunt, sicut diximus. In interdicto quoque quod ui aut clam magis est, ut omnis causa et fructus restituantur. Ante matrimonium quoque fructus percepti dotis fiunt et cum ea resti-tuuntur. @8 Eadem ratio est in fructibus praediorum urbanorum. @8 Item si diuidere fundum tecum uelim, tu nolis et colam, an fructus diuidi debeant post deductionem im- @1 pensarum? et puto diuidendos. In ceteris quoque bonae fidei iudiciis fructus omnimodo praestantur. Si dos praelegata fuerit, ante nuptias percepti fructus in causa legati ueniunt. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Equis per fideicommissum legatis post moram heredis fetus quoque debentur. equitio autem legato etiamsi mora non inter-cedat, incremento gregis fetus accedunt. @@&7Idem& libro quarto regularum. In eum diem, quo creditor pignora distraxit, recte usurae fiet reputatio. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Tutor condemnatus per appellationem traxe-rat ex[2secu]2tionem sententiae. Herennius Modestinus respondit eum qui de appellatione Ȗcognouit potuisse, si frustratoriam morandi causa appellationem interpositam animaduerteret, etiam de usuris medii temporis eum condemnare. Lucius Titius cum centum et usuras aliquanti temporis deberet, minorem pecuniam quam debebat obsignauit: quaero, an Titius pecuniae quam obsignauit usuras praestare non debeat. Modestinus respondit, si non hac lege mutua pecunia data est, uti liceret et particulatim quod acceptum est exsoluere, non retardari totius debiti usurarum praestationem, si, cum creditor paratus esset totum susci-pere, debitor, qui in exsolutione totius cessabat, solam partem deposuit. Ab Aulo Agerio Gaius Seius mutuam quandam quantitatem accepit hoc chirographo: 'ille scripsi me ac-cepisse et accepi ab illo mutuos et numeratos decem, quos ei reddam kalendis illis proxi-mis cum suis usuris placitis inter nos': quaero, an ex eo instrumento usurae peti possint et quae. Modestinus respondit, si non appareat de quibus usuris conuentio facta sit, peti eas non posse. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Herennius Modestinus respondit fructus, qui post adquisitum ex causa fideicommissi dominium ex terra percipiuntur, ad fidei-commissarium pertinere, licet maior pars anni ante diem fideicommissi cedentem praeterisse dicatur. @@&7Idem& libro octauo decimo responsorum. Herennius modestinus respondit eius temporis quod cessit, postquam fiscus debitum percepit, eum, qui mandatis a fisco actionibus experitur, usuras quae in stipulatum deductae non sunt petere [2non]2 posse. @@&7Idem& libro decimo pandectarum. Poenam pro usuris stipulari nemo supra modum usurarum licitum potest. @@&7Pomponius& libro uicesimo secundo ad Quintum Mucium. Fruct[2u]2s percipiendo uxor uel uir ex re donata suos facit, illos tamen, quos suis operis adquisierit, ueluti serendo: nam si pomum decerpserit uel ex silua caedit, non fit eius, sicuti nec cuiuslibet bonae fidei possessoris, quia non ex facto eius is fructus nascitur. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo secundo ad edictum. Quod in fructus redigendos impensum est, non ambigitur ipsos fructus deminuere debere. @@&7Scaeuola& libro nono digestorum. Respondit paratum iudicium accipere, si ab aduersario cessatum est, moram facere non uideri. @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Maritus uxori suae usum fructum tertiae partis et, cum liberos habuisset, proprietatem legauit: eam uxorem heredes falsi testamenti et aliorum criminum accusauerunt, qua re impedita est legatorum petitio: interea @1 et filius ei mulieri natus est eoque condicio legati exstitit. quaesitum est, cum testamentum falsum non esse apparuerit, an fructus etiam mulieri praestari debeant. respondit prae-standos. @@&7Iauolenus& libro tertio ex posterioribus Labeonis. Fructus rei est uel pignori dare licere. @@@@{1DE NAUTICO FAENORE}1 @@&7Modestinus& libro decimo pandectarum. Traiecticia ea pecunia est quae trans mare uehitur: ceterum si eodem loci consumatur, non erit traiecticia. sed uidendum, an merces ex ea pecunia comparatae in ea causa habentur? et interest, utrum etiam ipsae periculo creditoris nauigent: tunc enim traiecticia pecunia fit. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Labeo ait, si nemo sit, qui a parte promissoris in-terpellari traiecticiae pecuniae possit, id ipsum testatione complecti debere, ut pro petitione id cederet. @@&7Modestinus& libro quarto regularum. In nautica pecunia ex eo die periculum spectat creditorem, ex quo nauem nauigare conueniat. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Nihil interest, traiecticia pecunia sine periculo creditoris accepta sit an post diem praestitutum et condicionem impletam periculum esse creditoris desierit. utrubique igitur maius legitima usura faenus non debebitur, sed in priore quidem specie semper, in altera uero discusso periculo: nec pignora uel hypo-thecae titulo maioris usurae tenebuntur. Pro operis serui traiecticiae pecuniae gratia secuti quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem centesimae non ultra duplum debetur. in stipulatione faenoris post diem periculi separatim interposita quod in ea legi-timae usurae deerit, per alteram stipulationem operarum supplebitur. @@&7Scaeuola& libro sexto responsorum. Periculi pretium est et si condicione quamuis poenali non exsistente recepturus sis quod dederis et insuper aliquid praeter pe-cuniam, si modo in aleae speciem non cadat: ueluti ea, ex quibus condic[2t]2iones nasci solent, ut 'si [2non]2 manumittas', 'si non illud facias', 'si non conualuero' et cetera. nec dubitabis, si piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim, ut, si cepisset, redderet, et athletae, unde se exhiberet exerceretque, ut, si uicisset, redderet. In his autem omnibus et pactum sine stipulatione ad augendam obligationem prodest. @@&7Paulus& libro uicesimo quinto quaestionum. Faenerator pecuniam usuris maritimis mu-tuam dando quasdam merces in naue pignori accepit, ex quibus si non potuisset totum debitum exsolui, aliarum mercium aliis nauibus impositarum propriisque faeneratoribus ob-ligatarum si quid superfuisset, pignori accepit. quaesitum est naue propria perempta, ex qua totum solui potuit, an id damnum ad creditorem pertineat, intra praestitutos dies amissa naue, an ad ceterarum nauium superfluum admitti possit. respondi: alias quidem pignoris deminutio ad damnum debitoris, non etiam ad creditoris pertinet: sed cum traiecticia pe-cunia ita datur, ut non alias petitio eius creditori competat, quam si salua nauis intra sta- @1 tuta tempora peruenerit, ipsius crediti obligatio non exsistente condicione defecisse uidetur, et ideo pignorum quoque persecutio perempta est etiam eorum, quae non sunt amissa. si nauis intra praestitutos dies perisset, et condicionem stipulationis def[2ec]2isse uideri, ideoque sine causa de pignorum persecutione, quae in aliis nauibus fuerunt, quaeri. quando ergo ad illorum pignorum persecutionem creditor admitti potuerit? scilicet tunc cum condicio exstiterit obligationis et alio casu pignus amissum fuerit uel uilius distractum uel si nauis postea perierit, quam dies praefinitus periculo exactus fuerit. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. In quibusdam contractibus etiam usurae de-bentur quemadmodum per stipulationem. nam si dedero decem traiecticia, ut salua naue sortem cum certis usuris recipiam, dicendum est posse me sortem cum usuris recipere. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo septimo ad edictum. Seruius ait pecuniae traiecticiae poenam peti non posse, si per creditorem stetisset, quo minus eam intra certum tempus praestitutum accipiat. @@&7Labeo& libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum. Si traiecticiae pecuniae poena (uti solet) promissa est, quamuis eo die, qui primus soluendae pecuniae fuerit, nemo uixerit, qu[2i e]2am pecuniam deberet, tamen perinde committi poen[2a]2 potest, ac si fuisset heres debitoris. @@@@{1DE PROBATIONIBUS ET PRAESUMPTIONIBUS}1 @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Quotiens quaereretur, genus uel gentem quis haberet nec ne, eum probare oportet. @@&7Paulus& libro sexagesimo nono ad edictum. Ei incumbit probatio qui dicit, non qui negat. @@&7Papinianus& libro nono responsorum. Cum tacitum fideicommissum ab eo datur, qui tam in primo quam in secundo testamento pro eadem parte uel postea pro ma-iore heres scribitur, probatio mutatae uoluntatis ei debet incumbere qui conuenitur, cum secreti suscepti ratio plerumque dominis rerum persuadeat eos ita heredes scribere, quorum fidem elegerunt. @@&7Paulus& libro sexto responsorum. Respondit emptorem probare debere, eum seruum de quo quaeritur antequam emeret fugisse. @@&7Idem& libro nono responsorum. Ab ea parte, quae dicit aduersarium suum ab aliquo iure prohibitum esse specialiter lege uel constitutione, id probari oportere. Idem re-spondit, si quis negat emancipationem recte factam, probationem ipsum praestare debere. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Patronum manifeste docere debere libertum in fraudem suam aliquid dedisse, ut partem eius quod in fraudem datum esset posset auocare. Ȗ@@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Cum pro-batio prioris fugae deficit, serui quaestioni credendum est: in se enim interrogari, non pro domino aut in dominum uidetur. @1 @@&7Idem& libro octauo decimo ad Plautium. Si filius in potestate patris esse neget, praetor cognoscit, ut prior doceat filius, quia et pro pietate quam patri debet prae-stare hoc statuendum est et quia se liberum esse quodammodo contendit: ideo enim et qui ad libertatem proclamat, prior docere iubetur. @@&7Celsus& libro primo digestorum. Si pactum factum sit, in quo heredis mentio non fiat, quaeritur, an id actum sit, ut ipsius dumtaxat persona eo statueretur. sed quam-uis uerum est, quod qui excipit probare debeat quod excipitur, attamen de ipso dumtaxat ac non de herede eius quoque conuenisse petitor, non qui excipit probare debet, quia ple-rumque tam heredibus nostris quam nobismet ipsis cauemus. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Census et monumenta publica potiora testibus esse senatus censuit. @@&7Celsus& libro undecimo digestorum. Non est necesse pupillo probare fideiussores pro tutore datos, cum accipiebantur, idoneos non fuisse: nam probatio exigenda est ab his, quorum officii fuit prouidere, ut pupillo caueretur. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. Quingenta testamento tibi legata sunt: i[2d]2em scribtum est in codicillis postea scriptis: refert, duplicare legatum uoluerit an repetere et oblitus se in testamento legasse id fecerit: ab utro ergo probatio eius rei exi-genda est? prima fronte aequius uidetur, ut petitor probet quod intendit: sed nimirum probationes quaedam a reo exiguntur: nam si creditum petam, ille respondeat solutam esse pecuniam, ipse hoc probare cogendus est. et hic igitur cum petitor duas scripturas ostendit, heres posteriorem inanem esse, ipse heres id adprobare iudici debet. @@&7Idem& libro trigesimo digestorum. Cum de aetate hominis quaereretur, Caesar noster in haec uerba rescripsit: 'Et durum et iniquum est, cum de statu aetatis alicuius quaereretur et diuersae professiones proferuntur, ea potissimum stare, quae nocet: sed causa cognita ueritatem excuti oportet et ex eo potissimum annos computari, ex quo prae-cipuam fidem in ea re constare credibilius uidetur'. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Circa eum, qui se ex libertini-tate ingenuum dicat, referendum est, quis actoris partibus fungatur. et si quidem in pos-sessionem libertinitatis fuit, sine dubio ipsum oportebit ingenuitatis causam agere docereque se ingenuum esse: sin uero in possessione ingenuitatis sit et libertinus esse dicatur, scilicet eius qui ei controuersiam mouet, hoc probare debet qui eum dicit libertum suum: quid enim interest, seruum suum quis an libertum contendat? si quis autem fiducia ingenuitatis suae ultro in se suscipiat probationes ad hoc, ut sententiam ferat pro ingenui-tate facientem, hoc est, ingenuum se esse ut pronuntietur, an obtemperare ei debeat, tractari potest. et non ab re esse opinor morem ei geri probandi se ingenuum et senten-tiam secundum se dandam, cum nulla captio intercedat iuris. @@&7Modestinus& libro duodecimo responsorum. Quidam quas[2i]2 ex Seia susceptus a Gaio Seio, cum Gaius fratres haberet, hereditatem Gaii inuasit et fratribus eiusdem quasi ex mandatu defuncti fideicommissa soluit, cautionem accepit: qui postea cognito, quod filius fratris eorum non fuisset, quaerebant, an cum eo de hereditate fratris possint, propter emissam manum ab eis quasi filio, agere. Modestinus respondit cautione exsoluti fideicom- @1 missi statum eius, qui probari potest a fratribus defuncti filius mortu[2i]2 non esse, minime confirmatum esse: sed hoc ipsum a fratribus probari debet. @@&7Terentius Clemens& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Etiam matris professio filiorum recipitur: sed et aui recipienda est. @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Cum de lege Falcidia quaeritur, heredis probatio est locum habere legem Falcidiam: quod dum probare non potest, merito con-demnabitur. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Quotiens operae quasi a liberto pe-tuntur, probationes ab eo qui se patronum dicit exiguntur: et ideo Iulianus scripsit, licet in praeiudicio possessor patronus esse uidetur, uerum partibus actoris non libertum fungi debere, sed eum qui se patronum esse contendit. Qui dolo dicit factum aliquid, licet in exceptione, docere dolum admissum debet. Interrogationis factae probationem actori im-poni debere, id est ei, qui in iure interrogatum dixit respondisse se solum heredem esse. uel si tacuisse dicatur interrogatus, aeque tantundem erit dicendum impositam inproba-tionem non ei qui excepit se non respondisse, sed actori. @@&7Idem& libro septimo disputationum. In exceptionibus dicendum est reum par-tibus actoris fungi oportere ipsumque exceptionem uelut intentionem implere: ut puta si pacti conuenti exceptione utatur, docere debet pactum conuentum factum esse. Cum quis promisisset iudicio se sisti et rei publicae causa afuisse dicat et ob id non stetisse, uel dolo malo aduersarii factum quo minus sisteretur, uel ualetudinem sibi impedimento fuisse uel tempestate[2m]2, probare eum id oportet. Sed et si procuratoria quis exceptione utatur, eo quod non licuisset aduersario dare uel fieri procuratorem, probare id oportet obicientem exceptionem. @8 Idem erit dicendum et si ea pecunia petatur, quae pensata dicitur. @8 Hoc amplius, si iudicatae rei uel iurisiurandi condicio delata dicatur de eo quod nunc petitur, siue in alea gestum esse contendatur, eum implere probationes oportet. @@&7Iulianus& libro quadragesimo tertio digestorum. Si quis liberum hominem ui rapuerit, in uinculis habuerit, is indignissime commodum possessoris consequeretur, quia probari non poterit hominem eo tempore quo primum lis ordinaretur in libertate fuisse. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Uerius esse existimo ipsum qui agit, id est legatarium, probare oportere scisse alienam rem uel obligatam legere defunctum, non heredem probare oportere ignorasse alienam uel obligatam, quia semper necessitas probandi incumbit illi qui agit. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Eum, qui uoluntatem mutatam dicit, probare hoc debere. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Ante omnia pro-bandum est, quod inter agentem et debitorem conuenit, ut pignori hypothecaeue sit: sed et si hoc probet actor, illud quoque implere debet rem pertinere ad debitorem eo tempore quo conuenit de pignore, aut cuius uoluntate hypotheca data sit. @1 @@&7Modestinus& libro quarto regularum. Si chirographum cancellatum fuerit, licet praesumptione debitor liberatus esse uidetur, in eam tamen quantitatem, quam mani-festis probationibus creditor sibi adhuc deberi ostenderit, recte debitor conuenitur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Cum de indebito quaeritur, quis probare debet non fuisse debitum? res ita temperanda est, ut, si quidem is, qui accepisse dicitur rem uel pecuniam indebitam, hoc negauerit et ipse qui dedit legitimis probationibus so-lutionem adprobauerit, sine ulla distinctione ipsum, qui negauit sese pecuniam accepisse, si uult audiri, compellendum esse ad probationes praestandas, quod pecuniam debitam accepit: per etenim a[2b]2surdum est eum, qui ab initio negauit pecuniam suscepisse, post-quam fuerit conuictus eam accepisse, probationem non debiti ab aduersario exigere. sin uero ab initio confiteatur quidem suscepisse pecunias, dicat autem non indebitas ei fuisse solutas, praesumptionem uidelicet pro eo esse qui accepit nemo dubitat: qui enim soluit numquam ita resupinus est, ut facile suas pecunias iactet et indebitas effundat, et maxime si ipse qui indebitas dedisse dicit homo diligens est et studiosus pater familias, cuius personam incredibile est in aliquo facile errasse. et ideo eum, qui dicit indebitas soluisse compelli ad probationes, quod per dolum accipientis uel aliquam iustam ignorantiae cau-sam indebitum ab eo solutum, et nisi hoc ostenderit, nullam eum repetitionem habere. ȖSin autem is qui indebitum queritur uel pupillus uel minor sit uel mulier uel forte uir quidem [2per]2fectae aetatis, sed miles uel agri cultor et forensium rerum expers uel alias simplicitate gaudens et desidia deditus: tunc eum qui accepit pecunias ostendere bene eas accepisse et debitas ei fuisse solutas et, si non ostenderit, eas redhibere. Sed haec ita, si totam summam indebitam fuisse solutam is qui dedit contendat. sin autem pro parte queritur, quod pars pecuniae solutae debita non est, uel quod ab initio quidem de-bitum fuit, sed uel dissoluto debito postea ignarus iterum soluit uel exceptione tutus errore eius pecunias dependit: ipsum omnimodo hoc ostendere, quod uel plus debito persoluit uel iam solutam pecuniam per errorem repetita solutione dependit uel tutus exceptione suam nesciens proiecit pecuniam, secundum generalem regulam, qua[2e]2 eos, qui opponendas esse exceptiones adfirmant uel soluisse debita contendunt, haec ostendere exigit. In omni-bus autem uisionibus quas praeposuimus licentia concedenda est ei, cui onus probationis incumbit, aduersario suo de rei ueritate iusiurandum ferre, prius ipso pro calumnia iurante, ut iudex iuramenti fidem secutus ita suam sententiam possit formare, iure referendae reli-gionis ei seruando. Sed haec, ubi de solutione indebiti quaestio est. sin autem cautio in-debite exposita esse dicatur et indiscrete loquitur, tunc eum, in quem cautio exposita est, compelli debitum esse ostendere, quod in cautionem deduxit, nisi ipse specialiter qui cau-tionem exposuit causas explanauit, pro quibus eandem conscripsit: tunc enim stare eum oportet suae confessioni, nisi euidentissimis probationibus in scriptis habitis ostendere pa-ratus sit sese haec indebite promississe. @@&7Papinianus& libro uicesimo quaestionum. Procula magnae quantitatis fidei-commissum a fratre sibi debitum post mortem eius in ratione cum heredibus compensare uellet, ex diuerso autem allegaretur numquam id a fratre quamdiu uixit desideratum, cum @1 uariis ex causis saepe ration[2i]2 fratris pecunias ratio Proculae soluisset: diuus Commodus cum super eo negotio cognosceret, non admisit compensationem, quasi tacite fratri fidei-commissum fuisset remissum. @@&7Scaeuola& libro trigesimo tertio digestorum. Qui testamentum faciebat ei qui usque ad certum modum capere potuerat legauit licitam quantitatem, deinde ita locutus est: 'Titio centum do lego, quae mihi pertulit: quae ideo ei non caui, quod omnem fortu-nam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine ulla cautione. item eidem Titio reddi et solui uolo de substantia mea centum quinquaginta, quae ego ex reditibus praediorum eius (quorum ipse fructum percepi et distraxi), item de calendario (si qua a matre receperat Titius) in rem meam conuerti'. quaero, an Titius ea exigere potest. respondit, si Titius supra scripta ex ratione sua ad testatorem peruenisse probare potuerit, exigi: uidetur enim eo, quod ille plus capere non poterat, in fraudem legis haec in testamento adiecisse. @@&7Labeo& libro septimo pithanon a Paulo epitomatorum. Si arbiter animaduer-tere debeat, an operis facti memoria exstet, hoc ei quaerendum est, an aliquis meminerit id opus factum esse. &7Paulus&: immo cum in arbitr[2i]2o quaeritur, memoria facti operis ex-stet nec ne, non hoc quaeritur, num aliquis meminerit, quo die aut quo consule factum sit, sed n[2um]2 hoc aliquo modo probari possit, quando id opus factum sit: et hoc ita, quod Graec[2e]2 dici sol[2e]2t $E)N PLA/TEI.& enim potest hoc memoria non teneri: intra annum puta factum, cum interim nemo sit eorum, qui meminerit, quibus consulibus id uiderit, sed cum omnium haec est opinio nec audisse nec uidisse, cum id opus fieret, neque ex eis audisse, qui ui-dissent aut audissent: et hoc infinite similiter susum uersum accidet, cum memoria operis facti non exstaret. @@&7Scaeuola& libro nono digestorum. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Claudio Apolinari rescripserunt in haec uerba: 'Probationes, quae de filiis dantur, non in @1 sola adfirmatione testium consist[2u]2nt, sed et epistula[2s]2, quae uxoribus missae allegarentur, si de fide e[2a]2rum con[2stet]2, nonnullam uicem instrumentorum optinere d[2e]2cretum est'. Mulier grauida repudiata, filium enixa, absente marito ut spurium in actis professa est. quaesitum est an is in potestate patris sit et matre intestata mortua iussu eius hereditatem matris adire possit nec obsit professio a matre irata facta. respondit, ueritati locum superfore. @@@@{1DE FIDE INSTRUMENTORUM ET AMISSIONE EORUM}1 @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Instrumentorum nomine ea omnia ac-cipienda sunt, quibus causa instrui potest: et ideo tam testimonia quam personae instru-mentorum loco habentur. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Quicumque a fisco conuenitur, non ex indice et exemplo alicuius scripturae, sed ex authentico conueniendus est [2et]2 ita, si contractus fides possit ostendi: ceterum calumniosam scripturam uim in iudicio optinere non conuenit. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Respondit repetita quidem die cautionem interponi non debuisse, sed falsi crimen quantum ad eos, qui in hoc consenserunt, con-tractum non uideri, cum inter praesentes et conuenientes res actitata sit magisque debitor quam creditor deliquerit. @@&7Gaius& libro singulari de formula hypothecaria. In re hypothecae nomine obligata ad rem non pertinet, quibus fit uerbis, sicuti est et in his obligationibus, quae consensu contrahuntur: et ideo et sine scriptura si conuenit, ut hypothecae sit, et probari p[2o]2terit, res obligata erit de qua conueniunt. fiunt enim de his scripturae, ut quod actum est per eas facilius probari possit: et sine his autem ualet quod actum est, si ha-beat probationem, sicut et nuptiae sunt, licet testatio sine scriptis habita est. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Si res gesta sine litterarum quo-que consignatione ueritate factum suum praebeat, non ideo minus ualebit, quod instrumen-tum nullum de ea intercessit. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si de tabulis testamenti depo-nendis agatur et dubitetur, cui eas deponi oportet, semper seniorem iunior[2i]2 et amplioris honoris inferior[2i]2 et marem feminae et ingenuum libertino praeferemus. @1 @@@@{1DE TESTIBUS}1 @@&7Arcadius& qui et &7Charisius& libro singulari de testibus. Testimoniorum usus frequens ac necessarius est et ab his praecipue exigendus, quorum fides non uacillat. Ad-hiberi quoque testes possunt non solum in criminalibus causis, sed etiam in pecuniariis litibus sicubi res postulat, e[2x]2 his quibus non interdicitur testimonium nec ulla lege a di-cendo testimonio excusantur. Quamquam quibusdam legibus amplissimus numerus testium definitus sit, tamen ex constitutionibus principum haec licentia ad sufficientem numerum testium coartatur, ut iudices moderentur et eum solum numerum testium, quem necessa-rium esse putauerint, euocari patiantur, ne effrenata potestate ad uexandos homines super-flua multitudo testium protrahatur. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. In testimoniis autem dignitas fides mo-res grauitas examinanda est: et ideo testes, qui aduersus fidem sua[2e]2 testationis uacillant, audiendi non sunt. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. Testium fides diligenter examinanda est. ideoque in persona eorum exploranda erunt in primis condicio cuiusque, utrum quis decurio an plebeius sit: et an honestae et inculpatae uitae an uero notatus quis et reprehensibilis: an locuples uel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat: uel an inimicus ei sit, aduersus quem testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. nam si careat suspicione testimonium uel propter personam a qua fertur (quod honesta sit) uel propter causam (quod neque lucri neque gratia[2e]2 neque inimicitiae causa fit), ad-mittendus est. Ideoque diuus Hadrianus Uibio Uaro legato prouinciae Ciliciae rescripsit eum qui iudicat magis posse scire, quanta fides habenda sit testibus. uerba epistulae haec sunt: Ȗ'Tu magis scire potes, quanta fides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis et cuius existimationis sint, et qui simpliciter uisi sint dicere utrum unum eundemque meditatum sermonem attulerint an ad ea quae interrogaueras ex tempore uerisimilia responderint'. Eiusdem quoque principis exstat rescriptum ad Ualerium Uerum de excutienda fide testium in haec uerba: 'Quae argumenta ad quem modum probandae cuique rei sufficiant, nullo certo modo satis definiri potest. sicut non semper, ita saepe sine publicis monumentis cuiusque rei ueritas [2d]2eprehenditur. alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias @1 ueluti consentiens fama confirmat rei de qua quaeritur fidem. hoc ergo solum tibi rescri-bere possum summatim non utique ad unam probationis speciem cognitionem statim alli-gari debere, sed ex sententia animi tui te aestimare oportere, quid aut credas aut parum probatum tibi opinaris'. Idem diuus Hadrianus Iunio Rufino proconsuli Macedo-niae rescripsit testibus se, non testimoniis crediturum. uerba epistulae ad hanc partem pertinentia haec sunt: 'Quod crimina obiecerit apud me Alexander Apro et quia non pro-babat nec testes producebat, sed testimoniis uti uolebat, quibus apud me locus non est (nam ipsos interrogare soleo), quem remissi ad prouinciae praesidem, ut is de fide testium quaereret et nisi implesset quod intenderat, relegaretur'. Gabinio quoque Ma-ximo idem princeps in haec uerba rescripsit: 'Alia est auctoritas praesentium testium, alia testimoniorum quae recitari solent: tecum ergo delibera, ut, si retinere eos uelis, des eis impendia'. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testi-monium dicere liceret, qui se ab eo parenteue eius liberauerit, quiue impuberes erunt, qui-que iudicio publico damnatus erit qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias ut depugnaret se locauerit, quaeue palam quaestum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam ac-cepisse iudicatus uel conuictus erit. nam quidam propter reuerentiam persona-rum, quidam propter lubricum consilii sui, alii uero propter notam et infamiam uitae suae admittendi non sunt ad testimonii fidem. Testes non temere euocandi sunt per longum iter et multo minus milites auocandi sunt a signis uel muneribus perhibendi testimonii causa, idque diuus Hadrianus rescripsit. sed et diui fratres rescripserunt: 'Quod ad testes euocandos pertinet, diligentiae iudicantis est explorare, quae consuetudo in ea prouincia, in quam iudicat, fuerit'. nam si probabitur saepe in aliam ciuitatem testimonii gratia ple-rosque euocatos, non esse dubitandum, quin euocandi sint, quos necessarios in ipsa cogni-tione deprehenderit qui iudicat. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuntietur, ut testimonium litis dicat aduersus socerum ge-nerum, uitricum priuignum, sobrinum sobrinam, sobrino [2sobrina]2 natum, eosue qui priore gradu sint, item ne liberto ipsius, liberorum eius, parentium, uiri uxoris, item patroni patronae: et ut ne patroni patronae aduersus libertos neque liberti aduersus pa-tronum cogantur testimonium dicere. @1 @@&7Gaius& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. In legibus, quibus excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium dicere cogeretur, generi appellatione sponsum quo-que filiae contineri placet: item soceri sponsae patrem. @@&7Licinius Rufinus& libro secundo regularum. Idonei non uidentur esse testes, quibus imperari potest ut testes fiant. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Serui responso tunc credendum est, cum alia pro-batio ad eruendam ueritatem non est. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Inuiti testimonium dicere non coguntur senes ualetudinarii uel milites uel qui cum magistratu rei publicae causa absunt uel quibus uenire non licet. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Testis idoneus pater filio aut filius patri non est. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Nullus idoneus testis in re sua intellegitur. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad Sabinum. Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intellegitur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo septimo ad edictum. Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient: pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. quaesitum scio, an in publicis iudiciis calumniae damnati testimonium iudicio publico perhibere possunt. sed neque lege Remmia prohibentur et Iulia lex de ui et repetendarum et peculatus eos homines testimonium di-cere non uetuerunt. uerumtamen quod legibus omissum est, non omittetur religione iudi-cantium ad quorum officium pertinet eius quoque testimonii fidem, quod integrae frontis homo dixerit, perpendere. @@&7Idem& libro singulari de adulteriis. Scio quidem tractatum esse, an ad testa-mentum faciendum adhiberi possit adulterii damnatus: et sane iuste testimonii officio ei interdicetur. existimo ergo neque iure ciuili testamentum ualere, ad quod huiusmodi testis processit, neque iure praetorio, quod ius ciuile subsequitur, ut neque hereditas adiri neque bonorum possessio dari possit. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Repetundarum damnatus nec ad testamen-tum nec ad testimonium adhiberi potest. Hermaphroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Qui falso uel uarie testimonia dixerunt uel utrique parti prodiderunt, a iudicibus competenter puniuntur. @@&7Ulpianus& libro singulari regularum. Pater et filius qui in potestate eius est, item duo fratres qui in eiusdem patris potestate sunt testes @1 utrique in eodem testamento uel eodem negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. @@&7Paulus& libro secundo de adulteriis. Ex eo, quod prohibet lex Iulia de adul-teriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres testimonii in iudicio dicendi ius habere. @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. Inuiti testimonium non dicunt publicani, item is qui non detractandi testimonii causa aberit, item is qui quid exercitui praebendum conduxerit. Sed nec pupillis testimonium denuntiari potest. @@&7Uenuleius& libro secundo de iudiciis publicis. In testimonium accusator ci-tare non debet eum, qui iudicio publico reus erit aut qui minor uiginti annis erit. @@&7Arcadius& qui et &7Charisius& libro singulari de testibus. Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit. Illud quoque incunctabile est, ut, si res exigat, non tantum pri-uati, sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant. item senatus censuit praetorem testimonium dare debere in iudicio adulterii causa. Si ea rei condicio sit, ubi harenarium testem uel similem personam admittere cogimur, sine tormentis testi-monio eius credendum non est. Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint et negotii qualitas ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia: si uero ex his quidam eorum aliud dixerint, licet impari numero, credendum est [2i]2d quod naturae negotii conuenit et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis et quae rei aptiora et uero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem et testimonia, quibus potius lux ueritatis adsistit. @@&7Uenuleius& libro secundo de officio proconsulis. Curent magistratus cuius-que loci testari uolentibus et se ipsos et alios testes uel signatores praebere, quo facilius negotia explicentur et probatio rerum salua sit. @@&7Idem& libro primo de iudiciis publicis. Produci testis is non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Testes eos, quos ac-cusator de domo produxerit, interrogari non placuit. @@&7Arcadius& qui et &7Charisius& libro singulari de testibus. Mandatis Ȗcauetur, ut praesides attendant, ne patroni in causa cui patrocinium praestiterunt testimo-nium dicant. quod et in exsecutoribus negotiorum obseruandum est. @@@@{1DE IURIS ET FACTI IGNORANTIA}1 @@&7Paulus& libro quadragesimo quarto ad edictum. Ignorantia uel facti uel iuris est. Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei @1 tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat. idem est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem esse. Si quis nesciat se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto errat. nam si et liberum se esse et ex quibus natus sit sciat, iura autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis (forte expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et seruiat alicui putans se ser-uum esse, in facto magis quam in iure errat. Item si qui[2s]2 sciat quidem alii delatam esse bonorum possessionem, nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in facto errat. idem est, si putet eum bonorum possessionem accepisse. sed si sciat eum non petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi ex successorio capite competere bo-norum possessionem, cedet ei tempus, quia in iure errat. Idem dicemus, si ex asse heres institutus non putet se bonorum possessionem petere posse ante apertas tabulas: quod si nesciat esse tabulas, in facto errat. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. In omni parte error in iure non eodem loco quo facti ignorantia haberi debebit, cum ius finitum et possit esse et debeat, facti interpretatio plerumque etiam prudentissimos fallat. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Plurimum interest, utrum quis de alterius causa et facto non sciret an de iure suo ignorat. Sed Cassius ignorantiam Sabinum ita accipiendam existimasse refert non deperditi et nimium securi hominis. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Iuris ignorantiam in usucapione negatur prodesse: facti uero ignorantiam prodesse constat. @@&7Terentius Clemens& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Iniquissimum uidetur cuiquam scientiam alterius quam suam nocere uel ignorantiam alterius alii profuturam. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nec supina igno-rantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa inquisitio exigenda: scientia enim hoc modo aestimanda est, ut neque neglegentia crassa aut nimia securitas satis expedita sit neque delatoria curiositas exigatur. @@&7Papinianus& libro nono decimo quaestionum. Iuris ignorantia non prodest ad-quirere uolentibus, suum uero petentibus non nocet. @@&7Idem& libro primo definitionum. Error facti ne maribus quidem in damnis uel compendiis obest, iuris autem error nec feminis in compendiis prodest: ceterum omnibus iuris error in damnis amittendae rei suae non nocet. @@&7Paulus& libro singulari de iuris et facti ignorantia. Regula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti uero ignorantiam non nocere. uideamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit, ante praemisso quod minoribus uiginti quinque annis ius ignorare permissum est. quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non laeduntur. hac ratione si minor uiginti quinque annis filio familias crediderit, subuenitur ei, ut non uideatur filio familias credidisse. Si filius familias miles a commili-tone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit. Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in @1 ciuitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte Labeo definit scientiam neque curiosissimi neque neglegentissimi hominis accipiendam, uerum eius, qui cum eam rem ut, diligenter inquirendo notam habere possit. Sed iuris ignorantiam non prodesse Labeo ita accipiendum existimat, si iuris consulti copiam haberet uel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est. Qui ignorauit do-minum esse rei uenditorem, plus in re est, quam in existimatione mentis: et ideo, tametsi existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur. Si quis ius ignorans lege Falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula diui Pii. sed et im-peratores Seuerus et Antoninus in haec uerba rescripserunt: 'quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest. quamobrem [2G]2ar-giliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae Cirtensium relictam soluerint, non solum cautiones non exegerunt, quae interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per legem Falcidiam licuisset redderent, uerum etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus conuerteretur et scientes prudentesque passi sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant reddi. sibi a re publica Cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quae ad opus aquae ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impen-dere in id opus, quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet. quod si ideo repeti-tionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis Falcidiae beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus'. Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem obserua-bitur. sed nec quod in opere aquae ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem dicendum est. nam initium constitutionis generale est: demon-strat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis Falcidiae bene-ficio usi non sunt, [2non]2 possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quae per fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Impuberes sine tutore agentes nihil posse uel scire intelleguntur. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS TERTIUS}1 @@@@{1DE SPONSALIBUS}1 @@&7Florentinus& libro tertio institutionum. Sponsalia sunt mentio et repromissio nuptiarum futurarum. @@&7Ulpianus& libro singulari de sponsalibus. Sponsalia autem dicta sunt a spondendo: nam moris fuit ueteribus stipulari et spondere sibi uxores futuras, @@&7Florentinus& libro tertio institutionum. unde et sponsi sponsaeque appellatio nata est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Sufficit nudus con-sensus ad constituenda sponsalia. Denique constat et absenti absentem desponderi posse, et hoc cottidie fieri: @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. haec ita, si scientibus his qui absint sponsalia fiant aut si postea ratum habuerint. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si puellae tutores ad finienda sponsalia nuntium miserunt, non putarem suffecturum ad dissoluendam nuptiarum spem hunc nuntium, non magis quam sponsalia posse eos solos constituere, nisi forte omnia ista ex uoluntate puellae facta sint. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. In sponsalibus nihil in-terest, utrum testatio interponatur an aliquis sine scriptura spondeat. In sponsalibus etiam consensus eorum exigendus est, quorum in nuptiis desideratur. intellegi tamen sem-per filiae patrem consentire, nisi euidenter dissentiat, Iulianus scribit. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Furor quin sponsalibus impe-dimento sit, plus quam manifestum est: sed postea interueniens sponsalia non infirmat. ȗ@@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Quaesitum est apud Iulianum, an sponsalia sint, ante duodecimum annum si fuerint nuptiae collatae. et semper Labeonis sententiam probaui existimantis, si quidem praecesserint sponsalia, durare ea, quamuis in domo loco nuptae esse coeperit: si uero non praecesserint, hoc ipso quod in domum deducta est non uideri sponsalia facta. quam sen-tentiam Papinianus quoque probat. @@&7Idem& libro tertio disputationum. In potestate manente filia pater sponso nuntium remittere potest et sponsalia dissoluere. enimuero si emancipata est, non potest neque nuntium remittere neque quae dotis causa data sunt condicere: ipsa enim filia nubendo efficiet dotem esse condictionemque extinguet, quae causa non secuta nasci poterit. nisi forte quis proponat ita dotem patrem pro emancipata filia de-disse, ut, si nuptiis non consentiret, uel contractis uel non contractis repeteret quae dederat: tunc enim habebit repetitionem. @1 @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Sponsalia sicut nuptiae consensu contrahentium fiunt: et ideo sicut nuptiis, ita sponsalibus filiam familias consentire oportet: @@&7Ulpianus& libro singulari de sponsalibus. sed quae patris uoluntati non repugnat, consentire intellegitur. Tunc autem solum dissentiendi a patre licentia filiae conceditur, si indignum moribus uel turpem sponsum ei pater eligat. @@&7Paulus& libro quinto ad edictum. Filio familias dissentiente sponsalia nomine eius fieri non possunt. @@&7Modestinus& libro quarto differentiarum. In sponsalibus contrahendis aetas contrahentium definita non est ut in matrimoniis. quapropter et a primordio aetatis spon-salia effici possunt, si modo id fieri ab utraque persona intellegatur, id est, si non sint minores quam septem annis. @@&7Idem& libro singulari de enucleatis casibus. Tutor factam pupillam suam nec ipse uxorem ducere nec filio suo in matrimonio adiungere potest. scias tamen, quod de nuptiis tractamus, et ad sponsalia pertinere. @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Oratio imperato-rum Antonini et Commodi, quae quasdam nuptias in personam senatorum inhibuit, de sponsalibus nihil locuta est. recte tamen dicitur etiam sponsalia in his casibus ipso iure nullius esse momenti, ut suppleatur quod orationi deest. @@&7Gaius& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Saepe iustae ac necessariae causae non solum annum uel biennium, sed etiam triennium et quadriennium et ulterius trahunt sponsalia, ueluti ualetudo sponsi sponsaeue uel mortes parentium aut capitalia crimina aut longiores peregrinationes quae ex necessitate fiunt. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. In sponsalibus constituendis parui refert, per se (et coram an per internuntium uel per epistulam) an per alium hoc factum est: et fere plerumque condiciones interpositis personis expediuntur. @@@@{1DE RITU NUPTIARUM}1 @@&7Modestinus& libro primo regularum. Nuptiae sunt coniunctio maris et feminae et consortium omnis uitae, diuini et humani iuris communicatio. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Nuptiae consistere non possunt nisi consentiant omnes, id est qui coeunt quorumque in potestate sunt. @@&7Idem& libro primo ad Sabinum. Si nepotem ex filio et neptem ex altero filio in potestate habeam, nuptias inter eos me solo auctore contrahi posse Pomponius scribit et uerum est. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Minorem annis duodecim nuptam tunc legitimam uxorem fore, cum apud uirum explesset duodecim annos. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Mulierem absenti per litteras eius uel per nuntium posse nubere placet, si in domum eius deduceretur: eam uero quae ab- @1 esset ex litteris uel nuntio suo duci a marito non posse: deductione enim opus esse in mariti, non in uxoris domum, quasi in domicilium matrimonii. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Denique Cinna scribit: eum, qui absentem accepit uxorem, deinde rediens a cena iuxta Tiberim perisset, ab uxore lugendum responsum est. @@&7Paulus& libro singulari ad legem Falcidiam. Ideoque potest fieri, ut in hoc casu aliqua uirgo et dotem et de dote habeat actionem. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Libertinus libertinam matrem aut sororem uxorem ducere non potest, quia hoc ius moribus, non legibus introductum est. @@&7Ulpianus& libro uicesimo sexto ad Sabinum. Si nepos uxorem uelit ducere auo furente, omnimodo patris auctoritas erit necessaria: sed si pater furit, auus sapiat, sufficit aui uoluntas. Is cuius pater ab hostibus captus est, si non intra trien-nium reuertatur, uxorem ducere potest. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Si ita pater absit, ut ignoretur ubi sit et an sit, quid faciendum est, merito dubitatur. et si triennium effluxerit, postquam apertissime fuerit pater ignotus, ubi degit et an superstes sit, non prohibentur liberi eius utriusque sexus matrimonium uel nuptias legitimas contrahere. @@&7Iulianus& libro sexagesimo secundo digestorum. Si filius eius qui apud hostes est uel absit ante triennium captiuitatis uel absentiae patris uxorem duxit uel si filia nupserit, puto recte matrimonium uel nuptias contrahi, dummodo eam filius ducat uxorem uel filia tali nuba[2t]2, cuius condicionem certum sit patrem non repudiaturum. @@&7Ulpianus& libro uicesimo sexto ad Sabinum. Si qui mihi uxor fuit, de-inde a me repudiata nupsit Seio, quem ego postea adrogaui, non sunt nuptiae incestae. Inter me et sponsam patris mei nuptiae contrahi non possunt: quamquam no-uerca mea non proprie dicatur. Sed et per contrarium sponsa mea patri meo nu-bere non poterit, quamuis nurus non proprie dicatur. Si uxor mea post diuortium alii nupserit et filiam susceperit, putat Iulianus hanc quidem priuignam non esse, uerum nuptiis eius abstinendum. Adoptiuae sororis filiam possum uxorem ducere: cognata enim mea non est filia eius, quia auunculus nemo fit per adoptionem et eae demum cogna-tiones contrahuntur in adoptionibus, quae legitimae essent, id est quae adgnatorum ius haberent. pari ratione et sororem patris mei adoptiui possum ducere, si non fuit eodem patre nata. @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si patrona tam ignobilis sit, ut ei honestae sint uel saltem liberti sui nuptiae, officio iudicis super hoc cognoscentis hae pro-hiberi non debent. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Adoptiuus filius si eman- @1 cipetur, eam quae patris adoptiui uxor fuit ducere non potest, quia nouercae locum habet. Item si quis filium adoptauerit, uxorem eiusdem quae nurus loco est ne quidem post emancipationem filii ducere poterit, quoniam aliquando nurus ei fuit, Ser-uiles quoque cognationes in hoc iure obseruandae sunt. igitur suam matrem manumissus non ducet uxorem: tantundem iuris est et in sorore et sororis filia. idem e contrario di-cendum est, ut pater filiam non possit ducere, si ex seruitute manumissi sint, etsi dubi-tetur patrem eum esse. unde nec uolgo quaesitam filiam pater naturalis potest uxorem ducere, quoniam in contrahendis matrimoniis naturale ius et pudor inspiciendus est: contra pudorem est autem filiam uxorem suam ducere. Idem tamen, quod in serui-libus cognationibus constitutum est, etiam in seruilibus adfinitatibus seruandum est, ueluti ut eam, quae in contubernio patris fuerit, quasi nouercam non possim ducere, et contra eam, quae in contubernio filii fuerit, patrem quasi nurum non ducere: aeque nec matrem eius, quam quis in seruitute uxorem habuit, quasi socrum. cum enim cognatio seruilis in-tellegitur, quare non et adfinitas intellegatur? sed in re dubia certius et modestius est huiusmodi nuptiis abstinere. Nunc uideamus, quomodo nouerca et priuigna et socrus et nurus intellegantur, ut sciamus, quas non liceat ducere. quidam nouercam per se patris uxorem et nurum filii uxorem et priuignam uxoris ex alio marito filiam intellegunt: sed quod ad hanc causam uerius est nec aui uxorem nec proaui duci posse. duas ergo uel plures nouercas ducere non poterit: non mirum, nam et is qui ȗadoptiuus est nec naturalis patris nec adoptiui uxorem ducere potest: sed et si plures uxores pater habuerit, nullam earum ducere possum. itaque socrus appellatione non tantum uxoris meae mater, sed et auia et proauia intellegitur, ut nullam earum du-cere possim. nurus quoque appellatione non tantum filii uxor, sed et nepotis et pronepotis continetur, licet quidam has pronurus appellant. priuigna quoque non solum ea mihi in-tellegitur quae uxoris meae filia est, sed et neptis et proneptis, ut nullam earum ducere possim. item eius matrem, quam sponsam habui, non posse me uxorem ducere. Augustus interpretatus est: fuisse enim eam socrum. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Uxorem quondam priuigni coniungi matrimonio uitrici non oportet nec in matrimonium conuenire nouercam eius qui priuignae maritus fuit. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Oratione diui Marci cauetur, ut, si senatoris filia libertino nupsisset, nec nuptiae essent: quam et senatus con-sultum secutum est. Nepote uxorem ducente et filius consentire debet: neptis uero si nubat, uoluntas et auctoritas aui sufficiet. Furor contrahi matrimonium non sinit, quia consensu opus est, sed recte contractum non impedit. @1 @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Per adoptionem quaesita fraternitas eo-usque impedit nuptias, donec manet adoptio: ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere. aeque et si me emancipato illam in potestatem reti-nuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare suadetur, ut filiam emanciparet: similiter suadetur ei, qui nurum uelit adoptare, ut emancipet filium. Amitam quoque et materteram, item magnam quoque amitam et materteram magnam prohibemur uxorem ducere, quamuis magna amita et matertera quarto gradu sint. utique autem amitam et amitam magnam prohibemur uxorem ducere, etsi per adoptionem nobis con-iunctae sint. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Nuptiae inter easdem personas nisi uolen-ibus parentibus renouatae iustae non habentur. @@&7Marcianus& libro sexto decimo institutionum. Capite trigesimo quinto legis Iuliae qui liberos quos habent in potestate iniuria prohibuerint ducere uxores uel nubere, uel qui dotem dare non uolunt ex constitutione diuorum Seueri et Antonini, per proconsules praesidesque prouinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. prohibere autem uidetur et qui condicionem non quaerit. @@&7Paulus& libro singulari ad orationem diui Seueri et Commodi. Sciendum est ad officium curatoris [2non]2 pertinere, nubat pupilla an non, quia officium eius in administratione negotiorum constat: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt in haec uerba: 'Ad officium curatoris administratio pupillae pertinet: nubere autem pupilla suo arbitrio potest'. @@&7Terentius Clemens& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non cogitur filius familias uxorem ducere. @@&7Celsus& libro quinto decimo digestorum. Si patre cogente ducit uxorem, quam non duceret, si sui arbitrii esset, contraxit tamen matrimonium, quod inter inuitos non con-trahitur: maluisse hoc uidetur. @@&7Idem& libro trigensimo digestorum. Lege Papia cauetur omnibus ingenuis praeter sena-tores eorumque liberos libertinam uxorem habere licere. @@&7Modestinus& libro primo regularum. In liberae mulieris consue-tudine non concubinatus, sed nuptiae intellegendae sunt, si non corpore quaestum fecerit. @@&7Idem& libro secundo regularum. Filius emancipatus etiam sine con-sensu patris uxorem ducere potest et susceptus filius ei heres erit. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Respondit reas adulterii factas nec ante damnationem uidente marito uxores duci posse. @1 @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Si quis in senatorio ordine agens libertinam habuerit uxorem, quamuis interim uxor non sit, attamen in ea condicione est, ut, si amiserit dignitatem, uxor esse incipiat. @@&7Marcianus& libro decimo institutionum. Inuitam libertam uxorem ducere patronus non potest: @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. quod et Ateius Capito consulatu suo fertur decreuisse. hoc tamen ita obseruandum est, nisi patronus ideo eam manumisit, ut uxorem eam ducat. @@&7Gaius& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Simulatae nuptiae nullius mo-menti sunt. @@&7Ulpianus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si senatori indulgentia principis fuerit permissum libertinam iustam uxorem habere, potest iusta uxor esse. @@&7Marcellus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. sciendum est liberti-num, qui se ingenuo dedit adrogandum, quamuis in eius familia ingenui iura sit consecutus, ut libertinum tamen a senatoriis nuptiis repellendum esse. @@&7Idem& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Plerique opinantur, cum eadem mulier ad eundem uirum reuertatur, id matrimonium idem esse: quibus adsentior, si non multo tempore interposito reconciliati fuerint nec inter moras aut illa alii nupserit aut hic aliam duxerit, maxime si nec dotem uir reddiderit. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Generali mandato quaerendi mariti filiae familias non fieri nuptias rationis est: itaque personam eius patri demonstrari, qui matrimonio consenserit, ut nuptiae contrahantur, necesse est. Ream adulterii, quam uir iure mariti postulauit, non prohibetur post abolitionem uxorem denuo ducere: sed et si non iure mariti ream postulauit, iure contractum matrimonium uidebitur. Inter priuignos contrahi nuptiae possunt, etsi fratrem communem ex nouo parentium matrimonio susceptum habeant. Filiam senatoris nuptias libertini secutam patris casus non faciat uxo-rem: nam quaesita dignitas liberis propter crimen patris auferenda [2non]2 est. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Filius familias miles matrimonium sine patris uoluntate non contrahit. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Tutor uel curator adultam uxorem ducere non potest, nisi a patre desponsa destinataue testamentoue nominata condicione nuptiis secuta fuerit. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Libertum curatoris puellae prohiberi oportet uxorem eandem ducere. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Si quis officium in aliqua pro-uincia administrat, inde oriundam uel ibi domicilium habentem uxorem ducere non potest, quamuis sponsare non prohibeatur, ita scilicet, ut si post officium depositum noluerit mu- @1 lier nuptias contrahere, liceat ei hoc facere arris tantummodo redditis qu[2a]2s acceperat. Ueterem sponsam in prouincia, qua quis administrat, uxorem ducere potest et dos data non fit caduca. Qui in prouincia aliquid administrat, in ea prouincia filias suas in matri-monium collocare et dotem constituere non prohibetur. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Sororis proneptem non possum du-cere uxorem, quoniam parentis loco ei sum. Si quis ex his, quas moribus prohi-bemur uxores ducere, duxerit, incestum dicitur committere. @@&7Pomponius& libro quarto ex Plautio. Aristo respondit priuignae filiam non magis uxorem duci posse quam ipsam priuignam. @@&7Marcellus& libro uicesimo sexto digestorum. Probrum intellegitur etiam in his mulieribus esse, quae turpiter uiuerent uolgoque quaestum facerent, etiamsi non palam. Et si qua se in concubinatu alterius quam patroni tradidisset, matris familias honestatem non habuisse dico. @@&7Modestinus& libro singulari de ritu nuptiarum. Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. Si senatoris filia neptis proneptis libertino uel qui artem ludicram exercuit cuiusue pater materue id fecerit, nupserit, nuptiae non erunt. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Palam quae-stum facere dicemus non tantum eam, quae in lupanario se prostituit, uerum etiam si qua (ut adsolet) in taberna cauponia uel qua alia pudori suo non parcit. Palam autem sic ac-cipimus passim, hoc est sine dilectu: non si qua adulteris uel stupratoribus se committit, sed quae uicem prostitutae sustinet. Item quod cum uno et altero pecunia accepta com-ȗmiscuit, non uidetur palam corpore quaestum facere. Octauenus tamen rectissime ait etiam eam, quae sine quaestu palam se pr[2o]2stituerit, debuisse his connumerari. Non solum autem ea quae facit, uerum ea quoque quae fecit, etsi facere desiit, lege notatur: neque enim aboletur turpitudo, quae postea intermissa est. Non est ignoscendum ei, quae obtentu paupertatis turpissimam uitam egit. Lenocinium facere non minus est quam corpore quaestum exercere. @8 Lenas autem eas dicimus, quae mulieres quaestuarias prostituunt. @8 Le-nam accipiemus et eam, quae alterius nomine hoc uitae genus exercet. Si qua cauponam exercens in ea corpora quaestuaria habeat (ut multae adsolent sub praetextu instrumenti cauponii prostitutas mulieres habere), dicendum hanc quoque lenae appellatione conti-neri. Senatus censuit non conueniens esse ulli senatori uxorem ducere aut retinere damnatam publico iudicio, quo iudicio cuilibet ex populo experiri licet, nisi si cui lege aliqua accusandi publico iudicio non est potestas. Si qua calumniae iudicio damnata sit ex causa publici iudicii et quae praeuaricationis damnata est, publico iudicio damnata esse non uidetur. Quae in adulterio deprehensa est, quasi publico iudicio damnata est. proinde si adulterii condemnata esse proponatur, non tantum quia depre-hensa est erit notata, sed quia et publico iudicio damnata est. quod si non sit deprehensa, damnata autem, idcirco notetur, quia publico iudicio damnata est. at si deprehensa quidem @1 sit, damnata autem non sit, notata erit? ego puto, etsi absoluta sit post deprehensionem, adhuc tamen notam illi obesse debere, quia uerum est eam in adulterio deprehensam, quia factum lex, non sententiam notauerit. Non adicitur hic ut in lege Iulia de adulteriis a quo uel ubi deprehensam: proinde siue maritus siue quis alius deprehendisse proponatur, uidetur notata: sed et si non in domo mariti uel patris sui deprehensa sit, erit notata se-cundum uerba legis. @@&7Paulus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Lege Iulia ita cauetur: 'Qui senator est quiue filius neposue ex filio proneposue ex filio nato cuius eorum est erit, ne quis eorum sponsam uxoremue sciens dolo malo habeto libertinam aut eam, quae ipsa cuiusue pater materue artem ludicram facit fecerit. neue senatoris filia neptisue ex filio proneptisue ex nepote filio nato nata libertino eiue, qui ipse cuiusue pater materue artem ludicram facit fecerit, sponsa nuptaue sciens dolo malo esto neue quis eorum dolo malo sciens sponsam uxoremue eam habeto'. Hoc capite prohibetur senator libertinam ducere eamue, cuius pater materue artem ludicram fecerit: item libertinus senatoris filiam ducere. Non obest auum et auiam artem ludicram fecisse. Nec distinguitur, pater in potestate habeat filiam nec ne: tamen iustum patrem intellegendum Octauenus ait, matrem etiam si uolgo conceperit. @8 Item nihil refert, naturalis sit pater an adoptiuus. @8 An et is noceat, qui ante-quam adoptaret artem ludicram fecerit? atque si naturalis pater antequam filia nasceretur fecerit? et si huius notae homo adoptauerit, deinde emancipauerit, an non possit duci? ac si talis pater naturalis decessisset? sed de hoc casu contrariam legis sententiam esse Pom-ponius recte putat, ut eis non connumerentur. Si postea ingenuae uxoris pater materue artem ludicram facere coeperit, iniquissimum est dimittere eam debere, cum nuptiae ho-neste contractae sint et fortasse iam liberi procreati sint. Plane si ipsa artem ludicram facere coeperit, utique dimittenda erit. Eas, quas ingenui ceteri prohibentur du-cere uxores, senatores non ducent. @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. In eo iure, quod dicit inuito patrono libertam, quae ei nupta est, alii nubere non posse, patronum ac-cipimus (ut rescripto imperatoris nostri et diui patris eius continetur) et eum qui hac lege emit, ut manumittat, quia manumissa liberta emptoris habetur. Qui autem iurauit se pa-tronum, hoc idem non habebit. Ne si quidem debet habere, qui non suis nummis com-parauit. Plane si filius familias miles esse proponatur, non dubitamus, si castrensis peculii ancillam manumiserit, competere ei hoc ius: est enim patronus secundum constitutiones nec patri eius hoc ius competit. Hoc caput ad nuptam tantum libertam pertinet, ad sponsam non pertinet: et ideo inuito patrono nuntium sponsa liberta si miserit, cum alio conubium habet. Deinde ait lex 'inuito patrono': inuitum accipere debemus eum, qui non consentit ad diuortium: idcirco nec a furioso diuertendo soluit se huius legis necessitate nec si ab ignorante diuorterit: rectius enim hic inuitus dicitur quam qui dissensit. Si ab hostibus patronus captus esse proponatur, uereor ne possit ista conubium habere nubendo, quemadmodum haberet, si mortuus esset. et qui Iuliani sententiam probant, dicerent non @1 habituram conubium: putat enim Iulianus durare eius libertae matrimonium etiam in capti-uitate propter patroni reuerentiam. certe si in aliam seruitutem patronus sit deductus, procul dubio dissolutum esset matrimonium. @@&7Gaius& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Illud dubitationis est, an et qui com-munem libertam uxorem duxerit ad hoc ius admittatur. Iauolenus negauit, quia non pro-prie uidetur eius liberta, quae etiam alterius sit: aliis contra uisum est, quia libertam eius esse negari non potest, licet alterius quoque sit liberta: quam sententiam plerique recte probauerunt. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filia, quae corpore quaestum uel artem ludicram fecerit aut iudicio publico damnata fuerit, impune libertino nubit: nec enim honos ei seruatur, quae se in tantum foedus deduxit. @@&7Terentius Clemens& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Filio patroni in libertam paternam eandemque uxorem idem iuris, quod ipsi patrono daretur, ex sententia legis ac-commodatur. idemque dicendum erit et si alterius patroni filius uiuo altero libertam eorum uxorem duxerit. Si ignominiosam libertam suam patronus uxorem duxerit, placet, quia contra legem maritus sit, non habere eum hoc legis beneficium. Si uni ex filiis adsignatam alter uxorem duxerit, non idem ius quod in patrono tribuendum: nihil enim iuris habebit, quia senatus omne ius libertorum adsignatorum ad eum transtulit, cui id pater tribuit. @@&7Marcellus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Obseruandum est, ut inferioris gradus homines ducant uxores eas, quas hi qui altioris dignitatis sunt ducere legibus propter dignitatem prohibentur: at contra antecedentis gradus homines non possunt eas ducere, quas his qui inferioris dignitatis sunt ducere non licet. @@&7Idem& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Proxime constitutum di-citur, ut, cum quis libertam suam duxerit uxorem, quam ex fideicommissi causa manu-miserit, liceat libertae inuito eo nuptias contrahere: puto, quia non erat ferendus is qui ex necessitate manumisit, non suo arbitrio: magis enim debitam libertatem praestitit quam ullum beneficium in mulierem contulit. @@&7Licinnius Rufinus& libro primo regularum. Matrimonii causa ancilla manumissa a nullo alio uxor duci potest quam a quo manumissa est, nisi patronus matrimonio eius renuntiauerit. Si autem filius familias matrimonii causa iussu patris an-cillam manumiserit, Iulianus putat perinde eam haberi atque si a patre eius manumissa esset: et ideo potest eam uxorem ducere. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Incestae nuptiae neque dotem habent et ideo omne quod perceptum est licet fructuum nomine auferetur. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Nuptiae consistere non possunt inter eas personas quae in numero parentium liberorumue sunt, siue proximi siue ulterioris gradus sint usque ad infinitum. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Et nihil interest, ex iustis nuptiis cognatio descendat an uero non: nam et uolgo quaesitam sororem quis uetatur uxorem ducere. @1 @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Quin etiam nefas existi-matur eam quoque uxorem ducere, quae per adoptionem filia neptisue esse coeperit, in ȗtantum, ut et, si per emancipationem adoptio dissoluta sit, idem iuris maneat. Patris adoptiui mei matrem aut materteram aut neptem ex filio uxorem ducere non possum, sci-licet si in familia eius sim: alioquin si emancipatus fuero ab eo, sine dubio nihil impedit nuptias, scilicet quia post emancipationem extraneus intellegor. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Etiam si concubinam quis habuerit sororis filiam, licet libertinam, incestum committitur. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Qui in prouincia officium ali-quid gerit, prohibetur etiam consentire filio suo uxorem ducenti. @@In libro secundo de adulteriis &7Papiniani Marcianus& notat: Diuus Marcus et Lucius imperatores Flauiae Tertullae per mensorem libertum ita rescripserunt: 'Mouemur et temporis diuturnitate, quo ignara iuris in matrimonio auunculi tui fuisti, et quod ab auia tua collocata es, et numero liberorum uestrorum: idcircoque cum haec omnia in unum concurrunt, confirmamus statum liberorum uestrorum in eo matrimonio quaesitorum, quod ante annos quadraginta contractum est, perinde atque si legitime concepti fuissent'. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. A diuo Pio rescriptum est, si libertina senatorem deceperit quasi ingenua et ei nupta est, ad exemplum praetoris edicti dandam in eam actionem, quia ex dote nullum lucrum habet quae nulla est. @@&7Paulus& libro singulari de adsignatione libertorum. Se-natus consulto, quo cautum est, ne tutor pupillam uel filio suo uel sibi nuptum collocet, etiam nepos significatur. @@&7Idem& libro singulari ad orationem diui Antonini et Commodi. Si quis tutor quidem non sit, periculum tamen tutelae ad eum pertineat, an sententia orationis conti-neatur? ueluti si pupilla ab hostibus capta fuerit aut falsis allegationibus a tutela se ex-cusauerit, ut ex sacris constitutionibus periculum ad eum pertineat? et dicendum est hos quoque ad senatus consultum pertinere: nam et huiusmodi periculum in numerum trium tutelarum computari comprobatum est. Sed si propter alterius personam periculum ad eum peruenit, uideamus ne extra sententiam senatus consulti sit: ueluti si magistratus in tutelae periculum incidit uel fideiusserit quis pro tutore uel curatore, quia nec in numerum trium tutelarum haec imputantur: et consequens est hoc probare. Quid ergo si honoris causa tutor datus sit? quatenus nec huiusmodi tutela in numerum computatur, numquid idem sit? sed ratio in contrarium ducit, quod dictum est et honorarium tutorem periculum so- @1 lere pati, si male passus sit administrari tutelam. Quin autem ille, qui cum datus est tutor, cessat in administratione, pertineat ad orationem, non est dubitandum, quia perinde tenetur ex sacris constitutionibus atque si gessisset. Quid ergo si, cum se uellet excusare aliquo titulo nec in promptu probationes haberet, excusationis negotium fuerit dilatum et inter moras pupilla adoleuerit, an ad senatus consultum pertineat? quaestio in eo est, an et post pubertatem officio finito excusationem eius recipi oporteat: nam si recipitur et ex-cusauerit, impune potest ducere: si uero non debeat recipi post officium finitum, non recte ducit. et ait Papinianus libro quinto responsorum officio finito excusationem recipi non oportere et ideo exacti temporis periculum ad eum pertinere. sed mihi hoc nequaquam placet: iniquum enim est propter dilationem, quae forte non dolo, sed quae ex necessitate contingit, non excusari uel nuptias impediri excusatione recepta. Quamuis uerbis orationis cautum sit, ne uxorem tutor pupillam suam ducat, tamen intellegendum est ne desponderi quidem posse: nam cum qua nuptiae contrahi non possunt, haec plerumque ne quidem desponderi potest: nam quae duci potest, iure despondetur. Quid ergo si adoptiuus filius tutoris duxerit pupillam illicite posteaque emancipatus fuerit? credendum est de adoptiuis emancipatis senatum non sensisse, quia post emancipationem in totum adoptiuae familiae obliuiscuntur. Naturales liberi licet in adoptionem dati fuerint, senatus consulto continentur. Quid ergo si tutor datus prouocauit et postea heres eius uictus est? praeteriti temporis periculum praestare debet. an uero si filius heres fuerit et uictus est, ad orationem per-tineat? et consequens est hoc probare, quoniam rationem debet reddere. @@&7Papinianus& libro trigensimo secundo quaestionum. Dote propter illicitum matrimonium caduca facta exceptis impensis necessariis, quae dotem ipso iure minuere solent, quod iu-dicio de dote redditurus esset maritus soluere debet. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Quamquam in arbitrio matris pater esse uo-luerit, cui nuptum filia communis collocaretur, frustra tamen ab ea tutor datus eligetur: neque enim intellegitur pater de persona tutoris cogitasse, cum ideo maxime matrem prae-tulit, ne filiae nuptias tutori committeret. Mulier liberto uiri ac patroni sui mala ratione coniungitur. Tutor, qui rationes curatori reddidit, puellam suam ante constitutum tempus aetatis eius uxorem ducere nec matrem ex alio matrimonio factam potest. @@&7Idem& libro primo definitionum. Praefectus cohortis uel equitum aut tribunus contra interdictum eius prouinciae duxit uxorem, in qua officium gerebat: matrimonium non erit: quae species pupillae comparanda est, cum ratio potentatus nuptias prohibuerit. sed an huic quoque si uirgo nupsit, non sit auferendum quod testamento relictum est, deliberari potest: exemplo tamen pupillae nuptae tutori, quod relictum est potest mulier consequi. pecuniam tamen in dotem datam mulieris heredi restitui necesse est. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Libertum eu[2n]2demque tutorem pupillae eo, quod in matrimonium collocata ipsi tutori suo uel filio eius est, senatus rele-gandum censuit. Senatus consulti, quo prohibentur tutores et filii eorum pupillas suas du-cere, puto heredem quoque tutoris extraneum sententia adprehendi, cum ideo prohibuerit @1 huiusmodi nuptias, ne pupillae in re familiari circumscribantur ab his, qui rationes eis gestae tutelae reddere compelluntur. Tutor autem pupilli non prohibetur filiam suam col-locare pupillo suo in matrimonium. @@&7Paulus& libro septimo responsorum. Eos, qui in patria sua mili-tant, non uideri contra mandata ex eadem prouincia uxorem ducere idque etiam quibusdam mandatis contineri. Idem eodem respondit mihi placere, etsi contra mandata con-tractum sit matrimonium in prouincia, tamen post depositum officium, si in eadem uolun-tate perseuerat, iustas nuptias effici: et ideo postea liberos natos ex iusto matrimonio legitimos esse. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Non est matrimonium, si tutor uel curator pupillam suam intra uicesimum et sextum annum non desponsam a patre nec testamento destinatam ducat uxorem uel eam filio suo iungat: quo facto uterque infamatur et pro dignitate pupillae extra ordinem coercetur. nec interest, filius sui iuris an in patris potestate sit. Curatoris libertum eam pupillam, cuius patronus res administrat, uxorem ducere satis inciuile est. @@&7Tryphoninus& libro nono disputationum. Non solum uiuo tutore, sed et post mortem eius filius tutoris ducere uxorem prohibetur eam, cuius tutelae rationi obstrictus pater fuit: nec puto interesse, exstiterit ei heres filius an abstinuerit paterna hereditate an nec heres fuit (forte exheredatus aut praeteritus emancipatus): nam et fieri potest, ut per fraudem in eum collocata bona patris propter tutelam reuocari oporteat. De uno du-bitari potest, si auus tutelam gessit neptis ex filio emancipato natae, an nepoti ex altero filio eam collocare possit siue emancipato siue manenti in potestate, quia par affectionis causa suspicionem fraudis amouet. sed etsi senatus consultum stricto iure contra omnes tutores nititur, attamen summae affectionis auitae intuitu huiusmodi nuptiae concedendae sunt. Sed et si filius familias tutor puellae uel curator fuit, puto uel magis patri eius non oportere eam nubere: numquid nec fratri, qui est in eiusdem potestate? Sed uideamus, si Titii filius duxerit uxorem eam, quae tua pupilla fuit, deinde ȗÓTitium uel filium eius adoptaueris, an peremuntur nuptiae (ut in genero adoptato dictum est) an adoptio impeditur? quod magis dicendum est et si curator, dum gerit curam, adoptauerit maritum eius puellae, cuius curator est. nam finita iam tutela et nupta puella alii uereor, ne longum sit adoptionem mariti eius impedire, quasi propter hoc interponatur, ut ratio tutelae reddendae cohibeatur, quam causam prohibitionis nuptiarum contrahenda-rum oratio diui Marci continet. Et si quis curator uentri bonis- @1 que datus sit, prohibitionem eiusdem senatus consulti inducit: nam et hic debet rationem reddere. nec spatium administrationis mouere nos debet, quia nec in tutore nec curatore discrimen maioris aut minoris temporis, quo in huiusmodi munere quis fuerit, habitum esse. Si puellae tutelam Titius administrauit uel curator negotia gessit eaque nondum recepta ratione decessit filia herede relicta, quaerenti, an eam filio suo posset Titius collocare in matrimonium, dixi posse, quia ratio hereditaria esset et sit sim-plex debitum: alioquin omnis debitor eam, cui obligatus esset ex aliqua ratione, prohibetur sibi filioque suo coniungere. Sed et is, qui pupillam abstinet bonis patris sui, rationem eius rei praestare debet et fieri potest, ut etsi inconsultius hoc fecerit, et hoc nomine condemnari debeat. sed et si optimo consilio usus sit auxilio praetoriae iuris-dictionis, quia non soluendo pater eius decesserat, nihilo minus tamen, quia iudicio hoc probari oportet, impediuntur nuptiae: nam qui bene tutelam et ex fide administrauit, nihilo minus prohibetur. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Iure gentium in-cestum committit, qui ex gradu ascendentium uel descendentium uxorem duxerit. qui uero ex latere eam duxerit quam uetatur, uel adfinem quam impeditur, si quidem palam fecerit, leuius, si uero clam hoc commiserit, grauius punitur. cuius diuersitatis illa ratio est: circa matrimonium quod ex latere non bene contrahitur palam delinquentes ut errantes maiore poena excusantur, clam committentes ut contumaces plectuntur. @@@@{1DE IURE DOTIUM}1 @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. Dotis causa perpetua est, et cum uoto eius qui dat ita contrahitur, ut semper apud maritum sit. @@&7Idem& libro sexagesimo ad edictum. Rei publicae interest mulieres dotes saluas habere, propter quas nubere possunt. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. Dotis appellatio non refertur ad ea ma-trimonia, quae consistere non possunt: neque enim dos sine matrimonio esse potest. ubi-cumque igitur matrimonii nomen non est, nec dos est. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Si proprietati nudae in dotem datae usus fructus ac-cesserit, incrementum uidetur dotis, non alia dos, quemadmodum si quid alluuione accessisset. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Profecticia dos est, quae a patre uel parente profecta est de bonis uel facto eius. Siue igitur parens dedit dotem siue pro-curator eius siue iussit alium dare siue, cum quis dedisset negotium eius gerens, parens ratum habuerit, profecticia dos est. Quod si quis patri donaturus dedit, Marcellus libro sexto digestorum scripsit hanc quoque a patre profectam esse: et est uerum. Sed et si curator furiosi uel prodigi uel cuiusuis alterius dotem dederit, similiter dicemus dotem pro- @1 fecticiam esse. Sed et si proponas praetorem uel praesidem decreuisse, quantum ex bonis patris uel ab hostibus capti aut a latronibus oppressi filiae in dotem detur, haec quoque profecticia uidetur. Si pater repudiauerit hereditatem dotis constituendae causa (forte quod maritus erat substitutus aut qui potuit ab intestato hereditatem uindicare), dotem profecti-ciam non esse Iulianus ait. sed et si legatum in hoc repudiauerit pater, ut apud generum heredem remaneat dotis constituendae causa, Iulianus probat non esse profectum id de bonis, quia nihil erogauit de suo pater, sed non adquisiuit. Si pater non quasi pater, sed alio dotem promittente fideiussit et quasi fideiussor soluerit, Neratius ait non esse pro-fecticiam dotem, quamuis pater seruare a reo id quod soluit non possit. Sed si pater dotem promisit et fideiussorem uel reum pro se dedit, ego puto profecticiam esse dotem: sufficit enim, quod pater sit obligatus siue reo siue fideiussori. Si filius familias mutuatus credi-torem delegauit, ut daret pro filia dotem, uel etiam ipse accepit et dedit, uideri dotem ab auo profectam Neratius ait hactenus, quatenus auus esset dotaturus neptem suam: id enim in rem aui uideri uersum. Si quis certam quantitatem patri donauerit ita, ut hanc pro filia daret, non esse dotem profecticiam Iulianus libro septimo decimo digestorum scripsit: ob-strictus est enim ut det aut, si non dederit, condictione tenetur. hoc et in matre iuris esse ait, si forte sub ea condicione uxor marito det, ut pro filia genero in dotem daret, nec uideri uxorem marito donasse rectissime ergo ait, ut non sit interdicta donatio iure ciuili: non enim ad hoc dedit, ut ipse habeat, sed ut genero pro filia expendat: denique si non dederit, condictione tenetur. esse igitur dotem istam aduenticiam Iulianus ait: et ita utimur. Si filius familias dotem promiserit [2e]2t sui iuris factus dederit, profecticiam esse dotem: non enim pro hereditate patris aes alienum soluit, sed suum aes alienum susceptum, dum filius familias esset, pater familias factus exonerauit. Si pater pro filia emancipata dotem dederit, profecticiam nihilo minus dotem esse nemini dubium est, quia non ius potestatis, sed pa-rentis nomen [2do]2tem profecticiam facit: sed ita demum, si ut parens dederit: ceterum si, cum deberet filiae, uoluntate eius dedit, aduenticia dos est. Papinianus libro decimo quae-stionum ait, cum pater curator suae filiae iuris sui effectae dotem pro ea constituisset, magis eum quasi patrem id quam quasi curatorem fecisse uideri. Iulianus libro nono de-cimo digestorum adoptiuum quoque patrem, si ipse dotem dedit, habere eius repetitionem ait. Si quis pro aliena filia dotem promiserit et promissori pater heres exstiterit, Iulianus distinguit interesse, ante nuptias pater heres exstiterit et dotem dederit an postea: si ante, uideri dotem ab eo profectum (potuit enim nuntium remittendo resoluere dotem), quod si post nuptias, non esse profecticiam. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Iure succursum est patri, ut filia amissa solacii loco cederet, si redderetur ei dos ab ipso profecta, ne et filiae amissae et pecuniae damnum sentiret. Si pater alienum fundum bona fide emptum in dotem dedit, ab ipso profectus intellegitur. Si in dote danda circumuentus sit alteruter, etiam maiori @1 annis uiginti quinque succurrendum est, quia bono et aequo non conueniat aut lucrari ali-quem cum damno alterius aut damnum sentire per alterius lucrum. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Dotis fructum ad maritum per-tinere debere aequitas suggerit: cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere. Si fructus constante matrimonio percepti sint, dotis non erunt: si uero ante nuptias percepti fuerint, in dotem conuertuntur. nisi forte aliquid inter maritum futurum et destinatam uxorem conuenit: tunc enim quasi donatione facta fructus non red-duntur. Si usus fructus in dotem datus sit, uideamus, utrum fructus reddendi sunt nec ne. et Celsus libro decimo digestorum ait interesse, quid acti sit, et nisi appareat aliud actum, putare se ius ipsum in dote esse, non etiam fructus qui percipiuntur. Si res in dote dentur, puto in bonis mariti fieri accessionemque temporis marito ex persona mulieris concedendam. fiunt autem res mariti, si constante matrimonio in dotem dentur. quid ergo, si ante matrimonium? si quidem sic dedit mulier, ut statim eius fiant, efficiuntur: enim-uero si hac condicione dedit, ut tunc efficiantur, cum nupserit, sine dubio dicemus tunc eius fieri, cum nuptiae fuerint secutae. proinde si forte nuptiae non sequantur nuntio re-misso, si quidem sic dedit mulier, ut statim uiri res fiant, condicere eas debebit misso ȗnuntio: enimuero si sic dedit, ut secutis nuptiis incipiant esse, nuntio remisso statim eas uindicabit. sed ante nu[2n]2tium remissum si uindicabit, exceptio poterit nocere uindicanti aut doli aut in factum: doti enim destinata non debebunt uindicari. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Sed nisi hoc euidenter actum fuerit, credendum est hoc agi, ut statim res sponsi fiant et, nisi nuptiae secutae fuerint, reddantur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Si ego Seiae res dedero, ut ipsa suo nomine in dotem det, efficientur eius, licet non in dotem sint datae: sed condictione tenebitur. quod si pro ea res ego dem, si quidem ante nuptias, interest qua condicione dedi, utrum ut statim fiant accipientis an secutis nuptiis: si statim, nuntio misso condicam: sin uero non statim, potero uindicare, quia meae res sunt. quare et si sequi nuptiae non possunt propter matrimonii interdictionem, ex posteriore casu res meae remanebunt. Si res alicui tradidero, ut nuptiis secutis dotis efficiantur, et ante nuptias decessero, an se-cutis nuptiis dotis esse incipiant? et uereor, ne non possint in dominio eius effici cui datae sunt, quia post mortem incipiat dominium discedere ab eo qui dedit, quia pendet donatio in diem nuptiarum et cum sequitur condicio nuptiarum, iam heredis dominium est, a quo discedere rerum non posse dominium inuito eo fatendum est. sed benignius est @1 fauore dotium necessitatem imponi heredi consentire ei quod defunctus fecit aut, si distu-lerit uel absit, etiam nolente uel absente eo dominium ad maritum ipso iure transferri, ne mulier maneat indotata. Dotis autem causa data accipere debemus ea, quae in dotem dantur. Ceterum si res dentur in ea, quae Graeci $PARA/FERNA& dicunt quaeque Galli pecu-lium appellant, uideamus, an statim efficiuntur mariti. et putem, si sic dentur ut fiant, effici mariti, et cum distractum fuerit matrimonium, non uindicari oportet, sed condici, nec dotis actione peti, ut diuus Marcus et imperator noster cum patre rescripserunt. plane si rerum libellus marito detur, ut Romae uolgo fieri uidemus (nam mulier res, quas solet in usu habere in domo mariti neque in dotem dat, in libellum solet conferre eumque libellum marito offerre, ut is subscribat, quasi res acceperit, et uelut chirographum eius uxor re-tinet res quae libello contine[2n]2tur in domum eius se intulisse): hae igitur res an mariti fiant, uideamus. et non puto, non quod non ei traduntur (quid enim interest, inferantur uolente eo in domum eius an ei tradantur?), sed quia non puto hoc agi inter uirum et uxorem, ut dominium ad eum transferatur, sed magis ut certum sit in domum eius illata, ne, si quandoque separatio fiat, negetur: et plerumque custodiam earum maritus repromittit, nisi mulieri commissae sint. uidebimus harum rerum nomine, si non reddantur, utrum rerum amotarum an depositi an mandati mulier agere possit. et si custodia marito committitur, depositi uel mandati agi poterit: si minus, agetur rerum amotarum, si animo amouentis maritus eas retineat, aut ad exhibendum, si non amouere eas connisus est. @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Plerumque interest uiri res non esse aestimatas idcirco, ne periculum rerum ad eum pertineat, maxime si animalia in dotem acceperit uel uestem, qua mulier utitur: eueniet enim, si aestimata sit et ea[2m]2 mulier ad-triuit, ut nihilo minus maritus aestimationem eorum praestet. quotiens igitur non aestimatae res in dotem dantur, et meliores et deteriores mulieri fiunt. Si praediis inaestimatis aliquid accessit, hoc ad compendium mulieris pertinet: si aliquid decessit, mulieris damnum est. si serui subolem ediderunt, mariti lucrum non est. @8 Sed fetus dotalium pecorum ad mari-tum pertinent, quia fructibus computantur, sic tamen, ut suppleri proprietatem prius opor-teat et summissis in locum mortuorum capitum ex adgnatis residuum in fructum maritus habeat, quia fructus dotis ad eum pertineat. Si ante matrimonium aestimatae res dotales sunt, haec aestimatio quasi sub condicione est: namque hanc habet condicionem 'si matri-monium fuerit secutum'. secutis igitur nuptiis aestimatio rerum perficitur et fit uera uen-ditio. Inde quaeri potest, si ante nuptias mancipia aestimata deperierint, an mulieris dam-num sit, et hoc consequens est dicere: nam cum sit condicionalis uenditio, pendente autem condicione mors contingens exstinguat uenditionem, consequens est dicere mulieri perisse, quia nondum erat impleta uenditio, quia aestimatio uenditio est. Si res in dotem datae fuerint quamuis aestimatae, uerum conuenerit, ut aut aestimatio aut res praestentur, si quidem fuerit adiectum 'utrum mulier uelit', ipsa eliget, utrum malit petere rem aestima- @1 tionem: uerum si ita fuerit adiectum 'utrum maritus uelit', ipsius erit electio. aut si nihil de electione adiciatur, electionem habebit maritus, utrum malit res offerre an pretium ea-rum: nam et cum illa aut illa res promittitur, rei electio est, utram praestet. sed si res non exstet, aestimationem omnimodo maritus praestabit. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Sane et deteriorem factam reddere poterit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si res aestimata post contractum matrimonium donationis causa adprobetur, nulla est aestimatio, quia nec res distrahi do-nationis causa potest, cum effectum inter uirum et uxorem non habeat: res igitur in dote remanebit. sed si ante matrimonium, magis est, ut in matrimonii tempus collata donatio uideatur: atque ideo non ualet. Si mulier se dicat circumuentam minoris rem aestimasse, ut puta seruum, si quidem in hoc circumuenta est, quod seruum dedit, non tantum in hoc, quod minoris aestimauit: in eo acturam, ut seruus sibi restitu[2a]2tur. enimuero si in aesti-mationis modo circumuenta est, erit arbitrium mariti, utrum iustam aestimationem an po-tius seruum praestet. et haec, si seruus uiuit. quod si decessit, Marcellus ait magis aesti-mationem praestandam, sed non iustam, sed eam quae facta est: quia boni consulere mu-lier debet, quod fuit aestimatus: ceterum, si simpliciter dedisset, procul dubio periculo eius moreretur, non mariti. idemque et in minore circumuenta Marcellus probat. plane si emptorem habuit mulier iusti pretii, tunc dicendum iustam aestimationem praestandam idque dumtaxat uxori minori annis praestandam Marcellus scribit: Scaeuola autem in ma-rito notat, si dolus eius adfuit, iustam aestimationem praestandam: et puto uerius, quod Scaeuola ait. Si cum marito debitore mulier pacta sit, ut id quod debeat in dotem habeat, dotis actione scilicet eam agere posse existimo: licet enim ipso iure priore debito liberatus non sit, sed tamen exceptionem habere potest. @@&7Modestinus& libro singulari de differentia dotis. Si mulier post diuortium, ante-quam ex stipulatu de dote agat, ad eundem uirum fuerit reuersa, constantius dicetur per doli exceptionem inefficacem fieri ex stipulatu actionem, usque quo matrimonium durat. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Si rem aestimatam mulier in dotem dederit, deinde ea moram faciente in traditione in rerum natura esse desierit, actio-nem eam habere non puto. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Quod si per eam non stetisset, perinde pretium aufert ac si tradidisset, quia quod euenit emptoris periculo est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Quotiens res aestimata in dotem datur, euicta ea uirum ex empto contra uxorem agere et quidquid eo nomine fuerit consecutus, dotis actione soluto matrimonio ei praestare oportet. quare et si duplum forte ad uirum peruenerit, id quoque ad mulierem redigetur. quae sententia habet aequitatem, quia non simplex uenditio sit, sed dotis causa, nec debeat maritus lucrari ex damno mu-lieris: sufficit enim maritum indemnem praestari, non etiam lucrum sentire. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. In rebus dotalibus uirum praestare oportet @1 tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit: sed etiam diligentiam praestabit, quam in suis rebus exhibet. Si re aestimata data nuptiae secutae non sint, uidendum est, ȗquid repeti debeat, utrum res an aestimatio. sed id agi uidetur, ut ita demum aestimatio rata sit, si nuptiae sequantur, quia nec alia causa contrahendi fuerit, res igitur repeti de-beat, non pretium. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Si mancipia in dotem aestimata accepisti et pactum conuentum factum est, ut tantidem aestimata diuortio facto redderes, manere partum eorum apud te Labeo ait, quia et mancipia tuo peri-culo fuerint. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Etiamsi alii iussu mariti dos detur, nihilo minus maritus de dote obligatur. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Iulianus scribit ualere talem stipula-tionem: 'cum morieris, dotis nomine tot dari?' quia et pacisci soleant, ne a uiua exhibeatur. quod non esse simile accepi: aliud est enim differre exactionem, aliud ab initio in id tem-pus stipulari, quo matrimonium futurum non sit. idque et Aristoni et Neratio et Pom-ponio placet. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Stipulationem, quae propter causam dotis fiat, constat habere in se condicionem hanc 'si nuptiae fuerint secutae', et ita dumum ex ea agi posse (quamuis non sit expressa condicio), si nuptiae, constat: quare si nuntius remittatur, defecisse condicio stipulationis uidetur @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. et licet postea eidem nupserit, non con-ualescit stipulatio. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Quia autem in stipulatione non est necessaria dotis adiectio, etiam in datione tantundem ducimus. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Si filia familias nuptura ex peculio, cuius administrationem habet, dotem uiro dedit, deinde, cum in eadem causa peculium eius esset, diuortium fecerit, dos ei recte soluitur quasi a quolibet peculiari debitore. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si ei nuptura mulier, qui Stichum de-bebat, ita cum eo pacta est: 'pro Sticho, quem mihi debes, decem tibi doti erunt', secun-dum id quod placuit rem pro re solui posse et liberatio contingit et decem in dotem erunt, quia et permutatio dotium conuentione fieri potest. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Ita constante matrimonio permutari @1 dotem posse dicimus, si hoc mulieri utile sit, si ex pecunia in rem aut ex re in pecuniam: idque probatum est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Quod si fuerit factum, fundus uel res dotalis efficitur. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Post nuptias pater non potest deteriorem causam filiae facere, quia nec reddi ei dos inuita filia potest. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Cum pater dotem pro filia promittit et dotem legat, si quidem marito legauit, uidendum est, an legatum ualeat, et non puto ualere: nam cum creditori debitor legat id quod debet, nullum legatum est. quod si filiae legauit, ualet legatum: dos enim ex promissione marito debetur, legatum filiae. et si quidem hoc animo testatorem esse filia ostenderit, ut duplicaret ei legatum, habebit utrumque, dotem quam maritus persecutus fuerit et legatum ex causa legati. quod si alterutrum uoluit habere: si mulier legatum petat, opposita doli exceptione non alias co-getur ei heres legatum soluere, quam si cauerit indemnem hoc nomine heredem futurum aduersus maritum ex promissione agentem. sed si maritus agat, nihil de indemnitate eum cauere oportebit, uerum mulier post eum agens exceptione repelletur, quia semel dos praestita est. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Dotem, quae in prius matrimonium data est, non aliter conuerti in posterius matrimonium dicendum est, quam cum hoc agitur: dum hoc agi semper interpretemur, nisi probetur aliud conuenisse. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Quod si non diuortium, sed iurgium fuit, dos eiusdem matrimonii manebit. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Si ex lapidicinis dotalis fundi lapidem uel arbores, quae fructus non essent, siue superficium aedificii dotalis uoluntate mulieris uendiderit, nummi ex ea uenditione recepti sunt dotis. @@&7Ulpianus& libro sexto ad Sabinum. Si extraneus sit qui dotem promisit is-que defectus sit facultatibus, imputabitur marito, cur eum non conuenerit, maxime si ex necessitate, non ex uoluntate dotem promiserat: nam si donauit, utcumque parcendum marito, qui eum non praecipitauit ad solutionem qui donauerat quemque in id quod facere posset, si conuenisset, condemnauerat. hoc enim diuus Pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. sed si uel pater uel ipsa promiserunt, Iulianus quidem libro sexto decimo digestorum scribit etiam si pater promisit, periculum respicere ad maritum: quod ferendum non est. debebit igitur mulieris esse periculum: nec enim quicquam iudex propriis auribus audiet mulie-rem dicentem, cur patrem, qui de suo dotem promisit, non urserit ad exsolutionem, multo @1 minus, cur ipsam non conuenerit. recte itaque Sabinus disposuit, ut diceret quod pater uel ipsa mulier promisit uiri periculo non esse, quod debitor, id uiri esse, quod alius, sci-licet donaturus, eius periculo ait, cui adquiritur: adquiri autem mulieri accipiemus, ad qu[2a]2m rei commodum respicit. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad Sabinum. Mater cum filiae aurum dedisset utendum, pater puellae id aurum in dotem uiro adpendit: dein mortua est mater. si inscia inuitaue uxore uir id aurum in dotem dedisset, manet id aurum heredis matris uindicari-que potest et eo minorem dotem uiro datam esse placuit: quia res euicta est, marito com-petit aduersus socerum actio. @@&7Idem& libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Dotem a patre uel a quouis alio promissam si uir nouandi causa stipuletur, coepit uiri esse periculum, cum ante mu-lieris fuisset. @@&7Idem& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Debitor mulieris iussu eius pecuniam uiro expromisit, deinde uir acceptam eam iussu mulieris fecit. res mulieri perit. hoc quomodo accipimus? utrum dotis nomine an et si alia ex causa? et uidetur de eo debitore dictum, qui dotis nomine promisit. illud adhuc subest, utrum ante nuptias an post nuptias id factum sit: multum enim interesse uidetur. nam si secutis nuptiis id factum est, dote iam constituta maritus accepto ferendo perdit, si autem antequam nuptiae se-querentur, nihil uidetur doti constitutum esse. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Non enim alias perit mulieri actio, quam si nuptiae secutae fuerint: nam si secutae non sunt, manet debitor mulieri obligatus @@&7Ulpianus& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Sane uidendum est, an marito mulier, quae iussit accepto ferri, obligetur. et putem obligari mandati actione et hoc ipsum in dotem conuerti, quod mulier mandati iudicio obligata est. et quod dicitur rem mulieri perire, consequens est: nam si coeperit uelle de dote agere, ipsa secum de-bebit compensare iussum suum. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad edictum. Si serua seruo quasi dotem dederit, deinde constante coniunctione ad libertatem ambo peruenerint peculio eis non adempto et in eadem coniunctione permanserint, ita res mode[2re]2tur, ut, si quae ex rebus corporalibus uelut in dotem tempore seruitutis datis exstiterint, uideantur ea tacite in dotem conuersa, ut earum aestimatio mulieri debeatur. Si spadoni mulier nubserit, distinguendum arbitror, castratus fuerit necne, ut in castrato dicas dotem non esse: in eo qui castratus non est, quia est matrimonium, et dos et dotis actio est. @1 @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad edictum. Diuus Seuerus rescripsit Pontio Lucriano in haec uerba: 'Si mulier, quae dotem dederat, post diuortium rursus in matri-monium redit non reuocatis instrumentis, non dubitabit is, apud quem res agetur, secun-dum uoluntatem mulieris, quae utique non indotata redire in matrimonium uoluit, partibus suis fungi quasi renouata dote'. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Promittendo dotem omnes obli-gantur, cuiuscumque sexus condicionisque sint. Sed si nuptiae secutae non fuerint, ex sti-pulatu agi non potest: magis enim res quam uerba intuenda sunt. Accepti quoque latione ȗdos constituitur, cum debitori marito acceptum feratur dotis constituendae causa. Si a de-bitore mulieris sub condicione dos promittatur et postea, sed antequam maritus petere posset, debitor soluendo esse desierit, magis periculum ad mulierem pertinere placet: nec enim uideri maritum nomen secutum eo tempore, quo exigere non poterit. quod si iam tunc debitor, cum sub condicione promitteret, soluendo non fuerit, periculum uiri esse, quod sciens tale nomen secutus uideretur, quale initio obligationis fuerit. Si debitor mulieris dotem promiserit et mulierem heredem reliquerit, Labeo perinde habendum ait, ac si mu-lier ipsa dotem promisisset. cuius sententiam Iulianus quoque probat: nec enim aequum esse ait, ut ei damnetur eius pecuniae nomine, quam ipsa debeat, et satis esse acceptila-tione eam liberari. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Res in dotem datae, quae pondere numero mensura constant, mariti periculo sunt, quia in hoc dantur, ut eas maritus ad arbitrium suum distrahat et quandoque soluto matrimonio eiusdem generis et qualitatis alias restituat uel ipse uel heres eius. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Licet soleat dos per acceptilationem constitui, tamen, si ante matrimonium acceptilatio fuerit interposita nec nuptiae secutae, Scaeuola ait matrimonii causa acceptilationem interpositam non secutis nuptiis nullam esse atque ideo suo loco manere obligationem. quae sententia uera est. Quotiens autem ex-traneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur: nisi forte sic accepto tulit, ut uelit mulieri in totum dona-tum: tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere et marito datum: ceterum mulieri per liberam personam condictio adquiri non potest. Plane secutis nuptiis mulier soluto matrimonio dotis exactionem habebit, nisi forte sic accepto tulit extraneus, ut ipse, quoquo modo solutum fuerit matrimonium, condictionem habeat: tunc enim non habebit mulier actionem. secundum quae constituta dote per acceptilationem et secutis nuptiis is effectus erit dotis exactioni, ut, si quidem pura sit obligatio quae accepto lata est, non ipsa iam restituenda sit, sed soluenda dos secundum sua tempora. sin uero obligatio in diem fuit nec ante solutum matrimonium dies obligationis praeteriit, restauranda est in diem pristinum obligatio et, si debitum cum satisdatione fuerit, satisdatio renouanda est. @1 similique modo et si condicionalis fuerit obligatio quae in dotem conuersa est et pendente obligatione diuortium fuerit secutum, uerius obligationem sub eadem condicione restitui debere: sed si condicio exstiterit constante matrimonio, ex die diuortii tempora exactionis numerantur. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Si pater filiae nomine dotem pro-misisset et eam ante nuptias emancipasset, non resoluitur promissio: nam et cum ante nuptias pater moreretur, nihilo minus heredes eius ex promissione obligati manebunt. Quae debitorem filium familias habet, si patri eius ita dotem promiserit: quod mihi debes uel 'quod mihi filius tuus debet, doti tibi erunt', non obligatur, sed efficit, ut id, quod actione de peculio seruari a patre poterat, in dote sit. &7Marcellus&. Siue igitur cum filio post hac siue cum patre agere instituerit, exceptione pacti conuenti summouebitur: actione autem de dote si experietur, consequetur quod in peculio fuisse apparuerit eo tempore quo dos promittebatur: utique si post nuptias promissa [2dos est. nam dote ante nuptias promissa]2 eius temporis peculium aestimari debet, quo nuptiae fierent. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Quod si nuptura debitori filio fa-milias actionem dumtaxat de peculio promisit, id, quod ex ea causa sibi deberetur nuptia-rum tempore, inspicitur. Si uero alii nuptura iussit filium familias debitorem de peculio dotem promittere, tempus inspicitur, quo dos promissa est, ut tantum in peculio esse aestimaretur. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Quemadmodum inuito domino seruus stipulatus adquirit, ita, si dotem domini nomine sibi promitti patiatur, obligatio domino adquiritur. sed neque periculum dominus praestare debebit (si forte debitor mu-lieris dotem promiserit) neque culpam. traditione quoque rei dotalis in persona serui uel filii familias facta dos constituitur ita, ut neque periculum nec culpam dominus aut pater praestet. igitur hanc dotem periculo mulieris esse dico, quamdiu dominus uel pater ratam promissionem uel donationem habuerit: ideoque etiam manente matrimonio res quas tra-diderit condictione repetituram, item incerti condictione consecuturam, ut promissione libe-retur. Si debitori suo mulier nuptura ita dotem promississet: 'quod mihi debes aut fundus Sempronianus doti tibi erit', utrum mulier uellet, id in dote erit: et si quidem debitum maluisset dotis nomine apud uirum remanere, potest ea exceptione se tueri aduersus @1 petentem fundum: quod si fundum dedisset, pecuniam marito condicet. Pater etiamsi falso existimans se filiae suae debitorem esse dotem promississet, obligabitur. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si seruo in dotem ante nuptias dato donatum aliquid uel legatum ante nuptias fuisset, ampliatur dos, sicut ex fructibus fundi, qui ante nuptias traditus est. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Tali facta stipulatione: 'decem in anno proximo dotis nomine dare spondes?' quaesitum est, annus ex quo tempore esset numerandus, utrum ex die stipulationis factae an ex eo die, quo dos esse potuisset, id est nuptiarum. et responsum est ex die nuptiarum annum esse numerandum, ne, si aliter ob-seruaremus, si intra annum nuptiae factae non sint, uideri possit dos ex ea obligatione deberi. Socer genero suo sic legauerat: 'Lucio Titio filiae meae nomine centum heres meus damnas esto dare'. hanc pecuniam generum petere debere, exactam acceptam legatis re-ferri, sed diuortio facto de dote action[2e]2 mulieri reddendam Proculus respondit et nihilo minus dotis esse factam. &7Iulianus& notat: immo nec filiae, si uoluerit, deneganda est huiusmodi actio. @@&7Idem& libro quinto ex Minicio. Uir ab eo, qui uxori eius dotem facere uole-bat, certam pecuniam eo nomine stipulatus est, deinde acceptam eam fecit: quaerebatur, essetne ea pecunia in dotem. respondit, si acceptam non fecisset et promissor soluendo esse desisset, quaereremus, an culpa mariti ea pecunia exacta non esset: cum uero ac-ceptam fecit, omnimodo periculum ad eum pertinebit: perinde enim est, ac si acceperit pecuniam et eandem promissori donauerit. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Quae fundum in dote habebat, di-uortio facto cum in matrimonium rediret, pacta est cum uiro, uti decem in dotem acciperet et fundum sibi restitueret, ac [2d]2atis decem, priusquam fundus ei restitueretur, in matrimonio decessit. illud ex bona fide est et negotio contracto conuenit, ut fundus, quasi sine causa penes maritum esse coeperit, condicatur. Et hoc euidentius circa actionem pigneraticiam apparebit. etenim si, cum fundum Cornelianum pignoris causa tibi tradidisse[2m]2, postea ex conuentione fundum Titianum in hoc tibi tradiderim, ut Cornelianum mihi restitueres: mi-nime puto dubitandum erit, quin statim recte pigneraticia ad recipiendum Cornelianum agere possim. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Si res, quas filiae emancipatae pater donauit, ex uoluntate eius postea in dotem pro ea datae sunt, a filia dotem, non a patre uideri datam. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Non solum si aestimatus fundus, sed etiam si non aestimatus in dotem datus est et alias, cum necesse non habeat mulier du-plum promittere, promisit: quia ipse fundus est in dote, quodcumque propter eum con-secutus fuerit a muliere maritus, quandoque restituet mulieri de dote agenti. @1 @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Cum uir uxori donare uellet, debitor mulieris qui soluendo non erat dotem ei promisit. ad id dumtaxat, ad quod soluendo fuit, uiri periculo ea res est: et si quid debitori ad soluendum facultatis accesserit, periculum ȗad eam summam quae accesserit crescet permanebitque etiam, si rursus pauperior factus erit: quia neque tum, cum dos promitteretur, donatio facta est nisi eius pecuniae quae a debitore seruari non poterat, neque cum soluendo is esse coepit, donationis causa permaneat, cum eo loco res sit, quo esset, si tum quoque, cum promitteretur dos, locuples fuisset. @@&7Gaius& libro . . . ad edictum praetoris titulo de praediatoribus. Res, quae ex dotali pecunia comparatae sunt, dotales esse uidentur. @@&7Paulus& libro primo ad Plautium. Cum dotis causa aliquid expromittitur, fideiussor eo nomine datus tenetur. @@&7Idem& libro sexto ad Plautium. Si is qui Stichum mulieri debet in dotem de-legatus sit et antequam solueret debitor, Stichus decesserit, cum neque per debitorem ste-tisset quo minus solueret, neque maritus in agendo moram fecisset: periculo mulieris Stichus morietur: quamquam etiamsi moram maritus fecerit in exigendo, si tamen etiam apud ma-ritum moriturus Stichus fuerit, actione dotis maritus non teneatur. Ibi dos esse debet, ubi opera matrimonii sunt. Post mortem patris statim onera matrimonii filium sequuntur, sicut liberi, sicut uxor. Quod dicitur necessarias impensas ipso iure dotem minuere, non eo pertinet, ut, si forte fundus in dote sit, desinat aliqua ex parte dotalis esse, sed, nisi im-pensa reddatur, aut pars fundi aut totus retineatur. sed si tantum in fundum dotalem im-pensum sit per partes, quanti fundus est, desinere eum dotalem esse Scaeuola noster di-cebat, nisi mulier sponte marito intra annum impensas obtulerit. si pecunia et fundus in dote sint et necessariae impensae in fundum factae, Nerua ait dotem pecuniariam minui. quid ergo si mulier impensas marito soluerit, utrum crescet dos an ex integro data uide-bitur? cuius rei manifestior iniquitas in fundo est secundum Scaeuolae nostri sententiam: nam si desinit dotalis esse, poterit alienari: rursus quemadmodum poterit fieri dotalis data pecunia? an iam pecunia in dote esse uidebitur? et magis est, ut ager in causam dotis reuertatur, sed interim alienatio fundi inhibeatur. @@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Nuptura filio familias si socero dotem ita promiserit: 'quod filius tuus mihi debet, id doti tibi erit', interesse puto, utrum filii ob- @1 ligatio an patris persecutio et in rem uersum promissioni contineatur. nam si id quod filium dare oportet significatum est, tota pecunia, in quam filius obligatus est, promissioni dotis continebitur: sin autem id, quod patrem de peculio uel in rem uerso praestare opor-tebit, aestimare debebit quantum sit eo tempore id quod promittitur, ut ea summa dotis esse uideatur, qua patrem eo tempore filii nomine condemnari oportebit. quod si non euidenter apparuit, de cuius mulier obligatione sensit, praesumptionem ad filii debitum spectare uerisimile est, nisi euidentissime contrarium adprobetur. @@&7Celsus& libro nono decimo digestorum. Si sponsalibus nondum factis Titio dotem Seiae nomine promiseris, cum ea nubere ei nollet, tamen, si postea nupserit, dotem debebis, nisi aliae nuptiae mediae interuenissent. Si mulier ancillam Pamphilam a Titio stipulata, deinde ei nuptura quod is sibi debebat doti habere permisit, etiamsi non erit uiri Pamphila, an ipsa tamen Pamphila in dote et mulieris periculo erit? an et quod ea pepererit, reddi mulieri debebit? quia si in sua causa prior stipulatio mansisset, non redderetur. nisi forte refert, habuerit rem quam debebat uir, quo tempore dos constituebatur, nam ita poterit uideri res ipsa ad eum peruenisse: an non habuerit: nam si non habuerit, magis est, ut liberatio obligationis potius quam res ipsa ad eum ita peruenisse uideatur ideoque partus eius non debetur. @@&7Marcellus& libro septimo digestorum. Si mulier ita dotem promiserit: 'decem tibi aut Titio doti erunt', hoc casu dici potest uel Titio dari posse, sed de dote uirum teneri, quemadmodum si Titio iussisset dari. nec mirum, cum etiam promissura uiro dotem possit delegante eo alteri promittere, etsi dici solet alii quam marito dotis nomine mulie-rem non posse obligari. his enim casibus uiro dos quaeritur. non enim existimabimus illam ita promississe, cum uel de Titii nuptiis cogitaret. Ex asse heres institutus rogatus-que mulieri dodrantem hereditatis restituere iussu eius quod debet doti promisit marito. uereor, non sit obligatus: nam mulieri in hoc tenetur, ut hereditatem restituendo transferat actiones et quas habet et quibus est obstrictus, quas transfer[2re]2 ad alium, quam cui debet fideicommissum, non potest. aliquis dixerit incerti cum eo agi posse, fideicommissi prae-stet aestimationem. huic ego consentire non possum: nam obligari mulieris debitorem ita aequum est, si accipere id ipsum quod ei debetur uir potest. sed ne indotata mulier esse uideatur, dicendum est ipsi mulieri ex Trebelliano restituendam esse partem hereditatis quae ei relicta est, ut ea suo marito pro dote eam soluer[2e]2t, quia et ad eam fideicom-missum et onera eius pertinent delegatione propter nimiam suptilitatem et casus necessi-tatem minime optinente. Eius nomine quae libera uidebatur decem in dote dedisti: eo casu habebis condictionem, quo habere potuisses, si mulieris liberae nomine dedisses nec nuptiae secutae essent. si manumissa nupserit, ita demum dos erit, si ea mente @1 dedisti, ut quandoque secutis nuptiis dos esset. igitur si mulieri donaturus dedisti, dominus condicet, quemadmodum si eum qui sibi donaturus esset mulier ipsam donare iussisset. @@&7Celsus& libro undecimo digestorum. Quaero, quantae pecuniae dotem pro-mittenti adultae mulieri curator consensum accommodare debeat. respondit: modus ex facultatibus et dignitate mulieris maritique statuendus est, quousque ratio patitur. @@&7Terentius Clemens& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Siue gene-ralis curator siue dotis dandae causa constitutus sit et amplius doti promissum est quam facultates mulieris ualent, ipso iure promissio non ualet, quia lege rata non habetur aucto-ritas dolo malo facta. quaerendum tamen est, utrum tota obligatio an quod amplius pro-missum est, quam promitti oportuit, infirmetur? et utilius est dicere id quod superfluum est tantummodo infirmare. Iste autem curator res dotis nomine tradere debet, non etiam ut uendat cuilibet et pretium eius in dotem det. dubitari autem potest, an hoc uerum sit: quid enim si aliter honeste nubere non possit, quam ut pecuniam in dotem det idque ei magis expediat? atquin possunt res in dotem datae plerumque alienari et pecunia in dotem conuerti. sed ut expediatur quaestio, si quidem res in dotem maritus accipere ma-luerit, nihil amplius quaerendum est: sin autem non aliter contrahere matrimonium uir patitur nisi pecuniis in dotem datis, tunc officium est curatoris apud eundem intrare iu-dicem, qui eum constituit, ut iterum ei causa cognita etiam uiro absente permittat rerum uenditione celebrata dotem constituere. @@&7Modestinus& libro quinto responsorum. Titia cum esset minor uiginti quin-que annis, quartam hereditatis matris suae communem sibi cum fratribus mutauit et ac-cepit pro ea parte fundum quasi emptione inter se facta: hunc fundum cum aliis rebus doti dedit. quaero, si in integrum restituatur et partem suam accipi[2a]2t quartam et reddat fundum, quid debeat maritus facere? an contentus esse debeat aliis rebus in dotem datis? item quaero, si haec decesserit et heredes eius in integrum restitutionem ex persona eius petierint et ipsi petant quartam partem et ill[2i]2 fundum, an maritus cogatur restituere fun-dum contentus in retentione lucri dotis ceteris rebus? Modestinus respondit nihil proponi, cur marito dos auferenda sit: sed in [2u]2eram aestimationem praedii mulier uel eius heredes condemnandi sunt in hoc tempus referendam, quo in dotem datus est. @@&7Idem& libro singulari de heurematicis. Stipulatio de dote reddenda ab ex-traneo interposita facto diuortio statim committitur nec redintegrato matrimonio actio sti- @1 pulatori quaesita intercidit: denuo igitur consentiente stipulatore dos constituenda est, ne ȗsequenti matrimonio mulier indotata sit: si modo ea dos non ab ipsa profecta sit, quam alius permissu eius stipulatus est, tunc enim consensus eius non est necessarius. @@&7Iauolenus& libro quarto ex Cassio. Post diuortium mulier si de dote ma-ritus nihil cauit et, cum alii nupsisset, postea ad priorem uirum rediit, tacite dos ei redintegratur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Quintum Mucium. Si legato aut hereditate ali-quid seruo dotali obuenit, quod testator noluit ad maritum pertinere, id soluto matrimonio reddendum est mulieri. @@&7Idem& libro octauo ad Quintum Mucium. Si usus fructus fundi, cuius proprie-tatem mulier non habebat, dotis nomine mihi a domino proprietatis detur, difficultas erit post diuortium circa reddendum ius mulieri, quoniam diximus usum fructum a fructuario cedi non posse nisi domino proprietatis et, si extraneo cedatur, id est ei qui proprietatem non habeat, nihil ad eum transire, sed ad dominum proprietatis reuersurum usum fructum. quidam ergo remedii loco recte putauerunt introducendum, ut uel locet hunc usum fructum mulieri maritus uel uendat nummo uno, ut ipsum quidem ius remaneat penes maritum, perceptio uero fructuum ad mulierem pertineat. @@&7Proculus& libro septimo epistularum. Proculus Nepoti suo salutem. Ancilla quae nupsit dotisque nomine pecuniam uiro tradidit, siue sci[2a]2t se ancillam esse siue ignoret, non poterit eam pecuniam uiri facere eaque nihilo minus mansit eius cuius fuerat ante-quam eo nomine uiro traderetur, nisi forte usucapta est. nec postea quam apud eundem uirum libera facta est, eius pecuniae causam mutare potuit. itaque nec facto quidem di-uortio aut dotis iure aut per condictionem repetere recte potest, sed is cuius pecunia est recte uindicat eam. quod si uir eam pecuniam pro suo possidendo usucepit, scilicet quia existimauit mulierem liberam esse, propius est, ut existimem eum lucrifecisse, utique si, antequam matrimonium esse inciperet, usucepit. et in eadem opinione sum, si quid ex ea pecunia parauit, antequam ea dos fieret, ita, ut nec posside[2a]2t eam nec dolo fecerit, quo minus eam possideret. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Dotis promissio non ideo minus ua-lebit, quod ignorante initio patre nuptiae non fuerint, si postea consenserit, cum omnis dotis promissio futuri matrimonii tacitam condicionem accipiat. nam et si minor annis duo-decim ut maior deducta sit, tunc primum petetur, cum maior annis apud eundem esse coeperit: quod enim uolgatum est dotis promissionem in primis dumtaxat nuptiis destinare @1 neque durare obligationem, si post alterius matrimonium ei nubat cui dotem promiserat, tunc locum habet, cum intercesserunt aliae nuptiae. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Cum post diuortium uiro sciente mulier in possessionem praediorum quae in dotem promisit longo tempore fuerit, conuenisse tacite uidetur, ne dos quae promissa fuerat petatur, et, si petere ea coeperit, pacti exceptione a muliere repellitur. Mulier pecuniam sibi debitam a Seio cum usuris futuri temporis in dote promittenda demonstrauit: eas quoque dotis portionem esse, quarum dies post nuptias cessit, rationis est. Usuras dotis in stipulatum cum dote post diuortium deductas ex die secundi matrimonii non esse praestandas placuit, quia nec sortis exactio locum habere coepit: medii autem temporis debebuntur. In domum absentis uxore deducta, nullis in eam interea ex bonis uiri sumptibus factis, ad exhibitionem uxoris promissas usuras reuersus uir improbe petit. Gener a socero dotem arbitratu soceri certo die dari non demonstrata re uel quantitate stipulatus fuerat: arbitrio quoque detracto stipulationem ualere placuit, nec uideri simile, quod fundo non demonstrato nullum esse legatum uel stipulationem fundi constaret, cum inter modum constituendae dotis [2et]2 corpus ignotum differentia magna sit: dotis etenim quantitas pro modo facultatium patris et dignitate mariti constitui potest. Nuptiis ex uoluntate patris puellae cum filio tutoris iure contractis dos pro modo faculta-tium et dignitat[2e]2 natalium recte per tutorem constitui potest. Patrona dotem pro liberta iure promissam, quod exstiterit ingrata, non retinebit. Cum res in dotem aestimatas so-luto matrimonio reddi placuit, summa declaratur, non uenditio contrahitur: ideoque rebus euictis, si mulier bona fide eas dederit, nulla est actio uiro: alioquin de dolo tenetur. In dotem rebus aestimatis et traditis, quamuis eas mulier in usu habeat, uiri dominium factum uideretur. Partum dotalium ancillarum dotis esse portionem conuenit ideoque frustra pa-cisci uirum, ut inter uxorem et se partus communis sit. @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. In ambiguis pro dotibus re-spondere melius est. @@&7Idem& libro tertio decimo quaestionum. Cum dotem mulieris nomine extra-neus promisit, mulieris periculum est: sed si maritus nomen secutus usuras ex[2e]2gerit, peri-culum eius futurum respondetur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Mulier bona sua omnia in dotem dedit: quaero, an maritus quasi heres oneribus respondere cogatur. Paulus respondit eum qui-dem, qui tota ex repromissione dotis bona mulieris retinuit, a creditoribus conueniri eius non posse, sed non plus esse in promissione bonorum quam quod superest deducto aere alieno. &7Paulus& respondit in rebus dotalibus etiam patrem mariti dolum et culpam prae-stare debere. &7Paulus& respondit, si mulier de suo dotem dedit et adhibuit matrem quae stipularetur, potuisse eam postea instrumentum dotale mutare. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Mutus surdus caecus dotis nomine obli-gantur, quia et nuptias contrahere possunt. Manente matrimonio non perditurae uxori ob @1 has causas dos reddi potest: ut sese suosque alat, ut fundum idoneum emat, ut in exilium uel in insulam relegato parenti praestet alimonia, aut ut egentem uirum fratrem soro-remue sustineat. @@&7Hermogenianus& libro quinto epitomarum. Si sponsa dotem dederit nec nupserit uel minor duodecim annis ut uxor habeatur, exemplo dotis condictioni fauoris ra-tione priuilegium, quod inter personales actiones uertitur, tribui placuit. @@&7Tryfoninus& libro sexto disputationum. Quamuis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est, et merito placuit, ut, si in dotem fundum inaestimatum dedit, cuius nomine duplae stipulatione cautum habuit, isque marito euictus sit, statim eam ex stipula-tione agere posse. porro cuius interest non esse euictum quod in dote fuit quodque ipsa euictionem pati creditur ob id, quod eum in dotem habere desiit, huius etiam constante matrimonio, quamuis apud maritum dominium sit, emolumenti potestatem esse creditur, cuius etiam matrimonii onera maritus sustinet. @@&7Idem& libro nono disputationum. Si pater mulieris mortis suae causa dotem promiserit, ualet promissio: nam et si in tempus, quo ipse moreretur, promississet, obliga-retur. sed si conualuerit, cur ei non remittatur obligatio per condictionem, atque si stipu-lanti quiuis alius promisisset aut dotem alicuius nomine? nam ut corporis uel pecuniae translatae, ita obligationis constitutae mortis causa condictio est. non idem dicendum est in persona mulieris, si mulier mortis suae causa dotem promiserit, quia nisi matrimonii oneribus seruiat, dos nulla est. @@&7Idem& libro decimo disputationum. Si mulier debitori suo, qui sub usuris de-bebat, nuptura dotem promississet quod is sibi deberet, post contractas nuptias secuti tem-poris usuras non esse dotales, quia illa obligatio tota tolleretur, perinde ac si solutum de-bitum mulieri in dotem ab ea datum esset. @@&7Idem& libro undecimo disputationum. Cum in fundo mariti habens mulier usum fructum dotis causa eum marito dedit, quamuis ab ea usus fructus decesserit, ma-ritus tamen non usum fructum habet, sed suo fundo quasi dominus utitur, consecutus per dotem plenam fundi proprietatem, non separatam usu fructu, nec est, quod non utendo maritus amittat. diuortio autem facto constituet in eodem fundo usum fructum mulieri. quod si in matrimonio decesserit uxor, nihil emolumenti ob dotem habere uidetur maritus, ȗΟquia et si uxorem eam non duxisset, fructuariae morte finitus usus fructus ad proprietatem rediret: ideoque nec in funus confert mulieris. Plane si pater filiae nomine, qui in fundo generi usum fructum habebit, dotis constituendae gratia eum dederit, et in matrimonio @1 mortua fuerit, habebit ex sua persona usus fructus petitionem. Quod si mulier in fundo suo marito usum fructum dotis causa constituerit, tunc ex mariti persona erit usus fructus proprie, qui et non utendo ipsius pereat: quod si acciderit, uideamus, an etiamnunc dotata sit mulier. et si quidem dominium apud mulierem est fundi, ad quem reuersus est usus fructus, nihil iam in dote habet, quod actione dotis consequatur ab eo, cui quod non utendo amisit usum fructum imputari non potest, ex quo ipsa lucrum habet: ideoque in-dotata erit. quod si alienauerit uxor proprietatem, quae sine ullo mulieris emolumento plenior facta est: adhuc dotata est, quia dotis actione teneri debet maritus, qui quando licuit usu fructu uti amisit eum non utendo. nam si habere perseuerasset usum fructum ad diuortium, commodo mulieris cederet eius restitutio, quia etsi non protinus ad ipsam transiret, tamen uel si pretio uel beneficio sine incommodo mulieris ad proprietatem re-uertetur. si autem usum fructum maritus non amiserit, morte mulieris non finitur usus fructus apud maritum. diuortio autem facto primo uideamus et in hac et in superiore specie, an pro rata temporis eius anni diuidantur fructus: quod probandum est. ipsius autem restitutio ita fiet, ut habenti mulieri fundum usus fructus cedatur et ita cum pro-prietat[2e]2 consolidetur. sed et si non sit fundi domina, nihilo minus competit dotis actio, ut dimittat a se maritus usum fructum: nam uel ex empto actione adhuc, ut usum fructum praestet, mulier tenetur, aut pretium eius consequi sperat, aut cuiuis magis gratiam prae-stare quam relinquere apud inimicum ius ad se translatum licere ei ciuile est. Uxor uiro usum fructum dotis nomine dedit, manente matrimonio eidem fundum uendidit: quaesitum est, diuortio facto quid dotis iudicio reciperare debeat. dixi referre, quanti fundus uenisset: nam si nudae proprietatis aestimatio facta fuisset, mulier dotis iudicio pretium usus fructus reciperare debet. quid ergo est, si uir ante litem contestatam mortuus fuisset? heredes eius nihil praestituros: nam etsi quilibet alius emptor proprietatis exstitisset, heres uiri nihil mulieri praestaret scilicet usu fructu reuerso ad proprietatem. ceterum si fundus totus uenisset, quanti debet uenire [2non]2 detracto usu fructu, intellegi mulierem dotem ma-nente matrimonio recepisse. Si fundus communis in dotem datus erit et socius egerit cum marito communi diuidundo adiudicatusque fundus socio fuerit, in dote erit quantitas, qua socius marito damnatus fuerit aut, si omissa licitatione extraneo addictus is fundus fuerit, pretii portio, quae distracta est, sed ita, ut non uice corporis habeatur nec diuortio secuto praesenti die quod in numero est restituatur, sed statuto tempore solui debeat. quod si marito fundus fuerit adiudicatus, pars utique data in dotem dotalis manebit: diuortio autem facto sequetur restitutionem, propter quam ad maritum peruenit, etiam altera portio, sci-licet ut recipiat tantum pretii nomine a muliere, quantum dedit ex condemnatione socio: @1 nec audiri debebit alteruter eam aequitatem recusans, aut mulier in sus[2cip]2ienda parte al-tera quoque aut uir in restituenda. sed an constante matrimonio non sola pars dotalis sit, quae data fuit in dotem, sed etiam altera port[2io]2, uideamus. Iulianus de parte tantum do-tali loquitur, et ego dixi in auditorio illam solam dotalem esse. Si marito dotis nomine stipulanti promisit per errorem is qui exceptione tutus erat ne soluat, cogetur ei soluere et habebit condictionem aduersus mulierem aut patrem, uter eorum delegauit, ob id quod indebitum marito promisit aut soluit. @@&7Labeo& libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Auus neptis no-mine filio natae genero dotem dedit et moritur. negat Seruius dotem ad patrem reuerti et ego cum Seruio sentio, quia non potest uideri ab eo profecta, quia nihil ex his sui ha-buisset. Pater filiae nomine centum doti ita promisit 'cum commodissimum esset'. Ateius scripsit Seruium respondisse, cum primum sine turpitudine et infamia dari possit, deberi. @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. Si debitor mu-lieris dotem sponso promiserit, posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam pe-tere neque eo nomine postea debitorem uiro obligatum futurum ait Labeo. falsum est, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Pater filiae nomine nummos alienos, quos mutuos acceperat aut in causam crediti receperat, in dotem dedit. consumptis his dos profecticia efficitur. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Cum uxor uirum suum quam pecuniam sibi deberet in dotem filiae communis dare iusserit et id fecisse dicatur, puto animaduer-tendum esse, utrum eam dotem suo an uxoris nomine dedit: si suo, nihilo minus uxori eum debere pecuniam: si uxoris nomine dederit, ipsum ab uxore liberatum esse. @@&7Iauolenus& libro sexto posteriorum Labeonis. Si debitor mulieris dotem sponso promiserit, non posse mulierem ante nuptias a debitore eam pecuniam petere, quia ea promissio in pendenti esset, donec obligatio in ea causa est. @@&7Labeo& libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si de dote promissa agitur, non oportet in quantum facere potest condemnari eum qui promisit. &7Paulus&: immo quod ad extraneum attinet, semper hoc uerum est. ceterum si manente adfinitate dotem promissam gener a socero petit, utique in quantum facere potest socer condemnabitur. si dirempto matrimonio petitur, ex causa et persona id tribuendum puto: quid enim si socer specie futurae dotis induxerit generum et cum sciret se praestare dotem non posse, id egerit, ut genero insidiaretur? @@&7Scaeuola& libro octauo digestorum. Fundum filiae nomine pater in dotem dederat: huius heredi filiae ex asse creditoribus urguentibus patris utilius uidetur potius fundum qui dotalis est distrahere, quod minus fructuosus sit, et alios hereditarios uberiore @1 reditu retinere: maritus consentit, si nulla in ea re captio sit futura. quaero, an ea pars dotis, quae in hoc fundo est, mulieri manente matrimonio recte soluatur. respondit, si pretium creditori soluatur, recte solutum. @@@@{1DE PACTIS DOTALIBUS}1 @@&7Iauolenus& libro quarto ex Cassio. Pacisci post nuptias, etiamsi nihil ante conuenerit, licet. Pacta quae de reddenda dote fiunt, inter omnes fieri oportet, qui repetere dotem et a quibus repeti potest, ne ei, qui non interfuit, apud arbitrum cognoscentem pactum non prosit. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Si conuenerit, ut quoquo modo dissolutum sit matrimonium, liberis interuenientibus dos apud uirum remaneret, Papinianus Iuniano praetori respondit morte mariti finito matrimonio neque conuenisse uideri dotem remanere, et, si conuenisset, non esse seruandum pactum contra dotem, cum mariti mor-talitas interuenit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Pacta conuenta, quae in diuortii tempus collata sunt, non facto diuortio locum non habent. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Si conuenerit, ut fructus in dotem conuerteretur, an ualeat conuentio? et Marcellus ait libro octauo digestorum con-uentionem non ualere: prope enim indotatam mulierem hoc pacto fieri. sed ita distinguit, ut, si quidem fundum in dotem dederit mulier ita, ut maritus fructus redderet, non esse ratum pactum: idemque esse et si usum fructum in dotem hoc pacto dedit. quod si con-uenisset de fructibus reddendis, hoc est ut in dote essent fructus quosquos percepisset, et fundus uel usus fructus in hoc traditus est, non ut fundus uel fructus fieret dotalis, sed ut fructus perciperet dotis futuros, cogendum de dote actione fructus reddere. erunt igitur in dote fructus et fruetur iste usuris, quae ex fructibus collectis et in sortem redactis per-ȗcipi possunt. ego utrubique arbitror interesse, qua contemplatione dos sit data, ut, si ob hoc ei maiorem dotem mulier dedit, quia fructus uolebat esse dotis contento marito ea pecunia quae ex usuris redituum colligitur, posse dici conuentionem ualere: nec enim ui-detur sterilis esse dos. finge quadragena annua esse reditus apud eum, qui non acciperet in dotem, nisi hoc conuenisset, plus trecentum: uti boni consuleret tam uberem dotem consecutus. et quid dicimus, si pactum tale interuenit, ut maritus fructus in dotem con-uerteret et mulier se suosque aleret tuereturue et uniuersa onera sua expediret? quare non dicas conuentionem ualere? @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Illud conuenire non potest, ne de mori-bus agatur uel plus uel minus exigatur, ne publica coercitio priuata pactione tollatur. Ac ne illa quidem pacta seruanda sunt, ne ob res donatas uel amotas ageretur, quia altero pacto ad furandum mulieres inuitantur, altero ius ciuile impugnatur. Et si conuenerit, ne ob impensas necessarias ageretur, pactum non est seruandum, quia tales impensae dotem ipso iure minuunt. @1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Pomponius ait maritum non posse pa-cisci, ut dolum solummodo in dotem praestet, uidelicet propter utilitatem nubentium: quamuis pacisci possit, ne sit periculo eius nomen debitoris qui ei dotem promisit: nam et ut sit dos periculo mulieris, pacisci eum posse probat, et per contrarium, ut ea dos quae periculo mulieris est sit periculo mariti. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Cum dos filiae nomine datur, optimum est pactum conuentum cum utroque generum facere, quamquam initio dotis dandae legem quam uelit etiam citra personam mulieris is qui dat dicere possit. si uero post da-tam pacisci uelit, utriusque persona in paciscendo necessaria est, quoniam iam adquisita mulieri dos tum esset. quo casu si solus pater pactus esset sine filia, siue solus agat siue adiuncta filiae persona, ei soli nocebit et proderit pactum conuentum nec, si sola filia aget, neque proderit neque nocebit ei. si uero filia sola pacta fuerit, quo pacto melior condicio patris fiet, proderit et patri, quoniam per filiam patri adquiri potest, per patrem filiae non potest. si uero sic pacta sit filia, ut noceat, ipsi quandoque filiae agenti nocebit pactum, patri uero nullo modo nocebit, nisi adiecta quoque filiae persona experiatur. dicendum est paciscendo filiam patris condicionem deteriorem facere non posse eo casu, quo mortua ea in matrimonio dos ad patrem reuersura est. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Quotiens patre furente uel ab hostibus capto filius familias ducit uxorem filiaque familias nubit, necessario etiam pactio cum ipsis dumtaxat dotis nomine fieri poterit. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Si ita conueniat, ut, si uiuo so-cero mortua sit filia, ipsi socero, si mortuo, filio eius, si filio quoque defuncto totum suo heredi reddatur, benigna interpretatione potest defendi utilem stipulationem esse. @@&7Idem& libro uicesimo sexto ad Sabinum. Auus pactus est, cum dotem pro nepote suscepisset, ne a se neue a filio dos peteretur, ab alio uero quam filio herede ut dos peteretur. exceptione conuentionis filius tuendus erit, quippe heredi nostro cauere con-cessum est, nec quicquam obstat quo minus certae personae, si heres erit sibi, caueri possit, quod non idem et in ceteris heredibus cauetur: et ita Celsus scribit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Cum pater dotem pollicitus fuerit et paciscatur, ne se uiuo petatur neue constante matrimonio dos petatur, ita pactum interpretandum diuus Seuerus constituit, quasi adiectum esset se uiuo: hoc enim ita acci-piendum esse contemplatione paternae pietatis et contrahensium uoluntatis, ut posterior quoque pars conuentionis ad uitam patris relata uideatur, ne diuersa sententia fructum dotis ab oneribus matrimonii separet quodque indignissimum est, inducat ut non habuisse dotem existimetur. quo rescripto hoc effectum est, ut, si quidem uiuo patre decesserit filia aut sine culpa sua diuorterit, omnimodo dos peti non possit, constante autem matrimonio mortuo patre peti possit. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Si pater dotem dederit et pactus sit, ut mortua in matrimonio filia dos apud uirum remaneret, puto pactum seruandum, etiamsi liberi non interueniant. Ex pactis conuentis, quae ante nuptias uel post nuptias interponi solent, alia ad uoluntatem pertinent, ut mulier dote promissa se alat et donec @1 nupta sit do ab ea non petatur, aut certam summam uiro praestet et ab eo alatur, et his similia: alia ad ius pertinent, ueluti quando dos petatur, quemadmodum reddatur, in quibus non semper uoluntas contrahentium seruatur. ceterum si conuenerit, ne omnino dos petatur, indotata erit mulier. Si mulier pacta sit, ne amplius quam pars dimidia dotis a se petatur et poenam stipulata sit, Mela ait alterutro eam contentam esse oportere: uel exceptione pacti et acceptam facere poenae obligationem, uel, si ex stipulatu agat, dene-gandam ei exceptionem. Si fundo aestimato in dotem dato pacta sit mulier, ut, quanto pluris uenierit, id in dote sit, Mela ait seruandum, cum et ex contrario conuenire possit, ut, si minoris uenierit, ipsa debeat. Si pacta sit mulier, ut, siue pluris siue minoris fundus aestimatus uenierit, pretium quanto res uenierit in dote sit, stari eo pacto oportet: sed si culpa mariti minoris uenierit, et id ipsum mulierem consequi. @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Item si non uenierit, aestimatio praestari debebit. @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. De die reddendae dotis hoc iuris est, ut liceat pacisci, qua die reddatur, dum ne mulieris deterior condicio fiet, @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. id est, ut c[2i]2teriore die reddatur: @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. ut autem longiore die soluatur dos, conuenire non potest, non magis quam ne omnino reddatur. @@&7Proculus& libro undecimo epistularum. Atilicinus Proculo suo salutem. Cum inter uirum et uxorem pactum conuentum ante nuptias factum sit, ut quibus diebus dos data esset, isdem diuortio facto redderetur, post quinquennium quam nuptiae factae sunt uxor uiro dotem dedit: diuortio facto quaero, utrum quinquennii die uir uxori dotem red-deret an statuto legibus tempore. Proculus respondit: quod ad diem reddendae dotis at-tinet, pacto existimo meliorem condicionem mulieris fieri posse, deteriorem non posse: ita-que si cautum est, ut propiore tempore, quam legibus constitutum est, reddatur, stari eo debere, si ut longiore, nec ualere id pactum conuentum. cuius sententiae conueniens est dicere, si pacto conuento cautum est, ut quanto ser[2i]2us quaeque et post nuptias data fuerit, tanto post diuortium reddatur, si propiore, quam in reddenda dote constitutum est, data sit, ualere pactum conuentum, si longiore, non ualere. @@&7Iulianus& libro octauo decimo digestorum. Licet manente matrimonio non possit inter uirum et uxorem conueniri, ut longiore dos reddatur, post diuortium tamen si iusta causa conuentionis fuerit, custodiri id pactum debet. @@&7Alfenus& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Aliud est, si pater pro filia dotem promisit, ut annua bima trima quadrima quinto anno dos a se redderetur, et conuenit, ut isdem diebus dos soluto matrimonio redderetur: hoc enim pactum ita ualet, si patri filia heres exstitisset et interueniente ea pactum conuentum fuerit. @1 @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Ob res quoque donatas uel amotas uel impensas factas tunc facta pactio ualebit, id est post diuortium. Si extraneus de suo daturus sit dotem, quidquid uult pacisci et ignorante muliere, sicut et stipulari potest: legem enim suae rei dicit: postquam uero dederit, pacisci consentiente muliere debet. Si conuenerit, ne a muliere neue a patre dos petatur, heres non habebit exceptionem. sed si conuenerit, ne manente matrimonio uiuo patre petatur, mortuo patre statim exigitur, et, ȗsi non petierit maritus, tenebitur huius culpae nomine, si dos exigi potuerit: nisi forte ante diremptum sit matrimonium, quam facultatem petendi haberet. @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Si mulier dotis causa promiserit certam summam et pro ea mancipia in dotem dederit ea condicione, ut periculo eius essent et si quid ex his natum esset ad eam pertineat, stari pacto conuento oportebit: nam con-stat posse inter uxorem et uirum conueniri, ut dos, quae in pecunia numerata esset, per-mutaretur et transferatur in corpora, cum mulieri prodest. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Quidam fundum dotis causa ab uxore sua acceperat interque eos conuenerat, ut mercedes eius fundi uir uxori annui no-mine daret: deinde eum fundum uir matri mulieris certa pensione colendum locauerat ea-que, cum mercedes eius fundi deberet, decesserat et filiam suam solam heredem reliquerat et diuortium factum erat: uir deinde petebat a muliere mercedes, quas mater debuerat. placuit exceptionem mulieri dari non debere 'ac si inter se et uirum non conuenisset, ut hae mercedes sibi alimentorum nomine darentur', cum futurum sit, ut quodammodo do-nationes inter uirum et uxorem confirmentur: nam quod annui nomine datur, species est donationis. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Pater cum filiae suae nomine dotem daret, pactus est, ut mortua filia uno pluribusue liberis superstitibus deducta parte tertia reliqua dos sibi aut post mortem suam illi aut illi filiis quos in potestate habebat reddatur: deinde haec ita fieri stipulatus est: post mortem eius mulier in matrimonio decesser[2a]2t re-lictis filiis: quaesitum est, an ex stipulatione duas partes illi petere possint. respondi posse: etenim uim eius stipulationis hanc esse, ut, si in matrimonio mortua esset, dos patri red-deretur, et perinde habendum, ac si talis stipulatio interposita fuisset: 'si nauis ex Asia uenerit, mihi aut post mortem meam Lucio Titio dari spondes?' nam et si post mortem stipulatoris nauis uenisset, heredi deberi. @@&7Florentinus& libro tertio institutionum. Si inter uirum et uxorem pactum est, ut certa pars dotis uel tota ob unum uel plures liberos interuenientes retine[2a]2tur, etiam eorum liberorum nomine, qui ante nati sunt, quam dos daretur aut amplietur, conuentio rata est: nam sufficit eos ex eo matrimonio nasci, in quo dos data est. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Quod de reddenda dote, si data fuisset, mortua in matrimonio filia conuenit, idem de non petenda quoque uideri conuenisse ac patrem pacti conuenti exceptionem nanctum ad heredem suum transmississe. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Inter socerum et generum conuenit, ut, si filia mortua superstitem anniculum filium habuisset, dos ad uirum pertineret: quod @1 si uiuente matre filius obisset, uir dotis portionem uxore in matrimonio defuncta retineret. mulier naufragio cum anniculo filio periit. quia uerisimile uidebatur ante matrem infantem perisse, uirum partem dotis retinere placuit. Uir dotem, quam ex pacto filiae nomine re-tinere potuit, si lapsus errore non retinuit, filiam, quae patris sola, matri pro parte heres exstiterit, apud arbitrum diuisionis non improbe dotis perperam a patre solutae praeceptio-nem desiderare constitit. Cum inter patrem et generum conuenit, ut in matrimonio sine liberis defuncta filia dos patri restituatur, id actum inter contrahentes intellegi debet, ut liberis superstitibus filia defuncta dos retineatur, nec separabitur portio dotis additamenti causa data, si postea nihil aliud conueniat. Conuenit, ut mulier uiri sumptibus quoquo iret ueheretur, atque ideo mulier pactum ad litteras uiri secuta pro-uinciam, in qua centurio merebat, petit. non seruata fide conuentionis licet directa actio nulla competit, utilis tamen in factum danda est. Filia cum pro se dotem promit-teret, pepigit, ut, si in matrimonio sine liberis decessisset, matri suae dos soluatur. pacto filiae nulla matri quaeritur actio: si tamen heres puellae matri pecuniam dotis soluerit, uiro contra placita petenti dotem obstabit exceptio. Pater, si filia nupta mortem obisset, dotem dari stipulatus est: constante matrimonio capitali crimine damnatus est. diuortio secuto uel morte uiri soluto matrimonio stipulationis condicio deficit: quod si mulier in matrimonio decesserit, ex stipulato fisco dotis actio quaereretur: post uerum autem diuor-tium renouatis nuptiis non committitur fisco stipulatio, licet defuncta sit in matrimonio filia, quoniam ad primas nuptias pertinet. @@&7Idem& libro primo definitionum. Si liberis sublatis reuersa post iurgium per dissimulationem mulier ueluti uenali concordio ne dotata sit conueniat, conuentio secun-dum ordinem rei gestae moribus improbanda est. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Quaeris, si pacta sit mulier uel ante nuptias uel post nuptias, ut ex fundi fructibus quem dedit in dotem creditor mulieris dimittatur, an ualeat pactum? dico, si ante nuptias id conuenerit, ualere pactum eoque modo mino-rem dotem constitutam: post nuptias uero cum onera matrimonii fructus releuaturi sunt, iam de suo maritus paciscitur ut dimittat creditorem, et erit mera donatio. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Cum maritus, qui aestimata praedia in dotem acceperat, manente matrimonio pactus est circumscribendae mulieris gratia, ut praedia inaestimata essent, ut sine periculo suo ea deteriora faceret: quaesitum est, an secundum priores dotales tabulas praedia aestimata remanerent et periculum eorum ad maritum pertineret. respondi non idcirco pactum de quo quaereretur impediri, quod in matrimonio factum esset, si deteriore loco dos non esset: nihilo minus eo pacto admisso, si deteriora praedia faceret, eo etiam nomine dotis eum actione teneri. Titius mulieris nomine dotem dedit et stipulatus est in casum mortis et diuortii: diuortio secuto non re-petita dote Titius decessit: mulier ex uoluntate heredis eius redintegrauit matrimonium: @1 quaesitum est, an ex stipulatu dotem petere possit. respondi heredem Titii, si consensisset, ut ea quantitas, quam ex stipulatu consequi potuerat, dotis reconciliato matrimonio fieret, posse pacti exceptione summoueri. Mulier de dote quam dedit pacta est, ut, si in matri-monio decessisset, fratri eius redderetur isque in eum casum stipulatus est: mulier decedens quasdam res dotales marito legauit et aliis, quosdam ex seruis dotalibus manumisit. quae-situm est, an maritus earum nomine, quas legauit mulier, et seruorum, quos manumisit, fratri tenetur. respondi nihil proponi, cur non teneretur, cum et iam heredes defunctae tam legatariis quam libertatibus obnoxii sint. @@&7Tryfoninus& libro decimo disputationum. Baebius Marcellus Baebio Marullo dotis filiae suae nomine centena promiserat et conuenerat inter eos, ne ea dos constante matrimonio pete[2re]2tur, uel si post mortem patris in matrimonio sine liberis filia deces-sisset, ut dimidia dos apud Marullum remaneret, dimidia fratri mulieris restitueretur: eaque etiam in stipulationem deducta erant. mortuo Marcello, filio et filia superstitibus, dote uniuersa filiae praelegata Marullus nata filia diuerterat et mulier decesserat fratre suo et filia ex partibus aequis heredibus relictis. apud Petronium Magnum praetorem Marullus ab herede filio Marcelli ex dotis promissione uniuersam dotem petebat illa coniectura, quasi inter duos placuisset nullo filiorum exstante mortua muliere partem dotis remanere apud maritum, magis conuenisset utique totam eius esse dotem, si filium filiamue habuisset. ex diuerso respondebatur pacti quidem uulgaris exceptionem etiam heredi proficere: sed in specie, quae proponitur, non quasi heres mulieris ex persona defunctae se exceptione pacti tuebitur, sed ipse erat ille, qui etiam uiua muliere, si ab eo dos peteretur, potuisset ea exceptione Marullum, quia diuortium factum erat, summouere, eandemque defensionem etiam post mortem sororis suae retinebat. itaque placuit eum ab ea petitione absolui nulla ex hac sententia facta derogatione fideicommissi petitioni, quam iure hereditario per filiam ȗheres uxoris Marullus in parte dimidia habebat. @@&7Scaeuola& libro tertio quaestion[2u]2m. Si inter uirum et uxorem conuenit, ut extremi anni matrimonii fructus nondum percepti mulieris lucro fiant, huiusmodi pactum ualet. @1 @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uxor uiro fundum aesti-matum centum in dotem dederat, deinde cum uiro pactum conuentum fecerat, ut diuortio facto eodem pretio uxori uir fundum [2re]2stitueret: postea uolente uxore uir eum fundum du-centorum uendiderat, et diuortium erat factum. Labeo putat uiro potestatem fieri debere, utrum uelit ducenta uel fundum reddere, neque ei pactum conuentum remitti oportere. idcirco puto hoc Labeonem respondisse, quoniam uoluntate mulieris fundus ueniit: alioquin omnimodo fundus erat restituendus. Si pater filiae nomine certam pecuniam in dotem pro-miserat et pactus est, ne inuitus eam solueret: nihil ab eo exigendum puto, quia id, quod pacto conuento ne inuitus exigeretur conu[2en]2erit, in dotis causam esse non uideretur. @@@@{1DE FUNDO DOTALI}1 @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Interdum lex Iulia de fundo do-tali cessat: si ob id, quod maritus damni infecti non cauebat, missus sit uicinus in posses-sionem dotalis praedii, deinde iussus sit possidere: hic enim dominus uicinus fit, quia haec alienatio non est uoluntaria. Sed et per uniuer[2si]2tatem transit praedium, secundum quod possibile est, ad alterum, ueluti ad heredem mariti, cum suo tamen iure, ut alienari non possit. @@&7Ulpianus& libro quinto de adulteriis. Si maritus fuerit in seruitutem redactus, an dominus alienare hunc fundum non possit? quod puto esse uerius. quare et si ad fiscum peruenerit, nihilo minus uenditio fundi impeditur, quamuis fiscus semper idoneus successor sit et soluendo. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Fundus dotal[2i]2 seruo legatus ad legem Iuliam pertinet quasi dotalis. Totiens autem non potest alienari fundus, quotiens mulieri actio de dote competit aut omnimodo competitura est. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Lex Iulia, quae de dotali praedio prospexit ne id marito liceat obligare aut alienare, plenius interpretanda est, ut etiam de sponso idem iuris sit quod de marito. @@&7Ulpianus& libro secundo de omnibus tribunalibus. Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit neque seruitutes fundo debitas posse maritum [2re]2mittere neque ei alias imponere. @@&7Idem& libro quinto de adulteriis. Sed nec libertas seruitutis urbano praedio dotali debitae competit, ne per hoc deterior condicio praedii fiat. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Si maritus fundum Titii seruientem dotali praedio adquisierit, seruitus confunditur et hoc casu maritus litis aestimationem @1 praestabit: quod si maritus soluendo non erit, utiles actiones aduersus Titium mulieri ad restaurandam seruitutem dantur. Sed cum uxor fundum cui praedia uiri seruitutem debe-bant in dotem dat, fundus ad maritum peruenit amissa seruitute et ideo non potest uideri per maritum ius fundi deterius factum. quid ergo est? officio de dote iudicantis contine-bitur, ut redintegrata seruitute iubeat fundum mulieri uel heredi eius reddi. @@&7Alfenus& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Uir in fundo dotali uxoris rogatu oliuetum succiderat [2ad]2 hoc, [2ut]2 nouellum reponeret: postea uir mortuus erat et uxori dotem relegauerat. ligna, quae ex oliueto excisa essent, oportere mulieri reddi respondit. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Si marito debitori fundi id quod debet doti mulier promiserit, dotalem fundum effici. Quod si ei promittat, qui fundum aut decem debuit, in arbitrio esse mariti, quid in dote sit. Quod si Stichum aut fundum debuit ma-ritus et quod debet, doti ei promissum sit, Sticho mortuo fundum in dotem esse. His con-sequens esse ait, ut, si Cornelianum aut Sempronianum fundum debenti id quod debet doti promissum sit, utrum eorum dotalem esse malit. plane utrum uelit, alienaturum: alterum alienari non posse. si tamen alienum rursus redimat, adhuc in eius potestate est, an eum, quem retinuisset, alienari uelit. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Erit ergo potestas legis ambulatori[2a]2, quia dotalis fuit obligatio. numquid ergo etiam illo nondum redempto alterum quoque alienare possit, quia potest alterum redimere? an hoc non debet recipi, ut nullus in dote sit? certe ex post facto uidebitur recte alienatus illo postea redempto. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Quod si fundus in dotem aestimatus datus sit, ut electio esset mulieris, negauit alienari fundum posse: quod si arbitrio mariti sit, contra esse. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Etiam si dirempto matrimonio dotale praedium esse intellegitur. Soceri uoluntas in distrahend[2o]2 dotali praedio nulla est. @@&7Ulpianus& libro quinto de adulteriis. Dotale praedium accipere debemus tam urbanum quam rustic[2um]2: ad omne enim aedificium lex Iulia pertinebit: Praedii appellatione etiam pars continetur. proinde siue totum praedium in dotem sit datum siue pars praedii, alienari non poterit: et hoc iure utimur. Dotale praedium sic accipimus, cum dominium marito quaesitum est, ut tunc demum alienatio prohibeatur. Heredi quoque mulieris idem auxilium praestabitur, quod mulieri praestabatur. Si uxore herede instituta fundus dotalis fuerit legatus, si quidem deductis legatis mulier quantitatem dotis in hereditatem habitura @1 est, ualet legatum, si minus, an non ualeat, quaeritur. Scaeuola, et si non totus, sed uel aliqua pars ex eo uindicari possit, si modo aliqua pars ad dotem supplendam desit, id dumtaxat ex eo remanere apud mulierem ait, quod quantitati dotis deest. @@&7Paulus& libro tertio de adulteriis. Si nuptura Titio uoluntate eius fundum dotis nomine Maeuio tradit, dos eius condicionis erit, cuius esset, si ipsi Titio fundum tra-didisset. Si mulieris nomine quis fundum in dotem dederit, dotalis fundus erit: propter uxorem enim uidetur is fundus ad maritum peruenisse. Si fundum alienum mulieri debeat maritus eumque mulier ei dotis nomine promiserit, in pendenti erit et tunc fiet dotalis, cum ad eum peruenerit. Si fundum legatum sibi dotis causa mulier repudiauerit uel etiam sub-stituto uiro omiserit hereditatem uel legatum, erit fundus dotalis. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Dotale praedium, cuius uir posses-sionem retinuit post litteras ad uxorem emissas, quibus dotis non fore praedium declarauit, in matrimonio defuncta muliere uirum retinere placuit, quia mulier actionem ex pacta non habuit. @@&7Tryfoninus& libro undecimo disputationum. Si fundum, quem Titius possi-debat bona fide longi temporis possessione poterat sibi quaerere, mulier ut suum marito dedit in dotem eumque petere neglexerit uir, cum id facere posset, rem periculi sui fecit: nam licet lex Iulia, quae uetat fundum dotalem alienari, pertineat etiam ad huiusmodi ad-quisitionem, non tamen interpell[2a]2t eam possessionem, quae per longum tempus fit, si ante, quam constitueretur dotalis fundus, iam coeperat. plane si paucissimi dies ad perficiendam longi temporis possessionem superfuerunt, nihil erit, quod imputabitur marito. @@&7Marcianus& libro septimo digestorum. Fundum dotalem maritus uendidit et tradidit: si in matrimonio mulier decesserit et dos lucro mariti cessit, fundus emptori auelli non potest. @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uir in fundo dotali lapidicinas mar-moreas aperuerat: diuortio facto quaeritur, marmor quod caesum neque exportatum esset cuius esset et impensam in lapidicinas factam mulier an uir praestare deberet. Labeo mar-mor uiri esse ait: ceterum uiro negat quidquam praestandum esse a muliere, quia nec necessaria ea impensa esset et fundus deterior esset factus. ego non tantum necessarias, sed etiam utiles impensas praestandas a muliere existimo nec puto fundum deteriorem esse, si tales sunt lapidicinae, in quibus lapis crescere possit. Si per mulierem mora fieret, quo minus aestimationem partis fundi uiro solueret et fundum reciperet, cum hoc ȗpactum erat: fructus interim perceptos ad uirum pertinere ait Labeo. puto potius pro portione fructus uirum habiturum, reliquos mulieri restituturum: quo iure utimur. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS QUARTUS}1 @@@@{1DE DONATIONIBUS INTER UIRUM ET UXOREM}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Moribus apud nos receptum est, ne inter uirum et uxorem donationes ualerent. hoc autem receptum est, ne mut[2uo]2 amore inuicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate: @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. ne cesset eis studium liberos potius edu-cendi. Sextus Caecilius et illam causam adiciebat, quia saepe futurum esset, ut discute-rentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione euenturum, ut uenalicia essent matrimonia. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Haec ratio et oratione im-peratoris nostri Antonini Augusti electa est: nam ita ait: 'Maiores nostri inter uirum et uxorem donationes prohibuerunt, amorem honestum solis animis aestimantes, famae etiam coniunctorum consulentes, ne concordia pretio conciliari uiderentur neue melior in pauper-tatem incideret, deterior ditior fieret'. Uideamus, inter quos sunt prohibitae donationes. et quidem si matrimonium moribus legibusque nostris constat, donatio non ualebit. sed si aliquod impedimentum interueniat, ne sit omnino matrimonium, donatio ualebit: ergo si senatoris filia libertino contra senatus consultum nupserit, uel prouincialis mulier ei, qui [2prouinciam regit uel qui]2 ibi meret, contra mandata, ualebit donatio, quia nuptiae non sunt. sed fas non est eas donationes ratas esse, ne melior sit condicio eorum, qui deliquerunt. diuus tamen Seuerus in liberta Pontii Paulini senatoris contra statuit, quia non erat af-fectione uxoris habita, sed magis concubinae. Qui in eiusdem potestate sunt, prohibentur sibi donare, ut puta frater mariti, qui est in soceri potestate. Uerbum potestatis non solum ad liberos trahimus, uerum etiam ad seruos: nam magis est, ut hi quoque, qui aliquo iure subiecti sunt marito, donare non possint. Secundum haec si mater filio, qui in patris po-testate esset, donet, nullius momenti erit donatio, quia patri quaeritur: sed si in castra eunti filio dedit, uidetur ualere, quia filio quaeritur et est castrensis peculii. quare et si filius uel priuignus uel quiuis alius potestat[2i]2 mariti subiectus de castrensi suo peculio do- @1 nauit, non erit irrita donatio. Prohibetur igitur et uxori et nurui donare etiam is, qui est in soceri potestate, si modo maritus sit in patris potestate. Ab uxoris nurusue parte pro-hibitum est donari uiro uel genero. sed et his, qui sunt in eorum potestate si fuerit do-natum, uel in quorum sunt potestate, non ualebit donatio, si modo uir et socer in eiusdem sunt potestate uel uir in soceri: ceterum si in alia familia est maritus, neque socero neque ei qu[2i]2 est in eius potestate neque ei in cuius est donatione interdictum est. Socrui a nuru uel contra donari non est prohibitum, quia hic ius potestatis non uertitur. Si seruus meus, cuius usus fructus alienus est, done[2t]2 uxori meae ex eo peculio, quod ad me non pertinebat, uel homo liber bona fide mihi seruiens, an ualeat donatio, quaeritur. et in libera quidem persona utcumque admitti potest donatio: ceterae enim personae alienationem peculii ut donent non habent. Non tantum autem per se maritus et uxor ceteraeque personae dare non possunt [2sed nec per interpositam personam]2. Sciendum autem est ita interdictam inter uirum et uxorem donationem, ut ipso iure nihil ualeat quod actum est: proinde si corpus sit quod donatur, nec traditio quicquam ualet, et si stipulanti promissum sit uel accepto latum, nihil ualet: ipso enim iure quae inter uirum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt. Si quis igitur nummos uxori dederit, non fieri eius apparet, quia nihil corporis eius fieri palam est. Sed si debitorem suum ei soluere iusserit, hic quaeritur, an nummi fiant eius debitorque liberetur. et Celsus libro quinto decimo digestorum scribit uidendum esse, ne dici possit et debitorem liberatum et nummos factos mariti, non uxoris: nam et si donatio iure ciuili non impediretur, eum rei gestae ordinem futurum, ut pecunia ad te a debitore tuo, deinde a te ad mulierem perueniret: nam celeritate coniungendarum inter se actionum unam actionem occultari, ceterum debitorem creditori dare, creditorem uxori. nec nouum aut mirum esse, quod per alium accipias, te accipere: nam et si is, qui creditoris tui se procuratorem esse simulauerit, a debitore tuo iubente te pecuniam acce-perit, et furti actionem te habere constat et ipsam pecuniam tuam esse. Huic sententiae consequens est, quod Iulianus libro septimo decimo digestorum scribsit, si donaturum mihi iussero uxori meae dare: ait enim Iulianus nullius esse momenti, perinde enim habendum, atque si ego acceptam et rem meam factam uxori meae dedissem: quae sententia uera est. @1 @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Idemque est et si mortis causa traditurum mihi iusserim uxori tradere, nec referre, conualuerit donator an mortuus sit. neque existimandum est, si dixerimus ualere donationem, non fieri me pauperiorem, quia siue conualuerit donator, condictione tenebor, siue mortuus fuerit, rem, quam habiturus eram, in bonis meis desinam propter donationem habere. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si sponsus sponsae donaturus tradiderit Titio, ut is sponsae daret, deinde Titius tradiderit post nuptias secutas: si qui-dem eum interposuerit maritus, donationem non ualere, quae post contractas nuptias per-ficiatur: si uero mulier eum interposuerit, iamdudum perfectam donationem, hoc est ante nuptias, atque ideo quamuis contractis nuptiis Titius tradiderit, donationem ualere. Si ma-ritus duos reos habeat Titium et mulierem et mulieri accepto tulerit donationis causa, neuter liberatur, quia acceptilatio non ualet: et haec Iulianus libro septimo decimo di-gestorum scribit. plane si mihi proponas Titio accepto latum, ipse quidem liberabitur, mulier uero manebit obligata. Generaliter tenendum est, quod inter ipsos aut qui ad eos pertinent aut per interpositas personas donationis causa agatur, non ualere: quod si alia-rum extrinsecus rerum personarumue causa commixta sit, si separari non potest, nec do-nationem impediri, si separari possit, cetera ualere, id quod donatum sit non ualere. Si debitor uiri pecuniam iussu mariti uxori promiserit, nihil agitur. Si uxor uiri creditori donationis causa promiserit et fideiussorem dederit, neque uirum liberari neque mulierem obligari uel fideiussorem eius Iulianus ait, perindeque habere ac si nihil promississet. Circa uenditionem quoque Iulianus quidem minoris factam uenditionem nullius esse momenti ait: Neratius autem (cuius opinionem Pomponius non improbat) uenditionem donationis causa inter uirum et uxorem factam nullius esse momenti, si modo, cum animum maritus uen-dendi non haberet, idcirco uenditionem commentus si[2t]2, ut donaret: enimuero si, cum animum uendendi haberet, ex pretio ei remisit, uenditionem quidem ualere, remissionem autem hac-tenus non ualere, quatenus facta est locupletior: itaque si res quindecim uenit quinque, nunc autem sit decem, quinque tantum praestanda sunt, quia in hoc locupletior uidetur facta. Si donationis causa uir uel uxor seruitute non utatur, puto amitti seruitutem, uerum post diuortium condici posse. Si uxor uel maritus exceptione quadam donationis causa summoueri uoluerint, facta a iudice absolutione ualebit quidem sententia, sed condicetur ei, cui donatum est. Concessa donatio est sepulturae causa: nam sepulturae causa locum marito ab uxore uel contra posse donari constat et si quidem intulerit, faciet locum reli-giosum. hoc autem ex eo uenit, quod definiri solet eam demum donationem impediri so-lere, quae et donantem pauperiorem et accipientem faciet locupletiorem: porro hic non uidetur fieri locupletior in ea re quam religioni dicauit. nec mouit quemquam, quod Șemeret, nisi a marito accepisset: nam etsi pauperior ea fieret, nisi maritus dedisset, non tamen idcirco fit locupletior, quod non expendit. Haec res et illud suadet, si uxori maritus sepulturae causa donauerit, ita demum locum fieri intellegi mulieris, cum corpus humatur: ceterum antequam fiet religiosus, donantis manet. proinde si distraxerit mulier, manet locus donatoris. Secundum haec si uxori suae monumentum purum maritus magni pretii donauerit, ualebit donatio, sic tamen, ut, cum fit religiosus, ualeat. Sed et si ipsa fuerit @1 illo illata, licet morte eius finitum est matrimonium, fauorabiliter tamen dicetur locum re-ligiosum fieri. Proinde et si maritus ad oblationem dei uxori donauit, uel locum, in quo opus publicum quod promiserat facere, uelut aedem publicam, dedicaret, fiet locus sacer. sed et si quid ei det, ut donum deo detur uel consecretur, dubium non est, quin debeat ualere: quare et si oleum pro ea in aede sacra posuerit, ualet donatio. Si maritus heres institutus repudiet hereditatem donationis causa, Iulianus scripsit libro septimo decimo di-gestorum donationem ualere: neque enim pauperior fit, qui non adquirat, sed qui de patri-monio suo deposuit. repudiatio autem mariti mulieri prodest, si uel substituta sit mulier uel etiam ab intestato heres futura. Simili modo et si legatum repudiet, placet nobis ua-lere donationem, si mulier substituta sit in legato uel etiam si proponas eam heredem in-stitutam. Si quis rogatus sit praecepta certa quantitate uxor[2i]2 suae hereditatem restituere et is sine deductione restituerit, Celsus libro decimo digestorum scripsit magis pleniore officio fidei praestandae functum maritum quam donass[2e]2 uideri: et rectam rationem huic sententiae Celsus adiecit, quod plerique magis fidem exsoluunt in hunc casum quam donant nec de suo putant proficisci, quod de alieno plenius restituunt uoluntatem defuncti secuti: nec immerito saepe credimus aliquid defunctum uoluisse et tamen non rogasse. quae sen-tentia habet rationem magis in eo, qui non erat deducta quarta rogatus restituere et tamen integram fidem praestitit omisso senatus consulti commodo: hic enim uere fidem exsoluit uoluntatem testatoris obsecutus. hoc ita, si non per errorem calculi fecit: ceterum inde-biti fideicommissi esse repetitionem nulla dubitatio est. Cum igitur nihil de bonis erogatur, recte dicitur ualere donationem. ubicumque igitur non deminuit de facultatibus suis qui donauit, ualet, uel, etiamsi deminuat, locupletior tamen non fit qui accepit, donatio ualet. Marcellus libro septimo digestorum quaerit, si mulier acceptam a marito pecuniam in spor-tulas pro cognato suo ordini erogauerit, an donatio ualeat? et ait ualere nec uideri locu-pletiorem mulierem factam, quamuis mutuam pecuniam esset acceptura et pro adfine ero-gatura. In donationibus autem iure ciuili impeditis hactenus reuocatu[2r]2 donum ab eo ab eaue cui donatum est, ut, si quidem exstet res, uindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est: @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. quia quod ex non concessa @1 donatione retinetur, id aut sine causa aut ex iniusta causa retineri intellegitur: ex quibus causis condictio nasci solet. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Quod autem spectetur tempus, an locupletiores sint facti, utrum tempus litis contestatae an rei iudicatae? et uerum est litis contestatae tempus spectari oportere idque imperator noster cum patre rescripsit. Si maritus pecuniam uxori in unguenta dederit eaque eam pecuniam creditori suo soluerit, mox ea de sua pecunia unguenta emerit, non uideri locupletiorem factam Marcellus libro septimo digestorum scribit. idemque et si lancem ob eandem causam ei dederit eaque lancem retinuerit, de sua autem pecunia unguenta emerit, uindicationem cessare, quia non est locupletior, quae tantundem in re mortua impendit. Si uir et uxor quina inuicem sibi donauerint et maritus seruauerit, uxor consumpserit, recte placuit compensationem fieri donationum et hoc diuus Hadrianus constituit. Aestimari oportere, in quantum locu-pletior facta sit mulier. proinde et si praedia hodie uilissimo sunt, consequenter dicemus, litis contestatae tempore aestimationem eorum spectandam. plane si magni pretii praedia sunt, summa tantum numerata erit restituenda, non etiam usurae pretii. Eleganter tracta-bitur, si mulier quindecim praedia emerit et maritus non totum pretium numerauerit, sed duas partes pretii, hoc est decem, uxor de suo quinque, deinde haec praedia ualeant nunc decem, maritus quantum consequatur. et magis est, ut consequi debeat duas partes decem, ut quod periit ex pretio, utrique perierit et marito et uxori. Si maritus aestimationem rerum quas in dotem accepit dicat se donationis causa auxisse, remedium monstrauit im-perator noster cum diuo patre suo rescripto, cuius uerba haec sunt: 'Cum donationis causa pretium auctum adfirmes, qui super ea re cogniturus erit, si pecuniae modum recusabis, ipsa praedia restitui debere sumptuum deductis rationibus arbitrabitur'. in arbitrio igitur mariti erit, qui[2d]2 praestitum malit. idem iuris est et si e contrario mulier de minore aesti-matione queratur. nec aliud in commodato aestimato dato obseruari solet, ut Pomponius libro quarto uariarum lectionum scribit. Si uxor a marito suo praedia, quae ob dotem pignori acceperat, emerit eaque emptio donationis causa facta dicatur, nullius esse momenti, pignoris tamen obligationem durare imperator noster cum patre suo rescripsit, cuius re-scripti uerba ideo rettuli, ut appareat uenditionem inter uirum et uxorem bona fide gestam non retractari. 'Si tibi maritus pignora propter dotem et pecuniam creditam dat[2a]2 non do-nationis causa uendidit, quod bona fide gestum est, manebit ratum. at si titulus dona-tionis quaesitus ostenditur atque ideo uenditionem irritam esse constabit, iure publico causam pignorum integram obtinebis.' Si uxor rem emit et maritus pretium pro ea nume- @1 rauit, interdum dicendum est totum a muliere repetendum, quasi locupletior ex ea in so-lidum facta sit: ut puta si emit quidem rem mulier et debebat pecuniam, maritus autem a uenditore eam liberauit: quid enim interest, creditori soluat an uenditori? Uxori quis donauit seruum ita, ut eum intra annum manumitteret: an, si mulier non obtemperet uo-luntati, constitutio diui Marci imponat ei libertatem, si uir [2uel]2 uiuit uel etiam diem suum obierit? et ait Papinianus, cum Sabini sit sententia recepta, [2q]2ui putat tunc fieri seruum eius cui donatur, cum coeperit libertas imponi ideoque nec si uelit mulier post exactum tempus possit manumittere, recte dici non esse constitutioni locum nec uoluntatem mariti posse constitutioni locum facere, cum proprium seruum possit manumittere: quae sententia mihi quoque probatur, quia uenditor siue donator non sibi uult legem imponi nec potest, sed ei qui accepit: dominio igitur penes se remanente nequaquam effectum habebit con-stitutio. Manumissionis causa donatio facta ualet, licet non hoc agatur, ut statim ad liber-tatem, sed quandoque perducatur. proinde si, ut post certum tempus manumittat, uxori suae tradidit, tunc demum eius fiet, cum tempore impleto manumittere coeperit: quare antea manumittendo nihil agit. nam et illud sciendum est: si uxori quis suae donauerit, ut intra annum manumittat, deinde non manumiserit ea intra annum, postea manumittendo nihil agit. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Si, antequam seruus manumittatur, morte aut diuortio solutum fuerit matrimonium, resoluitur donatio: inesse enim condicio dona-tioni uidetur, ut manente matrimonio manumittatur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si eum uxori donet maritus, qui eius erat condicionis, ne umquam ad libertatem perduci possit, dicendum est omnino nihil agi hac donatione. Si pecunia accepta mulier manumiserit uel operas ei imposuerit, ait Iulianus operas quidem eam licito iure imposituram et tenere obligationem nec uideri mulierem ex re uiri locupletiorem fieri, cum eas libertus promittat: quod si pretium ob Șmanumissionem acceperit mulier et sic manumiserit, si quidem ex peculio suo dedit, num-mos mariti manere, si uero alius pro eo dedit, fient nummi mulieris: quae sententia recte se habet. Inter uirum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt, @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. quia in hoc tempus excurrit donationis euentus, quo uir et uxor esse desinunt. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Sed interim res non statim fiunt eius cui donatae sunt, sed tunc demum, cum mors insecuta est: medio igitur tem-pore dominium remanet apud eum qui donauit. Sed quod dicitur mortis causa donationem inter uirum et uxorem ualere, ita uerum est, ut non solum ea donatio ualeat secundum Iulianum, quae hoc animo fit, ut tunc res fiat uxoris uel mariti, cum mors insequetur, sed omnis mortis causa donatio. Quando itaque non retro agatur donatio, emergunt uitia, ut Marcellus animaduertit in specie huiusmodi. maritus uxori mortis causa donatum uoluit: interposuit mulier filium familias, qui a marito acciperet eique traderet: deinde, cum @1 moritur maritus, pater familias inuenitur: an ualeat traditio? et ait consequens esse dici traditionem ualere, quia sui iuris effectus est eo tempore, ad quod traditio redigitur, id est cum maritus moriebatur. Idem ait: placuisse scio Sabinianis, si filiae familias uxori maritus tradet, donationem eius cum omni suo emolumento fieri, si uiuo adhuc marito sui iuris fuerit effecta. quod et Iulianus libro septimo decimo digestorum probat. Proinde et si uxor marito filio familias mortis causa tradat et is sui iuris effectus sit, sine dubio dicemus ipsius fieri. Per contrarium quoque si uxor donauerit mortis causa patri familias marito et mortis eius tempore filius familias inueniatur, patri erit nunc emolumentum quaesitum. Consequenter Scaeuola apud Marcellum notat, si seruum interposuit mulier, ut ei tradatur mortis causa, isque adhuc seruus dederit mulieri, deinde mortis tempore liber inueniatur, tantundem esse dicendum. Idem Marcellus tractat, si is qui interpositus est, posteaquam dederit mulieri, decesserit uiuo adhuc donatore, donationem euanescere, quia debeat aliquo momento interposito fieri et sic ad mulierem transire: quod ita procedit, si ea cui donabatur eum interposuit, non is qui donabat. porro si a marito interpositus est, et res ipsius statim facta est et, si ante mortem mariti tradiderit et decesserit, traditio eius egit aliquid, ut tamen haec traditio pendeat, donec mors sequatur. Si uxor rem Titio dederit, ut is marito mortis causa traderet eaque defuncta inuitis heredibus eius Titius marito dederit, interest, utrum a muliere sit interpositus Titius an uero a marito cui do-nabatur: si a muliere interpositus est, obligabit se condictione, si marito tradiderit, si autem a marito sit interpositus, mortua muliere confestim fundus efficietur eius quem ma-ritus interposuit et actionem ipse maritus cum eo habebit. Si uxor rem, quam a marito suo mortis causa acceperat, uiuo eo alii tradiderit, nihil agitur ea traditione, quia non ante ultimum uitae tempus mulieris fuit. plane in quibus casibus placeat retro agi donationem, etiam sequens traditio a muliere facta in pendenti habebitur. Si maritus uxori donauerit mortis causa eaque diuerterit, an dissoluatur donatio? Iulianus scripsit infirmari donationem nec impendere. Idem ait, si diuortii causa facta sit donatio, ualere: @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. quae tamen sub ipso diuortii tempore, non quae ex cogitatione quandoque futuri diuortii fiant: @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. sed si mors sit insecuta, non uideri factas res mulieris, quia donatio in alium casum facta est. Proinde et si mortis causa uxori donauerit et deportationem passus est, an donatio ualeat, uideamus. et alias placet in casum deportationis donationem factam ualere, quemadmodum in causam di-uortii. cum igitur deportatione matrimonium minime dissoluatur et nihil uitium mulieris incurrit, humanum est donationem, quae mortis causa ab initio facta est, tali exilio sub-secuto confirmari, tamquam si mortuo marito rata habebatur, ita tamen, ut non adimatur licentia marito eam reuocare, quia et mors eius exspectanda est, ut tunc plenissimam ha-beat firmitatem, quando ab hac luce fuerit subtractus, si[2ue]2 reuersus siue adhuc in poena constitutus. Cum quis acceperit, ut in suo aedificet, condici ei id non potest, quia magis donari ei uidetur: quae sententia Neratii quoque fuit: ait enim datum ad uillam extruen- @1 dam uel agrum serendum, quod alioquin facturus non erat is qui accepit, in speciem do-nationis cadere. ergo inter uirum et uxorem hae erunt interdictae. @@&7Paulus& libro septuagesimo primo ad edictum. Quod si uir uxori, cuius aedes incendio consumptae sunt, ad refectionem earum pecuniam donauerit, ualet donatio in tan-tum, in quantum aedificii extructio postulat. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Ex annuo uel menstruo, quod uxori maritus praestat, tunc quod superest reuocabitur, si satis immodicum est, id est supra uires dotis. Si maritus uxori pecuniam donauerit eaque usuras ex donata pecunia perceperit, lucrabitur. haec ita Iulianus in marito libro octauo decimo digestorum scribit. @@&7Tryfoninus& libro decimo disputationum. Quid ergo si ex centum, quae uir uxori do-nauit, quinquaginta apud debitorem ex his perierint et alia quinquaginta duplicata u[2su]2ris uxor habet? non plus quinquaginta eius donationis nomine maritus ab ea consequetur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. De fructibus quoque uidea-mus, si ex fructibus praediorum quae donata sunt locupletata sit, an in causam donationis cadant. et Iulianus significat fructus quoque ut usuras licitam habere donationem. Sed si quid seruus donatus adquisiit, ad eum qui donauit pertinebit. @@&7Pomponius& libro quarto ex uariis lectionibus. Si uir uxoris aut uxor uiri seruis aut uestimentis usus uel usa fuerit uel in aedibus eius gratis habitauerit, ualet donatio. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si uxor filio donauerit ser-uum, qui in patris mariti sit potestate, deinde is seruus ancillam acceperit, dominium mu-lieri quaeretur: nec interesse Iulianus ait, ex cuius pecunia haec ancilla empta sit, quia nec ex re sua quicquam adquiri potest per eum qui donatur ei cui donatur: hoc enim bonae fidei possessoribus concessum est, uirum autem scientem alienum possidere. Idem quaerit, si ex re mariti ea ancilla comparata fuerit, an aduersus agentem mulier[2em]2 de dote maritus pretium possit per exceptionem retinere. et dicendum est posse maritum et exceptionem habere, si dos ab eo petetur, secundum Marcelli sententiam et, si soluerit, secundum Iulianum condicere posse. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. Si is seruus, qui uxori mortis causa donatus est, prius quam uir decederet stipulatus est, in pendenti puto esse causam obliga-tionis, donec uir aut moriatur aut suspicione mortis, propter quam donauit, liberetur: quid-quid autem eorum inciderit, quod donationem aut peremat aut confirmet, id quoque cau-sam stipulationis aut confirmabit aut resoluet. @@&7Ulpianus& libro trigesimo secundo ad Sabinum. Si quis pro uxore sua uecti-gal, quod in itinere praestari solet, soluisset, an quasi locupletior[2e]2 ea facta exactio fiat, an uero nulla sit donatio? et magis puto non interdictum hoc, maxime si ipsius causa profecta est. nam et Papinianus libro quarto responsorum scripsit uecturas uxoris et ministeriorum eius uirum itineris sui causa datas repetere non posse: iter autem fuisse uidetur uiri causa et cum uxor ad uirum peruenit. nec interesse, an aliquid de uecturis in contrahendo matrimonio conuenerit: non enim donat, qui necessariis oneribus succurrit. ergo et si consensu mariti profecta est mulier propter suas necessarias causas @1 et aliquid maritus expensarum nomine ei praestiterit, hoc reuocandum non est. Si uxor uiro dotem promiserit et dotis usuras, sine dubio dicendum est peti usuras posse, quia non Șest ista donatio, cum pro oneribus matrimonii petantur. quid tamen, si maritus uxori peti-tionem earum remiserit? eadem erit quaestio, an donatio sit illicita: et Iulianus hoc di-ceret: quod uerum est. plane si conuenerat, uti se mulier pasceret suosque homines id-circo passus est eam dote sua frui, ut se suosque aleret, expeditum erit: puto enim non posse ab ea peti quasi donatum, quod compensatum est. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Uxori suae quis mortis causa seruum donauit eumque cum libertate heredem scripsit: an ualeat institutio, quaeritur. et puto, si hoc animo eum scripsit heredem, quod donationis se dixit paenituisse, ualere institutionem et necessarium heredem domino seruum fieri: ceterum si, posteaquam heredem instituit, do-nauit, donatio praeualebit, uel si ante donauit, non tamen adimendi animo libertatem ad-scripsit. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Papinianus recte putabat orationem diui Se-ueri ad rerum donationem pertinere: denique si stipulanti spopondisset uxori suae, non putabat conueniri posse heredem mariti, licet durante uoluntate maritus decesserit. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si inter extraneos facta sit donatio et antequam per tempus legitimum dominium fuerit adquisitum, coierint, uel contra si inter uirum et uxorem facta sit donatio et ante impletum tempus supradictum solutum sit ma-trimonium, nihilo minus procedere temporis suffragium constat, quia altero modo sine uitio tradita est possessio, altero quod fuerit uitium, amotum sit. @@&7Terentius Clemens& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Sed et si constante matrimonio res aliena uxori a marito donata fuerit, dicendum est confestim ad usucapionem eius uxorem admitti, quia et si non mortis causa donauerat ei, non impedi-retur usucapio. nam ius constitutum ad eas donationes pertinet, ex quibus et locupletior mulier et pauperior maritus in suis rebus fit: itaque licet mortis causa donatio inter-ueniat, quasi inter extraneas personas fieri intellegenda est in ea re, quae quia aliena est usucapi potest. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si eum, qui mihi uendiderit, iusserim eam rem uxori meae donationis causa dare et is possessionem iussu meo tradiderit, libe-ratus erit, quia, licet illa iure ciuili possidere non intellegatur, certe tamen uenditor nihil habet quod tradat. Ex quibus causis inter uirum et uxorem concessae sunt donationes, ex isdem et inter socerum et generum nurumue concessas Neratius ait. ergo socer genero mortis uel diuortii causa donabit, sed et gener socero mortis suae uel diuortii causa. @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Inter eos, qui matrimonio coituri sunt, ante nuptias donatio facta iure consistit, etiamsi eodem die nuptiae fuerint consecutae. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si id quod donatum sit perierit uel con-sumptum sit, eius qui dedit est detrimentum, merito, quia manet res eius qui dedit suam-que rem perdit. Si quid in pueros ex ancill[2i]2s dotalibus natos maritus inpenderit aut in doctrinam aut alimenta, non seruatur marito, quia ipse ministeriis eorum utitur: sed illud seruatur quod nutrici datum est ad educendum, quia pro capite quid dedisset, quemad-modum si a praedonibus redemisset seruos dotales. Si quas serui operas uiri uxori prae-stiterint uel contra, magis placuit, nullam habendam earum rationem: et sane non amare @1 nec ta[2m]2quam inter infestos ius prohibitae donationis tractandum est, sed ut inter coniunctos maximo affectu et solam inopiam timentes. Si ex decem donatis sibi mulier seruum emerit et is quinque sit, quinque petenda esse apud Plautium placuit, quemadmodum, si mortuus est, nihil peteretur: si uero quindecim dignus sit, non plus quam decem potest peti, quoniam eatenus donator pauperior factus esset. Quod si ex decem duos seru[2o]2s emerit et eorum alter mortuus sit, alter decem dignus sit, solet quaeri. et plerique et Pomponius interesse putant, utrum uno pretio uenierint an diuersis: si uno, tota decem petenda, quem-admodum si una res empta deterior facta est, uel grex uel carrucha et aliqua pars inde perisset: si diuersis, hoc solum petend[2u]2m, quanti sit emptus qui superest. Iulianum putasse Pomponius refert, si quid per eum seruum, quem ex nummis a marito donatis mulier adquisisset (forte legatum, hereditatem) aut partus editus esset, eo quoque nomine petitionem faciendam esse. Illud constat, si, antequam a uiro annuum acciperet, mulier ipsa de suo aut etiam mutuata impenderit, uideri tantum iam ex annuo consumptum. Illud recte dictum Celsus ait: si dotis usuras annuas uxor stipulata sit, licet ei non de-beantur, quia tamen quasi de annuo conuenerit, peti quidem dotis iudicio non possunt, compensari autem possunt: idem ergo dicemus in qualibet pactione annui nomine facta. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Si mulier ex pecunia donata emptum seruum uendidisset et alium emisset, posteriorem periculo mulieris esse Fulcinius scripsit: quod non est uerum, licet non ex re mariti emptus sit. Si uir uxori lanam do-nauit et ex ea lana uestimenta sibi confecit, uxoris esse uestimenta Labeo ait: @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. utilem tamen uiro competere. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Sed si uir lana sua uestimen-tum mulieri confecerit, quamuis id uxori confe[2c]2tum fuerit et uxoris cura, tamen uiri esse neque impedire, quod in ea re uxor tamquam lanipendia fuerit et uiri negotium procurar[2i]2t. Si uxor lana sua, operis ancillarum uiri, uestimenta sui nomine confecit muliebria, et uestimenta mulieris esse et pro operis ancillarum uiro praestare nihil debere: sed uiri nomine uestimenta confecta uirilia uiri esse, ut is lanae uxori praestet pretium: sed si non uirilia uestim[2ent]2a suo nomine mulier confecit, sed ea uiro donauit, non ualere dona-tionem, cum illa ualeat, cum uiri nomine confecit: nec umquam operas uiri ancillarum aestimari conuenit. Si uir uxori aream donauerit et uxor in ea insulam aedificauerit, ea insula sine dubio mariti est, sed eam impensam mulierem seruaturam placet: nam si ma-ritus uindicet insulam, retentionem impensae mulierem facturam. Si duo mancipia fuerint singula quinis digna, sed utrumque unis quinque donationis causa a uiro mulieri uel contra uenierint, melius dicetur communia ea esse pro portione pretii nec tandem spectandum esse, quanti mancipia sint, sed quantum ex pretio donationis causa sit remissum: sine @1 dubio licet a uiro uel uxore minoris emere, si non sit animus donandi. Si uir uxori uel contra quid uendiderit uero pretio et donationis causa paciscantur, ne quid uenditor ob eam rem praestet, uidendum est, quid de ea uenditione agatur, utrum res uenierit et totum negotium ualeat, an uero ut ea sola pactio irrita sit, quemadmodum irrita esset, si post contractam emptionem nouo consilio inito id pacti fuisset actum. et uerius est pactum dumtaxat irritum esse. Idem dicemus, si donationis causa pacti sint, ne fugitiuum aut erronem praestent, id est integra[2s]2 esse actiones aedilicias et ex empto. Quod uir uxori in diem debet, sine metu donationis praesens soluere potest, quamuis commodum temporis retenta pecunia sentire potuerit. Quod legatur[2u]2s mihi aut hereditatis nomine relicturus es, potes rogatus a me uxori meae relinquere et non uidetur ea esse donatio, quia nihil ex bonis meis deminuitur: in quo maxime maiores donanti succurrisse Proculus ait, ne amore alterius alter despoliaretur, non quasi maliuolos, ne alter locupletior fieret. Si uir uxori munus immodicum calendis Martiis aut natali die dedisset, donatio est: sed si impensas, quas faceret mulier, quo honestius se tueretur, contra est. Non uidetur locu-pletior facta esse mulier, si aut in opsonio aut in unguentis aut in cibariis familiae do-natam sibi pecuniam impenderit. Quae uir cibaria uxoris familiae iumentisue praestiterit, quae in usu communi erant, non condicentur: quod si familiam domesticam uxoris aut uenaliciam pauit, contra puto obseruari debere. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad Sabinum. Cum hic status esset dona-Știonum inter uirum et uxorem, quem antea rettulimus, imperator noster Antoninus Augu-stus ante excessum diui Seueri patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi Fuluio Aemiliano et Nummio Albino consulibus, ut aliquid laxaret ex iuris rigore. Oratio autem imperatoris nostri de confirmandis donationibus non solum ad ea pertinet, quae nomine uxoris a uiro comparata sunt, sed ad omnes donationes inter uirum et uxo-rem factas, ut et ipso iure res fiant eius cui donatae sunt et obligatio sit ciuilis et de Falcidia ubi possit locum habere tractandum sit: cui locum ita fore opinor, quasi testa-mento sit confirmatum quod donatum est. Ait oratio 'fas esse eum quidem qui donauit paenitere: heredem u[2e]2ro eripere forsitan aduersus uoluntatem supremam eius qui dona-uerit durum et auarum esse'. Paenitentiam accipere debemus supremam. proinde si uxori donauit, deinde eum paenituit, mox desiit paenitere, dicendum est donationem ualere, ut supremum eius spectemus iudicium, quemadmodum circa fideicommissa sole-mus, uel in legatis cum de doli exceptione opposita tractamus, ut sit ambulatoria uoluntas eius usque ad uitae supremum exitum. Sed ubi semel donatorem paenituit, etiam heredi reuocandi potestatem tribuimus, si appareat defunctum euidenter reuocasse uoluntatem: quod si in obscuro sit, procliuior esse debet iudex ad comprobandam donationem. Si maritus ea quae donauerit pignori dederit, utique eum paenituisse dicemus, licet domi-nium retinuit. quid tamen, si hoc animo fuit, ut uellet adhuc donatum? finge in pos-sessionem precaria[2m]2 mulierem remansisse paratamque esse satisfacere creditori. dicendum @1 est donationem ualere: nam si ab initio ei rem obligatam hoc animo donasset, dicerem uim habere donationem, ut parata satisfacere mulier haberet doli exceptionem: quin immo et si satisfecisset, potuisse eam per doli exceptionem consequi, ut sibi manden-tur actiones. Si donator seruus fuerit effectus priuati, dicendum est non impletam, sed peremptam donationem, quamuis morti seruitus comparetur: proinde et si ipsa in serui-tutem redigatur cui donatum est, extincta erit donatio. Si maritus uxori donauerit et mortem sibi ob sceleris conscientiam consciuerit uel etiam post mortem memoria eius damnata sit, reuocabitur donatio: quamuis ea quae aliis donauerit ualeant, si non mortis causa donauit. Si miles uxori donauerit de castrensibus bonis et fuerit damnatus, quia permissum est ei de his testari (si modo impetrauit ut testetur cum damnaretur), donatio ualebit: nam et mortis causa donare poterit, cui testari permissum est. Quod ait oratio 'consumpsisse', sic accipere debemus, ne is, qui donationem accepit, locupletior factus sit: ceterum si factus est, orationis beneficium locum habebit. sed et si non sit factus locu-pletior, dederit tamen tantam quantitatem eaque exste[2t]2, dicendum est, si is decessit, qui factus est locupletior, posse repetere id quod dedit nec compensare id quod consumpsit, quamuis diuortio secuto haec compensatio locum habeat. Si diuortium post donationem intercessit aut prior decesserit qui donum accepit, ueteri iuri statur, hoc est, si maritus uxori donatum uult, ualeat donatio, quod si non uult, exstinguitur: plerique enim cum bona gratia discedunt, plerique cum ira sui animi et offensa. Quid ergo, si diuortium factum est, deinde matrimonium restauratur, et in diuortio uel mutata est uoluntas uel eadem durauit, restaurato tamen matrimonio et uoluntate donatoris reconciliata an donatio duret, si constante matrimonio donator decesserit? et potest defendi ualere. Quod si di-uortium non intercesserit, sed friuusculum, profecto ualebit donatio, si friu[2u]2sculum quieuit. Si mulier et maritus diu seorsum quidem habitauerint, sed honorem inuicem matrimonii habebant (quod scimus interdum et inter consulares personas subsecutum), puto donationes non ualere, quasi duraueri[2n]2t nuptiae: non enim coitus matrimonium facit, sed maritalis affectio: si tamen donator prior decesserit, tunc donatio ualebit. Si ambo ab hostibus capti sint et qui donauit et cui donatum est, quid dicimus? et prius illud uolo tractare. oratio, si ante mors contigerit ei cui donatum est, nullius momenti donationem esse uoluit: ergo si ambo decesserint, quid dicemus, naufragio forte uel ruina uel incendio? et si quidem possit apparere, quis ante spiritum posuit, expedita est quaestio: sin uero non appareat, difficilis quaestio est. et magis puto donationem ualuisse et his ex uerbis orationis defen-dimus: ait enim oratio 'si prior uita decesserit qui donatum accepit': non uidetur autem prior uita decessisse qui donatum accepit, cum simul decesserint. proinde rectissime dicetur utrasque donationes ualere, si forte inuicem donationibus factis simul decesserint, quia neuter alteri superuixerit, licet de commorientibus oratio non senserit: sed cum neuter @1 alteri superuixerit, donationes mutuae ualebunt: nam et circa mortis causa donationes mutuas id erat consequens dicere neutri datam condictionem: locupletes igitur heredes do-nationibus relinquent. secundum haec si ambo ab hostibus simul capti sint amboque ibi decesserint non simul, utrum captiuitatis spectamus tempus, ut dicamus donationes ualere, quasi simul decesserint? an neutram, quia uiuis eis finitum est matrimonium? an specta-mus, uter prius decesserit, ut in eius persona non ualeat donatio? an uter rediit, ut eius ualeat? mea tamen fert opinio, ubi non reuerterunt, ut tempus spectandum sit captiuitatis, quasi tunc defecerint: quod si alter redierit, eum uideri superuixisse, quia redit. Qui quas-dam res ex his quas donauerat legasset, quasdam non, non uidebitur ceteras noluisse ad uxorem pertinere: plerumque enim antea legat, postea donat: uel alia causa fuit legandi. Oratio non solum uirum et uxorem complectitur, sed etiam ceteros, qui propter matrimo-nium donare prohibentur: ut puta donat socer nurui uel contra, uel socer genero uel con-tra, uel consocer consocero qui copulatos matrimonio in potestate habent: nam ex mente orationis his quoque omnibus permissum est in eundem casum donare. et ita et Papi-nianus libro quarto responsorum sensit: sic enim scribit: socer nurui uel genero donauit: postea filius eius uel filia constante matrimonio uita decessit: quam-quam uitium donationis perseueret, tamen, si socer nullam quaestionem donationibus in-tulit, post mortem eius contra heredes orationis sententia uidetur interuenire: nam quae ratio donationem prohibuit, eadem beneficium datum implorabit. ut igitur ualeat donatio ista, Papinianus exigit, ut et filius eius qui donauit ante decesserit, et socer postea durante uoluntate. Si filius familias, qui castrense peculium habet uel quasi castrense, uxori donet, filii personam et mortem spectabimus. Si nurus socero donauerit, mortem nurus et perse-uerantem in supremam diem uoluntatem spectare nos oportet. quod si socer ante deces-serit, dicemus exstinctam donationem an, quia maritus uiuit, si uxori suae superuixit, ad-mittimus uim habere donationem? et si quidem maritus solus socero heres exstitit, quasi noua donatio potest seruari in maritum collata, ut illa finita sit, alia coeperit: sin uero filius heres patri non est, finita erit donatio ratione noua. Si socer nurui nuntium mi-serit, donatio erit irrita, quamuis matrimonium concordantibus uiro et uxor[2e]2 secundum rescriptum imperatoris nostri cum patre comprobatum est: sed quod ad ipsos, inter quos donatio facta est, finitum est matrimonium. Proinde et si duo consoceri inuicem dona-uerint, idem erit dicendum, si inuitis filiis nuntium remiserint, inter ipsos irritam esse donationem. in hac autem donatione inter soceros facta mors desideranda est eius qui donauit constante matrimonio et iure potestatis durante: idemque et in his qui sunt in eorum potestate. Si consocer consocero donauerit et alter eorum uel uterque copulatos emancipauerit, debet dici donationem ad orationem non pertinere et ideo infirmari dona-tionem. Si sponsus sponsae donauerit in tempus matrimonii collata donatione, quamuis Șinter uirum et uxorem donatio non uideatur facta et uerba orationis minus sufficiant, tamen @1 donationem dicendum est ad sententiam orationis pertinere, ut, si durauerit uoluntas usque ad mortem, ualeat donatio. Siue autem res fuit quae donata est siue obligatio remissa, potest dici donationem effectum habituram: ut puta uxori acceptum tulit donationis causa quod debeat: potest dici pendere acceptilationem non ipsam, sed effectum eius. et gene-raliter uniuersae donation[2e]2s, quas impediri diximus, ex oratione ualebunt. Si inter uirum et uxorem societas donationis causa contracta sit, iure uulgato nulla est, nec post decretum senatus emolumentum ea liberalitas, ut actio pro socio constituatur, habere poterit: quae tamen in commune tenuerunt fine praestituto, reuocanda non sunt. idcirco igitur pro socio actio non erit, quia nulla societas est, quae donationis causa interponitur, nec inter ceteros et propter hoc nec inter uirum et uxorem. Idem erit dicendum et si emptio contracta sit donationis causa: nam nulla erit. Plane si minoris res uenierit donationis causa uel postea pretium sit remissum, admittemus donationem ualere ad senatus consultum. Si quis spon-sam habuerit, deinde eandem uxorem duxerit cum non liceret, an donationes quasi in spon-salibus factae ualeant, uideamus. et Iulianus tractat hanc quaestionem in minore duodecim annis, si in domum quasi mariti inmatura sit deducta: ait enim hanc sponsam esse, etsi uxor non sit. sed est uerius, quod Labeoni uidetur et a nobis et a Papiniano libro decimo quaestionum probatum est, ut, si quidem praecesserint sponsalia, durent, quamuis iam uxorem esse putet qui duxit, si uero non praecesserint, neque spon-salia esse, quoniam non fuerunt, neque nuptias, quod nuptiae esse non potuerunt. ideo-que si sponsalia antecesserint, ualet donatio: si minus, nulla est, quia non quasi ad extraneam, sed quasi ad uxorem fecit et ideo nec oratio locum habebit. Sed si senator libertinam desponderit uel tutor pupillam uel quis alius ex his, qui matrimonium copulare prohibentur, et duxerit, an donatio quasi in sponsalibus facta ualeat? et putem etiam sponsalia inprobanda et quasi ab indignis ea quae donat[2a]2 sunt ablata fisco uindicari. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si stipulata fuerit mulier annuum, id ex stipulatu petere constante matrimonio non potest. sed si manente matrimonio deces-sisse maritus proponatur, puto, quia in annuo quoque donatio uertitur, posse dici stipula-tionem confirmari ex senatus consulto. Si uxor marito annuum uersa uice praestiterit, restituetur ei hoc et poterit uindicare id quod exstat: credo poterit et condicere, in quan-tum locupletior factus est, quia non tam sollemne est annuum, quod maritus uxori pendit et quod uxor marito praestat, immo incongruens est et contra sexus naturam. Et si forte maritus ab uxore stipulatus sit id annuum decesseritque mulier constante matrimonio, di-cendum erit ex oratione donationem conualescere. @@&7Idem& libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Siue uxor marito res donasset isque eas in dotem pro communi filia dedisset, siue post donationem, quam in maritum contulit, uxor passa est eum pro filia in dotem dare, benigne dici potest, etsi prima do-natio nullius momenti est, attamen ex sequenti consensu ualere dotis dationem. @1 @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad edictum. Si non secundum legitimam obser-uationem diuortium factum sit, donationes post tale diuortium factae nullius momenti sunt, cum non uideatur solutum matrimonium. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Si donatae res exstant, etiam uindicari poterunt: sed quia causam possidendi donatio praestitit, nisi reddatur res, aesti-matio facienda est iusto pretio cauerique possidenti debebit de euictione simpli, quanti ea res sit: idque etiam Pedio uidetur. Sponsus alienum anulum sponsae muneri misit et post nuptias pro eo suum dedit: quidam et Nerua putant fieri eum mulieris, quia tunc factam donationem confirmare uidetur, non nouam inchoare, quam sententiam ueram esse accepi. @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Si mulier dolo fecerit, ne res exstaret sibi a marito donata, uel ad exhibendum uel damni iniuriae cum ea agi poterit, maxime si post diuortium id commiserit. @@&7Alfenus& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Seruus communis uiri et fratris eius puerum donauit uxori fratris: pro qua parte is seruus qui donasset uiri esset, pro ea parte munus non esse factum mulieris respondit. Idem iuris erit, si ex tribus fratribus unus uxorem haberet et rem communem uxori donasset: nam ex tertia parte mu-lieris res facta non est, ex duabus autem partibus reliquis, si id scissent fratres aut postea-quam donata esset ratum habuissent, non debere mulierem reddere. @@&7Iulianus& libro quinto ex Minicio. Uir uxori pecuniam cum donare uellet, permisit ei, ut a debitore suo stipuletur: illa cum id fecisset, priusquam pecuniam aufer[2r]2et, diuortium fecit: quaero, utrum uir eam summam petere debeat an ea promissione propter donationis causam actio nulla esset. respondi inanem fuisse eam stipulationem. sed si promissor mulieri ignorans soluisset, si quidem pecunia exstat, uindicare eam debitor potest: sed si actiones suas marito praestare paratus est, doli mali exceptione se tuebitur ideoque maritus hanc pecuniam debitoris nomine uindicando consequetur. sed si pecunia non ex-stat et mulier locupletior facta est, maritus eam petet: intellegitur enim ex re mariti locu-pletior facta esse mulier, quoniam debitor doli mali exceptione se tueri potest. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Quod apiscendae dignitatis gratia ab uxore in maritum collatum est, eatenus ratum est, quatenus dignitati supplendae opus est: @@&7Licinnius Rufinus& libro sexto regularum. nam et imperator Antoninus constituit, ut ad processus uiri uxor ei donare possit. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Nuper ex indulgentia prin-cipis Antonini recepta est alia causa donationis, quam dicimus honoris causa: ut ecce si uxor uiro lati clauii petenti gratia donet uel ut equestris ordinis fiat uel ludorum gratia. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Inter uirum et uxorem exilii causa do-natio fieri potest. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Si extraneus rem uiri ignorans eius esse ignoranti uxori, ac ne uiro quidem sciente eam suam esse, donauerit, mulier recte eam usucapiet. idemque iuris erit, si is, qui in potestate uiri erat, credens se patrem familias esse uxori patris donauerit. sed si uir rescierit suam rem esse, priusquam usu-capiatur, uindicareque eam poterit nec uolet et hoc et mulier nouerit, interrumpetur possessio, quia transiit in causam ab eo factae donationis. ipsius mulieris scientia @1 propius est, ut nullum adquisitioni dominii eius adferat impedimentum: non enim omnimodo uxores ex bonis uirorum, sed ex causa donationis ab ipsis fact[2ae]2 adquirere prohibitae sunt. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Marcellus libro septimo digestorum scribit etiam eum detrahere sine mulieris damno et citra metum senatus consulti, quod detrahentibus negotiationis causa occurrit. @@&7Idem& libro septuagesimo secundo ad edictum. Inter uirum et uxorem nec possessionis ulla donatio est. @@&7Celsus& libro primo digestorum. Utrum negotium uxoris gerens an officio mariti ductus in rem eius impenderit uir, facti, non iuris est quaestio: coniectura eius rei ex modo et ex genere impensae non difficilis est. @@&7Idem& libro nono digestorum. Quae iam nuptae maritus donauit, uiri manent et potest ea uindicare: nec quicquam refert, quod ampla legata ab uxore ei relicta sunt. @@&7Marcellus& libro septimo digestorum. Sulpicius Marcello. Mulier, quae ad communem filium uolebat, qui in potestate patris erat, post mortem patris fundum per-uenire, eum patri tradidit, uti post mortem restituatur filio. quaero, an donatio tibi uidea-tur, ut nihil agatur, an ualeat quidem, sed mulieri potestas datur, si noluerit, eum repe-Ștere. respondit: si color uel titulus, ut sic dixerim, donationi quaesitus est, nihil ualebit traditio, idem si hoc exigit uxor, ut aliquid ex ea re interim commodi sentiret maritus: alioquin si solo eius ministerio usa est et id egit, ut uel reuocare sibi liceret uel ut res cum omni emolumento per patrem postea ad filium transiret, cur non idem perinde sit ratum ac si cum extraneo tale negotium contraxisset, hoc est extraneo in hanc causam tradidisset? @@&7Iauolenus& libro tertio decimo epistularum. Si, cum mulier uiginti seruum emisset, in eam emptionem uir quinque uenditori dedit, diuortio facto omnimodo uir eam summam exiget neque ad rem pertinet, an is seruus deterior factus sit: nam et si mor-tuus esset, quinque exactio ei competeret. quaeritur enim, an mulier ex uiri patrimonio locupletior sit eo tempore, quo de dote agebatur: facta autem intellegitur, quae aere alieno suo interuentu uiri liberata est, quod potuisset adhuc debere, si uir pecuniam non soluisset: neque enim interest, ex qua causa mulier pecuniam debuit, utrum creditam an eam quam ex emptione praestare debeat. Quod si mulier non emerat seruum, sed ut emeret, a uiro pecuniam accepit, tum uel mortuo uel deteriore facto seruo damnum ad uirum pertinebit: quia quod al[2i]2ter emptu[2ra]2 non fuit, nisi pecuniam a uiro accepisset, hoc consumptum ei perit qui donauit, si modo in rerum natura esse desiit: nec uidetur mulier locupletior esse, quae neque a creditore suo liberata est neque id possidet quod ex pecunia uiri emerat. @@&7Pomponius& libro quinto ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait, cum in @1 controuersiam uenit, unde ad mulierem quid peruenerit, et uerius et honestius est quod non demonstratur unde habeat existimari a uiro aut qui in potestate eius esset ad eam peruenisse. euitandi autem turpis quaestus gratia circa uxorem hoc uidetur Quintus Mu-cius probasse. @@&7Papinianus& libro decimo quaestionum. Si uir uxori donationis causa rem uilius locauerit, locatio nulla est: cum autem depositum inter eas personas minoris dona-tionis causa aestimatur, depositum est. haec ideo tam uarie, quia locatio quidem sine mer-cede certa contrahi non potest, depositum autem et citra aestimationem quoque dari potest. Uxor uiro fructum fundi ab herede suo dari, quod si datus non fuisset, certam pecuniam mortis causa promitti curauit: defuncto uiro uiua muliere stipulatio soluitur, ut traditio, quae mandante uxore mortis causa facta est: nam quo casu inter exteros condictio nascitur, inter maritos nihil agitur. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Mortis suae causa ge-nero uel nurui socerum frustra donare conuenit, quia mortuo socero nuptiae non soluuntur: nec interest, an pater filium uel filiam exheredauerit. diuortii species eadem ratione diuersa est. Res in dotem aestimatas consentiente uiro mulier in usu habuit: us[2u]2 deteriores si fiant, damni compensatio non admittitur. easdem res non potest mulier sibi quasi donatas defendere ex illis uerbis, quibus donationes ei a uiro legatae sunt, cum eiusmodi species neque donari neque auferri uidentur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Uir usuras promissae dotis in stipulatum deduxerat easque non petierat: cum per omne tempus matrimonii sumptibus suis uxorem et eius familiam uir exhiberet, dote praelegata, sed et donationibus uerbis fideicommissi confirmatis legato quidem dotis usuras non contineri uidebatur, sed titulo donationis re-missas. @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. Uxor marito suo pecuniam donauit: ma-ritus ex pecunia sibi donata aut mobilem aut soli rem comparauit: soluendo non est et res extant: quaero, si mulier reuocet donationem, an utiliter condicticia experiatur? uidetur enim maritus, quamuis soluendo non sit, ex donatione locupletior effectus, cum pecunia mulieris res comparata exstet. respondi: locupletiorem esse ex donatione negari non potest: non enim quaerimus, quid deducto aere alieno liberum habeat, sed quid ex re mulieris possideat. solo enim separatur hic ab eo, cui res donata est, quod ibi res mulieris per-manet et uindicare directo potest: et erit deterior causa uiri, si ei pecunia quatenus res ualet, non ultra id tamen quod donatum est, condicatur, quam si dotis iudicio conueniatur. sed nihil prohibet etiam in rem utilem mulieri in ipsas res accommodare. @@&7Scaeuola& libro tertio quaestionum. Si quod mihi mortis causa donare uellet, ego pure uxori donare uellem, non ualet quod uxori iubeo dari, quia illo conualescente condictione teneor, mortuo autem nihilo minus pauperior sum: non enim habeo quod ha-biturus essem. @@&7Paulus& libro septimo responsorum. Ea, quae a marito suo pecuniam ex causa donationis acceperat, litteras ad eum misit huiusmodi: 'cum petenti mihi a te, do- @1 mine carissime, adnuerit indulgentia tua uiginti ad expediendas quasdam res meas, quae summa mihi numerata est sub ea condicione, ut, si per me meosque mores quid steterit, quo minus in diem uitae nostrae matrimonium permaneat, siue inuito te discessero de domo tua uel repudium tibi sine ulla querella misero diuortiumque factum per me probabitur, tunc uiginti, quae mihi hac die donationis causa dare uoluisti, daturam restituturam me sine ulla dilatione: spondeo'. quaero, an, si eadem Titio marito suo repudium miserit, pecuniam restituere debeat. Paulus respondit pecuniam, quam uir uxori donauit, ex stipu-latione proposita, si condicio eius exstitit, peti posse, quoniam ex donatione in pecuniam credita[2m]2 conuersa est: quod si stipulatio commissa non probetur, tunc tantum peti posse, quanto locupletior ex ea donatione facta probetur. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Si praedia et mancipia Seiae data effecta sint eius tempore concubinatus ac postea tempore matrimonii aliis acceptis reddita sunt, quid iuris est? respondit secundum ea quae proponerentur negotium potius gestum uideri, quam donationem interuenisse. Item cum quaereretur de cibariis mancipiorum, re-spondit: tempore quidem concubinatus data cibaria repeti non possunt, sed nec tempore matrimonii, si ea mancipia uxoris in communi usu fuerint. Filius rebus matris interuenire solitus pecunia matris consentiente ipsa mancipia et res mercatus emptionum instrumenta suo nomine confecit: decessit in patris potestate. quaesitum est, an mater cum marito suo experiri et qua actione uti possit. respondit, si mater obligatum filium in ea pecunia uoluit esse, intra annum, quam filius decessit, de peculio cum patre, in cuius potestate fuisse pro-ponatur, actionem habere: si donauit, repeti posse, quanto locupletior ex ea donatione pater factus est. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Si quis uxori ea condicione donauit, ut quod donauit in dotem accipiat, defunct[2o]2 eo donatio conualescit. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Uitricus et priuignus in-uicem sibi donare praetexto matrimonii non prohibentur. Diuortii causa donationes inter uirum et uxorem concessae sunt: saepe enim euenit, uti propter sacerdotium uel etiam sterilitatem @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. uel senectutem aut ualetudinem aut mi-litiam satis commode retineri matrimonium non possit: @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. et ideo bona gratia matri-monium dissoluitur. Diuortio facto nec instaurato matrimonio non confirmabitur inter uirum et uxorem facta donatio: nec inter patronum et libertam, si ab eo inuito diuertere non licet, facta donatio separatur, cum inter hos diuortium intercedat. perinde enim id quod donatum est habetur diuortio intercedente ac si donatum non fuisset. @@&7Paulus& libro tertio ad &7Neratium&. De eo, quod uxoris in aedificium uiri ita coniunctum est, ut detractum alicuius usus esse possit, dicendum est agi posse, quia nulla actio est, ex lege duodecim tabularum, quamuis decemuiros non sit credibile de his sen-sisse, quorum uoluntate res eorum in alienum aedificium coniunctae essent. &7Paulus& notat: @1 sed in hoc solum agi potest, ut sola uindicatio soluta re competat mulieri, non in duplum Șex lege duodecim tabularum: neque enim furtiuum est, quod sciente domino inclusum est. @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. Uir mulieri diuortio facto quaedam idcirco dederat, ut ad se reuerteretur: mulier reuersa erat, deinde diuortium fecerat. &7Labeo&: Trebatius inter Terentiam et Maecenatem respondit si uerum diuortium fuisset, ratam esse donationem, si simulatum, contra. sed uerum est, quod Proculus et Caecilius putant, tunc uerum esse diuortium et ualere donationem diuortii causa factam si aliae nuptiae insecutae sunt aut tam longo tempore uidua fuisset, ut dubium non foret alterum esse matrimonium: alias nec donationem ullius esse momenti futuram. @@&7Labeo& libro [2s]2exto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Quod uir ei, quae nondum uiripotens nupserit, donauerit, ratum futurum existimo. @@&7Scaeuola& libro non digestorum. Seia Sempronio cum certa die nuptura esset, antequam domum deduceretur tabulaeque dotis signarentur, donauit tot aureos: quaero, an ea donatio rata sit. non attinuisse tempus, an antequam domum deduceretur, donatio facta esset, aut tabularum consignatarum, quae plerumque et post contractum matrimonium fierent, in quaerendo exprimi: itaque nisi ante matrimonium contractum, quod consensu intellegitur, donatio facta esset, non ualere. Virgini in hortos deductae ante diem tertium quam ibi nuptiae fierent, cum in separata diaeta ab eo esset, die nuptiarum, priusquam ad eum transiret et priusquam aqua et igni acciperetur, id est nuptiae celebrentur, optulit decem aureos dono: quaesitum est, post nuptias contractas diuortio facto an summa donata repeti possit. respondit id, quod ante nuptias donatum propone-retur, non posse de dote deduci. @@&7Labeo& libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum. Si uxor nummis a uiro aut ab eo qui in eius potestate esset sibi donatis seruum emerit, deinde, cum eius factus fuerit, eum ipsum donationis causa uiro tradiderit, rata erit traditio, quamuis ea mente facta fuerit qua ceterae donationes, neque ulla actio eius nomine dari potest. @@@@{1DE DIUORTIIS ET REPUDIIS}1 @@&7Paulus& libro trigensimo quinto ad edictum. Dirimitur matrimonium diuortio morte captiuitate uel alia contingent[2e]2 seruitute utrius eorum. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Diuortium autem uel a diuersitate men-tium dictum est uel quia in diuersas partes eunt, qui distrahunt matrimonium. In repudiis autem, id est renuntiatione comprobata sunt haec uerba: 'tuas res tibi habeto', item haec: 'tuas res tibi agito'. In sponsalibus quoque discutiendis placuit renuntiationem interuenire oportere: in qua re haec uerba probata sunt: 'condicione tua non utor'. Siue autem ipsi praesenti renuntietur siue absenti per eum, qui in potestate eius sit cuiusue is eaue in potestate sit, nihil interest. @1 @@&7Paulus& libro trigesimo quinto ad edictum. Diuortium non est nisi uerum, quod animo perpetuam constituendi [2di]2ssensionem fit. itaque quidquid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuer[2a]2ntia apparuit iudi-cium animi fuisse: ideoque per calorem misso repudio si breui reuersa uxor est, nec di-uortisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo sexto ad Sabinum. Iulianus libro octauo decimo digestorum quaerit, an furiosa repudium mittere uel repudiari possit. et scribit furiosam repudiari posse, quia ignorantis loco habetur: repudiare autem non posse neque ipsam propter dementiam neque curatorem eius, patrem tamen eius nuntium mittere posse. quod non tractaret de repudio, nisi constaret retineri matrimonium: quae sent[2ent]2ia mihi uidetur uera. @@&7Idem& libro trigesimo quarto ad edictum. Si filia emancipata idcirco diuer-terat, ut maritum lucro dotis adficiat, patrem fraudet, qui profecticiam dotem potuit petere, si constante matrimonio decessiss[2et]2, ideo patri succurrendum est, ne dotem perdat: non enim minus patri quam marito succurrere praetorem oportet. danda igitur est ei dotis exactio, atque si constante matrimonio decessisset filia. @@&7Iulianus& libro sexagesimo secundo digestorum. Uxores eorum, qui in hostium potestate peruenerunt, possunt uideri nuptarum locum retinere eo solo, quod alii temere nubere non possunt. et generaliter definiendum est, donec certum est maritum uiuere in captiuitate constitutum, nullam habere licentiam uxores eorum mi-grare ad aliud matrimonium, nisi mallent ipsae mulieres causam repudii praestare. sin autem in incerto est, an uiuus apud hostes teneatur uel morte praeuentus, tunc, si quin-quennium a tempore captiuitatis excesserit, licentiam habet mulier ad alias migrare nuptias, ita tamen, ut bona gratia dissolutum uideatur pristinum matrimonium et unusquisque suum ius habeat imminutum: eodem iure et in marito in ciuitate degente et uxore captiua obseruando. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Si paenituit eum, qui libellum tra-dendum diuortii dedit, isque per ignorantiam mutatae uoluntatis oblatus est, durare ma-trimonium dicendum, nisi paenitentia cognita is qui accepit ipse uoluit matrimonium dis-soluere: tunc enim per eum qui accepit soluitur matrimonium. @@&7Idem& libro secundo de adulteriis. Diuus Hadrianus eum, qui alienam uxo- @1 rem ex itinere domum suam duxisset et inde marito eius repudium mississet, in triennium relegauit. @@&7Paulus& libro secundo de adulteriis. Nullum diuortium ratum est nisi septem ciuibus Romanis puberibus adhibitis praeter libertum eius qui diuortium faciet. libertum accipiemus etiam eum, qui a patre auo proauo et ceteris susum uersum manu-missus sit. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Patrono inuito liberta, quam in matrimonio habuit, ab eo discedere non potest, nisi ex causa fideicommissi manumissa sit: tunc enim potest, licet eius fit liberta. @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Quod ait lex: 'diuortii faciendi po-testas libertae, quae nupta est patrono, ne esto', non infectum uidetur effecisse diuortium, quod iure ciuili dissoluere solet matrimonium. quare constare matrimonium dicere non possumus, cum sit separatum. denique scribit Iulianus de dote hanc actionem non habere. merito igitur, quamdiu patronus eius eam uxorem suam esse uult, cum nullo alio conubium ei est. nam quia intellexit legis lator facto libertae quasi diremptum matrimonium, de-traxit ei cum alio conubium. quare cuicumque nubserit, pro non nupta habebitur. Iulianus quidem amplius putat nec in concubinatu eam alterius patroni esse posse. Ait lex: 'quamdiu patronus eam uxorem esse uolet'. et uelle debet uxorem esse et patronus du-rare: si igitur aut patronus esse aut uelle desierit, finita est legis auctoritas. Illud rectis-sime placuit, qualiquali uoluntate intellegi possit patronus animum habere desisse quasi in uxorem, finiri legis huius beneficium. proinde cum patronus rerum amotarum cum liberta, quae ab inuito eo diuorterat, uellet experiri, imperator noster cum diuo patre suo rescripsit intellegi eum hoc ipso nolle nuptam sibi, qui eam actionem uel aliam inportet, quae non solet nisi ex diuortio oriri. quare si accusare eam adulterii coeperit uel alio crimine postulare, quod uxori nemo obicit, magis est, ut diremptum sit matrimonium: etenim meminisse oportet ideo adimi cum alio conubium, quia patronus sibi nuptam cupit. ubicumque igitur uel tenuis intellectus uideri potest nolentis nuptam, dicendum est iam incipere libertae cum alio esse conubium. proinde si patronus sibi desponderit aliam uel destinauerit uel matrimonium alterius appetierit, credendus est nolle hanc nuptam: et si concubinam sibi adhibuerit, idem erit probandum. @@@@{1SOLUTO MATRIMONIO DOS QUEMADMODUM PETATUR}1 @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Dotium causa semper et ubique praecipua est: nam et publice interest dotes mulieribus conseruari, cum dotatas esse fe-minas ad subolem procreandam replendamque liberis ciuitatem maxime sit necessarium. @1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Soluto matrimonio solui mulieri Șdos debet. nec cogitur maritus alii eam ab initio stipulanti promittere, nisi hoc ei nihil nocet: nam si incommodum aliquod maritus suspectum habet, non debere eum cogi alii quam uxori promittere dicendum est. haec si sui iuris mulier est. Quod si in patris po-testate est et dos ab eo profecta sit, ipsius et filiae dos est: denique pater non aliter quam ex uoluntate filiae petere dotem nec per se nec per procuratorem potest. sic ergo et pro-mittendum Sabinus ait. ei ergo promittendum erit, cui uterque iusserit. ceterum si pater solus iussit, dotis actio filiae non erit adempta, quandoque sui iuris filia fuerit facta. item si uoluntate solius filiae promittatur, remanebit dotis actio integra patri: sed utrum ut et agat solus an et ut adiuncta quoque filiae persona experiri possit? et puto nec eam actio-nem amissam, quam adiuncta filiae persona potest habere. quod si sui iuris fuerit facta filia, nocebit ei ista stipulatio. Uoluntatem autem filiae, cum pater agit, de dote, utrum si[2c]2 accipimus, ut consentiat an uero ne contradicat filia? et est ab imperatore Antonino re-scriptum filiam, nisi euidenter contradicat, uideri consentire patri. et Iulianus libro quadra-gesimo octauo digestorum scripsit quasi ex uoluntate filiae uideri experiri patrem, si furio-sam filiam habeat: nam ubi non potest per dementiam contradicere, consentire quis eam merito credet. sed si absens filia sit, dicendum erit non ex uoluntate eius id factum cauendumque ratam rem filiam habituram a patre: ubi enim sapit, scire eam exigimus, ut uideatur non contradicere. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Non solum autem in exigenda, sed etiam in soluenda dote, quae communis est patris et filiae, utriusque uoluntas exquiritur nec alter alterius deteriorem condicionem facere potest. sed si pecunia ad patrem peruenit, quam filia accepit, actio de dote utrisque tolletur. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Si pater sine consensu filiae dotem a uiro exegisset et eandem alii uiro eius filiae nomine dedisset et mortuo patre filia cum priore uiro ageret, doli mali exceptione repellitur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad Sabinum. De diuisione anni eius, quo diuortium factum est, quaeritur, ex die matrimonii an ex die traditi marito fundi maritus sibi com-putet tempus. et utique in fructibus a uiro retinendis neque dies dotis constitutae neque nuptiarum obseruabitur, sed quo primum dotale praedium constitutum est, id est tradita possessione. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si ante nuptias fundus traditus est, ex die nuptiarum ad eundem diem sequentis anni computandus annus est: idem in ceteris annis seruatur, donec diuortium fiat. nam si ante nuptias traditus sit et fructus inde per-cepti, hi restituendi sunt quandoque diuortio facto quasi dotis facti. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Fructus eos esse constat, qui deducta inpensa supererunt: quod Scaeuola et ad mariti et ad mulieris inpensas refert. nam si mulier pridie uindemias doti dedit, mox sublatis a marito uindemiis diuortit, non putat ei undecim dumtaxat mensum fructus restitui, sed et impensas, quae, antequam por-tiones fructuum fiant, deducendae sunt: igitur, si et maritus aliquid inpendit in eundem annum, utriusque inpensae concurrent. ita et, si impensarum a muliere factarum ratio ha-beatur, cum plurimis annis in matrimonio fuit, necesse est primi anni computari temporis quod sit ante datum praedium. Papinianus autem libro undecimo quaestionum diuortio facto fructus diuidi ait non ex die lo[2c]2ationis, sed habita ratione praecedentis temporis, quo mulier in matrimonio fuit: neque enim, si uindemiae tempore fundus in dotem datus sit @1 eumque uir ex calendis Nouembribus primis fruendum locauerit, mensis Ianuarii suprema die facto diuortio, retinere uirum et uindemiae fructus et eius anni, quo diuortium factum est, quartam partem mercedis aequum est: alioquin si coactis uindemiis altera die diuortium intercedat, fructus integros retinebit. itaque si fine mensis Ianuarii diuortium fiat et quat-tuor mensibus matrimonium steterit, uindemiae fructus et quarta portio mercedis instantis anni confundi debebunt, ut ex ea pecunia tertia portio uiro relinquatur. E contrario quoque idem obseruandum est: nam si mulier percepta uindemia statim fundum uiro in dotem dederit et uir ex calendis Martiis eundem locauerit et calendis Aprilibus primis diuortium fuerit secutum, non solum partem duodecimam mercedis, sed pro modo tem-poris omnium mensum, quo dotale praedium fuit, ex mercede quae debebitur portionem retinebit. Item si messes eius anni, quo diuortium factum est, colonum ex forma loca-tionis sequantur, ante uindemiam soluto matrimonio nihilo minus pecunia messium in com-putationem cum spe futurae uindemiae ueniet. Apparet igitur ex his illos fructus, quos mulier percepit antequam nuberet, non debere in contributionem uenire. Ob donationes, item ob res amotas ex his fructibus, qui post diuortium percepti sunt, compensationes fieri possunt. Quod in anno dicitur, potest dici et in sex mensibus, si bis in anno fructus capientur, ut est in locis inriguis. Et in pluribus annis idem dici potest, ut in silua caedua. Item si locatio agri talis sit, ut super annuam mercedem quinquennio quoque aliquid amplius praestaretur: in eo enim quod amplius est tempus ad quinquennium com-putamus. Non solum autem de fundo, sed etiam de pecore idem dicemus, ut lana ouium fetusque pecorum praestaretur. quare enim, si maritus prope partum oues doti acceperit, item proximas tonsurae, post partum et tonsas oues protinus diuortio facto nihil reddat? nam et hic fructus toto tempore quo curantur, non quo percipiuntur, rationem accipere debemus. In seruo quoque anni ratio habetur, si in annum forte operae eius locatae sunt, ut praeteriti temporis ad maritum, post diuortium autem ad mulierem operae pertineant. De pensionibus quoque praediorum urbanorum idem est quod in fructibus rusticorum. Si fundum uiro uxor in dotem dederit isque inde arbores deciderit, si hae fructus intelle-guntur, pro portione anni debent restitui (puto autem, si arbores caeduae fuerunt uel gre-miales, dici oportet in fructu cedere), si minus, quasi deteriorem fundum fecerit, maritus tenebitur. sed et si ui tempestatis ceciderunt, dici oportet pretium earum restituendum mulieri nec in fructum cedere non magis, quam si thensaurus fuerit inuentus: in fructum enim non computabitur, sed pars eius dimidia restituetur quasi in alieno inuenti. Si uir in fundo mulieris dotali lapidicinas marmoreas inuenerit et fundum fructuosiorem fecerit, @1 marmor, quod caesum neque exportatum est, mariti et impensa non est ei praestanda, quia nec in fructu est marmor: nisi tale sit, ut lapis ibi renascatur, quales sunt in Gallia, sunt et in Asia. Sed si cretifodinae, argenti fodinae uel auri uel cuius alterius materiae sint uel harenae, utique in fructu habebuntur. Interdum marito de fructibus a muliere cauetur et nihil retinet, si fructibus stantibus fundum mulier recipiet: interdum retinebit tantum maritus et nihil restituet, id est si non plus erit, quam pro portione eum reti-nere oportet: interdum uero et reddet, si plus percepit quam eum retinere oportet. eadem condicio erit etiam, si cum socero uel cum herede alterutrius de dote agatur. Impendi autem fructuum percipiendorum Pomponius ait, quod in arando serendoque agro impensum est, quodque in tutelam aedificiorum aegrumue seruum curandum, scilicet si ex aedificio uel seruo fructus aliqui percipiebantur. sed hae inpensae non petentur, cum maritus fructum totum anni retinet, qu[2i]2a ex fructibus prius impensis satisfaciendum est. plane si nouam uillam necessario exstruxit uel ueterem totam sine culpa sua conlapsam restituerit, erit eius impensae petitio: simili modo et si pastina instituit. hae enim inpensae aut in res necessarias aut utiles cedunt pariuntque marito actionem. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Si fundus in dotem datus sit, in quo lapis caeditur, lapidicinarum commodum ad maritum pertinere constat, quia palam sit eo animo Șdedisse mulierem fundum, ut iste fructus ad maritum pertineat, nisi si contrariam uolun-tatem in dote danda declarauerit mulier. Quod in sementem erogatur, si non responderint messes, ex uindemia deducetur, quia totius anni unus fructus est. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Si mora per mulierem fuit, quo minus dotem reciperet, dolum malum dumtaxat in ea re, non etiam culpam maritus prae-stare debet, ne facto mulieris in perpetuum agrum eius colere cogatur: fructus tamen, qui peruenissent ad uirum, redduntur. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Sabinum. Si ab hostibus capta filia, quae nupta erat et dotem a patre profectam habebat, ibi decesserit, puto dicendum perinde obseruanda omnia ac si nupta decessisset, ut, etiamsi in potestate non fuerit patris, dos ab eo pro-fecta reuerti ad eum debeat. Si uir uxorem suam occiderit, dotis actionem heredibus uxoris dandam esse Proculus ait, et recte: non enim aequum est uirum ob facinus suum dotem sperare lucrifacere. idemque et e contrario statuendum est. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Sabinum. Si alienam rem sciens mulier in dotem dederit, reddenda ei est, quasi suam dedisset, et fructus pro portione anni, quo diuortium factum est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Maritum in id quod facere potest condemnari exploratum est: sed hoc heredi non esse praestandum, @1 @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. quia tale beneficium personale est et cum persona exstinguitur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Alia causa est defensoris, quem placet sufficienter uideri defendisse, si tantum uxori praestet, quantum conseque-retur, si ipsum maritum conuenisset. Eleganter quaerit Pomponius libro quinto decimo ex Sabino, si paciscatur maritus, ne in id quod facere possit condemnetur, sed in solidum, an hoc pactum seruandum sit? et negat seruari oportere, quod quidem et mihi uidetur uerum: namque contra bonos mores id pactum esse melius est dicere, quippe cum contra receptam reuerentiam, quae maritis exhibenda est, id esse apparet. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Rei iudicatae tempus spectatur, qua-tenus maritus facere potest. Heredi mariti, licet in solidum condemnetur, compensationes tamen, quae ad pecuniariam causam respiciunt, proderunt, ut hoc minus sit obligatus, ueluti ob res donatas et amotas et impensas: morum uero coercitionem non habet. Socero quoque, cum quo nurus de dote agit, idem honor habetur, [2ut]2 in id damnetur quod facere potest, @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. quia parentis locum socer optinet. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Ex diuerso si socer ex promissione a marito conueniatur, solet quaeri, an idem ei honor habendus sit: Neratius libris membra-narum et Proculus scribunt hoc iustum esse. Item si mulier ex promissione conueniatur, magis placuit defendendam eam per exceptionem: idem et Proculus ait: sicuti cum socia fuit, dabitur ei exceptio, quamuis iure ciuili sit obligata. Si in iudicio dotis iudex igno-rantia iuris lapsus condemnauerit maritum in solidum, Neratius Sabinus doli exceptione eum uti oportere aiunt eaque tutum fore. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Etiam filios mulieris, qui patri heredes exstiterunt, in id quod facere possunt condemnandos Labeo ait. Licet in dota-libus rebus non solum dolum, sed et culpam maritus praestet, cum tamen quaeritur in iudicio de dote an facere possit, dolus dumtaxat comprehenditur, quia in rerum ipsius ad-ministratione non erat ab eo culpa exigenda. quamquam eum dumtaxat dolum ei nocere putem, si facere non possit, quem propter uxorem adhibuit, ne ei solidum solueret, non propter quemlibet alium. Ofilius autem aiebat, si dolo mariti res dotalis interisset et alio-quin soluendo non esset, quamuis nihil dolo fecisset, quo minus soluendo esset, perinde tamen eum damnandum eius rei dotalis nomine in qua dolum fecisset, atque si dolo eius factum esset, quo minus facere possit. ceterum si circa interitum rei dotalis dolus malus et culpa mariti absit, actiones solas, quas eo nomine quasi maritus habet, praestandas mulieri, ueluti furti uel damni iniuriae. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si mulier diuerterit et iudicio de dote contestato reuersa fuerit in matrimonium, redintegrato matrimonio exspirat iudi-cium et omnia in statu pristino manent. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Quamuis mulier non in hoc accipiat con-stante matrimonio dotem, ut aes alienum soluat aut praedia idonea emat, sed ut liberis ex alio uiro egentibus aut fratribus aut parentibus consuleret uel ut eos ex hostibus redi-meret, quia iusta et honesta causa est, non uidetur male accipere et ideo recte ei soluitur: idque et in filia familias obseruatur. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Sed et si ideo maritus ex dote ex-pendit, ut a latronibus redimeret necessarias mulieri personas uel ut mulier uinculis uin-dicet de necessaris suis aliquem, reputatur ei id quod expensum est siue pars dotis sit, @1 pro ea parte, siue tota dos sit, actio dotis euanescit. et multo magis idem dicendum est, si socer agat de dote, debere rationem haberi eius quod in ipsum impensum est, siue ipse maritus hoc fecit siue filiae ut faciat dedit: sed et si non pater experiretur, sed post mortem eius filia sola de dote ageret, idem erit dicendum: cum enim doli exceptio insit de dote actioni ut in ceteris bonae fidei iudiciis, potest dici, ut et Celso uidetur, inesse hunc sumptum actioni de dote, maxime si ex uoluntate filiae factus sit. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad edictum. Si, cum dotem daret pater uel ex-traneus pro muliere, in unum casum pepigit, uel in diuortium uel in mortem, dicendum est in eum casum, in quem non pepigit, esse mulieri actionem. Si post solutum matrimo-nium filia familias citra patris uoluntatem exactam communem dotem consumat, patri et uiua ea et mortua actio superest, ut dos ipsi soluatur. quod ita uerum e[2s]2t, si perditurae soluatur: ceterum si non perditurae et ex iustis causis soluta sit, non supererit actio. sed mortuo patre nec etiam heredes agent nec mulier. Si mulier soluto matrimonio agentem reum dotis per nouationem decepta accipiat, nihilo minus actio dotis ei manebit. Si pater filia absente de dote egerit, etsi omissa sit de rato satisdatio, filiae denegari debet actio, siue patri heres exstiterit, siue in legato tantum acceperit, quantum dotis satis esset. et ita Iulianus pluribus loci[2s]2 scribit compensandum ei in dotem quod a patre datur lucroque eius cedit, si tantum ab eo consecuta sit, quantum ei dotis nomine debeatur a marito qui patri soluit. Si patri propter condemnationem Romae, ubi dos petatur, esse non liceat, filiae satis dotis fieri oportet, ita tamen, ut caueat ratam rem patrem habiturum. Eo autem tempore consentire filiam patri oportet, quo lis contestatur. secundum haec si filia dicat se patri consentire et ante litis contestationem mutauerit uoluntatem uel etiam eman-cipata sit, frustra pater aget. Nec non illud quoque probamus, quod Labeo probat, non-numquam patri denegandam actionem, si tam turpis persona patris sit, ut uerendum sit, ne acceptam dotem consumat: ideoque officium iudicis interponendum est, quatenus et filiae et patri competenter consuletur. sed si latitet filia, ne tali patri consentire cogatur, puto dari quidem patri actionem, sed causa cognita. quid enim, si filia uerecunde per absentiam patri contradicat? cur non dicamus patri non esse dandam actionem? quod si is pater sit, cui omnimodo consentire filiam decet, hoc est uitae probatae, fili[2a]2 leuis mulier uel admodum iuuenis uel nimia circa maritum non merentem, dicendum est patri potius adquiescere praetorem oportere dareque ei actionem. Si maritus uel uxor constante matri-monio furere coeperint, quid faciendum sit, tractamus. et illud quidem dubio procul ob-seruatur eam personam, quae furore detenta est, quia sensum non habet, nuntium mittere non posse. an autem illa repudianda est, considerandum est. et si quidem interuallum Șfuror habeat uel perpetuus quidem morbus est, tamen ferendus his qui circa eam sunt, tunc nullo modo oportet dirimi matrimonium, sciente ea persona, quae, cum compos mentis ess[2et]2, ita furenti quemadmodum diximus nuntium miserit, culpa sua nuptias esse diremptas: quid enim tam humanum est, quam ut fortuitis casibus mulieris maritum uel uxorem uiri participem esse? sin autem tantus furor est, ita ferox, ita perniciosus, ut sanitatis nulla spes supersit, circa ministros terribilis, et forsitan altera persona uel propter saeuitiam @1 furoris uel, quia liberos non habet, procreandae subolis cupidine tenta est: licentia erit compoti mentis personae furenti nuntium mittere, ut nullius culpa uideatur esse matrimo-nium dissolutum neque in damnum alterutra pars incidat. Sin autem in saeuissimo furore muliere constituta maritus dirimere quidem matrimonium calliditate non uult, spernit autem infelicitatem uxoris et non ad eam flectitur nullamque ei competentem curam inferre ma-nifestissimus est, sed abutitur dotem: tunc licentiam habeat uel curator furiosae uel cognati adire iudicem competentem, quatenus necessitas imponatur marito omnem talem mulieris sustentationem sufferre et alimenta praestare et medicinae eius succurrere et nihil praeter-mitte[2re eorum]2, quae maritum uxori adferre decet secundum dotis quantitatem. sin uero dotem ita dissipaturus ita manifestus est, ut non hominem frugi oportet, tunc dotem sequestrari, quatenus ex ea mulier competens habeat solacium una cum sua familia, pactis uidelicet dotalibus, quae inter eos ab initio nuptiarum inita fuerint, in suo statu durantibus et alterius exspectantibus sanitatem et mortis euentum. Item pater furiosae utiliter intendere sibi filiaeue suae reddi dotem potest: quamuis enim furiosa nuntium mit-tere non possit, patrem tamen eius posse certum est. Si soluto matrimonio pater furiosus sit, curator eius uoluntate filiae dotem petere poterit: aut si curatoris copia non sit, agere filiae permittendum erit cauerique oportebit de rato. Idem decernendum est et si ab hostibus captus sit pater, puellae dandam actionem de dote repetenda. Transgrediamur nunc ad hunc articulum, ut quaeramus, aduersus quos competit de dote actio. et aduersus ipsum maritum competere palam est, siue ipsi dos data sit siue alii ex uoluntate mariti uel subiecto iuri eius uel non subiecto. sed si filius familias sit maritus et dos socero data sit, aduersus socerum agetur. plane si filio data sit, si quidem iussu soceri, adhuc absolute socer tenebitur: quod si filio data sit non iussu patris, Sabinus et Cassius respon-derunt nihilo minus cum patre agi oportere: uideri enim ad eum peruenisse dotem, penes quem est peculium: sufficit autem ad id damnandum quod est in peculio uel si quid in rem patris uer[2s]2um est. sin autem socero dotem dederit, cum marito non poterit experiri, nisi patri heres exstiterit. Si mulier in condicione mariti errauerit putaueritque esse libe-rum, cum seruus esset, concedi oportet quasi priuilegium in bonis uiri mulieri, uidelicet ut, si sint et alii creditores, haec praeferatur circa de peculio actionem et, si forte domino aliquid debeat seruus, non praeferatur mulier nisi in his tantum rebus, quae uel in dote datae sunt uel ex dote comparatae, quasi et hae dotales sint. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Et si quid in eam dotem impen-sum est nec a muliere reddetur, per doli mali exceptionem seruabitur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad edictum. Si constante matrimonio propter inopiam mariti mulier agere uolet, unde exactionem dotis initium accipere ponamus? et constat exinde dotis exactionem competere, ex quo euidentissime apparuerit mariti facul-tates ad dotis exactionem non sufficere. Si exheredato marito mulier agat, magis est, ut @1 ex die aditae patris hereditatis incipiat ei dotis exactio. Quotiens mulieri satisdandum est de solutione dotis post certum tempus, si maritus satisdare non possit, tunc deducto com-modo temporis condemnatio residui repraes[2en]2tatur: sed si, cum maritus satisdare posset, nollet, in solidum eum condemnandum Mela ait non habita ratione commodi temporis. iudicis igitur officio conuenit, ut aut satisdatione interposita absoluat maritum aut habita ratione compensationis eum condemnet, quod quidem hodie magis usurpatur: nec ferenda est mulier, si dicat magis se uelle dilationem pati quam in repraesentatione deductionem. Siue autem mariti siue uxoris periculo dos fuit, nihilo minus legitimo tempore debet sol-uere maritus. Si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, si quidem donare ei mulier uoluit, nec de libertatis causa impositis ei praestandis tenebitur: quod si negotium inter eos gestum est, utique tenebitur, ut officio iudicis caueat restitu-turum se mulieri, quidquid ad eum ex bonis liberti uel ex obligatione peruenisset. Si maritus saeuus in seruos dotales fuit, uidendum, an de hoc possit conueniri. et si quidem tantum in seruos uxoris saeuus fuit, constat eum teneri hoc nomine: si uero et in suos est natura talis, adhuc dicendum est immoderatam eius saeuitiam hoc iudicio coercendam: quamuis enim diligentiam uxor eam demum ab eo exigat, quam rebus suis exiget, nec plus possit, attamen saeuitia, quae in propriis culpanda est, in alienis coercenda est, hoc est in dotalibus. Si uxor uiri rem commodauer[2it]2 eaque perierit, uidendum, an compensa-tionem hoc nomine pati possit. et puto, si quidem prohibuit eam maritus commodare, statim deductionem fieri: si uero non prohibuit eam commodare, arbitrio iudicis modicum tempus ei indulgeri cautionem praebenti. Si bona mulieris pro parte sint publicata, super-est mulieri reliquae partis dotis exactio: plus puto: et si post litem contestatam publicata sit pro parte dos, sufficiet arbitrium iudicis ad partis condemnationem faciendam. quod si tota dos publicata sit, exspirabit iudicium. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Si filio familias dos data sit iniussu patris, de peculio quidem agetur: sed siue propter impensas a filio familias factas siue propter res donatas a filio uel amotas ab uxore res peculiares hoc ipso, quod habet actionem pater ex persona filii, maius peculium fit, et sic totum est praestandum mulieri quod est in peculio, quia adhuc sit quod uxori debeatur. Maritum in reddenda dote de dolo malo et culpa cauere oportet. quod si dolo malo fecerit, quo minus restituere possit, damnandum eum, quanti mulier in litem iurauerit, quia inuitis nobis res nostras alius reti-nere non debeat. Si post diuortium res dotales deteriores factae sint et uir in reddenda dote moram fecerit, omnimodo detrimentum ipse praestabit. Si qui dotalium seruorum in fuga erunt, cauere debebit maritus se eos uiri boni arbitratu persecuturum et restitu-turum. Si uir in quinquennio locauerit fundum et post primum forte annum diuortium interuenerit, Sabinus ait non alias fundum mulieri reddi oportere, quam si cauerit, si quid praet[2e]2r unius anni locationem maritus damnatus sit, id se praestatum iri: sed et mulieri cauendum, quidquid praeter primum annum ex locatione uir consecutus fuerit, se ei resti-tuturum. @@&7Idem& libro trigesimo septimo ad edictum. Semel mora facta si seruum do-talem postea offerente marito mulier accipere noluerit et ita is decesserit, non debebit pretium eius maritus uel heres eius, ne damnum sentiat, quod postea offerente eo mulier accipere noluit. @1 @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Si post diuortium mortua muliere heres eius cum uiro parenteue eius agat, eadem uidentur de restituenda dote inter-uenire, quae ipsa muliere agente obseruari solent. @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Facere posse maritus etiam id uidetur, quod a muliere consequi potest: scilicet si iam ei aliquid absit, quod pro muliere aliquid expendit uel mandato eius praestitit: ceterum si nondum ei abest, ut puta sub condicione est obligatus, nondum uidetur facere posse. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Quotiens pater dotem dat et stipulatur, ita Șdemum in suam personam de dote actionem transfert, si ex continenti stipuletur: ceterum si interposito tempore stipulari uelit, non nisi consentiente filia poterit, quamuis in pote-state sit, quia deteriorem condicionem in dote filiae facere non potest nisi consentiat. plane si ante nuptias dotem dederit, poterit ex interuallo, ante nuptias tamen, et citra uoluntatem quoque filiae stipulari. Si quis pro muliere dotem dederit conueneritque, ut quoquo modo dirempto matrimonio ipsi solueretur, postea maritus uxori dotem soluerit, rectissime dicetur exactionem nihilo minus ei qui dedit contra maritum competere. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Nupta non impeditur, quo minus cum priore marito de dote experiatur. Quotiens culpa uiri accidit, ne dos a socero aut a quolibet alio, qui mulieris nomine promiserat, exigeretur: si aut in matrimonio filia de-cesserit aut mater familias facta eum qui dotem repromiserat heredem instituerit, satis constat nihil amplius uirum praestare debere, quam ut eos obligatione liberet. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si marito publico iudicio damnato pars aliqua bonorum eius publicetur, fiscus creditoribus eius satisfacere necesse habet: inter quos uxor quoque est. Si pater, cum ducenta filiae suae nomine dotis gratia pro-mississet, pactus fuerit, ne amplius quam centum a se peterentur, et soluto matrimonio egerit, centum, de quibus conuenit ne peterentur, nec intelleguntur dotis esse. quod si mortuo patre cum herede eius maritus agere coeperit, ista quoque pecunia in dote erit. Si uoluntate filiae procurator a patre datus litem de dote contestatus fuerit et re secundum eum iudicata pater decesserit, iudicati actionem filiae potius quam heredibus patris dari oportebit. Cum patri dos data esset et ei filius ex aliqua parte heres sub condicione in-stitutus fuerit et pendente condicione coheredes eius dotem pro sua portione mulieri sol-uerint: hoc minus filius ex dote praestare debebit, quoniam nullam actionem eius pecuniae reciperandae gratia aduersus coheredes habet. Si fundum dotalem recepisset mulier non habita ratione fructuum pro portione anni, quo nupta non fuisset, nihilo minus de dote agere potest, quia minorem dotem recepisset: hoc enim ad dotis augmentum pertinet, quemadmodum si partum ancillarum non recepisset, aut legata uel hereditates, quae post diuortium per seruos dotales adquisitae marito fuissent. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Si prior maritus posteriori dotis nomine tamquam debitor mulieris dotem promiserit, non plus quam id quod facere possit dotis futurum esse. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Quae dotis nomine certam pecuniam promiserat, quosdam adhibuerat, qui stipularentur partem dotis distracto matrimonio sibi solui: ea nulla data dote obierat eodem marito suo herede relicto: is damnosam heredi-tatem eius adierat. nihilo minus stipulatoribus tenebitur, quoniam adeundo hereditatem debitricis intellegeretur secum pensasse: nec ad rem pertinere, quod soluendo non esset hereditas, quando ceteris etiam creditoribus teneatur. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Titia diuortium a Seio fecit: hanc Titius in sua potestate esse dicit et dotem sibi reddi postulat: ipsa se matrem familias dicit et @1 de dote agere uult: quaesitum est, quae partes iudicis sint. respondi patri, nisi probet filiam non solum in sua potestate esse, sed etiam consentire sibi, denegandam actionem, sicuti denegaretur, etiamsi constaret eam in potestate esse. @@&7Marcianus& libro decimo institutionum. Liberta, quae uoluntate patroni discessit, de dote cum eo agere potest quam ei dedit. @@&7Paulus& libro secundo de adulteriis. Si maritus minus facere potest et dos publicata sit, in id quod facere potest fisco maritus condemnandus est, ne in perniciem mariti mulier punita sit. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Dotem uoluntate filiae uideri patrem recepisse, cum causas contradicendi ei filia non haberet, maxime cum ab eo postea am-pliore summa dotata sit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius cum esset filius familias, uolun-tate patris uxorem Maeuiam duxit et dotem pater accepit: Maeuia Titio repudium misit: postea pater repudiati absente filio sponsalia cum ea de nomine filii sui fecit: Maeuia deinde repudium sponsalibus misit atque ita alii nupsit. quaero, si Maeuia aget cum Lucio Titio quondam marito et a patre herede relicto de dote et probetur culpa mulieris matri-monium dissolutum, an possit maritus propter culpam mulieris dotem retinere. Marcellus respondit, etiamsi ut heres institutus a patre Titius conueniretur, tamen, si sponsalibus non consensisset, culpam mulieris multandam esse. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Uiro atque uxore mores inuicem accusantibus causam repudii dedisse utrumque pronuntiatum est. id ita accipi debet, ut ea lege, quam ambo contempserunt, neuter uindicetur: paria enim delicta mutua pensa-tione dissoluuntur. @@&7Idem& libro uicesimo octauo quaestionum. Post dotem datam et nuptias con-tractas stipulatus est pater [2non ex]2 filiae uoluntate diuortio facto dotem dari. si condicio stipulationis impleatur et postea filia sine liberis decesserit, non erit impediendus pater, quo minus ex stipulatu agat: uiua autem filia si agere uult, exceptione summouendus erit. @@&7Idem& libro trigesimo septimo quaestionum. Si pater ignorans filiam diuor-tisse dotem ex causa promissionis numerauit, non per indebiti condictionem, sed de dote actione pecunia petetur. @@&7Idem& libro quarto responsorum. In insulam patre deportato, qui dotem pro filia dedit, actio dotis ad filiam pertinet. post diuortium quoque patre damnato, [2cui]2 quidem consentiente filia [2c]2onpetierat, aeque dotis actio mulieris est. Fructus ex praediis, quae in dotem data uidebantur, bona fide perceptos et mulieris oneribus ante causam liberalem absumptos, quamuis seruam fuisse postea constiterit, peti non posse placuit. sumptus uero necessarios et utiles in praedia quae dotalia uidebantur factos, compensatis fructibus per-ceptis, ad finem superflui seruari conuenit. Usuras numeratae dotis ex stipulatu pater in matrimonio defuncta filia si petat, gener, qui residuae dotis promissae faenus stipulatus est, ita demum ad finem uice mutua debitae quantitatis compensationem opponere iuste uidetur, si propriis sumptibus uxorem suam exhibuit: alioquin si patris sumptibus exhibita sit, inanis usurarum stipulatio compensationi non proderit. Ad uirum uxore post diuor- @1 tium reuersa iudicium acceptum ex stipulatione, quam extraneus qui dotem dederit stipu-latus fuerit, non dissoluitur nec officio iudicis absolutio continetur. @@&7Scaeuola& libro secundo quaestionum. Si maritus in id quod facere potest condemnatus sit et nomina sint ad dotis quantitatem neque amplius, ne[2cess]2e habebit man-dare actiones. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Si socer a genero heres institutus adierit hereditatem, quandoque mortuo patre cum herede eius filiam de dote acturam Nerua et Cato responderunt, ut est relatum apud Sextum Pomponium digestorum ab Aristone libro quinto: ibidem Aristoni consensit. ergo dicerem et si emancipasset pater filiam, ipsum quoque conueniri posse. Lucius Titius filiae suae nomine centum doti promisit Gaio Seio: inter Gaium Seium et Lucium Titium patrem mulieris conuenit, ne dos a uiro uiuo Lucio Titio id est patre mulieris, peteretur: postea culpa mariti diuortio facto solutum est ma-trimonium et pater mulieris decedens alios heredes instituit filia exheredata: quaero, an ab heredibus soceri maritus exigere dotem potest, cum eam mulieri redditurus est. respondi: cum filia aliis a patre heredibus institutis actionem de dote sua reciperanda habere coe-perit, necesse habebit maritus aut exactam dotem aut actiones ei praestare: nec ullam exceptionem habebunt soceri heredes aduersus eum, cum absurde dicitur dolo uideri eum facere, qui non ipsi quem conuenit sed alii restituturus petit: alioquin et si post mortem Șpatris diuortisset nondum exacta dote, excluderetur exactione dotis maritus, quod non est admittendum. sed et si ex parte filia heres patri suo exstiterit, debebit maritus coheredes eius pro parte uirili exigere et mulieri reddere aut actiones ei praestare. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Gaius Seius auus maternus Seiae nepti, quae erat in patris potestate, certam pecuniae quantitatem dotis nomine Lucio titio marito dedit et instrumento dotali huiusmodi pactum et stipulationem complexus est: 'si inter Lucium Titium maritum et Seiam diuortium sine culpa mulieris factum esset, dos omnis Seiae uxor[2i]2 uel Gaio Seio auo materno redderetur restituereturque'. quaero, cum Seius auus maternus statim uita defunctus sit et Seia postea sine culpa sua diuorterit uiuo patre suo, in cuius potestate est, an et cui actio ex hoc pacto e[2t]2 stipulatione competat et utrum heredi aui materni ex stipulatu an nepti. respondi in persona quidem neptis uideri inuti-liter stipulationem esse conceptam, quoniam auus maternus ei stipulatus proponitur: quod cum ita est, heredi stipulatoris, quandoque diuorterit mulier, actio competere uidetur. sed dicendum est Seiae posse dotem solui (quamuis actio ei directo non competat), ac si sibi aut illi dari auus stipulatus esset. sed permittendum est nepti ex hac auita conuentione, ne commodo dotis defrudetur, utilem actionem: fauore enim nuptiarum et maxime propter affectionem personarum ad hoc decurrendum est. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Qui dotem stipulanti uxori promiserat, eidem testamento quaedam legauerat, ita tamen, ne dotem ab heredibus peteret: ea, quae legata erant, uxor capere non potuerat. respondi dotis actionem mulieri aduersus heredes non esse denegandam. @@&7Scaeuola& libro nono decimo quaestionum. Cum mulier uiri lenocinio adul- @1 terata fuerit, nihil ex dote retinetur: cur enim improbet maritus mores, quos ipse aut ante corrupit aut postea probauit? si tamen ex mente legis sumet quis, ut nec accusare possit, qui lenocinium uxori praebuerit, audiendus est. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Si dotali instrumento ita stipu-latio interposita sit, ut liberorum nomine dos apud maritum resideat, nepotum quoque nomine dos retinebitur. @@&7Paulus& libro septimo responsorum. Maeuia marito suo inter alias res dotis etiam instrumentum solidorum decem tradidit, quo Otacilius eidem Maeuiae cauerat da-turum se, cum nuptum ire coepisset, decem milia: ex eo instrumento maritus nihil exegit, quia nec potuit: quaesitum est, si dos a marito petatur, an compellendus sit etiam illam summam, quae instrumento continetur, refundere? respondi potuisse quidem eum, cui actiones mandate sunt, debitorem conuenire: sed si sine dolo malo uel culpa exigere pecuniam non potuit, neque dotis nomine eum conueniri posse neque mandati iudicio. Fundus aestimatus in dotem datus a creditore antecedente ex causa pignoris ablatus est: quaesitum est, an mulier, si aestimationem dotis repetat, exceptione summo-uenda sit: ait enim se propterea non teneri, quod pater eius dotem pro se dedit, cui heres non exstiterit. Paulus respondit praedio euicto sine dolo et culpa uiri pretium petenti mulieri doli mali exceptionem obesse: consequi enim eam pretium fundi euicti euidens iniquitas est, cum dolus patris ipsi nocere debeat. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Aestimatis rebus in dotem datis pactum intercessit, ut, ex quacumque causa dos reddi deberet, ipsae res restituerentur habita ratione augmenti et deminutionis uiri boni arbitratu, quae uero non exstarent, ab initio aestimatio earum: quaesitum est, cum res quaedam quas maritus uendiderat ex-starent, an secundum pactum et haec ad mulierem pertinerent. respondi res quae exstant, si neque uolente neque ratum habente muliere uenissent, perinde reddendas, atque si nulla aestimatio interuenisset. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Aestimatae res usu etiam mulieris periculo mariti deteriores efficiuntur. @@&7Tryphoninus& libro septimo disputationum. Maritus dotem, quam non accepit, post diuortium per errorem soluit: repetet, quia non numeratam cauerat: exigi enim ab eo non potuit. @@&7Idem& libro duodecimo disputationum. Si filio familias dos data est, ipse qui-dem dotis actione tenetur, pater autem eius de peculio: nec interest, in peculio rem uel pecuniam dotalem habeat nec ne. sed quatenus facere potest, hic quoque condemnandus est: intellegitur autem peculio tenus facere posse, quod habet rei iudicandae tempore. atquin si cum patre agatur, deduceretur ex peculio, quod patri uel subiectis ei personis filius debet: at si cum ipso filio agatur, alterius debiti non fiet detractio in computatione quantum facere possit filius. @@&7Paulus& libro singulari de iure singulari. Maritus facere posse creditur nullo deducto aere alieno, item socius, item patronus parensue: at is, qui ex donatione conue-nietur, omni aere alieno deducto facere posse intellegitur. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Cum mulier de dotis repetitione post solutum matrimonium agit, cauere debet marito, qui aedium nomine damni infecti cauit, si uelit eam recipere, ut periculum mariti amoueat. @1 @@&7Idem& libro sexto ad Plautium. Si quis sic stipuletur a marito: 'si quo casu Titia tibi nupta esse desierit, dotem dabis?' hac generali commemoratione et ab hostibus capta ea committetur stipulatio uel etiam si deportata fuerit uel ancilla effecta: hac enim conceptione omnes hi casus continentur. plane quantum ueniat in stipulatione, utrum quasi mortua sit an quasi diuortium fecerit? humanius quis id competere dixerit, quod propter mortem conuenit. @@&7Marcellus& libro septimo digestorum. Usu fructu in dotem dato si diuor-tium interuenerit nec proprietas rei apud maritum uel mulierem sit, eam dotis esse resti-tutionem, ut maritus caueat, quamdiu uixerit, passurum se uti frui mulierem heredemque eius. quod an uerum sit circa adiectionem heredis, dubito. interest, quemadmodum sit usus fructus in dotem datus. si, cum haberet mulier fructum, uiro, cuius erat proprietas fundi, usum fructum cessit, nihil mulier heredi suo relinquet: debebatur enim ei usus fructus, qui ad heredem non solet transire. quod si fundi sui fructum mulier uiro cessit, restitui is a uiro debet: cum proprietate enim ad heredem eius transisset, si uir in red-dendo eo non fecisset moram. si uero alienata sit proprietas aut aliquis fundi sui usum fructum mulieris iussu uiro eius dederit in dotem, inspiciendum est primum, quemadmodum mulieri possit restitui: potest autem uel cautionibus interpositis, ut sic ut potest uir iure suo cedat mulieri fruique eam patiatur, uel, si se accommodauit dominus proprietatis, uolente eo mulieri constituatur usus fructus: nam aut fructum fundi ille mulieri poterit cedere aut aliquid uidelicet pro eo, ut inter eos actum fuerit, dare. nam et finge hoc ipsum mulierem posse proprietatis domino uendere. quo casu non inique etiam mulieris herede agente uir facere cogetur: quippe si moram non fecisset, pretium fructus mulier heredi suo reliquisset. quod si facultatem usus fructus uendendi proprietatis domino mulier non habuerit, patientiam, quam percipiendi fructus praestare ipsi debuit, etiam heredi eius praestat. @@&7Modestinus& libro singulari de heurematicis. Seruus dotalis heres ab aliquo institutus mariti iussu uel adire uel repudiare debet hereditatem. sed ne maritus aut facile repudiando uel temere suscipiendo incognitam successionem dotis iudicio uxori suae obligetur, consulendum est mulierem coram testibus interrogari, utrum uel[2it]2 omittere an adquirere hereditatem. et si repudiare se dixerit, facile mariti iussu repudiabit. quod si hereditatem agnoscere maluerit, reddendus est a marito seruus uxori ea condicione, ut, cum iussu eius adierit, rursum marito retradatur. ita et mariti sollicitudini consuletur et uxoris desiderio parebitur. @@&7Iulianus& libro secundo ad Urseium Ferocem. Filiae meae emancipatae et aegrae uir Șin hoc repudium misit, ut mortua ea dotem potius heredibus eius quam mihi redderet. Sabinus dicebat utile mihi eius dotis reciperandae iudicium dandum esse: Gaius idem. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si filia familias nupta decesserit et pater funus ei fecerit, tametsi ei dotem post aliquod tempus gener reddere deberet, tamen continuo socer agendo consequetur, ut impensam funeris praesentem recipiat, cetera dotis statuto tempore soluantur. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Dotale[2m]2 seruum uir inuita uxore @1 manumisit. heres solus uir a liberto institutus portionem hereditatis, quam ut patronus consequi potuit ac debuit, restituere debet, alteram uero portionem dotis iudicio, si modo uxor manumittenti refragatur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad edictum. Quod si uir uoluntate mulieris seruos dotales manumiserit, cum donare ei mulier uoluit, nec de liber-tatis causa impositis ei praestandis tenebitur, @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. et desinit seruus in dote esse, quia, cui manumittendi causa donare liceret, ei quodammodo donaret, quod per-mitteret manumittere. @@&7Ulpianus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Si uero negotium gerens mulieris non inuitae maritus dotalem seruum uoluntate eius manumiserit, debet uxori restituere quidquid ad eum peruenit. Sed et si quid libertatis causa maritus ei im-posuit, id uxori praestabit. Plane si operae fuerint [2m]2arito exhibitae, non aestimatio earum, non erit aequum hoc nomine uxori maritum quippiam praestare. Sed si post manumis-sionem aliquid ei fuerit liberto impositum, id uxori praestandum est. Sed et si reum ma-ritus acceperit adpromissoremue, aeque aduersus ipsum obligationem debet praestare. Item quidquid ad eum ex bonis liberti peruenerit, aeque praestare cogetur, si modo ad eum quasi ad patronum peruenerit: ceterum si alio iure, non cogetur praestare: nec enim bene-ficium quod in eum libertus contulit, hoc uxori debet, sed id tantum, quod iure patro-natus adsequitur uel adsequi potuit. plane si ex maiore parte quam debet heres scriptus fuerit, quod amplius est non praestabit: et si forte, cum ei nihil deberet libertus, heredem eum scripsit, nihil uxori restituet. Dabit autem, ut ait lex, quod ad eum peruenit. per-uenisse accipimus, siue iam exegit siue exigere potest, quia actio ei delata est. Adicitur in lege, ut et, si dolo malo aliquid factum sit, quo minus ad eum perueniat, teneatur. Si filium exheredauerit patronus et ad eum bona liberti pertineant, uidendum est, an heres hoc nomine teneatur. et cum nihil neque ad ipsum patronum neque ad heredem eius per-ueniat, quomodo fieri potest, ut hoc nomine teneatur? De uiro heredeque eius lex tantum loquitur: de socero successoribusque soceri nihil in lege scriptum est: et hoc Labeo quasi omissum adnotat. in quibus igitur casibus lex deficit, non erit nec utilis actio dand[2a]2. Quod ait lex: 'quanta pecunia erit, tantam pecuniam dato', ostendit aestimationem heredi-tatis uel bonorum liberti, non ipsam hereditatem uoluisse legem praestare, nisi maritus ipsas res tradere maluerit: et hoc enim benignius admitti debet. @@&7Scaeuola& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Haec actio etiam constante matrimonio mulieri competit. @@&7Iauolenus& libro sexto ex posterioribus Labeonis. In his rebus, quas praeter numeratam pecuniam doti uir habet, dolum malum et culpam eum praestare opor-tere Seruius ait. ea sententia Publii Mucii est: nam is in Licinnia Gracchi uxore statuit, quod res dotales in ea seditione, qua Gracchus occisus erat, perissent, ait, quia Gracchi culpa ea seditio facta esset, Licinniae praestari oportere. Seruis uxoris uir nummos in uestiarium dederat, quo parato deinde intra annum diuortium intercesserat. placuit Labeoni Trebatio, qualia uestimenta post diuortium essent, talia uiro reddi: idem iuris futurum fuisset, si ipsa uestimenta uir emisset et seruis dedisset: quod si uestimenta non redde-rentur, tum uirum pretium in dote compensaturum. Filia familias diuortio facto dotem @1 patri reddi iusserat: deinde parte dotis persoluta pater decesserat. reliquam partem, si nec delegata nec promissa nouandi animo patri fuisset, mulieri solui debere Labeo Treba-tius putant, idque uerum est. Mancipia in dotem aestimata accepisti: pactum conuentum deinde factum est, ut diuortio facto tantidem aestimata redderes nec de partu dotalium an-cillarum mentio facta est. manebit, inquit Labeo, partus tuus, quia is pro periculo mancipiorum penes te esse deberet. Mulier, quae centum dotis apud uirum ha-bebat, diuortio facto ducenta a uiro errante stipulata erat. Labeo putat, quanta dos fuisset, tantam deberi, siue prudens mulier plus esset stipulata siue imprudens: Labeonis senten-tiam probo. Uxor diuortio facto partem dotis receperat, partem apud uirum reliquerat, deinde alii nupserat et iterum uidua facta ad priorem uirum redierat, cui centum decem doti dederat neque eius pecuniae, quae reliqua ex priore dote erat, mentionem fecerat. diuortio facto reliquum ex priore dote iisdem diebus uirum redditurum ait Labeo, quibus reddidisset, si superius diuortium inter eos factum non esset, quoniam prioris dotis causa in sequentem dotis obligationem esset translata: et hoc uerum puto. Si uir socero iniussu uxoris manente matrimonio dotem acceptam fecisset, etiamsi id propter egestatem soceri factum esset, uiri tamen periculum futurum ait Labeo, et hoc uerum est. Si quis pro muliere dotem uiro promisit, deinde herede muliere relicta decesserit, qua ex parte mulier ei heres esset, pro ea parte dotis periculum, quod uiri fuisset, ad mulierem pertinere ait Labeo, quia nec melius aequius esset, quod exigere uir ab uxore non potuisset, ob id ex detrimento uiri mulierem locupletari: et hoc uerum puto. @@&7Pomponius& libro uicesimo epistularum. In partem dotis reddendae erit id, quod mulieri ex peculio serui restitui debebit: et ideo et dolum et culpam in eo peculio uel adquirendo uel conseruando maritus praestare debet et fructus ex eo percepti quomodo cuiuslibet rei dotalis ad maritum pertinebunt. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS QUINTUS}1 @@@@{1DE INPENSIS IN RES DOTALES FACTIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Impensarum quaedam sunt necessariae, quaedam utiles, quaedam uero uoluptariae. Necessariae hae dicuntur, quae habent in se necessitatem inpendendi: ceterum si nulla fuit necessitas, alio iure habentur. In necessariis impensis hoc sciendum est eas demum inpensas dotem minuere, quae in dotem factae sunt: ceterum si in dotem factae non sint, non habent in se reputationem. Inter necessarias inpensas esse Labeo ait moles in mare uel flumen proiectas. sed et si pistrinum uel horreum necessario factum sit, in necessariis impensis habendum ait. proinde Fulcinius inquit, si aedificium ruens quod habere mulieri utile erat refecerit, aut si oliueta reiecta restaurauerit, uel ex stipulatione damni infecti ne committatur praestiterit, @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. uel in ualetudinem seruorum impenderit, @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. uel si uites propagauerit uel arbores curauerit uel seminaria pro utilitate agri fecerit, necessarias inpensas fecisse uide-bitur. Nos generaliter definiemus multum interesse, ad perpetuam utilitatem agri uel ad eam quae non ad praesentis temporis pertineat, an uero ad praesentis anni fructum: si in praesentis, cum fructibus hoc compensandum: si uero non fuit ad praesens tantum apta erogatio, necessariis inpensis computandum. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Et in totum id uidetur necessa-riis impensis contineri, quod si a marito omissum sit, iudex tanti eum damnabit, quanti mulieris interfuerit eas impensas fieri. sed hoc differt, quod factarum ratio habetur, etsi res male gesta est, non factarum ita, si ob id res male gesta est: itaque si fulserit in-sulam ruentem eaque exusta sit, inpensas consequitur, si non fecerit, deusta ea nihil praestabit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Quod dicitur necessarias im-șpensas dotem minuere, sic erit accipiendum, ut et Pomponius ait, non ut ipsae res corpo-raliter deminuantur, ut puta fundus uel quodcumque aliud corpus: etenim absurdum est deminutionem corporis fieri propter pecuniam. ceterum haec res f[2a]2ciet desinere esse fun-dum dotalem uel partem eius. manebit igitur maritus in rerum detentationem, donec ei satisfiat: non enim ipso iure corporum, sed dotis fit deminutio. ubi ergo admittimus de-minutionem dotis ipso iure fieri? ubi non sunt corpora, sed pecunia: nam in pecunia ratio admittit deminutionem fieri. proinde si aestimata corpora in dotem data sint, ipso @1 iure dos deminuetur per inpensas necessarias. hoc de his inpensis dictum est, quae in dotem ipsam factae sint: ceterum si exstrinsecus, non imminuent dotem. Sed si inpensis necessariis mulier satisfecerit, utrum dos crescat an uero dicimus ex integro uideri dotem? et ego, ubi pecunia est, non dubito dotem uideri creuisse. Si dos tota soluta sit non habita ratione inpensarum, uidendum est, an condici possit id, quod pro impensis necessa-riis compensari solet. et Marcellus admittit condic[2t]2ioni esse locum: sed etsi plerique negent, tamen propter aequitatem Marcelli sententia admittenda est. Utiles autem impensae sunt, quas maritus utiliter fecit, remque meliorem uxoris fecerit, hoc est dotem, @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. ueluti si nouelletum in fundo factum sit, aut si in domo pistrinum aut tabernam adiecerit, si seruos artes docuerit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Uoluptariae autem inpensae sunt, quas maritus ad uoluptatem fecit et quae species exornant. quarum utiles non qui-dem minuunt ipso iure dotem, uerumtamen habent exactionem. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Utilium nomine ita faciendam de-ductionem quidam dicunt, si uoluntate mulieris factae sint: iniquum enim esse compelli mulierem rem uendere, ut impensas in eam factas solueret, si aliunde soluere non potest: quod summam hab[2et]2 aequitatis rationem. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Pro uoluptariis impensis, nisi parata sit mulier pati maritum tollentem, exactionem patitur. nam si uult habere mulier, reddere ea quae impensa sunt debet marito: aut si non uult, pati debet tollentem, si modo recipiant separationem: ceterum si non recipiant, relinquendae sunt: ita enim permittendum est marito auferre ornatum quem posuit, si futurum est eius quod abstulit. @@&7Paulus& libro trigesimo sexto ad edictum. Quod si hae res, in quibus impensae factae sunt, promercales fuerint, tales impensae non uoluptariae, sed utiles sunt. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. In uoluptariis autem Aristo scribit nec si uoluntate mulieris factae sunt, exactionem parere. Donationem inter uirum et uxorem circa impensas quoque inhibitam uere Sabinus scribit. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Omnino et in aedificandis aedibus et in reponendis propagandisque uineis et in ualetudine mancipiorum modicas impensas non debet arbiter curare: alioquin negotiorum gestorum potius quam de dote iudicium uidebitur. @@&7Idem& libro septimo breuium. Neque stipendium neque tributum ob dota-lem fundu[2m]2 praestita exigere uir a muliere potest: onus enim fructuum haec impendia sunt. @@&7Ulpianus& libro quinto regularum. Impensae necessariae sunt, quibus non factis dos imminuitur, ueluti aggeres facere, flumina auertere, aedificia uetera fulcire itemque reficere, arbores in locum mortuarum reponere. Utiles sunt ueluti pecora praediis imponere, id est stercorare. Uoluptuosae sunt balinea exstruere. @@&7Neratius& libro secundo membranarum. Quod dicitur impensas, quae in res dotales necessario factae sunt, dotem deminuere, ita interpretandum est, ut, si quid extra tutelam necessariam in res dotales impensum est, [2id]2 in ea causa sit: nam tueri res dotales uir suo sumptu debet. alioquin tam cibaria dotalibus mancipiis data et quaeuis modica aedificiorum dotalium refectio et agrorum quoque cultura dotem minuent: omnia @1 enim haec in specie necessariarum inpensarum sunt. sed ipsae res ita praestare intelle-guntur, ut non tam inpendas in eas, quam deducto eo minus ex his percepisse uidearis. quae autem impendia secundum eam distinctionem ex dote deduci debeant, non tam fa-cile in uniuersum definiri, quam per singula ex genere et magnitudine inpendiorum aesti-mari possunt. @@&7Idem& libro sexto membranarum. Et ante omnia quaecumque inpensae quaerendorum fructuum causa factae erunt, quamquam eaedem etiam colendi causa fiant ideoque non solum ad percipiendos fructus, sed etiam ad conseruandam ipsam rem spe-ciemque eius necessariae sint, eas uir ex suo facit nec ullam habet eo nomine ex dote deductionem. @@@@{1DE ACTIONE RERUM AMOTARUM}1 @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Rerum amotarum iudicium singulare introductum est aduersus eam quae uxor fuit, quia non placuit cum ea furti agere posse: quibusdam existimantibus ne quidem furtum eam facere, ut Nerua Cassio, quia societas uitae quodammodo dominam eam faceret: aliis, ut Sabino et Proculo, furto quidem eam facere, sicuti filia patri faciat, sed furti non esse actionem constituto iure, in qua sententia et Iulianus rectissime est: @@&7Gaius& libro . . . ad edictum praetoris titulo de re iudicata. nam in ho-norem matrimonii turpis actio aduersus uxorem negatur: @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. et ideo, si post diuortium easdem res contrectat, etiam furti tenebitur. Item si seruus eius furtum fecerit, furti cum ea agere possumus. Sed et cum uxore furti agere possibile est, si ei cui heredes simus furtum fecit, uel nobis antequam nuberet: tamen propter reuerentiam personarum in utroque casu fur-tiuam tantum condictionem competere, non etiam furti actionem dicimus. Item uerum est quod Ofilius ait etiam eas res, quas diuortii tempore mulier comederit uendiderit donauerit qualibet ratione consumpserit, rerum amotarum iudicio contineri. Si filia familias res amo-uerit, Mela Fulcinius aiunt de peculio dandam actionem, quia displicuit eam furti obligari: uel in ipsam ob res amotas dari actionem. sed si pater adiuncta filia de dote agat, non aliter ei dandam actionem, quam si filiam rerum amotarum iudicio in solidum et cum satis-datione defendat. sed mortua filia in patrem rerum amotarum actionem dari non oportere Proculus ait, nisi quatenus ex ea re pater locupletior sit @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. doloue malo fecerit, quo minus ad eum perueniret. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Uiua quoque filia, quod ad patrem ex rebus amotis peruenit, utili iudicio petendum est. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Contra nurum quoque socero hoc iudi-cium dandum Atilicinus et Fulcinius aiunt, quotiens filio familias dos data est: socerum ob res diuortii causa amotas furti agere non posse. Item cum rerum amotarum etiam in @1 uirum datur iudicium: si filius familias maritus sit, utrum de peculio an in ipsum actio dari debeat? eadem repetemus, quae de filia familias diximus. Si post diuortium maritus decesserit, heres eius rerum amotarum iudicio uti potest. Item heres mulieris ex hac causa tenebitur, sicut condictionis nomine ex causa furtiua. Sed si morte mariti solutum sit ma-trimonium, heres mariti hereditatis petitione uel ad exhibendum actione eas consequi poterit. Aristo et condic[2i]2 ei posse recte putat, quia ex iniusta causa apud eam essent. Quod si mortuo uiro amouerit, non facit furtum, quia rei hereditariae nondum possessae non fit furtum: ideoque aut uindicari poterunt aut in hereditatis petitionem uenient. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Mulier habebit rerum amota-rum actionem aduersus uirum et compensare potest mulier cum actione, qua maritus agere uult ob res amotas. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Si, cum dos solueretur mulieri aut satis doti fieret, dictum non esset actum iri rerum amotarum, nihilo minus agi potest: nam et cum dos nulla sit, eadem actio d[2a]2tur. Sabinus ait, si mulier res quas amouerit șnon reddat, aestimari debere quanti in litem uir iurasset @@&7Paulus& libro trigesimo septimo ad edictum. (non enim aequum est inuitum suo pretio res suas uendere) @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. ideoque nec debere eum pro euictione promittere, quod ex contumacia mulieris id ita acciderit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad edictum. Marcellus libro octauo di-gestorum scribit, siue uir uxorem siue uxor uirum domo expulit et res amouerunt, rerum amotarum teneri. Qui rerum amotarum instituit actionem si uelit magis iusiurandum de-ferre, cogitur aduersarius iurare nihil diuortii causa amotum esse, dum prius de calumnia iuret qui iusiurandum defert. Iurare autem tam uir quam uxor cogetur. pater autem amo-uentis iurare non cogitur, cum in[2i]2quum sit de alieno facto alium iurare: is ergo cogitur iurare, qui amouisse dicitur. et idcirco nec heres eius, qui quaeue amouisse dicetur, iurare cogetur. Si quis delatum sibi iusiurandum referre uelit, non uidetur praetor permisisse, @@&7Paulus& libro septimo breuium. non magis quam si quis ei qui furti agat iusiurandum deferat, an ipse fur sit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad edictum. Ideo Labeo scribit mulieri non esse permittendum referre iusiurandum, et ita edictum ordinatum uidetur. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. De rebus amotis permittendum marito uel uxori de quibusdam rebus iusiurandum deferre, de quibusdam probare. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Nihil interest, utrum simul an separatim habitauerunt, cum actio rerum amotarum competat etiam aduersus eam, quae ex ea domo subtraxit, in qua non simul cum uiro habitauit. Uxor et nurus et pronurus uiro et socero et prosocero furtum facere possunt, furti autem non tenentur. nisi forte emancipatus sit filius: tunc enim nurus patri eius et furtum facit et furti tenetur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Ad fiscum mariti bonis deuolutis uxor rerum amotarum nomine in simplum conuenitur, quamuis alii in quadruplum condemnentur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo ad edictum. Si concubina res amouerit, hoc iure utimur, ut furti teneatur: consequenter dicemus, ubicumque cessat matrimonium, ut puta in ea, quae tutori suo nubsit uel contra mandata conuenit uel sicubi alibi cessat matrimo- @1 nium, cessare rerum amotarum actionem, quia competit [2furti]2. Diuortii causa res amotas dicimus non solum eas, quas mulier amouit, cum diuortii consilium inisset, sed etiam eas quas nupta amouerit, si, cum discederet, eas celauerit. Non solum eas res, quae exstant, in rerum amotarum iudicium uenire Iulianus ait, uerum etiam eas, quae in rerum natura esse desierunt: simili modo etiam certi condici eas posse ait. Quae uiro suo res pignori datas amouerit, hoc iudicio tenebitur: @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. sed et domino condictio competet. sed alterutri age[2re]2 permittendum est. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Sed et si diuortii tempore fures in domum mariti induxerit et per eos res amouerit, ita ut ipsa non contrectauerit, rerum amotarum iudicio tenebitur. uerum est itaque quod Labeo scripsit uxorem rerum amotarum teneri, etiamsi ad eam res non peruenerit. @@&7Marcellus& libro septimo digestorum. Si rem, quam maritus bona fide emerat, uxor amouit uel opem furi tulit idque fecit diuortii causa, rerum amotarum iudicio damnabitur. @@&7Paulus& libro trigesimo septimo ad edictum. Si mulier, cum de uiri uita desperasset, subreptis quibusdam rebus diuortisset, si conualuerit uir, utilis rerum amo-tarum actio ei danda est. Si seruus mulieris iussu dominae diuortii causa res amouerit, Pedius putat ne[2c]2 furtum eum facere, quoniam nihil lucri sui causa contrectet nec uideri furtum facienti opem ferre, cum mulier furtum non faciat, quamuis seruus in facinoribus domino dicto audiens esse non debeat: sed rerum amotarum actio erit. At si in dotem seruus datus furtum uiro fecerit, si quidem mulier talem esse eum scierit, totum damnum uiro sarcietur: quod si ignorauerit, tunc non ultra condemnationem noxae multanda erit. Rerum amotarum actio damnum repraesentat etiam si postea dotis exactio competat. @8 Com-modi quoque, si quod amotis rebus amiserit uir, ratio habenda est. Haec actio licet ex delicto nascatur, tamen rei persecutionem continet et ideo non anno finitur, sicut et con-dictio furtiua: praeterea et heredibus competit. Nec uiro nec mulieri prodest in hoc iudicio, si facere non possunt: pendet enim id ex furto. @@&7Iulianus& libro nono decimo digestorum. Si propter res amotas egero cum muliere et lis aestimata sit, an actio ei danda sit, si amiserit possessionem? mouet me, quia dolo adquisiit possessionem. respondi: qui litis aestimationem suffert, emptoris loco habendus est. ideo si mulier, cum qua rerum amotarum actum est, aestimationem litis praestiterit, aduersus uindicantem maritum uel heredem mariti exceptionem habet et, si amiserit possessionem, in rem actio ei danda est. Si mulier mortis causa res amouerit, deinde mortuus esset maritus, hereditatis petitione uel actione ad exhibendum consequi poterit heres id quod amotum est. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Redintegrato matrimonio si iterum diuortium factum erit, ob res amotas prioris diuortii causa, item ob impensas donationes-que priore matrimonio factas manere actionem existimauit. @@&7Ulpianus& libro quinto regularum. Ob res amotas uel proprias uiri uel etiam @1 dotales tam uindicatio quam condictio uiro aduersus mulierem competit, et in potestate est, qua uelit actione uti. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Rerum quidem amotarum iudicium sic habet locum, si diuortii consilio res amotae fuerint et secutum diuortium fuerit. sed si in matrimonio uxor marito res subtraxerit, licet cessat rerum amotarum actio, tamen ipsas res maritus condicere potest: nam iure gentium condici puto posse res ab his, qui non ex iusta causa possident. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Rerum amotarum actio con-dictio est. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Rerum amotarum actio ob adulterii crimen, quo mulier postulata est, non differtur. @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. Si uxor rem uiri ei, cui eam uir commo-dauerit, subripuerit isque conuentus sit, habebit furti actionem, quamuis uir habere non possit. @@&7Tryphoninus& libro undecimo disputationum. Rerum amotarum aestimatio ad tempus quo amotae sunt referri debet: nam ueritate furtum fit, et si lenius coercetur mulier. quare nec a bonae fidei possessore ita res amotae usucapiuntur: sed si pluris factae non restituuntur quae amotae sunt, crescit aestimatio, ut in condic[2t]2ione furtiuae rei. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Cum soluto matrimonio rerum amotarum iudicium contra mulierem instituitur, redintegrato rursus matrimonio soluitur iudicium. @@@@{1DE AGNOSCENDIS ET ALENDIS LIBERIS UEL PARENTIBUS @@@@UEL PATRONIS UEL LIBERTIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Senatus consultum, quod factum est de liberis agnoscendis, duas species complectitur, unam eorum qui agnoscunt, aliam e[2a]2rum quae falsum partum subiciunt. Permittit igitur mulieri parentiue in cuius potestate est uel ei cui mandatum ab eis est, si [2se]2 putet praegnatem, denuntiare intra dies triginta post diuortium connumerandos ipsi marito uel parenti in cuius potestate est, aut domum denuntiare, si nullius eorum c[2o]2piam habeat. Domum accipere debemus hospitium, si in ciuitate maneat: quod si non sit, sed in uilla uel in municipio, illic ubi larem matrimonio collocarent: Denuntiare autem hoc tantum esse mulierem ex eo praegnantem. non ergo hoc denuntiat, ut mittat custodes maritus: sufficit enim mulieri hoc notum facere, quod sit praegnas. mariti est iam aut mittere custodes aut ei denuntiare, quod non sit ex se praegnas: hoc autem uel ipsi marito uel alii nomine eius facere permittitur. Poena autem mariti ea est, ut, nisi aut custodes praemiserit aut contra denuntiauerit non esse ex se șpraegnatem, cogatur maritus partum agnoscere: et, si non agnouerit, extra ordinem coer-cetur. debebit igitur respondere non esse ex se praegnatem aut nomine eius responderi: quod si factum fuerit, non alias necesse habebit agnoscere, nisi uere filius fuerit. Illud notandum est, quod denuntiatio a marito non incipit, sed a muliere: Sed si maritus ultro custodes offerat et ea non admittat, uel si non denuntiauerit mulier, aut si denuntiauerit @1 quidem, custodes autem arbitrio iudicis non admiserit, liberum est marito parentiue eius partum non agnoscere. Si mulier esse se praegnatem intra triginta dies non denun-tiauerit, postea denuntians causa cognita audiri debebit. Quin immo et si in totum omiserit denuntiationem, Iulianus ait nihil hoc nocere ei quod editur. Dies autem triginta continuos accipere debemus ex die diuortii, non utiles. Eleganter autem apud Iulianum libro nono decimo digestorum quaeritur, si intra dies triginta mulier marito non denuntia-uerit et intra triginta partum ediderit, an senatus consulto loc[2u]2s sit. et ait Plancianum senatus consultum cessare, quia de eo partu non uidetur sentire, qui intra diem trigesimum nascatur: quippe dies triginta ad denuntiandum praestituit senatus. Sed hanc rem non facere praeiudicium partui arbitror. Quemadmodum per contrarium si maritus uxore de-nuntiante custodes miserit, nullum praeiudicium sibi facit. licebit igitur ei partum editum ex se negare nec ei nocebit, quod uentrem custodierit: et ita Marcellus libro septimo di-gestorum scripsit: ait enim, siue quis neget uxorem siue ex se praegnatem, sine praeiudicio recte mittet custodes, maxime si missurus id ipsum protestetur. Iulianus libro nono decimo digestorum scripsit: quod senatus consulto comprehensum est, si mulier uiro denuntiauerit se ex eo concepisse et is cui denuntiatum erit custodes ad uentrem custodiendum inspi-ciendumque non misserit neque contestato dixerit eam ex se praegnatem non esse, ut ei id quod editum sit agnoscere sit necesse, non eo pertinet, ut, si quis agnoscere se filium diceret, suum heredem haberet, quamuis ex alio conceptus sit: quandoque enim, inquit, coepit causa agi, grande praeiudicium adfert pro filio confessio patris. Idem per contra-rium quoque ait, si mulier diuortio facto non fecerit ea, quae senatus consulto praecipiuntur, ut liceat patri non agnoscere, non eo pertinere, ut filius natus suum se dicere non possit, sed ad id tantum, ut ita pater alere eum cogatur, si constiterit eum filium esse. Idem Iulianus scribit, si uxore denuntiante se praegnatem maritus non negauerit, non utique suum illi partum effici, cogendum tamen alere: ceterum [2esse]2 satis iniuriosum ait, si quis longo tempore afuerit et reuersu[2s]2 uxorem praegnatem inuenerit et idcirco reiecerit, si quid ex his, quae senatus consulto continentur, omiserit, suum heredem ei nasci. Ex his apparet, siue uxor omisserit, quae eam ex senatus consulto obseruare oportuit, nihil praeiudicare filio, si filius est, non tantum in iure sui, uerum ne in alimentis quidem secundum diui Pii rescriptum: siue maritus neglexerit facere, quae ex senatus consulto debet, natum cogitur omnimodo alere, ceterum recusare poterit filium. Plane si denuntiante muliere negauerit ex se esse praegnatem, tametsi custodes non misserit, non euitabit, quo minus quaeratur, an ex eo mulier praegnas sit. quae causa si fuerit acta apud iudicem et pronuntiauerit, cum de hoc agetur quod ex eo praegnas fuerit nec ne, in ea causa esse, ut agnosci de-beat: siue filius non fuit siue fuit, esse suum @@&7Iulianus& libro nono decimo digestorum. in omnibus causis (quare et fratri-bus consanguineus erit): @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. siue contra pronuntiauerit, non fore suum, quamuis suus fuerit: placet enim eius rei iudicem ius facere. et ita Marcellus libro septimo digestorum probat, eoque iure utimur. Quia Plancianum senatus consultum ad eos partus pertinet qui post diuortium eduntur, aliud senatus consultum temporibus diui @1 Hadriani factum est, ut, etiams[2i]2 constante matrimonio partus sit editus, de agnoscendo eo agatur. Quid ergo, si quis post mortem patris nascatur auo superstite, in cuius potestate recasurus est, ut si ex filio eius susceptus probetur? uidendum quid dici debeat. et certe probandum est cum auo praeiudicium de partu agnoscendo similiter agendum. Quid si hoc ipsum in quaestionem ueniat, utrum in matrimonio an postea editus sit? dicendum est et super hoc ex senatus consultis agendum. Et quid sit, si an uxor fuerit disceptetur? et Iulianus Sexto Caecilio Africano respondit locum esse praeiudicio. Illud tenendum haec senatus consulta post mortem parentis cessare, si is supersit, in cuius potestate recasuri non sunt. quid ergo est? in petitione hereditatis, quam filius intendit, quaeretur, utrum ex eo natus sit cuius hereditatem petit an non. adeo hoc uerum est, ut Iulianus libro nono decimo digestorum scribat, si uiuo patre redditum sit praeiudicium et antequam sen-tentia feratur, pater decesserit, transeundum ad Carbonianum edictum. Item haec se-natus consulta pertinent ad eos, qui sui heredes adgnascantur: ceterum si forte non sint in potestatem recasuri, uerius est senatus consulta cessare. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Necare uidetur non tantum is qui par-tum p[2rae]2focat, sed et is qui abicit et qui alimonia denegat et is qui publicis locis miseri-cordiae causa exponit, quam ipse non habet. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Si quis a liberis ali desideret uel si liberi, ut a parente exhibeantur, iudex de ea re cognoscet. Sed utrum eos tantum liberos qui sunt in potestate cogatur quis exhibere, an uero etiam emancipatos uel ex alia causa sui iuris constitutos, uidendum est. et magis puto, etiamsi non sunt liberi in potestate, alendos a parentibus et uice mutua alere parentes debere. Utrum autem tantum patrem auumue paternum proauumue paterni aui patrem ceterosque uirilis sexus parentes alere cogamur, an uero etiam matrem ceterosque parentes et per illum sexum contingentes co-gamur alere, uidendum. et magis est, ut utrubique se iudex interponat, quorundam neces-sitatibus facilius succursurus, quorundam aegritudini: et cum ex aequitate haec res descen-dat caritateque sanguinis, singulorum desideria perpendere iudicem oportet. Idem in liberis quoque exhibendis a parentibus dicendum est. Ergo et matre[2m]2 cogemus praesertim uolgo quaesitos liberos alere nec non ipsos eam. Item diuus Pius significat, quasi auus quoque maternus alere compellatur. Idem rescripsit, ut filiam suam pater exhibeat, si constiterit apud iudicium iuste eam procreatam. Sed si filius possit se exhibere, aestimare iudices debent, ne non debeant ei alimenta decernere. denique idem Pius ita rescripsit: 'Aditi a te competentes iudices ali te a patre tuo iubebunt pro modo facultatium [2e]2ius, si modo, cum opificem te esse dicas, in ea ualetudine es, ut operis sufficere non possis'. Si uel parens neget filium idcircoque alere se non debere contendat, uel filius neget parentem, summatim iudices oportet super ea re cognoscere. si constiterit filium uel parentem esse, tunc ali iubebunt: ceterum si non constiterit, nec decernent alimenta. Meminisse autem oportet, etsi pronuntiauerint ali op[2o]2rtere, attamen eam rem praeiudicium non facere ueritati: nec enim hoc pronuntiatur filium esse, sed ali debere: et ita diuus Marcus re-scripsit. Si quis ex his alere detrectet, pro modo facultatium alimenta consti-tuentur: quod si non praestentur, pignoribus captis et distractis cogetur sententiae satis-facere. Idem iudex aestimare debet, num habeat aliquid parens uel an pater quod @1 merito filios suos nolit alere: Trebatio denique Marino rescriptum est merito patrem eum nolle alere, quod eum detulerat. Non tantum alimenta, uerum etiam cetera quoque onera liberorum patrem ab iudice cogi praebere rescriptis continetur. Si impubes sit filius emancipatus, patrem inopem alere cogetur: iniquissimum enim quis merito dixerit patrem egere, cum filius sit in facultatibus. Si mater alimenta, quae fecit in filium, a șpatre repetat, cum modo eam audiendam. ita diuus Marcus rescripsit Antoniae Montanae in haec uerba: 'Sed et quantum tibi alimentorum nomine, quibus necessario filiam tuam exhibuisti, a patre eius praestari oporteat, iudices aestimabunt, nec impetrare debes ea, quae exigente materno affectu in filiam tuam erogatura esse[2s]2, etiamsi a patre suo educ[2a]2-retur'. A milite quoque filio, qui in facultatibus sit, exhibendos parentes esse pietatis exi[2gi]2t ratio. Parens quamuis ali a filio ratione naturali debeat, tamen aes alie-num eius non esse cogendum exsoluere filium rescriptum est. Item rescriptum est heredes filii ad ea praestanda, quae uiuus filius ex officio pietatis suae dabit, inuitos cogi non oportere, nisi in summam egestatem pater deductus est. Solent iudices cognoscere et inter patronos et libertos, si alendis his agatur: itaque si negent se esse libertos, cognoscere eos oportebit: quod si libertos constiterit, tunc demum decernere, ut alant: nec tamen ali-mentorum decretum tollet liberto facultatem, quo minus praeiudicio certare possit, si liber-tum se neget. Alimenta autem pro modo facultatium er[2u]2nt praebenda, egentibus scilicet patronis: ceterum si sit unde se exhibeant, cessabunt partes iudicis. Utrum autem tantum patroni alendi sint an etiam patronorum liberi, tractari potest. et puto causa cognita iudices et liberos quoque patronorum alendos decernere, non quidem tam facile ut patronos, sed nonnumquam et ipsos: nam et obsequium non solum patronis, uerum etiam liberis eorum debere praestari. @8 Sed et libertus maternus alere cogitur. @8 Si quis a liberti liberto ali se desideret uel ab eo, quem ex causa fideicommissi manumisit quemque suis nummis redemit, non debet audiri, ut et Marcellus scribit, exaequatque eum, qui mercedes exigendo ius libertorum amisit. Sed et patroni filium, qui capitis accusauit libertum paternum, negat exhibendum. @8 Sed et liberta cogitur patronum alere. @8 De alimentis patroni arbiter solet dari arbitraturus, quantum sit in facultatibus, ut perinde possint alimenta moderari, quae tamdiu praestabuntur, quamdiu liberto supersit, patrono des[2i]2t. Patrem et matrem patroni, cum patronus et filii eius minime supersint, alere egentes, ipsi si idonei faculta-tibus sunt, coguntur. @@&7Modestinus& libro singulari de manumissionibus. Alimenta liberto petente non praestando patronus amissione libertatis causa impositorum et hereditatis liberti pu-nietur: non autem necesse habebit praestare, etiamsi potest. Imperatoris Commodi con-stitutio talis profertur: 'Cum probatum sit contumeliis patronos a libertis esse uiolatos uel illata manu atroci esse pulsatos aut etiam paupertate uel corporis ualetudine laborantes relictos, primum eos in potestate patronorum redigi et ministerium dominis praebere cogi: sin autem nec hoc modo admoneantur, uel a praeside emptori addicentur et pretium pa-tronis tribuetur'. @1 @@&7Idem& libro quinto responsorum. Si neget qui maritus fuisse dicitur matri-monium esse contractum eo, quod eam quae se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare paratus sit, alimenta quidem liberis praestare interim compellendum, sin autem constiterit eam seruam fuisse, nihil ei, qui pascendos curauit, ex hoc praeiudicium generare respondi. @@&7Marcellus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Non quemadmodum masculorum liberorum nostrorum liberi ad onus nostrum pertinent, ita et in feminis est: nam manifestum est id quod filia parit non auo, sed patri suo esse oneri, nisi pater aut non sit superstes aut egens est. @@&7Paulus& libro singulari de iure patronatus. In bonis superstitum libertorum nullum omnino ius patroni liberiue patronorum habent, nisi si tam esse infirmos tamque pauperes praesidibus probauerint, ut merito menstruis alimentis a libertis suis adiuuari debeant. idque ius ita plurimis principum constitutionibus manifestatur. @@@@{1DE INSPICIENDO UENTRE CUSTODIENDOQUE PARTU}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad edictum. Temporibus diuorum fratrum cum hoc incidisset, ut maritus quidem praegnatem mulierem diceret, uxor negaret, consulti Ualerio Prisciano praetori urbano rescripserunt in haec uerba: 'Nouam rem desiderare Ru-tilius Seuerus uidetur, ut uxori, quae ab eo diuerterat et se non esse praegnatem profi-teatur, custodem apponat, et ideo nemo mirabitur, si nos quoque nouum consilium et re-medium suggeramus. igitur s[2i]2 perstat in eadem postulatione, commodissimum est eligi honestissimae feminae domum, in qua Domitia ueniat, et ibi tres obstetrices probatae et artis et fidei, quae a te adsumptae fuerint, eam inspiciant. et si quidem uel omnes uel duae renuntiauerint praegnatem uideri, tunc persuadendum mulieri erit, ut perinde custo-dem admittat atque si ipsa hoc desiderasset: quod si enixa non fuerit, sciat maritus ad inuidiam existimationemque suam pertinere, ut non immerito possit uideri captasse hoc ad aliquam mulieris iniuriam. si autem uel omnes uel plures non esse grauidam renun-tiauerint, nulla causa custodiendi erit'. Ex hoc rescripto euidentissime apparet senatus consulta de liberis agnoscendis locum non habuisse, si mulier dissimularet se praegnatem uel etiam negaret, nec immerito: partus enim antequam edatur, mulieris portio est uel uiscerum. post editum plane partum a muliere iam potest maritus iure suo filium per inter-dictum desiderare aut exhiberi si[2bi]2 aut ducere permitti. extra ordinem igitur princeps in causa necessaria subuenit. Secundum quod rescriptum euocari mulier ad praetorem poterit et apud eum interrogari, an se putet praegnatem, cogendaque erit respondere. Quid ergo, si non responderit aut non ueniat ad praetorem? numquid senatus consulti poenam adhibemus, scilicet ut liceat marito non agnoscere? sed finge non esse eo con-tentum maritum, qui se patrem potius optet quam carere filio uelit. cogenda igitur erit remediis praetoris et in ius uenire et, si uenit, respondere: pignoraque eius capienda et distrahenda, si contemnat, uel multis coercenda. Quid ergo, si interrogata dixerit se praegnatem? ordo senatus consultis expositus sequetur. quod si negauerit, tunc secundum hoc rescriptum praetor debebit obstetrices adhibere. Et notandum, quod non permittitur marito uel mulieri obstetricem adhibere, sed omnes a praetore adhibendae sunt. Item praetor domum honestae matronae eligere debet, in qua mulier ueniat, ut possit inspici. @1 Quid ergo, si inspici se non patiatur uel ad domum non ueniat? aeque praetoris aucto-ritas interueniet. Si omnes uel plures renuntiauerint praegnatem non esse, an mulier possit iniuriarum experiri ex hac causa? et magis puto agere eam iniuriarum posse, sic tamen, si iniuriae faciendae causa id maritus desiderauit: ceterum si non iniuriae faciendae animo, sed quia iuste credidit uel nimio uoto liberorum suscipiendorum ductus est uel ipsa eum illexerat ut crederet, quod co[2n]2stante matrimonio hoc fingebat, aequissimum erit ignosci marito. Meminisse autem oportet tempus non esse praestitutum rescripto, quamuis in senatus consultis de liberis agnoscendis triginta dies praestituantur mulieri. quid ergo? semper dicemus marito licere uxorem ad praetorem euocare, an uero et ipsi triginta dies praestituimus? et putem praetorem causa cognita debere maritum et post triginta dies audire. De inspiciendo uentre custodiendoque partu sic praetor ait: 'Si mulier mortuo marito praegnatem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit procuratoriue eorum bis in mense denuntiandum curet, ut mittant, si uelint, quae uentrem inspicient. mit-tantur autem mulieres liberae dumtaxat quinque haeque simul omnes inspiciant, dum ne qua earum dum inspicit inuita muliere uentrem tangat. mulier in domu honestissimae feminae pariat, quam ego constituam. mulier ante dies triginta, quam parituram se putat, denuntiet his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, ut mittant, si uelint, qui uentrem custodiant. in quo conclaui mulier paritura erit, ibi ne plures aditus sint quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefigantur. ante ostium eius conclauis liberi ștres et tres liberae cum binis comitibus custodiant. quotienscumque ea mulier in id con-claue aliudue quod siue in balineum ibit, custodes, si uolent, id ante prospiciant et eos qui introierint excutiant. custodes, qui ante conclaue positi erunt, si uolunt, omnes qui conclaue aut domum introierint excutiant. mulier cum parturire incipiat, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum denuntiet, ut mittant, quibus praesentibus pariat. mittantur mulieres liberae dumtaxat quinque, ita ut praeter obstetrices duas in eo con-claui ne plures mulieres liberae sint quam decem, ancillae quam sex. hae quae intus futurae erunt excutiantur omnes in eo conclaui, ne qua praegnas sit. tria lumina ne minus ibi sint', scilicet quia tenebrae ad subiciendum aptiores sunt. 'quod natum erit, his ad quos ea res pertinet procuratoribusue eorum, si inspicere uolent, ostendatur. apud eum educatur, apud quem parens iusserit. si autem nihil parens iusserit aut is, apud quem uoluerit educari, curam non recipiet: apud quem educetur, causa cognita constituam. is apud quem educabitur quod natum erit, quoad trium mensum sit, bis in mense, ex eo tempore quoad sex mensum sit, semel in mense, a sex mensibus quoad anniculus fiat, alternis mensibus, ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus ubi uolet ostendat. si cui uentrem inspici custodiriue adesse partui licitum non erit factumue quid erit, quo minus ea ita fiant, uti supra comprehensum est: ei quod natum erit possessionem causa cognita non dabo. siue quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa uidebitur esse, ei non dabo'. Quamuis sit manifestis-simum edictum praetoris, attamen non est neglegenda interpretatio eius. Denuntiare igitur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, uel totam habituris heredi-tatem uel partem eius siue ab intestato siue ex testamento. Sed et si seruus heres insti-tutus fuerit, si nemo natus sit, Aristo scribit, huic quoque seruo quamuis non omnia, quae- @1 dam tamen circa partum custodiendum arbitrio praetoris esse concedenda. quam senten-tiam puto ueram: publice enim interest partus non subici, ut ordinum dignitas familiarumque salua sit: ideoque etiam seruus iste, cum sit in spe constitutus successionis, qualisqualis sit, debet audiri rem et publicam et suam gerens. Denuntiari autem oportet his, quos proxima spes successionis contingit, ut puta primo gradu heredi instituto (non etiam substituto) et, si intestatus pater familias sit, [2ei]2 qui primum locum ab intestato tenet: si uero plures sint simul successuri, omnibus denuntiandum est. Quod autem praetor ait causa cognita se possessionem non daturum uel actiones denegaturum, eo pertinet, ut, si per rusticitatem aliquid fuerit omissum ex his quae praetor seruari uoluit, non obsit partui. quale est enim, si quid ex his, quae leuiter obseruanda praetor edixit, non sit factum, partui denegari bonorum possessionem: sed mos regionis inspiciendus est, et secundum eum et obseruari uentrem et partum et infantem oportet. @@&7Iulianus& libro uicesimo quarto digestorum. Edictum de custodiendo partu deroga-torium est eius, quod ad Carboniani decreti exemplum comparatum est. Sed hoc aliquando remittere praetor debet, si non m[2a]2litia, sed imperitia mulieris factum fuerit, ne uenter inspiceretur aut partus custodiretur. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Plautium. Qui uentri substitutus est uel in-stitutus, si uentrem seruare uelit, audiendus est. @@&7Scaeuola& libro uicesimo digestorum. Is a quo, si sine liberis decessisset, quidquid ad eum ex bonis peruenisset, sorori fideicommissum relictum erat, decessit po-stuma herede instituta et substitutis aliis: quaesitum est, cum uxor defuncti praegnatem se dicat, an sorori procuratoriue eius secundum formam edicti uentrem inspicere et partum custodire permittendum sit. respondi in eiusmodi specie, de qua quaereretur, posse uideri ad eius, cui fideicommissum datum esset, sollicitudinem perspiciendum idque causa cognita statuendum. @@@@{1SI UENTRIS NOMINE MULIERE IN POSSESSIONEM MISSA @@@@EADEM POSSESSIO DOLO MALO AD ALIUM TRANSLATA @@@@ESSE DICATUR}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Hoc edicto rectissime praetor prospexit, ne, dum in fauorem partus possessionem polliceatur, aliis praedae occasionem praebeat: Idcirco constituit actionem in mulierem, quae in alium hanc possessionem dolo malo transtulit. non solum mulierem praetor coercet, uerum eum quoque in cuius potestate ea fuerit, scilicet si dolo ipsorum alius in possessionem fuerit admissus, actionemque in tantum pollicetur in eos, quanti interfuerit eius qui experitur. Necessario praetor adiecit, ut, qui per dolum uenit in possessionem, cogatur decedere: coget autem eum decedere non praetoria potestate uel manu ministrorum, sed melius et ciuilius faciet, si eum per interdictum ad ius ordinarium remiserit. Interest autem eius qui experitur admissum alium in possessionem non fuisse, cum forte bona fide fructus perceptos consumpserit, aut si praedo uenerit in possessionem, a quo fructus consequi non possit, quia soluendo non est. @8 Haec actio etiam post annum dabitur, quia rei habet persecutionem. @8 Et si filia familias sit quae dolo fecit, in patrem dabitur actio, si quid ad eum peruenerit. @@&7Paulus& libro trigesimo septimo ad edictum. Dolo facit mulier, non quae in @1 possessionem uenientem non prohibet, sed quae circumscribendi alicuius causa clam et per quandam machinationem in possessionem introducat. Si et patris et filiae factum ar-guetur, in alterum quem actor uelit reddenda est actio. quia in id quod agentis interest datur, ideo, si id quod ei abest ab eo qui in potestate est seruari possit, praeter sumptus litis causa factos inutilis erit ei haec actio. @@@@{1SI MULIER UENTRIS NOMINE IN POSSESSIONE CALUMNIAE @@@@CAUSA ESSE DICETUR}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Si de pos-sessione uentris nomine quaeratur et deferente herede mulier iurauerit praegnatem se esse, seruandum est iusiurandum nec tenebitur mulier, quasi calumniae causa fuerit in posses-sionem missa, nec uis ei facienda est post iusiurandum. si tamen peperit, quaeretur ue-ritas, an ex eo praegnas fuerit: alteri enim nec prodest nec nocet iusiurandum inter alios factum, nec partu[2i]2 igitur nocebit. Et hoc edictum ex eadem causa proficiscitur, qua superius: debet enim praetori quemadmodum facilis est circa bonorum possessionem dan-dam mulieri uentris nomine, ita calumniam eius impunitam non relinquere. Per calumniam autem in possessione fuisse uidetur, quae sciens prudensque se praegnatem non esse uoluit in possessionem uenire. Hanc autem actionem praetor intra annum utilem pollicetur, ultra non, uidelicet quasi poenalem. Simili autem modo et hic quanti agentis interfuit praetor actionem pollicetur. In parentem etiam praetor actionem pollicetur, si modo per eum factum sit, ut in possessionem per calumniam ueniret. Competit autem haec actio ei, cuius interfuit in possessionem missam non esse: ut puta uel coheredi speranti partum, uel [2si]2 qui substitutus fuit, uel qui ab intestato, si partus non fuisset, succedere potuit. Interesse autem uidetur primum de alimentis, quae in uentrem sunt erogata: nec enim alias haec repetuntur, nisi per calumniam in possessionem uenit: ceterum si res ca-lumnia caret, nihil praestabit mulier, qua[2e]2 sine causa alta est sub praetextu uentris. Non-numquam augebitur quod interest, si quis forte dubitans, an praegnas sit, exclusus sit hereditate: nam heredi eius qui exclusus est dandam hanc actionem Iulianus ait, siquidem eius quoque interfuit non fuisse calumniae causa in possessione muliere[2m]2, quia hoc si non fuisset, adeundo hereditatem institutus heredi suo locupletiorem hereditatem suam relin-queret. sed et hoc imputatur mulieri, quod deminuta sunt multa in hereditate, dum hic contemplatione uentris non attigit hereditatem. Idem Iulianus libro decimo nono șdigestorum sic ait: si substitutus manente muliere in possessione decesserit, heres eius eadem actione pretium hereditatis a muliere exiget. Sed an decedant legata ceteraque onera hereditatis, uidendum. et mihi uidetur posse dici legatarios potius cum muliere usuros hac actione, quia et ipsorum interfuit adiri hereditatem. Libertat[2i]2 plane subuenien-dum erit aduersus eum, qui propter hereditatem hac actione egit, scilicet ut fideicommis-sarias cogatur is praestare, qui pretium utique etiam eorum consequitur: sed et directis credo praetorem succurrere oportere, ut interuentu suo tueatur eorum libertatem. Si dolus filiae familias interuenerit et particeps doli fuerit pater, suo nomine tenebitur. @1 @@@@{1DE CONCUBINIS}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Quae in concubinatu est, ab inuito patrono poterit discedere et alteri se aut in matrimonium aut in concu-binatum dare? ego quidem probo in concubina adimendum ei conubium, si patronum inuitum deserat, quippe cum honestius sit patrono libertam concubinam quam matrem familias habere. Cum Atilicino sentio et puto solas eas in concubinatu habere posse sine metu criminis, in quas stuprum non committitur. Qui autem damnatam adul-terii in concubinatu habuit, non puto lege Iulia de adulteriis teneri, quamuis, si uxorem eam duxisset, teneretur. Si qua in patroni fuit concubinatu, deinde filii esse coepit uel in nepotis, uel contra, non puto eam recte facere, quia prop[2e]2 nefaria est huiusmodi con-iunctio, et ideo huiusmodi facinus prohibendum est. Cuiuscumque aetatis concubinam habere posse palam est, nisi minor annis duodecim sit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si patronus libertam concubinam habens furere coeperit, in concubinatu eam esse humanius dicitur. @@&7Marcianus& libro duodecimo institutionum. In concub[2in]2atu potest esse et aliena liberta et ingenua et maxime ea quae obscuro loco nata est uel quaestum corpore fecit. alioquin in honestae uitae et ingenuam mulierem in concubinatum habere maluerit, sine testatione hoc manifestum faciente non conceditur. sed necesse est ei uel uxorem eam habere uel hoc recusantem stuprum cum ea committere: Nec adulterium per concubinatum ab ipso committitur. nam quia concubinatus per leges nomen assumpsit, extra legis poenam est, ut et Marcellus libro septimo digestorum scripsit. @@&7Paulus& libro nono decimo responsorum. Concubinam ex sola animi destination[2e]2 aesti-mari oportet. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Concubinam ex ea prouincia, in qua quis aliquid administrat, habere potest. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS SEXTUS}1 @@@@{1DE TUTELIS}1 @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Tutela est, ut Ser-uius definit, uis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem su[2a]2 sponte se defendere nequit, iure ciuili data ac permissa. Tutores autem sunt qui eam uim ac potestatem habent, exque re ipsa nomen ceperunt: itaque appellantur tutores quasi tui[2t]2ores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur. Mutus tutor dari non potest, quoniam auctoritatem praebere non potest. Surdum non posse dari tutorem plerique et Pomponius libro sexagesimo nono ad edictum probant, quia non tantum loqui, sed et audire tutor debet. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Non est exigendum a pupillo, ut sibi tutorem petat aut ut ad tutorem suum proficiscatur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo septimo ad Sabinum. Qui habet tutorem pupillus uel pupilla si furere coeperint, in ea causa sunt, ut in tutela nihilo minus durent: quae sententia Quinti quoque Mucii fuit et a Iuliano probatur eoque iure utimur, ut cesset cura, si tutelae aestas indigeat. quare si tutores habent, per furorem in curam non rediguntur, siue non habent et furor eis accesserit, nihilo minus tutores accipere poterunt: quia lex duodecim tabularum ita accepta est, ut ad pupillos uel pupillas non pertineat. Quia autem in pupillorum persona adgnatos curatores non admittimus, idcirco putaui et si minor uiginti quinque annis furiosus sit, curatorem ei non ut furioso, sed ut adulescenti dari, quasi aetatis esset impedimentum. et ita definiemus ei, quem aetas curae uel tutelae subicit, non esse necesse quasi dementi quaeri curatorem, et ita imperator Antoninus Augu-stus rescripsit, cum magis aetati quam dementiae tantisper sit consulendum. Si pupillus pupillaue cum iusto tutore tutorue cum eorum quo litem agere uult et curator in eam rem petitur, utrum ipsis poscentibus datur an uero et aduersario? et sciendum est, siue agant siue conueniantur, dari hunc curatorem posse, sed non alias, quam si ipse petat, cui dari eum oportet. denique Cassius libro sexto scripsit talem curatorem neminem dari posse nisi praesentem neque cuique nisi praesenti et postulanti, itaque infanti non potest dari. idem Cassius ait, si pupillus curatorem poscere non uult, quo minus cum eo agatur, cogi eum a praetore debuisse. Quolibet loco et tempore hunc curatorem dari posse Pomponius libro sexto decimo ad Sabinum scripsit. Si pupillus petat talem curatorem nec addat in quam rem, an in omnes controuersias datus sit? et ait Celsus Seruium con-stituisse in omnes res datum uideri. @1 @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Quod dicitur, si indistincte datus sit curator, in totam litem datum uideri, fortasse eo spectet, si familiae herciscundae aut communi diui-dundo aut finium regundorum actio esset cum tutore, et si indistincte datus esset, non solum eo nomine curator esset, quod ageret pupillus pupillaue, sed inuicem quoque quod cum his ageretur. Possunt autem uel plures in plurium locum uel unus in plu-rium uel unus unius loco uel in unam litem uel in plures curator peti. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Cum semel petitus sit talis curator, quamdiu is curator maneat, alius in eandem litem curator peti non potest. Etsi Titius uerbi gratia aduersus Seium curator petitus sit, idem Titius aduersus alium tutorem dari poterit, ut ex diuersis causis unus duorum curatorum locum optineat. quod quidem et aduersus eundem accidet, si in diuersas lites in diuersis temporibus idem petatur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Muto itemque mutae impube-ribus tutorem dari posse uerum est: sed an auctoritas eis accommodari possit, dubitatur. et si potest tacenti, et muto potest. est autem uerius, ut Iulianus libro uicesimo primo digestorum scripsit, etiam tacentibus auctoritatem posse accommodare. Sub condicione a praesidibus prouinciarum non posse dari tutorem placet et, si datus sit, nullius esse momenti dationem: et ita Pomponius ait: hanc autem adiectionem, quam praesides prouin-ciarum faciunt 'tutorem do, si satisdederit' non condicionem in se habere, sed admoni-tionem, non aliter ei tutelam committi, quam si satisdederit, hoc est non aliter ei gerere permittendum, quam si rem saluam fore cauerit. Tutoris datio neque imperii est neque iurisdictionis, sed ei soli competit, cui nominatim hoc dedit uel lex uel senatus consultum uel princeps. @8 Surdo impuberi poterit tutor dari. @8 Ei cuius pater in hostium potestate est tutorem dari non posse palam est: sed si datus sit, an in pendenti sit datio, quaeri potest. et non puto dationem ualere: sic enim post patris regressum reccidit in potestatem, atque si numquam pater ab hostibus captus fuisset. immo curator substantiae dari debet, ne in medio pereat. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Si filius familias tutor a praetore datus sit, si quidem pater tutelam agnouit, in solidum debet teneri, si non adgnouit, dumtaxat de peculio. adgnouisse autem uidetur, siue gessit, siue gerenti filio consensit siue omnino attigit tutelam. unde cum quidam filio scripsisset, ut diligenter tutelam gereret, 'cum scias', inquit, 'periculum ad nos pertinere', dixi hunc quoque uideri adgnouisse: plane si solum monuit filium, non uidetur agnita. @@&7Idem& libro primo opinionum. Patronus quoque tutor liberti sui fidem ex-hibere debet, et si qua in fraudem debitorum quamuis pupilli liberti gesta sunt, reuocari Țius publicum permittit. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. In eos extra ordinem animaduertitur, qui probentur nummis datis tutelam occupasse uel pretio accepto operam dedisse, ut non idoneus tutor daretur, uel consulto in edendo patrimonio quantitatem minuerit, uel eui-denti fraude pupillorum bona alienasset. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Etiam non municeps tutor dari potest, dummodo municipi detur. @@&7Paulus& libro tertio ad Uitellium. Furiosus si tutor datus fuerit, potest in-tellegi ita dari, cum suae mentis esse coeperit. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Quaesitum est, an hi, qui in locum absentis rei publicae causa tutores dati sunt, mortuo illo tutores perseuerent, an alii petendi essent. @1 Paulus respondit eos, qui in locum absentis dati sunt, non reuerso eo in eadem causa per-seuerare usque ad tempus pubertatis. @@&7Pomponius& libro secundo enchiridii. Solet etiam curator dari aliquando tu-torem habenti propter aduersam tutoris ualetudinem uel senium aetatis: qui magis admi-nistrator rerum, quam curator esse intellegitur. Est etiam adiutor tutelae, quem solet praetor permittere tutoribus constituere, qui non possunt sufficere administrationi tutelae, ita tamen ut suo periculo eum constituant. @@&7Ulpianus& libro trigesimo septimo ad Sabinum. Si adrogati sunt adhuc impuberes uel deportati sint pupilli, tutores habere desinunt. Item si in seruitutem pu-pillus redigatur, utique finitur tutela. Aliis quoque modis desinunt esse tutores, si forte quis ab hostibus fuerit captus uel pupillus uel tutor. Sed et si ad tempus fuerit quis datus, tempore finito tutor esse desinit. Praeterea si suspectus quis fuerit remotus, desinit esse tutor. Sed et si ad certam condicionem datus sit, aeque euenit, ut desinat esse tutor exsistente condicione. @@&7Idem& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Si quis tutor non sit captus ab hostibus, sed missus ad eos quasi legatus, aut etiam receptus ab eis, aut transfugerit, quia seruus non efficitur, tutor manet, sed interim a praesidibus alius tutor dabitur. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Tutela plerumque uirile officium est. Et sciendum est nullam tutelam hereditario iure ad alium transire: sed ad liberos uirilis sexus perfectae aetatis descendunt legitimae, ceterae non descendunt. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Complura senatus consulta facta sunt, ut in locum furiosi et muti et surdi tutoris alii tutores dentur. @@&7Neratius& libro tertio regularum. Feminae tutores dari non possunt, quia id munus masculorum est, nisi a principe filiorum tutelam specialiter postulent. @@@@{1DE TESTAMENTARIA TUTELA}1 @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Lege duodecim tabularum permissum est parentibus liberis suis siue feminini siue masculini sexus, si modo in po-testate sint, tutores testamento dare. Item scire debemus etiam postumis filiis uel nepo-tibus uel ceteris liberis licere parentibus testamento tutores dare, qui modo in ea causa sint, ut, si uiuo eo nati fuerint, in potestate eius futuri sint neque testamentum rupturi. Item ignorandum non est eum, qui filium in potestate et nepotem ex eo aeque in potestate habebit, si nepoti tutorem dederit, ita recte dedisse uideri, si nepos post mortem eius in patris sui potestatem recasurus non sit: quod euenit, si uiuo testatore filius in potestate eius esse desierit. @@&7Ulpianus& libro secundo ad Sabinum. Nec militem liberis recasuris in potestatem tu-torem dare posse a diuis fratribus rescriptum est. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Testamento datos tutores accipere debemus etiam eos, qui codicillis testamento confirmatis scripti sunt. Sed eos demum testamento datos accipere nos oportet, qui iure dati sunt. @@&7Modestinus& libro septimo differentiarum. Pater hered[2i]2 instituto filio uel ex-heredato tutorem dare potest, mater autem non nisi instituto, quasi in rem potius quam in personam tutorem dare uideatur. sed et inquiri in eum, qui matris testamento datus @1 est tutor, oportebit, cum a patre datus, quamuis minus iure datus sit, tamen sine inqui-sitione confirmatur, nisi si causa, propter quam datus uidebatur, in eo mutata sit, ueluti si ex amico inimicus uel ex diuite pauperior effectus sit. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis filiabus suis uel filiis tutores dederit, etiam postumae uidetur dedisse, quia filiae appellatione etiam postuma continetur. @@&7Idem& libro trigesimo nono ad Sabinum. Quid si nepotes sint? an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sint, uidendum. et magis est, ut ipsis quoque dati uideantur, si modo liberos dixit: ceterum si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. plane si postumis dederit, tam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Tutores non ab herede, sed a testatore pro-tinus proficiscuntur, simul atque aliquis heres exstitisset: nam et ipse heres tutor dari potest et post mortem heredis tutor recte dari potest. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Tutor datus uetari tutor esse potest uel testamento uel codicillis. Sed si sub condicione fuerit tutor datus, deficiente condicione tutor non erit. Tutorem autem et a certo tempore dare et usque ad certum tempus licet et sub condicione et usque ad condicionem. In tutoris dationem utrum leuissima condicio an nouissima, ut in legato, spectanda est? ut puta 'Titius cum poterit tutor esto': 'Titius si nauis ex Asia uenerit tutor esto'. et Iulianus libro uicesimo digestorum recte scripsit nouissimam scripturam esse spectandam. @@&7Pomponius& libro tertio ad Quintum Mucium. Si nemo hereditatem adierit, nihil ualet ex his, quae testamento scripta sunt: si uero unus ex pluribus adierit, tutelae statim ualent nec exspectandum erit, ut omnes hereditatem adeant. @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad Sabinum. Si hereditas nondum adita sit, ex qua tutor speratur, uerius est alium tutorem posse dari, quasi nondum sit, nec spe-retur. In tutelis testamentariis id sequimur quod nouissimum est, et si saepius tutor datus sit, nouissimam scripturam intuemur. Qui filium et ex eo nepotem habebat, si ne-poti tutorem dederit, habet disceptationem, an aliquo casu non sit utilis datio: ut puta si proponas filium uiuo patre decessisse et nepotem ex eo successisse uiuo auo. et fortius dicendum est tutelam quoque e lege Iun[2i]2a Uellea confirmatum: nam et Pomponius libro sexto decimo ex Sabino scripsit ualere tutoris dationem. cum enim confirmatum sit testa-mentum, consequenter tutoris quoque datio ualebit in eo testamento scripta quod ualet, id est ubi nepos uel heres institutus sit uel nominatim exheredatus sit. Si furiosus testa-mento tutor detur, si quidem, cum furere desierit, tutorem esse recte datum Proculus existimat: quod si datus sit pure, negat Proculus ualere dationem. sed est uerius, quod et Pomponius ait, recte uideri datum et tunc fore tutorem, cum sapere coeperit. Seruus alienus ita dari tutor potest 'si liber erit, tutor esto'. quin immo et si pure datus sit, uidetur inesse haec condicio 'cum liber erit'. potest autem quis et extraneo seruo defen-dere ex hac causa fideicommissariam libertatem: quid enim interest, suum seruum an alie-num tutorem scripserit, cum pupilli fauore et publicae utilitatis adsumpta libertas sit in persona eius, qui tutor scriptus est? potest igitur et huic fideicommissaria libertas defendi, si uoluntas apertissime non refragetur. @@&7Idem& libro trigesimo septimo ad Sabinum. Si quis sub condicione uel ex die tutorem dederit, medio tempore alius tutor dandus est, quamuis legitimum tuto- @1 rem pupillus habeat: sciendum est enim, quamdiu testamentaria tutela speratur, legitimam cessare. Et si semel ad testamentarium deuoluta fuerit tutela, deinde excusatus sit tutor testamentarius, adhuc dicimus in locum excusati dandum, non ad legitimum tutorem re-dire tutelam. Idem dicimus et si fuerit remotus: nam et hic idcirco abit, ut alius detur. Țquod si tutor testamento datus decesserit, ad legitimum tutela redit, quia hic senatus consultum cessat. Plane si duo pluresue fuerint tutores testamentarii, in locum eius, qui decessit uel in ciuitate esse desiit, poterit dari alius: ceterum si nullus supersit uel in ciuitate sit, legitima tutela succedit. @@&7Idem& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Certarum rerum uel causarum testamento tutor dari non potest nec deductis rebus @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. et si datus fuerit, tota datio nihil ualebit, @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. quia personae, non rei uel causae datur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Si tamen tutor detur rei Africanae uel rei Syriaticae, utilis datio est: hoc enim iure utimur. @@&7Idem& libro trigesimo nono ad Sabinum. Si quis ita dederit 'filiis meis tuto-rem do', in ea condicione est, ut tam filiis quam filiabus dedisse uideatur: filiorum enim appellatione et filiae continentur. Si quis filio tutorem dederit et plures filios habeat, an omnibus filiis dedisse uideatur? et de hoc Pomponius dubitat: magis autem est, ut omnibus dedisse uideatur. Si quis liberis tutores dederit uel filiis et habeat quosdam apud hostes, etiam ipsis dedisse uidebitur, si non aliud aperte probetur testatorem sensisse. Si quis cum ignoraret se filium Titium habere, filiis tutores dederit, utrum his solis dedisse ui-deatur, quos in potestate scit an ei quoque, quem ignorauit se habere? et magis est, ut huic dedisse non uideatur, licet nomen filiorum admittit et ipsum: sed quia de ipso non sensisset, dicendum est cessare in personam eius dationem. Proinde et si certus fuit filium decessisse, qui supererat, idem erit dicendum: nec enim uidetur ei dedisse, quem obisse credebat. Si postumis dederit tutores hique uiuo nascantur, an datio ualeat? et magis est, ut utilis datio fiat etiam si uiuo eo nascantur. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Testamento datos tutores non esse cogendos satisdare rem saluam fore certo certius est: sed nihilo minus cum quis offert satisdationem, ut solus administret, audiendus est, ut edicto cauetur. sed recte praetor etiam ceteris detulit hanc condicionem, si et ipsi uelint satisdare: nam et si ipsi parati sunt satisdare, non debent excludi alterius oblatione, sed impleta uidelicet ab omnibus satisdatione omnes gerent, ut qui contentus est magis satis accipere quam gerere, securus esset. Non omnimodo autem is qui satisdet praeferendus est: quid enim si suspecta persona sit uel turpis, cui tutela committi nec cum satisdatione debeat? uel quid si iam multa flagitia in tutela admisit? nonne magis repelli et reici a tutela, quam solus admini-strare debeat? nec satis non dantes temere repelluntur, quia plerumque bene probati et idonei atqu[2e]2 honesti tutores, etiamsi satis non dent, non debent reici: quin immo nec iu-bendi sunt satisdare. Duplex igitur causae cognitio est, una ex persona eius qui optulerit satisdationem, quis et qualis est, alia contutorum, quales sunt, num forte eius existima-tionis uel eius honestatis sunt, ut non debeant hanc contumeliam satisdationis subire. @@&7Callistratus& libro tertio edicti monitorii. Quod si plures satisdare parati sint, tunc idonior praeferendus erit, ut et tutorum personae inter se et fideiussorum comparentur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Si nemo tutorum prouocet ad satis-dationem, sed exsistat quidam qui tutor non est desideraretque, ut aut satisdent tutores aut, si non dent, parato sibi satisdare committant tutelam, non est audiendus: neque enim @1 aut extero committenda tutela est, aut testamento dati tutores contra ius satisdationi subiciendi sunt. Hoc edictum de satisdatione ad tutores testamentarios pertinet: sed et si ex inquisitione dati sint tutores, Marcellus ait et ad hos pertinere hoc edictum et id oratione etiam diuorum fratrum significari. ideoque et illi clausulae sunt subiecti, ut, si cui maior pars tutorum decernat, is gerat quem maior pars eligat, quamuis uerba edicti ad testamentarios pertineant. Testamento datus postumo tutor nondum est tutor, nisi postumus edatur: datur tamen aduersus eum substituto pupilli negotiorum gestorum actio. sed si partus editus fuerit, deinde hic tutor, priusquam quicquam gereret, remotus a tutela fuerit, et hic eadem actione tenebitur. si quid plane gessit post editum partum, de eo quoque, quod ante gessit, tutelae iudicio tenebitur et omnis administratio in hac actione ueniet. @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Tutor incertus dari non potest. Testamento quemlibet possumus tutorem dare, siue is praetor siue consul sit, quia lex duodecim tabularum id confirmat. @@&7Idem& libro octauo breuium. Testamento tutores hi dari possunt, cum quibus testamenti factio est. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Si quis tutorem dederit filio suo seruum, quem putabat liberum esse, cum esset seruus, is neque liber neque tutor erit. @@&7Africanus& libro octauo quaestionum. Tutor ita recte non datur: 'illi aut illi filiis meis, utri eorum uolet, Titius tutor esto'; quid enim dicemus, si Titius constituere nolit, utri ex filiis tutor esse uelit? Ita autem recte tutor dabitur: 'Titius si uolet illi filio meo tutor esto'. @@&7Iauolenus& libro quinto ex Cassio. Si plures tutores sint, a praetore cura-torem posci litis causa superuacuum est, quia altero auctore cum altero agi potest. @@&7Modestinus& libro quarto pandectarum. Duobus pupillis tutor datus etsi alte-rius tutela se excusare potest, cum res separatae sint, [2a]2ttamen alterius tutor manet. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Iure nostro tutela communium libe-rorum matri testamento patris frustra mandatur, nec, si prouinciae praeses imperitia lapsus patris uoluntatem sequendam decreuerit, successor eius sententiam, quam leges nostrae non admittunt, recte sequetur. Honoris causa tutor datus non uidetur, quem pater a ceteris tutoribus, quibus negotia gerenda mandauit, rationes accipere uoluit. Propter litem inofficiosi testamenti ordinandam exheredato filio, cui tutorem pater dedit, eundem a praetore confirmari oportet: euentus iudicatae rei declarabit, utrum ex testa-mento patris an ex decreto praetoris auctoritatem acceperit. @@&7Tryphoninus& libro quarto decimo disputationum. Idem fiet, si intestatum decessisse patrem pupilli nomine defendatur falsumue testamentum nomine pupilli dicatur et si patruus exstet legitimus tutor futurus ab intestato, quia tutorem habenti tutor dari non potest. nam commodius ipse, qui scriptura continetur, a praetore dabitur, ut sine ullo litis praeiudicio iustus tutor auctor pupillo ad eam litem fiat. Cum autem ipse pa-truus, quem tutorem legitimum sibi dicebat pupillus esse, subiectum filium criminaretur et ad se legitimam hereditatem pertinere contenderet, alium tutorem petendum Iulianus respondit. @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Qui tutelam testamento mandatam excusationis iure suscipere noluit, ab his quoque legatis summouendus erit, quae filiis eius relicta sunt, modo si legata filii non affectione propria, sed in honorem patris meruerunt. Uerbis fideicommissi manumissus non iure tutor testamento datur: post libertatem itaque @1 redditam ex uoluntate testatoris ad tutelam uocatur. Impuberi liberto patronus frustra tutorem dabit, sed uoluntatem eius, si fides inquisitionis congruat, praetor sequetur. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Ex sententia senatus consulti Libo-niani tutor non erit, qui se testamento pupillo tutorem scripsit: cum autem patris uoluntas hoc ipsum manu sua declarantis ambigua non esset, eum, quamuis alii tutores essent, cu-ratorem dandum respondi, nec admittendam excusationem, quam iure publico habebat, quoniam promisisse uidebatur, nec ut suspectum remoueri. @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. Duo sunt Titii, pater et filius: datus est tutor Titius nec apparet, de quo sensit testator: quaero quid sit iuris. respondit: Țis datus est, quem dare se testator sensit: si id non apparet, non ius deficit, sed probatio, igitur neuter est tutor. @@&7Scaeuola& libro quarto quaestionum. Si pater exheredatae filiae tutores de-derit et testamentum eius ruptum dicatur nato postumo, commodissimum est eosdem tu-tores pupillae dari ad petendam intestati hereditatem. @@&7Paulus& libro nono responsorum. Quaero, an non eiusdem ciuitatis ciues testamento quis tutores dar[2e]2 possit? Paulus respondit posse. Idem Paulus respondit eum quoque, qui propter rerum notitiam tutor datus est, perinde in omnibus et administrationis et accessionis iure conueniri posse atque ceteros tutores, qui eodem testamento dati sunt. Lucius Titius heredes instituit filios suos pupillaris aetatis eisque tutores his uerbis dedit: 'filiis meis tutores sunto Gaius Maeuius et Lucius Eros', cui Eroti libertatem non dedit: fuit autem Eros intra uiginti quinque annos aetatis: quaero an possit libertatem sibi uin-dicare. Paulus respondit, quoniam placet eum, qui a domino tutor datus est, libertatem quoque meruisse uideri, eum quoque de quo quaeritur in eadem causa habendum et libe-rum quidem ab adita hereditate esse, tutela autem post legitimam aetatem onerari. @@&7Iauolenus& libro octauo ex posterioribus Labeonis. Tutoribus ita datis: 'Lucium Titium tutorem do. si is non uiuit, tum Gaium Plautium tutorem do' Titius uixerat et tutelam gesserat, deinde mortuus erat. Trebatius negat ad Plautium pertinere tutelam, Labeo contra, Proculus quod Labeo. ego Trebatii sententiam probo, quia illa uerba ad mortis tempus referuntur. @@&7Scaeuola& libro decimo digestorum. Cum codicillis ideo alios tutores dare significasset, quoniam testamento datos quosdam defunctos aut excusationem habere posse comperisset, an nihilo minus qui eorum uiuerent nec excusati essent, tutores permanerent? respondit nihil proponi, cur non permanerent. @@@@{1DE CONFIRMANDO TUTORE UEL CURATORE}1 @@&7Modestinus& libro sexto excusation[2u]2m. $*(/INA MHDE\ PERI\ TW=N BEBAIWQH=NAI DUNAME/NWN $E)PITRO/PWN PARALEI/YWMEN, BRAXE/A KAI\ PERI\ TOU/TWN S3KEYW/MEQA. *EI)S3I/ TINES3 OI( DIDO/MENOI O)RQW=S3 $KATA\ DIAQH/KAS3 E)PI/TROPOI, TOUT' E)/S3TI KAI\ U(F' W(=N E)XRH=N KAI\ OI(=S3 E)XRH=N KAI\ O(\N TRO/PON E)XRH=N KAI\ $O(/POU E)XRH=N. PATH\R GA\R UI(OI=S3 H)\ E)KGO/NOIS3, OU(\S3 E)/XEI E)N E)COUS3I/A|, O)RQW=S3 DI/DWS3IN E)PI/TROPON A)LL' $E)N DIAQH/KH|. E)A\N DE\ H)=| PRO/S3WPON TOIOU=TON O(\ MH\ DU/NATAI DOU=NAI, OI(=ON MH/THR H)\ PA/TRWN $H)\ A)LLO/TRIO/S3 TIS3, H)\ PRO/S3WPON W(=| MH\ DU/NATAI DOU=NAI, OI(=ON PATH\R UI(W=| TW=| MH\ O)/NTI E)N E)COUS3I/A| H)\ $QUGATRI/, H)\ E)A\N EI)/PH|& '$PARAKALW= E)PIME/LES3QAI TW=N PRAGMA/TWN&'$, H)\ E)N KWDIKI/LLOIS3 MH\ BEBAIWQEI=S3I& @1 $DW=| E)PI/TROPON H)\ KOURA/TORA, TO/TE TO\ E)NDE/ON A)NAPLHROU=S3QAI E)K TH=S3 TOU= U(PATIKOU= E)COUS3I/AS3 AI( DIA-$TA/CEIS3 S3UNEXW/RHS3AN KAI\ KATA\ TH\N GNW/MHN BEBAIOU=S3QAI TOU\S3 E)PITRO/POUS3. *KAI\ E)A\N ME\N PATH\R H)=| $O( DEDWKW/S3, PERAITE/RW OU)DE\N W(S3 E)PI\ TO\ PLEI=S3TON POLUPRAGMONEI= O( H(GOU/MENOS3, A)LLA\ A(PLW=S3 AU)TO\N $BEBAIOI=: E)A\N DE\ A)/LLOS3 TIS3, TO/TE POLUPRAGMONEI=, TO\ PRO/S3WPON EI) E)/S3TIN E)PITH/DEION. *)/ETI EI)DE/NAI $DEI= O(/TI KOURA/TWR KATA\ DIAQH/KAS3 OU)DE\ U(PO\ PATRO\S3 O)RQW=S3 DI/DOTAI, A)LLA\ DOQEI\S3 EI)/WQE BEBAIOU=S3QAI $U(PO\ TOU= H(GOUME/NOU. @@&7Neratius& libro tertio regularum. Mulier liberis non recte testamento tutorem dat: sed si dederit, decreto praetoris uel proconsulis ex inquisitione confirmabitur nec satisdabit pupillo rem saluam fore. Sed et si curator a matre testamento datus sit filiis eius, decreto confirmatur ex inquisitione. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Qui a patre tutor scriptus est aut non iusto testamento aut non ut lege praecipiebatur, confirmandus est ad tutelam geren-dam perinde ac si ex testamento tutor esset, id est ut satisdatio ei remittatur. @@&7Paulus& libro singulari de excusationibus tutelarum. Si patronus uel quiuis extraneus impuberi, quem heredem instituerit, tutorem dederit et extra ea nihil in bonis habeat pupillus, non male dicetur iudicium eius sequendum esse, qui et personam eius, quem tutorem esse uoluerit, nouerit et impuberem ita dilexit, ut eum heredem institueret. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Tutores a patruo testamento datos iussit praetor magistratus confirmare: hi cautionem quoque accipere debuerunt nec uoluntas eius, qui tutorem dare non potuit, neglegentiam magistratuum excusat. denique praetor non ante decretum interponere potest quam per inquisitionem idoneis pronuntiatis. unde sequitur, ut, si tutelae tempore soluendo non fuerunt, in id, quod de bonis eorum seruari non possit, contra magistratus actio decernatur. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Si filio puberi pater tutorem aut impuberi curatorem dederit, citra inquisitionem praetor eos confirmare dedebit. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Naturali filio, cui nihil re-lictum est, tutor frustra datur a patre nec sine inquisitione confirmatur. Si quaeratur, an ex inquisitione recte datus sit tutor, quattuor haec consideranda sunt: an hic dederit qui dare potuit, et ille acceperit cui fuerat dandus, et is datur cuius dandi facultas erat, et pro tribunali decretum interpositum. @@&7Tryphoninus& libro quarto decimo disputationum. In confirmando tutore hoc praetor inquirere debet, an durauerit patris uoluntas: quod in facili est, si proximo mortis tem-pore tutores non iure uel curatores scripserit pater. nam si ante annos, ut spatio medio potuerit facultatium dati non iure tutoris a patre fieri deminutio, uel morum ante celata uel ignor[2a]2ta emersit improbitas, aut inimicitiae cum patre exarserunt, @@&7Paulus& libro singulari de cognitionibus. uel cum fisco aliquem contractum damno-sum miscuissent, @@&7Tryphoninus& libro quarto decimo disputationum. utilitatem pupillorum prae-tor sequitur, non scripturam testamenti uel codicillorum. nam patris uoluntatem praetor ita accipere debet, si non fuit ignarus scilicet eorum, quae ipsa praetor de tutore com-perta habet. quid denique si postea de eo, quem pater testamento codicillisue non iure dedit, scripsit tutorem esse nolle? nempe non sequitur primam uoluntatem praetor, a qua pater discessit. @1 @@&7Scaeuola& libro uicesimo digestorum. Auia nepotibus curatorem dedit fidei-commisso ei relicto: quaesitum est, an administrare curator compelli debeat. respondit curatorem quidem non esse, sed cum aliquid ei testamento datum esset, teneri eum ex fideicommisso, si non curam susciperet, nisi id quod ei datum esset nollet petere aut red-dere esset paratus. Item quaesitum est, an iste curator satisdare nepotibus debeat. respondit quasi curatorem non debere, sed cum fideicommissum ab eo peti posset, fidei-commissi nomine satisdare debere. @@@@{1DE LEGITIMIS TUTORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. Legitimae tutelae lege duodecim tabu-larum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, id est his qui ad legitimam hereditatem admitti possint: hoc summa prouidentia, ut qui sperarent hanc successionem, idem tuerentur bona, ne dilapidarentur. Interdum alibi est hereditas, alibi tutela, ut puta si sit consanguinea pupillo: nam hereditas quidem ad adgnatam pertinet, tutela autem ad adgnatum. item in libertinis, si sit patrona et patroni filius: nam tutelam patroni filius, hereditatem patrona optinebit: tantundemque erit et si sit patroni filia et nepos. Si apud hostes sit frater, inferioris gradus adgnato tutela non defertur: nam et si patronus apud hostes sit, patroni filio tutela non defertur: sed interim a praetore datur. Interdum autem etiam sine hereditate tutela defertur, interdum hereditas sine tutela, ut puta in eo qui latitauit, cum seruum suum rogatus esset manumittere: nam generaliter diuus Pius rescripsit Aurelio Basso ius patroni eum non habere, his uerbis: 'Plane tergiuersatio eorum, qui subuertere fideicommissam libertatem uelint, eo modo puniatur, ne ius patroni ad-Țquirant in eo, quem liberum esse nolunt'. idem erit, si filiae adsignatus libertus sit: tutela quidem apud fratres remanebit, ut Marcellus notat, legitima autem hereditas ad so-rorem pertinebit. @@&7Idem& libro trigesimo septimo ad Sabinum. Legitimam tutelam capitis demi-nutione pupilli etiam ea, quae salua ciuitate contingit, amitti nulla dubitatio est. @@&7Idem& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Tutela legitima, quae patronis defertur e lege duodecim tabularum, non quidem specialiter uel nominatim delata est, sed per con-sequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt. Ergo manu-missor ex lege duodecim tabularum tutor est, siue sponte manumisit siue etiam compulsus ex causa fideicommissi manumisit. Sed et si hac lege emit, ut manumitteret, et ex con-stitutione diui Marci ad Aufidium Uictorinum peruenit ad libertatem, dicendum est tutorem esse. Plane si forte ex Rubriano senatus consulto peruenerit ad libertatem, non habebit tutorem eum qui rogatus est, sed orcinus libertus effectus ad familiam testatoris perti-nebit. in qua specie incipit tutela ad liberos patroni primos pertinere, quae ad patronos non pertinuit: quod quidem in omnibus orcinis libertis locum habet testamento manu-missis. Si duo pluresue manumittant, omnes tutores sunt: sed si mulier sit inter manu-missores, dicendum est solos masculos fore tutores. Sed si aliquis ex patronis decesserit, tutela penes ceteros patronos est, quamuis ille filium reliquerit. sed et si ab hostibus fuerit captus, interim soli compatroni tutores sunt. simili modo et si in seruitutem re-dactus sit, apparet ceteros esse tutores. Sed si omnes patroni decesserint, tunc tutela ad liberos eorum incipit pertinere. Proinde si alter ex patronis filium, alter nepotem reliquerit, utrum ad solum filium an uero et ad nepotem tutela pertineat, quia et nepos in familia patris sui proximus est? hoc apparebit ex legitimis hereditatibus: legitima autem here-ditas ad solum filium pertinet. ergo et tutela ad solum filium descendit, post filium tunc @1 ad nepotem. Quaeri potest, si patroni filius sit remotus uel excusatus, an nepoti tutela deferatur. et Marcellus in ea sententia est, ut succedi non posse scribat: idcirco enim abierunt tutela, ut alii in locum eorum dentur, non ut successio admittatur. Non tantum autem morte, uerum etiam capitis deminutione successio debet in legitima tutela admitti: quare si proximior capite deminutus est, qui post eum est succedit in tutelae administra-tione. Si parens filium uel filiam uel nepotem uel neptem uel deinceps impuberes, quos in potestate habeat, emancipet, uicem legitimi tutoris sustin[2e]2t: @@&7Modestinus& libro quarto differentiarum. quo defuncto si liberi perfectae aetatis exsistant, fiduciarii tutores fratris uel sororis efficiuntur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Legitimos tutores nemo dat, sed lex duodecim tabularum fecit tutores. Sed etiam hos cogi satisdare certum est, in tantum ut etiam patronum et patroni filium ceterosque liberos eius cog[2i]2 rem saluam fore satisdare plerisque uideatur. sed hoc causa cognita praetorem statuere debere melius est, utrum debeat satisdare patronus liberique eius an non, ut, si persona honesta sit, remit-tatur ei satisdatio et maxime, si substantia modica sit: si autem patroni persona uulgaris uel minus honesta sit, ibi dicendum est satisdationem locum habere: ut aut modus tutelae aut persona aut causa admittat satisdationem. In legitimis et in his, qui a magistratibus dantur, quaesitum est, an uni decerni tutela possit. et ait Labeo et uni recte tutelam de-cerni: posse enim aliquos uel absentes uel furiosos esse: quae sententia utilitatis gratia admittenda est, ut uni decernatur administratio. An ergo et prouocare se inuicem secun-dum superiorem clausulam possint? et magis est, ut, si omnes satis non dederint uel si finita est satisdatio (nonnumquam enim satisdatio ab eis non petitur, aut satis desinit esse cautum, aut magistratus municipales ab his quos dederint aut non potuerunt aut nolue-runt satis exigere), posse dici etiam in his, quo casu cautum non est, admittendam pro-uocationem. An ergo et in patronis idem sit dicendum, maxime ubi cessat satisdatio? et puto in patronis non oportere admitti prouocationem nisi ex magna causa, ne quis spem successionis deminuat: nam si patrono tutela non fuerit commissa, poterit per compa-tronum damno adfici, qui solus rem pupilli male administrat. Si legitimus tutor capite minutus sit, dicendum est desinere eum esse tutorem et locum esse iudicio tutelae finita tutela. @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Intestato parente mortuo adgnatis defertur tutela. intestatus autem uidetur non tantum is qui testamentum non fecit, sed et is qui testamento liberis suis tutores non dedit: quantum enim ad tutelam pertinet, in-testatus est. idem dicemus, si tutor testamento datus adh[2u]2c filio impubere manente de-cesserit: nam tutela eius ad adgnatum reuertitur. @@&7Gaius& libro primo institutionum. Sunt autem adgnati, qui per uirilis sexus personas cogn[2a]2tione iuncti sunt, quasi a patre cognati, ueluti frater eodem patre natus, fratris filius neposue ex eo, item patruus et patrui filius neposue ex eo. @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Si rel[2i]2quero filium impuberem et fratrem et nepotem ex alio filio, constat utrosque esse tutores, si perfectae aetatis sunt, quia eodem gradu sunt. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Si plures sunt adgnati, proximus tu-telam nanciscitur et, si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Adgnato prop[2i]2or femina, quo minus sit impuberis adgnati tutor, non obicitur, ideoque patruus sororem consanguineam habentis @1 fratris filii legitimus erit tutor, nec amita patruo magno uel matertera fratris filiis ne sint tutores obstat. Surdus et mutus nec legitimi tutores esse possunt, cum nec testamento nec alio modo utiliter dari possint. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. Minus autem audiens potest. @@@@{1DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS DATIS AB HIS QUI IUS @@@@DANDI HABENT, ET QUI ET IN QUIBUS CAUSIS SPECIALITER @@@@DARI POSSUNT}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad Sabinum. Siue proconsul siue praeses siue etiam praefectus Aegypti siue proconsulatum optineat prouinciae uel temporis causa praeside defuncto uel quia ipsi prouincia regenda commissa est, tutorem dare poterit. Legatus quoque proconsulis ex oratione diui Marci tutorem dare potest. @8 Quod autem per-mittitur tutorem dare prouinciae praesidi, eis tantum permittitur, qui sunt eiusdem prouin-ciae uel ibidem domicilium habent. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Cum quidam tutores dati appellas-sent, quidam autem non adessent, diuus Pius rescripsit dandum temporarium tutorem, qui tutela fungatur. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Ius dandi tutores datum est omni-bus magistratibus municipalibus eoque iure utimur, sed illum, qui ab eodem municipio uel agro eiusdem municipii est. @@&7Idem& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Praetor ipse se tutorem dare non potest, sicut nec pedaneus iudex nec compromissarius ex sua sententia fieri potest. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Illud semper constitit prae-sidem posse tutorem dare tam absentem quam praesentem et tam praesenti quam absenti @@&7Ulpianus& libro octauo de omnibus tribunalibus. nec non ignoranti et inuito. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Non tantum ad dotem dandam nupturae curatorem dari oportet, uerum etiam ei quoque, quae iam nupta est. sed et ad dotem augendam datur et mutandae quoque dotis gratia curator dari potest. @@&7Idem& libro octauo de omnibus tribunalibus. Nec mandante praeside alius tutorem dare poterit. Si praetor uel praeses prouinciae in furore aut dementia consti-tutus dederit tutorem, non puto ualere: quamuis enim praetor uel praeses sit nec furor ei magistratum abroget, attamen datio nullius erit momenti. Dari tutor omni die poterit. ȚFurioso et furiosae et muto et surdo tutor uel curator a praetore uel praeside dari poterit. @@&7Marcianus& libro nono institutionum. Impuberi ad hereditatem adeundam ut tutor detur, ex causa permissum est. @@&7Idem& libro quinto regularum. Tutor si petitus fuerit habenti, sed absente eo quasi non habenti datus sit, datio nulla est: nam et quoquo modo in petitione tutoris si erratum fuerit in facti causa, maxime post constitutionem diuorum fratrum non ualet tutoris datio. @@&7Celsus& libro undecimo digestorum. Curator pupillo uel pupillae non datur, si tutor eorum afuerit. @1 @@&7Ulpianus& libro tertio de officio proconsulis. His qui in ea causa sunt, ut superesse rebus suis non possint, dare curatorem proconsulem oportebit. Nec dubitabit filium quoque patri curatorem dare: quamuis enim contra sit apud Celsum et apud alios plerosque relatum, quasi indecorum sit patrem a filio regi, attamen diuus Pius Instio Celeri, item diui fratres rescripserunt filium, si sobrie uiuat, patri curatorem dandum magis quam extraneum. Diuus Pius matris querellam de filiis prodigis admisit, ut curatorem accipiant, in haec uerba: 'Non est nouum quosdam, etsi mentis suae uidebuntur ex sermonibus compotes esse, tamen sic tractare bona ad se pertinentia, ut, nisi subue-niatur is, deducantur in egestatem. eligendus itaque erit, qui eos consilio regat: nam aequum est prospicere nos etiam eis, qui quod ad bona ipsorum pertinet, furiosum faciunt exitum'. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Si impuberi libertas et hereditas per fideicommissum data sit et institutus adire nolit, senatus censuit eum, si impuberis nomine desideretur, adire cogendum, ut tamen pupillo pupillae tutor ab eo, cui ius dandi erit, detur, qui tutelam retineat, quoad restituatur hereditas et rem saluam fore ab herede caueatur. postea diuus Hadrianus, ut idem in eo seruetur, cui directa libertas data fuerit, rescripsit. Quamuis autem a patrono rem saluam pupillo fore non facile cautio exigatur, tamen senatus pro extraneo haberi uoluit eum, qui, quod in ipso fuit, etiam libertate pri-uauit impuberem: et ius quidem liberti, quod habet, quia ex causa fideicommissi manu-mittit, non est ei ablatum, tutela uero sine uinculo cautionis non committitur. quid ergo si non caueat? non dubie tutela non erit apud patronum. Sed si puella duodecimum annum impleuerit, tutor desinit esse: quoniam tamen minoribus annorum desiderantibus curatores dari solent, si curator patronus petatur, fides inquisitionis pro uinculo cedet cautionis. @@&7Idem& libro duodecimo quaestionum. Libertus non aliis patroni pa-tronaeue liberis tutor esse cogitur, quam qui iura patronatus sperare possunt. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. In omnem rem curator dandus est in eius tutoris locum, qui rei publicae causa afuit: @@&7Idem& libro septuagesimo tertio ad edictum. nec ille desinit tutor esse. quod et in omnibus, qui ad tempus excusantur, iuris est. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Ei, qui de statu suo litigat, tutorem dari posse Pomponius scribit et uerum est, ut ita demum teneat datio, si liber est. @@&7Idem& libro sexagesimo primo ad edictum. In dando tutore ex inquisitione et in eum inquiritur, qui senator est: et ita Seuerus rescripsit. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. Ubi absunt hi, qui tutores dare possunt, decuriones iubentur dare tutores, dummodo maior pars conueniat: ubi non est dubium, quin unum ex se dare possint. Magistratus municipalis collegam suum quin dare tutorem poss[2i]2t, non est dubium. @@&7Modestinus& libro septimo differentiarum. Uentri tutor a magistra-tibus populi Romani dari non potest, curator potest: nam de curatore constituendo edicto comprehensum est. Curatorem habenti quo minus alius curator detur, regula iuris non est impedimento. @@&7Idem& libro primo excusationum. $*EI)DE/NAI DEI= TOU\S3 A)/RXONTAS3, O(/TI KOURA/TORAS3 $A)FH/LICI GUNAI=KAS3 OU) XEIROTONH/S3OUS3IN. *)EA\N MH/THR E)PI\ TAU/TH| TH=| AI(RE/S3EI GRA/YH| UI(OU\S3 KLHRONO/MOUS3& @1 $E)A\N A)POLUQW=S3I TH=S3 TOU= PATRO\S3 E)COUS3I/AS3, A)POLUQE/NTWN TOU/TWN KAI\ DIA\ TOU=TO KLHRONOMH-$S3A/NTWN AU)TO\S3 O( PATH\R KOURA/TWR XEIROTONHQH=NAI OU) DU/NATAI, KA)\N BOU/LHTAI, I(/NA MH\ A)/LLH| O(DW=| $TOU=TO O(/PER OU)K H)BOULH/QH H( DIAQEME/NH GE/NHTAI. KAI\ TOU=TO OU(/TWS3 U(PO\ TOU= QEI/OU *S3EBH/ROU NE-$NOMOQE/THTAI. *)ALLA\ KA)/N TIS3 A)PO\ GONE/WN KWLUQH=| E)PITROPEU/EIN, TOU=TON OU)/TE XEIROTONEI=S3QAI PROS3-$H/KEI: KA)\N XEIROTONHQEI\S3 MH\ PARAITH/S3HTAI, KWLU/ES3QAI AU)TO\N E)PITROPEU/EIN MENOU/S3HS3 TH=S3 E)PITIMI/AS3. $*TOU\S3 E)N PRES3BEI/A| O)/NTAS3 MH\ XEIROTONEI/TWS3AN E)PITRO/POUS3 H)\ KOURA/TORAS3 OI( A)/RXONTES3, $E)PEIDH/PER PAR' O(\N XRO/NON PRES3BEU/OUS3IN, O( KI/NDUNOS3 AU)TOI=S3 OU) DIAFE/REI. *)EA\N E)PARXIAKO\N $A)/NQRWPON PRES3BEU/ONTA O( E)N *(RW/MH| A)/RXWN DW=| E)PI/TROPON, A)FEQH/S3ETAI. *PRO\S3 TOI=S3 LOIPOI=S3 $DIKAI/OIS3 DEI= TO\N A)/RXONTA KAI\ TOU\S3 TRO/POUS3 TW=N MELLO/NTWN XEIROTONHQH/S3ES3QAI S3KOPEI=N: OU)/TE GA\R $OU)S3I/A OU)/TE A)CI/WMA OU(/TWS3 I(KANO\N PRO\S3 PI/S3TIN, W(S3 A)GAQH\ PROAI/RES3IS3 KAI\ XRHS3TOI\ TRO/POI. *DIA\ PANTO\S3 $DE\ MA/LIS3TA TOU=TO PARATHREI/TWS3AN OI( A)/RXONTES3 MH\ XEIROTONEI=N TOU\S3 BOULOME/NOUS3 E)PIRRI/PTEIN E(AU-$TOU/S3, I(/NA XEIROTONHQW=S3I, KAI\ A)RGU/RION DIDO/NTAS3: TOU/TOUS3 GA\R KAI\ KOLA/S3EI U(PEUQU/NOUS3 EI)=NAI $NENOMOQE/THTAI. @@&7Idem& libro quinto excusationum. $*KAI\ OI( MH\ BOULEUTAI\ BOULEUTW=N PAIS3I\ XEIROTONOU=NTAI $E)PI/TROPOI, W(/S3PER KAI\ BOULEUTAI\ TOI=S3 MH\ E)K BOULEUTW=N. @@&7Idem& libro quarto pandectarum. Simul plures tutores dari possunt. @@&7Paulus& libro nono responsorum. 'Diui Marcus et Uerus Cornelio Proculo. Si quando desi[2nt]2 in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei uideantur esse tutores, officium sit magistratuum inquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque et no-mina praesidi prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare'. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Curatorem impuberi datum quacumque ex causa perseuerare in diem pubertatis in eadem cura respondi: ergo post pubertatem alium curatorem sibi petere debebit. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Seiae egressae annos duodecim de-creto praetoris ex inquisitione datus est tutor quasi minori: quaero an excusare se deberet. respondi secundum ea quae proponerentur neque excusationem necessariam esse neque obligari quod non gereret. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomatorum. Pupillo, qui tam Romae quam in prouincia facultates habet, rerum quae sunt Romae praetor, prouincialium praeses tutorem dare potest. Libertino tutores liberti dandi sunt: sed et si ingenuus detur nec se excusauerit, tutor perseuerabit. @@&7Paulus& libro secundo decretorum. Romanius Appulus ab iudice appella-uerat dicens se non debuisse dari in tutela collegam ei, quem ipse, cum magistratus esset, nominasset suo periculo, ne in una tutela duplex periculum sustineret. decreuit imperator posse quem et fideiussorem pro tutore esse et nihilo minus tutorem dari: itaque detentus est in tutela. @@&7Idem& libro singulari de cognitionibus. Si peregre agant qui tutores uel curatores dati sunt, ut intra diem trigesimum notum his a magistratibus fiat, diuus Marcus rescripsit. @@@@{1QUI PETANT TUTORES UEL CURATORES ET UBI @@@@PETANTUR}1 @@&7Modestinus& libro septimo differentiarum. Matris sollicitudo in petendis filio tutoribus, non etiam curatoribus obseruatur, nisi quo casu impuberi curator petendus est. @1 @@&7Idem& libro primo excusationum. $*)EA\N OI( A)FH/LIKES3 MH\ E)/XWS3I TOU\S3 E)K TW=N NO/MWN $KHDEMO/NAS3, E)A\N ME\N E)PITRO/PWN DE/WNTAI DIA\ TH\N H(LIKI/AN, DU/NANTAI AI)TH=S3AI AU)TOI=S3 E)PITRO/POUS3 $KATAS3TAQH=NAI OI(/ TE S3UGGENEI=S3 KAI\ OI( KAT' E)PIGAMI/AN OI)KEI=OI GONE/WN A)RRE/NWN TE KAI\ QHLEIW=N: DU/-$NANTAI KAI\ FI/LOI TW=N GONE/WN KAI\ TROFEI=S3 AU)TW=N TW=N PAI/DWN TOU=TO AI)TH=S3AI. *OI( ME\N OU)=N A)/LLOI Ț$E)K PROAIRE/S3EWS3 AI)TOU=S3IN E)PITRO/POUS3: EI)S3I\ DE/ TINES3 OI(=S3 E)PA/NAGKE/S3 E)S3TIN AI)TEI=N E)PITRO/POUS3, OI(=ON $MH/THR KAI\ A)PELEU/QEROI: E)K TOU/TWN GA\R AI(\ ME\N ZHMIOU=NTAI, OI(\ DE\ KAI\ KOLA/ZONTAI, E)A\N MH\ AI)TH/S3WS3I $TOU\S3 E)K TW=N NO/MWN KHDEMO/NAS3. H( ME\N GA\R MH/THR E)CELAU/NETAI TH=S3 TOU= PAIDO\S3 NOMI/MOU KLHRONO-$MI/AS3, W(S3 OU)=S3A A)NACI/A LABEI=N KLH=RON NO/MIMON, MH\ FRONTI/S3AS3A AU)TW=| KATAS3TAQH=NAI E)PI/TROPON. KAI\ $OU) MO/NON E)A\N MH\ AI)TH/S3H|, A)LLA\ KAI/, O(\N A)\N AI)TH/S3H|, O(S3I/AS3 XA/RIN AI)TH/S3H| TO\N A)FEQH=NAI DUNA/MENON, $EI)=TA A)FEQE/NTOS3 AU)TOU= H)\ KAI\ A)POBLHQE/NTOS3 A)/LLON MH\ AI)TH/S3H| PA/LIN, H)\ E)CEPI/THDES3 KAKOU\S3 AI)TH/S3H|. $A)PELEU/QEROI DE\ E)K TOU/TWN TW=N AI)TIW=N KATHGORHQE/NTES3 E)PI\ TOU= H(GOUME/NOU KOLA/ZONTAI E)PIS3TREFW=S3, $E)A\N FAI/NWNTAI H)\ DI' A)ME/LEIAN H)\ DIA\ KAKI/AN MH\ H)|THKO/TES3. *TA\ DE\ PERI\ TH=S3 MHTRO\S3 PROEIRH-$ME/NA DHLOU=TAI E)N E)PIS3TOLH=| *S3EBH/ROU, H(=S3 TA\ R(H/MATA U(POTE/TAKTAI.& 'Diuus Seuerus Cuspio Rufino. Omnem me rationem adhibere subueniendis pupillis, cum ad curam publicam pertineat, liquere omnibus uolo. et ideo quae mater uel non petierit tutores idoneos filiis suis uel prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina dederit, ius non habeat uindicandorum sibi bonorum intestatorum filiorum'. $*)EA\N ME/NTOI TIS3 H)\ DA-$NEIS3TH\S3 H)\ LEGATA/RIOS3 H)\ A)\LLHN A)NAGKAI/AN E)/XH| PRO\S3 TO\N O)RFANO\N S3U/S3TAS3IN, AU)TO\S3 ME\N OU)K AI)TH/S3EI $E)PI/TROPON TW=| O)RFANW=|, A)LLA\ TOU\S3 AI)TEI=N DUNAME/NOUS3 A)CIW/S3EI AI)TH=S3AI, H)\ E)A\N OU(=TOI A)POKNH/S3WS3I, $TO/TE PROS3ELQW\N TW=| H(GOUME/NW| AU)TO\ TOU=TO E)REI=, I(/NA KATAS3TAQE/NTOS3 E)PITRO/POU NOMI/MOU H( PRO\S3 $TO\N O)RFANO\N GE/NHTAI S3U/S3TAS3IS3. *TAU=TA ME\N PERI\ E)PITRO/PWN: KOURA/TORAS3 DE\ E(AUTOI=S3 AI)TH/S3OUS3IN $OI( A)FH/LIKES3, E)A\N ME\N PARW=S3I, DI' E(AUTW=N: E)A\N DE\ A)PODHMH=| TIS3 AU)TW=N, AI)TH/S3EI DIA\ FRONTIS3TOU=. $*EI) DE\ A)/LLOS3 AI)TH=S3AI KOURA/TORA DU/NATAI TW=| A)FH/LIKI, E)ZHTH/QH. KAI\ *OU)LPIANO\S3 O( KRA/TIS3TOS3 OU(/TWS3 $GRA/FEI, W(S3 DE/ON A)/LLON AU)TW=| MH\ AI)TEI=N, A)LLA\ AU)TO\N E(AUTW=|,& et apud Paulum libro nono respon-sorum ita relatum est curatorem ignorante nec mandante pupilla non recte ei a tutore petitum uideri periculumque eorum, quae curator non iure datus gessit, non sine ratione eum qui petit cogendum agnoscere. et alia parte eiusdem libri ita respondit, si matris iudicium princeps secutus curatores filiae eius dedit, periculum administrationis eorum eam respicere debere. $*OI( O(PWS3OU=N A)FEQE/NTES3 DI'& excusationos $TH=S3 E)PITROPH=S3 A)NA/GKHN OU)K E)/XOUS3IN $AI)TEI=N TOI=S3 O)RFANOI=S3 E)PI/TROPON, W(/S3 FHS3I *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU DIA/TACIS3. @@&7Paulus& libro decimo responsurum. Decreto decurionum et ipsum magistratum cura-torem dari potuisse respondi. @@&7Tryphoninus& libro tertio decimo disputationum. Credendum est et eam matrem constitutione contineri, quae a patre non legitime tutores testamento uel condicillis datos filiis impuberibus non postulauit decreto confirmari. Sin autem idoneis datis tuto-ribus pluribus unus eorum uel decessit uel temporalem excusationem accepit, mater, quae propterea in loco illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi tutelae sufficiebat, incidit quidem in uerba constitutionis, sed sententia excusatur. Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in sententiam constitutionis. Haec autem mater ab omni quidem bo-norum uindicatione intestatorum filiorum repellitur. si uero maritus ei fideicommissum a filio rel[2i]2querit, cui mulier non petit tutorem, 'si sine liberis decesserit', uel sub hac ipsa condicione 'si intestatus mortuus erit', fideicommissi petitio, quae ex alieno iudicio descen-dit, non est perempta. Quae autem suspectum tutorem non fecit, nec uerbis nec sen-t[2ent]2ia constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare et aestimare uirilis @1 animi est et potest etiam delicta ignorare mater, satisque est eam petisse talem, qui in-quisitione per praetorem habita idoneus apparuit. et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis suis testamento tutores dederit. @@@@{1DE ADMINISTRATIONE ET PERICULO TUTORUM ET CU-@@@@RATORUM QUI GESSERINT UEL NON ET DE AGENTIBUS @@@@UEL CONUENIENDIS UNO UEL PLURIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Gerere atque administrare tu-telam extra ordinem tutor cogi solet. Ex quo scit se tutorem datum si cesset tutor, suo periculo cessat: id enim a diuo Marco constitutum est, ut, qui scit se tutorem datum nec excusationem si quam habet allegat intra tempora praestituta, suo periculo cesset. Sufficit tutoribus ad plenam defensionem, siue ipsi iudicium suscipiant siue pupillus ipsis aucto-ribus, nec cogendi sunt tutores cauere. ut defensores solent, licentia igitur erit, utrum malint ipsi suscipere iudicium an pupillum exhibere, ut ipsis auctoribus iudicium susci-piatur: ita tamen, ut pro his, qui fari non possunt uel absint, ipsi tutores iudicium susci-piant, pro his autem, qui supra septimum annum aetatis sunt et praesto fuerint, auctoritatem praestent. In causis autem adultorum licentia erit agentibus uel ipsum adultum praesentem in iudicium uocare, ut consensu curatoris conueniatur, uel contra curatorem agere, ut ipse litem suscipiat. in absentibus autem adultis omnimodo contra curatorem agendum. Non denegari autem neque tutoribus neque curatoribus etiam debi-tores pupillorum uel adultorum ex persona sua prospectu officii in iudicium uocare uel eis hoc facientibus suum accommodare consensum. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Si tutor condemnauit siue ipse condemnatus est, pupillo et in pupillum potius actio iudicati datur et maxime, si non se liti optulit, sed cum non posset uel propter absentiam pupilli uel propter infantiam auctor ei esse ad accipiendum iudicium. et hoc etiam diuus Pius rescripsit et exinde multis rescriptis de-claratum est in pupillum dandam actionem iudicati semper tutore condemnato, nisi absti-neatur: tunc enim nec in tutorem nec in pupillum. nec pignora tutoris capienda esse saepe rescriptum est. Amplius Marcellus libro uicesimo primo digestorum scribit et si satis-dedit tutor, mox abstinuit pupillus, fideiussoribus quoque eius debere subueniri: sed et si pupillus non abstinuit, quemadmodum ipsi, ita et fideiussoribus eius subueniri, maxime si pro absente pupillo uel pro infante satisdedit. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Si plures curatores dati sunt, Pom-ponius libro sexagesimo octauo ad edictum scripsit ratum haberi debere etiam quod per unum gestum est: nam et in furiosi curatoribus, ne utilitates furiosi impediantur, praetor uni eorum curationem decernet ratumque habebit, quod per eum sine dolo malo gestum est. Si parens uel pater qui in potestate habet destinauerit testamento, quis tutorum tutelam gerat, illum debere gerere praetor putauit, meritoque parentis statur uoluntati, qui utique recte filio prospexit. tantundem praetor facit et de his, quos parens destinauit testa-mento, ipse autem confirmauit, ut, si parens declarauit, quem uelit tutelam administrare, ille solus administret. Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi, quos uulgo honorarios appellamus. nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare: constat enim hos quoque, excussis prius facultatibus eius qui gesserit, conueniri oportere: dati sunt enim quasi obseruatores actus eius et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male @1 eum conuersari uidebant, suspectum eum non fecerunt. adsidue igitur et rationem ab eo exigere eos oportet et sollicite curare, qualiter conuersetur, et si pecunia sit, quae deponi possit, curare, ut deponatur ad praediorum comparationem: blandiuntur enim sibi, qui putant honorarios tutores omnino non teneri: tenentur enim secundum ea quae supra Țostendimus. Quamuis autem ei potissimum se tutelam commissurum praetor dicat, cui testator delegauit, attamen nonnumquam ab hoc recedet, ut puta si pater minus penso consilio hoc fecit, forte minor uiginti quinque annis, uel eo tempore fecit, quo iste tutor bonae uitae uel frugi uidebatur, deinde postea idem coepit male conuersari ignorante testa-tore, uel si contemplatione facultatium eius res ei commissa est, quibus postea exutus est. Nam et si unum pater dederit tutorem, nonnumquam ei adiunguntur curatores: nam impe-rator noster cum patre rescripsit, cum duos quis libertos suos tutores dedisset, unum rerum Italicarum, alium rerum Africanarum, curatores eis adiungendos, nec patris secuti sunt uoluntatem. Quod in tutoribus scriptum est, et in curatoribus erit obseruandum, quos pater testamento destinauit a praetore confirmandos. Apparet igitur praetori curae fuisse, ne tutela per plures administretur, quippe etsi pater non destinauerit quis gerere debeat, attamen id agit, ut per unum administretur: sane enim facilius unus tutor et actiones exercet et excipit. Ne per multos tutela spargatur, si non erit a testatore electus tutor aut gerere nolet, tum is gerat, cui maior pars tutorum tutelam decreuerit: praetor igitur iubebit eos conuocari aut, si non coibunt aut coacti non decernent, causa cognita ipse statuet, quis tutelam geret. Plane si non consentiant tutores praetori, sed uelint omnes gerere, quia fidem non habeant electo nec patiuntur succedanei esse alieni periculi, dicendum est praetorem permittere eis omnibus gerere. Item si diuidi inter se tutelam uelint tutores, audiendi sunt, ut distribuatur inter eos administratio @@&7Idem& libro nono ad edictum. uel in partes uel in regiones, et si ita fuerit diuisa, unusquisque exceptione summouebitur pro ea parte uel regione, quam non administrat. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Ita autem depositioni pecuniarum locus est, si ea summa corradi, id est colligi possit, ut comparari ager possit: si enim tam exiguam esse tutelam facile probatur, ut ex nummo refecto praedium puero comparari non possit, depositio cessat. quae ergo tutelae quantitas depositionem inducat, uideamus. et cum causa depositionis exprimatur, ut praedia pupillis comparentur, manifestum est, ut ad minimas summas non uideatur pertinere: quibus modus praefiniri generaliter non potest, cum facilius causa cognita per singulos possit examinari. nec tamen auferenda facultas est etiam minores summas interdum deponi postulare, si suspecti tutores esse uideantur. Gessisse autem uidetur tutor, qui quid omnino pupillare attigit etiamsi modicum, ces-santque partes eorum, qui solent cessantes cogere administrare. Quod si posteaquam gessit, tunc se gestu abstinuit, etiam suspecti postulatio succedit. Quod si quis tutelam manda-uerit gerendam gestaque fuerit ab eo cui mandatum est, locus erit tutelae actioni: uidetur enim gessisse qui per alium gessit. quod si non accessit is cui mandatum est, utili actione conuenitur. Debitor patris, qui tutelam administrauit filii, tutelae iudicio tenebitur etiam ob id quod patri debuit. Si tutor pupillum suum puberem factum non admonuerit, ut sibi curatores peteret (sacris enim constitutionibus hoc facere iubetur qui tutelam ad-ministrauit), an tutelae iudicio teneatur? et magis puto sufficere tutelae iudicium, quasi conexum sit hoc tutelae officio, quamuis post pubertatem admittatur. Post completum ui-cesimum quintum annum aetatis si nondum rationes redditae sunt nec ad causam instru-menta pertinentia, fidei ac uerecundiae curatorum conuenit, ut consilio suo coeptam litem perficiant. si igitur cessent in his quae constituta sunt faciendis, magis puto sufficere ne-gotiorum gestorum iudicium etiam [2si iam]2 actum est, si tamen huius rei ratio reddita non est. Iulianus libro uicesimo primo digestorum huiusmodi speciem proponit: quidam decedens filiis suis dederat tutores et adiecerat: 'eosque aneclogistos esse uolo'. et ait Iulianus @1 tutores, nisi bonam fidem in administratione praestiterint, damnari debere, quamuis testa-mento comprehensum sit, ut aneclogisti essent: nec eo nomine ex causa fideicommissi quicquam consequi debebunt, ut ait Iulianus, et est uera ista sententia: nemo enim ius publicum remittere potest huiusmodi cautionibus nec mutare formam antiquitus constitutam. damnum uero, quodcumque ex tutela quis senserit, et legari et per fideicommissum ei re-linqui potest. Papinianus libro quinto responsorum ita scribit: Pater tutelam filiorum consilio matris geri mandauit et eo nomine tutores liberauit. non idcirco minus officium tutorum integrum erit, sed uiris bonis conueniet salubre consilium matris admittere, ta-metsi neque liberatio tutoris neque uoluntas patris aut intercessio matris tutoris officium infringat. Usque adeo autem licet tutoribus patris praeceptum neglegere, ut, si pater cauer[2i]2t, ne quid rei suae distraheretur uel ne mancipia distrahantur uel ne uestis uel ne domus uel ne aliae res periculo subiectae, liceat eis contemnere hanc patris uolun-tatem. Ex quo innotuit tutor[2i]2 se tutorem esse, scire debet periculum tutelae ad eum per-tinere. innotescere autem qualiterqualiter sufficit, non utique testato eum conueniri: nam etsi citra testationem, scilicet undecumque cognouit, nulla dubitatio est, quin debeat peri-culum ad ipsum respicere. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Hoc autem, quod cognouit tutor, pu-pillus probare debebit. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Tutor, qui repertorium non fecit, quod uulgo inuentarium appellatur, dolo fecisse uidetur, nisi forte aliqua necessaria et iustissima causa allegari possit, cur id factum non sit. si quis igitur dolo inuentarium non fecerit, in ea condicione est, ut teneatur in id quod pupilli interest, quod ex iureiurando in litem aestimatur. nihil itaque gerere ante inuentarium factum eum oportet, nisi id quod dilationem nec modicam exspectare possit. Si tutor cessauerit in distractione earum rerum quae tempore depereunt, suum periculum facit: debuit enim confestim officio suo fungi. quid si contutores exspectabat uel differentes uel etiam uolentes se excusare, an ei ignoscatur? et non facile ignoscetur: debuit enim partibus suis fungi non quidem prae-cipiti festinatione, sed nec moratoria cunctatione. Competet aduersus tutores tutelae actio, si male contraxerint, hoc est si praedia comparauerint non idonea per sordes aut gratiam. quid ergo si neque sordide neque gratiose, sed non bonam condicionem elegerint? recte quis dixerit solam latam neclegentiam eos praestare in hac parte debere. Si post depo-sitionem pecuniae comparare praedia tutores neglexerunt, incipient in usuras conueniri: quamquam enim a praetore cogi eos oportet ad comparandum, tamen, si cessent, etiam usuris plectendi sunt tarditatis gratia, nisi si per eos factum non est quo minus compa-rarent. Pecuniae, quam in usus suos conuerterunt tutores, legitimas usuras praestant, sed hoc ita demum, si euidenter doceantur pecuniam in usus suos conuertisse: ceterum non utique qui non faenerauit uel non deposuit, in suos usus uertit, et ita diuus Seuerus decreuit. doceri igitur debet in usus suos pecuniam uertisse. Uertisse in suos usus non accipimus eum, qui debitor patris pupilli fuit, deinde ipse sibi non soluit: hic enim eas usuras praestabit, quas patri promiserat. Si tutor pecuniam pupillarem suo nomine faenerauit, ita demum cogetur usuras quas percepit praestare, si suscipiat pupillus ceterorum nominum periculum. Si deponi oporteat pecunias ad praediorum com-parationem, si quidem factum est, usurae non current: sin uero factum non est, si quidem nec praeceptum est, ut deponantur, pupillares praestabuntur, si praeceptum est et ne-glectum, de modo usurarum uidendum est. et solent praetores comminari, ut, si non fiat depositio uel quanto tardius fiat, legitimae usurae praestentur: si igitur comminatio inter-cessit, iudex qui quandoque cognoscet, decretum praetoris sequetur. Idem solent facere @1 praetores etiam circa eos tutores, qui negant habere ad alendos pupillos penes se aliquid, Țut quidquid constiterit penes eos esse, eius grauissima usura pendatur: et hoc persequi oportere iudicem palam est cum et alia poenae adiectione. Residuarum autem summarum pupillares usuras pendi oportet. Quae autem sunt pupillares usurae, uidendum est. et apparet hanc esse formam usurarum, ut eius quidem pecuniae, quam quis in usus suos conuertit, legitimam usuram praestet. sed et si negauit apud se esse pecuniam et praetor pronuntiauit contra eum, legitimas soluere debebit, uel si moram depositioni fecit et praetor irrogauit ei legitimas. sed et si, dum negat aliquam quantitatem penes se esse, pupillis ad onera sua expedienda imposuit necessitatem mutuam pecuniam legitimis usuris acci-piendi, tenebitur in legitimas. item si a debitoribus legitimas exegit. ex ceteris causis secundum morem prouinciae praestabit usuras aut quincunces aut trientes aut si quae aliae leuiores in prouincia frequentantur. Usurae a tutoribus non statim exiguntur, sed interiecto tempore ad exigendum et ad collocandum duum mensum, idque in iudicio tutelae seruari solet: quod spatium seu laxamentum temporis tribui non oportet his, qui nummos impuberum uel adulescentium in suos usus conuerterunt. Si usuras exactas tutor uel curator usibus suis retinuerint, earum usuras agnoscere eos oportet: sane enim parui refert, utrum sortem pupillarem an usuras in usus suos conuerterint. Pecuniae, quae in arca fuit, etiam heredes curatoris tamdiu usuras praestabunt, quamdiu non interpellaue-rint, ut loco defuncti curator constituatur. Si tutor pro contutore condemnetur, an etiam in usuras condemnandus sit, quaeritur. et placet, ut multis rescriptis continetur et Papinianus libro duodecimo quaestionum ait, etiam in usuras eum condemnandum, si suspectum facere supersedit, et quidem eas demum usuras cogendum praestare, quas etiam suae admini-strationis cogitur. Sciendum est tutorem et post officium finitum usuras debere in diem, quo tutelam restituit. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad edictum. Si tutelae agat is, cuius tutela ad-ministrata est, dicendum est nonnumquam diem creditae pecuniae exspectandam, si forte tutor pecunias crediderit pupilli nomine, quarum exigendarum dies nondum uenit. sane quod ad pecunias attinet, ita demum uerum est, si potuit et debuit credere: ceterum si non debet credere, non exspectabitur. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Quotiens tutor pecuniam pupillarem faenori dat, stipulatio hoc ordine facienda est. stipulari enim debet aut pupillus aut seruus pupilli: quod si neque pupillus eius aetatis erit, ut stipulari possit, neque seruum habebit, tunc ipse tutor quiue in eius potestate erit, quo casu Iulianus saepissime scripsit utilem actionem pupillo dandam. sed et si absens sit pupillus, oportere tutorem suo no-mine stipulari nequaquam ambigendum est. Si pater familias eum, pro quo fideiussit, tutorem dederit filio suo, officio tutoris conuenit, ut, cum dies pecuniae praeterierit, cre-ditori debitum soluat: et ideo cessante eo si pupillus suae tutelae factus soluerit ex causa fideiussoria, non solum mandati, sed etiam tutelae agere poterit: hoc enim ei impu-tatur, cur pro se non soluerit. quod si in diem debitor fuit iste tutor, quibusdam uidetur non uenire in tutelae iudicium, si modo is dies post tutelam finitam superuenit: quod si dies adhuc durante tutela uenit, putant omnimodo deuolui in tutelae iudicium. ego et hoc et superius ita uerum puto, si facultatibus labi tutor coepit: ceterum si idoneus tutor fuit, nihil uenire in tutelae iudicio. nec quisquam putet nullum effectum hoc habere: namque si quis dixerit in tutelae iudicium deuolui, et priuilegio locus est et fideiussores tenebuntur, si rem saluam fore cautum est. Item si temporali actione fuit obligatus tutor, dicendum est locum esse tutelae iudicio, ut perpetua actio sit. Et generaliter quod aduersus alium praestare debuit pupillo suo, id aduersus se quoque praestare debet, fortassis et plus: @1 aduersus alios enim experiri sine actione non potuit, aduersus se potuit. Sed si sub usuris grauioribus patri pupilli pecuniam debuit quam sint pupillares, uidendum est, an ei aliquid imputetur. et si quidem soluit, nihil est quod ei imputetur: potuit enim soluere nec one-rare se usuris: si uero non soluit, usuras cogendus est agnoscere, quas a se exigere debuit. Sicut autem soluere tutor quod debet, ita et exigere quod sibi debetur potest, si creditor fuit patris pupilli: nam et sibi soluere potest, si modo fuit pecunia unde soluat, et si usurae fuerunt grauiores quae ei debebantur, releuabitur eis pupillus, quia tutor se potuit liberare, sicut aliis quoque soluere et potuit et debuit. Nec utique necesse habet, si con-ueniatur, per iudicem soluere, idcircoque si mala causa pupillaris est, denuntiare sibi uerum debet. denique imperator Antoninus cum patre etiam honoraria eos imputare pu-pillo prohibuit, si superuacaneam litem instituissent, cum conuenirentur a uero creditore: nec enim prohibentur tutores bonam fidem agnoscere. Non tantum autem sibi soluere tutor, uerum etiam sibi creditam pecuniam scribere potest, ut Marcellus libro octauo digestorum scribsit, seque mutua pecunia poterit obligare sibi mutuam proscribendo. Constat eum, qui ad augmentum datur, ut puta ad bona materna quae postea accesserunt uel ad quid aliud augmentum, administrare bona pristina non solere. si autem suspectum facere priorem tutorem supersedit uel satis ab eo exigere, plectetur. Per con-trarium autem qui datus est simpliciter tutor pupillo uel curator, si quid postea augmenti accesserit, periculo tenetur, quamuis soleat ad augmentum dari curator: quae res non facit, ut ipsa augmenta non pertineant ad curam priorum, ad quos omnis utilitas pupillorum debet pertinere. siue igitur datus est, communicatur periculum cum prioribus, siue datus non est, tenetur administrationis necessitate is qui antea erat datus. @@&7Idem& libro quadragesimo nono ad edictum. Generaliter quotienscumque non fit nomine pupilli quod quiuis pater familias idoneus facit, non uidetur defendi: siue igitur solutionem siue iudicium siue stipulationem detrectat, defendi non uidetur. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad edictum. Circa pupillum, cuius tutor seruus erat pronuntiatus, diuus Pius rescripsit in rebus, quas ex pecunia pupilli seruus compa-rauerat, dominum non posse uti praerogatiua deductionis. quod et in curatore obser-uandum est. @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Cum plures tu-telam gerunt, nulli eorum in contutorem actio pupilli nomine datur. Quae bona fide a tutore gesta sunt, rata habentur etiam ex rescriptis Traiani et Hadriani: et ideo pupillus rem a tutore legitime distractam uindicare non potest: nam et inutile est pupillis, si ad-ministratio eorum non seruatur, nemine scilicet emente. nec interest, tutor soluendo fuerit nec ne, cum, si bona fide res gesta sit, seruanda sit, si mala fide, alienatio non ualet. Nimium est licere tutori respectu existimationis pupilli erogare ex bonis eius, quod ex suis non honestissime fuisset erogaturus. Cum tutor non rebus dumtaxat, sed etiam mo-ribus pupilli praeponatur, inprimis mercedes praeceptoribus, non quas minimas poterit, sed pro facultate patrimonii, pro dignitate natalium constituet, alimenta seruis libertisque, nonnumquam etiam exteris, si hoc pupillo expediet, praestabit, sollemnia munera paren-tibus cognatisque mittet. sed non dabit dotem sorori alio patre natae, etiamsi aliter ea nubere non potuit: nam etsi honeste, ex liberalitate tamen fit, quae seruanda arbitrio pu-pilli est. Si tutor pecuniam pupillarem credere non potuit, quod non erat cui crederet, pupillo uacabit. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Tutor secundum dignitatem facultatesque pupilli modum seruorum aestimare debet, qui circa eum futuri sunt. Non est audiendus tutor, cum dicat ideo cessasse pupillarem pecuniam, quod idonea nomina non inueniret, si arguatur eo tempore suam pecuniam bene collocasse. In soluendis legatis @1 et fideicommissis attendere debet tutor, ne cui non debitum soluat, nec nuptiale munus Țmatri pupilli uel sorori mittere. aliu[2d]2 est, si matri forte aut sorori pupilli tutor ea quae ad uictum necessaria sunt praestiterit, cum semet ipsa sustinere non possit: nam ratum id habendum est: nec enim eadem causa est eius, quod in eam rem impenditur et quod mu-neris legatorumue nomine erogatur. @@&7Paulus& libro octauo breuium. Etiam contutoris factum imputatur collegae, si potuit et debuit suspectum facere: interdum et si debuit satis petere: nam si idoneus subito lapsus est, nihil collegae imputari potest. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Si tutor constitutus quos inuenerit debi-tores non conuenerit ac per hoc minus idonei efficiantur, uel intra sex primos menses pupillares pecunias non collocauerit, ipse in debitam pecuniam et in usuras eius pecuniae quam non faenerauit conuenitur. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Cum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mu-tuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salua esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere. sed uerius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium gessisset. idem est et si pupilli nomine credidisset. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Qui iussus est ab eo, qui ius iubendi habet, tutelam gerere, si cessasset, ex quo iussus est indemnem pupillum prae-stare debebit, non ex quo tutor esse coepit. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Qui tutor negotia pupilli gessit, quamuis in nulla re auctor pupillo fuerit, quin tutelae iudicio teneatur, dubitari non oportet: quid enim prohibet ita patrimonium pupilli compositum esse, ut nihil gerere necesse sit, in quo tutoris auctoritas interponi debeat? Ex duobus tutoribus si cum altero actum fuerit, alter non liberabitur. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Actus sui rationem concuratori reddere non esse compellendum: sed nisi cum eo administrationem communicet aut si non ex fide curam gerat, suspectum postulari posse. @@&7Idem& libro quinto de officio proconsulis. Tutor uel curator, cuius iniusta appellatio pronuntiata erit cuiusue excusatio recepta non sit, ex quo accedere ad admini-strationem debuit erit obligatus. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius Gaium Seium filium familias testamento filio suo tutorem dedit: Gaius Seius sciente et consentiente patre tutelam administrauit: quaero, an defuncto Gaio Seio actio tutelae aduersus patrem eius et in quantum competat. Marcellus respondit secundum ea quae proposita essent actione de peculio et de in rem uerso patrem teneri: nec multum uideri in hoc casu facere patris scientiam et consensum ad obligandum eum in solidum, nisi forte contutore uel alio quo uolente eum facere suspectum intercessit et quasi in se periculum recepit. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Tutor ad utilitatem pupilli et nouare et rem in iudicium deducere potest: donationes autem ab eo factae pupillo non nocent. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Uulgo obseruatur, ne tutor caueat ratam rem pupillum habiturum, quia rem in iudicium deducit. quid tamen si dubitetur, an tutor sit uel an duret tutor uel an gestus illi commissus sit? aequum est aduersarium non de-cipi. idem et in curatore est, ut Iulianus scribsit. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Decreto praetoris actor constitui periculo tutoris solet, quotiensque aut diffusa negotia sint aut dignitas uel aetas aut ualetudo @1 tutoris id postulet: si tamen nondum fari pupillus potest, ut procuratorem facere possit, aut absens sit, tunc actor necessario constituendus est. Si duobus simul tutela gerenda permissa est uel a parente uel a contutoribus uel a magistratibus, benigne accipiendum est etiam uni agere permissum, quia duo simul agere non possunt. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Si minoris actum fuerit cum tu-toribus adsistentibus curatoribus et pupillus ob hoc egerit cum curatoribus et ei sint con-demnati in id quod sua intererat minoris tutores culpa eorum condemnatos non esse: an restitutio aduersus tutores cesset? et Papinianus responsorum libro secundo ait nihilo minus posse restitui et idcirco curatores, si nondum iudicatum fecerunt, posse prouocantes per exceptionem doli consequi, ut eis mandentur aduersus tutores actiones. quid tamen si iam fecerunt iudicatum curatores? proderit hoc tutoribus, quoniam nihil minori abest, qui de praeda magis quam de damno sollicitus est, nisi forte mandare actiones paratus sit curatoribus. @@&7Paulus& libro uicesimo quarto ad edictum. [2Cum]2 curatore et pro tutore etiam manente administratione agi potest. @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Tutor, qui tutelam gerit, quantum ad pro-uidentiam pupillarem domini loco haberi debet. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. Tutor pro pupillo in iudicium uocatus sollemniter cauit: si inter moras puer ad pubertatem peruenit, non est cogendus accipere iudicium. Tutor, qui post pubertatem pupilli negotiorum eius administratione abstinuit, usuras praestare non debet ex quo optulit pecuniam: quin etiam iustius mihi uidetur eum per quem non stetit, quo minus conuentus restitueret tutelam, ad praestationem usu-rarum non compelli. &7Ulpianus& notat: non sufficit optulisse, nisi et deposuit obsignatam tuto in loco. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. maximeque heredem tutoris: nam perini-quum est eum, cui forte post uiginti annos uel amplius in mentem uenit tutelam reposcere, etiam usuras postulare. @@&7Idem& libro uicesimo primo digestorum. Tutoris praecipuum est officium, ne indefensum pupillum relinquat. @@&7Modestinus& libro primo excusationum. Diui Seuerus et Antoninus Augusti Sergio Iuliano. 'Forma, qua singuli tutores, prout quisque gessit tutelam, nonnunquam in solidum tenentur, dumtaxat intra pubertatis tempora locum habet, non etiam si post pu-bertatem administrauerint'. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Sine herede tutor decessit: quaero, an cu-rator pupillo datus, cum neque inuentaria neque alia instrumenta a fideiussore tutoris ex-hibeantur, possit eundem fideiussorem conuenire ex stipulatione, quanti pupilli interest. Modestinus respondit in id quod tutor conueniri potuit, fideiussorem quoque conueniri posse. Modestinus respondit damnum si quod accidit eo, quia cautiones soluti uectigalis inuentae non sunt, ad tutorem, cuius nulla culpa admissa proponitur, minime pertinere. Modestinus respondit tutorem eorum redituum nomine rationem pupillae reddere debere, qui ex fundo bona fide percipi potuerunt. Item respondit, si minus a seruo tutor percepit, quam bona fide ex fundo percipi potuit, ex eo, de quo pupillae sit obstrictus, quantum ex peculio serui seruari possit, eidem tutori proficere debere, scilicet si non perdituro seruo administrationem credidit. Interposito curatore adulescens fundum Titio uendidit: postea adgnita fraude in integrum restitutus in possessionem induci iussus est: quaero, an, @1 cum ex hac uenditione melior factus non est neque in rem suam quicquam uersum pro-betur, pretium emptori restituere non debeat. Modestinus respondit pretium fundi ab adu-lescente uenumdati, si rationibus eius non profuit nec quicquam de eo [2a]2 iudicante de in integrum restitutione statutum est, emptorem frustra postulare. Item respondit sumptibus uoluptatis causa ab emptore factis adulescentem onerandum non esse: qui tamen ab eodem aedificio ita auferri possunt, ut in facie pristina, id est quae fuit ante uenditionem, aedi-ficium esse possit, emptori auferre permitti oportere. Lucius Titius coheres et curator sororis suae, cum esset ex ciuitate, in qua usitatum erat ipsos dominos praediorum, non conductores onera annonarum et contributionum temporari[2ar]2um sustinere, morem hunc et consuetudinem semper obseruatam secutus et ipse pro communi et indiuidua hereditate Țannonas praestitit: quaero, an in rationibus dandis opponi curatori possit, quia non recte pro parte sororis tales impensas fecerat. Modestinus respondit in id demum curatorem adultae reputare ex causa de qua quaeritur posse, quod ipsa, si rem suam administraret, erogare compelleretur. Tutores duo post uenditionem pupillarium rerum factam pecuniam inter se diuiserant, post quam diuisionem alter eorum in exilium datus est durante tutela: quaerebatur, an actore constituto contutor eius partem pupillaris pecuniae petere ab eo poterit. Modestinus respondit: si hoc quaeritur, an contutore relegato contutor eius tutelae actionem exercere possit, non posse respondi. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. A tutoribus et curatoribus pupillorum eadem diligentia exigenda est circa administrationem rerum pupillarium, quam pater familias rebus suis ex bona fide praebere debet. Officium tutorum curatoribus con-stitutis finem accipit ideoque omnia negotia, quae inita sunt, ad fidem curatorum pertinent: idque etiam diuus Marcus cum filio suo Commodo rescripsit. Heredibus quoque pupillorum electio eadem aduersus tutores, in quo potissimum consistere uelint, competit, quae ipsis quorum tutela administrata sit, principalibus constitutionibus declaratur. sumptuum, qui bona fide in tutelam, non qui in ipsos tutores fiunt, ratio haberi solet, nisi ab eo qui eum dat certum solacium ei constitutum est. @@&7Iulius Aquila& libro responsorum. Respondit ad instruendam diligentiam iudicantis et pupillorum utilitatem admittendam seruos quoque eorum interrogari posse. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Tutor siue curator nomina, quae iuste putat non esse idonea, a priore tutore uel curatore suscipere quidem cogitur, non tamen exactionem periculo suo facere. @@&7Idem& libro tertio quaestionum. Inter tutores diuisa tutela est: aequitas, quae merum ius compensationis inducit, propter officium et personam agentis tutoris non differtur: nam diuisio tutelae, quae non iuris, sed iurisdictionis est, modum administrationi facit et inter ipsos locum habet nec experiri cum pupillo uolentibus obstare debet. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Tutorem, qui tutelam gerit, Sabinus et Cassius, prout gerit, in singulas res per tempora uelut ex pluribus causis obligari putauerunt. Secundum quam sententiam seruus institor dominicae mercis uel praepositus debitis exigendis si liber factus in eodem actu perseueret, quamuis tempore seruitutis obligari non potuerit, praeteriti temporis nomine actione negotiorum gestorum non inuti-liter conuenietur, earum scilicet rerum, quae conexam rationem cum his, quae postea gesta sunt, habuerunt: sic enim et tutelae iudicium earum quoque rerum causa tenere placuit, quae post pubertatem administrantur, si posterior actus priori cohaereat neque diuisus pro-priam rationem habet. Inde descendit quaestio, quae uolgo circa filium familias tractata est, qui tutor testamento datus post tutelam gestam emancipatus in eodem officio per-seuerauit. et secundum Sabini et Cassii sententiam eueniet, ut de eo quidem, quod post emancipationem gestum est, in solidum conueniri possit, de praeterito autem, siue peculium @1 non sit ademptum siue ademptum sit, in id quod facere possit. quod si superioris tem-poris nomine patrem de peculio pupillus conuenire maluerit (annus enim utilis ex quo tutela agi posse coepit computabitur): ne capiatur pater inducta totius temporis causa, tempus, quo filius familias tutelam gessit, comprehendendum erit. @@&7Idem& libro duodecimo quaestionum. Si plures tutelam non administrauerint et omnes soluendo sint, utrum, quia nullae partes administrationis inueniuntur, electioni locus erit an ut eiusdem pecuniae debitores excipere debebunt periculi societatem? quod magis ratio suadet. Si quidam ex his idonei non sint, onerabuntur sine dubio ceteri, nec inique, cum singulorum contumacia pupillo damnum in solidum dederit. Unde quaerendum est, an actiones pupillus ei, qui solus conuenitur, in alterum pro parte scilicet praestare debeat. sed cum propria cuiusque contumacia puniatur, qua fronte poterit hoc desiderari? @@&7Idem& libro quinto responsorum. Tutores, qui post finem tutelae per er-rorem officii durantes rerum administrationem retinuerunt, nominum paternorum periculum, quae post pubertatem adulescentis idonea fuerunt, praestare cogendi non erunt, cum actionem inferre non potuerunt. Curator a patre testamento datus impuberis negotiis se per errorem immiscuit: postea a praetore tutoribus aliis datis periculum futuri temporis ille, qui postea nihil gessit, non praestabit. Qui se negotiis impuberis non iure tutor datus secundum patris uoluntatem immiscuit, errore comperto tutorem a praetore constitui con-sultius petet, ne forte, si rem coeptam deseruerit, fraudis uel culpae causa condemnetur. non idem seruatur, si quis ultro negotium alienum gesserit, cum satis abundeque sufficiat uel in una specie per amici laborem domino consuli. Heres institutus, qui non habuit substitutum, priusquam hereditatem adiret, quam impuberi restituere debuit, uita decessit: cum hereditas in Italia esset, scriptus autem heres in prouincia uita decessisset, tutores prouincialium rerum culpae nomine condemnandos existimaui, si causam testamenti non ignorantes utilitatem impuberis deseruerunt: nam hereditatis in prouincia fideicommisso restituto causam quidem iuris expediri potuisse, rerum autem administrationem ad eos recidere debuisse, qui tutelam in Italia suscepissent. Aduersus tutorem, qui pupillum he-reditat[2e]2 patris abstinuit, actionem denegari non oportet creditori, qui cum ipso tutore con-traxit, quamuis tutor pecuniam in rem impuberis uerteret. Curatores adulescentis mutui periculi gratia cautionem inuicem sibi praebuerunt et in eam rem pignora dederunt: cum officio deposito soluendo fuissent, irritam cautionem esse factam et pignoris uinculum so-lutum apparuit. Tutor datus aduersus ipsam creationem prouocauit: heres eius postea uictus praeteriti temporis periculum praestabit, quia non uidetur leuis culpa contra iuris auctoritatem mandatum tutelae officium detrectare. Rerum prouincialium tutores in urbe causas appellationis impuberum agentes, rerum Italicarum curatores ut impuberibus con-stituantur, ad officium suum reuocare debent: alioquin si prius in prouinciam redierint, dolum aut culpam eorum in ea quoque parte recte iudex conueniet. Patruus testamento fratris filio tutor datus cum in Italia domicilium haberet, tam Italicarum rerum quam pro-uincialium administrationem suscepit atque ita pecuniam ex uenditionibus Romae refectam in prouinciam traiecit et in calendarium pupilli conuertit: tutor in locum eius Romae sub-stitutus administrationem pecuniae, quae non pertinet ad tutelam suam, suscipere non cogitur. Curatores testamento uel tutores inutiliter dati neque decreto praetoris confirmati negotia gesserunt. uice mutua periculum praestare coguntur, cum officium sponte citra iuris adminiculum in[2i]2uerint et qui fuit idoneus, decretum praetoris curatores uel tutores constituentis implorare debuerit. Tutoribus idoneis diem functis uice mutua periculum ad heredes eorum non redundat, quod non habuit locum officio tutelae manente. In eum, @1 qui tutelam gerere noluit, post ceteros qui gesserunt actionem utilem tutelae dari placuit. quod tamen ex tutela non peruenit ad eos, qui se negotiis miscuerunt, sed communi ne-glegentia perit, citra substitutionis ordinem aequaliter omnium periculum spectat. Tutores pubere pupillo constituto litem appellationis inchoatam iussu consulum ob notitiam rei per-fecerunt: cum iudicatum persequi non potuerunt, periculo culpae non subiciuntur. Ab eo, qui restitutionis auxilio non iuuatur, quaestio culpae tutorum conuentione remitti potest, nec donatum, sed transactum uidetur. Neglegentiae tutorum periculo nominum, quae pater usuris maioribus fecit, adscripto pupilla quidem actionem calendarii praestare cogitur, exactas autem usuras tutelae tempore citra ullam compensationem retinet. Adulescens Țtutoribus conuentis, a quibus totum seruari non potuit, aduersus curatores, qui tutelam ad se neglegentia non transtulerunt, integram actionem retinet: neque enim tutelae iudicio consumptum uidetur, quod alterius officii querellam habuit. Tutor, qui tutoris idoneum heredem conuenire pupilli nomine noluit, damni uicarius substituitur, ut is, qui non ido-neum tutelae tempore suspectum facere supersedit. Tutelae iudicium ideo differri non oportet, quod fratris et coheredis impuberis idem tutelam sustineat. Quod de peculio serui actoris, quem adulescens postquam res suas administrare coepit manumisit, [2ret]2inuit aut re-tinere potuit, in ratione reddenda curatori per iudicem accepto feretur. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Impuberi filio centurio curatorem dedit. decreto praetoris non secuto si nihil curator datus administret, periculo contumaciae uel neglegentiae non adstringetur: nam priuilegium militum ad alienam iniuriam porrigi non oportet nec in aliis circa supremam uoluntatem imperitiae uenia datur quam in bonis mi-litum, filii uero tutela iure patriae potestatis, non militiae praemio mandatur. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Qui plures tutores habuit, unum qui sol-uendo non fuit, rationem actus sui uetuit reddere. quoniam eius liberatio, quod ex tutela percepit aut dolo contraxit, non est relicta, contutores, qui suspectum facere neglexerunt, ex culpa recte conueniuntur: tutor enim legatarius ex culpa, quae testamento remissa est, non tenetur. @@&7Idem& libro primo definitionum. Ex pluribus tutoribus in solidum unum tu-torem iudex condemnauit. in rem suam iudicatus procurator datus priuilegium pupilli non habebit, quod nec heredi pupilli datur: non enim causae, sed personae succurritur, quae meruit praecipuum fauorem. @@&7Paulus& libro septimo quaestionum. Cum post mortem pupilli desinit esse nomen idoneum, tutor periculo eximitur. Qui, cum esset fratris sui filiae curator, qua-dringenta dotis nomine marito eius se daturum promisit: quaero, an succurrendum sit ei, cum postea aere alieno emergente supra uires patrimonii eius dos promissa sit, quoniam in instrumento ita scriptum sit 'ille patruus et curator stipulanti spopondit'. mouet quae-stionem, quod non ut de suo dotem daret, sed cum crederet rationem pupillarem sufficere, promisit. praeterea et illud hic potest tractari, ut, si sciens curator non sufficere promi-serit, uel donasse uideatur uel, quoniam dolo fecit, non illi succurratur. respondi: curator cum officium suum egressus sponte se obligauerit, non puto ei a praetore subueniri debere, non magis quam si creditori puellae pecuniam se daturum spopondisset: sed is de quo tractamus si non donandi animo, sed negotii gerendi causa dotem promisit, habet mulierem obligatam et poterit dici etiam manente matrimonio eam teneri (quia habet dotem sic ut in collatione bonorum dicitur) uel certe post diuortium (siue exacta sit dos siue maneat nomen), quia potest efficere, ut ei accepto feratur. quod si mulier suum curatorem adim-plere id, quod supra uires patrimonii eius in dotem dare promisit, non queat, curatorem quidem in hoc, quod superfluum est, per exceptionem releuari: mulier uero cautionem in @1 maritum exponere debet, quod, si quandoque locupletior constante matrimonio facta fuerit, dotis reliquum marito seruat. @@&7Idem& libro tertio decimo quaestionum. Qui nominibus a curatoribus prio-ribus susceptis siue tutoribus nomina adgnouerunt, periculum in se transferunt. Sed si pupillus post pubertatem rationibus a tutore acceptis reliquationem eius secutus usuras acceptauerit, priuilegium suum non amittit in bonis tutor[2is]2 uenditis: praetor enim priuile-gium ei seruare debet. @@&7Idem& libro quarto decimo quaestionum. Si pupillus alterum ex tutoribus post pubertatem liberasset, improbe alterum illius nomine conabitur interpellare. idemque dicemus in duobus magistratibus collegis, quorum alterum res publica conuenit. sed haec in magistratibus tractaui, quasi duo rei eiusdem debiti essent omnimodo: quod non ita est. nam si uterque idoneus est, electio locum non habet: is autem, qui tempore libe-ratus est, non ei similis est qui nihil habet, sed ei qui satisfecit: habet enim quod obiciat petitori. @@&7Idem& libro nono responsorum. Lucius Titius curator Gaii Seii tempore curae fundum Cornelianum locauit Sempronio, qui Sempronius reliqua traxit: pupillus aetate pro-bata eundem quondam colonum Sempronium fecit procuratorem: quaero, an ex eo, quod ille ut procurator egit, omne debitum adulescens agnouisse uideatur eoque nomine cu-ratorem suum liberasset. Paulus respondit non ex eo, quod adultus eum, qui praedia eius coluit, procuratorem habere uoluit, debitum, quod ex conductione reliquatus est, adgno-uisse eum uideri. Sempronii, qui ex pollicitatione debitor patriae suae exstiterat, bona res publica iussu praesidis possedit: quorum bonorum magistratus rei publicae tres cura-tores constituerunt, qui apud Graecos $E)PIMELHTAI\& uocantur, qui postea inter se sine consensu rei publicae administrationem bonorum Sempronii diuiserunt: ex quibus quidam, cum re-liqua traherent, idonei in ipso tempore administrationis esse desierunt: postea pupillus he-res Sempronii, qui abstentus erat, ab imperatore impetrauit, ut bona paterna ei restitue-rentur: quaero, an ex bonis eorum, qui idonei sunt, indemnitati pupilli prospici debeat, cum indiuiduum his officium curae a magistratibus iniunctum sit. Paulus respondit, si pupillo in curatores bonorum actiones decerni placuerit, pro eius portion[2e]2, qui idoneus non sit, magistratus conueniri oportere: alia enim causa est tutorum, alia eorum, qui rei publi-cae negotia administrant. Tutorem, qui pecuniam pupillarem quamuis suo nomine faene-rauit, non uideri contra constitutiones fecisse, quae prohibent pecuniam pupillarem in usus suos conuertere. Quaesitum est, an eius pecuniae, qua tutor usus est, post finitam quoque tutelam in diem iudicii accepti easdem usuras praestare debeat. Paulus respondit finita ad-ministratione eas usuras debere computari, quae in tutelae iudicio computantur. Paulus respondit propter ea, quae post pubertatem nulla necessitate cogente, sed ex uoluntate sua tutor administrauit, fideiussorem, qui saluam rem fore cauit, non teneri. Tutelae iudicio tutor conuentus edidit librum rationum et secundum eum condemnatus soluit: postea [2cum]2 a debitoribus paternis, quorum nomina libro rationum non inerant, exigere uellet pupillus, [2prolatae]2 sunt ab his apochae tutoris: quaesitum est, utrum aduersus tutorem an aduersus debitores actio ei competat. Paulus respondit, si tempore administrandae tutelae tutori tutelam gerenti debitores soluissent, liberatos eos ipso iure a pupillo: sed si cum tutore actum esset, posse eundem adulescentem propter eam causam tutelae experiri et aduersus exceptionem rei iudicatae doli mali uti replicatione. Cum testamento duo tutores dati essent pupillo et alter ex his uita defunctus fuisset, in locum eius petente matre ex prae- @1 sidis prouinciae praecepto a magistratibus alius tutor datus est, a quo magistratus satis exegerunt rem saluam fore: tutor testamento datus postea datum suspectum fecit: quae-situm est, in quantum teneatur. Paulus respondit tutorem testamento datum pro ea parte conueniri oportere, pro qua parte administrauit: pro contutoris autem portione prius eos conueniri debere, qui pro eo se obligauerunt uel magistratus qui eum dederunt: tunc si solidum pupillus consequi non potuerit, de officio contutoris quaerendum, an suspectum facere debuerit, praesertim cum suspectum quoque eum postulasse dicatur. alias quidem cum magistratus plures tutores dant, non prius ad eos reuerti pupillus potest, quam omnes tutores excus[2si]2 fuerint: in proposito cum unus a magistratibus datus proponeretur, non est uisum prius collegam conueniendum, qui et suspectum fecit et testamento datus est, perindeque habendos singulos, ac si in partes dimidias tutores dati essent. Tutoribus concessum est a debitoribus pupilli pecuniam exigere, ut ipso iure liberentur, non etiam Țdonare uel etiam deminuendi causa cum iis transigere: et ideo eum, qui minus tutori sol-uit, a pupillo in reliquum conueniri posse. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Titium et Maeuium tutores quis dedit et cauit: $BOU/LOMAI KAI\ PARAKALW= PA/NTAS3 GI/NES3QAI META\ TH=S3 *MAIBI/OU TOU= A)DELFOU= MOU $GNW/MHS3, KAI\ DI/XA AU)TOU= TO\ GINO/MENON A)/KURON E)/S3TW.& Titius solus a debitoribus exegit: an liberati essent? respondi, si et administrationem Maeuio dedisset, non recte solutum. 'Quantum autem filio meo diurnum sufficiat, Marina et Ianuaria aestimabunt': quaero, an contenti esse debeant tutores arbitrio mulierum. respondi sumptum boni uiri arbitrio fa-ciendum. Tutores dati ad res Italicas instrumenta Romae repper[2e]2runt debitorum prouin-cialium, ut pecunia Romae aut ubicumque petitum fuerit soluatur: quaero, cum neque de-bitores in Italia essent neque eorum praedia, an haec exactio ad Italicae rei tutores per-tineat. respondi, si prouincialis contractus esset, non pertinere, respicere tamen ad officium eorum, ne instrumentorum ignorantia contractus eos, ad quos administratio pertineret, lateret. A matre datus testamento tutor cum putaret se tutorem esse, distraxit bona ma-terna et paterna pupillorum et decessit non soluendo: quaeritur, an pupillus res possit uindicare. respondi, si manent res pupilli, uindicari ab eo posse. Praefectus legionis ita testamento cauit: 'uolo, ut sit in arbitrio tutorum filii mei, si uoluerint, huius summae uncias inferre usurarum nomine ita, ne nummi dispargantur'; quaero, si apparuerit pecunia faenerata a tutoribus, iudicio tutelae uncias usuras an uero eas quas stipulati sunt prae-stare debeant. respondi, si secundum uoluntatem defuncti elegissent usurarum praesta-tionem neque pupilli nomine in faenus dedissent, id praestatur, quod testator uoluisset. Lucius Titius mutuam pecuniam a tutore accepit et rem hereditariam pignori ei dedit: post triennium iam puberibus his, quorum tutela administrata est, fisco bona defuncti ad-iudicata sunt, quia mortem eius heres non est ultus: quaeritur, an id nomen pupillus recu-sare possit. respondi secundum ea quae proponuntur id nomen ad onus tutorum non per-tinere. Altero ex duobus fratribus sociis bonorum et negotiationis defuncto, herede filio, patruus tutor uenditis omnibus communis negotiationis mercibus et sibi redemptis nego-tium suo nomine exercuit: quaesitum est, utrum compendium negotii an usuras pecuniae praestare debeat. respondi secundum ea quae proponuntur pupillo usuram, non compen-dium praestandum. Tutor rerum Italicarum conuentus a creditore prouinciali, ubi rem pupillus habuit, soluit: quaesitum est, an id tutelae iudicio reputari potest. respondi nihil proponi, cur non possit. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Inter bonorum uen-trisque curatorem et inter curatorem furiosi itemque prodigi pupilliue magna est differentia, @1 quippe cum illis quidem plane rerum administratio, duobus autem superioribus sola cu-stodia et rerum, quae deteriores futurae sunt, uenditio committitur. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Ob faenus pupillaris pecuniae per con-tumaciam non exercitum aut fundorum omissam comparationem tutor, si non ad damnum resarciendum idoneus est, extra ordinem coercebitur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Si res pupillaris incursu latronum pereat uel argentarius, cui tutor pecuniam dedit, cum fuisset celeberrimus, so-lidum reddere non possit, nihil eo nomine tutor praestare cogitur. @@&7Uenuleius& libro sexto stipulationum. Si duo pluresue tutores tutelam ad-ministrent, in fideiussorem quidem in solidum per quemlibet eorum committitur stipulatio: at si inter eos diuisa sit tutela regionibus, quod plerumque fit, et alius urbica negotia, alius peregrina administraret, tunc ex substantia cuiusque rei aut committi contra fide-iussorem stipulationem aut non committi dicemus: nam licet omnes tutores sint et tutelam gera[2n]2t, tamen cum quis de ea re, quae extra suam regionem erit, experiri uel ad iudicium uocari coeperit, perinde non committitur stipulatio, atque si ei administratio tutelae per-missa non esset: quantum enim facit in totum denegata, tantundem ualet, si in ea re de qua agitur denegata sit. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Curator pro minore non tantum dotem dare debet, sed etiam impendia, quae ad nuptias facienda sunt. @@&7Paulus& libro secundo decretorum. Aemilius Dexter magistratus sui tempore datis tutoribus cessauerat in exigenda satisdatione, deind[2e]2 quibusdam excusatis a sequen-tibus magistratibus Dexter tutor adsumptus fuerat: creatus conueniebatur in solidum du-plici ratione, quod cum magistratus esset et tutores dedisset satisdationem non exegisset. ex diuerso dictum est, licet satis exactum non esset, tamen in diem tutelae finitae idoneos fuisse tutores neque cessationem curatorum obesse tutoribus debere. pronuntiauit, si in diem finitae tutelae idonei permansissent tutores, licet et satis non esset exactum, cura-torum esse periculum, si minus, tutorum et magistratuum: hoc est tunc esse periculum eius, qui suspectum non fecisset aut satis non exegisset, cum finita tutela non inueniretur idoneus fuisse. @@&7Tryphoninus& libro disputationum. Non existimo maximis usuris subiciendum eum, qui a contutoribus suis mutuam pecuniam pupilli accepit et cauit cer-tasque usuras promisit, quas et alii debitores pupillo dependunt, quia hic sibi non con-sumpsit nec clam nec quasi sua pecunia licenter abutitur et, nisi his usuris a contutore mutuum ei daretur, aliunde accepisset: et multum refert, palam aperteque debitorem se ut extraneum et quemlibet faceret pupillo an sub administratione tutelae pupillique utilitate latente sua commoda pupilli pecunia iuuaret. @@&7Idem& libro quarto decimo disputationum. Tres tutores pupillo dati sunt, unus tutelam gessit et soluendo non est, secundus Titio gerendam mandauit et Titius quaedam administrauit, tertius nihil omnino gessit: quaesitum est, quatenus quisque eorum teneatur. et tutorum quidem periculum commune est in administratione tutelae et in so-lidum uniuersi tenentur. plane si pecunia numerata pupilli inter eos distributa est, non in maiorem summam quisque eorum quam accepit tenetur. Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, uideamus, an ea actione, quae proponitur ex lege duodecim tabularum ad-uersus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur et, quamuis unus duplum prae-stiterit, nihilo minus etiam alii teneantur: nam in aliis furibus eiusdem rei pluribus non @1 est propterea ceteris poenae deprecatio, quod ab uno iam exacta est. sed tutores propter admissam administrationem non tam inuito domino contrectare eam uidentur quam perfide agere: nemo denique dicet unum tutorem et duplum hac actione praestare et quasi specie condictionis aut ipsam rem aut eius aestimationem. Non solum ergo gessisse tutelam is creditur, qui alii gerendam mandauit, sed et qui satis a contutore accepit rem saluam pu-pillo futuram eique permisit administrationem totius tutelae, nec potest se defendere con-stitutionibus, quae iubent ante conueniri eum qui gessit. Item in eo quod nemo gessit non utique eius periculum est, qui quaedam gessit, sed communiter omnium: exigi autem ab eo solo periculum ob alia quae non gessit non oportet, nisi si qua talia sunt, quae uel consummationem coeptorum ab eo desiderabant uel ita coniuncta fuerunt, ut separari non debuerunt. Quod autem dicitur de[2s]2isse soluendo esse uel non esse contutores praestare debere, uideamus, qualem intellectum habet, id est utrum sufficit nihil deminutum esse de facultatibus contutoris, ex quo tempore datus est, sed eandem faciem patrimonii per-mansisse, an, etsi nihil post accidit, quod palam faciat deminutionem patrimonii, debet tamen contutor inquirere fortunas contutoris. sed hoc et ex personae qualitate et ex tem-poris intercapedine, quo testamentum factum est, usque ad mortem patris aliam aestima-tionem accipere debet: nam aperte prodigo uel cuius bona uenierunt (licet obreptum fuerit Țpraetori, qui decreto eum dedit) permittere contutori administrationem non debet, et potuit aliquid pater eorum post testamentum factum accidens ignorasse aut, cum destinatum haberet mutare testamentum, id non fecisse. @@&7Scaeuola& libro quarto digestorum. Tutor rerum et animalium pupilli uen-ditionem fecit, sed quaedam animalia emptoribus pretium non soluentibus retinuit et apud se habuit, pretium idem rationibus pupilli accepto tulit: ex his aliquot nata sunt: defuncto tutore heres eius eandem tutelam administrauit et animalia annis plurimis possedit: quae-situm est, an, cum is cuius tutela administrata est annis uiginti quattuor esset, iure ani-malia uindicaret. respondit secundum ea quae proponerentur pupillum ea uindicare non posse. @@&7Idem& libro decimo digestorum. Chirographis debitorum incendio exustis cum ex inuentario tutores conuenire eos possent ad soluendam pecuniam aut nouationem faciendam cogere, cum idem circa priores debitores propter eundem casum fecissent, id omisissent circa debitores pupillorum, an, si quid propter hanc cessationem eorem pupilli damnum contraxerunt, iudicio tutelae consequantur? respondit, si adprobatum fuerit eos tutores hoc per dolum uel culpam praetermississe, praestari ab his hoc deber[2e]2. Ab eo, qui sententia praesidis bonis ademptis relegatus erat, cum ex permissu principis appel-latio eius recepta sit, quam is qui pronuntiauerat non receperat, fundum emerat pupillus interuenientibus tutoribus et appellatione iniusta pronuntiata fundus ei ablatus est: quae-situm est, an tutelae iudicio pretium fundi pupillus consequi a tutoribus possit. respondit, si scientes emerunt ab eo, qui in ea causa esset, ut obnoxius sententiae priori esset, tutelae iudicio eos teneri. @@&7Idem& libro undecimo digestorum. Qui negotiationem per Pamphilum et Di-philum prius seruos, postea libertos exercebat, suo testamento eos tutores reliquit et cauit, ut negotium eodem more exerceretur, quo se uiuo exercebatur: hique tutelam administra-uerunt non tantum, cum impubes patroni filius fuisset, sed etiam post pubertatem eius. sed Diphilus quidem cum incremento negotiationis rationes optulit, Pamphilus autem pu-tauit reddere oportere non ad incrementum negotiationis, sed ad computationem usurarum, ut in tutelae iudicio solet. quaesitum est, an secundum uoluntatem defuncti exemplo @1 Diphili Pamphilus quoque rationem reddere debeat. respondit debere. &7Claudius Trypho-&7ninus&: quia lucrum facere ex tutela non debet. Ex duobus tutoribus pupilli altero defuncto adhuc impubere pupillo, qui supererat ex persona pupilli sui iudice accepto consecutus est cum usuris, quantum ex tutela ad tutorem defunctum peruenerat: quae-situm est, iudicio tutelae, quo experitur pubes factus, utrum eius tantum portionis, quae ab initio quod ex tutelae ratione peruenerat ad defunctum contutorem, usurae ueniant, an etiam eius summae, quae ex sortis usuris pupillo aucta post mortem eius ad super-stitem aeque cum sorte translata sit aut transferri debuit. respondit, si eam pecuniam in se uertisset, omnium pecuniarum usuras praestandas: quod si pecunia mansisset in ratio-nibus pupilli, praestandum, quod bona fide percepisset aut percipere potuisset, sed, faenori dare cum potuisset, neglexisset, cum id, quod ab alio debitore nomine usurarum cum sorte datur, ei qui accipit totum sortis uice fungitur uel fungi debet. Testamento dati tutores, quod ruptum uidebatur, cessauerunt in administratione tutelae et a praeside tutor datus est pupillo, iussi autem sunt etiam hi, qui dati erant testamento tutores, tutelam admini-strare coniuncto eo, qui a praeside datus coeperat administrare: quaesitum est, ex testa-mento datos periculum antecedentis temporis administrationis utrum ex apertis tabulis, an ex quo iussi sunt, pertineat ad eos. respondit ad eos de quibus quaereretur nullum antecedentis temporis periculum pertinere. Pupillo herede instituto filiae exheredatae duo milia nummorum aureorum legauit eosdemque tutores utrisque dedit: quaesitum est, an ex eo die, quo duo milia potuerunt a substantia hereditatis et in nomina collocare ne-glexerint, usurarum nomine pupillae tutelae iudicio teneantur. respondit teneri. Quae-situm est, an usurae pupillaris pecuniae, quas tutores debuerunt, cum ad curatorem trans-feruntur, in sortem computantur et uniuersae summae usuras debere curatores incipia[2n]2t. respondit omnis pecuniae, quae ad curatores transit, parem causam esse, quia omnis sors efficitur. @@&7Idem& libro uicesimo sexto digestorum. Cum hereditas patris aere alieno grauaretur et res in eo statu uideretur, ut pupilla ab hereditate paterna abstineretur, unus ex tutoribus cum plerisque creditoribus ita decidit, ut certa crediti portione contenti essent acciperentque: idem curatores iam uiripotenti accepti cum plerisque creditoribus decide-runt: quaesitum est, an, si aliquis tutorum creditor patris pupillae solidam pecuniam ex-pensam sibi ex re pupillae cum usuris fecerit, reuocari a curatoribus pupillae ad portiones eas possit, quas ceteri quoque creditores acceperunt. respondit eum tutorem, qui ceteros ad portionem uocaret, eadem parte contentum esse debere. @@&7Pomponius& libro octauo epistularum. Si tutoris heres exsecutus est quae tutor inchoauit, tutelae etiam eo nomine tenetur. @@&7Idem& libro uicesimo epistularum. Apud Aristonem ita scriptum est: quod culpa tutoris pupillus ex hereditate desiit possidere, eius aestimatio in petitione hereditatis sine ulla dubitatione fieri debebit ita, si pupillo de hereditate cautum sit: cautum autem esse uidetur etiam si tutor erit idoneus, a quo seruari possit id, quod pupillus ex litis aestimatione subierit. sed si tutor soluendo non est, uidendum erit, utrum calamitas pupilli an detrimentum petitoris esse debeat perindeque haberi debet, ac si res fortuito casu interisset, similiter atque ipse pupillus expers culpae quid ex hereditate deminuisset cor-rupisset perdidisset. de possessore quoque furioso quaeri potest, si quid ne in rerum na-tura esset, per furorem eius accidisset. tu quid putas? Pomponius: puto eum uere dicere. sed quare cunctatus es, si soluendo non sit tutor, cuius damnum esse debeat? cum alio-quin elegantius dicere poterit actiones dumtaxat, quas haberet cum tutore pupillus, uen- @1 ditori hereditatis praestandas esse, sicuti heres uel bonorum possessor si nihil culpa eius factum sit (ueluti si fundo hereditario ui deiectus sit aut seruus hereditarius uulneratus ab aliquo sit sine culpa possessoris), nihil plus quam actiones, quas eo nomine habet, prae-stare debeat. idem dicendum est et si per curatorem furiosi culpa uel dolo quid amissum fuerit, quemadmodum si quid stipulatus tutor uel curator fuisset aut uendidisset rem here-ditariam. impune autem puto admittendum, quod per furorem alicuius accidit, quo modo si casu aliquo sine facto personae id accidisset. @@@@{1DE AUCTORITATE ET CONSENSU TUTORUM ET @@@@CURATORUM}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Quamquam regula sit iuris ciuilis in rem suam auctorem tutorem fieri non posse, tamen potest tutor proprii sui debitoris heredi-tatem adeunti pupillo auctoritatem accommod[2a]2re, quamuis per hoc debitor eius efficiatur: prima enim ratio auctoritatis ea est, ut heres fiat, per consequentias conti[2n]2git, ut debitum subeat. se tamen auctore ab eo stipulari non potest. et cum quidam auctoritatem accommo-daret pupillae suae, ut seruo suo stipulanti sponderet, diuus Pius Antoninus rescripsit iure pupillam non teneri, sed in quantum locupletior facta est, dandam actionem. sed si auctor fiat, ut filio suo quid tradatur, nulla erit auctoritas: euidenter enim sua auctoritate rem adquirit. Tutor si inuitus retentus sit per uim, non ualet quod agitur: neque enim praesentia corpori[2s]2 sufficit ad auctoritatem, ut si somno aut morbo comitiali occupatus tacuisset. @@&7Idem& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Nulla differentia est, non interue-niat auctoritas tutoris an perperam adhibeatur. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Etiamsi non interrogatus tutor auctor fiat, Țualet auctoritas eius, cum se probare dicit id quod agitur: hoc est enim auctorem fieri. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Etsi pluribus datis tutoribus unius auctoritas sufficiat, tamen si tutor auctoretur, cui administratio tutelae concessa non est, id ratum a praetore haberi non debet. et ideo puto uerius esse, quod Ofilio placebat, si eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, emam a pupillo sciens alium eius tutelam gerere, dominum me non posse fieri: item si eo auctore emam, qui a tutela fuerit remotus: nec enim id ratum haberi. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad Sabinum. Pupillus obligari tutori eo auctore non potest. plane si plures sint tutores, quorum unius auctoritas sufficit, dicendum est altero auctore pupillum ei posse obligari, siue mutuam pecuniam ei det siue stipuletur ab eo. sed et cum solus sit tutor mutuam pecuniam pupillo dederit uel ab eo stipuletur, non erit obligatus tutori: naturaliter tamen obligabitur in quantum locupletior factus est: nam in pupillum non tantum tutori, uerum cuiuis actionem in quantum locupletior factus est dandam diuus Pius rescripsit. Pupillus uendendo sine tutoris aucto-ritate non obligetur sed nec in emendo, nisi in quantum locupletior factus est. Item ipse tutor et emptoris et uenditoris officio fungi non potest: sed enim si contutorem habeat, cuius auctoritas sufficit, procul dubio emere potest. sed si mala fide emptio in-tercesserit, nullius erit momenti ideoque nec usucapere potest. sane si suae aetatis factus comprobauerit emptionem, contractus ualet. Sed si per interpositam personam rem pupilli @1 emerit, in ea causa est, ut emptio nullius momenti sit, quia non bona fide uidetur rem gessisse: et ita est rescriptum a diuo Seuero et Antonio. Sane si ipse quidem emit palam, dedit autem nomen non mala fide sed simpliciter, ut solent honestiores non pati nomina sua instrumentis inscribi, ualet emptio: quod si callide, idem erit ac si per inter-positam personam emisset. Sed et si creditor pupilli distrahat, aeque emere bona fide poterit. Si filius tutoris uel quae alia persona iuri eius subiecta emerit, idem erit atque si ipse emisset. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Tutores, quibus administratio decreta non esset, tamquam extraneos recte a pupillo emere placet. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad Sabinum. Quod dicimus in rem suam auctoritatem accommodare tutorem non posse, totiens uerum est, quotiens per semet uel subiectas sibi personas adquiritur ei stipulatio: ceterum negotium ei geri per consequ[2e]2ntias, ut dictum est, nihil prohibet auctoritas. Si duo rei sint stipulandi et alter me auctore a pupillo stipuletur, alter altero tutore auctore, dicendum est stipulationem ualere, sic tamen, si auctoritas tutoris unius sufficiat: ceterum si non sufficiat, dicendum erit inutilem esse stipulationem. Si et pater et filius qui in potestate eius fuit tutores fuerunt et pater sit stipulatus filio auctore, nullius momenti erit stipulatio idcirco, quia in rem patris auctor esse filius non potest. @@&7Idem& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Etsi condicionalis contractus cum pupillo fiat, tutor debet pure auctor fieri: nam auctoritas non condicionaliter, sed pure interponenda est, ut condicionalis contractus confirmetur. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Obligari ex omni contractu pupillus sine tutoris auctoritate non potest: adquirere autem sibi stipulando et per tradi-tionem accipiendo etiam sine tutoris auctoritate potest: sed credendo obligare sibi non potest, quia sine tutoris auctoritate nihil alienare potest. Ex hoc autem, quod pupillus nullam rem sine tutoris auctoritate alienare potest, apparet nec manumittere eum sine tu-toris auctoritate posse. hoc amplius licet tutoris auctoritate manumittat, debet e lege Aelia Sentia apud consilium causam probare. Pupillus ex omnibus causis soluendo sine tutoris auctoritate nihil agit, quia nullum dominium transferre potest: si tamen creditor bona fide pecuniam pupilli consumpserit, liberabitur pupillus. Hereditatem adire pupillus sine tutoris auctoritate non potest, quamuis lucrosa sit nec ullum habeat damnum. Nec ex senatus con-sulto Trebelliano hereditatem recipere pupillus sine tutoris auctoritate potest. Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus uero aut per epistulam interposita eius auctoritas nihil agit. Etiamsi non exaudiat tutoris auctoritatem is qui cum pupillo contrahit, scriptis tamen hoc adprobetur, recte negotium geritur, ueluti si ab-senti pupillo per epistulam uendam aliquid aut locem et is tutoris auctoritate consentiat. @@&7Paulus& libro uicesimo quarto ad edictum. Tutor, qui per ualetudinem uel absentiam uel aliam iustam causam auctor fieri non potuit, non tenetur. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Si ad pupillum aut fu-riosum bonorum possessio pertineat, expediendarum rerum gratia et in agnoscenda et in repudianda bonorum possessione uoluntatem tutoris curatorisque spectari debere placuit: qui scilicet si quid eorum contra commodum pupilli furiosiue fecerint, tutelae curationisue iudicio tenebuntur. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Si seruus communis tuus et Titii a pupilla tua te auctore aliquam rem per traditionem acceperit, tota ad Titium per-tinebit. &7Marcellus& notat: nam quodcumque ad omnes dominos non potest pertinere, id pro solido ad eum, cui adquiri potest, pertinere ueteres comprobauerunt. @1 @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Impuberes tutore auctore obli-gantur, etiamsi taceant: nam cum pecuniam mutuam acceperint, quamuis nihil dicant, aucto-ritate tutoris interposita tenentur. quare et si non debita pecunia his personis soluta fuerit, quamuis tacuerint, interposita tutoris auctoritas sufficit, ut condictione teneantur. @@&7Idem& libro trigesimo primo digestorum. Non multum interest, afuerit tutor, cum negotium contraheretur, an praesens ignorauerit, quale esset quod contrahebatur. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Accipientis et edentis iudicium idem tutor auctor utrique fit. sed hoc utrum ita est, si bis auctor factus est, an et una aucto-ritas sufficiat eo animo, ut ad utrumque pertineat? dubitat quidem Pomponius, sed fortiter defenditur sufficere unam auctoritatem. @@&7Paulus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Etiamsi tutor caecus factus sit, auctor fieri potest. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. Si tutor pupillo nolit auctor fieri, non debet eum praetor cogere, primum quia iniquum est, etiamsi non expedit pupillo, auctoritatem eum praestare, deinde etsi expedit, tutelae iudicio pupillus hanc iacturam consequitur. @@&7Idem& libro primo ad Plautium. Potest pupillus tutore auctore debitorem suum Titio delegare: sed cum tutor debet pupillo, dicendum est neque delegari eum neque procuratorem aduersus tutorem dari ipso tutore auctore posse, quia futurum sit, ut auctoritate sua liberetur. @@&7Idem& libro nono responsorum. Curatorem etiam impuberi dari posse, sed ad ea, quae sollemnitatem iuris desiderant, explicanda tutore auctore opus esse. @@&7Scaeuola& libro decimo digestorum. Inter pupillos paternae hereditatis di-uisio facta est praesente tutore, sed non adsignante instrumento diuisionis: quaesitum est, an ei stari oporteret. respondit, si tutor auctor fuisset, non idcirco minus standum esse diuisioni, quod non adsignasset. @@&7Idem& libro uicesimo sexto digestorum. Defendente tutore pupillus condemna-tus ex contractu patris accepit curatorem, inter quem et creditorem acta facta sunt apud procuratorem Caesaris infra scripta. Priscus procurator Caesaris dixit: 'faciat iudicata'. Nouellius curator dixit: 'abstineo pupillum'. Priscus procurator Caesaris dixit: 'responsum habes: scis, quid agere debeas'. quaesitum est, an secundum haec acta adulescens a bonis patris abstentus sit. respondit proponi abstentum. @@&7Labeo& libro quinto pithanon. Si quid est, quod pupillus agendo tutorem suum liberaturus est, id ipso tutore auctore agi recte non potest. Ț@@@@{1QUANDO EX FACTO TUTORIS UEL CURATORIS MINORES @@@@AGERE UEL CONUENIRI POSSUNT}1 @@&7Pomponius& libro uicesimo nono ad Sabinum. Ob dolum malum uel culpam tutoris Aristo ait pupillum possessorem condemnandun, sed non puto, quanti actor in litem iuraret: et tamen illud ita est, si rem a tutore pupillus seruare possit. @@&7Ulpianus& libro primo opinionum. Si tutor uel curator pecunia eius, cuius negotia administrat, mutua data ipse stipulatus fuerit uel praedia in nomen suum emerit, utilis actio ei, cuius pecunia fuit, datur ad rem uindicandam uel mutuam pecuniam exigendam. @@&7Papinianus& libro uicesimo quaestionum. Dolus tutorum puero neque nocere neque prodesse debet: quod autem uulgo dicitur tutoris dolum pupillo non nocere, tunc @1 uerum est, cum ex illius fraude locupletior pupillus factus non est. quare merito Sabinus tributoria actione pupillum conueniendum ex dolo tutoris existimauit, scilicet si per ini-quam distributionem pupilli rationibus fauit. quod in depositi quoque actione dicendum est, item hereditatis petitione, si modo, quod tutoris dolo desiit, pupilli rationibus illatum probetur. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo quarto ad edictum. At si extrinsecus aliquid tutor dolo admiserit, pupillo nihil nocere oportet. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Post mortem furiosi non dabitur in curatorem qui negotia gessit iudicati actio, non magis quam in tutores, si modo nullam ex consensu post depositum officium nouationem factam et in curatorem uel tutorem obli-gationem esse translatam constabit. Tutor, qui pecuniam se soluturum cauit, quam pater pupilli condemnatus fuerat, actionem post tutelam finitam recte recusat. non idem in eo placuit, qui suo nomine mutuam pecuniam accepit et iudicatum pro pupillo fecit, nisi forte creditor ideo contraxit, ut in causam iudicati pecunia transiret. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Tutor interposito decreto praetoris acto-rem reliquit. secundum eum sententia dicta iudicati transfertur ad pupillum actio non minus, quam si tutor optinuisset. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Tutori, qui infantem defendit, succurritur, ut in pupillum iudicati actio detur. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Tutor, qui et coheres pupillo erat, cum con-ueniretur fideicommissi nomine, in solidum ipse cauit: quaesitum est, an in adultum pu-pillum pro parte danda sit utilis actio. respondit danda. @@@@{1DE SUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Haec clausula et frequens et pernecessaria est: cottidie enim suspecti tutores postulantur. Primum igitur tractemus, unde descendat suspecti crimen et apud quos postulari quis possit suspectus tutor uel curator, deinde quis et a quo et ex quibus causis remouetur, deque poena suspecti. Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere. Damus autem ius remouendi suspectos tutores Romae praetoribus, in prouinciis praesidibus earum. An autem apud legatum proconsulis suspectus postulari possit, dubium fuit: sed imperator Antoninus cum diuo Seuero Braduae Maurico proconsuli Africae rescripsit posse, quia mandata iurisdictione officium ad eum totum iuris dicundi transit. ergo et si praetor mandet iurisdictionem, simili modo dicendum est suspectum posse apud eum postulari cui mandata est: cum enim sit in prouincia hoc rescriptum, consequens erit dicere et eum, cui a praetore mandata est iurisdictio, posse de suspecto cognoscere. Ostendi-mus, qui possunt de suspecto cognoscere: nunc uideamus, qui suspecti fieri possunt. et quidem omnes tutores possunt, siue testamentarii sint, siue non sint, sed al-terius generis tutores. quare et si legitimus sit tutor, accusari poterit. quid si patronus? adhuc idem erit dicendum, modo ut meminerimus patrono parcendum. Conse-quens est, ut uideamus, qui possunt suspectos postulare: et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere. Quin immo et mulieres admittuntur, sed hae solae, quae pietate necessitudinis ductae ad hoc procedunt, ut puta mater. nutrix quoque et auia possunt. potest et soror, nam in sorore et rescriptum exstat diui Seueri: et si @1 qua alia mulier fuerit, cuius praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus uerecundiam egredientis, sed pietate productam non continere iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem. Si quis de plebeis ob facta atrociora in tutela admissa fuerit apud praetorem accusatus, remittitur ad praefectum urbis grauiter puniendus. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Libertus quoque si fraudulenter gessisse tutelam filiorum patroni probetur, ad praefectum urbis remittetur puniendus. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Tutor quoque contutorem potest suspectum facere, siue duret adhuc tutor, siue iam desierit ipse, contutor autem maneat tutor: et ita diuus Seuerus rescripsit. plus diuus Pius Caecilio Paetino rescripsit posse tutorem suspectum remotum contutores suos suspectos facere. Liberti quoque pupillorum grate facient, si tutores uel curatores eorum male gerentes rem patronorum uel liberorum patronorum suspectos fecerint: sed si patronum suum ut suspectum in tutela facere uelint, melius est libertos ab accusatione repelli, ne in ipsa cognitione grauius aliquid emergat, cum hoc aliis omnibus pateat. Non tantum autem adulescentis curator, sed etiam furiosi uel prodigi ut suspectus remoueri potest. Sed et si quis curam uentris bonorumue admini-strat, non carebit huius criminis metu. Praeterea uidendum, an et sine accusatione possit suspectus repelli. et magis est, ut repelli debeat, si praetori liqueat ex apertissimis rerum argumentis suspectum eum esse: quod fauore pupillorum accipiendum est. Nunc uideamus, ex quibus causis suspecti remoueantur. et sciendum est aut ob dolum in tutela admissum suspectum licere postulare, si forte grassatus in tutela est aut sordide egit uel perniciose pupillo uel aliquid intercepit ex rebus pupillaribus iam tutor. quod si quid admisit, ante tamen admisit, quam tutor esset, quamuis in bonis pupilli uel in tutela, non potest suspectus tutor postulari, quia delictum tutelam praecessit. proinde si pupilli substantiam expilauit, sed antequam tutor esset, accusari debet expilatae hereditatis crimine, si minus, furti. Quaeri potest, si tutor fuerit pupilli idemque sit curator confirmatus adulescenti, an possit ex delictis tutelae suspectus postulari. et cum possit tutelae a concuratoribus conueniri, consequens erit dicere cessare suspecti accusationem, quia tutelae agi possit de-posito officio et alio sumpto. Idem erit quaerendum et si proponas aliquem desisse esse tutorem et rursum coepisse (ut puta usque ad tempus uel ad condicionem erat datus, deinde iterum uel superueniente condicione testamentaria uel etiam a praetore postea datus est), an suspectus postulari possit. et quia duae tutelae sunt, si est, qui eum tutelae iudi-cio conueniat, aequissimum erit dicere cessare crimen suspecti. Si autem ipse tutor est solus, numquid, quia tutelae cessat, remouendus sit ab hac administratione, quasi in hac suspectus ex eo, quod in ali[2a]2 male uersatus sit? ergo et in eo, qui curator solus post finitam tutelam confirmatus est, idem dici potest. Quod si quis ita tutor datus sit: 'quoad in Italia erit, tutor esto' uel 'quoad trans mare non ierit', an possit suspectus po-stulari ex eo gestu, quem administrauit, antequam trans mare abesset? et magis est, ut postulari possit, quasi una tutela sit habens interualla. Si quis afuturus rei publicae causa desiderauit in locum suum constitui alium tutorem, an reuersus ex ante gesto suspectus postulari possit? et quia potest ex priore gestu utili actione conueniri, cessabit postulatio. Si curator uentri bonisque datus fraudulenter uersatus sit, deinde tutor datus, an postu-lari suspectus propter fraudes in cura admissas possit, dubitari potest. et si quidem habet contutores, non poterit postulari, quia conueniri potest, si non habet, amoueri potest. Si tutor inimicus pupillo parentibusue eius sit et generaliter si qua iusta causa Țpraetorem mouerit, cur non debeat in ea tutela uersari, reicere eum debebit. Seuerus et @1 Antoninus rescripserunt Epicurio tutores, qui res uetitas sine decreto distraxerunt, nihil quidem egisse, uerum si per fraudem id fecerunt, remoueri eos oportere. Tutor, qui ad alimenta pupillo praestanda copiam sui non faciat, suspectus est poteritque remoueri. Sed si non latitet, sed praesens nihil posse decerni contendit quasi inopibus, si datis pupillo aduocatis in mendacio re[2uin]2catur, ad praefectum urbis remittendus est: neque enim interest id agere quemquam, ut corrupta fide inquisitionis tutor constituatur, an bona fide constitutum uelut praedonem bonis alienis incumbere: hic ergo non quasi suspectus remouebitur, sed remittetur puniendus ea poena, qua solent adfici, qui tutelam corruptis ministeriis praetoris redemerunt. Qui pecuniam ad praediorum emptionem conferre neque pecuniam deponere peruicaciter perstant, quoad emptionis occasio inueniatur, uinculis publicis iubentur contineri, et insuper pro suspectis habentur. sed sciendum est non omnes hac seueritate debere tractari, sed utique humiliores: ceterum eos, qui sunt in aliqua dignitate positi, non opinor uinculis publicis contineri oportere. Is tutor, qui inconsideranter pupillum uel dolo abstinuit hereditate, potest suspectus postulari. Qui ob segnitiam uel rusticitatem inertiam simplicitatem uel ineptiam remotus sit, in hac causa est, ut integra existimatione tutela uel cura abeat. sed et si quis ob fraudem non remo-uebit aliquem, sed ei adiunxerit, non erit famosus, quia non est abire tutela iussus. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Hae enim causae faciunt, ut integra existimatione tutela uel cura quis abeat. Decreto igitur debebit causa remouendi significari, ut appareat de existimatione. Quid ergo si non significauerit causam remotionis decreto suo? Papinianus ait debuisse dici hunc integrae esse famae, et est uerum. Si praetor sententia sua non remouerit tutela, sed gerere prohibuit, dicendum est magis esse, ut et hic desinat tutor esse. Qui nihil gesserunt, non possunt suspecti postulari, uerum ob ignauiam uel neglegentiam uel dolum, si dolo fecerunt, possunt remoueri. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Suspectus fieri is quoque, qui satis dederit uel nunc offerat, potest: expedit enim pupillo rem suam saluam fore, quam tabulas rem saluam fore cautionis habere: nec ferendus est contutor, qui ideo collegam suum suspectum non fecit, quoniam cautum erat pupillo, @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. quia satisdatio propositum tutoris maleuolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. @@&7Ulpianus& libro primo de omnibus tribunalibus. Impuberibus qui-dem non permittitur suspectos facere: adulescentibus plane uolentibus suspectos facere curatores suos permittitur, dummodo ex consilio necessariorum id faciant. Si fraus non sit admissa, sed lata neglegentia, quia ista prope fraudem accedit, remoueri hunc quasi suspectum oportet. Praeterea accesserunt quaedam species ex epistula impe-ratoris nostri et diui Seueri ad Atrium Clonium: nam aduersus eos, qui, ne alimenta de-cernantur, sui copiam perseuerant non facere, ut suis rebus careant praecipitur reique seruandae causa pupillus in possessionem mittatur eius, qui suspectus sententia sua factus est, quaeque mora deteriora futura sunt curatore dato distrahi iubentur. Item si quis tutor datus non compareat, solet edictis euocari, nouissimeque si copiam sui non fecerit, ut suspectus remoueri ob hoc ipsum, quod copiam sui non fecit. quod et perraro et dili-genti habita inquisitione faciendum est. @1 @@&7Idem& libro sexagesimo primo ad edictum. Suspectum tutorem eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit: enimuero tutor quamuis pauper est, fidelis tamen et diligens, remouendus non est quasi suspectus. @@&7Modestinus& libro singulari de heurematicis. Si tutor aliquo uinculo neces-situdinis uel adfinitatis pupillo coniunctus sit uel si patronus pupilli liberti tutelam gerit et quis eorum a tutela remouendus uideatur, optimum factum est curatorem ei potius adiungi quam eundem cum notat[2a]2 fide et existimatione remoueri. @@&7Papinianus& libro duodecimo quaestionum. Decreto praetoris ut suspectus remotus periculum futuri temporis non timet: iniquum enim uidetur remoueri quidem a tutela uel cura, in futurum autem non esse securum. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Post finitam tutelam cognitio suspecti tutoris quamuis pridem recepta soluitur. @@&7Iulius Aquila& libro responsorum. Nihil proponi, cur praescribere curator possit in cognitione suspecti, quo minus religio praetoris a pupillari seruo detegente fraudes instruatur. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS SEPTIMUS}1 @@@@{1DE EXCUSATIONIBUS}1 @@&7Modestinus& libro primo excusationum. $*(ERE/NNIOS3 *MODES3TI=NOS3 *)EGNATI/W| *DE/CTRW|. S3UGGRA/YAS3 $S3U/GGRAMMA, W(S3 E)MOI\ DOKEI=, XRHS3IMW/TATON, O(/PER PARAI/THS3IN E)PITROPH=S3 KAI\ KOURATORI/AS3 W)NO/MAS3A&, $TOU=TO/ S3OI PE/POMFA. *POIH/S3OMAI DE\ W(S3 A)\N OI(=O/S3 TE W)= TH\N PERI\ TOU/TWN DIDAS3KALI/AN S3AFH=, A)FH-$GOU/MENOS3 TA\ NO/MIMA TH=| TW=N *(ELLH/NWN FWNH=|, EI) KAI\ OI)=DA DU/S3FRAS3TA EI)=NAI AU)TA\ NOMIZO/MENA PRO\S3 $TA\S3 TOIAU/TAS3 METABOLA/S3. *PROS3QH/S3W DE\ TH=| TW=N LEGOME/NWN DIHGH/S3EI AU)TA\ TA\ TW=N NO/MWN R(H/MATA, $EI)/ POU KAI\ TOU/TOU DEHQEI/HN, I(/NA TH/N TE TW=N LEKTE/WN KAI\ TH\N TW=N A)NAGNWS3TE/WN XRH=S3IN E)/XONTES3 $TO\ O(LO/KLHRON TOI=S3 DEOME/NOIS3 KAI\ TH\N W)FE/LEIAN PARAS3XW/MEQA. *LEKTE/ON TOI/NUN PRW=TON, TI/NAS3 OU) $DEI= XEIROTONEI=S3QAI. *)APELEUQERIKOI=S3 O)RFANOI=S3 EU)GENEI=S3 OU) DW/S3OUS3IN OI( A)/RXONTES3 E)PI-$TRO/POUS3 H)\ KOURA/TORAS3, PLH\N EI) MH\ PANTELH\S3 A)PORI/A KATA\ TO\N TO/PON A)PELEUQE/RWN E)S3TI/N: A)PELEU-$QERIKOI=S3 GA\R A)PELEUQE/ROUS3 MO/NOUS3 DEI=N DI/DOS3QAI TOU\S3 E)K TOU= AU)TOU= TO/POU O)/NTAS3 QEI/OU *MA/RKOU $O)RATI/WN KELEU/EI. E)A\N DE\ DOQH=|, O( QEIO/TATOS3 *S3EBH=ROS3 TW=N A)FHLI/KWN PRONOOU/MENOS3 U(PEU/QUNON AU)TO\N $EI)=NAI TH=| E)PITROPH=|, E)A\N MH\ E)MPROQE/S3MWS3 DIKAIOLOGH/S3HTAI&, $A)NTE/GRAYEN. *OU)K E)/CES3TIN KOU-$RATOREU/EIN MNHS3TH=RA MNHS3TH=S3, W(S3 H( S3U/GKLHTOS3 LE/GEI: XEIROTONHQEI\S3 DE\ O( TOIOU=TOS3 A)POLUQH/S3ETAI. @@&7Idem& libro secundo excusationum. $*)AFI/ENTAI E)PITROPH=S3 KAI\ KOURATORI/AS3 KAI\ OI( $E(BDOMH/KONTA E)/TH PEPLHRWKO/TES3. U(PERBEBHKE/NAI DE\ DEI= TA\ E(BDOMH/KONTA E)/TH E)N E)KEI/NW| TW=| XRO/NW| $E)N W(=| XEIROTONEI=TAI, H)\ E)N W(=| TH=| KLHRONOMI/A| PROS3E/RXETAI/ TIS3&, $H)\ E)N W(=| H( AI(/RES3IS3 H( TH=| DIAQH/KH| $PROS3GRAFEI=S3A PEPLH/RWTAI, OU)K E)NTO\S3 TW=N XRO/NWN TH=S3 PARAITH/S3EWS3. *(H DE\ H(LIKI/A DEI/KNUTAI H)\ E)K $PAIDOGRAFIW=N H)\ E)C E(TE/RWN A)PODEI/CEWN NOMI/MWN. *)AFI/HS3IN E)PITROPH=S3 KAI\ KOURATORI/AS3 KAI\ POLU-$PAIDI/A.& @8 $*NOMI/MOUS3 DE\ PAI=DAS3 EI)=NAI DEI= PA/NTAS3, KA)\N MH\ W)=S3IN E)N E)COUS3I/A|.& @8 $*DEI= DE\ EI)=NAI TOU\S3 PAI=-$DAS3 O(/TE OI( PATE/RES3 DI/DONTAI E)PI/TROPOI: OI( GA\R PRI\N TELEUTH/S3ANTES3 OU) S3UNARIQMOU=NTAI, OU)/TE $PA/LIN BLA/PTOUS3IN OI( META\ TOU=TO A)POQANO/NTES3: KAI\ TAU=TA/ FHS3I DIA/TACIS3 TOU= $QEIOTA/TOU *S3EBH/ROU. *TOU=TO DE\ DOKEI= ME\N EI)RH=S3QAI PERI\ TOU= KATA\ DIAQH/KAS3 DOQE/NTOS3 E)PITRO/POU: $A(RMO/ZOI DE\ A)\N KAI\ E)PI\ PANTO\S3 E(TE/ROU. *(O DE\ E)N TH=| GAS3TRI\ W)\N EI) KAI\ E)N POLLOI=S3 ME/RES3IN TOU= $NO/MOU S3UNKRI/NETAI TOI=S3 H)/DH GEGENHME/NOIS3, O(/MWS3 OU)/TE E)N TH=| PAROU/S3H| ZHTH/S3EI OU)/TE E)N TAI=S3 LOIPAI=S3 $POLITIKAI=S3 LEITOURGI/AIS3 S3UNAI/RETAI TW=| PATRI/: KAI\ TOU=TO EI)/RHTAI DIATA/CEI TOU= QEIOTA/TOU *S3EBH/ROU. $*OU) MO/NON DE\ UI(OI\ A)/FES3IN E)PITROPH=S3 DIDO/AS3IN KAI\ QUGATE/RES3&, $A)LLA\ KAI\ E)/GGONOI E)C UI(W=N A)RRE/NWN $TEXQE/NTES3 A)/RRENE/S3 TE KAI\ QH/LEIAI. BOHQOU=S3IN DE\ TO/TE, O(PO/TAN TOU= PATRO\S3 AU)TW=N A)POQANO/NTOS3 $TO\N E)KEI/NOU TO/PON PLHRW/S3WS3IN TW=| PA/PPW|. O(/S3OI D' A)\N W)=S3IN E)/GGONOI E)C E(NO\S3 UI(OU=, A)NTI\ E(NO\S3 $TE/KNOU A)RIQMOU=NTAI. TAU=TA DE\ KAI\ E)K DIATA/CEWN, AI(\ PERI\ TW=N TE/KNWN DIALE/GONTAI, E)/S3TIN S3UNAGA-ț$GEI=N: OU)DAMOU= GA\R E)/S3TIN R(A|DI/WS3 EU(REI=N, O(/TI PERI\ UI(W=N DIALE/GETAI DIA/TACIS3, A)LLA\ PERI\ TE/KNWN: H( $DE\ PROS3HGORI/A AU(/TH KAI\ E)PI\ TOU\S3 E)GGO/NOUS3 E)KTEI/NETAI. *TO\N DE\ A)RIQMO\N TW=N TE/KNWN $TO\N W(RIS3ME/NON TAI=S3 DIATA/CES3IN EI)=NAI DEI= E(KA/S3TW| TO/TE, O(\TE XEIROTONEI=TAI, OU)XI\ KA)\N META\ TO\ XEIRO-$TONHQH=NAI GENHQH=| PRO\ TOU= TA\ DI/KAIA TH=S3 A)FE/S3EWS3 PARAS3XE/S3QAI: OI( GA\R META\ TOU=TO GEGENHME/NOI& @1 $OU) BOHQOU=S3IN, W(S3 DIA/TACI/S3 FHS3IN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. *)/ETI MH\N KAI\ OI( TREI=S3 E)/XONTES3 E)PI-$TROPA\S3 H)\ TREI=S3 KOURATI/ONAS3 H)\ A)NAMEMIGME/NAS3 TREI=S3 KOURATORI/AS3 TE KAI\ E)PITROPA\S3 KAI\ E)/TI ME-$NOU/S3AS3, TOU=T' E)/S3TIN MH/PW E)KBA/NTWN TH\N H(LIKI/AN TW=N A)FHLI/KWN&, $OU(=TOI A)FI/ENTAI EI)S3 TETA/RTHN E)PI-$TROPH\N H)\ KOURATORI/AN KALOU/MENOI. A)LLA\ MH\N KA)\N KOURA/TWR TIS3 H)=| MH\ A)FH/LIKOS3, A)LLA\ MAINOME/NOU, $EI)S3 TO\N A)RIQMO\N TW=N KOURATORIW=N KAI\ AU)TH\ U(POLOGIS3QH/S3ETAI H( KOURATORI/A: O(/PER OU(/TWS3 E)/XEIN $DIDA/S3KEI DIA/TACIS3 *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. LE/GEI KAI\ O( KRA/TIS3TOS3 *OU)LPIANO\S3 PERI\ TW=N TRIW=N E)PI-$TROPW=N TAU=TA. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praetoris tutelaris. Tria onera tutelarum dant excusationem. tria autem onera sic sunt accipienda, ut non numerus pu-pillorum plures tutelas faciat, sed patrimoniorum separatio: et ideo qui tribus fratribus tutor datus est, qui indiuisum patrimonium haberent, uel quibusdam tutor, quibusdam cu-rator, unam tutelam suscepisse creditur. @@&7Modestinus& libro secundo excusationum. $*)/EFAMEN TREI=S3 E)/XONTAS3 E)PITROPA\S3 EI)S3 $TETA/RTHN MH\ KALEI=S3QAI. E)ZHTH/QH TOI/NUN, E)A/N TIS3 E)N DU/O W)\N E)PITROPAI=S3 EI)=TA EI)S3 E)PITROPH\N TRI/THN $PROBLHQEI\S3 E)KKALE/S3HTAI KAI\ E)/TI METEW/ROU OU)/S3HS3 TH=S3 DI/KHS3 TH=S3 E)PI\ TH=| E)KKLH/TW| EI)S3 TETA/RTHN $E)PITROPH\N PROBLHQH=|, PO/TERON EI)S3 TH\N TETA/RTHN DIKAIOLOGOU/MENOS3 MNHS3QH/S3ETAI KAI\ TH=S3 TRI/THS3 H)\ $PANTA/PAS3IN PARALEI/YEI E)KEI/NHN. KAI\ EU(RI/S3KW U(PO\ TW=N QEIOTA/TWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU DIATE-$TAGME/NON MH\ DEI=N EI)S3 TETA/RTHN PROXEIRI/CES3QAI TO\N A)PO\ TH=S3 TRI/THS3 E)/KKLHTON PEPOIHME/NON, A)LLA\ $METEW/ROU OU)/S3HS3 TH=S3 E)PI\ TH=| TRI/TH| XEIROTONI/A| DIKAIOLOGI/AS3 TO\ E)KEI/NHS3 TE/LOS3 PERIME/NEIN O(/RON E)S3O/-$MENON TH=| TETA/RTH| XEIROTONI/A|, O)RQW=| TW=| LO/GW|: EI) GA\R TH\N TH=| TA/*CEI TETA/RTHN U(PODE/CETAI/ TIS3 W(S3 $TH=| DUNA/MEI TRI/THN, A)DI/KOU TH=S3 E)PI\ TH=| TRI/TH| E)KKLH/TOU A)POFANQEI/S3HS3 TE/S3S3ARS3I XREI/AIS3 E)NKATAS3XE-$QH/S3ETAI PARA\ TOU\S3 NO/MOUS3. *)EA\N PATH\R E)N TRIS3I\N H)=| FRO/NTIS3IN H)\ E)PITROPW=N H)\ KOURATORIW=N, O( $UI(O\S3 AU)TOU= OU)K E)NOXLHQH/S3ETAI, KAI\ TOU=TO OU(/TW DIATE/TAKTAI U(PO\ TW=N QEIOTA/TWN *S3EBH/ROU KAI\ $*)ANTWNI/NOU. TOU=TO DE\ KAI\ E)K TOU= E)NANTI/OU E)S3TI/N, W(S3 DEI=N TA\S3 TOU= UI(OU= E)PITROPA\S3 A)/NES3IN TW=| $PATRI\ DIDO/NAI KAI\ PA/LIN A)MFOTE/ROIS3 TA\S3 KOINA/S3, TOU=T' E)/S3TIN MI/AN TOU= UI(OU= KAI\ DU/O TOU= PATRO\S3 H)\ $EI)S3 TO\ E)/MPALIN. TO/TE DE\ TAU=TA OU(/TWS3 E)/XEI, E)PEIDA\N TO\ BA/ROS3 E(NI\ OI)/KW|, OU)XI\ DIAKEXWRIS3ME/NOIS3 $DIAFE/RH. GRA/FEI DE\ KAI\ *OU)LPIANO\S3 O( KRA/TIS3TOS3 TAU=TA. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praetoris tutelaris. Tria onera in domo una esse sufficit: proinde si pater alicuius uel filius uel frater qui est in eiusdem potestate tria onera sustineat, quae ad periculum patris sui spectent, quia uoluntate eius administrant, omnibus excusatio a tutela competit. sed si non patris uoluntate ad-ministrent, non prodesse saepe rescriptum est. @@&7Modestinus& libro secundo excusationum. $*)EA\N DU/O E)/XONTI E)PITROPA\S3 A)/LLAI DU/O $O(MOU= E)PAXQW=S3IN, H( TH=| TA/CEI TRI/TH BOHQH/S3EI AU)TW=| EI)S3 TH\N A)/FES3IN TH=S3 TETA/RTHS3, KA)\N AU)TOKRA/TWR $H)=| O( TH\N TETA/RTHN E)GXEIRI/S3AS3, H)\ TH\N TRI/THN, PRI\N ME/NTOI GNW=NAI TA\ TOU= AU)TOKRA/TOROS3 FQA/S3H| $PROBLHQEI\S3 EI)S3 A)/LLHN. E)A\N DE\ H( TA/CIS3 MH\ FAI/NHTAI, A)LLA\ E)N MIA=| H(ME/RA| AI( DU/O XEIROTONI/AI PRO-$TEQW=S3IN E)N DIAFO/ROIS3 XA/RTAIS3, OU)X O( XEIROTONHQEI/S3, A)LLA\ O( XEIROTONH/S3AS3 E)PILE/CETAI, O(POI/AN DEI=& @1 $AU)TO\N U(PODE/CAS3QAI. *GRAMMATIKOI/, S3OFIS3TAI\ R(H/TORES3, I)ATROI\ OI( PERIODEUTAI\ KALOU/MENOI W(/S3PER TW=N $LOIPW=N LEITOURGIW=N OU(TWS3I\ DE\ KAI\ A)PO\ E)PITROPH=S3 KAI\ KOURATORI/AS3 A)NA/PAUS3IN E)/XOUS3IN. *)/ES3TIN $DE\ KAI\ O( A)RIQMO\S3 R(HTO/RWN E)N E(KA/S3TH| PO/LEI TW=N TH\N A)LEITOURGHS3I/AN E)XO/NTWN, KAI\ AI(RE/S3EIS3 TINE\S3 $PROS3KEI/MENAI TW=| NO/MW|, O(/PER DHLOU=TAI E)C E)PIS3TOLH=S3 *)ANTWNI/NOU TOU= *EU)S3EBOU=S3 GRAFEI/S3HS3 ME\N TW=| $KOINW=| TH=S3 *)AS3I/AS3, PANTI\ DE\ TW=| KO/S3MW| DIAFEROU/S3HS3, H(=S3 E)S3TI\N TO\ KEFA/LAION TOU=TO U(POTETAGME/NON: '$*AI( ME\N E)LA/TTOUS3 PO/LEIS3 DU/NANTAI PE/NTE I)ATROU\S3 A)TELEI=S3 E)/XEIN KAI\ TREI=S3 S3OFIS3TA\S3 KAI\ GRAMMATI-$KOU\S3 TOU\S3 I)/S3OUS3: AI( DE\ MEI/ZOUS3 PO/LEIS3 E(PTA\ TOU\S3 QERAPEU/ONTAS3&, $TE/S3S3ARAS3 TOU\S3 PAIDEU/ONTAS3 $E(KATE/RAN PAIDEI/AN: AI( DE\ ME/GIS3TAI PO/LEIS3 DE/KA I)ATROU\S3 KAI\ R(H/TORAS3 PE/NTE KAI\ GRAMMATIKOU\S3 TOU\S3 $I)/S3OUS3. U(PE\R DE\ TOU=TON TO\N A)RIQMO\N OU)DE\ H( MEGI/S3TH PO/LIS3 TH\N A)TE/LEIAN PARE/XEI&'$. EI)KO\S3 DE\ TW=| $ME\N MEGI/S3TW| A)RIQMW=| XRH/S3AS3QAI TA\S3 MHTROPO/LEIS3 TW=N E)QNW=N, TW=| DE\ DEUTE/RW| TA\S3 E)XOU/S3AS3 A)GORA\S3 $DIKW=N, TW=| DE\ TRI/TW| TA\S3 LOIPA/S3. *TOU=TON TO\N A)RIQMO\N U(PERBAI/NEIN ME\N OU)K E)/CES3TIN OU)/TE YHFI/S3MATI $BOULH=S3 OU)/TE A)/LLH| TINI\ PAREURE/S3EI, E)LATTOU=N DE\ E)/CES3TIN&, $E)PEIDH/PER U(PE\R TW=N POLITIKW=N LEITOUR-$GIW=N FAI/NETAI TO\ TOIOU=TO GINO/MENON. *KAI\ ME/NTOI OU)K A)/LLWS3 TH\N A)LEITOURGHS3I/AN TAU/THN KARPW/-$S3ONTAI, E)A\N MH\ DO/GMATI BOULH=S3 E)NKATALEGW=S3IN TW=| A)RIQMW=| TW=| S3UGKEXWRHME/NW| KAI\ PERI\ TO\ E)/RGON $O)LIGW/RWS3 MH\ E)/XWS3IN. *KAI\ FILOS3O/FOUS3 DE\ A)POLU/ES3QAI E)PITROPW=N *PAU=LOS3 GRA/FEI OU(/TWS3:& Philo-sophi oratores grammatici, qui publice iuuenibus prosunt, excusantur a tutelis. Nam et Ulpianus libro quarto de officio proconsulis ita scribit: Sed et reprobari medicum posse a republica, quamuis semel probatus sit, imperator noster cum patre Laelio Basso rescripsit. $*PERI\ DE\ TW=N FILOS3O/FWN H( AU)TH\ DIA/TACIS3 TOU= *PI/OU OU(/TW LE/GEI:& '$*FILOS3O/FWN DE\ $OU)K E)TA/XQH A)RIQMO\S3 DIA\ TO\ S3PANI/OUS3 EI)=NAI TOU\S3 FILOS3OFOU=NTAS3: OI)=MAI DE\ O(/TI OI( PLOU/TW| U(PER-$BA/LLONTES3 E)QELONTAI\ PARE/COUS3IN TA\S3 A)PO\ TW=N XRHMA/TWN W)FELEI/AS3 TAI=S3 PATRI/S3IN: EI) DE\ A)KRIBO-$LOGOI=NTO PERI\ TA\S3 OU)S3I/AS3, A)UTO/QEN H)/DH FANEROI\ GENH/S3ONTAI MH\ FILOS3OFOU=NTES3&'$. *)/ES3TIN DE\ KAI\ E)N $TAI=S3 TOU= BAS3ILE/WS3 *KOMMO/DOU DIATA/CES3IN E)NGEGRAMME/NON KEFA/LAION E)C E)PIS3TOLH=S3 *)ANTWNI/NOU TOU= $*EU)S3EBOU=S3, E)N W(=| DHLOU=TAI KAI\ FILOS3O/FOUS3 A)LEITOURGHS3I/AN E)/XEIN A)PO\ E)PITROPW=N. E)/S3TIN DE\ TA\ R(H/-$MATA TAU=TA:& '$*(OMOI/WS3 DE\ TOU/TOIS3 A(/PAS3IN O( QEIO/TATOS3 PATH/R MOU PARELQW\N EU)QU\S3 E)PI\ TH\N A)RXH\N $DIATA/GMATI TA\S3 U(PARXOU/S3AS3 TIMA\S3 KAI\ A)TELEI/AS3 E)BEBAI/WS3EN, GRA/YAS3 FILOS3O/FOUS3 R(H/TORAS3 GRAMMA-$TIKOU\S3 I)ATROU\S3 A)TELEI=S3 EI)=NAI GUMNAS3IARXIW=N A)GORANOMIW=N I(ERWS3UNW=N E)PIS3TAQMIW=N S3ITWNI/AS3 E)LAIW-$NI/AS3 KAI\ MH/TE KRI/NEIN MH/TE PRES3BEU/EIN MH/TE EI)S3 S3TRATEI/AN KATALE/GES3QAI A)/KONTAS3 MH/TE EI)S3 A)/LLHN $AU)TOU\S3 U(PHRES3I/AN E)QNIKH\N H)/ TINA A)/LLHN A)NAGKA/ZES3QAI&'$. *)/ETI KA)KEI=NO EI)DE/NAI XRH/, O(/TI O( E)N TH=| $I)DI/A| PATRI/DI DIDA/S3KWN H)\ QERAPEU/WN TH\N A)LEITOURGHS3I/AN TAU/THN E)/XEI: E)A\N GA\R *KOMANEU\S3 W)\N E)N $*NEOKAIS3AREI/A| S3OFIS3TEU/H| H)\ QERAPEU/H| H)\ DIDA/S3KH|, PARA\ *KOMANEU=S3IN A)LEITOURGHS3I/AN OU)K E)/XEI. KAI\ $TOU=TO OU(/TW NENOMOQE/THTAI U(PO\ TW=N QEIOTA/TWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. *TOU\S3 ME/NTOI A)/GAN E)PI-$S3TH/MONAS3 KAI\ U(PE\R TO\N A)RIQMO\N KAI\ E)N A)LLOTRI/A| PATRI/DI TA\S3 DIATRIBA\S3 POIOUME/NOUS3 EI)=NAI A)LEI-$TOURGH/TOUS3 *PAU=LOS3 GRA/FEI, LE/GWN TO\N QEIO/TATON *)ANTWNI=NON TO\N *EU)S3EBH= OU(/TW KEKELEUKE/NAI. *TO\N ț$E)N *(RW/MH| S3OFIS3TEU/ONTA H)\ S3ALARI/W| H)\ KAI\ XWRI\S3 S3ALARI/OU A)/FES3IN E)/XEIN NENOMOQE/THTAI U(PO\ TW=N $QEIOTA/TWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU, OU(/TWS3 W(S3 A)\N EI) E)/TUXEN E)N I)DI/A| PATRI/DI DIDA/S3KWN. AI(=S3 NOMO-$QES3I/AIS3 DU/NATAI/ TIS3 E)KEI=NON PROS3AGAGEI=N TO\N LO/GON, O(/TI KOINH=S3 OU)/S3HS3 TE KAI\ NOMIZOME/NHS3 PATRI/DOS3 $TH=S3 BAS3ILEUOU/S3HS3 EI)KO/TWS3 A)\N W(S3 E)N I)DI/A| PATRI/DI XRH/S3IMON E(AUTO\N PARAS3XW\N A)LEITOURGHS3I/AN KAR-$PW/S3ETAI. *NO/MWN DE\ DIDA/S3KALOI E)N E)PARXI/A| DIDA/S3KONTES3 A)/FES3IN OU)K E(/COUS3IN, E)N *(RW/MH| DE\ DIDA/-$S3KONTES3 A)FI/ENTAI.& Ulpianus libro singulari de officio praetoris tutelaris ita scribit: Athletae habent a tutela excusationem, sed qui sacris certaminibus coronati sunt. $*)/EQNOUS3 I(ERARXI/A,& @1 $OI(=ON *)AS3IARXI/A, *BIQUNARXI/A, *KAPPADOKARXI/A, PARE/XEI A)LEITOURGHS3I/AN A)PO\ E)PITROPW=N, TOU=T' E)/S3TIN $E(/WS3 A)\N A)/RXH|.& Tutela non est rei publicae munus nec quod ad impensam pertinet, sed ciuile: nec prouinciale uidetur tutelam administrare. $*)AFI/ENTAI E)PITROPH=S3 KAI\ KOURATORI/AS3 S3TRATHGOI\ $TW=N PO/LEWN. *DI/DWS3IN A)/FES3IN E)PITROPH=S3 KAI\ KEFALIKH\ E)/XQRA TW=| XEIROTONHQE/NTI GENOME/NH PRO\S3 $TO\N PATE/RA TW=N O)RFANW=N, E)KTO\S3 EI) MH\ KATA\ DIAQH/KAS3 FANEI/H DOQEI\S3 O( E)PI/TROPOS3, PLH\N EI) MH\ $META\ TO\ GRAFH=NAI TH\N DIAQH/KHN KEFALIKO\S3 A)GW\N AU)TOI=S3 PRO\S3 A)LLH/LOUS3 S3UNE/S3TH, H)\ EI) MH\ PRES3BU-$TE/RA ME/N E)S3TIN TH=S3 DIAQH/KHS3 H( E)/XQRA, DIA\ TOU=TO DE\ DOKEI= DI/DOS3QAI E)PI/TROPOS3, I(/NA U(POBLHQH=| $E)NOXH=| KAI\ PRA/GMAS3IN: KAI\ TOU=TO E)C E)PIS3TOLH=S3 *S3EBH/ROU BAS3ILE/WS3 DEI/KNUTAI. *)/ETI A)POLU/ETAI E)PI-$TROPH=S3, O(PO/TAN A)MFIS3BH/THS3I/N TIS3 TW=| O)RFANW=| PERI\ TH=S3 KATAS3TA/S3EWS3 KINH=|, FAI/NHTAI DE\ TOU=TO MH\ $S3UKOFANTI/A| POIW=N, A)LL' E)K KALH=S3 PI/S3TEWS3: KAI\ TOU=TO OI( QEIO/TATOI *MA/RKOS3 KAI\ *BH=ROS3 E)NOMOQE/-$THS3AN. *PERI\ TW=N A)GROI/KWN KAI\ TW=N TAPEINW=N KAI\ TW=N A)GRAMMA/TWN GRA/FEI *PAU=LOS3 OU(TWS3I/: Mediocritas et rusticitas interdum excusationem praebent secundum epistulas di-uorum Hadriani et Antonini. eius qui se neget litteras scire, excusatio accipi non debet, si modo non sit expers negotiorum. @@&7Ulpianus& libro singulari excusationum. Paupertas sane dat ex-cusationem, si quis imparem se oneri iniuncto possit probare, idque diuorum fratrum re-scripto continetur. @@&7Modestinus& libro tertio excusationum. $*OI( PA/LAI S3TRATIW=TAI OI( E)PITI/MWS3 PLHRW/-$S3ANTES3 TO\N TH=S3 S3TRATEI/AS3 XRO/NON A)/FES3IN E)/XOUS3IN E)PITROPW=N PRO\S3 PA/NTAS3 TOU\S3 I)DIW/TAS3. PRO\S3 DE\ $TOU\S3 PAI=DAS3 TW=N TH=S3 AU)TH=S3 TA/CEWS3 KEKOINWNHKO/TWN H)\ PA/NTWN PA/LAI S3TRATIWTW=N E)NTO\S3 ME\N $E)NIAUTOU= TOU= A)POS3TRATEU/S3AS3QAI A)/FES3IN E)/XOUS3IN, META\ DE\ E)NIAUTO\N OU)KE/TI. TO\ GA\R I)S3O/TIMON TH=S3 $S3TRATEI/AS3 I)S3XURO/TERON E)NOMI/S3QH TH=S3 TW=N PA/LAI S3TRATIWTW=N PRONOMI/AS3, E)A\N MH\ A)/RA A)/LLA E)/XWS3IN $DI/KAIA PRO\S3 PARAI/THS3IN E)PITROPH=S3, OI(=ON A)RIQMO\N E)TW=N H)/ TI TOIOU=TO, O(POI=ON KAI\ TOI=S3 I)DIW/TAIS3 PRO\S3 $A(/PANTAS3 S3UNAI/RES3QAI EI)/WQEN. TAU=TA DE\ PERI\ UI(W=N, OU)XI\ PERI\ E)KGO/NWN TW=N PA/LAI S3TRATIWTW=N: OI( $GA\R E)/KGONOI TW=N PA/LAI S3RATIWTW=N E)N TH=| AU)TH=| XW/RA| TW=N LOIPW=N I)DIWTW=N EI)=NAI PIS3TEUQH/S3ONTAI. $*OI( ME/NTOI A)TI/MWS3 A)POS3TRATEUS3A/MENOI O(/MOIOI TOI=S3 MHDE\ S3TRATEUS3AME/NOIS3 NOMI/ZONTAI, KAI\ DIA\ TOU=TO $OU)/TE AU)TOI\ E)/XOUS3IN PRONOMI/AN OU)/TE TOI=S3 TOU/TWN PAIS3I\N PA/LAI S3TRATIWTAI\ E)PI/TROPOI DOQE/NTES3 $KATAS3XEQH/S3ONTAI. *)/ES3Q' O(/TE DE\ OU) PLHROU=S3I/ TINES3 TO\N TH=S3 S3TRATEI/AS3 XRO/NON KAI\ O(/MWS3 E)/XOUS3IN $A)/FES3IN E)PITROPW=N KATA\ TA\ AU)TA\ TOI=S3 PLHRW/S3AS3IN: O( GA\R EI)KOS3TO\N E)/TOS3 TH=S3 S3TRATEI/AS3 U(PERBA\S3 $O(/MOIOS3 EI)=NAI PIS3TEU/ETAI TW=| PLHRW/S3ANTI TO\N TH=S3 S3TRATEI/AS3 XRO/NON. *(O DE\ E)NTO\S3 TOU/TWN TW=N E)TW=N $A)FEQEI\S3 OU)K E)/XEI DIHNEKH= TH\N E)PI\ TAI=S3 E)PITROPAI=S3 A)LEITOURGHS3I/AN, A)LLA\ PRO\S3 XRO/NON, W(/S3PER KAI\ $TW=N LOIPW=N POLITIKW=N LEITOURGIW=N A)/FES3IN E)/XEI. O( ME\N GA\R E)NTO\S3 PE/NTE E)TW=N TH=S3 S3TRATEI/AS3 $A)POLUQEI\S3 OU)DEMI/AN E(AUTW=| E)KDIKH/S3EI A)LEITOURGHS3I/AN, O( DE\ META\ PE/NTE E(NO\S3 E)NIAUTOU= E)/XEI A)LEI-$TOURGHS3I/AN, O( DE\ META\ O)KTW\ DIETEI/AS3, O( DE\ META\ DW/DEKA TRIETEI/AS3, O( DE\ META\ DEKAE\C TETRAETEI/AS3, $O( DE\ META\ EI)/KOS3IN, W(S3 PROEI/POMEN, DIHNEKW=S3 A)POLUQH/S3ETAI. *(O DE\ E)N TOI=S3 NUKTOFU/LACIN TOI=S3 E)N $*(RW/MH| S3TRATEUS3A/MENOS3 E)NIAUTOU= MO/NOU E)/XEI A)/FES3IN. *OU(=TOI DE\ DHLADH\ E)A\N E)NTI/MWS3 A)POLUQW=S3IN,& @1 $W(/S3PER PROEI/RHTAI, H)\ DIA\ NO/S3ON KALOUME/NHN KAUS3ARI/AN A)/FES3IN LA/BWS3IN& ($E)/S3TIN GA\R KAI\ AU)TH\ E)/N-$TIMOS3&)$: O( GA\R A)TI/MOU TUXW\N A)FE/S3EWS3 OU)K E)/XEI A)NA/PAUS3IN. *S3UNBETERANO\S3 DE\ EI)=NAI PIS3TEU/ETAI OU) $MO/NON O( LEGEWNA/RIOS3, A)LLA\ KAI\ PA=S3 PANTO\S3 TOU= O(POUOU=N S3TRATEUS3AME/NOU, E)PITI/MWS3 DE\ KAI\ AU)TOU= $A)POLUQE/NTOS3: KAI\ GA\R LEGEWNA/RIOS3 TOU= E)N TOI=S3 NUKTOFU/LACIN S3TRATEUS3AME/NOU PAI/DWN E)PI/TROPOS3 $GI/NETAI. *)/HDH DE\ KAI\ S3TRATIW/TOU A)FH/LIKOS3 KOURA/TWR DOQH/S3ETAI O( PA/LAI S3TRATIW/THS3, DHLADH\ E)A/N $O( PATH\R AU)TOU= A)POQA/NH|: E)A\N DE\ KAI\ OU(=TOI A)PO\ XEIRO\S3 A)POLUQW=S3IN, O(MOI/WS3. *KAI\ TOU/TOIS3 A(/PAS3IN $DIATA/CEIS3 MARTUROU=S3IN. *GRA/FEI DE\ KAI\ *OU)LPIANO\S3 OU(/TWS3:& Sed ignominia missi ab ur-bicis plane tutelis excusabuntur, quia ingredi eis urbem non licet. plane si quis in cohortibus urbanis permilitauit, licet ante uiginti annos mittitur, tamen perpetuam habet a tutelis excusationem. $*)EZHTH/QH DE\ PO/TERON MI/AN KAI\ A(/PAC E)PITROPH\N A)NADE/XONTAI OI( PA/LAI $S3TRATIW=TAI, H)\ E(NI\ KAIRW=| OU) PLE/ON TOU= A(/PAC, PAUOME/NHS3 DE\ TH=S3 PRW/THS3 E)PITROPH=S3 PA/LIN A)NA-$LH/YONTAI. A)LL' W(/S3PER E)PI\ TW=N I)DIWTW=N AI( PAUS3A/MENAI OU) BOHQH/S3OUS3IN TOI=S3 E)S3XHKO/S3I OU)DE\ EI)S3 TA\S3 $TREI=S3 YHFI/ZONTAI, OU(/TWS3 KAI\ E)PI\ TW=N PA/LAI S3TRATIWTW=N OU)K W)FELEI= TO\ GEGENH=S3QAI. TOU=TO DE\ KAI\ $E)PI\ TW=N KOURATORIW=N E)S3TI\N NENOMOQETHME/NON, W(S3 DHLOI= QEI/A DIA/TACIS3 *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. $*KAI\ OU)DE\N DIAFE/REI, PW=S3 DEH/S3ONTAI OI( PAI=DES3 TOU= S3UNS3TRATIW/TOU E)PITRO/POU H)\ KOURA/TOROS3, PO/-$TERON A)PO\ XEIRO\S3 A)POLUQE/NTES3 H)\ TOU= PATRO\S3 A)POQANO/NTOS3. *PRIMIPILA/RIOI E)K DIATA/CEWN BAS3ILIKW=N $PARAI/THS3IN E)/XOUS3IN TW=N LOIPW=N E)PITROPW=N, PRIMIPILARI/OU DE\ UI(W=N E)PITROPEU/S3OUS3IN. PRIMIPILA/RIOI $DE\ OU(=TOI NOMI/ZONTAI OI( DIANU/S3ANTES3 TO\ PRIMI/PILON E)A\N DE\ MH\ DIANU/S3AS3 A)POQA/NH|, TOU/TOU TW=N $PAI\DWN PRIMIPILA/RIOS3 OU)K E)PITROPEU/S3EI. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio praetoris tutelaris. Si tribunus in cohor-tibus praetoriis permilitauerit, etiam collegarum filiorum tutela excusabitur beneficio diui Seueri et imperatoris nostri. @@&7Modestinus& libro tertio excusationum. $*OU) MO/NON DE\ OI( TA\S3 A)PO\ KALI/GOS3 S3TRA-$TEI/AS3 KAI\ TA\S3 LOIPA\S3 PRIMIPILA/RIOI S3TRATEUS3A/MENOI, A)LLA\ KAI\ OI( O(PWS3OU=N XREI/AS3 DHMOS3I/AS3 DH/MOU $*(RWMAI/WN E(/NEKA A)PODHMH/S3ANTES3 E)NIAUTOU= E)/XOUS3IN A)NA/PAUS3IN META\ TO\ E)PANELQEI=N. *(O ME/NTOI E)NIAU-$TO\S3 OU(=TOS3 OU) MO/NON TOI=S3 PLHRW/S3AS3IN TO\N S3UNH/QH TH=S3 S3TRATEI/AS3 KAIRO\N E)N TAI=S3 LOIPAI=S3 DHMOS3I/AIS3 $XREI/AIS3 DI/DOTAI, A)LLA\ KAI\ TOI=S3 O(PWS3OU=N PAUCAME/NOIS3 TH=S3 DHMOS3I/AS3 XREI/AS3 KAI\ E)PANELQOU=S3IN, KA)\N $E)LA/TTONA XRO/NON DIATRI/YWS3IN TOU= DIATETAGME/NOU. *(\AS3 ME/NTOI PRO/TERON EI)=XON E)PITROPA/S3, DIA\ DE\ $TOU=TO A)PE/QENTO O(/TI DHMOS3I/OU E(/NEKA PRA/GMATOS3 A)PEDH/MOUN, TAU/TAS3 E)PANELQO/NTES3 PARAUTA\ E)PANA-$LH/YONTAI OU)DE\N AU)TOI=S3 BOHQOU=NTOS3 TOU= E)NIAUTOU=: O( GA\R E)NIAUTO\S3 PRO\S3 TA\S3 MELLOU/S3AS3 KAINA\S3 $DI/DOTAI, OU)XI\ PRO\S3 TA\S3 A)NALHFQH=NAI O)FEILOU/S3AS3. *)ENIAUTO\S3 DE\ S3UNHMME/NWN H(MERW=N E)CETAS3QH/-$S3ETAI, E)C O(/TOU TIS3 E)PANH=LQEN EU)QEI=AN O(DO\N EU)QU/NWN H)\ DIEUQU/NEIN GE O)FEI/LWN, OU)XI\ TH\N E)K PE-ț$RIO/DWN. *KAI\ OI( KATA\ DIAQH/KAS3 DOQE/NTES3 E)PI/TROPOI PARAITH/S3ONTAI KATA\ NO/MOUS3 TO\N XEIRIS3MO\N TW=N $E)N A)/LLH| E)PARXI/A| O)/NTWN KTHMA/TWN, W(S3 DHLOI= H( U(POTETAGME/NH TOU= QEIOTA/TOU *S3EBH/ROU DIA/TACIS3: 'Diui Seuerus et Antoninus Augusti Ualerio. Testamento tutor datus ante praefinitum diem adire debuisti et postulare, ut ab administratione rerum, quae in alia prouincia erant, libe-rareris'. $*(O PRIMI/PILON DIANU/S3AS3 E)A\N E)PITROPH\N DECA/MENOS3 E(NO\S3 PAIDI/OU PA/LIN EI)S3 TA\S3 S3TRATIW-$TIKA\S3 XREI/AS3 A)NALHFQH=|, A)POQH/S3ETAI TH\N FRONTI/DA TH=S3 E)PITROPH=S3. *(OMOI/WS3 KAI\ EI)S3 TO\N TO/PON $E)KEI/NOU TOU= E)PITRO/POU, O(\N META\ TAU=TA S3UNKA/QEDRON E(AUTW=| TIS3 A)PH/GAGEN, DOQH/S3ETAI KOURA/TWR,& @1 $W(/S3 FHS3IN DIA/TACIS3 TOU= QEIOTA/TOU *S3EBH/ROU: H(\N O)RQW=S3 E)FARMO/ZWN PA=S3IN TOI=S3 O(MOI/OIS3 KEFALAI/OIS3 $KOURA/TORA DI/DOS3QAI E)REI= EI)S3 TO\N TO/PON TW=N XRO/NOU A)NA/PAUS3IN LAMBANO/NTWN. *)EA\N A)PELEU/QEROS3 $DOQH=| A)FH=LIC U(PO\ PA/TRWNOS3 E)PI/TROPOS3 TOI=S3 TE/KNOIS3 AU)TOU=, H)\ KAI\ E(/TEROS3 OI(OS3DH/POTE E)LA/TTWN $TW=N EI)/KOS3I PE/NTE E)NIAUTW=N, E(/WS3 ME\N A)FH=LIC H)=|, OU)K E)NOXLHQH/S3ETAI. E)N TOS3OU/TW| DE\ E(/TEROS3 EI)S3 $TO/PON AU)TOU= XEIROTONHQH/S3ETAI KHDEMW/N. O(/MOIO/S3 E)S3TIN TOU/TW| KAI\ O( NO/MIMOS3 E)PI/TROPOS3, E)A\N A)FH=LIC $W)\N TU/XH|: KAI\ GA\R KAI\ EI)S3 TO\N TO/PON TOU/TOU KHDEMW\N E)N TW=| TE/WS3 DOQH/S3ETAI. *)EA/N TIS3 OU(/TWS3 $NOS3H/S3H|, W(S3 DEI=N AU)TO\N MH\ PANTA/PAS3IN A)FEQH=NAI E)PITROPH=S3, EI)S3 TO\N TO/PON AU)TOU= KOURA/TWR DI/-$DOTAI. R(AI/S3AS3 DE\ PA/LIN OU(=TOS3 A)NALH/YETAI TH\N E)PITROPH/N. EI) DE\ KAI/ TIS3 EI)S3 MANI/AN E)MPE/S3H|, O(/MOIO/S3 $E)S3TIN TOU/TW|. OU(/TW KAI\ O( *OU)LPIANO\S3 GRA/FEI:& Aduersa quoque ualetudo excusat, sed ea, quae impedimento est, quo minus quis suis rebus superesse possit, ut imperator noster cum patre rescripsit: @@&7Paulus& libro singulari de excusatione tutorum. et non tantum ne incipiant, sed et a coepta excusari debent. @@&7Modestinus& libro tertio excusationum. Idem Ulpianus scribit: Sed in hoc rescripto adiectum est solere uel ad tempus uel in perpetuum excusari, prout ualetudo, qua adficitur. furor autem non in totum excusat, sed efficit, ut curator interim detur. $*EI)S3I\N $KAI\ A)/LLOI, OI(/, KA)\N H)/DH W)=S3IN E)PI/TROPOI H)\ KOURA/TORES3&, $DIHNEKW=S3 LOIPO\N A)POLU/ONTAI TH=S3 FRONTI/DOS3, $OI(=ON OI( TH\N E(S3TI/AN A)LLAXOU= METAQEI=NAI TUXO/NTES3 E)C A)NTIGRAFH=S3 BAS3ILE/WS3, EI)DO/TOS3 ME\N AU)TO\N E)PI-$TROPEU)EIN, TO\ DE\ METOIKH=S3AI R(HTW=S3 AU)TW=| FILOTIMOUME/NOU, KAI\ TOU/TWN E(KA/TERON DHLOU=NTOS3 TOI=S3 $GRA/MMAS3IN. @@&7Idem& libro quarto excusationum. $*EI)DE/NAI XRH\ O(/TI OU)/TE OI( XEIROTONHQE/NTES3 E)PI/-$TROPOI OU)/TE OI( KATA\ DIAQH/KHN DOQE/NTES3 E)KKALEI=S3QAI A)NA/GKHN E)/XOUS3IN, W(S3 DHLOI= DIA/TACIS3 TW=N $QEIOTA/TWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. TOU=TO DE\ PARAFULA/TTEIN DEI= KAI\ E)PI\ TW=N XEIROTONHQE/NTWN $KOURATO/RWN: E)N O)LI/GOIS3 GA\R PA/NU DIALLA/TTOUS3IN OI( KOURA/TORES3 A)PO\ TW=N E)PITRO/PWN. KATA\ ME/NTOI $TW=N YH/FWN TW=N E)KBALLOUS3W=N AU)TOI=S3 TA\S3 E)CKOUS3ATI/ONAS3 A)/DEIAN E(/COUS3IN E)KKALEI=S3QAI. *POLLA\ DE\ $PARAFULA/TTEIN PROS3H/KEI, I(/NA E)PITRAPW=S3IN E)PI/TROPOI H)\ KOURA/TORES3 TA\ DI/KAIA PARAS3XE/S3QAI TH=S3 $A)FE/S3EWS3. DEI= GA\R AU)TOU/S3 E)MPROQE/S3MWS3 PROS3ELQEI=N TW=| DIKAS3TH=|. EI)S3I\N DE\ AI( PROQES3MI/AI AU(=TAI: O( $ME\N GA\R E)N AU)TH=| TH=| PO/LEI W)/N, O(/POU KEXEIROTO/NHTAI, H)\ E)NTO\S3 E(KATOS3TOU= MILI/OU TH=S3 PO/LEWS3 E)NTO\S3 $PENTH/KONTA H(MERW=N PARAITH/S3ETAI, H)\ META\ TOU=TO OU) S3UGXWRHQH/S3ETAI, A)LL' E(/CETAI TH=S3 FRONTI/DOS3. $KA)\N TOU/TWN TI MH\ POIH/S3H|, E)/S3TAI E)N TH=| AU)TH=| AI)TI/A|, E)N H(=| H)=N A)\N EI) A)PEFA/NQH TW=| I)DI/W| KINDU/NW| $AU)TO\N O)LIGWREI=N PRO\S3 TO\ MHDE\ KATALEI/PES3QAI AU)TW=| TINA O(DO\N PRO\S3 PARAI/THS3IN. O( DE\ U(PE\R E(KATO\N $MI/LIA TH=S3 PO/LEWS3 A)PODHMW=N EI)/KOS3I MI/LIA E(/CEI A)RIQMOU/MENA AU)TW=| KAQ' E(KA/S3THN H(ME/RAN, A)F' H(=S3 A)\N $GNW=|& ($DEI= DE\ AU)TW=| MHNUQH=NAI U(PO\ TW=N A)RXO/NTWN H)\ KATA\ PRO/S3WPON H)\ E)PI\ TH=S3 OI)KI/AS3&) $KAI\ E)/CWQEN $TOU/TWN A)/LLAS3 TRIA/KONTA H(ME/RAS3 E)/XEI PRO\S3 DIKAIOLOGI/AN. TOU=TO DE\ DIAFE/REI KAI\ TOI=S3 KATA\ DIAQH/KAS3 $DOQEI=S3IN, E)A/N TE E)PI/TROPOI W)=S3IN E)A/N TE KOURA/TORES3, OU(\S3 KOURA/TORAS3 BEBAIOU=S3QAI E)/QOS3 U(PO\ TOU= $H(GOUME/NOU. *(/ETERON DE\ E)KEI=NO EU(RI/S3KOMEN E)K TH=S3 *MA/RKOU NOMOQES3I/AS3 ZHTH/S3EWS3 A)/CION: TW=| GA\R $E)N AU)TH=| TH=| PO/LEI O)/NTI, E)N H(=| KEXEIROTO/NHTAI H)\ E)NTO\S3 E(KATO\N MILI/WN PENTH/KONTA H(MERW=N E)/DWKEN $O( NOMOQE/THS3 PROQES3MI/AN. TW=| DE\ U(PE\R E(KATO\N MI/LIA DIATRI/BONTI KAQ' E(KA/S3THN H(ME/RAN DEI=N A)RIQMEI=S3QAI $EI)/KOS3I MI/LIA E)KE/LEUS3EN KAI\ E)/CWQEN TOU/TWN A)/LLAS3 TRI/AKONTA H(ME/RAS3 PROS3E/QHKEN EI)S3 DIKAIOLOGI/AN. $O(/QEN S3UMBAI/NEI, E)A\N H)=| TIS3 A)PO\ E(KATO\N E(CH/KONTA MILI/WN TA\S3 DIATRIBA\S3 POIOU/MENOS3, TOU/TW| EI)=NAI $PROQES3MI/AN O)/KTW KAI\ TRIA/KONTA H(MERW=N, O)/KTW ME\N TW=N E(KATO\N E(CH/KONTA MILI/WN, W(S3 KAQ' E(KA/S3THN $H(ME/RAN EI)/KOS3I MILI/WN A)RIQMOUME/NWN, TRIA/KONTA DE\ TA\S3 PRO\S3 TH\N DIKAIOLOGI/AN. E)/S3TAI OU)=N E)N XEI/-$RONI TA/CEI O( PO/R)R(WQEN DIATRI/BWN TOU= E)NTO\S3 E(KATO\N MILI/WN O)/NTOS3 H)\ E)N AU)TH=| TH=| PO/LEI, EI)/GE TOU/-$TOIS3 ME\N A)EI\ PENTH/KONTA H(ME/RAI PROQES3MI/AS3 EI)S3I\N, E)KEI/NOIS3 DE\ E)LA/TTOUS3. A)LL' EI) KAI\ TA\ MA/LIS3TA $TO\ R(HTO\N TOU= NO/MOU TAU/THN A)POTELEI= TH\N DIA/NOIAN, O(/MWS3 H( GNW/MH TOU= NOMOQE/TOU A)/LLO BOU/LETAI. $OU(/TWS3 GA\R KAI\ *KERBI/DIOS3 *S3KAI/BOLAS3 KAI\ *PAU=LOS3 KAI\ *DOMI/TIOS3 *OU)LPIANO\S3 OI( KORUFAI=OI TW=N NOMI-& @1 $KW=N GRA/FOUS3IN, FA/S3KONTES3 OU(/TWS3 DEI=N TAU=TA PARAFULA/TTEIN, W(S3 MHDE/POTE/ TINI E)LA/TTW DI/DOS3QAI $TW=N PENTH/KONTA H(MERW=N PROQES3MI/AN, TO/TE DE\ MAKROTE/RAN, O(PO/TAN H( DIARI/QMHS3IS3 TW=N E)PI\ TH=| O(DW=| $H(MERW=N PROS3TIQEME/NH TAI=S3 TRIA/KONTA H(ME/RAIS3, A(\S3 PRO\S3 DIKAIOLOGI/AN O( NO/MOS3 DI/DWS3IN, U(PERBAI/NEI $TA\S3 PENTH/KONTA H(ME/RAS3, OI(=ON E)A/N TINA FW=MEN A)PO\ TETRAKOS3I/WN TES3S3ARA/KONTA MILI/WN DIATRI/BEIN: $OU(=TOS3 GA\R TH=S3 ME\N O(DOU= E(/CEI H(ME/RAS3 EI)/KOS3I DU/O, PRO\S3 DIKAIOLOGI/AN DE\ A)/LLAS3 TRIA/KONTA. *PARA-$FULA/COUS3IN DE\ TAU/THN TH\N PROQES3MI/AN PA/NTES3 OI( O(PWS3OU=N PARAITOU/MENOI E)PITROPH\N H)\ KOURATORI/AN $H)\ ME/ROS3 GE TAU/THS3. *)AKO/LOUQON DE/ E)S3TIN PIS3TEU/EIN, O(/TI EI) KAI/ TINI EI)/DEI PARAITH/S3EWS3 H)=| TIS3 XRW/-$MENOS3, OU)K A)/LLWS3 A)KOUS3QH/S3ETAI, E)A/N MH\ FULA/CH| TH\N PROQES3MI/AN, EI) MH\ A)/RA TH=S3 E(TE/RAS3 PO/LEWS3 $POLI/THS3 E)S3TI/N. *OU(/TWS3 DE\ E)PANAGKE/S3 E)S3TIN FULA/TTEIN TH\N PROQES3MI/AN, O(/TI KA)\N DIKAIOLOGHS3A/MENOS3 $A)FEQH=|, MH\ E)LEUQEROU=S3QAI AU)TO\N OI( QEIO/TATOI *S3EBH=ROS3 KAI\ *)ANTWNI=NOS3 DHLOU=S3IN E)N DIATA/CEI KELEU/-$S3ANTES3 MH\ KRATEI=S3QAI TO\N EI)S3 TO/PON AU)TOU= XEIROTONHQE/NTA, W(S3 OU)K E)CO\N DEDO/MENON EI)S3 TO/PON $O)/NTOS3 E)PITRO/POU. *)APO/XRH DE\ E)NTO\S3 TH=S3 PROQES3MI/AS3 E)NTUXEI=N MO/NON: E)A\N GA\R META\ TAU=TA MH\ E(KW\N $A)POLEIFQH=|, OU)K E)/S3TAI PARAGRA/YIMOS3. DIO/PER E)A\N A)FOS3IW/S3EWS3 XA/RIN MO/NON E)NTU/XH|, MH\ E)PIMEI/NH| $DE\ META\ TAU=TA TH=| DIKAIOLOGI/A|, META\ TH\N PROQES3MI/AN U(POPES3EI=TAI TH=| PARAGRAFH=|. KAI\ LE/GEI TOU=TO $DIA/TACIS3 TW=N AU)TOKRATO/RWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. *)EA\N GA/R TIS3 DIA\ NO/S3ON H)\ DI' A)/LLHN A)NA/GKHN, $OI(=ON QALA/S3S3HS3 H)\ XEIMW=NOS3 H)\ E)FO/DOU LH|S3TW=N H)/ TINA E(TE/RAN PARAPLHS3I/AN, E)MPROQE/S3MWS3 MH\ DU/NHTAI $E)NTUXEI=N, S3UNGNW/MHS3 TUGXA/NEIN. OU(= TH\N PI/S3TIN H)/RKEI S3US3TH=S3AI KAI\ E)C AU)TOU= TOU= FU/S3EI DIKAI/OU, $PLH\N A)LLA\ KAI\ DIA/TACI/S3 E)S3TIN TW=N AU)TOKRATO/RWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU TAU=TA LE/GOUS3A. *EI)DE/NAI $DE\ DEI=, O(/TI OU)K A)PO/XRH TO\ PROS3ELQEI=N TW=| DIKA/ZONTI, A)LLA\ DEI= AU)TO\N KAI\ PERI\ TOU= EI)/DOUS3 TH=S3 $A)FE/S3EWS3 MARTU/RAS3QAI, KAI\ EI) POLLA\ E)/XEI PRO\S3 A)/FES3IN DI/KAIA&, $PA/NTA O)NOMA/S3AI: EI) DE\ MH/, O(/MOIO/S3 ț$E)S3TIN TW=| MHDE\ TH\N A)RXH\N PROS3ELHLUQO/TI O( PROS3ELQW\N ME/N, DI/KAION DE\ A)FE/S3EWS3 MH\ O)NOMA/S3AS3. $*AI( DE\ PENTH/KONTA H(ME/RAI S3UNHMME/NAI YHFI/ZONTAI A)RXO/MENAI A)PO\ TOU= KAIROU= TH=S3 GNW/S3EWS3, E)N W(=| $TIS3 E)/GNW E(AUTO\N DEDO/S3QAI. *XRH\ DE\ MIA=| MARTU/RAS3QAI PRO/ BH/MATOS3 H)\ A)/LLWS3 E)PI\ U(POMNHMA/TWN: $DU/NATAI DE\ KAI\ BIBLI/DIA E)PIDOU=NAI XAMA=QEN, W(S3 OI( AU)TOI/ FAS3IN AU)TOKRA/TORES3. *TAU=TA PERI\ TW=N $FULA/S3S3EIN TH\N PROQES3MI/AN O)FEILO/NTWN: PERI\ DE\ TW=N MH\ U(POKEIME/NWN TAI=S3 PROQES3MI/AIS3 FE/RE $S3KEYW/MEQA. *OI( GA\R PARANO/MWS3 DOQE/NTES3 E)PI/TROPOI, TOU=T' E)/S3TIN H)\ U(F' W(=N MH\ E)XRH=N, H)\ OU(=TOI OU(\S3 $MH\ E)XRH=N, H)\ OI(=S3 MH\ E)XRH=N, H)\ O(\N MH\ E)XRH=N TRO/PON, E)A/N MH/TE BEBAIWQW=S3IN MH/TE E)FA/YWNTAI TOU= $XEIRIS3MOU=, EI)S3I\N A)NEU/QUNOI, OU)DE\ PROOI/S3EI TIS3 AU)TOI=S3 O(/TI TA\S3 PROQES3MI/AS3 OU)K E)TH/RHS3AN TW=N PARAI-$TH/S3EWN: OU)DE\ GA\R E)/XOUS3IN PARAITH/S3EWS3 A)NA/GKHN, W(S3 DEI/KNUTAI E)K TW=N U(POTETAGME/NWN DIATA/CEWN, $A(\S3 PARADEI/GMATOS3 XA/RIN U(PE/TACA, E)FARMO/ZOINTO DE\ A)\N PA=S3IN.& 'Diui Seuerus et Antoninus Augusti Narcisso. Ab auo materno tutor datus necesse non habuisti excusari, cum ipso iure non teneris: si igitur administrationi te non miscuisti, potes esse securus'. $O(MOI/WS3 DE\ $KAI\ E)A\N TO\N MH\ U(POKEI/MENON TH=| DIKAIODOS3I/A| XEIROTONH/S3WS3IN OI( A)/RXONTES3 E)PI/TROPON H)\ KOURA/TORA, $OU)DE\ OU(=TOS3 A)NA/GKHN E)/XEI PARAFULA/S3S3EIN TA\S3 PROQES3MI/AS3, OI(=ON TO\N MH/TE POLI/THN MH/TE I)NKO/LAN. @@&7Idem& libro quinto excusationum. $*)APELEU/QERON E)N TW=| LO/GW| TW=| PERI\ A)FE/S3EWS3 $E)PITRO/PWN KAI\ KOURATO/RWN EI)DE/NAI DEI= O(/TI OU) MO/NON TOU= PATRO\S3 TOU= O)RFANOU=, A)LLA\ KAI\ MHTRO\S3 $NOEI=S3QAI XRH/. *KAI\ O(PO/TAN DE\ ZHTW=MEN PERI\ PAI/DWN PA/TRWNOS3&, $EI)DE/NAI XRH\ O(/TI TH\N PROS3HGORI/AN $TAU/THN OU)K E)N TW=| PRW/TW| BAQMW=| S3TH/S3OMEN, TOU=T' E)/S3TIN UI(O\N KAI\ QUGATE/RA, A)LLA\ KAI\ E)GGO/NOUS3 $E)C E(KATE/ROU KAI\ TOU\S3 E)FECH=S3. *)ALLA\ KAI\ E)A\N DI/KAION XRUS3W=N DAKTULI/WN LA/BH|, E)/TI DIAS3W/ZEI TH\N $TW=N A)PELEUQE/RWN TA/CIN E)N TOU/TW|, A(/PER A)NTE/GRAYEN O( QEIO/TATOS3 *)ANTWNI=NOS3 O( ME/GAS3. *(O I)DI/W| $A)RGURI/W| W)NHQEI\S3 KAI\ A)PELEUQERWQEI\S3 OU)DAMW=S3 S3UGKRI/NETAI TOI=S3 LOIPOI=S3 A)PELEUQE/ROIS3. *)EA\N POLLOI\ $A)PELEUQERW/S3WS3IN E(/NA, PA/NTWN TOI=S3 TE/KNOIS3 E)PI/TROPOS3 DOQH/S3ETAI KAI\ A)PO\ TRIW=N E)PITROPW=N OU)K $A)POLUQH/S3ETAI.& @1 @@&7Idem& libro sexto excusationum. $*S3PA/DONTA XEIROTONH/S3OUS3IN E)PI/TROPON: OU)DEMI/AN $GA\R E)/XEI PARAI/THS3IN, W(S3 DEI/KNUS3IN DIA/TACIS3 TW=N AU)TOKRATO/RWN *S3EBH/ROU KAI\ *)ANTWNI/NOU. *(O TW=| $PATRI\ E)PAGGEILA/MENOS3 E)PITROPEU/EIN TW=N PAI/DWN A)FI/ES3QAI TAU/THS3 TH=S3 E)PITROPH=S3 OU) DU/NATAI, KA)\N $A)/LLWS3 E)/XH| DI/KAIA A)FE/S3EWS3. *EI)DE/NAI DEI= O(/TI A)CI/WMA OU)DENI\ PARE/CEI PARAI/THS3IN. O(/QEN E)A/N TIS3 $S3UGKLHTIKO\S3 H)=|, OU(=TOS3 E)PITROPEU/S3EI KAI\ TW=N KATADEES3TE/RAS3 TA/CEWS3 O)/NTWN S3UGKLHTIKW=N, O(/PER A)NTE/-$GRAYAN OI( QEIO/TATOI *MA/RKOS3 KAI\ *KO/MMODOS3. *EI) DE/ TIS3 E)PI/TROPOS3 H)\ KOURA/TWR W)\N MH\ S3UGKLHTIKOU= $H)\ A)/LLWS3 A)CIWMATIKOU=, EI)=TA U(/S3TERON GE/NHTAI S3UGKLHTIKO/S3&, $DIHNEKW=S3 A)POLU/ETAI TH=S3 FRONTI/DOS3. EI) $DE\ OI( E)PITROPEUO/MENOI H)\ KOURATOREUO/MENOI PAR' AU)TOU= PAI=DES3 H)=S3AN S3UGKLHTIKOU=, OU)K A)POLU/ETAI $TH=S3 E)PITROPH=S3. *(OMOI/WS3 DE\ O( KATADEES3TE/RAS3 TA/CEWS3 W)\N OU) PARAITH/S3ETAI E)PITROPEU/EIN H)\ KOURA-$TOREU/EIN TW=N MEIZO/NWN. *MHDE\ LIBRARI/OUS3 MHDE\ KALKOULA/TORAS3&, $OU(\S3 DIAYHFIS3TA\S3 LE/GOMEN, E)/XEIN $A)LEITOURGHS3I/AN LE/GOUS3IN AI( QEI=AI DIATA/CEIS3. *)/HDH DE\ KAI\ OI( *)IOUDAI=OI TW=N MH\ *)IOUDAI/WN E)PITROPEU/-$S3OUS3IN, W(/S3PER KAI\ TA\ LOIPA\ LEITOURGH/S3OUS3IN: AI( GA\R DIATA/CEIS3 E)KEI/NOIS3 MO/NOIS3 A)NENOXLH/TOUS3 AU)TOU\S3 $EI)=NAI KELEU/OUS3IN, DI' W(=N H( QRHS3KEI/A XRAI/NES3QAI DOKEI=. *LOGIS3TEI/A PO/LEWS3 OU)DE\ EI)S3 A)RIQMO\N MIA=S3 $E)PITROPH=S3 PROXWREI=. *)APELEU/QEROI GUNAIKW=N S3UGKLHTIKW=N, KA)\N DIOIKW=S3IN TA\ AU)TW=N PRA/GMATA, OU)K $A)POLU/ONTAI E)PITROPW=N: TOU=TO GA\R TOI=S3 TW=N A)RRE/NWN S3UGKLHTIKW=N A)PELEUQE/ROIS3 MO/NOIS3 S3UGKEXW/-$RHTAI. *)EA\N O( TH=S3 PO/LEWS3 A)/RXWN, TOU=T' E)/S3TIN O( S3TRATHGO\S3 DIAPIPTOU/S3HS3 AU)TW=| TH=S3 XEIROTONI/AS3 $U(PEU/QUNOS3 GE/NHTAI KINDU/NW| E)PITROPH=S3, TAU/THN OU) S3UNARIQMH/S3EI A)/LLAIS3 E)PITROPAI=S3, W(/S3PER OU)DE\ $O( E)GGUHS3A/MENOS3 E)PITROPH/N, A)LL' OU)DE\ OI( KATA\ TIMH\N E)PI/TROPOI GRAFE/NTES3. *(O TE/LH MEMIS3QWME/NOS3 $PARA\ PO/LEWN OU)K A)FI/ETAI E)PITROPH=S3. *(O POLIA\ DI/KAIA E)/XWN EI)PEI=N, W(=N E(/KAS3TON KAQ' E(AUTO\ OU)K $E)/S3TIN I)S3XURO/N, EI) DUNH/S3ETAI A)FEQH=NAI E)ZHTH/QH. OI(=ON E(BDOMH/KONTA ME\N E)TW=N OU)K E)/S3TIN OU)DE\ TREI=S3 $E)/XEI E)PITROPA\S3 OU)DE\ PE/NTE TE/KNA H)\ A)/LLO TI DI/KAION A)FE/S3EWS3&, $E)/XEI ME/NTOI DU/O E)PITROPA\S3 KAI\ DU/O $PAI=DAS3 KAI\ E(CH/KONTA/ E)S3TIN E)TW=N, H)\ A)/LLA TINA\ TOIAU=TA LE/GEI KAQ' E(AUTA\ ME\N E)NTELH= TH\N BOH/QEIAN $MH\ PARE/XONTA, TH=| DE\ PRO\S3 A)/LLHLA KOINWNI/A| O)/NTA DIKAIOFANH=. A)LL' E)/DOCEN TOU=TON MH\ A)FI/ES3QAI. $*(O LABW\N H)\ E)/XWN A)LEITOURGHS3I/AN POLITIKW=N H)\ DHMOS3I/WN LEITOURGIW=N OU(=TOS3 E)PITROPH=S3 OU)K A)FE-$QH/S3ETAI. *(O A)POLUQEI\S3 E)PITROPH=S3 H)\ KOURATORI/AS3 OU) PA/NTWS3 TOI=S3 U(POMNH/MAS3IN PRO\S3 A)/FES3IN E(TE/RAS3 $XEIROTONI/AS3 XRH/S3ETAI, E)A\N MH\ U(PA/RXH| AU)TW=| DI/KAIA A)FE/S3EWS3. *(O FA/S3KWN E(AUTO\N A)/GNWS3TON EI)=NAI $TW=| PATRI\ H)\ TH=| MHTRI\ TOU= O)RFANOU= OU) DIA\ TOU=TO A)FEQH/S3ETAI. *)/ES3Q' O(/TE KAI\ O( TREI=S3 E)/XWN E)PI-$TROPA\S3 H)\ KOURATORI/AS3 OU)K E)/XEI DI/KAION A)FE/S3EWS3, OI(=ON E)A/N TIS3 E)PITHDEU/S3H| A)NADE/CAS3QAI. H)/DH DE\ $KAI\ O( METRI/OU GENO/MENOS3 E)PI/TROPOS3 E)PITHDEU=S3AI DOKEI=.& Ulpianus libro singulari de ex-cusationibus ita scribit: Si quis inter tres tutelas emancipati filii sui tutelam administret, an ei haec in numerum procedit, scio dubitatum: inuenio tamen rescriptum emancipatae filiae tutelam numerari inter onera oportere. $*)EA/N TIS3 XEIROTONHQH=| E)PI/TROPOS3 W)\N E)N TH=| $TOU= PATRO\S3 E)COUS3I/A|, EI)=TA O( PATH\R MH\ BOU/LOITO U(PE\R AU)TOU= A)S3FALI/ZES3QAI, E)KE/LEUS3AN OI( NO/MOI KAI\ $AU)TO\N TO\N PATE/RA XEIROTONEI=S3QAI E)PI/TROPON, W(S3 MHDENI\ TRO/PW| DIAKROUS3QH=| TO\ E)PI\ TH=| E)PITROPH=| A)S3FALE/S3, $W(S3 DHLOI= TOU= QEI/OU *)ADRIANOU= DIA/TACIS3:& 'Imperator Hadrianus Uitrasio Pollioni legato Lygdo-nensi. Si Clodius Macer, quamuis filius familias sit, idoneus tutor esse uidebitur, pater autem eius idcirco cauere non uult, ut filium suum tutela eximat, et in hoc artificio per-seuerauerit, existimo te huic fraudi recte occursurum, ut et filius et ipse ad tutelam libe-rorum Clementis gerendam compellantur.' @1 @@&7Idem& libro secundo responsorum. Gaius testamento Nigidium filio suo tuto-rem dedit eundemque usque ad uicensimum quintum annum curatorem constituit: quaero, cum liceat Nigidio a curatione etiam citra appellationem se excusare, ex qua die tempora, quae in excusationibus obseruanda diuus Marcus statuit, computanda sunt, utrum ex die aperti testamenti, an ex quo ad negotia gerenda uocatur, id est post quartum decimum annum impletum. Modestinus respondit excusationem a cura tunc necessariam esse, cum decreto praetoris seu praesidis confirmatus curator fuerit. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. Non tantum magnitudo patrimoniorum ineunda est susceptarum trium tutelarum quaeque suscipienda est, sed etiam aetas pupillorum consideranda est: nam si priorum pupillorum aetas prope pubertatem sit, ita ut tantummodo semenstre tempus reliquum fuerit, aut eorum quorum suscipere tutelam cogitur, non dabitur excusatio: idque principalibus constitutio-nibus cauetur. Iliensibus et propter inclutam nobilitatem ciuitatis et propter coniunctionem originis Romanae iam antiquitus et senatus consultis et constitutionibus principum plenis-sima immunitas tributa est, ut etiam tutelae excusationem habeant, scilicet eorum pupillo-țrum, qui Ilienses non sint: idque diuus Pius rescripsit. Eos, qui in corporibus sunt ueluti fabrorum, immunitatem habere dicimus etiam circa tutelarum exterorum homi-num administrationem habebunt excusationem, nisi si facultates eorum adauctae fuerint, ut ad cetera quoque munera publica suscipienda compellantur: idque principalibus consti-tutionibus cauetur. Non omnia tamen corpora uel collegia uacationem tutelarum habent, quamuis muneribus municipalibus obstricta non sint, nisi nominatim id priuilegium eis in-dultum sit. Is qui aedilitate fungitur potest tutor dari: nam aedilitas inter eos magistratus habetur qui priuatis muneribus excusati sunt secundum diui Marci rescriptum. Sane notum est, quod gerentibus honorem uacationem tutelarum concedi placuit, uacare autem eos, qui, tunc primum uocentur ad suscipiendum officium tutelae: ceterum eos, qui iam se miscue-rint administrationi, ne tempore quidem magistratus uacare aeque notum est. Domini na-uium non uidentur haberi inter priuilegia, ut a tutelis uacent, idque diuus Traianus re-scripsit. Inquilini castrorum a tutelis excusari solent nisi eorum, qui et ipsi inquilini sunt et in eodem castro eademque condicione sunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad legem Iuliam et Papiam. Bello amissi ad tu-telae excusationem prosunt: quaesitum est autem, qui sunt isti, utrum hi, qui in acie sunt interempti an uero omnes omnino, qui per causam belli parentibus sunt abrepti, in obsi-dione forte, melius igitur probabitur eos solos, qui in acie amittuntur, prodesse debere, cuiuscumque sexus uel aetatis sint: hi enim pro re publica ceciderunt. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Illud usitatissimum est, ut his, qui in Italia domicilium habeant, administratio rerum prouincialium remittatur. @@&7Iulianus& libro uicesimo digestorum. Si pupillum patruus contendat exheredatum esse et se heredem scriptum, aequum est tutorem pupillo dari recepta patrui excusatione uel, si nolit excusationem petere, remoto eo a tutela ita litem de hereditate expedire. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Propter litem, quam quis cum pupillo habet, excusare se at tutela non potest, nisi forte de omnibus bonis aut plurima parte eorum con-trouersia sit. Qui se uult excusare, si plures habet excusationes et de quibusdam non probauerit, aliis uti intra tempora non prohibetur. Licet datus tutor ad uniuersum patrimonium datus est, tamen excusare se potest, ne ultra centensimum la- @1 pidem tutelam gerat, nisi in eadem prouincia pupilli patrimonium sit: et ideo illarum rerum dabunt tutores in prouincia praesides eius. Nec senatores ultra centensimum lapidem urbis tutelam gerere coguntur. Habenti ergo tutorem tutor datur: sed aliarum rerum, non ea-rundem datur. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Geometrae a tutelis non uacant. Hi uero, quibus princeps curam alicuius rei iunxit, excusantur a tutela, donec curam gerunt. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Propter magistratum, quem in muni-cipio quis erat administraturus, tutelae excusationem non habere respondi. Si in castris merentes non ab eo tutores dentur, qui in castris merebat, excusationem habere respondi. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Nequaquam credendum est ei priuilegium excusationis ablatum, cui fideicommissaria libertas soluta est: nam in toto fere iure manumissor eiusmodi nihil iuris ut patronus aduersus liberti personam con-sequitur, excepto quod in ius uocare patronum iniussu praetoris non debet. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio proconsulis. Excusare se tutor per libellos non poterit. @@&7Paulus& libro singulari de excusationibus. Mensores frumentarios habere ius excusationis apparet ex rescripto diuorum Marci et Commodi, quod rescripserunt praefecto annonae. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Legatarius, qui rogatus est alii omne legatum restituere, si maluit se excusare a tutela, legatum propter fideicommissarium consequitur: cui similis est, qui de falso egit nec optinuit. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Tutor petitus ante decreti diem si ali-quod priuilegium quaerit, recte petitionem institutam excludere non poterit. Quae tutoribus remunerandae fidei causa testamento parentis relinquuntur, post excusationem ab heredibus extrariis quoque retineri placuit. quod non habebit locum in persona filii, quem pater im-puberi fratri coheredem et tutorem dedit, cum iudicium patris ut filius, non ut tutor pro-meruit. Tutorem ad tempus exulare iussum excusari non oportet, sed per tempus exilii curator in locum ipsius debet dari. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Plane si in exilium datus sit tutor, potest se excusare, si in perpetuum datus est. Facilius autem exulis ignorantia, qui con-tutorem suspectum facere non potuerit, ueniam habebit. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Iuris peritos, qui tutelam gerere coe-perunt, in consilium principum adsumptos optimi maximique principes nostri constituerunt excusandos, quoniam circa latus eorum agerent et honor delatus finem certi temporis ac loci non haberet. Cum oriundus ex prouincia Romae domicilium haberet, eiusdem curator decreto praesidis ac praetoris constitutus rerum administrationem utrubique suscepit. placuit eum duas curationes administrare non uideri, quod uidelicet unius duo patrimonia non uiderentur. Qui priuilegio subnixus est, fratris curationem suscipere non cogitur. Patronus impuberi liberto quosdam ex libertis tutores aut curatores testamento dedit. quamuis eos idoneos esse constet, nihilo minus iure publico poterunt excusari, ne decreto confirmentur. @@&7Paulus& libro sexto quaestionum. Si is, qui tres tutelas administrabat, duobus @1 pupillis diuersis decretis datus est qui potuit excusari, et priusquam causas excusationis allegaret, unus ex pupillis, quorum iam tutelam administrabat, decessit, ubi desiit ei com-petere excusatio, statim tenuit eum prius decretum, quasi in loco tertiae tutelae quarta subroganda: nam ipso iure tutor est et antequam excusetur. potuit ergo tutela eius, qui nunc quarto loco inuenitur, excusari: sed cum non sit excusatus, necessario subeundum est onus illius quoque tutelae. nec me mouet, quod dicat aliquis hoc ne exigi, an ad-ministretur tutela: hoc enim eo pertinet, ne sit finita administratio: ceterum si periculum sustineat cessationis, puto ei imputandam eam quoque tutelam. Idem euenire potest, si duobus testamentis, cum haberet tres tutelas, tutor datus est: ubi non apertarum tabularum tempus inspici debebit, si quaeratur, quae prior delata sit tutela, sed aditae hereditatis uel condicionis existentis. Illa quoque erit differentia tutelarum, de quibus diximus, si tertia et quarta sit delata, licet in quartam prius detentus sit, quod huius, id est quartae, ex quo iussus est administrare, illius ex quo datus est periculum sustinet. Eum, qui pupillum bonis paternis abstinuerat, detinendum in quarta tutela existimaui quasi deposita illa. Ce-terum putarem recte facturum praetorem, si etiam unam tutelam sufficere crediderit, si tam diffusa et negotiosa sit, ut pro pluribus cedat. neque igitur fratres consortes plurium loco habendi sunt, neque non fratres, si idem patrimonium habent et ratio administrationis pariter reddenda sit. et ex diuerso fratres diuiso patrimonio duae tutelae sunt: non enim, ut dixi, numerus pupillorum, sed difficultas rationum conficiendarum et reddendarum con-sideranda est. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo. Mater filium suum pupillum uel quiuis alius extraneus extraneum aeque pupillum scripsit heredem et Titio legatum dedit eumque eidem pupillo tutorem adscripsit: Titius confirmatus excu-sauit se a tutela: quaero, an legatum amittat. et quid, si testamento quidem tutor non sit scriptus, legatum tamen acceperit datusque a praetore tutor excuset se, an aeque repel-lendus sit a legato? et an aliquid intersit, si a patre uel emancipato pupillo tutor datus sit uel puberi curator? respondi: qui non iure datus tutor uel curator a patre, confirmatus ța praetore excusationis beneficio uti maluit, repellendus est a legato: idque et Scaeuolae nostro placuit: nam praetor, qui eum confirmat tutorem, defuncti sequitur iudicium. idem in matris testamento dicendum est. similis est matri quiuis extraneus, qui pupillum here-dem instituit eique et in tutore dando prospicere uoluit, quales sunt alumni nostri. recte ergo placuit eum, qui recusat id quod testator relinquit ab eo quod petit quod idem dedit repelli debere. non semper tamen existimo eum, qui onus tutelae recusauit, repellendum a legato, sed it demum, si legatum ei ideo adscriptum appareat, quod eidem tutelam filio-rum iniunxit, non quod alioquin daturus esset etiam sine tutel[2a]2. id apparere potuit, si posueris testamento legatum adscriptum, codicillis uero postea factis tutorem datum: in hoc enim legato potest dici non ideo ei relictum, quia et tutorem esse uoluerit testator. @@&7Idem& libro uicesimo tertio quaestionum. Sed haec nimium scrupulosa sunt nec admittenda, nisi euidenter pater expresserit uelle se dare etiam, si tutelam non ad-ministrauit: semper enim legatum aut antecedit aut sequitur tutelam. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Ex his apparet non esse his similem eum, quem praetor tutorem dedit, cum posset uti inmunitate: hic enim nihil contra iudicium @1 fecit testatoris. nam quem ille non dedit tutorem, eum uoluisse tutelam administrare filii dicere non possumus. @@&7Idem& libro uicesimo tertio quaestionum. Quid autem, si se non excusauerit, sed administrare noluerit contentus, quod ceteri idonei essent? hic poterit conueniri, si ab illis res seruari non potuisset. sed hoc non quaerendum est, sed contumacia punienda est eius, qui quodammodo se excusauit. multo magis quis dicere debebit indignum iudicio patris, qui ut suspectus remotus est a tutela. @@&7Idem& libro nono responsorum. Amicissimos quidem et fidelissimos parentes liberis tutores eligere solere et ideo ad suscipiendum onus tutelae etiam honore legati eos persequi. sed cum proponatur is de quo quaeritur in testamento legatum meruisse et idem pupillo substitutus, non est uerisimile hunc demum eum testatorem substituere uo-luisse, si et tutelam suscepisset: et ideo eum de quo quaeritur a legato quidem, si adhuc uiueret pupillus, repellendum fuisse, a substitutione autem non esse summouendum, cum eo casu etiam suscepta tutela fin[2i]2retur. Lucius Titius ex tribus filiis incolumibus unum habet emancipatum eius aetatis, ut curatores accipere debeat: quaero, si idem Titius pater petente eodem filio emancipato curator a praetore detur, an iure publico uti possit et nihilo minus trium filiorum nomine uacationem postulare. respondi praemium quidem patri, quod propter numerum liberorum ei competit, denegari non oportere. sed cum filio suo curator petatur, contra naturales stimulos facit, si tali excusatione utendum esse temptauerit. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Qui testamento tutor datus fuerat, adito praetore dixit se tres liberos habere, adiecit praeterea habenti patruum legitimum tutorem se uitiose tutorem datum. praetor ita decreuit: 'si legitimum tutorem habenti tutor datus es, non est tibi necessaria excusatio'. quaero, cum nemo patruus impuberi tutor esset, an nihilo minus tutor remansit. respondi secundum ea quae proponerentur, quam-uis iustas excusationis causas haberet, non tamen esse excusatum propter uitium pronun-tiationis. Item quaero, si adquieuisset sententiae, an ob id, quod non gessit tutelam, utilis actio in hunc dari debeat. respondi, si errore potius (quod se pro iure trium liberorum, quod allegabat, excusatum crederet) quam malitia ab administratione cessasset, utilem actionem non dandam. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Quinquaginta dierum spa-tium tantummodo ad contestandas excusationum causas pertinet: peragendo enim negotio ex die nominationis continui quattuor menses constituti sunt. @@&7Tryphoninus& libro tertio decimo disputationum. Si cum ipse institueret, ut proferret excusationem, mora contradictionis impeditus est, quo minus decreto libera-retur, excusationem recte probari. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Post susceptam tutelam caecus aut surdus aut mutus aut furiosus aut ualetudinarius deponere tutelam potest. Paupertas, quae operi et oneri tutelae impar est, solet tribuere uacationem. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Administrantes rem prin-cipum ex indulgentia eorum, licet citra codicillos, a tutela itemque cura tempore administra-tionis delata excusantur. Idemque custoditur in his, qui praefecturam annonae uel uigilum gerunt. Eorum, qui rei publicae causa absunt, comites, qui sunt intra statutum numerum, de tutela, quae absentibus uel profecturis delata est, excusantur: nam susceptam antea non deponunt. Qui corporis, item collegii iure excusantur, a collegarum filiorumque eorum tutela non excusantur, exceptis his, quibus hoc specialiter tributum est. @1 @@&7Paulus& libro singulari de cognitionibus. Plane ultra cent[2e]2si[2m]2um miliarium ab urbe filiorum collegarum suorum tutelam suscipere non coguntur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Libertus senatoris filiorum eius tutelam administrans ab aliis tutelis non excusatur. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Cum ex oratione diui Marci ingenuus liber-tino tutor datus excusari debeat, eandem excusationem competere etiam ei, qui ius anulo-rum impetrasset, imperator noster cum diuo Seuero patre suo rescripsit. Ergo si pupillo libertino habenti ius anulorum datus sit ingenuus tutor uel curator, consequens est, ut ex-cusatio eius ob hanc condicionum diuersitatem non debeat accipi. At si antequam pupillus uel pubes minor annorum uiginti quinque ius anulorum acciperet, Lucius Titius ei datus ut ingenuus excusatus fuit, post impetratum beneficium denuo eidem tutor curatorue dari poterit exemplo eo, quo placuit et rescriptum est eum, qui tempore, quod intra annum erat ex quo rei publicae causa abesse desierat, excusatus fuit, praeterito eo ipsum suo loco dari posse. Et quamuis libertinus, qui senatori patrono procurat, excusationem ab aliorum tutela habeat, iste tamen, qui ius anulorum impetrauit, qui in ordinem ingenuo-rum transit, tali excusatione uti non posset. @@&7Idem& libro tertio decimo disputationum. 'Titius filiis meis, quoad rei publicae causa non abierit, tutor esto.' gessit tutelam ex testamento delatam, deinde rei publicae causa abesse coepit et desiit. an quasi noua tutela nunc delata excusari debeat etiam ob absentiam rei publicae causa, an, quia praecessit testamentum absentiam ob publicam cau-sam et est ab eo iam administrata tutela, non oporteat eum excusari? quid si liberos interea susceperit aut aliam excusationem parauit? magis est, ut haec una tutela sit: ideo nec excusationem ei competere nec agi tutelae ob prius tempus posse. Sed si ita scriptum in testamento fuit: 'Titius tutor esto: cum rei publicae causa aberit, tutor ne esto: cum redierit, tutor esto', quid de excusatione aut ob absentiam rei publicae causa aut aliam quae post obuenit dici oporteat, uideamus. praecedit autem alia quaestio, testamento ex die uel sub condicione tutores dati an se excusare ante diem condicionemue necesse ha-beant et in primis an iam dies quinquaginta eis cedant, intra quos necesse est causas ex-cusationis exercere. sed uerum est non ante esse tutorem, quam dies ue[2n]2erit: nam nec antequam adita sit hereditas. quia igitur ex eodem testamento iam gesta fuit tutela et qui excusatus est alias afuturus rei publicae causa, reuersus continuo haeret tutelis ante susceptis etiam intra annum, sed hic ex ipso testamento desierit esse tutor et ideo ex secunda tutela excusare se potest. Si a praetore detur curator mente capto aut muto siue uentri, excusatur iure liberorum. Romae datos tutores eos tantum accipere debemus, qui uel a praefecto urbis uel a praetore uel in testamento Romae confecto uel in continentibus dati sunt. Si tanta corporis aut mentis ualetudine ab agendis rebus libertus prohibeatur, țut ne suis quidem negotiis sufficiat, necessitati erit subcumbendum, ne inpossibile iniun- @1 gatur tutelae munus, quod obiri a liberto non potest cum incommodo pupilli et aduersus utilitatem eius. @@&7Paulus& libro singulari de cognitionibus. Qui in collegio pistorum sunt, a tutelis excusantur, si modo per semet pistrinum exerceant: sed non alios puto excusandos quam qui intra numerum sunt. Urbici autem pistores a colle-garum quoque filiorum tutelis excusantur. Sed et hoc genus excusationis est, si quis se dicit ibi domicilium non habere, ubi ad tutelam datus est: idque imperator Anto-ninus cum diuo patre significauit. @@@@{1UBI PUPILLUS EDUCARI UEL MORARI DEBEAT ET DE @@@@ALIMENTIS EI PRAESTANDIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Solet praetor frequentissime adiri, ut con-stituat, ubi filii uel alantur uel morentur, non tantum in postumis, uerum omnino in pueris. Et solet ex persona, ex condicione et ex tempore statuere, ubi potius alendus sit: et nonnumquam a uoluntate patris recedit praetor. denique cum quidam testamento suo cauisset, ut filius apud substitutum educetur, imperator Seuerus rescripsit praetorem aestimare debere praesentibus ceteris propinquis liberorum: id enim agere praetorem oportet, ut sine ulla maligna suspicione alatur partus et educetur. Quamuis autem praetor recu-santem apud se educari non polliceatur se coacturum, attamen quaestionis est, an debeat etiam inuitum cogere, ut puta libertum, parentem uel quem alium de adfinibus cognatisue. et magis est, ut interdum debeat id facere. Certe non male dicetur, si legatarius uel heres educationem recuset testamento sibi iniunctam, denegari ei actiones debere exemplo tutoris testamento dati: quod ita demum placuit, si idcirco sit relictum: ceterum si esset relicturus, etiamsi educationem recusaturum sciret, non denegabitur ei actio, et ita diuus Seuerus sae-pissime statuit. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Officio iudicis, qui tutelae cognoscit, congruit reputationes tutoris non improbas admittere, ut puta si dicat impendisse in ali-menta pupilli uel disciplinas. Modus autem, si quidem praetor arbitratus est, is seruari debet, quem praetor statuit: si uero praetor non est aditus, pro modo facultatium pupilli debet arbitrio iudicis aestimari: nec enim permittendum est tutori tantum reputare quan-tum dedit, si plus aequo dedit. Hoc amplius et si praetor modum alimentis statuit, uerum-tamen ultra uires facultatium est quod decretum est nec suggessit praetori de statu facul-tatium, non debet ratio haberi alimentorum omnium, quia, si suggessisset, aut minuerentur iam decreta aut non tanta decernerentur. Sed si pater statuit alimenta liberis quos heredes scripserit, ea praestando tutor reputare poterit, nisi forte ultra uires facultatium statuerit: tunc enim imputabitur ei, cur non adito praetore desiderauit alimenta minui. @@&7Idem& libro primo de omnibus tribunalibus. Ius alimentorum decernendorum pupillis prae-tori competit, ut ipse moderetur, quam summam tutores uel curatores ad alimenta pupillis uel adulescentibus praestare debeant. Modum autem patrimonii spectare debet, cum alimenta decernit: et debet statuere tam moderate, ut non uniuersum reditum patri-monii in alimenta decernat, sed semper sit, ut aliquid ex reditu supersit. Ante oculos habere debet in decernendo et mancipia, quae pupillis deseruiunt, et mercedes pupillorum et uestem et tectum pupilli: aetatem etiam contemplari, in qua constitutus est cui alimenta @1 decernuntur. In amplis tamen patrimoniis positis non cumulus patrimonii, sed quod exhi-bitioni frugaliter sufficit modum alimentis dabit. Sed si non constat, quis modus facultatium sit, inter tutorem et eum, qui alimenta decerni desiderat, suscipere debet cognitionem nec temere alimenta decernere, ne in alterutram partem delinquat: prius tamen exigere debet, ut profiteatur tutor, quae sit penes se summa, et comminari grauiores ei usuras infligi eius, quod supra professionem apud eum fuerit comprehensum. Idem ad instructionem quoque pupillorum uel adulescentium pupillarum uel earum, quae intra uicensimum annum con-stitutae sunt, solet decernere respectu facultatium et aetatis eorum qui instruuntur. Sed si egeni sint pupilli, de suo eos alere tutor non compellitur. et si forte post decreta ali-menta ad egestatem fuerit pupillus perductus, deminui debent quae decreta sunt, quemad-modum solent augeri, si quid patrimonio accesserit. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Qui filium heredem instituerat, filiae dotis nomine, cum in familia nupsisset, ducenta legauerat nec quicquam praeterea et tutorem eis Sempronium dedit: is a cognatis et a propinquis pupillae perductus ad magi-stratum iussus est alimenta pupillae et mercedes, ut liberalibus artibus institueretur, pu-pillae nomine praeceptoribus dare: pubes factus pupillus puberi iam factae sorori suae du-centa legati causa soluit. quaesitum est, an tutelae iudicio consequi possit, quod in alimenta pupillae et mercedes a tutore ex tutela praestitum sit. respondi: existimo, etsi citra magi-stratuum decretum tutor sororem pupilli sui aluerit et liberalibus artibus instituerit, cum haec aliter ei contingere non possent, nihil eo nomine tutelae iudicio pupillo aut substitutis pupilli praestare debere. @@&7Ulpianus& libro tertio de officio proconsulis. Si disceptetur, ubi morari uel ubi educari pupillum oporteat, causa cognita id praesidem statuere oportebit. in causae cognitione euitandi sunt, qui pudicitiae impuberi possunt insidiari. @@&7Tryphoninus& libro quarto decimo disputationum. Si absens sit tutor et ali-menta pupillus desideret, si quidem neglegentia et nimia cessatio in administratione tutoris obiciatur, quae etiam ex hoc arguatur, quod per absentiam eius deserta derelictaque sunt pupilli negotia, euocatis adfinibus atque amicis tutoris praetor edicto proposito causa cognita etiam absente tutore uel remouendum eum, qui dignus tali nota uidebitur, decernet uel adiungendum curatorem: et ita qui datus erit, expediet alimenta pupillo. si uero necessaria absentia tutoris et inprouisa acciderit, forte quod subito ad cognitionem principalem pro-fectus nec rei suae prouidere ne[2c]2 consulere pupillo potuerit et speratur redire et idoneus sit tutor nec expediat alium adiungi et pupillus alimenta de re sua postulet: recte consti-tuetur ad hoc solum, ut ex re pupilli alimenta expediat. @@@@{1DE TUTELAE ET RATIONIBUS DISTRAHENDIS ET UTILI @@@@CURATIONIS CAUSA ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad edictum. In omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc iudicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam. Unde quaeritur apud Iulianum libro uicensimo primo digestorum, si tutor pupillo auctoritatem ad mortis causa donationem ac-commodauerit, an tutelae iudicio teneatur. et ait teneri eum: nam sicuti testamenti factio, inquit, pupillis concessa non est, ita nec mortis quidem causa donationes permittendae sunt. Sed et si non mortis causa donauerit tutore auctore, idem Iulianus scripsit pleros-que quidem putare non ualere donationem, et plerumque ita est: sed nonnullos casus posse @1 existere, quibus sine reprehensione tutor auctor fit pupillo ad deminuendum, decreto sci-licet interueniente: ueluti si matri aut sorori, quae aliter se tueri non possunt, tutor ali-menta praestiterit: nam cum bonae fidei iudicium sit, nemo feret, inquit, aut pupillum aut substitutum eius querentes, quod tam coniunctae personae alitae sint: quin immo per con-trarium putat posse cum tutore agi tutelae, si tale officium praetermiserit. Officio tutoris incumbit etiam rationes actus sui conficere et pupillo reddere: ceterum si non fecit aut si factas non exhibet, hoc nomine iudicio tutelae tenebitur. de seruis quoque interrogationes, sed et quaestiones habendas et hoc officio iudicis conuenire placuit. nam diuus Seuerus decreuit, cum neque inuentaria neque auctionalia proferentur, remedio eo uti debere, ut țrationes a seruis qui rem gesserant proferantur: has rationes si esse mala fide conscriptas a seruis dicunt tutores, etiam in quaestionem serui interrogari poterunt. Praeterea si ma-trem aluit pupilli tutor, putat Labeo imputare eum posse: sed est uerius non nisi perquam egenti dedit, imputare eum oportere de largis factultatibus pupilli: utrumque igitur con-currere oportet, ut et mater egena sit et filius in facultatibus positus. Sed si munus nuptiale matri pupilli miserit, non eum pupillo imputaturum Labeo scripsit: nec perquam necessaria est ista muneratio. Si pupillis tutores pater dedit, inter quos et libertum suum, perque eum uoluerit tutelam administrari, et tutores certam summam ei statuerunt, quia aliter se exhibere non poterat, habendam eius rationem quod statutum est Mela existimat. Ergo et si ex inquisitione propter rei notitiam fuerit datus tutor eique alimenta statuerint contu-tores, debebit eorum ratio haberi, quia iusta causa est praestandi. Sed et si seruis cibaria praestiterit uel libertis, scilicet rei pupilli necessariis, dicendum est reputaturum: idemque et si liberis hominibus, si tamen ratio praestandi iusta intercedat. Item sumptus litis tutor reputabit et uiatica, si ex officio necesse habuit aliquo excurrere uel proficisci. Nunc tractemus, si plures tutelam pupilli administrauerint, pro qua quisque eorum parte conue-niendus sit. Et si quidem omnes simul gesserunt tutelam et omnes soluendo sunt, aequissimum erit diuidi actionem inter eos pro portionibus uiri-libus exemplo fideiussorum. Sed et si non omnes soluendo sint, inter eos qui soluendo sunt diuiditur actio. sed prout quisque soluendo est, poterunt conueniri. Et si forte quis ex facto alterius tutoris condemnatus praestiterit uel ex communi gestu nec ei mandatae sunt actiones, constitutum est a diuo Pio et ab imperatore nostro et diuo patre eius utilem actionem tutori aduersus contutorem dandam. Plane si ex dolo communi conuentus prae-stiterit tutor, neque mandandae sunt actiones neque utilis competit, quia proprii delicti poenam subit: quae res indignum eum fecit, ut a ceteris quid consequatur doli participibus: nec enim ulla societas maleficiorum uel communicatio iusta damni ex maleficio est. Usque @1 adeo autem ad contutores non uenitur, si sint soluendo contutores, ut prius ad magistratus qui eos dederunt uel ad fideiussores ueniatur: et ita imperator noster Ulpio Proculo re-scripsit. quod enim Marcellus libro octauo digestorum scripsit quodque saepissime re-scriptum est, quamdiu uel unus ex tutoribus idoneus est, non posse ad magistratus qui dederunt ueniri, sic erit accipiendum, si non contutor ob hoc conueniatur, quod suspectum facere uel satis exigere noluit. Hanc actionem etiam in heredem tutoris compe-tere constat. @8 Sed et heredi pupilli aeque competit similibusque personis. @8 Non tantum ante condemnationem, sed etiam post condemnationem desiderare tutor potest mandari sibi actiones aduersus contutorem, pro quo condemnatus est. Rationibus distrahendis actione non solum hi tenentur tutores, qui legitimi fuerunt, sed omnes, qui iure tutores sunt et gerunt tutelam. Considerandum est in hac actione, utrum pretium rei tantum duplicetur an etiam quod pupilli intersit. et magis esse arbitror in hac actione quod interest non uenire, sed rei tantum aestimationem. In tutela ex una obligatione duas esse actiones constat: et ideo, siue tutelae fuerit actum, de rationibus distrahendis agi non potest, siue contra, tutelae actio quod ad speciem istam perempta est. Hunc tamen tutorem, qui inter-cepit pecuniam pupillarem, et furti teneri Papinianus ait: qui etsi furti teneatur, hac actione conuentus furti actione non liberatur: nec enim eadem est obligatio furti ac tutelae, ut quis dicat plures esse actiones eiusdem facti, sed plures obligationes: nam et tutelae et furti obligatur. Hanc actionem sciendum est perpetuam esse et heredi similibusque personis dari ex eo quod uiuo pupillo captum est: sed in heredem ceterosque successores non da-bitur, quia poenalis est. Haec actio tunc competit, cum et tutelae actio est, hoc est finita demum tutela. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit. Quod si furandi animo fecit, etiam furti tenetur. utraque autem actione obligatur et altera alteram non tollet. sed et condictio ex furtiua causa competit, per quam si consecutus fuerit pupillus quod fuerit ablatum, tollitur hoc iudicium, quia nihil absit pupillo. Haec actio licet in duplum sit, in simplo rei persecutionem continet, non tota dupli poena est. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si tutelae aut negotiorum gestorum agatur incerto hoc, quantum ab aduersariis debetur tutori procuratoriue, arbitratu iudicis cauendum est, quod eo nomine eis absit. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Nisi finita tutela sit, tutelae agi non potest: finitur autem non solum pubertate, sed etiam morte tutoris uel pupilli. Filium familias emancipatum, si tutelam administret, etiam directo teneri Iulianus putat. Si adhuc impubes tutelae agat, nihil consumitur. Cum furiosi curatore non tutelae, sed negotiorum gestorum actio est: quae competit etiam dum negotia gerit, quia non idem in hac actione, quod in tutelae actione, dum impubes est is cuius tutela geritur, constitutum est. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Si tutor rem sibi depositam a patre pupilli uel commodatam non reddat, non tantum commodati uel depositi, uerum tutelae quoque tenetur. et si acceperit pecuniam, ut reddat, plerisque placuit eam pecu-niam uel depositi uel commodati actione repeti uel condici posse: quod habet rationem, quia turpiter accepta sit. @1 @@&7Idem& libro trigesimo primo ad edictum. Si filius familias tutelam admini-strauerit et liberatus patria potestate dolo aliquid fecerit, an actio tutelae patrem quoque hoc nomine ten[2ea]2t, quaeritur. et aequum est, ut eum dumtaxat dolum pater praestet, qui commissus est ante emancipationem filii. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Si pupillus heres exstiterit ei, cuius tutelam tutor suus gesserat, ex hereditaria causa cum tutore suo habebit actionem. Si tutor in hostium potestatem peruenerit, quia finita tutela intellegitur, fideiussores, qui pro eo rem saluam fore spoponderint, et si quis existat defensor eius, qui paratus est suscipere iudi-cium tutelae, uel si quis sit curator bonis eius constitutus, recte conuenientur: @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. quamuis iure postliminii tutelam pristinam possit integrare. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Si tutor rei publicae causa abesse coeperit ac per hoc fuerit excusatus, quod rei publicae causa aberit, tutelae iudicio locus est. sed si desierit rei publicae causa abesse, consequenter desinit qui in locum eius datus est et tutelae conueniri poterit. Si duobus impuberibus fratribus tutor datus sit et alter eorum in legitimam tutelam fratris sui perfectae aetatis constituti reccidit, eum qui datus esset tutorem esse desisse Neratius ait. quia igitur desinit, erit tutelae actio etiam ex persona impuberis, quamuis, si testamento datus fuisset, non desineret esse tutor eius, qui adhuc erat impubes, quia semper legitima tutela testamentariae cedit. Si testamento sub condicione tutor datus sit, deinde alius medio tempore ex inquisitione, dicendum est locum esse tutelae iudicio existente condicione, quia tutor esse desinit. Sed et si quis testa-mento usque ad tempus fuerit datus, idem erit dicendum. Et generaliter quod traditum est pupillum cum tutore suo agere tutelae non posse hactenus uerum est, si eadem tutela sit: absurdum enim erat a tutore rationem administrationis negotiorum pupilli reposci, in qua adhuc perseueraret. in qua autem desinit tutor et iterum coepit esse, sic ex pristina administratione tutelae debitor est pupillo, quomodo si pecuniam creditam a patre eius ac-cepisset. quem igitur effectum [2haec]2 sententia habeat, uideamus: nam si solus tutor est, țutique ipse secum non aget. sed uel per specialem curatorem conueniendus est uel pone eum contutorem habere, qui possit aduersus eum iudicem accipere, ex qua causa cum eo tutelae agi potest. quin immo si medio tempore soluendo esse desierit, imputabitur contu-toribus, cur non egerunt cum eo. Si tutori curator sit adiunctus quamuis suspecto postu-lato, non cogetur tutelae iudicium tutor suscipere, quia tutor maneret. Sed et si fuerit tutor confiscatus, aduersus fiscum dandam esse actionem constat ei qui loco eius curator datus sit uel contutoribus eius. Ceterae actiones praeter tutelae aduersus tutorem com-petunt, etsi adhuc tutelam administrant, ueluti furti, damni iniuriae, condictio. @@&7Paulus& libro octauo breuis edicti. Sed non dantur pupillo, dum tutor tute-lam gerit: quamuis enim morte tutoris intereant, tamen pupillus cum herede eius actionem habet, quia sibi soluere debuit. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Si filius familias tutelam administrauerit, deinde fuerit emancipatus, remanere eum tutorem Iulianus ait et cum pupillus adoleuerit, agendum cum eo eius quidem temporis, quod est ante emanci-pationem, in quantum facere potest, eius uero, quod est post emancipationem, in solidum, cum patre uero dumtaxat de peculio: manere enim aduersus eum etiam post pubertatem de peculio actionem: neque enim ante annus cedit, intra quem de peculio actio datur, quam tutela fuerit finita. @1 @@&7Paulus& libro octauo breuis edicti. Filius autem tutor propter hoc suum factum cum patre agere non potest ante pubertatem, quia nec finita tutela hoc ab eo exigi potest. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Si tutor post pubertatem pu-pilli negotia administrauerit, in iudicium tutelae ueniet id tantum, sine quo administratio tutelae expediri non potest: si uero post pubertatem pupilli is qui tutor eius fuerat fundos eius uendiderit, mancipia et praedia comparauerit, neque uenditionis huius neque emptionis ratio iudicio tutelae continebitur. et est uerum ea quae conexa sunt uenire in tutelae actionem: sed et illud est uerum, si coeperit negotia administrare post tutelam finitam, deuolui iudicium tutelae in negotiorum gestorum actionem: oportuit enim eum a semet ipso tutelam exigere. sed et si quis, cum tutelam administrasset, idem curator adulescenti fuerit datus, dicendum est negotiorum gestorum eum conueniri posse. @@&7Gaius& libro duodecimo ad edictum prouinciale. Si post pubertatem tempore aliquo licet breuissimo intermiserit administrationem tutor, deinde coeperit gerere, sine ulla dubitatione tam tutelae quam negotiorum gestorum iudicio cum eo agendum est. @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. Si ex duobus tutoribus cum altero quis transegisset, quamuis ob dolum communem, transactio nihil proderit alteri, nec immerito, cum unusquisque doli sui poenam sufferat. quod si conuentus alter praestitisset, proficiet id quod praestitit ei qui conuentus non est: licet enim doli ambo rei sint, tamen sufficit unum satisfacere, ut in duobus, quibus res commodata est uel deposita quibusque man-datum est. @@&7Idem& libro septuagesimo quarto ad edictum. Si cum tutore ex stipulatu agatur uel cum his qui pro eo interue[2ne]2runt, erit dubitatio, an, quia tutelae agi non potest, nec ex stipulatu agi possit. et plerique putant etiam hanc actionem propter eandem uti-litatem differendam. Cum curatore pupilli siue adulescentis agi poterit, etsi usque adhuc cura perseueret. @@&7Idem& libro tertio de officio consulis. Imperatores Seuerus et Antoninus re-scripserunt in haec uerba: 'Cum hoc ipsum quaeratur, an aliquid tibi a tutoribus uel cu-ratoribus debeatur, non habet rationem postulatio tua uolentis in sumptum litis ab his tibi pecuniam subministrari'. @@&7Papinianus& libro uicesimo quinto quaestionum. Cum tutor negotiis impu-beris administratis pupillum paterna hereditate abstinet, bonis patris uenditis tractari solet, utilis actio pupillo relinqui an creditoribus concedi debeat. et probatur actionem inter pu-pillum et creditores patris esse diuidendam, scilicet ut quod rationi bonorum per tutorem deerit creditoribus reddatur, quod autem dolo uel culpa tutoris in officio pupilli perperam abstenti contractum est, puero relinquatur. quae actio sine dubio non prius competet, quam pupillus ad pubertatem peruenerit: sed illa confestim creditoribus datur. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Si probatum est nomen debitoris a no-uissimo curatore, frustra tutorem de eo conueniri. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Alterius curatoris heredem mino- @1 rem ut maiore pecunia condemnatum in integrum restitui placuit. ea res materiam litis aduersus alterum curatorem instaurandae non dabit quasi minore pecunia condemnatum, si non sit eius aetatis actor, cui subueniri debeat: sed aequitatis ratione suadente per utilem actionem ei subueniri, in quantum alter releuatus est, oportet. Non idcirco actio, quae post uiginti quinque annos aetatis intra restitutionis tempus aduersus tutorem minore pecunia tutelae iudicio condemnatum redditur, inutilis erit, quod adulescenti curatores ob eam culpam condemnati sunt: itaque si non iudicatum a curatoribus factum est, per doli exceptionem curatores consequi poterunt eam actionem praestari sibi. @@&7Idem& libro primo definitionum. Cum pupillus tutelae actione contra tutorem alterum tutori, quem iudex in solidum condemnauit, cessit, quamuis postea iudicatum fiat, tamen actio data non intercidit, quia pro parte condemnati tutoris non tutela reddita, sed nominis pretium solutum uidetur. @@&7Paulus& libro tertio decimo quaestionum. Defensor tutoris condemnatus non aufe[2r]2et priuilegium pupilli: neque enim sponte cum eo pupillus contraxit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Conuento herede tutoris iudicio tutelae cu-ratorem eiusdem neque ipso iure liberatum uideri neque exceptionem rei iudicatae ei dan-dam: idemque in heredibus magistratuum obseruandum. @@&7Idem& libro secundo sententiarum. Postumo tutor datus non nato postumo neque tutelae, quia nullus pupillus est, neque negotiorum gestorum iudicio tenetur, quia administrasse negotia eius quia natus non esset non uidetur: et ideo utilis in eum actio dabitur. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Non solum tutelae priuile-gium datur in bonis tutoris, sed etiam eius, qui pro tutela negotium gessit: uel ex cura-tione pupilli pupillaeue furiosi furiosaeue debebitur, si eo nomine cautum non sit. @@@@{1DE CONTRARIA TUTELAE ET UTILI ACTIONE}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad edictum. Contrariam tutelae actionem praetor proposuit induxitque in usum, ut facilius tutores ad administrationem accederent scientes pupillum quoque sibi obligatum fore ex sua administratione. quamquam enim sine tutoris auctoritate pupilli non obligentur nec in rem suam tutor obligare pupillum possit, attamen receptum est, ut tutori suo pupillus sine tutoris auctoritate ciuiliter obligetur ex administratione scilicet. etenim prouocandi fuerant tutores, ut promptius de suo aliquid pro pupillis impendant, dum sciunt se recepturos id quod impenderint. Haec actio non solum tutori, uerum etiam ei, qui pro tutore negotia gessit, competere debet. Sed et si curator sit uel pupilli uel adulescentis uel furiosi uel prodigi, dicendum est etiam his contrarium dandum. idem in curatore quoque uentris probandum est. quae sententia Sabini fuit exi-stimantis ceteris quoque curatoribus ex isdem causis dandum contrarium iudicium. Finito autem officio hanc actionem competere dicemus tutori: ceterum quamdiu durat, nondum @1 competit. sed si pro tutore negotia gessit uel etiam curam administrauit, locus erit iudicio etiam statim, quia hoc casu in ipsum quoque statim actio competit. Praeterea si tutelae iudicio quis conuenietur, reputare potest id quod in rem pupilli impendit: sic erit arbitrii eius, utrum compensare an petere uelit sumptus. quid ergo, si iudex compensationis eius rationem non habuit, an contrario iudicio experiri possit? et utique potest: sed si repro-țbata est haec reputatio et adquieuit, non debet iudex contrario iudicio id sarcire. An in hoc iudicio non tantum quae pro pupillo uel in rem eius impensa sunt ueniant, uerum etiam ea quoque, quae debebantur alias tutori, ut puta a patre pupilli si quid debitum fuit, quaeritur. et magis puto, cum integra sit actio tutori, non esse in contrarium iudicium de-ducendum. Quid tamen si ideo exspectauit, quia tutor erat et ideo non exegit? uideamus, an contrario iudicio tutelae indemnitatem consequatur. quod magis probandum est: nam sicuti quodcumque aliud gessit pro utilitate pupilli, id contrario iudicio consequetur, ita etiam id quod sibi debetur consequi debet uel eius securitatem. Ego et si ex causa, quae tempore finitur, obligatio aliqua fuit, tutelae contrarium iudicium esse ei opinor. Hanc actionem dandam placet et si tutelae iudicio non agatur: etenim nonnumquam pupillus id-circo agere tutelae non uult, quia nihil ei debetur, immo plus in eum impensum est, quam quod ei abest, nec impediendus est tutor contrario agere. @@&7Iulianus& libro uicensimo primo digestorum. Longe magis dandum est et si rationibus distrahendis actio intendatur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad edictum. Quid ergo si plus in eum im-pendit, quam est in facultatibus? uideamus an possit hoc consequi. et Labeo scripsit posse. sic tamen accipiendum est, si expedit pupillo ita tutelam administrari: ceterum si non ex-pedit, dicendum est absolui pupillum oportere: neque enim in hoc administrantur tutelae, ut mergantur pupilli. iudex igitur, qui contrario iudicio cognoscit, utilitatem pupilli spectabit et an tutor ex officio sumptus fecerit. Contrarium iudicium an ad hoc quoque competat, ut quis a pupillo exigat liberationem, uidendum est. et nemo dixit in hoc agere quem contrario posse, ut tutelae iudicio liberetur, sed tantum de his, quae ei propter tutelam absunt. consequitur autem pecuniam, si quam de suo consumpsit, etiam cum usuris, sed uel trientibus, uel his quae in regione obseruantur, uel his quibus mutuatus est, si necesse habuit mutuari, ut pupillo ex iusta causa prorogaret, uel his a quibus pupillum liberauit, uel quibus caruit tutor, si nimium profuit pupillo pecuniam esse exsolutam. Plane si forte tutor aliquid pecuniae debuit faenerare, aliquid ipse pro pupillo soluit, nec ipse usuras con-sequitur nec pupillo praestabit. Quare et si in usus suos conuertit, deinde aliquid impendit in rem pupillarem, quam impendit desinit uertisse et exinde usuras non praestabit. et si ante impendit in rem pupillarem, mox in usus suos uertit, non uidebitur uertisse quanti-tatem, quae concurrit cum quantitate sibi debita, ut eius summae non praestet usuras. Usuras utrum tamdiu consequetur tutor quamdiu tutor est, an etiam post finitam tutelam, uideamus, an ex mora tantum. et magis est, ut, quoad ei reddatur pecunia, consequatur: nec enim debet ei sterilis esse pecunia. Si tamen fuit in substantia pupilli unde conse-quetur, dicendum est non oportere eum usuras a pupillo exigere. Quid ergo, si de re pupillari non potuit sibi soluere, quia erat deposita ad praediorum comparationem? si qui-dem non postulauit a praetore, ut promatur pecunia uel hoc minus deponatur, sibi imputet: si uero hoc desiderauit nec impetrauit, dicendum est non deperire ei usuras in contrario iudicio. Sufficit tutori bene et diligenter negotia gessisse, etsi euentum aduersum habuit quod gestum est. Iudicio contrario tutelae praestatur et id, quod in rem pupilli uersum ante tutelam uel post tutelam, si negotiis tutelae tempore gestis nexum probatur, et quod ante impensum est, siue pro tutore negotia gessit et postea tutor constitutus est, uel uentri @1 erat curator: sed et si non pro tutore negotia gerebat, debet uenire quod ante impensum est: deducuntur enim in tutelae iudicium sumptus, quoscumque fecerit in rem pupilli, sic tamen, si ex bona fide fecit. Hanc actionem perpetuam esse palam est, et heredi et in heredem dari ceterosque successores et ad quos ea res pertinet et in eos. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. A tutela remotus eo loco haberi debet, quo esset finita tutela, et sicut actiones patitur perinde ac si pupillus pubes factus esset, ita contrario iudicio, si quid ei aberit, persequi debebit: nihil enim prohibet suspectum tutorem esse, quamuis complura in rem pupilli impenderit, quae eum amittere non oportet. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Heredem tutoris, si eam summam sol-uerit, in quam obligati pupilli fuerunt, actionem contrariam aduersus eos habere posse respondi. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Si tutor pro pupillo se obligauit, habet contrariam actionem et antequam soluat. @@@@{1DE EO QUI PRO TUTORE PROUE CURATORE NEGOTIA @@@@GESSIT}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad edictum. Protutelae actionem necessario praetor proposuit: nam quia plerumque incertum est, utrum quis tutor an uero quasi tutor pro tutore administrauerit tutelam, idcirco in utrumque casum actionem scripsit, ut siue tutor est siue non sit qui gessit, actione tamen teneretur. solent enim magni errores inter-cedere, ut discerni facile non possit, utrum quis tutor fuerit et sic gesserit, an uero non fuerit, pro tutore tamen munere functus sit. Pro tutore autem negotia gerit, qui munere tutoris fungitur in re impuberis, siue se putet tutorem, siue scit non esse, finget tamen esse. Proinde et si seruus quasi tutor egerit, diuus Seuerus rescripsit dandum in dominum iudicium utile. Cum eo, qui pro tutore negotia gessit, etiam ante pubertatem agi posse nulla dubitatio est, quia tutor non est. Quare si quis finita tutela pro tutore negotia im-puberis gessit, tenebitur. Sed et si prius pro tutore administrauerit, deinde quasi tutor, aeque tenebitur ex eo quod pro tutore administrauit, quamuis deuoluatur hic gestus in tutelae actionem. Si quis quasi tutor negotia gesserit eius qui iam pubes est neque tu-torem habere potest, protutelae actio cessat: simili modo et si eius, qui nondum natus est. nam ut pro tutore quis gerat, eam esse personam oportet, cuius aetas recipiat tutorem, id est impuberem esse oportet. sed erit negotiorum gestorum actio. Si curator impuberi a praetore datus negotia gesserit, an, quasi pro tutore gesserit, teneatur, quaeritur. et est uerius cessare hanc actionem, quia officio curatoris functus est. si quis tamen, cum tutor non esset, compulsus a praetore uel a praeside, dum se putat tutorem, gesserit tutelam, uidendum, an pro tutore teneatur. et magis est, ut, quamuis compulsus gesserit, teneri tamen debeat, quia animo tutoris gessit, cum tutor non esset. at iste curator non quasi tutor, sed quasi curator gessit. @8 In protutelae iudicio usurae quoque ueniunt. @8 Sed utrum solummodo in id quod gessit tenebitur an uero in id etiam quod gerere debuit? et si qui-dem omnino non attigit tutelam, non tenebitur: neque enim attingere debuit qui tutor non fuit. quod si quaedam gessit, uidendum, an etiam eorum quae non gessit teneatur: et hac-tenus tenebitur, si alius gesturus fuit. sed et si cognito, quod tutor non fuit, abstinuit se @1 administratione, uideamus, an teneatur, si necessarios pupilli non certiorauit, ut ei tutorem peterent: quod uerius est. @@&7Celsus& libro uicesimo quinto digestorum. Si is, qui pro tutore negotia ge-rebat, cum tutor non esset, rem pupilli uendidit nec ea usucapta est, petet eam pupillus, quamquam ei cautum est: non enim eadem huius quae tutoris est rerum pupilli admini-stratio. @@&7Iauolenus& libro quinto epistularum. Quaero, an is qui, cum tutor testamento datus esset et id ipsum ignoraret, pro tutore negotia pupilli gesserit, quasi tutor an quasi pro tutore negotia gesserit, teneatur. respondit: non puto teneri quasi tutorem, quia scire quoque se tutorem esse debet, ut eo affectu negotia gerat, quo tutor gerere debeat. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Quintum Mucium. Qui pro tutore negotia gerit, eandem fidem et diligentiam praestat, quam tutor praestaret. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Ei qui pro tutore negotia gessit con-trarium iudicium competit. ț@@@@{1QUOD FALSO TUTORE AUCTORE GESTUM ESSE @@@@DICATUR}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Huius edicti aequitas non est ambi-gua, ne contrahentes decipiantur, dum falsus tutor adhibetur. Uerba autem edicti haec sunt. 'Quod eo auctore' inquit 'qui tutor non fuerit'. uerbis edicti multa desunt: quid enim si fuit tutor, is tamen fuit qui auctoritatem accommodare non potuit? puta furiosus uel ad aliam regionem datus. Sed Pomponius libro trigensimo scribit interdum quamuis a non tutore gestum est, non pertinere ad hanc partem edicti: quid enim si duo tutores, alter falsus, alter uerus auctoritatem accommodauerint, nonne ualebit quod gestum est? Item hoc edictum licet singulariter scriptum sit, si tamen plures interuenerint, qui tutores non erant, tamen locum habere debere Pomponius libro trigesimo scribit. Idem Pomponius scribit, etiamsi pro tutore negotia gerens auctoritatem accommodauerit, nihilo minus hoc edictum locum habere, nisi forte praetor decreuit ratum se habiturum id, quod his aucto-ribus gestum est: tunc enim ualebit per praetoris tuitionem, non ipso iure. Ait praetor: 'si id actor ignorauit, dabo in integrum restitutionem'. scienti non subuenit, merito, quo-niam ipse se decepit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. 'Si id', inquit, 'actor ignorauerit'. Labeo: et si dictum sit ei et bona fide non crediderit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Plane si is sit qui auxilio non in-diget, scientia ei non nocet, ut puta si pupillus cum pupillo egit: nam cum nihil actum sit, scientia non nocet. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Minori uiginti quinque annis succur-retur, etiamsi scierit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Interdum tamen etsi scientia noceat, tamen restitutio facienda erit, si a praetore compulsus est ad iudicium accipiendum. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Pupilli scientia computanda non est, tutoris eius computanda est: utique etsi pupillo cautum sit, melius dicitur rem suam re-stitui pupillo quam incertum cautionis euentum eum spectare: quod et Iulianus, si alias circumuentus sit pupillus, respondit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Nouissime praetor ait: 'in eum qui, cum tutor non esset, dolo malo auctor factus esse dicetur, iudicium dabo, ut quanti ea @1 res erit, tantam pecuniam condemnetur'. Non semper tutor conuenitur nec sufficit, si sciens auctor fuit, uerum ita demum, si dolo malo auctor fuit. quid si compulsus aut metu, ne compelleretur, auctoritatem accommodauerit, nonne debebit esse excusatus? Quod ait praetor 'quanti ea res erit', magis puto non poenam, sed ueritatem his uerbis contineri. Pomponius libro trigesimo recte scribit etiam sumptuum in hoc iudicio rationem haberi, quos facturus est actor restitutorio agendo. Si plures sint qui auctores fuerunt, perceptione ab uno facta et ceteri liberantur, non electione: @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. et ideo si nihil aut non totum serua-tum sit, in reliquos non denegandam in id quod deest Sabinus scribit. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Huius actionis exemplo Pomponius libro trigesimo primo scribit dandam actionem aduersus eum, qui dolo malo adhibuit, ut alius auctoraretur inscius. Has in factum actiones heredibus quidem competere ceterisque successoribus, in eos uero non reddi Labeo scribit nec in ipsum post annum, quoniam et factum puniunt et in dolum concipiuntur: et aduersus eas personas, quae alieno iuri sub-iectae sunt, noxales erunt. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Si falso tutore [2auctore]2 actum sit et interea dies actionis exierit aut res usucapta sit, omnia incommoda perinde sustinere debet, ac si illo tempore uero tutore auctore egisset. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Falsus tutor, qui in contra-hendo auctor minori duodecim uel quattuordecim annis fuerit, tenebitur in factum actione propter dolum malum. Cuiuscumque condicionis fuerit uel sui iuris uel alieni, qui dolo malo auctoritatem accommodauit, tenebitur hoc edicto. Sed et si quis filiae familias auctor factus sit ad contrahendum, tenetur. idemque iuris est, si ancillae quis tutore auctore cre-didisset: nam omnibus istis modis propter tutorem decipitur is qui contraxit, quia aliter cum impubere contracturus non fuit, quam si tutoris auctoritas intercessisset. Iulianus libro uicesimo primo digestorum tractat, in patrem debeat dari haec actio, qui filiam minorem duodecim annis nuptum dedit. et magis probat patri ignoscendum esse, [2qui]2 filiam suam maturius in familiam sponsi perducere uoluit: affectu enim propensiore magis quam dolo malo id uideri fecisse. Quod si intra duodecim annos haec decesserit, cum haberet dotem, putat Iulianus, si dolo malo conuersatus sit is ad quem dos pertinet, posse maritum doli mali exceptione condicentem summouere in casibus, in quibus dotem uel in totum uel in partem, si constabat matrimonium, fuerat lucraturus. @@&7Idem& libro primo responsorum. Ex eo, quod interrogatus tutorem se esse respondit, nulla eum actione teneri: si tamen, cum tutor non esset, responso suo in ali-quam captionem adulescentem induxit, utilem actionem aduersus eum dandam. @1 @@@@{1DE FIDEIUSSORIBUS ET NOMINATORIBUS ET HEREDIBUS @@@@TUTORUM ET CURATORUM}1 @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Quamuis heres tutoris tutor non est, tamen ea quae per defunctum inchoata sunt per heredem, si legitimae aetatis et masculus sit, explicari debent: in quibus dolus eius admitti potest. Quod penes tutorem fuit, heres quoque eius reddere debet: quod apud pupillum is reliquerit si heres capit, non quidem crimine caret, sed extra tutelam est et utili actione hoc reddere compellitur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad Sabinum. Postulare tutorem uidetur et qui per alium postulat: item nominare et qui per alium hoc idem facit. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Etiam fideiussorem et heredes fide-iussoris ad rationem eandem usurarum reuocandos esse constat, ad quam et tutor reuocatur. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad edictum. Cum ostendimus heredem quoque tutelae iudicio posse conueniri, uidendum, an etiam proprius eius dolus uel propria admi-nistratio ueniat in iudicium. et exstat Seruii sententia existimantis, si post mortem tutoris heres eius negotia pupilli gerere perseuerauerit aut in arca tutoris pupilli pecuniam inue-nerit et consumpserit uel eam pecuniam quam tutor stipulatus fuerat exegerit, tutelae iudicio eum teneri suo nomine: nam cum permittatur aduersus heredem ex proprio dolo iurari in litem, apparet eum iudicio tutelae teneri ex dolo proprio. Neglegentia plane pro-pria heredi non imputabitur. Usuras quoque eius pecuniae, quam pupillarem agitauit, prae-stare debet heres tutoris: quantas autem et cuius temporis usuras praestare debeat, ex bono et aequo constitui ab iudice oportet. Fideiussores a tutoribus nominati si praesentes fuerunt et non contradixerunt et nomina sua referri in acta publica passi sunt, aequum est perinde teneri, atque si iure legitimo stipulatio interposita fuisset. eadem causa uidetur adfirmatorum, qui scilicet cum idoneos esse tutores adfirmauerint, fideiussorum uicem sustinent. @@&7Paulus& libro trigesimo octauo ad edictum. Si cum fideiussoribus tutoris ex stipulatione rem saluam fore agetur, easdem reputationes habebunt, quas tutor. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Pupillus contra tutores eorumque fideiussores iudicem accepit: iudice defuncto, priusquam ad eum iretur, contra solos fide-iussores alter iudex datus est. officio cognoscentis conueniet, si tutores soluendo sint et administratio non dispar, sed communis fuit, portionum uirilium admittere rationem ex persona tutorum. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Si fideiussores, qui rem saluam fore pupillo cauerant, tutorem adulescens ut ante conueniret petierant atque ideo stipulanti promiserunt se reddituros quod ab eo seruari non potuisset: placuit inter eos, qui soluendo essent, actionem residui diuidi, quod onus fideiussorum susceptum uideretur: nam et si mandato țplurium pecunia credatur, aeque diuiditur actio: si enim quod datum pro alio soluitur, cur species actionis aequitatem diuisionis excludit? @@&7Paulus& libro nono responsorum. Heredes eius, qui non iure tutor uel curator datus administrationi se non immiscuit, dolum et culpam praestare non debere. Paulus respondit tale iudicium in heredem tutoris transferri oportere, quale defunctus suscepit. hoc eo pertinet, ut non excusetur heres, si dicat se instrumenta tutelaria non inuenisse: nam cum ex omnibus bona fide iudiciis propter dolum defuncti heres teneatur, idem puto obseruandum et in tutelae actione. sed constitutionibus subuentum est ignorantiae heredum. hoc tamen tunc obseruandum est, cum post mortem tutoris heres conueniatur, non si lite contestata tutor decesserit: nam litis contestatione et poenales actiones transmittuntur ab utraque parte et temporales perpetuantur. @1 @@@@{1DE MAGISTRATIBUS CONUENIENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo sexto ad edictum. In ordinem subsidiaria actio non dabitur, sed in magistratus, nec in fideiussores eorum: hi enim rem publicam saluam fore promittunt, non pupilli. proinde nec nominatores magistratuum ex hac causa tenebuntur, sed [2s]2oli magistratus. sed si ordo receperit in se periculum, dici debet teneri eos, qui praesentes fuerunt: parui enim refert, nominauerint uel fideiusserint an in se periculum re-ceperint: utilis ergo in eos actio competit. sed si a magistratibus municipalibus tutor datus sit, non uidetur per ordinem electus. Neque praetor neque quis alius, cui tutoris dandi ius est, hac actione tenebitur. Si praeses prouinciae denuntiare magistratus tantum de facultatibus tutorum uoluit, ut ipse daret, uideamus, an et quatenus teneantur. et extat diui Marci rescriptum, quo uoluit eos, qui praesidi renuntiant, non perinde teneri atque si ipsi dedissent, sed si deceperunt, gratia forte aut pecunia falsa renuntiantes. plane si praeses prouinciae satis eos exigere iussit, non dubitabimus teneri eos, etiamsi praeses dederit. Si praeses prouinciae nominibus ab alio acceptis ad magistratus municipales re-miserit, ut se de nominibus instruant, et perinde instructus dederit tutores: an exemplo eorum qui praetorem instruunt debeant magistratus teneri, quaeritur: utique enim interest, utrum ipsi magistratus nomina electa dederint praesidi an ea, quae ab alio praeses acce-pit, inquisierint. et puto utroque casu sic teneri, quasi dolo uel lata culpa uersati sunt. Non tantum pupilli, sed etiam successores eorum subsidiaria agere possunt. @8 Si curatores fuerunt minus idonei dati, dicendum est teneri magistratus oportere, si ex suggestu eorum uel nominibus ab eis acceptis praeses dederit. sed et si ad eos remiserit, ut ipsi dent uel post dationem ut exigerent satisdationem, periculum ad eos pertinebit. Magistratibus im-putatur etiam, si omnino tutor uel curator datus non sit: sed ita demum tenentur, si moniti non dederint. ideo damnum, quod impuberes uel adulescentes medio tempore passi sunt, ad eos magistratus pertinere non ambigitur, qui munere mandato non paruerunt. Sciendum autem est, si magistratus municipales data opera tutelam distulerint in succes-sores suos uel si satisdationem data opera traxerint quoad successores accipiant, nihil eis prodesse. Diuus Hadrianus rescripsit etiam in eum, qui electus est ad aestimandas tuto-rum satisdationes, actionem dandam. Si inter magistratus hoc conuenerit, ut alterius tantum periculo tutores darentur, conuentiones pupillo non praeiudicare diuus Hadrianus rescripsit: conuentione enim duumuirorum ius publicum mutari non potest. prius tamen arbitror conueniendum eum, qui hoc suscepit, deinde excussis facultatibus eius tunc ue-niendum ad collegam, quemadmodum, si solus dedisset, diceremus prius eum, deinde col-legam adgrediendum. Si quando desint in ciuitate, ex qua pupilli oriundi sunt, qui idonei uideantur, officium est magistratuum exquirere ex uicinis ciuitatibus honestissimum quemque et nomina praesidibus prouinciae mittere, non ipsos arbitrium dandi sibi uindicare. Si magistratus ab initio tutorem idoneum dedit et satis non exegit, non sufficit: quod si satis exegit et idoneum exegit, quamuis postea facultatibus lapsi sint tutores uel fideiussores, nihil est, quod ei qui dedit imputetur: non enim debent magistratus futuros casus et for-tunam pupillo praestare. Sed et si satis non exegit, idoneus tamen tutor eo tempore fuit, @1 quo tutelae agi potest, sufficit. Probatio autem non pupillo incumbit, ut doceat fideiussores soluendo non fuisse cum acciperentur, sed magistratibus, ut doceant eos soluendo fuisse. Priuilegium in bonis magistratus pupillus non habet, sed cum ceteris creditoribus partem habiturus est. Exigere autem cautionem magistratus sic oportet, ut pupilli seruus aut ipse pupillus, si fari potest et in praesentiarum est, stipuletur a tutoribus, item fideiusso-ribus eorum rem saluam fore: aut, si nemo est qui stipuletor, seruus publicus stipulari debet rem saluam fore pupillo, aut certe ipse magistratus. Plane ubi seruus publicus uel ipse magistratus stipulatur, dicendum est utilem actionem pupillo dandam. Si filius fami-lias fuit magistratus et caueri pupillo non curauerit aut non idonee cautum sit culpa eius, an et quatenus in patrem eius actio danda sit, quaeritur. et ait Iulianus in patrem de peculio dandam, siue uoluntate eius filius decurio factus sit siue non: nam et si uoluntate patris magistratum administrauit, attamen non oportere patrem ultra quam de peculio con-ueniri, quasi rem publicam saluam solam fore promittat, qui dat uoluntatem, ut filius de-curio creetur. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Proponebatur duos tutores a magistratibus municipalibus datos cautione non exacta, quorum alterum inopem decessisse, alterum in solidum conuentum satis pupillo fecisse, et quaerebatur, an tutor iste aduersus magistratum municipalem habere possit aliquam actionem, cum sciret a contutore suo satis non esse exactum. dicebam, cum a tutore satis pupillo factum sit, neque pupillum ad magistratus redire posse neque tutorem, cum numquam tutor aduersus magistratus habeat actionem: senatus enim consultum pupillo subuenit: praesertim cum sit, quod tutor[2i]2 imputetur, quod satis a contutore non exegit uel suspectum non fecit, si scit, ut proponitur, magistratibus eum non cauisse. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Quod si tutor ab hac parte culpa uacet, non erit iniquum aduersus magistratus actionem ei dari. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Non similiter tenentur heredes magi-tuum, ut ipsi tenentur: nam nec heres tutoris neglegentiae nomine tenetur. nam magistratus quidem in omne periculum succedit, heres ipsius dolo proximae culpae succedaneus est. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Duo tutores partiti sunt inter se administrationem tutelae: alter sine herede decessit: quaesitum est, in magistratum, qui non curasset ut caueretur, an in alterum tutorem actio pupillo dari deberet. respondi aequius esse in alterum tutorem dari quam in magistratum: debuisse enim eum, cum sciret pupillo cautum non esse, uniuersa negotia curare, et in ea parte, quam alteri tutori com-misisset, similem esse ei, qui ad administrationem quorundam negotiorum pupilli non ac-cessisset: nam etsi aliquam partem negotiorum pupilli administrauerit, tenetur etiam ob rem, quam non gessit, cum gerere deberet. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Quod ad heredem magistratus pertinet, exstat diui Pii rescriptum causa cognita debere dari actionem: nam magistratus si tanta fuit neglegentia, ut omnem cautionem omitteret, aequum est haberi eum loco fide-iussoris, ut et heres eius teneatur: si uero cauit et tunc idonei fuerunt et postea desierunt, sicut et ipse magistratus probe recusaret hanc actionem, ita et heres multo iustius. nouis-sime non alias ait in heredem actionem dandam, quam si euidenter magistratus cum minus idoneis fideiussoribus contrahunt. @@&7Celsus& libro undecimo digestorum. In magistratus qui tutorem dederunt țrogo rescribas utrum pro uirili portione actio danda sit, an optio sit eius qui pupillus fuit, cum quo potissimum agat. respondit, si dolo fecerunt magistratus, ut minus pupillo caue-retur, in quem uult actio ei danda in solidum est: sin culpa dumtaxat eorum neque dolo @1 malo id factum est, aequius esse existimo pro portione in quemque eorum actionem dari, dum pupillo salua res sit. @@&7Modestinus& libro sexto responsorum. Magistratus a curatoribus adulti cau-tionem exegerunt rem saluam fore: ex his alter sine herede decessit: quaero, an in-demnitatem in solidum collega eius praestare debeat. Modestinus respondit nihil proponi, cur non debeat. @@&7Idem& libro quarto pandectarum. An in magistratus actione data cum usuris sors exigi debeat, an uero usurae peti non possint, quoniam consti[2tu]2tum est poenarum usuras peti non posse, quaesitum est. et rescriptum est a diuis Seuero et Antonino et usuras peti posse, quoniam eadem in magistratibus actio datur, quae competit in tutores. @@@@{1DE REBUS EORUM, QUI SUB TUTELA UEL CURA SUNT, @@@@SINE DECRETO NON ALIENANDIS UEL SUPPONENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Imperatoris Seueri oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica uel suburbana distrahere. Quae oratio in senatu recitata est Tertullo et Clemente consulibus idibus Iuniis et sunt uerba eius huiusmodi: 'Praeterea, patres conscripti, interdicam tutoribus et curatoribus, ne praedia rustica uel suburbana distrahant, nisi ut id fieret, parentes testamento uel codicillis caue-rint. quod si forte aes alienum tantum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolui, tunc praetor urbanus uir clarissimus adeatur, qui pro sua religione aestimet, quae possunt alienari obligariue debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit probari obreptum esse praetori. si communis res erit et socius ad diuisionem prouocet, aut si creditor, qui pignori agrum a parente pupilli acceperit, ius exsequetur, nihil nouandum censeo'. Si de-functus dum uiueret res uenales habuerit, testamento tamen non cauerit, uti distrahe-rentur, abstinendum erit uendition[2e]2: non enim utique qui ipse uoluerit uendere, idem etiam postea distrahenda putauit. Si minor uiginti quinque annis emit praedia, ut, quoad pre-tium solueret, essent pignori obligata uenditori, non puto pignus ualere: nam ubi dominium quaesitum est minori, coepit non posse obligari. @@&7Paulus& libro singulari ad orationem diui Seueri. Sed hic uidetur illud mo-uere, quod cum dominio pignus quaesitum est et ab initio obligatio inhaesit. quod si a fisco emerit, nec dubitatio est, quin ius pignoris saluum sit. si igitur talis species in pri-uato uenditore inciderit, imperiali beneficio opus est, ut ex rescripto pignus confirmetur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. Sed si pecunia alterius pupilli alteri pupillo fundus sit comparatus isque pupillo uel minori traditus, an pignoris obliga-tionem possit habere is, cuius pecunia fundus sit emptus? et magis est, ut saluum sit ius pignoris secundum constitutionem imperatoris nostri et diui patris eius ei pupillo, cuius pecunia comparatus est fundus. Pignori tamen capi iussu magistratus uel praesidis uel alterius potestatis et distrahi fundus pupillaris potest. sed et in possessionem mitti rerum pupillarium a praetore quis potest et ius pignoris contrahitur, siue legatorum seruandorum @1 causa siue damni infecti, ut procedat, iuberi etiam possideri poterit: hae enim obliga-tiones siue alienationes locum habent, quia non ex tutoris uel curatoris uoluntate id fit, sed ex magistratuum auctoritate. Item quaeri potest, si fundus a tutore petitus sit pu-pillaris nec restituatur, an litis aestimatio oblata alienationem pariat, et magis est, ut pariat: haec enim alienatio non sponte tutorum fit. Idemque erit dicendum et si fundus petitus sit, qui pupilli fuit, et contra pupillum pronuntiatum tutoresque restituerunt: nam et hic ualebit alienatio propter rei iudicatae auctoritatem. Si ius $E)MFUTEUTIKO\N& uel $E)MBA-$TEUTIKO\N& habeat pupillus, uideamus, an distrahi hoc a tutoribus possit. et magis est non posse, quamuis ius praedii potius sit. Nec usus fructus alienari potest, etsi solus fuit usus fructus pupilli. an ergo hic nec non utendo amittatur, si tutor causam praebuerit huius rei? et manifestum est restaurari debere. sed si proprietatem habeat pupillus, non potest usum fructum uel usum alienare, quamuis oratio nihil de usu fructu loquatur. si-mili modo dici potest nec seruitutem imponi posse fundo pupilli uel adulescentis nec ser-uitutem remitti, quod et in fundo dotali placuit. Si lapidicinas uel quae alia metalla pu-pillus habuit stypteriae uel cuius alterius materiae, uel si cretifodinas argentifodinas uel quid aliud huic simile, @@&7Paulus& libro singulari ad orationem diui Seueri. quod tamen priuatis licet possidere: @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad edictum. magis puto ex sententia ora-tionis impediri alienationem. @8 Sed et si salinas habeat pupillus, idem erit dicendum. @8 Si pupillus alienum fundum bona fide emptum possideat, dicendum puto ne hunc alienare tutores posse: ea enim, quae quasi pupillaris uero distractus est, uenditio ualet. Si fundus pupillo pigneratus sit, an uendere tutores? hunc enim quasi debitoris, hoc est alienum uendunt. si tamen impetrauerat pupillus uel pater eius, ut iure dominii possideant, con-sequens erit dicere non posse distrahi quasi praedium pupillare. idemque et si fuerit ex causa damni infecti iussus possidere. Si fundus legatus uel per fideicommissum fuerit re-lictus Seio a pupillo herede instituto, an tutores restituere hunc fundum possint sine aucto-ritate praetoris? et putem, si quidem rem suam legauit, cessare orationem, sin uero de re pupilli, dicendum erit locum esse orationi nec inconsulto praetore posse alienare. Si pupillus stipulanti spoponderit, an soluere possit sine praetoris auctoritate? et magis est, ne possit: alioquin inuenta erit alienandi ratio. Sed si pater stipulanti fundum spopon-derit successeritque pupillus in stipulatum, fortius dicetur sine praetoris auctoritate posse eum reddere. idemque et si iure hereditario alii successerit, qui erat obligatus. Eadem ratione et si parens fundum uendidit uel quis alius, cui pupillus successerit, potest dici pupillum cetera uenditionis inconsulto praetore [2po]2sse perficere. Fundum autem legatum repudiare pupillus sine praetoris auctoritate non potest: esse enim et hanc alienationem, cum res sit pupilli, nemo dubitat. Non passim tutoribus sub optentu aeris alieni permitti @1 debuit uenditio: namque non esse uiam eis distractionis tributam. et ideo praetori arbi-trium huius rei senatus dedit, cuius officio in primis hoc conuenit excutere, an aliunde possit pecunia ad extenuandum aes alienum expediri. quaerere ergo debet, an pecuniam pupillus habeat uel in numerato uel in nominibus, quae conueniri possunt, uel in fructibus conditis uel etiam in redituum spe atque obue[2nti]2onum. item requirat, num aliae res sint praeter praedia, quae distrahi possint, ex qu[2a]2rum pretio aeri alieno satisfieri possit. si igitur deprehenderit non posse aliunde exsolui quam ex praediorum distractione, tunc per-mittet distrahi, si modo urgueat creditor aut usurarum modus parendum aeri alieno sua-deat. Idem praetor aestimare debebit, utrum uendere potius an obligare permittat nec non illud uigilanter obseruare, ne plus accipiatur sub obligatione praediorum faenoris, quam quod opus sit ad soluendum aes alienum: aut distrahendum arbitrabitur, ne propter mo-dicum aes alienum magna possessio distrahatur, sed si sit alia possessio minor uel minus utilior pupillo, magis eam iubere distrahi quam maiorem et utiliorem. In primis igitur quo-tiens desideratur ab eo, ut remittat distrahi, requirere debet eum, qui se instruat de for-tunis pupilli, nec nimium tutoribus uel curatoribus credere, qui nonnumquam lucri sui gratia adseuerare praetori solent necesse esse distrahi possessiones uel obligari. requirat ergo țnecessarios pupilli uel parentes uel libertos aliquos fideles uel quem alium, qui notitiam rerum pupillarium habet, aut, si nemo inueniatur aut suspecti sint qui inueniuntur, iubere debet edi rationes itemque synopsin bonorum pupillarium, aduocatumque pupillo dare, qui instruere possit praetoris religionem, an adsentire uenditioni uel obligationi debeat. Illud quaeri potest, si praetor aditus permiserit distrahi possessionem prouincialem, an ualeat quod fecit. et putem ualere: si modo tutela Romae agebatur et hi tutores eam quoque administrationem subierant. Ne tamen titulo tenus tutores aere alieno allegato pecunia abutantur quam mutuam acceperunt, oportebit praetorem curare, ut pecunia accepta credi-toribus soluatur et de hoc decernere dareque uiatorem, qui ei renuntiet pecuniam istam ad hoc conuersam, propter quod desiderata est alienatio uel obligatio. Si aes alienum non interueniat, tutores tamen allegent expedire haec praedia uendere et uel alia comparare uel certe istis carere, uidendum est, an praetor eis debeat permittere. et magis est, ne possit: praetori enim non liberum arbitrium datum est distrahendi res pupillares, sed ita demum, si aes alienum immineat. proinde et si permiserit aere alieno non allegato, conse-quenter dicemus nullam esse uenditionem nullumque decretum: non enim passim distrahi iubere praetori tributum est, sed ita demum, si urgueat aes alienum. Manet actio pupillo, si postea poterit probari obreptum esse praetori. sed uidendum est, utrum in rem an in personam dabimus ei actionem. et magis est, ut in rem detur, non tantum in personam aduersus tutores siue curatores. Communia praedia accipere debemus, si pro indiuiso com-munia sint: ceterum si pro diuiso communia sint, cessante oratione decreto locus erit. @@&7Idem& libro secundo de omnibus tribunalibus. Sed si forte alius proprietatem fundi habeat, alius usum fructum, magis est, ut cesset haec pars orationis, quae de diui-sione loquitur: nulla enim communio est. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad edictum. Si pupillorum sint communia praedia qui diuersos tutores habent, uideamus, an alienatio locum habere possit. et cum prouocatio necessaria sit, puto alienationem impediri: neuter enim poterit prouocare, sed ambo pro-uocationem exspectare. item si eosdem tutores habeant, multo magis quis impeditam alie-nationem dicet. Si pupillus dedit pignori ex permissu praetoris, nonnulla erit dubitatio, an alienatio possit impediri. sed dicendum est posse creditorem ius suum exsequi: tutius @1 tamen fecerit, si prius praetorem adierit. Si pater uel parens tutor sit alicui ex liberis, an praetor adeundus sit, si obligare uelit? [2et]2 magis est ut debeat: pronior tamen esse debet praetor ad consentiendum patri. Si praetor tutoribus permiserit uendere, illi obli-gauerint uel contra, an ualeat quod actum est? et mea fert opinio eum, qui aliud fecit, quam quod a praetore decretum est, nihil egisse. Quid ergo si praetor ita decreuerit 'uendere obligareue permitto', an possit liberum arbitrium habere, qui faciat? et magis est ut possit, dummodo sciamus praetorem non recte partibus suis functum: debuit enim ipse statuere et eligere, utrum magis obligare an uendere permittat. Si obligauit rem tutor sine decreto, quamuis obligatio non ualeat, est tamen exceptioni doli locus, sed tunc, cum tutor acceptam mutuam pecuniam ei soluerit, qui sub pignore erat creditor. Item ui-dendum est, an et obligare ei rem possit: et dicendum est, si eandem sortem acceperit nec grauioribus usuris, ualere obligationem, ut ius prioris creditor[2is]2 ad sequentem transeat. @@&7Idem& libro secundo de omnibus tribunalibus. Qui neque tutores sunt ipso iure neque curatores, sed pro tutore negotia gerunt uel pro curatore, eos non posse distrahere res pupillorum uel adulescentium nulla dubitatio est. Sed si curator sit furiosi uel cuius alterius non adulescentis, uidendum est, utrum iure ueteri ualebit uenditio an hanc oratio-nem admittemus. et puto, quia de pupillis princeps loquitur et coniuncti tutoribus curatores accipiunt, pertinere: et de ceteris puto ex sententia orationis idem esse dicendum. An obligari communia possint, quaeritur, sed non puto sine decreto obliganda: nam quod ex-cepit oratio, ad hoc tantum pertinet, ut perematur communio, non ut augeatur difficultas communionis. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Quamuis antecessor praesidis decreuisset ea praedia uenumdari, quae tutor pupilli, subiecto nomine alterius emptoris, ipse sibi com-parabat, tamen, si fraudem et dolum contra senatus consulti auctoritatem et fidem tutori commissam deprehendisset successor eius, aestimabit, quatenus tam callidum commentum etiam in exemplum coercere debeat. @@&7Idem& libro sexto opinionum. Illicite post senatus consultum pupilli uel adu-lescentis praedio uenumdato, si eo nomine apud iudicem tutelae uel utilis actionis aesti-matio facta est eaque soluta, uindicatio praedii ex aequitate inhibetur. @@&7Idem& libro tertio de officio proconsulis. Si praedia minoris uiginti quinque annis distrahi desiderentur, causa cognita praeses prouinciae debet id permittere. idem seruari oportet et si furiosi uel prodigi uel cuiuscumque alterius praedia curatores uelint distrahere. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. Non fit contra senatus con-sultum, si cuius tutor creditori patris pupilli exsoluit, ut eius loco succedat. @@&7Paulus& libro singulari ad orationem diui Seueri. Si fundus sit sterilis uel saxosus uel pestilens, uidendum est, an alienare eum non possit. et imperator Antoninus et diuus pater eius in haec uerba rescripserunt: 'Quod allegastis infructuosum esse fundum, quem uendere uultis, mouere nos non potest, cum utique pro fructuum modo pretium in-uenturus sit'. Quamquam autem neque distrahere neque obligare tutor pupillare praedium possit, attamen Papinianus libro quinto responsorum ait tutorem pupilli sine decreto prae-toris non iure distrahere: si tamen, inquit, errore lapsus uendiderit et pretium acceptum creditoribus paternis pueri soluerit, quandoque domino praedium cum fructibus uindicanti doli non inutiliter opponitur exceptio pretium ac medii temporis usuras, quae creditoribus debentur, non offerenti, si ex ceteris eius facultatibus aes alienum solui non poterit. ego @1 autem notaui: etsi solui potuerit, si tamen illae res saluae erunt, ex quarum pretio aeri alieno satisfieri potuit, dicendum est adhuc doli exceptionem obstare, si lucrum captet pu-pillus ex damno alieno. @@&7Paulus& libro nono responsorum. Paulus respondit, etsi testamentum patris postea irritum esse apparuit, tamen tutores pupilli siue curatores filii nihil contra oratio-nem diuorum principum fecisse uideri, si secundum uoluntatem defuncti testamento scriptam praedium rusticum pupillare uendiderunt. @@@@{1DE CURATORIBUS FURIOSO ET ALIIS EXTRA MINORES @@@@DANDIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Lege duodecim tabularum prodigo inter-dicitur bonorum suorum administratio, quod moribus quidem ab initio introductum est. sed solent hodie praetores uel praesides, si talem hominem inuenerint, qui neque tempus neque finem expensarum habet, sed bona sua dilacerando et dissipando profudit, curatorem e[2i]2 dare exemplo furiosi: et tamdiu erunt ambo in curatione, quamdiu uel furiosus sanitatem uel ille sanos mores receperit: quod si euenerit, ipso iure desinunt esse in potestate cura-torum. Curatio autem eius, cui bonis interdicitur, filio negabatur permittenda: sed extat diui Pii rescriptum filio potius curationem permittendam in patre furioso, si tam probus sit. @@&7Paulus& libro primo de officio proconsulis. Sed et aliis dabit proconsul cu-ratores, qui rebus suis superesse non possunt, uel dari iubebit, nec dubitabit filium quoque patri curatorem dari. @@&7Ulpianus& libro trigesimo primo ad Sabinum. Dum deliberant heredes in-stituti adire, bonis a praetore curator datur. @@&7Idem& libro trigesimo octauo ad Sabinum. Furiosae matris curatio ad filium țpertinet: pietas enim parentibus, etsi inaequalis est eorum potestas, aequa debebitur. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Curator ex senatus consulto con-stituitur, cum clara persona, ueluti senatoris uel uxoris eius, in ea causa sit, ut eius bona uenire debe[2a]2nt: nam ut honestius ex bonis eius quantum potest creditoribus solueretur, curator constituitur distrahendorum bonorum gratia uel a praetore uel in prouinciis a praeside. @@&7Ulpianus& libro primo de omnibus tribunalibus. Obseruare praetorem opor-tebit, ne cui temere citra causae cognitionem plenissimum curatorem det, quoniam pleri-que uel furorem uel dementiam fingunt, quo magis curatore accepto onera ciuilia detrectent. @@&7Iulianus& libro uicesimo primo digestorum. Consilio et opera curatoris tueri debet non solum patrimonium, sed et corpus ac salus furiosi. Curator dementi datus de-creto interposito, uti satisdaret, non cauit et tamen quasdam res de bonis eius legitimo modo alienauit. si heredes dementis easdem res uindicent, quas curator alienauit, et ex-ceptio opponetur 'si non curator uendiderit', replicatio dari debet 'aut si satisdatione inter-posita secundum decretum uendiderit'. quod si pretio accepto curator creditores furiosi di-misit, triplicatio doli tutos possessores praestabit. Cum dementis curatorem, quia satis non dederat et res male administraret, proconsul remouerit a bonis aliumque loco eius sub-stituerit curatorem, et hic posterior, cum nec ipse satisdedisset, egerit cum remoto nego-tiorum gestorum, posteaque heredes dementis cum eodem negotiorum gestorum agant et @1 is exceptione rei iudicatae inter se et curatorem utatur: heredibus replicatio danda erit: 'aut si is qui egit satisdederat'. sed an replicatio curatori profutura esset, iudex aestimabit: nam si curator sequens pecuniam, quam ex condemnatione consecutus fuerat, in rem furiosi uertisset, doli triplicatio obstabit. Quaesitum est, an alteri ex curatoribus furiosi recte soluetur uel an unus rem furiosi alienare possit. respondi recte solui. eum quoque, qui ab altero ex curatoribus fundum furiosi legitime mercaretur, usucapturum, quia solutio uenditio traditio facti magis quam iuris sunt ideoque sufficit unius ex curatoribus persona, quia intellegitur alter consentire: denique si praesens sit et uetet solui, uetet uenire uel tradi, neque debitor liberabitur neque emptor usucapiet. @@&7Ulpianus& libro sexto de officio proconsulis. Bonorum uentris nomine cura-torem dari oportet eumque rem saluam fore uiri boni arbitratu satisdare proconsul iubet: sed hoc, si non ex inquisitione detur: nam si ex inquisitione, cessat satisdatio. @@&7Neratius& libro primo membranarum. Cuius bonis distrahendis curatores facere senatus permisit, eius bona creditoribus uendere non permisit, quamuis creditores post id beneficium bona uendere mallent: sicut enim integra re potestas ipsorum est utrum uelint eligendi, ita cum alterum elegerint, altero abstinere debent. multoque magis id ser-uari aequum est, si etiam factus est curator, per quem bona distraherentur, quamuis non-dum explicato eo negotio decesserit. nam et tunc ex integro alius curator faciendus est neque heres prioris curatoris onerandus, cum accidere possit, ut negotio uel propter sexus uel propter aetatis infirmitatem uel propter dignitatem maiorem minoremue, quam in prior[2e]2 curatore spectata erat, habilis non sit, possint etiam plures heredes ei existere neque aut per omnes id negotium administrari expediat aut quicquam dici possit, cur unus aliquis ex his potissimum onerandus sit. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Iulianus scribit eos, quibus per praetorem bonis interdictum est, nihil transferre posse ad aliquem, quia in bonis non ha-beant, cum eis deminutio sit interdicta. Curator furiosi rem quidem suam quasi furiosi tradere poterit et dominium transferre: rem uero furiosi si quasi suam tradat, dicendum, ut non transferat dominium, quia non furiosi negotium gerens tradidit. @@&7Paulus& libro septimo ad Plautium. Pignus a curatore furiosi datum ualet, si utilitate furiosi exigente id fecit. @@&7Marcellus& libro primo digestorum. Ab adgnato uel alio curatore furiosi rem furiosi dedicari non posse constat: adgnato enim furiosi non usquequaque competit rerum eius alienatio, sed quatenus negotiorum exigit administratio. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Saepe ad alium e lege duodecim tabularum curatio furiosi aut prodigi pertinet, alii praetor administrationem dat, scilicet cum ille legitimus inhabilis ad eam rem uideatur. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Uirum uxori mente captae curato-rem dari non oportet. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Et mulieri, quae luxoriose uiuit, bonis interdici potest. In bonis curatoris priuilegium furiosi furiosaeue ser-uatur: prodigus et omnes omnino, etiamsi in edicto non fit eorum mentio, in bonis cura-toris decreto priuilegium consequuntur. @@&7Tryphoninus& libro tertio decimo disputationum. Si furioso puberi quam-quam maiori annorum uiginti quinque curatorem pater testamento dederit, eum praetor @1 dare debet secutus patris uoluntatem: manet enim ea datio curatoris apud praetorem, ut rescripto diui Marci continetur. His consequens est, ut et si prodigo curatorem dederit pater, uoluntatem eius sequi debeat praetor eumque dare curatorem. sed utrum omnimodo, an ita, si futurum esset, ut, nisi pater aliquid testamento cauisset, praetor ei bonis inter-dicturus esset? et maxime si filios habeat iste prodigus? Potuit tamen pater et alias pro-uidere nepotibus suis, si eos iussisset heredes esse et exheredasset filium eique quod suf-ficeret alimentorum nomine ab eis certum legasset addita causa necessitateque iudicii sui: aut si non habuit in potestate nepotes, quoniam emancipato iam filio nati fuissent, sub condicione eos heredes instituere, ut emanciparentur a patre prodigo. Sed quid si nec ad hoc consensurus esset prodigus? sed per omnia iudicium testatoris sequendum est, ne, quem pater uero consilio prodigum credidit, eum magistratus propter aliquid forte suum uitium idoneum putauerit. @@&7Gaius& libro primo de manumissionibus. Curator furiosi nullo modo liber-tatem praestare potest, quod ea res ex administratione non est: nam in tradendo ita res furiosi alienat, si id ad administrationem negotiorum pertineat: et id[2eo]2 si donandi causa alienet, neque traditio quicquam ualebit, nisi ex magna utilitate furiosi hoc cognitione iu-dicis faciat. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS OCTAUUS}1 @@@@{1QUI TESTAMENTA FACERE POSSUNT ET QUEMADMODUM @@@@TESTAMENTA FIANT}1 @@&7Modestinus& libro secundo pandectarum. Testamentum est uoluntatis nost[2rae]2 iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri uelit. @@&7Labeo& libro primo posteriorum [2a]2 Iauoleno epitomatorum. In eo qui testatur eius temporis, quo testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est. @@&7Papinianus& libro quarto decimo quaestionum. Testamenti factio non priuati, sed publici iuris est. @@&7Gaius& libro secundo institutionum. Si quaeramus, an ualeat testa-mentum, in primis animaduertere debemus, an is qui fecerit testamentum habuerit testa-menti factionem, deinde, si habuerit, requiremus, an secundum regulas iuris ciuilis testatus sit. @@&7Ulpianus& libro sexto ad Sabinum. A qua aetate testa-mentum uel masculi uel feminae facere possunt, uideamus. uerius est in masculis quidem quartum decimum annum spectandum, in feminis uero duodecimum completum. utrum autem excessisse debeat quis quartum decimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse? propone aliquem kalendis Ianuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quarto decimo anno: an ualeat testamentum? dico ualere. plus arbitror, etiamsi pridie kalendarum fecerit post sextam horam noctis, ualere testamentum: iam enim com-plesse uidetur annum quartum decimum, ut Marciano uidetur. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum pro[2uin]2ciale. Qui in potestate parentis Ȝest, testamenti faciendi ius non habet. a[2d]2eo ut, quamuis pater ei permittat, nihilo magis tamen iure testari possit. Surdus mutus testamentum facere non possunt: sed si quis post testamentum factum ualetudine aut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperit, ra-tum nihilo minus permanet testamentum. @@&7Aemilius Macer& libro primo ad legem uicensimam hereditatium. Si mutus aut surdus, ut liceret sibi testamentum facere, a principe impetrauerit, ualet testamentum. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecit non ualet, quamuis redierit. Si cui aqua et igni interdictum sit, eius nec illud testamentum ualet quod ante fecit nec id quod postea fecerit: bona quo-que, quae tunc habuit cum damnaretur, publicabuntur aut, si non uideantur lucrosa, credi-toribus concedentur. @8 In insulam deportati in eadem causa sunt: @8 Sed relegati in insulam et quibus terra Italica et sua prouincia interdicitur testamenti faciendi ius retinent. Hi uero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt bona-que eorum publicantur: unde apparet amittere eos testamenti factionem. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Si quis post accusationem in custodia fuerit defunctus indemnatus, testamentum eius ualebit. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Qui manus amisit testamentum facere potest, quamuis scribere non possit. @@&7Ulpianus& libro decimo ad Sabinu[2m]2. Obsides testari non possunt, nisi eis permittitur. @@&7Iulianus& libro quadragesimo secundo digestorum. Lege Cornelia testamenta eorum, qui in hostium potestate decesserint, perinde confirmantur, ac si hi qui ea fecissent in hostium potestate[2m]2 non peruenissent, et hereditas ex his eodem modo a[2d]2 unumquem-que pertinet. quare seruus heres scriptus ab eo, qui in hostium potestate decesserit, liber et heres erit seu uelit se[2u]2 nolit, licet minus proprie necessarius heres dicatur: nam et filius eius, qui in hostium potestate decessit, inuitus hereditati obligatur, quamuis suus heres dici non possit, qui in potestate morientis non fuit. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Qui a latronibus capti sunt, cum liberi manent, possunt facere testamentum. Item qui apud externos legatione funguntur, possunt facere testamentum. Si quis in capitali crimine damnatus appellauerit et medio tempore pendente appellatione fecerit testamentum et ita decesserit, ualet eius testamentum. @@&7Paulus& libro secundo regularum. Qui in testamento domini manumissus est, si ignorat dominum decessisse aditamque eius esse hereditatem, testamentum facere non potest, licet iam pater familias et sui iuris est: nam qui incertus de statu suo est, certam legem testamento dicere non potest. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. De statu suo dubitantes uel errantes testamentum facere non possunt, ut diuus Pius rescripsit. @@&7Pomponius& libro singulari regularum. Filius familias et seruus alienus et postumus et surdus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento uel sibi uel aliis adquirere possunt. &7Marcellus& notat: furiosus quoque testamenti factionem habet, licet testamentum facere non potest: ideo autem habet testamenti factionem, quia potest sibi adquirere legatum uel fideicommissum: nam etiam compotibus mentis personales actiones etiam ignorantibus adquiruntur. @@&7Paulus& libro tertio sent[2ent]2iarum. In aduersa corporis ualetu-dine mente captus eo tempore testamentum facere non potest. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Is cui lege bonis interdictum est testa-mentum facere non potest et, si fecerit, ipso iure non ualet: quod tamen interdictione ue-tustius habuerit testamentum, hoc ualebit. merito ergo nec testis ad testamentum adhiberi poterit, cum neque testamenti factionem habeat. Si quis ob carmen famosum damnetur, senatus consulto expressum est, ut intestabilis sit: ergo nec testamentum facere poterit nec ad testamentum adhiberi. @@&7Modestinus& libro quinto pandectarum. Si filius familias aut pupillus aut seruus tabulas testamenti fecerit signauerit, secundum eas bonorum possessio dari non potest, licet filius familia[2s]2 sui iuris aut pupillus pubes aut seruus liber factus decesserit, quia nullae sunt tabulae testamenti, quas is fec[2it]2, qui testamenti faciendi facultatem non habuerit. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Qui testamento heres instituitur, in eo-dem testamento testis esse non potest. quod in legatario et in eo qui tutor scriptus est @1 contra habetur: hi enim testes possunt adhiberi, si aliud eos nihil impediat, ut puta si in-pubes, si in potestate sit testatoris. Potestatis autem uerbum non solum ad liberos qui sunt in potestate referendum est, uerum etiam ad eum quem redemit ab hostibus, quamuis placeat hunc seruum non esse, sed uinculo quodam retineri, donec pretium soluat. Per contrarium quaeri potest, an pater eius, qui de castrensi peculio potest testari, adhiberi ab eo ad testamentum testis possit. et Marcellus libro decimo digestorum scribit posse: et frater ergo poterit. Quae autem in testamento diximus super p[2ro]2hibendis testimoniis eorum qui in potestate sunt, in omnibus testimoniis accipias, ubi aliquid negotii geritur, per quod adquiratur. Ne furiosus quidem testis adhiberi potest, cum compos mentis non sit: sed si habet intermissionem, eo tempore adhiberi potest: testamentum quoque, quod ante furorem consummauit, ualebit et bonorum possessio ex eo testamento competit. Eum qui lege re-petundarum damnatus est ad testamentum adhiberi posse existimo, quoniam in iudicium testis esse uetatur. Mulier testimonium dicere in testamento quidem non poterit, alias autem posse testem esse mulierem argumento est lex Iulia de adulteriis, quae adulterii damnatam testem produci uel dicere testimonium uetat. Seruus quoque merito ad sollemnia adhiberi non potest, cum iuris ciuilis communionem non habeat in totum, ne praetoris quidem edicti. Et ueteres putauerunt eos, qui propter sollemnia testamenti adhibentur, durare debere, donec suprema contestatio peragatur. Non tamen intellegentiam sermonis exigimus: hoc enim diuus Marcus Didio Iuliano in teste, qui Latine non nouerat, rescripsit: nam si uel sensu percipiat quis, cui rei adhibitus sit, sufficere, Sed si detenti sint inuiti ibi testes, putant non ualere testamentum. @@&7Idem& libro secundo ad Sabinum. Heredes palam ita, ut exaudiri possunt, nuncupandi sint: licebit ergo testanti uel nuncupare heredes uel scribere: sed si nuncupat, palam debet. quid est palam? non utique in publicum, sed ut exaudiri possit: exaudiri autem non ab omnibus, sed a testibus: et si plures fuerint testes adhibiti, sufficit sollemnem numerum exaudire. Si quid post factum testamentum mutari placuit, omnia ex integro facienda sunt. quod uero quis obscurius in testamento uel nuncupat uel scribit, an post sollemnia explanare possit, quaeritur: ut puta Stichum legauerat, cum plures haberet, nec declarauit de quo sentiret: Titio legauit, cum multos Titios amicos haberet: errauerat in nomine uel praenomine uel cognomine, cum in corpore non errasset: poteritne postea de-clarare, de quo senserit? et puto posse: nihil enim nunc dat, sed datum significat. sed et si notam postea adiecerit legato uel sua uoce uel litteris uel summam uel nomen lega-tarii quod non scripserat uel nummorum qualitatem, an recte fecerit? et puto etiam quali-tatem nummorum posse postea addi: nam etsi adiecta non fuisset, utique placeret con-iectionem fieri eius quod reliquit uel ex uicinis scripturis uel ex consuetudine patris familias uel regionis. In testamentis, in quibus testes rogati adesse debent, ut testamentum fiat, alterius rei causa forte rogatos ad testandum non esse idoneos placet. quod sic accipien-dum est, ut, licet ad aliam rem sint rogati uel collecti, si tamen ante testimonium certio-rentur ad testamentum se adhibitos, posse eos testimonium suum recte perhibere. ȜUno contextu actus testari oportet. est autem uno contextu nullum actum alienum @1 testamento intermiscere: quod [2si]2 aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum non uitiatur. @@&7Idem& libro trigesimo nono ad edictum. Ad testium numerum simul adhiberi possumus ut ego et pater et plures, qui fuimus in eiusdem potestate. Condicione[2m]2 testium tunc inspicere debemus, cum signarent, non mortis tempore: si igitur cum signa-rent, tales fuerint, ut adhiberi possint, nihil nocet, si quid postea eis contigerit. Si ab ipso testatore anulum accepero et signauero, testamentum ualet, quasi alieno signa-uerim. @8 Si signa turbata sint ab ipso testatore, non uidetur signatum. @8 Si quis ex testibus nomen suum non adscripserit, uerumtamen signauerit, pro eo est atque si adhibitus non esset: et si, ut multi faciunt, adscripserit se, non tamen signauerit, adhuc idem dicemus. Signum autem utrum anulo tantum inpressum adhibemus, an uero et si non anulo, uerum alio quodam inpresso? uarie enim homines signant. et magis est, ut tan-tum anul[2o]2 quis possit signare, dum tamen habeat $XARAKTH=RA.& Posse et nocte signari testamentum nulla dubitatio est. Signatas tabulas accipi oportet et si linteo, quo tabulae inuolutae sunt, signa inpressa fuerint. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Si testamentum, quod resignauerit testator, iterum signatum fuerit septem testium signis, non erit inperfectum, sed utroque iure ualebit tam ciuili quam praetorio. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Unum testamentum pluribus ex-emplis consignare quis potest idque interdum necessarium est, forte si nauigaturus et secum ferre et reli[2n]2quere iudiciorum suorum testationem uelit. @@&7Iauolenus& libro quinto posteriorum Labeonis. Si is, qui testamentum faceret, heredibus primis nuncupatis, priusquam secundos exprimeret heredes, obmutuisset, magis coepisse eum testamentum facere quam fecisse Uarus digestorum libro primo Seruium re-spondisse scripsit: itaque primos heredes ex eo testamento non futuros. Labeo tum hoc uerum esse existimat, si constaret uoluisse plures eum, qui testamentum fecisset, heredes pronuntiare: ego nec Seruium puto aliud sensisse. @@&7Gaius& libro uicesimo secundo ad edictum prouinciale. Cum lege quis in-testabilis iubetur esse, eo pertinet, ne eius testimonium recipiatur et eo amplius, ut quidam putant, neue ipsi dicatur testimonium. @@&7Celsus& libro quinto decimo digestorum. Domitius Labeo Celso suo salutem. Quaero, an testium numero habendus sit is, qui, cum rogatus est ad testamentum scribendum, idem quoque cum tabulas scripsisset, signauerit. Iuuentius Celsus Labeoni suo salutem. Non intellego quid sit, de quo me consul[2u]2eris, aut ualide stulta est consultatio tua: plus enim quam ridiculum est dubitare, an aliquis iure testis adhibitus sit, quoniam idem et tabulas testamenti scripserit. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Seruus licet alienus iussu testatoris testamentum scribere non prohibetur. @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum. Ex ea scriptura, quae ad testa-mentum faciendum parabatur, si nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quae @1 fideicommissorum uerba habent peti posse. Ex his uerbis, quae scriptura pater familias addidit: $TAU/THN TH\N DIAQH/KHN BOU/LOMAI EI)=NAI KURI/AN E)PI\ PA/S3HS3 E)COUS3I/AS3,& uideri eum uoluisse omnimodo ualere ea quae reliquit, etiamsi intestatus decessisset. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Singulos testes, qui in testamento adhibentur, proprio chirographo adnotare conuenit, quis et cuius testamentum signauerit. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Eius bona, qui se imperatorem facturum heredem esse iactauerat, a fisco occupari non possunt. @@@@{1DE LIBERIS ET POSTUMIS HEREDIBUS INSTITUENDIS @@@@UEL EXHEREDANDIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Quid sit nominatim exheredari, uideamus. nomen et praenomen et cognomen eius dicendum est an sufficit uel unum ex his? et con-stat sufficere. @@&7Idem& libro sexto regularum. Nominatim exheredatus filius et ita uidetur 'filius meus exheres esto', si nec nomen eius expressum sit, si modo unicus sit: nam si plures sunt filii, benigna interpretatione potius a plerisque respondetur nullum exheredatum esse. @@&7Idem& libro primo ad Sabinum. Et si pepercerit filium dicere, ex Seia autem natum dixit, recte exheredat: et si cum conuicio dixerit 'non nominandus' uel 'non filius meus', 'latro', 'gladiator', magis est, ut recte exheredatus sit, et si ex adultero natum dixerit. Pure autem filium exheredari Iulianus putat, qua sententia utimur. @8 Filius inter medias quo-que heredum institutiones recte exheredatur et erit a toto gradu summotus, nisi forte ab unius persona eum testator exheredauerit: nam si hoc fecit, uitiosa erit exheredatio. quem-admodum si ita eum exheredauerit 'quisquis [2heres]2 mihi erit, filius exheres esto': nam, ut Iulianus scribit, huiusmodi exheredatio uitiosa est, quoniam post aditam hereditatem uoluit eum summotum, quod est inpossibile. Ante heredis institutionem exheredatus ab omnibus gradibus summotus est. Inter duos autem gradus exheredatus ab utroque remotus est secundum Scaeuolae sententiam, quam puto ueram. In eo, qui miscuit duos gradus, ex-heredationem ualere Mauricianus recte putat, ueluti: 'Primus heres esto ex semisse. si Primus heres non erit, Secundus ex semisse heres esto. Tertius ex alio semisse heres esto. filius exheres esto. si Tertius heres non erit, Quartus heres esto': nam ab utroque gradu sum-motus est. Si ita testatus sit pater familias, ut a primo quidem gradu filium praeteriret, a secundo solo exheredaret, Sabinus et Cassius et Iulianus putant perempto primo gradu testamentum ab eo gradu exordium capere, unde filius exheredatus est: quae sententia comprobata est. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Placet omnem masculum posse postumum here-dem scribere, siue iam maritus sit siue nondum uxorem duxerit: nam et maritus repudiare uxorem potest et qui non duxit uxorem, postea maritus effici. nam et cum maritus postu-mum heredem scribit, non utique is solus postumus scriptus uidetur, qui ex ea quam habet uxorem ei natus est, uel is qui tunc in utero est, uerum is quoque, qui ex qua-cumque uxore nascatur, @1 @@&7Iauolenus& libro primo ex Cassio. ideoque qui postumum heredem instituit si post testamentum factum mutauit matrimonium, is institutus uidetur, qui ex posteriore matrimonio natus est. @@&7Ulpianus& libro tertio ad Sabinum. Sed est quaesitum, an is, qui generare facile non possit, postumum heredem facere possit, et scribit Cassius et Iauolenus posse: nam et uxorem ducere et a[2d]2optare potest: spadonem quoque posse postumum heredem scribere et Labeo et Cassius scribunt: quoniam nec aetas nec sterilitas ei rei impedimento est. Sed si castratus sit, Iulianus Proculi opinionem secutus non putat postumum heredem posse instituere, quo iure utimur. Hermaphroditus plane, si in eo uirilia praeualebunt, postumum heredem instituere poterit. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinu[2m]2. Si filius qui in potestate est praeteritus sit et uiuo patre decedat, testamentum non ualet nec superius rumpetur, et eo iure utimur. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Si Primo herede instituto filium exhere-dauero, a Secundo autem substituto non exheredauero et, dum pendet, an prior aditurus si[2t]2, filius decesserit, secundum sententiam qua utimur non erit Secundus heres, quasi ab initio inutiliter institutus, cum ab eo filius exheredatus non sit. quod si in postumo filio idem acciderit, ut natus uiuo patre a quo exheredatus sit moriatur, eadem dicenda erunt de substituto, quoniam cum est natus filius, loco eius est, qui superstes est. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Si quis postumos, quos per aetatem aut ualetudinem habere forte non potest, heredes instituit, superius testamentum rumpitur, quod natura magis in homine generandi et consuetudo spectanda est quam temporale uitium aut ualetudo, propter quam abducatur homo a generandi facultate. Sed si ex ea, quae Ȝalii nupta sit, postumum quis heredem instituerit, ipso iure non ualet, quod turpis sit in-stitutio. Si filium exheredauero nepotemque ex eo praeteriero et alium heredem instituero et superuixerit filius post mortem meam, licet ante aditam hereditatem decesserit, non tamen nepotem rupturum testamentum Iulianus et Pomponius et Marcellus aiunt. diuer-sumque est, si in hostium potestate filius sit et decesserit in eodem statu: rumpit enim his casibus nepos testamentum, quod moriente auo fili ius pependerit, non abscisum ut superiore casu fuerit. sed et si heres institutus omiserit hereditatem, erit legitimus heres, quoniam haec uerba 'si intestato moritur' ad id tempus referuntur, quo testamentum de-stituitur, non quo moritur. Sed si ex ea, quam nefas sit ducere, postumum heredem in-stituero, non putat rumpi testamentum Pomponius. Sed si per adoptionem sororem factam habeam, potero postumum ex ea heredem instituere, quia adoptione soluta possum eam ducere uxorem. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Commodissime is qui nondum natus est ita heres instituitur: 'siue uiuo me siue mortuo natus fuerit, heres esto', aut etiam pure neutrius temporis habita mentione. si alteruter casus omissus fuerit, eo casu qui omissus sit natus rumpit testamentum, quia hic filius nec sub condicione quidem scriptus heres intellegitur, qui in hunc casum nascitur, qui non est testamento adprehensus. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. In suis heredibus euidentius apparet continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla uideatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam uiuo patre quodammodo domini existimantur. unde etiam filius familias appel-latur sicut pater familias, sola nota hac adiecta, per quam distinguitur genitor ab eo qui genitus sit. itaque post mortem patris non hereditatem percipere uidentur, sed magis @1 liberam bonorum administrationem consequuntur. hac ex causa licet non sint heredes in-stituti, domini sunt: nec obstat, quod licet eos exheredare, quod et occidere licebat. @@&7Ulpianus& libro nono ad Sabinum. Quod dicitur filium natum rumpere testa-mentum, natum accipe et si exsecto uentre editus sit: nam et hic rumpit testamentum, scilicet si nascatur in potestate. Quid tamen, si non integrum animal editum sit, cum spiritu tamen, an adhuc testamentum rumpat? et tamen rumpit. @@&7Iulianus& libro uicesimo nono digestorum. Si ita scriptum sit: 'si filius mihi natus fuerit, ex besse heres esto: ex reliqua parte uxor mea heres esto. si uero filia mihi nata fuerit, ex triente heres esto: ex reliqua parte uxor heres esto', et filius et filia nati essent, dicendum est assem distribuendum esse in septem partes, ut ex his filius quattuor, uxor duas, filia unam partem habeat: ita enim secundum uoluntatem testantis filius altero tanto amplius habebit quam uxor, item uxor altero tanto amplius quam filia: licet enim suptili iuris regulae conueniebat ruptum fieri testamentum, attamen [2cu]2m ex utroque nato testator uoluerit uxorem aliquid habere, ideo ad huiusmodi sententiam humanitate sugge-rente decursum est, quod etiam Iuuentio Celso apertissime placuit. Regula est iuris ciuilis, qua constitutum est hereditatem adimi non posse: propter quam liber et heres esse iussus, quamuis dominus ademerit eodem testamento libertatem, nihilo minus et libertatem et hereditatem habebit. Testamentum, quod hoc modo scribitur: 'Titius post mortem filii mei heres esto: filius exheres esto' nullius momenti est, quia filius post mortem suam ex-heredatus est: quare et contra tabulas paternorum libertorum huiusmodi filius bonorum possessionem accipere poterit. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Si postumus a primo gradu exhere-datus, a secundo praeteritus sit, quamuis eo tempore nascatur, quo [2a]2d heredes primo gradu scriptos pertineat hereditas, secundum tamen gradum uitiari placet ad hoc, ut praeter-mittentibus institutis ipse heres existat. immo et si defuncto eo heredes instituti omiserint hereditatem, non posse substitutos adire. itaque et si a primo gradu exheredatus, a secundo praeteritus, a tertio exheredatus sit et uiuentibus primis et deliberantibus decedat, quaeri solet omittentibus primis aditionem utrum ad eos, qui tertio gradu scripti sint, an potius ad legitimos heredes pertineat hereditas. quo et ipso casu rectius existimari putauit ad legitimos eam pertinere: nam et cum duobus heredibus institutis et in singulorum locum facta substitutione a primis exheredatus postumus, a secundis praeteritus fuerit, si alter ex institutis omiserit, quamuis postumus excludatur, non tamen magis substitutum admitti. Quod uulgo dicitur eum gradum, a quo filius praeteritus sit, non ualere, non usquequaque uerum esse ait: nam si primo gradu heres institutus sit filius, non debere eum a substi-tutis exheredari: ideoque si filio et Titio heredibus institutis Titio Maeuius substitutus sit, omittente Titio hereditatem Maeuium eam adire posse, quamuis filius secundo gradu ex-heredatus non sit. Si quis ita scripserit: 'ille, quem scio ex me natum non esse, exheres est[2o]2', hanc exheredationem ita nullius momenti esse ait, si probetur ex eo natus: non enim uideri quasi filium exheredatum esse. cum elogium pater, cum filium exheredaret, propo-suisset et adiecisset propter eam causam exheredare, probaturque patrem circa causam exheredationis errasse. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Idem est et si ita dixerit: 'ille illius filius exheres esto', patrem ei adulterum per errorem adsignans. @1 @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Si filius heres institutus sit omisso postumo filioque substitutus nepos ex eo sit, si interim moriatur filius, postumo non nato nepotem tam patri quam auo suum heredem futurum. quod si nemo filio substitutus sit et solus ipse institutus sit, tunc quia eo tempore, quo is moriatur, certum esse incipit neminem ex eo testamento heredem fore, ipse filius intestato patri heres existet: sicut euenire solet, cum sub ea condicione, quae in ipsius potestate erit, filius heres institutus, prius quam ei pareret, moriatur. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Filii etiam hoc modo exheredantur 'filius ex-heres sit': 'filius exheres erit'. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo septimo ad edictum. Multi non notae causa exheredant filios nec ut eis obsint, sed ut eis consulant, ut puta impuberibus, eisque fidei-commissam hereditatem dant. @@&7Paulus& libro primo ad Uitellium. Cum quidam filiam ex asse heredem scrip-sisset filioque, quem in potestate habebat, decem legasset, adiecit 'et in cetera parte exheres mihi erit', et quaereretur, an recte exheredatus uideretur, Scaeuola respondit non uideri, et in disputando adiciebat ideo non ualere, quoniam nec fundi exheres esse iussus recte exheredaretur, aliamque causam esse institutionis, quae benigne acciperetur: exhere-dationes autem non essent adiuuandae. @@&7Modestinus& libro secundo pandectarum. Sub condicione filius heres in-stitutus si pendente condicione adrogandum se dedit, necessarius heres non erit. @@&7Pomponius& libro secundo ad Quintum Mucium. Si filium nominatim exheredauero et eum postea heredem instituero, heres erit. @@&7Terentius Clemens& libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Cum postumus sub condicione instituitur, si prius quam nascatur condicio exstiterit, non rum-pitur testamentum postumi adgnatione. @@&7Papinianus& libro duodecimo quaestionum. filio, quem pater post emancipationem a se factam iterum adrogauit, exheredationem antea scriptam nocere dixi: nam in omni fere iure sic obseruari conuenit, ut ueri patris adoptiuus filius numquam intellegatur, ne imagine naturae ueritas adumbretur, uidelicet quod non trans-latus, sed redditus uideretur: nec multum puto referre, quod ad propositum attinet, quod loco nepotis filium exheredatum pater adrogauit. Si Titius heres institutus loco nepotis adoptetur, defuncto postea filio qui pater uidebatur, nepotis successione non rumpitur testamentum ab eo, qui heres inuenitur. Ȝ@@&7Paulus& libro nono quaestionum. Postuma sub condicione heres instituta si pendente condicione uiuo patre nascatur, rumpit testamentum. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Titius testamento heredem instituit et filium habens sic exheredationem posuit: 'ceteri omnes filii filiaeque meae exheredes sunto'. Paulus respondit filium recte exheredatum uideri. postea consultus, an uideatur exhere-datus, quem pater putauit decessisse, respondit filios et filias nominatim exheredatos pro-poni: de errore autem patris, qui intercessisse proponitur, apud iudicem agi oportere. Lucius Titius cum suprema sua ordinaret in ciuitate et haberet neptem ex filia praegnatem rure agentem, scripsit id quod in utero haberet ex parte heredem: quaero, cum ipsa die, qua Titius ordinaret testamentum in ciuitate hora diei sexta, eodem die albescente caelo rure sit enixa Maeuia masculum, an institutio heredis ualeat, cum, quo tempore scriberetur testamentum, iam editus esset partus. Paulus respondit, uerba quidem testamenti ad eum @1 pronepotem directa uideri, qui post testamentum factum nasceretur: sed si, ut propo-nitur, eadem die qua testamentum factum est neptis testatoris antequam testamentum scri-beretur enixa esset, licet ignorante testatore, tamen institutionem iure factam uideri recte responderi. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Filius familias si militet, ut paganus no-minatim a patre aut heres scribi aut exheredari debet. iam sublato edicto diui Augusti, quo cautum fuerat, ne pater filium militem exheredet. @@&7Idem& libro tertio ad Neratium. Postumum ex qualibet uidua natum sibi filium heredem instituere potest. @@&7Tryphoninus& libro uicensimo disputationum. Filius a patre, cuius in potestate est, sub condicione, quae non est in ipsius potestate, heres institutus et in defectum con-dicionis exheredatus decessit pendente etiam tunc condicione tam institutionis quam ex-heredationis. Dixi heredem eum ab intestato mortuum esse, quia dum uiuit, neque ex testamento heres neque exheredatus fuit. herede autem scripto ex parte filio coheres post mortem filii institu[2i]2 potest. Filius familias miles de castrensi peculio fecit testamentum habens filium in eiusdem potestate. cum militare desisset, patre eodemque auo defuncto quaesitum est, an rumpetur eius testamentum. non quidem adoptauit nec hodie ei natus est filius nec priore subducto de potestate suo herede ulterior successit in proximum locum: sed tamen in potestate sua habere coepit, quem non habe[2b]2at simulque pater familias factus est et filius sub eius reccidit potestate: rumpetur ergo testamentum. sed si heres sit in-stitutus uel exheredatus iste eius filius, non rumpitur, quia nullo circa eum nouo facto, sed ordine quodam naturali nactus est potestatem. Si quis ex certa uxore natum scribit heredem, in periculum rumpendi testamentum deducit ex alia susceptis liberis. Si quis eo tempore, quo nondum eius uxor esse posset, testator natu[2m]2 ex ea scripsit heredem, an postea contracto licito matrimonio natus heres ex testamento esse possit, quaeritur: ueluti si scribas hodie heredem, qui tibi ex Titia natus erit, quando Titia ancilla uel minor annis uiginti quinque ea, cuius pater tuus tutelam administrauit aut tutor tu ipse fuisti, postea Titia uxor iusta tibi fuerit uel libertatem adepta aut tempore annorum uiginti quinque et utilis anni et rationum allegatione, an natus heres esse possit? nemo certo dubitabit ex Titia, quae tunc propter tenorem aetatis uxor duci non potuit, quando testamentum fiebat, natum postea ea uxore ducta heredem esse posse. et generaliter nato post testamentum hered[2i]2 scripto aditus est ad hereditatem, in qualicumque statu testamenti faciendi tempore fuit quae postea testator[2i]2 ciuiliter nupta est. Quid autem si filium post testamentum natum ex besse, filiam autem post testamentum natam ex triente scripsit heredem nec ullum coheredem dedit nec substituit inuicem alium? unus natus solus ex testamento fit heres. @@&7Scaeuola& libro sexto quaestionum. Gallus sic posse institui postumos nepotes induxit: 'Si filius meus uiuo me morietur, tunc si quis mihi ex eo nepos siue quae neptis post mortem meam in decem mensibus proximis, quibus filius meus moreretur, natus nata erit, heredes sunto'. Quidam recte admittendum credunt, etiamsi non exprimat de morte filii, sed simpliciter instituat, ut eo casu ualeat, qui ex uerbis concipi possit. Idem cre-dendum est Gallum existimasse et de pronepote, ut dicat testator: 'Si me uiuo nepos de- @1 cedat, tunc qui ex eo pronepos' et cetera. Sed et si uiuo filio iam mortuo pronepote, cuius uxor praegnas esset, testamentum faceret, potest dicere: 'Si me uiuo filius decedat, tunc qui pronepos'. Num si et filius et nepos uiuat, concipere 'utrisque mortuis uiuo se, tunc qui pronepos nasceretur'? quod similiter admittendum est, ita sane, si prius nepos, deinde filius decederet, ne successione testamentum rumperetur. Et quid si tantum in mortis filii casum conciperet? quid enim si aquae et ignis interdictione[2m]2 pateretur? quid si nepos, ex quo pronepos institueretur, ut ostendimus, emancipatus esset? hi enim casus et omnes, ex quibus suus heres post mortem scilicet aui nasceretur, non pertinent ad legem Uelleam: sed ex sententia Legis Uelleae et haec omnia admittenda sunt, ut ad similitudinem mortis ceteri casus admittendi sint. Quid si qui filium apud hostes habebat testaretur? quare non induxere, ut, si antea quam filius ab hostibus rediret quamuis post mortem patris decederet, tunc deinde nepos uel etiam adhuc illis uiuis post mortem scilicet aui nasceretur, non rumperet? nam hic casus ad legem Uelleam non pertinet. m[2e]2lius ergo est, ut in eiusmodi utilitate praesertim post legem Uelleam, quae et multos casus rum-pendi abstulit, interpretatio admitt[2a]2tur, ut instituens nepotem, qui sibi post mortem suus nasceretur, recte instituisse uideatur, quibuscumque casibus nepos post mortem natus suus esset rumperetque praeteritus: atque etiam si generaliter, 'quidquid sibi liberorum natum erit post mortem' aut 'quicumque natus fuerit' sit institutus, si suus nasceretur. Si eius, qui filium habeat et nepotem ex eo instituat, nurus praegnas ab hostibus capta sit ibique uiuo pariat, mox ille post mortem patris atque aui redeat, utrum hic casus ad legem Uelleam respiciat an ad ius antiquum aptandus sit, possitque uel ex iure antiquo uel ex Uellea institutus non rumpere? quod quaerendum est, si iam mortuo, filio prone-potem instituat redeatque mortuo. sed cum testamentum ab eo non rumpitur, nihil refert, utrum ex iure antiquo an ex lege Uellea excludatur. Forsitan addubitet quis, an istis casibus si nepos post testamentum nascatur uiuo patre suo, deinde ex eo concipiatur, isque @1 uiuo patre deinde auo nascatur, an non potuerit heres institui, quia pater ipsius non recte institutus esset. quod minime est expauescendum: hic enim suus heres nascitur et post mortem nascitur. Ergo et si pronepos admittetur, qui natus erit ex nepote postea uiuo filio, atque si ex eo natus esset, adoptatur. In omnibus his speciebus illud seruandum est, ut filius dumtaxat, qui est in potestate, ex aliqua parte sit heres institutus: nam frusta exheredabitur post mortem suam: quod non esse necessario in eo filio, qui apud hostes est, si ibi decedat et in nepote certe et pronepote, quorum si liberi heredes instituantur, institutionem numquam exigemus, quia possunt praeteriri. Nunc de lege Uellea uideamus. uoluit uiuis nobis natos similiter non rumpere testamentum. Et uidetur primum caput eos spectare, qui, cum nascerentur, sui heredes futuri essent. et rogo, si filium habeas et ne-potem nondum natum tantum ex eo heredem instituas, filius decedat, mox uiuo te nepos nascatur? ex uerbis dicendum est non rumpi testamentum, ut non solum illud primo ca-pite notauerit, si nepos, qui eo tempore instituatur, quo filius non sit, uerum et si uiuo patre nascatur: quid enim necesse est tempus testamenti faciendi respici, cum satis sit obseruari id tempus quo nascitur? nam etsi ita uerba sunt: 'qui testamentum faciet, is Ȝomnis uirilis sexus, qui ei suus heres futurus erit' et cetera. Etiam si uouente parente uiuo nascantur, sequenti parte succedentes in locum liberorum non uult rumpere testa-mentum: et ita interpretandum est, ut, si et filium et nepotem et pronepotem habeas, mor-tuis utrisque pronepos institutus succedens in sui heredis locum non rumpat. et bene uerba se habent 'si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit' ad omnes casus pertinentia, quos supplendos in Galli Aquili sententia diximus: nec solum, si nepos uiuo patre decedat, nec succedens pronepos auo mortuo rumpat, sed et si superuixit patri ac decedat, dum-modo heres institutus sit aut exheredatus. Uidendum, num hac posteriore parte 'si quis ex suis heredibus suus heres esse desierit, liberi eius' et cetera 'in locum suorum sui he-redes succedunt', possit interpretatione induci, ut, si filium apud hostes habens nepotem ex eo heredem instituas, non tantum si uiuo te filius decedat, sed etiam post mortem, antequam ab hostibus reuersus fuerit, succedendo non rumpet: nihil enim addidit, quo significaret tempus: nisi quod, licet audenter, possis dicere uiuo patre hunc suum heredem esse desisse, licet post mortem decedat, quia nec redit nec potest redire. Ille casus in @1 difficili est, si filium habeas et nepotem nondum natum instituas isque nascatur uiuo patre suo ac mox pater decedat: non enim suus heres est tempore quo nascatur nec posteriori alii succedendo prohiberi uidetur rumpere quam qui iam natus erit. denique et superiore capite ut liceat institui nondum natos, qui cum nascentur sui erunt, permitti, posteriore capite non permittit institui, sed uetat rumpi neue ob eam rem minus ratum esset, quod succedit. porro procedere debet, ut utiliter sit institutus: quod nullo iure potuit qui non-dum natus erat. Iuliano tamen uideretur duobus quasi capitibus legis commixtis in hoc quoque inducere legem, ne rumpantur testamenta. Quaeremus tamen, cum recepta est Iuliani sententia, an, si nascatur nepos uiuo patre suo, deinde emancipetur, sponte adire possit hereditatem. quod magis probandum est: nam emancipatione suus heres fieri non potuit. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Inter cetera, quae ad ordinanda testamenta necessario desiderantur, principale ius est de liberis heredibus insti-tuendis uel exheredandis, ne praeteritis istis rumpatur testamentum: namque filio qui in potestate est praeterito inutile est testamentum. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Dum apud hostes est filius, pater iure fecit testamentum et recte eum praeterit, cum, si in potestate esset filius, nihil ualiturum esset testamentum. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Si filio emancipato exheredato is qui in potestate est praeteritus sit, ipse quidem emancipatus si contra tabulas petat, nihil agit, ab intestato autem et suus et emancipatus uenient. @@@@{1DE INIUSTO RUPTO IRRITO FACTO TESTAMENTO}1 @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Testamentum aut non iure factum dicitur, ubi sollemnia iuris defuerunt: aut nullius esse momenti, cum filius qui fuit in patr[2is]2 potestate praeteritus est: aut rumpitur alio testamento, ex quo heres existere poterit, uel adgnatione sui heredis: aut in irritum constituitur non adita hereditate. @@&7Ulpianus& libro secundo ad Sabinum. Tunc autem prius testamentum rum-pitur, cum posterius rite perfectum est, nisi forte posterius uel iure militari sit factum uel in eo scriptus est qui ab intestato uenire potest: tunc enim et posteriore non perfecto @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Postumi per uirilem sexum descendentes ad similitudinem filiorum nominatim exheredandi sunt, ne testamentum adgnascendo rumpant. Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur. sed et hi, qui post testamentum factum in uita nascuntur, ita demum per legem Uelleam rumpere testamentum prohibentur, si nominatim sint exheredati. Unde etiam ante heredis institu-tionem uel inter medias heredum institutiones uel inter gradus exheredari possunt: nam diuus Marcus decreuit idem in postumo quod in filio seruandum, nec ratio diuersitatis reddi potest. Ex his apparet aliam causam esse filiorum superstitum, aliam posteriorum: illi iniustum faciunt, hi rumpunt, illi semper, hi, si nascantur nec inueniant se exheredatos. Sed et si sit ante hoc aliud testamentum, a quo postumus exheredatus sit, placet, siue post mortem testatoris nascatur siue uiuo testatore, utrumque ruptum esse et superius @1 per inferius et inferius per postumum. Nominatim autem exheredatus postumus uidetur siue ita dixerit: 'quicumque mihi nasceretur', siue ita: 'ex Seia', siue ita: 'uenter exheres esto'. sed et si dixerit: 'postumus exheres esto', natus uel post mortem uel uiuo testatore non rumpet. Licet autem postumus praeteritus adgn[2a]2scendo rumpat, tamen inter-dum euenit, ut pars testamenti rumpatur: ut puta si proponas a primo gradu postumum exheredatum, a secundo praeteritum: nam hic primus gradus ualet, secundus ruptus est. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Denique et deliberantibus primo gradu scriptis heredibus qui secundo gradu scripti sunt heredes optinere hereditatem non possunt: gradu enim rupto et infirmato amplius hereditas inde optineri non potest. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Nam et si sub condicione sit heres institutus quis, a quo postumus non est exheredatus, tamen pendente condicione rumpitur gradus, ut et Iulianus scripsit: sed et si sit ei substitutus quis, etiam deficiente condicione primi gradus non admittetur substitutus, a quo scilicet postumus exheredatus non est. puto igitur existente quidem condicione primi gradus postumo potius locum fore: post defectum autem condicionis natus postumus gradum non rumpit, quia nullus est. rumpendo autem testamentum sibi locum facere postumus solet, quamuis filius sequentem gradum, a quo exheredatus est, patiatur ualere. sed si a primo gradu praeteritus, a secundo exheredatus sit, si eo tempore nascatur postumus, quo aliquis ex institutis uixit, totum testamentum ruptum est: nam tollendo primum gradum, sibi locum faciet. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Si quis filio exheredato nuru praegnate relicta decesserit ex extraneum sub condicione instituerit et pendente condicione post mortem patris uel deliberante herede instituto de adeunda hereditate exheredatus filius decesserit et nepos fuerit natus, an rumpat testamentum? et dicemus testamentum non rumpi, cum nec exheredari huiusmodi nepos deberet ab auo, quem pater praecedebat. plane si forte institutus omiserit hereditatem, hunc auo su[2um]2 futurum heredem ab intestato non dubitatur. utrumque propriis rationibus: nam adgn[2a]2scendo quidem is rumpit quem nemo praecedebat mortis tempore: ab intestato uero is succedit cui ante eum alii non est delata hereditas, non fuisse autem filio delatam hereditatem apparet, cum deliberante instituto decesserit. sed haec ita, si mortis aui tempore in utero nepos fuit. ceterum si postea conceptus est, Marcellus scribit neque ut suum neque ut nepotem aut cognatum ad hereditatem uel ad bonorum possessionem posse admitti. Sed si pater eius, qui mortis aui tempore in utero fuit, apud hostes erat, nepos iste patre in eadem causa decedente post mortem aui suc-cedendo testamentum rumpet, quia supra scripta persona ei non obstat: nec enim creditur in rebus humanis fuisse, cum in ea causa decedat, quamquam captiuus reuersus patris sui iniustum faceret testamentum in eo praeteritus. Siue autem in ciuitate nepos fuit con-ceptus siue apud hostes, quoniam datur et partui postliminium, succedendo testamentum rumpit. Succedendo itaque sui non rumpunt, siue fuerint instituti uel exheredati ab eo gradu ad quem hereditas defertur, scilicet si gradus ille ualeat. Quocumque autem modo parentes praecedentes in potestate esse desierint, succedentes liberi, si fuerint instituti uel @1 exheredati, non rumpent testamentum, siue per captiuitatem siue per mortem uel poenam. Irritum fit testamentum, quotiens ipsi testatori aliquid contigit, puta si ciuitatem amittat Ȝper subitam seruitutem, ab hostibus uerbi gratia captus, uel si maior annis uiginti uenum se dari passus sit ad actum gerendum pretiumue participandum. Sed et si quis fuerit capite damnatus uel ad bestias uel ad gladium uel alia poena quae uitam adimit, testa-mentum eius irritum fiet, et non tunc cum consumptus est, sed cum sententiam passus est: nam poenae seruus efficitur: nisi forte miles fuit ex militari delicto damnatus, nam huic permitti solet testari, ut diuus Hadrianus rescripsit, et credo iure militari testabitur. qua ratione igitur damnato ei testari permittitur, numquid et, si quod ante habuit factum testamentum, si ei permissum sit testari, ualeat? an uero poena irritum factum reficiendum est? et si militari iure ei testandum sit, dubitari non oportet, quin, si uoluit id ualere, fecisse id credatur. Eius qui deportatur non statim irritum fiet testamentum, sed cum princeps factum comprobauerit: tunc enim et capite minuitur. sed et si de decurione puniendo uel filio nepoteue praeses scribendum principi interlocutus est, non puto statim seruum poenae factum, licet in carcere soleant diligentioris custodiae causa recipi. nec huius igitur testamentum irritum fiet, priusquam princeps de eo supplicium sumendum rescripserit: proinde si ante decesserit, utique testamentum eius ualebit, nisi mortem sibi consciuit. nam eorum, qui mori magis quam damnari maluerint ob conscientiam criminis, testamenta irrita constitutiones faciunt, licet in ciuitate decedant: quod si quis taedio uitae uel ualetu-dinis aduersae inpatientia uel iactationis, ut quidam philosophi, in ea causa sunt, ut testa-menta eorum ualeant. quam distinctionem in militis quoque testamento diuus Hadrianus dedit epistula ad Pomponium Falconem, ut, si quidem ob conscientiam delicti militaris mori maluit, irritum sit eius testamentum: quod si taedio uitae uel dolore, ualere testa-mentum aut, si intestato decessit, cognatis aut, si non si[2n]2t, legioni ista sint uindicanda. Hi autem omnes, quorum testamenta irrita damnatione fieri diximus, si pro-uocauerint, capite non minuuntur atque ideo neque testamenta quae antea fecerunt inrita fient et tunc testari poterunt: hoc enim saepissime est constitutum nec uidebuntur quasi de statu su[2o]2 dubitantes non habere testamenti factionem: sunt enim certi status nec ipsi de se interim incerti. Quid tamen si appellationem eius praeses non recepit, sed im-peratori scribendo poenam remoratus est? puto hunc quoque suum statum interim retinere nec testamentum irritum fieri: nam, ut est oratione diui Marci expressum, tametsi prouo-cantis uel eius pro quo prouocatur appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustinenda est, quoad princeps rescripserit ad litteras praesidis et libellum rei cum litteris missum, nisi forte latro manifestus uel seditio praerupta factioque cruenta uel alia iusta causa, quam mox praeses litteris excusabit, moram non recipiant, non poenae festinatione, sed praeueniendi periculi causa: tunc enim punire permittitur, deinde scribere. Quid si quis fuerit damnatus illicite poena non sumpta, an testamentum eius irritum fiat, uideamus: ut puta decurio ad bestias an capite minuatur testamentumque eius irritum fiat? et non puto, cum sententia eum non tenuerit. ergo et si quis eum, qui non erat iurisdictionis suae, damnauerit, testamentum eius non erit irritum, quemadmodum est constitutum. Sed ne @1 eorum quidem testamenta rata sunt, sed irrita fient, quorum memoria post mortem dam-nata est, ut puta ex causa maiestatis, uel ex alia tali causa. Quatenus tamen diximus ab hostibus capti testamentum irritum fieri, adiciendum est postliminio reuersi uires suas recipere iure postliminii aut, si ibi deced[2a]2t, lege Cornelia confirmari. ergo et si quis damnatus capite in integrum indulgentia principis sit restitutus, testamentum eius conua-lescet. Filii familias ueterani sui iuris morte patris facti testamentum irritum non fieri constat: nam quantum ad testandum de castrensi peculio pro patre familias habendus est, et ideo nec emancipatione irritum fieri militis uel ueterani testamentum uerum est. @@&7Ulpianus& libro decimo ad Sabinum. Si miles iure ciuili testa-mentum fecerit et primo gradu heredem eum scripserit quem iure militari poterat, secundo eum quem communi iure potest, et post annum missionis decesserit, primus gradus irritus fiet et a secundo incipiet testamentum. @@&7Idem& libro undecimo ad Sabinum. Uerum est adoptione uel adrogatione filii filiaeue testamentum rumpi, quoniam sui heredis adgnatione solet rumpi. Filia cum emancipatur uel nepos, quia una mancipatione exeunt de potestate, testamentum non rumpunt. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si pater ab hostibus capiatur filio ma-nente in ciuitate, reuerso eo non rumpitur testamentum: @@&7Idem& libro primo ad Uitellium. sed nec filius postliminio rediens rumpit patris testamentum, ut Sabinus existimauit. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo sexto ad edictum. Si binae tabulae profe-rantur diuersis temporibus factae, unae prius, aliae postea, utraeque tamen septem testium signis signatae, et apertae posteriores uacuae inuentae sint, id est nihil scriptum habentes omnino, superius testamentum non est ruptum, quia sequens nullum est. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Postumus praeteritus uiuo testatore natus decessit: licet iuris scrupulositate nimiaque suptilitate testamentum ruptum uideatur, atta-men, si signatum fuerit testamentum, bonorum possessionem secundum tabulas accipere heres scriptus potest remque optinebit, ut et diuus Hadrianus et imperator noster rescripse-runt, idcircoque legatarii et fideicommissarii habebunt ea, quae sibi relicta sint, securi. idem et circa iniustum et irritum testamentum erit dicendum, si bonorum possessio data fuerit ei, qui rem ab intestato auferre possit. Si paganus, qui habebat iam factum testa-mentum, aliud fecisset et in eo comprehendisset fidei heredis committere, ut priores ta-bulae ualerent, omnimodo prius testamentum ruptum est: quo rupto potest quaeri, an uice codicillorum id ualere deberet. et cum haec uerba sint fideicommissi, et sine dubio uni-uersa, quae illic scripta sunt, in causa fideicommiss[2i]2 erunt, non solum legata et fideicom-missa, sed et libertates et heredis institutio. @@&7Gaius& libro secundo institutionum. Postumorum loco sunt et hi, qui in sui heredis loco succedendo quasi adgn[2a]2scendo fiunt parentibus sui heredes. ut ecce si filium et ex eo nepotem neptemue in potestate habeam, quia filius gradu praecedit, is solus iura sui heredis habet, quamuis nepos quoque et neptis ex eo @1 in eadem potestate sint: sed si filius meus me uiuo morietur aut qualibet ratione exeat de potestate mea, incipit nepos neptisue in eius loco succedere et eo modo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur. ne ergo eo modo rumpat mihi testamentum, sicut ipsum filium uel heredem instituere uel exheredare nominatim debeo, ne non iure faciam testamentum, ita et nepotem neptemue ex eo necesse est mihi uel heredem instituere uel exheredare, ne forte me uiuo filio mortuo succedendo in locum eius nepos neptisue quasi adgnatione rumpat testamentum: idque lege Iunia Uellea prouisum est. @@&7Paulus& libro singulari de adsignatione libertorum. Si ita facta sit exhere-datio: 'si filius natus nataue sit, exheres esto', utrisque natis non rumpitur testamentum. @@&7Iauolenus& libro quarto epistularum. Qui uxorem praegnatem habebat, in hostium potestatem peruenit: quaero, filio nato quo tempore testamentum in ciuitate factum rumpatur? et si filius ante moriatur quam pater, an scripti heredes hereditatem habituri sint? respondi: non puto dubium esse, quin per legem Corneliam, quae de confirmandis eorum testamentis, qui in hostium potestate [2de]2cessissent, lata est, nato filio continuo eius testamentum, qui in hostium potestate sit, rumpatur: sequitur ergo, ut ex eo testamento hereditas ad neminem perueniat. @@&7Pomponius& libro secundo ad Quintum Mucium. Cum in secundo testa-mento heredem eum qui uiuit instituimus siue pure siue sub condicione (si tamen condicio Ȝexistere potuit, licet non ex[2sti]2terit), superius testamentum erit ruptum. multum autem interest, qualis condicio posita fuerit: nam aut in praeteritum concepta ponitur aut in prae-sens aut in futurum. in praeteritum concepta ponitur ueluti 'si Titius consul fuit': quae condicio si uera est, id est si Titius consul fuit, ita est institutus heres, ut superius testa-mentum rumpatur: tum enim ex hoc heres esset. si uero Titius consul non fuit, superius testamentum non est ruptum. quod si ad praesens tempus condicio adscripta est herede instituto, ueluti 'si Titius consul est', eundem exitum habet, ut, si sit, possit heres esse et superius testamentum rumpatur, si non sit, nec possit heres esse nec superius testa-mentum rumpatur. in futurum autem collatae condiciones si possibiles sunt existere po-tuerunt, licet non exstiterint, efficiunt, ut superius testamentum rumpatur, etiamsi non ex[2ti]2terint: si uero impossibiles sunt, ueluti 'Titius si digito caelum tetigerit, heres esto', placet perinde esse, quasi condicio adscripta non sit, quae est impossibilis. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Filio praeterito qui fuit in patris potestate neque libertates competunt neque legata praestantur, si praeteritus fratribus partem hereditatis auocauit: quod si bonis se patris abstinuit, licet suptilitas iuris refragari uidetur, attamen uoluntas testatoris ex bono et aequo tuebitur. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Si qui heres institutus est a testa-tore adrogetur, potest dici satis ei factum, quia et antequam adoptetur, institutio ut in extraneo locum habebat. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Si ego et Titius instituti simus et a nobis postumus exheredatus sit, a substitutis nostris non sit exheredatus, Titio defuncto ne ego quidem adire potero: iam enim propter instituti personam, a quo postumus exheredatus est, in cuius locum substitutus uocatur, a quo postumus exheredatus non est, ruptum est testamentum. Sed si ego et Titius inuicem substituti simus, quamuis in partem substitu-tionis exheredatus non sit, mortuo uel repudiante Titio me posse adire puto et ex asse heredem esse. In prima tamen specie et si uiuat Titius, neque ego sine illo neque ipse @1 sine me adire poterit, quia incertum est, an adhuc altero omittente rumpatur testamentum: itaque simul adire possumus. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo digestorum. Lucius Titius integra mente et ualetudine testamentum fecit uti oportet, postea cum in ualetudinem aduersam incidisset, mente captus tabulas easdem incidit: quaero, an heredes his tabulis instituti adire possint hereditatem. respondit secundum ea quae proponerentur non ideo minus adiri posse. @@@@{1DE HIS QUAE IN TESTAMENTO DELENTUR INDUCUNTUR @@@@UEL INSCRIBUNTUR}1 @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Quae in testamento legi possunt, ea inconsulto deleta et inducta nihilo minus ualent, consulto non ualent: id uero quod non iussu domini scriptum inductum deletumue est, pro nihilo est. 'legi' autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si exstrinsecus intelleguntur, non uidebuntur legi posse. sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta siue ab ipso siue ab alio, sed nolentibus. 'inducta' accipiendum est et si perducta sint. Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi nouissime, ut solet, testa-mento fuerit adscriptum: 'lituras inductiones superductiones ipse feci', non uidebitur referri ad ea quae inconsulto contigerunt. proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, ma-nebunt et si ademit, non erunt adempta. Sed si legi non possunt quae inconsulto del[2e]2ta sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est. Sed consulto quidem del[2e]2ta exceptione petentes repelluntur, inconsulto uero non repelluntur, siue legi possunt siue non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat ualere omnia quae in eo scripta sunt. et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si uero alius inuito testatore, non denegabuntur. Et hereditatis portio adempta uel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta uidebitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data. Si quis codicillos in testamento confirmauit et codicillis aliquid adscripsit, mox deleuit ita ut appareat, an debeatur? et Pomponius scribit codicillos deletos non ualere. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Cancellauerat quis testamentum uel in-duxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. quaerebatur de uiribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testa-menti ualere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, si uoluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio inprobetur. sed si instituti nomen induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. sed si omnia nomina iuduxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum here-dem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare uoluit here-ditate an uero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam praebuerit, uerum omnibus offuerit. et si quidem soli ei ademptam uoluit portionem, ce-teris nihil nocebit inductio, non magis quam si uolens heredem inducere inuitus et @1 alium induxerit. quod si putauit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, omnibus denegantur actiones: sed a legatariis denegari actio debeat, quaestio est. in am-biguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse infirmandam. @@&7Marcellus& libro uicesimo nono digestorum. Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco uindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum insti-tutio fuerat inducta. plerique etiam legatarios exclud[2e]2ndos existimabant. quod sane sequen-dum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonnullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia ualitura. quid ergo? non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. sententia imperatoris Antonini Augusti Pudente et Pol-lione consulibus. 'Cum Ualerius Nepos mutata uoluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum di[2u]2i patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non uidetur.' et aduocatis fisci dixit: 'Uos habetis iudices uestros'. Uibius Zeno dixit: 'Rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?' Antoninus Caesar dixit: 'Uidetur tibi uoluisse testamentum ualere, qui nomina heredum induxit?' Cornelius Priscianus aduocatus Leonis dixit: 'Nomina heredum tantum induxit'. Calpurnius Longinus aduocatus fisci dixit: 'Non potest ullum testamentum ualere, quod heredem non habet'. Priscianus dixit: 'Manumisit quosdam et legata dedit'. Anto-ninus Caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: 'Causa praesens admittere uidetur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existime-mus Nepotem irrita esse uoluisse, quae induxit'. Nomen serui, quem liberum esse iusserat, induxit. Antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod uidelicet fauore con-stituit libertatis. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti uoluntatem eodem tempore dominus sollemniter compleuit. si quasdam tabulas in publico depositas abstulit atque deleuit, quae iure gesta sunt, praesertim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. &7Paulus& Ȝnotat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobauerint hi qui ab in-testato uenire desiderant, scriptis auocabitur hereditas. @@@@{1DE HEREDIBUS INSTITUENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Qui testat[2u]2r [2ab]2 hered[2is]2 institutione ple-rumque debet initium facere testamenti. licet etiam ab exheredatione, quam nominatim facit: nam diuus Traianus rescripsit posse nominatim etiam ante heredis institutionem filium exheredare. Institutum autem heredem eum quoque dicimus, qui scriptus non est, sed solummodo nuncupatus. @8 Mutus et surdus recte heres institui potest. @8 Qui neque legaturus quid est neque quemquam exheredaturus, quinque uerbis potest facere testamentum, ut dicat: 'Lucius Titius mihi heres esto': haec autem scriptura pertinet ad eum qui non per @1 scripturam testatur. qui poterit etiam tribus uerbis testari, ut dicat: 'Lucius heres esto': nam et 'mihi' et 'Titius' abundat. Si ex fundo fuisset aliquis solus institutus, ualet institutio detracta fundi mentione. Si autem sic scribat: 'Lucius heres', licet non adiecerit 'esto', credimus plus nuncupatum, minus scriptum: et si ita: 'Lucius esto', tantundem dicimus: ergo et si ita: 'Lucius' solummodo. Marcellus non insuptiliter non putat hodie hoc pro-cedere. diuus autem Pius, cum quidam portiones inter heredes distribuisset ita: ille ex 'parte tota, ille ex tota' nec adiecisset 'heres esto', rescripsit ualere institutionem: quod et Iulianus scripsit. Item diuus Pius rescripsit 'illa uxor mea esto' institutionem ualere, licet deesset 'heres'. Idem Iulianus 'illum heredem esse', non putauit ualere, quoniam deest ali-quid: sed et ipsa ualebit subaudi[2to]2 'iubeo'. @@&7Idem& libro secundo ad Sabinum. Circa eos, qui ita heredes instituti sint: 'ex partibus quas adscripsero', non putat Marcellus eos heredes nullis adscriptis partibus, quem-admodum si ita essent heredes instituti: 'si eis partes adscripsero'. sed magis est, ut sic utraque institutio accipiatur, si uoluntas defuncti non refragatur: 'ex quibus partibus ad-scripsero, si minus, ex aequis', quasi duplici facta institutione: quam sententiam Celsus libro sexto decimo digestorum probat. aliter atque probat in illa institutione: 'ex qua parte me Titius heredem scripsit, Seius heres esto': tunc enim si non est a Titio scriptus, nec [2S]2eius ab eo, nec immerito: hic enim creditur inesse condicio. sed Marcellus haec similia putat. Potest autem interesse, utrum ita quis scribat: 'ex his partibus quas adscripsi' an 'adscripsero', ut superiori modo dicas nullis adscriptis partibus nullam esse institutionem: quomodo in illo Marcellus: 'ex his partibus, ex quibus testamento matris scripti fuissent, herede[2s]2 sunto', si intestata mater decesserit, hos non esse institutos. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Seruus alienus uel totus uel pro parte sine libertate heres institui potest. Si seruum meum pure heredem scripsero, sub condicione liberum, differtur institutio in id tempus, quo libertas data est. Si quis ita scripserit: 'si Titius heres erit, Seius heres esto: Titius heres esto', quasi quaeuis condicio exspectatur Titii aditio, ut Seius heres fiat: et sane et Iuliano et Tertulliano hoc uidetur. Qui fidei-commissam libertatem sub condicione accepit, potest ab herede pure cum libertate heres institui et non expectata condicione libertatem et hereditatem consequitur et erit interim necessarius: et existente condicione uoluntarius heres efficietur, ut non desinat heres esse, sed ut ius in eo mutetur successionis. Aperturae tabularum dilatio necessarii heredis ius non mutat, ut solemus in substituto impuberis dicere: nam est relatum, si se adrogandum dederit substitutus impuberi defuncti filius, necessarium eum fore. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Suus quoque heres sub condicione heres pot-est institui: sed excipiendus est filius, quia non sub omni condicione institui potest. et quidem sub ea condicione, quae est in potestate ipsius, potest: de hoc enim inter omnes constat sed utrum ita demum institutio effectum habeat, si paruerit condicioni, an et si non paruerit et decessit? Iulianus putat filium sub eiusmodi condicione institutum etiam, si condicioni non paruerit, summotum esse, et ideo si coheredem habeat ita institutus, non debere eum exspectare, donec condicioni pareat filius, cum et si patrem intestatum faceret non parendo condicioni, procul dubio exspectare deberet. quae sententia probabilis mihi uidetur, ut sub ea condicione institutus, quae in arbitrio eius sit, patrem intestatum non @1 faciat. Puto recte generaliter definiri: utrum in potestate fuerit condicio an non fuerit, facti potestas est: potest enim et haec 'si Alexandriam peruenerit' non esse in arbitrio per hiemis condicionem: potest et esse, si ei, qui a primo miliario Alexandriae agit, fuit imposita: potest et haec 'si decem Titio dederit' esse in difficil[2i]2, si Titius peregrinetur lon-ginquo itinere: propter quae ad generalem definitionem recurrendum est. Sed et si filio sub condicione, quae in eius potestate est, herede instituto nepos sit substitutus siue ex-traneus, puto uiuo filio non exstaturum heredem substitutum, post mortem uero exstatu-rum, nec necessariam a substituto filii exheredationem, cum et, si fuerit facta, frustra est: post mortem enim filii facta est, quam inutilem esse alia[2s]2 ostendimus: opinamur igitur filium, si sit institutus sub ea condicione et sit in eius potestate, non indigere exhereda-tione a sequentibus gradibus: alioquin et a coherede indigebit. @@Apud &7Iulianum& libro uicensimo nono digestorum &7Marcellus& notat. Si eiusmodi sit condicio, sub qua filius heres institutus sit, ut ultimo uitae eius tempore certum sit eam existere non posse et pendente ea decedat, intestato patri heres erit, ueluti 'si Alex[2and]2riam peruenerit, heres esto': quod si etiam nouissimo tempore impleri potest, ueluti 'si decem Titio dederit, heres esto', contra puto. @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Sed si condicioni dies sit adiectus, ut puta: 'si Capitolium i[2n]2t[2r]2a dies triginta ascenderit', tantundem potest dici: ut, si non pa-ruerit condicioni, substitutus possit admitti filio repulso, consequens est sententiae Iuliani et nostrae. Nepotes autem et deinceps ceteri, qui ex lege Uellea instituti non rumpunt testamenta, sub omni condicione institui possunt, etsi redigantur ad filii condicionem. So-lemus dicere media tempora non nocere, ut puta ciuis Romanus heres scriptus uiuo testa-tore factus peregrinus mox ciuitatem Romanam peruenit: media tempora non nocent. seruus alienus sub condicione heres scriptus traditus est seruus hereditario, mox usucaptus ab extraneo: non est uitiata institutio. Si seruum communem cum libertate dominus he-redem scripserit et eum redemerit, necessarius efficietur. sed si substitutus sit impuberi et partem redemerit impubes, necessarius non efficietur, [2ut]2 Iulianus scribit. Sed si sit cum libertate institutus, an ei libertatis datio codicillis adimi possit, apud Iulianum quaeritur. et putat in eum casum, quo necessarius fieret, ademptionem non ualere, ne a semet ipso ei adimatur libertas: seruus enim heres institutus a semet ipso libertatem accipit. quae sententia habet rationem: nam sicuti legari sibi non potest, ita nec a se adimi. @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. Si seruus communis sub condicione heres institutus uiuo testatore libertatem consecutus sit, etiam pendente condicione testa-mentariae libertatis adire hereditatem potest. Item siue testator eum alienauerit siue heres post mortem testatoris, iussu domini hereditatem adibit. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Duo socii quendam seruum com-munem testamento facto heredem et liberum esse iusserant: ruina simul oppressi perierant. plerique responderunt hoc casu duobus orcinum heredem existere, et id est uerius. Sed @1 et si sub eadem condicione seruum communem uterque socius liberum heredemque esse iussisset eaque exstitisset, idem iuris erit. @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Quotiens uolens alium heredem scribere Ȝalium scripserit in corpore hominis errans, ueluti 'frater meus' 'patronus meus', placet neque eum heredem esse qui scriptus est, quoniam uoluntate deficitur, neque eum quem uoluit, quoniam scriptus non est. Et si in re quis errauerit, ut puta dum uult lancem re-linquere, uestem leget, neutrum debebit hoc, siue ipse scripsit siue scribendum dictauerit. Sed si non in corpore errauit, sed in parte, puta si, cum dictasset ex semisse aliquem scribi, ex quadrante sit scriptus, Celsus libro duodecimo quaestionum, digestorum undecimo posse defendi ait ex semisse heredem fore, quasi plus nuncupatum sit, minus scriptu[2m]2: quae sententia rescriptis adiuuatur generalibus. idemque est et si ipse testator minus scribat, cum plus uellet adscribere. Sed si maiorem adscripserit testamentarius uel (quod difficilius est probatione) ipse testator, ut pro quadrante semissem, Proculus putat ex qua-drante fore heredem, quoniam inest quadrans in semisse: quam sententiam et Celsus probat. Sed et si quis pro centum ducenta per notam scripsisset, idem iuris est: nam et ibi utrum-que scriptum est et quod uoluit et quod adiectum est: quae sententia non est sine ratione. Tantundem Marcellus tractat et in eo, qui condicionem destinans inserere non addidit: nam et hunc pro non instituto putat: sed si condicionem addidit dum nollet, de-tracta ea heredem futurum nec nuncupatum uideri quod contra uoluntatem scriptum est: quam sententiam et ipse et nos probamus. Idem tractat et si testamentarius contra uoluntatem testatoris condicionem detraxit uel mu[2ta]2uit, heredem non futurum, sed pro non instituto habendum. Sed si, cum Primum heredem ex parte dimidia scribere destinasset, Primum et Secundum scripsit, solus Primus scriptus heres uidebitur et solus heres existet quasi ex parte dimidia institutus. Si quis nomen heredis quidem non dixerit, sed indubi-tabili signo eum demonstrauerit, quod paene nihil a nomine distat, non tamen eo, quod contumeliae causa solet addi, ualet institutio. Heres institui, nisi ut certe demonstretur, nemo potest. Si quis ita dixerit: 'uter ex fratribus meis Titio et Maeuio Seiam uxorem duxerit, ex dodrante, uter non duxerit, ex quadrante heres esto', hic recte factam institutio-nem esse certum est: sed quis ex qua parte, incertum. Plane erit similis, si ita institutio facta fuerit: 'uter ex supra scriptis fratribus meis Seiam uxorem duxerit, heres esto': sed et hanc puto ualere institutionem quasi sub condicione factam. Heredes iuris successores sunt et, si plures instituatur, diuidi inter eos a testatore ius oportet: quod si non fiat, omnes aequaliter heredes sunt. Si duo sint heredes instituti, unus ex parte tertia fundi Corneliani, alter ex besse eiusdem fundi, Celsus expeditissimam Sabini sententiam sequitur, ut detracta fundi mentione quasi sine partibus heredes scripti hereditate potirentur, si modo uoluntas patris familias manifestissime non refragatur. Si quis ita scripserit: 'Stichus liber esto et, posteaquam liber erit, heres esto', Labeo, Neratius et Aristo opinantur detracto uerbo medio 'postea' simul ei et libertatem et hereditatem competere: quae sententia mihi quoque uera uidetur. Si quis Primum ex triente, Secundum ex triente heredem instituerit et, si Secundus heres non erit, Tertium ex besse heredem scribat, hic Secundo repudiante bessem habebit non solum iure substitutionis, sed et institutionis, id est trientem iure sub-stitutionis, trientem iure institutionis, Seruus cum libertate heres institutus si sit alienatus, iuberi adire ab eo potest, cui alienatus est: sed si redemptus sit a testatore, institutio ualet et necessarius heres erit. Si seruus ex die libertatem acceperit et hereditatem pure, mox @1 sit alienatus uel manumissus, uideamus, an institutio ualeat. et quidem si alienatus non esset, potest defendi institutionem ualere, ut die ueniente libertatis, quae hereditatem mo-ratur, competente libertate et heres necessarius existat. Sed si in diem libertas, hereditas autem sub condicione data sit, si condicio post diem aduenientem exstiterit, liber et heres erit. Sed et si pure fuerit heres institutus libertate in diem data, si sit alienatus uel manu-missus, dici debet heredem eum posse existere. Sed et si non ipse seruus sit alienatus, sed usus fructus in eo, aeque institutio ualet, sed differtur in id tempus, quo extinguitur usus fructus. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Si alterius atque alterius fundi pro par-tibus quis heredes instituerit, perinde habebitur, quasi non adiectis partibus heredes scripti essent: nec enim facile ex diuersitate pretium portiones inueniuntur: ergo expeditius est quod Sabinus scribit, perinde habendum, ac si nec fundum nec partes nominasset. @@&7Iauolenus& libro septimo epistularum. 'Attius fundi Corneliani heres esto mihi, duo Titii illius insulae heredes sunto.' habebunt duo Titii semissem, Attius semis-sem idque Proculo placet: qui[2d]2 tibi uidetur? respondit: uera est Proculi opinio. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si inaequalibus partibus datis ita adiciatur: 'quos ex disparibus partibus heredes institui, aeque heredes sunto', existimandum est exaequari eos, scilicet si hoc ante peractum testamentum scriptum sit. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Interdum haec adiectio 'aeque heredes sunto' testatoris uoluntatem exprimit, ut puta 'Primus et fratris mei filii [2ae]2que heredes sunto': nam haec adiectio declarat omnes ex uirilibus partibus institutos, ut et Labeo scripsit, qua detracta semissem fratris filii, semissem Primus haberet. Pater familias di-stribuere hereditatem in tot partes potest quot uoluerit: sed sollemnis assis distributio in duodecim uncias fit. Denique si minus distribuit, potestate iuris in hoc reuoluitur: ut puta si duos heredes ex quadrante scripserit: nam hereditas eius residua accedit, ut ex semis-sibus uideantur scripti. Sed si alter ex quadrante, alter ex semisse heredes scripti sunt, qui accedit quadrans pro partibus hereditariis eis adcrescit. Sed si excesserit in diuisione duodecim uncias, aeque pro rata decrescet: ut puta me ex duodecim unciis heredem, te ex sex scripsit: ego hereditatis habeo bessem, tu trientem. Sed si duos ex asse heredes scripserit, alios ex duodecim unciis, an aeque distributio fiat, apud Labeonem libro quarto posteriorum quaeritur. et putat Labeo et illos ex semisse et hos, qui ex duodecim unciis scripti sunt, ex semisse heredes fore, cui sententiae adsentiendum puto. sed si duos ex asse heredes instituerit, tertium autem ex dimidia et sexta, eodem libro Labeo ait in ui-ginti uncias assem diuidendum, octo laturum ex dimidia et sexta scriptum illos duos duo-decim. Apud eundem refertur: 'Titius ex parte tertia', deinde asse expleto 'idem ex parte sexta': in quattuordecim uncias hereditatem diuidendam Trebatius ait. @@&7Iauolenus& libro primo ex Cassio. Si quis heredes ita instituit: 'Titius ex parte prima, Seius ex parte secunda, Maeuius ex parte tertia, Sulpicius ex parte quarta heredes sunto': aequae partes hereditatis ad institutos pertinebunt, quia testator appel-latione numeris scripturae magis ordinem, quam modum partibus imposuisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Iulianus quoque libro trigesimo refert, @1 si quis ita heredem scripserit: 'Titius ex parte dimidia heres esto: Seius ex parte dimidia: ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius heres esto', dubitari posse, utrum in tres semisses diuidere uoluit hereditatem an uero in unum semissem Seium et Sem-pronium coniungere: quod est uerius, et ideo coniunctim eos uideri institutos: sic fiet, ut Titius semissem, hi duo quadrantes ferant. Idem eodem libro scripsit, si Primus ex se-misse, Secundus ex semisse, si Primus heres non erit, Tertius ex dodrante substitutus sit, facti quidem quaestionem esse: uerum recte dicitur, si quidem Primus adierit, aequales partes habituros, si repudiauerit, quindecim partes futuras, ex quibus nouem quidem latu-rum Tertium, sex Secundum: @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. nam Tertium et instituti et substituti personam Ȝsustinere, in tres partes institut[2um]2 uideri, in sex substitutum. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Item quod Sabinus ait, si cui pars adposita non est, excutiamus. duos ex quadrantibus heredes scripsit, tertium sine parte: quod assi deest, feret: hoc et Labeo. Unde idem tractat, si duos ex undecim, duos sine parte scripsit, mox unus ex his, qui sine parte fuerunt, repudiauerit, utrum omnibus se-muncia an ad solum sine parte scriptum pertineat: et uariat. sed Seruius omnibus ad-crescere ait, quam sententiam ueriorem puto: nam quantum ad ius adcrescendi non sunt coniuncti, qui sine parte instituuntur: quod et Celsus libro sexto decimo digestorum probat. Idemque putat et si expleto asse duos sine parte heredes scripserit, neque hos neque illos coniunctos. Sed si asse expleto alium sine parte heredem scripserit, in alium assem ueniet. aliter atque si ita scripsisset expleto asse: 'ex reliqua parte heres esto', quoniam, cum nihil reliquum est, ex nulla parte heres institutus est. Sed si expleto asse duo sine partibus scribantur, utrum in singulos asses isti duo an in unum assem coniungantur, quaeritur. et putat Labeo, et uerius est, in unum assem uenire: nam et si unus sine parte, duo con-iunctim sine parte instituantur, non tres trientes fieri Celsus libro sexto decimo scripsit, sed duos semisses. Quod si quis dupundium distribuit et tertium sine parte instituit, hic non in alium assem, sed in trientem uenit, ut Labeo quarto posterior[2u]2m scripsit, nec Aristo uel Aulus (utpote probabile) notant. @@&7Paulus& libro primo ad Uitellium. Sabinus: quaesitum est, si plus asse pater familias distribuisset et aliquem sine parte fecisset heredem, utrumne is assem habiturus foret an id dumtaxat, quod ex dupundio deesset. et hanc esse tolerabilissimam sententiam puto, ut eadem ratio in dupondio omnique re deinceps quae in asse seruetur. &7Paulus&: eadem ratio est in secundo asse quae in primo. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Ex facto etiam agitatum Pomponius et Arrianus referunt, si quis uacua parte relicta ita instituerit: 'si mihi Seius heres non erit', quem non instituerat, 'Sempronius heres esto', an hic occupare possit uacantem portionem. et Pegasus quidem existimat ad eam partem admitti: Aristo contra putat, quia huic pars esset data, quae nulla esset: quam sententiam et Iauolenus probat et Pomponius et Arrianus et hoc iure utimur. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Quo loco scribatur heres sine parte, utrum primo an medio uel nouissimo, nihil interest. Si iam mortuo quadrans, alii do[2d]2rans datus sit et alius sine parte scriptus sit, Labeo eum, qui sine parte heres institutus sit, @1 alterum assem habiturum et hanc mentem esse testantis: quod et Iulianus probat et uerum est. Quod si uiuus et mortuus ex parte dimidia coniunctim heredes instituti sunt, ex altera alius, aequas p[2a]2rtes eos habituros ait, quia mortui pars pro non scripto habetur. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Trebatius ait sic non recte scribi: 'quis-quis mihi heres erit, Stichus liber et heres esto', liberum tamen futurum. Labeo et here-dem eum futurum recte putat. Seruo libertatem pure, hereditatem sub condicione dari posse uerissimum puto, ut tamen utrumque ex condicione pendeat: @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. et expleta quidem condicione liber heresque erit, quocumque loco libertas data fuerit: deficiente autem condicione perinde habetur, ac si libertas sine hereditate data fuerit. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Si quis instituatur heres in diem certum uel incertum, is bonorum possessionem agnoscere potest et tamquam heres distrahere here-ditatem. Sed si bonorum possessionem non admittat, sed condicionem trahat, cui facile parere possit, ueluti 'si seruum quem in potestate habeat manumiserit' nec manumittat, hic praetoris erunt partes, ut imitetur edictum suum illud, quo praefinit tempus, intra quod adeatur hereditas. Item si condicioni heres parere non poterit, quam in sua potestate non habebit, ueluti institutione collata in alterius factum aut quendam casum, 'si ille' puta 'consul factus fuerit', tunc postulantibus creditoribus constituet praetor, nisi intra certum tempus hereditas optigerit aditaque fuerit, se bona defuncti creditoribus possidere iussurum et interim quae urguebunt per procuratores distrahi iussurum. Sed si sub condicione quis heres institutus sit et graue aes alienum sit, quod ex poena crescit, et maxime si publicum debitum imminet: per procuratorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter in posses-sione sit aut pupillus heres tutorem non habeat. Et ideo ait causae cognitionem adiectam propter eos, qui sine dilatione peregre essent uel aegritudine uel ualitudine ita impedirentur, ut in ius produci non possint, nec tamen defenderentur. @@&7Celsus& libro sexto decimo digestorum. 'Titius et Seius uterue eorum uiuet heres mihi esto.' existimo, si uterque uiuat, ambo heredes esse, altero mortuo eum qui supererit ex asse heredem fore, @@&7Ulpianus& libro sexto regularum. quia tacita substitutio inesse uidetur institutioni: @@&7Celsus& libro sexto decimo digestorum. idque et in legato eodem modo relicto senatus censuit. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si te solum ex parte dimidia pure, ex altera sub condicione heredem instituero et substituero tibi, non existente condicione sub-stitutum ex ea parte heredem fore Celsus ait: Sed si te heredem instituero et deinde eundem te sub condicione instituam, nihil ualere sequentem institutionem, quia satis plena prior fuisset. Sed si plures institutiones ex eadem parte sub diuersis con-dicionibus fuerint factae, utra prior condicio exstiterit, id faciet quod supra diximus, si pure et sub condicione idem instituatur. @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Si ita quis institutus sit: 'Titius heres esto, si Secundus heres non erit', deinde: 'Secundus heres esto': placet primo gradu Se-cundum esse institutum. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Hoc articulo 'quisque' omnes signi-ficantur: et ideo Labeo scribit, si ita scriptum sit: 'Titius et Seius quanta quisque eorum ex parte heredem me habuerit scriptum, heres mihi esto', nisi omnes habeant scriptum heredem testatorem, neutrum heredem esse posse, quoniam ad omnium factum sermo @1 refertur: in quo puto testatoris mente[2m]2 respiciendam. sed humanius est eum quidem, qui testatorem suum heredem scripserit, in tantam partem ei heredem fore, qui autem eum non scripserit, nec ad hereditatem eius admitti. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad edictum. Pignori obligatum seruum ne-cessarium domino posse fieri imperator Seuerus rescripsit, ita tamen, si paratus sit prius creditori satisfacere. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Non minus seruos quam liberos heredes instituere possumus, si modo eorum scilicet serui sint, quos ipsos heredes instituere possumus, cum testamenti factio cum seruis ex persona dominorum introducta est. Hereditarium seruum ante aditam hereditatem ideo placuit heredem institui posse, quia creditum est hereditatem dominam esse defuncti locum optinere. @@&7Idem& libro primo de testamentis ad edictum praetoris urbani. illa institutio 'quos Titius uoluerit' ideo uitiosa est, quod alieno arbitrio permissa est: nam satis con-stanter ueteres decreuerunt testamentorum iura ipsa per se firma esse oportere, non ex alieno arbitrio pendere. Is qui apud hostes est recte heres instituitur, quia iure post-liminii omnia iura ciuitatis in personam eius in suspenso retinentur, non abrumpuntur: itaque si reuersus fuerit ab hostibus, adire hereditatem poterit. seruus quoque eius recte heres instituitur et, si reuersus sit ab hostibus, potest eum iubere adire hereditatem: si uero ibi decesserit, qui ei heres existet potest per seruum heres fieri. @@&7Idem& libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Si quis ita scripserit: 'Titius ex parte dimidia heres esto: idem Titius ex altera parte dimidia, si nauis Ȝex Asia uenerit, heres esto', cum ex pura institutione adierit heres, quamuis condicio alte-rius institutionis pendeat, ex asse fit heres, scilicet etiam condicione deficiente, cum non prosit ei condicio quicquam existens: quippe cum non dubitetur, quin, si quis ex parte dimidia heres institutus sit nec praeterea quisquam alius, ipse ex asse heres institui uideatur. @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Hereditas ex die uel ad diem non recte datur, sed uitio temporis sublato manet institutio. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Ex facto proponebatur: quidam duos here[2de]2s scripsisset, unum rerum prouincialium, alterum rerum Italicarum, et, cum merces in Italia[2m]2 deuehere soleret, pecuniam misisset in prouinciam ad merces comparandas, quae comparatae sunt uel uiuo eo uel post mortem, nondum tamen in Italiam deuectae, quae-rebatur, merces utrum ad eum pertineant, qui rerum [2I]2talicarum heres scriptus erat an uero ad eum, qui prouincialium. dicebam receptum esse rerum heredem institui posse nec esse inutilem institutionem, sed ita, ut officio iudicis familiae herciscundae cognoscentis contineatur nihil amplius eum, qui ex re institutus est, quam rem, ex qua heres scriptus est, consequi. ita igitur res accipietur. uerbi gratia pone duos esse heredes institutos, unum ex fundo Corneliano, alterum ex fundo Liuiano, et fundorum alterum quidem facere dodrantem bonorum, alterum quadrantem: erunt quidem here[2de]2s ex [2a]2equis partibus, quasi sine partibus instituti, uerumtamen officio iudicis tenebuntur, ut unicuique eorum fundus qui relictus est adiudicetur uel adtribuatur. Unde scio quaesitum, aeris alieni onus pro @1 qua parte adgnosci debeat. et refert Papinianus, cuius sententiam ipse quoque probaui, pro hereditariis partibus eos adgnoscere aes alienum debere, hoc est pro semisse: fundos etenim uice praeceptionis accipiendos. quare si forte tantum sit aes alienum, ut nihil de-tracto eo superesse possit, consequenter dicemus institutiones istas ex re factas nullius esse momenti: et si forte Falcidia interueniens recisionem esset legatorum factur[2a, s]2ic officio iudicis recidit praeceptiones istas, ut non plus quisque eorum habeat quam esset habiturus, si legatum accepisset uel aliud uel etiam praeceptiones. quod si fuerit incer-tum, an Falcidia interuentura sit, rectissime probatur officio iudicis cautiones esse inter-ponendas. Cum haec ita sint, haec etiam institutio, de qua quaeritur, non est repel-lenda, si alius rerum prouincialium, alius rerum Italicarum heres fuerit scriptus, officioque iudicis adtribuentur singulis res quae adscriptae sunt, erunt tamen heredes ex aequis par-tibus, quia nulla pars adscripta est. quae res facit, ut, si forte in aliis facultatibus plus sit (in Italicis forte quam in prouincialibus), in aliis minus et aeris alieni ratio urguet, [2debe]2at dici imminutionem eandem fieri quam supra ostendimus: proinde et si aliis fuerint legata relicta, contributio admittenda erit. Rerum autem Italicarum uel prouincialium significatione quae res accipiendae sint, uidendum est. et facit quidem totum uoluntas de-functi: nam quid senserit, spectandum est. uerumtamen hoc intellegendum erit rerum Italicarum significatione eas contineri, quas perpetuo quis ibi habuerit atque ita disposuit, ut perpetuo haberet: ceteroquin si tempore in quo transtulit in alium locum, non ut ibi haberet, sed ut denuo ad pristinum locum reuocaret, neque augebit quo transtulit neque minuet unde transtulit: ut puta de Italico patrimonio quosdam seruos miserat in prouin-ciam, forte Galliam, ad exigendum debitum uel ad merces comparandas, recursuros, si comparassent: dubium non est, quin debeat dici ad Italicum patrimonium eos pertinere debere. ut est apud Mucium relatum, cum fundus erat legatus uel cum instrumento uel cum his quae ibi sunt: agasonem enim missum in uillam a patre familias non pertinere ad fundi legatum Mucius ait, quia non idcirco illo erat missus, ut ibi esset. proinde si seruus fuerit missus in uillam interim illic futurus, quia dominum offenderat, quasi ad tem-pus relegatus, responsum est eum ad uillae legatum non pertinere. quare ne serui quidem, qui operari in agro consuerunt, qui in alios agros reuertebantur, et quasi ab alio com-modati in ea sunt condicione, ut ad legatum pertineant, quia non ita in agro fuerant, ut ei agro uiderentur destinati. quae res in proposito quoque suggerit, ut Italicarum rerum esse credantur hae res, quas in Italia esse testator uoluit. Proinde et si pecuniam misit in prouinciam ad merces comparandas et necdum comparatae sint, dico pecuniam, quae idcirco missa est, ut per eam merces in Italiam adueherentur, in Italico patrimonio ad-iungendam: nam et si dedisset in prouincia de pecuniis, quas in Italia exercebat, ituras et redituras, dicendum est hanc quoque Italici patrimonii esse. Rationem igitur efficere dici, ut merces quoque istae, quae comparatae sunt ut Romam ueherentur, siue prouectae sunt eo uiuo siue nondum, et siue scit siue ignorauit, ad eum heredem pertinere, cui Italicae res sunt adscriptae. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Si quis ita scripserit heredem: 'ex qua @1 parte codicillis Titium heredem scripsero, heres esto', etiamsi pars in codicillis non fuerit adscripta, erit tamen heres quasi sine parte institutus. @@&7Iulianus& libro uicesimo nono digestorum. Cum in testamento ita scribitur: 'si filius meus me uiuo morietur, nepos ex eo post mortem meam natus heres esto', duo gradus heredum sunt: nullo enim casu uterque ad hereditatem admittitur. ex quo apparet, si nepoti Titius substitutus fuerit et filius patri heres exstiterit, non posse Titium una cum filio heredem esse, quia non in primum, sed in secundum gradum substituitur. Haec uerba: 'Publius Marcus Gaius inuicem substituti heredes mihi sunto' sic interpretanda sunt, ut breuiter uideretur testator tres instituisse heredes et inuicem eos substituisse, perinde ac si ita scripsisset: 'ille et ille et ille instituti heredes et substituti sunto'. Qui tres filios habebat et ita scripserit: 'filii mei heredes sunto: Publius filius meus exheres esto', uideri potest prima parte duos dumtaxat filios heredes instituisse. @@&7Idem& libro trigesimo digestorum. qui filio impuberi exheredato Pamphi-lum legat, eundem post mortem filii ex parte heredem instituere eodem modo potest, quo is, qui seruum Sempronio legatum, eundem post mortem Sempronii ex parte heredem instituit. Seruus testamento heres pure scriptus, liber autem iussus esse, si intra kalendas Decembres decem dedisset, si codicillis pure libertatem acceperit, intra kalendas quidem neque liber neque heres erit, nisi decem dederit: si intra kalendas non dederit, liber ex codicillis erit. Si quis seruum suum liberum sub condicione, heredem pure scripsisset eumque uendidisset pendente condicione, iussu emptoris seruus adire hereditatem potest, quia et constitit institutio et est qui ius imperandi habet. Quod si post defectam condi-cionem alienatus fuisset, non potest iussu emptoris heriditatem adire, quia eo tempore ad eum peruenisset, quo iam extincta institutio inutilis fuerat. Igitur cum seruus sub condi-cione liber esse iubetur et legatum pure accepit, si pendente condicione manumissus uel alienatus fuerat, legatum habebit aut domino adquiret, quamuis mortis tempore condicio libertatis extincta fuerit: si uero post defectum condicionis manumissus aut alienatus fuerit, legatum ad irritum recidit. Cum uenditor seruum ante traditionem ab emptore pro parte heredem scriptum adire iubet, restituere coheredi serui necesse habet, quia lucrum facere eius serui iure quem uendidit non debet. plane non totum quod adquisierit restituet, sed pro ea dumtaxat parte, qua seruus coheredem habuerit, @@&7Marcianus& libro secundo regularum. id est partem dimidiam serui et quartam here-ditatis. @@Libro trigesimo digestorum &7Iuliani Marcellus& notat: immo et id debet praestari, quod consequi uenditor non potuisset, si prius, quam adiret seruus partem hereditatis, is tra-ditus esset: quod est uerum. Ȝ@@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. Si pater familias Titium, quem ingenuum esse credebat, heredem scripserit eique, si heres non esset, Sempronium sub-stituerit, deinde Titius, quia seruus fuerat, iussu domini adierit hereditatem: potest dici Sempronium in partem hereditatis admitti. nam qui scit aliquem seruum esse et eum he-redem scribit et ita substituit: 'si Stichus heres non erit, Sempronius heres esto', intelle-gitur tale quod dicere: 'si Stichus neque ipse heres erit neque aliu[2m]2 fecerit'. at qui eum, quem liberum putat esse, heredem scripserit, hoc sermone 'si heres non erit' nihil aliud intellegitur significare, quam si hereditatem uel sibi [2non]2 adquisierit uel mutata condicione @1 alium heredem non fecerit, quae adiectio ad eos pertinet, qui patres familias heredes scripti postea in seruitutem deducti fuerint. igitur in hoc casu semisses fient ita, ut alter semis inter eum, qui dominus institu[2ti]2 heredis fuerit, et substitutum aequis portionibus diuidatur: @@&7Pomponius& libro duodecimo ex uariis lectionibus. et hoc Tiberius Caesar constituit in persona Parthenii, qui tamquam ing[2en]2uus heres scriptus adier[2a]2t here-ditatem, cum esset Caesaris seruus: nam diuisa hereditas est inter Tiberium et eum qui Parthenio substitutus erat, ut refert Sextus Pomponius. @@&7Iulianus& libro sexagesimo quarto digestorum. Qui soluendo non erat, duos Apollonios liberos heredesque esse iusser[2a]2t. altero ante apertas tabulas testamenti mortuo non ineleganter defendi poterit eum qui supererit liberum et solum necessarium heredem fore. quod si uterque uiuit, institutionem nullius esse momenti propter legem Aeliam Sentiam, quae amplius quam unum necessarium heredem fieri uetat: @@&7Paulus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. inuicem enim eos sibi obstare. @@&7Alfenus& libro quinto digestorum. Pater familias testamento duos heredes instituerat: eos monumentum facere iusserat in diebus certis: deinde ita scripserat: 'qui eorum non ita fecerit, omnes exheredes sunto': alter heres hereditatem praetermiserat, reliquus heres consulebat, cum ipse monumentum exstruxisset, numquid minus heres esset ob eam rem, quod coheres eius hereditatem non adisset. respondit neminem ex alterius facto hereditati neque alligari neque exheredari posse, sed uti quisque condicionem im-plesset, quamuis nemo adisset praeterea, tamen eum heredem esse. @@&7Idem& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Si Maeuia mater mea et Fuluia filia mea uiuent, tum mihi Lucius Titius heres esto'. Seruius respondit, si testator filiam numquam habuerit, mater autem superuixisset, tamen Titium heredem fore, quia id, quod inpossibile in testamento scriptum esset, nullam uim haberet. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Quidam cum filium familias heredem instituere uellet, ne ad patrem eius ex ea hereditate quicquam perueniret, uoluntatem suam exposuit filio: filius cum patris offensam uereretur, petit a testatore, ne sub condicione 'si a patre emancipatus esset' heredem eum institueret et impetrauit ab eo, ut amicum suum heredem institueret: atque ita testamento amicus filii ignotus testatori heres institutus est nec quicquam ab eo petitum est. quaerebatur, si ille amicus aut adire nollet aut aditam nollet restituere hereditatem, an fideicommissum ab eo peti possit aut aliqua actio aduersus eum esset et utrum patri an filio competeret. respondit, etiamsi manifestum sit scriptum heredem fidem suam interposuisse, non tamen aliter ab eo fideicommissum peti posse quam si et ipsum testatorem fidem eius secutum esse probaretur. si tamen, cum a filio familias rogaretur, amicus et aditurum se hereditatem recepisset et restituturum patri familias facto, non absurde dici possit mandati actionem futuram: et eam actionem patri inutilem fore, quia non sit ex bona fide id ei restitui, quod testator ad eum peruenire noluerit: sed nec @1 filio uulgarem competituram, uerum utilem, sicuti dare placeret ei, qui, cum filius familias esset, pro aliquo fideiussisset ac pater familias factus soluisset. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Si ita scriptum fuerit: 'Titius, immo Seius heres esto', Seium solum heredem fore respondit. sed et si ita: 'Titius heres esto: immo Seius heres esto', idem erit dicendum. Quidam testamento ita heredes instituit: 'Titia filia mea heres esto: si quid mihi liberorum me uiuo mortuoue nascetur, tunc qui uirilis sexus unus pluresue nascentur, ex parte dimidia et quarta, qui feminini sexus una pluresue natae erunt, ex parte quarta mihi heres sit': postumus ei natus est: consulebatur, quota ex parte postumus heres esset. respondit eam hereditatem in septem partes distribuendam, ex his filiam quattuor, postumum tres habituros, quia filiae totus as, postumo dodrans datus est, ut quarta portione amplius filia quam postumus ferre debeat. ideo si postuma quoque nata esset, tantundem sola filia, quantum uterque postumorum habituri essent. itaque in proposito cum as filiae, dodrans postumo sit datus, uiginti unam partes fieri, ut filia duo-decim, nouem filius habeat. In testamento ita scriptum est: 'Lucius Titius ex duabus unciis, Gaius Attius ex parte una, Maeuius ex parte una, Seius ex partibus duabus heredes mihi sunto': consulebatur quid iuris esset. respondit hanc scripturam illam interpretationem accipere posse, ut Lucius Titius duas uncias habeat, ceteri autem quasi sine partibus in-stituti ex reliquo dextante heredes sint: quem dextantem ita diuidi oportet, ut Seius quin-cuncem, Attius et Maeuius alterum quincuncem habeant. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. His uerbis: 'Titius hereditatis meae dominus esto', recte institutio fit. Illa institutio ualet: 'filius meus inpiissimus male de me meritus heres esto': pure enim heres instituitur cum maledicto et omnes huiusmodi institutiones receptae sunt. Interdum nec cum libertate utiliter seruus a do-mina heres instituitur, ut constitutione diuorum Seueri et Antonini significatur, cuius uerba haec sunt: 'seruum adulterii accusatum non iure testamento manumissum ante sen-tentiam ab ea muliere uideri, quae rea fuerit eiusdem criminis postulata, rationis est'. quare sequitur, ut in eundem a domina collata institutio nihil momenti habeat. Si in patre uel patria uel alia simili adsumptione falsum scriptum est, dum de eo qui demon-stratus sit constet, institutio ualet. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Si alienum seruum liberum et he-redem esse iussi et is postea meus effectus est, neutrum ualet, quia libertas alieno seruo inutiliter data est. In extraneis heredibus illa obseruantur: ut sit cum eis testa-menti factio, siue ips[2i]2 heredes instituantur siue hi qui in potestate eorum sunt, et id duo-bus temporibus inspicitur, testamenti facti, ut constiterit institutio, et mortis testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius et cum adibit hereditatem esse debet cum eo testamenti factio, siue pure siue sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo uel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum testamentum et mortem testatoris uel condicionem institutionis exsistentem mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut dixi, tria tempora inspicimus. @@&7Ulpianus& libro sexto regularum. Seruum meum heredem institutum cum libertate si uiuus uendidero ei, cum quo testamenti factio non est, posteaque eum redemero, ex testamento mihi heres esse poterit nec medium tempus, quo apud eum fuit, uitiauit institutionem, quia uerum est utroque tempore tam testamenti faciendi quam mortis tem-pore meum fuisse. unde si apud eum remanserit, uitiatur institutio: uel si cum eo testa-menti factio est, iussu eius adeundo adquiret ei hereditatem. Si in non faciendo impossi- @1 bilis condicio institutione heredis sit expressa, secundum omnium sententiam heres erit, perinde ac si pure institutus esset. Hereditas plerumque diuiditur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur. habent autem et hae partes propria nomina Ȝab uncia usque ad assem, puta haec: sextans quadrans triens quincunx semis septunx bes dodrans dextans deunx as. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Talem institutionem quidam ualere non putabant: 'Stichus liber esto et, si liber erit, heres esto'. sed diuus Marcus rescripsit hanc institutionem ualere perinde atque si non erat adiectum 'si liber erit'. Si quis ita scrip-serit: 'Stichus, si meus erit cum morior, liber et heres esto', alienatus non poterit iussu emptoris adire hereditatem, quamuis, etsi non erat hoc expressum, non alias liber et heres fieri poterat, quam si mansisset eius. sed si uiuus eum manumiserit, Celsus libro quinto decimo digestorum [2s]2cribit fieri hunc heredem: non enim hunc casum testatorem uoluisse excludere palam est neque uerba omnino repugnant: nam quamuis seruus eius non est, at certe libertus est. @@&7Paulus& libro secundo regularum. Seruus hereditarius heres institui potest, si modo testamenti factio fuit cum defuncto, licet cum herede instituto non sit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius Seio et Sempronio ex semissibus heredibus institutis et ceteris exheredatis inuicem heredem substituit, deinde legata et libertates dedit, postea ita subiecit: 'Cornelius et Sallustius et Uarro aequis par-tibus heredes sunto, quos inuicem substituo': quaero, quantum uel priores duo ex semis-sibus instituti uel posteriores habere debeant. Marcellus respondit in obscuro esse, Cor-nelium et Sallustium et Uarronem primo an secundo uel tertio gradu heredes instituere uoluerit: sed secundum scripturam testamenti, quae proponeretur, alterum assem datum eis uideri. @@&7Neratius& libro primo membranarum. Pater filio impuberi seruum heredem substituit liberumque esse iussit: eum pupillus uendidit Titio: Titius eum iam primo testa-mento facto in secundo testamento liberum heredemque esse iussit. superius testamentum Titii ruptum est, quia is seruus et heres potest esse et, ut superius testamentum rum-patur, sufficit ita posterius factum esse, ut aliquo casu potuerit ex eo heres existere. quod ad uim autem eius institutionis pertinet, ita se res habet, ut, quamdiu pupillo ex ea sub-stitutione heres potest esse, ex Titii testamento libertatem hereditatemque consequi non possit: si pupillus in suam tutelam peruenerit, perinde ex Titii testamento liber heresque sit ac si pupillo substitutus non fuisset: si pupillo heres exstitit, pro[2pi]2us est, ut Titio quo-que, si uelit, heres esse possit. @@&7Paulus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Si is qui soluendo non est primo locum Stichum, secundo eum cui ex fideicommissi causa libertatem debet liberum et heredem instituerit, Neratius secundo loco scriptum heredem fore ait, quia non uidetur creditorum fraudandorum causa manumissus. @@&7Idem& libro singulari de secundis tabulis. Potest quis ita heredem instituere: 'si intra annum septuagesimum decessero, ille mihi heres esto': non enim pro parte testatus intellegi debet, sed sub condicione instituisse. @@&7Idem& libro quinquagesimo septimo ad edictum. Si is qui soluendo non est seruum cum libertate heredem instituerit et liberum substituerit, ante incipiendum erit a @1 substituto: lex enim Aelia Sentia ita demum ei, qui in fraudem creditorum heres institutus est conseruat libertatem, si nemo alius ex eo testamento heres esse potest. @@&7Idem& libro quarto ad Uitellium. Nemo dubitat recte ita heredem nuncupari posse 'hic mihi heres esto', cum sit coram, qui ostenditur. Qui frater non est, si fraterna caritate diligitur, recte cum nomine suo sub appellatione fratris heres instituitur. @@&7Celsus& libro sexto decimo digestorum. Liber homo cum tibi seruiret, heres institutus iussu tuo adiit. Trebatius esse eum heredem: Labeo tunc non esse heredem, si necessitate id fecerit, non quod alioquin uellet obligari. Si quis ita heredem instituerit: 'Titius qua ex parte mihi socius est in uectigali salinarum, pro ea parte mihi heres esto', quidam putant, si asse descripto id ad[2ie]2ctum sit, ut maxime socius fuerit Titius, non esse heredem, sed si qua pars uacua relicta fuerit, ex ea heredem esse. quod totum et in-eptum et uitiosum est: quid enim uetat asse descripto utiliter Titium ex parte forte quarta, ex qua socius erat, heredem institutum esse? 'Titius heres esto: Seius et Maeuius heredes sunto'. uerum est quod Proculo placet duos semisses esse, quorum alter coniunctim duo-bus datur. Cum quis ex institutis, qui non cum aliquo coniunctim institutus sit, heres non est, pars eius omnibus pro portionibus hereditariis adcrescit, neque refert, primo loco quis institutus an alicui substitutus heres sit. Si heres institutus scribendi testamenti tempore ciuis Romanus fuit, deinde ei aqua et igni interdictum est, heres fit, si intra illud tempus quo testator decessit redierit aut, si sub condicione heres institutus est, quo tem-pore condicio exsistit. idem et in legatis et in bonorum possessionibus. 'Titius ex semisse heres esto: Seius ex quadrante heres esto: Titius si in Capitolium ascenderit, ex alio qua-drante heres esto'. antequam Capitolium ascendat si pro herede gerat, ex semisse heres erit, si Capitolium ascenderit, et ex quadrante heres erit nec erit ei necesse pro herede gerere quippe iam heredi. Si ita scriptum fuerit: 'Titius ex parte tertia, Maeuius ex parte tertia heredes sunto: Titius, si intra tertias kalendas nauis ex Asia uenerit, ex reliqua parte heres esto': uideamus, ne Titius statim ex semisse heres sit: nam duo heredes in-stituti sunt, sed Titius aut ex semisse aut ex besse: ita sextans utique erit in pendenti et, si condicio exstiterit, ex besse heres erit, si non exstiterit, ille sextans Maeuio ad-crescet. sed si decesserit Titius, antequam condicio exsistat, deinde condicio exstiterit, tamen ille sextans non Titii heredi, sed Maeuio adcrescet: nam cum adhuc dubium esset, Titio an Maeuio is sextans datus esset, Titius decessit nec potest intellegi datus ei qui tempore dandi in rerum natura non fuit. Si Attius Titium et Maeuium et Seium aequis partibus heredes instituit, Titius interim solus adiit hereditatem et Seium here[2dem]2 instituit, poterit Seius Titii adire hereditatem, Attii uel adire uel omittere: sed Attio, antequam adeat uel omittat eius hereditatem, ex semisse heres erit. si adierit Seius Attii heredi-tatem, Titius ex triente dumtaxat heres erit et per hereditatem Titii triens dumtaxat ad Seium perueniet, alterum trientem ex sua institutione habebit. quid ergo si ab Attio Titius et Seius heredes instituti sunt, Titius adierit hereditatem, Titio Seius heres exstiterit? potestne Attii hereditatem omittere an necessario ei ex asse heres est? quippe cum alius nemo heres institutus est, quam is ipse qui ex aliqua parte iam heres est, perinde est, quasi unus heres per Titium institutus sit. @@&7Celsus& libro uicesimo nono digestorum. Qui soluendo non erat, seruum primo loco et alterum seruum secundo loco heredes scripsit. solus is qui primo loco scriptus @1 est hereditatem capit: nam lege Aelia Sentia ita cauetur, ut, si duo pluresue ex eadem causa heredes scripti sint, uti quisque primus scriptus sit, heres sit. @@&7Modestinus& libro octauo responsorum. Qui uolebat filiam exheredare, sic testamento comprehendit: 'te autem, filia, ideo exheredaui, quoniam contentam te esse dot[2e]2 uolui': quaero an efficaciter exheredata sit. Modestinus respondit nihil proponi, cur non esset uoluntate testatoris exheredata. @@&7Idem& libro secundo pandectarum. In tempus capiendae hereditatis institui heredem posse beneuolentiae est, ueluti 'Lucius Titius cum capere potuerit, heres esto': idem et in legato. Quotiens non apparet, quis heres institutus sit, institutio non ualet (quippe euenire potest, si testator complures amicos eodem nomine habeat et ad designa-tionem [2singulari]2 nomine utatur): nisi ex aliis apertissimis probationibus fuerit reuelatum, pro qua persona testator senserit. @@&7Iauolenus& libro primo ex Cassio. Heredes sine partibus utrum coniunctim Ȝan separatim scribantur, hoc interest, quod, si quis ex coniunctis decessit, non ad omnes, sed ad reliquos qui coniuncti erant pertinet, sin autem ex separatis, ad omnes, qui testa-mento eodem scripti sunt heredes, portio eius pertinet. @@&7Idem& libro septimo epistularum. Eius seruum, qui post mortem meam natus erit, heredem institui posse Labeo frequenter scribit idque uerum esse manifesto argumento comprobat: quia seruus hereditarius, priusquam adeatur hereditas, institui heres potest, quamuis is testamenti facti tempore nullius sit. @@&7Idem& libro duodecimo epistularum. Hereditas ad Statium Primum nullo iure pertinet, cum institutus heres non sit: nec quicquam ei prodest, quod ab eo aliquid lega-tum est aut libertus ei defuncti testamento commendatus est. ex quo si manumissus non est, seruus est. @@&7Pomponius& libro primo ad Quintum Mucium. Si ita quis heredes instituerit: 'Titius heres esto: Gaius et Maeuius aequis ex partibus heredes sunto', quamuis et syllaba coniunctionem faciat, si quis tamen ex his decedat, non alteri soli pars adcrescit, sed et omnibus coheredibus pro hereditariis portionibus, quia non tam coniunxisse quam celerius dixisse uideatur. @@&7Idem& libro secundo ad Quintum Mucium. Si ita scriptum fuerit: 'Tithasus si in Capitolium ascenderit, heres esto: Tithasus heres esto', secunda scriptura potior erit: plenior est enim quam prior. @@&7Idem& libro septimo ad Quintum Mucium. Si quis Sempronium heredem in-stituerit sub hac condicione 'si Titius in Capitolium ascenderit', quamuis non alias heres esse possit Sempronius, nisi Titius ascendisset in Capitolium, et hoc ipsum in potestate sit repositum Titii: quia tamen scriptura non est expressa uoluntas Titii, erit utilis ea in-stitutio. atquin si quis ita scripserit: 'si Titius uoluerit, Sempronius heres esto', non ualet institutio: quaedam enim in testamentis si exprimantur, effectum nullum habent, quando, si uerbis tegantur, eandem significationem habeant quam haberent expressa, et momentum aliquod habebunt. sic enim filii exheredatio cum eo ualet, si quis heres existat: et tamen nemo dubitat, quin, si ita aliquis filium exheredauerit: 'Titius heres esto: cum heres erit Titius, filius exheres esto', nullius momenti esse exheredationem. @1 @@&7Proculus& libro secundo epistularum. 'Cornelius et Maeuius, uter eorum uolet, heres esto': uterque uult: Trebatius neutrum fore heredem, Cartilius utrumque: tu cui adsentiaris? Proculus: Cartilio adsentio et illam adiectionem 'uter eorum uolet' super-uacuam puto: id enim etiam ea non adiecta futurum fuit, ut, uter uellet, heres esset, uter nollet, heres non esset. quod si hi ex numero necessariorum heredum essent, tum id non frustra adiectum esse et non solum figuram, sed uim quoque condicionis continere: dicerem tamen, si uterque heres esse uellet, utrumque heredem esse. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Captatorias institutiones non eas senatus improbauit, quae mutuis affectionibus iudicia prouocauerunt, sed quarum condicio confertur ad secretum alienae uoluntatis. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Illae autem institutiones captatoriae non sunt, ueluti si ita heredem quis instituat: 'qua ex parte Titius me heredem instituit, ex ea parte Maeuius heres esto', quia in praeteritum, non in futurum institutio collata est. Sed illud quaeri potest, an idem seruandum sit quod senatus censuit, etiamsi in aliam personam captionem direxerit, ueluti si ita scripserit: '[2Ti]2tius, si Maeuium tabulis testamenti sui heredem a se scriptum ostenderit probaueritque, heres esto', quod in sen-tentiam senatus consulti incidere non est dubium. @@&7Terentius Clemens& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si quis soli-dum a lege capere non possit et ex asse sit institutus ab eo qui soluendo non est, Iu-lianus ex asse eum heredem esse respondit: legi enim locum non esse in ea hereditate quae soluendo non est. @@&7Gaius& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sub condicione herede instituto si substituamus, nisi eandem condicionem repetemus, pure eum heredem substi-tuere intellegimur. @@&7Licinnius Rufinus& libro secundo regularum. Si ita quis heres institutus fuerit: 'excepto fundo, excepto usu fructu heres esto', perinde erit iure ciuili atque si sine ea re heres institutus esset, idque auctoritate Galli Aquilii factum est. @@&7Papinianus& libro duodecimo quaestionum. Si filius substituatur ei, a quo praeteritus est, non ut intestati patris, sed ex testamento habebit hereditatem, quoniam et quolibet alio substituto, si fuisset ab eo exheredatus, inde testamentum inciperet, ubi filius esset exheredatus. @@&7Idem& libro quinto decimo quaestionum. Seruus uxori a marito mortis causa donatus mariti manet, ut et Iuliano quoque uidetur. idem si accipiat libertatem simul et hereditatem, uiro necessarius heres erit: nec sine libertate aliquid ei legari potest. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Asse toto non distributo ita scriptum est: 'quem heredem codicillis fecero, heres esto': Titium codicillis heredem in-stituit. eius quidem institutio ualet ideo, quod, licet codicillis dari hereditas non possit, tamen haec ex testamento data uidetur: sed hoc tantum ex hereditate habebit, quantum ex asse residuum mansit. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Qui non militabat, bonorum maternorum, quae in Pannonia possidebat, libertum heredem instituit, paternorum, quae habebat in Syria, Titium. iure semisses ambos habere constitit, sed arbitrum diuidendae hereditatis supre-mam uoluntatem factis adiudicationibus et interpositis propter actiones cautionibus sequi salua Falcidia, scilicet ut, quod uice mutua praestarent, doli ratione quadranti retinendo compensetur. Lucio Titio ex duabus partibus, Publio Maeuio ex quadrante scriptis here- @1 dibus assem in dodrantem esse diuisum respondi: modum enim duarum partium ex qua-drante declarari: quod ueteres nummis Titio legatis nummorum specie non demonstrata ceterorum legatorum contemplatione receperunt. Filiis heredibus aequis partibus institutis ac postea fratris filio pro duabus unciis unum assem inter omnes uideri factum placuit et ex eo decem uncias filios accepisse: tunc enim ex altero asse portionem intellegi relictam, cum asse nominatim dato uel duodecim unciis distributis residua portio non inuenitur: nihil autem interest, quo loco sine portione quis heres instituatur, quo magis assis resi-duum accepisse uideatur. Seius Maeuium ex parte, quam per leges capere possit, heredem instituit, ex reliqua Titium. si Maeuius solidum capere poterit, Titius adiectus aut sub-stitutus heres non erit. @@&7Idem& libro primo definitionum. Quod si non sit reliqui facta mentio, tantun-dem in altero asse habebit Maeuius quantum Titius in primo. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Quod si Maeuius nullius capax sit, in totum substitutus admittitur. @@&7Paulus& libro nono quaestionum. Clemens Patronus testamento cauerat, ut, si sibi filius natus fuisset, heres esset, si duo filii, ex aequis partibus heredes essent, si duae filiae, similiter: si filius et filia, filio duas partes, filiae tertiam dederat. duobus filiis et filia natis quaerebatur, quemadmodum in proposita specie partes faciemus, cum filii debeant pares esse uel etiam singuli duplo plus quam soror accipere. quinque igitur partes fieri oportet, ut ex his binas masculi, unam femina accipi[2a]2t. Si ita scripserit testa-tor: 'Quanta ex parte me a Titio heredem institutum recitassem, ex ea parte Sempronius mihi heres esto', non est captatoria institutio: plane nullo recitato testamento ab ipso testatore inanis uidebitur institutio remota suspicione captatoriae institutionis. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo quaestionum. Si quis ita heres instituatur: 'si legitimus heres uindicare nolit hereditatem meam', puto deficere condicionem testamenti illo uindicante. @@&7Idem& libro octauo decimo quaestionum. Si non lex Aelia Sentia, sed alia lex uel senatus consultum aut etiam constitutio serui libertatem impediat, is necessarius fieri Ȝnon potest, etiamsi non sit soluendo testator. Temporibus diui Hadriani senatus censuit, si testator, qui cum moritur soluendo non fuit, duobus pluribusu[2e]2 libertatem dederit eisque hereditatem restitui iusserit et institutus heres suspectam sibi hereditatem dixerit, ut adire eam cogatur et ad libertatem perueniat, qui priore loco scriptus fuerit, eique hereditas restituatur. idem seruandum in his, quibus per fideicommissum libertas data fuerit. igitur si primo loco scriptus desideraret adire hereditatem, nulla difficultas erit. nam si poste-riores quoque liberos se esse dicent et restitui hereditatem desiderent, an soluendo sit hereditas et omnibus liberis factis restitui deberet, apud praetorem quaereretur. absente autem primo sequens desiderans adiri hereditatem non est audiendus, quia, si primus uelit sibi restitui hereditatem, praeferendus est et hic seruus futurus est. @@&7Paulus& libro uicesimo tertio quaestionum. Si seruo fideicommissa data sit libertas, heres hunc eundem seruum cum libertate heredem reliquisset, quaesitum est, an necessarius fiat heres. et humanius est et magis aequitatis ratione subnixum non fieri necessarium: qui enim etiam inuito defuncto poterat libertatem extorquere, is liber esse iussus non magnum uidetur beneficium a defuncto consequi, immo nihil commodi sensisse, sed magis debitam sibi accepisse libertatem. Idem probandum erit et in illo seruo, quem @1 testator ea lege emerat, ut manumitteret, si heres fuerit institutus: nam et hic seposito beneficio testatoris proprio iure poterit ad libertatem peruenire ex constitutione diui Marci. Idem et in eo, qui propria sua data pecunia emptus est ab aliquo: nam et hic poterit ab ipso testatore libertatem extorquere. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Lucius Titius, qui fratrem habebat, testamento ita cauit: 'Titius frater meus ex asse mihi heres esto: si mihi Titius heres esse noluerit aut (quod abominor) prius morietur quam meam hereditatem adierit aut filium filiamue ex se natum natamue non habebit, tunc Stichus et Pamphilus serui mei liberi et heredes mihi aequis partibus sunto'. quaero, cum Titius hereditatem adierit et liberos aditae hereditatis tempore non habuerit, an Stichus et Pamphilus ex substitutione liberi et heredes esse possint. item quaero, si ex substitutione neque liberi neque heredes esse possint, an in partem hereditatis uideantur adiecti. respondit: apparet quidem non eam mentem testatoris fuisse, ut quemquam heredem adhiberet fratri, quem aperte ex asse heredem instituisset: igitur si frater adiit, Stichus et Pamphilus heredes non erunt: quos eo amplius noluit heredes esse, si frater prius quam hereditatem adiret decessisset liberis relictis. nam prudens consilium testantis animaduertitur: non enim fratrem solum heredem praetulit substitutis, sed et eius liberos. @@&7Maecianus& libro septimo fideicommissorum. Iam dubitari non potest suos quoque heredes sub hac condicione institui posse, ut, si uoluissent, heredes essent, si he-redes non essent, alium quem uisum erit eis substituere: negatumque hoc casu necesse esse sub contraria condicione filium exheredare, primum quia tunc tantum id exigeretur, cum in potestate eius non esset, an heres patri existeret, exspectantis extrinsecus positae condicion[2i]2s euentum, deinde quod, etsi quacumque posita condicione deberet filius sub contraria condicione exheredari, in proposito ne possibilis quidem repperiri posset, certe, si uerbis exprimeretur, inepta fieret: huic enim condicioni 'si uolet, heres esto' quae alia uerba contraria concipi possunt quam haec 'si nolet heres esse, exheres esto'? quod quam sit ridiculum, nulli non patet. Non ab re autem hoc loco uelut excessus hic subiungetur suis ita heredibus institutis 'si uoluerint heredes esse' non permittendum amplius abstinere se hereditate, cum ea condicione instituti iam non ut necessarii, sed sua sponte heredes exstiterunt. sed et ceteris condicionibus, quae in ipsorum sunt potestate, si sui par[2e]2ant, ius abstinendi adsequi non debent. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Ex unciis sex Primo herede instituto, Secundo ex octo, si Tertius ex residua parte uel nulla portionis facta mentione heres instituatur, quinque uncias hereditatis Tertius habebit: in uiginti quattuor etenim partes hereditate distributa Tertio ratio calculi ueluti ex decem partibus instituto quinque uncias adsignabit. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Ei qui soluendo non est aliquo casu euenit, ut et seruus cum libertate heres exsistat et praeterea alius heres adiciatur: ueluti si seruo cum libertate herede instituto ita adiectum sit: 'si mihi Stichus heres erit, tunc Titius quo-que heres esto': nam Titius, antequam Stichus ex testamento heres exstiterit, heres esse non potest, cum autem semel heres exstiterit seruus, non potest adiectus efficere, ut qui semel heres exstitit desinat heres esse. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Si socius heres institutus sit ex asse et seruo communi legetur pure sine libertate, hoc legatum non constitit. plane sub condicione ei utiliter et sine libertate legabitur, quoniam et proprio seruo ab herede recte sub con- @1 dicione legatur. quare etiam heres institui sine libertate ut alienus socio herede scripto poterit, quia et proprius cum domino heres institui poterit. @@&7Tryphoninus& libro uicesimo primo disputationum. testamento domini seruus sub condicione cum libertate heres institutus pendente adhuc condicione necem domini detexit eumque praetor mereri libertatem decreuit. etsi postea condicio testamenti exsti-terit, aliunde liber est, id est ex praemio, non ex testamento: igitur non est necessarius domino heres: licet autem ei uolenti adire. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Imperatorem litis causa here-dem institui inuidiosum est nec calumnia facultatem ex principali maiestate capi oportet. @@&7Idem& imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex primo seu decretorum libro secundo. Pactumeius Androsthenes Pactumeiam Magnam filiam Pactu-meii Magni ex asse heredem instituerat, eique patrem eius substituerat. Pactumeio Magno occiso et rumore perlato, quasi filia quoque eius mortua, mutauit testamentum Nouiumque Rufum heredem instituit hac praefatione: 'quia heredes, quos uolui habere mihi contingere non potui, Nouius Rufus heres esto'. Pactumeia Magna supplicauit imperatores nostros et cognitione suscepta, licet modus institutioni contineretur, quia falsus non solet obesse, tamen ex uoluntate testantis putauit imperator ei subueniendum. igitur pronuntiauit here-ditatem ad Magnam pertinere, sed legata ex posteriore testamento eam praestare debere, proinde atque si in posterioribus tabulis ipsa fuisset heres scripta. @@@@{1DE UULGARI ET PUPILLARI SUBSTITUTIONE}1 @@&7Modestinus& libro secundo pandectarum. Heredes aut instituti dicuntur aut substituti: instituti primo gradu, substituti secundo uel tertio. Heredis substitutio duplex est aut simplex, ueluti: 'Lucius Titius heres esto: si mihi Lucius Titius heres non erit, tunc Seius heres mihi esto': 'si heres non erit, siue erit et intra pubertatem decesserit, tunc Gaius Seius heres mihi esto'. Substituere liberis tam heredibus institutis quam ex-heredatis possumus et tam eum, quem heredem nobis instituimus, quam alterum. Substi-tuere liberis pater non potest nisi si heredem sibi instituerit: nam sine heredis institutione nihil in testamento scriptum ualet. @@&7Ulpianus& libro sexto ad Sabinum. Moribus introductum est, ut quis liberis impuberibus testamentum facere possit, donec masculi ad quattuordecim annos perueniant, feminae ad duodecim. quod sic erit accipiendum, si sint in potestate: ceterum emancipatis non possumus. postumis plane possumus. nepotibus etiam possumus et dein-ceps, si qui non recasuri sunt in patris potestate. sed si eos patres praecedant, ita demum substitui eis potest, si heredes instituti sint uel exheredati: ita enim post legem Uelleam @1 succedendo non rumpunt testamentum: nam si principale ruptum sit testamentum, et pu-Ȝpillare euanuit. sed si extraneum quis impuberem heredem scripserit, poterit ei substituere, si modo eum in locum nepotis adoptauerit uel adrogauerit filio praecedente. Quisquis autem impuberi testamentum facit, sibi quoque debet facere: ceterum soli filio non poterit, nisi forte miles sit. adeo autem, nisi sibi quoque fecerit, non ualet, ut, nisi adita quoque patris hereditas sit, pupillare testamentum euanescat. plane si omissa causa principalis testamenti ab intestato possideatur hereditas, dicendum est et pupillo substitutum seruan-dum: Interdum etiam pupillaris testamenti causa compellendum heredem institutum adire hereditatem, ut ex secundis tabulis fideicommissum conualescat: ut puta si iam pupillus decessit: ceterum si adhuc uiuat, improbum esse Iulianus existimat eum, qui sollicitus est de uiui hereditate. Ego etiam, si minor uiginti quinque annis adeundae here-ditatis causa fuerit restitutus, puto proficere secundis tabulis, ut praetor utiles actiones decernat substituto. Prius autem sibi quis debet heredem scribere, deinde filio substituere et non conuertere ordinem scripturae: et hoc Iulianus putat prius sibi debere, deinde filio heredem scribere: ceterum si ante filio, deinde sibi testamentum faciat, non ualere. quae sententia rescripto imperatoris nostri ad Uirium Lupum Brittanniae praesidem comprobata est, et merito: constat enim unum esse testamentum, licet duae sint hereditates, usque adeo, ut quos quis sibi facit necessarios, eosdem etiam filio faciat et postumum suum filio impuberi possit quis substituere. Sed si quis ita fuerit testatus: 'si filius meus intra quartum decimum annum decesserit, Seius heres esto', deinde: 'filius heres esto', ualet substitutio, licet conuersa scriptura filii testamentum fecerit. Sed et si ita scripserit: 'si filius mihi heres non erit, Seius heres esto: filius heres esto', secundo quidem gradu Seius scriptus est heres et, si filius heres non exstiterit, procul dubio Seius ei heres erit: sed et si exstiterit filius heres et in[2tra]2 pubertatem defunctus est, Seius admittendus recte uidetur, ut non ordo scripturae, sed ordo successionis spectetur. Quod igitur dictum est singulis liberorum substituere licere, ideo adiectum est, ut declaretur non esse a filii testa-mento incipiendum impuberis. @@&7Modestinus& libro primo differentiarum. Cum filio impuberi pater ita sub-stituerit: 'quisquis mihi heres erit, idem filio impuberi heres esto', placuit ad hanc sub-stitutionem scriptos tantummodo ad hereditatem admitti: itaque dominus, cui per seruum hereditatis portio quaesita sit, ex substitutione impuberi heres effici non poterit, si seruus ab eius exierit potestate. @@&7Idem& libro singulari de heurematicis. Iam hoc iure utimur ex diui Marci et Ueri constitutione, ut, cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrum-que casum substituisse intellegatur, siue filius heres non exstiterit siue exstiterit et impubes decesserit. Quod ius ad tertium quoque genus substitutionis tractum esse uidetur: nam si pater duos filios impuberes heredes instituat eosque inuicem substituat, in utrumque casum reciprocam substitutionem factam uideri diuus Pius constituit. Sed si alter pubes, alter impubes hoc communi uerbo 'eosque inuicem substituo' sibi fuerint substituti, in uul-garem tantummodo casum factam uideri substitutionem Seuerus et Antoninus constituit: incongruens enim uidebatur, ut in altero duplex esset substitutio, in altero sola uulgaris. hoc itaque casu singulis separatim pater substituere debebit, ut, si pubes heres non exstiterit, impubes ei substituatur, si autem impubes heres exstiterit et intra puber- @1 tatem decesserit, pubes frater in portionem coheredis substituatur: quo casu in utrumque euentum substitutus uidebitur, ne, si uulgari modo impuberi quoque substituat, uoluntatis quaestionem relinquat, utrum de una uulgari tantummodo subsitutione in utriusque per-sona sensisse intellegatur: ita enim in altero utraque substitutio intellegitur, si uoluntas parentis non refragetur. uel certe euitandae quaestionis gratia specialiter in utrumque casum impuberi substituat fratrem: 'siue heres non erit siue erit et intra pubertatis annos decesserit'. @@&7Gaius& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Si in testamento heredes scripti ita alicui substituti fuerint, ut, si is heres non esset, quisquis sibi heres esset is in parte quoque deficientis esset heres: pro qua parte quisque heres exstitisset, pro ea parte eum in portione quoque deficientis uocari placet neque interesse, iure institutionis quisque ex maiore parte heres factus esset an quod per legem alteram partem alicuius uindicasset. @@&7Terentius Clemens& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si is, qui ex bonis testatoris solidum capere non possit, substitutus sit ab eo impuberi filio eius, so-lidum ex ea causa capiet, quasi a pupillo capiat. sed hoc ita interpretari Iulianus noster uidetur, ut ex bonis, quae testatoris fuerant, amplius capere non possit: quod si pupillo aliquid praeterea adquisitum esset aut si exheredato esset substitutus, non imped[2i]2ri eum capere, quasi a pupillo capiat. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Uerbis ciuilibus substitutionem post quartum decimum annum aetatis frusta fieri conuenit: sed qui non admittitur ut substi-tutus, ut adiectus heres quandoque non erit, ne fiat contra uoluntatem, si filius non habeat totum interim, quod ei testamento pater dedit. @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Qui liberis impuberibus substituit, aut pure aut sub condicione solet substituere. pure sic: 'si filius meus intra pubertatem decesserit, Seius heres esto': siue Seius iste heres institutus sit et impuberi substitutus, nullam habet condicionem, siue solum substitutus. sub condicione autem institutum si substituat, id est 'si mihi heres erit', non alias existet heres ex substitutione, nisi et ex institutione heres fuerit. cui similis est et haec substitutio: 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit': habet enim in se eandem condicionem similem superiori. Haec uerba: 'quisquis mihi heres erit, idem impuberi filio heres esto' hunc habent sensum, ut non omnis qui patri heres exstitit, sed is qui ex testamento heres exstitit substitutus uideatur: et ideo neque pater, qui per filium, neque dominus, qui per seruum exstitit, ad substitu-tionem admittetur, neque heredis heres, quia non ex iudicio ueniunt. partes quoque eaedem ad substitutos pertinent, quas in ipsius patris familias habuerunt hereditate. @@&7Labeo& libro primo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Si pater filio im-puberi eosdem quos sibi et te unum praeterea heredem instituit, bonorum filii te dimidium, ceteros patris heredes communiter dimidium ita habere, ut unus semis apud te maneat, alterius semissis pro his partibus inter heredes paternos diuisio fiat, quibus ex partibus hereditatem paternam haberent. @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Sed si plures sint ita substituti: 'quis-quis mihi ex supra scriptis heres erit', deinde quidam ex illis, posteaquam heredes ex-stiterint patri, obierunt, soli superstites ex substitutione heredes existent pro rata partium, ex quibus instituti sint, nec quicquam ualebit ex persona defunctorum. Quos possum he-redes mihi facere necessarios, possum et filio, ut seruum meum et fratrem suum, quamuis in rebus humanis nondum sit: postumus igitur erit fratri heres necessarius. Filio impuberi @1 hered[2i]2 ex asse instituto substitutus quis est: exstitit patri filius heres: an possit substitutus separare hereditates, ut filii habeat, patris non habeat? non potest, sed aut utriusque debet hereditatem habere aut neutrius: iuncta enim hereditas coepit esse. Idemque est, si pater me heredem scripserit ex parte et filium ex parte et ego patris hereditatem repudiauero: nam neque filii hereditatem habere possum. Si ex asse heres institutus, filio exheredato substitutus repudiauerit patris hereditatem, cum non haberet substitutum, non poterit filii adire: nec enim ualet filii testamentum, nisi patris fuerit adita hereditas: nec enim sufficit Ȝad secundarum tabularum uim sic esse factum testamentum, ut ex eo adiri hereditas possit. Ad substitutos pupillares pertinent et si quae postea pupillis obuenerint: neque enim suis bonis testator substituit, sed impuberis, cum et exheredato substituere quis possit: nisi mihi proponas militem esse, qui substituit heredem hac mente, ut ea sola uelit ad sub-stitutum pertinere, quae a se ad institutum peruenerunt. In adrogato quoque impubere dicimus ad substitutum eius ab adrogatore datum non debere pertinere ea, quae haberet, si adrogatus non esset, sed ea sola, quae ipse ei dedit adrogator: nisi forte distinguimus, ut quartam quidem, quam omnimodo ex rescripto diui Pii debuit ei relinquere, substitutus habere non possit, superfluum habeat. Scaeuola tamen libro decimo quaestionum putat uel hoc adrogatori permittendum, quae sententia habet rationem. ego etiam amplius puto et si quid beneficio adrogatoris adquisiit, et haec substitutum posse habere, ut puta adroga-toris amicus uel cognatus ei aliquid reliquit. Nemo institutus et sibi substitutus sine causae mutatione quicquam proficit, sed hoc in uno gradu: ceterum si duo sint gradus, potest dici ualere substitutionem, ut Iulianus libro trigesimo digestorum putat: si quidem sic sit substitutus sibi, cum haberet coheredem Titium: 'si Stichus heres non erit, liber et heres esto', non ualere substitutionem: quod si ita: 'si Titius heres non erit, tunc Stichus liber et heres et in eius partem esto', duos gradus esse atque ideo re-pudiante Titio Stichum liberum et heredem fore. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Si is qui heres institutus est filio sub-stitutus sit, nihil oberit ei in substitutione, si tunc capere possit, cum filius decessit. con-tra quoque potest poenas in testamento pupilli pati, licet in patris passus non sit. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Si filius, qui patris ac postea fratri ex secundis tabulis heres exstitit, hereditatem patris recuset, fraternam autem retinere malit, audiri debet: iustius enim praetorem facturum existimo, si fratri separationem bo-norum patris concesserit. etenim ius dicenti propositum est liberos oneribus hereditariis non sponte suscept[2i]2s liberare, non inuitos ab hereditate remouere, praesertim quod remotis tabulis secundis legitimam haberet fratris hereditatem. itaque legata dumtaxat ex secundis tabulis praestari debent habita ratione facultatium in Falcidia non patris, ut alias solet, sed inpuberis. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Quo gradu heres liberis substituatur, nihil interest. @@&7Idem& libro secundo ad Sabinum. In pupillari substitutione licet longius tempus comprehensum fuerit, tamen finietur substitutio pubertat[2e]2. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Centurio filiis, si intra quintum et uicesimum annum aetatis sine liberis uita decesserint, directo substituit. intra quattuor-decim annos etiam propria bona filio substitutus iure communi capiet, post eam autem aetatem ex priuilegio militum patris dumtaxat cum fructibus inuentis in hereditate. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si quis eum, quem testamento suo legauit, rursus a substituto filii liberum esse iusserit, liber erit quasi legato adempto: nam @1 et in legato in his testamentis nouissima scriptura erit spectanda, sicut in eodem testa-mento (uel testamento et codicillis confirmatis) obseruaretur. Si suo testa-mento perfecto alia rursus hora pater filio testamentum fecerit adhibitis legitimis testibus, nihilo minus id ualebit et tamen patris testamentum ratum manebit. nam et si sibi et filio pater testamentum fecisset, deinde sibi tantum, utrumque superius rumpetur. sed si secundum testamentum ita fecerit pater, ut sibi heredem instituat, si uiuo se filius dece-dat, potest dici non rumpi superius testamentum, quia secundum non ualet, in quo filius praeteritus sit. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Substitui liberis is etiam potest, qui post mortem eius natus fuerit, cui substitutus heres fuerit. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad Sabinum. Si seruus communis substitutus sit impuberi cum libertate, si quidem a patre familias fuisset redemptus, erit impuberi ne-cessarius: si uero ab impubere redemptus, non necessarius, sed uoluntarius fit heres, ut Iulianus libro trigesimo digestorum scribit: quod si neque a patre neque a pupillo fuerit redemptus, aequitatis ratio suggerit, ut ipse pretium partis suae domino offerens possit et libertatem et hereditatem consequi. Si Titio fuerit legatus seruus, posse eum impuberi substitui cum libertate, quemadmodum institui potuit, [2et]2 euanescit legatum existente con-dicione substitutionis. @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. Idem est et si post mortem legatarii seruus sub-stitutus sit. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad Sabinum. Patris et filii testamentum pro uno habetur etiam in iure praetorio: nam, ut Marcellus libro digestorum nono scribit, sufficit tabulas esse patris signatas, etsi resignatae sint filii, et septem signa patri[2s]2 suffi-ciunt. Si pater sibi per scripturam, filio per nuncupationem uel contra fecerit testamentum, ualebit. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo primo ad edictum. Si ita quis substituerit: 'si filius meus intra decimum annum decesserit, Seius heres esto', deinde hic ante quartum decimum post decimum decesserit, magis est, ut non possit bonorum possessionem substi-tutus petere: non enim uidetur in hunc casum substitutus. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Is qui contra tabulas testamenti patris bonorum possessionem petierit, si fratri impuberi substitutus sit, repellitur a substitutione. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Qui plures heredes instituit, ita scripsit: 'eosque omnes inuicem substituo'. post aditam a quibusdam ex his hereditatem uno eorum defuncto, si condicio substitutionis exstitit alio herede partem suam repudiante, ad super-stites tota portio pertinebit, quoniam inuicem in omnem causam singuli substit[2u]2i uidebuntur: ubi enim quis heredes instituit et ita scribit: 'eosque inuicem substituo', hi substitui uide-buntur, qui heredes exstiterunt. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Si plures sint instituti ex diuersis partibus et omnes inuicem substituti, plerumque credendum et ex isdem partibus substi-tutos, ex quibus instituti sint, ut, si forte unus ex uncia, secundus ex octo, tertius ex quadrante sit institutus, repudiante tertio in nouem partes diuidatur quadrans feratque @1 octo partes qui ex besse institutus fuerat, unam partem qui ex uncia scriptus est: nisi forte alia mens fuerit testatoris: quod uix credendum est, nisi euidenter fuerit expressum. @@&7Iulianus& libro uicesimo quarto digestorum. Si pater inpuberes filios inui-cem substituerit et ei, qui nouissimus mortuus fuerit, Titium, respondendum est solos fratres bonorum possessionem accepturos et quodammodo duos gradus huius institutionis factos, ut primo fratres inuicem substituerentur, si illi non essent, tunc Titius uocaretur. @@&7Idem& libro uicesimo nono digestorum. Si pater filium impuberem heredem scripserit et ei substituerit, si quis sibi post mortem natus erit, deinde uiuo fratre postu-mus natus fuerit, testamentum rumpetur: post mortem autem fratris uiuo patre natus solus heres patri suo existet. @@&7Idem& libro trigesimo digestorum. Si Titius coheredi suo substitutus fuerit, deinde ei Sempronius, uerius puto in utramque partem Sempronium substitutum esse. @@&7Idem& libro sexagesimo secundo digestorum. Lex Cornelia, quae testamenta eorum qui in hostium potestate decesserunt confirmat, non solum ad hereditatem ipsorum qui testamenta fecerunt pertinet, sed ad omnes hereditates, quae ad quemque ex eorum testamento pertinere potuissent, si in hostium potestatem non peruenissent. quapropter cum pater in hostium potestate decessit filio impubere relicto in ciuitate et is intra tempus pubertatis decesserit, hereditas ad substitutum pertinet, perinde ac si pater in hostium potestatem non peruenisset. sed si pater in ciuitate decessit, filius impubes apud hostes, Ȝsi quidem mortuo patre filius in hostium potestatem peruenerit, non [2in]2commode dicitur hereditatem eius ex ea lege ad substitutos pertinere: si uero uiuo patre filius in hostium potestatem peruenerit, non existimo legi Corneliae locum esse, quia non efficitur per eam, ut is, qui nulla bona in ciuitate reliquit, heredes habeat. quare etiam si pubes filius uiuo patre captus fuerit, deinde mortuo in ciuitate patre in hostium potestate decesserit, patris hereditas ex lege duodecim tabularum, non filii ex lege Cornelia ad adgnatum proximum pertinet. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo quaestionum. Si pater captus sit ab hosti-bus, mox filius et ibi ambo decedant, quamuis prior pater decedat, lex Cornelia ad pupilli substitutionem non pertinebit, nisi reuersus in ciuitate impubes decedat, quoniam et si ambo in ciuitate decessissent, ueniret substitutus. @@&7Iulianus& libro septuagesimo octauo digestorum. Quidam testamento Pro-culum ex parte quarta et Quietum ex parte dimidia et quarta heredem instituit, deinde Quieto Florum, Proculo Sosiam heredes substituit, deinde, si neque Florus neque Sosia heredes essent, tertio gradu ex parte dimidia et quarta coloniam Leptitanorum et ex quarta complures heredes substituit in plures quam tres uncias: Quietus hereditatem adiit, Pro-culus et Sosia uiuo testatore decesserunt: quaeritur, quadrans Proculo datus ad Quietum an ad substitutos tertio gradu pertineat. respondi eam uideri uoluntatem patris familias fuisse, ut tertio gradu scriptos heredes ita demum substituerit, si tota hereditas uacasset, idque apparere euidenter ex eo, quod plures quam duodecim uncias inter eos distribuisset, et idcirco partem quartam hereditatis de qua quaeritur ad Quietum pertinere. @@&7Idem& libro singulari de ambiguitatibus. In substitutione filio ita facta: 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, idem filio heres esto', quaeritur, quisquis heres @1 quandoque fuerit intellegatur an quisquis heres tum erit, cum filius moriatur. placuit pru-dentibus, si quandoque heres fuisset: quamuis enim uiuo pupillo heres esse desisset, forte ex causa de inofficioso, quae pro parte mota est, futurum tamen eum heredem ex substi-tutione creditum est. Non simili modo in hac specie dicendum est, si quis, cum filios duos haberet, Gaium puberem, Lucium impuberem, ita filio substituisset: 'si Lucius filius meus impubes decesserit neque mihi Gaius filius heres erit, tunc Seius heres esto': nam ita prudentes hoc interpretati sunt, ut ad impuberis mortem condicio substitutionis esset referenda. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Qui complures heredes ex dispa-ribus partibus instituerat et in his Attium, si Attius non adierit, ceteros ex isdem par-tibus quibus instituerat heredes ei substituerat: deinde, si Attius non adisset, Titium co-heredem eis qui substituti sunt adiecit. quaesitum est, quam partem is et quam ceteri habituri essent. respondi Titium uirilem, ceteros hereditarias: ueluti si tres fuissent, Titium partem quartam Attianae partis habiturum, reliquarum partium hereditarias partes, ex quibus instituti erant, reliquos habituros esse. quod si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset heredes, hos quidem uiriles partes habituros: ueluti si tres puta coheredes fuis-sent substituti, extranei duo adiecti, hos quintas partes Attianae partis, reliquos autem coheredes hereditarias partes habituros esse dixit. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Si mater ita testetur, ut filium impuberem, cum erit annorum quattuordecim, heredem instituat eique pupillaribus tabulis, si sibi heres non erit, alium substituat, ualet substitutio. Si filius et ex eo nepos postu-mus ita heredes instituantur, ut Gallo Aquilio placuit, et nepoti, si is heres non erit, Titius substituatur, filio herede existente Titium omnimodo, id est etiam si nepos natus non fuerit, excludi respondit. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Ex duobus impuberibus ei, qui supremus moreretur, heredem substituit. si simul morerentur, utrique heredem esse respondi, quia supremus non is demum qui post aliquem sed etiam post quem nemo sit, intellegatur, sicut et e contrario proximus non solum is qui ante aliquem, sed etiam is ante quem nemo sit intellegitur. Filium impuberem et Titium heredes instituit: Titio Maeuium sub-stituit, filio, quisquis sibi heres esset ex supra scriptis, substituit: Titio omisit hereditatem, Maeuius adiit. mortuo deinde filio putat magis ei soli ex substitutione deferri pupilli he-reditatem, qui patris quoque hereditatem adierit. Etiamsi contra patris tabulas bonorum possessio petita sit, substitutio tamen pupillaris ualet, et legata omnibus praestanda sunt, quae a substitutione data sunt. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Etsi contra tabulas patris petita sit a pupillo bonorum possessio, in substitutum tamen eius actionem legati dandam esse ita, ut augeantur praeter ea quod filius extraneis non debuerit. sic et crescere a substituto data legata, si per bonorum possessionem plus ad filium peruenisset, quemadmodum et ipse filius plus ex-ceptis deberet. his consequens esse existimo, ut, si impubes ex asse scriptus sit et per bonorum possessionem semis ei ablatus sit, substitutus in partem legati nomine exoneretur, ut, quemadmodum portio, quae per bonorum possessionem accesserit, auget legata, ita et hic quae abscesserit minuat. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Potest quis in testamento plures gradus heredum facere, puta: 'si ille heres [2non erit, ille heres]2 esto', et deinceps plures, ut nouissimo loco in subsidium uel seruum necessarium heredem instituat. Et uel @1 plures in unius locum possunt substitui uel unus in plurium uel singulis singuli uel inuicem ipsi qui heredes instituti sunt. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Uel singulis liberis [2uel]2 qui eorum nouissimus morietur heres substitui potest, singulis, si neminem eorum intestato decedere uelit, nouissimo, si ius legitimarum hereditatium integrum inter eos custodiri uelit. @@&7Paulus& libro singulari de secundis tabulis. Qui plures liberos habet, potest quibusdam substituere neque utique necesse habet omnibus, sicuti potest nulli substituere. Ergo et ad breue tempus aetatis substituere potest, ut puta 'si filius meus intra annum decimum decesserit, Titius ei heres esto'. Itaque et si diuersos substituat post finem aetatis, admittendum erit, ueluti 'si intra decimum annum decesserit, Titius heres esto: si post decimum intra quartum decimum, Maeuius heres esto'. Si a patre institutus rogatus-que hereditatem restituere coactus ex fideicommissario adierit, quamuis cetera, quae in eodem testamento relicta sunt, per eam aditionem confirmentur, ut legata et libertates, secundas tamen tabulas non oportere resuscitari destituto iam iure ciuili testamento Quintus Ceruidius Scaeuola noster dicebat. sed pl[2e]2rique in diuersa sunt opinione, quia et pupillares tabulae pars sunt prioris testamenti, quo iure utimur. @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Cum ex filio quis duos nepotes impuberes habebat, sed alterum eorum in potestate, alterum non, et uellet utrum-que ex aequis partibus heredem habere et, si quis ex his impubes decessisset, ad alterum partem eius transferre: ex consilio Labeonis Ofilii Cascellii Trebatii eum quem in potestate habebat solum heredem fecit et ab eo alteri dimidiam partem hereditatis, cum in suam tutelam uenisset, legauit: quod si is, qui in potestate sua esset, impubes decessisset, alte-rum heredem ei substituit. Filio impuberi in singulas causas alium et alium heredem sub-stituere possumus, ueluti ut alius, si sibi nullus filius fuerit, et alius, si filius fuerit et im-pubes mortuus fuerit, heres sit. Quidam quattuor heredes fecerat et omnibus heredibus praeter unum substituerat: unus ille, cui non erat quisquam substitutus, et ex ceteris alter uiuo patre familias decessera[2n]2t. partem, cui nemo erat substitutus, ad substitutum quoque pertinere Ofilius Cascellius responderunt, quorum sententia uera est. Ȝ@@&7Papinianus& libro uicesimo nono quaestionum. Causa cognita impubes ad-rogatus decesser[2a]2t. quemadmodum legitimis heredibus auctoritate principali prospicitur uinculo cautionis, ita, si forte substituit naturalis pater impuberi, succurrendum erit sub-stituto: nam et legitimis heredibus futuris non aliae quam utiles actiones praestari possunt. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Coheredi substitutus priusquam hereditatem adiret aut condicio substitutionis existeret, uita decessit. ad substitutum eius, siue ante substitutio-nem siue postea substitutus sit, utraque portio pertinebit nec intererit, prior substitutus post institutum an ante decedat. Ex uerbis 'eosque inuicem substituo' non ad-euntis portio scriptis heredibus pro modo sibi uel alii quaesitae portionis defertur. Cum filiae uel nepoti, qui locum filii tenuit aut post testamentum coepit tenere, parens sub-stituit, si quis ex his mortis quoque tempore non fuit in familia, substitutio pupillaris fit irrita. Quod si heredem filium pater rogauerit, si impubes diem suum obierit, Titio here-ditatem suam restituere, legitimum, heredem filii salua Falcidia cogendum patris hereditatem ut ab impubere fideicommisso post mortem eius dato restituere placuit, nec aliud seruan-dum, cum substitutionis condicio puberem aetatem uerbis precariis egreditur. quae ita @1 locum habebunt, si patris testamentum iure ualuit: alioquin si non ualuit, ea scriptura, quam testamentum esse uoluit, codicillos non faciet, nisi hoc expressum est. nec fidei-commisso propriae facultates filii tenebuntur, et ideo, si pater filium exheredauerit et ei nihil reliquerit, nullum fideicommissum erit: alioquin, si legata uel fideicommissa filius ac-ceperit, intra modum eorum fideicommissum hereditatis a filio datum citra Falcidiae rationem debebitur. Qui discretas portiones coniunctis pluribus separatim dedit ac post omnem institutionis ordinem ita scripsit: 'quos heredes meos inuicem substituo', coniunctos primo loco uice mutua substituere uidetur: quibus institutionum partes non agnoscentibus ceteros omnes coheredes admitti. Qui patrem et filium pro parte heredes instituerat et inuicem substituerat, reliquis coheredibus datis post completum assem ita scripsit: 'hos omnes in-uicem substituo'. uoluntatis fit quaestio, commemoratione omnium patrem et filium sub-stitutioni coheredum miscuisset an eam scripturam ad ceteros omnes transtulisset: quod magis uerisimile uidetur propter specialem inter patrem et filium substitu[2ti]2onem. Coheres impuberi filio datus eidemque substitutus legata e secundis tabulis relicta perinde prae-stabit, ac si pure partem et sub condicione partem alteram accepisset. non idem seruabitur alio substituto: nam ille Falcidiae rationem induceret quasi plane sub condicione primis tabulis heres institutus, tametsi maxime coheres filio datus quadrantem integrum optineret. nam et cum legatum primis tabulis Titio datur, secundis autem tabulis eadem res Sem-pronio, Sempronius quandoque Titio concurrit. Cum pater impuberi filiae, quae nouissima diem suum obisset, tabulas secundas fecisset et impubes filia superstite sorore pubere uita decessisset, irritam esse factam substitutionem placuit, in persona quidem prioris, quia non nouissima decessit, in alterius uero, quia puberem aetatem compleuit. Non uideri cum uitio factam substitutionem his uerbis placuit: 'ille filius meus si (quod abo-minor) intra pubertatis annos decesserit, tunc in locum partemue eius Titius heres esto', non magis quam si post demonstratam condicionem sibi heredem esse substitutum iussisset: nam et qui certae rei heres instituitur coherede non dato, bonorum omnium hereditatem optinet. @@&7Idem& libro primo definitionum. Qui duos impuberes filios heredes reliquerat, ita substituit, si ambo mortui essent: deinde pueri post mortem patris simul perierunt: du[2ae]2 hereditates substituto deferuntur. sed si diuersis temporibus uita decedant, in here-ditate nouissimi pueri eius fratris, qui ante mortuus est, hereditatem substitutus inueniet: sed in ratione Falcidiae pueri prioris hereditas non ueniet nec substitutus amplius quam sescunciam iure testamenti desiderabit: legata quoque, quae a substituto eius filii data sunt, qui prior intestato decessit, ad irritum reccidunt. @@&7Paulus& libro nono quaestionum. Ex facto quaeritur: qui filium habebat mutum puberem, impetrauit a principe, ut muto substituere ei liceret, et substituit Titium: mutus duxit uxorem post mortem patris et nascitur ei filius: quaero, an rumpatur testa-mentum. respondi: beneficia quidem principalia ipsi principes solent interpretari: uerum uoluntatem principis inspicientibus potest dici eatenus id eum tribuere uoluisse, quatenus filius eius in eadem ualetudine perseuerasset, ut, quemadmodum iure ciuili pubertate finitur pupillare testamentum, ita princeps imitatus sit ius in eo, qui propter infirmitatem non potest testari. nam et si furioso filio substituisset, diceremus desinere ualere testamentum, cum resip[2u]2isset, quia iam posset sibi testamentum facere: etenim iniquum incipit fieri bene-ficium principis, si adhuc id ualere dicamus: a[2u]2ferret enim testamenti factionem homini sanae mentis. igitur etiam adgnatione sui heredis dicendum est rumpi substitutionem, quia nihil interest, alium heredem institueret ipse filius postea an iure habere coepit suum he- @1 redem: nec enim aut patrem aut principem de hoc casu cogitasse uerisimile est, ut eum, qui postea nasceretur, exheredaret. nec interest, quemadmodum beneficium principale inter-cedat circa testamenti factionem, utrum in personam unius an complurium. Item quaero, si ita facta proponatur substitutio: 'filius meus si intra decem annos decesserit, Titius heres esto, si intra quattuordecim, Maeuius' filiusqu[2e]2 octo annorum decesserit, utrum Titius solus ex substitutione ei heres erit an et Maeuius, quia certum est et intra decem et intra quat-tuordecim annos filium decessisse. respondi omne quidem spatium, quod est intra puber-tatem, liberum esse patri ad substituendum filio, sed finis huius pubertas est: magis autem est in utroque eorum tempus suum separatim seruari, nisi contraria uoluntas testatoris aperte ostendatur. Lucius Titius cum haberet filios in potestate, uxorem heredem scripsit et ei substituit filios: quaesitum est, an institutio uxoris nullius momenti sit eo, quod ab eo gradu filii non essent exheredati. respondi eum gradum, a quo filii praeteriti sint, nullius ess[2e]2 momenti et ideo, cum idem substituti proponantur, ex testamento eos heredes exstitisse uideri, scilicet quia non totum testamentum infirmant filii, sed tantum eum gra-dum, qui ab initio non ualuit, sicut responsum est, si a primo sit filius praeteritus, a se-cundo exheredatus: nihil autem interest, qua ratione secundi heredis institutio ualeat, utrum quia ab eo filius exheredatus est an quia ipse filius substitutus est. Iulius Longinus pater eos, quos sibi heredes instituerat, filio ita substituit 'quisquis sibi heres esset': unus ex heredibus institutis, qui tacitam fidem accommodauerat, ut non capienti partem ex eo quod acceperat daret, ad substitutionem impuberis admissus utrum pro ea parte, pro qua scriptus fuit, ueniat, an uero pro ea quam cepit, ita ut augeatur eius pars in substitutione? re-spondi: qui in fraudem legum fidem accommodat, adeundo heres efficitur nec desinet heres esse, licet res quae relictae sunt auferuntur. unde et ex secundis tabulis in tantum heres esse potest, in quantum scriptus esset: satis enim punitus est in eo, in quo fecit contra leges. quin immo etsi desineret heres esse, idem dicerem: quemadmodum intellegendum est in eo qui, cum scriptus esset heres, postquam adisset hereditatem in seruitutem redactus est et postea libertat[2e]2 donatus. cui permissum est ad substitutionem uenire, quae ei in testamento fuerat relicta: licet enim hereditatem ex institutione amisit, tamen ex substi-tutione istam portionem, quantum amisit, percepturum. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Ex pupillari testamento superius principale neque ex Ȝparte neque in totum confirmari posse Maecianus scripsit. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Lucius Titius legitimum filium et alte-rum naturalem heredes instituit eosque inuicem substituit: Titianus legitimus filius, quem pater anniculum reliquit, post patris mortem impubes decessit superstite matre et fratre naturali, quem etiam coheredem habebat: quaero an hereditas eius ad Titium naturalem fratrem ex causa substitutionis pertineat an uero ad matrem. respondi ad primum casum non existentium heredum substitutionem de qua quaeritur pertinere, non ad sequentem, si quis eorum postea decessisset intra pubertatem, cum in naturalis filii persona duplex sub-stitutio locum habere non poterit: et ideo ad matrem legitimi filii hereditas ab intestato pertinet. Paulus respondit, si omnes instituti heredes omnibus inuicem substituti essent, @1 eius portionem, qui quibusdam defunctis postea portionem suam repudiauit, ad eum solum, qui eo tempore superuixit, ex substitutione pertinere. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Pater familias primis tabulis postumo herede instituto secundis sibi uel filio, si intra pubertatem decessisset, Gaium Seium fratrem suum substituit, deinde Titium Gaio Seio, et postea sic dixit: 'quod si Gaius Seius frater meus primo loco substitutus heres mihi esset, tunc Titio fideicommissum relinquo'. quaero, cum filius patri heres exstiterit eoque intra pubertatem mortuo frater testatoris ex sub-stitutione heres sit, an fideicommissum debeatur, cum ita relictum sit, si Gaius Seius frater suus sibi heres extitisset. respondi fratrem defuncti, qui in utrumque casum institutus uel substitutus est, filio impubere defuncto ea quae testator reliquit praestare debere: nec aduersari haec uerba 'quod si Gaius Seius mihi heres erit, tunc dari uolo', cum uerum sit eum et testatori heredem exstitisse. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Qui habebat filium et filiam im-puberes, instituto filio hered[2e]2 filiam exheredauit et, si filius intra pubertatem decessisset, filiam eidem substituit: sed filiae, si antequam nuberet decessisset, uxorem suam, item sororem suam substituit. quaero, cum filia impubes prior decesserit, deinde frater eius impubes, an filii hereditas ad uxorem et sororem testatoris iure substitutionis pertineat. respondi secundum ea quae proponerentur non pertinere. @@&7Idem& libro singulari quaestionum publice tracta[2ta]2rum. Seruum communem habemus: hic heres scriptus est et, si heres non sit, Maeuius illi subtitutus est: alterius iussu dominorum adiit hereditatem, alterius non: quaeritur, an substituto locus sit an non. et uerius est substituto locum esse. 'Titius heres esto. Stichum Maeuio do lego: Stichus heres esto. si Stichus heres non erit, Stichus liber heresque esto.' in hac quaestione in primis quaerendum est, utrum unus gradus sit an duo, et an causa mutata sit substitu-tionis an eadem permaneat, et quidem in plerisque quaeritur, an ipse sibi substitui possit, et respondetur causa institutionis mutata substitui posse. igitur si Titius heres scriptus sit et, si heres non sit, idem heres iussus sit, substitutio nullius momenti erit. sed si sub condicione quis heres scriptus sit, pure autem substitutus est, causa immutatur, quoniam potest ex institutione defici condicio et substitutio aliquid adferre: sed si exs[2ti]2terit con-dicio, duae purae sunt et ideo nullius momenti erit substitutio. contra si pur[2e]2 quis in-stituatur, deinde sub condicione sibi substituatur, nihil facit substitutio condicionalis nec mutata intellegatur, quippe cum et si exstiterit condicio, duae purae sunt institutiones. secundum haec proposita quaestio manifestetur: 'Titius heres esto. Stichum Maeuio do lego: Stichus heres esto. si Stichus heres non erit. Stichus liber heresque esto'. nos didicimus, quoniam eodem testamento et legatus sit Stichus et libertatem accepit, praeualere liber-tatem et, si praeualet libertas, non deberi legatum et ideo iussu legatarii non posse adire hereditatem, ac per hoc uerum esse Stichum heredem non esse et ex sequentibus uerbis libertatem illi competere: cum unus gradus uidetur. quid ergo, si non adierit Titius? @1 incipiet substitutione Stichus liber et heres esse. porro quamdiu non adit iussu lega[2ta]2rii, nec ex causa legati intellegitur legat[2a]2rii esse effectus, et ideo certum est illum heredem non esse, ac per hoc ex his uerbis: 'si heres non erit, Stichus liber heresque esto', liber et heres existet. hoc autem, quod sentimus, Iulianus quoque in libris suis probat. Si pupillus substitutum sibi seruum alienauerit eumque emptor liberum heredem-que instituerit, numquid iste in substitutione habeat substitutum uniuersum? ut, si quidem pupillus ad pubertatem peruenerit, necessarius ex testamento emptoris heres exstitit, sin uero intra pubertatem decesserit, ex substitutione quidem liber et heres sit et necessarius patri pupilli, emptori autem uoluntarius heres exstitit. @@@@{1DE CONDICIONIBUS INSTITUTIONUM}1 @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Sub impossibili condicione uel alio mendo factam institutionem placet non uitiari. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Si testamento comprehensum sit: 'ille seruus, si meus erit' (aut 'qui meus erit') 'cum moriar, heres esto', quatenus accipiatur 'meus', quaeritur. et si quidem alienauit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si uero par-tem in eo alienauit, an deficiat condicio institutionis, quaeritur. et uerius est non defecisse condicionem, nisi euidentissimis probationibus testatorem uoluisse apparuerit pro hac con-dicione haec uerba inseruisse 'si totus seruus in dominio eius remanserit': tunc enim parte alienata condicio deficit. Sed si duo serui ita sint here[2de]2s instituti: 'Primus et Secundus, si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto' et alter ex his sit Alienatus, Celsus recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes instituisset. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Si ita heres institutus sim, si decem de-dero, et accipere nolit cui dare iussus sum, pro impleta condicione habetur. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Si qui ita sint instituti: 'si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto', inutilem esse in-stitutionem secundum uerborum significationem Marcellus ait: Iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, ualere institutionem, quod est uerum. Idem Iulianus scribi eum, qui ita heres institutus est, si seruum hereditarium non alienauerit, cauentem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum uideri: quae sententia uera est. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si heredi plures condiciones coniunctim datae sint, omnibus parendum est, quia unius loco habentur, si disiunctim sint, cuilibet. @@&7Ulpianus& libro nono ad Sabinum. Si quis ita institutus sit, si monumentum post mortem testatoris in triduo proximo mortis eius fecisset: cum monumentum in triduo perfici non possit, dicendum erit condicionem euanescere quasi impossibilem. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si quis sub condicione heredes insti-tuisset, si inuicem cauissent se legata eo testamento relicta reddituros, placet remitti eis condicionem, quia ad fraudem legum respicer[2e]2t, quae uetarent quosdam legata capere: quamquam et si cautum esset, in ipsa actione exceptione tuendus esset promissor. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Quae sub condicione @1 iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: prouidit enim, ne is, qui sub iuris-iurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumue aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. uoluit ergo eum, cui sub iuris-iurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum con-temptu religionis, alii perquam timidi metu diuini numinis usque ad superstitionem, ne Ȝuel hi uel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime interuenit. etenim potuit is, qui uoluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi reli[2n]2quere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non fa-cientes deficerentur condicione. Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem. In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia uice legatorum funguntur. Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis cauerit, nisi iu-rasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem. Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic uidendum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii con-dicioni parendum habeat. Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, uidendum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus. sed est uerius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgueat ad iusiurandum. Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid uel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit uel fecerit id, quod erat iussus iurare. Mortuo autem uel manumisso Sticho uiuo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se Stichum manumissurum, non uidebitur defectus condi-cione heres, quamuis uerum sit compellendum eum manumittere, si uiueret. idem est et si ita heres institutus esset quis: 'Titius heres esto ita, ut Stichum manumittat' aut 'Titio centum ita lego, ut Stichum manumittat'. nam mortuo Sticho nemo dicet summouendum eum: non uidetur enim defectus condicione, si p[2ar]2ere condicioni non possit: implenda est [2enim]2 uoluntas, si potest. De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire prae-torem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum. et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum uidetur etiam ignorante scripto herede. ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat. @@&7Paulus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Condiciones, quae contra bonos mores inseruntur, remittendae sunt, ueluti 'si ab hostibus patrem suum non rede-merit', 'si parentibus suis patronoue alimenta non praestiterit'. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Institutio talis: 'si codicillis Seium heredem scripsero, heres esto' non est inutilis in quouis herede instituto praeter filium: est enim condicionalis institutio. nec uidetur hereditas codicillis data, quod interdictum est, uerum condicionalis est haec institutio, quae testamento data esset. proinde et si ita scripserit: 'cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto', pari ratione dicendum erit institu-tionem ualere nullo iure impediente. Si quem ita institutum ponamus: 'ille, se eum codi-cillis heredem scripsi, heres esto', ualet institutio etiam in filio qui in potestate est, cum @1 nulla sit condicio, quae in praeteritum confertur uel quae in praesens, ueluti 'si rex Par-thorum uiuit', 'si nauis in portu stat'. @@&7Iulianus& libro uicesimo nono digestorum. Si quis testamento hoc modo scripserit: 'filius meus si Titium adoptauerit, heres esto: si non adoptauerit, exheres esto' et filio parato adoptare Titius nolit se adrogandum dare, erit filius heres quasi expleta condicione. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Uerba haec: 'Publius Maeuius, si uolet, heres esto', in necessario condicionem faciunt, ut, si nolit, heres non existat: nam in uoluntaria heredis persona frustra adduntur, cum, etsi non fuerint addita, inuitus non efficitur heres. @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. Ei qui ita hereditatem uel legatum accepit 'si decem dederit' neque hereditas neque legatum aliter adquiri potest, quam si post impletam condicionem id egerit scriptus heres uel legatarius, per quod hereditas aut lega-tum adquiri solet. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Condiciones contra edicta impera-torum aut contra leges aut quae legis uicem optinent scriptae uel quae contra bonos mores uel derisoriae sunt aut huiusmodi quas praetores improbauerunt pro non scriptis habentur et perinde, ac si condicio hereditati siue legato adiecta non esset, capitur here-ditas legatumue. @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Filius, qui fuit in potestate, sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existi-mationem uerecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. 'si Titius heres erit, Seius heres esto: si Seius heres erit, Titius heres esto'. Iulianus inutilem esse institutionem scribit, cum condicio existere non possit. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Si plures institutiones ex eadem parte sub diuersis condicionibus fuerint, condicio, quae prior exstiterit, occupabit institutionem. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Cum seruus pure liber et heres scriptus sub condicione sit et, si heres non exstiterit, legatum acceperit, in legato repetitam uideri condicionem diuus Pius rescripsit. Hac ratione et Papinianus scribit, cum auia n[2e]2potem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituit et postea codicillis scriptis hoc amplius ei legauit quam quod heredem eum instituit, repetitam uideri condicionem emancipatonis etiam in legato, quamuis in legato nullam, ut in here-ditate, substitutionem fecisset. @@&7Idem& libro octauo institutionum. Si ita scriptum fuerit 'Titius heres esto: si Titius heres erit, Maeuius heres esto': si Titius suspectam adierit hereditatem, potest Maeuius suo arbitrio adire et quartam retinere. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Mulier, quae uiro suo ex dote promissam pecuniam debebat, uirum heredem ita instituerat, si eam pe-cuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. puto, si uir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi de-beretur, statim eum heredem futurum. quod si solus heres institutus esset in tali con- @1 dicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia $A)DU/NATOS3& condicio pro non scripta accipienda est. Si quis hereditarium seruum iussus est manumittere et heres esse, quamuis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: uerum est enim eum manumississe: sed post aditionem libertas seruo data secundum uoluntatem testatoris conualescit. Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus uel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes. @@&7Celsus& libro sexto decimo digestorum. Seruus alienus ita heres institui potest 'cum liber erit': proprius autem ita institui non potest, @@&7Gaius& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. quia ratio suadet eum qui libertatem dare potest, ipsum debere aut praesenti die aut in diem aut sub condicione dare libertatem nec habere facultatem in casum a quolibet obuenientis libertatis heredem instituere. @@&7Marcellus& libro duodecimo digestorum. 'Uter ex fratribus meis conso-brinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxerit, ex quadrante heres esto.' aut nubi[2t]2 alteri aut non uult nubere. consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit do-drantem, erit alterius quadrans. si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere no-luerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes aequales admittuntur: plerumque Ȝenim haec condicio: 'si uxorem duxerit', 'si dederit', 'si fecerit' ita accipi oportet, quod per eum non stet, quo minus ducat det aut faciat. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. 'Qui ex fratribus meis Titiam conso-brinam uxorem duxerit, ex besse heres esto: qui non duxerit, ex trient[2e]2 heres esto.' uiuo testatore consobrina defuncta ambo ad hereditatem uenientes semisses habebunt, quia uerum est eos heredes institutos, sed emolumento portionum euentu nuptiarum discretos. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Sub condicione heres institutus seruus sine iussu domini condicioni par[2e]2re non potest. @@&7Pomponius& libro secundo ad Quintum Mucium. Si pupillus sub condicione heres institutus fuerit, condicioni etiam sine tutoris auctoritate parere potest. idemque est [2e]2t si legatum ei sub condicione relictum fuerit, quia condicione expleta pro eo est, quasi pure ei hereditas uel legatum relictum sit. @@&7Modestinus& libro octauo responsorum. Quidam in suo testamento heredem scripsit sub tali condicione 'si reliquias eius in mare abiciat': quaerebatur, cum heres in-stitutus condicioni non paruisset, an expellendus est ab hereditate. Modestinus respondit: laudandus est magis quam accusandus heres, qui reliquias testatoris non in mare secundum ipsius uoluntatem abiecit, sed memoria humanae condicionis sepulturae tradidit. sed hoc prius inspiciendum est, ne homo, qui talem condicionem posuit, neque compos mentis esset. igitur si perspicuis rationibus haec suspicio amoueri potest, nullo modo legitimus heres de hereditate controuersiam facit scripto heredi. Heredi, quem testamento pure instituit, co-dicillis adscripsit condicionem: quaero, an ei parere necesse habeat. Modestinus respondit: hereditas codicillis neque adimi potest: porro in defectu condicionis de ademptione here-dita[2ti]2s cogitasse intellegitur. @@&7Papinianus& libro tertio decimo quaestionum. Si filius sub con- @1 dicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae mo-riente filio impleri non potuit, ueluti 'si Alexandriam ierit, filius heres esto' isque Romae decessit, an uero quae potuit etiam extremo uitae momento impleri, ueluti 'si Titio decem dederit, filius heres esto', quae condicio nomine filii per alium impleri potest. nam superior quidem species condicionis admittit uiuo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem sub-stitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod apud Seruium quoque relatum est: quendam enim refer[2t]2 ita heredem institutum, si in Ca-pitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascen-deret mortem obisse: de quo respondit Seruius condicionem morte defecisse ideoque mo-riente eo legati diem cessisse. altera uero species condicionis uiuo filio non admittit nepotes ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato auo heredes existerent: neque enim filius uideretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti. @@@@{1DE IURE DELIBERANDI}1 @@&7Ulpianus& libro sexagesimo ad edictum. Si seruus fuerit heres institutus, utique non ipsi praestituimus tempus ad deliberandum, sed ei cuius seruus est, quia pro nullo isti habentur apud praetorem. itemque si plurium seruus sit, utique omnibus dominis praestituemus. @8 Ait praetor: 'si tempus ad deliberandum petet, dabo'. @8 Cum dicit tempus nec adicit diem, sine dubio ostendit esse in ius dicentis potestate, quem diem praestituat: @@&7Paulus& libro quinquagesimo septimo ad edictum. itaque pauciores centum dierum non sunt dandi. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo ad edictum. Nec non illud sciendum nonnum-quam semel, nonnumquam saepius diem ad deliberandum datum esse, dum praetori sua-detur tempus, quod primum aditus praestituerat, non suffecisse: @@&7Idem& libro sexagesimo primo ad edictum. sed hoc impetrari non debet nisi ex magna causa. @@&7Idem& libro septuagesimo ad edictum. Aristo scribit non solum creditoribus, sed et heredi instituto praetorem subuenire debere hisque copiam instrumentorum inspi-ciendorum facere, ut perinde instruere se possint, expediet nec ne agnoscere hereditatem. Si maior sit hereditas et deliberat heres et res sunt in hereditate, quae ex tractu temporis deteriores fiunt, adito praetore potest is qui deliberat sine praeiudicio eas iustis pretiis uendere: qui possit etiam ea, quae nimium sumptuosa sint, ueluti iumenta aut uenalicia, item ea quae mora deteriora fiant, uendere, quique praeterea curaturus sit, ut aes alienum quod sub poena uel sub pretiosis pignoribus debeatur, soluatur. @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Igitur si quidem in hereditate sit uinum oleum frumentum numerata pecunia, inde fieri debebunt impendia: si minus, a debitoribus hereditariis exigenda pecunia. quod si nulli sunt debitores aut iudicem prouocent, uenire debent res superuacuae. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo ad edictum. Ait praetor: 'Si pupilli pupillae no- @1 mine postulabitur tempus ad deliberandum, an expediat eum hereditatem retinere, et hoc datum sit: si iusta causa esse uidebitur, bona interea deminui nisi si causa cognita boni uiri arbitratu uetabo'. Merito praetor impedit interim deminutionem, quamdiu nomine pu-pilli petitur tempus ad deliberandum. Quid sit autem 'deminui uetabo' uideamus. his uerbis praetor non tantum alienationem impedit, uerum etiam actiones exerceri non patitur: est enim absurdum ei, cui alienatio interdicitur, permitti actiones exercere, et ita Labeo scribit. In causa[2e]2 autem cognitione hoc uertetur, an iusta causa sit, ut deminuere praetor permittat. ergo et funeris causa deminui permittet, item eorum quae sine piaculo non possunt praeteriri. uescendi gratia aeque deminui permittet. sed et ubi urguet, ex aliis quoque causis permittere eum oportet, ut aedificia sarciantur, ne agri inculti sint, si qua pecunia sub poena debetur ut restituatur, ne pignora distrahantur. ex aliis quoque iustis causis praetor aditus deminutionem permittet: neque enim sine permissu eius debet deminutio fieri. @@&7Idem& libro sexagesimo primo ad edictum. Si quis suus heres, posteaquam se abstinuerit, tunc petat tempus ad deliberandum, uideamus, an impetrare debeat: magis-que est, ut ex causa debeat impetrare, cum nondum bona uenierint. @@&7Paulus& libro quinquagesimo octauo ad edictum. Filius dum deliberat, ali-menta habere debet ex hereditate. @@&7Marcellus& libro uicesimo octauo digestorum. Si plures gradus sint heredum institutorum, per singulos obseruaturum se ait praetor id quod praefiniendo tempore de-liberationis edicit, uidelicet ut a primo quoque ad sequentem translat[2a]2 hereditate quam primum inueniat successorem, qui possit defuncti creditoribus respondere. @@&7Iauolenus& libro quarto ex posterioribus Labeonis. Qui filium libertinum habebat, heredem eum instituerat, deinde ita scripserat: 'si mihi filius nullus erit, qui in su[2a]2m tutelam ueniat, tum Dama seruus liber esto': is filius pupillus libertinus erat: quae-rebatur, si Dama liber esset. Trebatius negat, quia filii appellatione libertinus quoque con-tineretur: Labeo contra, quia eo loco uerum filium accipi oportet. Trebatii sententiam probo, si tamen testatorem de hoc filio locutum esse apparet. @1 @@@@{1LIBER UICESIMUS NONUS}1 @@@@{1DE TESTAMENTO MILITIS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Militibus liberam testa-menti factionem primus quidem diuus Iulius Caesar concessit: sed ea concessio temporalis erat. postea uero primus diuus Titus ded[2i]2t: post hoc Domitianus: postea diuus Nerua plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est et exinde mandatis inseri coepit caput tale. Caput ex mandatis: 'Cum in notitiam meam prolatum ȝsit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controuersiam de-duci, si ad diligentiam legum reuocentur et obseruantiam: secutus animi mei integritudi-nem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimaui, ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. faciant igitur testamenta quo modo uolent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum diuisionem fa-ciendam nuda uoluntas testatoris'. Miles autem appellatur uel a militia, id est duritia, quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut a numero mille hominum, ductum a Graeco uerbo, tractum a tagmate: nam Graeci mille hominum multitudinem $TA/GMA& appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum ducem $XILI/ARXON& appellant. exercitus autem nomen ab exercitatione traxit. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. De militis testamento ideo separatim proconsul edicit, quod optime nouit ex constitutionibus principalibus propria atque singularia iura in testamenta eorum obseruari. @@&7Ulpianus& libro secundo ad Sabinum. Si miles, qui destinauerat communi iure testari, ante defecerit quam testaretur? Pomponius dubitat. sed cur non in milite diuersum probet? neque enim qui uoluit iure communi testari, stati[2m]2 beneficio militari renuntiauit, nec credendus est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua iudicia, sed magis utroque genere uoluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani solent, cum testament[2um]2 faciunt per scripturam, adicere uelle hoc etiam uice codicillorum ualere. quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam se-cundum nostram sententiam etiam diuus Marcus rescripsit. @@&7Idem& libro primo ad Sabinum. Iure militari surdum et mutum testamentum facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Milites etiam his, qui heredes exstiterunt, possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti. @1 @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Si miles unum ex fundo heredem scripserit, creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte testatus potest decedere, pro parte intestatus. @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Qui iure militari testatur etsi ignorauerit praegnatem uxorem uel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut uellet quisquis sibi nascetur ex-heredem esse, testamentum non rumpitur. @@&7Marcellus& libro decimo digestorum. Idem est et si adrogauerit filium neposue suc-cesserit in locum filii. @@&7Ulpianus& libro nono ad Sabinum. Idemque erit dicendum et si nato filio uiuo se maluit eodem testamento durante decedere: nam uidetur iure militari refecisse testamentum: ut est rescriptum a diuo Pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet ualere, si hoc maluit miles. @@&7Idem& libro undecimo ad Sabinum. Facere testamentum hostium potitus nec iure militari potest. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto ad edictum. Ex militari delicto capite damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure mi-litari an iure communi, quaeritur. magis autem est, ut iure militari eis testandum sit: nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari [2e]2i testan-dum. quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit. Si miles incertus, an sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut ualeat: nam et si incertus, an pater suus uiuat, testamentum fecerit, testamentum eius ualebit. Si filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit, non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia: @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. milites enim ea dumtaxat, quae habe-rent scriptis, reli[2n]2quunt. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Idem est, etsi de testa-mento mutando cogitauit, non quia adimere uolebat castrensia bona heredi scripto, sed quia de paternis testari uolebat et alium heredem scribere. Sed si iam ueteranus decessit, uniuersa bona etiam paterna ad heredem pertinere castrensium Marcellus libro decimo di-gestorum scribit: neque enim iam potuit de parte bonorum testari. Et deportati et fere omnes, qui testamenti factionem non habent, a milite heredes institui possunt. sed si ser-uum poenae heredem scribat, institutio non ualebit: sed si mortis tempore in ciuitate in-ueniatur, institutio incipit conualescere quasi nunc data hereditate. et generaliter in omnibus id poterit dici quos miles scribit heredes, ut institutio incipiat uires habere, si mortis tempore talis inueniatur, ut a milite institui pot[2u]2erit. Si seruum proprium, quem liberum esse credidisset, miles heredem sine libertate instituit, in ea condicione est, ut institutio non ualeat. Cum miles in testamento suo seruo libertatem dederit eidemque et a primo et a secundo herede per fideicommissum hereditatem [2rel]2iquerit, qaumuis et primus heres et substitutus, priusquam adierint hereditatem, mortem obierunt, non debere intestati exitum facere imperator noster cum diuo Seuero rescripsit: sed perinde habendum est, ac si eidem seruo libertas simul et hereditas directo data esset, quae utraque ad eum perue-nire testatorem uoluisse negari non potest. @@&7Maecianus& libro quarto fideicommissorum. Tractabatur, an tale aliquid et in paganorum testamentis indulgendum esset: et placet non sine distinctione hoc fieri, sed, @1 si quidem uiuo testatore et sciente decessissent, nihil noui statuendum, si autem ignorante aut post mortem eius, omnimodo subueniendum. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. In fraudem plane creditorum nec miles amplius quam unum necessarium facere poterit. Sicut autem heredi-tatem miles nuda uoluntate dare potest, ita et adimere potest. denique si cancellauerit testamentum suum uel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellauerit et mox ualere uoluerit, ualebit ex supr[2em]2a uoluntate. et ideo cum miles induxisset testa-mentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo proposito id fecerit: nam si mutatae uoluntatis eum paenitu[2i]2sse probabitur, renouatum testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa irriti facti iudicii potior existimabitur. Testamentum ante militiam factum a milite, si in militia decesserit, iure militari ualere, si militis uoluntas contraria non sit, diuus Pius rescripsit. Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus con-sulti poena. Miles et ad tempus heredem facere potest et alium post tempus uel ex condicione uel in condicionem. Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum ualebit, si forte pater uel in militia uel intra annum militiae decessit. Bonorum possessionem ultra tempora edicto determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit, quia generalis est ista determinatio. @@&7Paulus& libro quadragesimo tertio ad edictum. Dotalem fundum si lega-uerit miles, non erit ratum legatum propter legem Iuliam. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Si certarum rerum he-redes instituerit miles, ueluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium cete-rarum rerum, ualebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset. Iulianus etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. cui scilicet con-ȝueniens uidetur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, uel huic heredi uel illi ipso iure debeatur. quod si alterutra pars bonorum aer[2i]2 alieno, quod ex ea causa pen-debit, non sufficiat et propter hoc is qui ex ea parte heres institutus est non adierit, alte-rum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam credito-ribus soluere. Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit, adempta uidetur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione adimi non possit. Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa causa testamenti aliquid ex peculio possidebit doloue malo fecerit, quo minus possideret, datur in eum legatorum actio. Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post mili-tiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris ciuilis regulam spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento con-firmati sunt. ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi Falcidiae locum non esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse. @@&7Tryphoninus& libro octauo decimo disputationum. Si uero composita utra-que legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quae- @1 ritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet. commodissime autem id statuetur, ut ex uniuersitate bonorum in solidum sol[2u]2t[2i]2s legatis quae testamento miles de-derat id quod supererit pro dodrante et quadrante diuidatur inter heredes et eos, quibus codicillis legata data sunt. Quid ergo si consumant uniuersorum bonorum quantitatem legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an aliquid? et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legauerat quam in bonis habuerat, nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his solis, quibus codicillis legata sunt. Quod si post utraque legata solida computata depre-henderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legato-rum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Quaerebatur, si miles, qui ha-bebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisse[2t se]2 fidei heredis committere, ut priores tabulae ualerent, quid iuris esset. dicebam: militi licet plura testa-menta facere, sed siue sim[2u]2l fecerit siue separatim, utique ualebunt, si hoc specialiter ex-presserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit, hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. quin immo et si codicillos ante fecerat, poterit eos per testamentum sequens cauendo in potestatem institutionis redigere et effi-cere directam institutionem, quae erat precaria. secundum haec in proposito referebam, si hoc animo fuerit miles, ut ualeret prius factum testamentum, id quod cauit ualere opor-tere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. sed in proposito cum fide[2i]2 heredis com-mittatur, ut ualeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure ualere uoluisse, sed magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum uim prioris testamenti conuertisse. Utrum autem totum testamentum in eam causam conuersum sit, hoc est et heredis institutio, an uero legata tantum et fideicommissa et libertates, quae-ritur. sed mihi uidetur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et ipsam in-stitutionem in causam fideicommissi uertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur. Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia uoluntas militis probetur. @@&7Iulianus& libro uicesimo septimo digestorum. Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra uenerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra uenit, ideo communi iure ciuium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt. Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, ueluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signauerit, amplius si et aliquid interleuerit perduxerit adiecerit emendauerit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad priuilegia militum non pertinebit. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Quod constitutum est, ut testamen-tum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem ualeret, quantum ad uerba @1 eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimauit: secundum quod neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt, hoc priuilegium habituros. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Miles filius familias si capite minutus fuerit, uel emancipatus uel in adoptionem datus a patre suo, testamentum eius ualet quasi ex noua uoluntate. @@&7Tertullianus& libro singulari de castrensi peculio. Idem et si pater familias miles de castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si uero missus iam hoc fece-rat, non ualet testamentum. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Diuus Traianus Statilio Seuero ita rescripsit: 'Id priuilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamen-tum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles, de cuius bonis apud te quaeritur, conuocatis ad hoc hominibus, ut uoluntatem suam testa-retur, ita locutus est, ut declararet, quem uellet sibi esse heredem et cui libertatem tri-buere: potest uideri sine scripto hoc modo esse testatus et uoluntas eius rata habenda est. Ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: "ego te heredem facio", aut "tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento obseruari. nec ullorum magis interest, quam ipsorum, quibus id priuilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui uisum sit, et per hoc iudicia uera sub-uertuntur'. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Titius priusquam tribunus legionis factus esset, testamentum fecit et postea cinctus manente eodem defunctus est: quaero, an militis testamentum uideatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribu-natum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod ualere uellet, ad commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum est, qui se uelle testamentum quod ante fecerat ualere aliquo modo declarauit. @@&7Macer& libro secundo militarium. Testamenta eorum, qui ignominiae causa missi sunt, statim desin[2u]2nt militari iure ualere, quod anni spatium testamentis eorum, qui honestam uel causariam missionem meruerunt, tribuitur. ius testandi de castrensi, quod filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non per-tinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Centurio secundo testamento postumos heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non [2e]2ditis ad superius testamentum se redire testatus est. cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi no-minatim ea confirmasset ad priorem uoluntatem reuersus. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Cum filius familias miles decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in aui potestate manenti @1 ȝtutoresque dedisset, diui fratres rescripserunt substitutionem quidem ualere, tutoris autem dationem non ualere, quia hereditati quidem suae miles qualem uellet substitutionem facere potest, uerum tamen alienum ius minuere non potest. @@&7Marcellus& libro decimo digestorum. Si a milite scriptus heres sua sponte adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt actiones. Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Aelia Sentia uel ali[2a]2 qua impeditur. Edictum praetoris, quo iu[2s]2iurandum heredibus institutis legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fidei-commissis: idemque si turpis esset condicio. Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet: @@&7Paulus& libro septimo quaestionum. nam in bona castrensia non esse danda[2m]2 contra tabulas filii militis bo[2no]2rum possessionem diuus Pius Antoninus rescripsit. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. Si miles Titio et Seio seruum legauerit et eum Titius manumisisset deliberante Seio moxque is legatum omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres seruum alicui legatum interim manu-misisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Si secundum probabilem uoluntatem militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt. @@&7Tertullianus& libro singulari de castrensi peculio. Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rum-pitur eius testamentum. uerum si perseuerasset in ea uoluntate, ut uellet adhuc illud testamentum ualere, ualiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi postumus. Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea uiuo eo et adhuc auo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rum-pitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perueniret, non uidetur suus heres adgn[2a]2sci: ac ne auo quidem suo hunc nepotem postumum, cum uiuo filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec aui testamentum rumpi, quo-niam, licet in potestate aui protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius. Secun-dum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, non quod uolebat exheredatum, deinde postumus post mortem aui uiuo adhuc filio, id est patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam illo facto natus sit, nec conualescet ruptum: si uero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, deinde, si uoluerit ratum illud esse pater, conualescet sic quasi denuo factum. Sed et si uiuo auo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si superuixerit post mortem aui uiuo adhuc patre, rumpet, quod nouus illi nunc primum heres adgnascitur: ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et aui et patris. @@&7Papi&[2&7ni&]2&7anus& libro quarto decimo quaestionum. Eius militis, qui doloris in-patientia uel taedio uitae mori maluit, testamentum ualere uel intestati bona ab his qui lege uocantur uindicari diuus Hadrianus rescripsit. Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in @1 militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si ualuit iure communi, non esse iure rescissum. Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testament[2um]2 fecerit, nouissima uoluntate rescindetur, quoniam uoluntas quoque militis testament[2um]2 est. @@&7Idem& libro non decimo quaestionum. Miles si testamentum inperfectum relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testa-mentum sola perficitur uoluntate: quique plura per dies uarios scribit, saepe facere testa-mentum uidetur. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure uidetur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testa-mento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data com-muniter debentur. Miles castrensium bonorum et non castrensium diuersis heredibus in-stitutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum ab-stulisse uidetur, quantum in posteriores contulerit: nec uidetur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset. Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem uentris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi. si qua uero medio tempore scriptus heres legata soluisset, utilibus actionibus filiae d[2a]2tis ob impro[2u]2isum casum esse reuocanda nec institutum, cum bonae fidei possessor fuerit, quod inde seruari non potuisset, praestar[2e]2. Ueteranus moriens testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse uoluit et intestatus ess[2e]2 maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata uero petentes exceptione doli mali secundum ius commune summoueri, cuius exceptionis uires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris. Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto post annum militiae uita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari uires constitit. @@&7Paulus& libro septimo quaestionum. Si duobus a milite liberto scriptis he-redibus alter omiserit hereditatem, pro ea partem intestatus uidebitur defunctus decessisse, quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, nisi si haec uoluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ad alterum uellet totam redire hereditatem. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Quod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, ualere eius testamentum quod iure militari fecerat, uerum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse. Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testament[2um]2 eius, quod in militia fecerat, ualeret. quaesiui, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin ualeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognoui intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari ua-leret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo ualeat testa-mentum? me mouebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere ualere testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui uoluit ualere testa- @1 mentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Si filius familias miles captus apud hostes decesserit, dicemus legem Corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus, si pater eius prius in ciuitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus est, uidetur decessisse. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Lucius Titius miles notario suo testa-mentum scribendum notis dictauit et antequam litteris praescriberetur, uita defunctus est: quaero, an haec dictatio ualere possit. respondi militibus, quoquo modo uelint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legi-ȝtimis probationibus ostendatur. Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, seruum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi uindicare. Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: 'Pamphila serua mea ex asse mihi heres esto': alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pam-philam reliquit, cuius fidei commisit, ut ea[2m]2 manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio uoluntati facto frustra legata est. @@&7Tryphoninus& libro octauo decimo disputationum. Miles ita heredem scri-bere potest: 'quoad uiuit, Titius heres esto, post mortem eius Septicius'. sed si ita scrip-serit: 'Titius usque ad annos decem heres esto' nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit, et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies ueniat, quo ad-mittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem priuilegio competat. Mulier, in qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut diuus Hadrianus rescripsit. @8 Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest. @8 Si miles exheredauerit filium uel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum a substituto eius dare possit, quaesitum est. dixi non posse, licet ampla legata reliquerit exheredato. Miles et emancipato filio substituere potest: uerum hoc ius in his exercebitur, quae ab ipso ad eum cui substituit peruenerint, non etiam in his, si quae habuerit uel postea adqu[2i]2sierit. nam et si filio suo uiuo adhuc auo substituit, post adquisitam ei aui hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere. Si militis adita non fuerit hereditas, an substitutio quam pupillo fecit ualeat, quaeritur. et consequens erit hoc dicere, quia permittitur militem filio facere testamentum, quamuis sibi non fecerit. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Ex eo tempore quis iure militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui non-dum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, non-dum milites sunt: debent enim in numeros referri. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Filius familias equestri militia exor-natus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi facere potest. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Rescripta @1 principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure militari testari non possint, si in hostico deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testari, siue praeses sit prouinciae siue quis alius, qui iure militari testari non potest. @@@@{1DE ADQUIRENDA UEL OMITTENDA HEREDITATE}1 @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Qui totam hereditatem adquirere potest, is pro parte eam scindendo adire non potest: @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. sed et si quis ex pluribus partibus in eiusdem hereditate institutus sit, non potest quasdam partes repudiare, quasdam adgnoscere. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Quamdiu prior heres institutus hereditatem adire potest, substitutus non potest. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Nolle adire hereditatem non uidetur, qui non potest adire. @@&7Idem& libro primo ad Sabinum. Mutum nec non surdum, etiam ita natos pro herede gerere et obligari hereditati posse constat. Eum, cui lege bonis interdicitur, insti-tutum posse adire hereditatem constat. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Qui in aliena est potestate, non potest in-uitum hereditati obligare eum in cuius est potestate, ne aeri alieno pater obligaretur. Sed in bonorum possessione placuit ratam haberi posse eam, quam citra uoluntatem adgnouit is qui potestati subiectus est. Sed et si legitima hereditas filio delata sit ex senatus con-sulto Orfitiano matris, idem erit probandum. Sed et si non adierit filius, diu tamen possedit pater hereditatem, credendus est admississe hereditatem, ut diuus Pius et imperator noster rescripserunt. Si is, qui putabat se filium familias, patris iussu adierit, eum neque sibi neque ei qui iussit quaesisse hereditatem constat: quamquam is, quem pater iussit adire et decessit, si adierit iam mortuo patre, obliget se hereditati, ut Iulianus libro trigesimo primo digestorum scripsit: nam eum, qui dubitat, utrum filius familias an pater familias morte patris factus sit, posse adire hereditatem magis admittit. interdum filii familias et sine aditione adquirent hereditatem his in quorum sunt potestate, ut puta si nepos ex filio exheredato heres sit institutus: patrem enim suum sine aditione faciet heredem et quidem necessarium. Sed si quis heres institutus adoptetur a filio exheredato, necessarium eum non facit, sed iuberi debet, ut adeat, quoniam mortis tempore in potestate non fuerit: nam per eum quis existere necessarius non potest, qui ipse non esset exstaturus. Celsus libro quinto decimo digestorum scripsit eum, qui metu uerborum uel aliquo timore coactus fallens adierit hereditatem, siue liber sit, heredem non fieri placet, siue seruus sit, domi-num heredem non facere. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Si quis filium familias heredem instituerit et ita scripserit: 'si mihi Titius iste filius familias heres non erit, Sempronius heres esto' filio adeunte iussu patris substitutus excluditur. Si filius prius quam sciret se necessarium exstitisse patri heredem decesserit relicto filio necessario, permittendum est nepoti absti-nere se aui hereditate, quia et patri eius idem tribueretur. In omni successione qui ei @1 heres exstitit, qui Titio heres fuit, Titio quoque heres uidetur esse nec potest Titii omittere hereditatem. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. More nostrae ciuitatis neque pupillus neque pupilla sine tutoris auctoritate obligari possunt: hereditas autem quin obliget nos aeri alieno, etiam si non sit soluendo, plus quam manifestum est. de ea autem hereditate loquimur, in qua non succedunt huiusmodi personae quasi necessariae. Impubes qui in alterius potestate est si iussu eius adierit hereditatem, licet consilii capax non fuerit, ei adquirit hereditatem. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Pupillus si fari possit, licet huius aetatis sit, ut causam adquirendae hereditatis non intellegat, quamuis non uideatur scire huius-modi aetatis puer (neque enim scire neque decernere talis aetas potest, non magis quam furiosus), tamen cum tutoris auctoritate hereditatem adquirere potest: hoc enim fauorabi-liter eis praestatur. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Si ex asse heres destinauerit partem habere hereditatis, uidetur in assem pro herede gessisse. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Impuberibus liberis omnimodo absti-nendi potestas fit, puberibus autem ita, si se non i[2m]2miscuerint. @@&7Ulpianus& libro und[2e]2cimo ad edictum. Ei, qui se non miscuit hereditati paternae, siue maior sit siue minor, non esse necesse praetorem adire, sed sufficit se non miscuisse hereditati. et est in semenstribus Uibiis Soteri et Uictorino rescriptum, non esse necesse pupillis in integrum restitui ex auito contractu, quorum pater constituerat non ad-gnoscere hereditatem neque quicquam amouerat uel pro herede gesserat. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Is qui heres institutus est uel is cui legitima hereditas delata est repudiatione hereditatem amittit. hoc ita uerum est, si in ea causa erat hereditas, ut et adiri posset: ceterum heres institutus sub condicione si ante condicionem existentem repudiauit, nihil egit, qualisqualis fuit condicio, etsi in arbitrium ȝcollata est. @8 Si quis dubitet, uiuat testator nec ne, repudiando nihil agit. @8 Substitutus quo-que similiter si ante repudiat, quam heres institutus decernat de hereditate, nihil ualebit repudiatio. Neque filius familias repudiando sine patre neque pater sine filio alteri nocet: utrique autem possunt repudiare. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Idem est etiam si legitima hereditas filiis obuenit. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Is qui putat se necessarium, cum sit uoluntarius, non poterit repudiare: nam plus est in opinione, quam in ueritate. @@&7Idem& libro uicesimo quarto ad edictum. Et e contrario qui se putat necessarium, uo-luntarius existere non potest. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Nec is, qui non ualere testamentum aut falsum esse putat, repudiare potest. sed si certum sit falsum non esse, quod falsum dicitur, sicut adeundo adquirit, ita et repudiando amittit hereditatem. Heres institutus idemque legitimus si quasi institutus repudiauerit, quasi legitimus non amittit hereditatem: sed si quasi legitimus repudiauit, si quidem scit se heredem institutum, credendus est utrumque repudiasse: si ignorat, ad neutrum ei repudiatio nocebit neque ad testamentariam, quoniam hanc non repudiauit, neque ad legitimam, quoniam nondum ei fuerat delata. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Is potest repudiare, qui et adquirere potest. @@&7Idem& libro quinquagesimo nono ad edictum. Qui hereditatem adire uel bonorum possessionem petere uolet, certus esse debet defunctu[2m]2 esse testatorem. @1 @@&7Ulpianus& libro sexagesimo primo ad edictum. Pro herede gerere uidetur is, qui aliquid facit quasi heres. et generaliter Iulianus scribit eum demum pro herede gerere, qui aliquid quasi heres gerit: pro herede autem gerere non esse facti quam animi: nam hoc animo esse debet, ut uelit esse heres. ceterum si quid pietatis causa fecit, si quid custodiae causa fecit, si quid quasi non heres egit, sed quasi alio iure dominus, apparet non uideri pro herede gessisse. Et ideo solent testari liberi, qui necessarii existunt, non animo heredis se gerere quae gerunt, sed aut pietatis aut custodiae causa aut pro suo. ut puta patrem sepeliuit uel iusta ei fecit: si animo heredis, pro herede gessit: enim-uero si pietatis causa hoc fecit, non uidetur pro herede gessisse. seruos hereditarios pauit iumenta aut pauit aut distraxit: si hoc ut heres, gessit pro herede: aut si non ut heres, sed ut custodiat, aut putauit sua, aut dum deliberat, quid fecit, consulens ut saluae sint res hereditariae, si forte ei non placuerit pro herede gerere, apparet non uideri pro herede gessisse. proinde et si fundos aut aedes locauit uel fulsit uel si quid aliud fecit non hoc animo, quasi pro herede gereret, sed dum ei, qui substitutus est uel ab intestato heres exstaturus, prospicit, aut res tempore perituras distraxit: in ea causa est, ut pro herede non gesserit, quia non hoc animo fuerit. Si quid tamen quasi heres petit, sed ex his, quae ad heredem extraneum non transeunt, uideamus, an oneribus se immerserit heredi-tariis. ut puta a liberto parentis operas petit: has heres extraneus petere non potuit, hic tamen petendo consequi potest. et constat pro herede eum non gessisse, cum petitio earum etiam creditoribus competat et maxime futurarum. Sed et qui in sepulchrum here-ditarium mortuum intulit, obligari paternis creditoribus non est existimandus, ut Papinianus ait: quae sententia humanior est, licet Iulianus contra scripserit. Papinianus scribit filium heredem institutum qui se bonis paternis abstinuit uolgo putare quosdam, si a statulibero pecuniam accepit, a creditoribus conueniendum, siue nummi peculiares fuerint siue non fuerint, quia ex defuncti uoluntate accipitur, quod condicionis implendae causa datur. Iulianus autem et si non abstinuit, idem existimauit. ita demum autem pro herede gessisse ait Papinianus, si solus heres sit: ceterum si coheredem habeat et coheres adiit, non est cogendus, inquit, is qui accepit a statulibero actiones creditorum suscipere: nam cum se filius abstinet, idem debebit consequi iure praetorio, quod emancipatus consequitur qui hereditatem repudiauit, quo facto statuliber filio nominatim pecuniam dare iussus potuisset non heredi dando ad libertatem peruenire. itaque tunc pro herede geri dicendum esse ait, quotiens accipit quod citra nomen et ius heredis accipere non poterat. Si sepulchri uio-lati filius aget quamuis hereditarii, quia nihil ex bonis patris capit, non uidetur bonis in-miscere: haec enim actio poenam et uindictam quam rei persecutionem continet. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Si quis extraneus rem hereditariam quasi sub-ripiens uel expilans tenet, non pro herede gerit: nam admissum contrariam uoluntatem declarat. Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit. Sed ita demum pro herede gerendo adquiret here-ditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est. Si quis partem ex qua institutus est ignorauit, Iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede ge-reret. quod et Cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, @1 si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est. quid tamen si ignorat condicionem ex-stitisse? puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui sub-stitutus est, repudiatione portio ei delata sit. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si is, ad quem legitima hereditas pertinet, puta-uerit defunctum seruum suum esse et quasi peculium eius nactus sit, placet non obligari eum hereditati. idem ergo dicemus, ut ait Pomponius, si quasi libertini sui, cum i[2n]2genuus esset, bona eius occupauit. nam ut quis pro herede gerendo obstringat se hereditati, scire debet, qua ex causa hereditas ad eum pertineat: ueluti adgnatus proximus iusto testamento scriptus heres, antequam tabulae proferantur, cum existimaret intestato patrem familias mortuum, quamuis omnia pro domino fecerit, heres tamen non erit. et idem iuris erit, si non iusto testamento scriptus heres prolatis tabulis, cum p[2uta]2ret iustum esse, quamuis omnia pro domino administrauerit, hereditatem tamen non adquiret. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. In repudianda hereditate uel legato certus esse debet de suo iure is qui repudiat. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Fuit quaestionis, an pro herede gerere uideatur, qui pretium hereditatis omittendae causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen praetoris incidere. siue igitur a substituto non heres accepit siue a legitimo, mortis causa accepisse uidetur. idemque [2e]2rit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit. @@&7Idem& libro octauo ad Sabinum. Si quis mihi bona fide seru[2ia]2t seruus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promouebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem seruus. Seruus municipum uel collegii uel decuriae heres institutus manumissus uel alienatus adibit hereditatem. Si fisci seruus sit, iussu procuratoris Caesaris adibit here-ditatem, ut est saepe rescriptum. Si quis plane seruus poenae fuerit effectus ad gladium uel ad bestias uel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque diuus Pius rescripsit. Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut Gaius Cas-sius libro secundo iuris ciuilis scribit: et putat uel per internuntium fieri posse uel per epistulam. Sed utrum generaliter 'quaecumque tibi hereditas fuerit delata', an spe-cialiter? et magis placet, ut Gaius Cassius scribit, specialiter debere mandare. An nomi-natim de uiui hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de uiui hereditate mandetur. plane si rumor fuit Lucium Titium decessisse, poterit ei man-ȝdare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres. Sed quid si mandauit, ut hereditatem colligat, an uidetur mandasse, ut adeat? quid si ut petat bonorum possessionem? aut ut rem hereditariam distrahat? aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? uel quid si pro herede gerere mandauit, filius adiit hereditatem? an iussu uideatur adisse, @1 dubitari potest. immo uerius est ex his omnibus aditionem esse introducendam. Pater filio ita scripsit: 'scio, fili, quod pro tua prudentia inuigilabis hereditati delatae tibi Lucii Titii'. puto iussu patris adisse. Quid si mandauit: 'si expedit adire, adito'? 'si putas expedire adire, adito'? erit iussu aditum. Si 'coram Titio' iussit adire, si 'arbitrio Lucii Titii', recte puto iussisse. Sed si mandauit quasi ex asse instituto et inue-niatur ex parte, non puto ex iussu adisse. quod si ex parte iussit, potest ex asse adire. aliter atque si mandauit quasi ab intestato et ex testamento adiit: nam non puto quicquam egisse. at si ex testamento mandauit, poterit et ab intestato, quoniam non fecit deteriorem condicionem patris. idemque et si quasi instituto praecepit et inueniatur substitutus, uel contra. Sed si mandauit, ut patris adiret, sit autem et impuberi substitutus, non sufficit iussum. Plane si sic mandauit 'si qua ex testamento Lucii Titii deferatur hereditas', potest defendi iussu adisse. Sed si posteaquam iussit, paenitentiam egit prius quam adiret, nihil agit adeundo. Item si se adrogandum dederit prius quam filius adiret, non est ad-quisita hereditas. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si ego et seruus meus uel filius heres institutus sit, si iussero filio uel seruo adire, statim et ex mea institutione me heredem esse Pomponius scribit: idem et Marcellus probat et Iulianus. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Neminem pro herede gerere posse uiuo eo, cuius in bonis gerendum sit, Labeo ait. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Aristo existimat praetorem aditum facultatem facere debere heredi rationes defuncti ab eo petere, penes quem depositae sunt, deliberanti de adeunda hereditate. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Qui heres institutus prohibeatur ab eo, qui una institutus iam hereditatem adiit, tabulas litteras rationes inspicere mortui, unde scire posset an sibi adeunda esset hereditas, non uidetur pro herede gerere. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Cum quidam legationis causa absens filium heredem institutum non potuisset iubere adire in prouincia agentem, diuus Pius rescripsit consulibus subuenire ei oportere mortuo filio, eo quod rei publicae causa aberat. Quod dicitur: 'proximus a filio postumo heres, dum mulier praegnas est aut pu-tatur esse, adire hereditatem non potest: sed si scit non esse praegnatem, potest' accipe proximus a uentre, qui suum heredem pariturus est. et non solum ad testatos haec uerba, uerum ad intestatos quoque pertinent. et in eo uentre idem accipias, qui legitimum uel consanguineum pariturus est, quoniam mortis tempore qui in utero est, quantum ad moram faciendam inferioribus et sibi locum faciendum si fuerit editus, pro iam nato habetur. idemque et per bonorum possessionem edictalem denique praetor uentrem mittit in pos-sessionem. Siue igitur putem praegnatem siue sit re uera praegnas, quae eum paritura est qui suus heres futurus est, adire hereditatem non possum, quoniam in eo est, ut rum-patur testamentum, nisi si proponas uentrem institutum uel exheredatum. Quod dicitur 'si putetur esse praegnas', sic accipiendum est, si dicat se praegnatem. quid ergo, si ipsa non dicat, sed neget, alii dicant praegnatem esse? adhuc adiri hereditas non potest: finge obstetrices dicere. quid si ipse putat solus? si iusta ratione ductus, non potest adire: si secundum multorum opinionem, potest. Quid ergo si praegnas fuit, cum putaret heres non esse praegnatem et adiit, mox abortum factum est? procul dubio nihil egerit. totiens igitur ei sua praesumptio proficit, quotiens concurrit cum ueritate. Sed et si ipsa mulier heres instituta sit, quae se praegnatem fingit, adeundo adquiret hereditatem: per contrarium @1 non adquiret, si se putet praegnatem, cum non sit. Suum heredem certum est ex asse heredem esse, etsi putat esse praegnatem mulierem, quae non est praegnas. quid si unum in utero habeat, an ex parte dimidia sit heres, siue institutum postumum proponas siue intestatum patrem decessisse? quod et Sextum P[2om]2ponium opinatum Tertullianus libro quarto quaestionum refert: putasse enim, sicuti cum uacuo utero suus ex asse heres est, ita et cum unum gerit nec per naturam humanae condicionis alium partum formare potest (quod quidem post certum tempus conceptionis eueniet), ex parte dimidia et ignorantem fore heredem, non ex quarta, ut Iulianus putat. Scientia autem uel opinio, si filius familias uel seruus instituti sunt, utrum ipsorum an domini uel patris accipienda sit? finge patrem putasse praegnatem, filium certum esse fingere et sic adire, an adquirat hereditatem? puto adquirere: sed contra non adquirere. Si certus sum non esse falsum testamentum uel irritum uel ruptum, licet dicatur esse, possum adire hereditatem. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Heredi cum postumo instituto reliquae partes adcrescunt, quae postumo datae sunt, si certum sit non esse praegnatem, licet heres ignoret. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Heres institutus si putet testatorem uiuere, quamuis iam defunctus sit, adire hereditatem non potest. Sed et si scit se heredem institutum, sed utrum pure an sub condicione ignoret, non poterit adire hereditatem, licet pure heres institutus sit, et sub condicione licet paruerit condicioni. Sed et si de condicione testatoris incertus sit, pater familias an filius familias sit, non poterit adire hereditatem, etsi eius condicionis sit in ueritate, ut testari pot[2u]2erit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Plautium. Quod si dubitet, apud hostes de-cessit an ciuis Romanus, quoniam utroque casu est ius adeundi et in re est, ut possit adire, dicendum est posse adire. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Sed et si de sua condicione quis du-bitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est. cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an ualeat testamentum dubitat, qui de sua, de testa-mento certus est. Sed et si cum esset pure institutus, putauit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putauit, adiit, an possit adquirere hereditatem? consequens est dicere posse eum adire, maxime cum haec suspicio nihil ei offuerit nec periculum ad-tulerit. facilius quis admittet, si quis pure institutus putauit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in euentum putabat: nam in nullo haec suspicio offuit. @@&7Ulpianus& libro nono ad Sabinum. Si quis heres institutus ex parte, mox Titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam inuito quoque ei adcrescit portio. idem dico et si filius familias uel seruus iussu domini uel patris adierint hereditatem, mox eman-cipatus uel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices praecedentis institutionis. Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quaesisse suam portionem. Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si ex sua parte dominus uel patre adierit, necessarium est iussum, ut filius uel seruus coheredes adeant. @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Heres in omne ius mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo tertio ad edictum. Si duo sint necessarii ȝheredes, quorum alter se abstinuit, alter posteaquam prior abstinuit immiscuit se, dicendum est hunc non posse recusare, quo minus tota onera hereditaria subeat: qui enim scit aut scire potuit illo abstinente se oneribus fore implicitum, ea condicione adire uidetur. @@&7Idem& libro quadragesimo sexto ad edictum. Quam diu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Quaesitum est, an, licet quis paternae hereditatis nihil attingat, aliquid tamen propter patris uoluntatem habeat uel faciat, an creditoribus paternis cogatur respondere: ut puta si impuberi fuerit substitutus. in qua specie Iulianus libro uicesimo sexto digestorum scripsit incidere eum in edictum, si se immiscuerit impuberis hereditati: nam qui iudicium parentis oppugnauerit, non debet ex eadem hereditate quicquam consequi. sed Marcellus eleganter distinguit multum interesse, utrum ex asse fuerit institutus in patris testamento an ex parte, ut, si ex parte, potuerit sine metu remota patris successione impuberis hereditatem amplecti. @@&7Iulianus& libro uicesimo sexto digestorum. Filius, qui se paterna hereditate abstinuit, si exheredati fratris hereditati se immiscuerit et pro herede gesserit, poterit ex substitutione hereditatem optinere. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Iulianus libro uicesimo sexto di gestorum scripsit, si pupillus paterna hereditate se abstinuisset, deinde ei aliquis heres exstitisset, non esse eum compellendum creditoribus paternis respondere, nisi substitutus ei fuit: inclinat enim in hoc, ut putet substitutum etiam patris onera subiturum. quae sententia a Marcello recte notata est: impugnat enim utilitatem pupilli, qui ipse saltem potest habere successorem: metu enim onerum patris timidius quis etiam impuberis here-ditatem adibit. alioquin, inquit, et si frater fuit, omissa causa testamenti ab intestato possidebit hereditatem et quidem impune: nec enim uidetur uoluisse fraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur. sed quod in fratre scripsit, credo ita intellegendum, si non impuberis frater fuit, sed testatoris: ceterum uti-que si frater a patre fratri substitutus impuberi sit, sine dubio necessarius heres existet. Si in societat[2e]2, quam uiuo patre inchoauerat, filius post mortem patris perseuerauerit, Iu-lianus recte distinguit interesse, utrum rem coeptam sub patre perficit an nouam inchoauit: nam si quid nouum in societat[2e]2 inchoauit, non uideri miscuisse hereditati patris scripsit. Si seruum paternum filius manumiserit, sine dubio miscuisse se paternae hereditati uide-bitur. Proponebatur filius a patre de castrensi peculio seruos comparasse eosque a patre manumittere rogatus, cum heres esset ab eo institutus: quaerebatur, si se abstinuisset paterna hereditate eosque manumisisset, an miscuisse se paternae hereditati uideatur. dice-bamus, nisi euidenter quasi heres manumiserit, non debere eum calumniam pati, quasi se miscuerit hereditati. @@&7Iulianus& libro trigesimo digestorum. Heres per seruum hereditarium eius-dem hereditatis partem uel id, quod eiusdem hereditatis sit, adquirere non potest. @@&7Idem& libro quadragesimo septimo digestorum. Quotiens pupillus patri heres exstitit et abstinet se hereditate, quamuis patris bona sub creditoribus fiant, tamen rata haberi debent, quaecumque pupillus bona fide gesserit: et ideo ei, qui fundum tutore auctore a pupillo emerit, succurrendum erit: nec interest, pupillus soluendo sit nec ne. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Aditio hereditatis non est in opera seruili. Idcirco si seruus dotalis adierit, actione de dote eam hereditatem mulier @1 reciperabit, quamuis ea, quae ex operis dotalium adquiruntur, ad uirum pertineant. Et cum quaestus et compendii societas initur, quidquid ex operis suis socius adquisierit, in medium conferet: sibi autem quisque hereditatem adquirit. Praeterea nec fructuarius quidem seruus iussu eius, qui usum fructum in eo habet, adire hereditate[2m]2 poterit. Et quod a quibusdam respondetur, si liber homo, qui bona fide mihi seruiebat, propter me heres institutus erit, posse eum iussu meo adire hereditatem, potest uerum esse, ut intellegatur non opera sua mihi adquirere, sed ex re mea, sicut in stipulando et per traditionem acci-piendo ex re mea mihi adquirat. @@&7Africanus& libro primo quaestionum. Cum falsum testamentum diceretur, si quidem ipse heres accusaretur, quoniam certus esse debeat se falsum non fecisse, recte adibit hereditatem: sin autem alius argueretur citra conscientiam eius, non potest adire, quasi dubitet uerum esse testamentum. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Qui seruum suum heredem in-stitutum adire iusserat, priusquam ille adiret, furiosus est factus. negauit recte seruum aditurum, quoniam non nisi uoluntate domini adquiri hereditas potest, furiosi autem uo-luntas nulla est. @@&7Paulus& libro primo manualium. Si quis alicui mandauerit, ut, si aestima-uerit, peteret sibi bonorum possessionem, et postquam ille petit, furere coeperit, nihilo minus adquisita est ei bonorum possessio. quod si antequam ille petat, is qui mandauit petendum furere coeperit, dicendum est non statim ei adquisitam bonorum possessionem: igitur bonorum possessionis petitio ratihabitione debet confirmari. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Pupillum etiam eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait. @@&7Modestinus& libro singulari de heurematicis. Si per epistulam seruo pupilli tutor hereditatem adire iusserit, si post subscriptam epistulam tutor moriatur, antequam ex epistula seruus adiret, nemo dicturus est obligari postea pupillum hereditati. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Eum, qui duobus testamentis eius-dem testatoris heres scribitur, cum dubitet, num posterius falsum sit, ex neutro eorum posse adire hereditatem placet. Filius familias heres scriptus patrem suum certiorem fecerat uideri sibi soluendo esse hereditatem: pater rescripserat sibi parum idoneam renuntiari itaque debere eum diligentius explorare et ita adire, si idoneam comperisset: filius acceptis litteris patris adiit hereditatem: dubitatum est, an recte adisset. proba-bilius diceretur, quamdiu persuasum ei non sit soluendo esse hereditatem, patrem non obligasse. Sed et si quis ita dixerit: 'si soluendo hereditas est, adeo hereditatem', nulla aditio est. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Cum heres institutus erat filius et habebat patrem furiosum, in cuius erat potestate, interponere se suam beniuolentiam diuus Pius re[2s]2cripsit, ut, si filius familias adierit, perinde habeatur atque si pater familias adisset, permisitque ei et seruos hereditatis manumittere. Qui ex parte heres institutus est pure, ex parte sub condicione solus, etiam pendente condicione, si adierit hereditatem, ex asse heres erit, quia solus heres futurus est omnimodo, nisi habeat in condicionalem partem substitutum. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Qui ex duabus partibus heres institutus fuerit, ex alia pure, ex alia sub condicione, et ex pura institu-tione adierit et decesserit posteaque condicio exstiterit, ea quoque pars ad heredem eius pertinet. Qui semel aliqua ex parte heres exstitit, deficientium partes etiam inuitus ex-cipit, id est tacite ei deficientium partes etiam inuito adcrescunt. @1 @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Heres quandoque adeundo heredi-tatem iam tunc a morte successisse defuncto intellegitur. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Cum hereditate patris necessarius heres se abstineat, condicio coheredi siue suo siue extraneo defertur, ut aut totam ad-gnoscat aut a toto recedat, et ita se abstinere potest propter alium, qui per suam per-sonam non poterat. si tamen creditores dicant se contentos esse eius portione, quia non potest exonerari, nisi deferatur condicio, et alterius parte abstinere se creditores debent, ut eius actiones ei qui conuenitur dentur. ȝ@@&7Ulpianus& libro quinquagesimo septimo ad edictum. Si is qui immiscuit se hereditati decessisset, deinde alter se abstinet, eadem condicio deferenda est heredi eius quae et ipsi, quod Marcellus ait. @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Necessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul pote-statem facit, ut, quamuis creditoribus hereditariis iure ciuili teneantur, tamen in eos actio non detur, si uelint derelinquere hereditatem. sed impuberibus quidem, etiamsi se im-miscuerint hereditati, praestat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non im-miscuerint. Sed tamen et puberibus minoribus uiginti quinque annis, si temere damnosam hereditatem parentis appetierint, ex generali edicto quod est de minoribus uiginti quinque annis succurrit, cum et si extranei damnosam hereditatem adierint, ex ea parte edicti in integrum eos restituit. Seruis autem necessariis heredibus, siue puberes siue impuberes sint, hoc non permittitur. @@&7Paulus& libro secundo regularum. Ex parte heres institutus seruus et nondum adita hereditate a coherede eius liber et heres fit necessarius, quia non a coherede, sed a semet ipso accipit libertatem: nisi ita institutus fuerit: 'cum mihi quis heres erit, Stichus liber et heres esto'. @@&7Neratius& libro secundo membranarum. Qui patri heres exstitit si idem filio impuberi substitutus est, non potest hereditatem eius praetermittere: quod sic recipiendum est etiam si uiuo pupillo mortuus erit, deinde pupillus impubes decesserit. nam is qui heres exstiterit pupillo quoque heres necessario erit: nam si ipsum inuitum obligat, coniungi eam paternae hereditati et adcrescendi iure adquiri cuicumque patris heredi existiman-dum est. @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Filium emancipatum pater solum heredem instituit et, si is heres non esset, seruum liberum et heredem esse iusserat: filius, tamquam pater demens fuisset, bonorum possessionem ab intestato petit et ita hereditatem possedit. Labeo ait, si probaretur sana mente pater testamentum fecisse, filium ex testamento patri heredem esse. hoc falsum puto: nam filius emancipatus cum hereditatem testamento datam ad se pertinere noluit, continuo ea ad substitutum heredem transit nec potest uideri pro herede gessisse, qui, ut hereditatem omitteret, ex alia parte edicti possessionem bonorum petat. &7Paulus&. Et Proculus Labeonis sententiam improbat et in Iauoleni sententia est. @@&7Macer& libro primo de officio praesidis. Si minor annis, posteaquam ex parte heres exstitit, in integrum restitutus est, diuus Seuerus constituit, ut eius partis onus coheres suscipere non cogatur, sed bonorum possessio creditoribus detur. @1 @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Antistius Labeo ait, si ita institutus sit 'si iurauerit, heres esto', quamuis iurauerit, non tamen eum statim heredem futurum, antequam pro herede aliquid gesserit, quia iurando uoluntatem magis suam de-clarasse uideatur. ego puto satis eum pro herede gessisse, si ut heres iurauerit: Proculus idem, eoque iure utimur. Si seruus heres institutus post iussum domini, antequam adiret, alienatus esset, nouum iussum posterioris domini, non iussum prioris exigitur. @@Libro singulari regularum &7Pomponii Marcellus& notat. Furiosus adquirere sibi commodum hereditatis ex testamento non potest, nisi si necessarius patri aut domino heres existat: per alium autem adquiri ei potest, ueluti per seruum uel eum quem in po-testate habet. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Seruus duorum heres institutus et adire iussus si alterius domini iussu adierit, deinde manumissus fuerit, poterit ipse adeundo ex parte dimidia heres esse, @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. et si substitutum haberet idem seruus ita 'si heres non erit, ille heres esto', substitutus locum non habet. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo primo ad edictum. Si seruus communis uel uni ex dominis uel pluribus uel omnibus heres exstiterit necessarius, nullius eorum here-ditate se poterit abstinere. @@&7Idem& libro primo regularum. Seruus communis ab extero heres institutus si iussu unius adierit hereditatem, non pro maiore parte interim heredem eum facit quam pro dominica, deinde ceteris sociis non iubentibus tacito iure partes ei ad[2c]2rescunt. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Cum solus seruus heres institutus sit, sicut licet uno tempore omnium dominorum iussu adire hereditatem, ita et separatis temporibus singulorum iussu recte adit: nam quia saepius adit, non ex testamento, sed ex iure dominorum uenire utilitatis causa uidetur, ne alterius festinatione alterius ius laedatur. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo ad edictum. Quamdiu institutus admitti potest, substituto locus non est nec ante succedere potest quam excluso herede instituto. eueniet igitur, ut necessarium sit remedium praetoris et circa denegandas primo actiones et circa praestituendum tempus substituto, quia intra diem primo praestitutum neque adire here-ditatem potest neque pro herede gerere. is autem, qui tertio gradu scriptus est, si primo deliberante secundus decedat, ipse potest succedere. ergo exspectamus in singulis, ut prius eis deferatur hereditas: tunc deinde, posteaquam delata est, exspectamus diem prae-stitutum, intra quem diem nisi aut adeat aut pro herede gerat, denegamus ei actiones. @@&7Paulus& libro quinquagesimo septimo ad edictum. In plurium heredum gradibus hoc seruandum est, ut, si testamentum proferatur, prius a scriptis incipiatur, deinde transitus fiat ad eos ad quos legitima hereditas pertinet, etiamsi idem sit, ad quem utroque modo pertineat: nam hoc gradatim consequitur, ut prius ex testamento delatam, deinde legitimam repudiet. idem iuris est in bonorum possessione, ut prius scriptus re-pellat bonorum possessionem, deinde is qui ab intestato petere potest. Si uero ei, ad quem legitima hereditas potest pertinere, condicio data sit, nihil constituere potest de legi-tima, antequam dies condicionis transeat, et ideo dicendum est et in eo casu. Si respondit neutram hereditatem ad se uelle pertinere, bona defuncti a creditoribus possidenda sunt. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo primo ad edictum. Si seruum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum @1 liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, uinculo suo resoluit. et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum seruus eius fiat, cuius erat antequam caperetur (hoc enim satis impium est), sed ut pristino domino suam aestimationem omni-modo offerat uel maneat ei obligatus, donec pretium soluat: quod libertatis fauore intro-ductum est. Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manu-mittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, uideamus. magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies praeteritus fuerit, tunc non necessarius, sed uoluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fidei-commissaria libertas sub condicione debebatur. Si quis dederit nummos domino, ut ma-numittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum. Praetor ait: 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea hereditate amoueretur'. Si quis suus se dicit retinere here-ditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amouerit, abstinendi beneficium non habebit. Non dixit praetor 'si quid amouerit', sed 'si per eum eamue factum erit, quo quid ex ea amoueretur': siue ergo ipse amouerit siue amouendum curauerit, edictum locum habebit. Amouisse eum accipimus, qui quid cel[2a]2uerit aut interuerterit aut consumpserit. @8 Ait praetor 'quo quid ex ea amoueretur': siue autem una res siue plures fuerint amotae, edicto locus est, siue ex ea hereditate sint siue ad eam hereditatem pertineant. Amouere non uidetur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re errauit, dum ȝǘputat non esse hereditariam. si igitur non animo amouendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amouisse non uideri. Haec uerba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amouit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amouit, hic uideamus an edicto locus sit. ma-gisque est, ut putem istic Sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur? @@&7Paulus& libro primo ad Plautium. Si quis heres ita scriptus fuerit, ut intra certum tempus adeat hereditatem, et, si non ita adierit, alius ei substituatur, prior autem heres antequam adiret decesserit: nemo dubitat, quin substitutus ultimum diem aditionis exspectare non solet. @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Si quis non quasi heres, sed quasi pa-troni filius egens a liberto paterno ali uelit, procul dubio hoc extra causam est immiscendi se bonis paternis, et ita recte Labeo scribit. @@&7Idem& libro duodecimo ad Plautium. Qui putat se decem dare iussum, cum quinque iussus sit, si decem dederit, fiet heres adeundo. At si quinque putet se iussum dare, cum decem dare iussus est, et dat quinque, non implet condicionem, sed ad aliquid proficit, ut, si adimpleuerit reliquum, aliorum quinque datione uideatur condicio esse im-pleta. @8 Qui bona fide seruit si quasi iussu domini adierit, non obligabitur. @8 Similis est huic statuliber, qui iussus ab herede adire hereditatem post condicionem libertatis existentem, cum hoc ignoraret, adiit. De eo, qui heres institutus ab aliquo dubitat, an libertas ei ex testamento domini optigerit, cum nesciat condicionem libertatis exstitisse uel hereditatem aditam, an adeundo heres fiat, uidendum. Iulianus hunc diceret fieri heredem. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Ex semisse Titius heres scriptus est: quadrantis bonorum possessionem per errorem petit. quaero, an nihil actum sit an uero perinde omnia seruanda sint, ac si quadrans nominatus non sit. respondit magis nihil @1 actum esse, quemadmodum cum ex semisse scriptus heres ex quadrante per errorem adiit hereditatem. @@&7Iauolenus& libro quarto epistularum. Si tu ex parte sexta sub condicione institutus fuisses heres et omittente partem suam Titio, cui substitutus eras, ex substitu-tione adisses, deinde condicio iure sextantis exstitisset, quaero, an adire necesse habueris, ne sextans tuus intereat. respondit: nihil interest, utrum ex substitutione prius adieri[2m]2 an ex prima institutione, cum ab utraque causa una aditio sufficiat: sextans itaque, qui sub condicione datus mihi est, ad me solum pertinet. Item si tu sextantis, ex quo institutus esses heres, omiseris aditionem, numquid dubitas, quin ex substitutione adeundo Titianae partis habiturus partem esses? respondit: non dubito, quin, si prima institutione adeundo heres esse possim, in potestate mea sit, quam partem hereditatis aut amittere uelim aut uindicare. @@&7Pomponius& libro octauo ad Quintum Mucium. Illud dubitari potest, an, si, cum testamento heres institutus essem ab eo, qui etiamsi intestatus decessisset, legi-tima hereditas eius ad me pertineret, an simul utramque hereditatem repudiare possim, quoniam antequam ex testamento hereditatem repudiarim, legitima nondum ad me pertinet. uerum eodem momento intellegor et ex testamento et legitimam repudiare, sicuti, si legi-timam uelim ad me pertinere, cum sciam testamento mihi relictam, uidebor ante repudiare testamentum et ita legitimam adquisisse. @@&7Idem& libro trigesimo quinto ad Quintum Mucium. Duo fratres fuerant, bona communia habuerant: eorum alter intestato mortuus suum heredem non reliquerat: frater qui supererat nolebat ei heres esse: consulebat, num ob eam rem, quod communibus, cum sciret eum mortuum esse, usus esset, hereditati se alligasset. respondit, nisi eo con-silio usus esset, quod uellet se heredem esse, non adstringi. itaque cauere debet, ne qua in re plus sua parte dominationem interponeret. @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Placet, quotiens ad-quiritur per aliquem hereditas uel quid aliud ei cuius quis in potestate est, confestim ad-quiri ei cuius est in potestate, neque momento aliquo subs[2is]2tere in persona eius per quem adquiritur et sic adquiri ei cui adquiritur. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam. Si solus heres ex pluribus partibus fuero institutus, unam partem omittere non possum nec interest, in quibusdam habeam substitutum nec ne. Idem puto etiam, si aliis mixtus heredibus ex pluribus partibus heres institutus sim, quod et hic adeundo unam portionem omne[2s]2 adquiro, si tamen delatae sint. Item si seruus meus ex parte heres institutus sit pure, ex parte sub condicione, dato scilicet coherede, et iussu meo adierit, deinde eo manumisso condicio alterius por-tionis exstiterit, uerius est non mihi esse adquisitam illam portionem, sed ipsum comitari: omnia enim paria permanere debent in id tempus, quo alterius portionis condicio exstet, ut adquiratur ei, cui prior portio adquisita est. Ego quidem puto et si adhuc in potestate sit, iterum adeundum esse, si condicio exstiterit, et illud quod dicimus semel adeundum, in eiusdem persona locum habet, non cum per alium adquirenda est hereditas. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Totiens uidetur heres institutus etiam in causa substitutionis adisse, quotiens adquirere sibi possit: nam si mortuus esset, ad heredem non transferret substitutionem. @@&7Terentius Clemens& libro sexto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si seruus eius qui capere non potest heres instituatur et antequam iussu domini adeat here- @1 ditatem, manumissus alienatusue sit et nihil in fraudem legis factum esset, ipse admittitur ad hereditatem. sed et si partem capere possit dominus eius, eadem dicenda sunt de parte, quam ille capere non potest: nihil enim interest, de uniuerso quaeratur quod capere non possit an de portione. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si totam an partem, ex qua quis heres institutus est, tacite rogatus sit restituere, apparet nihil ei de-bere adcrescere, quia rem non uidetur habere. @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Uentre praeterito si filius qui fuit emancipatus aut exter heres institutus sit, quamdiu rumpi testamentum potest, non defertur ex testamento hereditas. sed si uacuo uentre mulier fuit et incerto eo filius in familia retentus uita decessit, heres fuisse intellegitur: emancipatus aut exter non aliter possunt hereditatem quaerere, quam si non esse praegnatem sciant. ergo si uentre pleno sit mulier, nonne iniquum erit interea defunctum filium heredi suo relinquere nihil? et ideo decreto filio succurrendum est, quia, siue frater ei nascatur siue non nascatur, patri heres futurus est. eademque ratio facit, ut emancipato quoque subueniri debeat, qui alterutro casu rem omnimodo habiturus est. @@&7Idem& libro trigesimo quaestionum. Si metus causa adeat aliquis heredi-tatem, fiet ut, quia inuitus heres existat, detur abstinend[2i]2 facultas. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Pannonius Auitus cum in cilicia procuraret heres institutus ante uita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret. quia bo-norum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes Auiti ratam habere non po-tuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competit, quia intra diem aditionis Auitus obisset. diuum tamen Pium contra constituisse Maecianus libro quaestionum refert in eo, qui legationis causa Romae erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius di-stinctionis restitutionem locum habere. quod et hic humanitatis gratia optinendum est. Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere. Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem ȝ֒suam intestato uita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum ser-uum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possession[2e]2 matris monumentum exstrueret. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Eum bonis patris se miscere conuenit, qui remoto familiae uinculo pro herede gerere uidetur. et ideo filius, qui tamquam ex bonis matris, cuius hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinendi consilium, quod in bonis patris tenuit, amississe non uidetur. Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Gerit pro herede, qui animo adgnoscit successionem, licet nihil attingat hereditarium. unde et si domum pignori datam sicut hereditariam retinuit, cuius possessio qualisqualis fuit in hereditate, pro herede gerere uidetur: idemque est et si alienam rem ut hereditariam possedisset. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Si pupillus se hereditate ab-stineat, succurrendum est et fideiussoribus ab eo datis, si ex hereditario contractu con-uenirentur. @1 @@&7Paulus& libro duodecimo responsorum. Respondit per curatorem hereditatem adquiri non posse. Idem respondit, si iussu aui nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adisset, adquisisse ei ea de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personae desierint. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Respondit, si is qui bonis paternis se abstinuit per suppositam personam emptoris bona patris mercatus probatur, perinde eum conueniri oportere a creditoribus atque si bonis paternis se inmiscuisset. @@&7Idem& libro septimo decimo responsorum. Filius Familias duxit uxorem: ea filiis sublatis intestata decessit: filii iussu patris, non aui adierunt hereditatem: quaero, an auo adquisita sit hereditas. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur nihil actum esse. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitione, et an testa-mento an ab intestato filius suus heres existat. M[2u]2tus pater uel dominus filio uel seruo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire heredi-tatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litte-rarum. Mutus seruus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Qui superstitis bona repu-diat, post mortem eius adire hereditatem, item bonorum possessionem petere non pro-hibetur. @@&7Paulus& libro quarto sententiarum. Recusari hereditas non tantum uerbis, sed etiam re potest et alio quouis indicio uoluntatis. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Qui se pupillum falso existi-mans, cum esset pubes, pro herede gessit, quo minus heres existat, nihil error talis ei nocebit. @@&7Paulus& libro tertio decretorum. Clodius Clodianus facto prius testamento postea eundem heredem in alio testamento inutiliter facto instituerat: scriptus heres cum posterius putaret ualere, ex eo hereditatem adire uoluit, sed postea hoc inutile repertum est. Papinianus putabat repudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adire. dicebam non repudiare eum, qui putaret posterius ualere. pronuntiauit Clo-dianum intestatum decessisse. @@&7Scaeuola& libro uicesimo sexto digestorum. Quae n[2e]2ptis suae nomine, quam ex Seia habebat, Sempronio tot dotis nomine spoponderat et pro usuris in exhibitio-nem certam summam praestabat, decessit relicta Seia filia et aliis heredibus: cum quibus Sempronius iudicio egit condemnatique pro portionibus hereditariis singuli heredes, inter quos et Seia, Sempronio cauerunt summam, qua quisque condemnatus erat usuris isdem, quae ad exhibitionem a testatrice praestabantur: postea excepta Seia filia ceteri heredes abstinuerunt hereditate beneficio principis et tota hereditas ad Seiam pertinere coepit. quaero, an in Seiam, quae sola heres remansit et omnia ut sola heres erat, pro eorum quoque portionibus, qui beneficio principali hereditate abstinuerint, utilis actio dari debeat. respondit pro parte eorum, qui se abstinuissent, actiones solere decerni in eam, quae adisset et maluisset integra hereditaria onera subire. @@&7Pomponius& libro primo senatus consultorum. Aristo in decretis Frontianis @1 ita refert: Cum duae filiae patri necessariae heredes exstitissent, altera se paterna absti-nuerat hereditate, altera bona paterna uindicar[2e]2 totumque onus suscipere parata erat. sanctum Cassium praetorem causa cognita actiones hereditarias utiles daturum recte polli-citum ei, quae ad hereditatem patris acce[2ss]2erat de[2n]2egaturumque ei quae se abstinuerat. @@@@{1TESTAMENTA QUEMADMODUM APERIANTUR INSPICIANTUR @@@@ET DESCRIBANTUR}1 @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Omnibus, quicumque desiderant tabulas testamenti inspicere uel etiam describere, [2in]2spiciendi describendique potestatem facturum se praetor pollicetur: quod uel suo uel alieno nomine desideranti tribuere eum manifestum est. Ratio autem huius edicti manifesta est: neque enim sine iudice transigi neque apud iudicem exquiri ueritas de his controuersiis, quae ex testamento proficiscerentur, al[2i]2ter potest quam inspectis cognitisque uerbis testa-menti. Si quis neget sigillum suum agnoscere, non ideo quidem minus aperiuntur tabulae, sed alias suspectae fiunt. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Tabularum testamenti instru-mentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed uniuersorum, quibus quid illic ad-scriptum est: quin potius publicum est instrumentum. Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusiue testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt uel iniusta uel irrita uel rupta: itemque inperfecta solemus testamenta dicere. Ad causam autem testamenti pertinere uidetur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam uoluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur. Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, uniuersorum ei facultas facienda est. Si dubitetur, utrum uiuat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum uiuere, non permittat. Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis uelit spectare. @8 Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat. @8 Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi uel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest. Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi uel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates. Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Ipsi tamen heredi uin-dicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum quoque agere potest. @1 @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Cum ab initio aperiendae sint tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores conuenire et sigilla sua recognoscere @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Uel negare se signasse: publice enim ex-pedit suprema hominum iudicia exitum habere. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Sed si maior pars signatorum fuerit inuenta, poterit ipsis interuenientibus resignari testamentum et recitari. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. sed si quis ex signatoribus ȝaberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti adgnoscat: nam reuocari eum ad-gnoscendi causa onerosum est. quippe saepe cum magna captione a rebus nostris reuo-camur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. nec ad rem pertinet, unus absit an omnes. et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut interuenientibus optimae opinionis uiris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus interuenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur. @@&7Paulus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Si mulier uentris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si in duobus ex-emplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt. Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum uideri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, a quo aperiantur. Si tabulae non compareant uel exustae sint, futurum est, ut subuenire legatariis debeat. idem est, si subpressae uel occultae sint. @@&7Gaius& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sicut codicilli pars in-telleguntur testamenti, ita secundae tabulae principalium tabularum partem optinere uidentur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si quis fecerit testamentum et exemplum eius, exemplo quidem aperto nondum apertum est testamentum: quod si authenticum [2p]2atefactum est totum, apertum. @@@@{1SI QUIS OMISSA CAUSA TESTAMENTI AB INTESTATO @@@@UEL ALIO MODO POSSIDEAT HEREDITATEM}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Praetor uoluntates defunctorum tuetur et eorum calliditati occurrit, qui omissa causa testamenti ab intestato hereditatem partemue eius possident ad hoc, ut eos circumueniant, quibus quid ex iudicio defuncti deberi potuit, si non ab intestato possideretur hereditas, et in eos actionem pollicetur. Et parui refert, utrum quis per semet ipsum an per alium adquirere potuit hereditatem: nam quomodocumque potuit, si non adquisiit hereditatem, in ea causa est, ut incidat in edictum praetoris: praetermittere autem causam testamenti uidetur, qui, cum posset iubere, noluit id facere. Quid ergo si seruus eius cum iuberetur adire hereditatem, dicto audiens non fuit? sed compellendus est seruus hoc facere ideoque dominus ab intestato ueniens incidit in edictum. Sin autem nec certioratus est dominus a seruo et postea ipse ab intestato @1 possedit hereditatem, non debet incidere in edictum, nisi si fingit ignorantiam. Si pro-ponatur idem et institutus et substitutus et praetermiserit institutionem, an incidat in edic-tum, quaeritur. et non puto incidere, quasi testator hanc ei dederit facultatem, qui eum substituit. @8 Praetermittere est causam testamenti, si quis repudiauerit hereditatem. @8 Qui sunt in potestate statim heredes sunt ex testamento nec quod se abstinere possunt, quic-quam facit. quod si postea miscuerunt, ex testamento uidentur heredes: nisi si abstinue-rint quidem se testamento, uerum ab intestato petierint bonorum possessionem: hic enim incident in edictum. Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possi-deat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi. Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem uel par-tem eius, conueniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in posses-sionem fideicommissorum seruandorum causa: uel si proponas eum crediti seruandi causa uenisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bo-norum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interueniente cautione 'euicta hereditate legata reddi'. Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possi-deat, eueniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset. Dolo autem malo fecisse uidetur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt. Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere uideatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an uero is quo[2que]2, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. Labeo sibi uideri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet. Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perueniat, legatorum petitione tenebitur. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Licet pro herede gerere non uideatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, diuus Hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur. Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic ad heredem ueniendum an conuertemus ordinem? mihi uidetur humanior esse haec sen-tentia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucratiuam habet possessionem. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si pecuniam a substituto acceperis, ut praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. et puto, si ipse quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque uestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum uult praestitum ei qui substitutus est uel legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumuentam uoluntatem @1 defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamuis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni aduersus eum qui possidet hereditatem. Et recte dicetur, ubicumque quis, dum uult praestitum ei, qui se repudiante uenturus est, non repudiaturus, nisi praestitum uellet, et maxime si ob euertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est aduersus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiauit, ibi dicamus eum qui omisit conuenien-dum, ubi uero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem de-bere conueniri utili actione. Quamquam de heredibus institutis uideatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conueniri debet. Si quis uendiderit hereditatem, utique possidere uidetur, non dolo fecisse, quo minus possideat. @@&7Marcellus& libro duodecimo digestorum. Excusatus uidetur patronus, qui institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui oportet: nam et si seruus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conueniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ȝex uoluntate testatoris uideatur omisisse, an cogatur praestare. ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an legatariis cogatur respondere. et Iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata a[2b]2sumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim in-tegrum quadrantem legitimum heredem oportet. ordo igitur a Iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. ego puto Iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato. Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem Iulianus ostendit. Quid deinde dicemus, si isdem et ex testamento le-gata et fideicommissa ab intestato fuerint relicta et praeterea aliis fideicommissa? an or-dinem illum debeamus facere, quem Iulianus monstrat, an uero contribuemus omnes fidei-commissarios quasi aequales? et magis est, ut ita distinguamus multum interesse, utrum incidit in edictum heres an non. nam si incidit, praeferendi erunt hi quibus testamento relicta fuerunt quaedam: sin uero non incidit, quia haec fuit testatoris uoluntas, ut daret ei facultatem et ab intestato succedendi, uel quia alia causa intercessit, quae secundum ea quae supra scripta sunt non offendit edictum, dicendum est contribui fideicomissa de-bere quasi exaequata. Non simpliciter autem praetor pollicitus est se daturum actionem, sed causa cognita: nam siue inuenerit testatorem huius rei auctorem esse ipsumque per-mississe ab intestato succedere aut si qua alia iusta causa omittendi interuenerit, utique non dabit actionem in eum legatorum. Item si inuenerit bona ad alium pertinere, non dabit actionem, si uero nulla suspicio collusionis religionem praetoris instruxerit. Si autem is, cui auferri hereditas potest, aliquid possideat de hereditate et possidere desierit @1 sine dolo malo, magis est, ut desinat conueniri. Quod ergo tempus spectabimus, possideat nec ne? litis contestatae tempus spectari debet. Certe si uacantia bona quis possederit et quadriennium praeterierit, indubitate conueniri poterit ex hac parte edicti, quia et omisit causam testamenti et quia ab intestato possedit et quidem sic, ut praescriptione quadriennii tutus sit. Si patronus ex debita sibi portione heres scriptus dato sibi coherede ex alia parte omiserit institutionem, quia debita pars eius erat exhausta, omiserit et co-heres, deinde possideat patronus ab intestato legitimam hereditatem totam, dandam in eum legatorum actionem Celsus libro sexto decimo digestorum ait, quae in Titium competeret, sufficeretque patrono, quod integram debitam sibi portionem habeat. haec autem ita sunt, si coheres collusit cum patrono: aliter enim non esse patronum cogendum legata praestare: neque enim interdictum est, ut quis omittat hereditatem, si sine fraude id fiat. Hoc edictum etiam ad contra tabulas bonorum possessionem pertinere magis dicendum est, scilicet ut qui accipiendo contra tabulas bonorum possessionem liberis parentibusque legata praestaret si omiserit eam bonorum possessionem et ab intestato possideat heredi-tatem, cogatur ea praestare, quae praestaret, si contra tabulas possessionem accepit. Si libertas sub condicione fuerit data 'si decem dederit' et omissa causa testamenti fuerit, non aliter libertas competet, quam si condicioni paritum sit. @@&7Marcellus& libro duodecimo digestorum. Quidam Titium et Maeuium instituit heredes et centum Titi[2o]2 legauit: uterque omissa testamento legitimam adiit hereditatem. non probe legatorum actionem Titius postulabit. idem, si utrique legasset. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si quis sub condicione dando-rum decem uel qua alia, quae in dando uel in faciendo fuit, heres institutus omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, uidendum est, an huic, in cuius persona[2m]2 condicio collata est, subueniri debeat. et magis est, ne subueniatur: neque enim legata-rius est. @@&7Paulus& libro quadragesimo quinto ad edictum. Sed et si adhuc parendi condicioni tempus habeat, hac parte edicti non tenetur. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si non solus, sed cum alio possidet hereditatem is qui omisit causam testamenti, rectissime Iulianus ait, quod et Marcellus probat, dandam in ipsum quoque legatorum actionem utilem: nec enim aspernari debet obesse sibi factum heredi[2s]2 scripti, cui etiam profuerit. hoc autem ita est, nisi si pecuniam accepit is qui omisit causam testamenti: tunc enim in solidum tenebitur. Cum substitutis ab institutis legata fuissent relicta et [2t]2am instituti quam substituti omissa causa testamenti possideant ab intestato hereditatem, diuus Pius rescripsit neque improbe neque imprudenter institutos legata recusare substitutis data: recte enim recusant in se dari le-gatorum fideiue commissorum petitionem substituto, cui liberum fuit adeunti hereditatem non fideicommissum petere, sed uniuersa bona optinere. Si duo sint heredes institutus et substitutus et ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, quaestionis est, an ambo cogantur legata praestare et utrum unusquisque ea legata quae a se relicta sunt an uero ambo utraque legata cogantur praestare. ego puto in solidum aduersus sin-gulos legatorum petitionem dandam: sed utrum eorum quae a se legata sunt an uero etiam eorum quae ab altero herede, uideamus. et alias proponamus institutum solum pos-sidere hereditatem: eorum legatorum, quae sunt a se relicta, an etiam eorum, quae sunt a substituto relicta, actionem patietur? dicendum est ita demum etiam eorum, si dolo substituti perueniat ad institutos hereditas sine pecunia: nam si pecuniam accepit substi- @1 tutus, ipse erit conueniendus. item si solus substitutus possideret, si quidem pecunia ac-cepta institutus omisisset, dicemus institutum suis legatariis respondere debere, substitutum suis: si autem sine pecunia, aduersus substitutum dabimus actionem. nunc cum ambo possideant, melius dicetur singulos suis legatariis respondere debere. @@&7Iauolenus& libro septimo epistularum. Si ab instituto et substituto eadem res mihi legata sit et omissa causa testamenti hereditatem possideant lege, etiamsi ab utroque solidum mihi debetur, tamen ab uno legatum consecutus ab altero petere non potero: eligere itaque reum potero. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. De libertatibus quoque in hoc casu quae-situm est, an competant tam hae quae ab instituto quam hae quae a substituto datae sunt. et magis est, ut competant, tam directae quam fideicommissariae. Heredem eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, in solidum legatorum actione teneri constat: magis est enim rei persecutionem quam poenam continere et ideo et perpetuam esse. hoc autem ita est, nisi propter dolum defuncti conueniatur heres: tunc enim in id quod ad eum peruenit conueniretur. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Etsi non totam aliquis hereditatem partemue eius, ex qua heres institutus est, ab intestato possideat, sed uel minimam portiunculam uel etiam unam aliquam rem, tenetur hoc edicto, @@&7Idem& libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. quamuis non proprie pars hereditatis in una re intellegatur. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Nec id iniquum est, cum ex suo quisque uitio hoc incommodo adficiatur. ȝ@@&7Idem& libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Cum enim hereditas ab eo quoque peti possit, qui unam aliquam rem hereditario nomine possideat, dubitari non oportet, quin uerum sit quod diximus. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Si quis omissa causa testamenti omnino eam hereditatem non possideat, excluduntur legatarii: nam liberum cuique esse debet etiam lucrosam hereditatem omittere, licet eo modo legata libertatesque intercidunt. sed in fideicommissariis hereditatibus id prouisum est, ut, si scriptus heres nollet adire hereditatem, iussu praetoris adeat et restituat: quod beneficium his, quibus singulae res per fideicommissum relictae sint, non magis tributum est quam legatariis. @@&7Idem& libro secundo de testamentis ad edictum praetoris urbani. Si duo heredes instituti ambo omissa causa testamenti ab intestato possideant hereditatem, tunc, quia uterque praetorio iure perinde habetur atque si ex testamento hereditatem adisset, pro partibus in singulos competit actio. Admonendi sumus huic, in quem ex hac parte edicti legatorum actio datur, beneficium legis Falcidiae concedendum. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Praeterea patrono quoque qui ex asse heres institutus est si ab intestato possederit hereditatem, commodum partis debitae, quod habiturus foret, si ex testamento adisset hereditatem, saluum ei debet esse. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Si eadem res diuersis personis ab instituto et substituto fuerit relicta, non uterque, sed qui ab instituto accepit solus uindicabit. @@&7Iulianus& libro uicesimo septimo digestorum. Si filius meus a matre sua heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem. @@&7Idem& libro tricesimo primo digestorum. Si in testamento ita scriptum @1 fuerit: 'Titius heres esto: si Titius heres erit, Maeuius heres esto' et Titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, Maeuio aduersus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis uero quae ita data est ra-tionem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dar[2e]2. Quare et si ita scriptum fuisset: 'Titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Stichus liber heresque esto' et Titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor Stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare. Si quis hoc modo testamentum scripserit: 'Titius heres esto: si Titius heres non erit, Maeuius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, Maeuio, si mihi heres non erit, centum dato', deinde Titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an Maeuio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam heredi-tatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. et placet dari, quia nihil prohibet Maeuium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo sexto ad edictum. Si filius qui mansit in patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta uideatur hereditatem habere. @@&7Paulus& libro sexagesimo ad edictum. Si dolo tutoris omiserit pupillus causam testamenti et legitimam hereditatem possideat, danda est legatorum actio in pu-pillum, sed eatenus, quatenus hereditas ei adquisita est. quid enim, si cum alio possideat hereditatem? Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant obseruandum, ut pro qua parte possideat, teneatur, quamuis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset hereditatem. @@&7Celsus& libro sexto decimo digestorum. Cui seruus ipsius substitutus est, seruum suum adire iussit. si idcirco fecit, ne legata praestaret, utraque praestabit, et qua heres est et qua omissa causa testamenti possidet ex substitutione hereditatem, salua Fal-cidia ei seruata. @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi re-linquatur: sed si uaria legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quae a filia relicta sunt. non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit. Denique si filiae pater substitutus adiit here-ditatem, nihil eum dolo facere Iulianus ex[2i]2stimat, quia nemo filiae patrem contra uotum parentium substituere uidetur, sed ut arbitrium eligendi relinquat. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Mater secundis tabulis impuberi filio sub-stituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta. In sententiam edicti propter legatorum causam frater incidisse non uidebatur, qui filium suum substitutum im-puberi testamento fratris non emancipauit, sed ab intestato per eum possidere coepit. In eum, qui testamento scriptus heres non fuit, si fraudis consilio cum heredibus scriptis @1 participato legitimam hereditatem solus possideat, actio legatorum ex sententia praetoris dabitur. @@&7Maecianus& libro q[2u]2arto fideicommissorum. Si seruum heredem institutum dominus, qui ipse rogatus fuerat fideicommissum praestare, priusquam adire iuberet, uen-diderit, praestare id debet, cum per pretium serui hereditatis quoque aestimationem con-sequatur. Institutus heres et rogatus restituere hereditatem si omissa causa testamenti legitimam hereditatem possideat, non dubie ut legata ceteraque fideicommissa, ita heredi-tatem quoque restituere compellendus est, libertates quoque tam directas quam fideicom-missarias. sed si alienos seruos rogatus sit manumittere, utique redimere eos debebit. eam autem decessionem patietur is cui restituta fuerit hereditas, quam is qui ei restituit passurus fuit. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, seruos ad libertatem perducere debet, ne eis factum noceat eius qui ex testamento adire noluit: sic tamen, ut habeat libertos. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Qui omissa causa testamenti pro emptore uel pro dote uel pro donato siue alio quolibet titulo, exceptis pro herede et pro possessore, possideat hereditatem, a legatariis et fideicommissariis non conuenitur. @@@@{1DE SENATUS CONSULTO SILANIANO ET CLAUDIANO: @@@@QUORUM TESTAMENTA NE APERIANTUR}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Cum aliter nulla domus tuta esse possit, nisi periculo capitis sui custodiam dominis tam ab domesticis quam ab extraneis praestare serui cogantur, ideo senatus consulta introducta sunt de publica quaestione a f[2a]2milia ne-catorum habenda. Domini appellatione continetur qui habet proprietatem, etsi usus fructus alienus sit. Qui seruum bona fide possedit, domini appellatione non contine-bitur, nec qui usum fructum solum habuit. Seruus pignori datus, quod attinet ad debitoris necem, per omnia perinde habetur atque si pignori datus non esset. Serui appellatione etiam hi continentur, qui sub condicione legati sunt: nam medio tempore heredis sunt, nec quod condicio existens efficit, ut desinant esse heredis, facit ne uideantur interim eius. idemque erit dicendum in statulibero. Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum diui Pii ad Iuuentium Sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad ȝtormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit. Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est. Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim Silanianum non solum ad patres familias, uerum ad liberos quoque pertinet. Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt. In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamuis in adoptato locum habet. Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto. @8 De matris seruis filio filiaue occisis quaestio non habebitur. Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de seruis habendam et supplicium filio occiso eleganter Scaeuola ait: quod etiam post mortem patris probat, @1 si ante, quam ei suus heres existat, occisus fuerit. Idem Scaeuola ait constantius defen-dendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati uel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamuis enim, si uiueret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit. Si pater necatus sit, an de seruis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio seruos habuit? et magis est quaestionem de seruis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius. Si uir aut uxor occisi esse proponantur, de seruis eorum quaestio habetur, quamquam neque uiri serui proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie uiri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita uindicandum atque in propriis seruis senatus censuit. Sed neque uxore occisa neque marito de seruis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri seruis idem quod in mariti recte dixit. Occisorum appellatione eos contineri Labeo scribit, qui per uim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum uel saxo uel fuste uel lapide percussum uel quo alio telo necatum. Quod si quis puta ueneno uel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum uindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt serui, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens po-tuerunt ei aduersus uim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere ad-uersus eos, qui ueneno uel quo alio more insidiantur: Plane si uenenum per uim infusum sit, senatus consultum locum habet. Ubicumque igitur uis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore. Quid ergo, si dominus ueneno non per uim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum Silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii uel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt. Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem Silaniano locus non est, sed mors eius uindicatur, scilicet ut, si in conspectu seruorum hoc fecit potueruntque eum in se saeuien-tem prohibere, poena adficiantur, si uero non potuerunt, liberentur. Si quis non metu criminis inminentis, sed taedio uitae uel inpatientia doloris sibi manus intulit, eius testa-mentum aperiri et recitari mortis casus non impedit. Item illud sciendum est, nisi con-stet aliquem esse occisum, non haberi de familia quaestionem: liquere igitur debet scelere interemptum, ut senatus consulto locus sit. Quaestionem autem sic accipimus non tor-menta tantum, sed omnem inquisitionem et defensionem mortis. Hoc autem senatus con-sultum eos quidem, qui sub eodem tecto fuerunt, omnimodo punit, eos uero, qui non sub eodem tecto, sed in eadem regione, non aliter, nisi conscii fuissent. 'Eodem' autem 'tecto' qualiter accipiatur, uideamus, utrum intra eosdem parietes an et ultra intra eandem diaetam uel cubiculum uel eandem domum uel eosdem hortos uel totam uillam. et ait Sextus sic esse saepe iudicatum, ut quicumque eo loci fuerunt, unde uocem exaudire potuerunt, hi puniantur, quasi sub eodem tecto fuerunt, licet alii ualidioris uocis, alii exiguioris sunt nec omnes undique exaudiri possunt. Iuxta hoc tamen uidetur et diuus Hadrianus rescripsisse in haec uerba: 'Serui quotiens dominis suis auxilium ferre possunt, non debent saluti eorum suam anteponere: potuisse autem ancillam, quae in eodem conclaui cum domina sua fuerat, @1 auxilium rei ferre, si non corpore suo, at certe uoce plorantem, ut hi, qui in domo fuerant aut uicini audirent, hoc ips[2o]2 manifestum est, quod dixit percussorem sibi mortem mi-natum, si proclamasset. ultimum itaque supplicium pati debet uel hoc, ne ceteri serui credant in periculo dominorum sibi quemque consulere debere'. Hoc rescriptum multa continet: nam ei non parcit, qui eodem conclaui fuit: et ei, qui timuit mori, non ignoscit: et quod uel uoce oporteat seruos dominis auxilium ferre, ostendit. Si quis in uilla agens occisus sit, plus quam iniquum est, si forte diffusa late praedia habeat, de omnibus qui in ea regione fuerint seruis et quaestionem haberi et supplicium sumi: sufficit ergo eos, qui cum ipso qui occisus dicitur fuerunt et qui suspicione caedis aut conscientia attingi uide-buntur, de his quaestionem haberi. Cum dominus in itinere esset occisus, de his, qui una cum eo fuerunt cum occideretur uel, cum una fuissent, profugerunt, supplicium sumen-dum est. quod si cum domino nemo fuit cum occideretur, cessant ista senatus consulta. Impubes seruus uel ancilla nondum uiripotens non in eadem causa erunt: aetas enim excusationem meretur. Impuberi autem utrum in supplicio tantum par-ci[2m]2us an uero etiam in quaestione? et magis est, ut de impubere nec quaestio habeatur: et alias solet hoc in usu obseruari, ut impuberes non torqueantur: terreri tantum solent et habena uel ferula caedi. Excusantur autem serui, qui auxilium tulerunt sine dolo malo: nam si finxit s[2e]2 quis auxilium ferre uel dicis gratia tulit, nihil hoc commentum ei proderit. Tulisse autem auxilium non tantum is uidetur qui seruauit dominum, hoc est qui potuit ita opem ferre, ut saluus esset dominus, uerum is quoque, qui quidquid potuit fecit, tametsi dominus interfectus est: ueluti si quis clamauit, ut ad auxilium conueniretur, aut terruit adgressores atque si quis turbam conuocauit aut si corpus suum obiecit uel alias corpore suo auxilium tulit. Non tamen semper qui clamore usus est, auxilium tulisse uidetur: quid enim, si, cum posset manu depellere a domino periculum, ille clamorem inanem elegit? plectendus utique erit. Quid si uulnerati sint serui, cum protegerent dominum? dicendum est parci eis debere, nisi si aut ipsi sibi uulnera ista fecerunt data opera, ne punirentur, aut [2t]2alia uulnera isti acceperunt, ut possent nihilo minus opem ferre, si uoluis-sent. Si dominus mortifere uulneratus superuixerit nec de quoquam seruorum suorum conquestus sit, etiamsi sub eodem tecto fuerunt, tamen parcendum illis erit. @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Diuus Marcus Commodus Pisoni rescripsit in haec uerba: 'Cum constiterit apud te, Piso carissime, Iulium Donatum, posteaquam conterritus aduentu latronum profugerat uillam suam, uulneratum esse, mox testamento facto purgasse officium seruorum suorum, nec pietas pro seruis nec sollicitudo heredis optinere debet, ut ad poenam uocentur, quos absoluit dominus ipse'. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si quis in graui ualetudine adfectus opem domino ferre non potuerit, subueniendum est ei. Si quis moriens dixisset a seruo uim mortis allatam esse sibi, dicendum est non esse credendum domino, si moriens hoc dixit, nisi potuerit et probari. Si maritus uxorem noctu intra cubiculum secum cu-ȝbantem necauerit uel uxor maritum, serui poena senatus consulti liberabuntur. sed si ex-audissent et opem non tulissent, plectendi erunt, non tantum si proprii essent mulieris, sed etiam si mariti. Si tamen maritus in adulterio deprehensam occidat, quia ignoscitur ei, dicendum est non tantum mariti, sed etiam uxoris seruos liberandos, si iustum dolorem exsequenti domino non restiterunt. Si cum omnes domini adgressuram paterentur, uni seruus opem tulit, an sit excusandus, an uero quia omnibus non tulit plectendus? et @1 magis est, ut, si quidem omnibus ferre potuit, quamuis quibusdam tulit, supplicio adficien-dum: si uero simul omnibus non potuit, excusandum, quia quibusdam opem tulerit. nam illud durum est dicere, si, cum duobus auxilium ferre non possit, elegit alteri esse auxilio, electione crimen eum contraxisse. Quare et si seruus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae uel contra, dicendum est ignosci ei debere. Subuenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominaue occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erum-pere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec inter-est, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera uoluerint se ita includi, ne opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt uincti, si tamen ita uincti, ut omnin[2o]2 rumpere uincula et auxilio esse non potuer[2i]2nt. Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt. Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit. Caecus quoque ueniam mereri debet. Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi uocis tantum auxilium superfuit. @8 Furiosos excipi nequaquam dubium est. @8 Si quis quem eorum seruum seruamue ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit uel celauerit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit. Si ex stipulatu ser-uus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulatu actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione serui utilis erit cre-ditori. Utrum autem is solus uideatur indicasse uel arguisse, qui ad hoc pro-silit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit. Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem peruenire, ut puta si h[2a]2c lege distractus erat quis, ne manu-mitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem peruenire. De his quoque seruis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque seruis supplicium sumen-dum est. De his, qui antequam testamentum occisi occisaeue aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti inuenirentur, perinde ac si de seruis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non ob-stare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo grauiorem sce-leri suo poenam merebitur. Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne qui[2s]2 sciens dolo malo a[2p]2eriendum recitandum describendumque curet, edicto cauetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita sup-pliciumque de noxiis sumptum fuerit. Aperire autem hic ille uidetur qui naturaliter aperit, siue sint signatae siue non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae. Aperire accipere debemus prohibitos nos uel palam publice uel secreto: omnis enim apertura prohibita est. Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri. @8 Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam uel per rusticitatem ignarus edicti praetoris uel senatus consulti aperuit. Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit. Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parui enim refert, utrum totum an pars aperiatur. Si quis codicillos aperuerit, testamentum non aperuerit, in edictum incidit: nam et codi-cilli ad causam testamenti pertinent. Item siue iure ualeat id quod apertum est siue non @1 ualeat, attamen edicto locus est. Eadem seruantur et de his, quae ad causam substitu-tionis pertinent, si pupillus pupillaue occisus occisaue esse dicetur. Si alius aperuit, alius recitauit, alius descripserit, omnes in edictum incident, qui singula eorum fecerunt. Non tantum ex testamento, sed etiam ab intestato hereditas ad hoc edictum pertinet, ut ne quis adeat bonorumue possessionem petat, antequam quaestio de familia habeatur, ne heres propter compendium suum familiae facinus occultaret. Eleganter Scaeuola ait, ut quis ad heredem suum utiles actiones transmittat, si forte ante aditionem decessit, exploratum esse debere idcirco eum non adire, quod senatus consulto edictoque terreatur. Si condicioni intra diem ex die mortis praestitutum parere iussi ignorantia non paruerunt, si idcirco ignoratum est, quia metu senatus consulti aperiri tabulae non potuerunt, succurritur eis ad implendam condicionem. Si et aliud impedimentum sit de non adeunda he-reditate uel aperiendarum tabularum, sit et senatus consulti, nihil prodesse impedimentum senatus consulti, si et aliud fuit: ueluti si praegnas uxor occisi fuit uel etiam putabatur et propterea adire hereditatem institutus non potuerit. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Qui postumos heredes instituerat, non natis postumis uxorem secundo loco scripsit heredem: cum a familia necatus diceretur, uxor diem suum obierat: heredes mulieris actiones ex constitutione sibi dari postulabant. eos ita demum audiendos esse respondi, si mulier, quam in utero nihil gestare constabat, propter senatus consultum hereditatem adire noluit: alioquin praegnate ea defuncta nullam iniuriae querellam interuenisse. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Necessarios heredes puto edicto comprehendi, si se misceant hereditati. Nec bonorum possessionem peti praetor permittit: et ego puto ad omnes bonorum possessiones hoc edictum pertinere. Non alias bona publi-cantur, quam si constabit esse occisum patrem familias et heredem ante quaestionem de familia habitam suppliciumque sumptum adisse hereditatem. Ubi quis incuria necatus est uel medici insidiis, adiri quidem hereditas potest, sed heredi defensio mortis incumbit. @@&7Paulus& libro quadragensimo sexto ad edictum. Etsi percussor certus sit, tamen habenda quaestio est, ut caedis mandator inueniatur: utique autem ipse maxime quaestioni dabitur, quamuis et ceteri puniantur. Quamuis alias in caput domini serui non torqueantur, recte tamen fiet quaestio, etiamsi heredem accuse[2n]2t, siue extraneus heres siue ex suis sit. Si unus ex dominis non compareat, quaerendum est de casu eius per seruos, quos communes habuerunt: magis enim de salute aut ultione domini non comparentis quam in caput praesentis torquebuntur. Si appetitus sit nec occisus dominus, nihil senatus consulto cauetur: ipse enim in familiam suam potest animaduertere @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Silanianum. et [2in]2 libertos extra-ordinarium auxilium habebit. @@&7Idem& libro quadragensimo sexto ad edictum. Senatus consulto Pisoniano ca-uetur, ut, si poenae obnoxius seruus uenisset, quandoque animaduersum in eum esset, ut uenditor pretium praestaret, ne emptori iniuriam fecisse uideatur senatus. Si filius familias, qui in castrensi peculio testatus est, occisus sit, omnimodo id defendendum est, ut, ex quibus casibus ad fiscum patris familias bona pertinent, his casibus et huius peculium, potius quam ad heredes, qui del[2i]2querunt in adeundo et similibus ultiue non sunt. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Cum fisco caduca bona defuncti addicantur propter inultam mortem, in eum legatorum actio datur: et libertates ȝratae sunt eorum scilicet, qui senatus consulto excipiuntur. @1 @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Silanianum. Si exheredatus filius, antequam adiretur patris hereditas, occisus sit, ex euentu inspicietur, ut, si adita fuerit hereditas, quasi alieni fuisse uideantur: si uero irritum testamentum factum sit, quia ipsius essent si uiuer[2e]2t, omnia perinde aguntur ac si dominus esset. Sub diuo Traiano constitutum est de his libertis, quos uiuus manumiserat, quaestionem haberi @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. idemque erit et de his, qui ius anulorum petierant. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Sil[2a]2nianum. Si seruus a testa-tore occiso legatus sit et praetor pro praemio statuerit liberum eum esse, dicendum est non impediri libertatem. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de publicis iudiciis. In cognitione aperti aduersus senatus consultum testamenti eius, qui a familia sua occisus dicatur, quin-quennii tempus constitutum est senatus consulto Tauro et Lepido consulibus: quod tamen ad extraneos pertinet. namque eos, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusare permittitur eodem senatus consulto. @@&7Maecianus& libro undecimo de publicis iudiciis. Excipiuntur senatus con-sulto Silaniano impuberes serui. Trebius autem Germanus legatus etiam de impubere sumi iussit supplicium et tamen non sine ratione: nam is puer nec multum a puberi aetate aberat et ad pedes domini cubuerat cum occideretur nec postea caedem eius prodiderat. ut enim opem ferre eum non potuisse constabat, ita silentium praestitisse etiam postea certum erat, et his dumtaxat impuberibus senatus consulto parci credebat, qui tantum sub eodem tecto fuissent: qui uero ministri uel participes caedis fuissent et eius aetatis, quam-quam nondum puberis, ut rei intellectum capere possent, his non magis in caede domini quam in ulla alia causa parci oportere. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Si sequens gradus ultus fuerit necem testatoris, an priore hereditas ad illum transferatur? et ait Papinianus non esse hoc: nam poena illius huius praemium esse non debet. Cum ex parte heredi instituto legatum quoque erat et in ulciscenda morte cessauerat, diui Seuerus et Antoninus rescripse-runt tam hereditatis portionem quam legatum ei auferendum. Heredibus autem, qui in ulciscenda morte defuncti cessauerant, tam testamento quam ab intestato auferuntur bona: forte et si quasi patronus uenit, quamuis hi suo iure admittantur. @@&7Marcellus& libro duodecimo digestorum. Domino a familia occiso seruus communis necem eius detexit: fauore libertatis liber quidem fieri debet, pretii autem partem sibi contingentem socium consequi oportet. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Prius de se familia torquenda est et, si confiteatur, tunc interrogetur, quo mandante flagitium admissum sit. @@&7Idem& libro nono regularum. Et inofficioso testamento queri idem et mor-tem uindicare defuncti non prohibetur, idque Paulus respondit. @@&7Idem& libro octauo pandectarum. Cum dominus occiditur, auxilium ei familia ferre debet et armis et manu et clamoribus et obiectu corporis: quod si, cum posset, non tulerit, merito de ea supplicium sumitur. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Heres, qui ueneri causam per-sequitur, res hereditarias urguentes ordinare saluis probationum indiciis non prohibetur. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Propter ueneni quaestionem tempus petendae @1 possessionis non profertur, cum eo quoque suspenso crimine recte petatur. aliud senatui placuit, cum a familia dominus necatus dicitur, seruorum uidelicet causa, quorum libertatem quaestionis habendae gratia neglegi necesse est. Neptis, quae possessionem auiae petierat, mortem eius interfectam sciens non defenderat. fideicommissum, quod auia ex alio testa-mento nepti debuit, in restituendis fisco bonis non esse deducendum placuit: dolus enim heredis punitus est. si autem neglegentia mulier emolumentum bonorum amiserit, fidei-commissum esse retinendum integrato iure debiti rationis est. Praesidis iniquitate reis illatae caedis absolutis heredibus, qui non defunctorie debitum officium impleuerant, quam-uis non prouocassent, hereditatem auferri non oportere uisum est. @@&7Paulus& libro sexto decimo responsorum. Gaius Seius cum languesceret, questus est se ueneno occidi a seruo suo et sic exspirauit: cui heres exstitit Lucia Titia soror et mortem eius exsequi neglexit et ipsa post annum decimum decessit: exstitit qui bona nuntiaret Gaii Seii: quaero, an morte Titiae extinctum sit crimen. Paulus respondit causam, de qua quaeritur, cum sit pecuniaria, morte ingratae heredis extinctam non uideri. @@&7Maecianus& libro tertio decimo fideicommissorum. Si antequam patefieret testatorem occisum, tabulae testamenti apertae essent, deinde innotuisset id admissum esse, causa cognita puto compellendum institutum adire hereditatem, quam suspectam diceret, et ex Trebelliano senatus consulto restituere. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad edictum. Si quis quasi suspectam hereditatem coactus adit, non tenetur edicto. @@&7Gaius& libro septimo decimo ad edictum prouinciale. Lege Cornelia cauetur de praemio accusatoris, qui requisiuit et renuntiauit eos seruos, qui ex ea familia ante quaestionem fugerint, ut in singulos seruos quos conuicerit quinque aureos ex bonis occisi aut, si inde redigi ea quantitas non possit, ex publico accipiat. quod praemium non in omnes seruos, qui sub eodem tecto locoue fuerint, sed in eos solos, qui caedem admisis-sent, accusatori tribuitur. Praeterea cauetur, ut de his, qui ante quaestionem habitam fugerint, si aperto testamento liberi scripti inueniantur, lege de sicariis iudicium fiat ita, ut ex uinculis causam dicant et conuicti perinde ac serui puniantur et ei qui conuicerit deni aurei praemii nomine darentur ex bonis damnati. Ex hoc edicto actio proficiscitur contra eum, qui aduersus edictum praetoris tabulas testamenti aperuisse dicetur uel si quid aliud fecisse dicetur: nam ut ex supra dictis apparet, plura sunt, propter quae poena edicti constituta est. palam est autem popularem actionem esse, cuius poena in centum aureos ex bonis damnati extenditur: et inde partem dimidiam ei, cuius opera conuictus erit, praemii nomine se daturum praetor pollicetur, partem in publicum redacturum. @@&7Scaeuola& libro trigesimo quarto digestorum. Fideicommissum, quod ex testamento fratris patruelis Gaius Seius Titio debebat, ab heredibus Seii Titius accepit: quaesitum est, cum necem Gaii Seii heredes eius non uindicauerint, an Titius nihilo minus eos heredes ut indignos accusare possit ob id, quod necem eius non uindicauerint, nec obsit ei, quod ab isdem fideicommissum ex testamento fratris patruelis consecutus sit. respondit nihil proponi, cur obstaret. @@&7Callistratus& libro primo de iure fisci. Si de pluribus heredibus quibus-dam inuitis aut ignorantibus apertum erit testamentum, non amittunt portiones suas qui culpa carent. @1 @@@@{1SI QUIS ALIQUEM TESTARI PROHIBUERIT UEL COEGERIT}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Qui dum captat heredi-tatem legitimam uel ex testamento, prohibuit testamentarium introire uolente eo facere testamentum uel mutare, diuus Hadrianus constituit denegari ei debere actiones denegatis-que ei actionibus fisco locum fore. Si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, in quo seruus eius scriptus erat, quamuis manumissus adierit hereditatem, actiones ei denegantur, cum et liberis eius si quid fuerit datum, denegari debeat, etsi non fuerint in potestate. sed si legatum ei relictum sit idque restituere sit rogatus, con-sequens erit dicere admitti eum ad legatum, quod non ipse habuisset sed ad alium sit translaturus. Si plures heredes instituti sint et omnes dolo fecerint, quo minus testamen-tum mutaretur, dicendum est actiones omnibus denegari, quia omnes dolo fecerunt. @@&7Paulus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Si quis dolo malo fecerit, ȝut testes non ueniant, et per hoc deficiatur facultas testamenti faciendi, denegandae sunt actiones ei qui dolo fecerit, siue legitimus heres sit siue priore testamento scriptus. Fratris autem factum fratri non nocet. Si fidei eius qui dolum admisit commissum est, ut heredi-tatem restitueret: ea hereditas caduca cum suis oneribus fiet, ut commodum legis Falcidiae fiscus sentiat, dodrantis autem fideicommissarius. @@&7Papinianus& libro quinto decimo responsorum. Uirum, qui non per uim nec dolum, quo minus uxor, contra eum mutata uoluntate, codicillos faceret, intercesserat, sed ut fieri adsolet, offensam aegrae mulieris maritali sermone plac[2a]2uerat, in crimen non in-cidisse respondi, nec ei quod testamento fuerat datum auferendum. @@@@{1DE IURE CODICILLORUM}1 @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Saepissime rescriptum et constitutum est eum, qui testamentum facere opinatus est nec uoluit quasi codicillos id ualere, uideri nec codicillos fecisse: ideoque quod in illo testamento scriptum est, licet quasi in codicillis poterit ualere, tamen non debetur. @@&7Iulianus& libro trigesimo septimo digestorum. Si ei, qui post testamentum factum et ante codicillos scriptos natus esset, codicillis per fideicommissum aliquid daretur, utile est. Quod si ei, qui post testamentum factum et antequam codicilli scriberentur mortuus esset, datum esset, pro non scripto habetur. Codicillorum ius singulare est, ut quaecumque in his scribentur perinde haberentur, ac si in testamento scripta essent. ideo-que seruo, qui testamenti facti tempore testatoris fuisset, codicillorum tempore alienus, non recte libertas directa datur. Et contra si, cum testamentum fiebat, alienus esset, codicillo-rum tempore testatoris, intellegitur alieno seruo libertas data. et ideo licet directae liber-tates deficiunt, attamen ad fideicommissarias eundum est. Furiosus non intellegitur codi-cillos facere, quia nec aliud quicquam agere intellegitur, cum per omnia et in omnibus absentis uel quiescentis loco habetur. Hereditas testamento inutiliter data non potest co-dicillis quasi hereditas confirmari, sed ex fideicommisso petitur salua ratione legis Falcidiae. @1 @@&7Idem& libro trigensimo nono digestorum. Si quis cum testamentum nullum habebat, codicillis fideicommissa hoc modo dedit: 'quisquis mihi heres erit bonorumue possessor, eius fidei committo', fideicommissa praestari debent, quia pater familias, qui testamenti factionem habet et codicillos faceret, perinde haberi debet, ac si omnes heredes eius essent, ad quos legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura esset. Sed et si post codicillos factos natus quis esset proximus adgnatus uel suus heres, fideicom-missum praestari debebit: intellegitur enim is quoque heres scriptus et ideo non perinde habendus est ac si rupisset hos codicillos. Testamento facto etiamsi codicilli in eo con-firmati non essent, uires tamen ex eo capient. denique si ex testamento hereditas adita non fuisset, fideicommissum ex huiusmodi codicillis nullius momenti erit. @@&7Idem& libro sexagesimo tertio digestorum. Eum, qui codicillorum tempore soluendo sit, recte libertatem dare placuit, quamuis testamenti facti tempore soluendo non fuerit. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Ante tabulas testamenti co-dicilli facti non aliter ualent, quam si testamento quod postea factum est uel codicillis confirmentur aut uoluntas eorum quocumque indicio retineatur: sed non seruabuntur ea, de quibus aliter defunctus nouissime iudicauit. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescrip-serunt nihil egisse matrem, quae, cum pure liberos suos heredes instituerit, condicionem emancipationis codicillis adiecit, quia neque condicionem heredi instituto codicillis ad[2i]2cere neque substituere directo potest. Codicillos et plures quis facere potest et ipsius manu neque scribi neque signari necesse est. Licet in confirmatione codicillorum pater familias adiecerit, ut non alias ualere uelit quam sua manu signatos et subscriptos, tamen ualent facti ab eo codicilli, licet neque ab eo signati neque manu eius scripti fuerint: nam ea quae postea geruntur prioribus derogant. Codicillos is demum facere potest, qui et testamentum facere potest. Si post testamentum factum mortuo codicillis quis legauerit licet testamento confirmatis, pro non scripto legatum fit. @@&7Idem& libro secundo regularum. Quaedam non referuntur ad confirmationem codicillorum, ueluti si ante captiuitatem quis codicillos confirmauerit et in captiuitate co-dicillos scribat: nam non ualent. idem est, si aliquo modo ius testamenti faciendi desierit habere. Praeterea in illis, quae non iuris, sed facti sunt, non est perinde habendum quod codicillis scribitur, atque si ubi confirmatio scriptum fuisset: ueluti si ita in codicillis scriptum erit: 'uestem quae mea est', codicillorum tempus spectandum, non quo confir-mantur: item 'si Titius uiuus est' uel 'si tot annis est', codicillis legauit Seio, tempus codicillorum, non quo tempore fit testamentum, spectandum. @@&7Paulus& libro singulari de iure codicillorum. Conficiuntur codicilli, quattuor modis: aut enim in futurum confirmantur aut in praeteritum aut per fid[2e]2icommissum testa-mento facto aut sine testamento. Sed ideo fideicommissa dari possunt ab intestato suc-cedentibus, quoniam creditur pater familias sponte sua his relinquere legitimam hereditatem. Codicilli totiens ualent, quotiens quis testamentum quoque facere possit. non tamen hoc ita intellegemus, ut exigamus potuisse eum eo tempore, quo scribit eos codicillos, testa-mentum facere: quid enim, si sufficientium testium facultatem non habuit? sed si iure testamenti factionem habuit. Si post factum testamentum codicillos quis confirmauerit, @1 deinde adrogandum se praebuerit et ibi codicillos fecerit atque ita emancipatus decesserit, quaeritur, an ex codicillis legata debeantur: nam et testamentum ualet, sed eo tempore eos fecit, quo testamenti factionem non habuit. nec similis est muto, qui recte codicillos confirmauerit: licet enim is testamentum facere non possit, tamen testamentum quod ante f[2e]2cerat in eodem statu est, huius autem testamentum sublatum est et de alienis quodam-modo rebus testatur. sed dicemus codicillos ualere: nam et si postumus natus ruperit testamentum et decesserit, nihilo minus codicilli ualent. Si miles testamentum quidem ante militiam, sed codicillos in militia fecerit, an iure militari ualeant codicilli, quaeritur, quoniam testamentum iure communi ualet, nisi si militiae tempore signauit uel quaedam adiecerit. certe codicilli militiae tempore facti non debent referri ad testamentum, sed iure militari ualent. Si ei seruo, qui testamento legatum acceperit, libertas codicillis detur, utile legatum esse dicemus, quasi ab initio constiterit legatum. Si quis certi generis co-dicillos confirmauerit, puta 'quos nouissimos fecero', non utique statim quae codicillis dantur consistere uidebuntur, quamdiu alii quoque fieri possint, et ideo si alii postea fiant, legata in prioribus data non ualebunt. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Aristo negauit ualere codicillos ab eo factos, qui pater familias nec ne esset, ignorasset. &7Ulpianus& notat: nisi ueteranus fuit: tunc enim et testamentum ualebit. @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Quod per manus traditum est codicillis hereditatem dari non posse rationem illam habet, ne per codicillos, qui ex testa-mento ualerent, ipsum testamentum, quod uires per institutionem heredum accipit, con-firmari uideretur. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Qui graui utero uxorem esse ignorabat, codicillis ad filium scriptis libertates dedit. nata post mortem patris filia, cum de ea nihil patrem sensisse constitisset, placuit libertates a solo filio praestari: posse @@&7Idem& libro uicensimo secundo quaestionum. redemptis a sorore partibus. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Illud enim sine dubio dici non potest etiam ȝfiliam manumittere cogendam, cum ab ea nihil pater petierit et iure suo heres exstiterit. Tractari solet de eo, qui, cum tabulas testamenti non fecisset, codicillis ita scripsit: 'Titium heredem esse uolo'. sed multum interest, utrum fideicommissariam hereditatem a legitimo per hanc scripturam, quam codicillorum instar habere uoluit, reliquerit an uero testamentum facere se existimauerit: nam hoc casu nihil a legitimo peti poterit. uoluntatis autem quaestio ex eo scripto plerumque declarabitur: nam si forte a Titio legata reliquit, substitutum adscripsit, heres si non exstitisset, sine dubio non codicillos, sed testamentum facere uoluisse intellegetur. @@&7Scaeuola& libro octauo quaestionum. Quidam referunt, quantum repeto apud Uiuianum, Sabini et Cassii et Proculi expositam esse in quaestione huiusmodi controuer-siam: an legata, quae posteaquam instituti mortem obierunt codicillis adscripta uel adempta sunt, a substitutis debeantur, id est an perinde datio et ademptio etiam hoc tempore co-dicillis facta ualeat ac si testamento facta esset. quod Sabinum et Cassium respondisse aiunt Proculo dissentiente. nimirum autem Sabini et Cassii collectio, quam et ipsi reddunt, illa est, quod codicilli pro parte testamenti habentur obseruationemque et legem iuris inde traditam seruent. ego autem ausim sententiam Proculi uerissimam dicere. nullius enim momenti est legatum, quod datum est ei, qui tempore codicillorum in rebus humanis non est, licet testamenti fuerit: esse enim debet cui detur, deinde sic quaeri, an datum con-sistat, ut non ante iuris ratio quam persona quaerenda sit. et in proposito igitur quod @1 post obitum heredis codicillis legatum uel ademptum est, nullius momenti est, quia heres, ad quem sermonem conferat, in rebus humanis non est eaque ademptio et datio nunc uana efficietur. haec in eo herede, qui ex asse institu[2tu]2s erit dato substituto, ita ut ab instituto codicilli confirmarentur. Quod si duo instituti sint substitutis datis unusque eorum deces-serit, utilia uidentur legata: sed circa coheredem erit tractatus, numquid totum legatum debeat, si 'quisquis mihi heres erit' legatum erit, an uero non, quia sit substitutus heres, qui partem faciat, licet ipse non debeat. idem etiam potest circa nomina expressa tractari. multoque magis solum coheredem totum debere puto, quia is adiunctus sit, qui etiam tunc cum adiungebatur in rebus humanis non erat. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Sed cum ea testatoris uoluntas fuerit, ut ex uniuersa hereditate legata erogarentur, dicendum scriptis heredibus profuturam doli ex-ceptionem, si amplius quam hereditaria portio petatur. @@&7Paulus& libro uicesimo primo quaestionum. Ab intestato factis codicillis re-licta etiam postea natus intestati successor debebit: quicumque enim ab intestato succes-serit, locum habent codicilli: nam unus casus est nec interest qui succedit dum intestato succedat. ad testamentum autem quod quoquo tempore fecisset, pertinent codicilli. et ut manifestius dicam, intestato patre familias mortuo nihil desiderant codicilli, sed uicem testamenti exhibent: testamento autem facto ius sequuntur eius. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Litterae, quibus hereditas promittitur uel animi affectus exprimitur, uim codicillorum non optinent. @@&7Celsus& libro uicesimo digestorum. Plotiana Celso suo salutem. Lucius Titius his uerbis ita cauit: 'si quid tabulis alioue quo genere ad hoc testamentum pertinens reliquero, ita ualere uolo'. quaero, an codicilli, qui ante hoc testamentum scripti sunt, debeant rati esse. Iuuentius Celsus Plotianae salutem. Haec uerba: 'si quid ad hoc testa-mentum pertinens reliquero, ualere uolo', etiam ea, quae ante testamentum scripta sunt, comprehendere. @@&7Marcellus& libro quarto decimo digestorum. Is qui unum filium habebat, cum codicillos ad eum scripsisset, decessit intestatus herede eo et quem postea procreauit. adgnatione sui heredis nemo dixerit codicillos euanuisse: igitur si nihil tum de postumis sperauit, et codicilli non euanescent et quae relicta sunt, pro parte dimidia filius, ad quem codicillus factus est, soluere compellitur, non etiam postumus. sed et si codicillos reliquisset duobus superstitibus filiis decedens, cum putaret alterum ex his prius decessisse, simili modo dici potest omnia perinde debere filium, ad quem scripti sunt codicilli, atque si solus heres exstitisset patri. immo dumtaxat partem debet: eorum tamen, quae pro parte prae-stari non possunt, nihil eorum praestandum, quoniam illi non fuerit filio ablaturus, nisi solum putaret successorem sibi futurum. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Si palam heres nuncupatus sit, legata autem in tabulis collata fuerint, Iulianus ait tabulas testamenti non intellegi, quibus heres scriptus non est, et magis codicilli quam testamentum existimandae sint: et hoc puto rectius dici. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS}1 @@@@{1DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS}1 @@&7Ulpianus& libro sexagesimo septimo ad edictum. Per omnia exae-quata sunt legata fideicommissis. @@&7Idem& libro primo fideicommissorum. Sciendum est eos demum fideicommis-sum posse relinquere, qui testandi ius habent. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Haec uerba testatoris: 'quisquis mihi ex supra scriptis heres erit' aut 'si heres erit Seius' uel 'si hereditatem adierit' subiectum legatum uel fideicommissum non faciunt condicionale. @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Si quis in fundi uocabulo errauit et Cornelia-num pro Semproniano nominauit, debebitur Sempronianus: sed si in corpore errauit, non debebitur. quod si quis, cum uellet uestem legare, suppellectilem adscribsit, dum putat suppellectilis appellatione uestem contineri, Pomponius scribsit uestem non deberi, quem-admodum si quis putet auri appellatione electrum uel aurichalcum contineri uel, quod est [2st]2ultius, uestis appellatione etiam argentum contineri. rerum enim uocabula immutabilia sunt, hominum mutabilia. Si quis heredes instituerit et ita legauerit: 'quisquis mihi Gal-licanarum rerum heres erit, damnas esto dare', ab omnibus heredibus uideri legatum, quo-niam ad omnes eos res Gallicanae pertinent. @@&7Paulus& libro primo ad Sabinum. Serui electione legata semel dumtaxat optare possumus. Labeo ait, cum certa res aut persona legatur ita: 'qui meus erit cum moriar, heres dato' et communis sit, totum deberi. Trebatium uero respondisse partem deberi Cas-sius scripsit, quod et uerius est. Cum fundus communis legatus sit non adiecta portione, sed 'meum' nominauerit, portionem deberi constat. @@&7Iulianus& libro trigesimo tertio digestorum. 'Stichum, qui meus erit cum mo-riar, heres meus dato': magis condicionem legato iniecisse quam demonstrare uoluisse pa-trem familias ap[2pa]2ret eo quod, si demonstrandi causa haec oratio poneretur, ita concepta esset 'Stichus qui meus est', non 'qui meus erit'. sed condicio talis accipi debet 'quatenus meus erit', ut, si totum alienauerit, legatum exstinguatur, si partem, pro ea parte debeatur, quae testatoris mortis tempore fuerit. @1 @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Legatum seruo delatum dominus potest repudiare. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. Si ex toto fundo legato testator par-tem alienasset, reliquam dumtaxat partem deberi placet, quia etiam si adiecisset aliquid ei fundo, augmentum legatario cederet. Si ita scriptum sit: 'Lucius Titius heres meus aut Maeuius heres meus decem Seio dato', cum utro uelit, Seius aget, ut, si cum uno actum sit et solutum, alter liberetur, quasi si duo rei promittendi in solidum obligati fuissent. quid ergo si ab altero partem petierit? liberum cui erit ab alterutro reliquum petere. idem erit et si alter partem soluisset. Si ita legatum sit: 'lecti[2c]2arios octo aut pro his in homines singulos certam pecuniam, utrum legatarius uolet', non potest legatarius partem seruorum uindicare, pro parte nummos petere, quia unum in alterutra causa legatum sit, quemadmodum si olei pondo quinquaginta aut in singulas libras certum aes legatum sit: Ȟne aliter obseruantibus etiam uno homine legato diuisio concedatur. nec interest, diuisa ea summa an iuncta ponatur: et certe octo seruis aut pro omnibus certa pecunia legata non posse inuitum heredem partem pecuniae, partem mancipiorum debere. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Id quod apud hostes est legari posse Octa-uenus scripsit et postliminii iure consistere. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Iulianus nec a filio familias sine iussu patris optari posse nec ante aditam hereditatem putat, quod est uerum. @@&7Papinianus& libro non[2o]2 quaestionum. Cum filio familias uel seruo alieno lega-tum uel hereditas datur, fidei committi patris uel domini potest ac tunc demum ex per-sona ipsorum fideicommissum uires capit, cum ipsis, per quos commodum hereditatis uel legati patri dominoue quaeritur, fideicommissum relinquitur. denique Iulianus non insuptili @1 ratione motus patrem, cuius filius heres institutus est, extero quidem habita ratione legis Falcidiae restituere hereditatem respondit, quoniam ex persona filii teneretur, ipsi uero filio non admissa Falcidia, quoniam ex persona sua sibi filius obligari non posset ac pater non ut heres, sed ut pater rogari uidetur. et ideo si filio rogatus sit pater post mortem suam, quod ad se peruenit ex legato uel hereditate filio relictis, restituere isque uiuo patre de-cedat, omnimodo patrem id retenturum, quoniam fideicommissum ex persona patris uires acceperit. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si mihi et tibi eadem res legata fuerit, deinde die legati cedente heres tibi exstitero, liberum mihi esse Labeo ait, ex meo legato an ex eo, quod tibi heres sim, adquiram legatum: si uoluero, eam rem ex meo legato ad me pertinere, ut tota mea sit, ex hereditario legato petere eam posse. proculus ait, si quis seruos quos Gadibus haberet eo testamento, quod Romae moriens fecerit, triduo quo mortuus fuerit heredem dare mihi damnauerit, ratum esse legatum et angustias temporis nihil legato nocere. Regula iuris ciuilis est, quae efficit, ut quibus ipsis legare possumus, eorum quoque seruis legare possumus. In legatis nouissimae scripturae ualent, quia mu-tari causa praecedentis legati uel die uel condicione uel in totum ademptione potest. sed si sub alia et alia condicione legatum ademptum est, nouissima ademptio spectanda est. interdum tamen in legatis non posterior, sed praecedens scriptura ualet: nam si ita scripsero: 'quod Titio infra legauero, id neque do neque lego', quod infra legatum erit, non ualebit. nam et eum sermonem, quo praesentia legata data in diem proferuntur, ad postea quoque scripta legata pertinere placuit. uoluntas ergo facit, quod in testamento scriptum ualeat. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Cum incertus homo legatus tibi esset, heres Stichum seruo tuo tradidit. Neratius respondit, si uoluntate domini tradidit uel ratum hoc dominus habuerit, perinde eum liberatum, atque si [2St]2ichus legatus esset. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si ita sit adscriptum: 'si cui legauero bis, semel heres ei dato' uel 'ut semel debeatur', et eidem duas quantitates ad-scripserit uel duos fundos, an utrumque debeatur? et ait Aristo unum uideri legatum: nam quod ademptum est, nec datum uideri secundum Celsi et Marcelli sententiam, quae uera est. Sed Papinianus libro nono decimo quaestionum ait etsi post legata saepius adscripta idem hoc subiecit semel praestari uelle et hoc ante impletum testamentum fecerit, ipso iure uideri cetera legata adempta. sed quo magis erit ademptum? non enim apparet. et ait posse dici exiguius esse praestandum. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Qui quartam partem bonorum legare uoluit, dimidiam scripsit. Proculus recte ait posse defendi quartam legatam, quia inesse[2t]2 dimidiae. @1 idem erit et si quinquaginta uoluit legare et centum scripta sint: quinquaginta enim de-bebuntur. sed et si plus legare uoluit et minus scripsit, ualebit legatum. Si quis unam summam filiabus legauerit, ut etiam de postuma sentiret, si ea non est nata, superstiti solidum debebitur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si duobus res coniunctim legata sit, quamuis alter in rerum natura non fuerit, alteri solam partem deberi puto uerum esse. Heres adiecto si nomine cuiusdam, qui heres non sit, dare damnatus totum legatum debet: nam et si duos ex heredibus suis nominatim quis damnasset et alter hereditatem non adis-set, qui adisset totum deberet, si pars eius qui non adisset ad eum qui adisset peruenerit. Si Titio et postumis legatum sit, non nato postumo totum Titius uindicabit. sed et si testator Titio et postumis uiriles partes dari uoluisset uel etiam id expressisset, totum lega-tum Titio debetur non nato postumo. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Qui filiabus legauit, si mentio-nem aliqua parte testamenti postumae fecit, uidetur in filiarum legato et de postuma sen-sisse. Si quis ita legauerit: 'si qua filia mihi genitur, ei heres meus centum dato', pluribus natis uidetur singulis tantundem legasse: quod ita accipiendum est, nisi euidens sit con-traria sententia testatoris. Si uni ex heredibus fuerit legatum, hoc deberi ei officio iudicis familiae herciscundae manifestum est: sed et si abstinuerit se hereditate, consequi eum hoc legatum posse constat. @@&7Iulianus& libro trigesimo primo digestorum. et quidem totum legatum petere potest, quamuis a semet ipso inutiliter ei legatum fuisset. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Legata inutiliter data Papi-nianus putat libro quaestionum confirmari per repetitionem, id est per hanc scripturam postea forte in codicillis factam: 'hoc amplius ei heres meus dato', et diuersum esse in illa scriptura: 'quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, annua bima trima die heres meus dare damnas esto': non enim hoc egisse testatorem, ut confirmaret quae inutilia sunt, sed ut diem utilibus prorogaret. Idem eodem loco et in substituto [2im]2puberis scribsit, ut, si fuerit ab impubere inutiliter legatum substitu[2tu]2s hoc debeat, si 'hoc amplius' legatum ab eo sit relictum aliquid nec ille patri heres exstiterit et decesserit. In legato pluribus relicto si partes adiectae non sunt, aequae seruantur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Qui duos seruos haberet, unum ex his legasset, ut non intellegeretur quem legasset, legatarii est electio. @1 @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Grege legato et quae postea accedunt ad legatarium pertinent. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si grege legato aliqua pecora uiuo testatore mortua essent in eorumque locum aliqua essent substituta, eundem gregem uideri: et si deminutum ex eo grege pecus esset et uel unus bos superesset, eum uindicari posse, quamuis grex desisset esse: quemadmodum insula legata, si combusta esset, area possit uindicari. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si quis bonorum partem legauerit, ut hodie fit, sine fructibus restituitur, nisi mora intercesserit heredis. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Quod in rerum natura adhuc non sit, legari posse, ueluti 'quidquid illa ancilla peperisset', constitit: uel ita 'ex uino quod in fundo meo natum est' uel 'fetus tantum dato'. Si usum fructum habeam eumque lega-uerim, nisi postea proprietatem eius nactus sim, inutile legatum est. Si quis post testa-mentum factum fundo Titiano legato partem aliquam adiecerit, quam fundi Titiani desti-naret, id quod adiectum est exigi a legatario potest (et similis est causa alluuionis) et maxime si ex alio agro, qui fuit eius cum testamentum faceret, eam partem adiecit. Quod si post testamentum factum ex fundo Titiano aliquid detraxit et alii fundo adiecit, uiden-dum est, utrumne eam quoque partem legatarius petiturus sit an hoc minus, quasi fundi Titiani esse desierit, cum nostra destinatione fundorum nomina et domus, non natura con-stituerentur. et magis est, ut quod alii destinatum est ademptum esse uideatur. Si nauem legauero et specialiter meam adscripsero eamque per partes totam refecero, carina eadem manente nihilo minus recte a legatario uindicaretur. Ȟ@@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. A filio herede etiam pure patri legari potest nec interest, an die cedente legati in patris potestate sit: igitur et si iussu patris adita sit hereditas, imputabitur ei in Falcidiam. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Non amplius legatorum nomine ad quemquam pertinere uidetur quam quod deducto eo, quod explendae condicionis causa datum esset, superesset. Si certum corpus heres dare damnatus sit nec fecerit, quo minus ibi ubi id esset traderet, si id postea sine dolo et culpa heredis perierit, deterior fit lega-tarii condicio. Cum bonorum parte legata dubium sit, utrum rerum partes an aestimatio debeatur, Sabinus quidem et Cassius aestimationem, Proculus et Nerua rerum partes esse legatas existimauerunt. sed oportet heredi succurri, ut ipse eligat, siue rerum partes siue aestimationem dare maluerit. in his tamen rebus partem dare heres conceditur, quae sine damno diuidi possunt: sin autem uel naturaliter indiuisae sint uel sine damno diuisio earum fieri non potest, aestimatio ab herede omnimodo praestanda est. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Potest autem heres uel paucioribus uel in una re relictam partem legatario dare, in quam uel legatarius consenserit uel iudex aestimauerit, ne necesse haberet legatarius in omnibus rebus uindicare portionem. @1 @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Si creditori meo, tutus aduersus eum exceptione, id quod ei debeo legem, utile legatum est, quia remissa exceptio uidetur, sicut Aristo ait id quod honoraria actione mihi debetur si legetur mihi, legatum ualere, quia ciuilis mihi datur actio pro honoraria. Marcellus libro uicesimo octauo putat rem quam ex stipulatu mihi debes si legaueris, utile esse legatum, ut neque Falcidia hoc minuat: @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. sin autem neque modo neque tempore neque condicione neque loco debitum differatur, inutile est legatum. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Talis scriptura: 'quas pecunias legaui, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato', ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur. Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur. Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an uero praesentia? et ait Seruius et Labeo praesens deberi. quamuis igitur superuacua sit haec adiectio, quantum ad uim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur. Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet. Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio. Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum uiginti erit, uulgarem hanc clausulam cessare. Item si legetur pecunia quae in arca est uel uinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus. Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad uniuersa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque uerum est. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Sed etiam ad ea, quae codicillis confirmatis postea legata fuerint, haec clausula pertinet. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Si quis a filio pupillo herede insti-tuto, cum is in tutelam suam uenisset, pecuniam legauerit et a substituto herede legata re-petierat, impubere filio mortuo secundus heres legatum non debebit. quod ita uerum esse tam Sextus quam Pomponius putant, si repetitio legatorum ad eum modum concepta s[2i]2t ueluti: 'quae a filio meo legaui quaeque eum dare iussi, si mihi heres esset, id heres meus isdem diebus dato': sed si ita repetita fuerint: 'quae a filio meo legaui, heres meus dato', pure repetita uidebuntur legata et dumtaxat demonstratio eorum facta: igitur et hoc ipsum legatum de quo quaeritur praesens debebitur. Si quis plures Stichos @1 habens Stichum legauerit, si non apparet, de quo Sticho sensit, quem elegerit debet prae-stare. Si parti ciuitatis aliquid sit relictum, quod ad ornatum uel conpendium rei publicae spectat, sine dubio debebitur. @@&7Paulus& libro tertio regularum. Si pluribus eadem res legata fuerit, si qui-dem coniunctim, etiamsi alter uindicet, alter ex testamento agat, non plus quam partem habebit is qui ex testamento aget: quod si separatim, si quidem euidentissime apparuerit ademptione a priore legatario facta ad secundum legatum testatorem conuolasse, solum posteriorem ad legatum peruenire placet: sin autem hoc minime apparere potest, pro uirili portione ad legatum omnes uenire: scilicet nisi ipse testator ex scriptura manifestissimus est utrumque eorum solidum accipere uoluisse: tunc enim uni pretium, alii ipsa res ad-signatur electione rei uel pretii seruanda ei, qui prior de legato siue fideicommisso litem contestatus est, ita tamen, ut non habeat licentiam altero electo ad alterum transire. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad Sabinum. Plane ubi transferre uoluit legatum in nouissimum, priori non debebitur, tametsi nouissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. at si coniuncti disiunctiue commixti sint, coniuncti unius per-sonae potestate funguntur. Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque uel rem consequi uel rei aestimationem. Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem. Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, diuus Pius rescripsit tunc saepius praestandam sum-mam, si euidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum uoluisse: idemque et in fideicommisso constituit. eiusque rei ratio euidens est, quod eadem res sae-pius praestari non potest, eadem summa uolente testatore multiplicari potest. Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legauit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo. Sed si pondus auri uel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta uideatur. Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit di-cendum, id est saepius deberi, si hoc testator uoluerit. Quod si rem emissem mihi lega-tam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio. Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogauerit uel ipsam rem uel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res uidetur, quatenus sum praestaturus. Si con-iunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. nec solum hi partem faciunt, in quorum @1 persona constitit legatum, uerum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et seruo proprio sine libertate. Sed si in pupillari testamento alii eandem legauerit, quam mihi in suo testamento legauit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legauit. Si duobus sit legata, quo-rum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter uidetur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit. Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam. Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum. Si ita Titio legetur: 'fundum Seianum uel usum fructum eius sibi habeto', duo esse legata et arbitrio eius esse, an uelit usum fructum uindicare. Sed Ȟet si quis ita leget Titio: 'fundum do lego, ut eum pro parte habeat', mihi uidetur posse dici partem habiturum: uideri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem ap-pellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si heres alienum hominem dare damnatus sit et hic a domino manumissus sit, nihil ex hoc legato debetur. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. 'Titiae textores meos omnes, praeter-quam quos hoc testamento alii legaui, lego. Plotiae uernas meos omnes, praeterquam quos alii legaui, lego.' Cum essent quidam et uernae idem et textores, Labeo ait, quoniam nec quos Titiae textores non legauerit, aliter apparere possit, quam si cognitum fuerit, quos eorum Plotiae legauerit, nec quos Plotiae uernas non legauerit, possit, neutrius le-gato exceptos esse eos de quibus quaeritur et ideo communes ambobus esse: hoc enim iuris est et si neutrius legati nomine quicquam esset exceptum. Quod si hoc modo esset legatum 'textores omnes praeter uernas' et rursus 'uernas omnes praeter textores', qui et uerna et textor esset, neutri fuisse legatum. Nihil distat, utrum ita legetur 'Titio et Maeuio' an ita 'Titio cum Maeuio': utrubique enim coniunctim legatum uidetur. Si alteri Stichum heres dederit, quem duobus dare damnatus fuerat, et antequam interpellaretur ab altero Stichus mortuus est, heres non tenetur, quia nihil per eum factum intellegitur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad Sabinum. Legato generaliter relicto, ueluti hominis, Gaius Cassius scribit id esse obseruandum, ne optimus uel pessimus acci- @1 piatur: quae sententia rescripto imperatoris nostri et diui Seueri iuuatur, qui rescripserunt homine legato actorem non posse eligi. Si de certo fundo sensit testator nec appareat de quo cogitauit, electio heredis erit, quem uelit dare: aut si appareat, ipse fundus uindica-bitur. Sed et si lancem legauerit nec appareat quam, aeque electio est heredis, quam uelit dare. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Legatarius pro parte adquirere, pro parte repudiare legatum non potest: heredes eius possunt, ut alter eorum partem suam adquirat, alter repudiet. Si legatum nobis relictum constituerimus nolle ad nos pertinere, pro eo erit, quasi nec legatum quidem sit: et ideo dicimus nec confusas seruitutes, si forte praedium mihi legatum praedio meo debuerit seruitutes, et integra furti actio manebit, si seruus legatus sit ei, cuius nomine furti agere poterit legatarius. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad Sabinum. Cum seruus legatus in fuga esset uel longinquo absens exigatur, operam praestare heres debet, ut eam rem requirat et praestet, et ita Iulianus scribit. nam et sumptum an in hanc rem facere heres deberet, Africanus libro uicesimo epistularum apud Iulianum quaerit putatque sumptum praestan-dum, quod et ego arbitror sequendum. Fructus autem hi deducuntur in petitionem, non quos heres percepit, sed quos legatarius percipere potuit: et id in operis seruorum uel uectoris iumentorum uel naulis nauium dicendum. quod in fructibus dicitur, hoc et in pen-sionibus urbanorum aedificiorum intellegendum erit. in usurarum autem quantitate mos regionis erit sequendus: iudex igitur usurarum modum aestimabit et statuet. ipsius quoque rei interitum post moram debet, sicut in stipulatione, si post moram res interierit, aesti-matio eius praestatur. item partus ancillarum et, si seruus fuerit legatus, et hereditas uel legatum uel quid per eum adquisitum sit heres praestare debet. Si Titius a me rem emisset et eandem mihi legasset antequam ei traderem, mox ei tradidero et pretium rec[2e-]2pero, uidetur quidem is prima facie rem mihi meam legasse et ideo legatum non con-sistere. sed ex empto actione liberatus utique per legatum rem uindicare potero quam tradidi. sed si nondum erat solutum mihi pretium, Iulianus scribit ex uendito quidem me acturum, ut pretium exsequar, ex testamento uero, ut rem quam uendidi et tradidi re-cipiam. idem subiungit, si pretium quidem mihi erat solutum, rem autem nondum tradi-deram, ex testamento me agentem liberationem consequi. Idem Iulianus scribit si fundum testator, quem ab alio emerat, mihi legauit, heredem cogendum mihi actionem ex empto praestare, scilicet si nondum res tradita fuerit uel defuncto uel heredi. Si quis alicui le-gauerit licere lapidem caedere, quaesitum est, an etiam ad heredem hoc legatum transeat. et Marcellus negat ad heredem transmitti, nisi nomen heredis adiectum legato fuerit. Heres @1 cogitur legati praedii soluere uectigal praeteritum uel tributum uel solarium uel cloacarium uel pro aquae forma. Scio ex facto tractatum, cum quidam duos fundos eiusdem nominis habens legasset fundum Cornelianum et esset alter pretii maioris, alter minoris et heres diceret minorem legatum, legatarius maiorem: uolgo fatebitur utique minorem eum legasse, si maiorem non potuerit docere legatarius. Constat etiam res alienas legari posse, utique si parari possint, etiamsi difficilis earum paratio sit. Si uero Sallustianos hortos, qui sunt Augusti, uel fundum Albanum, qui principalibus usibus deseruit, legauerit quis, furiosi est talia legata testamento adscribere. Item campum Martium aut forum Romanum uel aedem sacram legari non posse constat. Sed et ea praedia Caesaris, quae in formam patrimonii redacta sub procuratore patrimonii sunt, si legentur, nec aestimatio eorum debet praestari, quoniam commercium eorum nisi iussu principis non sit, cum distrahi non soleant. @@&7Idem& libro secundo fideicommissorum. Sed si res aliena, cuius commercium legatarius non habet, ei cui ius possidendi non est per fideicommissum relinquatur, puto aestimationem deberi. @@&7Idem& libro uicesimo primo ad Sabinum. Cetera igitur praeter haec uidea-mus. et quidem corpora legari omnia et iura et seruitutes possunt. Sed ea quae aedibus iuncta sunt legari non possunt, quia haec legari non posse senatus censuit Auiola et Pansa consulibus. Tractari tamen poterit, si quando marmora uel columnae fuerint separatae ab aedibus, an legatum conualescat. et si quidem ab initio non constitit legatum, ex post facto non conualescet, quemadmodum nec res mea legata mihi, si post testamentum factum fuerit alienata, quia uires ab initio legatum non habuit. sed si sub condicione legetur, poterit legatum ualere, si exsistentis condicionis tempore mea non sit uel aedibus iuncta non sit, secundum eos, qui et emi rem meam sub condicione et promitti mihi stipulanti et legari aiunt. purum igitur legatum Catoniana regula impediet, condicionale non, quia ad condicionalia Catoniana non pertinet. Item quaeri potest, si quis binas aedes habens alteras legauerit et ex alteris aliquid iunctum ei cui aedes legauit, an legatum ualebit? mouet quaestionem, quod ex senatus consulto et constitutionibus licet nobis ab aedibus nostris in alias aedes transferre possessoribus earum futuris, id est non distracturis: et ita imperator noster et diuus Seuerus rescripserunt. numquid ergo et legari possit ei, cui aliam domum legem? sed negandum erit, quia cui legatum est non est possessor futurus. Si duobus domum legauerit Sempronianam et ex ea alteri eorum marmora ad exstructionem domus Seianae quam ei legauerat, non male agitabitur, an ualeat, quia dominus est utriusque legatarius. et quid si quis domum deductis marmoribus legauerit, quae uoluit heredem habere ad exstruendam domum, quam retinebat in hereditate? sed melius dicetur in utroque detractionem non ualere: legatum tamen ualebit, ut aestimatio eorum prae- @1 stetur. Sed si quis ad opus rei publicae faciendum legauit, puto ualere legatum: nam et Papinianus libro undecimo responsorum refert imperatorem nostrum et diuum Seuerum constituisse eos, qui rei publicae ad opus promiserint, posse detrahere ex aedibus suis urbanis atque rusticis et id opus uti, quia hi quoque non promercii causa id haberent. sed uideamus, utrum ei soli ciuitati legari possit, in cuius territorio est, an et de alia ciuitate in aliam transferre possit. et puto non esse permittendum, quamquam constitutum Ȟsit, ut de domu, quam aliquis habet, ei permittatur in domum alterius ciuitatis transferre. Hoc senatus consultum non tantum ad urbem, sed et ad alias ciuitates pertinet. @8 Sed et diuorum fratrum est rescriptum ad libellum Procliani et Epitynchani ob debitum publicum desiderantium ut sibi distrahere permittatur, quod eis ius distrahendi denegauerunt. Hoc senatus consultum non tantum ad aedes, sed et ad balinea uel aliud quod aedificium uel porticus sine aedibus uel tabernas uel popinas extenditur. Item hoc prohibetur haec legari, quod non alias praestari potest, quam ut aedibus detrahatur subducatur, id est mar-mora uel columnae. idem et in tegulis et in tignis et ostiis senatus censuit: sed et in bibliothecis parietibus inhaerentibus. Sed si cancelli sint uel uela, legari poterunt, non tamen fistulae uel castelli. Sed automataria aut siquis canthari, per quos aquae saliunt, poterunt legari, maxime si impositicii sint. Quid ergo in statuis dicendum? si quidem in-haerent parietibus, non licebit, si uero alias exsistant, dubitari potest: uerum mens senatus plenius accipienda est, ut si qua ibi fuerunt perpetua, quasi portio aedium distrahi non possint. Proinde dicendum est nec tabulas adfixas et parietibus adiunctas uel singula sigilla adaequata legari posse. Sed si parauit quaedam testator quasi translaturus in aliam domum et haec legauit, dubitari poterit, an ualeat: et puto ualere. Sed si ea quae legauit aedibus iunxit, extinctum erit legatum. Sed si heres ea iunxit, puto non exstingui, @@&7Idem& libro secundo fideicommissorum. siue scit, siue ignorauit. @@&7Idem& libro uicesimo primo ad Sabinum. Senatus enim ea, quae [2non]2 sunt aedium, legari permisit, haec autem mortis tempore aedium non fuerunt: heres ergo aestimationem prae- @1 stabit. sed si detraxerit ut praestiterit, poenis erit locus, quamuis ut non uendat, de-traxit, sed ut exsoluat. Marcellus etiam scribit, si maritus diae-tam in uxoris hortis, quos in dotem acceperat, fecerit, posse eum haec detrahere, quae usui eius futura sint, sine mulieris tamen damno, nec ad hoc senatus consultum futurum im-pedimento. ergo si non est ei obfuturum, quo minus detrahat, dici oportebit posse eum haec legare, quae detrahere potest. Legatum in aliena uoluntate poni potest, in heredis non potest. Qui ab hostibus redemptus est legari sibi poterit et proficiet legatum ad libe-rationem uinculi pignoris, quod in eo habuit qui redemit. @@&7Idem& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Seruum filii sui castrensis peculii legare pater potest et, si uiuo patre mortuus sit filius et apud patrem peculium remansit, constitit legatum: cum enim filius iure suo non utitur, retro creditur pater dominium in seruo peculiari habuisse. Si quis rem, sibi legatam ignorans adhuc, legauerit, postea cogno-uerit et uoluerit ad se pertinere, legatum ualebit, quia, ubi legatarius non repudiauit, retro ipsius fuisse uidetur, ex quo hereditas adita est: si uero repudiauerit, retro uidetur res repudiata fuisse heredis. Si pocula quis legauit et massa facta est uel contra, item in lana legetur et uestimentum ex ea fiat, Iulianus libro trigesimo secundo scripsit legatum in omnibus supra scriptis consistere et deberi quod exstat: quam sententiam puto ueram, si modo non mutauerit testator uoluntatem. Sed et si lancem legauit et massam fecit, mox poculum, debebitur poculum, durante scilicet uoluntate. Si areae legatae domus imposita sit, debebitur legatario, nisi testator mutauit uoluntatem. Eum, qui chirographum legat, debitum legare, non solum tabulas argumento est uenditio: nam cum chirographa ueneunt, nomen uenisse uidetur. Sed et si nomen legetur, benigne id quod debetur accipiendum est, ut actiones aduersus debitorem cedantur. Si idem seruus et legatus et liber esse iussus sit, interdum procedere solum legatum poterit, ut puta si in fraudem creditoris data erit libertas: uel si is sit seruus, qui in perpetuam seruitutem uenierit, idem erit: uel si seruus sit forte pignori datus. Si statuliberum heres legauerit, expediet heredi ipsum statuliberum praestare magis quam aestimationem. etenim aestimationem ueram praestabit: ipsum uero si dederit, exsistente condicione nullum sentiet damnum: iam enim aestimatio postea non petitur ab eo hominis liberi. Si duos fundos habens testator alterius mihi usum fructum, alterum Titio leget, aditum mihi legatarius non debebit: sed heres cogitur redi-mere aditum et praestare. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si a substituto pupilli ancillas tibi legas-sem easque tu a pupillo emisses et antequam scires, tibi legatas esse alienaueris, utile lega- @1 tum esse Neratius et Aristo et Ofilius probant. Heres generaliter dare damnatus sanum eum esse promittere non debet, sed furtis et noxiis solutum esse promittere debebit, quia ita dare debet, ut eum habere liceat: sanitas autem serui ad proprietatem eius nihil per-tinet: sed ob id, quod furtum fecit seruus aut noxam nocuit, euenit, quo minus eum ha-bere domino liceat, sicuti ob id, quod obligatus est fundus, accidere possit, ut eum habere domino non liceat. Si uero certus homo legatus est, talis dari debet, qualis est. @@&7Idem& libro nono epistularum. Quae de legato dicta sunt, eadem transferre licebit ad eum, qui uel Stichum uel hominem dari promiserit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Cum res legata est, si qui-dem propria fuit testatoris et copiam eius habet, heres moram facere non debet, sed eam praestare. sed si res alibi sit quam ubi petitur, primum quidem constat ibi esse praestan-dam, ubi relicta est, nisi alibi testator uoluit: nam si alibi uoluit, ibi praestanda est, ubi testator uoluit uel ubi uerisimile est eum uoluisse: et ita Iulianus scripsit tam in propriis quam in alienis legatis. sed si alibi relicta est, alibi autem ab herede translata est dolo malo eius: nisi ibi praestetur ubi petitur, heres condemnabitur doli sui nomine: ceterum si sine dolo, ibi praestabitur, quo transtulit. Sed si id petatur quod pondere numero men-sura continetur, si quidem certum corpus legatum est, ueluti frumentum ex illo horreo uel uinum ex apotheca illa, ibi praestabitur ubi relictum est, nisi alia mens fuit testantis: sin uero non fuit certa species, ibi erit praestandum ubi petitur. Itaque si Stichus sit legatus et culpa heredis non pareat, debebit aestimationem eius praestare: sed si culpa nulla inter-uenit, cauere heres debet de restitutione serui, non aestimationem praestare. sed et si alienus seruus in fuga sit culpa heredis, idem dici potest: nam et in alieno culpa ad-mitti potest: cauebit autem sic, ut, si fuerit adprehensus, aut ipse aut aestimatio prae-stetur: quod et in seruo ab hostibus capto constat. Sed si Stichus aut Pamphilus legetur et alter ex his uel in fuga sit uel apud hostes, dicendum erit praesentem praestari aut ab-sentis aestimationem: totiens enim electio est heredi committenda, quotiens moram non est facturus legatario. qua ratione placuit et, si alter decesserit, alterum omnimodo praestan-dum, fortassis uel mortui pretium. sed si ambo sint in fuga, non ita cauendum, ut, 'si @1 in potestate ambo redirent', sed 'si uel alter', et 'uel ipsum uel absentis aestimationem prae-standam'. Item si res aliena uel hereditaria sine culpa heredis perierit uel non compareat, nihil amplius quam cauere eum oportebit: sed si culpa heredis res perit, statim damnandus est. Culpa autem qualiter sit aestimanda, uideamus, an non solum ea quae dolo proxima sit, uerum etiam quae leuis est? an numquid et diligentia quoque exigenda est ab herede? quod uerius est. Item si fundus chasmate perierit, Labeo ait utique aestimationem non de-beri: quod ita uerum est, si non post moram factam id euenerit: potuit enim eum acceptum legatarius uendere. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si heredis seruus rem legatam ignorante domino subtraxisset et uendidisset, Atilicinus in factum dandam actionem, ut uel noxae seruum dederet dominus uel ex peculio praestaret, quod ex uenditione eius rei haberet. Si unus ex heredibus seruum legatum occidisset, omnino mihi non placet coheredem teneri, Ȟcuius culpa factum non sit, ne res in rerum natura sit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si cui legetur, cum quattuor-decim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleuerit: et ita imperatorem decreuisse Marcellus scripsit. Ergo cum esset sic relictum: 'cum ad quartum decimum annum peruenisset, annua bima trima die', et decem et septem anno-rum mortis tempore inueniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, con-sequenter dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses de-sint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans mino-rem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legauit: si uero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus. Hoc autem legatum et con-dicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit com-pletus, postea in diem. Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inueniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi euidens alia mens probaretur testa-toris aliud sentientis. Si Titio decem quae ego debeo legauero et rogauero eadem credi-tori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non ualet, quia nihil eius in-terest, heres uero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solui, ne eum conueniat: ergo propter hoc ualebit legatum. Sed si testator decem mihi sub fideiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solui mihi, quam ipsum conuentum mandati actionem intendere: nec interest, soluendo sit nec ne. Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum ualeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, uerum debi-torem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conueniri a fide- @1 iussoris herede non poterit. Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori soluat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium soluere. Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum 'fundum uendere', non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut uendat uero pretio. Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti uen-dere, quanti damnatus est. @@&7Idem& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si seruus plurium sit, pro dominii portione legatum ei relictum adquiret. Si hereditatis iudex contra heredem pronuntiauerit non agentem causam uel lusorie agentem, nihil hoc nocebit legatariis. quid ergo, si per iniuriam fuerit pronuntiatum, non tamen prouocauit? iniuria ei facta non nocebit legatariis, ut et Sabinus significat. si tamen secundum substitutum pronuntiet, an ille legatariis te-neatur, uideamus: et cum ius facit haec pronuntiatio quod attinet ad ipsius personam, num-quid legatariis teneatur? nec enim tam improbe causari potest secundum se iudicatum per gratiam. respondebit igitur et legatariis, ut creditoribus. Si quis ante quaestionem de fa-milia habitam adierit hereditatem uel necem testatoris non defenderit, legatorum persecutio aduersus fiscum locum habet. quid tamen, si fiscus bona non adgnoscat? ex necessitate redundabit onus legatorum ad heredem. sed si subiecit delatorem sibi, ut ei hereditas ab-iudicetur et oneribus careret, uel minus plene defendit causam, non se exonerat exemplo eius, qui collusorie de hereditate litigauit. Si numerus nummorum legatus sit neque ap-paret quales sunt legati, ante omnia ipsius patris familias consuetudo, deinde regionis, in qua uersatus est, exquirenda est: sed et mens patris familiae et legatarii dignitas uel ca-ritas et necessitudo, item earum quae praecedunt uel quae sequuntur summarum scripta sunt spectanda. @@&7Papinianus& libro quarto quaestionum. Sed si certos nummos (ueluti quos in arca habet) aut certam lancem legauit, non numerata pecunia, sed ipsa corpora nummorum uel rei legatae continentur neque permutationem recipiunt et exemplo cuiuslibet corporis aestimanda sunt. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Si cui serui omnes cum peculio legati sint, etiam hi serui debentur, qui nullum peculium habent. Si a filio inpubere sub condi-cione legatum sit et filius heres exstitit, deinde mortuus est, potest dici patrem familias, qui a filio sub condicione legauit, a substituto, pure repetit, statim uoluisse a substituto dari, si filius pendente condicione decessisset. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad Sabinum. Quid ergo, si maiorem quanti-tatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod uero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur. Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legauerat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur. Si quis duos heredes @1 scripserit et damnauerit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio uel seruo meo esset eodem testa-mento legatum, sine dubio ualeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit. Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri. Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et puto teneri. Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet uel ce-tera $LEI/YANA&, sed ut praestet pretium, quanti esset, si uiueret. Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere. Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset uel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an uero teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri uoluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legauit uel alio inferri uoluit uel pretium loci legatario offerri. Item si seruum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur uel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio. Seruus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Turpia legata, quae denotandi magis legatarii gratia scribuntur, odio scribentis pro non scriptis habentur. Si Titiae legatum re-lictum est, si arbitratu Seii nupsisset, et uiuo testatore Seius decessisset et ea nupsisset, legatum ei deberi. Sed et si serui mors impedisset manumissionem, cum tibi legatum esset, si eum manumisisses, nihilo minus debetur tibi legatum, quia per te non stetit, quo minus perueniat ad libertatem. Si pars heredum nominata sit in legando, uiriles partes heredes debent, si uero omnes, hereditarias. @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. Nemo potest in testamento suo cauere, ne leges in suo testamento locum habeant, quia nec tempore aut loco aut condicione finiri obligatio heredis legatorum nomine potest. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Sabinum. Si legati serui nomine stipuletur lega-tarius fugitiuum eum non esse praestari, nihil ueniet in eam stipulationem, quia qualis sit, talis ex testamento praestari debet nec ullum in legato damnum facere intellegeretur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad Sabinum. Si res obligata per fideicom-missum fuerit relicta, si quidem scit eam testator obligatam, ab herede luenda est, nisi si animo alio fuerit: si nesciat, a fideicommissario (nisi si uel hanc uel aliam rem relicturus fuisset, si scisset obligatam), uel potest aliquid esse superfluum exsoluto aere [2a]2lieno. quod Ȟsi testator eo animo fuit, ut, quamquam liberandorum praediorum onus ad heredes suos @1 pertinere noluerit, non tamen aperte utique de his liberandis senserit, poterit fideicommis-sarius per doli exceptionem a creditoribus, qui hypothecaria secum agerent, consequi, ut actiones sibi exhiberentur: quod quamquam suo tempore non fecerit, tamen per iurisdictio-nem praesidis prouinciae id ei praestabitur. @@&7Papinianus& libro nono responsorum. Domus hereditarias exustas et heredis nummis exstructas ex causa fideicommissi post mortem heredis restituendas uiri boni ar-bitratu sumptuum rationibus deductis et aedificiorum aetatibus examinatis respondi, @@&7Ulpianus& libro trigesimo tertio ad edictum. si modo nulla culpa eius incen-dium contigisset. @@&7Iulianus& libro trigesimo nono digestorum. Quod si nulla retentione facta domum tradidisset, incerti condictio ei competet, quasi plus debito soluerit. @@&7Papinianus& libro nono responsorum. Sumptus autem in reficienda domu necessarios a legatario factos petenti ei legatum, cuius postea condicio exstitit, non esse reputandos existimaui. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Si ancilla cum liberis legata sit, et ancilla sola, si non sint liberi, et liberi soli, si non sit ancilla, debentur. @@&7Celsus& libro septimo decimo digestorum. Si ancillas omnes et quod ex his natum erit testator legauerit, una mortua Seruius partum eius negat deberi, quia accessionis loco lega-tus sit: quod falsum puto et nec uerbis nec uoluntati defuncti accommodata haec sen-tentia est. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Captatoriae scripturae simili modo neque in hereditatibus neque in legatis ualent. @@&7Idem& libro primo de legatis ad edictum praetoris. Si ita legatum sit: 'Seio seruos decem do praeter eos decem, quos Titio legaui', si quidem decem tantum inue-niantur in hereditate, inutile est legatum, si uero ampliores, post eos, quos Titius elegit, in ceteris ualet legatum, sed non in ampliores quam decem qui legati sunt: quod si minus sunt, in tantos, quanti inueniantur. 'Illi, si uolet, Stichum do': condicionale est legatum et non aliter ad heredem transit, quam si legatarius uoluerit, quamuis alias quod sine adiectione 'si uolet' legatum sit, ad heredem legatarii transmittitur: aliud est enim iuris, si quid tacite contine[2a]2tur, aliud, si uerbis exprimatur. Si domus fuerit legata, licet particulatim ita re-fecta sit, ut nihil ex pristina materia supersit, tamen dicemus utile manere legatum: at si ea domu destructa aliam eodem loco testator aedificauerit, dicemus interire legatum, nisi aliud testatorem sensisse fuerit adprobatum. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Etsi aequo pretio emere uel uendere iusserit heredem suum testator, adhuc utile legatum est. quid enim si lega- @1 tarius, a quo emere fundum heres iussus est, cum ex necessitate eum fundum uenderet, nullum inueniret emptorem? uel ex diuerso quid si legatarii magni interesset eum fundum emere nec aliter heres uenditurus esset, quam si testator iussisset? @@&7Idem& libro [2pri]2mo de legatis ad edictum praetoris. Seruus uni ex heredibus legatus si quid in hereditate malitiose fecisse dicatur (forte rationes interleuisse), non aliter adiudicandus est, quam ex eo uolentibus coheredibus quaestio habeatur. idem est et si extraneo fuerit legatus. Si ex pluribus heredibus ex disparibus partibus institutis duobus eadem res legata sit, heredes non pro hereditaria portione, sed pro uirili id legatum ha-bere debent. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Si post mortem patris filio legetur, dubium non est, quin mortuo patre ad filium pertineat legatum nec intersit, an patri heres exstiterit nec ne, sed si seruo post mortem domini relictum legatum est, si quidem in ea causa durabit, ad heredem domini pertineat: usque adeo, ut idem iuris est et si testamento domini liber esse iussus fuerit: ante enim cedit dies legati, quam aliquis heres domino exsistat, quo fit, ut hereditati adquisitum legatum postea herede aliquo ex-sistente ad eum pertineat: praeterquam si suus heres aliquis aut necessarius domino ex eo testamento factus erit: tunc enim quia in unum concurrit, ut et heres exsistat et dies legati cedat, probabilius dicitur ad ipsum potius cui relictum est pertinere legatum quam ad he-redem eius, a quo libertatem consequitur. Si pure legatus seruus sub condicione liber esse iussus fuerit, sub contraria condicione ualet legatum: et ideo exsistente condicione legatum peremitur, deficiente ad legatarium pertinebit. et ideo si pendente condicione libertatis lega-tarius decesserit posteaque defecerit condicio libertatis, ad heredem legatarii non pertinet legatum. Quod si idem pure legatus sit et ex die liber esse iussus erit, omnimodo inutile legatum est, quia diem uenturam certum est. ita Iulianus quoque sensit, unde ait: si seruus Titio legatus sit et idem post mortem Titii liber esse iussus fuerit, inutile legatum est, quia moriturum Titium certum est. @@&7Idem& libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Seruo legato legari posse receptum est, quod adita hereditate statim seruus adquiritur legatario, deinde se-quetur legatum. Si seruum sub condicione legatum heres alienauerit, deinde condicio ex-stiterit, potest nihilo minus a legatario uindicari nec extinguitur legatum. Si testator quos-dam ex heredibus iusserit aes alienum soluere, non creditores habebunt aduersus eos actio-nem, sed coheredes, quorum interest hoc fieri. nec solum hoc casu alius habet actionem, quam cui testator dari iussit, sed alio quoque, ueluti si filiae nomine genero aut sponso dotem dari iusserit: non enim gener aut sponsus, sed filia habet actionem, cuius maxime interest [2indotatam non esse. Si fundus qui legatus est]2 seruitutem debeat impositam, qualis @1 est, dari debet: quod si ita legatus sit 'uti optimus maximusque', liber praestandus est. Seruus, qui in negotio fuerit, legatus non ante tradi debet quam rationes explicet, et si ad iudicium itum sit, iudicis eaedem partes esse debent. Si res quae legata est an in rerum natura sit dubitetur, forte si dubium sit, an homo legatus uiuat, placuit agi quidem ex testamento posse, sed officio iudicis contineri, ut cautio interponeretur, qua heres caueret eam rem persecuturum et, si nactus sit, legatario restituturum. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Si seruus Titii furtum mihi fecerit, deinde Titius herede me instituto seruum tibi legauerit, non est iniquum talem seruum tibi tradi, qualis apud Titium fuit, id est ut me indemnem praestes furti nomine, quod is fecerit apud Titium. Nam et si fundus, qui meo fundo seruiebat, tibi legatus fuerit, non aliter a me tibi praestari debeat, quam ut pristinam seruitutem recipiam. Nec dissi-mile est ei qui mandato alicuius seruum emit uel ei qui seruum redhibet, qui omnes non aliter restituere seruum coguntur, quam ut ratio habeatur furti, quod ab eo seruo factum fuerit uel antequam negotium contraheretur uel postea. Quare et si post aditam heredi-tatem seruus legatus heredi furtum fecerit, ita praestari debebit, ut ob hoc delictum quasi litis aestimatio a legatario sufferatur heredi. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo primo ad edictum. Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam uelle[2n]2t domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum. De euictione an cauere debeat is, qui seruum praestat ex causa legati, uideamus. et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio prae-stita res legata euincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut si[2t]2 ex stipulatu actio. In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad sus[2cip]2iendum iudi-cium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem obseruare oportebit. Qui confi-tetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, ȞǓaudiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam uendere uel immen-sum pretium eius rei petere adfirmet, aut si seruum hereditarium neget se debere prae-stare, forte patrem suum uel matrem uel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare. Cum alicui [2po]2culum legatum esset uelletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetrauit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in homi-nibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probauimus. Si fundus municipum @1 uectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, uideamus. et Iulianus libro trigensimo octauo digestorum scribit, quamuis fundus uectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legauit habet, ualere legatum. Sed et si non municipibus, sed alii fundum uectigalem legauerit, non uideri proprietatem rei legatam, sed id ius quod in uectigalibus fundis habemus. @@&7Paulus& libro quadragesimo octauo ad edictum. Si quis legauerit fundum Cornelianum exceptis uineis, quae mortis eius tempore erunt, si nullae uineae erunt, legato nihil decedit. @@&7Gaius& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si heres iussus sit facere, ut Lucius centum habeat, cogendus est heres centum dare, quia nemo facere potest, ut ego habeam centum, nisi mihi dederit. Uicis legata perinde licere capere atque ciuitatibus rescripto imperatoris nostri significatur. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Licet imperator noster cum patre rescripserit uideri uoluntate testatoris repetita a substituto, quae ab instituto fuerant re-licta, tamen hoc ita erit accipiendum, si non fuit euidens diuersa uoluntas: quae ex multis colligetur, an quis ab herede legatum uel fideicommissum relictum noluerit a substituto deberi. quid enim si aliam rem rel[2i]2quit a substituto ei fideicommissario uel legatario, quam ab instituto non rel[2i]2querat? uel quid si certa causa fuit, cur ab instituto relinquer[2e]2t, quae in substituto cessaret? uel quid si substituit ex parte fideicommissarium, cui ab in-stituto reliquerat fideicommissum? in obscura igitur uoluntate locum habere rescriptum dicendum est. @@&7Idem& libro quinto disputationum. Si sic legatum uel fidei commissum sit relictum 'si aestimauerit heres' 'si comprobauerit' 'si iustum putauerit', et legatum et fidei-commissum debebitur, quoniam quasi uiro potius bono ei commissum est, non in meram uoluntatem heredis collatum. Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius de-beat, sciendum est nullum esse legatum. et quidem si quantitas non sit adiecta, euidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid ego Titio debeo ei legauero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legauero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit. Quod si addiderit: 'decem quae mihi Titius debet lego', sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem siue causam multum interest. proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legauero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si uiuus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones aduersus eum heres meu[2s]2 dumtaxat @1 praestare cogeretur. Si quis ita stipulatus: 'Stichum aut decem, utrum ego uelim' lega-uerit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit. Proinde si Stichum legauerit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario aduersus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est. @@&7Iulianus& libro trigesimo quarto digestorum. Quod si quis Stichum aut Pamphilum stipulatus Sempronio Stichum legasset, Maeuio Pamphilum, oneratus heres in-tellegitur, ut necesse habeat alteri actionem suam, alteri aestimationem Stichi aut Pam-phili dare. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. Si pecunia fuit deposita apud aliquem eiusque fidei commissum, ut eam pecuniam praestet, fideicommissum ex rescripto diui Pii debebitur, qu[2a]2si uideatur heres rogatus remittere id debitori: nam si conueniatur debitor ab herede, doli exceptione uti potest: quae res utile fideicommissum facit. quod cum ita se habet, ab omni debitore fideicommissum relinqui potest. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Fideicommissum, quod a legatario relin-quitur, ita demum ab eo debetur, si ad legatarium legatum peruenerit. @@&7Iulianus& libro quinto digestorum. Si quis testamento suo Titio et Seio decem dari iusserit, nullam haec uerba recipiunt ambiguitatem, ut dena dixisse uideatur, qui decem dixit. @@Apud &7Iulianum& libro trigesimo secundo digestorum &7Marcellus& notat. Is, qui sola triginta reliquerat, Titio triginta legauit, Seio uiginti, Maeuio decem. Massurius Sabinus probat Titium quindecim, Seium decem, Maeuium quinque consecuturos, ita tamen, ut ex his pro rata portionis Falcidiae satisfiat. @@&7Iulianus& libro trigesimo secundo digestorum. Si fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem con-dicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres lega-uerat, exstitisse[2t]2, dominium a priore legatario non discedit. Si seruo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam seruus communis quasi duo serui sunt. 'Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego.' quaesitum est, quid iuris esset. respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere. Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significa[2t]2 aut solum quoque, cui aedificium superpositum est. si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus uindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut @1 sibi habitare in uilla liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat. si uero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta uilla uindicari debebit et seruitus ipso iure uillae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legauerit ita, ut alteri seruiret. sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest. Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legauerit: 'quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, seruos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos uicenis aureis', intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in seruis uindi-care posse. adiectio autem illa 'quos aestimo singulos uicenis aureis' non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim uerum pretium seruorum in aestimationem deducetur. 'Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit.' si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum uindicare potest. Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legauerit et heres Titii legatum non repudiauerit, Stichum Seius uindicabit. Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legauerit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: siue uindicauerit Titius legatum siue repudiauerit, quamuis filius impubes decesserit, a substituto uindicare non poterit. hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent. quare et si pure Ȟїa filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia seruabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum ualebit. His uerbis 'Lucio et Titio eorumue cui fundum do lego' utiliter legatur et, si utrique uixe-rint, utrique, si alter, alteri debebitur. Cum statuliber sub condicione legatus est et pen-dente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut sta-tuta libertas tunc peremit legatum, cum uires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius. A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem peruenerit, ab eo cui legatus fuerat uindicabitur: mortuo uero pupillo libertas competit. longe magis hoc seruari conueniet, si idem seruus sub con-dicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit. @@&7Idem& libro trigesimo tertio digestorum. Non quocumque modo si legatarii res facta fuerit die cedente, obligatio legati exstinguitur, sed ita, si eo modo fuerit eius, quo auelli non possit. ponamus rem, quae mihi pure legata sit, accipere me per tradi-tionem die legati cedente ab eo herede, a quo eadem sub condicione alii legata fuerit: nempe agam ex testamento, quia is status est eius, ut existente condicione discessurum sit a me dominium. nam et si ex stipulatione mihi Stichus debeatur et is, cum sub con-dicione alii legatus esset, factus fuerit meus ex causa lucratiua, nihilo minus exsistente @1 condicione ex stipulatu agere potero. Si ex bonis eius, qui rei publicae causa aberat, rem usu adquis[2i]2erim et ea antequam euinceretur mihi legata sit, deinde postea euincatur, recte ex testamento petam eam mihi dari oportere. Fundus mihi legatus est: proprie-tatem eius fundi redemi detracto usu fructu: postea uenditor capite minutus est et usus fructus ad me pertinere coepit. si ex testamento egero, iudex tanti litem aestimare de-bebit, quantum mihi aberit. &7Marcellus&. Idem erit et si partem redemero, pars mihi legata est aut donata: partem enim dumtaxat petere debebo. &7Iulianus&. Quod si legatum mihi est quod ex Pamphila natum erit, ego Pamphilam mercatus sum et ea apud me pe-perit, non possum uideri partum ex causa lucratiua habere, quia matrem eius mercatus sum: argumentum rei est, quod euicto eo actio ex empto competit. Qui Gaium et Lucium eiusdem pecuniae reos habebat si ita legauerit: 'Quod mihi Gaius debet, id heres meus Sempronio damnas esto dare: quod mihi Lucius debet, id heres meus Maeuio damnas esto dare', eam condicionem heredis sui constituit, ut is necesse habeat alteri actiones suas, alteri litis aestimationem praestare. si tamen uiuus testator Gaio acceptum fecit, necesse est, ut Sempronii et Maeuii legatum inutile sit. Cum mihi Stichus aut Pamphilus legati fuissent duorum testamentis et Stichum ex altero testamento consecutus fuissem, ex altero Pamphilum petere possum, quia et si uno testamento Stichus aut Pamphilus legati fuissent et Stichus ex causa lucratiua meus factus fuisset, nihilo minus Pamphilum petere possem. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. Titius Stichi partem tibi legauit: eiusdem Stichi partem Seius tibi legauit: ex utriusque testamento consequeris. @@&7Iulianus& libro trigesimo tertio digestorum. Huiusmodi legatum: 'Si Titius heredi meo cauerit centum Maeuio se daturum, et heres meus Titio centum dato', utile legatum est, quemadmodum quod alicui legatum ex causa fideicommissi restituatur. Eadem ratione hoc quoque legatum utile sit: 'Si Titius heredi meo cauerit se in muni-cipio ex centum aureis opus facturum, tum ei centum aureos heres meus dare damnas esto'. Si Sempronius Titium heredem instituerit et ab eo post biennium fundum dari iusserit Maeuio, Titius deinde ab herede suo eundem fundum Maeuio praesenti die lega-uerit et Maeuius pretium fundi ab herede Titii acceperit: si ex testamento Sempronii fun-dum petere uelit, exceptione repelli poterit si pretio fundi contentus non erit. Si cui homo legatus fuisset et per legatarium stetisset, quo minus Stichum, cum heres tradere uolebat, acciperet, mortuo Sticho exceptio doli mali heredi proderit. Aedes, quibus heredis @1 aedes seruiebant, legatae sunt traditae legatario non imposita seruitute. dixi posse legata-rium ex testamento agere, quia non plenum legatum accepisset: nam et eum, qui debili-tatum ab herede seruum acceperit, recte ex testamento agere. Qui seruum testamento sibi legatum, ignorans eum sibi legatum, ab herede emit, si cognito legato ex testamento egerit et seruum acceperit, actione ex uendito absolui debet, quia hoc iudicium fidei bonae est et continet in se doli mali exceptionem. quod si pretio soluto ex testamento agere instituerit, hominem consequi debebit, actione ex empto pretium reciperabit, quemadmodum reciperaret, si homo euictus fuisset. quod si iudicio ex e[2m]2pto actum fuerit et tunc actor compererit legatum sibi hominem esse et agat ex testamento, non aliter absolui heredem oportebit, quam is pretium restituerit et hominem actoris fecerit. Cum pater pro filia sua dotis nomine centum promisisset, deinde eidem centum eadem legasset, doli mali exceptione heres tutus erit, si et gener ex promissione et puella ex testamento agere instituerit: con-uenire enim inter eos oportet, ut alterutra actione contenti sint. Si ita cui legatum esset: 'Si tabulas chirographi mei heredi meo reddiderit, heres meus ei decem dato', huiusmodi condicio hanc uim habet 'si heredem meum debito liberauerit'. quare et, si tabulae exsta-bunt, non intellegetur condicioni satisfecisse creditor, nisi acceptum heredi fecerit, et, si tabulae in rerum natura non fuerint, existimabitur inplesse condicionem, si heredem libe-rauerit, nec ad rem pertinebit, iam tunc cum testamentum fiebat tabulae interciderint an postea uel mortuo testatore. Si Titio et Maeuio legatus fuerit stichus, qui Titii erat, de-bebitur pars Stichi Maeuio: nam Titius, quamuis ad legatum non admittatur, partem faciet. 'Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato.' si dixerit heres Stichum se uelle dare, Sticho mortuo liberabitur. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare sententiam non poterit. Legatum est ita: 'Fundum Cornelianum et mancipia, quae in eo fundo cum moriar mea erunt, heres meus Titio dato'. ancilla, quae in eo fundo esse consueuerat, mortis tempore cum in fuga esset, enixa est: quaero, an uel ipsa uel partus eius legato cedat. respondi: ancilla quamuis in fuga sit, legata uidetur et, licet fugitiua erat, perinde habetur ac si in eo fundo fuisset moriente patre familias: huic con-sequens est, ut partus quoque matrem sequatur et perinde legato cedat, ac si in fundo editus fuisset. Si Titio Stichus aut Pamphilus, utrum eorum malet, legatus est, deinde Pamphilum testator Titio donauit, stichus in obligatione remanet. Quibus ita legatum fuerit: 'Titio et Maeuio singulos seruos do lego', constat eos non concursuros in eundem seruum, sicuti non concurrunt, cum ita legatur: 'Titio seruum do lego: maeuio alterum seruum do lego'. Si is cui legatum fuerat antequam constitueret, qua actione uti uellet, decessit duobus heredibus relictis, legatum accipere simul uenientes, nisi consenserint, non possunt: quare quamdiu alter rem uindicare uult, alter in personam agere non potest. sed si consenserint, rem communiter habebunt: consentire autem uel sua sponte debent uel iudice imminente. @1 @@&7Paulus& libro undecimo ad Plautium. Duobus coniunctim fundus erat le-gatus: alter ex his partis aestimationem per actionem personalem abstulit. alter si fundum totum uindicare uelit, exceptione doli pro parte dimidia repellitur, quia defunctus semel ad eos legatum peruenire uoluit. @@&7Iulianus& libro trigesimo, quarto digestorum. Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis aduersus heredem, ut pignus Ȟluatur. Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maeuio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maeuius litis aesti-mationem consecutus fuerit, ipso iure uindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum peruenire uoluit. Cum seruus legatur, et ipsius serui status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse uidebitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intelle-getur. secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem seruus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei uel donata fuerunt, statuetur, ut uel heredis uel legatarii seruus singula gessisse existimetur. Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur. Ualet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac seruitute liberetur et superficiem lucrifaciat. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Filio pater, quem in potestate retinuit, heredi pro parte instituto legatum quoque relinquit. durissima sententia est existi-mantium denegandum ei legati petitionem, si patris abstinuerit hereditate: non enim im-pugnatur iudicium ab eo, qui iustis rationibus noluit negotiis hereditariis implicari. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Sed si non alias uoluit pater habere eum legatum, nisi hereditatem retineat, tunc neque aduersus coheredem dandam ei legat[2i]2 petitionem secundum Aristonis sententiam constat, cum ipsi filio non uideretur esse sol-uendo hereditas: et hoc ita est, licet non condicionaliter expressisset, intellexisse tamen manifestissime adprobetur. @@&7Iulianus& libro trigesimo sexto digestorum. Nam nec emancipatus hereditate omissa legatum ab herede petere prohibetur. praetor enim permittendo his, qui in pote-state fuerint, abstinere se hereditate paterna manifestum facit ius se in persona eorum tribuere, quod futurum esset, si liberum arbitrium adeundae hereditatis habuissent. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Quid ergo si ita legauerit 'hoc amplius filio meo'? non dubie uoluntatis quidem quaestio erit, sed non absimilis est prioris casus circa filii prouidentiam, nisi euidens uoluntas contraria patris probetur. Plane @1 si pluribus filiis institutis [2inter eos uerbis legatorum bona diuiserit, uoluntatis]2 ratione lega-torum actio denegabitur ei, qui non agnouerit hereditatem. @@&7Iulianus& libro trigesimo sexto digestorum. Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut uel fratri ipsius uel filio uel etiam seruo patris sui legetur. Praesenti quidem die data liber-tate seruo legari uel pure uel sub condicione poterit: cum uero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, ueluti: 'Stichus si decem Titio dederit' (uel 'Capitolium ascenderit'), 'liber esto', utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: 'si heredi decem dederit', 'si post aditam hereditatem Capi-tolium ascenderit', inutile legatum efficient. necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient. Duobus heredibus institutis alteri Stichum legauerat et eidem Sticho decem. cum Stichus uiuo testatore ad libertatem peruenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum con-stitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit. Seruo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit. Cum seruus Titio et eidem seruo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut seruum alicui re-stituat uel ea quae seruo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi seruo, cum liber erit, fidei-commissum a Titio dari potest. Si quis Stichum legauerit et eundem alienauerit uel ma-numiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum uel manumisso uel emptori debebitur. Si mihi seruus a te herede legatus fuerit et eidem seruo aliquis legauerit et uiuo eo qui mihi seruum legauerat dies legati seruo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamuis postea moritur is qui seruum mihi legauerat, ad me id quod seruo legatum est non pertinebit. Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod seruo lega-torum uel hereditatis nomine interim obuenerit praestandum est petitori. @@&7Iulianus& libro trigesimo nono digestorum. Si fundum per fideicommissum relictum unus ex heredibus, excusso pretio secundum reditum eius fundi, mercatus sit propter aes alienum hereditarium praesente et adsignante eo, cui fideicommissum debebatur, @1 placet non fundum, sed pretium eius restitui deberi. &7Marcellus& notat: si fundum resti-tuere malit heres, audiendum existimo. &7Iulianus& Si Titio pecunia legata fuerit et eius fidei commissum, ut alienum seruum manumitteret, nec dominus eum uendere uelit, nihilo minus legatum capiet, quia per eum non stat, quominus fideicommissum praestet: nam et si mortuus fuisset seruus, a legato non summoueretur. Sicuti conceditur unicuique ab eo, ad quem legitima eius hereditas uel bonorum possessio peruentura est, fideicommissum dare, ita et ab eo, ad quem impuberis filii legitima hereditas uel bonorum possessio per-uentura est, fideicommissa recte dabuntur. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Quod fideicommissum hactenus, quatenus impubes decedat, ualebit: ceterum si pubes factus decesserit, euanescit fidei-commissum. @@&7Iulianus& libro trigesimo nono digestorum. Plane si filium impuberem ex-heredauerit, fideicommissum legitimus heres praestare cogendus non erit, nisi idem et patri heres fuerit. Qui rogatus erat hereditatem, ex qua seruus eius heres institutus erat, restituere, [2cum]2 alii seruum uendidisset, quaesitum est, an hereditatem restituere cogendus est is, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit. dixi conpellendum esse ad fideicommissum restituendum eum, qui seruum suum heredem scriptum uendidit, cum pretium hereditatis, quam restituere rogatus est, habeat. is autem, ad quem hereditas ex emptione serui heredis scripti peruenerit, ex causa cogendus erit fideicommissum prae-stare, id est si dominus serui heredis scripti soluendo non erit. Si cui Stichus aut Dama legatus esset electione legatario data et fidei eius commissum esset, ut Stichum alteri praestaret: si Damam uindicare maluerit, nihilo minus Stichum ex causa fideicommissi praestare debebit. siue enim pluris est Dama, compellendus est Stichum redimere, siue minoris, aeque Stichum iuste dare cogetur, cum per eum steterit, quo minus ex testa-mento haberet quod fideicommissum fuerit. Qui testamento manumittitur et neque lega-tum neque hereditatem capit, fideicommissum praestare cogendus non est, ac ne is quidem, qui seruum legatum rogatus fuerit manumittere: is enim demum pecuniam ex causa fidei-commissi praestare cogendus est, qui aliquid eiusdem generis uel similis ex testamento consequitur. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Uidendum tamen est, numquid, si uice operarum rogauerit eum aliquid, debeat hoc fideicommissum ualere: quod nequaquam dicendum est, quia nec operae inponi huiusmodi liberto possunt nec impositae exiguntur, quamuis testator ita cauerit. @@&7Iulianus& libro trigesimo nono digestorum. Quidam testamento uel codi- @1 Ȟcillis ita legauit: 'Aureos quadri[2n]2gentos Pamphilae dari uolo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot': post multos annos eadem uoluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus trans-latae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. respondi: uero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus uoluisse, unde aureos quadri[2n]2gentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur. Quotiens lege Iulia bona uacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare coge-retur heres a quo relicta erant. Si tibi seruus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio ali-quid praestares usque ad pretium serui, deinde seruus decesserit, nihil fideicommissi no-mine praestare cogendus eris. Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet. Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adi-mendi potestatem habeat? @@&7Idem& libro quadragesimo secundo digestorum. Si mihi Stichus legatus esset fideique meae commissum, ut aut Stichum aut Pamphilum meum seruum redderem, et in Sticho aliquid ex legato propter legem Falcidiam perdidissem, necesse habebo aut Pam-philum seruum meum totum Titio dare aut eam partem Stichi, quam legatorum nomine accepero. @@&7Idem& libro quinquagesimo secundo digestorum. Seruus ab hostibus captus recte legatur: hoc enim iure postliminii fit, ut, quemadmodum heredem instituere possumus seruum qui in hostium potestate est, ita legare quoque eum possemus. @@&7Idem& libro septuagesimo digestorum. Si domino Stichus legatus esset et seruo eius optio data, partem dimidiam Stichi dico ad dominum pertinere, quod possit seruus manumissus eundem Stichum optare. @@&7Idem& libro septuagesimo septimo digestorum. Si mihi Sempronius a Titio herede legauerit Titiusque mihi sub eadem condicione eandem rem legauerit, exsistente condicione capiam legatum ex testamento Sempronii. @@&7Idem& libro septuagesimo octauo digestorum. Si seruo meo Stichus legatus fuerit testamento idque legatum repudiauero, deinde prolatis codicillis apparuerit mihi quoque eundem Stichum legatum esse, nihilo minus eundem uindicare possum. Si ei qui @1 in hostium potestate est legatum fuerit et is apud hostes decesserit, nullius momenti lega-tum erit, quamuis postliminio confirmari potuit. @@&7Idem& libro octagesimo primo digestorum. Si minor quam uiginti annis dominus seruum causa non probata manumiserit et postea legatum ei dederit isque alienatus ad libertatem perductus fuisset, legatum non capit: nam perinde nullius est momenti legatum, ac si sine libertate datum fuisset. @@&7Idem& libro octagesimo tertio digestorum. In tacitis fideicommissis fraus legi fieri uidetur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione uel chirographo obligaret se ad praestandum fideicommissum ei qui capere non potest. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Ab omnibus heredibus legatum ita erat: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Titio dare centum': deinde infra conprehensum erat, ne unus ex heredibus ei daret: quaeritur, reliqui heredes utrum tota centum dare deberent an deducta unius illius hereditaria portione. respondit uerius esse reliquos heredes tota centum debere, cum et significatio uerborum non repugnet huic sententiae et uoluntas testatoris congruat. In testamento sic erat scriptum: 'Lucio Titio, si is heredi meo ta-bellas, quibus ei pecuniam expromiseram, dederit, centum dato': Titius deinde antequam tabellas heredi redderet, decesser[2a]2t: quaesitum est, an heredi eius legatum deberetur. Cassius respondit, si tabulae fuissent, non deberi, quia non redditis his dies legati non cessit. &7Iulianus& notat: si testamenti faciendi tempore tabulae nullae fuerunt, una ratione dici potest legatum Titio deberi, quod $A)DU/NATOS3& condicio pro non scripta habetur. Etiam rem hostium posse legari Sabinus ait, si aliquo casu emi possit. Si Attio ita legatum fuerit: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto Attio heredi decem dare', deducta sua parte Attius decem petet. Item si iussus fuisset heres decem dare et fundum sibi habere, de-ducta sua parte decem dabit. Denique constitit, cum ita legatum fuisset: 'quisquis mihi heres erit, damnas esto heredi meo decem dare', exaequari omnium heredum partes eo, quod unusquisque et sibi et coheredi suo dari damnatus uidetur. Cum quidam heredem instituit, quandoque mater eius decessisset, deinde secundus heres scriptus fuisset et ab eo legata ei, qui sub condicione heres institutus fuisset, relicta essent isque uiua matre decessisset, postquam dies legati cesserit, quaesitum est, an heredi eius legata deberentur. uerius est legatum heredi deberi, siue pure a substituto legatum datum est primo heredi siue sub hac condicione 'si heres non fuerit', quia moriente eo condicio impletur. Si so-cero a genero suo herede instituto pars hereditatis alii legata fuisset, deducta dote eum @1 debiturum esse partem hereditatis legatam Sabinus respondit, quemadmodum, si pecunia ex crediti causa socero debita fuisset, ea deducta partem hereditatis daturus fuisset. @@&7Idem& libro primo ex Minicio. Legatum ita erat: 'quae Lucius Titius mihi debet, ea heres meus Cornelio dare damnas esto'. nihil amplius ex hoc legato quam actiones suas heres praestare debet. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum a &7Paulo& epitomatorum. Si in testamento scriptum esset: 'heres meus aureos centum Licinio damnas esto' neque ad-scripsisset 'dare', deberi legatum constat. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Si a pluribus heredibus legata sint eaque unus ex his praecipere iubeatur et praestare, in potestate eorum, quibus sit legatam, debere esse ait, utrumne a singulis heredibus petere uelint an ab eo, qui praecipere sit iussus: itaque eum qui praecipere iussus est cauere debere coheredibus indemnes eos prae-stari. Si quis seruum, cui aliquid sine libertate legauerit, cum morietur ipse seruus, leget, minime dubitandum, quin utile legatum futurum sit, propterea scilicet, quod moriente seruo id quod ipsi legatum erit ad eum cui ipse legatus fuerit peruenturum sit. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Si seruus legatus uiuo testatore fugisse dicatur, et impensa et periculo eius cui legatus sit reddi debet, quoniam rem legatam eo loco praestare heres debeat, in quo a testatore sit relicta. Si id quod ex testamento mihi debes quilibet alius seruo meo donauerit, manebit adhuc mihi ex testamento actio et maxime, si ignorem meam factam esse: alioquin consequens erit, ut etiam, si tu ipse seruo meo eam donaueris, inuito me libereris: quod nullo modo recipiendum est, quando ne solutione quidem inuito me facta libereris. Cum homo Titio legatus esset, quaesitum est, utrum arbitrium heredis est quem uelit dandi an potius legatarii. respondi uerius dici electionem eius esse, cui potestas sit qua actione uti uelit, id est legatarii. Huiusmodi legatum 'illi aut illi, uter eorum prior Capitolium ascenderit' utile esse euidenti argumento probari ait, quod constet usum fructum libertis legatum et qui eorum super-uixerit proprietatem utiliter legari. idque et de herede instituendo dicendum existimauit. Stichum, quem de te stipulatus eram, Titius a te herede mihi legauit: si quidem non ex lucratiua causa stipulatio intercessit, utile legatum esse placebat, sin e duabus, tunc magis placet inutile esse legatum, quia nec absit quicquam nec bis eadem res praestari possit. Sed si, cum mihi ex testamento Titii Stichum deberes, eundem a te herede Sem-Ȟ앂pronius mihi legauerit fideique meae commiserit, ut eum alicui restituam, legatum utile erit, quia non sum habiturus: idem iuris erit et si pecuniam a me legauerit: multo magis, si in priore testamento fideicommissum sit. item si in priore testamento Falcidiae locus @1 sit, quod inde abscidit ratione Falcidiae, ex sequenti testamento consequar. Item si do-mino heres exstitero, qui non esset soluendo, cuius fundum tu mihi dare iussus esses, manebit tua obligatio, sicut maneret, si eum fundum emissem. Si ita scriptum erit: 'amplius quam Titio legaui heres meus Seio decem dato', dubitandum non erit, quin et Titio suum legatum maneat et Seio nihil ultra decem debeatur: nam et usitatum fere est sic legare: 'Lucio Titio tot et hoc amplius uxori et liberis eius tot'. Si ei cui nihil lega-tum est cum h[2a]2c a[2die]2ctione 'hoc amplius' aliquid legetur, minime dubitandum est, quin id quod ita legauerit debeatur: multoque minus dubitandum, si ab eo qui nihil mihi debet ita stipulatus fuero: 'amplius quam mihi debes decem dare spondes?' quin decem debeantur. Si seruus alienus liber esse iussus et legatus sit, peti eum ex legato posse ait: nam cum libertas nullius momenti sit, absurdum esse per eam legatum infirmari, quod alioquin ua-leret, et si solum datum fuisset. Qui quinque in arca habebat ita legauit uel stipulanti promisit 'decem quae in arca habeo': et legatum et stipulatio ualebit, ita tamen, ut sola quinque uel ex stipulatione uel ex testamento debeantur. ut uero quinque quae deerunt ex testamento peti possint, uix ratio patietur: nam quodammodo certum corpus, quod in rerum natura non sit, legatum uidetur. quod si mortis tempore plena summa fuerat et postea aliquod ex ea deperierit, sine dubio soli heredi deperit. Si seruus legatus sit et moram heres fecerit, periculo eius et uiuit et deterior fit, ut, si debilem forte tradat, nihilo minus teneatur. Cum quid tibi legatum fideiue tuae commissum sit, ut mihi restituas, si quidem nihil praeterea ex testamento capias, dolum malum dumtaxat in exigendo eo legato, alioquin etiam culpam te mihi praestare debere existimauit: sicut in contractibus fidei bonae seruatur, ut, si quidem utriusque contrahentis commodum uersetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur. Qui margarita Titio pignori dederat, filium heredem instituit et filiam exheredauit, deinde ita cauit: 'te, Titi, rogo fideique tuae committo, uti margarita, quae tibi pignori dedi, uendas et deducto omni debito tuo quod amplius erit id omne filiae meae restituas'. ex ea scriptura filiam a fratre fidei commissum petere posse, ut is actiones suas aduersus debitorem ei praestaret: hoc enim casu eum, qui creditor fuisset, debitorem intellegendum eius scilicet, quod pretium pignoris summam debiti excedat. Non autem mirandum, si, cum alius rogatus sit, alius fidei commisso ob-stringatur: nam et cum in testamento ita scribatur: 'te, Titi, rogo, ut acceptis centum illum seruum manumittas' uel 'Sempronio quid praestes', parum quidem apte scribi, uerum aeque intellegendum heredis fidei commissum, ut pecuniam Titio praestet: ideoque et ipsum @1 Titium cum herede acturum et libertatem seruo uel Sempronio quod rogatus sit praestare cogendum. Auidius filii sui fidei commisit, ut certam pecuniam quattuor libertis suis mutuam daret et usuras leuiores t[2a]2xauerat: placuit hoc fideicommissum utile totum esse. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Si quando quis uxori suae ea, quae uiuus donauerat uolgari modo, leget, non de aliis donationibus uideri eum sentire ait, quam de his quae iure ualiturae non sunt: alioquin et frustra legaturus sit atque si ita exprimat: 'quae uxori iure donauero' uel ita: 'quae uxori manumissionis causa donauero, ea ei lego': nam inutile legatum futurum est. Heres, cuius fidei commissum erat, ut mihi fundum aut centum daret, fundum Titio uendidit: cum electio ei relinquitur utrum malit dandi, ut tamen alterum solidum praestet, praetoris officio conuenire existimo, ut, si pecuniam Titius offerat, inhibeat fundi persecutionem. ita enim eadem causa constitueretur, quae futura esset, si alienatus fundus non fuisset, quando etiam aduersus ipsum heredem officium prae-toris siue arbitri tale esse deberet, ut, si fundus non praestaretur, neque pluris neque mi-noris quam centum aestimaretur. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Si heres generaliter seruum quem ipse uo-luerit dare iussus sciens furem dederit isque furtum legatario fecerit, de dolo malo agi posse ait. sed quoniam illud uerum est heredem in hoc teneri, ut non pessimum det, ad hoc tenetur, ut et alium hominem praestet et hunc pro noxae dedito relinquat. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Etiam si partis bonorum se excusauerit tutor, puta Italicarum uel prouincialium rerum, totum quod testa-mento datum est ei auferetur, et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Idem& libro sexto institutionum. Si quis inquilinos sine praediis quibus ad-haerent legauerit, inutile est legatum: sed an aestimatio debeatur, ex uoluntate defuncti statuendum esse diui Marcus et Commodus rescripserunt. Cum seruum suum heres damnatus dare eum manumiserit, tenetur in eius aestimationem, nec interest, scierit an ignorauerit legatum. sed et si donauerit seruum heres et eum is cui donatus est ma-numiserit, tenetur heres, quamuis ignorauerit a se eum legatum esse. Si ita legatum fuerit 'Titio cum Seio do lego', utrisque legatum est, sicut utrumque legatum est, cum fundus cum domo Formiana legatus est. Si quis scripserit testamento fieri, quod contra ius est uel bonos mores, non ualet, ueluti si quis scripserit contra legem aliquid uel contra edictum praetoris uel etiam turpe aliquid. Diui Seuerus et Antoninus rescribserunt ius-iurandum contra uim legum et auctoritatem iuris in testamento scriptum nullius esse momenti. @@&7Idem& libro septimo institutionum. Seruo alieno ita legari potest 'quoad seruiat' uel 'si seruus' forte 'Titii erit', ut et Marcellus ait. Si quis post tempus libertatem @1 seruo suo dederit et interea rogauerit heredem, donec ad libertatem perueniat, cibaria ei dare, testatoris uoluntati obtemperandum esse diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. Si quis a Primo herede centum legauerit alicui et eidem a Secundo ducenta posteaque generaliter repetierit legata, trecenta uidetur repetisse. Sed si pater impuberi filio sub-stituerit et a substituto legata repetierit: si pupillus heres exstiterit et intra pubertatem decesserit, repetitio non ualet, quia uoluntas defuncti haec est, ut semel debeantur. Si ab impubere legatum fuerit sub condicione 'si ad pubertatem peruenerit' et a substituto repe-titum fuerit, legatum debetur et a substituto nec uidetur repetita condicio, quae inutile legatum facit. Ineptas uoluntates defunctorum circa sepulturam (ueluti uestes aut si qua alia superuacua ut in funus impendantur) non ualere Papinianus libro tertio responsorum scribit. @@&7Idem& libro octauo institutionum. Filius familias miles uel ueteranus licet sine testamento decedat, potest fideicommittere a patre, quia etiam testamentum facere potest. Si libertus ab intestato decesserit, a patrono potest usque ad partem debitam fidei-commissum relinquere, quia, si testamentum faceret, licebat ei partem debitam solam re-linquere. Qui intestato decedit et scit bona sua ad fiscum peruentura uacantia, fidei fisci committere potest. Apud Marcellum libro duodecimo digestorum talis quaestio agitatur. quidam ab eo cui fundum legauerat fideicommisserat, ut eum fundum post mortem suam restitueret Sempronio: eiusdem legatarii fidei commisserat, ut Titio daret centum: quae-ritur quid iuris sit. et ait Marcellus, si Titio testator centum ex fructibus, quos uiuus le-gatarius perceperit, reliquerit et legatarius post tantum temporis decessisset, ut ex fructibus centum fierent, Titium centum accepturum: si post acceptum legatum confestim decessisset legatarius, Titii fideicommissum extingui, quia placet non plus posse rogari quem resti-tuere quam quantum ei relictum est. Sed si Titii fideicommissum non est in tempus Ȟmortis legatarii collatum, ait Marcellus confestim fideicommissum Titio dandum, sed cau-tione exacta quanto amplius ceperit reddi: quam cautionem ita committi, si prius legata-rius decesserit, quam ex fructibus centum perciperet. sed uix est, ut legatarium ex redi-tibus uoluit ante dare, quam fructus legatarius percepisset: certe erit legatarius audiendus, si uelit totum fundum praestare, si de restituendo cauetur: absurdum enim est de suo eum praestare centum, maxime si fundus centum uel non multo pluris est: quo iure utimur. Si quid alicui licite fuerit relictum uel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui uitium uel propter qualitatem relicti uel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem ac-cipiet. Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit per-inde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui. Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? uerius esse existimo, quod et Scaeuola notat et Papirius Fronto scribit, ualere fideicommissum, atque si de @1 hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum uolgarem formam iuris. Sed si liberos suos emancipare ro-gatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est. Aedes de-struendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit. Si fideicommissum relictum fuerit seruo alieno sine libertate et ad libertatem peruenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex uoluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui uel, si ali-quis ex his ante decesserit, non omnibus. Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi uenientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse uolgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in pos-sessionem fideicommissi seruandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant uel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et ser-uus per dominum. Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum resti-tuere, condicio defecisse uidebitur, si patri superuixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt eos, qui testamento uetant quid alie-nari nec causam exprimunt, propter quam id fieri uelint, nisi inuenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum rel[2i]2querint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi uoluntatem significarent, eam seruandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona uenierunt, fortunam com-munem fideicommissarii quoque sequuntur. Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredauit, eum fundum extraneo legauit, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt uerum esse non paruisse uoluntati defuncti filium. Sed et si, cum duos exheredauit, unum heredem instituit, fundum extraneo legauit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. quod euenit et si uiuus filios emancipasset et postea fundum alienasset. Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut uiriles, non hereditarias partes in eo habeant: uerum est enim in familia reliquisse, licet uni re- @1 liquisset. Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil in-terim, quamdiu in familia res est, petere possunt. Interdum etiam cum lucro heredis moritur seruus legatus uel per fideicommissum relictus, ueluti si alienus uel licet pro-prius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit. @@&7Ulpianus& libro secundo institutionum. Etiam hoc modo: 'cupio des' 'opto des' 'credo te daturum' fideicommissum est. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Legatum est delibatio here-ditatis, qua testator ex eo, quod uniuersum heredis foret, alicui quid collatum uelit. Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. itaque si fundus legatus sit ei qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est sexta pars fundi pertinet, quia a se uindicare non potest, a coherede uero semissario duo-bus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede cui legatum est semissem et ab alio herede trientem uindicabunt. Alienus seruus heres institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest. Seruo hereditario recte legatur, licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, uice fungitur. Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. itaque siue ipse fundo heredis serui-tutem debuit siue ei fundus heredis, licet confusione dominii seruitus exstincta sit, pristi-num ius restituendum est. et nisi legatarius imponi seruitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur: si uero fundo legato seruitus non restituetur, actio ex testamento superest. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Si quid relictum sit ciuita-tibus, omne ualet, siue in distributionem relinquatur siue in opus siue in alimenta uel in eruditionem puerorum siue quid aliud. @@&7Neratius& libro decimo regularum. Et eo modo relictum: 'exigo' 'desidero, uti des', fideicommissum ualet: sed et ita: 'uolo hereditatem meam Titii esse' 'scio hereditatem meam restituturum te Titio'. @@&7Marcianus& libro primo regularum. Si seruus uetitus est a testatore ra-tiones reddere, non hoc consequitur, ut ne quod apud eum sit reddat et lucri faciat, sed ne scrupulosa inquisitio fiat, hoc est ut neglegentiae ratio non habeatur, sed tantum frau-dium. ideo et manumisso non uidetur peculium legari per hoc, quod uetitus est rationes reddere. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Nihil proponi, [2c]2ur prohibeatur heres aedificia distrahere, quorum reditus sportulae sunt relictae, salua tamen causa legati. @1 Omnibus quibus fideicommissum relictum est ad distractionem consentientibus nullam fidei-commissi petitionem superfuturam. Fructus ex fundo pure legato post aditam hereditatem a legatario perceptos ad ipsum pertinere, colonum autem cum herede ex con-ducto habere actionem. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si quis legauerit Titio cum Maeuio, et sine altero alter ad legatum admittitur. nam et cum dicit praetor: 'uentrem cum liberis in possessionem esse iubeo', etsi non sint liberi, uenter in possessionem mittetur. @@&7Paulus& libro tertio regularum. Ciuitatibus legari potest etiam quod ad honorem ornatumque ciuitatis pertinet: ad ornatum puta quod ad instruendum forum thea-trum stadium legatum fuerit: ad honorem puta quod ad munus edendum uenationemue ludos scenicos ludos Circenses relictum fuerit aut quod ad diuisionem singulorum ciuium uel epulum relictum fuerit. hoc amplius quod in alimenta infirmae aetatis, puta senioribus uel pueris puellisque, relictum fuerit ad honorem ciuitatis pertinere respondetur. 'Lucius Titius et Gaius Seius Publio Maeuio decem dare damnas sunto': Gaius Seius heres non exstitit. Sabinus ait Titium solum legatum debiturum: nam Seium pro non scripto haben-dum esse. haec sententia uera est, hoc est Titius tota decem debebit. Eum cui sub hac condicione fundus legatus est, si centum heredi dedisset, si tantum sit in pretio fundi, Ȟquantum heredi dare iussus est, non est legatarius cogendus fideicommissum a se relictum praestare, quoniam nihil ex testamento uidetur capere, qui tantum erogat, quantum accipit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius cum duos filios heredes relinqueret, testamento ita cauit: 'quisquis mihi liberorum meorum heres erit, eius fidei committo, ut si quis ex is sine liberis decedat, hereditatis meae bessem cum morietur fratribus suis restituat': frater decedens fratrem suum ex dodrante fecit heredem: quaero, an fideicommisso satisfecerit. Marcellus respondit id, quod ex testamento Lucii Titii fratri testator debuisset, pro ea parte, qua alius heres exstitisset, peti posse, nisi diuersum sen-sisse eum probaretur: nam paruum inter hanc speciem interest et cum alias creditor debi-tori suo exstitit heres. sed plane audiendus erit coheres, si probare possit ea mente testa-torem heredem instituisse fratrem suum, ut contentus institutione fideicommisso abstinere deberet. In testamento ita scriptum est: 'Gaio Seio illud et illud heres meus dato. et te rogo, Sei, fideique tuae mando, uti ea omnia quae supra scripta sunt reddas sine ulla mora ei redderes ipse'. quaero, an tacitum fideicommissum sit, cum personam testator, cui restitui uellet, testamento non significauerit. Marcellus respondit: si in fraudem legum tacitam fidem Seius accommodasset, nihil ei prodesse potest, si his uerbis pater familias @1 cum eo locutus esset: non enim ideo circumuenisse minus leges existimandus est, cum perinde incertum sit cui prospectum uoluerit. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Si heredes nominatim enumerati dare quid damnati sunt, propius est, ut uiriles partes debeant, quia personarum enumeratio hunc effectum habet, ut exaequentur in legato praestando, qui, si nominati non essent, hereditarias partes debituri essent. @@&7Rutilius Maximus& libro singulari ad legem Falcidiam. Si heres centum praecipere iussus sit et restituere hereditatem et patronus bonorum possessionem contra tabulas petierit, sicut legata ita et praeceptio pro parte, quam patronus abstulit, minuetur. @@&7Paulus& libro singulari de secundis tabulis. Ab exheredati substituto inu-tiliter legatum datur. ergo nec a legitimo exheredati fideicommissum dari poterit, quod et legitimi eo iure praestare coguntur, quo si scripti fuissent. sed si committente aliquo ex liberis edictum praetoris, quo contra tabulas bonorum possessionem pollicetur, scriptus quoque filius contra tabulas bonorum possessionem petierit, substitutus eius legata pro modo patrimonii, quod ad filium peruenit, praestabit, perinde ac si id, quod per bonorum pos-sessionem filius habuit, a patre accepisset. Cum a postumo ita legetur 'si heres erit' et non nato postumo substituti adeant, legata eos debere existimandum est, quae ille, si uiueret, debiturus erat. @@&7Idem& libro singulari de iure codicillorum. A fratris postumo fideicommissum dari potest: sola enim uoluntas seruatur in fideicommissis, et optinuit Galli sententia alienos quoque postumos legitimos nobis heredes fieri. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Si tutor pupillam suam contra senatus consultum uxorem duxit, illa quidem ex testamento eius capere potest, ipse autem non potest, et merito: delinquunt enim hi, qui prohibitas nuptias contrahunt et merito pu-niendi sunt: quod imputari non potest mulieri, quae a tutore decepta est. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS PRIMUS}1 @@@@{1DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS}1 @@&7Ulpianus& libro nono ad Sabinum. In arbitrium alterius conferri legatum ueluti condicio potest: quid enim interest, 'si Titius in Capitolium ascenderit' mihi legetur an 'si uoluerit'? Sed cum ita legatum sit pupillo siue pupillae 'arbitrio tutorum', neque condicto inest legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius arbitrium collatum pro uiri boni arbitrio accipi. quae enim mora est in boni uiri arbitrio, quod iniectum legato uelut certam quantitatem exprimit, pro uiribus uidelicet patrimonii? @@&7Paulus& libro septuagesimo quinto ad edictum. Quotiens nominatim plures res in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut argentum aut pecu-lium aut instrumentum legatum sit, unum legatum est. @@&7Idem& libro quarto ad Plautium. Si ita legetur: 'heres dare damnas esto, si in Capitolium non ascenderit', utile legatum est, quamuis in potestate eius sit ascendere uel non ascendere. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Neminem eiusdem rei legatae sibi partem uelle, partem nolle uerius est. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Sed duobus legatis relictis unum quidem repudiare, alterum uero amplecti posse respondetur. Sed si unum ex legatis onus habet et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem et Stichus legatus est, rogatum seruum manumittere: si Falcidia locum habet, ex decem utriusque legati quarta deducetur. igitur repudiato seruo non euitabitur onus deductionis, sed legatarius ex pecunia duas quartas relinquet. @@&7Idem& libro singulari ad legem Falcidiam. Grege autem legato non potest quaedam sperni, quaedam uindicari, quia non plura, sed unum legatum est. idemque dice-mus peculio legato aut ueste aut argento et similibus. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Si Titio et ei qui capere non potest decem legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus capere non potest, quinque sola Titio dantur. @1 @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Si quis seruum heredis uel alienum legauerit et is fugisset, cautiones interponendae sunt de reducendo eo: sed si quidem uiuo testatore fugerit, expensis legatarii reducitur, si post mortem sumptibus heredis. Si ita legetur: 'Sempronio decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego', hoc casu duo legata sunt, sed uni contentus esse debet. Si quis legauerit ex illo dolio amphoras decem, etsi non de-cem, sed pauciores inueniri possint, non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, quod inuenitur. Si inter duos dubitetur de eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta si Titio relictum est et duo eiusdem nominis amici testatoris ueniant et legatum petant et heres soluere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati sint, eligere debere heredem, cui soluat, ut ab eo defendatur. Certam pecuniam legatam si et legatarius et substituti legatarii peterent et heres soluere paratus sit, si ambo defendere heredem parati sint, eligere debet heres cui soluat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta calumnia uideatur, ei potius soluendum, cui primum legatum est. Si cui certam partem hereditatis legauero, diuus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum neque funeris impensa deduceretur. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Cum autem pars bonorum ita legatur: 'bonorum meorum, quae sunt cum moriar', dos et manumissorum pretia e medio dedu-cenda sunt. @@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Cum fundus nominatim legatus sit, si quid ei post testamentum factum adiectum est, id quoque legato cedit, etiamsi illa uerba adiecta non sint 'qui meus erit', si modo testator eam partem non separatim possedit, sed uniuersitati prioris fundi adiunxit. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Statuliberum ab herede ne tunc qui-dem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum sine libertate accipere posse Labeo ait, quia seruus eius esset: sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati a testatore data[2e]2 praeposita fuerit, ualet legatum: nam et si, cum moreretur heres, seruus liber esse iussus esset, recte sine libertate ei ab herede legari posse constitit, quia super-uacuum sit ei libertatem dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testa-toris habet. 'Stichum aut Pamphilum, utrum heres meus uolet, Titio dato, dum, utrum uelit dare, eo die, quo testamentum meum recitatum erit, dicat.' si non dixerit heres, Pamphilum an Stichum dare malit, perinde obligatum eum esse puto, ac si Stichum aut Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius elegerit. si dixerit se Stichum dare uelle, ȟSticho mortuo liberari eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui @1 supererit in obligatione manebit. cum autem semel dixerit heres, utrum dare uelit, mutare sententiam non poterit. et ita et Iuliano placuit. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Si pecunia legata in bonis legantis non sit, soluendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam dare compellitur siue de suo siue ex uenditione rerum hereditariarum siue unde uoluerit. Quod ita legatum est: 'heres cum morietur Lucio Titio dato decem', cum incerta die legatum est, ad heredes legatarii non pertinet, si uiuo herede decesserit. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Qui duos reos eiusdem pecuniae habet Titium atque Maeuium, ita legauit: 'quod mihi Titius debet, maeuio heres meus dato. quod Maeuius debet, Seio dato'. his uerbis onerat heredem: nam cum actiones suas heres Maeuio praestiterit aduersus Titium, uidetur Maeuius facto eius liberatus esse et idcirco Seio heres tenebitur. Si is qui unum reum habebat quod is sibi deberet duobus in solidum sepa-ratim legasset, oneratur heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam soluendo. @@&7Paulus& libro quarto ad Uitellium. Si idem seruus et legatus et liber esse iussus sit, fauor libertatis praeualet: sin autem et in posteriore scriptura legatus est et euidens ademptio libertatis ostenditur, legatum propter defuncti uoluntatem praeualebit. Seruo alieno herede instituto post mortem domini eius cui adquisita hereditas et liber-tatem fideicommissariam dari posse constat. @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Si quis duobus heredibus institutis ita lega-uerit: 'Stichum aut decem heredes danto', non potest alter heredum quinque, alter partem Stichi dare, sed necesse est utrumque aut Stichum totum aut decem soluere. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Si Titio aut Seio, utri heres uellet, legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur: si neutri dat, uterque perinde petere potest atque si ipsi soli legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, ita et testamento potest id fieri. @@&7Marcellus& libro decimo digestorum. Si quis Titio decem legauerit et ro-gauerit, ut ea restituat Maeuio, Maeuiusque fuerit mortuus, Titii commodo cedit, non he-redis, nisi dumtaxat ut ministrum Titium elegit. idem est et si ponas usum fructum legatum. Si heres damnatus esset decem uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, heres omnibus eadem decem praestare cogendus est. @@&7Celsus& libro septimo decimo digestorum. Heredem meum ita tibi obligare possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus seruus Stichus non erit, dare eum tibi damnas sit. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si is, cui legatus sit Stichus aut Pam-philus, cum Stichum sibi legatum putaret, uindicauerit, amplius mutandae uindicationis ius @1 non habet: tamquam si damnatus heres alterutrum dare Stichum dederit, cum ignoret sibi permissum uel Pamphilum dare, nihil repetere possit. @@&7Idem& libro nono decimo digestorum. Et Proculo placebat et a patre sic accepi, quod seruo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret, alteri non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas: nam ambo si uindicarent, eam quemque legati partem habiturum, quam in seruo haberet. @@&7Idem& libro uicesimo digestorum. Cum quidam uxori suae dotem reddi-disset, quadraginta ei legare uoluisset et quamquam sciret dotem redditam, hoc tamen praetextu usus esset, quasi dotis reddendae nomine eam summam legaret, existimo deberi quadraginta: etenim reddendi uerbum quamquam significationem habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem. @@&7Idem& libro uicesimo primo digestorum. Lucius Titius in testamento suo Publio Maeuio militiam suam reliquit siue pecuniam eius quaecumque redigi ex uenditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum superuixit testamento Lucius Titius, militiam uendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam uel pretium eius testamento dari uoluerit: post mortem Lucii Titii iterum Publius Maeuius uel militiam uel pretium eius ab heredibus Lucii Titii exigebat. Celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae accipere uoluisse. quod si non totum pretium militiae, sed partem uiuus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. onus enim probandi mutatam esse defuncti uoluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum recusat. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. 'Lucio Titio fundum Seianum uel usum fructum fundi Seiani lego.' potest legatarius uel fundum uindicare uel fructum, quod facere non potest is cui tantum fundus legatus est. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Cum quidam ita fideicommissum reliquisset: 'rogo restituas libertis meis, quibus uoles', Marcellus putauit posse heredem et indignum praeferre. at si ita: 'his quos dignos putaueris', petere posse ait eos qui non offenderint. idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti uideri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur 'quibus uoles' nec ulli offerat. plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum uel heredi eius, si prius quam peteret decessit. Scaeuola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui de-cesserunt ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui @1 det? uidetur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur 'ex libertis cui uolueris', arbitrari, nisi offerat cui heres uelit et statim offerat sine aliquo scilicet interuallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offe[2r]2at, ceteri decesserint. @@&7Marcellus& libro quinto decimo digestorum. Si tamen quibusdam absen-tibus praesentes petent, cum praesenti die relictum sit fideicommissum, causa cognita sta-tuendum est explorandumque, an et alii sint petituri. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Is, cuius in seruo proprietas erat, fructuario herede instituto alicui eum seruum legauit. non potest heres doli mali exceptione uti, si legatarius uindicare seruum uellet non relicto heredi usu fructu. @@&7Celsus& libro trigesimo quarto digestorum. Si illud aut illud legatum sit, unum legatum est. si sub contrariis condicionibus aliud atque aliud legatum est, unum legatum esse arbitramur. neque refert et heredum et eorum quibus legatum est diuersas personas esse, ueluti si ita legatum est: 'si Nerua consul factus erit, Titius heres Attio fundum, si non erit Nerua consul factus, Seius heres Maeuio centum dato'. @@&7Marcellus& libro uicesimo nono digestorum. Cum patronus ex debita parte institutus fideicommissum relictum ab eo praestare non cogitur: si omiserit institutionem, qui eam partem uindicant utrum eodem modo retinere an uero praestare debeant fidei-commissum? et magis est deberi fideicommissum, quoniam quod illius personae praesta-retur, hoc nequaquam ad alium pertinere deberet. @@&7Celsus& libro trigesimo sexto digestorum. Pater meus referebat, cum esset in consilio Duceni Ueri consulis, itum in sententiam suam, ut, cum Otacilius Catulus filia ex asse herede instituta liberto ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius daret, et libertus uiuo testatore decessisset et quod ei relictum erat apud filiam reman-sisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae reddere. Quod alicuius heredis nomi-natim fidei committitur, potest uideri ita demum dari uoluisse, si ille exstitisset heres. Si filio heredi pars eius, a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum, quod iure antiquo capit. @@&7Idem& libro trigesimo septimo digestorum. Quidam in testamento ita scripsit: 'rei publicae Grauiscanorum lego in tutelam uiae reficiendae, quae est in colonia eorum ȟusque ad uiam Aureliam': quaesitum est, an hoc legatum ualeat. Iuuentius Celsus respon-dit: propemodum quidem inperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae uiae, quia summa adscripta non est: potest tamen uideri tanta summa legata, quanta ei rei sufficeret: si modo non apparet aliam fuisse defuncti uoluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae @1 aut ex mediocritate facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis secundum aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Si quis quos non poterit manumittere legauit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas ualet. @@&7Idem& libro nono regularum. Omnia, quae testamentis sine die uel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur. Fundum ante condicionem conpletam ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres uindicare cum fructibus poterit. Cum ita legatur: 'illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo erunt', mancipia quoque continentur. Cum ita legatur: 'quidquid in horreo meo erit' et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod illatum est non uidetur esse legatum. Quod a legatario petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum est praestare debebit. Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt. In fideicommisso quod familiae relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores uoluntatem suam extenderit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Respondit: legatorum petitio aduersus heredes pro partibus hereditariis competit nec pro his qui soluendo non sunt onerari coheredes oportet. Qui plures heredes instituit, testamento a quibusdam nominatim reli[2q]2uit legata, postea codicillos ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. Modestinus respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus heredibus legata prae-stari uellet, licet codicillos ad omnes scripserit, apparet tamen ea quae codicillis dedit ab his praestanda esse, quos munere fungi debere testamento suo ostendit testator. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Titia cum testamento facto decederet he-redibus institutis Maeuia et Sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a Maeuia, ut Stichum seruum suum manumitteret, in haec uerba: 'a te autem, Maeuia filia carissima, peto, ut Stichum seruum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita seruorum tibi his codicillis legauero', nec legauit. quaero, quid his uerbis relictum uideatur, cum, ut supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam test[2at]2ricem et mancipia heredi-taria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit. Modestinus respondit ex uerbis consultationi insertis Maeuia[2m]2 neque legati neque fideicommissi peti- @1 tionem habere neque libertatem seruo suo dare compelli. Lucius Titius in testamento suo ita cauit: '$*)OKTABIA/NH| *S3TRATONI/KH| TH=| GLUKUTA/TH| MOU QUGARTI\ XAI/REIN. *BOU/LOMAI AU)TH\N PAR' $E(AUTH=S3 LABEI=N XWRI/ON *GA/ZAN S3U\N TAI=S3 E)NQH/KAIS3 AU)TOU= PA/S3AIS3. *)OKTABIA/NW| *)ALECA/NDRW| TW=| GLU-$KUTA/TW| MOU UI(W=|. *)ECAI/RETON BOU/LOMAI AU)TO\N PAR' E(AUTOU= LABEI=N S3U/GKTHS3IN A)GWNO/FORON *KO-$MIA/NHN S3U\N AI(=S3 E)/XEI E)NQH/KAIS3 PA/S3AIS3&'. quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium singulis datum esse uideatur an uero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inuti-liter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere uoluit. Modestinus respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat. item quaero, si integrum praedium relictum esse uideatur, an pretium portionis fratri et coheredi soluendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum uoluerit. item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium mi-nime compellendum. Lucia Titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno seruo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diuiserunt hereditatem matris, diuiserunt etiam domum, in qua diuisione dominus serui fideicommissarii quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per seruum eo, quod interfuit diuisioni, amisisse uideatur. Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amis-sum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summo-uetur, nisi euidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse. Gaius Seius cum domum suam haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res de domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens testamento uxorem suam heredem et alios complures reliquit. quo testamento significauit uerba, quae infra scripta sunt: 'in primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam, sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo'. quaero, an ea, quae uiuo eo in praetorio uxoris eius translata sunt, communi hereditati uindicari possint et an secundum uerba testamenti praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti. Modes-tinus respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus transtulit, prae-cipua ad eam pertinere uoluit, nihil proponi, cur uoluntate ipsius standum non sit. necesse igitur habet mulier talem uoluntatem fuisse testatoris ostendere. quod nisi fecerit, in @1 hereditate mariti et haec remanere oportet. Si ea condicione liberto fideicommissum relictum est, ne a filiis eius recederet, et per tutores factum est, quo minus condicionem impleret, iniquum est eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere. Qui inuita filia de dote egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et ab eo fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum a fratre mulier consequi de-beat. Modestinus respondit: quod in primis est non ess[2e]2 consumptam de dote actionem mulieri, cum patri suo non consenserit, utique non ignoras. sic enim res [2ex]2plicatur, ut, si quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo mulier contenta: quod si in summa dotis nomine legata amplius sit quam in dote principali, compensatio fiat usque ad eandem summam quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti summa, ex testamento consequatur: non est enim uerisimile patrem duplici praestatione dotis filium eundemque heredem onerare uoluisse, praeterea cum putauerit se efficaciter licet non consentiente filia instituisse aduersus generum de dote actionem. Lucius Titius relictis duobus filiis suis heredibus diuersi sexus institutis addidit cap[2u]2t generale, uti le-gata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam tamen parte testamenti a filio petit, ut omne onus legatorum in se sustineret, in hunc modum: 'ea quaecumque in legatis reliqui uel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique iubebo', deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae suae haec uerba: 'Paulinae filiae meae dulcissimae si quid me uiuo dedi comparaui, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem fieri ueto. et peto a te, filia carissima, ne uelis irasci, quod ampliorem substantiam fratri tuo reliquerim, quem scis magna onera sustentaturum et legata quae supra feci praesta-turum'. quaero, an ex his extremis uerbis, quibus cum filia sua in testamento pater lo-cutus est, effectum uideatur, ut hereditariis actionibus id est omnibus filium suum onera-uerit, an uero iam solum propter onus legatorum locutus esse uideatur, petitiones autem hereditariae in utrumque heredem creditoribus dari debeant. Modestinus respondit, ut ȟactiones creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi. Titia cum nuberet Gaio Seio, dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis ita cauit: '$*GA/ION *S3E/ION TO\N A)/NDRA MOU PARAKATATI/QEMAI/ S3OI, W)= QU/GATER. W(=| BOU/LOMAI DOQH=NAI EI)S3 BI/OU XRH=S3IN $KAI\ E)PIKARPI/AN METOXH\N KW/MHS3 *NAKLH/NWN, H(\N E)/FQAS3A DEDWKUI=A EI)S3 PROI=KA, S3U\N S3W/MAS3I TOI=S3& @1 $E)MFEROME/NOIS3 TH=| PROIKI/, KAI\ KATA\ MHDE\N E)NOXLHQH=NAI AU)TO\N PERI\ TH=S3 PROIKO/S3: E)/S3TAI GA\R META\ $TH\N TELEUTH\N AU)TOU= S3A\ KAI\ TW=N TE/KNWN S3OU&': praeterea alia multa huic eidem marito legauit, ut quamdiu uiueret haberet. quaero, an propter haec, quae codicillis ei extra dotem re-licta sunt, possit post mortem Gaii Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae competere et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit. Modestinus respon-dit: licet non ea uerba proponuntur, ex quibus filia testatricis fideicommissum a Gaio Seio, postquam praestiterit quae testamento legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet propter uoluntatem testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Respondit legatis uxori quae usus eius causa parata sunt, eo seruos ad eam non pertinere, qui non proprii ipsius, sed com-munis usus caus[2a]2 parati sunt. @@&7Idem& libro tertio pandectarum. Legatum est donatio testamento relicta. @@&7Iauolenus& libro primo ex Cassio. Qui testamento inutiliter manumissus est legari eodem testamento potest, quia totiens efficacior est libertas legato, quotiens utiliter data est. @@&7Idem& libro secundo ex Cassio. Quod seruus legatus ante aditam hereditatem adquisiit, hereditati adquirit. @@&7Idem& libro tertio ex Cassio. Si areae legatae post testament[2um]2 factum aedificium im-positum est, utrumque debebitur et solum et superficium. @@&7Idem& libro primo epistularum. Si duobus seruis meis eadem res legata est et alterius serui nomine ad me eam pertinere nolo, totum ad me pertinebit, quia partem alterius serui [2per alterum seruum adquiro, perinde ac si meo et alterius seruo]2 esset legatum. @@&7Idem& libro septimo epistularum. 'Maeuio fundi partem dimidiam, Seio partem dimidiam lego: eundem fundum Titio lego.' si Seius decesserit, pars eius utrique adcrescit, quia cum separatim et partes fundi et totus legatus sit, necesse est, ut ea pars quae cessat pro portione legati cuique eorum, quibus fundus separatim legatus est, adcrescat. A me hered[2e]2 uxori meae ita legatum est: 'quidquid propter Titiam ad Seium dotis nomine per-uenit, tantam pecuniam Seius heres meus Titiae det': quaero, an deductiones inpensarum fieri possint, quae fierent, si de dote ageretur. respondit: non dubito, quin uxori suae quod ita legatum est: 'a te heres peto, quidquid ad te peruenisset, ut tantum ei dares', tota dos sine ratione deductionis impensarum mulieri debeatur. non autem idem ius seruari debet ex testamento extranei, quod seruatur in testamento uiri, qui dotem uxori relegauit. haec @1 enim taxationis loco habenda est 'quidquid ad te peruenit': illic autem, ubi uir uxori re-legat, id uidetur legare, quod in iudicio dotis mulier consecutura fuerit. @@&7Idem& libro undecimo epistularum. Cum ei, qui partem capiebat, legatum esset, ut alii restitueret, placuit solidum capere posse. @@&7Pomponius& libro tertio ad Quintum Mucium. Si ita relictum fuerit: 'quantum heres meus habebit, tantum Tithaso dari uolo', pro eo est, quasi ita sit scriptum: 'quantum omnes heredes habebunt'. Quod si ita fuerit: 'quantum unus heres habebit, tantum Tithaso heredes meos dare uolo', minor pars erit accipienda, quae uenit in legato. Pegasus solitus fuerat distinguere, si in diem fideicommissum relictum sit, ueluti post annos decem, inter-esse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo casu heredem fructum retinere debere, an legatarii, ueluti si in tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum re-lictum sit, tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis. et haec ita intelle-genda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento heres fideicommissum prae-stet. Si ita scriptum sit: 'decem aut quindecim heres dato', pro eo est ac si decem sola legata sint: aut si ita sit: 'post annum aut post biennium, quam ego decessero, heres dato', post biennium uidetur legatum, quia heredis esset potestas in eli[2g]2endo. @@&7Idem& libro quarto ad Quintum Mucium. Si pluribus heredibus institutis ita scriptum sit: 'heres meus damnas esto dare aureos quinque', non quilibet heres, sed omnes uidebuntur damnati, ut una quinque dent. Si ita legatum fuerit: 'Lucius Titius heres meus Tithaso quinque aureos dare damnas esto', deinde alio loco ita: 'Publius Maeuius heres meus Tithaso quinque aureos damnas esto dare', nisi Titius ostenderit adimendi causa a Publio legatum esse relictum, quinos aureos ab utroque accipiet. @@&7Idem& libro octauo ad Quintum Mucium. Si ita sit scriptum: 'filiabus meis centum aureos do', an et masculini generis et feminini liberis legatum uideatur? nam si ita scriptum esset: 'filiis meis hosce tutores do', responsum est etiam filiabus tutores datos esse. quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine etiam masculi continean-tur: exemplo enim pessimum est feminino uocabulo etiam masculos contineri. Si sub con-dicione uel ex die certa nobis legatum sit, ante condicionem uel diem certum repudiare non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies ueniet uel condicio exsistat. Si pater filiae suae testamento aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, uidetur de aliis nuptiis sensisse. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si scripsisset qui legabat: 'quidquid @1 mihi Lucium Titium dare facere oportet, Sempronio lego' nec adiecit 'praesens in diemue', non dubitarem, quantum ad uerborum significationem attineret, quin ea pecunia compre-hensa non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum uenisset. adi-ciendo autem haec uerba 'praesens in diemue' aperte mihi uidetur ostendisse eam quoque pecuniam legare uoluisse. @@&7Idem& libro sexto epistularum. Sempronius Proculus Nepoti suo salutem. Binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa scriptae (ut uolgo fieri solet) eiusdem patris familias proferuntur: in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati sunt Titio: quaeris, utrum et quinquaginta aureos an centum dumtaxat habiturus sit. Pro-culus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum est ideoque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodo quinquaginta aurei. @@&7Idem& libro octauo epistularum. Licinnius Lucusta Proculo suo salutem. Cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere, si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea man-cipia, quae postea ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. Proculus Lucustae suo salutem. Si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia, quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur. Bonorum possessione de-mentis curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt: sed qui petent, cauere debebunt, si hereditas euicta fuerit, quod legatorum nomine datum sit redditu iri. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Mortuo boue qui legatus est neque corium neque caro debetur. Si Titio frumentaria tessera legata sit et is deces-serit, quidam putant exstingui legatum: sed hoc non est uerum, nam cui tessera uel mi-litia legatur, aestimatio uidetur legata. Labeo refert agrum, cuius commercium non habes, legari tibi posse Trebatium respondisse, quod merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat. Sed Proculus ait, si quis heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non ha-beat, dare iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum esse, quod ȟuerius est, uel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris fuerit, uel si non est, in eius aesti-mationem. Si testator dari quid iussisset aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua eos praestare, quibus par hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet. @@&7Marcellus& libro uicesimo octauo digestorum. [2U]2t heredibus substitui potest, ita etiam legatariis. uideamus, an idem fieri possit et cum mortis causa donabitur, ut id @1 promittat ille alteri, si ipse capere non poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque persona donatio confertur. Si Titius mihi Stichum aut decem debeat et legauero tibi Stichum quem mihi debet, placet exstingui legatum decem solutis: et si diuersis alii decem, alii Stichus legatus fuerit, ex euentu solutionis legatum ualet. Cum ita legatum est: 'quan-tam pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maeuio dato', si sub condicione lega-tum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius agere non potest: quod si statim dies legati cedit, ut Publicius recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur. @@&7Ulpianus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si ita quis testamento suo cauisset: 'illi quantum plurimum per legem accipere potest, dari uolo', utique tunc, cum quando capere potuerit, uidetur ei relictum. sed et si dixerit: 'quam maximam partem dar[2e]2 possum, damnas esto heres meus ei dare', idem erit dicendum. Is cui in tempus liberorum tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem consequi. @@&7Terentius Clemens& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non oportet prius de condicione cuiusquam quaeri, quam hereditas legatumue ad eum pertineat. @@&7Idem& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Cum ab uno herede mulieri pro dote compensandi animo legatum esset eaque dotem suam ferre quam legatum maluit, utrum in omnes heredes, an in eum solum, a quo legatum est, actio ei [2de]2 dote dari debeat, quaeritur. Iulianus in eum primum, a quo legatum sit, actionem dandam putat: nam cum aut suo iure aut iudicio mariti contenta esse debeat, aequum esse eum, a quo ei maritus aliquid pro dote legauerat, usque ad quantitatem legati onus huius aeris alieni sustinere reliqua parte dotis ab heredibus ei praestanda. Eadem erunt dicenda, si heres instituta pro dote omiserit hereditatem, ut in substitutum actio detur: et hoc uerum est. Sed de legatis et legis Falcidiae ratione belle dubitatur, utrum is, in quem solum dotis actio detur, legata integra ex persona sua debeat, perinde ac si omnes heredes dotem praestarent, an dotem totam in aere alieno computare, quia in eum solum actio eius detur: quod sane magis rationem habere uidetur. @@&7Idem& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si cui fundus centum dignus legatus fuerit, si centum heredi uel cuilibet alii dederit, uberrimum uidetur esse legatum: nam alias interest legatarii fundum potius habere quam centum: saepe enim con-fines fundos etiam supra iustam aestimationem interest nostra adquirere. @1 @@&7Gaius& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si Titio et mihi eadem res legata fuerit et is die cedente legati decesserit me herede relicto et uel ex mea pro-pria causa uel ex hereditari[2a]2 legatum repudiauero, magis placere uideo partem defecisse. Si eo herede instituto, qui uel nihil uel non totum capere potest, seruo hereditario legatum fuerit, tractantibus nobis de capacitate uidendum est, utrum heredis an defuncti persona an neutrius spectari debeat. et post multas uarietates placet, ut, quia nullus est dominus, in cuius persona de capacitate quaeri possit, sine ullo impedimento adquiratur legatum hereditati atque ob id omnimodo ad eum pertineat, quicumque postea heres exstiterit, se-cundum quod accipere potest: reliqua autem pars ad eos, qui iure uocantur, uenit. @@&7Idem& libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Quod principi relictum est, qui ante, quam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione diui An-tonini successori eius debetur. @@&7Iunius Mauricianus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Si Augustae legaueris et ea inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est, sicuti diuus Ha-drianus in Plotinae et proxime imperator Antoninus in Faustinae Augustae persona con-stituit, cum ea ante inter homines esse desiit, quam testator decederet. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si cui res legata fuerit et omnino aliqua ex parte uoluerit suam esse, totam adquirit. @@&7Terentius Clemens& libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si mihi pure, seruo meo uel pure uel sub condicione eadem res legata est egoque legatum quod mihi datum est repudiem, deinde condicione exsistente id, quod seruo meo legatum est, uellem ad me pertinere, partem legati deficere responsum est: nisi si quis dubitet, an exsistente condicione, si seruus uiuat, omnimodo legatum meum fiat, quod semel ad me pertinere uoluerim: quod aequius esse uidetur. idem est et si duobus seruis meis eadem res legetur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Iulianus ait, si a filio herede legatum sit Seio fideique eius commissum fuerit sub condicione ut Titio daret, et Titius pendente condicione decesserit, fideicommissum deficiens apud Seium manet, non ad filium heredem pertinet, quia in fideicommissis potiorem causam habere eum, cuius fides electa sit, senatus uoluit. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si Titio et Mae-uio heredibus institutis qui quadringenta relinquebat a Titio ducenta legauerit et, quisquis heres esset, centum, neque Maeuius hereditatem adierit, trecenta Titius debebit. Iulianus quidem ait, si alter ex legitimis heredibus repudiasset portionem, cum essent ab eo fidei-commissa relicta, coheredem eius non esse cogendum fideicommiss[2a]2 praestare: portionem @1 enim ad coheredem sine onere pertinere. sed post rescriptum Seueri, quo fideicommissa ab instituto relicta a substitutis debentur, et hic quasi substitutus cum suo onere conse-quetur adcrescentem portionem. @@&7Licinnius Rufinus& libro quarto regularum. Si alienus seruus heres insti-tutus fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest. sed ita hoc fideicommissum dominus praestare debet, si per seruum factus sit heres: quod si ante, quam iussu eius adiretur hereditas, seruus manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus id debiturus non est, quia heres factus non est, nec seruus, quia rogatus [2non]2 est. itaque utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum hereditatis peruenerit, et fidei-commissum praestare compellatur. @@&7Callistratus& libro quarto edicti monitorii. Si heres rem, legatam ignorans, in funus consumpsit, ad exhibendum actione non tenebitur, quia nec possidet nec dolo malo fecit quo minus possideret. sed per in factum actionem legatario consulitur, ut in-demnitas ei ab herede praestetur. @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Cum proponebatur in scriptura fideicommissi, quod pluribus sub condicione fuerat relictum, per errorem omissam mutuam substitutionem, quam testator in secundis tabulis, cum eosdem substitueret, expressit: diui Marcus et Commodus imperatores rescripserunt uoluntatem manifestam uideri mutuae factae substitutionis. etenim in causa fideicommissi utcumque precaria uoluntas quaereretur, coniectura potuit admitti. @@&7Idem& libro sexto decimo quaestionum. Peculium legatum augeri et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant. idem in familia erit, siue uni-uersam familiam suam siue certam (ueluti urbanam aut rusticam) legauerit ac postea ser-uorum officia uel ministeria mutauerit. eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis. Qua-drigae legatum equo postea mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium per-tinebit. Titio Stichus legatus post mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita here-ȟditate et libertas post mortem Titii competit. idemque est et si moriente Titio liber esse iussus est. Si tamen Titio ex parte herede instituto seruus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus sit, siue adierit hereditatem Titius siue non adierit post cuius mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Maeuius fundum mihi ac Titio sub condicione legauit, heres autem eius eundem sub eadem condicione mihi legauit. uerendum @1 esse Iulianus ait, ne existente condicione pars eadem ex utroque testamento mihi de-beatur. uoluntatis tamen quaestio erit: nam incredibile uidetur id egisse heredem, ut eadem portio bis eidem debeatur, sed uerisimile est de altera parte eum cogitasse. sane constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum corpus non onerare heredem, ad unum testamentum pertinet. debitor autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si plus sit in specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod emolumentum legati futurum est? Duorum testamentis pars fundi, quae Maeuii est, [2T]2itio legata est: non ineleganter probatum est ab uno herede soluta parte fundi, quae Maeuii fuit, ex alio testamento liberationem optingere, neque postea parte alienata reuocari actionem semel extinctam. Sed si pars fundi simpliciter, non quae Maeuii fuit, legetur, solutio prior non peremit alteram actionem, atque etiam hanc eandem partem aliquo modo suam factam poterit alter heres soluere: neque plures in uno fundo dominium iuris intellectu, non diui-sione corporis optinent. Non idem respondetur, cum duobus testamentis generatim homo legatur: nam qui soluente altero legatarii factus est quamuis postea sit alienatus, ab altero herede idem solui non poterit: eademque ratio stipulationis est. hominis enim legatum ora-tionis compendio singulos homines continet utque ab initio non consistit in his qui lega-tarii fuerunt, ita frustra soluitur cuius dominium postea legatarius adeptus est, tametsi dominus esse desinit. In fundo legato si heres sepelierit, aestimatio referenda erit ad totum pretium fundi, quo potuit ante sepulturam aestimari: quare si fuerit solutus, actionem adhuc ex testamento propter locum alienatum durare rationis est. Eum, qui ab uno ex heredibus, qui solus oneratus fuerat, litis aestimationem legatae rei abstulit, postea codi-cillis apertis ab omnibus heredibus eiusdem rei relictae dixi dominium non quaerere: eum enim, qui pluribus speciebus iuris uteretur, non saepius eandem rem eidem legare, sed loqui saepius. Fundo legato si usus fructus alienus sit, nihilo minus petendus est ab herede: usus fructus enim etsi in iure, non in parte consistit, emolumentum tamen rei continet: enimuero fundo relicto ob reliquas praestationes, quae legatum sequuntur, agetur, uerbi gratia si fundus pignori datus uel aliena possessio sit. non idem placuit de ceteris serui-tutibus. sin autem res mea legetur mihi, legatum propter istas causas non ualebit. A muni-cipibus heredibus scriptis detracto usu fructu legari proprietas potest, quia non utendo possunt usum fructum amittere. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Unum ex familia propter fideicommissum a @1 se cum moreretur relictum heres eligere debet: ei quem elegit frustra testamento suo legat quod posteaquam electus est, ex alio testamento petere potest. utrum ergo non constitit quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari uoluntas, non recte credi-tori comparabitur? siue tamen durat electio, fuisse uidetur creditor, siue mutetur, ex neutro testamento petitio competit. Si [2de]2 Falcidia quaeratur, perinde omnia seruabuntur ac si nominatim ei, qui postea electus est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: non enim facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium est: quid est enim, quod de suo uideatur reliquisse, qui quod relinquit omnimodo reddere debuit? Itaque si, cum forte tres ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem uel dispari gradu, satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est uoluntati, ceteri condicione deficiunt. Sed si uno ex familia herede instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicom-missum ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset. uerum is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris fideicommissum petentibus facere partem intellegitur: nam quae ratio ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem. Si duos de familia non aequis portionibus heredes scribserit et partem forte quartam ex-tero eiusdem fundi legauerit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario retinent, fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum praelegasset: pro altera uero parte, quae in exterum collata est, uirilem qui sunt de familia petent admissa propter he-redes uirilium portionum pensatione. Sed et si fundum heres uni ex familia reliquerit eius-que fidei commisserit, ut eum extero restituat, quaesitum est, an hoc fideicommissum peti possit. dixi ita demum peti posse, si fundi pretium efficiat. sed si quidem ille prior testator ita fideicommissum reliquisset: 'rogo fundum cui uoles aut quibus uoles ex familia relin-quas', rem in expedito fore: quod si talia uerba fuissent: 'peto non fundus de familia exeat', heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum collatum est, oneratum intellegi, petituris deinceps ceteris ex primo testamento fideicommissum post mortem uide-licet eius qui primo electus est. Et ideo si electo uno fideicommissum in exterum non con-feratur, non alias ei qui electus est fideicommissum praestandum erit, quam interpositis cautionibus: 'fundum, cum morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui'. 'Rogo, fundum cum morieris restituas ex libertis cui uoles.' quod ad uerba attinet, ipsius erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius potest: defuncto eo prius quam eligat petent omnes. itaque eueniet, ut quod uni datum est uiuis pluribus unus pe- @1 tere non possit, sed omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit unus, si solus moriente eo superfuit. Si rem tuam, quam existimabam meam, te herede instituto Titio legem, non est Neratii Prisci sententiae nec constitutioni locus, qua cauetur non cogendum praestare legatum heredem: nam succursum est heredibus, ne cogerentur redimere, quod testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis suis rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores uoluntates: quod in hac specie non euenit, cum dominium rei sit apud heredem. Si omissa fideicommissi uerba sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant, recte datum et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque intellegetur: quam sententiam opti-mus quoque imperator noster Seuerus secutus est. Item Marcus imperator rescripsit uerba, quibus testator ita cauerat 'non dubitare se, quodcumque uxor eius cepisset, liberis suis reddituram', pro fideicommisso accipienda. quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum decipiat patrem, qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps prouidentissimus et iuris religiosis-simus cum fideicommissi uerba cessare animaduerteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit accipiendum. @@&7Paulus& libro undecimo quaestionum. Sequens quaestio est, an etiam quae uiuus per donationem in uxorem contulit in fideicommissi petitionem ueniant. respondi ea extra causam bonorum defuncti computari debere et propterea fideicommisso non contineri, quia ea habitura esset etiam alio herede exsistente. plane nominatim maritus uxoris fidei committere potest, ut et ea restituat. @@&7Papinianus& libro nono decimo quaestionum. 'Peto, Luci Titi, contentus sis centum aureis.' fideicommissum ualere placuit idque rescriptum est. quid ergo si, cum heredem ex parte instituisset, ita locutus est: 'peto pro parte tua contentus sis, Luci Titi, ȟşcentum aureis'? petere poterunt coheredes partem hereditatis, retinente siue praecipiente quo contentum esse uoluit defunctus. sine dubio facilius est hoc probare, quam probari potuit, illud, cum ibi fideicommissum petatur ab his, cum quibus non est testator locutus. idem dicemus, si, cum ex asse scripsisset heredem, eius gratia, qui legitimus heres futurus esset, ita loquatur: 'peto pro hereditate, quam tibi reliqui, quae ad fratrem meum iure legi-timo rediret, contentus sis centum aureis'. Praedium, quod nomine familiae relinquitur, si non uoluntaria facta sit alienatio, sed bona heredis ueneant, tamdiu emptor retinere debet, quamdiu debitor haberet bonis non uenditis, post mortem eius non habiturus quod exter heres praestare cogeretur. Mater filio impubere herede instituto tutorem eidem adscripsit eiusque fidei commissit, ut, si filius suus intra quattuordecim annos decessisset, restitueret @1 hereditatem Sempronio. non ideo minus fideicommissum recte datum intellegi debet, quia tutorem dare mater non potuit. nam et si pater non iure facto testamento tutoris fidei commisserit, aeque praestabitur, quemadmodum si iure testamentum factum fuisset: suf-ficit enim, ut ab impubere datum fideicommissum uideatur, ab eo dari, quem is qui dabat tutorem dederat uel etiam tutorem fore arbitrabatur. idem in curatore impuberis uel mi-noris annis debet probari. nec interest, tutor recte datus uiuo patre moriatur uel aliquo priuilegio excusetur uel tutor esse non possit propter aetatem, cui tutor fuerat datus: qui-bus certe casibus fideicommiss[2um]2 non intercidit, quod a pupillo datum uidetur. hac deni-que ratione placuit a tutore, qui nihil accepit, fideicommissum pupillo relinqui non posse, quoniam quod ab eo relinquitur extero, non ipsius proprio, sed pupilli iure debeatur. Fratre herede instituto petit, ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur. si non paruerit heres uoluntati, sed domum alienauerit uel extero herede instituto decesserit, omnes fidei-commissum petent qui in familia fuerunt. quid ergo si non sint eiusdem gradus? ita res temperari debet, ut proximus quisque primo loco uideatur inuitatus. nec tamen ideo se-quentium causa propter superiores in posterum laedi debet, sed ita proximus quisque ad-mittendus est, si paratus sit cauere se familiae domum restituturum. quod si cautio non fuerit ab eo, qui primo loco admissus est, desiderata, nulla quidem eo nomine nascetur condictio, sed si domus ad exterum quandoque peruenerit, fideicommissi petitio familiae competit. cautionem autem ratione doli mali exceptionis puto iuste desiderari, quamuis nemo alius ulterior ex familia supersit. Si quidam sint postea emancipati, tractari potest, an hi quoque recte fideicommissum petant. et puto recte petituros, quoniam familiae ap-pellatione personae quoque hae demonstratae intelleguntur. @@&7Idem& libro uicesimo quaestionum. Imperator Antoninus rescripsit legatarium, si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum actionibus suis posse cedere nec id cogendum soluere. quid ergo si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abs-tineat eo? utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an uero non nisi ad eam quan-titatem, quae fideicommisso continetur? quod ratio suadet. sed et si legatum perceperit, non amplius ex causa fideicommissi cogendus erit soluere, quam recepit. Si centum legatis duplum restituere rogatus sit, ad summam legati uidebitur constituisse: si autem post tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat additamentum admittetur. nec mutanda sententia erit, quod forte legato percepto magnum emolumentum ex aliquo ne-gotio consecutus est aut poenam stipulationis imminentem euasit. haec ita, si quantitas cum quantitate conferatur. enimuero si pecunia accepta rogatus sit rem propriam, quam-quam maioris pretii est, restituere, non est audiendus legatarius, legato percepto si uelit @1 computare: non enim aequitas hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit legatarius offerat. Cum quidam filio suo ex parte herede instituto patruum eius coheredem ei dedisset et ab eo petisset, ut filium suum pro uirili portione filiis suis coheredem faceret: si quidem minus esset in uirili portione, quam fratris hereditas habuit, nihil amplius peti posse, quod si plus, etiam fructuum, quos patruus percepit uel, cum percipere potuerit, dolo non cepit, habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus legatis rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere. Cum autem rogatus, quidquid ex hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum uenditarum alias com-parat, deminuisse quae uendidit non uidetur, @@&7Idem& libro octauo responsorum. sed quod inde comparatum est, uice permutati dominii restitueretur. @@&7Idem& libro uicesimo quaestionum. Idem seruandum erit et si proprios creditores ex ea pecunia dimiserit: non enim absumitur, quod in corpore patrimonii retinetur. @@&7Idem& libro uicesimo tertio quaestionum. Si quod ex Pamphila nascetur lega-tum mihi fuerit et ego Pamphilam emam eaque apud me sit enixa, ratione summa respon-sum est non ex causa lucratiua partum intellegi meum factum ideoque petendum ex testa-mento, tamquam istum emissem, ut scilicet pretii contributione facta consequar tantum, quanti puerum deducta matris aestimatione constit[2i]2sse mihi iudex in causa legati datus aestimauerit. @@&7Idem& libro uicesimo septimo quaestionum. 'Titio centum aureos heres prae-sens dato': deinde protulit diem legatorum. non est uerum, quod Alfenus rettulit, centum praesenti deberi, quia diem proprium habuerunt. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Miles ad sororem epistulam, quam post mor-tem suam aperiri mandauit, talem scripsit: 'scire te uolo donare me tibi aureos octingentos'. fideicommissum deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema uolun-tate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus cum eo loquatur, quem pre-cario remuneratur. Pro parte heres institutus, cui praeceptiones erant relictae, post diem legatorum cedentem ante aditam hereditatem uita decessit. partem hereditatis ad coheredes substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae pro parte coheredum constiterunt, ad heredes eius transmitti. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Cum filius diuisis tribunalibus actionem inofficiosi @1 testamenti matris pertulisset atque ita uariae sententiae iudicum exstitissent, heredem, qui filium uicerat, pro partibus, quas aliis coheredibus abstulit filius, non habiturum praecep-tiones sibi datas, non magis quam ceteros legatarios actiones, constitit. sed libertates ex testamento competere placuit, cum pro parte filius de testamento matris litigasset. quod non erit trahendum ad seruitutes, quae pro parte minui non possunt: plane petetur integra seruitus ab eo qui filium uicit, partis autem aestimatio praestabitur: aut si paratus erit filius pretio accepto seruitutem praebere, doli summouebitur exceptione legatarius, si non offerat partis aestimationem, exemplo scilicet legis Falcidiae. 'Lucio Sempronio lego omnem hereditatem Publii Maeuii.' Sempronius ea demum onera suscipiet, quae Mae-uianae hereditatis fuerunt et in diem mortis eius, qui heres Maeuii exstitit, perseuerauerunt, sicut uice mutua praestabuntur actiones, quae praestari potuerunt. Dominus herede fruc-tuario scripto fundum sub condicione legauit. uoluntatis ratio non patitur, ut heres ex causa fructus emolumentum retineat: diuersum in ceteris praediorum seruitutibus, quas heres habuit, responsum est: quoniam fructus portionis instar optinet. 'Heres meus Titio dato, quod ex testamento Sempronii debetur mihi.' cum iure nouationis, quam legatarius idem-que testator ante fecerat, legatum ex testamento non debeatur, placuit falsam demonstra-tionem legatario non obesse, nec in totum falsum uideri, quod ueritatis primordio adiuu[2a-]2retur. Seruus pure manumissus, cui libertas propter impedimentum iuris post aditam he-reditatem non competit, quod status eius extrinsecus suspenditur (forte propter adulterii ȟ̔quaestionem), ex eodem testamento neque legata neque fideicommissa pure data sperare potest, quia dies inutiliter cedit. Pater cum filia pro semisse herede instituta sic testamento locutus fuerat: 'peto, cum morieris, licet alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti meo plus tribuas in honorem nominis mei'. necessitas quidem restituendi nepotibus uiriles partes praecedere uidebatur, sed moderandae portionis, quam maiorem in unius nepotis personam conferri uoluit, arbitrium filiae datum. Non iure tutori dato mater legauit: si consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor non idoneum existimet, actio legati non denegabitur. Qui Mucianam cautionem alicuius non faciendi causa interposuit, si postea fecerit, fructus quoque legatorum (quos principio promitti necesse est) restituere debet. Uariis actionibus legatorum simul legatarius uti non potest, quia legatum datum in partes diuidi non potest: non enim ea mente datum est legatariis pluribus actionibus uti, sed ut laxior eis agendi facultas sit, ex una, interim quae fuerat electa, legatum petere. Repe-tendorum legatorum facultas ex eo testamento solutorum danda est, quod irritum esse post defuncti memoriam damnatam apparuit, modo si iam legatis solutis crimen perduel-lionis illatum est. @1 @@&7Idem& libro octauo responsorum. Cum pater filios eorumque matrem heredes instituisset, ita scripsit: 'peto a te, filia, ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae'. respondi praedium quidem hereditarium iudicio diuisionis de communi filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam. Eorum, quibus mortis causa donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum heredes salua Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt. si pars dona-tionis fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur. si tamen alimenta praestari uoluit, collationis totum onus in residuo donationis esse respondendum erit ex defuncti uoluntate, qui de maiore pecunia praestari non dubie uoluit integra. Mater filiis suis uulgo conceptis dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus institutis petisset a filiis uiro dotem restitui, totum uiro fideicommissum dotis deberi, si Falcidiae ratio non interuenerit: ideo retentionem dotis uirum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus a filiis ex stipulatu cum uiro agentibus ex dote esse per in factum actionem reddendam. Surdo et muto, qui legatum accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes adstringuntur fideicommisso, quibus ignoran-tibus emolumentum ex testamento quaeritur. Hereditatem filius cum mo-reretur filiis suis uel cui ex his uoluisset restituere fuerat rogatus: quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena peremptam placuit nec fideicommissi condi-cionem ante mortem filii heredis exsistere: uiriles autem inter eos fieri, qui eo tempore uixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit. Qui dotale praedium contra legem Iu-liam uendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commissit, ut amplius ei pretium re-stituat. emptorem fidei[2com]2missi non teneri constabat: si tamen accepto legato mulier uenditionem irritam faceret, eam oblato pretio doli placuit exceptione summoueri. Maeuio debitori suo reus stipulandi mandauit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam debi-tam soluerit. cum sciens dominum uita decessisse Maeuius pecuniam dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maeuius soluendo non esset, in Titium actionem so-lidi uel iure Falcidiae dandam esse, quia mortis causa cepisse non uideretur. diuersum probandum foret, si Maeuius ignorans dominum uita decessisse pecuniam errore labsus de-disset: tunc enim portio iure Falcidiae reuocaretur. Cum pater fideicommissum praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso conpensaret, eademque praedia filio exheredato dari uoluit. quamquam filia patris hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus esse filio prae-standum, ad quos hereditatis portio quam accepit filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum oportere filio fideicommissum reddere. Euictis praediis, quae pater, qui se dominum esse crediderit, uerbis fideicommissi filio reliquit, nulla cum fratribus et co- @1 heredibus actio erit: si tamen inter filios diuisionem fecit, arbiter coniectura uoluntatis non patietur eum partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et ipsi patris iu-dicium fratri conseruari. Pater certam pecuniam exheredatae filiae uerbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine dari uoluit filio dotem stipulante. cum filius mino-rem dotem dedisset, superfluum esse filiae reddendum constabat. diuortio quoque secuto fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi praestaretur, quoniam uerisimile non erat patrem interponi stipulationem uoluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur: ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi non oportere. A filia pater petierat, ut cui uellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret: uni ex liberis praedia fideicommissi uiua donauit. non esse electionem propter incertum diem fideicommissi certae donationis uidebatur: nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros habiturus est remota matris electione. 'Fidei he-redum meorum committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis mei exeat.' secundum uoluntatem eos quoque inuitatos intellegendum est, quibus heredes ex-tranei fideicommissam libertatem reddiderunt. 'Fidei tuae committo, uxor, ut restituas filiae meae, cum morieris, quidquid ad te quoquo nomine de bonis meis peruenerit'. etiam, ea, quae postea codicillis uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non impedit causam iuris ac uoluntatis: sed dos praelegata retinebitur, quoniam reddi potius uidetur, quam dari. 'Uolo praedia dari libertis meis: quod si quis eorum sine liberis uita decesserit, partes eorum ad reliquos pertinere uolo.' collibertum patris eundemque filium ex uoluntate substitutionem excludere placuit. Curatoris sui frustra fidei commisisse uide-batur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem redderet: quamquam igitur testa-ment[2o]2 cautum esset, ut, cum ad statum suum frater peruenisset, ei demum solueretur, tamen sub curatore alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis uerbis fratri potius consultum uideretur quam solutio quae iuste fieri potuit dilata. Ab instituto extraneo praedia libertis cum moreretur uerbis fideicommissi reliquerat et petierat, ne ex nomine familiae alienarentur. substitutum ea praedia debere ex defuncti uoluntate respondi, sed utrum confestim an sub eadem condicione, uoluntatis esse quaestionem: sed coniectura ex uoluntate testatoris capienda mors instituti exspectanda est. Mensae negotium ex causa fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni simile uidetur et ideo non erit quaerendum, a[2n]2 plus in aere alieno sit quam in quaestu. Pater filiae man-cipia, quae nubenti dedit, uerbis fideicommissi praestari uoluit: partus susceptos, etsi ma-tres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi praestandos respondi. nec aliud in uxore confirmatis donationibus pridem obseruatum est. Hereditatem post mortem @1 suam rogati restituere nominum periculo, quae per diuisionem optigerunt inter coheredes interpositis delegationibus, non adstringuntur, non magis quam praediorum, cum permutatio rerum discernens communionem interuenit. 'Filia mea praecipiat sibique habeat uolo rem matris suae.' fructus, quos medio tempore pater percipiet nec in separato habuit, sed ab-sumpsit uel in suum patrimonium conuertit, non uidentur filiae relicti. 'Dulcissimis fratribus meis, auunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia Lycia uel ubicum-ȟ͘que de maternis bonis concedi uolo, ne quam cum his controuersiam habeas.' omnia cor-pora maternae hereditatis, quae in eadem causa dominii manserunt, ad uoluntatem fidei-commissi pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus proprii patri-monii uersa, item iure diuisionis res propriae factae non praestabuntur, cum discordiis pro-pinquorum sedandis prospexerit, quas materia communionis solet e[2x]2citare. Pater pluribus filiis heredibus institutis moriens claues et anulum custodiae causa maiori natu filiae tradidit et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res quas sub cura sua habuit adsignare iussit. commune filiorum negotium gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum diuisionis praecipuam causam filiae fore. Cum inperfecta scriptura inuenitur, ita demum uerbum legati uel fideicommissi, quod praecedit uel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum congruat. Filius matrem heredem scripserat et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi religione praestari rogauerat. cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus ma-trem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi: nam enixae uolun-tatis preces ad omnem successionis speciem porrectae uidebantur. 'Mando filiae meae pro salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum non faciat: ita enim poterit sine periculo uiuere.' fideicommissariam hereditatem sorori coheredi non uideri relictam apparuit, quod non de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum fieri prohibendo uoluit. 'Rogo, filia, bona tua quandoque distribuas liberis tuis, ut quisque de te meruerit.' uidetur omnibus liberis, etsi non aequaliter promeruerint, fideicommissum relictum, quibus matris electione cessante sufficiet, si non offenderint: eos autem, quos mater elegerit, fore potiores, si soli promeruissent, existimaui: quod si neminem elegerit, eos solos non admitti, qui offenderunt. Donationis praediorum epistulam igno-rante filio mater in aede sacra uerbis fideicommissi non subnixam deposuit et litteras tales ad aedituum misit: 'instrumentum uoluntatis meae post mortem meam filio meo tradi uolo'. @1 cum pluribus heredibus intestato diem suum obisset, intellegi fideicommissum filio relictum respondi: non enim quaeri oportet, cum quo de supremis quis loquatur, sed in quem uo-luntatis intentio dirigatur. Libertis praedium reliquit ac petit, ne id alienarent utque in familia libertorum retinerent. si excepto uno ceteri partes suas uendiderint, qui non uen-didit ceterorum partes, quibus non dedit alienandi uoluntatem, integras petet: eos enim ad fideicommissum uidetur inuitasse, qui iudicio paruerunt: alioquin perabsurdum erit uice mutua petitionem induci, scilicet ut ab altero partem alienatam quis petat, cum partem suam alienando perdiderit. sed hoc ita procedere potest, si pariter alienauerint: ceterum prout quisque prior alienauerit, partem posterioribus non faciet: qui uero tardius uendidit, ei qui non uendidit in superiorum partibus fecisse partem intellegitur. at si nemo uendi-derit et nouissimus sine liberis uita decesserit, fideicommissi petitio non supererit. Cum inter libertos ad praedii legatum liberta quoque fuisset admissa, quod patronus petit, ut de nomine familiae non exiret, heredem libertae filium partem praedii, quam mater accepit, retinere uisum est. Cum existimaret ad solam consobrinam suam bona peruentura, codi-cillis ab ea factis pluribus fideicommissa reliquerat. Iure successionis ad duos eiusdem gra-dus possessione deuoluta rationibus aequitatis et perpetui edicti exemplo pro parte dimidia mulierem releuandam respondi: sed libertates ab ea praestandas, quas intercidere damni causa durum uidebatur. Pater, qui filio semissem dederat et sororibus eius impuberibus quadrantes, quibus fratrem tutorem dedit, ita fuerat locutus: 'fili, contentus eris pro tuo semisse aureis ducentis et uos, filiae, pro uestris quadrantibus centenis aureis'. uice mutua liberis fideicommissum hereditatis reliquisse non uidebatur, sed aestimationem (ut a paren-tibus frugi fieri solet) patrimonii sui fecisse, nec idcirco fratrem iudicio tutelae bonae fidei rationes quandoque praescriptione demonstratae quantitatis exclusurum. Titio fratri suo Maeuius hereditatem Seii, a quo heres institutus erat, post mortem suam restituere rogatus eodem Titio herede scripto petit, ut moriens Titius tam suam quam Seii hereditatem Sem-pronio restitueret. cum ex fructibus medio tempore perceptis fideicommissi debitam quanti-tatem Titius percepisset, aeris alieni loco non esse deducendum fideicommissum respondi, quoniam ratione conpensationis percepisse debitum uidebatur. plane si ea lege Maeuius Titium heredem instituat, ne fideicommissum ex testamento Seii retineat, Falcidiam com-pensationi sufficere, sed iniquitate occurrere. prudentius autem fecerit, si ex testamento fratris hereditatem repudiauerit et intestati possessionem acceperit: nec uidebitur dolo @1 fecisse, cum fraudem excluserit. 'A te peto, marite, si quid liberorum habueris, illis praedia relinquas uel, si non habueris, tuis siue meis propinquis aut etiam libertis nostris.' non esse datam electionem, sed ordinem scripturae factam substitutioni respondi. Uicos ciui-tati relictos, qui proprios fines habebant, ex causa fideicommissi non ideo minus deberi placuit, quod testator fines eorum significaturum et certaminis formam, quam celebrari singulis annis uoluit, alia scriptura se declaraturum promisit ac postea morte praeuentus non fecit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Qui solidum fideicommissum frustra petebat herede Falcidiam obiciente, si partem interim solui sibi desiderauerit neque acceperit, in eam moram passus intellegitur. Cum post mortem emptoris uenditionem rei publicae prae-diorum optimus maximusque princeps noster Seuerus Augustus rescindi heredibus pretio restituto iussisset, de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legauerat, coniectura uoluntatis pro modo aestimationis partem soluendam esse respondi. Etiam res publica fideicommissi post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam iudicatum soluere super-sederunt. nec aliud seruabitur in litis sumptibus, si ratio litigandi non fuit: ignauiam et-enim praetendentes audiri non oportere. quod in tutoribus quoque probatur. Praedium pater de familia liberorum alienari uerbis fideicommissi prohibuit. supremus ex liberis, qui fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in bonis suis reliquisse uisus est, quod heredem extrarium sine liberis decedens habuit. Si creditor ab eo qui testamentum fecit domum acceptam iure pignoris uendidit, contra emptorem fideicommissi causa, tametsi uoluntatem defuncti non ignorauit, nihil decernetur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Quae fideicommissa moriens libertis uiri debuit, eorundem praediorum suis quoque libertis fructum reliquit: iuris ignoratione lapsi qui petere praedia ex mariti testamento debuerunt, secundum fideicommissum inter ceteros longo tempore perceperunt. non ideo peremptam uideri petitionem prioris fideicommissi constitit. @@&7Idem& libro primo definitionum. Legatum ita dominium rei legatarii facit, ut hereditas heredis res singulas. quod eo pertinet, ut, si pure res relicta sit et legatarius non repudiauit defuncti uoluntatem, recta uia dominium, quod hereditatis fuit, ad legata-rium transeat numquam factum heredis. @@&7Paulus& libro nono quaestionum. Si quis testamento facto a filiis suis, quos @1 heredes instituisset, fideicommissa reliquisset non ut a legitimis heredibus, sed ut a scriptis et testamentum aliquo casu irritum factum sit, filii ab intestato uenientes fideicommissa ex testamento praestare compelli non possunt. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Debitor decem legauit creditori, quae ei post annum sub pignore debebat. non, ut quidam putant, medii temporis tantum commodum ex testamento debetur, sed tota decem peti possunt: nec tollitur petitio, si interim annus ȟҟsuperuenerit: nam sufficit, quod utiliter dies cessit. quod si uiuo testatore annus super-ueniat, dicendum erit inutile effici legatum, quamquam constiterit ab initio. sic et in dote praelegata responsum est totam eam ex testamento peti posse. alioquin secundum illam sententiam si interusurium tantum est in legato, quid dicemus, si fundus legatus sit ex die debitus? nam nec pecunia peti potest, quae non est legata, nec pars fundi facile inueni-retur, quae possit pro commodo peti. Si Primo et Secundo et Tertio heredibus institutis sic legata dentur: 'si mihi Primus heres non erit, Secundus Titio decem dato: si Secundus mihi heres non erit, Primus Seio fundum Tusculanum dato', utrisque omittentibus heredi-tatem Primo et Secundo quaerebatur, substituti, quos eis dederat, an et cui legata prae-stare debent? ab utroque substituto legata debentur. Seruo alieno posse rem domini legari Ualens scribit: item id quod domino eius pure debetur. cum enim seruo alieno aliquid in testamento damus, domini persona ad hoc tantum inspicitur, ut sit cum eo testamenti factio, ceterum ex persona serui constitit legatum. et ideo rectissime Iulianus definit id demum seruo alieno legari posse, quod ipse liber factus capere posset. calumniosa est enim illa adnotatio posse legari seruo et quamdiu seruiat: nam et hoc legatum ex persona serui uires accipit: alioquin et illud adnotaremus esse quosdam seruos, qui, licet libertatem con-sequi non possunt, attamen legatum et hereditatem possunt adquirere domino. ex illo igitur praecepto, quod dicimus serui inspici personam in testamentis, dictum est seruo hereditario legari posse. ita non mirum, si res domini et quod ei debetur seruo eius pure legari possit, quamuis domino eius non possent haec utiliter legari. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Latinus Largus. Proxime ex facto in-cidit species talis. libertinus patronum ex semisse heredem instituit et filiam suam ex alio semisse: fidei commissit filiae, ut quibusdam ancillis patroni restitueret, cum hae manu-missae essent, et, si eadem filia heres non esset, substituit ei easdem ancillas. quoniam filia non uoluit heres exsistere, ancillae iussu domini, id est patroni adierunt defuncti here-ditatem. post aliquantum temporis ab eo manumissae quaerebant, an fideicommissum pe- @1 tere ab eodem patrono possint. rogo ergo, quid de hoc existimes rescribas. respondi nec repetitum uideri in hunc casum fideicommissum, sed alterutrum datum uel fideicommissum uel ipsam hereditatem. melius autem dici in eundem casum substitutas uideri, in quem casum fideicommissum meruerunt, et ideo ad substitutionem eas uocari. cum enim seruo alieno fideicommissum ab uno ex heredibus sub condicione libertatis fuerit datum idemque seruus ei heredi substituatur, licet pure substitutio facta sit, tamen sub eadem condicione substitui uidetur, sub qua fideicommissum meruit. @@&7Paulus& libro uicesimo primo quaestionum. Si quis seruo suo fideicommis-sam libertatem reliquit et aliud quid adscripsit: quidam dicunt, quia placebat ab herede eum manumitti debere, futurum esse, ut non admittatur ad fideicommissum: sed hoc ini-quum est. in huiusmodi enim persona utriusque quodammodo dies cessit et libertatis et pecuniae petendae, adeo ut putem, si mora fiat praestandae libertati, etiam fideicommisso moram uideri factam et usurarum onus accedere: nam et cetera quae medio tempore ad-quisiit domino, dum moratur praestare libertatem, eidem restitui oportere rectissime respon-sum est. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Creditorem, cui res pignoris iure obligata a debitore legata esset, non prohiberi pecuniam creditam petere, si uoluntas testatoris com-pensare uolentis euidenter non ostenderetur. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. 'Gaius Seius pronepos meus heres mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea et paterna, in quibus habito, cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, non pertinere.' quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex man-cipia, an haec omnia, quae illic inueniuntur, ad alios heredes institutos debeant pertinere. Paulus respondi nomina debitorum non contineri, sed omnium esse communia, in ceteris uero nullum pronepoti locum esse. Titius cum fratris filio fundos et urbana praedia legaret, in his et fundum Seianum legauit, quem ipse pater familias quoad uiueret uno quidem nomine uniuersum habuit, sed quo facilius conductorem inueniret, per duas partes locabat, ita ut ex qualitate loci superiorem partem Seianum superiorem, inferiorem autem partem Seianum inferiorem appellaret. quaero, an is fundus totus ad fratris filium pertineat. Paulus respondit, si testator fundum Seianum uno nomine uniuersum possedit, quamuis eundem diuisis partibus locauerat, uniuersum eum ex causa fideicommissi praestari oportere, nisi si heres, de qua parte testator senserit, euidenter probauerit. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Titia Seio tesseram frumentariam comparari uoluit post diem trigesimum a morte ipsius. quaero, cum Seius uiua testatrice @1 tesseram frumentariam ex causa lucratiua habere coepit nec possit id quod habet petere, an ei actio competat. Paulus respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, quoniam tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore consistit. Usuras fidei-commissi post impletos annos uiginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi respondi. quamuis enim constitutum sit, ut minoribus uiginti quinque annis usurae omni-modo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum est, quam sufficit semel interuenisse, ut perpetuo debeantur. Seia libertis suis fundum legauit fideique eorum ita commisit: 'fidei autem uestrae, Uere et Sapide, committo, ne eum fundum uendatis eumque qui ex uobis ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo et Successori et Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quiue ex his tunc superuiuent'. quaero, cum nec in prima parte testamenti, qua fundum praelegauit, eos substituit, in secunda tamen adie-cerit uerbum 'qui ultimus decesserit', an pars unius defuncti ad alterum pertineret. Paulus respondit testatricem uideri in eo fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitu-tionis fecisse, unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum ut no-uissimus his restitueret, quos nominatim postea enumerauit. Imperator Alexander Augustus Claudiano Iualiano praefecto urbi. 'Si liquet tibi, Iuliane carissime, auiam inter-uertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exina-nisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro [2di]2midia parte reuocari.' Lucius Titius cum haberet quinque liberos, uniuersos emancipauit et in unum filium Gaium Seium am-plissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum seruauit et uniuersos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem Gaio Seio praelegauit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae uiuus ei do-nauerat, Maeuiae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conuentus a Maeuia sorore sua legem Falcidiam implorat. quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum est, contra uoluntatem donantis ea quae donata sunt reuocari praeceperit, an Gaius Seius compellendus sit secundum uoluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare heredi sororis. Paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur, subueniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra uolun-tatem patris subuenerit, in proposita autem causa etiam uoluntas patris pro his qui fidei-commissum petunt intercedit. sed si Falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum donationum rationem. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Lucius Titius testamento ita cauit: 'si quid cuique liberorum meorum dedi aut donaui aut in usum concessi aut sibi adquisiit @1 ȟ؟aut ei ab aliquo datum aut relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat'. filii nomine kalendarium fecerat. postea sententia dicta est et placuit id, quod sub nomine ipsius filii in kalendario remanserat, ei deberi, non etiam id, quod exactum in rationes suas pater conuertisset. quaero, si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum factum, iterum post testamentum factum in nomen filii conuertisset, an ad filium secundum sen-tentiam pertineret. respondi id, quod ex eadem causa exactum in eandem causam redisset, deberi. 'A te peto, Titi, fideique tuae committo, uti curam condendi corporis me[2i]2 susci-pias, et pro hoc tot aureos e medio praecipito.' quaero, an, si Lucius Titius minus quam decem aureos erogauerit, reliqua summa heredibus proficiat. respondi secundum ea quae proponerentur heredum commodo proficere. Quae m[2a]2rito heres exstiterat, ita testamento cauit: 'Maeui et Semproni filii dulcissimi, praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisue Titii domini mei, patris uestri ad me peruenit mortis eius tempore, ita tamen, ut omne onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum, nec non etiam si quid post mortem Titii domini mei, adgnoscatis'. quaero, an si quid soluisset post mortem mariti, cum ipsa fructus cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae superessent. Quisquis 'mihi heres heredesue erunt, hoc amplius Lucius Eutychus, quam quod eum heredem in-stitui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum Pamphilo, quem liberum esse iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut negotium exerceatis'. Lucius Eutychus uiua testatrice decessit, pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an Pamphilus eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti possit, licet taberna, ut uoluit testatrix, exerceri non possit. respondi admitti. Sempronia substituta heredi in-stituto legata accepit, si heres non esset: mouit contra institutum actionem, quod dolo eius factum esse dicebat, quo minus testatrix uolens primo loco scribere eam heredem testamentum mutaret, nec optinuit; quaero, an legati persecutionem saluam haberet. respondi secundum ea quae proponerentur saluam habere. Testator legata ante quinquen-nium uetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium soluit: quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum est, repraesentationem in re-liqua solutione legati reputare possit. respondi non propterea minus relictum deberi, quod aliquid ante diem sit solutum. Lucius Titius testamento ita cauit: praediolum meum 'dari uolo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perueniat'. quaero, @1 an Seia in communione cum libertis habeat portionem an uero sibi partem dimidiam eius praedioli uindicare possit. respondi perspicuam esse testantis uoluntatem omnes ad uiriles partes uocantis. Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegauit, item orna-menta et seruos et aureos decem: et si inpubes decessisset, substituit, a quibus ita legauit: 'quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in du-plum dari uolo'. quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur. respondi non uideri de dotis legato duplicando testatorem sensisse. item quaero, cum corpora legata etiam nunc ex lucratiua causa possideantur, an a substitutis peti pos-sint. respondi non posse. 'Ciuibus meis do lego chirographum Gaii seii': postea codicillis uetuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis no-minauit, eandem summam rei publicae daret. quaesitum est, si posterior idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant. respondi heredes rei publicae aduersus eum dumtaxat debitorem, qui nouissimis codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare debere. Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem suum et ita cauit: 'si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere uolo'. quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestat[2i]2 bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filia et nepos, uideri legitimorum fidei commissum esse, ut praestar[2e]2tur. 'Quisquis mihi heres erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi et solui eis iubeo': quaesitum est, an, si non debe-rentur, actio esset. respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso. Lucius Titius Damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legauit: 'quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumis[2i]2 et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos certam pecuniam dato'. quaesitum est, an Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque lega-tum dari uellet: alioquin nihil ipsis praestetur. Damae et Pamphilo, quos testamento ma- @1 numiserat, fundum dedit ita, ut post mortem suam filiis suis restituerent: eodem testamento petiit ab heredibus suis, ut Pamphilam manumitterent, quae Pamphila filia naturalis erat Pamphili: idem Pamphilus post diem legati sui cedentem testamento heredem instituit Maeuium eiusque fidei commissit, ut hereditatem suam, id est fundi supra scripti partem dimidiam, quam solam in bonis ex testamento patronae suae habebat, Pamphilae filiae suae, cum primum libera fuisset, restitueret. quaero Pamphila manumissa, utrum ex testa-mento superiore patris sui patronae eam partem petere possit an uero ex testamento pa-tris naturalis ex causa fideicommissi habita ratione legis Falcidiae. respondi ex his quae proponerentur probari Pamphilam dumtaxat ex testamento superiore fideicommissum petere posse. &7Claudius&. quia creditur appellatione filiorum et naturales liberos, id est in serui-tute susceptos contineri. &7Scaeuola&. Codicillis Gaio Seio centum legauit eiusque fidei commisit, ut ancillae testatoris ea daret: quaero, an utile fideicommissum sit, quod lega-tarius ancillae testatoris dare iussus est. respondi non esse. item, si utile non est, an legatarius heredi, cuius ancilla est, restituere compellatur. respondi non compelli: sed nec ipsum legatarium legatum petere posse. Insulam libertis utriusque sexus legauit ita, ut ex reditu eius masculi duplum, feminae simplum percipiant, eamque alienari uetuit: ex consensu omnium ab herede uenumdata est: quaero, an et ex pretio insulae duplum mares, simplum feminae caperent. respondi ob pretium nullam fideicommissi persecu-tionem esse, nisi ea mente uenditioni consenserunt, ut similiter ex pretio mares quidem duplum, feminae autem simplum consequantur. Instituto filio herede et ex eo nepotibus emancipatis testator ita cauit: '$BOU/LOMAI DE\ TA\S3 E)MA\S3 OI)KI/AS3 MH\ PWLEI=S3QAI U(PO\ TW=N KLHRONO/MWN $MOU MHDE\ DANEI/ZES3QAI KAT' AU)TW=N, A)LLA\ ME/NEIN AU)TA\S3 A)KERAI/AS3 AU)TOI=S3 KAI\ UI(OI=S3 KAI\ E)KGO/NOIS3 EI)S3 $TO\N A(/PANTA XRO/NON. E)A\N DE/ TIS3 BOULHQH=| AU)TW=N PWLH=S3AI TO\ ME/ROS3 AU)TOU= H)\ DANEI/S3AS3QAI KAT' $AU)TOU=, E)COUS3I/AN E)XE/TW PWLH=S3AI TW=| S3UGKLHRONO/MW| AU)TOU= KAI\ DANEI/ZES3QAI PAR' AU)TOU=. E)A\N DE/ TIS3 $PARA\ TAU=TA POIH/S3H|, E)/S3TAI TO\ XRHMATIZO/MENON A)/XRHS3TON KAI\ A)/KURON&'. quaeritur, cum filius de-functi mutuam pecuniam a Flauia Dionysia acceperit et locatis aedibus pro parte sua pen-ȟؘsiones sibi debitas creditrici delegauerit, an condicio testamenti exstitisse uideatur, ut filiis suis fideicommissi nomine teneatur. respondi secundum ea quae proponerentur non ex-stitisse. Matre et uxore heredibus institutis ita cauit: 'a te, uxor carissima, peto, ne quid post mortem tuam fratribus tuis relinquas: habes filios sororum tuarum, quibus relinquas. scis unum fratrem tuum filium nostrum occidisse, dum ei rapinam facit: sed et alius mihi deteriora fecit'. quaero, cum uxor intestata decessit et legitima eius hereditas ad fratrem pertineat, an sororis filii fideicommissum ab eo petere possunt. respondi posse defendi @1 fideicommissum deberi. 'Lucius Titius hoc meum testamentum scripsi sine ullo iuris perito, rationem animi mei potius secutus quam nimiam et miseram diligentiam: et si minus ali-quid legitime minusue perite fecero, pro iure legitimo haber[2i]2 debet hominis sani uoluntas': deinde heredes instituit. quaesitum est intestati eius bonorum possessione petita, an por-tiones adscriptae ex causa fideiccommissi peti possunt. respondi secundum ea quae propo-nerentur posse. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Testamento filium et uxorem suam heredes instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua et quidquid in peculio habuit filius, ei donauit et adiecit praecipua haec eum suique iuris et post mortem suam habere uelle. quaero, cum testamento significauerit, si quid obsignatum recepisset, id uice codicillorum ualeret, epistula autem non sit obsignata, an quae epistula continentur ad filium pertineant. respondi, si fides epistulae relictae constaret, deberi, quae in e[2a]2 dare se uelle significauit. Qui indiuisam cum fratre suo rem habebat, filias suas heredes institu[2i]2t et ita cauit: 'propter res uniuersas quae mihi cum illo fratre meo patruo uestro communes sunt, quas aestimationis constiterit esse uniuersas duo milium aureorum, fidei uestrae committo, uti pro portione uestra mille aureos a Lucretio Pacato patruo uestro accipiatis': huic testa-mento quinquennio superuixit et abunde patrimonium reliquit: quaes[2i]2tum est, an heredes Lucretii Pacati secundum uerba supra scripta offerentes mille aureos fideicommissum con-sequantur. respondi secundum ea quae proponerentur non facere uoluntatem, ut uniuersa datis millenis aureis restituerentur, sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, oblationem debere fieri. Seio, quem heredi substituerat, ita legauit: Seio, si mihi heres 'non erit, et uxori eius Marcellae argenti libras quindecim dari uolo'. quaero, cum Seius heres exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur. respondi secundum ea quae proponerentur deberi. Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: 'pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. primum autem rogo, sic inter uos agatis, ut me uiuo egistis itaque rogo, ut quidquid aut ego rel[2i]2quero aut quod uos ipsae habetis, commune uobis sit'. filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri deberetur et quota. respondi secundum ea quae propo-nerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata sit in commune bona sua conferre. Quattuor filios aequis partibus instituit et fundum per praeceptionem singulis legauit: filii, cum uniuersa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario creditori @1 soluerunt et posteriori obligauerunt, qui, cum ei debitum non solueretur, praedia uniuersa lege pignoris uni ex heredibus uendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis ea possideat, fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an uero ea perempta esset, cum communiter uniuersa sequenti creditori obligauerint. respondi actionem quidem fideicommissi in personam competentem omnibus inuicem manere: non autem fideicom-missum restituendum est, nisi prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolue-retur. Filiae fidei commissit in haec uerba: 'peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem post mortem meam mutes et ita renoues, ut fratres tui dotem stipularentur hoc casu, ut, si sine liberis uno pluribusue in matrimonio morieris, dos ad eos perueniat'. post mortem patris decess[2it]2 maritus, antequam renouaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit nullo liberorum relicto, uiuo adhuc Titio uno ex fratribus. quaesitum est, an Titius peti-tionem haberet rerum, quae in dotem fuerant. respondi posse fideicommissum ab heredibus sororis peti, si per eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur. Filium et filiam he-redes instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec uerba: 'a uobis peto, ut quidquid uobis legaui, contenti sitis uiuentes, ut post uos filiis meis restituatis'. defuncta testatricis filia Maeuia libertus decessit herede institut[2o]2 patronae filio ex parte debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate patronae filius a coherede suo partem eorum, quae ex testamento matris ad Maeuium libertum peruenerant, petere potest. respondi eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede petere posse. Maritus uxorem ex asse heredem instituit, cuius post mortem codicillos aperiri testator praecepit: praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans uendidit: emptor quaerit, an retractari haec uenditio possit post mortem mulieris ab his, quibus codicillis per fideicommissum hereditas data [2d]2eprehenderetur an uero solum quan-titas pretii ab herede uxoris fideicommissariis debeatur. respondi propter iustam ignoran-tiam tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem remaneat, fideicommissario pretium dare debere. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS SECUNDUS}1 @@@@{1DE LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Si incertus quis sit, captiuus sit an a latrunculis obsessus, testamentum facere non potest. sed et si sui iuris sit ignarus putetque se per errorem, quia a latronibus captus est, seruum esse uelut hostium, uel lega-tus qui nihil se a captiuo differre putat, non posse fideicommittere certum est, quia nec testari potest, qui, an liceat sibi testari, dubitat. Sed si filius familias uel seruus fidei-commissum reliquerit, non ualet: si tamen manumissi decessisse proponantur, constanter dicemus fideicommissum relictum uideri, quasi nunc datum, cum mors contingit, uidelicet si durauerit uoluntas post manumissionem. haec utique nemo credet in testamentis no[2s]2 esse probaturos, quia nihil in testamento ualet, quotiens ipsum testamentum non ualet, sed si alias fideicommissum quis reliquerit. Hi, quibus aqua et igni interdictum est, item de-portati fideicommissum relinquere non possunt, quia nec testamenti faciendi ius habent, cum sint $A)PO/LIDES3.& Deportatos autem eos accipere debemus, quibus princeps insulas adno-tauit uel de quibus deportandis scripsit: ceterum prius quam factum praesidis comprobet, nondum amississe quis ciuitatem uidetur. proinde si ante decessisset, ciuis decessisse ui-detur et fideicommissum, quod ante reliquerat, quam sententiam pateretur, ualebit: sed et si post sententiam, antequam imperator comprobet, ualebit quod factum est, quia certum statum usque adhuc habuit. A praefectis uero praetorio uel eo, qui uice praefectis ex man-datis principis cognoscet, item a praefecto urbis deportatos (quia ei quoque epistula diui Seueri et imperatoris nostri ius deportandi datum est) statim amittere ciuitatem et ideo nec testamenti faciendi ius nec fideicommittendi constat habere. Si quis plane in insulam de-portatus codicillos ibi fecerit et indulgentia imperatoris restitutus isdem codicillis duran-tibus decesserit, potest defendi fideicommissum ualere, si modo in eadem uoluntate durauit. Sciendum est autem eorum fidei committi quem posse, ad quos aliquid peruenturum est morte eius, uel dum eis datur uel dum eis non adimitur. Nec tantum proximi bonorum possessoris, uerum inferioris quoque fidei committere possumus. Sed et eius, qui nondum Ƞnatus est, fidei committi posse, si modo natus nobis successurus sit. Illud certe indubitate dicitur, si quis intestatus decedens ab eo, qui primo gradu ei succedere potuit, fideicom-missum reliquerit, si illo repudiante ad sequentem gradum deuoluta sit successio, eum fidei-commissum non debere: et ita imperator noster rescripsit. Sed et si a patrono sit re- @1 lictum et aliquis ex liberis eius mortuo [2eo]2 admissus sit ad bonorum possessionem, idem erit dicendum. @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. Ex filio praeterito, licet suus heres erit, fideicommissum relinqui non potest. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Si mulier dotem stipulata fuerit et accepto tulit marito in hoc dotem, ut fideicommissum det, dicendum est fideicommissum deberi: percepisse enim aliquid a muliere uidetur. haec ita, si mortis causa donatura mu-lier marito fecit acceptum. sed et si mortis causa auxerit marito dotem uel in matrimo-nium eius mortis causa redierit, potest dici fideicommissum ab eo deberi. Iulianus scribit, si seruus mihi legatus sit eumque manumittere rogatus sim, fideicommissum a me relinqui non posse, scilicet si pure roget: nam si sub condicione uel in diem, propter fructum medii temporis posse me obligari nec Iulianus dubitaret. Si rem quis debeat ex stipulatu ei [2c]2ui rem legauerit, fidei committere eius non poterit, licet ex legato commodum sentire uideatur, quod dominium nanciscitur statim nec exspectat ex stipulatu actionem: fortassis quis dicat et sumptum litis, quem sustineret, si ex stipulatione litigaret, eum lucrari. sed nequaquam dicendum est huius fidei committi posse. Sed si habenti tibi proprietatem usum fructum mortis causa cessero, potest dici fideicommittere me posse. nec quemquam moueat, quod usus fructus solet morte exstingui: nam medii potius temporis, quo uiuat qui donauit, commodum cogitemus. Si autem pignus debitoris liberauero mortis causa et eius fidei commissero, non potest ualere fideicommissum. @@&7Paulus& libro quarto sent[2ent]2iarum. A patre uel domino relictum fideicommis-sum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio uel seruo manumisso utilibus actio-nibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Si fuerit municipio legatum relictum, ab his qui rem publicam gerunt fideicommissum dari potest. Si quis non ab herede uel legatario, sed ab heredis uel legatarii herede fideicommissum reliquerit, hoc ualere be-nignum est. @@&7Paulus& libro primo fideicommissorum. Sed et si sic fideicommissum dedero ab herede meo: 'te rogo, Luci Titi, ut ab herede tuo petas dari Maeuio decem aureos', utile erit fideicommissum, scilicet ut mortuo Titio ab herede eius peti possit: idque et Iu-lianus respondit. Sic autem fideicommissum dari non poterit: 'si Stichus Seii factus iussu eius hereditatem adierit, rogo det', quoniam qui fortuito, non iudicio testatoris consequitur hereditatem uel legatum, non debet onerari, nec recipiendum est, ut, cui nihil dederis, eum rogando obliges. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Si deportati seruo fideicommissum fuerit adscriptum, ad fiscum pertinere dicendum est, nisi si eum deportatus uiuo testatore alienauerit uel fuerit restitutus: tunc enim ad ipsum debebit pertinere. Si miles deportato fideicommissum reliquerit, uerius est, quod et Marcellus probat, ca[2p]2ere eum posse. Si quis creditori suo legauerit id quod debet, fidei committi eius non poterit, nisi commodum ali-quod ex legato consequatur, forte exceptionis timore uel si quod in diem debitum fuit uel sub condicion[2e]2. @@&7Paulus& libro primo fideicommissorum. Si legatarius, a quo fideicommissum @1 datum est, petierit legatum, id tantum, quod per iudicem exegerit, praestare fideicommis-sario cogetur uel, si non exegerit, actione cedere: ad eum enim litis periculum spectare iniquum est, si non culpa legatarii lis perierit. Seruo heredis fideicommissum utiliter non relinquitur, nisi fidei [2ei]2us commiserit, ut seruum manumittat. Cum ita petisset testator, ut, quidquid ex bonis eius ad patrem peruenisset, filiae suae ita restituere[2t]2, ut eo amplius ha-beret, quam ex bonis patris habitura esset, diuus Pius rescripsit manifestum esse de eo tempore sensisse testatorem, quod post mortem patris futurum esset. @@&7Maecianus& libro primo fideicommissorum. Si ita fuerit fideicommissum re-lietum: 'ad quemcumque ex testamento meo uel ab intestato' uel ita: 'ad quemcumque quoquo iure bona mea perueniant': hac oratione et eius, qui postea natus erit inue fami-liam uenerit et eius, qui postea cognatus esse coeperit, fidei commissum uidetur: eius quo-que, quae nondum nupta erit, sed postea eo casu, quo ex edicto ad uxorem bona mariti intestati solent pertinere. @@&7Ualens& libro secundo fideicommissorum. Si tibi et ei, qui ex tribus liberis meis in funus meum uenerit, centum aureos legauero, non minuitur in tua persona lega-tum, si nemo uenit. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Fideicommissa quocumque ser-mone relinqui possunt, non solum Latina uel Graeca, sed etiam Punica uel Gallicana uel alterius cuiuscumque gentis. Quotiens quis exemplum testamenti praeparat et prius decedat quam testetur, non uale[2n]2t quasi ex codicillis quae in exemplo scripta sunt, licet uerba fideicommissi scriptura habeat: et ita diuum Pium decreuisse Maecianus scribit. Si ita qui[2s]2 scripserit: 'illum tibi commendo', diuus Pius rescripsit fideicommissum non deberi: aliud est enim personam commendare, aliud uoluntatem suam fideicommittentis heredibus insi-nuare. Cum esset quis rogatus restituere portionem accepta certa quantitate, responsum est ultro petere ipsum fideicommissum ab herede posse. sed utrum, si uolet, praecipiet restituetque portionem, an uero et si noluerit, cogatur accepta quantitate portionem resti-tuere, propriae est deliberationis. et sane cum quis rogatur accepta certa quantitate por-tionem restituere, duplex est fideicommissum, unum, ut possit petere quantitatem paratus portione cedere, aliud, ut et si non petet, tamen cogatur fideicommissario restituere parato praestare quantitatem. Si quis ita scripserit: 'sufficiunt tibi uineae uel fundus', fideicom-missum est, quoniam et illud fideicommissum esse arbitramur: 'contentus esto illa re'. Sic fideicommissum relictum: 'nisi heres meus noluerit, illi decem dari uolo' quasi condicionale fideicommissum est et primam uoluntatem exigit: ideoque post primam uoluntatem non erit arbitrium heredis dicendi noluisse. Hoc autem 'cum uoluerit' tractum habet, quamdiu uiuat is, a quo fideicommissum relictum est: uerum si antequam dederit, decesserit, heres eius praestat. sed et si fideicommissarius, antequam heres constituat, decesserit, ad he-redem suum nihil transtulisse uidetur: condicionale enim esse legatum nemini dubium est et pendente condicione legati uideri decessisse fideicommissarium. Quamquam autem fidei-commissum ita relictum non debeatur 'si uolueris', tamen si ita adscriptum fuerit: 'si fueris arbitratus' 'si putaueris' 'si aestimaueris' 'si utile tibi fuerit uisum' uel 'uidebitur', debebitur: non enim plenum arbitrium uoluntatis heredi dedit, sed quasi uiro bono commissum re-lictum. Proinde si ita sit fideicommissum relictum: 'illi, si te meruerit', omnimodo fidei-commissum debebitur, si modo meritum quasi apud uirum bonum collocare fideicommissa- @1 rius potuit: et si ita sit 'si te non offenderit', aeque debebitur: nec poterit heres causari non esse meritum, si alius uir bonus et non infestus meritum potuit admittere. Haec uerba: 'te, fili, rogo, ut praedia, quae ad te peruenerint, pro tua diligentia diligas et curam eo-rum agas, ut possint ad filios tuos peruenire', licet non satis exprimunt fideicommissum, sed magis consilium quam necessitatem relinquendi, tamen ea praedia in nepotibus post mortem patris eorum uim fideicommissi uidentur continere. Si filio a patre herede instituto fideicommissum relictum fuerit, etsi uerbis non sit ita relictum 'cum pater moreretur', sed Ƞintellegi hoc possit, puta quia sic relictum est 'ut relinquat filio' uel 'uolo eum habere' uel 'uolo ad eum pertinere', defendetur in id tempus fideicommissum relictum, quo sui iuris filius efficitur. Si cui ita fuerit fideicommissum relictum: 'si morte patris sui iuris fuerit effectus' et emancipatione sui iuris factus sit, non uideri defecisse condicionem: sed et cum mors patri contingat, quasi exstante condicione ad fideicommissum admittetur. Si rem suam testator legauerit eamque necessitate urguente alienauerit, fideicommissum peti posse, nisi probetur adimere ei testatorem uoluisse: probationem autem mutatae uoluntatis ab heredibus exigendam. Ergo et si nomen quis debitoris exegerit, quod per fideicommis-sum reliquit, non tamen hoc animo, quasi uellet extinguere fideicommissum, poterit dici deberi: nisi forte inter haec interest: hic enim extinguitur ipsa constantia debiti, ibi res durat, tametsi alienata sit. cum tamen quidam nomen debitoris exegisset et pro deposito pecuniam habuisset, putaui fideicommissi petitionem superesse, maxime quia non ipse exe-gerat, sed debitor ultro pecuniam optulerat, quam offerente ipso non potuit [2non]2 accipere. paulatim igitur admittemus, etsi ex hac parte pecuniae rem comparauerit, quam non hoc animo exegit, ut fideicommissarium priuaret fideicommisso, posse adhuc fideicommissi peti-tionem superesse. Si quis illicite aedificasset, id est hoc quod dirui constitutiones iubent, an fideicommissum relinquere ex eo quid possit, uideamus. et puto posse: cum enim dirui necesse sit, nulla dubitatio est, quin senatus consultum impedimento non sit. Si heres ro-gatus sit certam summam usuris certis faenori dare, utile est fideicommissum: sed Mae-cianus putat non alias cogendum credere, quam idonee ei caueatur: sed ego procliuior sum, ut putem cautionem non exigendam. Si seruo alieno militia relinquatur, an domino quaeratur legatum, quaeritur. et aut scit seruum esse, et dico aestimationem deberi: aut ignorauit, et denegari fideicommissi persecutio debet, quia, si scisset seruum, non rel[2i-]2quisset. Ex his apparet, cum per fideicommissum aliquid relinquitur, ipsum praestandum quod relictum est: cum uero ipsum praestari non potest, aestimationem esse praestandam. Si quis decem alicui per fideicommissum reliquerit et, si perdidisset id quod testamento relictum est, rursus ei reliquerit, quaerebatur, an sequens fideicommissum ualeat uel an exigere heres debeat cautionem salua fore decem, ne cogatur ad praestationem, et an, si saepius perdidisset, saepius ei sarciretur fideicommissum. diuus Pius re-scripsit neque cautionem exigendam et non amplius quam semel, postquam perdidisset, praestandum: non enim onerandus est heres, ut in infinitum, quotiens perdiderit, restituere ei tantundem debeat, sed ut per fideicommissum posterius duplicata eius legata uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpserit exsoluto et posteriore fideicommisso. Item si quis certam quantitatem cui reliquerit et addiderit faci- @1 lius hanc summam posse compensari, cum debitor sit fideicommissarius ex causa heredi-tatis Gaii Seii, nec uelit ille hereditatem adire Gaii Seii, sed petat fideicommissum: impe-rator noster contra uoluntatem eum testantis petere fideicommissum rescripsit, cum in fidei-commissis praecipue spectanda seruandaque sit testatoris uoluntas. Plerumque euenit mul-torum interesse id quod relinquitur, uerum testatorem uni uoluisse honorem habitum, et est haec sententia Marcelli uerissima. Sic euenit, ut interdum si pluribus testator honorem habere uoluit et de pluribus sensit, quamuis unum legatum sit, tamen ad persecutionem eius plures admittantur. ut puta si decem fuerunt eiusdem rei stipulandi et heres uel fidei-commissarius rogatus est, ut eis solueret: hic enim si omnium interest et de omnibus sensit testator, fideicommissum relictum omnes petere potuerunt. sed utrum in partem agent an in solidum, uideamus: et credo, prout cuiusque interest, consequentur: unus igitur qui occupat agendo totum consequitur ita, ut caueat defensu iri aduersus ceteros fideicommis-sarios eum qui soluit, siue socii sunt siue non. Interdum alterius nomen scribitur in testa-mento, alteri uero fideicommissi petitio uel legati competit, ut puta si fidei heredis com-mittatur, ut ipse publicum pro Titio praestet, fideicommissum hoc uel legatum non publi-canus petit, licet ei sit adscriptum, sed ipse petere poterit, pro quo legatum relictum est. multum autem interesse arbitror, cui uoluit prospectum cuiusque contemplatione testator fecerit. plerumque autem intellegendum est priuati causa hoc fecisse, licet emolumentum publicano quaeratur. Si in opere ciuitatis faciendo aliquid relictum sit, unumquemque he-redem in solidum teneri diuus Marcus et Lucius Uerus Proculae rescrips[2er]2unt: tempus tamen coheredi praestituerunt, intra quod mittat ad opus faciendum, post quod solam Pro-culam uoluerunt facere imputaturam coheredi sumptum pro parte eius. Ergo et in statua et in seruitute ceterisque, quae diuisionem non recipiunt, idem diuus Marcus rescripsit. Si quis opus facere iussus paratus sit pecuniam dare rei publicae, ut ipsa faciat, cum testator per ipsum id fieri uoluerit, non audietur: et ita diuus Marcus rescripsit. @@&7Ualens& libro primo fideicommissorum. 'Stichus liber esto: et ut eum heres artificium doceat, unde se tueri possit, peto.' Pegasus inutile fideicommissum esse ait, quia genus artificii adiectum non esset: sed praetor aut arbiter ex uoluntate defuncti et aetate et condicione et natura ingenioque eius, cui relictum erit, statuet, quod [2po]2tissimum arti-ficium heres docere eum sumptibus suis debeat. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Si sic locutus erit testator: 'heres meus illi fundum dato: Seio hoc amplius decem', non erit dubitandum, quin Seius et fundi partem et decem ex testamento percipere debeat. @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. Non dubium est, quin, si uxori legatum sit 'si non nupserit' idque alii restituere rogata sit, cogenda est, si nupserit, restituere. Heres quoque, cui iurisiurandi condicio remittitur, legatum et fideicommissum debet. Sed si cui legatum relictum est, ut alienam rem redimat uel praestet, si redimere non possit, quod dominus non uendat uel immodico pretio uendat, iustam aestimationem inferat. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Hae res testatoris legatae quae in profundo esse dicuntur, quandoque apparuerint, praestantur. @@&7Pomponius& libro primo fideicommissorum. Saepe legatum plenius restitu[2e]2tur @1 fideicommissario quam esset relictum, ueluti si alluuione ager auctus esset uel etiam in-sulae natae. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Etiam ea quae futura sunt legari possunt, ut insula uel in mare uel in fluminibus enata: Seruitus quoque seruo praedium habenti recte legatur. @@&7Pomponius& libro primo fideicommissorum. Si iure testamento facto fidei-commissum tibi reliquero, deinde postea aliud fecero non iure, in quo fide[2i]2commissum re-lictum tibi uel aliud quam quod priore testamento uel omnino non sit relictum, uidendum est, mens mea haec fuerit facientis postea testamentum, ut nolim ratum tibi sit priore testamento relictum, quia nuda uoluntate fideicommissa infirmarentur. sed uix id optinere potest, fortassis ideo, quod ita demum a priore testamento uelim recedi, si posterius ualiturum sit et nunc ex posteriore testamento fideicommissum ei non debetur, etiamsi idem heredes utroque testamento instituti ex priore exstiterunt. @@&7Ualens& libro quinto fideicommissorum. Si tibi legatum est uel fideicommis-sum relictum, uti quid facias, etiamsi non interest heredis id fier[2i]2, negandam tibi actionem, si non caueas heredi futurum, quod defunctus uoluit, Nerua et Atilicinus recte putauerunt. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Si res mihi per fideicommissum relicta eadem tibi legata uel per fideicommissum relicta sit non communicandi animo, sed utrique in solidum, ambigendum non est, si alteri sit soluta, alterum nullum quidem ius Ƞin ipsam rem habere, sed actionem de pretio integram eum habere. @@&7Paulus& libro quarto sententiarum. Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superueniens morbus ei impedimento sit. Fideicommissum relictum et apud eum, cui relictum est, ex causa lucratiua inuentum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari uoluit. Columnis aedium uel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari uoluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt. @@&7Hermogenianus& libro quarto iuris epitomarum. Si quis in principio testa-menti adscripserit: 'cui bis legauero, semel deberi uolo', postea eodem testamento uel codi-cillis sciens saepe eidem legauerit, suprema uoluntas potior habetur: nemo enim eam sibi potest legem dicere, ut a priore ei rec[2e]2dere non liceat. sed hoc ita locum habebit, si spe-cialiter dixerit prioris uoluntatis sibi paenituisse et uoluisse, ut legatarius plura legata ac-cipiat. Miles in eum ex militari delicto capitali dicta sententia, permittente eo in ipsa sententia qui damnauit, sicut testamenti faciendi ita fideicommissi relinquendi potestatem consequitur. Mortis damnum per fideicommissum serui relicti, antequam mora fiat, fidei-commissarius solus patitur, licet alienus relinquatur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Ex imperfecto testamento legata uel fidei-commissa imperatorem uindicare inuerecundum est: decet enim tantae maiestati eas ser-uare leges, quibus ipse solutus esse uidetur. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Creditori ita potest legari, ne inde-bitum ab eo repeteretur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. 'Ille aut ille heres Seio centum dato': potest Seius ab utro uelit petere. Cum in uerbis nulla ambiguitas est, non debet a[2d]2mitti uoluntatis quaestio. @1 @@&7Idem& libro secundo ad Neratium. Is qui fideicommissum debet post moram non tantum fructus, sed etiam omne damnum, quo adfectus est fideicommissarius, prae-stare cogitur. @@&7Idem& libro secundo decretorum. Paula Callinico ex parte herede instituto filiae eiusdem Iuuentianae, cum in familia nupsisset, decem testamento legauit: deinde post tempus codicillis factis centum eidem Callinico reliquerat non adiecto 'hoc amplius'. pro-nuntiauit utramque summam deberi, maxime cum in codicillis filiae Callinici nihil legatum fuisset. Pompeius Hermippus filium Hermippum ex dodrante, filiam Titianam ex quadrante heredes instituerat et praedia certa singulis praelegauerat: praeterea, si sine liberis Her-mippus moreretur, aliam possessionem filiae dari iusserat: post testamentum factis codi-cillis filiae certa praedia dederat eamque his contentam esse uoluit pro omni hereditate et his, quae in testamento reliquerat: Hermippi bona ad fiscum peruenerant: Titiana soror fideicommissum petebat. quaerebatur, utrum pro hereditate tantum an et pro his, quae post mortem frater rogatus erat restituere, pater eam uoluisset accipere ea quae codicillis reliquerat. mihi ab omni uoluntate recessum uidebatur. placuit humanius interpretari ea sola, quae uiuente fratre acceptura erat, adempta uideri, non etiam quae post mortem eius reliquerat, si sine liberis deceder[2e]2t, et ita pronuntiauit. Iulianus Seuerus decedens insti-tutis quibusdam heredibus alumno suo quinquaginta legauerat eaque [2a]2 Iulio Mauro colono suo ex pensionibus fundi debitis ab eo praestari uoluerat eidemque Mauro quaedam lega-uerat: cum de hereditate fiscus quaestionem mouisset, iussu procuratoris Maurus pecuniam fisco soluerat: postea heres scriptus optinuerat fiscum: alumno autem mortuo heres eius fideicommissum ab herede Mauri petebat. placuit imperatori non uideri eius fidei commis-sum, sed demonstratum, unde accipere posset: et ideo heres Seueri haec praestare debet. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Si fidei meae com-mittatur, ut, quod mihi relictum fuerit supra quod capere possum, alii restituam, posse me id capere constat. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Qui concubi-nam habebat, ei uestem prioris concubinae utendam dederat, deinde ita legauit: 'uestem, quae eius causa empta parata esset'. Cascellius Trebatius negant ei deberi prioris con-cubinae causa parata, quia alia condicio esset in uxore. Labeo id non probat, quia in eiusmodi legato non ius uxorium sequendum, sed uerborum interpretatio esset facienda idemque uel in filia uel in qualibet alia persona iuris esset. Labeonis sententia uera est. Cum ita legatum esse[2t]2, ut Titia uxor mea tantandem partem habeat quantulam unus heres, si non aequales partes essent heredum, Quintus Mucius et Gallus putabant maximam par-tem legatam esse, quia in maiore minor quoque inesset, Seruius Ofilius minimam, quia cum heres dare damnatus esset, in potestate eius esset, quam partem daret. Labeo hoc probat idque uerum est. Cum ita legatum esset: 'quanta pecunia ex hereditate Titii ad me per-uenit, tantam pecuniam heres meus Seiae dato', id legatum putat Labeo, quod acceptum in tabulis suis ex ea hereditate testator rettulisset: ceterum negat cauendum heredi a lega-tario, si quid forte postea eius hereditatis nomine heres damnatus esset. ego contra puto, quia non potest uideri peruenisse ad heredem, quod eius hereditatis nomine praestaturus esset: idem Alfenus Uarus Seruio placuisse scribit, quod et uerum est. Si heres tibi seruo generaliter legato Stichum tradiderit isque a te euictus fuisset, posse te ex testamento agere Labeo scribit, quia non uidetur heres dedisse, quod ita dederat, ut habere non pos-sis: et hoc uerum puto. sed hoc amplius ait debere te, priusquam iudicium accipiatur, @1 denuntiare heredi: nam si aliter feceris, agenti ex testamento opponetur tibi doli mali ex-ceptio. 'Si Stichus et Dama serui mei in potestate mea erunt cum moriar, tum Stichus et Dama liberi sunto et fundum illum sibi habento.' si alterum ex his post testamentum factum dominus alienasset uel manumississet, neutrum liberum futurum Labeo putat: sed Tubero eum, qui remansisset in potestate, liberum futurum et legatum habiturum putat. Tuberonis sententiam uoluntati defuncti magis puto conuenire. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Qui quattuor pocula oleaginea habebat, ita legauit: pocula oleagine[2a]2 paria duo. respondi unum par legatum esse, quia non ita esset: bina paria neque ita: poculorum paria duo: idem et Trebatius. Qui hortos publicos a re publica conductos habebat, eorum hortorum fructus usque ad lustrum, quo conducti essent, Aufidio legauerat et heredem eam conductionem eorum hortorum ei dare damnauerat sinereque uti eum et frui. respondi heredem teneri sinere frui: hoc amplius heredem mercedem quoque hortorum rei publicae praestaturum. Cum testamento scriptum esset: 'Sticho seruo meo heres quinque dato et, si Stichus he-redi meo biennium seruierit, liber esto', post biennium legatum deberi existimo, quia in id tempus et libertas et legatum referri deberet: quod et Trebatius respondit. Si fundum mihi uendere certo pretio damnatus es, nullum fructum eius rei ea uenditione excipere tibi liberum erit, quia id pretium ad totam causam fundi pertinet. Qui fundum mandatu meo in societate mihi et [2s]2ibi emerat, deinde eum finibus diuiserat et priusquam mihi traderet, ita eum tibi legauerat 'fundum meum illi do'. negaui amplius partem deberi, quia ueri-simile non esset ita testatum esse patrem familias, ut mandati heres eius damnaretur. 'Uxori meae, dum cum filio meo Capuae erit, heres meus ducenta dato': filius a matre mi-grauit. si ambo Capuae habitassent, legatum matri debitu iri putaui, quamuis una non habitassent: sin autem in aliud municipium transissent, unius anni tantummodo debitu iri, quo una habitassent quantolibet tempore: Trebatius ait. uideamus, an his uerbis 'dum cum filio Capuae erit' non condicio significetur, sed ea scriptura pro superuacuo debet haberi: quod non probo. sin autem per mulierem mora non est, quo minus cum filio ha-Ƞbitet, legata ei deberi. Si aedes alienas ut dares damnatus sis neque eas ulla condicione emere possis, aestimare iudicem oportere Ateius scribit, quanti aedes sint, ut pretio soluto heres liberetur. idemque iuris est et si potuisses emere, non emeres. @@&7Idem& libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum. Si cui aedes legatae sint, is omne habebit id aedificium, quod solum earum aedium erit. &7Paulus&: hoc tunc demum falsum est, cum dominus aedium binarum aliquid conclaue, quod supra concama-rationem alterarum aedium esset, in usum alterarum conuertit atque ita his usus fuerit: namque eo modo alteris aedibus id accedet, alteris decedet. @@&7Scaeuola& libro quarto decimo digestorum. Sextiam filiam ex quadrante, ex reliquis Seium et Marcium sororis filios scripsit heredes: Sextiam substituit Marcio et Mar-cium Sextiae, dedit autem per praeceptionem Marcio certas species: Marcius partem here-ditatis, ex qua scriptus erat, omisit et eo intestato defuncto bona eius ad fratrem legiti-mum Seium deuoluta sunt. quaesitum est, an Sextia ex substitutione etiam haec, quae praelegata Marcio erant, iure substitutionis a legitimo herede defuncti sibi uindicare possit. @1 respondit secundum ea quae proponerentur Sextiam in legatis, quae Marcio data sunt, sub-stitutam non esse. @@&7Idem& libro quinto decimo digestorum. Uxori suae inter cetera ita legauit: 'et domus eam partem, in qua morari consueuimus'. quaesitum est, cum tam testamenti faciundi tempore quam mortis totam domum in usu habuerit nec quicquam ex ea locatum, an ea tantummodo uidetur legasse cubicula, in quibus dormire consueuerat. respondit eam omnem partem, in qua morari cum familia sua consueuisset. Uxori suae inter cetera ita legauit: 'uxori meae quidquid uiuus dedi donaui usibusue eius conparaui, concedi uolo': quaero, an quod post testamentum factum ei donatum est, id quoque concessum uideatur. respondit uerba quae proponerentur nihil pro futuro tempore significare. Cum Seius pro uxore centum aureos creditori soluerit et ornamentum pignori positum luerit, postea autem testamento facto uxori suae legauit, quidquid ad eum inue stipulatum eius concessit et hoc amplius uicenos aureos annuos: quaesitum est, an hos centum aureos heredes uiri ab uxore uel ab heredibus eius repetant. respondit, si donationis causa creditori soluisset, teneri heredes ex causa fideicommissi, si repetant, atque etiam petentes exceptione summoueri: quod praesumptum esse debet, nisi contrarium ab herede approbetur. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Nomen debitoris in haec uerba legauit: 'Titio hoc amplius dari uolo decem aureos, quos mihi heredes Gaii Seii debent, aduersus quos ei actionem mandari uolo eique eorundem pignora tradi'. quaero, utrum heredes tan-tum decem dare debeant an in omne debitum, hoc est in usuras debeant mandare. re-spondit uideri uniuersam eius nominis obligationem legatam. item quaero, cum ignorante matre familias actores in prouincia adiectis sorti usuris decem stipulati sint, an ex causa fideicommissi supra scripti etiam incrementum huius debiti ad Titium pertineat. respondit pertinere. Filio ex parte hered[2i]2 scripto praeceptionem dedit inter cetera his uerbis: 'Titio filio meo nomina ex calendario, quae elegerit filius meus sibi, uiginti dare damnas sunto sine dolo malo': eidem filio uiuus omnium rerum suarum administrationem permisit: qui post testamentum factum ante mortem patris annis decem, quibus procurabat patri, contra ueterem consuetudinem patris, qua calendarium exercebatur, nouos debitores amplarum pecuniarum fecit et in priores, quos pater exiguarum fortunarum habebat, maius creditum contulit ad hoc, ut uiginti nominibus prope omnis substantia kalendarii esset. quaesitum est, an huic filio eorum nominum, quae ipse fecit, praeceptio permittenda est. respondit ex his electionem habere, quae testamenti tempore testator in kalendario habuit. Uni ex heredibus per praeceptionem reliquit ea, quae ex patrimonio iuri sui Arethonis ei super-erant, eiusque fidei commissit haec eadem restituere pronepoti, cum erit annis sedecim, in quibus haec uerba adiecit: 'item rogo, uti reliquum aes alienum, quod ex bonis Arethonis debetur, omnibus creditoribus ex reditibus eorum bonorum soluas reddas satisque facias'. quaesitum est, an, si probauerit heres non sufficere reditum bonorum ad totius debiti ex-solutionem, nihilo minus tamen ipse debet adgnoscere onus aeris alieni. respondit mani-feste proponi ex reditibus bonorum eorum iussum aes alienum exsoluere, non de proprio. Pater filio et filia heredibus institutis cum singulis certa praedia et kalendaria praelegasset, ita cauit: 'a te autem, fili carissime, peto, quaecumque legaui, praestari uolo, et si quid euenerit aeris alieni, si quod in tempus pro mutuo acceperam et debuero. a te solui @1 uolo, ut quod sorori tuae reliqui, integrum ad eam pertineat'. quaesitum est, an quod ex quacumque causa debuit pater, a filio sit praestandum. respondit posse filiam ex fidei-commisso consequi ut leuaretur, quo magis integrum, quod testator dedisset, ad eam per-uenisset. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. Patronus liberto statim tribum emi petierat: libertus diu moram ab herede patroni passus est et decedens heredem reliquit clarissimum uirum: quaesitum est, an tribus aestimatio heredi eius debeatur. respondit deberi. idem quaesiit, an et commoda et principales liberalitates, quas libertus ex eadem tribu usque in diem mortis suae consecuturus fuisset, si ei ea tribus secundum uoluntatem patroni sui tunc comparata esset, an uero usurae aestimationis heredi eius debeantur. re-spondi, quidquid ipse consecuturus esset, id ad heredem suum transmittere. Sempronio ita legauit: 'Sempronius sumito praedia [2m]2ea omnia, quae sunt usque ad praedium, quod uocatur Gaas, finibus Galatiae, sub cura uilici Primi, ita ut haec omnia instructa sunt'. quaesitum est, cum in eodem confinio praediorum unum sit praedium non Galatiae, sed Cappadociae finibus, sub cura tamen eiusdem uilici, an etiam id praedium cum ceteris ad Sempronium pertineat. respondit et hoc deberi. Libertis, quos nominauerat, ita legauit: 'fundum Tre-batianum, qui est in regione Atellata, item fundum Satrianum, qui est in regione Niphana, cum taberna dari uolo'. quaesitum est, cum inter fundos, quos [2s]2upra legauit, sit quidem fundus uocabulo Satrianus, in regione tamen Niphana non sit, an ex causa fideicommissi libertis debeatur. respondit, si nullus esset Satrianus in regione Niphana et de eo sensisse testatorem certum sit, qui alibi esset, non idcirco minus deberi, quia in regione designanda lapsus esset. Codicillis confirmatis ita cauit: 'Tiburtibus municipibus meis amantissimisque scitis balineum Iulianum iunctum domui meae, ita ut publice sumptu heredum meorum et diligentia decem mensibus totius anni praebeatur gratis'. quaesitum est, an et sumptus refectionibus necessarios heredes praestare debeant. respondit secundum ea quae propone-rentur uideri testatorem super calefactionis et praebitionis onus de his quoque sensisse, qui ad cottidianam tutelam pertineant, quibus balineae aut instruuntur aut denique inter solitas cessationum uices parari purgarique, ut habiles ad lauandum fierent, sint solitae. @@Apud &7Scaeuolam& libro octauo decimo digestorum &7Claudius& notat. Nec fideicommissa ab intestato data debentur ab eo, cuius de inofficioso testamento constit[2i]2sset, quia crede-retur quasi furiosus testamentum facere non potuisse, ideoque nec aliud quid pertinens ad suprema eius iudicia ualet. @@&7Scaeuola& libro octauo decimo digestorum. Cum quis decedens Seiae matri fundum, qui proprius matris erat, legauerat, ab ea petierat, ut eundem cum moreretur Fla-uiae Albinae coni[2u]2gi suae restitueret. post mortem testatoris mater apud magistratum pro-fessa est nihil se aduersus uoluntatem filii sui facturam paratamque se fundum Flauiae Albinae tradere, si sibi annua bina praestarentur redituum nomine: sed neque possessionem tradidit neque annua bina accepit. quaesitum est, an iure fundum alii uendere possit. re-Ƞspondit, si de legati iure fideique commissi quaereretur, secundum ea quae proponerentur nec ualuisse, quod matri suum legabatur, neque onus fideicommissi processisse, si modo nihil praeterea mater cepisset. Qui testamento heredem scripserat, Maeuio ducenta legauit et fidei eius commisit, ut centum daret Glauce, Tyche Elpidi autem quinquaginta: postea Maeuius uolente testatore litteras emisit ad eas secundum uoluntatem testatoris re-stituturum: postea testator fecit codicillos, quibus et hoc praecepit, ut praeter hos codicillos @1 si quid aliud prolatum esset, non ualeat. quaesitum est, an Maeuius, qui ducenta accepit, quia mutauit uoluntatem de ea epistula testator, a mulieribus conueniri ex causa fidei-commissi possit. respondit secundum ea quae proponuntur frustra Maeuium conueniri, siue ducenta siue praedium pro his accepit. Seiam et Maeuium libertos suos aequis partibus heredes scripsit: Maeuio substituit Sempronium pupillum suum: deinde codicillos per fidei-commissum confirmauit, quibus ita cauit: 'Lucius Titius Seiae heredi suae, quam pro parte dimidia institui, salutem. Maeuium libertum meum, quem in testamento pro parte dimidia heredem institui, eam parte hereditatis ueto accipere, cuius in locum partemue eius Publium Sempronium dominum meum heredem esse uolo', et Maeuio, ad quem he-reditatis portionem noluit peruenire, cum hoc elogio fideicommissum reliquit: 'Maeuio liberto meo de me nihil merito dari uolo lagynos uini uetusti centum quinquaginta'. quaesitum est, cum uoluntas testatoris haec fuerit, ut omnimodo perueniat portio hereditatis ad Sem-pronium pupillum, an fideicommissum ex uerbis supra scriptis ualere intellegatur et a quo Sempronius petere possit, cum ad certam personam codicillos scripserit. respondit posse fideicommissum a Maeuio peti. Pater emancipato filio bona sua uniuersa exceptis duobus seruis non mortis causa donauit et stipulatus est a filio in haec uerba: 'quae tibi mancipia quaeque praedia donationis causa tradidi cessi, per te non fieri doloue malo neque per eum ad quem ea res pertinebit, quo minus ea mancipia quaeque ex his adgnata erunt eaque praedia cum instrumento, cum ego uolam uel cum morieris, quaequae eorum exsta-bunt neque dolo malo aut fraude factoue tuo eiusque ad quem ea res pertinebit [2in re]2rum natura aut in potestate esse desissent, si uiuam mihi aut cui ego uolam reddantur resti-tuantur, stipulatus est Lucius Titius pater, spopondit Lucius Titius filius'. idem pater de-cedens epistulam fideicommissariam ad filium suum scripsit in haec uerba: 'Lucio Titio filio suo salutem. certus de tua pietate fidei tuae committo, uti des praestes illi et illi cer-tam pecuniam: et Lucrionem seruum meum liberum esse uolo'. quaesitum est, cum filius patris nec bonorum possessionem acceperit nec ei heres exstiterit, an ex epistula fidei-commissa et libertatem praestare debeat. respondit, etsi neque hereditatem adisset neque bonorum possessionem petisset et nihil ex hereditate possideret, tamen nihilo minus et ex stipulatu ab heredibus patris et fideicommisso ab his quorum interest quasi debitorem conueniri posse, maxime post constitutionem diui Pii, quae hoc induxit. Nuptura duobus filiis suis, quos ex priore marito habebat, mandauit, ut uiginti, quae doti dabat, stipula-rentur in omnem casum, quo solui posset matrimonium, ut etiam alterutri ex his tota dos soluatur: constante matrimonio uno ex filiis mortuo uxor per epistulam petit a superstite filio, uti quandoque partem dimidiam dumtaxat dotis exigeret et ea contentus erit, alte-ram autem partem apud maritum eius remanere concedat. quaesitum est postea in matri-monio muliere defuncta, an maritus, si de tota dote conueniatur a filio, doli mali exceptione se tueri possit et an ultro ex causa fideicommissi actio ei competit, ut de parte obliga-tionis accepto ei feratur. respondit et exceptionem utilem fore et ultro ex fideicommisso peti posse. idem quaerit, an de reliqua dimidia parte mandati actio utilis sit heredibus mulieris aduersus filium eius. respondit secundum ea quae proponerentur, maxime post litteras ad filium scriptas non fore utilem. &7Claudius&: quoniam in his expressit, ut con-tentus esset partis dimidiae dotis. quibus uerbis satis fideicommissum filio relinqui placuit. @1 Codicillis ita scripsit: '$*BOU/LOMAI PA/NTA TA\ U(POTETAGME/NA KU/RIA EI)=NAI. *MACI/MW| TW=| KURI/W| MOU $DHNA/RIA MU/RIA PENTAKIS3XI/LIA, A(/TINA E)/LABON PARAKATAQH/KHN PARA\ TOU= QEI/OU AU)TOU= *)IOULI/OU *MACI/-$MOU, I(/NA AU)TW=| A)NDRWQE/NTI A)PODW/S3W, A(\ GI/NONTAI S3U\N TO/KW| TRI\S3 MU/RIA, A)PODOQH=NAI AU)TW=| BOU/-$LOMAI: OU(/TW GA\R TW=| QEI/W| AU)TOU= W)/MOS3A&'. quaesitum est, an ad depositam pecuniam peten-dam sufficiant uerba codicillorum, cum hanc solam nec aliam ullam probationem habeat. respondi: ex his quae proponerentur, scilicet cum iusiurandum dedisse super hoc testator adfirmauit, credenda est scriptura. Titia honestissima femina cum negotiis suis opera Cal-limachi semper uteretur, qui ex testamento capere non poterat, testamento facto manu sua ita cauit: '$*TITI/A DIEQE/MHN KAI\ BOU/LOMAI DOQH=NAI *KALLIMA/XW| MIS3QOU= XA/RIN DHNA/RIA MU/RIA&': quaero, an haec pecunia ex causa mercedis ab heredibus Titiae exigi possit. respondi non idcirco quod scriptum est exigi posse in fraudem legis relictum. Ex his uerbis testamenti: 'omni-bus, quos quasue manumisi manumiser[2oue]2 siue his tabulis siue quibuscumque aliis, filios filiasue suos omnes concedi uolo' quaesitum est, an his, quos uiuus manumississet, de-beantur filii. respondit his quoque, quos quasue ante testamentum factum manumississet, filios filiasue ex causa fideicommissi praestari oportere. @@&7Idem& libro nono decimo digestorum. Pater filium heredem praedia alienare seu pignori ponere prohibuerat, sed conseruari liberis ex iustis nuptiis et ceteris cognatis fideicommiserat: filius praedia, quae pater obligata reliquerat, dimisso hereditario creditore nummis noui creditoris, a priore in sequentem creditorem pignoris hypothecaeue nomine transtulit: quaesitum est, an pignus recte contractum esset. respondit secundum ea quae proponerentur recte contractum. idem quaesiit, cum filius praedia hereditaria, ut dimitteret hereditarios creditores, distraxisset, an emptores, qui fideicommissum ignorauerunt, bene emerint. respondi secundum ea quae proponerentur recte contractum, si non erat aliud in hereditate, unde debitum exsoluisset. Duobus libertis Sticho et Erote heredibus institutis ita cauit: 'fundum Cornelianum de nomine meorum exire ueto': unus ex heredibus Stichus ancillam Arescusam testamento liberam esse iussit eique partem suam fundi legauit: quaero, an Eros et ceteri conliberti Stichi ex causa fideicommissi eius fundi partem ab herede Stichi petere possint. respondit non contineri. Filiam suam heredem scripserat et ita cauerat: 'ueto autem aedificium de nomine meo exire, sed ad uernas meos, quos hoc testamento nominaui, pertinere uolo': quaesitum est, defuncta herede et legatariis uernis an ad unum libertum qui remansit totum fideicommissum pertineret. respondit ad eum, qui ex uernis superesset, secundum ea quae proponerentur uirilem partem pertinere. Fundum a filio, quoad uixerit, uetuit uenundari donari pignerari et haec uerba adiecit: 'quod si aduersus uoluntatem meam facere uoluerit, fundum Titianum ad fiscum pertinere: ita enim fiet, ut fundus Titianus de nomine uestro numquam exeat'. quaesitum est, cum uiuus filius eum fundum secundum uoluntatem patris retinuerit, an defuncto eo non ad heredes scriptos a filio, sed ad eos, qui de familia sunt, pertineat. respondit hoc ex uoluntate defuncti col-ligi posse filium qu[2oa]2d [2u]2iueret alienare uel pignerare non posse, testamenti autem factio-nem et in eo fundo in extraneos etiam heredes habiturum. Iulius Agrippa primipilaris testamento suo cauit, ne ullo modo reliquias eius et praedium subur- @1 banum aut domum maiorem heres eius pigneraret aut ullo modo alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam neptem primipilaris, quae easdem res diu possedit et Ƞdecedens extraneos instituit heredes. quaesitum est, an ea praedia extraneus heres haberet an uero ad Iuliam Domnam, quae habuit patruum maiorem Iulium Agrippam, pertinere[2n]2t. respondi, cum hoc nudum praeceptum est, nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, quo minus ad heredes pertinerent. Quindecim libertis, quos nominauerat, prae-diolum cum taberna legauerat et adiecerat haec uerba: 'sibique eos habere possidere uolo ea lege et condicione, ne quis eorum partem suam uendere donareue aliudue quid facere alii uelit: quod si aduersus ea quid factum erit, tunc eas portiones praediumue cum ta-berna ad rem publicam Tusculanorum pertinere uolo'. quidam ex his libertis uendiderunt partes suas duobus conlibertis suis ex eodem corpore, emptores autem defuncti Gaium Seium extraneum heredem reliquerunt: quaesitum est, partes quae uenierunt utrum ad Gaium Seium an ad superstites collibertos suos, qui partes suas non uendiderunt, pertine-rent. respondit secundum ea quae proponerentur ad Gaium Seium pertinere. idem quae-siit, an partes uenditae ad rem publicam Tusculanorum pertinerent. respondi non pertinere. &7Claudius&: quia non possidentis persona, qui nunc extraneus est, respicienda est, sed emptorum, qui secundum uoluntatem defunctae ex illis fuerunt, quibus permiserat testatrix uenundari, nec condicio exstitit dati fideicommissi Tusculanis. Fidei commissit eius, cui duo milia legauit, in haec uerba: 'a te, Petroni, peto, uti ea duo milia solidorum reddas collegio cuiusdam templi'. quaesitum est, cum id collegium postea dissolutum sit, utrum legatum ad Petronium pertineat an uero apud heredem remanere debeat. respondit Petro-nium iure petere, utique si per eum non stetit parere defuncti uoluntati. Mater filios he-redes scripserat et adiecit: 'praedia, quae ad eos ex bonis meis peruentura sunt, nulla ex causa abalienent, sed conseruent successioni suae deque ea re inuicem sibi cauerent': ex his uerbis quaesitum est, an praedia per fideicommissum relicta uideantur. respondit nihil de fideicommisso proponi. Ex parte dimidia heredi instituto per prae-ceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: 'peto, uti uelis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem hoc amplius te praecipere iussi, Clodium Uerum nepotem meum, cognatum tuum': quaesitum est, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti debeatur. respondit deberi. @@&7Idem& libro uicesimo digestorum. 'Pamphilo liberto hoc amplius, quam codi-cillis reliqui, dari uolo centum. scio omnia, quae tibi, Pamphile, relinquo, ad filios meos peruentura, cum affectionem tuam circa eos bene perspectam habeo.' quaero, an uerbis supra scriptis Pamphili fidei commissit, ut post mortem filiis defuncti centum restituat. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri quidem, quantum ad uerba testa-toris pertinet, fidei commissum Pamphili, ut centum restitueret: sed cum sententiam de-functi a liberto decipi satis inhumanum est, centum ei relictos filiis testatoris debere re-stitui, quia in simili specie et imperator noster diuus Marcus hoc constituit. Propositum est non habentem liberos nec cognatos in discrimine uitae constitutum per infirmitatem arcessitis amicis Gaio Seio contubernali dixisse, quod uellet ei relinquere praedia quae no-minasset, eaque dicta in testationem Gaium Seium red[2e]2g[2i]2sse etiam ipso testatore inter-rogato, an ea dixisset, et responso eius tali $MA/LIS3TA& inserto: quaesitum est, an praedia, quae destinata essent, ex causa fideicommissi ad Gaium Seium pertinerent. respondit super hoc nec dubitandum esse, quin fideicommissum ualet. Duas filias aequis ex par- @1 tibus heredes fecerat: alteri fundum praelegauerat et ab ea petierat, ut sorori suae uiginti daret: ab eadem filia petit, ut partem dimidiam fundi eidem sorori restitueret: quaesitum est, an uiginti praestari non deberent. respondi non esse praestanda. @@&7Idem& libro uicesimo primo digestorum. Post emancipationem patris suscepta a patruo ut legitimo herede petierat, ut partem hereditatis auunculo suo daret et agros duos: ad utrumque autem ut proximum cognatum successio eius pertinuit per bonorum possessionem. quaesitum est, cum in parte hereditatis fideicommissum non constiterit, quam suo iure per bonorum possessionem auunculus habiturus est, an nihilo minus in partem agrorum consistat, ut Titius partes agrorum duas, id est unam, quam suo iure per bonorum pos-sessionem habeat, alteram uero partem ex causa fideicommissi petere debeat. respondit posse petere. idem quaesiit, si ab eodem patruo fideicommissum aliis quoque dederit, utrum in solidum, an uero pro parte ab eo praestanda sint. respondit in solidum praestari. Seiam ex dodrante, Maeuium ex quadrante instituit heredes, fidei Seiae com-misit in haec uerba: 'a te peto tuaeque fidei committo, quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, restituas filio tuo retentis tibi hortis meis'. quaesitum est, cum generali capite fideicommississet 'quisquis heres esset' de omnibus, ut praestarent quod cuique legasset praestari fieriue iussisset, an, cum dodrante[2m]2 hereditatis restituerit, hortos in assem uin-dicare Seia debet. respondit etiam coheredis fidei commissum uideri, ut quandrantem, quem in his hortis haberet, Seia[2e]2 redderet. @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Uxorem et filium communem he-redes instituit et uxoris fidei commisit in haec uerba: 'peto a te, domina uxor, ne ex fundo Titiano partem tibi uindices, cum scias me uniuersam emptionem eius fundi fecisse, sed beneficio affectionis et pietatis, quam tibi debui, eandem emptionem, cum nummis meis comparassem, tecum communicass[2e]2': quaesitum est, an eum fundum in solidum filii esse uoluerit. respondit eum, de quo quaereretur, perinde rationem in fundo haberi uo-luisse ac si uniuersus hereditarius esset, ut pro dimidia parte et uxor et filius agrum ut hereditarium habeant. In testamento ita scriptum fuit: 'domum meam cum horto ap-plicito libertis meis concedi uolo' et alio capite: 'Fortunio liberto meo ex domu mea, quam libertis dedi, diaetam, in qua habitabam, item cellarium iunctum eidem diaetae ab herede meo concedi uolo'. quaesitum est, an heres testatoris oneratus uideatur in prae-stando legato Fortunio, quamuis domus uniuersa libertis sit praelegata. respondit non esse oneratum. Codicillis confirmatis ita cauit: 'omnibus autem libertis meis et quos uiuus et quos his codicillis manumissi uel postea manumisero, contubernales suas, item filios filias lego, nisi si quos quasue ad uxorem meam testamento pertinere uolui uel ei nomi-natim legaui legauero'. idem postea petiit ab heredibus suis, ut regionem Umbriae Tusciae Piceno coheredes uxori suae restituerent cum omnibus, quae ibi erunt, et mancipiis ru-sticis uel urbanis et actoribus exceptis manumissis. quaesitum est, cum Eros et Stichus serui in diem uitae testatoris in Umbria in Piceno actum administrauerint, sint autem Damae, quem testator uiuus manumiserat, filii naturales, utrum eidem Damae ex uerbis codicilli ab heredibus praestandi sint, an uero ad Seiam uxorem ex uerbis epistulae per-tineant. respondit ex codicillis ad patrem eos naturalem pietatis intuitu pertinere. Feli-cissimo et Felicissimae, quibus libertatem dederat, fundum Gargilianum legauit cum casa, et alio capite Titio filio, quem ex parte quarta heredem scripserat, praelegauerat in haec uerba: 'Titi fili, hoc amplius de medio sumito legata mea, quae mihi tam pater tuus @1 Praesens quam Coelius Iustus frater patris reliquerunt'. quaesitum est, cum fundus Gargi-lianus testatrici a marito eius, id est a patre Titii filii legatu[2s]2 sit, cui fundus ex causa fideicommissi debeatur, utrum Titio filio tantum an Felicissimo et Felicissimae an tribus. respondit non esse uerisimile eam, quae nihil aliud Felicissimo et Felicissimae nisi haec quae specialiter legauit, ad filium, cui et hereditatis suae partem reliquit, legatum generali sermone transferre uoluisse. Testamento pueros ita legauerat: 'Publio Maeuio dominulo meo ab heredibus meis dari uolo pueros quinque ex meis dumtaxat intra Ƞannos septem': post annos complures, quam fecit testamentum, moritur. quaesitum est, cuius aetatis Maeuio mancipia debeantur, utrumne quae testamenti facti tempore intra septem annos fuerunt an quae mortis tempore intra eam aetatem inueniantur. respondit eam uideri aetatem designatam, quae esset, cum a testatore relinquerentur. Concubinae inter cetera his uerbis legauerat: 'fundum in Appia cum uilico suo et contubernali eius et filiis dari uolo': quaesitum est, an nepotes quoque uilici et contubernalis eius testator ad concubinam pertinere uoluit. respondit nihil proponi, cur non deberentur. Legauerat per fideicommissum Maeuiis ita: 'et quidquid in patria Gadibus possideo': quaesitum est, an, si quam suburbanam adiacentem possessionem haberet, haec quoque ex causa fidei-commissi Maeuiis debeatur. respondit posse ad hanc quoque uerborum significationem ex-tendi. item quaesitum est, an, si calendarii, quod in patria sua uel intra fines eius de-functus exercuit, instrumenta in domo, quam in patria sua habebat, reliquit, an id quoque kalendarium propter uerba supra scripta Maeuiis ex causa fideicommissi deberetur. respon-dit non deberi. item quaesitum est, an pecunia, quae in arca domi Gadibus inuenta esset, uel ex diuersis nominibus exacta et ibi deposita, ex fideicommisso debeatur. respondit supra responsum. Testamento, quo filium et uxorem heredes instituerat, filiae per fidei-commissum centum, cum in familia nuberet, legauit et adiecit ita: 'fidei tuae, filia, com-mitto, ut, cum in familia nubas et quotienscumque nubes, patiaris ex dote tua, quam dabis, partem dimidiam stipulari fratrem tuum et Seiam matrem tuam pro partibus dimi-diis dari sibi, si in matrimonio eius cui nubes siue diuortio facto, priusquam dos tua reddatur eoue nomine satisfactum erit, morieris nullo filio filiaue ex eo relicto'. pater uir-ginem filiam nuptum collocauit eiusque nomine dotem dedit et post diuortium eandem recepit et alii in matrimonium cum dote dedit et stipulatus est eam dotem sibi aut filiae suae reddi: manente filia in matrimonio secundo mortuus est eodem testamento relicto eique heredes exstiterunt filius et uxor: postea marito defuncto puella dote recepta nupsit alii praesentibus et consentientibus fratre et matre, quae etiam dotem eius auxit, et neuter eorum stipulati sunt dotem: mox matri filius et filia heredes exstiterunt: deinde in matri-monio filia decessit marito herede relicto. quaesitum est, cum puella non ex causa legati pecuniam in dotem ab heredibus patris acceperat, sed mortuo secundo marito mater fami-lias facta dotem reciperauerat, an heres eius ex causa fideicommissi fratri defunctae tenea-tur in eam pecuniam, quam percipere posset, si dotem stipulatus esset. respondit secundum ea quae proponerentur non teneri. Eius heres uel legatarius rogatus est, ut quendam adoptet, his uerbis adiectis: 'si alias fecerit, exheres esto' uel 'perdat legatum'. quaesitum est, si non adoptauerit, an ei qui adoptatus non est actio quaedam ex fideicommisso com-petit. respondit fideicommissum, quo quis rogatur ut adoptet, ratum non esse. 'Agri pla-gam, quae est in regione illa, Maeuiis Publio et Gaio transcribi uolo, pretio facto uiri boni arbitratu et hereditati illato, duplae euictione expromissa reliquis heredibus, ita ut @1 sub poena centum promittant eam agri plagam partemue eius ad Sei[2u]2m posterosue eius non peruenturam quaqua ratione.' quaesitum est, an legatum ualeat, cum Publius emere uelit, Gaius nolit. respondit eum, qui fideicommissum praestari sibi uelit, posse partem dimidiam eius agri qui legatus est petere, quamuis alter persequi nolit. item quaesitum est, cautio, quae interponi debeat secundum uoluntatem, pro quota parte cuique heredum praestanda sit. respondit pro ea portione, quae ex fideicommisso praestatur. Sorori le-gauit homines quos nominauit testamento eiusque fidei commissit, ut eadem mancipia filiis suis cum obiret restitueret. quaesitum est, adgnata ex his an defuncti filii heredibus re-stituenda sint post mortem legatariae an remaneant apud heredes eius. respondit ea, quae postea adgnata essent, uerbis fideicommissi non contineri. Pater naturalis filiae suae ex testamento mariti eius fideicommissi debitor, cum ea mulier alii nuberet, non mandatu mulieris dotem marito eius dedit et sibi reddi eam stipulatus est, si sine liberis filia mo-reretur: mulier filiam suscepit: quaesitum est, an fideicommissum a patre exigere possit. respondit, si nec ratam habuisset dotem datam, superesse fideicommissi petitionem. idem quaesiit, an, si pater accepto facere stipulationem uelit, mulieri persecutio fideicommisso-rum deneganda sit. respondit supra responsum, eumque patrem, de quo quaereretur, si ita dedisset, ut mulier ratum haberet, posse condicere. Seium maritum scripsit heredem eique substituit Appiam alumnam fideique heredis commisit, ut post mortem suam heredi-tatem eidem alumnae restitueret aut, si quid ante contigisset alumnae, tunc Ualeriano fratris filio restitueret eandem hereditatem. quaesitum est, si Seius uiuus, quidquid ad eum ex hereditate peruenisset, alumnae restituisset, an secundum uoluntatem defunctae id fecisse uideretur: praesertim cum haec idem substituta esset. respondit, si uiuo Seio Appia decessisset, non esse liberatum a fideicommisso Ualeriano relicto. Scaeuola respondit: cum heres scriptus rogatus esset, cum uolet, alii restituere hereditatem, interim non est compellendus ad fideicommissum. &7Claudius&: post mortem enim utique creditur datum. Heredis scripti fidei commisserat, ut Seiae uxori uniuersam restitueret hereditatem et uxoris fidei commisit in haec uerba: 'a te, Seia, peto, ut quidquid ad te ex hereditate mea per-uenerit, exceptis his, si qua tibi supra legaui, reliquum omne reddas restituas Maeuiae infanti dulcissimae. a qua Seia satis exigi ueto, cum sciam eam potius rem aucturam quam detrimento futuram'. quaesitum est, an statim Maeuia fideicommissum a Seia petere possit. respondit nihil proponi, cur non possit. @@&7Idem& libro trigesimo tertio digestorum. Titius heredes instituit Seiam uxo-rem ex parte duodecima, Maeuiam ex reliquis partibus et de monumento quod sibi ex-strui uolebat, ita cauit: 'corpus meum uxori meae uolo tradi sepeliendum in fundo illo et monumentum exstrui usque ad quadri[2n]2gentos aureos'. quaero, cum in duodecima parte non amplius quam centum quinquaginta aurei ex bonis mariti ad uxorem perueniant, an hac scriptura ab ea sola monumentum sibi testator exstrui uoluerit. respondi ab utraque herede monumentum pro hereditariis portionibus instruendum. @@&7Celsus& libro quinto decimo digestorum. Si filiae pater dotem arbitratu tu-torum dari iussisset, Tubero perinde hoc habendum ait ac si uiri boni arbitratu legatum sit. Labeo quaerit, quemadmodum apparet, quantam dotem cuiusque filiae boni uiri arbitratu constitui oportet: ait id non esse difficile ex dignitate, ex facultatibus, ex nu-mero liberorum testamentum facientis aestimare. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. Si fundus legatus sit cum his quae @1 ibi erunt, quae ad tempus ibi sunt non uidentur legata: et ideo pecuniae, quae faenerandi causa ibi fuerunt, non sunt legatae. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Hoc legatum 'uxoris causa parata' generale est et continet tam uestem quam argentum aurum ornamenta ceteraque, quae uxoris gratia parantur. sed quae uideantur uxoris causa parari? Sabinus libris ad Uitellium ita scripsit: quod in usu frequentissime uersatur, ut in legatis uxoris adiciatur 'quod eius causa parata sint', hanc interpretationem optinuit, quod magis uxoris causa quam communis promiscuique usus causa paratum foret. neque interesse uisum est, ante ductam uxorem id pater familias parauisset an postea an etiam ex his rebus quibus ipse uti soleret uxori aliquid adsignauisset, dum id mulieris usibus proprie adtributum esset. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Ea tamen adiectio legatum alias exi-guius, alias plenius efficit. augetur, cum sic scriptum est: 'quaeque eius causa parata sunt': Ƞid enim significat et si quid praeter ea quae dicta sunt eius causa paratum est: minuitur detrac[2ta]2 coniunctione, quia ex omnibus supra comprehensis ea sola definiuntur, quae eius causa parata sunt. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Si quid earum rerum ante comparauit quam uxorem duxit, si id ei ut uteretur tradidit, perinde est, quasi postea pa-rauisset. ex eo autem legato ea pertinent ad uxorem, quae eius causa empta comparata quaeque retenta sunt: in quibus etiam quae prioris uxoris quaeque filiae neptis uel nurus fuerunt continentur. Inter emptum et paratum quid interest, quaeritur: et responsum est in empto paratum inesse, in parato non continuo emptum contineri: ueluti si quis quae prioris uxoris causa emisset, posteriori uxori tradidisset, eas res eum posterioris uxoris causa parauisse, non emisse constat. ideoque quamuis maritus posterioris uxoris causa nihil emerit, tamen tradendo quae prior habuerit, eius causa parata sunt. etsi ei adsignata non sunt, legato cedunt: at quae prioris uxoris causa parata sunt, ita posteriori debentur, si ei adsignata sint, quia non est ita de posteriore uxore cogitatum, cum compararentur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Nam ne id quidem quod traditum est, si postea ademptum sit, legato cedet. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Item legato continentur man-cipia, puta lecticarii, qui solam matrem familias portabant. item iumenta uel lectica uel sella uel burdones. item mancipia alia, puellae fortassis, quas sibi comatas mulieres exornant. Sed et si forte uirilia ei quaedam donauerit, quodammodo eius causa parata uidebuntur. Proinde et si quaedam promiscui usus sint, solitus tamen fuerit ab ea quasi usum mutuari, dicendum erit ipsius causa uideri parata. Item interest, ipsius causa pa-rata sint ei legata an ipsius causa empta: paratis enim omnia continentur, quae ipsius usibus fuerunt destinata, empta uero ea sola, quae propter eam empta fecit maritus. unde non continebuntur emptis solis legatis, quae alia ratione pater familias adquisita ei destinauit: utroque autem legato continebuntur et quae maritus emi mandauerat uel quae emerat, necdum autem ei adsignauerat, adsignaturus si ui[2x]2isset. Parui autem refert, uxori an concubinae quis leget, quae eius causa empta parata sunt: sane enim nisi dignitate nihil interest. Si uxori aurum, quod eius causa paratum est, legatum sit @1 et postea sit conflatum, materia tamen maneat, ea ei debetur. Sed ut legatum ualeat, mortis tempore uxorem esse debere Proculus scribsit et uerum est: separatio enim dis-soluit legatum. Hoc legatum et filio et filiae relinqui potest: 'quae eius gratia parata sunt', et seruo seruaeque: et continebuntur quae ipsi sunt adtributa uel destinata. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Cum filio familias ita legatur: 'cum is in tutelam suam peruenerit', pubertatis tempus significatur. et sane si impuberi filio familias legatum sit, plerumque sentiendum est, quod Sabinus ait, ut non et pater familias fiat, sed ut pubes. ceterum si mater, quae suspectam habuit mariti a quo diuorterat ui-tam, filio suo quamuis impuberi leget, non uidetur sensisse de eo tempore, quo pubes est, sed eo, quo et pubes et pater familias est (nam et si pubes fuit, multo magis di-cemus de patre familias eam sensisse), ac si dixisset 'in suam tutelam et in suam po-testatem'. Quod si quis patri familias impuberi leget, cum suae tutelae sit, de puber-tate sensit, interdum et de uiginti quinque annis, si mens testantis appareat. nam si iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis legauit, procul dubio anni uiginti quinque erunt praestituti. Item si furioso uel prodigo uel ei, cui praetor ex causa curatorem dedit, ita sit legatum, puto et de eo sensum casu, quo curae et tutelae liberetur. Ex his et huius-modi apparet uoluntatis quaestionem Sabinum interpretatum: et utique non dubitaret, si puberi et multo magis maiori uiginti quinque annis ita sit legatum, de sua potestate testa-torem sensisse. Sic autem haec scriptura uaria est et uoluntatis habet quaestionem, ut illa quoque, si quis ita scripserit 'cum sui iuris fuerit factus' nam aliter alias accipiatur: et plerumque potestatis liberationem continet, plerumque pubertatem uel uicesimum quin-tum annum. Ego quidem et si quis iam puberi, minori tamen uiginti quinque annis sic legauerit 'cum ad pubertatem peruenerit', puto de aetate eum sensisse, quae caret in in-tegrum restitutione. Idem et si quis 'cum suae aetatis fuerit factus', utrum de pubertate an de uiginti quinque annis sensum sit, disputari de uoluntate potest, non minus quam si ita adscripserit 'cum iustae aetatis sit factus' uel 'cum maturae aetatis' uel 'cum ado-leuerit'. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Si filiae familias ita legatum sit 'cum in tutelam suam peruenerit', tunc debebitur, cum uiripotens facta fuerit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Librorum appellatione conti-nentur omnia uolumina, siue in charta siue in membrana sint siue in quauis alia materia: sed et si in philyra aut in tilia (ut nonnulli conficiunt) aut in quo alio corio, idem erit dicendum. quod si in codicibus sint membraneis uel chartaceis uel etiam eboreis uel alte-rius materiae uel in ceratis codicillis, an debeantur, uideamus. et Gaius Cassius scribit deberi et membranas libris legatis: consequenter igitur cetera quoque debebuntur, si non aduersetur uoluntas testatoris. Si cui centum libri sint legati, centum uolumina ei dabi-mus, non centum, quae quis ingenio suo metitus est, qui ad libri scripturam sufficerent: ut puta cum haberet Homerum totum in uno uolumine, non quadraginta octo libros com-putamus, sed unum Homeri uolumen pro libro accipiendum est. Si Homeri corpus sit le-gatum et non sit plenum, quantaecumquae rha[2p]2sodiae inueniantur, debentur. Libris autem legatis bibliothecas non contineri Sabinus scribit: idem et Cassius: ait enim membranas @1 quae scriptae sint contineri, deinde adiecit neque armaria neque scrinia neque cetera, in quibus libri conduntur, deberi. Quod tamen Cassius de membranis puris scripsit, ue-rum est: nam nec chartae purae debentur libris legatis nec chartis legatis libri debebuntur, nisi forte et hic nos urserit uoluntas: ut puta si quis forte chartas sic reliquerit 'chartas meas uniuersas', qui nihil aliud quam libros habebat, studiosus studioso: nemo enim du-bitabit libros deberi: nam et in usu plerique libros chartas appellant. quid ergo, si quis chartas legauerit puras? membranae non continebuntur neque ceterae ad scribendum ma-teriae, sed nec coept[2i]2 scribi libri. Unde non male quaeritur, si libri legati sint, an con-tineantur nondum perscripti. et non puto contineri, non magis quam uestis appellatione nondum detexta continetur. sed perscripti libri nondum malleati uel ornati continebuntur: proinde et nondum conglutinati uel emendati continebuntur: sed et membranae nondum consutae continebuntur. Chartis legatis neque papyrum ad chartas paratum neque chartae nondum perfectae continebuntur. Sed si bibliothecam legauerit, utrum armarium solum uel armaria continebuntur an uero libri quoque contineantur, quaeritur. et eleganter Nerua ait interesse id, quod testator senserit: nam et locum significari bibliothecam eo: alias armarium, sicuti dicimus 'eboream bibliothecam emit': alias libros, sicuti dicimus 'biblio-thecam emisse'. Quod igitur scribit Sabinus libros bibliothecam non sequi, non per omnia uerum est: nam interdum armaria quoque debentur, quae plerique bibliothecas appellant. plane si mihi proponas adhaerentia esse membro armaria uel adfixa, sine dubio non de-bebuntur, cum aedificii portio sint. Quod in bibliotheca tractauimus, idem Pomponius libro sexto ex Sabino in da[2c]2tyliotheca legata tractat: et ait anulos quoque contineri, non solum thecam, quae anulorum causa parata sit: hoc autem ex eo coniectat, quod ita pro-ponitur quis legasse: 'dactyliothecam [2m]2eam et si quos praeterea anulos habeo' et ita La-beonem quoque existimasse ait. Sunt tamen quaedam, quae omnimodo legatum sequuntur: Ƞut lectum legatum contineat et fulctra et armariis et l[2o]2culis claustra et claues cedunt. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Argento legato constat arculas ad lega-tarium non pertinere. Item anulis legatis dactyliothecae non cedunt. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Si pure tibi legauero, deinde postea scripsero ita: 'hoc amplius si nauis ex Asia uenerit, heres meus ei fundum dato', uerius est eo uerbo 'amplius' superiora repeti, sicuti dicimus 'Lucius Titius plebi quina milia dedit, hoc amplius Seius uiscerationem', quina quoque milia Seium dedisse intellegimus et 'Titius accepit quinque, Seius hoc amplius fundum', Seium quinque quoque accepisse intellegimus. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad Sabinum. Ligni appellatio nomen ge-nerale est, sed sic separatur, ut sit aliquid materia, aliquid lignum. materia est, quae ad aedificandum fulciendum necessaria est, lignum, quidquid conburendi causa paratum est. sed utrum ita demum, si concisum sit an et si non sit? et Quintus Mucius libro se- @1 cundo refert, si cui ligna legata essent, quae in fundo erant, arbores quidem materiae causa succisas non deberi: nec adiecit, si non comburendi gratia succisae sunt, ad eum per-tinere, sed sic intellegi consequens est. Ofilius quoque libro quinto iuris partiti ita scripsit, cui ligna legata sunt, ad eum omnia ligna pertinere, quae alio nomine non appellantur, ueluti uirgae carbones nuclei oliuarum, quibus ad nullam aliam rem nisi ad comburendum possit uti: sed et balani uel si qui alii nuclei. Idem libro secundo negat arbores nondum concisas, nisi quae minutatim conciduntur, uideri ei legatas, cui ligna legata sunt. ego autem arbitror hoc quoque ligni appellatione contineri, quod non-dum minutatim fuit concisum, si iam concidendo fuit destinatum. proinde si siluam huic rei habebat destinatam, silua quidem non cedet, deiectae autem arbores lignorum appella-tione continebuntur, nisi aliud testator sensit. Lignis autem legatis quod comburendi causa paratum est continetur, siue ad balnei calefactionem siue diaetarum hypocaustarum siue ad calcem uel ad aliam rem coquendam solebat uti. Ofilius libro quinto iuris partiti scripsit nec sarmenta ligni appellatione contineri: sed si uoluntas non refragatur, et uir-gulae et gremia et sarmenta et superamenta materiarum et uitium stirpes atque radices continebuntur. Lignorum appellatione in quibusdam regionibus, ut in Aegypto, ubi harun-dine pro ligno utuntur, et harundines et papyrum comburitur et herbulae quaedam uel spinae uel uepres continebuntur. quid mirum? cum $CU/LON& hoc et naues $CULHGA\S3& appellant, quae haec $A)PO\ TW=N E(LW=N& deducunt. In quibusdam prouinciis et editu bubum ad hanc rem utuntur. Si lignum sit paratum ad carbones coquendas atque conficiendas, ait Ofilius libro quinto iuris partiti carbonum appellatione huiusmodi materiam non contineri: sed an lignorum? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia haec testator habuit. sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an car-boni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habeatur. Sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. Ad faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uoluntas. De pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Pali et perticae in numero materiae redigendi sunt, et ideo lignorum appellatione non continentur. @@&7Pomponius& libro trigesimo ad Sabinum. Seruius respondit, cui omnis materia legata sit, ei nec arcam nec armarium legatum esse. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Cum uxori suae quis ea, quae eius causa parata sunt, legasset, dehinc uiuus purpuras comparasset in prouincia necdum tamen aduexisset, rescriptum est ad mulierem purpuras pertinere. @@&7Iulianus& libro trigesimo quarto digestorum. Qui chirographum legat, non tantum de tabulis cogitat, sed etiam de actionibus, quarum probatio tabulis continetur: appellatione enim chirographi uti nos pro ipsis actionibus palam est, cum uenditis chiro-graphis intellegimus nomen uenisse. quin etiam si nomen quis legauerit, id quod in actio-nibus est legatum intellegitur. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum a &7Paulo& epitomatorum. Cum quaere-r[2e]2tur, agni legati quatenus uiderentur, quidam aiebant agnum dumtaxat sex mensum @1 esse: sed uerius est eos legatos esse, qui minores anniculi[2s]2 essent. Seruis et ancillis ur-banis legatis agasonem mulionem legato non contineri respondi: eos enim solos in eo numero haberi, quos pater familias circum se ipse sui cultus causa haberet. Lana lino purpura uxori legatis, quae eius causa parata essent, cum multam lanam et omnis generis reliquisset, quaerebatur, an omnis deberetur. respondit, si nihil ex ea destinasset ad usum uxoris, sed omnis commixta esset, non dissimilem esse deliberationem, cum penus legata esset et multas res quae penus essent reliquisset, ex quibus pater familias uendere solitus esset. nam si uina diffudisset habiturus usioni ipse et heres eius, tamen omne in penu existimari. sed cum probaretur eum qui testamentum fecisset partem penus uendere so-litum esse, constitutum esse, ut ex eo, quod ad annum opus esset, heredes legatario darent. sic mihi placet et in lana fieri, ut ex ea quod ad usum annuum mulieri satis esset, ea sumeret: non enim deducto eo, quod ad uiri usum opus esset, reliquum uxori legatum ess[2e]2, sed quod uxoris causa paratum esset. Praediis legatis et quae eorum praediorum colendorum causa empta parataque essent, neque topiarium neque saltuarium legatum ui-deri ait: topiarium enim ornandi, saltuarium autem tuendi et custodiendi fundi magis quam colendi paratum esse: asinum machinarium legatum uideri: item oues, quae stercorandi fundi causa pararentur: item opilionem, si eius generis oues curaret. @@&7Idem& libro octauo digestorum a &7Paulo& epitomatorum. Textoribus omnibus, qui sui essent cum moreretur, legatis quaesitum est, an et is, quem postea ex his ostia-rium fecisset, legato contineretur. respondit contineri: non enim ad aliu[2d]2 artificium, sed ad alium usum transductum esse. @@&7Iulianus& libro singulari de ambiguitatibus. Qui duos mulos habebat ita le-gauit: 'mulos duos, qui mei erunt cum moriar, heres dato': idem nullos mulos, sed duas mulas reliquerat. respondit Seruius deberi legatum, quia mulorum appellatione etiam mulae continentur, quemadmodum appellatione seruorum etiam seruae plerumque continentur. id autem eo ueniet, quod semper sexus masculinus etiam femininum sexum continet. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. In repetendis legatis haec uerba quae adici solent 'item dare damnas esto' et ad condiciones et ad dies legatorum easdem repetendas referri Sabinus respondit. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Qui filium et nepotem heredem insti-tuerat, certa praedia quaeque in his mortis tempore sua essent nepoti per fideicommissum dederat excepto kalendario: mortis tempore in ea arca, in qua instrumenta et cautiones debitorum erant, pecunia numerata inuenta est. plerisque uidebatur uix uerosimile esse, ut testator de pecunia numerata sensisset. ego autem illud dignum animaduersione existi-mabam, cum quis kalendarium praestari alicui uoluerit, utrumne nomina dumtaxat debi-torum praestari uoluisse intellegendus est an uero etiam pecuniam, si qua ab his exacta, eidem tamen kalendario destinata fuerit. et magis puto, quemadmodum, si exactae pecu-niae et rursus collocatae essent, permutatio nominum non peremeret uel minueret fidei-commissum, ita ipsae quoque pecuniae, si adhuc kalendario, id est nominibus faciendis destinatae essent, eidem fideicommisso cedere debeant. quin etiam illud quoque putem defendi posse, ut non modo a debitoribus exactae pecuniae, sed quacumque de causa re-dactae, eidem tamen rationi fuerint destinatae fideicommisso cedant. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Legatis seruis exceptis negotiato-ribus Labeo scripsit eos legato exceptos uideri, qui praepositi essent negotii exercendi Ƞcausa, ueluti qui ad emendum locandum conducendum praepositi essent: cubicularios autem @1 uel obsonatores uel eos, qui piscatoribus praepositi sunt, non uideri negotiationis appella-tione contineri: et puto ueram esse Labeonis sententiam. Si ex officio quis ad artificium transierit, quidam recte putant legatum exstingui, quia officium artificio mutatur: non idem e contrario cum lecticarius cocus postea factus est. Si unus seruus plura artificia sciat et alii coci legati fuerunt, alii textores, alii lecticarii, ei cedere seruum dicendum est, cui legati sunt in quo artificio plerumque uersabatur. Ornatricibus legatis Celsus scribsit eas, quae duos tantum menses apud magistrum fuerunt, legato non cedere, alii et has cedere, ne necesse sit nullam cedere, cum omnes adhuc discere possint et omne artificium incrementum recipit: quod magis optinere debet, quia humanae naturae congruum est. Peco-ribus legatis Cassius scripsit quadrupedes contineri, quae gregatim pascuntur. et sues autem pecorum appellatione continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssia ait, @@@@$DH/EIS3 TO/N GE S3U/ES3S3I PARH/MENON: AI(\ DE\ NE/MONTAI @@@@$PA\R *KO/RAKOS3 PE/TRH| E)PI/ TE KRH/NH| *)AREQOU/S3H|. Iumentis legatis boues non continentur nec contra. @8 Equis autem legatis et equae conti-nentur. Ouibus legatis agni non continentur: quamdiu autem agnorum loco sunt, ex usu cuiusque loci sumendum est: nam in quibusdam locis ouium numero esse uidentur, cum ad tonsuram uenerint. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Auibus legatis anseres pha-siani et gallinae et auiaria debebuntur: phasianarii autem et pastores anserum non con-tinentur, nisi id testator expressit. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Qui saltum aestiuum legauit et hoc amplius etiam eas res legauerit, quae ibi esse solent, non uidetur de illis pecoribus sen-sisse, quae hieme in hibernis aut aestate in aestiuis esse solent, sed de illis sensit, quae perpetuo ibi sunt. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Iunianio respondit testatorem adiciendo 'praedium Seianum omne' eam quoque partem fundi supra scripti quasi ad se pertinentem uideri per fideicommissum reliquisse, quam ex causa pignoris nactus est, saluo scilicet iure debitoris. Ex his uerbi[2s]2: 'curate agros attendere, et ita fiet, ut filius meus filios uestros uobis condonet', fideicommissum peti non posse. Seruos communes a Seia ita re-lictos 'si mei erunt cum moriar' non deberi, si modo hoc sensit testatrix, ut ita deberentur, si in solidum eius fuissent. Praediis cum his enthecis, quae in ea possessione sunt, relictis mancipia quoque praediorum, cum illic testamenti facti tempore fuerunt, cedent: sed et quae postea accesserunt, si modo hoc testator manifeste expressit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Non aliter a significatione uerbo-rum recedi oportet, quam cum manifestum est aliud sensisse testatorem. Titius codicillis suis ita cauit: 'Publio Maeuio omnes iuuenes, quos in ministerio habeo, dari uolo': quaero, a qua aetate iuuenes et in quam intellegi debeant. Marcellus respondit, quos uerbis quae proponerentur demonstrare uoluerit testator, ad notionem eius, qui de ea re cogniturus @1 esset, pertinere: non enim in causa testamentorum ad definitionem utique descendendum est, cum plerumque abusiue loquantur nec propriis nominibus ac uocabulis semper utantur. ceterum existimari posset iuuenis is, qui adulescentis excessit aetatem, quoad incipiat inter seniores numerari. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Si cui lana legetur, id lega-tum uidetur quod tinctum non est, sed $AU)TOFUE/S3&: Siue autem facta est siue infecta, lanae appellatione continetur. Quaesitum est, utrum lanae appellatione ea sola contineatur quae neta non est an et ea quae neta est, ut puta stamen et subtemen: et Sabinus et netam contineri putat, cuius sententia utimur. Lanae appellationem eatenus extendi placet, quoad ad telam peruenisset. Et sciendum sucidam quoque contineri et lotam, si modo tincta non sit. @8 Lanae appellatione tomentum non continebitur. @8 Sed nec ea lana, ex qua quis quasi uestimentum fecerit ualetudinis uel deliciarum gratia, continebitur. Ne ea quidem, quae fomentationis gratia parata sunt uel medicinae, lanarum appellatione continentur. Sed et pelles lanatae contineantur? et hoc lanae cedere manifestum est. Lana legata etiam lepo-rinam lanam et anserinam et caprinam credo contineri et de ligno, quam $E)RIO/CULON& appel-lant. @8 Linum autem lana legata utique non continebitur. @8 Lino autem legato tam factum quam infectum continetur quodque netum quodque in tela est, quod est nondum detextum. ergo aliud in lino quam in lana est. et quidem si tinctum linum sit, credo lino contine-bitur. Uersicoloribus uidendum est. et constabat apud ueteres lanae appellatione uersico-loria non contineri, sed ea omnia uideri legata, quae tincta sunt, et neta, quae neque detexta neque contexta sunt. proinde quaeritur, an purpura appellatione uersicolorum con-tineatur. et ego arbitror ea, quae tincta non sunt, uersicoloribus non adnumerari et ideo neque album neque naturaliter nigrum contineri nec alterius coloris naturalis: purpuram autem et coccum, quoniam nihil natiui coloris sunt, contineri arbitror, nisi aliud sensit testator. Purpurae autem appellatione omnis generis purpuram contineri puto: sed coccum non continebitur, fucinum et ianthinum continebitur. purpurae appellatione etiam subtemen factum contineri nemo dubitat: lana tinguendae purpurae causa destinata non continebitur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Cum suae ancillae siue serui in testa-mento scribuntur, hi designari uidentur, quos pater familias suorum numero habuit. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Eadem in omnibus rebus, quas suas quis legauerit, dicenda sunt. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Suos autem seruos uel ancillas eos accipimus, qui sunt pleno iure testantis: inter quos fructuarii non continebuntur. Sed qui bona fide testatori seruiunt, suorum appellatione magis est ut contineantur, si modo suo-rum appellatione eos quos suorum numero habuit uoluit contineri. Eos uero, qu[2o]2s quis pignori hypothecaeue dedit, sine dubio inter suos legasse uidebitur debitor: creditor ne-quaquam. Proinde si quis seruos habuit proprios, sed quorum operas locabat uel pistorias @1 uel histrionicas uel alias similes, an seruorum appellatione etiam hos legasse uideatur? quod et praesumi oportet, nisi contraria uoluntas testatoris appareat. Eum, qui uenalicia-riam uitam exercebat, puto suorum numero non facile contineri uelle eiusmodi mancipia, nisi euidens uoluntas fuit etiam de his sentientis: nam quos quis ideo comparauit, ut ilico distraheret, mercis magis loco quam suorum habuisse credendus est. Uicarios autem ser-uorum suorum numero non contineri Pomponius libro quinto scribit. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si quis suos seruos legauit, communes quoque con-tinentur et in quibus usus fructus alienus fuit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Nummis indistincte legatis hoc receptum est, ut exiguiores legati uideantur, si neque ex consuetudine patris familiae neque ex regionis, unde fuit, neque ex contextu testamenti possit apparere. @@&7Idem& libro secundo ad edictum. Chartis legatis nemo dicet scriptas et libros iam factos legato cedere. hoc idem et in tabulis est. @@&7Iauolenus& libro primo ex Plautio. Cum in subst[2it]2utione legata repetuntur, libertates etiam continentur. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. quaesitum est Stichum seruum ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductum et disciplinae tradi-tum, postea in eum fundum non reuersum an deberetur. responsum est, si studendi causa mississet, non quo de fundo eum aliorsum transferret, deberi. 'Maeui fili, quod iam tibi maximam partem facultatium dederim, contentus esse debes fundo Semproniano cum suis inhabitantibus, id est familia, et quae ibi erunt.' quaesitum est de nominibus debitorum et nummis. eadem epistulam talem emisit: 'argentum omne et supellectilem, Ƞ΅quodcumque habeo, tibi dono et quidquid in praedio Semproniano habeo'. an supellex, quae in aliis praediis uel domibus esset, ad Maeuium pertineret? et an serui, quos ex eo fundo aliis legauit? responsum est nomina et nummos non uideri deberi, nisi manifeste de his quoque legandis uoluntas defunctae adprobaretur. seruos ex isdem fundis aliis datos deminuisse filii legatum. de argento et suppellectili quae alibi esset eum cuius notio est aestimaturum, ut id optineat, quod testatori placuisse a legatario adprobabitur. Prae-dia quidam reliquit adiectis uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecum-que ibi erunt cum moriar': quaesitum est de mancipiis, quae in his praediis morata fuerunt uel operis rustici causa uel alterius officii, ceterisque rebus, quae ibi fuerunt in diem mortis, an ad legatarium pertinerent. respondit ea omnia, de quibus quaereretur, legata uideri. 'Peto, ut fundum meum Campanianum Genesiae alumnae meae adscribatis ducentorum aureorum ita uti est.' quaeritur, an fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fuerint, debeantur. respondit reliqua quidem colonorum non legata: cetera uero uideri illis uerbis 'ita uti est' data. Illud fortasse quaesiturus sit aliquis, cur argenti appellatione etiam factum argentum comprehendetur, cum, si mar-mor legatum esset, nihil praeter rudem materiam demonstratum uideri posse[2t]2. cuius haec ratio traditur, quippe ea, quae talis naturae sint, ut saepius in sua redigi possint initia, ea @1 materiae potentia uicta numquam uires eius effugiant. Coccum quod proprio nomine ap-pellatur quin uersicoloribus cederet, nemo dubitauit. quin minus porto coracinum aut hys-ginum aut melinum suo nomine quam coccum purpuraue designatur? Cum uir ita legasset: 'quae uxoris causa parata sunt, ei do lego', ego apud praetorem fideicommissarium pete-bam etiam res aestimatas, quarum pretium in dotem er[2a]2t, nec optinui, quasi testator non sensisset de his rebus. atquin si in usum eius datae sint, nihil interest, ab ipsa an ab alio comparatae sunt. postea apud Aburnium Ualentem inueni ita relatum: mulier res aesti-matas in dotem dederat ac deinde maritus ei legauerat his uerbis: 'quae eius causa com-parata emptaque essent'. dixit emptorum paratorumque appellatione non contineri ea, quae in dotem data essent, nisi si maritus eas res, posteaquam ipsius factae essent, in uxoris usum conuertisset. Rebus quae in fundo sunt legatis accedunt etiam ea, quae tunc non sunt, si esse solent: nec quae casu ibi fuerunt, legata existimantur. @@&7Celsus& libro nono digestorum. Si chorus aut familia legetur, perinde est quasi singuli homines legati sint. His uerbis: 'quae ibi mobilia mea erunt, do lego' num-mos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait: at eos quos praesidii causa repositos habet, ut quidam bellis ciuilibus factitassent, eos legato contineri. et audisse se rusticos senes ita dicentes pecuniam sine peculio fragilem esse, peculium appellantes, quod praesidii causa seponeretur. Area legata si inaedificata medio tempore fuerit ac rursus area sit, quamquam tunc peti non poterat, nunc tamen debetur. Seruus quoque legatus si interim manumittatur et postea seruus factus sit, peti potest. @@&7Idem& libro trigesimo quinto digestorum. Coniunctim heredes institui aut coniunctim legari hoc est: totam hereditatem et tota legata singulis data esse, partes autem concursu fieri. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Seruis legatis etiam ancillas quidam deberi recte putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat: ancillis uero legatis masculos non deberi nemo dubitat. sed pueris legatis etiam puellae debentur: id non aeque in puellis pueros contineri dicendum est. Mulieribus uero legatis etiam uirgines de-bentur, sicuti uiris legatis etiam pueros deberi respondetur. Pecudibus autem legatis et boues et cetera iumenta continentur. Armento autem legato etiam boues contineri con-uenit, non etiam greges ouium et caprarum. Ouibus legatis neque agnos neque arietes contineri quidam recte existimant. Ouium uero grege legato et arietes et agnos deberi nemo dubitat. @@&7Idem& libro nono regularum. Seruus, qui in fundo morari solitus erat, si fu-gerit, licet post mortem testatoris adprehendatur, fundo legato, ut instructus est, etiam ipse legato cedit. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Quod his uerbis relictum est: 'quidquid ex hereditate bonisue meis ad te peruenerit, cum morieris, restituas', fructus, quos heres uiuus percepit, item quae fructuum uice sunt non uenire placuisse: nec enim quicquam proponi, ex quo de his quoque restituendis testatricem rogasse probari potest. &7Idem&. Testator, qui libertis fideicommissum relinquebat, substitutione inter eos facta expressit, ut post mortem extremi ad posteros eorum pertineret: quaero, cum nemo alius sit nisi libertus eius qui extremo mortuus est, an is ad fideicommissum admitti debeat. respondit: posterorum ap-pellatione liberos tantummodo, non etiam libertos eorum, quibus fideicommissum relictum est, fideicommisso contineri nequaquam incertum est. @1 @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Cui quae Romae essent legata sunt, ei etiam quae custodi[2ae]2 causa in horreis extra urbem reposita sunt, debentur. @@&7Pomponius& libro secundo ad Quintum Mucium. Nuper constitutum est a principe, ut et non adiecto hoc 'meum' si quis corpus alicui leget et ita sentiat, ut ita de-mum praestetur, si suum sit, ita ualere legatum, ut appareat magis sententiam legantis, non hoc uerbum 'meum' respiciendum esse. et ideo elegans est illa distinctio, ut, quotiens certum corpus legatur, ad praesens tempus adiectum hoc uerbum '[2m]2eum' non faciat con-dicionem, si uero incertum corpus legetur, ueluti ita 'uina mea' 'uestem meam', uideatur pro condicione hoc uerbum esse 'mea', ut ea demum, quae illius sint, uideantur legata. quod non puto fortiter posse defendi, sed potius et hic uestem uel uinum, quod suorum numero habuerit, hoc legatum esse: sic enim responsum est etiam quod coa[2c]2uerit uinum legato cedere, si id uini numero testator habuisset. plane in mortis tempore collatum hunc ser-monem 'uestem, quae mea erit' sine dubio pro condicione accipiendum puto: sed et 'Stichum qui meus erit' puto pro condicione accipiendum nec interesse, utrum ita 'qui meus erit' an ita 'si meus erit': utrubique condicionem eam esse. Labeo tamen scribit etiam in futurum tempus collatum hunc sermonem 'qui meus erit' pro demonstratione accipiendum, sed alio iure utimur. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si ita legatum est 'domum quaeque mea ibi erunt, cum moriar', nummos ad diem exactos a debitoribus, ut aliis nominibus colloca-rentur, non puto legatos esse et Labeonis distinctionem ualde probo, qui scripsit nec quod casu abesset, minus esse legatum nec quod casu ibi sit, magis esse legatum. @@&7Paulus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Et fideicommissum et mortis causa donatio appellatione legati continetur. @@&7Idem& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Lana legata uestem, quae ex ea facta sit, deberi non placet. Sed et materia legata nauis armariumue ex ea factum non uindicetur. @8 Naue autem legata dissoluta neque materia neque nauis debetur. @8 Massa autem legata scyphi ex ea facti exigi possunt. @@&7Idem& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Re coniuncti uidentur, non etiam uerbis, cum duobus separatim eadem res legatur. item uerbis, non etiam re: 'Titio et Seio fundum aequis partibus do lego', quoniam semper partes habent legatarii. prae-fertur igitur omnimodo ceteris, qui et re et uerbis coniunctus est. quod si re tantum con-iunctus sit, constat non esse potiorem. si uero uerbis quidem coniunctus sit, re autem non, quaestionis est, an coniunctus potior sit: et magis est, ut et ipse praeferatur. @@&7Idem& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Nominatim legatum acci-piendum est, quod a quo legatum sit intellegitur, licet nomen pronuntiatum non sit. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Praediis per praeceptionem filiae Ƞ۟datis cum reliquis actorum et colonorum ea reliqua uidentur legata, quae de reditu prae-diorum in eadem causa manserunt: alioquin pecuniam a colonis exactam et in kalendarium in eadem regione uersam reliquis non contineri neque colonorum neque actorum facile con-stabit, tametsi nominatim actores ad filiam pertinere uoluit. Ex his uerbis: 'Lucio Titio praedia mea illa cum praetorio, sicut a me in diem mortis meae possessa sunt, do' instru-mentum rusticum et omnia, quae ibi fuerunt, quo dominus fuisset instructior, deberi con-uenit: colonorum reliqua non debentur. Pater filio tabernam purpurariam cum seruis in-st[2it]2oribus et purpuris, quae in diem mortis eius [2i]2bi fuerunt, legauit. neque pretia purpurae condita neque debita neque reliqua legato contineri placuit. 'Titio Seiana praedia, sicuti @1 comparata sunt, do lego.' cum essent Gabiniana quoque simul uno pretio comparata, non sufficere solum argumentum emptionis respondi, sed inspiciendum, an litteris et rationibus appellatione Seianorum Gabiniana quoque continentur et utriusque possessionis confusi re-ditus titulo Seianorum accepto lati essent. Balneas legatae domus esse portionem consta-bat: quod si eas publice praebuit, ita domus esse portionem balneas, si per domum quoque intrinsecus adirentur et in usu patris familiae uel uxoris nonnumquam fuerunt et mercedes eius inter ceteras meritoriorum domus rationibus accepto ferebantur et uno pretio com-paratae uel instructae communi coniunctu fuissent. Qui domum possidebat, hortum ui-cinum aedibus comparauit ac postea domum legauit. si hortum domus causa comparauit, ut amoeniorem domum ac salubriorem possideret, aditumque in eum per domum habuit et aedium hort[2u]2s additamentum fuit, domus legato continebitur. Appellatione domus insulam quoque iniunctam domui uideri, si uno pretio cum domu fuisset comparata et utriusque pensiones similiter accepto latas rationibus ostenderetur. @@&7Paulus& libro tertio decimo responsorum. 'Si mihi Maeuia et Negidia filiae meae heredes erunt, tunc Maeuia e medio sumito praec[2i]2pito sibique habeto fundos meos illum et illum cum casulis et custodibus omnium horum fundorum et cum his omnibus agris, qui ad coniunctionem cuiusque eorum fundorum emption[2e]2 uel quolibet alio casu optigerint, item cum omnibus mancipiis pecoribus iumentis ceterisque uniuersis speciebus, quae in isdem fundis quoue eorum cum moriar erunt, uti optimi maximique sunt utique eos in diem mortis meae possedi et, ut plenius dicam, ita uti cluduntur.' in fundo autem uno ex his, qui praelegati sunt, tabularium est, in quo sunt et complurium mancipiorum emptiones, sed et fundorum et uariorum contractuum instrumenta, praeterea et nomin[2a]2 debitorum: quaero, an instrumenta communia sint. respondi secundum ea quae proponuntur instru-menta emptionum, item debitorum, quae in fundo praelegato remanserunt, non uideri legato contineri. His uerbis domibus legatis: 'fidei heredum meorum committo, uti sinant eum habere domus meas, in quibus habito, nullo omnino excepto cum omni instrumento et re-positis omnibus' non uideri testatorem de pecunia numerata aut instrumentis debitorum sensisse. @@&7S&[2&7c&]2&7aeuola& libro tertio responsorum. Lucius Titius testa mento suo cauit, n[2e]2 ullo modo praedium suburbanum aut domum heres alienaret: filia eius heres scripta heredem reliquit filiam suam, quae easdem res diu possedit et decedens extra-neos heredes instituit: quaesitum est, an praedia pertinerent ad Iuliam, quae Lucium Titium testatorem patruum maiorem habuit. respondit nihil proponi contra uoluntatem defuncti factum, quo minus ad heredem pertinere[2n]2t, cum hoc nudum praeceptum est. 'Semproniae mulieri meae reddi iubeo ab heredibus meis centum aureos, quos mutuos acceperam.' quaesitum est, si hanc pecuniam ut debitam Sempronia petens uicta sit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum. Quidam praedia legauit libertis adiectis his uerbis: 'uti a me possessa sunt et quaecumque ibi erunt, cum moriar': quaesitum est, an mancipia, quae in his praediis morata in diem mortis patris familias fuerunt operis rustici causa uel alterius officii, ceteraeque res, quae ibi fuerunt, ad legatarios pertineant. respondit pertinere. Quaesitum est, an, quod @1 heredes fratribus rogati essent restituere, etiam ad sorores pertineret. respondit pertinere, nisi aliud sensisse testatorem probetur. Collegio fabrorum fundum cum siluis, quae ei ce-dere solent, uti optimus maximusque esset, legauit. quaero, an ea quoque, quae in diem mortis ibi fuissent, id est faenum pabulum pale[2a]2, item machina, uasa uinaria, id est cuppae et dolia, quae in cella defixa sunt, item granaria legata essent. respondit non recte peti, quod legatum non esset. Ex parte dimidia hered[2i]2 instituto per prae-ceptionem fundum legauit et ab eo ita petit: 'peto, uti uelis coheredem tibi recipere in fundo Iuliano meo, quem amplius te recipere iussi, Clodium Uerum nepotem meum, cogna-tum tuum'. quaero, an pars fundi ex causa fideicommissi nepoti deberetur. respondit deberi. @@&7Ualens& libro secundo fideicommissorum. Is, qui complures libertos relin-quebat, tribus ex his fundum legauerat et petierat, ut curarent, ne de nomine suo exiret. quaerebatur, ex tribus qui primus moriebatur utrum utrique uel alteri ex his, qui sibi in legato coniuncti essent, relinquere partem suam deberet, an possit uel alii conliberto suo eam relinquere. placuit, etsi uoluntatis quaestio esset, satis illum facturum, etsi alii reli-quisset. quod si nulli dedisset, occupantis an omnium conlibertorum et num eorum tantum, quibus pariter legatum esset, petitio fideicommissi esset, dubitabatur. et Iulianus recte omnibus debere putauit. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. 'Quisquis mihi heres erit, damnas esto dare fideique eius committo, uti det, quantas summas dictauero dedero.' Aristo res quoque corporales contineri ait, ut praedia mancipia uestem argentum, quia et hoc uerbum 'quantas' non ad numeratam dumtaxat pecuniam referri ex dotis relegatione et stipulationibus emptae hereditatis apparet et 'summae' appellatio similiter accipi deberet, ut in his argumentis quae relata essent ostenditur. uoluntatem praeterea defuncti, quae maxime in fideicommissis ualeret, ei sententiae suffragari: neque enim post eam praefa-tionem adiecturum testatorem fuisse res corporales, si dumtaxat pecuniam numeratam prae-stari uoluisset. @@&7Gaius& libro secundo fideicommissorum. Si Titius ex parte heres rogatus sit Maeuio hereditatem restituere et rursus Titio coheres eius rogatus sit partem suam aut partis partem restituere, an hanc quoque partem, quam a coherede ex fideicommisso recipit, Titius restituere Maeuio debeat, diuus Antoninus consultus rescribit non debere restituere, quia hereditatis appellatione neque legata neque fideicommissa continentur. @@&7Paulus& libro secundo decretorum. Hosidius quidam instituta filia Ualeriana herede actori suo Antiocho data libertate praedia certa et peculium et reliqua relegauerat tam sua quam colonorum: legatarius proferebat manu patris familiae reliquatum et tam suo quam colonorum nomine: item in eadem scriptura adiectum in hunc modum: 'item quorum rationem reddere debeat', scilicet quae in condito habuerat pater familias fru-menti uini et ceterarum rerum: quae et ipsa libertus petebat et ex reliquis esse dicebat: et apud praesidem optinuerat. ex diuerso cum diceretur reliqua colonorum ab eo non peti nec propria, diuersam autem causam esse eorum, quae in conditio essent, imperator inter-rogauit partem legatarii: 'quaerendi causa pone', inquit, 'in condito centiens aureorum esse, quae in usum sumi solerent: diceres totum, quod esset relictum in arca, deberi?' et pla- @1 cuit recte appellasse. a parte legatarii suggestum est quaedam a colonis post mortem patris familias exacta. respondit hoc, quod post mortem exactum fuisset, reddendum esse legatario. Ƞ@@&7Idem& libro singulari de forma testamenti. Si plures gradus sint heredum et scriptum sit 'heres meus dato', ad omnes gradus hic sermo pertinet, sicuti haec uerba 'quisquis mihi heres erit'. itaque si quis uelit non omnes heredes legatorum praestatione onerare, sed aliquos ex his, nominatim damnare debet. @@&7Idem& libro singulari de instrumenti significatione. Seruis urbanis legatis quidam urbana mancipia non loco, sed opere separant, ut, licet in praediis rusticis sint, tamen si opus rusticum non faciant, urbani uidentur. didendum [2au]2tem est, quod urbani intellegendi sunt, quos pater familias inter urbanos adnumerare solitus sit: quod maxime ex libellis familiae, item cibariis deprehendi poterit. Uenatores et aucupes utrum in ur-banis an in rusticis contineantur, potest dubitari: sed dicendum est, ubi pater familias moraretur et hos alebat, ibi eos numerari. Muliones de urbano ministerio sunt, nisi propter opus rurestre testator eos destinatos habebat. Eum, qui natus est ex ancilla urbana et missus in uillam nutriendus, interim in neutris esse quidam putant: uideamus, ne in urbanis esse intellegatur, quod magis placet. Seruis lecticariis legatis si idem lecticarius sit et cocus, accedet legato. Si alii uernae, alii cursores legati sunt, si quidam et uernae [2e]2t cur-sores sint, cursoribus cedent: semper enim species generi derogat. si in specie aut in genere utrique sint, plerumque communicabuntur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. 'Heres meus damnas esto Lucio Titio Stichum seruum meum reddere' uel ita: 'illum seruum meum illi reddito'. Cascellius ait deberi neque id Labeo improbat, quia qui reddere iubetur, simul et dare iubetur. Duae statuae marmoreae cuidam nominatim, item omne marmor erat legatum: nullam statuam marmoream praeter duas Cascellius putat deberi: Ofilius Trebatius contra. Labeo Cascellii sententiam probat, quod uerum puto, quia duas statuas legando potest uideri non putasse in marmore se statuas legare. 'Uxori meae uestem, mundum muliebrem, ornamenta omnia, aurum argentum quod eius causa factum paratumque esset omne do lego.' Trebatius haec uerba 'quod eius causa factum paratumque est', ad aurum et ar-gentum dumtaxat referri putat, Proculus ad omnia, quod et uerum est. Cui Corinthia uasa legata essent, $E)N BA/S3EIS3& quoque eorum uasorum collocandorum causa paratas deberi Trebatius respondit. Labeo autem id non probat, si eas $BA/S3EIS3& testator numero uasorum habuit. Proculus uero recte ait, si aeneae quidem sint, non autem Corinthiae, non deberi. Cui testudinea legata essent, ei lectos testudineos pedibus inargentatos deberi Labeo Tre-batius responderunt, quod uerum est. @@&7Scaeuola& libro sexto decimo digestorum. Qui habebat in prouincia, ex qua oriundus erat, propria praedia et alia pignori sibi data ob debita, codicillis ita scripsit: '$TH=| GLUKUTA/TH| MOU PATRI/DI BOU/LOMAI EI)S3 TA\ ME/RH AU)TH=S3 DOQH=NAI A)FORI/ZW AU)TH=| XWRI/A PA/NTA, $O(/S3A E)N *S3URI/A| KE/KTHMAI, S3U\N PA=S3IN TOI=S3 E)NOU=S3IN BOS3KH/MAS3IN DOU/LOIS3 KARPOI=S3 A)POQE/TOIS3 KA-$TAS3KEUAI=S3 PA/S3AIS3&'. quaesitum est, an etiam praedia, quae pignori habuit testator, patriae suae reliquisse uideatur. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri relicta, si modo in proprium patrimonium (quod fere cessante debitore fit) non sint redacta. 'Peto fundum meum ita, uti est, alumnae meae dari.' quaesitum est, an @1 fundo et reliqua colonorum et mancipia, si qua mortis tempore in eo fundo fuerint, de-beantur. respondit reliqua quidem colonorum non esse legata, cetera uero uideri illis uerbis 'ita uti est' data. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. His uerbis legauit: 'uxori meae late-ra[2l]2ia mea uiatoria et quidquid in his conditum erit, quae membranulis mea manu scriptis continebuntur nec ea sint exacta cum moriar, licet in rationes meas translata sint et cautiones ad actorem meum transtulerim'. hic chirographa debitorum et pecuniam, cum esset profecturus in urbem, in lateralibus condidit et chirographis exactis quam pecunia erogata reuersus in patriam post biennium alia chirographa praediorum, quae postea com-parauerat, et pecuniam in lateralia condidit. quaesitum est, an ea tantum uideatur nomina ei legasse, quae postea reuersus in hisdem lateralibus condidit. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi quae mortis tempore in his lateralibus essent et mem-branis manu eius scriptis continerentur. idem quaesiit, an, cum emptiones praediorum in hisdem lateralibus condiderat, praedia quoque legato cedant. respondit non quidem mani-feste apparere, quid de praediis sensisset, uerum si ea mente emptiones ibi haberet, ut his legatariae datis proprietas praediorum praestaretur, posse defendi praedia quoque deberi. Pater familias ita legauit: 'lances numero duas leues, quas de sigillaribus emi, dari uolo': is de sigillaribus leues quidem non emerat, lances autem emptas habebat, et dictauerat testamentum ante triduum quam moreretur: quaesitum est, an hae lances, quas emptas de sigillaribus habuit, legato cederent, cum nullas alias de sigillaribus emerit nec legauerit. respondit secundum ea quae proponerentur deberi eas, quas de sigillaribus emisset. Alumno praecepit militiam his uerbis: 'Sempronio alumno meo illud et illud: et, cum per aetatem licebit, militiam illam cum introitu comparari uolo: huic quoque omnia integra'. quaesitum est, si Sempronius eam militiam sibi comparauerit, an pretium eius, sed et id, quod pro introitu erogari solet, ex causa fideicommissi ab heredibus consequi possit. respondit se-cundum ea quae proponerentur posse. Idem testator liberto militiam his uerbis legauit: 'Seio liberto meo militiam do lego illam', quam militiam et testator habuit: quaesitum est, an onera omnia et introitus militiae ab herede sint danda. respondit danda. @@&7Scaeuola& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si pater exhe-redato filio substituit heredem extraneum, deinde ille extraneus hunc filium heredem in-stituit et heres factus intra pubertatem decedat, puto a substituto ei filio omnino legata praestar[2i]2 non debere, quia non directo, sed per successionem ad filium hereditas patris peruenit. Plus ego in fratre, qui, cum heres exstitisset patri, exheredatum fratrem here-dem instituit, accepi substitutum eius legatum non debere ac ne quidem si intestato fratr[2i]2 successerit, quia non principaliter, sed per successionem bona fratris ad eum peruenerunt. Si filius ex uncia heres institutus sit et [2a]2b eo legata data sint, habeat et substitutum, @1 deinde commisso edicto per alium filium accepit partis dimidiae bonorum possessionem: substitutus eius utrum ex uncia legata praestat an uero ex semisse? et uerius est ex se-misse sed ex uncia omnibus ex reliquis liberis et parentibus. Contra quoque si ex dodrante institutus commisso edicto semissem acceperit bonorum possessionem, ex semisse tantum legata substitutus debebit: quo modo enim augentur, ubi amplius est in bonorum possessione, sic [2e]2t ubi minus est, deducitur. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS TERTIUS}1 @@@@{1DE ANNUIS LEGATIS ET FIDEICOMMISSIS}1 @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Cum in annos singulos quid legatum sit neque adscriptum, quo loco detur: quocumque loco petetur dari debet, sicuti ex stipulatu aut nomine facto petatur. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. In annos singulos heres damnatus sinere me frui fundo si initio anni, quo colere deberem, moram fecerit, licet postea patiatur, quia cultura sim exclusus, tamen totius anni nomine mihi tenebitur: quemadmodum si diurnas operas Stichi dare damnatus non a mane sed a sexta diei hora det, totius diei nomine tenetur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si legatum sit relictum annua bima trima die, triginta forte, dena per singulos debentur annos, licet non fuerit adiectum 'aequis pensionibus'. Proinde et si adiectum fuerit 'pensionibus', licet non sit insertum 'aequis', item si scriptum fuerit 'aequis', licet non sit adiectum 'pensionibus', dicendum erit ȡaequas fieri. Sed si adiectum 'pensionibus inaequis', inaequales debebuntur: quae ergo debeantur, uideamus. et puto eas deberi (nisi specialiter testator electionem heredi ded[2i]2t), quas uir bonus fuerit arbitratus, ut pro facultatibus defuncti et depositione patrimonii debeantur. Sed et si fuerit adiectum 'uiri boni arbitratu', hoc sequemur, ut pro positione patrimonii sine uexatione et incommodo heredis fiat. Quid si ita 'pensionibus, quas pu-tauerit legatarius'? an totum petere possit, uideamus. et puto totum non petendum simul, sicut et in heredis electione. fieri enim pensiones debere testator uoluit, quantitates dum-taxat pensionum in arbitrio heredis aut legatarii contulit. Sed si ita sit legatum 'heres meus Titio decem trima die dato', utrum pensionibus an uero post triennium debeatur? et puto sic accipiendum, quasi pater familias de annua bima trima die sensisse proponatur. Si cui certa quantitas legetur et, quoad praestetur, in singulos annos certum aliquid uelut usuras iusserit testator praestari, legatum ualet: sed in usuris hactenus debet ualere, qua-tenus modum probabilem usurarum non excedit. @@&7Paulus& libro sexagesimo secundo ad edictum. Si in singulos annos alicui legatum sit, Sabinus, cuius sententia uera est, plura legata esse ait et primi anni purum, sequentium condicionale: uideri enim hanc inesse condicionem 'si uiuat' et ideo mortuo eo ad heredem legatum non transire. @@&7Modestinus& libro decimo responsorum. 'A uobis quoque, ceteri heredes, peto, ut uxori meae praestetis, quoad uiueret, annuos decem aureos.' uxor superuixit marito quinquennio et quattuor mensibus: quaero, an heredibus eius sexti anni legatum integrum debeatur. Modestinus respondit integri sexti anni legatum deberi. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Annuam pecuniam ad ludos ciuitati reli-quit, quibus praesidere heredes uoluit: successores heredum negant se debere, quasi @1 testator tamdiu praestari uoluisset, quamdiu praesiderent heredes: quaero igitur, an, cum praesidendi mentionem fecerit, ad tempus fideicommissum an perpetuo praestari uoluerit. Modestinus respondit fideicommissum quotannis in perpetuum rei publicae praestandum esse. @@&7Pomponius& libro octauo ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait: si quis in testamento ita scripsit: 'filii filiaeque meae ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet, eisque heres meus in annos singulos inque pueros puellasque singulas damnas esto dare cibarii nomine aureos decem': si tutores eam pecuniam dare nolunt ei, apud quem pueri atque puellae sunt, nihil est, quod ex testamento agere possit: nam ea res eo pertinet, uti tutores sciant, quae uoluntas testatoris fuit, uti possint eam pecuniam sine periculo dare. &7Pomponius&. In testamentis quaedam scribuntur, quae ad auctoritatem dumtaxat scribentis referuntur nec obligationem pariunt. haec autem talia sunt. si te heredem solum instituam et scribam, uti monumentum mihi certa pecunia facias: nullam enim obligationem ea scriptura recipit, sed ad auctoritatem meam conseruandam poteris, si uelis, facere. aliter atque si coherede tibi dato idem scripsero: nam siue te solum damnauero, uti monumentum facias, coheres tuus agere tecum poterit familiae herciscundae, uti facias, quoniam interest illius: quin etiam si utrique iussi estis hoc facere, inuicem actionem habebitis. ad aucto-ritatem scribentis hoc quoque pertinet, cum quis iussit in municipio imagines poni: nam si non honoris municipii gratia id fecisset, sed sua, actio eo nomine nulli competit. itaque haec Quinti Mucii scriptura: 'liberi mei ibi sunto, ubi eos mater sua esse uolet' nullam obligationem parit, sed ad auctoritatem defuncti conseruandam id pertinebit, ut ubi iusserit ibi sint. nec tamen semper uoluntas eius aut iussum conseruari debet, ueluti si praetor doctus sit non expedire pupillum eo morari, ubi pater iusserit, propter uitium, quod pater forte ignorauit in eis personis esse, apud quas morari iussit. si autem pro cibariis eorum in annos singulos aurei decem relicti sint, siue hoc sermone significantur, apud quos morari mater pupillos uoluerit, siue ita acceperimus hunc sermonem, ut ipsis filiis [2i]2d legatum debeatur, utile erit: et magis enim est, ut prouidentia filiorum suorum hoc fecisse uideatur. et in omnibus, ubi auctoritas sola testatoris est, neque omnimodo spernenda neque omni-modo obseruanda est. sed interuentu iudicis haec omnia debent, si non ad turpem causam feruntur, ad effectum perduci. @@&7Gaius& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. In singulos annos relictum legatum simile est usui fructui, cum morte finiatur. sane capitis deminutione non finitur, cum usus fructus finiatur: et usus fructus ita legari potest: 'Titio usum fructum fundi lego et quotiensque capite minutus erit, eundem usum fructum ei do'. illud certe amplius est in hoc legato, quod in ingressu cuiuslibet anni si decesserit legatarius, eius anni le-gatum heredi suo relinquit: quod in usu fructu non ita est, cum fructuarius, etiamsi ma-turis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit, heredi suo eos fructus non relinquet. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Fundus, quem pater familias libertis legatorum nomine, quae in annos singulos relinquit, pignus esse uoluit, ex causa fidei-commissi rei seruandae gratia recte petetur. &7Paulus& notat: hoc admittendum est et in aliis rebus hereditariis, ut et in eas legatarius mittatur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. 'Seio amico fidelissimo, si uoluerit, sicut meis negotiis interueniebat, eodem modo filiorum meorum interuenire, annuos senos aureos et habitationem qua utitur praestari uolo.' non ideo minus annua Seio pro parte heredi-taria uiuentis filiae deberi placuit, quod ex tribus filiis Titiae duo aliis heredibus institutis uita decesserunt, cum tam labor quam pecunia diuisionem reciperent. 'Medico Sempronio quae uiua praestabam, dari uolo': ea uidentur relicta, quae certam formam erogationis annuae, non incertam liberalitatis uoluntatem habuerunt. 'Uxori praeter id, quod a me @1 uiuo annui nomine accipiebat, aureos centum dari uolo': annuum uidetur et semel centum aureos reliquisse. 'Libertis dari uolo quae uiua praestabam': et habitatio praestabitur: sumptus iumentorum non debebitur, quem actori domina praestare solita fuit utilitatis suae causa: ideo nec sumptum medicamentorum medicus libertus recte petet, quem ut patronam eiusque familiam curaret, acceptabat. @@&7Paulus& libro uicesimo primo quaestionum. Cum in annos singulos legatur, plura legata esse placet et per singula legata ius capiendi inspicietur. idem in seruo in-spiciendum est ex persona dominorum. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Gaius Seius praedia diuersis pagis Maeuiae et Seiae legauit et ita cauit: 'praestari autem uolo ex praediis Potitianis praediis Lutatianis annua harundinis milia trecena et salicis mundae annua librarum singula milia': quaero, an id legatum defuncta legataria exstinctum sit. Paulus respondit seruitutem iure constitutam non uideri neque in personam neque in rem: sed fideicommissi petitionem competisse ei, cui praedia Lutatiana legata sunt, et ideo, cum annua legata fuerint, mortua legataria finitum legatum uideri. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Maeuia nepotem ex Maeuio puberem heredem instituit et Lucio Titio ita legauit: 'Lucio Titio uiro bono, cuius obsequio gratias ago, dari uolo annuos quamdiu uiuat aureos decem, si rebus nepotis mei interueniat omnemque administrationem rerum nepotis mei ad sollicitudinem suam reuocauerit'. quaero, cum Lucius Titius aliquo tempore Maeuii negotia gesserit et per eum non stet, quo minus gerat, Publius autem Maeuius nollet eum administrare, an fideicommissum praestari debeat. respondi, si non propter fraudem aliamue quam iustam causam improbandae operae causa remotus esset a negotiis, quae administrare secundum defuncti uoluntatem uellet, per-cepturum legatum. Uxore herede scripta ita cauit: 'libertis meis omnibus alimentorum nomine singulis annuos denarios duodecim ab herede dari uolo, si ab uxore mea non re-ȡcesserint'. quaero, cum pater familias sua uoluntate de ciuitate difficile profectus sit, ea autem adsidue proficiscatur, an liberti cum ea proficisci debeant. respondi non posse ab-solute responderi, cum multa oriri possint, quae pro bono sint aestimanda: ideoque huius-modi uarietas iuri boni arbitrio dirimenda est. item quaeritur, cum proficiscens eis nihil amplius optulerit ac per hoc eam secuti non sint, an legatum debeatur. respondit et hoc ex longinquis breuibusque excursionibus et modo legati aestimandum esse. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Si cui annuum fuerit relictum sine adiectione summae, nihil uideri huic adscriptum Mela ait: sed est uerior Neruae sen-tentia, quod testator praestare solitus fuerat, id uideri relictum: si minus, ex dignitate personae statui oportebit. @@&7Ualens& libro septimo fideicommissorum. Iauolenus eum, qui rogatus post decem annos restituere pecuniam ante diem restituerat, respondit, si propter capientis per-sonam, quod rem familiarem tueri non posset, in diem fideicommissum relictum probetur et perdituro ei id heres ante diem restituisset, nullo modo liberatum esse: quod si tempus heredis causa prorogatum esset, ut commodum medii temporis ipse sentiret, liberatum eum intellegi: nam et plus eum praestitisse quam debuisset. @@&7Paulus& libro tertio ad Neratium. Seruus post decem annos liber esse iussus est legatumque ei ex die mortis domini in annos singulos relictum est. eorum quidem annorum, quibus iam liber erit, legatum debebitur: interim autem heres ei alimenta prae-stare compellitur. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum [2a]2 Iauoleno epitomatorum. Legatum ita est: 'Attiae, donec nubat, quinquaginta damnas esto heres meus dare', neque adscriptum est 'in annos singulos'. Labeo Trebatius praesens legatum deberi putat, sed rectius @1 dicetur id legatum in annos singulos deberi. 'Uini Falerni, quod domi nasceretur, quotannis in annos singulos binos culeos heres meus Attio dato.' etiam pro eo anno, quo nihil uini natum est, deberi duos culeos, si modo ex uindemia ceterorum annorum dari possit. @@&7Scaeuola& libro quarto decimo digestorum. Codicillis testamento confirmatis fundum libertis legauit eumque alienari uetuit, sed pertinere uoluit et ad filios libertorum uel ex his natos: deinde haec uerba adiecit: 'a quibus praestari uolo heredi ex reditu eius fundi decem per annos singulos usque ad annos triginta quinque a die mortis meae'. quaesitum est, cum heres a Titio institutus intra trigesimum quintum annum aetatis de-cesserit, an residui temporis fideicommissum ex uerbis supra scriptis heredis quoque heredi debeatur. respondit deberi, nisi ostendatur a libertis testatorem ad heredis trigesimum quintum annum respexisse. Sticho alumno suo centum et menstruos decem et annuos centum dari uoluit et Semproniam, quam heredem ex triente instituerat, rogauit in haec uerba: 'fidei tuae committo, Sempronia soror, uti legata, quae alumnis meis rel[2i]2qui, ex medio recipias et apud te habeas, quoad usque commendatos habeas'. quaesitum est, cum Sempronia, cuius fidei commissum sit, abstinuerat se hereditate antequam secundum uo-luntatem defuncti perc[2i]2peret pecuniam alumnis relictam, an Sticho de legatis actio etiam ante uicesimum quintum annum competat. respondit competere. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. Titia herede Seia scripta usum fructum fundi Maeuio legauit eiusque fidei commisit in haec uerba: 'a te, Maeui, ex reditu fundi Speratiani praestari uolo Arrio Pamphilo et Arrio Sticho e[2x]2 die mortis meae annuos sescentos quotannis, quoad uiuent'. quaesitum est, cum Maeuius annua alimenta praesti-terit, post mortem autem eius fundus ad heredem Titiae pleno iure redierit, an alimenta ex fideicommisso Pamphilo et Sticho debeantur. respondi nihil proponi, cur debeant prae-stari ab heredibus Titiae, cum ab usufructuario alimenta relicta sunt. idem quaesiit, an ab heredibus Maeuii legatarii praestanda sint. respondit nihil ab herede legatarii, nisi testa-torem manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei parandae sufficeret. Qui Marco homini docto certa annua praestabat, testamento cauit: 'domina sanctissima, scio te de amicis meis curaturam, ne quid his desit: uerum tamen et Marco dari octingenta': quaesitum est, an Marcus praestitis sibi ex causa legati octingentis annua quoque consequi debeat. respondit nihil proponi, cur non secundum ea, quae in consultatione collata essent, debeantur. 'Lucio Titio auri pondo tria, quae uiua praestabam.' quaero, cum testatrix quadraginta Titio, quoad ui-ueret, salarii nomine certam summam et amplius festorum dierum nomine certum pondus argenti aut pro eo pretium praestiterit, an eadem ex causa legati uel fideicommissi ab heredibus eius Titio praestari debeant. respondit nihil proponi, cur praestanda non sunt. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Annua his uerbis legauit: 'si mora-rentur cum matre mea, quam heredem ex parte institui': quaesitum est, an mortua matre condicio adposita defecisse uideatur ac per hoc neque cibaria neque uestiaria his debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi. Attia fideicommissum his uerbis reli-quit: 'quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti det ex reditu cenaculi mei et horrei post obitum sacerdoti et hierophylaco et libertis, qui in illo templo erunt, denaria decem die nundinarum, quas ibi posui'. quaero, utrum his dumtaxat, qui eo tempore quo lega-batur in rebus humanis et in eo officio fuerint, debitum sit, an etiam his qui in loco eorum successerunt. respondit secundum ea quae proponerentur ministerium nominatorum de-signatum, ceterum datum templo. item quaero, utrum uno dumtaxat anno decem fidei-commissi nomine debeantur an etiam in perpetuum decem annua praestanda sint. respondit in perpetuum. @1 @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Liberto suo ita legauit: 'praestari uolo Philoni, usque dum uiuet, quinquagesimam omnis reditus, quae praediis a colonis uel emptoribus fructus ex consuetudine domus meae praestantur'. heredes praedia uen-diderunt, ex quorum reditu quinquagesima relicta est: quaesitum est, an pretii usurae, quae ex consuetudine in prouincia praestarentur, quinquagesima debeatur. respondit reditus dumtaxat quinquagesimas legatas, licet praedia uendita sunt. A liberto, cui fundum le-gauerat ferentem annua sexaginta, per fideicommissum dederat Pamphilae annua dena: quaesitum est, si lex Falcidia liberto legatum minuerit, an Pamphilae quoque annuum fidei-commissum minutum uideatur, cum ex reditu legata sint, qui largitur, etiamsi Falcidia partem dimidiam fundi abstulerit, annuam Pamphilae praestationem. respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi si alia mens testatoris probaretur. Filium ex dodrante, uxorem ex quadrante instituit heredes et filii fidei commisit, ut nouercae restitueret hereditatem: ab ea autem petit, ut infirmitatem filii commendatam haberet eique menstruos aureos denos praestaret, donec ad uicesimum quintum annum aetatis per-uenerit, cum autem implesset eam aetatem, partem dimidiam hereditatis ei restitueret. filius deducta dodrantis parte quarta, ex qua institutus erat, nouercae hereditatem restituit et postea impleuit uicesimum quintum annum aetatis. quaesitum est, cum nouerca uni-uersae hereditatis haberet dodrantem semunciam et sicilicum, an eius partem dimidiam priuigno suo restitueret. respondit secundum ea quae proponerentur tantum restituendum, quantum cum eo, quod Falcidiae nomine filius deduxisset, semissem faceret. idem quaesiit, an, quod infirmitati filii pater consulere uoluerit, fructus quoque medii temporis nouerca ei restituere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur debere. Lucius Titius testamento patriae suae ciuitati Sebastenorum centum legauit, uti alternis annis ex usuris eiusdem certamina sub nomine ipsius celebrarentur, et adiecit haec uerba: 'quod si con-dicione supra scripta recipere legatam sibi pecuniam ciuitas Sebastenorum noluerit, nullo ȡmodo heredes meos obligatos ei esse uolo, sed habere sibi pecuniam'. postea praeses prouinciae ex nominibus debitorum hereditariorum elegit idonea nomina et in causam legati rei publicae adiudicauit, post cuius sententiam res publica a plerisque adiudicatis sibi pe-cunias percepit. quaesitum est, an, si res publica condicionibus testamento adscriptis postea non paruerit, legatum ad filios heredes pertineat. respondit rem publicam uoluntati testa-toris parere compellendam ac, nisi faciat, in his quidem summis, quae per numerationem uel nouationem solutae sunt, utili repetitione heredes adiuuandos: ab his uero nominibus, quae neque soluerunt rei publicae neque nouatione abscesserunt a pristina obligatione, non prohibendos, quo minus debitum petant. Largius Eurippianus consuluit alumno cer-tam pecuniam patronum testamento legasse deque ea re testamento ita cauisse: 'pecuniam, quam Titio liberto et alumno meo legaui, esse uolo penes Publium Maeuium usque ad annum uicesimum quintum aetatis eius proque ea computari cum eo usuras quadrantes: quantum autem in sumptum ei statuendum sit, tu, Publi Maeui, cum patris affectum ei praestare debeas, aestimabis'. quaesitum est, an heredes a Publio Maeuio satis accipere debuerint soluentes eam pecuniam. respondit, cum testamento nulla exigendae satisdationis commemorati[2o]2 fiat, satis habuisse heredes secundum uoluntatem defuncti Publio Maeuio pecuniam numerare: et ideo nec Titius alumnus uel heredes eius audiri debeant aduersus heredes patroni agentes, quod satis non exegerunt: ex ea enim numeratione etiam a Titio ac proinde etiam ab heredibus eius liberatos esse supra scriptos heredes, nisi uiuente testa-tore Publius Maeuius soluendo esse desierit: tunc enim cautio ab eo exigenda est. Pater @1 duos filios aequis ex partibus instituit heredes, maiorem et minorem, qui etiam impubes erat, et in partem eius certa praedia reliquit et, cum quattuordecim annos impleuerit, certam pecuniam ei legauit idque fratris eius fidei commisit, a quo petit in haec uerba: 'a te peto, Sei, ut ab annis duodecim aetatis ad studia liberalia fratris tui inferas matri eius annua tot usque ad annos quattuordecim: eo amplius tributa fratris tui pro censu eius dependas, donec bona restituas: et ad te reditus praediorum illorum pertineant, quoad perueniat frater tuus ad annos quattuordecim'. quaesitum est, defuncto maiore fratre herede alio relicto utrum omnis condicio percipiendi reditus fundorum, anniuersaria prae-stetur alia, quae praestaturus esset, si uiueret, Seius, ad heredem eius transierint, an uero id omne protinus ad pupillum et tutores transferri debeat. respondit: secundum ea quae proponerentur intellegitur testator quasi cum tutore locutus, ut tempore, quo tutela restituenda est, haec, quae pro annuis praestari iussisset percipiendisque fructibus, finiantur: sed cum maior frater morte praeuentus est, omnia, quae relicta sunt, ad pupillum et tutores eius confestim post mortem fratris transisse. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Filiae meae, quotienscumque uidua erit, in annos singulos centum heres meus dato': quaeritur, si filia minus annui temporis uidua fuisset, numquid minus ei centum deberentur. respondit sibi uideri, tametsi totus annus nondum fuisset, tamen deberi. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Cum quidam decurionibus diuisiones dari uoluisset die natalis sui, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non esse uerisimile testatorem de uno anno sensisse, sed de perpetuo legato. @@&7Idem& libro octauo institutionum. Cum erat certa pecunia, id est centum, rei publicae Sardianorum relicta per quadriennium certaminis Chrysanthiani, diui Seuerus et Antoninus rescribserunt uideri perpetuam pensitationem reliquisse testatorem per quadrien-nium, non in primum quadriennium. @@&7Ualens& libro secundo fideicommissorum. Filio familias, quoad in potestate patris sit, in annos singulos dena dari possunt. @@@@{1DE USU ET USU FRUCTU ET REDITU ET HABITATIONE @@@@ET OPERIS PER LEGATUM UEL FIDEICOMMISSUM DATIS}1 @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Nec usus nec usus fructus itineris actus uiae aquaeductus legari potest, quia seruitus seruitutis esse non potest: nec erit utile ex senatus consulto, quo cauetur, ut omnium quae in bonis sint usus fructus legari possit, quia id neque ex bonis neque extra bona sit. sed incerti actio erit cum herede, ut lega-tario, quamdiu uixerit, eundi agendi ducendi facultatem praestet aut ea seruitus consti-tuatur sub hac cautione, ut, si decesserit legatarius uel capite deminutus ex magna causa fuerit, restituatur. @@&7Papinianus& libro septimo decimo quaestionum. Hominis operae legatae ca-pitis deminutione uel non utendo non amittuntur. et quoniam ex operis mercedem perci- @1 pere legatarius potest, etiam operas eius ipse locare poterit, quas si prohibeat heres capi, tenebitur. idem est si seruus se locauerit. et quia legatarius fructuarius non est, ad heredem suum operarum legatum transmittit: sed seruo usu capto legatum perit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Hominis quoque liberi operae legari possunt, sicut locari et in stipulationem deduci. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si pure proprietas legata erit, ea ad legatarium perueniet, quamuis fructuarius heres sit institutus. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Usum fructum 'cum moriar' inutiliter stipu-lor: idem est in legato, quia et constitutus usus fructus morte intercidere solet. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Si usus fructus mihi in bien-nium continuum a morte testatoris legatus sit et per heredem steterit, quo minus eum mihi daret, praeterito biennio nihilo minus tenetur (quemadmodum teneretur, si res legata in rerum natura esse desisset, quam quis deberet, moratusque esset in ea danda), ut peti quidem iam usus fructus qui legatus sit non possit, quia alius futurus sit quam qui legatus fuerit, sed aestimatio eius bima dumtaxat facienda sit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo sexto ad edictum. Operae testamento relictae quando cedere debeant, utrum ex quo petit eas legatarius an ex quo adita hereditas est? et cui pereant dies, quibus aeger seruus fuit? et puto ex die petitionis eas cedere: quare si post petitas aeger esse seruus coeperit, legatario peribunt. @@&7Gaius& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si usus fructus municipibus legatus erit, quaeritur, quousque in eo usu fructu tuendi sint: nam si quis eos perpetuo tuetur, nulla utilitas erit nudae proprietatis semper absc[2e]2dente usu fructu. unde centum annos obseruandos esse constat, qui finis uitae longissimus esset. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Si ab eo, cui legatus esset usus fructus, fideicommissum fuerit relictum, licet usus fructus ad legatarium non peruenerit, heres tamen, penes quem usus fructus remanet, fideicommissum praestat. quod et in militis testa-mento erit dicendum, si legatarius, a quo fideicommissum relictum est, repudiauerit lega-tum uel uiuo testatore decesserit. @@&7Iulianus& libro septuagesimo octauo digestorum. Si Titio fundus et eiusdem fundi usus fructus legatus fuerit, erit, in potestate eius, fundum an usum fructum uindicare malit. et si fundum elegerit, necessario plenam proprietatem habebit, licet usum fructum a se reppulerit: si uero usum fructum habere maluerit et proprietatem fundi reppulerit, solum usum fructum habebit. @@&7Idem& libro primo ex Minicio. Habitationis legatum in singulos annos ab initio anni deberi constat. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Heres in fundo, cuius usus fructus legatus est, uillam posuit: eam inuito fructuario demolire non potest, nihilo magis quam si, quam arborem posuisset, ex fundo is euellere uellet: sed si antequam usufructuarius prohibuerit, demolierit, impune facturum. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Plautium. Cum usus fructus alternis annis legatur, non unum, sed plura legata sunt. aliud est in seruitute aquae et uiae: uiae enim seruitus una est, quia natura sui habet intermissionem. ȡ@@&7Celsus& libro octauo decimo digestorum. Duos separatim uti frui sinere dam-natus heres communiter uti frui passus est: quaerebatur, an utrique ex testamento tene-retur. dixi teneri, si testator utrumque solidum habere uoluit: nam ipsius onus est, ut solidum singulis legatum praestaret: qua parte igitur alterum uti frui sineret heres, ea parte eum non sinere alterum uti frui, ideoque per aestimationem unicuique quod deest replere debet. @1 @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. 'Damnas esto heres Titium si-nere in illa domo habitare, quoad uiuet': unum uidetur esse legatum. Qui duos fundos habebat, unum legauit et alterius fundi usum fructum alii legauit: quaero, si fructuarius ad fundum aliunde uiam non habeat quam per illum fundum qui legatus est, an fructuario seruitus debeatur. respondit, quemadmodum, si in hereditate esset fundus, per quem fructuario potest praestari uia, secundum uoluntatem defuncti uidetur id exigere ab herede, ita et in hac specie non aliter concedendum esse legatario fundum uindicare, nisi prius ius transeundi usufructuario praestet, ut haec forma in agris seruetur, quae uiuo testatore optinuerit, siue donec usus fructus permanet siue dum ad suam proprietatem redierit. @@&7Modestinus& libro nono responsorum. Legatum ciuitati relictum est, ut ex reditibus quotannis in ea ciuitate memoriae conseruandae defuncti gratia spectaculum cele-bretur, quod illi[2c]2 celebrari non licet: quaero, quid de legato existimes. respondit, cum testator spectaculum edi uoluerit in ciuitate, sed tale, quod ibi celebrari non licet, iniquum esse hanc quantitatem, quam in spectaculum defunctus destinauerit, lucro heredum cedere: igitur adhibitis heredibus et primoribus ciuitatis dispiciendum est, in quam rem conuerti debeat fideicommissum, ut memoria testatoris alio et licito genere celebretur. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Quidam praedia rei publicae legauit, de quorum reditu quotannis ludos edi uoluit, et adiecit: 'quae legata peto, decuriones, et rogo, ne in aliam speciem aut alios usus conuertere uelitis'. res publica per quadriennium continuum ludos non edidit: quaero, an reditus, quos quadriennio res publica percepit, heredibus restituere debeat uel compensare in aliam specie[2m]2 legati ex eodem testamento. respondit et inuitis heredibus possessione adprehensa perceptos fructus restituendos esse et non erogatum secundum defuncti uoluntatem in alia quae deberentur compensari. @@&7Modestinus& libro nono responsorum. Qui plures habebat libertos, testa-mento suo dixit se habitationem relinquere iis quos codicillis designasset: cum nullos postea designauerit, quaero, an omnes admitti debeant. respondit, si patronus, qui se designa-turum personas libertorum pollicitus est, nullum postea designauit, legatum habitationis perfectum esse non uidetur, non existente cui datum intellegi possit. @@&7Idem& libro singulari de heurematicis. Si alii fundum, alii usum fructum eius-dem fundi testator legauerit: si eo proposito fecit, ut alter nudam proprietatem haberet, errore labitur. nam detracto usu fructu proprietatem eum legare oportet eo modo: 'Titio fundum detracto usu fructu lego: uel Seio eiusdem fundi usum fructum heres dato'. quod nisi fecerit, usus fructus inter eos communicabitur, quod interdum plus ualet scriptura quam peractum sit. @@&7Pomponius& libro octauo ad Quintum Mucium. Si seruum sub condicione liberum esse iubeam et usum fructum eius tibi legauero, ualet legatum. @@&7Paulus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Titio usus fructus Stichi aut, si nauis ex Asia uenerit, decem legata sunt. non petet usum fructum, antequam con-dicio decem existat uel deficiat, ne potestas heredi utrum uelit dandi auferatur. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Patrimonii mei reditum omnibus annis uxori meae dari uolo.' Aristo respondit ad heredem uxoris non transire, quia aut usui fructui simile esset aut huic legato 'in annos singulos'. @1 @@&7Iunius Mauricianus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Licet testa-tori repetere legatum usus fructus, ut etiam post capitis deminutionem deberetur et hoc nuper imperator Antoninus ad libellum rescripsit. tunc tantum esse huic constitutioni locum, cum in annos singulos relegaretur. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Uxori fructu bonorum legato faenus quoque sortium, quas defunctus collocauit, post impletam ex senatus consulto cautionem praestabitur. igitur usuras nominum in hereditate relictorum ante cautionem interpositam debitas uelut sortes in cautionem deduci necesse est. non idem seruabitur nominibus ab herede factis: tunc enim sortes dumtaxat legatario dabuntur aut, quod propter moram usuras quoque reddi placuit, super his non cauebitur. 'Scorpum seruum meum Semproniae con[2c]2ubinae meae seruire uolo.' non uidetur proprietas serui relicta, sed usus fructus. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Qui fructus praediorum uxori reliquit, post mortem eius praedia cum reditibus ad heredes suos redire uoluit, imperitia lapsus. nullum fideicommissum dominus neque proprietatis neque fructus ad eos reuerti dedit: etenim reditus futuri, non praeteriti temporis demonstrati uidebantur. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Sempronius Attalus ab herede suo fun-dum in Italiam Gaio post decennium deducto usu fructu dari iussit: quaero, cum medio hoc decennii spatio heres uita functus sit, an post tempus decennii plenus fundus ad lega-tarium pertineat. mouet enim me, quod dies legati huius siue fideicommmissi cesserit ac per hoc et ad heredem legatarii pertinere potuerit, et ideo quasi circa debitum iam legatum mortuo herede usus fructus exstinctus sit nec ad heredem heredis pertinere possit. re-spondi: dies quidem fideicommissi uel legati cedit statim, cum post tempus certum heres dare rogatur siue iubetur: sed usus fructus nondum est heredis, nisi cum dominium de-ducto usu fructu praestitit, et ideo capitis deminutione uel morte perire non potest quod nondum habuit. idem euenit, si proprietas deducto usu fructu sub condicione legata sit et pendente condicione heres decesserit: tunc enim ab heredis herede incipit usus fructus, qui ex persona eius finietur. sed his casibus de sententia testatoris quaerendum est, qui uti-que de eo usu fructu detrahendo sensit, qui coniunctus esset heredis personae: quo extincto solidam proprietatem ad legatarium uoluit pertinere nec plus transmitti ad successorem suum, qui nondum habere coepit usum fructum, quam si iam habere coepisset. Si fundus duobus, alii usus fructus legatus sit, non trientes in usu fructu, sed semisses constituuntur: idemque est ex contrario, si duo sint fructuarii et alii proprietas legata est. et inter eos tantum adcrescendi ius est. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Uxori maritus per fideicommissum usum fructum et alia et dotem praelegauit: heredes usum fructum ei concesserunt: post bien-nium illicitum matrimonium fuisse pronuntiatum est: quaesitum est, an id, quod praeterito tempore possedit, ab ea repeti possit. respondit id, quod fructus nomine percepisset, re-peti posse. @@&7Paulus& libro tertio decimo responsorum. Quaero, si usus fructus fundi le-gatus est et eidem fundo indictiones temporariae indictae sint, quid iuris sit. Paulus re-spondit idem iuris esse et in his speciebus quae postea indicuntur, quod in uectigalibus dependendis responsum est: ideoque hoc onus ad fructuarium pertinet. @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. Si quis usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa: licet iure ciuili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usu[2s]2 fructus, quod huic @1 ipso iure adquisitus est, tamen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem ser-uetur, quod futurum esset, si ei, cui, ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adqui-situs fuisset. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cui usus fructus legatus ȡesset, donec ei totius dotis satisfieret, cum ei heres pro sua parte satis dedisset, quamuis reliqui satis non darent, tamen pro ea parte usum fructum desinere habere mulierem ait Labeo: idem fieri et si per mulierem mora fieret, quo minus satis acciperet. Colono suo dominus usum fructum fundi, quem is colebat, legauerat: agat colonus cum herede ita, ut iudex cogat heredem ex locationis actione eum liberare. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Is qui fundum tecum communem habebat usum fructum fundi uxor[2i]2 legauerat: post mortem eius tecum heres arbitrum communi diuidundo petierat. Blaesus ait Trebatium respondisse, si arbiter certis regionibus fundum diuisisset, eius partis, quae tibi optigerit, usum fructum mulieri nulla ex parte deberi, sed eius, quod heredi optigisset, totius usum fructum eam habituram. ego hoc falsum puto: nam cum ante arbitrum communi diuidundo coniunctus pro indiuiso ex parte dimidia totius fundi usus fructus mulieris fuisset, non potuisse arbitrum inter alios iudicando alterius ius mutare: quod et receptum est. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo digestorum. Generali capite praeposito qui-dam in testamento suo ita adiecit: 'Felici, quem liberum esse iussi, usum fructum fundi Uestigiani lego: cuius proprietatem puto te consecuturum, si non contenderis cum herede meo, sed potius concordaueris: sed et tu, heres, omnia fac, ut amici sitis: hoc enim uobis expedit': quaesitum est, an uiuente herede exigere possit Felix fundi proprietatem. re-spondit nihil proponi, cur Felici proprietas fundi legata uideretur. Filios ex Seio et filiam ex alio marito heredes instituit aequis portionibus et matri ita legauerat: 'Aeliae Dorcadi matri meae dari uolo, quoad uiuat, usum fructum bonorum meorum, ita ut post obitum eius ad liberos meos aut ad eum, qui ex his uiuet, pertineat'. filii post aditam heredi-tatem decesserant: quaesitum est mortua matre superstite filia testatricis usus fructus utrum ad solam filiam an uero pro portione hereditatis pertineret. respondit ad eos redire, apud quos proprietas esset. &7Claudius&: non credidit ipsum usum fructum in uicem portionum hereditariarum post mortem auiae inter ipsos datum, eo magis, quod aequis partibus he-redes erant scripti. Uxori usum fructum domuum et omnium rerum, quae in his domibus erant, excepto argento legauerat, item usum fructum fundorum et salinarum: quaesitum est, an lanae cuiusque coloris mercis causa paratae, item purpurae, quae in domibus er[2a]2t, usus fructus ei deberetur. respondit excepto argento et his, quae mercis causa comparata sunt, ceterorum omnium usum fructum legatariam habere. Idem quaesiit, cum in salinis, quarum usus fructus legatus esset, salis inuentus sit non minimus modus, an ad uxorem ex causa fideicommissi usus fructus pertineat. respondit de his legandis, quae uenalia ibi essent, non sensisse testatorem. Idem quaesiit, cum eodem testamento ita cauerit: 'a te peto, uxor, uti ex usu fructu, quem tibi praestari uolo in annum quintum decimum, con-tenta sis annuis quadringentis, quod amplius fuerit, rationibus heredis heredumue meorum inferatur', an recessum uideatur a superiore capite ideoque uxor non amplius habeat ex usu fructu, quam annuos quadringentos. respondit satis id, quod quaereretur, aperte uerba quae proponerentur declarare. Lucius Titius testamento suo Publio Maeuio fundum Tuscu-lanum reliquit eiusque fidei commisit, uti eiusdem fundi partem dimidiam usus fructus Titiae praestaret: Publius Maeuius uillam uetustate corruptam cogendis et conseruandis @1 fructibus necessariam aedificauit: quaero, an sumptus partem pro portione usus fructus Titia adgnoscere debeat. respondit, si prius, quam usum fructum praestaret, necessario aedificauit, non alias cogendum restituere, quam eius sumptus ratio habeatur. Duas filias et filium mente captum heredes scripsit, filii portionis mente capti datae usum fructum legauit in haec uerba: 'hoc amplius Publia Clementiana praecipiet sibi quartae partis he-reditatis meae, ex qua Iulium Iustum filium meum heredem institui: petoque a te, Publia Clementiana, uti fratrem tuum Iulium Iustum alas tuearis dependas pro eo: pro quo tibi usum fructum portionis eius reliqui, donec mentis compos fiat et conualescat'. quaesitum est, cum filius in eodem furore in diem mortis suae perseuerans decesserit, an usus fructus interciderit. respondit uerbis quae proponerentur perseuerare legatum, nisi manifestissim[2e]2 probetur aliud testatorem sensisse. Heredis instituti fidei commisit filio suo annua decem praestare aut ea praedia emere et adsignare, ut usum fructum haberet, reditum efficientia annua decem: filius fundos sibi ab herede secundum matris uoluntatem traditos locauit: et quaesitum est, defuncto eo reliqua colonorum utrumne ad heredem filii fructuarii an uero ad heredem Seiae testatricis pertineant. respondit nihil proponi, cur ad heredem Seiae pertineant. Usum fructum tertiae partis bonorum suorum uni ex here-dibus legauerat: quaesitum est, an pecuniae, quae ex rebus diuisis secundum aestimatio-nem effecta est, tertia praestanda sit. respondit heredis esse electionem, utrum rerum an aestimationis usum fructum praestare uellet. Item quaesitum est, tributa praeterea, quae uel pro praediis aut mouentibus deberi et reddi necesse est, an eximenda sint ex quantitate, ut reliquae dumtaxat pecuniae, si hoc heres el[2e]2gerit, reddi debeat. respondit reliquae pecuniae tertiam praestandam. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. 'Sempronio ea, quae uiuus praesta-bam, dari uolo': is etiam habitabat in testatoris domo, quae uni ex heredibus praelegata erat: quaesitum est, an habitatio quoque debeatur. respondit nihil proponi, cur non de-beatur. Ex his uerbis testamenti: 'libertis meis, quibus nominatim nihil reliqui, quae uiuus praestabam dari uolo' quaesitum est, an libertis, qui cum patrono suo in diem mortis ha-bitabant, etiam habitatio relicta uideatur. respondit uideri. Codicillis ita scripsit: 'Negidium Titium Dionem libertos meos senes et infirmos peto in locis, in quibus nunc agunt, se-nescere patiamini': quaero, an ex hoc capite liberti supra scripti ex fideicommisso fructus locorum, quibus morantur, recipere debeant, cum alia, quae eis specialiter legata sunt, sine controuersia consecuti sunt. respondit uerbis quae proponerentur id petitum, ut ad eum modum paterentur heredes ibi eos esse, ad quem modum ipsa patiebatur. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Codicillis fideicommissa in haec uerba dedit: 'libertis libertabusque meis et quos in codicillis manumisi fundum, ubi me humari uolui, dari uolo, ut qui ab his decesserit, portio eius reliquis adcrescat, ita ut ad nouis-simum pertineat: post cuius nouissimi decessum ad rem publicam Arelatensium pertinere uolo. hoc amplius libertis libertabusque meis habitationes in domo, quamdiu uiuent: Pactiae et Trophimae diaetas omnes, quibus uti consueuit: habitet quam domum post mortem eorum ad rem publicam pertinere uolo'. quaesitum est, rei publicae fideicommissum utrum ab herede an a libertis datum sit. respondit secundum ea quae proponerentur posse ita uerba accipi, ut eius legatarii, qui nouissimus decederet, fidei commissum uideatur. idem @1 quaesiit defunctis quibusdam ex libertis, quibus habitatio relicta erat, an portiones domus, in quibus hi habitauerant, iam ad rem publicam pertineant. respondit, quoad aliquis eorum uiuat, fideicommissum rei publicae non deberi. Qui Semproniam ex parte decima et Mae-uiam ex parte decima, alumnum ex reliquis partibus instituerat heredes, curatorem alumno dedit, cum iure facere putaret: et curatoris fidei commisit, ne pateretur fundum uenire, sed cum Sempronia et Maeuia nutricibus suis frueretur reditu eius: et ima parte testamenti ita adiecit: 'omnem uoluntatem meam fidei heredum meorum committo'. quaesitum est, an tertias partes usus fructus fundi nutrices ex fideicommisso petere possint, quamuis curator ei receptus sit, quem iure dare non poterit alumno. respondit secundum ea quae pro-ȡponerentur utiliter fideicommisso uoluntatem suam confirmasse: id igitur cuique dedisse, ut et nutrices una cum alumno reditu fundi uterentur. @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Uxori usum fructum uillae legauit in quinquennium a die mortis suae, deinde haec uerba adiecit: 'et peracto quinquennio, cum eius usus fructus esse desierit, tunc eum fundum illi et illi libertis dari uolo'. quae-situm est, cum uxor intra quinquennium decesserit, an libertis proprietatis petitio iam an uero impleto quinquennio competat, quia 'peracto quinquennio' testator proprietatem lega-uerat. respondit post completum quinquennium fundum ad libertos pertinere. @@&7Idem& libro quinto uicesimo digestorum. Sticho testamento manumisso fundi usus fructus erat legatus et, cum is uti fruique desisset, fidei heredum testator commisit, uti eum fundum darent Lucio Titio: sed Stichus testamento suo eiusdem fundi proprie-tatem nepotibus suis legauit et heredes Stichi ex testamento eius legatariis nepotibus eum fundum tradiderunt. quaesitum est, cum nepotes legatarii ignorauerint condicionem fundi supra scripti priore testamento datam et plus quam tempore statuto possederint, an eum fundum sibi adquisierint. respondit secundum ea quae proponerentur legatarios sibi ad-quisisse. Idem quaesiit, si aliquo casu legatariis auferri possit, an repetitionem ab here-dibus Stichi eius nepotes habere possint. respondit supra quidem de adquisitione respon-sum: uerum si ex alia causa adquisitio cessasset, uideri Stichum, si post mortem eorum, quibus proprietas legata esset, testamentum fecisset, potius quod habere se crederet, quam quod onerare heredes uellet, legasse. @@&7Idem& libro trigesimo tertio digestorum. 'Uxori meae usum fructum lego bo-norum meorum, usque dum filia mea annos impleat octodecim': quaesitum est, an prae-diorum tam rusticorum quam urbanorum et mancipiorum et supellectilis itemque calen-darii usus fructus ad uxorem pertineat. respondit secundum ea quae proponerentur omnium pertinere. @@&7Idem& libro tertio responsorum. 'Fundi Aebutiani reditus uxori meae quoad uiuat dari uolo': quaero, an possit tutor heredis fundum uendere et legatario offerre quan-titatem annuam, quam uiuo patre familias ex locatione fundi redigere consueuerat. re-spondit posse. item quaero, an habitare impune prohiberi possit. respondit non esse ob-strictum heredem ad habitationem praestandam. item quaero, an compellendus sit heres reficere praedium. respondit, si heredis facto minores reditus facti essent, legatarium recte desiderare, quod ob eam rem deminutum sit. item quaero, quo distat hoc legatum ab usu fructu. respondit ex his, quae supra responsa essent, intellegi differentiam. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Filios heredes instituit, uxori uestem mun-dum muliebrem lanam linum et alias res legauit et adiecit: 'proprietatem autem eorum, quae supra scripta sunt, reuerti uolo ad filias meas quaeue ex his tunc uiuent': quaesitum @1 est, utrum usus fructus an proprietas earum rerum data sit. respondit proprietatem lega-tam uideri. @@&7Alfenus Uarus& libro octauo digestorum a Paulo epitomatorum. 'Illi cum illo habitationem lego': perinde est, ac si ita 'illi et illi' legasset. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cum ita legatum esset: 'fructus annuos fundi Corneliani Publio Maeuio do lego', perinde putat accipiendum esse Labeo, ac si usus fructus fundi similiter esset legatus, quia haec mens fuisse testatoris uideatur. @@&7Idem& libro quinto ex posterioribus Labeonis. In fructu id esse intellegitur, quod ad usum hominis inductum est: neque enim maturitas naturalis hic spectanda est, sed id tempus, quo magis colono dominoue eum fructum tollere expedit. itaque cum olea immatura plus habeat reditus, quam si matura legatur, non potest uideri, si immatura lecta est, in fructu non esse. @@&7Uenuleius& libro decimo actionum. Nihil interest, utrum bonorum quis an rerum tertiae partis usum fructum legauerit: nam si bonorum usus fructus legabitur, etiam aes alienum ex bonis deducetur, et quod in actionibus erit, computabitur. at si certarum rerum usus fructus legatus erit, non idem obseruabitur. @@@@{1DE SERUITUTE LEGATA}1 @@&7Iulianus& libro primo ex Minicio. Qui duas tabernas coniunctas habebat, eas singulas duobus legauit: quaesitum est, si quid ex superiore taberna in inferiorem inaedi-ficatum esset, num inferior oneri ferundo in superioris tabernae loco contineretur. re-spondit seruitutem impositam uideri. &7Iulianus& notat: uideamus, ne hoc ita uerum sit, si aut nominatim haec seruitus imposita est aut ita legatum datum est: 'tabernam meam uti nunc est do lego'. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. Fundum communem habentibus legari potest uia, cum et communis seruus recte uiam stipulatur et, cum duo ei qui ipse uiam stipulatus fuerit heredes exstiterint, non corrumpitur stipulatio. @@&7Idem& libro uicesimo nono digestorum. Si fundum Maeuio et ad eum uiam per alium fundum et eundem fundum sine uia Titio legasset, si uterque fundum uindicasset, sine uia legato fundum cessurum, quia neque adquiri per partem seruitus possit. et si prius Maeuius fundum uindicaret altero deliberante, posse dubitari, an, si postea Titius omisisset, uiae legatum saluum esset, et hoc magis uidebatur: quamquam si sub condicione quis fundum legasset, uiam pure, aut pro parte fundum pure, pro parte sub condicione et uiam sine condicione, si pendente ea legati dies cessisset, interiturum fore uiae legatum: ut responsum est, cum alteri ex uicinis, qui fundum communem habebant, uiam sub con-dicione, alteri pure legasse[2t]2 et pendente condicione decessisset, quia alterius legatarii per-sona impedimento esset, quo minus solidus fundus cum uia uindicaretur. @@&7Iauolenus& libro nono epistularum. Si is qui duas aedes habebat unas mihi, alteras tibi legauit et medius paries, qui utrasque aedes distinguat, interuenit, eo iure eum communem nobis esse existimo, quo, si paries tantum duobus nobis communiter esset lega- @1 tus, ideoque neque me neque te agere posse ius non esse alteri ita immissas habere: nam quod communiter socius habet, et in iure eum habere constitit: itaque de ea re arbiter communi diuidundo sumendus est. @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Etsi maxime testamenti factio cum seruis alienis ex persona dominorum est, ea tamen quae seruis relinquuntur ita ua-lent, si liberis relicta possent ualere: sic ad fundum domini uia seruo frustra legatur. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Pater filiae domum legauit eique per domus hereditarias ius transeundi praestari uoluit. si filia domum suam habitet, uiro quoque ius transeundi praestabitur: alioquin filiae praestari non uidebitur. quod si quis non usum transeundi personae datum, sed legatum seruitutis esse plenum intellegat, tantundem iuris ad heredem quoque transmittetur: quod hic nequaquam admittendum est, ne, quod affectu filiae datum est, hoc et ad exteros eius heredes transire uideatur. @@&7Paulus& libro uicesimo primo quaestionum. Cum a pluribus heredibus insti-tutis uia legata est, quia partem non recipit, singuli heredes in solidum conueniuntur, quia et uno ex heredibus adeunte uindicari potest. @@@@{1DE DOTE PRAELEGATA}1 @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Cum dos relegatur, uerum est id dotis legato inesse, quod actione de dote inerat. Et ideo si inter uirum et uxorem con-uenerat, ut morte uiri soluto matrimonio filio communi interueniente dos apud mariti he-redem remaneret, et maritus decedens dotem relegauerit, stari pacto non debet ob hoc quod dos relegata est. uerum et citra relegationem hoc probari debet: nam quod est ad-missum posse deteriorem condicionem dotis fieri interuenientibus liberis, totiens locum habet, quotiens ipsa in matrimonio decedit uel diuortium interuenit. Et uerum est commodum in dote relegata esse repraesentationis, quamuis annua die dos praestaretur: Est et illud, quod ob res donatas hodie post senatus consultum nulla fit exactio, si modo uoluntatem ȡnon mutauit testator. Impensae autem ipso iure dotem minuunt. sed quod diximus ipso iure dotem impensis minui, non ad singula corpora, sed ad uniuersitatem erit referendum. Adeo autem dotis actionem continet dotis relegatio, ut, si uiuus eam uxori (scilicet quibus licet casibus) soluerit, cesset legatum. Sed et si mancipia fuerint in dote non aestimata et haec demortua sint, legatum dotis in his euanescit. Sed et si dotem promiserit mulier neque dederit et decedens maritus uxori dotem praelegauerit, mulier nihil amplius quam liberationem habebit: nam et si quis ita legauerit 'centum quae in arca habeo' aut 'quae ille apud me deposuit', si nulla sint, nihil deberi constat, quia nulla corpora sint. Si quis uxori fundum Titianum his uerbis legasset: 'is enim fundus propter illam ad me peruenit', omnimodo debetur fundus: nam quidquid demonstratae rei additur satis demonstratae, frustra est. Celsus libro uicesimo digestorum scribit, si socer nurui dotem relegauit, si quidem ius actionis de dote uoluit relegare, nullius momenti esse lega-tum, quippe nupta est: sed si uoluit eam recipere dotalem pecuniam, inquit, utile erit lega- @1 tum. si tamen haec dotem receperit, nihilo minus maritus dotis persecutionem habebit, siue heres institutus esset, familiae herciscundae iudicio, siue non, utili actione. ego puto, quoniam non hoc uoluit socer, ut bis dotem heres praestet, mulierem agentem ex testa-mento cauere debere defensu iri heredem aduersus maritum. ergo et maritus idem debebit cauere aduersus mulierem defensu iri, si prior agat. Per contrarium apud Iulia-num libro trigesimo septimo quaeritur, si socer filio suo exheredato dotem nurus legasset: et ait agi quidem cum marito exheredato de dote non posse, uerumtamen ipsum dotem persecuturum ex causa legati: sed non alias eum legatum consecuturum, quam si cauerit heredes aduersus mulierem defensu iri. et differentiam facit inter eum, cui dos relegata est, et orcinum libertum, cui peculium legatum est: namque eum de peculio posse con-ueniri ait, heredem non posse, quia peculium desiit penes se habere: at dotis actio nihilo minus competit, etsi dotem desierit habere. Idem Iulianus quaerit, si dotem marito re-legauerit socer, an dote soluta mulieri legatum mariti extinguatur. et dicit extingui, quia nihil esset iam, quod marito posset praestari. Idem quaerit, si dos alii legata esset eam-que rogatus sit mulieri restituere, an lex Falcidia in legato locum haberet. et dicit habere: sed quod minus est in fideicommisso, mulierem dotis action[2e]2 consecuturam. ego quaero, an commoda repraesentationis in hoc legato sic obseruentur atque si dos ipsi mulieri fuisset relegata. et puto habere. Idem Iulianus quaerit, si mulieri dos sit relegata eaque rogata dotem restituere, an Falcidia locum habeat. et negat habere, quoniam fideicommissum quoque negat ualere. quod si praeterea quid uxori legatum sit, putat e[2x]2 residuo fideicom-missum praestari: quod utique habita ratione Falcidiae mulieri praestabitur. sed et marito ex parte hered[2i]2 instituto a socero dote praelegata legatum dotis Falcidiam passurum, uide-licet quia adhuc constante matrimonio indebita dos uidetur relegata, uerum quod Falcidia reccidit, in familiae herciscundae iudicio maritum praecepturum, quemadmodum totam dotem praeciperet, si non esset relegata. Mela scripsit, si fundus in dote sit et specialiter sit legatus, mox generaliter dos relegata, non bis, sed semel deberi fundum. Ibidem Mela coniungit, si fundus in dote fuit locatus a marito ad certum tempus, uxorem non alias fundum ex relegatione consequi, quam si cauerit se passuram colonum frui, dummodo ipsa pensiones percipiat. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. Cum quis uxori suae dotem relegat fideique commissum ab ea relinquit, hoc fideicommissum ex commodo, quod ex relegatione mulier sentit, aestimabitur, et ita Celsus quoque libro uicesimo digestorum scripsit. quod si necessariae fuerunt impensae, quae ipso iure dotem minuunt, amplius dici potest, si tanta quantitas dotis, quam maritus accepit, ei relegata est, oportere dici etiam eam quantitatem posse fideicommissum erogare, quae ipso iure dotem minuit: esse enim mulierem lega-tariam nemo est qui dubitet. sed et si non dos, sed pro dote aliquid uxori fuerit legatum, adhuc quasi dos relegata accipitur. hoc amplius Iulianus scribsit, etsi non fuerit adiectum pro dote esse legatum, hoc tamen animo relictum, adhuc eius esse condicionis. uxor igitur si rogetur uel dotem uel quod pro dote legatum est uel quod in uicem dotis [2e]2i adscriptum est restituere, non cogetur nisi eatenus, quatenus diximus, restituere: et ideo heres insti-tuta rogataque quantitatem hereditatis restituere id demum restituet, quod quantitatem dotis excedit idque quod ex repraesentationis commodo sentit. nam et si quis, cum a nuru dotem accepisset, filium suum heredem instituerit eumque rogauerit, quidquid ad eum ex hereditate peruenisset, restituere, mox morte uxoris dotem fuerit lucratus, id non restit[2ue]2t quod ex dote percepit, quia matrimonii causa id lucratus est, non ex patris iudicio. Mulier @1 dotem promisit quadri[2n]2gentorum et dedit fundos duos in ducenta, praeterea nomina debi-torum in residua ducenta: mox maritus eius decedens pro dote fundos ei duos non eos, quos in dotem acceperat, reliquit et praeterea duos illos dotales, quos aestimatos acceperat, reliquit fideique eius commisit, ut, quidquid ad se ex hereditate eius peruenisset, id re-stitueret Seio cum moreretur: quaerebatur, quantum esset in fideicommisso muliere de-functa. dicebam uxorem hanc, quae rogata est, quidquid ad se peruenerit ex testamento, restituere, in ea esse condicione, ut id demum restituere rogetur, quod deducta dotis quan-titate ad eam peruenit: dotem enim recepisse eam magis quam accepisse, saluo eo, quod ex commodo repraesentationis ab ea fideicommitti potuit. proinde id quidem, quod pro dote maritus ei reliquit, non cogetur restituere, nisi plus fuit in eo quam in quantitate dotis: residuum uero, quod praeterea illi relictum est, cum fructibus cogetur restituere. habebit igitur praecipuam dotem cum suis fructibus: id uero, quod extrinsecus ei relictum est, cum fructibus, qui ad eam peruenerint, restituet. @@&7Iulianus& libro trigesimo quarto digestorum. Qui ita legat uxori suae: 'Titiae amplius quam dotem aureos tot heres meus damnas esto dare', manifestus est dotem quo-que relegasse. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Cum uolgari modo dies legatorum pro-fertur, nihil eam rem ad dotis relegationem pertinere ait, quia suum diem habeat. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Dote relegata non est heres audiendus, si uelit ob donationes in mulierem factas solutionem differre uel ob impensas alias, quam quae ipso iure dotem minuunt: aliud est enim minorem esse factam dotem, quod per ne-cessarias impensas accidit, aliud pignoris nomine retineri dotem ob ea, quae mulierem in-uicem praestare aequum est. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Cum scriptum esset: 'quae pecunia propter uxorem meam ad me uenit quinquaginta, tantundem pro ea dote heres meus dato', quamuis quadraginta dotis fuissent, tamen quinquaginta debere Alfenus Uarus Seruium respondisse scribit, quia proposita summa quinquaginta adiecta sit. Item ei, quae dotem nullam habebat, uir sic legauerat: 'quanta pecunia dotis nomine' et reliqua, 'pro ea quinquaginta heres dato'. deberi ei legatum Ofilius Cascellius, item et Seruii auditores rettulerunt: perinde habendum esse ac si seruus alicui mortuus aut pro eo cen-tum legata essent. quod uerum est, quia his uerbis non dos ipsa, sed pro dote pecunia legata uidetur. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Pater dotem a nuru acceptam filio exheredato legauit: heres patris opposita doli exceptione non ante soluere legatum cogendus est, quam ei cautum fuerit de indemnitate soluto matrimonio. Sed si, priusquam legatum filio solueretur, mulier dotem suam reciperauit, frustra filius de legato aget. Sed ȡsi lex Falcidia locum in legato dotis aduersus filium exheredatum habuerit et mulier solu-tionem ratam fecerit, propter eam quantitatem, quam heres retinuerit, utilis actio dotis ei dabitur. quod si ratum non habeat, defendi quidem debebit heres a uiro, qui se defensu-rum promisit: sed si totam litem uir solus subierit, actio iudicati, si cautum non erit, pro ea quantitate, quae iure Falcidiae petenda est, aduersus heredem dabitur Sed si, prius-quam legatum filio solueretur, mulier diuertit, quamquam ipsa nondum praecipere dotem possit, non ideo tamen actio filii differtur: quia tunc isdem diebus filio solui dotem re-sponsum est, cum patri pro parte heres exstitit et ad praeceptionem dotis soluto matri-monio, postquam heres exstitit, admissus est. Si forte per errorem cautio defensionis omissa @1 sit et ex causa fideicommissi filius dotem acceperit, ut indebitum fideicommissum non re-peteretur: cautionis enim praestandae necessitas solutionem moratur, non indebitum facit quod fuit debitum: sed non erit iniquum heredi subueniri. Quid ergo si patris heres sol-uendo non sit? nonne iuste mulieri dabitur aduersus uirum utilis actio dotis? cui dos perire non debet, quia non interposuit per errorem heres cautionem. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Uir uxori, quae dotem in mancipiis habebat, pecuniam pro dote legauerat: uiuo uiro mancipiis mortuis uxor post uirum uita decessit. ad heredem eius actio legati recte transmittitur, quoniam mariti uoluntas seruanda est. @@&7Idem& libro octauo responsorum. 'Uxori meae fundum Cornelianum et quae nuptura optulit aestimata in speciebus restitui uolo.' respondi non aestimatum praedium in dotem datum exceptum non uideri, sed uniuersa dote praelegata rerum aestimatarum pretium non relictum, uerum ipsas res, quales inuenirentur. @@&7Scaeuola& libro octauo quaestionum. Si Seiae pro dote centum fundus legatus sit idemque Maeuio: quod Maeuio Falcidia aufert, pro eo quasi concursus non fuerit, mu-lier plus uindicet, quia amplius sit in dote mulieris. @@&7Paulus& libro septimo responsorum. Seia cum nuberet Lucio Titio, dedit dotis nomine centum aureos et adhibuit Quintum Mucium, qui nihil numerauit, sed dotem stipulatus est, si morte mulieris solutum fuerit matrimonium. Seia moriens testamento suo ita cauit: 'Lucio Titio marito meo, cui maximas gratias ago, dari uolo super dotem, quam ei dedi, tot aureos'. quaero, cum instituit Lucium Titium conuenire Quintus Mucius ex stipulatu action[2e]2, an repellere eum maritus possit ex uerbis testamenti. respondit, si Quintus Mucius mandante Seia non donationis causa stipulatus est, heredibus mulieris eum teneri et ideo Quintum Mucium exceptione repellendum esse. quod si donationis causa Seia stipu-lari permisisset, uideri eum in eum casum, qui morte mulieris exstitit mortis causa stipu-latum: et ideo fidei eius committi potuisse in eum casum dicendum fore. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Qui dotem in pecunia numerata et aesti-matis rebus acceperat, uxori ita legauit: 'Seiae uxori meae, si omnes res, quae tabulis do-talibus contineantur, heredi meo exhibuerit et tradiderit, summam dotis, quam mihi pro ea pater eius intulit, dari uolo: hoc amplius denarios decem'. quaesitum est, cum res in dotem datae plures ipso usu finitae essent nec moriente marito fuerant, an quasi sub im-possibili condicione legatum datum debeatur. respondi uideri condicioni paritum, si quod ex rebus in dotem datis supererat, in potestatem heredis peruenit. @@&7Labeo& libro primo pithanorum a Paulo epitomatorum. &7Paulus&: si filius fa-milias, uxorem cum haberet, dotem ab ea acceperat, deinde pater familias factus dotem ei ut solet legauit: quamuis patri heres non erit, tamen id legatum debebitur. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo digestorum. Theopompus testamento facto duas filias et filium aequis partibus instituit heredes et codicillis ita cauit: '$TH\N QUGATE/RA $MOU *KRIS3PI/NAN, H(\N HU)XO/MHN E)KDOU=NAI, W(=| A)\N OI( FI/LOI MOU KAI\ OI( S3UGGENEI=S3 DOKIMA/S3WS3I, PRONOH/S3EI $E)KDOQH=NAI *POLLIANO\S3 EI)DW/S3 MOU TH\N GNW/MHN E)PI\ TOI=S3 I)/S3OIS3, E)F' OI(=S3 KAI\ TH\N A)DELFH\N AU)TH=S3 E)CE/-$DWKA&'. Pollianus a marito puellae iuratus scripsit uoluisse patrem eandem quantitatem in dotem accipere etiam minorem filiam, quam maior accepisset. quaero, an eandem summam dotis nomine coheredes extra partem hereditatis minori filiae praestare debeant. respondit eum cuius notio est aestimaturum, ut eadem quantitas ex communi praecipua minori filiae dotis nomine detur. @1 @@&7Gaius& libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Licet placeat pigne-ratas res uel in publicum obligatas heredem, qui dare iussus est, liberare debere, tamen si is qui tales res in dotem accepit dotem praelegauerit, non cogetur heres liberare eas, nisi aliud specialiter testator dixerit. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Qui dotem a matre uxoris acceperat et stipulanti ei promiserat, testamento uxori dotem legauit. cum quaesitum esset, an uxor dotis summam consequi posset, respondit Scaeuola non uideri dari uxori, quod necesse sit matri reddi. alias sic respondit non uideri, nisi manifeste uxor docuisset eam testantis uoluntatem fuisse, ut onerare heredes duplici praestatione dotis uellet. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Uxori ita legauit: 'uxor mea quidquid ei comparaui et quod mihi dedit e medio sibi sumat': quaero, an dos praelegata uideatur. respondit uerbis quae proponerentur uideri et de dote legata loqui, nisi aliud testatorem uoluisse probaretur. 'Titiae uxori meae, quanta pecunia ad me inue stipulationem dotis eius nomine peruenit, quae dos est dotalibus duobus consignatis instrumentis centum aureorum.' quaesitum est, an utramque summam consequi possit. respondit nihil proponi, cur non possit. @@@@{1DE OPTIONE UEL ELECTIONE LEGATA}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad Sabinum. Diuus Pius Caecilio Proculo rescripsit eum, cui seruorum legata sit electio, tres posse eligere. @@&7Idem& libro uicesimo ad Sabinum. Quotiens serui electio uel optio datur, lega-tarius optabit quem uelit: Sed et homine generaliter legato arbitrium eligendi quem acci-peret ad legatarium pertinet. Data igitur optione si quis optauerit alienum seruum uel hominem liberum, uidendum est, an consumpserit optionem: et puto non consumi. Eum, cui centum amphorarum electio data sit, acetum eligentem non consumere optionem, si id acetum elegerit, quod uini numero pater familias non habuit: @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad Sabinum. scilicet si ante exhibitionem, hoc est ante degustationem acetum elegerit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Scyphi electione data si non omnibus scy-phis exhibitis legatarius elegisset, integram ei optionem manere placet (nisi ex his dum-taxat eligere uoluisset, cum sciret et alios esse): @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. nec solum si fraude heredis, sed etiam si alia qualibet causa id euenerit. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Mancipiorum electio legata est. ne uen-ditio, quandoque eligente legatario, interpelletur, decernere debet praetor, nisi intra tempus ab ipso praefinitum elegisset, actionem legatorum ei non competere. quid ergo si die prae-terito, sed antequam uenderet heres, uindicare legatarius uelit? quia non est damnum subiturus heres, propter quod decernere praetor id solet. et quid si die praeterito, quem finierit praetor, heres aliquos ex seruis uel omnes manumiserit? nonne praetor eorum tue-bitur libertatem? ergo totiens actio deneganda non est, si omnia in integro sint. idem est et si pignori aliquos ex his seruis heres dederit post diem uel uendiderit. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Immo et si quosdam seruos distraxit, quosdam retinuit, non est audiendus legatarius, si uelit optare ex retentis ab herede, cum iam dis-posuerit familiam heres. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si tibi electio serui et mihi reliqui legati sunt, decernendum est a praetore, nisi intra certum tempus optaueris. petitionem tibi non @1 ȡdatu iri. Si ex quattuor uiriolis duae, quas elegissem, mihi legatae sint, siue duae solae relictae sint siue ab initio duae solae fuerint, ualet legatum. Unius hominis mihi et tibi optio data est: cum ego optassem, si non mutassem uoluntatem, deinde tu eundem opta-ueris, utriusque nostrum seruum futurum: quod si ante decessissem uel furiosus factus essem, non futurum communem, quia non uideor consentire, qui sentire non possim: hu-manius autem erit, ut et in hoc casu quasi semel electione facta fiat communis. Si rerum depositarum electio mihi relicta sit, et ad exhibendum cum eo, apud quem depositae sint, agere potero et cum herede agere, ut is depositi agendo facultatem mihi eligendi praestet. @@&7Iulianus& libro trigesimo secundo digestorum. Cum ita legatur: 'Titio Stichum do lego, si Pamphilum non elegerit: [2eidem Titio Pamphilum, si Stichum non elegerit]2', simile est, atque si ita legatum fuisset: 'Titio Stichum aut Pamphilum, utrum eorum uolet, do lego'. Quaesitum est, si Stichus sub condicione liber esse iussus sit et mihi optio serui data esset uel seruus generaliter legatus esset, quid iuris esset. dixi commodius constitui eum, qui sub condicione libertatem Sticho det et optionem seruorum, non cogitare de Sticho, sicuti constat non cogitare eum de eo, cui praesentem libertatem dederit: secun-dum quod si Stichum optauero uel elegero, nihil agam et ex ceteris nihilo minus optabo. In eodem casu quaesitum est, si optione seruorum data, antequam optarem, condicio sta-tutae libertatis defecisset, an Stichum optare possim. puto Mucianae sententiae adsentien-dum, qua placet ipsa libertate legatum peremi, non datione statutae libertatis: quare siue uiuo testatore siue post mortem eius et ante aditam hereditatem condicio statutae liber-tatis defecerit, legatum erit utile: nam sicut pura libertas, ita statuta libertas aditae here-ditatis tempore uires accipit. ideoque Stichum optare possum. @@&7Idem& libro trigesimo quarto digestorum. Si Pamphilo seruo Lucii Titii seruus generaliter legatus sit, deinde dominus Pamphili, postquam dies legati cesserit, eum manu-mississet: si quidem Titius seruum uindicauerit, exstinguitur Pamphili legatum, quia non esset in hereditate qui possit optari. si uero Titius legatum a se repudiasset, Pamphilum optare posse legatum constat: licet enim manumissione Pamphili duae personae constitue-rentur Titii et Pamphili, unius tamen rei legatum inter eas uertitur et Titio uindicante optio exstinguitur, repudiante Pamphilus optare potest. @@&7Idem& libro trigesimo sexto Digestorum. Si Eros Seio legatus sit et Eroti fundus, deinde optio serui Maeuio data fuerit isque Erotem optauerit, fundus ad solum Seium pertinebit, quoniam aditae hereditatis tempore is solus erit, ad quem posset lega-tum pertinere. nam et cum seruo communi alter ex sociis legat, idcirco ad solum socium totum legatum pertinet, quoniam die legati cedente solus est, [2q]2ui per eum seruum possit adquirere. @@&7Idem& libro primo ex Minicio. Seruo generaliter legato uerius est omnes he-redes, si eis electio data est, eundem dare debere: si non consentiant heredes, ex testa-mento eos teneri. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Si optio serui data mihi fuerit et Sticho aliquid testator sine libertate legasset, tunc sequens legatum consistit, cum tota familia ad unum, id est Stichum recciderit, ut quasi pure legato utiliter sit legatum. nec aduersatur Catoniana, si uoluntarius heres institutus sit, quia potest ante aditam hereditatem, etiamsi statim decesserit, familia minui: quod si necessarius heres institutus sit, sequens legatum @1 propter Catonianam inutile est. Pomponius scribit emptore hereditatis postulante, ut is, cui serui optio legata sit, optet, uidendum esse, an praetor ut id faciat cogere debeat legata-rium, quemadmodum si heres institutus id postularet, quia potest per heredem id [2emptor]2 consequi: et quare non possit, non uideo. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Si, cum optio serui ex uniuersa familia legata esset, heres aliquem priusquam optaretur manumisit, ad libertatem eum interim non perducit, seruum tamen quem ita manumiserit amittit, quia is aut electus legato cedit aut relictus tunc liber ostenditur. @@&7Idem& libro secundo epistularum. Seruo sine libertate legaui, deinde optionem seruorum Maeuio dedi: [2i]2s eundem seruum optauit: quaero, an id quoque quod legatum est ei deberetur. respondit: non puto legatum huius serui nomine ad dominum pertinere. @@&7Terentius Clemens& libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Optione legata placet non posse ante aditam hereditatem optari et nihil agi, si optaretur. @@&7Idem& libro septimo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Cum optio duorum seruorum Titio data sit, reliqui Maeuio legati sint, cessante primo in electione 'reliquorum' appellatione omnes ad Maeuium pertinent. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Homine legato Neratius ait nihil agi repudiato Pamphilo itaque eum ipsum eligi posse. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. 'Illud aut illud, utrum elegerit legatarius': nullo a legatario electo decedente eo post diem legati cedentem ad heredem transmitti placuit. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Apud Aufidium libro primo rescriptum est, cum ita legatum est: 'uestimenta quae uolet triclinaria sumito sibique habeto', si is dixisset quae uellet, deinde, antequam ea sumeret, alia se uelle dixisset, mutare uoluntatem eum non posse, ut alia sumeret, quia omne ius legati prima testatione, qua sumere se dixisset, consumpsit, quoniam res continuo eius fit, simul ac si dixerit eam sumere. @@&7Scaeuola& libro uicesimo secundo digestorum. Filium et uxorem heredes scripsit, filiam exheredauit et ei legatum dedit, cum in familia nuberet, centum et, cum in familia nupserit, his uerbis: 'insuper arbitratu Semproniae matris eius mancipia decem, quae confestim post aditam hereditatem meam a Sempronia uxore mea eligi uolo: quae mancipia, cum in familiam nupserit, [2dari uolo. et si antequam nupserit]2, aliquod ex mancipiis decesserit, tunc in locum eius arbitratu Semproniae matris eius dari uolo, dum ad eam plenus numerus perueniat. quod si Sempronia mater eius non elegerit, tunc ipsa sibi quae uolet eligat'. quaesitum est, cum mater elegerit, an ea, quae ex his mancipiis ante nuptias adgnata sunt, ad puellam supra numerum decem mancipiorum pertineant. respondit, cum mancipiorum legatum in tempus nuptiarum testator transtulit, id quod medio tempore ancillae enixae sunt ad filiam non pertinere. idem quaesiit, ante nuptias eorundem man-cipiorum fructus et usus an ad Semproniam matrem pertineant. respondit nihil proponi, cur ad matrem pro solido pertineant. @@&7Scaeuola& libro septimo decimo digestorum. Maritus uxori suae codicillis per fideicommissum dedit praedia, item lances quas elegerit quattuor: quaesitum est, an ex his lancibus, quae mortis tempore sint, eligere possit. respondit posse. @1 @@@@{1DE TRITICO UINO UEL OLEO LEGATO}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Uino legato acetum quoque continetur, quod pater familias uini numero habuit. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Cum alii penum, alii uinum legatum esset, excepto uino omne penum ad alium legatarium pertinebit. Si centum amphorae quas uelles tibi legatae sint, ex testamento agendo consequi potes, ut degustare tibi liceat: aut, quanti interfuerit licere tibi degustare, ad exhibendum agere potes. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si cui uinum sit legatum cen-tum amphorarum, cum nullum uinum reli[2q]2uisset, uinum heredem empturum et praesta-turum, non acetum, quod uini numero fuit. Si uinum legatum sit, uideamus, an cum uasis debeatur. et Celsus inquit uino legato, etiamsi non sit legatum cum uasis, uasa quoque legata uideri, non quia pars sunt uini uasa, quemadmodum emblemata argenti (scyphorum forte uel speculi), sed quia credibile est mentem testantis eam esse, ut uo-luerit accessioni esse uino amphoras: et sic, inquit, loquimur habere nos amphoras mille, ȡad mensuram uini referentes. in doliis non puto uerum, ut uino legato et dolia debeantur, maxime si depressa in cella uinaria fuerint aut ea sunt, quae per magnitudinem difficile mouentur. in cuppis autem siue cuppulis puto admittendum et ea deberi, nisi pari modo immobiles in agro uelut instrumentum agri erant. uino legato utres non debebuntur: nec culleos quidem deberi dico. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Cum certum pondus olei non adiecta qua-litate legatur, non solet quaeri, cuius generis oleo uti solitus fuerit testator aut cuius ge-neris oleum istius regionis homines in usu habeant: et ideo liberum est heredi, cuius uellet generis oleum legatario soluere. @@&7Iulianus& libro quinto decimo digestorum. Cum certus numerus amphorarum uini legatus esset ex eo, quod in fundo Semproniano natum esset, et minus natum esset, non amplius deberi placuit et quasi taxationis uicem optinere haec uerba 'quod natum erit'. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Cui uinum heres dare damnatus est, quod in amphoris et cadis diffusum est dari debet, etiamsi uasorum mentio facta non est. item quamuis cum uasis cadis legatum est, tamen id quoque, quod in doliis, legatum esse uidetur, sicuti, si seruos omnes cum peculio cuiusque eorum legasset, etiam eos, quibus peculii nihil esset, legasse uideretur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quidam heredem damna-uerat dare uxori suae uinum oleum frumentum acetum mella salsamenta. Trebatius aiebat ex singulis rebus non amplius deberi, quam quantum heres mulieri dare uoluisset, quoniam non adiectum esset, quantum ex quaque re daretur. Ofilius Cascellius Tubero omne, quan-tum pater familias reliquisset, legatum putant: Labeo id probat idque uerum est. 'Lucio Titio tritici modios centum, qui singuli pondo centum pendeant, heres dato.' Ofilius nihil legatum esse, quod et Labeo probat, quoniam eiusmodi triticum in rerum natura non esset: quod uerum puto. @@&7Pomponius& libro sexto epistularum. Si heres da[2mna]2tus sit dare uinum, quod in doliis esset, et per legatarium stetit, quo minus accipiat, periculose heredem facturum, @1 si id uinum effundet: sed legatarium petentem uinum ab herede doli mali exceptione pla-cuit summoueri, si non praestet id, quod propter moram eius damnum passus sit heres. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si quis uinum legauerit, omne continetur, quod ex uinea natum uinum permansit. sed si mul[2s]2um sit factum, uini appel-latione non continebitur proprie, nisi forte pater familias etiam de hoc sensit. certe zythum, quod in quibusdam prouinciis ex tritico uel ex hordeo uel ex pane conficitur, non conti-nebitur: simili modo nec camum nec ceruesia continebitur nec hydromeli. quid conditum? nec hoc puto, nisi alia mens testantis fuit. oenomeli plane id est dulcissimum uinum con-tinebitur: et passum, nisi contraria sit mens, continebitur: defrutum non continebitur, quod potius conditurae loco fuit. acinaticium plane uino continebitur. cydoneum et si qua alia sunt, quae non ex uinea fiunt, uini appellatione non continebuntur. item acetum uini appellatione non continebitur. haec omnia ita demum uini nomine non continentur, si modo uini numero a testatore non sunt habita: alioquin Sabinus scribit omnia uini ap-pellatione contineri, quae uini numero pater familias habuit: igitur et acetum, quod uini numero pater familias habuit, et zythum et camum et cetera, quae pro hominum affectione atque usu uini numero habebuntur. quod si totum uinum, quod pater familias habuit, coacuit, non exstinguitur legatum. Si acetum quis legauerit, non continebitur legato ace-tum quod uini numero testator habuit: embamma autem continebitur, quia aceti numero fuit. Item si quis uinum quod habuit legauit, deinde hoc coacuit, licet postea in aceti locum translatum sit a patre familias, uino legato continebitur, quia id, quod testamenti facti tempore uinum fuit, demonstratum est: et est hoc uerum, nisi uoluntas aduersetur. Uino autem paterno legato id demum legatum uidetur, quod testator uini numero habuit, non quod pater. item si peculiare uinum legatum sit, id continebitur, quod serui habue-runt. cur tam diuerse? quod paternum uinum iam coepit usus ipsius testatoris esse, at peculiare in usu seruorum remansit. Item si uinum uetus sit legatum, @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. ex usu testatoris legatum aestima-bitur, id est quot annorum uino pro uetere utebatur. quod si non appareat, @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. uetus accipietur, quod non est nouum: id est et anni prioris uinum appellatione ueteris continebitur: @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. nam aliter obseruantibus quis finis aut quod initium ueteris uini sumeretur? @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. 'Ex eo uino quod in illo fundo nascetur, heres meus amphoras decem quotannis in annos singulos dato.' quo anno natum non fuisset, ex superiore anno eius fundi eum numerum amphorarum heredem daturum Sabinus existimat. quae sententia, si uoluntas non aduersetur, mihi quoque placet. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Uino legato ea demum uasa sequun-tur, quae ita diffusa sunt, ut non ad perpetuum usum uasa reseruarentur, ueluti amphorae et cadi. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. Uinum cum uasis legauit. negat Trebatius quod in doliis sit deberi et sensum testatoris alium putat esse, uerborum alium: ceterum dolia in uasis uinariis non essent. ego et si dolia in uasis uinariis non sunt, tamen non concederem Trebatio uinum quod in doliis esset, id est quod in uasis non esset, non esse legatum. illud uerum esse puto, cui uinum cum uasis legatum erit, ei amphoras cados, in quibus uina diffusa seruamus, legatos esse: uinum enim in amphoras et cados hac mente diffundimus, ut in his sit, donec usus causa probetur, et scilicet id uendimus cum his amphoris et cadis: in dolia autem alia mente coicimus, scilicet ut ex his postea uel in amphoras et cados diffu[2n]2damus uel sine ipsis doliis ueneat. @1 @@&7Idem& libro tertio ex posterioribus Labeonis. Qui uinum Surrentinum in urnalibus ha-bebat diffusum, is tibi uinum legauerat in amphoris omne. illud quoque uinum, quod in urnalibus fuisset, legatum esse Labeo et Trebatius responderunt. Cui dulcia legata essent, si nihil aliud testamento significetur, omnia haec esse legata: mulsum pas-sum defr[2u]2tum et similes potiones, item uuas ficos palmas caricas. Quod si ita esset lega-tum: 'uinum amphorarium Aminaeum Graecum et dulcia omnia', nihil inter dulcia, nisi quod potionis fuisset, legatum putat Labeo ex collatione uini amphorarii: quod non improbo. @@@@{1DE INSTRUCTO UEL INSTRUMENTO LEGATO}1 @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Siue cum instrumento fundus legatus est siue instructus, duo legata intelleguntur. Fundo cum instrumento legato et alienato instru-mentum non uindicabitur ex sententia defuncti. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Cum pater pluribus filiis heredibus scriptis duobus praeceptionem bonorum auiae praeter partes hereditarias dedisset, pro par-tibus coheredum uiriles habituros legatarios placuit. Dotes praediorum, quae Graeco uoca-bulo $E)NQH=KAI& appellantur, cum non instructa legantur, legatario non praestantur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Fundum instructum libertis patronus testa-mento legauit: postea codicillis petit, ut morientes partes suas fundi superstitibus restitue-rent, nec instructi mentionem habuit. talem in causam fideicommissi deductum uideri pla-cuit, qualis fuerat legatus, sed medii temporis augmenta fetuum et partuum, item detri-menta fatalium fideicommisso contineri. Minor uiginti annis instructa praedia conso-brinae suae dari uoluit et quosdam seruos praediorum uiuus manumisit. non idcirco serui manumissi praestabuntur, quod ad libertatem peruenire non possunt. idem iuris est, cum ex quauis alia causa libertas non competit. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Cum quidam duos fun-ȡdos iunctos haberet et ex altero boues, cum opus fecissent, in alterum reuerterentur, utrum-que fundum cum instrumento legauerat. Labeo Trebatius boues ei fundo cessuros putant, ubi opus fecissent, non ubi manere consueuissent: Cascellius contra. Labeonis sententiam probo. @@&7Labeo& libro primo $PIQANW=N& a Paulo epitomatorum. Si cui fundum et in-strumentum eius legare uis, nihil interest, quomodo leges 'fundum cum instrumento' an 'fundum et instrumentum' an 'fundum instructum'. &7Paulus&. immo contra: nam inter ea legata hoc interest, quod, si fundo alienato mortuus fuerit qui ita legauit, ex hac scriptura 'fundum cum instrumento' nihil erit legatum, ex ceteris poterit instrumentum esse legatum. @@&7Scaeuola& libro sexto decimo digestorum. Nepoti legauerat quae certa re-gione praedia habuerat ut instructa sunt, cum uino grano calendario, et adiecerat haec uerba: 'quidquid erit cum moriar in illa regione, et quidquid in quacumque specie erit in illa regione, uel quod meum erit'. uiua testatrice unus ex debitoribus condemnatus uiuente testatrice satis non fecit: quaesitum est, an quod ex sententia iudicis deberetur ad nepotem pertineret. respondit nihil proponi, cur non deberetur. @1 @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Tabernam cum caenaculo Pardulae manumisso testamento legauerat cum mercibus et instrumentis et suppellectili quae ibi esset, item horreum uinarium cum uino et uasis et instrumento et institoribus, quos secum ha-bere consueuerat. quaesitum [2est]2, cum uiuo testatore insula, in qua caenaculum fuit quod ei legatum erat, exusta sit, et post biennium eodem loco constituta noua, et horreum, quod eidem legatum erat, a testatore uenierit, uini autem uenditio dilata sit, ut ex eo commodo uenirent, an uniuersa legata Pardula consequi possit. respondit ea, in quibus uoluntas mutata esset, non deberi. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. In instrumento fundi ea esse, quae fructus quaerendi cogendi conseruandi gratia parata sunt, Sabinus libris ad Uitellium eui-denter enumerat. quaerendi, ueluti homines qui agrum colunt, et qui eos exercent prae-positiue sunt is, quorum in numero sunt uilici et monitores: praeterea boues domiti, et pecora stercorandi causa parata, uasaque utilia culturae, quae sunt aratra ligones sarculi falces putatoriae bidentes et si qua similia dici possunt. cogendi, quemadmodum torcularia corbes falcesque messoriae falces fenariae quali uindemiatorii exceptoriique, in quibus uuae comportantur. conseruandi, quasi dolia, licet defossa non sint, et cuppae. Quibusdam in regionibus accedunt instrumento, si uilla cultior est, ueluti atrienses scoparii, si etiam uir-diaria sint, topiarii, si fundus saltus pastionesque habet, greges pecorum pastores saltuarii. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. De grege ouium ita distinguendum est, ut, si ideo comparatus sit, ut ex eo fructus caperetur, non debeatur: si uero ideo, quia non aliter ex saltu fructus percipi poterit, contra erit, quia per greges fructus ex saltu percipiuntur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Si reditus etiam ex melle constat, aluei apesque continentur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Eadem ratio est in auibus, quae in insulis maritimis aluntur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Quaesitum est, an frumentum, quod cibariis cultorum paratum foret, instrumento cederet. et plurimis non placet, quia consu-meretur: quippe instrumentum est apparatus rerum diutius mansurarum, sine quibus exer-ceri nequiret possessio: accedit eo, quod cibaria uictus magis quam colendi causa para-rentur. sed ego puto et frumentum et uinum ad cibaria paratum instrumento contineri: et ita Seruium respondisse auditores eius referunt. item nonnullis uisum est frumentum, quod serendi causa sepositum est, instrumento contineri, puto quia et instar culturae esset et ita consumitur, ut semper reponeretur: sed causa seminis nihil a cibariis differt. Con-seruandi fructus causa, ueluti granaria, quia in his fructus custodiuntur, urceos capsellas, in quibus fructus componuntur: sed et ea, quae exportandorum fructuum causa parantur, instrumenti esse constat, ueluti iumenta et uehicula et naues et cuppae et culei. Alfenus autem, si quosdam ex hominibus aliis legauerit, ceteros, qui in fundo fuerunt, non contineri instrumento ait, quia nihil animalis instrumenti esse opinabatur: quod non est uerum: con-stat enim eos, qui agri gratia ibi sunt, instrumento contineri. Quaeritur, an seruus, qui quasi colonus in agro erat, instrumento legato contineatur. et Labeo et Pegasus recte negauerunt, quia non pro instrumento in fundo fuerat, etiamsi solitus fuerat et familiae imperare. Saltuarium autem Labeo quidem putat eum demum contineri, qui fructuum ser-uandorum gratia paratus sit, eum non, qui finium custodiendorum causa: sed Neratius etiam hunc, et hoc iure utimur, ut omnes saltuarii contineantur. Trebatius amplius etiam pisto- @1 rem et tonsorem, qui familiae rusticae causa parati sunt, putat contineri, item fabrum, qui uillae reficiendae causa paratus sit, et mulieres quae panem coquant quaeque uillam ser-uent: item molitores, si ad usum rusticum parati sunt: item focariam et uilicam, si modo aliquo officio uirum adiuuet: item lanificas quae familiam rusticam uestiunt, et quae pul-mentaria rusticis coquant. Sed an instrumenti instrumentum legato instrumento continetur, quaeritur: haec enim, quae rusticorum causa parantur, lanificae et lanae et tonsores et fullones et focariae non agri sunt instrumentum, sed instrumenti. puto igitur etiam foca-riam contineri: sed et lanificas et ceteros, qui supra enumerati sunt: et ita Seruium re-spondisse auditores eius referunt. Uxores quoque et infantes eorum, qui supra enumerati sunt, credendum est in eadem uilla agentes uoluisse testatorem legato contineri: neque enim duram separationem iniunxisse credendus est. Si aliqua parte an[2ni]2 in fundo pascantur pe-cora, aliqua parte his pabulum conducitur, uel serui, si aliqua parte anni per eos ager colitur, aliqua parte in mercedem mittuntur, nihilo minus instrumento continentur. Cella-rarium quoque, id est ideo praepositum, ut rationes saluae sint, item ostiarium mulionem-que instrumenti esse constat. Et molas et machinas, fenum stipulas, asinum machinarium, machinam frumentariam, uas aeneum, in quo sapa coqueretur et defrutum fiat et aqua ad bibendum lauandamque familiam paratur, instrumenti esse, et cribra, et plaustra quibus stercus euehatur. Ea uero, quae solo continentur, instrumenti fundi non esse Cassius scribit, ueluti harundineta et salicta, antequam caesa sint, quia fundus fundi instrumentum esse non potest: sed si caesa sint, puto contineri, quia quaerendo fructui deseruiunt. idem et in palis erit dicendum. Si in agro uenationes sint, puto uenatores quoque et uestigatores et canes et cetera quae ad uenationem sunt necessaria instrumento contineri, maxime si ager et ex hoc reditum habuit. Et si ab aucupio reditus fuit, aucupes et plagae et huius rei instrumentum agri instrumento continebitur: nec mirum, cum et aues instrumento exemplo apium contineri Sabinus et Cassius putauerunt. Si quis eodem instrumento in plurimis agris utatur, cuius agri sit instrumentum, quaeritur. et ego arbitror, si quidem apparet uoluntas patris familiae, cui potius agro destinauerat, eius esse instrumentum: ceteri enim agri ab hoc agro ueluti mutuantur: si non appareat, nullius instrumento cedet: neque enim pro parte diuidemus instrumentum. Supellex ceteraque, si qua in agro fuerunt, quo instructior esset pater familias, instrumento fundi non continentur. Si domus sit in-strumentum legatum, uidendum quid contineatur. et Pegasus ait instrumentum domus id esse, quod tempestatis arcendae aut incendii causa paratur, non quod uoluptatis gratia: itaque neque specularia neque uela quae frigoris causa uel umbrae in domo sunt deberi. quae sententia Cassii fuit, qui dicebat inter instrumentum et ornamentum multum interesse: instrumenti enim ea esse, quae ad tutelam domus pertinent, ornamenti, quae ad uolupta-ȡtem, sicuti tabulas pictas. Uela autem Cilicia instrumenti esse Cassius, quae ideo parantur, ne aedificia uento uel pluuia laborent. Acetum quoque, quod exstinguendi incendii causa paratur, item centones sifones, perticae quoque et scalae, et formiones et spongias et amas et scopas contineri plerique et Pegasus aiunt. Tegulam autem et tignum eius rei causa paratum instrumento contineri, si ad huiusmodi causam habeat tigna parata ad alios usus non deseruientia. proinde et fulcimenta si qua habebat huic re necessaria, etiam ea in-strumento domus continebuntur. De uelis, quae in hypaethris extenduntur, item de his, quae sunt circa columnas, Celsus scribit magis suppellectili adnumeranda et ita Sabinum et Cassium putare. Canales autem et harpagones et amas instrumento contineri constat. Item perticae, quibus araneae detergantur, item spongiae, quibus columnae pauimenta podia extergantur, scalae, quae ad lacunaria admoueantur, instrumenti sunt, quia mundiorem @1 domum reddunt. Papinianus quoque libro septimo responsorum ait: sigilla et statuae ad-fixae instrumento domus non continentur, sed domus portio sunt: quae uero non sunt ad-fixa, instrumento non continentur, inquit: suppellectili enim adnumerantur, excepto horo-logio aereo, quod non est adfixum: nam et hoc instrumento domus putat contineri, sicut prothyrum domus, si uelamen est, inquit, instrumento domus continetur. Fistulae autem et canales et crateres et si qua sunt alia ad aquas salientes necessaria, item serae et claues magis domus portio quam domus instrumentum sunt. Specularia quoque adfixa magis puto domus esse partem: nam et in emptione domus et specularia et pegmata cedere, siue in aedificio sunt posita siue ad tempus detracta. sed si non sint, reposita ad hoc tamen sint, ut suppleantur, si qua desint: instrumento potius continebuntur. Cancellos quoque instru-mento contineri puto. Sed si fundus non sit cum instrumento legatus, sed ita ut instructus sit, quaesitum est, an plus contineatur, quam si cum instrumento legatus esset. et Sabinus libris ad Uitellium scribit fatendum esse plus esse, cum instructus fundus legetur, quam si cum instrumento: quam sententiam cottidie increscere et inualescere uidemus. quanto igitur hoc legatum uberius est, uidendum est. et Sabinus definit et Cassius apud Uitellium notat: omnia quae eo collocata sunt, ut instructior esset pater familias, instructo, inquit, contine-buntur, id est quae ibi habuit, ut instructior esset. hoc ergo legato non agri instrumen-tum, sed proprium suum instrumentum reliquisse uidetur. Proinde si fundus si instructus legatus, et suppellex continebitur, quae illic fuit usus ipsius gratia, et uestis non solum stragula, sed et qua ibi uti solebat: mensae quoque eboreae uel si quae aliae, item uitrea et aurum et argentum: uina quoque, si qua ibi fuerint usus ipsius causa, continentur, et si quid aliud utensilium. Sed si qua eo congesserat non usus ipsius causa, sed custodiae gratia, non continebuntur: uina etiam, quae in apothecis sunt, non cedent: et hoc iure utimur, ut quae ibi pater familias quasi in horreo habuit, haec non contineantur. Celsus quoque libro nono decimo digestorum scribit fructus [2i]2bi repositos, ut uenirent uel in alium usum quam fundi conuerterentur, instructo fundo non contineri. Idem Celsus eodem libro ait etiam suppellecticarios et ceteros hoc genus seruos contineri, id est ministeria, quibus instructus erat in eo fundo (extra ea quae libertatem acceperunt), et qui rure morari sole-bant. Si instructum fundum legasset, ea paedagogia, quae ibi habebat, ut, cum ibi uenisset, praesto essent in triclinio, legato continentur. Contubernales quoque seruorum, id est uxo-res, et natos, instructo fundo contineri uerum est. Instructo autem fundo et bibliothecam et libros, qui illic erant, ut quotiens uenisset uteretur, contineri constat. sed si quasi apo-theca librorum utebatur, contra erit dicendum. Neratius quoque libro quarto epistularum Rufino respondit instructo fundo et suppellectilem et uina et mancipia non solum ad cul-tum custodiamue uillae, sed etiam quae ut ipsi patri familias in ministerio ibi essent, legato cedere. Imagines quoque hae solae legatae uidentur, quae in aliquo ornatu uillae fuerunt. Papinianus quoque praediis instructis legatis mancipia non contineri, quae temporis causa illic fuerunt ac non eo animo transtulit pater familias, ut aut fundi aut suum instrumentum faceret. Idem respondit praediis instructis legatis actorem ex his in prouinciam missum, ut ordinatis negotiis ad pristinum actum rediret, legato praediorum cedere, quamuis non-dum redierit. Idem respondit instructis hortis legatis etiam uina, quae ibi fuerunt, quo dominus esset instructior, contineri: aliud esse, si horrea ibi habuit, unde instruebatur uel in urbe uel in aliis praediis. Idem respondit domo per fideicommissum relicta cum supel-lectili Claudio Hieronymiano clarissimo uiro ab Umbrio Primo et mensas et ceteram sup- @1 pellectilem, quam in hortis pater familias in proconsulatum profecturus contulerat, ut tu-tiore loco essent, contineri. Idem respondit theriacam quoque et cetera medicamenta, quae secessus causa dominus ibi habuit, et uestem propter secessum ibi depositam instructo fundo legato inesse. Idem respondit domo ita, ut instructa est, cum omni iure suo legata urbanam familiam, item artifices, quorum operae ceteris quoque praediis exhibebantur, legato non contineri: ostiarii autem, inquit, uel topiarii diaetarii aquarii domui tantum deseruientes continebuntur. sed quod de artificibus ait, falsum est, si eius domus causa parati sunt, licet aliis quoque praediis commodabantur. Idem respondit domo instructa legata mensas eboreas et libros non contineri: sed et hoc falsum est: nam omne, quidquid in domo fuit, quo instructior ibi esset pater familias, continebitur, suppellectilem autem patris familiae instrumentum esse nemo dubitat. denique Neratius libro quarto epistularum Marcello fratri suo respondit et uestem domus instructae legato contineri: maxime, inquit, in proposita specie: proponebatur enim, qui legauerat, argentum et rationes excepisse: nam qui haec, inquit, excepit, non potest non uideri de ceteris rebus, quae in ea essent, sensisse. sed et ipse Papinianus eodem libro responsorum ait patrem mercatorem ac faeneratorem, qui duos filios totidemque filias heredes instituerat, ita legass[2e]2: 'filiis maribus domum meam instructam do lego darique iubeo', merces et pignora an contineantur, quaeri posse: sed facilem iudici uoluntatis coniecturam fore ceteris patris facultatibus examinatis. Celsus scribit seruis qui in fundo morarentur legatis, uicarios eorum non contineri, nisi appareat et de uicariis eum sensisse. Papinianus quoque libro septimo responsorum uxori, cui uir omnia, quae in domo erant, ab herede filia praestari uoluit, cautiones debitorum emptio-nesque seruorum non uideri legatas respondit, nisi, inquit, ex alia parte et de seruis eum cogitasse apparuerit, scilicet ut eorum seruorum ei legasse uideatur emptiones, quos et ipsos uoluit ad eam pertinere. Si quis fundum ita ut instructus est legauerit et adiecerit cum supellectili uel mancipiis uel una aliqua re, quae nominatim expressa non erat, utrum minuit legatum adiciendo speciem an uero non, quaeritur. et Papi-nianus respondit non uideri minutum, sed potius ex abundanti adiectum. Idem Papinianus libro septimo responsorum ait: instructis hortis filio legatis mater argentum muliebre filiae legauerat: respondit etiam id argentum muliebre, quod in hortis habuit, ut [2i]2bi esset in-structior, ad filiam pertinere. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Tabernae cauponiae instrumento legato etiam institores contineri Neratius existimat: sed uidendum, ne inter instrumentum tabernae cauponiae et instrumentum cauponae sit discrimen, ut tabernae non nisi loci instrumenta sint, ut dolia uasa ancones calices trullae, quae circa cenam solent traici, item urnae aereae et congiaria sextaria et similia: cauponae autem, cum negotiationis nomen sit, etiam ȡinstitores. Instrumento balneario legato etiam balneatorem contineri Neratius respondit: @@&7Idem& libro secundo ad Uitellium. continetur autem et fornicator. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si ita testamento scriptum sit: 'quae tabernarum exercendarum instruendarum pistrini cauponae causa facta parataque sunt, do lego', his uerbis Seruius respondit et caballos, qui in pistrinis essent, et pistores, et in cauponio institores et focariam, mercesque, quae in his tabernis essent, legatas uideri. Domo instructa responsum est suppellectilem legatam, non etiam uina, quia domus uinis instructa intellegi non potest. Mulier uillae custos perpetua fundo qui cum instrumento @1 legatus esset aut instructo continebitur, sicuti saltuarius: par enim ratio est: nam deside-rant tam uillae quam agri custodiam, illic, ne quid uicini aut agri aut fructuum occupent, hic, ne quid ceterarum rerum quae in uilla continentur: uilla autem sine ulla dubitatione pars fundi habetur. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Uillae instru-mento legato supellectilem non contineri uerius est. Uinea et instrumento eius legato in-strumentum uineae nihil esse Seruius respondit: qui eum consulebat, Cornelium respondisse aiebat palos perticas rastros ligones instrumenti uineae esse: quod uerius est. Quidam uxori fundum, uti instructus esset, in quo ipse habitabat, legauit. consultus de mulieribus lanificis an instrumento continerentur, respondit non quidem esse instrumenti fundi, sed quoniam ipse pater familias, qui legasset, in eo fundo habitasset, dubitari non oportere, quin et ancillae et ceterae res, quibus pater familias in eo fundo esset instructus, omnes legatae uiderentur. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Item pictoris instrumento legato cerae colores similiaque horum legato cedunt, item peniculi et cauteria et conchae. In-strumento piscatorio contineri Aristo ait naucellas, quae piscium capiendorum causa com-paratae sunt: sed et piscatores contineri uerius est. Instrumento balneatorio legato dictum est balneatorem sic instrumento contineri balneario, quomodo instrumento fundi saltuarium et topiarios, et instrumento cauponio institorem, cum balneae sine balneatoribus usum suum praebere non possint. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Cum de lanionis instrumento quaeritur. semota carne mensas pondera farramentaque laniandae carnis causa praeparata, item tru-tinas cultos dolabras instrumento relinquimus. Instrumento legato aliquando etiam per-sonas legantium necesse est inspici. ut ecce pistorio instrumento legato ita ipsi pistores inesse uideri possunt, si pater familias pistrinum exercuit: nam plurimum interest, instru-mentum pistoribus an pistrino paratum sit. Asinam molendariam et molam negat Neratius instrumento fundi contineri. Item caccabos et patinas in instrumento fundi esse dicimus, quia sine his pulmentarium coqui non potest. nec multum refert inter caccabos et aenum, quod supra focum pendet: hic aqua ad potandum calefit, in illis pulmentarium coquitur. quod si aenum instrumento continetur, urcei quoque, quibus aqua in aenum infunditur, in idem genus rediguntur, ac deinceps in infinitum primis quibusque proxima copulata pro-cedunt. optimum ergo esse Pedius ait non propriam uerborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare uoluerit, deinde in qua praesumptione sunt qui in qua-que regione commorantur. Cum de uilico quaereretur et an instrumento inesset et dubitaretur, Scaeuola consultus respondit, si non pensionis certa quantitate, sed fide dominica coleretur, deberi. Idem consultus de meta molendaria respondit, si rusticis eius fundi operariis moleretur, eam quoque deberi. Est autem meta inferior pars molae, catillus superior. De bubulco quoque ita respondit, siue de eo, qui bubus ibi araret, siue de eo, qui boues eius fundi aratores pasceret, quaereretur, deberi. De putatoribus quoque ita respondit, si eius fundi causa haberentur, inesse: Pastores quoque et fossores ad legatarium pertinere. Item cum fundus ita legatus esset: 'Maeuio fundum Seianum, ita ut optimus maximusque est, cum omni instrumento rustico et urbano et mancipiis quae ibi sunt' et quaereretur, an semina deberentur, respondit uerius esse deberi, nisi aliud testa-torem sensisse heres probaret. idem respondit de frumento reposito ad mancipiorum ex- @1 hibitionem. In instrumento medici esse collyria et emplastra et cetera eius generis Cassius scribit. Cui fundum instructum legauerat, nominatim mancipia legauit: quaesitum est, an reliqua mancipia, quae non nominasset, instrumento cederent. Cassius ait responsum esse, tametsi mancipia instructi fundi sint, tamen uideri eos solos legatos esse, qui nominati essent, quod appareret non intellexisse patrem familias instrumento quoque seruos adnu-meratos esse. &7Sabinus&. Cui fundus quaeque ibi sint legata sunt, ei fundus et omnia, quae in eo solita sunt esse quaeque ibi maiore parte anni morari et hi, qui in eum manendi causa recipere se consueuerunt, legati uidentur: at si qua consulto in fundo congesta con-tr[2a]2ctaue sunt, quo legatum cumularetur, ea non uidentur legata esse. Quidam cum ita legasset: 'uillam meam ita ut ipse possedi cum suppellectile mensis mancipiis, quae ibi deputabuntur, urbanis et rusticis, uinis, quae in diem mortis meae ibi erunt, et decem aureis', et quaereretur, cum in diem mortis ibi libros et uitreamina et uesticulam habuerit, an eadem omnia legato cederent, quoniam quaedam enumerasset: Scaeuola respondit spe-cialiter expressa, quae legato cederent. Domum instructam legauit cum omnibus adfixis: quaeritur de instrumentis debitorum, an ea legatarius habere potest. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. @@&7Paulus& libro tertio decimo responsorum. Si mancipia quae, post testamen-tum factum in fundum Seiae relictum a testatore inducta, fundi colendi gratia in eodem fundo fuerint, ea quoque instrumento fundi contineri respondi: quamuis enim ea mancipia testator demonstrasset, quae tunc ibi essent cum legaret, tamen non minuendi legati, sed augendi causa mancipiorum quoque fecit mentionem. ceterum instrumento fundi mancipia quoque colendi agri causa inducta contineri non ambigitur. Paulus respondit uillae instru-mento neque fructus repositos neque equitium contineri, suppellectile autem legato cedere: seruum uero arte fabrica peritum, qui annuam mercedem praestabat, instrumento uillae non contineri. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Seiae ex parte hered[2i]2 institutae, si heres erit, fundos per praeceptionem dederat instructos cum suis uilicis et reliquis colo-norum et codicillis ita scripsit: 'postea mihi uenit in mentem: Seiae fundos quos reliqui, ita ut sunt instructi rustico instrumento suppellectile pecore et uilicis cum reliquis colo-norum et apotheca habere uolo'. quaesitum est, an etiam ea, quae patris familias usus cottidiani causa in fundis fuerunt, legato continere[2n]2tur. respondit testamento quidem ut proponeretur Seiae, insuper fundum, legatum, uerum non amplius deberi, quam in codi-cillis (quos sane post obliuionem testamentariae scripturae fecisset) instructi appellatione contineri uelle se manifeste ostendisset. Liberto suo quidam praedia legauit his uerbis: 'Seio liberto meo fundos illum et illum do lego ita ut instructi sunt cum dotibus et reli-quis colonorum et saltuariis cum contubernalibus suis et filiis et filiabus'. quaesitum est, an Stichus seruus, qui praedium unum ex his coluit et reliquatus est am-plam summam, ex causa fideicommissi Seio debeatur. respondit, si non fide dominica, sed mercede, ut extranei coloni solent, fundum coluisset, non deberi. 'Gaio Seio alumno meo fundos meos illum et illum, ita ut instructi sunt, et domum superiorem dari uolo': quaesitum est, an etiam domum instructam dari uoluerit. respondit secundum ea quae proponerentur ita uidere dedisse, nisi is, a quo peteretur, aliud testatorem sensisse mani-feste doceret: at si habitationis, id est aedificii instrumentum legasset, non cedere seruos @1 ȡoperae aliiue rei paratos. Praedia ut instructa sunt cum dotibus et reliquis colonorum et uilicorum et mancipiis et pecore omni legauit et peculiis et cum actore: quaesitum est, an reliqua colonorum, qui finita conductione interposita cautione de colonia discesserant, ex uerbis supra scriptis legato cedant. respondit non uideri de his reliquis esse cogitatum. Idem quaesiit in actore legato, an uxor et filia legato cedant, cum actor non in praediis, sed in ciuitate moratus sit. respondit nihil proponi, cur cedant. Idem quaesiit, cum testator facto testamento in prouinciam sit profectus, an ea mancipia, quae post profectio-nem eius aut mortem sine cuiusquam auctoritate sponte sua ad parentes et notos sibi homines in fundos legatos transiere, legato cedant. respondit non legatos eos, qui forte ueluti commeantes transissent. 'Pamphilae libertae meae dari uolo fundum Titianum cum instrumento et his quae in eodem erunt cum moriar.' quaesitum est, si Stichus seruus, ex eo fundo ante annum mortis testatoris abductus et in disciplinam tra-ditus, postea in eum fundum non reuersus sit, an debeatur. respondit, si studendi causa misisset, non quo a fundo eum aliorsum transferat, deberi. 'Tyrannae sorori meae fundum meum Graecianum cum stabulo et instrumento rustico omni relinquo.' quaeritur, an fundi appellatione etiam pascua, quae ad eum simul cum fundo peruenerint et quae semper in usibus huius possessionis habuerat, legato cederent. respondit, si prata fundo Graeciano ita coniunxisset, uti sub una fundi appellatione haberentur, ea quoque deberi. Instructis domibus legatis crabattus argento inaurato tectus mortis Titiae tempore in do-mibus non est repertus, sed in horreis tantisper conditus: quaero, an is quoque praestandus sit. respondit, si in domo esse soleret et quo tutiore loco haberetur, interim in horreo allatus esset, nihilo minus praestandum. Quod adiecit testator 'uti possedi' an hoc signi-ficet 'sicut instructa in diem mortis habuit', id est cum mancipiis pecoribus instrumento rustico? respondit: non de iure quaeritur. @@&7Pomponius& libro primo fideicommissorum. Cum fundus sine instrumento legatus sit, dolia molae oliuariae et praelum et quaecumque infixa inaedificataque sunt fundo legato continentur, nulla autem ex his rebus quae moueri possunt paucis exceptis fundi appellatione continentur. de molis tum quaeri solet, cum ita adfixae itaue inaedifi-catae sint, ut partes aedificiorum esse uideantur. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Fundo legato 'ut optimus maximusque est' retia apraria et cetera uenationis instrumenta continebuntur: quod etiam ad instrumenta pertinet, si quaestus fundi ex maxima parte in uenationibus consistat. Fundo legato cum mancipiis et pecoribus et omni instrumento rustico et ur-bano peculium actoris ante testatorem defuncti, si ex eodem fundo fuerit, magis placet ad legatarium pertinere. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Cum quaeratur, quod sit tabernae instrumentum, interesse, quod genus negotiationis in ea exerceri solitum sit. @@&7Paulus& libro tertio ad Neratium. Fundus, qui locatus erat, legatus est cum instrumento: instrumentum, quod colonus in eo habuit, legato cedit. &7Paulus&: an quod coloni fuit an tantum id quod testatoris fuit? et hoc magis dicendum est, nisi nullum domini fuit. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Fundi instrumento legato id pecus cedere putabat Tubero, quod is fundus sustinere potuisset: Labeo contra. quid enim fiet, inquit, si, cum mille oues fundus sustinere potuisset, duo milia ouium in eo fundo fuerint? quas oues potissimum legato cessuras existimabimus? nec quaerendum esse, quid debuisset parari pecoris instrumenti fundi causa, sed quid paratum esset: non enim ex numero aut multitudine legata aestimandum esse. Labeonis sententiam probo. @1 Quidam cum in fundo figlinas haberet, figulorum opera maiore parte anni ad opus rusticum utebatur, deinde eius fundi instrumentum legauerat. Labeo Trebatius non uideri figul[2o]2s in instrumento fundi esse. Item cum instrumentum omne legatum esset excepto pecore, pastores ouiliones, ouilia quoque legato contineri Ofilius non recte putat. @@&7Idem& libro quinto ex posterioribus Labeonis. Dolia, fictilia, item plumbea, quibus terra adgesta est, et in his uiridiaria posita aedium esse Labeo Trebatius putant. ita id uerum puto, si ita illigata sint aedibus, ut ibi perpetuo posita sint. Molas manua-rias quidem suppellectilis, iumentarias autem instrumenti esse Ofilius ait. Labeo Cascellius Trebatius neutras suppellectilis, sed potius instrumenti putant esse, quod uerum puto. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Praedia maritima cum seruis qui ibi erunt et omni instrumento et fructibus qui ibi erunt et reliquis colonorum nutritori suo legauit. quaesitum est, an serui piscatores, qui solebant in ministerio testatoris esse et ubicumque eum sequi [2e]2t urbicis rationibus expungebantur nec mortis testatoris tempore in praediis legatis deprehensi fuer[2an]2t, legati esse uideantur. respondit secundum ea quae proponerentur non esse legatos. Adfini suo ita legauit: 'fundum Cornelianum Titio ita ut est instructus cum omnibus rebus et mancipiis et reliquis colonorum dari uolo'. haec testatrix Romae litis causa ex Africa ueniens mancipia quaedam ex fundo supra scripto, quo citius per hiemem operam elegeret, secum abduxit: quaesitum est, an ea mancipia fideicommisso cedant, cum quaedam ex his rusticis officiis ad tempus peregrina-tionis abducta sunt relictis conseruabus et filiis suis et quaedam matribus et patribus. respondit mancipia, de quibus quaereretur, secundum ea quae proponerentur ex causa fidei-commissi deberi. Idem quaesiit, an fructus eiusdem fundi, qui ibi in diem mortis coacti manserint, fideicommisso cedant, cum plenissima testatoris erga adfinem uoluntas ab eo quoque manifestetur, quo reliqua colonorum eiusdem possessionis ad eum pertinere uo-luerit. respondit in huiusmodi scriptura posse responderi hoc solum quaerendum, an ma-nifeste appareat defuncta id, de quo quaereretur, dari noluisse. Liberto, quem heredem in parte rescripsit, fundum per praeceptionem dedit in haec uerba: 'Pamphile liberte, praecipito tibique habeto fundum meum Titianum et agellum Sempronianum cum instrumento et his, quae in eodem erunt cum moriar, familiaque, quae in eo fundo mo-ratur, exceptis quos manumisero'. quaesitum est, cum testator in eo fundo aliquantum uini in doliis habuerit, quod uiuus totum uendiderat et partem tertiam pretii pro eo acce-perat, an uinum in doliis remanens ad libertum ex causa praeceptionis pertineat. respondit uerbis quae proponerentur contineri, nisi manifeste contrariam uoluntatem coheredes appro-bant. in eo fundo instrumenta calendarii et nummos reliquit. responsum est de nummis quoque, ut supra responsum. Ita legatum est: 'Septiciae sorori meae fundi paterni mei Seiani partem dari uolo sic ut est, et alteram partem ita, ut in diem mortis fuerit': quae-situm est, an ex uerbis supra scriptis aggeres et praela iam posita parataque, ut immit-t[2a]2ntur aedificio, item instrumentum urbanum et rusticum cum mancipiis, quae fundi causa erant, ad legatarios pertineant. respondit: potest haec uerba 'sic ut est' ad instructum referri. Fundos legauit in haec uerba: 'Sempronio fratri meo hoc amplius fundos meos ita, ut instructi sunt, Cassianum Nonianum cum suis salictis et siluis'. quaesitum est, @1 cum siluae et salicta non in fundis supra scriptis, sed in adiectis agellis et quos simul testator comparauit nec sine his fundi coli possint, an legato cederent. respondit id tan-tum cedere legato, quod uerbis comprehendisset. @@&7Scaeuola& libro uicesimo tertio digestorum. Lucius Titius fundum, uti erat instructus, legauerat. quaesitum est, fundus instructus quemadmodum dari debeat, utrum sic ut instructus fuit mortis patris familiae tempore, ut quae medio tempore adgnata aut in fundum illata sunt heredis sint? an uero instructus fundus eo tem-pore inspici debeat, quo factum est testamentum? an uero eo tempore, quo fundus peti ȡcoeperit, ut quidquid eo tempore instrumenti deprehendatur, legatario proficiat? respondit ea quibus instructus sit fundus secundum uerba legati quae sint in eadem causa, cum dies legati cedat, instrumento contineri. @@&7Labeo& libro primo $PIQANW=N.& Si nauem cum instrumento emisti, praestari tibi debet scapha nauis. &7Paulus&: immo contra. etenim scapha nauis non est instrumen-tum nauis: etenim mediocritate, non genere ab ea differt, instrumentum autem cuiusque rei necesse est alterius generis esse atque ea quaequae sit: quod Pomponio libro septimo epistularum placuit. @@@@{1DE PECULIO LEGATO}1 @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Seruo legato cum peculio et alienato uel manumisso uel mortuo legatum etiam peculii exstinguitur. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Nam quae accessionum locum optinent exstinguuntur, cum principales res peremptae fuerint. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. At si ancilla cum suis natis legata sit, etiam mortua ea uel alienata uel manumissa nati ad legatarium pertinebunt, quia duo legata sunt separata. @@&7Gaius& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Sed et si cum uicariis suis legatus sit seruus, durat uicariorum legatum et mortuo eo aut alienato aut manumisso. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Peculio legato constat heredem nomina peculiaria persequi posse, et insuper ipsum si quid debeat seruo, reddere legatario debere. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad Sabinum. Si peculium legetur et sit in corporibus, puta fundi uel aedes, si quidem nihil sit, quod seruus domino uel conseruis liberisue domini debeat, integra corpora uindicabuntur: sin uero sit, quod domino uel supra scriptis personis debeatur, deminui singula corpora pro rata debebunt. et ita et Iulianus et Celsus putant. Et si fuerit legatum peculium non deducto aere alieno, ueren-dum, ne inutile legatum sit, quia quod adicitur contra naturam legati [2s]2it. sed puto uerum [2hanc]2 adiectionem non uitiare legatum, sed nihil ei adicere: nec enim potest crescere uin-dicatio peculii per hanc adiectionem. plane si proponas legatarium nactum possessionem rerum, exceptione doli aduersus heredem uindicantem uti potest: habet enim in solidis rebus uoluntatem aeris alieni non deducendi. sed et si dominus remittere se seruo quod debet uel nihil sibi seruum debere significauerit, ualet haec adiectio, quia nuda uoluntate potest dominus seruo remittere quod ei debet. Uicario autem meo mihi legato an et uicarii mei peculium ad me pertineat, quaeritur. et putamus contineri legato uicarii eius peculium, nisi aduersa sit uoluntas testatoris. Si seruus et uicarius eius liberi @1 esse iussi sint eisque peculia sua legata sint, uerba secundum uoluntatem testatoris exaudienda, tamquam de duobus separatisque peculiis testatore locuto: et secundum haec uicarius uicarii non communicabitur, nisi haec mens fuit testantis. Sicut autem aes alie-num, hoc est quod debetur domino, minuit legatum peculium, ita per contrarium id quod dominus debet seruo augere debet. sed huic sententiae aduersatur rescriptum imperatoris nostri et patris eius, quod ita est: 'Cum peculium seruo legatur, non etiam id conceditur, ut petitionem habeat pecuniae, quam se in rationem domini impendisse dicit'. quid tamen si haec uoluntas fuit testatoris? cur non possit consequi? certe com-pensari debet hoc quod impendit cum eo quod domino debetur. an et quod dominus scripsisset se seruo debere, peculio legato cederet? Pegasus negat: idem Nerua: et cum Gnaeus Domitius filiae suae peculium quod eius esset legasset, et annuum, quod ei solitus erat dare, biennio non dedisset, sed in rationibus suis rettulisset filiae se debere quinqua-ginta, Atilicinus existimauit legato non cedere, quod uerum est, quia consonat rescripto. Non solum autem quod domino debetur peculio legato deducitur, sed et si quid heredi debitum fuit. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Si quis creditori suo adrogandum se dederit et agetur de peculio cum adrogatore, idem puto dicendum, quod de herede dicitur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad Sabinum. Denique Pegasus respondit, si statulibero, cui peculium legatum sit, heres interim crediderit, id ipso iure detrahi et corpora singula etiam per hoc aes alienum deminui. Proinde si pure libertatem accipiet et heres uel uiuo domino uel ante aditam hereditatem seruo crediderit, legatum peculii minuetur secundum Iuliani sententiam, licet dominus serui numquam fuerit. Qui Stichum et Pamphilum seruos habebat, testamento eos manumisit et unicuique peculium suum le-gauit. placet, quod [2alter]2 alteri debet, de peculio eius decedere et alterius accedere legato. Item quaeritur, si seruo libertas data sit, si decem dedisset heredi, peculiumque ei legatum sit, an decem, quae dedisset heredi, debeant de peculio decedere. et est uerum quod Sabino placuit, hoc minus esse in peculio legato. Plus ait Sabinus, si statuliber seruum heredi uendiderit, perinde desinere eum in peculio esse, atque si extraneo uendidisset. His consequenter quaeritur, si seruus cum domino de libertate pactus fuerit et partem pecuniae dederit et ante quam residuum dederit dominus decesserit liberumque esse testa-mento iusserit cum peculio legato, an quod domino dederit in peculio sit imputandum. et ait Labeo de peculio decedere. plane si nondum dederat, sed, donec totum traderet, pro deposito apud eum fuerit, id in peculio esse placuit. Item si seruo peculium sit le-gatum et a debitore eius peculiari heres uetitus sit petere, uerum est hoc minus esse in legato peculio, hoc est detrahendum id quod debitori legatum est. Interdum etsi non sit legatum peculium, uelut legatum sic accipitur, id est in huiusmodi Specie: quidam seruo libertatem, si rationes reddidisset, dederat, et si heredibus cen-tum intulisset. imperator igitur noster cum patre rescripsit, peculium qui-dem non nisi legatum deberi: 'uerum', inquit, 'si condicionibus praescriptis paruit seruus, testatorem uoluisse eum retinere peculium interpretamur': uidelicet ex eo, quod ex peculio eum iusserat centum inferre. Utrum autem id demum peculium accipimus, quod mortis tempore fuit, an uero et quod postea accessit applicamus uel quod decessit de-trahimus? et Iulianus alias accipiendum legatum peculii ait, si ipsi seruo legetur, alias, si alii: nam si ipsi, id tempus in legato spectandum, quo dies legati cedit: si uero extraneo, mortis tempus, sic tamen, ut incrementa ex rebus peculiaribus ad eum perueniant, ut puta partus ancillarum uel fetus pecorum: quod autem ex operis suis uel ex alia re accedit, id, si alii quam ipsi legetur peculium, non debebitur. hoc utrumque @1 Iulianus secundum uoluntate[2m]2 testatoris scribit: cum enim ipsi suum peculium legatur, uerisimile est eum omne augmentum ad ipsum pertinere uoluisse, cui patrimonium manu-misso futurum est, cum alii, non: sic tamen, ut, si in alterius persona hoc eum sensisse appareat, idem dicas. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Id quod seruo, qui in ipsius peculio est, debetur, non deducitur ex legato peculio, quamuis conseruus eius sit. Si conseruum suum uulnerauerit seruus et uiliorem fecerit, Marcellus non esse dubitandum deduci ex peculio, quod domino interesset (nam quid interest, conseruum uulneret an scindat aliquid uel frangat an subripiat? quo casu sine dubio minuitur peculium), sed non ultra simplum. Sed si se uulnerauit uel etiam occidit, nihil est deducendum hoc nomine: alioquin dicemus et si fugerit, deducendum id, quanto uilior sit factus propter fugam. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Si peculium seruo uel filio praele-gare uelis, ne deducatur id quod tibi debebitur, specialiter ea quae in peculio erunt leganda sunt. @@&7Ulpianus& libro uicesimo nono ad edictum. Ei quoque, qui nihil in peculio habet, potest peculium legari: non enim tantum praesens, sed etiam futurum peculium legari potest. @@&7Iulianus& libro trigesimo septimo digestorum. Tunc inutile legatum peculii fit, cum seruus uiuo testatore decedit: ceterum si mortis tempore seruus uixerit, peculium legato cedet: ȡ@@&7Celsus& libro nono decimo digestorum. aliter atque si seruus uestitus legatus foret. @@&7Alfenus Uarus& libro quinto digestorum. Quidam in testamento ita scripserat: 'Pam-philus seruus meus peculium suum cum moriar sibi habeto liberque esto'. consulebatur, rectene Pamphilo peculium legatum uideretur, quod prius quam liber esset peculium sibi habere iussus esset. respondit in coniunctionibus ordinem nullum esse neque quicquam interesse, utrum eorum primum diceretur aut scriberetur: quare recte peculium legatum uideri, ac si prius liber esse, deinde peculium sibi habere iussus est. @@&7Idem& libro secundo digestorum a Paulo epitomatorum. Seruo manumisso peculium legatum erat: alio capite omnes ancillas suas uxori legauerat: in peculio serui ancilla fuit. serui eam esse respondit neque referre, utri prius legatum esset. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Stichus habet in peculio Pamphilum: hunc dominus noxali iudicio defendit et damnatus litis aestimationem soluit: deinde Stichum testamento manumisit eique peculium legauit: quaesitum est, an quod Pamphili nomine praestitum sit, ex peculio uel ipsius Pamphili uel Stichi deducendum sit. respondit Pam-phili quidem de peculio utique deducendum, quantacumque ea summa esse[2t]2, id est etiam si eum noxae dedere expedisset: quidquid enim pro capite serui praestitum sit, in eo debi-torem eum domini constitui. quod si Pamphili peculium non sufficiat, tunc ex peculio Stichi non ultra pretium Pamphili deduci debere. Quaesitum est, si ex alia qua causa Pamphilus pecuniam domino debuisset nec ea ex peculio eius seruari posset, an usque ad pretium eius ex peculio Stichi possit deducere. negauit: neque enim simile id superiori esse. ibi enim propterea pretium uicarii deducendum, quod eo nomine ipse Stichus ob de-fensionem uicarii sui domino debitor constituatur, at in proposito quia Stichus nihil debeat, ex eius peculio nihil esse deducendum, sed ex Pamphili dumtaxat, qui certe ipse in suo peculio esse intellegi non potest. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Qui peculium serui legauerat, iudicium eo nomine acceperat, deinde decesserat. placuit non aliter peculium ex causa legati prae-stari, quam si de accepto iudicio heredi caueretur. @1 @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Si seruo manumisso peculium legatum fuerit, in eum sine dubio creditoribus peculiariis actiones non competunt: sed non alias heres peculium praestare debet, nisi ei caueatur defensu iri aduersus creditores peculiarios. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Cum dominus seruum uellet manumittere, professionem edi sibi peculii iussit atque ita seruus libertatem accepit. res peculii professioni subtractas non uideri manumisso tacite concessas apparuit. Testamento data libertate peculium legauerat eundemque postea manumiserat: libertus, ut et nominum peculii actiones ei praestarentur, ex testamento consequetur. Filius fa-milias, cui pater peculium legauit, seruum peculii uiuo patre manumisit: seruus communis omnium heredum est exemptus peculio propter filii destinationem, quia id peculium ad legatarium pertinet, quod in ea causa moriente patre inueniatur: @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. nihilque interest, ante legatus, deinde inutiliter manumissus sit an contra. @@&7Scaeuola& libro octauo quaestionum. Si Sticho manumisso peculium lega-tum sit et Titio seruus peculiaris, quantum peculio detractum erit ob id quod domino de-betur, tantum ei accedere, cui uicarius legatus est, Iulianus ait. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Dominus ser-uum testamento manumiserat et ei peculium legauerat: is seruus mille nummos domino debuerat et eos heredi soluit. respondi omnes eas res deberi orcino, si pecuniam orcinus quam debuerat soluisset. Dominus seruum, qui cum eo uicarium communem habebat, testa-mento manumiserat et peculium ei legauerat, deinde ipsum uicarium, qui communis erat, nominatim et ipsi et libertae suae legauerat. respondi partem quartam libertae, reliquam partem quartam liberti futuram: quod et Trebatius. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo digestorum. Dominus Sticho seruo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus nego-tiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: Stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex uariis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quaesitum est, an heredibus Stichi aduersus nomina debitorum, pro quibus Stichus pecuniam heredibus pa-troni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, cum nihil aliud a Sticho patrono debitum fuerit. respondit praestandum. Testamento co-dicillisue serus manumisit et peculia legauit et de Sticho ita cauit: 'Stichum seruum meum liberum esse uolo eique uolo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari uolo. his omnibus, quos hoc testa-mento manumisi, peculia sua concedi uolo'. quaesitum est, an, quod amplius rationi locu-lorum in diem mortis erogauit Stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolueret. respondit secundum ea, quae propter consue-tudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere. Seruis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: '$O(/S3OUS3 KATE/LIPON E)LEUQE/ROUS3 KAI\ TA\ LHGA/TA AU)TOI=S3, TOU/TOUS3 BOU/LOMAI EI)=NAI A)NECETA/S3TOUS3&'. quae-situm est, an peculia quoque legata his uidebuntur. respondit secundum ea quae propone-rentur non uideri legata. Item quaesitum est, an ex isdem uerbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni praediorum fuerunt, pensiones. respondit supra responsum. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo tertio ad Sabinum. Si legatus fuerit seruus, peculium excipere non est necesse, quia non sequitur, nisi legetur. @1 @@&7Celsus& libro nono decimo digestorum. Si seruus liber esse iussus sit eique peculium legatum sit, uicariorum eius uicarii legato continentur. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. 'Titi fili, e medio praecipito sumito tibique habeto domum illam, item aureos centum': alio deinde capite peculia filiis prae-legauit. quaesitum est, an peculio praelegato et centum aurei et usurae eorum debentur, cum rationibus breuiariis in aere alieno et sortem et usuras inter ceteros creditores com-plexus sit. respondit, si id faenus nomine filii exercuisset et usuras ita, ut proponeretur, filio adscripsisset, id quoque peculio legato deberi. @@@@{1DE PENU LEGATA}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Uxori suae in annos singulos penoris aliquid heres dare iussus est, si non dedisset, nummos dare damnatus est: quae-ritur, an penus legata peti possit an uero solummodo sit in praestatione et, si non prae-stetur, tunc quantitas petatur. et si quidem semel penus sit legata, non per singulos an-nos, certo iure utimur, ut et Marcellus libro trigesimo non digestorum apud Iulianum notat, in praestatione esse dumtaxat penum, quantitatem uero et peti posse. habebit igitur heres oblationem tamdiu, quamdiu lis cum eo de pecunia contestetur, nisi forte aliud tem-pus uel mente uel uerbis testator praestituit. quod si in annos singulos penus legata sit, per singulos annos penus adhuc poterit praestari, si minus, summae per singulos annos petentur. quid ergo, si una summa legata sit et primo penus non sit praestita? utrum tota summa debeatur, quasi toto penoris legato transfuso, an uero quantitas primi anni aestimationis sola sit translata, dubitari potest. puto tamen sic uoluntatem sequendam testa-ȡtoris, ut tota summa ilico, postquam cessauerit heres dare penum uxori, praestetur, heredis indeuotione coercenda. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Penu certa cum uasis certis legata et consumpta ne uasa quidem cedunt legato exemplo peculii. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Qui penum legat quid legato complectatur, uideamus. et Quintus Mucius scribit libro secundo iuris ciuilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt. idem Sabinus libris ad Uitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumue eius uel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa pa-rata sunt. Sed Aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muria[2m]2 mel ceteraque his similia. Plane, inquit, si penus esculenta legetur, Labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus. Trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus. sed Proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat. Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, lega-uerit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias do-ceatur. mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua con-tineri nec Labeo negauit. Poculenta penu ea, quae uini loco pater familias habuit, con-tinebuntur, supra scripta uero non continebuntur. Penori acetum quoque cedere nemo @1 dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita Ofilius libro sexto decimo actionum scribit. Sed quod diximus 'usus sui gratia paratum' accipiendum erit et amicorum eius et clientium et uniuersorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in uillis deputati. quos Quintus Mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit Seruio notandi, ut textorum et tex-tricum cibaria diceret contineri: sed Mucius eos uoluit significare, qui circa patrem fami-lias sunt. Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deseruiunt: ceterum si qua iumenta agris deseruiebant uel locabantur, legato non cedere cibaria eorum. Siue autem frumentum siue quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum siue familiae siue iu-mentorum gratia: et Ofilius scribit libro sexto decimo actionum. Ligna et carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. et Quintus Mucius et Ofilius negauerunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. idem et tus et ceras contineri negauerunt. sed Rutilius et ligna et carbones, quae non uendendi causa parata sunt, contineri ait. Sextus autem Caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit. Seruius apud Melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est uerius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam uel ad logarium paratas contineri. Uasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est. Aristo autem scribit dolia non contineri, et est uerum secundum illam distinctionem, quam supra in uino fecimus. nec frumenti nec leguminum thecae (ar[2c]2ulae forte uel sportae) uel si qua alia sunt, quae horrei penuarii uel cellae pe-nuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: uasa autem ac-cessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta uasa non debentur. sed et si penum cum uasis specialiter sit legatum, uasa non debebuntur uel consumpta penu uel adempta. Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est. Item si quis solitus fructus suos uendere penum legauerit, non omnia, quae et promercii causa habuit, legasse uidetur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat. quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit Sabinus, euenit in personis mercat[2o]2rum aut quotiens cella est olei et uini, quae ue-nire solebant, in hereditate relicta. Nomen autem penus mihi traditum est omnibus gene-ribus dictum. Si ita legetur 'penum, quae Romae sit', utrum quae est intra continentia, legata uidetur an uero ea sola, quae est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, Romam continentibus, et urbem Romam aeque continentibus. Quod si urbana @1 penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam uideri Labeo ait, etiam si in [2uillis agrisue sit, si]2 illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem nobis ministrare consueuerunt. si autem extra urbem, Romae tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum. Si cui penus legata sit praeter uinum, omnis penus legata uidetur excepto uino: sed si ita scriptum sit 'omnem penum praeter uinum quod Romae erit', sola penus quae Romae est legata uidetur: et ita et Pomponius libro sexto ad Sabinum scribit. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Non omne quod bibetur in penu habetur: alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quae biberentur contineantur. itaque ea demum penoris esse, quae alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. et sane uere Cassius sensit. Sed quod quidam negauerunt piper et ligusticum et careum et laser et cetera huiusmodi in penu non esse, improbatum est. @@&7Idem& libro decimo ad Sabinum. Instrumentum pistrini, item uniuersa uasa cocitatoria penu non continentur. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. 'Penum meam omnem ad matrem libe-rosque meos, qui cum matre sunt, pertinere uolo.' quaero, si tutores pupilli eam solum-modo penum deberi, quae in caenaculo esse[2t]2, dicant, sint autem et in horreis anphorae, an hae quoque deberentur. respondit, quidquid penoris usus causa ubicumque habuisset, deberi. @@@@{1DE SUPPELLECTILE LEGATA}1 @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Supellex est domesticum patris familiae instrumentum, quod neque argento auroue facto uel uesti adnumeretur, @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. id est res mouentes non ani-males. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Suppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, su[2b]2sellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia, uasa aquaria, pelues, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla, Item uasa aenea uulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa: Praeterea capsae, armaria. sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut uestium aut armamentorum gratia @1 parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae es-sent, suppellectilis instrumento cederent. Uitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum uulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelues ar-genteas et aquiminalia argentea et mensas et lectos inargentatos uel inauratos atque gem-matos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea uel aurea sint. De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari su-pellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est, Nec inter-est, cuius materiae sunt res, quae sunt in suppellectili. sed craterem argenteum non esse in supellectili nec ullum uas argenteum secundum saeculi seueritatem nondum admittentis supellectilem argenteam hodie, propter usum imperitorum si in argento relatum sit can-delabrum argenteum, argenti esse uidetur, et error ius facit. @@&7Idem& libro singulari de instrumenti significatione. Redae et sedularia suppellectili ad-numerari solent. ȡ@@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. De tapetis quaeri potest, subsellia cathedraria quibus insterni solent utrum in ueste sint, sicut stragula, an in suppellectili, sicut toralia, quae propria stragulorum non sunt. et hoc magis placuit ea supellectili contineri. De tapetis autem uel linteis, quibus insternuntur uehicula, dubitari potest, an sint in suppel-lectili. sed dicendum est potius instrumenti uiatorii ea esse, sicut pelles, quibus inuoluuntur uestimenta, lora quoque, quibus hae pelles constringi solent. @@&7Alfenus& libro tertio digestorum a Paulo epitomatorum. Supellectilis eas esse res puto, quae ad usum communem patris familias paratae essent, quae nomen sui generis separatim non haberent: quare quae ad artificii genus aliquod pertinerent neque ad communem usum patris familias accommodatae essent, supellectilis non esse. Sed nec pugillares et codices in supellectili sunt. @@&7Celsus& libro non decimo digestorum. Labeo ait originem fuisse supellectilis, quod olim his, qui in legationem proficiscerentur, locari solerent, quae sub pellibus usui forent. Tubero hoc modo demonstrare supellectilem temptat: instrumentum quoddam patris familiae rerum ad cottidianum usum paratarum, quod in aliam speciem non caderet, ut uerbi gratia penum argentum uestem ornamenta instrumenta agri aut domus. nec mirum est moribus ciuitatis et usu rerum appellationem eius mutatam esse: nam fictil[2i]2 aut lignea aut uitrea aut aerea denique supellectili utebantur, nunc ex ebore atque testudine et ar-gento, iam ex auro etiam atque gemmis supellectili utuntur. quare speciem potius rerum, quam materiam intueri oportet, suppellectilis potius an argenti, an uestis sint. Seruius fatetur sententiam eius qui legauerit aspici oportere, in quam rationem ea solitus sit re-ferre: uerum si ea, de quibus non ambigeretur, quin in alieno genere essent, ut puta esca-rium argentum aut paenulas et togas, supellectili quis adscribere solitus sit, non idcirco existimari oportere supellectili legata ea quoque contineri: non enim ex opinionibus singu-lorum, sed ex communi usu nomina exaudiri debere. id Tubero parum sibi liquere ait: nam quorsum nomina, inquit, nisi ut demonstrarent uoluntatem dicentis? equidem non arbitror quemquam dicere, quod non sentiret, ut maxime nomine usus sit, quo id appellari solet: nam uocis ministerio utimur: ceterum nemo existimandus est dixisse, quod non mente agitauerit. sed etsi magnopere me Tuberonis et ratio et auctoritas mouet, non tamen a Seruio dissentio non uideri quemquam dixisse, cuius non suo nomine usus sit. nam etsi prior atque potentior est quam uox mens dicentis, tamen nemo sine uoce dixisse existi- @1 matur: nisi forte et eos, qui loqui non possunt, conato ipso et sono quodam $KAI\ TH=| A)NA/RQRW| $FWNH=|& dicere existimamus. @@&7Modestinus& libro non responsorum. Cum quidam uxori suae legauerat domum cum iure suo omni et instrumento et supellectili, quaerebatur, an uideretur et ar-gentum escale et potorium legato contineri. respondit, si quid in supellectili argentum est, deberi, escale autem uel potorium argentum non deberi, nisi hoc quoque testatorem sen-sisse legatarius doceat. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Legata supellectili cum species ex abundanti per imperitiam enumerentur, generali legato non derogatur: si tamen species certi numeri demonstratae fuerint, modus generi datus in his speciebus intellegitur. idem seruabitur instructo praedio legato, si quaedam species numerum certum acceperint. Su-pellectilis mensas esse cuiuscumque materiae, scilicet uel argenteas uel argento inclusas placet: nam et argenteos lectos, item argentea candelabra supellectili cedere posterior aetas recepit: cum et Ulixem ex auro et argento lectum uiuentis arboris truncis aedificatum ornasse, quem Penelopa recognoscendi uiri signum accepit, ut uoluit Homerus. Supel-lectili sua omni legata acceptum argentum pignori non continebitur, quia supellectilem suam legauit, utique si non in usu creditoris id argentum uoluntate debitoris fuit, sed proposi-tum propter contractus fidem ac restituendae rei uinculum. @@&7Iauolenus& libro tertio ex posterioribus Labeonis. Qui uestem omnem et res plurium generum supellectilis expenso ferre solitus erat, is uxori supellectilem legauerat. recte negabant uestem legato cessuram Labeo Ofilius Cascellius, quia non posset uideri uestis appellatione supellectilis contineri. @@&7Idem& libro decimo ex posterioribus Labeonis. Uasa aenea salientis aquae posita, item si quid aliud magis deliciarum quam usus causa paratum esset, non esse su-pellectilis Labeo Trebatius putant. murrea autem uasa et uitrea, quae ad usum, edendi et bibendi causa, parata essent, in supellectili dicuntur esse. @@&7Labeo& libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Quemadmodum urba-nus seruus et rusticus distinguitur non loco, sed genere usus, ita urbana penus et supellex ad usum urbanum, non ad locum urbanum aut peregrinum dirigenda est, multumque inter-est, penus et supellex ea quae in urbe sit an urbana legetur uel promittatur. @@&7Modestinus& libro nono responsorum. Respondit: numquam ex eo, quod supellectilem legauit maritus testamento, habitationem, in qua supellex fuit, legasse uidetur. quare contra defuncti uoluntatem habitationem sibi mulierem uindicare procul dubio est. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Fundo legato instrumentum eius non aliter legato cedit, nisi specialiter id expressum sit: nam et domo legata neque instrumentum eius neque supellex aliter legato cedit, quam si [2i]2d ipsum nominatim ex-pressum a testatore fuerit. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS QUARTUS}1 @@@@{1DE ALIMENTIS UEL CIBARIIS LEGATIS}1 @@&7Ulpianus& libro quinto de omnibus tribunalibus. Si alimenta fuerint legata, dici potest etiam aquam legato inesse, si in ea regione fuerint legata, ubi uenumdari aqua solet. @@&7Marcianus& libro octauo institutionum. Si quis libertis alimenta reliquerit, et si legati fuerint serui et rogati legatarii manumittere, ad fideicommissum admittuntur, ut et diui quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt. Et licet ad fiscum bona fuerint de-uoluta, ex quibus alimenta debeantur, praestanda sunt, sicuti si ad quemlibet successorem transissent. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Solent iudices ex causa alimen-torum libertos diuidere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes distringantur: quam diuisionem perinde tueri oportet atque si pater fa-milias ipse libertos diuisisset. solent et unum eligere, per quem alimenta praestentur, aut ex uoluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: 'exemplum libelli dati mihi a libertis Silii misi uobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi testamentis suis praestari libertis iubent necessaria, quae quia minimi aeris sunt, ad nihi-lum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere. qua de causa puto uos recte facturos, si conuocatis Fauillae heredibus procuratoribusue eorum consti-tueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta praestentur. debebit autem is qui accipiet cauere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis deces-serit alioue quo modo in ciuitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro por-tione computatio'. Diuus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: 'Consules uocatis his, a quibus uobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, uel omnes ab uno uel facta pro [2ra]2ta distributione quis et a quibus percipiatis, decernent. fiscus enim, si eo nomine quid ab eo uobis deberetur, exemplum sequetur. iam nunc sciatis partes eorum, qui soluendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum'. @@&7Modestinus& libro decimo responsorum. $*TOI=S3 TE A)PELEUQE/ROIS3 TAI=S3 TE A)PELEU-$QE/RAIS3 MOU, OU(\S3 ZW=S3A E)/N TE TH=| DIAQH/KH| E)/N TE TW=| KWDIKI/LLW| H)LEUQE/RWS3A H)\ E)LEUQERW/S3W, DO-$QH=NAI BOU/LOMAI TA\ E)N *XI/OIS3 MOU XWRI/A, E)PI\ TW=| KAI\ O(/S3A ZW/S3HS3 MOU E)LA/MBANON S3TOIXEI=S3QAI AU)TOI=S3 Ȣ$KIBARI/OU KAI\ BES3TIARI/OU O)NO/MATI.& quaero, quam habeant significationem, utrum ut ex praediis alimenta ipsi capiant an uero ut praeter praedia et cibaria et uestiaria ab herede percipiant? et utrum proprietas an usus fructus relictus est? et si proprietas relicta sit, aliquid tamen superfluum inueniatur in reditibus, quam est in quantitate cibariorum et uestiariorum, an ad heredem patronae pertinet? et si mortui aliqui ex libertis sint, an pars eorum ad fidei-commissarios superstites pertinet? et an die cedente fideicommissi morientium libertorum @1 portiones ad heredes eorum an testatoris decurrant? Modestinus respondit: uidentur mihi ipsa praedia esse libertis relicta, ut pleno dominio haec habeant et non per solum usum fructum et ideo et si quid superfluum in reditibus quam in cibariis erit, hoc ad libertos pertineat. sed et si decesserit fideicommissarius ante diem fideicommissi cedentem, pars eius ad ceteros fideicommissarios pertinet: post diem autem cedentem si qui mortui sint, ad suos heredes haec transmittent. Lucius Titius testamento suo libertis libertabusque cibaria et uestiaria a liberis suis eisdemque heredibus praestari iussit nulla condicione ad-dita: quaero, an, si sine patroni liberis idem liberti agant, cibaria et uestiaria accipere possint. Modestinus respondit nihil proponi, propter quod petitio eorum, quae testamento pure legata sunt, non competat. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Uerba testamenti: 'omnibus libertis nostris cibaria praestabitis pro arbitrio uestro, non ignorantes, quot ex his caros habuerim'. item alio loco: 'Prothymum Polychronium Hypatium commendo: ut et uobiscum sint et cibaria praestetis, peto'. quaero, an omnibus cibaria debent dari an his quos commendauit et cum heredibus esse iussit? Modestinus respondit omnibus libertis cibaria relicta proponi, quo-rum modum uiri boni arbitrio statuendum esse. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Legatis alimentis cibaria et uestitus et habitatio debebitur, quia sine his ali corpus non potest: cetera quae ad disciplinam per-tinent legato non continentur, @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum. nisi aliud testatorem sensisse probetur. @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Pecuniae sortem alimentis liberto-rum destinatam unum ex heredibus secundum uoluntatem defuncti praecipientem cauere non esse cogendum ex persona deficientium partes coheredibus restitui placuit: ob eam igitur speciem post mortem omnium libertorum indebiti non competit actio nec utilis da-bitur. diuersa causa est eius, cui legatorum diuisio mandatur: nam ea res praesentem a[2c]2 momentariam curam iniungit, alimentorum uero praebendorum necessitas oneribus men-struis atque annuis uerecundiam quoque pulsantibus adstringitur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Alio herede instituto ita scripsit: 'a te peto, Gai Sei, quidquid ex hereditate mea redegeris, illis alumnis meis des singulis denos aureos eandemque summam penes te esse uolo, cuius ex incremento eos alere te uolo: reliquum restitues Numerio conliberto nostro'. respondi, quamuis distrahere bona Gaius Seius alio scripto herede non possit, tamen eum, alumnis relictam pecuniam et seruet ac restituat, intra Falcidiam recte petiturum: quod de superfluo probari non potest. Eum quoque liber-tum inter eos, quibus cibaria, item uestiarium patrona, quae uiua praestabat, reliquit, recte fideicommissum petiturum existimaui, qui annuos uiginti aureos et menstruum frumentum atque uinum acceptauit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Cum unus ex heredibus certam pecuniam praecipere iussus esset, de cuius sorte libertis alimenta praestaret, heredem quoque heredis ad praeceptionem admitti placuit. si tamen plures heredes heres haberet, intentionem qui-dem defuncti prima facie refragari, sed aliud probari non oportere: quid enim, si ceteros heredes suos euitauit et quietam ac uerecundam atque etiam idoneam, libertis consulens, domum sequi maluit? et ideo ab omnibus heredibus heredis alimenta praestabuntur. Uerbis fideicommissi pure manumisso praeteriti quoque temporis alimen- ta reddenda sunt, quamuis tardius libertatem reciperauerit nec heres moram libertati fecerit: tunc enim ex-plorari moram oportet, cum de usuris fideicommissi quaeritur, non de ipsis fideicommissis. @1 Alimentis uiri boni arbitratu filiae relictis ab herede filio pro modo legatae dotis, quam solam pater exheredatae filiae nubenti dari uoluit, atque pro incrementis aetatis eam ex-hibendam esse respondi, non pro uiribus hereditatis. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Is, cui annua alimenta relicta fuerant, in metallum damnatus indulgentia principis restitutus est. respondi eum et praecedentium annorum recte cepisse alimenta et sequentium deberi ei. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Lucius Titius libertis suis cibaria et uestiaria annua certorum nummorum reliquit et posteriore parte testamenti ita cauit: 'obligatos eis ob causam fideicommissi fundos meos illum et illum, ut ex reditu eorum alimenta supra scripta percipiant'. quaesitum est, an, si quan[2d]2o minores reditus peruene-rint, quam est quantitas cibariorum et uestiariorum, heredes ad supplendam eam onerari non debeant, uel, si alio anno excesserint, an supplendum sit, quod superiore anno minus perceperint. Paulus respondit cibaria et uestiaria libertis defuncti integra deberi, neque ex eo, quod postea, praedia his pignoris iure testator obligare uoluit, ut ex reditu eorum ali-menta perciperent, minuisse eum uel auxisse ea quae reliquerat uideri. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Gaio Seio trecentos aureos legauit, ut ex usuris eius summae libertis cibaria et uestiaria praestaret, quae statuerat: codicillis autem eandem summam uetuit dari Gaio Seio, sed dari Publio Maeuio uoluit: quaero, an libertis fideicommissum debeat Maeuius. respondi Maeuium, nisi aliud, de quo non delibe-raretur, doceat sibi a testatore iniunctum, uideri secundum uoluntatem testatoris re-cepisse ea onera, quae adscripta erant ei summae, quae in eum codicillis transferebatur. Imperator Antoninus Pius libertis Sextiae Basiliae. 'Quamuis uerba testamenti ita se habeant, ut, quoad cum Claudio Iusto morati essetis, alimenta et uestiarium legata sint, tamen hanc fuisse defunctae cogitationem interpretor, ut et post mortem Iusti eadem uobis praestari uoluerit.' respondit eiusmodi scripturam ita accipi, ut necessitas alimentis prae-standis perpetuo maneat. Item consultus de tali scriptura 'et tecum sint semper uolo': quaero, cum manumissi ab herede cum eo morati diu sint, sed ob grauiorem seruitutem ab eo discesserint, an alimenta his debeantur, quae negat se praestare, nisi uice seruitutis is uteretur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Mela ait, si puero uel puellae alimenta relinquantur, usque ad pubertatem deberi. sed hoc uerum non est: tamdiu enim debebitur, donec testator uoluit, aut, si non paret quid sentiat, per totum tempus uitae debebuntur. Certe si usque ad pubertatem alimenta relinquantur, si quis exemplum alimentorum, quae dudum pueris et puellis dabantur, uelit sequi, sciat Hadria-num constituisse, ut pueri usque ad decimum octauum, puellae usque ad quartum decimum annum alantur, et hanc formam ab Hadriano datam obseruandam esse imperator noster rescripsit. sed etsi generaliter pubertas non sic definitur, tamen pietatis intuitu in sola specie alimentorum hoc tempus aetatis esse obseruandum non est inciuile. Sed si alimenta, quae uiuus praestabat, reliquerit, ea demum praestabuntur, quae mortis tempore praestare solitus erat: quare si forte uarie praestiterit, eius tamen temporis praestatio spectabitur, quod proximum mortis eius fuit. quid ergo, si, cum testaretur, minus praestabat, plus mortis tempore, uel contra? adhuc erit dicendum eam praestationem sequendam, quae nouissima fuit. Quidam libertis suis ut alimenta, ita aquam quoque per fideicommissum rel[2i]2querat: consul[2e]2bar de fideicommisso. cum in ea regione Africae uel forte Aegypti res @1 Ȣagi proponebatur, ubi aqua uenalis est, dicebam igitur esse emolumentum fideicommissi, siue quis habens cisternas id relinquerit siue non, ut sit in fideicommisso, quanto quis aquam sibi esset comparaturus. nec uideri inutile esse fideicommissum quasi seruitute praedii non possessori uicinae possessionis relicta: nam et haustus aquae ut pecoris ad aquam adpulsus est seruitus personae, tamen ei, qui uicinus non est, inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt gestandi uel in tuo uuas premendi uel areae tuae ad frumenta ce-teraque legumina exprimenda utendi. haec enim aqua personae relinquitur. @@&7S&[2&7c&]2&7aeuola& libro septimo decimo digestorum. A filio herede codicillis Seiae decem reliquit et alumno his uerbis: 'Maeuio infanti alumno meo quadringenta dari uolo, quae peto a te, Seia, suscipias et usuras ei quincunces in annum usque uicesimum aetatis praestes eumque suscipias et tuearis'. quaesitum est, an Seia, postquam legatum suum acceperit, si nolit pecuniam alumno relictam suscipere uel in suscipienda ea cessauerit, onus alimentorum ex die mortis testatoris compellenda sit adgnoscere. respondit secundum ea quae proponerentur compellendam praestare, cum fideicommissum sit. idem quaesiit, an heres quoque Seiae in annos uiginti alimenta praestare debeat. respondit debere. Te-stator concubinae mancipia rustica numero octo legauit et his cibaria praestari iussit in haec uerba: 'eisque mancipiis, quae supra legaui, cibarii nomine ab heredibus meis prae-stari uolo, quae me uiuo accipiebant'. quaesitum est, cum uiuo testatore semper mancipia rustica tempore messium et arearum delegata fuerint, et eo tempore cibaria ex ratione domini sui numquam acceperint excepto custode praedii, an heres eius quoque temporis, id est messis et arearum, et cibaria concubinae pro mancipiis rusticis praestare deber[2e]2t. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. &7Claudius&: merito: nam si eodem modo, quo apud testatorem fuerunt, et apud concubinam futura legauit, non debebantur eius temporis, de quo quaesitum est, cibaria: uerum si uelut in ministerium urbanum ab his transferentur, debebuntur. Titia decedens testamento ita cauit: 'omnibus libertis libertabus-que meis cibaria et uest[2i]2aria, quae uiua praestabam, dari praestarique uolo': quaesitum est, cum tribus solis eo tempore, quo ea uixit, sicut rationibus continebatur, cibaria et uestiaria praestiterit, an heres eius a ceteris quoque libertis conueniri possit, an uero tri-bus tantum sit obnoxius, qui rationibus ipsius cibaria et uestiaria accepisse reperiuntur? respondit ab omnibus. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Alimenta et uestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius. respondit et he-redes teneri. Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisue manumiserat, alimenta commoda, quae uiua praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabus-que fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scri-bere solebat ita: $A)PO\ *(ROUFI/NHS3 H(METE/RW| A)PELEUQE/RW|:& epistula etiam emissa ad ordinem ciui-tatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum. respondit eum, cuius notio est, aesti- @1 maturum, ut, si quidem uiua ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitte-retur, aliter uero non. Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse uoluit, ut, cum fuerit Basilice annorum uiginti quinque, cum usuris quincun-cibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliauerit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et uestiaria et habitationem reliquit, etiam Basilice debere[2n]2tur. respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur. &7Claudius&: quia destinauerat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegauerat. Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cauit: 'item libertis meis, quos uiuus manu-misi, ea quae praestabam'. quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a uiuente per-cipiebant solida ex fideicommisso petere possint. respondit non amplius, quam quod uir pro sua parte praestabat, deberi. @@&7Idem& libro nono decimo digestorum. Seruos ad custodiam templi relique-rat et his ab herede legauerat his uerbis: 'peto fideique tuae committo, ut des praestes in memoriam meam pedisequis meis, quos ad curam templi reliqui, singulis menstrua cibaria et annua uestiaria certa'. quaesitum est, cum templum nondum esset extructum, ex die mortis an uero ex eo tempore, quo templum explicitum fuerit, percipere serui de-beant legatum. respondit officio iudicis heredem compellendum seruis relicta praestare, donec templum exstrueretur. @@&7Idem& libro uicesimo digestorum. Libertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos decem legauerat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis menstruos septem et annuos uestiarii nomine denos legauit: quaesitum est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes praestare debeant. respondit nihil proponi, cur non ea, quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab his, quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quae co-dicillis relicta sunt. Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre mora-buntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio superuixit neque cibaria neque uestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia postea-quam matri heres exstitit, quoad uixit annis quattuordecim interpellata de isdem soluendis non est. quaesitum est, an post mortem filiae a nouissimo herede petere possint et tam praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et uestiarii relictum est. respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent. Ab heredibus Stichum manumitti uoluit eique, si cum Seio mor[2a]2retur, cibaria et uestiaria praestari a Seio: deinde haec uerba adiecit: 'te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum uicesimum quin-tum perueneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit'. quaesitum est, Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio quam ad annum uicesimum quintum perueniret, an ab his, ad quos bona Seii peruenerunt, militia Sticho comparari debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius annum uicesimum quintum expleturus fuisset, si superuixisset? respondit, cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset. Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legauit et annua et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata filia codicillis ita cauit: 'si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legaui cui dari @1 uolui, peto ab his, uti tertiam partem Petinae filiae meae reddant': secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum tantum, quantum in nummo praeter cibaria et uestiaria dari uoluit. quae-situm est, cum superuixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et uestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse uideantur. respondit non uideri. Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent. respondit non deberi. idem quaesiit, an alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testa-Ȣmento datorum computari debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos, quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere uoluit. respondit in-tegrum ex tabulis substitutionis deberi. Cibaria et uestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat: 'quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quot-annis celebrent'. quaesitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes acces-serit neque ad sepulchrum morari uoluerit, an alimenta praestanda sint. respondit non praestanda. @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Testamento ita cautum fuit: 'libertis meis cibaria quaeque alia praestabam ab heredibus meis praestari uolo': unus ex libertis ex uoluntate patroni negotii sui gratia quadriennio ante diem mortis afuit: ex hac causa cibaria, quae ante acceperat, mortis tempore non accepit: cui tamen liberto eodem testamento patronus, sicut et aliis, quos uiuus manumiserat, legatum quinque dederat. quaesitum est, an isti quoque cibaria et reliqua, quae ceteris libertis legata sunt, debeantur. respondit: cur non? @@&7Idem& libro tertio responsorum. 'Stichus nutricis meae nepos liber esto: cui decem aureos annuos dari uolo.' qui deinde interpositis nominibus eidem Sticho con-tubernalem eius et liberos legauit hisque, quae uiuus praestabat: deinde alio capite libertis omnibus quae uiuus praestabat dari iussit. quaero, an Stichus praeter suum legatum et alimenta percipere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex praediis, quae ei lega-uit, dari uoluisset, quaero, Stichi contubernali et libertis utrum ab herede instituto an a re publica diaria et uestiaria, quae uiuus dabat, praestari deberent. respondit posse benigna uoluntatis interpretatione dici his quoque a re publica praestanda. Titia usum fructum fundi legauit Maeuio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi praestaret Pamphilae et Sticho annuos centenos nummos quoad uiuent: quaero, an mortuo Maeuio heres alimenta debeat. respondit nihil proponi, cur debea[2n]2t praestari ab herede Titiae: sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret. Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo seruo dedit: eidem cibariorum nomine legauit quinos aureos et uestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quaero, filio defuncto an alimenta debentur. respondit, si condicioni paruisset, deberi et post mortem. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Diariis uel cibariis relictis neque @1 habitationem neque uestiarium neque calciarium deberi palam est, quoniam de cibo tantum testator sensit. @@&7Ualens& libro primo fideicommissorum. Cum alimenta per fideicommissum relicta sunt non adiecta quantitate, ante omnia inspiciendum est, quae defunctus solitus fuerat ei praestare, deinde quid ceteris eiusdem ordinis reliquerit: si neutrum apparuerit, tum ex facultatibus defuncti et caritate eius, cui fideicommissum datum erit, modus statui debebit. Qui fratris sui libertis alimenta debebat, his testamento uineas cum hac ad-iectione reliquerat 'ut habeant, unde se pascant'. si pro alimentis uineas reliquisset, non aliter eis ex fideicommissi causa eas praestari debere, quam si testamenti obligatione he-redes liberassent: aut, si id omissum fuisset et postea ex testamento agerent, doli mali exceptione tutum heredem futurum, scilicet si non minus ualent uineae quam alimentorum aestimatio. illam autem adiectionem 'ut habeant unde se pascant' magis ad causam prae-legandi quam ad usum fructum constituendum pertinere. @@&7Paulus& libro quarto ad Neratium. Rogatus es, ut quendam educes: ad uictum necessaria ei praestare cogendus es. &7Paulus&: cur plenius est alimentorum legatum, ubi dictum est et uestiarium et habitationem contineri? immo ambo exaequanda sunt. @@@@{1DE AURO ARGENTO MUNDO ORNAMENTIS UNGUENTIS @@@@UESTE UEL UESTIMENTIS ET STATUIS LEGATIS}1 @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Si alii uestimenta, alii uestis muliebris separatim legata sit, detractis muliebribus et ei adsignatis, cui specialiter legata sunt, re-liquum alteri debetur. idem est, cum alteri mundus muliebris, alteri argentum omne lega-tum esset, de argento quod in mundo esset. item si duae statuae marmoreae tibi et deinde omne marmor legatum esset, praeter duas nulla statua marmorea legata est tibi. idem urbanis seruis tibi legatis, si mihi dispensator legatus sit. Cui certum pondus argenti dare heres iussus sit, ei pecuniam numeratam dando iure ipso liberatur, si in ea pecunia eadem aestimatio fuerit: quod ita uerum est, si non certum genus argenti legatum sit. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Qui tibi mandauerat, ut ornamenta in usum uxoris suae emeres, eidem uxori uti adsolet legauit quae eius causa parata erunt: tu deinde post mortem mandatoris ignorans eum decessisse emisti. non debebuntur mulieri, quoniam ea uerba ad mortis tempus referuntur. at si uiuente testatore, muliere autem mortua emeris, non ineleganter dicetur inefficax hoc legatum esse, quando non possit uere dici eius causa paratum uideri, quae prius decessit. eadem dicenda erunt et si uiuat qui-dem mulier, sed diuerterit et quaeratur, an post empta ei debeantur, quasi non uideantur uxoris causa parata. @@&7Celsus& libro nono decimo digestorum. Uxori legauit quae eius causa parata sunt et ante mortem diuortit. non deberi, quia adempta uideantur, Proculus ait. nimirum facti quaestio est: nam potest nec repudiatae adimere uoluisse. @@&7Paulus& libro quinquagesimo quarto ad edictum. Cum quidam libertum suum in Asiam misisset ad purpuras emendas et testamento uxori suae lanam pur-puream legasset, pertinere ad eam, si quam purpuram uiuo eo libertus emisset, Seruius respondit. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Apud Fufidium quaestionum libro secundo ita scriptum est: si mulier mandauerit tibi, ut sibi uniones usus sui causa emeres, si tu post mortem eius, cum putares eam uiuere, emeris, Atilicinus negat esse legatos ei, @1 cui mulier ita legauerit: 'ornamenta, quae mea causa parata sunt eruntue': non enim eius causa uideri parata esse, quae iam mortua ea empta fuerint. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Seia ab herede Publio Maeuio ita legauit: 'Antoniae Tertullae lego auri pondo tot et unionem cum hyacinthis': postea unio-nem soluit neque ullum mortis tempore inter ornamenta sua unionem reliquit. quaero, an heres ex causa fideicommissi aestimationem rei, quae in hereditate non est, praestare de-beat. Marcellus respondit non debere. Item quaero, si probari possit Seiam uniones et hyacinthos quosdam in aliam speciem ornamenti, quod postea pretiosius fecit additis aliis gemmis et margaritis, conuertisse, an hos uniones uel hyacinthos petere possit et heres compellatur ornamento posteriori eximere et praestare. Marcellus respondit petere non posse: nam quid fieri potest, ut legatum uel fideicommissum durare existimetur, cum id, quod testamento dabatur, in sua specie non permanserit, nam quodammodo extinctum sit? ut interim omittam, quod etiam dissolutione ac permutatione tali uoluntas quoque ui-deatur mutata. Lucius Titius testamento scripsit: 'heredem meum uolo fideique eius committo, ut in patriam meam faciat porticum publicam, in qua poni uolo imagines argen-teas, item marmoreas': quaero, an legatum ualeat. Marcellus respondit ualere et operis ceterorumque, quae ibi testator poni uoluerit, legatum ad patriam pertinere intellegi: enim potuit aliquod ciuitati accedere ornamentum. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Si ita esset legatum: 'uestem meam', 'argentum meum damnas esto dare', id legatum uidetur, quod testamenti tempore fuisset, quia praesens tempus semper intellegeretur, si aliud comprehensum non esset: nam cum Ȣdicit 'uestem meam', 'argentum meum', hac demonstratione 'meum' praesens, non futurum tempus ostendit. idem est et si quis ita legauerit 'seruos meos'. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. &7Plautius&. Mulier ita legauit: 'quisquis mihi heres erit, Titiae uestem meam mundum ornamentaque muliebria damnas esto dare'. Cassius ait, si non appareret quid sensisset, omnem uestem secundum uerba testamenti legatam uideri. &7Paulus&. Idem Iauolenus scribit, quia uerisimile est, inquit, testatricem tantum ornamentorum uniuersitati derogasse, quibus significationem muliebrium accommo-dasset: accedere eo, quod illa demonstratio 'muliebria' neque uesti neque mundo applicari salua ratione recti sermonis potest. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Cum certum auri uel argenti pondus legatum est, si non species designata sit, non materia, sed pretium praesentis temporis praestari debet. @@&7Pomponius& libro quinto ad Quintum Mucium. Quintus Mucius ait: si pater familias uxori uas aut uestimentum aut quippiam aliud ita legauit 'quod eius causa emptum paratumue esset', id uidetur legasse, quod magis illius quam communis usus causa para-tum esset. &7Pomponius&: sed hoc uerum est non solum, si ipsius uiri et uxoris communis usus, sed etiam si liberorum eius aut alterius alicuius communis usus fuerit: id enim ui-detur demonstrasse, quod proprio usui uxoris comparatum sit. sed quod Quintus Mucius demonstrat 'uas aut uestimentum aut quid aliud', efficit, ut falsa sint quae subiecimus: multum enim interest, generaliter an specialiter legentur haec. nam si generaliter, ueluti ita 'quae uxoris causa comparata sunt', uera est illius definitio: si uero ita scriptum fuerit 'uestem illam purpuram', ut certa demonstraret, licet adiectum sit 'quae eius causa empta parataue essent', licet neque empta neque parata neque in usum ei data sint, legatum omnimodo ualet, quia certo corpore legato demonstratio falsa posita non peremit legatum. ueluti si ita sit scriptum: 'Stichum, quem ex uenditione Titii emi': nam si neque emit aut @1 ex alia uenditione emit, legatum nihilo minus ualet. plane si ita legatum fuerit 'uas, aut uestimenta, aut quae uxoris causa parata sunt', tunc aeque erit uera Quinti Muci sen-tentia: quo casu sciendum est, etiam si alienae res hae fuerint, quas putauit testator suas esse, heredem teneri, ut eas det. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si quis legauerit aurum gemmas mar-garitas quae in eo auro essent, etiam id aurum, cui neque gemmae neque margaritae in-essent, legasse uidetur. @@&7Papinianus& libro septimo decimo quaestionum. Si imagi-nem legatam heres derasit et tabulam soluit, potest dici actionem ex testamento durare, quia legatum imaginis, non tabulae fuit. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo digestorum. Uxori quis legauit his uerbis: 'mundum muliebrem omnem, ornamenta et quidquid uiuus dedi donaui eius causa compa-raui confeci, id omne dari uolo': quaesitum est, an carrucha dormitoria cum mulis, cum semper uxor usa sit, ei debeatur. respondit, si eius usus causa habita esset, deberi. idem quaesiit, an ex eadem clausula uestis, quam ancillis uel lecticariis eiusdem uxoris suae comparauerat uel fecerat, praestanda esset. respondit praestandam. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si statuam legauero et postea ex alia statua bracchium ei adiecero, omnimodo statua a legatario uindicari potest. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo digestorum. Species auri et argenti Seiae legauit et ab ea petit in haec uerba: 'a te, Seia, peto, ut quidquid tibi specialiter in auro argento legaui, id cum morieris reddas restituas illi et illi uernis meis: quarum rerum usus fructus dum uiues tibi sufficiet': quaesitum est, an usus fructus auri et argenti solus legatariae debeatur. respondit uerbis quae proponerentur proprietatem legatam addito onere fideicommissi. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Filiam in potestate patris manentem mater scripsit heredem eique patrem Maeuium substituit et ita scripsit: 'quisquis mihi heres erit, fidei eius committo, uti ornamenta mea omnia aurum argentum uestimenta, quibus ego usa sum, ne ueneant et filiae meae reseruentur': quaesitum est, cum filia re-cusante pater ex substitutione heres exstitisset et intestato decessisset, filia autem bonis eius abstinuerat, an fideicommissum petere possit. respondit secundum ea quae propone-rentur uideri patris utiliter fidei commissum. &7Claudius&: quoniam uerbo seruandi, quod scriptum est, uideri in id tempus dilatum fideicommissum, quo sui iuris futurus esset is cui dabatur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad Sabinum. Si gemma ex anulo legetur uel aliae materiae iunctae uel emblemata, recte legantur et separantur et praestanda sunt. @@&7Scaeuola& libro uicesimo secundo digestorum. Qui uxori suae legauerat bonorum suorum decimam et mancipia et species argenti quas expresserat, eidem anulos et uestem reddi ab heredibus petit, quasi propria uxoris fuissent: quaesitum est, si uxoris non fuerint, an praestari ex causa legati deberent. respondit legandi animo dedisse ea uideri, nisi contrarium ab herede approbetur. Idem testator fidei commissit uxoris, ut quidquid an eam ex testamento eius peruenisset, alumno communi restitueret: quaesitum est, an etiam eas res, quas propria[2s]2 uxoris suae fuisse testator sciat eique reddi praecepit, alumno praestare debeat. respondit, si propriae fuissent, non debere, si legato adquire-rentur, debere. Mulier testamento et postea codicillis multas species uestis argenti, quas uel ipsa se confecisse uel habere significauit, specialiter per fideicommissum reliquit: quae-situm est, an non aliae legatariis cederent, quam quae in hereditate inuentae essent. respondit eas cedere, quae inuentae essent. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad Sabinum. Cum aurum uel argentum legatum est, quidquid auri argentique relictum sit, legato continetur siue factum siue infectum: pecuniam autem signatam placet eo legato non contineri. Proinde si certum pondus auri sit legatum uel argenti, magis quantitas legata uidetur, nec ex uasis tanget. Sed si ar-genti facti pondo centum sint legata, ex facto argento debebitur legatum. unde est quae-situm apud Celsum, an et uascula possit separare: et scripsit uascula non separaturum, licet ei optio fuerit relicta. Idem Celsus libro nono decimo quaestionum quaerit, si cen-tum pondo argenti fuerint relicta, an replumbari debeant, ut sic appendantur. et Proculus et Celsus aiunt exempto plumbo appendi debere: nam et emptoribus replumbatae ad-signantur et in rationes argenti pondus sic defertur: quae sententia habet rationem. Plane si cui uascula argentea, ut puta lances quadratae sint legatae, etiam plumbum, quo con-tinentur, eum sequetur. Simili modo quaeritur, si cui argentum legetur, an emblemata aurea quae in eo sunt eum sequantur. et Pomponius libro quinto ex Sabino distinguit multum interesse, certum pondus ei argenti facti legetur an uero argentum factum: si pondus, non contineri, si argentum factum, contineri, quoniam argento cedit, quod ad spe-ciem argenti iunctum est, quemadmodum claui aurei et purpurae pars sunt uestimentorum. idem Pomponius libris epistularum, etsi non sunt claui uestimentis consuti, tamen ueste legata contineri. Idem Celsus libro nono decimo digestorum, commentariorum septimo scribit auro legato ea, quae inaurata sunt, non deberi, nec aurea emblemata, quae in ab-sidibus argenteis sint. An autem auri appellatione anuli aurei contineantur, quaeritur: et Quintus Saturninus libro decimo ad edictum scribit contineri. Lectum plane argenteum uel si qua alia supellex argentea fuit, argenti appellatione non continetur, si numero ar-genti habita non est, ut in iunctura argentea scio me dixisse, quod non in argentario pater familias reponebat. sed nec candelabra nec lucernae argenteae uel sigilla, quae in domo reposita sunt, uel imagines argenteae argenti appellatione continebuntur, nec spe-culum uel parieti adfixum uel etiam quod mulier mundi causa habuit, si modo non in Ȣargenti numero habita sunt. Argento facto legato Quintus Mucius ait uasa argentea con-tineri, ueluti parapsidas acetabula trullas pelues et his similia, non tamen quae supellectilis sunt. Sed cui uasa sint legata, non solum ea continentur, quae aliquid in se recipiant edendi bibendique causa paratum, sed et quae aliquid sustinea[2n]2t: et ideo scutellas uel pro-mulsidaria contineri. repositoria quoque continebuntur: nam uasorum appellatio generalis est, dicimus uasa uinaria et naualia. Infecti autem argenti appellatio rudem mate-riam continet, id est non factam. quid ergo si coeptum sit argentum fabricari? nondum perfectum utrum facti an infecti appellatione contineatur, dubitari potest: sed puto magis facti. certe si iam erat factum, sed caelabatur, facti appellatione continebitur. an et cae-lati continebitur, quod caelari coepit? et puto contineri, si cui forte caelatum sit argentum legatum. Si cui escarium argentum legatum sit, id solum debebitur, quod ad epulandum in ministerio habuit, id est ad esum et potum. unde de aquiminario dubitatum est: et puto contineri, nam et hoc propter escam paratur. certe si caccabos argenteos habebat uel miliarium argenteum uel sartaginem uel aliud uas ad coquendum, dubitari poterit, an escario contineatur. et haec magis cocinatorii instrumenti sunt. Perueniamus et ad gemmas inclusas argento auroque. et ait Sabinus auro argentoue cedere: ei enim cedit, cuius maior est species. quod recte expressi[2t]2: semper enim cum quaerimus, quid cui cedat, illud spectamus, quid cuius rei ornandae causa adhibetur, ut accessio cedat principali. cedent igitur gemmae, fialis uel lancibus inclusae, auro argentoue. Sed et in coronis men- @1 sarum gemmae coronis cedent et hae mensis. In margaritis quoque et auro idem est: nam si margaritae auri ornandi gratia adhibitae sunt, auro cedunt, si contra, aurum mar-garitis cedet. @8 Idem et in gemmis anulis inclusis. @8 Gemmae autem sunt perlucidae, mate-riae, quas, ut refert Sabinus libris ad Uitellium, Seruius a lapillis eo distinguebat, quod gemmae essent perlucidae materiae, uelut smaragdi chrysolithi amethysti, lapilli autem contrariae superioribus naturae, ut obsi[2di]2ani, ue[2i]2entani. Margaritas autem nec gemmis nec lapillis contineri satis constitisse ibidem Sabinus ait, quia concha apud rubrum mare et crescit et coalescit. @8 Murrina autem uasa in gemmis non esse Cassius scribit. @8 Auro le-gato uasa aurea continentur et gemmis gemmea uasa. secundum haec siue gemmae sint in aureis uasis siue in argenteis, auro argentoue cedent, quoniam hoc spectamus, quae res cuius rei ornandae causa fuerit adhibita, non quae sit pretiosior. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Si ut habiliter gemmae geri possint, inclusae auro fuerint, tum aurum gemmis dicimus cedere. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. In argento potorio utrum id dumtaxat sit, in quo bibi possit, an etiam id, quod ad praeparationem bibendi comparatum est, ueluti colum niuarium et urceoli, dubitari potest. sed propius est, ut haec quoque insint. Un-guentis legatis non tantum ea legata uidentur, quibus unguimur uoluptatis causa, sed et ualetudinis, qualia sunt commagena glaucina crina rosa muracolum nardum purum: hoc quidem etiam quo elegantiores sint et mundiores, unguuntur feminae. Sed de aquiminario Cassius ait consultum se respondisse, cum alteri argentum potorium, alteri escarium lega-tum esset, escario cedere. @@&7Ulpianus& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Uestimentum id est quod detextum est, etsi desectum non sit, id est si sit consummatum. quod in tela est nondum pertextum uel detextum, contextum appellatur. quisquis igitur uestem legauerit, neque stamen neque subtemen legato continebitur. @@&7Idem& libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Uestis an uestimenta legentur, nihil refert. Uestimentorum sunt omnia lanea lineaque uel serica uel bombycina, quae in-duendi praecingendi amiciendi insternendi iniciendi inc[2u]2bandiue causa parata sunt et quae his accessionis uice cedunt, quae sunt insitae picturae clauique qui uestibus insuuntur. Uestimenta omnia aut uirilia sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica. uirilia sunt, quae ipsius patris familiae causa parata sunt, ueluti togae tunicae palliola uestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque similia. puerilia sunt, quae ad nullum alium usum pertinent nisi puerilem, ueluti togae praetextae aliculae chlamydes pallia quae filiis nostris comparamus. muliebria sunt, quae matris familiae causa sunt comparata, qui-bus uir non facile uti potest sine uituperatione, ueluti stolae pallia tunicae capitia zonae mitrae, quae magis capitis tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulae penulae. communia sunt, quibus promiscue utitur mulier cum uiro, ueluti si eiusmodi penula pal-liumue est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione uel uir uel uxor utatur. fami-liarica sunt, quae ad familiam uestiendam parata sunt, sicuti saga tunicae penulae lintea uestimenta stragula et consimilia. Uestis etiam ex pellibus constabit, @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. cum et tunicas et stragula pellicia nonnulli habeant. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Argumento sunt etiam nationes quaedam, ueluti Sarmatarum, quae pellibus teguntur. Aristo etiam coactilia uesti cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere. Uittae margaritarum, item fibulae ornamentorum magis quam uestis sunt. Tapeta uesti cedunt, quae aut sterni aut inici solent: sed stragulas et babylonica, quae equis insterni solent, non puto uestis esse. Fasciae crurales pedulesque et inpilia uestis loco sunt, quia partem corporis uestiunt. alia causa est [2u]2donum, quia usum calciamentorum praestant. Ceruicalia quoque uestis nomine con-tinentur. Si quis addiderit 'uestem suam', apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus suos habuit. @8 Culcitae etiam uestis erunt. @8 Item pelles caprinae et agninae uestis erunt. Muliebri ueste legata et infantilem contineri et puellarum et uirginum Pomponius libro uicesimo secundo ad Sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quaecumque sexus feminini sunt. Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, ueluti inaures armillae uiriolae anuli praeter signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi cor-poris ornandi causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli, quia aliam nullam in se utilitatem habent. mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur eo specula matulae unguenta uasa unguentaria et si qua similia dici possunt, ueluti lauatio riscus. ornamentorum haec: uittae mitrae semimitrae calautica acus cum margarita, quam mulieres habere solent, reticula crocyfantia. sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut solet contingere in his, quae se emundauerint lotae in balneo neque se orna-uerint: et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata. Margarita si non soluta sunt uel qui alii lapides (si quidem exemptiles sint), dicendum est ornamen-torum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut componantur, ornamentorum loco sunt. quod si adhuc sint rudes lapilli uel margaritae uel gemmae, ornamentorum loco non erunt, nisi alia mens fuit testantis, qui haec quoque, quae ad ornamenta parauerat, ornamentorum loco et appellatione comprehendi uoluit. Unguenta, quibus ualetudinis causa unguimur, mundo non continentur. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Quamuis quaedam ex ueste magis ornatus gratia, quam quo corpus tegant, comparentur, tamen quod eo nomine sint reperta, potius habenda esse uestis numero quam ornamentorum. similiter ornamentorum esse con-stat, quibus uti mulieres uenustatis et ornatus causa coeperunt, neque referre, si quae-dam eorum alium quoque usum praebeant, sicuti mitrae et anademata: quamuis enim cor-pus tegant, tamen ornamentorum, non uestis esse. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quarto ad Sabinum. Quintus Mucius libro secundo iuris ciuilis ita definit argentum factum uas argenteum uideri esse. An cui ar-Ȣgentum omne legatum est, ei nummi quoque legati esse uideantur, quaeritur. et ego puto non contineri: non facile enim quisquam argenti numero nummos computat. item argento facto legato puto, nisi euidenter contra sensisse testatorem appareat, nummos non contineri. Argento omni legato, quod suum esset, sine dubio non debetur id, quod in credito esset: hoc ideo, quia non uidetur suum esse, quod uindicari non possit. Cui aurum uel argentum factum legatum est, si fractum aut collisum sit, non continetur: Seruius enim existimat aurum uel argentum factum id uideri, quo commode uti possumus, argentum autem fractum et collisum non incidere in eam definitionem, sed infecto contineri. Cui legatum est aurum omne, quod suum esse[2t]2 cum moreretur, [2eius omne aurum fiet, quod tunc pater fami- @1 lias, cum moreretur]2, uindicare potuit suum esse. sed si qua distributio eius rei facta est, tunc interest, quomodo sit legatum. si factum aurum legatum est, omne ad eum pertinet cui legatum est ex quo auro aliquid est effectum, siue id suae siue alterius usionis causa paratum esset, ueluti uasa aurea emblemata signa aurum muliebre et cetera, quae his rebus sunt similia. sed si infectum legatum est, quod eius ita factum est, ut eo, quod ad rem comparatum est, non possis uti sine refectione, quodque ab eo patre familias infecti nu-mero fuerat, id uidetur legatum esse. si autem aurum uel argentum signatum legatum est, id pater familias uidetur testamento legasse, quod eius aliqua forma est expressum, ueluti quae filippi sunt itemque nomismata et similia. Argento legato non puto uentris causa habita scafia contineri, quia argenti numero non habentur. Argentum factum recte quis ita definierit quod neque in massa neque in lamna neque in signato ne-que in supellectili neque in mundo neque in ornamentis insit. @@&7Alfenus Uarus& libro septimo digestorum. Cum in testamento alicui ar-gentum, quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque uestis aut supellex, quae-situm est, quid cuiusque usus causa uideretur paratum esse, utrumne id argentum, quod uictus sui causa paratum pater familias ad cotidianum usum parasset an et si eas mensas argenteas et eius generis argentum haberet, quo ipse non temere uteretur, sed commodare ad ludos et ad ceteras apparationes soleret. et magis placet, quod uictus sui causa para-tum est, tantum contineri. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Si quando alterius generis materia auro argentoue iniecta sit, si factum aurum uel argentum legetur, et id quod iniectum est debetur. Utra autem utrius materiae sit accessio, uisu atque usu rei, consuetu-dinis patris familias aestimandum est. @@&7Paulus& libro singulari de adsignatione libertorum. Si quis ita legauerit: 'uxori meae mundum ornamenta seu quae eius causa paraui, do lego', placet omnia deberi, sicuti cum ita legatur: 'Titio uina, quae in urbe habeo seu in portu, do lego', omnia de-beri: hoc enim uerbum 'seu' ampliandi legati gratia positum est. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum [2a]2 Iauoleno epitomatorum. Qui lancem maximam minorem minimam relinquebat, ita legauerat: 'lancem minorem illi lego'. mediae magnitudinis uideri legatam lancem responsum est, si non appareret, quam lancem ex his pater familias demonstrare uoluisset. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Pediculis argenteis adiuncta sigilla aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt. Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis illigata. margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur. aurea emblemata, quae in lapi-dibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo im-probat. Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa uasa alterius materiae auri numero non habenda. Argento potorio uel escario legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias spectandam, non etiam in his, quae certum est eius generis non esse. Quidam primipilaris uxori suae argentum escarium legauerat: quaesitum est, cum pater familias in argento suo uasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato haec quoque uasa continerentur. Scaeuola respondit contineri. Idem, cum quaereretur de tali legato: 'hoc amplius filia mea @1 dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua alia muliebria apparueri[2n]2t', cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum ar-gentum, quod in domo uel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non uideri id legatum, quod negotiandi causa uenale proponi soleret, nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet. Neratius Proculum refert ita respondisse uasis electrinis legatis nihil interesse, quantum ea uasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, sed utrum argentum electro an electrum argento cedat? id ex aspectu uasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea uasa is, qui testamentum fecit, habuerit. Labeo testamento suo Neratiae uxori suae nominatim legauit 'uestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram uersicoloria facta infectaque omnia' et cetera. sed non mutat substantiam rerum non ne-cessaria uerborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam ac deinde uersicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse, detractoque uerbo 'uersicolorio' nihilo minus etiam uer-sicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti uoluntatem fuisse. Titia mundum muliebrem Septiciae legauit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus gemmae et margaritae insunt, et anulos et uestem tam coloriam: quaesitum est, an haec omnia mundo continentur. Scaeuola respondit ex his quae proponerentur dumtaxat argen-tum balneare mundo muliebri contineri. Item cum inaures, in quibus duae margaritae elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quareretur, an nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamuis margarita eis detracta sint. De alio idem respondit, cum quaedam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Inter uestem uirilem et uesti-menta uirilia nihil interest: sed difficultatem facit mens legantis, si et ipse solitus fuerit uti quadam ueste, quae etiam mulieribus conueniens est. itaque ante omnia dicendum est eam legatam esse, de qua senserit testator, non quae re uera aut muliebris aut uirilis sit. nam et Quintus Titius ait scire se quendam senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum, qui si legaret muliebrem uestem, non uideretur de ea sensisse, qua ipse quasi uirili utebatur. @@&7Idem& libro nono ad Quintum Mucium. Scribit Quintus Mucius: si aurum suum omne pater familias uxori suae legasset, id aurum, quod aurifici faciundum dedisset aut quod ei deberetur, si ab aurifice ei repensum non esset, mulieri non debetur. &7Pom-&7ponius&. hoc ex parte uerum est, ex parte falsum. nam de eo, quod debetur, sine dubio: ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum quod ei deberetur ex stipulatu, non per-tinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non sit: id enim, quod suum esset, non quod in actione haberet, legauit. in aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro ali-quid sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium tamen non mutauit manet tamen eius qui dedit et tantum uidetur mercedem praestaturus pro opera aurifici: @1 per quod eo perducimur, ut nihilo minus uxori debeatur. quod si aurum dedit aurifici, ut non tamen ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus do-Ȣminium transit eius auri ad aurificem (quippe quasi permutationem fecisse uideatur), et hoc aurum non transibit ad uxorem. Item scribit Quintus Mucius, si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita: 'aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, uti heres uxori daret', etiamsi libra auri inde uenisset et mortis tempore amplius quam quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam articulus est praesentis temporis demonstrationem in se continens. quod ipsum quantum ad ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso iure heres sit obligatus. uerum sciendum, si in hoc alienauerit testator inde libram, quod deminuere uellet ex legato uxoris suae, tunc mutata uoluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni, ut, si per-seuerauerit mulier in petendis quinque libris, exceptione doli mali submoueatur. sed si ex necessitate aliqua compulsus testator, non quod uellet deminuere ex legato, tunc mulieri ipso iure quinque librae auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit aduersus petentem. Quod si ita legasset uxori 'aurum quod eius causa paratum erit', tunc rectissime scribit Quintus Mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumen-tum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in obligatione, nec erit utendum distinction[2e]2, qua ex causa alienauerit testator. @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum. 'Titiae amicae meae, cum qua sine mendacio uixi, auri pondo quinque dari uolo': quaero, an heredes ad praestationem integrae materiae auri an ad pretium et quantum praestandum compellendi sint. Paulus respondit aut aurum ei, de qua quaeritur, praestari oportere, aut pretium auri, quanti com-parari potest. Item quaero, si lite contestata praetor ita pronuntiauit, ut materia prae-stetur, an tutores audiendi sint ab hac sententia pupillum, aduersus quem pronuntiatum est, apud successorem eius in integrum restituere uolentes. Paulus respondit praetorem, qui auro legato certi ponderis materiam praestari iussit, recte pronuntiasse uideri. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. 'Seiae dulcissimae poculum aureum quod elegerit fidei heredum committo ut darent.' quaero, cum in hereditate non sint nisi truellae scyphi modioli phialae, an Seia de his speciebus eligere possit. respondit, cum omnia potui parata pocula dicuntur, posse eam ex his eligere. @@&7Paulus& libro uicesimo primo responsorum. Ornamentorum appellatione uestem muliebrem non contineri nec errorem heredis ius mutasse respondi. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Titia testamento, item codicillis multas species tam argenti quam uestis specialiter per fideicommissum reliquit: quaero an non aliae species legato cedant, quam quae in hereditate inuentae essent. respondit eas cedere, quae inuentae essent: de ceteris cauendum, ut, si inuenta[2e]2 essent, praestentur. 'Semproniae Piae hoc amplius co[2o]2pertoria Tauiana et tunicas tres cum palliolis quae elegerit dari uolo': quaero an ex uniuersa ueste, id est an ex synthesi tunicas singulas et palliola Sempronia eligere possit. respondit, si essent tunicae singulares cum palliolis relictae, ex his dumtaxat eligi posse: quod si non est, heredem uel tunicas et palliola set ex synthesi praestaturum uel ueram aestimationem earum. Seia testamento ita cauit: 'si mihi per condicionem hu-manam contigerit, ipsa faciam: sin autem, ab heredibus meis fieri uolo: iubeoque signum dei ex libris centum in illa sacra aede et in patria statui subscriptione nominis mei'. quae-situm est: cum in eo templo non nisi aut aerea aut argentea tantum sint dona, heredes @1 Seiae utrum ex argento an ex auro signum ponere compellendi sunt an aereum? respondit secundum ea quae proponerentur argenteum ponendum. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Si uxori mundus mu-liebris legatus esset, ea tantummodo deberi Ofilius Labeo responderunt, quae ex his tradita utendi causa uxori uiro fuissent: aliter enim interpretantibus summam fore captionem, si uascularius aut faber argentarius uxori ita legasset. Cum ita legatum esset: 'argentum, quod domo me[2a]2 erit cum moriar', Ofilius nec quod depositum a se nec quod commodatum reliquisset argentum legatum uideri respondit. idem Cascellius de commodato. Labeo, quod depositum esset, ita deberi, si praesentis custodiae causa, non perpetuae ueluti thensauro depositum esset, quia illa uerba 'quod domo me[2a]2 erit' sic accipi debere 'esse solebat': et hoc probo. Ateius Seruium respondisse scribit, cui argentum, quod in Tusculano fundo cum moreretur habuisset, legatum esset, et quod antequam moreretur ex urbe in Tuscu-lanum iussu testatoris translatum esset, deberi: contra fore, si iniussu translatum esset. @@&7Scaeuola& libro septimo decimo digestorum. Medico suo contubernali et communium expeditionum comiti inter cetera ita legauerat: 'argentum uiatorium meum dari uolo'. quaesitum est, cum pater familias in diuersis temporibus rei publicae causa afuerat, quod uiatorium argentum hoc legato comprehensum esse uidetur. respondit, quod habuisset argentum uiatorium eo tempore cum testamentum faciebat, deberi. Uxori suae testamento ita legatum est: 'Semproniae dominae meae hoc amplius argentum balneare': quaesitum est, an etiam id argentum, qu[2o]2 diebus festis in balineo uti consueuit, legato cedat. respondit omne legatum uideri. Mulier decedens ornamenta legauerat ita: 'Seiae amicae meae ornamenta uniuersa dari uolo'. eodem testamento ita scripserat: 'funerari me arbitrio uiri mei uolo et inferri mihi quaecumque sepulturae meae causa feram ex ornamentis lineas duas ex margaritis et uiriolas ex smaragdis': sed neque heredes neque maritus, cum humi corpus daret, ea ornamenta, quae corpori iussus erat adici, dederunt: quaesitum est, utrum ad eam, cui ornamenta uniuersa reliquerat, pertineant an ad heredes. respondit non ad heredes, sed ad legatariam pertinere. @@@@{1DE LIBERATIONE LEGATA}1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad Sabinum. Omnibus debitoribus ea quae debent recte legantur, licet domini eorum sint. Iulianus scripsit, si res pignori data legetur debitori a creditore, ualere legatum habereque eum actionem, ut pignus recipiat, priusquam pecuniam soluat. sic autem loquitur Iulianus, quasi debitum non debeat lucrari: sed si alia testantis uoluntas fuit, et ad hoc peruenietur exemplo luitionis. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Heredem, damnatum a fideiussore non petere, a reo petere posse, sed a reo petere uetitum, si a fideiussore petat, reo ex testa-mento teneri Celsus putat. Idem Celsus ait nullam dubitationem habere, quin herede pe-tere a debitore uetito nec heres heredis petere possit. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Liberationem debitori posse legari iam certum est. Sed et si chirographum quis decedens debitori suo dederit, exceptionem ei competere puto, quasi pro fideicommisso huiusmodi datione ualitura. Iu-lianus etiam libro quadragesimo digestorum scripsit: si quis decedens chirographum Seii Titio dederit, ut post mortem suam Seio de aut, si conualuisset, sibi redderet, deinde @1 Titius defuncto donatore Seio dederit et heres eius petat debitum, Seius doli exceptionem habet. Nunc de effectu legati uideamus. et si quidem mihi liberatio sit relicta, cum solus sim debitor, siue a me petatur, exceptione uti possum, siue non petatur, poss[2u]2m agere, ut liberer per acceptilationem. sed et si cum alio sim debitor, puta duo rei fuimus promit-tendi, et mihi soli testator consultum uoluit, agendo consequar, non ut accepto liberer, ne etiam conreus meus liberetur contra testatoris uoluntatem, sed pacto liberabor. sed quid si socii fuimus? uideamus, ne per acceptilationem debeam liberari: alioquin, dum a conreo meo petitur, ego inquietor. et ita Iulianus libro trigesimo secundo digestorum scripsit, si quidem socii non simus, pacto me debere liberari, si socii, per acceptilationem. Conse-quenter quaeritur, an et ille socius pro legatario habeatur, cuius nomen in testamento Ȣscriptum non est, licet commodum ex testamento ad utrumque pertineat, si socii sunt. et est uerum non solum eum, cuius nomen in testamento scriptum est, legatarium habendum, uerum eum quoque, qui non est scriptus, si et eius contemplatione liberatio relicta esset. Utrique autem legatarii habentur et in hoc casu. nam et si quod ego debeo Titio sit ei legatum mei gratia, ut ego liberer, nemo me negabit legatarium, ut et Iulianus eodem libro scribit. et Marcellus notat utriusque legatum esse tam meum quam creditoris mei, etsi soluendo fuero: interesse enim creditoris duos reos habere. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Quid ergo est, cum agere poterit cre-ditor ex testamento? non aliter heres condemnari debebit, quam si caueatur ei aduersus debitorem defensu iri. item agente debitore nihil amplius heres praestare debet, quam ut eum aduersus creditorem defendat. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Si quis reum habeat et fideius-sorem et reo liberationem leget, Iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberan-dum: alioquin si fideiussorem coeperit conuenire, alia ratione reus conuenitur. quid tamen, si donationis causa fideiussor interuenit nec habet aduersus reum regressum? uel quid si ad fideiussorem pecunia peruenerit et ipse reum dederit uice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus liberandus. atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequa-quam hoc dicimus. Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus scripsit, pacto erit fideiussor liberandus. sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si uel reus ipse uere fuit aut in eam rem socius reus. Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, ne etiam filius liberetur. et parui, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae tempus circa peculium spectetur. huic patri similem facit Iulianus maritum, cui uxor post diuortium liberationem dotis legauit: nam et hunc, licet die legati cedente sol-uendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse. sed est uerius quod Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum solueret), ma-ritum non posse, quod debitum soluit. patrem enim etsi quis debitorem existimauerit, at-tamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur. Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus, utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed uidetur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri quoque proderit. quod optinendum est, nisi euidenter approbetur contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto. Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio @1 posse conueniri. hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum uoluit testator liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus. @@&7Iauolenus& libro sexto epistularum. Post emancipationem uero filii eatenus pater actionem habebit, quatenus aliquid ex peculio aut in rem uerso praestaturus est: id enim legatorum nomine ad patrem pertinebit, quod eius intererit. Illud quaeri potest, an eo quoque nomine pater ex testamento agere possit, ut etiam filius actione liberetur. qui-busdam eo usque extendi actionem placebat, quia patris interesse uideatur, si peculium filio post emancipationem concessisset, integrum ius eius permanere. ego contra sentio: nihil quicquam amplius patri praestandum ex eiusmodi scriptura testamenti puto, quam ut nihil ex eo, quod praestaturus heredi fuerit, praestet. @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Non solum autem quod debetur remitti potest, uerum etiam pars eius uel pars obligationis, ut est apud Iulianum tractatum libro trigesimo tertio digestorum. Si is qui stipulatus Stichum aut decem damnauerit he-redem Stichum non petere, legatum ualere constat: sed quid contineat, uideamus. et Iu-lianus scribit actionem ex testamento in hoc esse uideri, ut debitor accepto liberetur: quae res utique debitorem et in decem liberabit, quia acceptilatio solutioni comparatur, et quem-admodum, si Stichum soluisset, debitor liberaretur, ita et acceptilatione Stichi liberari. Sed si debitorem decem damnatus sit heres uiginti liberare, idem Iulianus scripsit libro trige-simo tertio nihilo minus esse liberandum decem: nam et si ei uiginti accepto ferantur, in decem liberabitur. Sed si duobus heredibus institutis alterum ex his damnauerit creditori soluere, ualet legatum propter coheredem eumque ex testamento acturum, ut creditori sol-uatur. Liberatio autem debitori legata ita demum effectum habet, si non fuerit exactum id a debitore, dum uiuat testator: ceterum si exactum est, euanescit legatum. Unde quaerit Iulianus, si ab impuberis substituto sit liberatio relicta, deinde impubes exegerit quod de-betur, an euanescat legatum. et cum constet pupillum in his, quae a substituto relinquuntur, personam sustinere eius a quo sub condicione legatur, consequens est substitutum actione ex testamento teneri, si pupillus a debitore exegerit. Idemque est et si pupillus non exe-gerit, sed solummodo litem sit contestatus, teneri eum, ut remittat actionem. Nam et si debitori liberatio sub condicione legata fuisset et uel lis fuisset contestata uel etiam ex-actum pendente condicione, ex testamento actio maneret liberatione relicta. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Non solum nostrum debitorem, sed et heredis et cuiuslibet alterius ut liberetur, legare possumus. Potest heres damnari, ut ad certum tempus non petat a debitore: sed sine dubio nec liberare eum intra id tempus debebit, et, si debitor decesserit, ab herede eius intra id tempus peti non poterit. Illud uidendum est, an eius temporis, intra quod petere heres uetitus sit, uel usuras uel poenas petere possit. et Priscus Neratius existimabat committere eum aduersus testamentum, si petisset: quod uerum est. Tale legatum: 'heres meus a solo Lucio Titio ne petito' ad heredem Lucii Titii non transit, si nihil uiuo Lucio Titio aduersus testamentum ab herede, eo quod ab eo exigere debitum temptauit, sit commissum: quotiens enim cohaeret per-sonae id quod legatur, ueluti personalis seruitus, ad heredem eius non transit, si non co-haeret, transit. Si uerba liberationis in rem sint collata, pro eo est, quasi heres ab eo debitore heredeque eius petere uetitus sit, ut adiectio heredis perinde nihil ualeat, atque non esset ualitura ipsius debitoris persona non comprehensa. Is, qui reddere rationes iussus sit, non uidetur satisfacere, si reliquum reddat non editis rationibus. Si heres ue-titus sit agere cum eo, qui negotia defuncti gesserit, non uidetur obligatio ei praelegata, quae dolo uel ex fraude eius qui negotia gesserit commissa sit, et testator id uidetur sen- @1 sisse. ideo si heres negotiorum gestorum egisset, agens procurator ex testamento incerti doli mali exceptione excludi potest. Et ei liberatio recte legatur, apud quem deposuero uel cui commodauero pignoriue dedero uel ei quem ex furtiua causa mihi dare oportet. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si quis rationes exigere ue-tetur, ut est saepissime rescriptum, non impeditur reliquas exigere, quas quis se reliquauit, et si quid dolo fecit qui rationes gessit. quod si quis et haec uelit remittere, ita debet legare: 'damnas esto heres meus, quidquid ab eo exegerit illa uel illa actione, id ei resti-tuere' uel 'actionem ei remittere'. @@&7Iulianus& libro trigesimo tertio digestorum. Si damnatus heres fuerit a fideiussore quidem non petere, quod autem reus debet, Titio dare, pacisci debet, ne a Ȣfideiussore petat, et aduersus reum actiones suas praestare legatario: quemadmodum damna-tus heres, ne a reo petat, et damnatus dare quod fideiussor debet, et reo acceptum facere et legatario litis aestimationem sufferre cogatur. @@&7Idem& libro trigesimo sexto digestorum. Si debitor fideiussorem suum ab herede suo liberari iusserit, an fideiussor liberari debeat? respondit debere. item quaesi-tum est, an, quia mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum [2esset, quemadmodum inutile legatum]2 est quod debitor creditori suo legat. respondit, quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius agere quam ex pristina obligatione. nam et si Titius mandauerit Maeuio, ut pecuniam promit-teret, deinde liberari eum iusserit a stipulatore, manifestum est, quantum intersit promis-soris liberari potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere. @@&7Idem& libro trigesimo nono digestorum. Lucius Titius cum Erotem actorem haberet, codicillis ita cauit: 'Erotem liberum esse uolo: quem rationes reddere uolo eius temporis, quod erit post nouissimam meam subscriptionem'. postea uiuus Erotem manu-misit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante pau-cissimos dies quam moreretur. heredes Lucii Titii dicunt quasdam summas et seruum adhuc Erotem et postea liberum accepisse neque in eas rationes, quae a Lucio Titio subscriptae sunt, int[2u]2lisse: quaero, an heredes ab Erote nihil exigere debent eius temporis, quo Lucius Titius subscripsit. respondi Erotem ex ea causa quae proponeretur liberationem petere non posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est. @@&7Idem& libro octagesimo primo digestorum. Si creditor debitori, qui se ex-ceptione perpetua tueri poterat, legauerit quod sibi deberet, nullius momenti legatum erit. at si idem debitor creditori legauerit, intellegendum erit exceptionem eum remitti credi-tori uoluisse. @@&7Ulpianus& libro primo fideicommissorum. Idem est et si in diem debitor fuit uel sub condicione. @@&7Idem& libro sexagesimo quarto ad edictum. Si quis in testamento damnatus est, ne a Titio debitore exigat, neque ipsum neque heredem eius potest conuenire: nam neque heredis heres agere neque ab heredis herede potest peti. heredis autem heres potest damnari, ne exigat debitorem. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Ei cui fundum in quinquennium locaueram @1 legaui quidquid eum mihi dare facere oportet oportebitue ut sineret heres sibi habere. Nerua Atilicinus, si heres prohiberet eum frui, ex conducto, si iure locationis quid retineret, ex testamento fore obligatum aiunt, quia nihil interesset, peteretur an retineret: totam enim locationem legatam uideri, @@&7Iauolenus& libro secundo Labeonis posteriorum. reliqua quoque: in iudicio locationis uenire. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. &7Cassius&. Etiam si habitatio eo modo legata esset, gratuitam habitationem heres praestare deberet. et praeterea placuit agere posse co-lonum cum herede ex testamento, ut liberetur conductione: quod rectissime dicitur. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Cum ita testemur: 'heres meus damnas esto liberare illum, quod is negotia mea gessit, et si quid eum mihi dare facere oportet, ab eo non exigere', damnatur heres nec creditas ab eo quoque pecunias exiget. in simili autem legato uix est, ut de eo quoque legando pater familias senserit, quod seruis eius peculii nomine debetur. @@&7Idem& libro decimo responsorum. 'Aurelio Sempronio fratri meo. Neminem molestari uolo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu uiueret, neque de sorte aut usurae nomine debiti: et absoluo ei et libero ex pignoribus eius domum et pos-sessionem Caperlatam.' Modestinus respondit ipsum debitorem, si conueniatur, exceptione tutum esse: diuersum in persona heredis eius. Gaius Seius cum adoleuisset, accepit cura-tores Publium Maeuium et Lucium Sempronium. sed enim idem Gaius Seius intra legi-timam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cauit: 'quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractaui'. quaero, an rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex uerbis testamenti apparet, confesssus sit se omnem rem suam administrasse. Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine con-ueniri eos posse. @@&7Terentius Clemens& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si id quod mihi [2deberes, uel tibi uel alii legauero idque mihi]2 solueris uel qualibet alia ratione libe-ratus a me fueris, exstinguitur legatum. Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc uerum est, quia con-fusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione. Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupauerit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debeatur legatum, si tum uiuat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum peruenit, si legatarius capere non possit. @@&7Papinianus& libro nono decimo quaestionum. 'Quod mihi Sempronius debet, peti nolo': non tantum exceptionem habere debitorem, sed et fideicommissum ut liberetur petere posse responsum est. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Procurator, a quo rationem heres exigere prohibitus eoque nomine procuratorem liberare damnatus est, pecuniam ab argentario de-bitam ex contractu, quem ut procurator fecit, iure mandati cogetur restituere uel actiones praestare. @1 @@&7Idem& libro octauo responsorum. Cum heres rogatur debitorem suum libe-rare, de eo tantum cogitatum uidetur, quod in obligatione manserit: itaque si quid ante tabulas apertas fuerit solutum, ad causam fideicommissi non pertinebit. quod autem post tabulas apertas ante aditam hereditatem ab eo, qui uoluntatem defuncti non ignorauit, fuerit exactum, dolo proximum erit ideoque repeti potest. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Legaui Titio quod mihi debetur uel ad-iecta certa quantitate siue specie uel non adiecta, aut ex contrario aeque cum distinctione, ueluti 'Titio quod ei debeo' uel ita 'Titio centum quae ei debeo': quaero, an per omnia requirendum putes, an debitum sit. et plenius rogo quae ad haec spectant attingas: cotti-diana enim sunt. respondi: si is, cui Titius debebat, debitum ei remittere uoluit, nihil interest, heredem suum iussit ut eum liberaret an prohibeat eum exigere: utroque enim modo liberandus est debitor et utroque casu competit ultro ad liberandum debitori actio. quod si etiam centum aureorum uel fundi debiti mentionem fecit, si quidem debitor fuisse probetur, liberandus est: quod si nihil debeat, poterit dici quasi falsa demonstratione ad-iecta etiam peti quod comprehensum est posse. sed poterit hoc dici si ita legauit: 'cen-tum aureos, quos mihi debet' uel 'Stichum, quem debet, heres meus damnas esto non pe-tere'. quod si sic dixit: 'heres meus centum aureos, quos mihi Titius debet, damnas esto ei dare', etiam illud temptari poterit, ut petere possit quasi falsa demonstratione adiecta: quod mihi nequaquam placet, cum dandi uerbum ad debitum referre se testator existima-uerit. contra autem si debitor creditori leget, nullam utilitatem uideo, si sine quantitate leget. sed et si id demonstret, quod debere se confitetur, nulla utilitas est nisi in his spe-ciebus, in quibus emolumentum debiti ampliatur. quod si centum aureos, quos se debere dixit, legauit, si quidem debet, inutile est legatum, quod si non fuit debitor, placuit utile esse legatum: certa enim nummorum quantitas similis est Sticho legato cum demonstra-tione falsa: idque et diuus Pius rescripsit certa pecunia dotis acceptae nomine legata. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Tutor decedens aliis heredibus scriptis pupillo suo, cuius tutelam gessit, tertiam partem bonorum dari uoluit, si heredibus suis Ȣtutelae causa controuersiam non fecerit, sed eo nomine omnes liberauerit: pupillus legatum praetulit et postea nihilo minus petit quidquid ex distractione aliaue causa ad tutorem suum ex tutela peruenerit: quaero, an uerbis testamenti ab his exactionibus excludatur. respondit, si prius, quam condicioni pareret, fideicommissum percepisset et pergeret petere id, in quo contra condicionem faceret, doli mali exceptionem obstaturam: nisi paratus esset, quod ex causa fideicommissi percepisset, reddere: quod ei aetatis beneficio indulgendum est. @@&7Tryphoninus& libro octauo disputationum. Uideamus, si ei, cum quo de peculio actio erit, liberatio testamento legata sit, an, si die, quo legata cedere solent, nihil in peculio sit, legatarii loco habetur? atquin nondum debitor fuit, nec procedit, ut emolu-mentum aliquid ex legato ad eum perueniat nisi propter spem futuri peculii. numquid ergo in pendenti sit, an legatarius fuerit, perinde atque si qua alia causa spem legati du-biam faceret? @@&7Scaeuola& libro sexto decimo digestorum. Aurelius Symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens eisdem pupillis legauit in h[2ae]2c uerba: 'Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis uolo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et uestia-rii nomine annuos denarios uiginti quinque. quo legato contenti esse debetis, quando tutela uestra non minimo damno rationem meam adflixerit. a uobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere uel ab hoc legato eorum retinere uelitis'. @1 quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit. respondit uerbis quae proponerentur id solum uideri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse Sym-phorus administrauerat, ab Arelliis sibi deberetur. Testamento facto debitoribus libera-tionem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his uerbis: 'quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt uolo'. quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, libera-rentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summouerentur. respondit non liberari. Titius Seio debitori suo ita legauit: 'do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat'. praeterea generaliter damnauit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset. postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est. quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur. respon-dit, cum in praeteritum tempus uerba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum. Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: 'Seium patrem meum liberatum esse uolo ab actione tutelae'. quaero, haec uerba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas uel ex uenditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus conuertit uel nomine suo faenerauit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere. respondit eum, cuius notio est, aestimaturum. praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri uideri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur. Maeuia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae uoluit liberari his uerbis: 'rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse uolo': quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata uideretur. Testamento ita scripserat: 'Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti uolo eoque amplius decem do': codicillis ita scripsit: 'Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecu-niae, quam mihi debet, ab herede meo donec aduiuet: quod si exigere ultra uoluntatem meam putauerit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec uiuit praestari uolo'. quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator uoluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent. respondit secundum ea quae proponerentur uideri minutum legatum, quod primo dederat. Legatum est testamento hoc modo: 'Seio concedi uolo, quidquid mihi ab eo debitum est uel fidem meam pro eo obligaui': quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat. respondit uideri omnem obligationem eius debiti per fidei-commissum solui uoluisse. Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legauit et haec uerba adiecit: 'quem rationem reddere ueto, quia instrumenta penes se habet': quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, red-dere debuerit. respondi Stichum eo nomine non teneri. &7Claudius&: nemo enim ex serui-tutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo @1 reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est. 'Centum, quae apud Apro-nianum deposita habeo, apud ipsum esse uolo, donec filius meus ad annos uiginti perue-nerit, eiusque pecuniae usuram exigi ueto.' quaesitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur. respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse. Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec uerba: 'ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius siue extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis'. quaesitum est, cum uniuersas rationes in diem mortis iste admi-nist[2r]2auerit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur. respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur lega-tam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum. Eum, qui tutelam ipsius administrauerat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit he-redes et tutori legauit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum. respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse. Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile uideretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset. respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur. Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari uellet uerbis testamenti, in qui[2bu]2sdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogauerat, an audiri deberet. respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasse[2t]2, petere posset. Quidam ita legauit: 'Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea': quaesitum est, an, si uere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit. respondit, si debita fuisse[2n]2t, nullum esse fideicommissum. Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et uicta fuerit, an fideicommissum peti possit. respondit secundum ea quae pro-ponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si is, qui duos reos pro-mittendi habet, damnauerit heredem, ut utrosque liberet, si alter ex his capere non possit nec socii sint, delegari debebit is qui nihil capit ei cui hoc commodum lege competit: Ȣcuius petitione utrumque accidit, ut et hoc commodum ad eum perueniat et is qui capit liberetur. quod si socii sint, propter eum qui capax est et ille capit per consequentias liberato illo per acceptilationem: id enim eueniret, etiamsi solum capacem liberare iussus esset. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Petitor uel possessor damnauit heredem suum, ne centumuirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur. et dictum ita de-mum utile uideri legatum esse, si malam causam aduersarius testatoris habuit, ut litigante herede uinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres legatario praestare cogitur. nam in bona causa nihil uidetur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimauerunt. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Creditor debitori legauit ita: 'Gaio Seio, quidquid mihi sub pignore hortorum suorum debuit, ab heredibus meis dari uolo': quaero, cum testator uiuus a Seio aliquid recepit, an id ex causa legati peti possit. respondit secundum ea quae proponerentur non posse. idem repetiit et ait item testatorem ante factos codicillos, quibus legauit, paene omnem pecuniam sortis et usurarum recepisse, ita ut modicum sortis et usurarum debeatur, et quaesiit, an ei repetitio competeret propter @1 uerba ad praeteritum relata 'quidquid mihi debuit'. respondit: prius quidem secundum ea quae proponerentur recte responsum est, uerum posterius propter ea, quae in tempore adderentur, ita ab iudice aestimandum, ut inspiceret, obliuione pecuniae solutae, aut quod eo inscio numerata esset, id fecisset, an consulto, quod quantitatem quondam debitam, non ius liberationis dare uoluisset. Inter cetera liberto ita legauit: 'et si quid me uiuo gessit, rationes ab eo exigi ueto'. quaeritur, an chartas, in quibus rationes conscriptae sunt, item reliquas secundum accepta et expensa heredibus reddere debeat. respondit ea de quibus quaereretur posse heredem uindicare, id autem, quod conseruis, qui remanent in hereditate, crediderit et in rem domini uersum esset, desisse in reliquis esse. Titia, quae duos tutores habuerat, ita cauit: 'rationem tutelae meae, quam egit Publius Maeuius cum Lucio Titio, reposci ab eo nolo': quaeritur, an, si qua pecunia apud eum ex tutela remansit, peti ab eo possit. respondit nihil proponi, [2cur]2 pecunia, quae pupillae esset et apud tutorem remaneret, legata uideretur. Item quaeritur, an contutor liberatus uideretur. respondit contutorem non liberari. 'Gaio Seio optime merito hoc amplius lego concedique uolo neque ab eo peti neque ab heredibus eius, quidquid mihi aut chirographis aut rationibus debitor est uel quidquid a me mutuum accepit uel fidem meam pro eo obligaui.' quaero, utrum id solum, quod eo tempore, quo testamentum fiebat, debebatur, legatum sit an et si quid ex ea summa usurarum nomine postea accessit legato cedat. respondit secundum ea quae proponerentur uideri omnem obligationem Seio eius debiti per fideicommissum solui uo-luisse. Item quaeritur, si postea nouatione facta et ampliata summa coeperit de-bere, an id, quod ex uetere contractu debebatur, nihilo minus in causa legati duret et an uero nouatione facta quasi nouus debitor ampliatae summae possit conueniri. respondit id dumtaxat legatum uideri quod tunc debuisset, si tamen mansit in ea uoluntate testator, quae tunc fuisset. @@@@{1DE ADIMENDIS UEL TRANSFERENDIS LEGATIS UEL @@@@FIDEICOMMISSIS}1 @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Qui actu legato iter adimat, nihil adimit, quia numquam actus sine itinere esse potest. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Fundo legato adimi ita potest: 'fundum illi praeter usum fructum neque do neque lego', ut usus fructus in legato relin-quatur. @8 Sed et fructus adimi potest, ut proprietas relinquatur. @8 Item pars fundi legati adimi potest. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'Titio fundum do lego: si Titius decesserit, Seio heres meus dare damnas esto', recte translatum legatum uidetur. sed et si iam mortuo eo, cui legatum erat, easdem res transtulerit, Sem-pronio debetur. Si quis Titio legauerit sic: 'Titio dato aut, si Titius ante decesserit quam accipiat, Sempronio dato', secundum meram suptilitatem utrique obligatum uideri here-dem, id est et Sempronio et heredi Titii. sed si quidem mora Titio ab herede facta est, ad heredes eius legati exactio transmittitur Sempronio repellendo: sin autem nulla mora intercesserit, tunc Sempronius legatum accipit, et non Titii heredes. sed si ante diem legati cedentem decesserit Titius, soli Sempronio debetur legatum. Idem dicendum est et fidei- @1 commissa hereditate puero data aut, si ante restitutam decessisset, matri eius relicta: ut, si puer ante diem legati cedentem decessisset, matri debeatur, si postea, ad pupilli heredes fideicommissum transmittatur utpote re ipsa mora subsecuta. Sed et cum quis ita legasset: 'heres meus Titio dato: si non dederit, Sempronio dato', ita demum Sempronio debetur, si dies eius in persona Titii non cessisset. Si quis ita legauerit: 'heres meus Titio fundum dato et si Titius eum fundum alienauerit, heres meus eundem fundum Seio dato', oneratus est heres: non enim a Titio fideicommissum relictum est, si alienasset fundum, sed ab herede ei legatum est. heres igitur debebit doli exceptione posita prospicere sibi cautione a Titio de fundo non alienando. Si quis plus quam dedit ademerit, ademptio ualet, ueluti si quis uiginti legauerit et quadraginta ademerit. Si loci usum fructum leget testator et iter adimat, non ualet ademptio ne[2c]2 uitiatur legatum: sicuti qui proprietatem fundi legat, iter adimendo legatum non minuit. Si duobus Titiis separatim legauerit et uni ademerit nec appareat, cui ademptum sit, utrique legatum debetur, quemadmodum et in dando, si non appareat cui datum sit, dicemus neutri legatum. Si Titio fundus pure eidemque sub condicione legatus sit, deinde postea ademptum sit sic: 'Titio fundum, quem sub condi-cione legaui, heres meus ne dato', ex nulla datione debetur, nisi specialiter dixerit pure eum legatum uelle accipere. Condicio legati an adimi possit uel hereditatis uel statuliberi, uidendum. et Iulianus scribit in statulibero detractam condicionem non repraesentare liber-tatem. Papinianus quoque libro septimo decimo quaestionum scribit generaliter condicionem adimi non posse: nec enim datur, inquit, condicio, sed adscribitur: quod autem adscribitur, non potest adimi, sed quod datur. sed melius est sensum magis quam uerba amplecti et condiciones sicut adscribi, ita et adimi posse. Cum Titio centum testamento legasset et eidem codicillis ita legasset: 'Titio quinquaginta dumtaxat nec amplius heres meus dato', non amplius quinquaginta legatarium petiturum. Non solum autem legata, sed et fideicom-missa adimi possunt et quidem nuda uoluntate. unde quaeritur, an etiam inimicitiis inter-positis fideicommissum non debeatur: et si quidem capitales uel grauissimae inimicitiae intercesserint, ademptum uideri quod relictum est: sin autem leuis offensa, manet fidei-commissum. secundum haec et in legato tractamus doli exceptione opposita. @@&7Idem& libro trigesimo tertio ad Sabinum. Quod si iterum in amicitiam redie-runt et paenituit testatorem prioris offensae, legatum uel fideicommissum relictum redinte-gratur: ambulatoria enim est uoluntas defuncti usque ad uitae supremum exitum. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum urbicum. Sicut adimi legatum potest, ita et ad alium transferri, ueluti hoc modo: 'quod Titio legaui, id Seio do lego': quae res in personam Titii tacitam ademptionem continet. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Translatio legati fit quat-tuor modis: aut enim a persona in personam transfertur: aut ab eo qui dare iussus est transfertur, ut alius det: aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei: aut quod pure datum est, transfertur sub condicione. Sed si id, quod a Titio dedi, a Maeuio dem, quamuis soleant esse duo eiusdem rei debitores, tamen uerius est hoc casu ademptum esse Ȣlegatum: nam cum dico: 'quod Titium dare damnaui, Seius damnas esto dare', uideor di-cere, ne Titius det. Item si pro fundo decem legentur, quidam putant non esse ademptum prius legatum: sed uerius est ademptum esse: nouissima enim uoluntas seruatur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Quod si alii legetur sub con-dicione, quod alii pure datum est, non plene recessum uidetur a primo, sed ita demum, si condicio sequentis exstiterit: ceterum si hoc animo fuerit testator, ut omnimodo recessum a primo putauerit, dicendum erit a primo ademptum legatum. @1 @@&7Iulianus& libro trigesimo secundo digestorum. Et ideo si uiuo testatore mortuus fuerit is, in quem translatum legatum fuerit, nihilo magis ad eum, a quo translatum fuerit, per-tinebit. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. Cum centum, quae quis pure reliquit, condicione adiecta iterum eidem legauit, si quidem quasi aliam hanc summam esse uoluit, et quod pure relictum est statim debebitur et quod sub condicione adscriptum est, si con-dicio exstiterit. quod si eandem summam mutata uoluntate sub condicione reliquit, pura datio condicionalis effecta uidebitur. quare si in eodem testamento, in quo centum ad-scripser[2a]2t, postea quinquaginta reliquerit, si quidem alia uoluit esse haec quinquaginta, centum quinquaginta debebuntur, sin uero quinquaginta tantum deberi uoluit, quinquaginta tantum debebuntur. idem est et si in codicillis id fuerit factum. @@&7Iulianus& libro trigesimo septimo digestorum. Si legatum pure datum Titio adimatur sub condicione et pendente condicione Titius decesserit, quamuis condicio de-fecerit, ad heredem Titii legatum non pertinebit: nam legatum cum sub condicione adi-mitur, perinde est, ac si sub contraria condicione datum fuisset. Quod ita legatum est: 'Titio decem heres meus dato: si Titio non dederit, eadem decem Sempronio dato', si mo-riatur Titius ante diem legati, Sempronius legatum utiliter petet: translatum enim legatum intellegi debebit. @@&7Idem& libro quinquagesimo quarto digestorum. Qui hominem legat et Stichum adimit, non peremit legatum, sed extenuat, @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo ad Sabinum. ut Stichum legatarius eligere non possit. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescripse-runt, cum testator postrema scriptura quaqua ratione motus pessimum libertum esse adie-cisset, ea quae priore scriptura ei relicta fuerant adempta uideri. @@&7Florentinus& libro primo institutionum. Legata inutiliter data ademptione non confirmantur, ueluti si domino herede instituto, seruo pure legatum sub condicione adimatur: nam pure legatum si sub condicione adimatur, sub contraria condicione datum intellegitur et ideo confirmatur. ademptio autem, quo minus, non quo magis legatum de-beatur, interuenit. Quibus ex causis datio legati inutilis est, ex isdem causis etiam ademptio inefficax habetur, ueluti si uiam pro parte adimas aut pro parte liberum esse uetes. @@&7Paulus& libro singulari de adsignatione libertorum. Cum seruus legatus a testatore et alienatus rursus redemptus sit a testatore, non debetur legatario opposita ex-ceptione doli mali. sane si probet legatarius nouam uoluntatem testatoris, non submouebitur. @@&7Idem& ex libro singulari de iure codicillorum. Nihil interest, inducatur quod scriptum est an adimatur. @@&7Celsus& libro uicesimo secundo digestorum. Nihil prohibet priorem scriptu-ram posteriore corrigere commutare rescindere. @@&7Modestinus& libro octauo differentiarum. Rem legatam si testator uiuus alii donauerit, omnimodo exstinguitur legatum. nec distinguimus, utrum propter necessi-tatem rei familiaris an mera uoluntate donauerit, ut, si necessitate donauerit, legatum de- @1 beatur, si nuda uoluntate, non debeatur: haec enim distinctio in donantis munificentia[2m]2 non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis exsistat. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Modestinus respondit, si adimendo lega-tum, quod Maeuio relictum sit, fideicommissum ab eo datum defunctus reuocare noluit, heredes ex causa fideicommissi conueniri posse recte probari. @@&7Pomponius& libro primo ad Quintum Mucium. Licet transferam legatum in eum, cum quo nobis testamenti factio non est, siue in seruum proprium, cui sine libertate legauero, licet eis non debeatur, nec illi tamen debebitur, cui fuerit ademptum. @@&7Licinnius Rufinus& libro quarto regularum. Legatum nulli alii adimi potest quam cui datum est: quapropter si filio aut seruo alieno legatum fuerit, domino aut patri legatum adimi non potest. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Ex parte heres institutus etiam lega-tum acceperat: eum testator inimicitiis grauissimis persecutus, cum testamentum aliud fa-cere instituisset neque perficere potuisset, praeteriit. hereditariae quidem actiones ei non denegabuntur, sed legatum si petat, exceptione doli mali submouebitur. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Pater inter filios facultatibus diuisis filiam ex ratione primipili commodorum trecentos aureos accipere uoluit ac postea de pecunia commodorum possessionem parauit. nihilo minus fratres et coheredes sorori fideicommis-sum praestabunt: non enim absumptum uidetur, quod in corpus patrimonii uersum est. cum autem inter filios diuiso patrimonio res indiuisas ad omnes coheredes pertinere uo-luisset, ita possessionem ex commodis comparatam diuidi placuit, ut in eam superflui pretii filia portionem hereditariam accipi[2a]2t: hoc enim eueniret in bonis pecunia relicta. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Legatum sub condicione datum cum trans-fertur, sub eadem condicione transferri uidetur, si non condicio priori personae cohaereat: nam si quis uxori sublatis liberis legauerit, repetita condicio non uidebitur, quae fuit in persona mulieris necessaria. Pater hortos instructos filiae legauit: postea quaedam ex man-cipiis hortorum uxori donauit. siue donationes confirmauit siue non confirmauit, posterior uoluntas filiae legato potior erit: sed etsi non ualeat donatio, tamen minuisse filiae legatum pater intellegitur. @@&7Idem& libro nono responsorum. Alteri ex heredibus praeceptionem praedii dedit: mox alteri praestari aduersus debitorem actiones ad eum finem mandauit, quo praedium fuerat comparatum. cum postea praedio distracto citra ullam offensam eius, qui praeceptionem acceperat, pretium in corpus patrimonii redisset, non esse praestandas ac-tiones coheredi respondi. @@&7Paulus& libro nono quaestionum. Si, seruo cum libertate dato legato, et alienato adimatur libertas, quamuis alieno inutiliter adimatur, tamen legatum ad emptorem non peruenturum: et merito: constitit enim ademptio, quia possit redimi, sicut datio, cum in eum confertur, qui testamenti faciendi tempore fuit testatoris, deinde alienato codicillis libertas datur. Quid ergo, si eum, quem liberum esse quis iusserat, manumiserat uiuus, deinde codicillis libertatem ei ademerit? uideamus, an perdiderit legatum uana ademptio libertatis. quod quidam putant: sed superuacua scriptura non nocet legato. @@&7Idem& libro uicesimo primo quaestionum. Seruus legatus est et ei aliquid. si alienato eo adimatur quod ei legatum est, ualet ademptio, quia et legatum potest procedere, si redimatur. Seruo legato et inter uiuos manumisso si legatum adimatur, @1 nullius momenti ademptio est: igitur legatum, quod ipsi datum est capiet. nam etsi rursus in seruitutem ceciderit, non tamen legatum eius resuscitabitur: nouus enim uidetur homo esse. @@&7Ualens& libro quinto fideicommissorum. Si tibi certam rem legauero et ro-gauero te, ut eam Titio restitueres, deinde eandem rem tibi fideicommisero nec rogauero te, ut alii eam praestares, quaeritur, an in tua potestate sit ex causa fideicommissi eli-gere, ut fideicommissum non praeste[2s]2. et magis posteriorem scripturam testamenti placuit spectari. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Libertus, qui in priore parte testamenti legatum acceperat et ingratus postea eadem scriptura a testatore appellatus est, commu-tata uoluntate actionem ex testamento habere non potest. Ȣ@@&7Scaeuola& libro uicesimo digestorum. Alumnae suae plura legauerat: quae-dam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et uiginti dari uoluit his uerbis: 'hoc amplius do lego darique uolo uiginti auri libras' et adiecit: 'fideique tuae, Atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri uelis, et, si putaueris eam ad bonam uitae consuetudinem reuersam, ita uiginti auri libras ei reddere, cum morieris. interim tamen reditus eius, id est usuras se-misses ei praestes'. postea codicillis ad Maeuium legatarium easdem uiginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in haec uerba: 'uiginti libras auri, quas testamento Sem-proniae alumnae meae reliqui, eas dari uolo Maeuio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniae, quamdiu aduixerit, praestet menstruos denarios quinque et uestiarii nomine denarios centenos uicenos quinos, idque fidei uestrae committo: certa sum autem te, Maeui, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut uoluntas mea in persona alumnae meae duret'. quaesitum est, an Maeuius legatarius cogendus sit post mortem suam uiginti libras auri Semproniae restituere, sicut rogatus fuerat Attius heres. respondit secundum ea quae proponerentur uiginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a Maeuio et ab herede eius, donec uiuit alumna. Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et $S3U/GKTHS3IN& praediorum quae appellabatur circa Colone[2n]2: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res do-nauit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: '$*TITI/A TOI=S3 KLHRONO/MOIS3 MOU XAI/REIN. $BOU/LOMAI BE/BAIA EI)=NAI TA\ U(POTETAGME/NA, O(/S3A E)/FQAS3A EI)S3 TO\ O)/NOMA TO\ *PAMFI/LOU PEPOIHKE/NAI. E)A/N $*S3EI/+A H( S3U/NTROFO/S3 MOU KLHRONO/MOS3 MH\ GE/NHTAI, E)C OU(= GE/GRAFA AU)TH\N ME/ROUS3, BOU/LOMAI AU)TH=| DO-$QH=NAI TH\N S3U/GKTHS3IN TH\N PERI\ *KOLW/NHN&'. quaesitum est, cum Seia liberta omissa parte here-ditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est $S3U/GKTHS3IN& circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia uindicet, doli mali exceptione summoueri debeat. respondit translatum uideri fideicommissum praediorum, id est $S3U/GKTHS3IN quae est circa Colonen, in Seiam libertam. Ab heredibus petierat, ut, si in prouincia de-cessisset, sexaginta Lucio Titi[2o]2 darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat haec uerba: 'cui concedi uolo, si quid ex ea pecunia supererit'. eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: 'peto a uobis, ut, siue in prouincia siue in uia aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumen-tum filiorum meorum reportare'. quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit. respondit ademptum uideri. Qui filias ex disparibus portio- @1 nibus testamento here[2de]2s instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento diuisionem fecit, deinde haec uerba adiecit: '$TA\ DE\ LOIPA\ PA/NTA TW=N U(PARXO/NTWN MOU, O(MOI/WS3 $KAI\ TA\ TH=S3 KLHRONOMI/AS3 BA/RH E)/S3TAI MO/NWN TW=N DU/O MOU QUGATE/RWN *PRI/MHS3 KAI\ *S3EKOU/NDHS3 H)\ $TH=S3 E)C AU)TW=N PERIOU/S3HS3&'. postea codicillis longe aliam diuisionem fecit bonorum inter eas-dem, inter quas et testamento diuiserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit. quaesitum est, an Prima et Secunda filia[2e]2 ex uerbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim nulli relicta sunt in diuisione, quae nouissima a patre facta est. respondit non a tota uoluntate recessisse uideri, sed his tantum rebus quas reformasset. Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus uixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita cauerat: 'quoniam cognoui Priscillianum filium meum in extremis esse, iustis-simum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius lega-ueram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis uolo': postea ex eadem infirmitate Priscillianus decessit. quaesitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat. respondit posse uideri, si decessisset ex ea in-firmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse. @@&7Scaeuola& libro quarto decimo digestorum. Filio ex parte heredi instituto duos fundos cum mancipiis et instrumento omni legauit: idem uxori plura legata et seruos Stichum et Damam legauit: sed cum in altero ex fundis filio praelegatis cognouisset uili-cum non esse, Stichum misit et tam rei rusticae quam rationibus fundi praefecit: quaesitum est, Stichus utrum ad uxorem an ad filium pertineret. respondit, cum memor erat eorum, quae testamento cauisset, Stichum his praediis, in quae translatus est, actorem cedere nec uxorem posse Stichum ex fideicommissi causa petere. Matri suae heredi ex parte institutae quattuor praedia legauit et fidei eius commisit, ut ex his duo socero restitueret: deinde codicillis socero ademit fideicommissum: quaesitum est, an nihilo minus ex praelegatione ad matrem pertineret. respondi nihil proponi, cur ad matrem pertinerent. Seia testamento suo legauit auri pondo quinque: Titius accusauit eam, quod patrem suum mandasset inter-ficiendum: Seia post institutam accusationem codicillos confecit nec ademit Titio priuigno legatum et ante finem accusationis decessit: acta causa pronuntiatum est patrem Titii sce-lere Seiae non interceptum. quaero, cum codicillis legatum, quod testamento Titio dederat, non ademerit, an ab heredibus Seiae Titio debeatur. respondit secundum ea quae propone-rentur non deberi. Filiae, quam in potestate habebat, inter cetera legauit peculium: idem post factum testamentum pecuniam a debitore filiae exegit et in suam rationem conuertit: quaero, an filia eo nomine cum heredibus patris agere possit. respondit, si probare[2t]2 non adimendi animo factum, agere posse. @@&7Uenuleius& libro decimo actionum. Detrahere legatis uel adicere, si nihil pr[2ae]2ter pecuniam numeratam legatum sit, promptum est: cum uero res corporales inter-uenient, et scriptura difficilior fit et obscura portio. Cum libertas adimitur, legata seruis relicta nihil attinet adimi. @1 @@@@{1DE REBUS DUBIIS}1 @@&7Papinianus& libro septimo responsorum. Fundum Maeuianum aut Seianum Titio legauerat, cum uniuersa possessio plurium praediorum sub appellatione fundi Mae-uiani rationibus demonstraretur. respondi non uideri cetera praedia legato uoluisse de-functum cedere, si fundi Seiani pretium a fundi Maeuiani pretio non magna pecunia distingueretur. @@&7Idem& libro nono responsorum. Ciuibus ciuitatis legatum uel fideicommissum datum ciuitati relictum uidetur. @@&7Paulus& libro quarto decimo quaestionum. In ambiguo sermone non utrum que dicimus, sed id dumtaxat quod uolumus: itaque qui aliud dicit quam uult, neque id dicit quod uox significat, quia non uult, neque id quod uult, quia id non loquitur. @@&7Idem& libro nono decimo responsorum. Paulus respondit: cum nomen fidei-commissarii testamento adscriptum non sit, nulli personae neque certae neque incertae datum fideicommissum uideri indubitatum est. @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. Quidam relegatus facto testamento post heredis institutionem et post legata quibusdam data ita subiecit: 'si quis ex heredibus ce-terisue amicis, quorum hoc testamento mentionem habui, siue quis alius restitutionem mihi impetrauerit ab imperatore et ante decessero, quam ei gratias agerem: uolo dari ei qui id egerit a ceteris heredibus aureos tot'. unus ex his, quos heredes scripserat, impetrauit ei restitutionem et antequam id sciret, decessit. cum de fideicommisso quaereretur, an de-beretur, consultus Iulianus respondit deberi: sed etiam si non heres uel legatarius, sed Ȣalius ex amicis curauit eum restitui, et ei fideicommissum praestari. Si tibi et postumo suo uel alieno hereditatem restituere quis rogauerit @@&7Maecianus& libro tertio fideicommissorum. uel ex parte te et ex parte postu-mum heredem instituisset legatumue similiter uel fideicommissum dedisset, @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. utrum ita postumus partem faciat, si natus sit, an et si natus non sit, quaeritur. ego commodius dici puto, si quidem natus non est, minime eum partem facere, sed totum ad te pertinere, quasi ab initio tibi solido relicto: sin autem natus fuerit, utrosque accipere quantum cuique relictum est, ut uno nato pars tibi dimidia debeatur, duobus natis tertia tibi debeatur, tribus natis, quia trigemini quoque nascuntur, quarta debeatur. et nostra quidem aetate Serapias Alexan-drina mulier ad diuum Hadrianum perducta est cum quinque liberis, quos uno fetu enixa est. sed tamen quod ultra tres nascitur, fere portentosum uidetur. Cum quidam pluribus heredibus institutis unius fidei commississet, ut, cum moreretur, uni ex coheredibus, cui ipse uellet, restitueret eam partem hereditatis, quae ad eum peruenisset: uerissimum est utile esse fideicommissum: nec enim in arbitrio eius qui rogatus est positum est, an omnino @1 uelit restituere, sed cui potius restituat: plurimum enim interest, utrum in potestate eius, quem testator obligari cogitat, faciat, si uelit dare, an post necessitatem dandi solius distri-buendi liberum arbitrium concedat. Quaesitum est, si coheredes ex disparibus partibus scripti sint, utrum partem suam in uiriles partes restituere singulis debeat an pro por-tionibus hereditariis, ex quibus heredes scripti sint. et placuit, si testator ita restitui ius-sisset partem, si aliquam pecuniam dedissent, si quidem aequas partes iussi fuerint dare, conueniens uideri esse etiam ex fideicommisso aequas partes eis restitui oportere, si uero dispares in ea pecunia distribuenda significauit testator, ut uideantur hereditariis portio-nibus congruere, consentaneum esse etiam fideicommissum pro hereditariis partibus eis restitui debere. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Si inter uirum et uxorem donatio facta fuerit, priore defuncto cui donatum est ad eum res redit qui donauerat: quod si simul tam is cui donatum est quam is qui donauerit, quaestionis decidendae gratia magis placuit ualere donationem, eo maxime, quod donator non superuiuat, qui rem condicere possit. @@&7Tryphoninus& libro uicesimo primo disputationum. Qui duos impuberes filios habebat, ei qui supremus moritur Titium substituit: duo impuberes simul in naue perierunt: quaesitum est, an substituto et cuius hereditas deferatur. dixi, si ordine uita decessissent, priori mortuo frater ab intestato heres erit, posteriori substitutus: in ea tamen hereditate etiam ante defuncti filii habebit hereditatem. in proposita autem quaestione ubi simul perierunt, quia, cum neutri frater superstes fuit, quasi utrique ultimi decessisse sibi uideantur? an uero neutri, quia comparatio posterioris decedentis ex facto prioris mortui sumitur? sed superior sententia magis admittenda est, ut utrique heres sit: nam et qui unicum filium habet, si supremum morienti substituit, no[2n]2 uidetur inutiliter substituisse: et proximus adgnatus intellegitur etiam qui solus est quique neminem antecedit: et hic utrique, quia neutri eorum alter superstes fuit, ultimi primique obierunt. Cum bello pater cum filio perisset materque filii quasi postea mortui bona uindicaret, adgnati uero patris, quasi filius ante perisset, diuus Hadrianus credidit patrem prius mortuum. Si cum filio suo libertus simul perierit intestati, patrono legitima defertur hereditas, si non probatur superuixisse patri filius: hoc enim reuerentia patronatus suggerente dicimus. Si maritus et uxor simul perierint, stipulatio de dote ex capitulo 'si in matrimonio mulier decessisset' habebit locum, si non probatur illa superstes uiro fuisse. Si Lucius Titius cum filio pubere, quem solum testamento scriptum heredem habebat, perierit, intellegitur superuixisse filius patri et ex testamento heres fuisse, et filii hereditas successoribus eius defertur, nisi con-trarium approbetur. quod si impubes cum patre filius perierit, creditur pater superuixisse, nisi et hic contrarium approbetur. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Si fuerit legatum relictum ex cognatis meis qui primus Capitolium ascenderit, si simul duo uenisse dicantur nec apparet, quis prior uenerit, an impedietur legatum? uel ei qui monumentum fecerit, et plures fecerint? uel ei qui maximus natu est, et duo pares aetate sint? sed et si legatum Sempronio amico fuerit relictum, et duo sint aequa caritate coniuncti? sed et si duobus hominibus eiusdem nominis fuerit legatum, puta Semproniis, mox Sempronio ademptum sit nec appareat, cui @1 ademptum sit: utrum datio in utriusque persona infringitur an ademptio nulla est, quaeri potest. item si ex pluribus seruis eiusdem nominis uni uel quibusdam libertas relicta est. et uerius est in his omnibus etiam legata et libertates impediri, ademptionem autem in utrumque ualere. Plane si ita libertatem acceperit ancilla: 'si primum marem pepererit, libera esto' et haec uno utero marem et feminam peperisset: si quidem certum est, quid prius edidisset, non debet de ipsius statu ambigi, utrum libera esset nec ne, sed nec filiae: nam si postea edita est, erit ingenua. sin autem hoc incertum est nec potest nec per suptilitatem iudicialem manifestari, in ambiguis rebus humaniorem sententiam sequi oportet, ut tam ipsa libertatem consequatur quam filia eius ingenuitatem, quasi per praesumptionem priore masculo edito. @@&7Iulianus& libro trigesimo sexto digestorum. Quotiens libertis usus fructus legatur et ei, qui nouissimus superuixerit, proprietas, utile est legatum: existimo enim omnibus libertis proprietatem sub hac condicione 'si nouissimus superuixerit' dari. @@&7Idem& libro quinquagesimo digestorum. Quotiens in actionibus aut in ex-ceptionibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res de qua agitur magis ualeat quam pereat. @@&7Idem& libro singulari de ambiguitatibus. Si is qui ducenta deposuit ita leget: 'Seio cum ducentis quae apud eum deposui trecenta lego', singulae summae sepa-rate quidem certam habent demonstrationem, coniunctione uero tali incidunt in ambigui-tatem. sed dicendum est non trecenta, sed quingenta deberi, quia duae summae iunguntur. Si quis leget: 'fundum Seianum heres meus Attio cum Dione Maeuii seruo dato', dubitatur quidem, Dioni quoque fundus legatus sit an Dio cum fundo legatus sit. sed magis dicen-dum est non solum fundum, sed etiam seruum Dionem esse legatum, maxime si nullas iustas causas habuit Dioni legandi. Cum ita stipulationem concipimus: 'si hominem aut fundum non dederis, centum dari spondes?' utrumque est faciendum, ne stipulatio com-mittatur, id est siue alterum siue neutrum factum sit, tenebit stipulatio. idemque est eui-denter, cum propositis specialiter pluribus rebus, quas fieri uolumus, ita stipulamur: 'si quid eorum factum non erit': ueluti 'Stichum et Damam et Erotem sisti? si quis eorum non steterit, decem dari?' necesse est enim omnes esse sistendos, ut stipulationi satisfiat. uel ut propius accedamus, fingamus ita stipulationem factam: 'si Stichum et Damam et Erotem non sisteris, decem dari?' neque enim dubitabimus, quin aeque omnes sisti opor-teat. Utrum ita concipias stipulationem 'si illud aut illud factum non erit' an hoc modo @1 'si quid eorum factum non erit, quae ut fierent, comprehensa sunt', hoc interest, quod, quamuis altero facto uerum sit hoc aut illud uere factum esse, non ideo tamen uerum erit hoc aut illud factum non esse. nam simul ea possunt esse uera, quamuis inter se contraria sunt, quia cum significatio non ex uniuerso, sed ex aliquo sumitur, si ueri aliquid inde sit, ueram efficit totam orationem: sicut e contrario duae orationes pugnantia continentes simul falsae sunt, ueluti si qui liberorum partim puberes, partim impuberes decesserint, nam Ȣet hoc falsum erit omnes impuberes decessisse et illud omnes puberes decessisse. id ac-cidit, quia significatio sumitur ex uniuerso, in quo si aliquid falsum est, totam orationem falsam efficit. animaduertendum igitur est, quid sit, de quo quaeritur. nam cum ita con-cipio 'si illud aut illud non fuerit', quaeri debet, an aliquid factum non sit: illius effectus hic est, ut neutrum fiat, huius autem, ut utrumque fiat: nec in illo prodest aliquid non fecisse, si aliquid factum sit, neque in hoc aliquid fecisse, si aliquid factum non sit. Pro-inde si quis ita interroget: 'eorum quid, quae obiciuntur tibi, fecisti?' ille neget, hoc ex-primat: 'eorum quid, quae obiciuntur, non feci', id est 'nihil horum feci'. Si quis autem plura in stipulatum deducat, quorum unum fieri uelit, ita comprehendere debet: 'illud aut illud fieri spondes? si nihil eorum factum erit, tantum dabis?' Item si pater familias in testamento ita scripserit: 'si quis mihi filius aut filia genitur, heres mihi esto: si mihi filius aut filia heres non erit, Seius heres esto', non satis uoluntatem suam declarauit, si non aliter extraneum heredem esse uolet, quam si neque filius neque filia heres sit: hoc enim modo concipi oportet: 'si mihi neque filius neque filia heres erit'. potest autem interdum superior scriptura esse necessaria, si quis, cum filium et filiam habeat, utrumque heredem instituere uelit, sed siue alter heres futurus sit, extraneum miscere, siue neuter, extraneum substituere. sed procliuior est sententia testatoris sic esse interpretanda, ut, siue filius siue filia nati ei fuerint, extraneus non admittatur, nisi specialiter hoc testator expresserit. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Si quis ita scripserit: 'illis, qui testa-mentum meum signauerint, heres meus decem dato', Trebatius utile legatum esse putat: quod Pomponius uerius esse existimat, quia ipsum testamentum confirmatur testibus ad-hibitis, quod uerum esse existimo. @@&7Idem& libro secundo regularum. Quaedam sunt, in quibus res dubia est, sed ex post facto retro ducitur et apparet, quid actum est. ut ecce si res legata fuerit et deliberante legatario eam rem heres alii tradiderit: nam si quidem uoluerit legatarius ha-bere legatum, traditio nulla est, si uero repudiauerit, ualet. tantundem est et si pecuniam hereditariam legatam crediderit heres: nam si quidem non repudiauerit legatarius, alienam pecuniam credidit, si uero repudiauerit, suam pecuniam credidisse uidetur. quid ergo, si consumpta fuerit pecunia? utique idem erit ex euentu dicendum. @@&7Idem& libro tertio regularum. Quod de pariter mortuis tractamus, et in aliis agitatum est. ut ecce si mater stipulata est dotem a marito mortua filia in matri-monio sibi reddi et simul cum filia perit, an ad heredem matris actio ex stipulatu competere? @1 et diuus Pius rescripsit non esse commissam stipulationem, quia mater filiae non super-uixit. Item quaeritur, si extraneus, qui dotem stipulatus est, simul cum marito decesserit uel cum ea, propter quam stipulatus esset, an ad heredem suum actionem transmittat. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Plautium. Idem est, si dos uxori praelegata sit et simul cum marito perierit. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Sed et in illo quaeritur, si pariter pu-pillus et qui ei substitutus erat frater necessarius decesserit, an frater fratri exsistat heres an contra: uel si duo inuicem necessarii substituti sunt et una perierint, an heredes ex-stitisse uideantur: uel alter alteri (hoc est si inuicem) hereditatem rogati fuerint restituere. in quibus casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum emisit, non uidetur alter alteri superuixisse. Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum seruis simul uita functus sit, serui, quasi in bonis eius mortis tempore fuerint, non computantur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad Sabinum. Si cognatis legatum sit et hi cognati quidem esse desierunt, in ciuitate autem maneant, dicendum deberi legatum: cognati enim testamenti facti tempore fuerunt. certe si quis testamenti facti tempore cognatus non fuit, mortis tempore factus est per adrogationem, facilius legatum consequitur. Si quis cognationi leget, idem est atque si cognatis legasset. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Plautium. Cum senatus temporibus diui Marci permiserit collegiis legare, nulla dubitatio est, quod, si corpori cui licet coire legatum sit, debeatur: cui autem non licet si legetur, non ualebit, nisi singulis legetur: hi enim non quasi collegium, sed quasi certi homines admittentur ad legatum. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Ubi est uerborum ambiguitas, ualet quod acti est, ueluti cum Stichum stipuler et sint plures Stichi, uel hominem, uel Cartha-gini, cum sint duae Carthagines. Semper in dubiis id agendum est, ut quam tutissimo loco res sit bona fide contracta, nisi cum aperte contra leges scriptum est. @@&7Iauolenus& libro quinto ex Cassio. Cum pubere filio mater naufragio periit: cum explorari non possit, uter prior exstinctus sit, humanius est credere filius diutius uixisse. @@&7Gaius& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Si mulier cum filio impu-bere naufragio periit, priorem filium necatum esse intellegitur. @@&7Marcellus& libro undecimo digestorum. Cum in testamento ambigue aut etiam perperam scriptum est, benigne interpretari et secundum id, quod credibile est co-gitatum, credendum est. @@&7Celsus& libro uicesimo secundo digestorum. 'Quem heredi meo dixero uelle me liberum esse, liber esto. cui ut dare damnas sit heres meus, dixero, ei heres meus dare damnas esto.' testatoris uoluntas, si quibusdam argumentis apparebit, de quo dixit, adimplenda est. @@&7Idem& libro uicesimo sexto digestorum. Cum quaeritur in stipu-latione, quid acti sit, ambiguitas contra stipulatorem est. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Si quis de pluribus unum manumitti uoluerit nec appareat, de quo manumittendo testator sensit, nulli eorum fideicommissa com-petit libertas. @@&7Iauolenus& libro tertio ex posterioribus Labeonis. Qui habebat Flaccum fullonem et Philonicum pistorem, uxori Flaccum pistorem legauerat: qui eorum et num @1 uterque deberetur? placuit primo eum legatum esse, quem testator legare sensisset. quod si non appareret, primum inspiciendum esse, an nomina seruorum dominus nota habuisset: quod si habuisset, eum deberi, qui nominatus esset, tametsi in artificio erratum esset. sin autem ignota nomina seruorum essent, pistorem legatum uideri perinde ac si nomen ei adiectum non esset. @@&7Scaeuola& libro octauo decimo digestorum. Plures testamento manumiserat, in quibus Sabinam et Cyprogeniam, cum quisque eorum ad trigesimum annum aetatis per-ueniss[2e]2t et cum liber quisque eorum esset, certam summam dari uoluerat. et coniuncta scriptura ita cauerat: 'Sabinae et Cyprogeniae dari uolo, cum ad statutam aetatem per-uenerint, singulis decem et hoc amplius alimentorum nomine in annos singulos quoad uiuent singulis decem'. quaesitum est, utrum omnibus manumissis alimenta debeantur an uero Sabinae et Cyprogeniae solis. respondit secundum ea quae proponerentur uideri omni-bus alimenta legata. @@@@{1DE HIS QUAE POENAE CAUSA RELINQUUNTUR}1 @@&7Africanus& libro quaestionum. Filio familias uel seruo herede instituto etiam si in patris dominiue poenam illicite uel probrose datum est, nullius momenti lega-tum esse respondit: non enim id solum, quod in heredes, sed omne, quod in cuiusque lucrum aliquid ex ultima uoluntate sentientis talem poenam in testamento scriptum sit, nullius momenti habendum. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Poenam a condicione uoluntas testa-toris separat et an poena, an condicio, an translatio sit, ex uoluntate defuncti apparet: idque diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@@@{1DE REGULA CATONIANA}1 @@&7Celsus& libro trigesimo quinto digestorum. Catoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocum-Ȣque decesserit, non ualere. quae definitio in quibusdam falsa est. Quid enim, si quis ita legauerit: 'si post kalendas mortuus fuero, Titio dato'? an cauillamur? nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum uerius est quam inutiliter datum. Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum uiuo testatore alienaueris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Sed et si sic legauerit: 'si filia mea Titio nupta erit', sufficere uisum est, si mortis tempore nupta inueniatur, licet testamenti facti tempore fuerit impubes. @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Catoniana regula non per-tinet ad hereditates neque ad ea legata, quorum dies non mortis tempore, sed post aditam cedit hereditatem. @@&7Ulpianus& libro decimo ad Sabinum. Placet Catonis regulam ad condicio-nales institutiones non pertinere. @@&7Idem& libro uicesimo secundo ad Sabinum. Regula Catoniana ad nouas leges non pertinet. @1 @@@@{1DE HIS QUAE PRO NON SCRIPTIS HABENTUR}1 @@&7Iulianus& libro septuagesimo octauo digestorum. Si quis hereditatem uel legatum [2sibi]2 adscripserit, quaeritur, an hereditas uel legatum pro non scripto habeatur. et quid, si substitutum habeat huiusmodi institutio? respondit: pars hereditatis, de qua me consuluisti, ad substitutum pertinet: nam senatus cum poenas legis Corneliae constitueret aduersus eum, qui sibi hereditatem uel legatum scripsisset, eodem modo improbasse uidetur, quo improbatae sunt illae: 'qua ex parte me Titius heredem scriptum in tabulis suis re-citauerit, ex ea parte heres esto', ut perinde haberentur, ac si insertae testamento non fuissent. @@&7Alfenus Uarus& libro quinto digestorum. Quae in testamento scripta essent neque intellegerentur quid significarent, ea perinde sunt ac si scripta non essent: reliqua autem per se ipsa ualent. @@&7Marcianus& libro undecimo institutionum. Si in metallum damnato quid extra causam alimentorum relictum fuerit, pro non scripto est nec ad fiscum pertinet: nam poenae ser-uus est, non Caesaris: et ita diuus Pius rescripsit. Sed et si post testamentum factum heres institutus uel legatarius in metallum datus sit, ad fiscum no pertinet. Item si seruo alieno quid legatum fuerit et postea a testatore redemptus sit, legatum exstin-guitur: nam quae in eam causam peruenerunt, a qua incipere non poterant, pro non scriptis habentur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si eo tempore, quo alicui legatum adscribebatur, in rebus humanis non erat, pro non scripto hoc habe-bitur. Sed et si in hostium potestate erat, quo testamentum fiebat, neque ab hostibus rediit, pro non scripto erit: et ita Iulianus scribit. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Quod quis sibi adscripserit, si alii restituere a testatore iussus est, cum onere fideicommissum id apud heredem remanet, quamuis pro non scripto esset. idem est et in testamento militis. @@@@{1DE HIS QUAE UT INDIGNIS AUFERUNTUR}1 @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescripse-runt quasi indignum carere legato seu fideicommisso libertum, quae ei testamento patroni relicta erant, cum patronum suum post mortem eius quasi illicitae mercis negotiatorem de-tulerat, quamuis et praemium meruit. @@&7Idem& libro undecimo institutionum. Aufertur hereditas ex asse et ad fiscum pertinet, si emancipatus filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem. Item si quis contra mandata duxerit uxorem ex ea prouincia, in qua officium aliquid gerit, quod ei ex testamento uxoris adquisitum est diui Seuerus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse, tam-quam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in domum suam duxisset. utro-que ergo casu etsi ex asse heres institutus adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi indigno ei aufertur hereditas. Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in pro- @1 uincia gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam ex testamento nec quasi indignam esse repellendam. Idem erit, si quis uiui ignorantis bona uel partem bonorum alicuius cognati donauerit: nam quasi indigno aufertur. @@&7Idem& libro quinto regularum. Indignum esse diuus Pius illum decreuit, ut et Marcellus libro duodecimo digestorum refert, qui manifestissime comprobatus est id egisse, ut per neglegentiam et culpam suam mulier, a qua heres institutus erat, moreretur. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro quinto quaestio-num ait, si quis unum heredem, quasi per falsum adscriptum, accusauit, legatum ei non auferri a coherede relictum, quem non inquietauit. @@&7Paulus& libro primo de iure fisci. Post legatum acceptum non tantum licebit falsum arguere testamentum, sed et non iure factum contendere: inofficiosum autem dicere non permittitur. Ille, qui non iure factum contendit nec optinuit, non repellitur ab eo quod meruit: ergo qui legatum secutus postea falsum dixit, amittere debebit quod con-secutus est. de eo uero qui legatum accepit, si neget iure factum esse testamentum, diuus Pius ita rescripsit: 'cognat[2i]2 Sophronis licet ab herede instituto acceperant legata, tamen, si is eius condicionis fuerit uisus, ut optinere hereditatem non possit, et iure intestati ad eos cognatos pertinet, petere hereditatem ipso iure poterunt. prohibendi autem sint an non, ex cuiusque persona condicione aetate cognita causa a iudice constituendum erit'. Amittere id quod testamento meruit et eum placuit, qui tutor datus excusauit se a tutela: sed si consecutus fuerit, non admittitur ad excusationem. diuersum puto in eo, qui legatum tantum meruit et a matre pupilli tutor petitus excusare se maluit: hic enim nihil contra iudicium defuncti fecit. sed hoc legatum, quod tutori denegatur, non ad fiscum transfertur, sed filio relinquitur, cuius utilitates desertae sunt. Si pater accusauerit testa-mentum uel dominus, denegabitur ei actio etiam eius quod filio eius uel seruo legatum est, si ad ipsos emolumentum rei peruenturum est: quod si personam illorum spectet, diuersum dicendum est. Si seruum suum rogatus sit manumittere qui legatum meruit uel etiam ipsi seruo utrumque datum sit, dicendum est non debere obesse seruo factum domini, sed a fisco redimendum, ut manumittatur, si tamen uelit seruum uendere (quia non potest cogi) qui iudicium spreuit defuncti. Si filius familias falsum accusauerit testamentum, uidendum est, an denegari debeat actio patri: et puto, si inuito patre accusauit, non esse denegan-dam patri actionem. Si is, cui rogatus sum legatum restituere, falsum dixerit, restituere id fisco debebo. Qui accusauit falsum, heres legatario exstitit uel heredi scripto: nihil huic nocere dicendum est. @8 Similis est ei et qui inofficiosum dicit. @8 Aetati eius qui accu-sauit ignoscitur, et maxime si tutor uel curator dicere falsum uel inofficiosum uelit: et ita imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt. His uero, qui testimonio suo intentionem accusatoris adiuuauerunt, deneganda est actio: idque diuus Seuerus decreuit. Sunt qui putant, et recte, et ei denegandam, qui accusatori adfuit uel fideiussor pro eo exstiterit. Quidam et praesidem indignum putant, qui testamentum falsum pronuntiauit, si appellatione intercedente heres scriptus optinuit. Aduocatum fisci, qui intentionem delatoris exsequitur, in omnibus officii necessitas satis excusat. Qui principale testamentum arguit, et a se-cundis tabulis repellendus est: item a codicillis ad testamentum factis licet non confirmatis. non idem sequendum est, si secundas tabulas uel codicillos coarguit, quia non utrumque hoc casu improbasse uidetur. An libertas ei seruo data, qui testimonio suo infringere uo-luerit testamentum, auferri debeat, uidendum est. fideicommissum utique non est dignus consequi: et de libertate diuus Pius iudicauit esse ea priuandum. Ei, qui tutor datus est, Ȣnon prodest ad excusationem, quod falsum dixit: sed a legato remouetur. Qui mortis causa @1 donationem accepit a testatore, non est similis in hac causa legatario. Alia causa est eius qui propter testamentum a legatario uel a statulibero accipere iussus est: hic enim ut in-dignus repelletur. Et Falcidiae beneficium heredi scripto auferri debere diuus Pius et diuus Marcus putauerunt. Omnes, qui ut indigni repellentur, summouendi sunt a praemio, quod secundum edictum diui Traiani datur his qui se deferunt. @@&7Marcellus& libro uicesimo secundo digestorum. Rescriptum est a principe heredem rei quam amouisset quartam non retinere. et ideo si is qui quadringenta habebat uniuersa quadringenta legauit et heres centum subtraxisset, trecentorum quartam retinebit, septuaginta quinque scilicet, et ducenta uiginti quinque dabit legatariis: ex centum quae subripuit, legatariis quidem dabit septuaginta quinque, reliqua, id est uiginti quinque, ad fiscum uenient. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Qui Titii testamentum falsum dixit nec optinuit, heredi eius heres exsistere prohibendus non est, quia non principaliter in Titii hereditatem succedit. @@&7Idem& libro nono regularum. Indigno herede pronuntiato adempta hereditate confusas actiones restitui non oportet. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si inimicitiae capitales interuenerunt inter legatarium et testatorem et uerisimile esse coeperit testato-rem noluisse legatum siue fideicommissum praestari ei, cui adscriptum relictum est, magis est, ut legatum ab eo peti non possit. Sed et si palam et aperte testatori maledixerit et infaustas uoces aduersus eum iactauerit, idem erit dicendum. si autem status eius contro-uersiam mouit, denegatur eius quod testamento accepit persecutio: ex qua specie statim fisco deferetur. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. In fraudem iuris fidem accommodat, qui uel id quod relinquitur uel aliud tacite promittit restituturum se personae quae legibus ex testamento capere prohibetur, siue chirographum eo nomine dederit siue nuda pollicitatione repromiserit. Si quis ei qui capere possit rogatus fuerit restituere et is mortis tempore prohibetur legibus hoc capere, non dubito quin, etsi deficit fideicommissum, apud eum tamen, qui rogatus est restituere, manere debet, quia nulla fraus eius interuenisse uidetur, nisi si in futurum casum fidem accommodauit, id est ut, licet capere legibus prohiberi coeperit, restituat. Recte dictum est, si pater filii, quem in po-testate habebat, tacitam fidem interposuerit, non debere id filio nocere, quia parendi ne-cessitatem habuerit. @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Heres, qui tacitam fidem contra leges accommodauit, in ea parte, quae fraudem adhibuit, Falcidia non utitur: et ita senatus censuit. sed si maior modus institutionis quam fraudis fuerit, quod ad Falci-diam attinet, de superfluo quarta retinebitur. @@&7Idem& libro sexto decimo quaestionum. Cum quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamuis institutio non ualeret neque superius testamentum ruptum esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam uoluntatem, abstulit iam pridem senatus hereditatem. quod diuus Marcus in eius persona iudicauit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat: causam enim ad praefectos aerarii misit: uerum ab eo legata relicta salua manserunt. de praeceptionibus eidem datis uoluntatis erit quaestio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc euidenter testatorem uoluisse appareat. @@&7Idem& libro trigesimo secundo quaestionum. Claudius Seleucus Papiniano suo salutem. Maeuius in adulterio Semproniae damnatus eandem Semproniam @1 non damnatam duxit uxorem: qui moriens heredem eam reliquit: quaero, an iustum ma-trimonium fuerit et an mulier ad hereditatem admittatur. respondi neque tale matrimonium stare neque hereditatis lucrum ad mulierem pertinere, sed quod relictum est ad fiscum peruenire. sed et si talis mulier uirum heredem instituerit, et ab eo quasi ab indigno he-reditatem auferri dicimus. @@&7Idem& libro trigesimo tertio quaestionum. Mulierem, quae stupro cognita in contubernio militis fuit, etsi sacramento miles solutus intra annum mortem obierit, non admitti ad testamentum iure militiae factum et id quod relictum est ad fiscum pertinere proxime tibi respondi. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Heredi, qui falsos codicillos esse dixit neque optinuit, hereditas non aufertur: si tamen aliquid a coherede codicillis acceperit, eius actio denegabitur. itaque si bonorum inter heredes diuisionem defunctus codicillis fecerit, partes quidem hereditarias, in quibus legatum consistere non potuit, tenebit, sed Falcidiae bene-ficio non utetur, si tantum in amissis portionibus erit, quod Falcidiam aequitate compen-sationis recusaret. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Cum tabulis secundis pater impuberi filio fratris filios coheredibus datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri ma-trem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui legitimam optinerent: uictis auferendam esse partem hereditatis ex causa substitutionis respondi, quia ex testa-mento sententiam secundum se dictam non haberent. Quoniam stuprum in ea contrahi non placuit, quae se non patroni concubinam esse patitur, eius, qui concubi-nam habuit, quo[2d]2 testamento relictum est, actio non denegabitur. idque in testamento Coccei Cassiani clarissimi uiri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat, optimi maxi-mique principes nostri iudicauerunt: cuius filiam quam alumnam testamento Cassianus nepti coheredem datam appellauerat, uulgo quaesit[2a]2m apparuit. Cum heredis nomen mutata uoluntate pater familias incisis tabulis induxisset atque ideo fisco portionis emo-lumentum adiudicatum fuisset, eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant uoluntatem, diuo Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Heredem, qui sciens defuncti uin-dictam insuper habuit, fructus omnes restituere cogendum existimaui nec probe desidera-turum actionem confusam restitui: deceptum autem ignoratione facti bonae fidei posses-soris defensionem habiturum ante motam scilicet controuersiam, si ratio fructuum sub-ducatur, nec improbe confusam actionem reddi postulaturum. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Eum, qui tacitum fideicommissum in fraudem legis suscepit, eos quoque fructus, quos ante litem motam percepit, restituere cogendum respondi, quod bonae fidei possessor fuisse non uidetur exemplo bonorum fisco uindicatorum. post motam de tacito fideicommisso controuersiam ante pretia fructuum per-cepta cum usuris esse restituenda respondi, sed omnium fructuum, quorum pretia percepta fuerant: quod si fructus in usu habuit, eorum pretia tantum restitui satis erit. sed diuus Seuerus bonorum tacite relictorum citra distinctionem temporis fructus dumtaxat deberi, non etiam usuras eorum benigne decreuit: quo iure utimur. Bonis uniuersis ex causa taciti fideicommissi fisco restitutis heredem onus aeris alieni non spectare conuenit: nec aliud seruatur morte non defensa. si quid tamen ob aditam hereditatem actionibus aut seruitutibus confusis amiserit, auxilio restitutionis non merebitur. Pro parte heres insti-tutus praedii legatum acceperat et in hereditate non capienti restituendi tacitum ministe- @1 rium susceperat. quamquam legatum pro ipsius parte non con[2sti]2tisset ideoque portionem istam pro herede possideret, tamen ei praedium integrum esse relinquendum respondi: neque enim rationem iuris ac possessionis uarietatem inducere diuisionem uoluntatis. @@&7Paulus& libro sexto decimo responsorum. Respondit, si scriptis heredibus ideo hereditas ablata est, quod testator aliud testamentum mutata uoluntate facere uoluit et impeditus ab ipsis est, ab uniuerso iudicio priore recessisse eum uideri. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Ei, qui mortem uxoris non defendit, ut indigno dos aufertur. Ȣ@@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Portiones quoque eorum fisco uindi-cantur, qui mortem libertorum suspecto decedentium non defenderunt: omnes enim heredes uel eos qui loco heredis sunt officiose agere circa defuncti uindictam conuenit. @@&7Tryphoninus& libro quinto disputationum. Tutorem, qui pupilli sui nomine falsum uel inofficiosum testamentum dixit, non perdere sua legata, si non optinuerit, optima ratione defenditur et, si libertum patris pupilli su[2i]2 nomine capitis accusauerit, non repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas et tutoris fides excu-sata esse debet. nec quisquam iudicum calumnia notabit tutorem, qui non suis simultatibus accusationem sub nomine pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli uel libertis patris instantibus. et si tutor reum aliquem postulauerit pupilli nomine et ideo non sit exse-cutus, quod interim ad pubertatem pupillus peruenerit, non oportet dici in T[2ur]2pillianum eum senatus consultum incidisse. discreta sunt enim iura, quamuis plura in eandem per-sonam deuenerint, aliud tutoris, ali[2ud]2 legatarii: et cum non suae personae iure, sed pu-pilli accusauerit, propriam poenam mereri non debet. denique pupillo relicta in eo testa-mento, nisi a principe conseruata sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi patronus. idem et Sabinus libris ad Uitellium scripsit. @@&7Gaius& libro singulari de tacitis fideicommissis. Si quilibet heres ex cuius-cumque testamento tacite rogatus fuerit, ut quadrantem, quem legis Falcidiae beneficio retinuit, non capienti restituat, aeque locus erit senatus consulto: neque enim multum in-tererit inter tale fideicommissum et [2c]2um quis id, quod ad se ex hereditate peruenerit, restituere rogatus sit. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Si testamentum patris iure factum fili[2u]2s negauit, quoniam de iure disputauit, non iudicium impugnauit aut accusauit, retinet defuncti uoluntatem. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Si gener socerum heredem reli-querit, taciti fideicommissi suspicionem sola ratio paternae affectionis non admittit. @@Apud &7Scaeuolam& libro trigesimo digestorum &7Claudius& notat: Si uiuo testatore de-cesserit is, cui illicite legatum relictum erat, non fisco hoc uindicatur, sed apud eum a quo relictum est remanet. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS QUINTUS}1 @@@@{1DE CONDICIONIBUS ET DEMONSTRATIONIBUS ET CAUSIS @@@@ET MODIS EORUM, QUAE IN TESTAMENTO SCRIBUNTUR}1 @@&7Pomponius& libro tertio ad Quintum Mucium. Legatis quae relinquuntur aut dies incertus aut condicio adscribitur aut, si nihil horum factum sit, praesentia sunt, nisi si ui ipsa condicio insit. Cum dies certus adscriptus est, quamuis dies nondum ue-nerit, solui tamen possunt, quia certum est ea debitu iri. Dies autem incertus est, cum ita scribitur 'heres meus cum morietur, decem dato': nam diem incertum mors habet eius. et ideo si legatarius ante decesserit, ad heredem eius legatum non transit, quia non cessit dies uiuo eo, quamuis certum fuerit moriturum heredem. Inest autem condicio legati, ueluti cum ita legamus: 'quod ex Arescusa natum fuerit, heres dato' aut 'fructus, qui ex eo fundo percepti fuerint, heres dato' aut 'seruum, quem alii non legauero, Seio dato'. @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Condicionum quaedam sunt, quae quandoque impleri possunt etiam uiuo testatore, ut puta 'si nauis ex Asia uenerit', nam quandoque uenerit nauis, condicioni paritum uidetur: quaedam, quae non nisi post mortem testatoris 'si decem dederit' 'si Capitolium ascenderit': nam ut paruisse quis condicioni ui-deatur, etiam scire debet hanc condicionem insertam: nam si fato fecerit, non uidetur obtemperasse uoluntati. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Optinuit impossibiles condiciones testamento adscriptas pro nullis habendas. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si his legatum est, quibus patronus legata praestat, temperare debet praetor condicionem, ut et patrono et heredibus scriptis pro portione dentur condicionis explendae gratia. Si ita scriptum sit: 'si in quinquennio proximo Titio filius natus non erit, tum decem Seiae heres dato', si Titius ante mortuus sit, non statim Seiae decem deberi, quia hic articulus 'tum' extremi quinquennii tempus significat. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Condicionibus pupillus et sine tutoris auctoritate parere potest. nec quem moueri, quod expleta condicione necessarius heres aliquando esse potest: nam hoc iure potestatis fieri, non condicionis expletae. Item seruus uel filius familias sine iussu patris uel domini condicionem implere possunt, quia eo facto nemo fraudatur. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Multa testamento non committitur ab herede uel legatario uel eo qui ex ultima uoluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non uiuat uel adesse non possit @1 aut rei arbitrari nolit. Si seruos certos quis manumississet, heres esse iussus erat. quibus-dam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere posset condicioni nec ne. sed Seruius respondit, cum ita esset scriptum 'si filia et mater mea uiuent' altera iam mortua, non defici condicione. idem est et apud Labeonem scriptum. Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Mucianae cautionis utilitas con-sistit in condicionibus, quae in non faciendo sunt conceptae, ut puta 'si in Capitolium non ascenderit' 'si Stichum non manumiserit' et in similibus: et ita Aristoni et Neratio et Iu-liano uisum est: quae sententia et constitutione diui Pii comprobata est. nec solum in legatis placuit, uerum in hereditatibus quoque idem remedium admissum est. Unde si uxor maritum suum, cui dotem promiserat, ita heredem scribserit ex parte: 'si dotem, quam ei promisi, neque petierit neque exegerit', denuntiare eum posse coheredi paratum se ac-cepto facere dotem uel cauere et ita adire posse hereditatem. sed si ex asse sit institutus maritus sub ea condicione, quoniam non est cui caueat, non impediri eum, quo minus adeat hereditatem: nam iure ipso uidetur impleta condicio eo, quod non est, quem possit de dote conuenire ipse adeundo hereditatem. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si quis ita legauerit: 'dum uxor mea cum filio erit, heres meus ei tantum dato', si ea latitans patronum de medio discessit, ut tamen consilium retineret habendi secum liberos, deberi ei legatum Trebatius et Labeo aiunt, quia non omne momentum exigendum sit ut cum liberis sit, sed si eam mentem et id propositum habeat, ne filium a semet dimittat neue per eam stet, quo minus cum ea filius educetur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Solemus dicere eum, qui in tempus liberorum uxori legat, de his non sensisse, quos iam tunc uxor habuit, cum testaretur maritus. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Haec condicio 'filiae meae cum nubserit' talis est, ut qui testatus est impleri solummodo condicionem uoluerit, non satis egerit quando: et ideo et si uiuo testatore nupserit post testamentum factum, inpleta con-dicio uidetur, praesertim cum condicio haec talis est, ut semel impleri debeat. sed enim non omnes coniunctiones implent condicionem: puta enim nondum nubilis aetatis in domum mariti deducta non paruit condicioni. sed et si ei coniuncta sit, cuius nuptiis ei interdictum sit, idem dicemus. an tamen nubendo postea parere condicioni possit, quasi non nubserit, dubitari potest: et si testator de primo nuptiali iugo sensit, puto defectam condicione: benigne tamen dicendum est nondum impletam condicionem defectam. Si sic legatum sit 'si nauis ex Asia uenerit' et ignorante testatore nauis uenerit testamenti facti tempore, dicendum pro impleta haberi. et si cui sic legatum est 'cum pubes erit', simili modo hoc erit dicendum. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Si iam facta sint quae condicionis loco ȣponuntur et sciat testator, quae iterum fieri possunt exspectentur ut fiant: si uero nesciat, praesenti debeantur. Item sciendum est promiscuas condiciones post mortem im-pleri oportere, si in hoc fiant, ut testamento pareatur, ueluti 'si Capitolium ascenderit' et similia, non promiscuas etiam uiuo testatore existere posse, ueluti 'si Titius consul factus fuerit'. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si ita legatum sit: 'quoniam filius maior ex arca mea decem sustulit, heres minor filius decem e medio sumito', debetur @1 legatum, quia idcirco relictum est, ut condicio filiorum exaequaretur, et sane haec causa est: nam causa in praeteritum, poena in futurum confertur. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si fundus alicui legatus fuerit, si pupillo uel furioso pecuniam dedisset, uidetur explesse condicionem curatori uel tutori dando. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. 'Titius si statuas in municipio po-suerit, heres esto.' si paratus est ponere, sed locus a municipibus ei non datur, Sabinus Proculus heredem eum fore et in legato idem iuris esse dicunt. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Cui fuerit sub hac condi-cione legatum 'si in familia nubsisset', uidetur impleta condicio statim atque ducta est uxor, quamuis nondum in cubiculum mariti uenerit. nuptias enim non concu-bitus, sed consensus facit. @@&7Gaius& libro primo de testamentis ad edictum praetoris. In his, quae extra testamentum incurrerent, possunt res ex bono et aequo interpretationem capere: ea uero, quae ex ipso testamento orerentur, necesse est secundum scripti iuris rationem expediri. @@&7Idem& libro secundo de legatis ad edictum praetoris. Demonstratio falsa est, ueluti si ita scriptum sit: 'seruum Stichum, quem de Titio emi' 'fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est'. nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testa-tor, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significauit, donatus esset, aut quem dona-tum sibi esse significauerat, emerit. Igitur et si ita seruus legatus sit: 'Stichum cocum', 'Stichum sutorem Titio lego', licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conueniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare uoluerit, perinde ualet legatum ac si nullus error interueniret. Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc uel magis est in falsa causa, ueluti ita 'Titio fundum do, quia negotia mea curauit', item 'fundum Titius filius meus praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit': licet enim frater huius pecu-niam ex arca non sumpsit, utile legatum est. At si condicionaliter concepta sit causa, ueluti hoc modo: 'Titio, si negotia mea curauit, fundum do': 'Titius filius meus, si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito', ita utile erit legatum, si et ille negotia curauit et huius frater centum ex arca sumpsit. Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, ueluti monumentum testatori uel opus aut epulum municipibus faceret, uel ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum uidetur. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Is, cui sub condicione non faciendi aliquid relictum est, ei scilicet cauere debet Muciana cautione, ad quem iure ciuili, deficiente condicione, hoc legatum eaue hereditas pertinere potest. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. In condicionibus primum locum uo-luntas defuncti optinet eaque regit condiciones. denique et in ea condicione 'si filia mea cum Titio nupta erit' placuit non semper mortis tempus obseruari, sed uoluntate patro-cinante tardius produci. Haec scriptura 'si Primus heres erit, damnas esto dare' pro con-dicione non est accipienda: magis enim demonstrauit testator, quando legatum debeatur, quam condicionem inseruit: nisi forte hoc animo fuerat testator, ut faceret condicionem. proinde nec illud dicendum erit facere condicionem: 'quidquid mihi Ephesi oportet dari, hoc do lego'. sed si sic leget: 'si Primus mihi heres non erit, damnas esto secundus dare' et Primus heres exstitit, legatum non debebitur: si Primus adierit cum Secundo, non ex-stitisse condicionem nequaquam ambigendum est. Si patronus contra tabulas bonorum possessione accepta debitam portionem occupet, legata quae sic data sunt 'si patronus heres @1 non erit' non debet coheres patroni praestare. Si a Primo ita legatum est 'si Secundus heres non erit, uiginti Titio dato', simili modo a Secundo eidem Titio ita legatum est: 'si Primus heres non erit' et ambo heredes exstiterint, legati condicio deficiet: si alter heres exstitit, alter heres non exstitit, legatum debebitur. @@&7Marcellus& apud &7Iulianum& libro uicesimo septimo digestorum notat. Non dubitamus, quin turpes condiciones remittendae sunt: quo in numero plerumque sunt etiam iurisiurandi. @@&7Iulianus& libro trigesimo primo digestorum. Multum interest, condicio facti an iuris esset: nam huiusmodi condiciones 'si nauis ex Asia uenerit' 'si Titius consul factus erit', quamuis impletae essent, impedient heredem circa adeundam hereditatem, quamdiu ignoraret eas impletas esse: quae uero ex iure uenient, in his nihil amplius exigendum, quam ut impletae sint. ueluti si quis se filium familias existimat, cum sit pater familias, poterit adquirere hereditatem: quare et ex parte heres scriptus, qui ignorat, an tabulae testamenti apertae sint, adire hereditatem poterit. @@&7Idem& libro trigesimo quinto digestorum. Quotiens sub condicione mulieri legatur 'si non nubserit' et eiusdem fidei commissum sit, ut Titio restituat, si nubat, commode statuitur et si nubserit, legatum eam petere posse et non esse cogendam fideicommissum praestare. @@&7Idem& libro quadragesimo tertio digestorum. Qui duobus heredibus decem dare iussus est et fundum sibi habere, uerius est, ut condicionem scindere non possit, ne etiam legatum scindatur. igitur quamuis alteri quinque dederit, nullam partem fundi uin-dicabit, nisi alteri quoque adeunti hereditatem reliqua quinque numerauerit aut illo omittente hereditatem ei, qui solus adierit hereditatem, tota decem dederit. @@&7Idem& libro quinquagesimo quinto digestorum. Iure ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem impleri, fit, quo minus im-pleatur, ut perinde habeatur, ac si impleta condicio fuisset: quod plerique et ad legata et ad heredum institutiones perduxerunt. quibus exemplis stipulationes quoque committi qui-dam recte putauerunt, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret. @@&7Idem& libro sexagesimo nono digestorum. Cum uir uxori, quandoque liberos habebit, fundum legat, si mulier diuortio facto liberos ex alio procreauerit, deinde soluto secundo matrimonio ad priorem maritum redierit, non intellegitur expleta condicio, quod testatorem uerisimile non est de his liberis sensisse, qui se uiuo ex alio suscepti fuissent. @@&7Idem& libro octogesimo secundo digestorum. Haec scriptura 'si uiginti dederit aut iurauerit se aliquid facturum' unam condicionem exprimit habentem duas partes: quare si quicumque heres scriptus erit sub condicione 'si iurauerit se decem daturum' aut 'mo-numentum facturum', quamuis uerbis edicti ad hereditatem uel legatum admittatur, tamen compellitur facere id quod facturum se iurare iussus est solo iureiurando remisso. Cum eadem res alteri pure, alteri sub condicione legatur aut cum alter pure, alter sub condi-cione heres scriptus est, pars legati uel hereditatis deficiente condicione adcrescit etiam heredi eius, cui pure legatum uel hereditas data est, si tamen hereditas eius adita fuerit. @@&7Alfenus Uarus& libro quinto digestorum. In testamento quidam scribse-rat, ut sibi monumentum ad exemplum eius, quod in uia Salaria esset Publii Septimii De-metrii, fieret: nisi factum esset, heredes magna pecunia multare et cum id monumentum Publii Septimii Demetrii nullum repperiebatur, sed Publii Septimii Damae erat, ad quod exemplum suspicabatur eum qui testamentum fecerat monumentum sibi fieri uoluisse, @1 ȣquaerebant heredes, cuiusmodi monumentum se facere oporteret et, si ob eam rem nullum monumentum fecissent, quia non repperirent, ad quod exemplum facerent, num poena tene-rentur. respondit, si intellegeretur, quod monumentum demonstrare uoluisset is qui testa-mentum fecisset, tametsi in scriptura mendum esset, tamen ad id, quod ille se demonstrare animo sensisset, fieri debere, sin autem uoluntas eius ignoraretur, poenam quidem nullam uim habere, quoniam ad quod exemplum fieri iussisset, id nusquam exstaret, monumentum tamen omnimodo secundum substantiam et dignitatem defuncti exstruere debere. @@&7Paulus& libro secundo epitomarum Alfeni digestorum. Filiae suae ita quis legauit: 'si Attia filia mea arbitratu Lucii Titii nubserit, ei tot heres meus dato'. Titio ante testatorem mortuo Attia nubserat: quaerebatur, an legatum ei deberetur. respondit deberi. 'Attia uxor mea optato Philargyrum puerum, Agatheam ancillam, qui mei erunt cum moriar': is qui testamentum fecit Agatheam, quam testamenti tempore habuit, uen-didit et postea ancillas emit, ex his uni Agatheae nomen imposuit: quaesitum est, an haec legata uideretur. respondit legatam uideri. @@&7Iulianus& libro primo ad Urseium Ferocem. Haec condicio 'si in Capitolium ascenderit' sic recipienda est 'si cum primum potuerit Capitolium ascendere'. @@&7Idem& libro primo ex Minicio. Si separatim mihi totus fundus pure, tibi sub condicione legatus fuerit et tu decesseris, antequam condicio exstiterit: non habebo necessitatem implere condicionem, utpote cum, etiamsi condicio defecerit. pars quam uin-dicaturus eras mihi adcrescat. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. In testamento ita erat scriptum: 'Stichus et Pamphila liberi sunto et si in matrimonium coierint, heres meus his centum dare damnas esto': Stichus ante apertas tabulas decessit. respondit partem Stichi defectam esse: sed et Pamphilam defectam condicione uideri ideoque partem eius apud heredem remansuram. sed et si uterque uiueret et Stichus nollet eam uxorem ducere, cum mulier parata esset nubere, illi quidem legatum deberetur, Stichi autem portio inutilis fiebat. nam cum uni ita legatum sit: 'Titio, si Seiam uxorem duxerit, heres meus centum dato', si quidem Seia moriatur, defectus condicione intellegitur: at si ipse decedat, nihil ad here-dem suum eum transmittere, quia morte eius condicio defecisse intellegitur: utroque autem uiuente si quidem ipse nolit uxorem ducere, quia ipsius facto condicio deficit, nihil ex legato consequitur, muliere autem nolente nubere, cum ipse paratus esset, legatum ei debetur. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Quamuis rationes reddere nihil aliud sit quam reliqua soluere, tamen si et statuliberi et heredis culpa, sine fraude tamen serui minus solutum sit et bona fide redditas esse rationes existimatum fuerit, liberum fore: et nisi ita obseruetur, neminem, qui sub condicione ita manumissus esset, umquam ad liber-tatem peruenturum, si per inprudentiam minus solutum esset. haec ita accipienda ait, si quando is, qui rationes reddere iussus sit, per aliquem errorem sine dolo malo ita rationes ediderit, ut dominus quoque circa computationem erraret. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Falsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, ueluti si fratrem dixerit uel sororem uel nepotem uel quodlibet aliud: et hoc ita iuris ciuilis ratione et constitutionibus diuorum Seueri et Antonini cautum est. Sed si controuersia sit de nomine inter plures: qui proba-uerit sensisse de se defunctum, ille admittetur. Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita diui Seuerus et Antoninus rescribse- @1 runt. Si quis legauerit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius inuenitur, nec aestimatio eius legari uidebitur. Quid ergo, si quis ita scribserit: 'Stichum et Pam-philum Titio do lego, si mei erunt cum moriar' et unum ex his alienauerit, an uel alter possit a legatario uindicari? placet uindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: 'Stichum, si meus erit cum moriar'. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Nominatim alicui legatur ita 'Lucio Titio' an per demonstrationem corporis uel artificii uel officii uel necessitudinis uel adfinitatis, nihil interest: nam demonstratio plerumque uice nominis fungitur. nec interest, falsa an uera sit, si certum sit, quem testator demonstrauerit. Inter demonstrationem et condicionem hoc interest, quod demonstratio plerumque factam rem ostendit, condicio futuram. @@&7Pomponius& libro singulari regularum. Leuissima libertatis condicio ea in-tellegenda est, quae ad libertatem perducit, quamuis natura grauior et durior sit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Publius Maeuius testamento suo ita cauit: 'quisquis mihi heres heredesue erunt, do lego fideique eorum committo, uti dent Gaio Seio sororis meae filio in honorem consulatus quadringenta': uiuo Maeuio Seius con-sul designatus est et munus edidit: deinde ex calendis Ianuariis consulatum ingressus est atque ita Maeuius decessit: quaero, an quadringenta Seio debeantur. Marcellus respondit deberi. Titia codicillis de praediis, quae testamento Septiciae reliquerat, ita cauit: 'a te peto, Septicia, ut filio meo, cum annorum sedecim esset, eadem praedia restitueres: quod si filius meus sedecim annos non impleuerit, peto uti reddas ea restituas Publio Maeuio et Gaio Cornelio'. quaero, cum Septicia decesserit, deinde filius quintum decimum annum agens defunctus sit, an repraesentetur fideicommissum quinto decimo anno impleto et he-redes Septiciae restituere i[2d]2 Publio Maeuio et Gaio Cornelio debeant. Marcellus respondit Septiciam ius, quod in his praediis habuisset, heredi suo reliquisse: etenim uideri contra uoluntatem testatricis repraesentationem fideicommissi desiderari, ut amplius ad substitutos perueniat, quam ad puerum peruenire uel a Septicia uel ab heredibus potuisset. et uerba quidem uidentur repraesentare fideicommissum, sed non est uerisimile, ut maturius uoluerit testatrix ad substitutos id transferre. nec quicquam mutat, quod Septicia ante decessit: nam etsi puer uiueret, non prius Septiciae heredes quam Septicia possent conueniri. @@&7Paulus& libro singulari ad legem Fufiam Caniniam. Si quis eum, quem ipse manumittere non poterat, legauerit ita, ut eum legatarius manumitteret, etsi a legato non repellatur, non est compellendus, ut manumittat, quoniam totiens secundum uoluntatem testatoris facere compellitur, quotiens contra legem nihil sit futurum. idque Neratius scribsit, et tamen a legato non esse eum repellendum, quoniam magis legatarium aliquid commo-dum testator in hoc seruo quam heredem habere uoluisset. @@&7Idem& libro singulari de iure codicillorum. Si ita scribsero: 'quantum codi-cillis Titio legauero', licet codicillis legatum explicetur, tamen ex testamento ualet solaque quantitas in codicillo delata est. nam et apud ueteres legata talia fuere: 'quantum ei per epistulam scribsero': 'quantum ex illa actione detraxero, heres dato'. @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Quae condicio ad genus personarum, non ad certas et notas personas pertineat, eam existimamus totius esse testa-menti et ad omnes heredes institutos pertinere: at quae condicio ad certas personas ac-commodata fuerit, eam referre debemus ad eum dumtaxat gradum, quo hae personae in-stitutae fuerunt. Cum ita in testamento scriptum erat 'ut aliquid in foro fiat' neque ad-scriptum erat in quo foro, Labeo ait, si non appareat, quid mortuus senserit, in eius muni- @1 cipii foro faciendum, in quo is qui testamentum fecerit domicilium habuerit: quam sententiam ego quoque probo. @@&7Idem& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Quibus diebus uicinus tuus te uia publica, cum ad parendum condicioni ire uelles, ire prohibuerit nec per te staret, ȣquo minus agendo ob calumnias eum summoueas, hi dies condicioni non imputabuntur. Quidam ita legauerat: 'si Publius Cornelius impensam, quam in fundum Seianum feci, he-redi meo dederit, tum heres meus Publio Cornelio fundum Seianum dato'. Cascellius aiebat etiam pretium fundi dari debere, Ofilius impensae uerbo negat pretium significari, sed eos dumtaxat sumptus, quos in eum posteaquam emptus esset fecit. idem Cinna scribit adiecto eo, quod non deductis fructibus impensarum ratio haberi debeat: et hoc magis uerum puto. Quidam Titio centum legauerat, deinde infra ita iusserat: 'quas pecunias cuique legaui, eas heres meus, si mater mea moritur, dato': mortuo patre familias Titius uixerat et uiua matre familias decesserat. mortua matre heredibus Titii legatum deberi Ofilius respondit, quoniam non sub condicione esset legatum, sed ante legatum pure, deinde dies soluendi adiecta. uideamus, inquit Labeo, ne id falsum sit, quia nihil intersit, utrum ita scribatur: 'quas pecunias cuique legaui, eas heres meus, si mater mea moritur, dato' an ita: 'nisi mater mea moritur, ne dato': utrubique enim sub condicione uel datum uel ademptum esse legatum. Labeonis responsum probo. Dominus seruo aureos quinque eius legauerat: 'heres meus Sticho seruo meo, quem testamento liberum esse iussi, aureos quinque, quos in tabulis debeo, dato'. nihil seruo legatum esse Namusa Seruium respondisse scribit, quia dominus seruo nihil debere potuisset: ego puto secundum mentem testatoris naturale magis quam ciuile debitum spectandum esse, et eo iure utimur. Qui dotalem fundum nullum habebat, ita legauerat: 'fundum Cornelianum, quem illa mihi doti dedit, ei heres dato'. Labeo Ofilius Trebatius responderunt fundum nihilo minus legatum esse, quia, cum fundus Cornelianus in rerum natura sit, demonstratio falsa legatum non peremit. Thermus minor quorum arbitratu monumentum sibi fieri uellet testamento scribserat, deinde ita lega-uerat: 'Luciis Publiis Corneliis ad monumentum meum aedificandum mille heres meus dato'. Trebatius respondit pro eo habendum ac si ita legatum esset, si satisdedissent se ita id monumentum ex ea pecunia facturos. Labeo Trebatii sententiam probat, quia haec mens testantis fuisset, ut ea pecunia in monumentum consumeretur: idem et ego et Proculus probamus. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad edictum. Legata sub condicione relicta non statim, sed cum condicio exstiterit deberi incipiunt, ideoque interim delegari non potuerunt. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Filio familias legatum est sub hac condicione 'si in potestate patris mansisset': magis patri legatum uideri ait et patrem suo nomine legatum petere. idem iuris esse et si seruo similiter legetur: argumentum rei est, quod et si cibaria seruis Titii legentur, procul dubio domini est, non seruorum legatum. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. &7Plautius&. Rogatus est heres a liberto testatore, ut perceptis sibi decem totam hereditatem reuenderet: postea patronus defuncti bonorum possessionem contra tabulas petierat et partem hereditatis, quae debebatur, abs-tulerat. Proculus Cassius fideicommissarium pro rata quod soluit repetere debere aiunt. &7Paulus&. hoc iure utimur: nam quemadmodum praestatione fideicommissorum et legatorum heres exoneratur per praetorem, ita etiam ipse partem consequi debet. Diuersum est, si Falcidia interueniat et minuat legatum: nam his casibus nihil repetetur, quia in solidum condicioni paretur. Item scinditur ius dandi, si is cui legatum est non potest partem he- @1 reditatis sibi relictam totam capere: nam uerius est partem eum praestare debere, partem illos, qui auferunt ab eo, quod plus relictum est, quam a lege conceditur. Neratius libro primo responsorum scribit, ex duobus scriptis heredibus si unus rogatus sit tibi here-ditatem restituere, tu Titio certam summam dare, et beneficio legis Falcidiae in resti-tuendo heres utatur, quanto minus tibi praestiterit, tanto minus te Titio praestare non esse iniquum. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Qui heredi dare iussus est, seruo alieno in-stituto non domino dare debet. nam et si alio herede instituto iussus est seruo Titii dare, ipsi seruo datur, quia quae facti sunt, non transeunt ad dominum, quemadmodum, si mihi aut seruo Titii stipulatus sim, non Titio, sed seruo eius dari potest: et haec uera sunt. Sed cum heredi dare iussus est, uideamus, ne domino dandum sit: et consequens est et hic seruo dari. @8 Certe statuliber quin domino dare debeat, non est dubium. @8 Contra qui domino debet dare, non implet condicionem dando seruo eius, nisi si dominus consenserit: nemo enim in tali specie condicionem nesciente me uel nolente implere potest. Cum he-reditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est, heredi dandum est, ut impleatur con-dicio: nec hoc restituendum est ex causa fideicommissi. Sed cum suspectam adiit et re-stituit, dubitabatur, an ei auferendum sit: et benignius est et in hoc casu nihil ei auferri. Si autem me herede instituto controuersia mihi fiet hereditatis, si cauet legatarius euicta hereditate reddi legatum, et ipsi cauendum est reddi quod dedit. Sed si iussus sis mihi decem dare et accipere hereditatem ex senatus consulto, decem tibi ex causa fideicommissi non restituam. Si duorum seruo legatum sit sub condicione dandi, non posse per partes condicioni pareri quidam aiunt, sed semel dandam pecuniam: sed ego contra puto. Si pars rei legatae usucapta sit, an in solidum parendum sit, dubito. et potest dici pro parte pa-rendum ex sententia testatoris. &7Plautius&. Uni ex heredibus fundum legaui, si centum heredibus dedisset: deducet suam partem hereditariam et reliquam summam heredibus pro portione eorum dabit. at si heres ex parte ita institutus esset, si heredibus decem dedisset, non aliter esset heres, quam si tota decem coheredibus dedisset, quia non ante ad heredi-tatem admitteretur, quam si omnem summam dedisset. nam cum et seruus testamento liber et ex parte heres ita scriptus esset, si heredibus decem dedisset, constitit non aliter eum liberum heredemque futurum, quam si tota decem coheredibus dedisset. &7Paulus&: hoc iure utimur. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. Iulianus ait, si heredi legatarius, cui sub condicione legatum erat 'si heredi decem dederit' id, quod ei deberet heres, accepto tulisset, non quidem uideri condicioni paruisse, quasi dederit: sed quasi per heredem stet, quo minus pareat, posse petere legatum, quasi exstiterit condicio. @@&7Idem& libro tertio ad Uitellium. Si in diem exempli gratia centensimum im-peratum est statulibero, ut pecuniam solueret, neque initium temporis eius quod futurum esset, adscriptum est, adita hereditate cedere dies incipit, quia absurdum uisum est ante diem praeterire, quam is existeret, quem oportet accipere. et hoc in omnibus, qui heredi dare iussi sunt, dicendum est: igitur et legatario ex adita hereditate ad parendum condi-cioni tempus computabitur. @@&7Marcellus& libro quarto decimo digestorum. Seruo libertatem ita dedit: 'ille, si meus erit, liber esto': legatum uel hereditatem sine condicione ei dedit: deinde eum alienauit. debebitur domino eius legatum uel hereditas et iussu eius adiri poterit: nam id expressit 'si meus erit' in libertate danda, quo futurum erat ut impediretur liber-tas, etiamsi expressum non esset. saepenumero tamen mutatur rei effectus, quamquam id expresserit testator, quod et si non fecisset, inesset tamen. @1 @@&7Idem& libro quinto decimo digestorum, Non putabam diem fideicommissi uenisse, cum sextum decimum annum ingressus fuisset, cui erat relictum, cum ad annum sextum decimum peruenisset: et ita etiam Aurelius imperator Antoninus ad appellationem ex Germania iudicauit. @@&7Celsus& libro uicesimo secundo digestorum. Si in annos decem heres dare damnatus aut quis liber esse iussus est, nouissimo eius temporis die legatum debe-bitur et libertas optingit. @@&7Ulpianus& libro primo de officio consulis. Si cui libertas data sit directo sub hac condicione 'si rationes reddidisset', arbitrum a consulibus diuus Pius dari permisit ȣhis uerbis: 'aditi a uobis amplissimi consules arbitrum dabunt, qui excussis rationibus non tantum quae reliqua sunt Epaphroditi constituent, uerum etiam quas ra-tiones quaeque instrumenta tradere aut exhibere dominis suis debeat: cuius sententiae cum fuerit satisfactum, non impedietur Epaphroditi libertas'. @@&7Modestinus& libro quinto differentiarum. Sub diuersis condicionibus dis-iunctim positis liber esse iussus eam condicionem eligere potest, quae sibi leuior esse uide-bitur: legato uero eo modo relicto legatarium nouissimae condicioni parere oportet. Heredi decem dare iussus et liber esse et heredis heredi dando perueniet ad libertatem: quod non similiter in legatarii persona custodiri Publicius scribit. @@&7Idem& libro septimo differentiarum. Nonnumquam contingit, ut quaedam nominatim expressa officiant, quamuis omissa tacite intellegi potuissent nec essent offutura. quod euenit, si alicui ita legatur: 'Titio decem do lego, si Maeuius Capitolium ascenderit'. nam quamuis in arbitrio Maeuii sit, an Capitolium ascendat et uelit efficere, ut Titio lega-tum debeatur, non tamen poterit aliis uerbis utiliter legari: 'si Maeuius uoluerit, Titio decem do': nam in alienam uoluntatem conferri legatum non potest. inde dictum est: expressa nocent, non expressa non nocent. @@&7Idem& libro singulari de heurematicis. Si quis seruum liberum esse iusserit, si heredi rationes reddidisset, posteaque eum rationes reddere uetuerit quasi puram facturus libertatem, competit ex testamento libertas. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Si quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legauit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commen-tariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset. contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem. Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condi-cione adcrescit. @@&7Idem& libro tertio decimo epistularum. Maeuius, cui fundus legatus est, si Callimacho, cum quo testamenti factionem non habebat, ducenta dedisset: condicioni parere debet et ducenta dare, ut ad eum legatus fundus pertineat, licet nummos non faciat accipientis: quid enim interest, utrum tali personae dare iubeatur an aliquo loco ponere uel in mare deicere? neque enim illud, quod ad talem personam peruenturum est, testa-menti nomine, sed mortis causa capitur. @1 @@&7Idem& libro quarto decimo epistularum. Cui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset. dissimilis est causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, diuisa quoque in singulas personas uideri potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamuis summa uniuerse condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest uideri esse diuisa. in eo uero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari per-sona est habendus. @@&7Pomponius& libro nono ad Quintum Mucium. Quaesitum est, an, si iussus fuerit seruus quinque operas extraneo dare, ut liber sit, condicio talis sit recipienda, ut, quemadmodum circa pecuniae dationem dicitur, ita et circa praestationem operarum dica-mus. sed hoc iure utimur, ut, quemadmodum dictum est, si pecuniam ex peculio suo det extraneo, admitti eum ad libertatem, ita et, si operam praestiterit, necesse sit eum ad-mitti ad libertatem. itaque et in proposito sapienter faciet heres, si impedierit eum, quo minus praest[2et]2 operas: hac enim ratione seruus perueniet quidem ad libertatem, sed operis eius extraneus non utetur. @@&7Idem& libro decimo ex uariis lectionibus. Si ancillae alienae, cum ea nub-sisset, legatum sit, Proculus ait utile legatum esse, quia possit manumissa nubere. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Inter-cidit legatum, si ea persona decesserit, cui legatum est sub condicione. Quid ergo, si non decesserit, sed in ciuitate esse desierit? puta alicui legatum 'si consul fuerit' et is in in-sulam deportatus est: numquid non interim exstinguitur legatum, quia restitui in ciuitate potest? quod probabilius esse arbitror. non idem erit dicendum, si ea poena in eum sta-tuta fuerit, quae irrogat seruitutem, quia seruitus morti adsimulatur. @@&7Paulus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. In facto consistentes condiciones uarietatem habent et quasi tripertitam recipiunt diuisionem, ut quid detur, ut quid fiat, ut quid optingat, uel retro ne detur, ne fiat, ne optingat. ex his dandi faciendique condiciones in personas collocantur aut ipsorum, quibus quid relinquitur, aut aliorum: terti[2a]2 species in euentu ponetur. Fiscus iisdem condicionibus parere debet, quibus persona, a qua ad ipsum quod relictum est peruenit, sicut etiam cum suo onere hoc ipsum uindicat. @@&7Ulpianus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si uir uxori ad tempus liberorum legauerit, dubitari potest, an de his dumtaxat filiis sensisset testator qui post mortem eius nati fuissent an et de his, qui uiuo eo ab eo suscepti fuissent post testamen-tum factum, cum manente matrimonio decessisset: uerum aequum est proficere, siue uiuo marito siue post mortem nascatur. @@&7Terentius Clemens& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Sed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreauerit, nihilo minus eam ad legatum admitti. Cuidam non solidum capienti amplius leg[2e]2 concessae por-tionis relicta est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, ad id, quod condicionis implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod [2e]2roget) an uero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset. et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quan- @1 tum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non am-plius leg[2e]2 concessae portionis ad eum subsideret. Cum uir uxori 'si a liberis ne nub-serit' in annos singulos aliquid legauit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem nubere et legatum capere. quod si ita scriptum esset 'si a liberis impube-ribus ne nubserit', legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam uiduitas in-iungeretur. @@&7Gaius& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Cum ita legatum sit 'si Titio non nubserit' uel ita 'si neque Titio neque Seio neque Maeuio nubserit' et denique si plures personae comprehensae fuerint, magis placuit, cuilibet eorum si nubserit, amis-suram legatum, nec uideri tali condicione uiduitatem iniunctam, cum alii cuilibet satis com-mode possit nubere. Uideamus et si ita legatum sit 'si Titio nubserit'. et quidem si ho-neste Titio possit nubere, dubium non erit, quin, nisi paruerit condicioni, excludatur a legato: si uero indignus sit nuptiis eius iste Titius, dicendum est posse eam beneficio legis cuilibet nubere. quae enim Titio nubere iubetur, ceteris omnibus nubere prohibetur: itaque si Titius indignus sit, tale est, quale si generaliter scriptum esset 'si non nubserit'. immo si uerum amamus, durior haec condicio est quam illa 'si non nubserit': nam et ceteris omnibus nubere prohibetur et Titio, cui inhoneste nuptura sit, [2nubere]2 iubetur. @@&7Terentius Clemens& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Hoc modo legato dato 'si Lucio Titio non nubserit' non esse legi locum Iulianus aiebat. Quod si ita scriptum ȣesset 'si Ariciae non nubserit', interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi nuptias non facile possit inuenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, suboli[2s]2 scilicet procreandae causa latam, adiuuandam interpretatione. @@&7Paulus& libro sexagesimo secundo ad edictum. Legato sub condicione re-licto si heres, a quo sub condicione legatum est, pendente condicione moriatur, heredem suum obligatum relinquit. @@&7Modestinus& libro decimo responsorum. Heres statuliberum, cui in euen-tum condicionis fideicommissum restituere rogatus erat, manumisit: quaero, an fideicom-missum ei praestare debeat. Herennius Modestinus respondit, quamquam statuliberum heres manumiserit, tamen fideicommissum, quod sub iisdem condicionibus relictum ei debet, ita praestare cogitur, si condiciones impletas esse praestabit aut per eum stetit, quo minus impleantur. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. Cum sub hac condicione fundus alicui legatus esset 'si seruum non manumiserit' et, si manumiserit, legatum fundi ad Maeuium translatum esset, legatarius de non liberando satisdedit et legatum accepit et postea liberauit: quaero, an aliquid Maeuio detur. respondit, si cui ita legatum erit 'si seruum non manumiserit', satisdatione interposita accipere ab herede legatum poterit et, si postea seruum manumiserit, commissa stipulatione heredi uel fundum uel quanti ea res est restituet eoque casu heres ei, cui ex sequenti condicione legatum debuerit, restituet. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Cassio. Si ita legatum esset 'cum nubserit', si nupta fuerit et hoc testator scisset, alterum matrimonium erit exspectandum nihilque intererit, utrum uiuo testatore an post mortem ea iterum nubserit. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si ita expressum erit: 'Titio, si uoluerit, do lego', apud Labeonem Proculus notat non aliter ad heredem legatarii pertinere, quam si ipse legatarius uoluerit ad se pertinere, quia condicio personae iniuncta uidetur. @1 @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Duos mater filios sub condi-cione emancipationis ex partibus heredes instituit eisque plurium rerum praeceptiones pure dedit: hereditatem adierunt. patrem a legatorum commodo illa quoque ratio debet sum-mouere, quod emancipando filios obsecutus uoluntati supremum iudicium uxoris suae custo-diri uoluit. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Titio centum ita, ut fundum emat, legata sunt: non esse cogendum Titium cauere Sextus Caecilius existimat, quoniam ad ipsum dumtaxat emolumentum legati rediret. sed si filio fratri alumno minus industrio prospectum esse uoluit, interesse heredis credendum est atque ideo cautionem interponen-dam, ut et fundus comparetur ac postea non alienaretur. Titio centum relicta sunt ita, ut Maeuiam uxorem quae uidua est ducat: condicio non remittetur et ideo nec cautio remit-tenda est. huic sententiae non refragatur, quod, si quis pecuniam promittat, si Maeuiam uxorem non ducat, praetor actionem denegat: aliud est enim eligendi matrimonii poenae metu libertatem auferri, aliud ad testamentum certa lege inuitari. Titio centum relicta sunt ita, ut a monumento meo non recedat uel uti in illa ciuitate domicilium habeat. potest dici non esse locum cautioni, per quam ius libertatis infringitur. sed in defuncti libertis alio iure utimur. 'Titio genero meo heres meus dotis Seiae filiae meae nomine centum dato.' legati quidem emolumentum ad Seiam, quae dotem habere incipit, perti-nebit, sed quia non tantum mulieri, sed Titio quoque, cui pecuniam legauit, consultum uidetur, prope est, ut ipse legatarius intellegatur et legatum petere debeat. si post di-uortium genero pecuniam heres soluerit, aeque liberabitur, quoniam in dotem solutio con-uertitur. constante autem matrimonio etiam prohibente muliere Titio recte soluetur: hoc enim et mulieris interest, ut incipiat esse dotata. nam et si quis ipsam quoque petitionem habere responderit eaque pecuniam petat neque dotis fieri uelit, non dubie doli summoue-bitur exceptione. ante nuptias uero Titio uel muliere defunctis legatum apud heredem manet. quod si nolit eam uxorem ducere, causa legati, quod ad mulieris personam attinet, satisfactum intellegetur, sed Titio legatum petenti nocebit exceptio doli. Sabinus autem existimabat nupta muliere Titio sine cautione legatum deberi, quoniam pecunia dotis effice-retur: sed cum ante nuptias, quia purum legatum est, peti potest, cautio 'mulieri pecu-niam reddi' necessaria erit. quod si maritus uitio suo causa ceciderit neque soluendo sit, numquid aduersus heredem mulieri, quae nihil deliquit, succurri debeat ob eam pecuniam, quae doti fuerat destinata? sed quoniam ambo legati petitionem habuerunt, saluam habebit, non soluta pecunia uiro, mulier actionem. @@&7Idem& libro octauo decimo quaestionum. Cum tale legatum esset relictum Titiae 'si a liberis non discesserit', negauerunt eam recte cauere, quia uel mortuis liberis legati condicio possit exsistere. sed displicuit sententia: non enim uoto matris opponi tam ominosa non interponendae cautionis interpretatio debuit. Et cum patronus liberto certam pecuniam legasset, si a liberis eius non discessisset, permisit imperator uelut Mucianam cautionem offerri: fuit enim periculosum ac triste libertum coniunctum patroni liberis eo-rundem mortem exspectare. Titius heredem institutum rogauit post mortem suam heredi-tatem restituere, si fideicommissi cautio non fuisset petita. Mucianae cautionis exemplum ante constitutionem remissae cautionis locum habere non potuit, quoniam uiuo eo, cui re-lictum est, impleri condicio potuit. Quid ergo, si ita scriptum sit: 'peto, post mortem tuam restituas hereditatem ita, ne satis fideicommissi petatur neue ratio exigatur'. sine dubio per huiusmodi uerba non interponendae quidem cautionis condicio uidebitur adscripta, ra-tioni uere non exigendae modus adhibitus, scilicet ut culpa, non etiam dolus remissus in-tellegatur: idque in eius persona, qui negotia gessit cuique rationis reddendae necessitas @1 fuerat testamento remissa, rescriptum est. 'Si arbitratu Titii Seia nubserit, heres meus ei fundum dato.' uiuo Titio etiam sine arbitrio Titii eam nubentem legatum accipere respon-dendum est eamque legis sententiam uideri, ne quod omnino nuptiis impedimentum in-feratur. sed si Titius uiuo testatore decedat, licet condicio deficit, quia tamen suspensa quoque pro nihilo foret, mulieri succurretur. 'Maeuiae, si non nubserit, fundum cum mo-rietur lego.' potest dici et si nubserit, eam confestim ad legatum admitti. non idem pro-batur, si certus dies incertusue alius legato fuerit adscriptus. Falsam causam legato non obesse uerius est, quia ratio legandi legato non cohaeret: sed plerumque doli exceptio locum habebit, si probetur alias legaturus non fuisse. Falsam condicionem Cassius et Caelius Sabinus impossibilem esse dixerunt, ueluti: 'Pamphilus, si quod Titio debeo sol-uerit, liber esto', si modo nihil Titio fuit debitum: quod si post testamentum factum testator pecuniam exsoluit, defecisse condicionem intellegi. Falsam legati demonstrationem non facere legatum Sabinus respondit (ueluti si quis, cum Titio nihil legasset, ita scriptum re-l[2i]2querit: 'ex centum, quae Titio legaui, quinquaginta heres Seio dato') idque sumpsit ex defuncti uoluntate, quia non animo legandi, sed deminuendi legatum, quod falso datum existimaret, ita scriberet. propter falsam tamen demonstrationem legati non plus Seius adsequetur, quam si uere demonstratum fuisset. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Titio fundus, si in Asiam non uenerit, idem, si peruenerit, Sempronio legatus est. cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit. si postea in Asiam peruenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur. sed si ȣɟcautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari. si tamen, Titius cum [2in]2 Asiam uenisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit. @@&7Idem& libro trigesimo secundo quaestionum. Mulieri et Titio usus fructus, si non nub-serit mulier, relictus est. si mulier nubserit, quamdiu Titius et uiuit et in eodem statu erit, partem usus fructus habebit: tantum enim beneficio legis ex legato concessum esse mulieri intellegendum est, quantum haberet, si condicioni paruisset. nec si Titius, qui con-dicione defectus est, legatum repudiet, ea res mulieri proderit. @@&7Idem& libro trigesimo quarto quaestionum. Dies incertus condicionem in testamento facit. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Fideicommissum a filiis relictum 'si quis ex his sine liberis diem suum obierit' adoptionis commento non excluditur. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Auia, quae nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituerat, ita postea codicillis scribsit: 'hoc amplius nepoti meo, quam quod eum heredem institui, lego praedia illa'. condicionem emancipationis repetitam uideri placet, quamuis auia nullam in legatis, ut in hereditate, substitutionem fecisset. nam et cum seruus pure quidem liber, heres autem sub condicione scriptus et, si heres non exstiterit, legatum accipere iussus est, in legato repetitam uideri libertatem diuus Pius rescribsit. Muciana cautio locum non habet, si per aliam condicionem actio legati differri possit. 'Titio, si mulier non nubserit, heres cen-tum dato': quam pecuniam eidem mulieri Titius restituere rogatus est. si nubserit mulier @1 die legati cedente, fideicommissum petet: remoto autem fideicommisso legatarius exem-plum Mucianae cautionis non habebit. Pater exheredatae filiae tutores dedit eosque, si mater eius, impubere filia constituta, uita decessisset, ad rem gerendam acc[2e]2dere iussit, cum uxori mandatum esset, ut moriens filiae communi decies restitueret. non sub condi-cione tutores uidebuntur dati nec, si quid aliud interea puella quaesisset, eius administra-tione prohiberi, cautio uero fideicommissi matri remissa. quocumque indicio uoluntatis cautio legatorum uel fideicommissorum remitti potest. itaque si cautionis non petendae condicio legato uel fideicommisso praescribatur, condicionem ea res non faciet: non enim deficiet, si quis caueri desiderauerit, onere cautionis non secuto, quod aduersus inuitum hodie iure publico sequi non potest, postquam remitti posse cautionem placuit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Cum pupillus aut tutor eius condicionem in personam pupilli collatam impedit, tam legati quam libertatis iure communi condicio im-pleta esse uidetur. Disiunctiuo modo condicionibus adscriptis alteram defecisse non oberit altera uel postea impleta, nec interest, in potestate fuerint accipientis condiciones an in euentum collatae. @@&7Idem& libro primo definitionum. 'Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato.' purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non exsistere. 'Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato.' legatum sub condicione relictum est: quamuis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario uiuo. dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum peruenturum. Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cauere cogitur. Quamuis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non fa-ciendi legato locum habet. Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam uim habet, ueluti: 'Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non nubserit, heres dato' uel: 'filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato'. @@&7Scaeuola& libro octauo quaestionum. Eas causas, quae protinus agentem repellunt, in fideicommissis non pro condicionalibus obseruari oportet: eas uero, quae ha-bent moram cum sumptu, admittemus cautione oblata: nec enim parem dicemus eum, cui ita datum sit, si monumentum fecerit, et eum, cui datum est, ut monumentum faciat. @@&7Paulus& libro uicesimo primo quaestionum. Iulius Paulus Nymphidio. Quae-sisti, si ita in testamento cautum esset: 'Stichus si rationes reddiderit, cum contubernali sua liber esto eisque decem heres dato', an Sticho mortuo antequam rationes redderet, uel pariatore uel reliqua habente, libera esset mulier? et an de legato idem accipiamus. libertate data, si rationes reddiderit, hanc condicionem rationum reddendarum, ut iussus uideatur reliqua reddere, si qua habet, cum fide actus sui. quae si nulla sunt, pure acce-pisse libertatem uidebuntur: et si post aditam hereditatem decessit, competente libertate etiam legatum eos secutum est. quod si, cum adhuc reliqua haberet, decessit, sub eadem condicione et contubernalis eius libertatem accepisse uidetur et defecta uidebitur condicione. sed non ineleganter illud dicetur Stichum quidem sub condicione manumissum, contuber-nalem autem eius pure et illam coniunctionem non ad coniungendam condicionem, sed ad necessitudinem demonstrandam pertinere. Tunc demum pro impleta habetur condicio, cum per eum stat, qui, si impleta esset, debiturus erat. @1 @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Cum seruus ita liber esse iussus sit 'si rationes reddiderit' eique fundum heres dare damnas sit, uideamus, utrum condicio libertati praeposita sit an uero et legat[2o]2. et quidem si libertati soli accipiamus praeposi-tam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum inuenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit. quid ergo continetur his uerbis 'si rationes reddiderit'? quidam hoc aiunt 'si reliqua reddiderit', quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione 'si reliqua' uel [2hac 'si]2 rationes reddiderit'. sed nos neque condicionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicio-nem, quae ex mixtura quadam consistit. nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo seruus red-dere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari pos-sit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, peruenit autem ad pecuniam. inest his uerbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit. nam quod ipse uiuus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat seruo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet. itaque cum seruo sub hac condicione testamento libertas datur 'si rationes red-diderit', non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua soluerit. @@&7Paulus& libro duodecimo responsorum. Lucius Titius ita testamentum fecit: 'Aurelius Claudius natus ex illa muliere, si filium meum se esse iudici probauerit, heres mihi esto'. Paulus respondit filium de quo quaereretur non sub ea con-dicione institutum uideri, quae in potestate eius est, et ideo testamentum nullius esse mo-menti. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. 'Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et uestiaria dari uolo.' liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoueretur: qua causa effectum est, ut quibusdam Romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur. Paulus respondit condicionem quidem in persona ȣԟlibertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus mora-rentur, mortuo filio testatoris defecisse non uideri. sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari uoluit, contra uoluntatem defuncti pe-tentes audiri non oportere. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Titia heredis instituti liberos habentis filii fidei commisit, uti rem eius uniuersam restitueret filiis eius liberisue eorum, cum ipsi petissent, sine ulla iuris cauillatione: quaero, an his uerbis 'cum illi a te petierint' condicio fideicommisso adscripta uideatur. respondit non uideri. @@&7Maecianus& libro tertio fideicommissorum. Iulianus noster eum, qui decem dare et ita liber esse iussus esset, si a uiuente manumissus esset, non aliter legatum, quod ei cum libertate datum esset, habiturum, quam si condicioni libertatis paruisset: item in emptorem, si alienatus esset. sed id tunc locum habet, cum omnimodo simul cum liber-tate legatum adquiri potuit, licet legato imposito non sit, ueluti cum in tempus libertatis @1 legatum collatum esset. Cum uero libertas sub condicione, legatum autem praesenti die datum est, in hoc quaestio est, an constiterit legatum: etenim nec Catonianae sententiae locum in proposito esse, quia etsi statim testator decessisset, non tamen omni-modo inutile esset legatum, cum posset condicio libertatis ante aditam hereditatem impleri et legatum manumisso deberi, nisi forte necessarius heres exstitisset: tunc enim omnimodo inutile erit legatum iure ipso, quia sub condicione acceperit libertatem. @@&7Ualens& libro primo fideicommissorum. Quod traditum est in legatis nouis-simam, in libertatibus leuissimam condicionem spectandam esse, @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. id est quae ipsi seruo commodior sit, @@&7Ualens& libro primo fideicommissorum. non ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diuersis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur. itaque quod heres pure dare iussus est quodue pure legatum est, cum id ex inter-uallo sub condicione legatum est, posterius ualet: si prius sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur. quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum esset, uel ut praesens uindicari, si hoc uoluerit legatarius, uel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, uelut: 'Stichum, quem illi legaui, heres meus ei, si illud factum erit, dato': tunc enim reuocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scribsisse uidebitur: et si ante con-dicionem rem uindicet, doli exceptio locum habere poterit. @@&7Gaius& libro primo fideicommissorum. Per fideicommissum uarie data liber-tate non leuissima spectanda est, sed nouissima, quia posterior uoluntas potior haberi debet: cui consonat etiam rescriptum diui Antonini. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Condicionum, quae in futu-rum conferuntur, triplex natura est, ut quaedam ad id tempus, quo testator uiuat, quae-dam ad id, quod post mortem eius futurum sit, quaedam [2ad]2 alterutrum pertineant, tempus autem uel certum uel infinitum comprehendatur: quae omnia non minus in fidei-commissis quam in institutionibus ac legatis incidere solent: ut haec condicio 'Titiae, si mihi nubserit' non dubie nisi uiuente test[2at]2ore, illa autem 'si ad exsequias funeris mei uenerit' nisi post mortem impleri non possit, illa uero 'si filio meo nubserit' uel uiuente uel mortuo testatore impleri possit. et prima quidem ac tertia ex relatis condicionibus infinitum tempus habent: quandoque enim nubserit, impletur condicio: secunda ad certum tempus adscripta est. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Si cui legatum fuerit relictum isque rogatus sit liberos suos emancipare, an cogi debeat manumittere? et retineo me dixisse defici eos a petitione fideicommissi: neque enim praetor fideicommissarius eos ad libertatem tuetur ut seruos. Papinianum quoque libro nono responsorum scribere referebam non esse cogendum emancipare filios suos. arbitror tamen extra ordinem debere constitui eum qui adgnouit id, quod sibi relictum est hac contemplatione, ut liberos suos emanci-paret, cogendum emancipare: neque enim debet circumueniri testantium uoluntas: sic de-inde hoc accipiendum, quemadmodum si sub condicione liberorum emancipandorum ei fuisset legatum uel ita relictum, ut eos emanciparet. cui rei consequens est, quod diuus Seuerus rescripsit. nam cum quaedam mulier nepotes suos heredes instituisset et ipsum filium coheredem filiis suis dedisset eosque inuicem substituisset rogassetque filium, ut filios emanciparet, non autem rogasset, ut hereditatem eis restitueret: ex auctoritate diui Seueri emancipare eos compulsus est hisque restituere hereditatem. et adiectum est, ut, si @1 tardius id faceret, quasi ex mora usuras praestaturum: uideri enim eum, qui moram faceret emancipationi, moram restitutioni fideicommissi eam facere. @@&7Papinianus& libro octauo responsorum. Mater filio suo coheredes sine ulla condicione filias ipsius dedit ac petit, ut filias suas emanciparet, ita ut curatores a prae-tore acciperent. filii uideri fidei commississe placuit, ut eas sui iuris constitutas ad here-ditatem auiae peruenire pateretur, nec ad rem pertinere, si portionem filiarum iure substi-tutionis quaesisset. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Cum ita datur libertas: si 'Titio' (qui non est heres) 'decem dederit', certa persona demonstratur ac propterea in personam eius tantum condicio impleri potest. sane si cum cesserit dies pecuniam condi-cioni comprehensam statuliber habuerit, iure constituto nulli dando consequitur libertatem. diuersa causa est legatarii, in cuius persona placuit. condicionem deficere, si, antequam dederit legatarius pecuniam, Titius moriatur. Ex his uerbis 'si heredi' uel 'si heredi Titio decem dederit, liber esto', non tantum heredi, sed etiam heredis heredi dando peruenit ad libertatem: at si nullus heredi successerit, iure constituto nulli dando ad libertatem perueniet. @@&7Idem& libro quarto iuris epitomarum. Legatum sub condicione relictum et ad alium translatum, si non condicio personae cohaereat, sub eadem condicione trans-latum uidetur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Titio usus fructus serui legatus est et, si ad eum pertinere desisset, libertas seruo data est. Titius uiuo testatore decessit. libertas non ualet, quia condicio nec initium accepit. &7Paulus&. ergo et si uiueret Titius et capere non potest, idem dicendum est: desisse eni[2m]2 non uidetur, quod nec in-cipit. Serui usus fructus mulieri, quoad uidua esset, legatus, idem seruus, si ea nubsisset, liber esse iussus [2est]2. si mulier nubserit, liber erit, quia potior est legato libertas. @@&7Idem& libro secundo ad Neratium. Municipibus, si iurassent, legatum est. haec condicio non est impossibilis. &7Paulus&. quemadmodum ergo pareri potest per eos? itaque iurabunt, per quos municipii res geruntur. @@&7Idem& libro tertio ad Neratium. Mea res sub condicione legari mihi potest, quia in huiusmodi le[2g]2atis non testamenti facti tempus, sed condicionis expletae spectari oportet. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Condiciones extrinsecus, non ex testamento uenientes, id est quae tacite inesse uideantur, non faciunt legata con-dicionalia. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Titiae, si non nubserit, ducenta, si nubserit, centum legauit: nubsit mulier. ducenta, non etiam centum residua petat: ridiculum est enim eandem et ut uiduam et ut nuptam admitti. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Pater Seuerianam Proculam Aelio Phi-lippo cognato nuptiis testamento designauit: eidem filiae praedium, si Aelio Philippo nubsisset, uerbis fideicommissi reliquit: quod si non nubsisset, idem praedium Philippo dari uoluit: nondum uiripotens puella diem suum obiit. respondi, cum in condicionibus testa-ȣmentorum uoluntatem potius quam uerba considerari oporteat, Aelio Philippo fideicommis-sum ita datum uideri, si ei Procula defuncti filia nubere noluisset: quare cum ea prius, quam uiripotens fieret, uita decesserit, condicionem exstitisse non uideri. Ita fideicommisso @1 dato: 'uolo restituas, si sine liberis decedas' condicio deficit ex uoluntate uel uno filio superstite relicto. Condicionum uerba, quae testamento praescribuntur, pro uoluntate considerantur: et ideo cum tutores testamento dati, quoniam interea puer adoleuerat, id egerint, ut curatores ipsi constituerentur, condicio fideicommissi talis praescripta: 'si tu-telam in annum octauum decimum gesserint' defecisse non uidebitur. Socrus nurui fidei-commissum ita reliquerat: 'si cum filio meo in matrimonio perseuerauerit': diuortio sine culpa uiri post mortem socrus facto defecisse condicionem respondi. nec ante diem fidei-commissi cedere, quam mori coeperit nupta uel maritus, et ideo nec Mucianam cautionem locum habere, quia morte uiri condicio possit exsistere. Fideicommissa menstrua et annua sub ea condicione liberto relicta 'quamdiu res patroni filiae gesserit' etsi praestari necesse est filia prohibente res suas administrari, tamen uoluntatem filia mutante condicionem re-sumunt, quoniam plura sunt. @@&7Idem& libro nono responsorum. Cum auus filium ac nepotem ex altero filio heredes instituisset, a nepote petit, ut, si intra annum trigesimum moreretur, hereditatem patruo suo restitueret: nepos liberis relictis intra aetatem supra scriptam uita decessit. fideicommissi condicionem coniectura pietatis respondi defecisse, quod minus scriptum, quam dictum fuerat, inueniretur. @@&7Paulus& libro quarto decimo quaestionum. Si ita legatum sit Titio post 'decem annos dato, si satis ad herede non exegerit' et Titius intra decimum annum de-cesserit, ad heredem suum transmittat legatum, quia moriente eo condicio exstitit. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Eum, qui post apertum testamen-tum deportatus et restitutus est, fideicommissum petere posse, cuius condicio postea ex-stitit, quam ciuitatem Romanam recipiat. @@&7Pomponius& libro quinto epistularum. Si fundum a testatore sub condicione legatum heres alii pendente condicione legauit, post exsistentem condicionem, quae priori testamento praeposita fuerat, neque proprietas a priore legatario recedit nec locum reli-[2g]2iosum in eo fundo heres facere nec seruitutem imponere poterit: sed et imposita seruitus finietur exsistente condicione. @@&7Iulianus& libro uicesimo quinto digestorum. Hoc genus legati 'si Titio non nubserit' perinde habendum est, ac si post mortem Titii legatum fuisset, et ideo nec Muciana satisdatione interposita capere legatum potest. sed et alii nubendo nihilo minus legatum consequitur. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Aliquando accidit, ut sub condicione datum legatum purum intellegatur, ueluti quod sub eadem condicione relictum est, sub qua etiam heres alius institutus est, item quod sub hac condicione relictum est 'si here-ditatem adierit'. ex diuerso quoque purum datum legatum condicionale uidetur, ueluti quod sub condicione ademptum est, quia sub contraria condicione datum intellegitur. @@&7Scaeuola& libro nono decimo digestorum. Libertis omnibus legauit do-mum et haec uerba adiecit: 'ut in ea habitent liberti, ne de nomine exeat et ut ad unum, qui nouissimus exstiterit, perueniat: et eo amplius eisdem libertis meis dari uolo fundum Sosianum'. quaesitum est, an condicio adposita, ne de nomine exiret, ad sequens quoque legatum pertineret. respondit pertinere. @@&7Idem& libro uicesimo digestorum. A testatore rogatus, ut acceptis centum nummis restitueret hereditatem Titiae coheredi suae, adita hereditate decessit: similiter et Titia, antequam daret centum: quaesitum est, an heres Titiae offerendo centum fidei-commisso partem hereditatis consequi possit. respondit heredem condicioni parere non posse. &7Claudius&. magno ingenio de iure aperto respondit, cum potest dubitari, an in pro-posito condicio esset. @1 @@&7Pomponius& libro non[2o]2 epistularum. Etiamsi inuitis heredibus ex peculio statuliber pecuniam Titio det, liber quidem fit: sed Titius, qui inuitis heredibus sciens accepit, pro possessore uidetur eam pecuniam possidere, ut auocare eam hi, qui inuiti fuerunt, possint. @@&7Idem& libro undecimo epistularum. Qui sub condicione rationum redden-darum liber esse iussus est, docere debet constare fidem omnibus, quae ab eo gesta sunt, ut neque subtraxerit quid ex his quae acceperit neque expensum rationibus praescripser[2i]2t quod non dederat: sed et quod reliquum per contextum scriptum est remanere apud eum, soluere debet: neque enim aliter liber esse potest, quam si hoc modo condicioni, sub quam data est libertas, satisfecerit. ceterum debitores, cum quibus ipse contraxit, non utique in diem mortis domini sui fuisse idoneos praestare cogendus est, sed eo tempore, quo his creditum est, eius condicionis fuisse, ut diligens pater familias his crediturus fuerit. @@&7Idem& libro duodecimo epistularum. Tales condiciones 'si monumentum' puta 'fecerint' pluribus propositae non possunt nisi in omnibus simul personis exsistere. Item: 'si Symphoro et Ianuario centum Titius praestiterit, fundum ei lego'. Symphoro mortuo an legatum perisset? sed hoc quoque sic puto interpretandum ut si, dum quisque eorum uiuet, praestitisset. sed benigna interpretatione dicendum, si non post moram Titii Symphorus decessit, debere partem dimidiam Ianuario dantem partem fundi dimidiam legatarium esse consecuturum. De illo quoque quaeritur: fundus quibusdam legatus est, si pecuniam certam in funus impensamque perferendi corporis in aliam regionem dedissent. nam nisi uterque dederit, neutri est legatum, quoniam condicio nisi per utrumque expleri non potest. sed haec humanius interpretari solemus, ut, cum duobus fundus legatus sit, si decem dedissent, et alteri dando partem legatum quoque debeatur. Priscus respondit statuliberum non utique ibi ubi pater familias decessit aut ubi ipse relictus sit aut ubi uelit, rationes reddere debere, sed interim proficisci ad eum, cui reddere debeat, utique si is rei publicae causa aberit: uerissimum est autem, ut alias aliud ex persona locoque sit aestimandum. @@&7Paulus& imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo. Cum filius rogatus fuisset a patre, si, antequam res suas administrare posset, decessisset, hereditatem Titio restituere, et egressus uiginti annos decessisset, rescriptum est fideicommissum deberi. @@@@{1AD LEGEM FALCIDIAM}1 @@&7Paulus& libro singulari ad legem Falcidiam. Lex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his uerbis: 'qui ciues Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere uolet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare uolet, ius potestasque esto, ut hac lege se-quenti licebit'. secundo capite modum legatorum constituit his uerbis: 'quicumque ciuis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique ciui Romano pecuniam iure publico dare legare uolet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumue erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, @1 qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damna-tus est'. Lex Falcidia etiam ad eos, qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam pertinere uidetur, quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in ciuitate decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae pertinent, quae tamen possint locum habere. Ad eos, qui omissa causa testamenti possident hereditatem, non pertinet lex Falcidia: sed per edictum praetoris inducitur potestas legis. Idemque est, si iurisiurandi condicio remissa sit. Sed et si seruo suo testator data libertate lega-ȣuerit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus est datum sit aliquid, haec lex locum habebit. Ad municipum quoque legata uel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet. Non solum autem ad res proprias testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet. Et omne quod ex bonis de-functi erogatur refertur ad hanc legem, siue in corpore constet certo incertoue siue pon-dere numero mensura ualeat aut etiam si ius legatum sit (ut usus fructus) aut quod in nominibus est. Item si ita legatum sit: 'heres meus Seio penum dato: si non dederit, decem dato', quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse. ego autem didici, si in continenti heres penum soluerit, uideri hoc legatum esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod dixi 'in continenti' ita accipiendum cum aliquo spatio. quod si iam mora facta soluerit heres penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in Falcidiam imputari posse: iam enim transfusum legatum esse et decem deberi. idemque erit et si ab initio ita legatum datum sit: 'si penum non dederit, decem dato', quia hic penus non est legata et penus si datur, mortis causa capitur, quia deficit legati condicio. Si usus fructus legatus sit (qui et diuidi potest, non sicut ceterae seruitutes indiuiduae sunt), ueteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato. sed Aristo a ueterum opinione recessit: ait enim posse quartam partem ex eo sic ut ex corporibus retineri idque Iulianus recte probat. sed operis serui legatis cum neque usus neque usus fructus in eo legato esse uidetur, necessaria est ueterum sententia, ut sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet, nec pars operae intellegi potest. immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario ad ueterum sententiam reuertendum est. Si quis creditori suo quod debet legauerit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in eo uersabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum) utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit. Si legatarius possessionem nanctus est et non potest auocari ei res, quia uoluntate heredis errantis nactus est pos-sessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est offeratur. Interdum omnimodo necessarium est solidum solui legatario interposita stipulatione 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam ceperit, reddi': ueluti si quae a pupillo legata sint non exce-dant modum legis Falcidiae, ueremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inuenian-tur, quae contributione facta excedant dodrantem. idem dicitur et si principali testamento quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est. et ideo, si heres sine iudice soluere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem. Id, quod ex sub- @1 stitutione coheredis ad coheredem peruenit, proficit legatariis: is enim similis est heres ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto. sed ea, quae ab eo legata sunt, si omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non 'quisquis mihi heres erit'. Si coheredis mei portio exhausta sit, mea integra et illam uindicauero, Cassius confundendas esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto. sed et diuus Antoninus iudi-casse dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis Falcidiae. Si co-heredem meum post aditam hereditatem adrogauero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones, perinde atque si coheredi meo heres exstitissem. Si in annos singulos legatum sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus est quae in edicto propo-nitur 'quanto amplius accipit reddi'. Id, quod natura hereditati debetur et peti quidem non potest, solutum uero non repetitur, non esse computandum in here-ditate quidam putant. sed Iulianus et haec ex euentu augere patrimonium aut non augere existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis uen-turum. Si debitor creditori heres existat, quamuis confusione liberetur, tamen locupletio-rem hereditatem percipere uidetur, ut computetur ei quod debet, quamuis aditione con-fusum sit. De impensa monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat. et Sabinus ita deducendum putat, si necessarium fuerit monumentum extruere. Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantam testator fieri iussit, in aere alieno deduci de-beat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris causa consumptum est, dedu-cendum. nam eius, quod in extructionem monumenti erogatum est, diuersam esse causam: nec enim ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura. id-circo eum, cui pecunia ad f[2a]2ciendum monumentum legata sit, Falcidiam passurum. @@&7Marcellus& libro uicesimo secundo digestorum. Nec amplius concedendum erit, quam quod sufficiat ad speciem modicam monumenti. @@&7Paulus& libro singulari ad legem Falcidiam. Si heres institutus eam heredi-tatem quae soluendo non est uendiderit, uix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hereditatem soluendo, quae emptorem inuenerit: uera autem ratione nihil legatariis debe-bitur, quia magis ex stultitia emptoris habere uidetur heres institutus quam ex bonis de-functi. nam et e contrario si male uendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administrauerit. Sed et si is qui soluendo non est legauerit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum sol-ueret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debitu-rum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet. Item si rei publicae in annos singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum uideri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, colligendas. @@&7Papinianus& libro sexto decimo quaestionum. Fundo legato mihi sub condicione @1 pendente legati condicione heres me heredem instituit ac postea legati condicio exstitit. in Falcidiae ratione fundus non iure hereditario, sed legati meus esse intellegitur. @@&7Idem& libro octauo responsorum. Uerbis legati uel fideicommissi necessarie ciuitati relinquitur, quod ex causa pollicitationis praestari necesse est. itaque si debiti modum testamento dominus excessit, superfluum dumtaxat Falcidia minuetur. quare nec fidei committi legatarii poterit. quod si dies aut condicio legatum fecerit, non utilitatis aestimatio, sed totum petetur quod datum est. nec si uiuo testatore dies uenerit aut condicio fuerit impleta, fiet irritum, quod semel competit. @@&7Uenuleius& libro tertio decimo stipulationum. Si uir uxori heres exstiterit et in funus eius inpenderit, non uidebitur totum quasi heres inpendere, sed deducto eo, quod quasi dotis nomine quam lucri facit conferre debuerit. @@&7Papinianus& libro septimo quaestionum. Lege Falcidia interueniente legata seruitus, quoniam diuidi non potest, non aliter in solidum restituetur, nisi partis offeratur aestimatio. @@&7Idem& libro quarto decimo quaestionum. In legem Falcidiam aeris alieni rationem in hereditate relicti, quod unus ex heredibus soluere damnatus sit, ipse solus habebit. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. In Falcidia placuit, ut fructus postea percepti, qui maturi mortis tempore fuerunt, augeant hereditatis aestimationem fundi nomine, qui uidetur illo in tempore fuisse pretiosior. Circa uentrem ancillae nulla temporis admissa distinctio est nec immerito, quia partus nondum editus homo non recte fuisse dicitur. @@&7Idem& libro uicesimo quaestionum. Quod supra quadrantem apud heredem potest peruenire, supra dodrantem in pecuniam legatum non onerat heredem, ueluti here-ȣditas pupilli, si forte substitutus sit exheredato qui patri pupilli heres exstitit. @@&7Idem& libro uicesimo nono quaestionum. In ratione legis Falcidiae retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur. Si seruus sub condicione libertate data uita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non uidebitur perisse: quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse uidebitur. Imperator Marcus Antoninus decreuit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri. Cum qui-dam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque prouocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pro-nuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola uideretur fuisse in bonis, an uero succurri heredi necessarium esse uidebitur. sed uidetur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi uotum hanc opinionem admittit. Si seruus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si uiueret, non aestimaretur? nam et eos, qui mo-riente domino ea ualetudine affecti fuerant, ut eos non posse uiuere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est. nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur. Quod uulgo dicitur in tabulis patris et filii unam Falcidiam seruari quam potestatem habeat, uidendum est: quamuis enim sub-stitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet de-beat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est. secundum quae poterit euenire, ne substitutus quicquam retineat uel ut longe plus habeat quartae @1 paternae hereditatis. quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suf-fecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legauit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra uires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur. Si filio suo duos substituerit et alterius portionem onerauerit, tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet uel unus pupilli substitutus. et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum et ultra uires portionis conueniendum alterum substitutum. sed uerior est diuersa sententia perinde huic quartam relinquendam existi-mantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli reuo-candi sunt ad intellectum institutionis. quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta soluit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio. rursus si negemus, aliud aperte, quam quod uolgo probatum est, re-spondetur. itaque uarietas exsistet, ut si quidem, qui proprio nomine oneratus est, uelut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conueniatur propter calculi confusionem. huic consequens est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, uidelicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset. Quaesitum est, si quis pupillo co-heredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri debeat? et quale est, quod uolgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et inuicem inducant contributionem. sed legata, quae ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum, quamuis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex uariis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diuersis condicionibus sit heres institutus. Si quis exhe-redato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legauerit, ne-cessario ratio confundetur, cum ideo legata ualere dixerit Iulianus a sub-stituto relicta, quod idem patri heres exstiterit. @@&7Idem& libro trigesimo quaestionum. Si debitor creditore herede instituto petisset, ne in ratione legis Falcidiae ponenda creditum suum legatariis reputaret, sine dubio ratione doli mali exceptionis apud arbitrum Falcidiae defuncti uoluntas seruatur. @@&7Idem& libro trigesimo septimo quaestionum. Si tacitum fideicommissum seruus iniungente domino susceperit, habiturum eum legis Falcidiae beneficium, quia parere do-mino debuit, constitutum est: idemque placuit in filio, qui fuit in patris potestate. @@&7Idem& libro nono responsorum. Pater filiam, quae a uiro diuerterat, heredem pro parte instituit et ab ea petit, ut fratri et coheredi suo portionem hereditatis acceptam deducta sexta restitueret, admissa compensatione dotis in Falcidiae ratione. si pater dotem consentiente filia non petisset, Falcidiam quidem iure hereditario, dotem autem iure proprio filiam habituram respondi, quia dos in hereditate patris non inueniretur. Auia nepotibus heredibus institutis fideicommissit, ut omissa retentione, quae per legem Falcidiam ex alio testamento competebat, solida legata fratribus et coheredibus soluerent. recte datum fidei-commissum respondi, sed huius quoque onus in contributionem uenire. Duobus impube- @1 ribus substitutum utrique heredem existentem in alterius hereditate Falcidia non uti con-uenit, si de bonis alterius impuberis quartam partem hereditatis patris, quae ad filios peruenerit, retineat. Quod si frater fratri legitimus heres exstitit et impuberi supremo substitutus, portio quidem paternorum bonorum, quam intestatus puer accepit, rationi Fal-cidiae non confundetur, sed quartam eius tantum portionem substitutus retinebit, quam inpubes accepit qui substitutum habuit. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Quod bonis iure Falcidiae contri-buendum est a debitore, cui mortis causa pacto debitum remissum est, in factum concepta replicatione retinebitur. Frater cum heredem sororem scriberet, alium ab ea cui donatum uolebat stipulari curauit, ne Falcidia uteretur et ut certam pecuniam, si contra fecisset, praestaret. priuatorum cautione legibus non esse refragandum constitit et ideo sororem iure publico retentionem habituram et actionem ex stipulatu denegandam. Non idcirco minus Falcidiae rationem in ceteris annuis legatis admitti uisum est, quod primo ac se-cundo anno sine ulla detractione fuissent legatario soluta. Quod auus ex causa tutelae nepoti debuit, cum auo nepos solus heres exstitisset, ratio Falcidiae si poneretur, in aere alieno bonis deducendum respondi. nec ad rem pertinere, quod heredem auus idemque tutor rogauerat, ut, si sine liberis ante certam aetatem decederet, tam hereditaria quam propria bona restitueret: non enim ex hoc hereditatem debito compensatam uideri, cum uel ideo maxime declaretur non esse compensationem factam, quoniam heredem suum habere propria bona defunctus ostendit. plane si condicio fideicommissi fuerit impleta, fructus hereditatis post mortem aui percepti pari pecunia debito tutelae compensabuntur, sed quartam heres nepotis de bonis dumtaxat, quae moriens auus reliquit, retinebit. Cum fideicommissum, ex uoluntate matris a patre moriente debitum, filio pater hereditate sua, quam in filium conferebat, compensari uoluit: quod filio debetur, si ratio Falcidiae poni coeperit, fini quadrantis, quem ex bonis patris cum effectu percepit, compensabitur atque ȣita superfluum aeris alieni dodranti tantum detrahetur. Ex donationibus in uxorem collatis quod heres eius reddere uiro cogitur, in bonis mulieris non erit. nam ita fit locupletior, ut tanto pauperior esse uideatur: quod autem heres inde minuit, uiro non perit. Fructus praediorum sub condicione uerbis fideicommissi relicto[2rum]2 in causam fideicommissi non deductos heres in ratione Falcidiae sic accepto facere sibi cogitur, ut quartam, et quartae fructus ex die mortis, bonorum quae mortis tempore fuerunt habeat. nec ad rem pertinet, quando Falcidia lex admissa sit: nam etsi maxime post impletam condicionem fideicom-missorum locum habere coepit, tamen ex die mortis fructus quadrantis apud heredem relinqui necesse est. Fideicommissum portionis supplendae gratia, pro qua matrem filius heredem instituit, eidem matri datum ratione Falcidiae minuitur et eam pecuniam mater supra quartam portionis suae percipiet. Quarta, quae per legem Falcidiam retinetur, aestimatione quam testator fecit non magis minui potest, quam auferri. @@&7Scaeuola& libro tertio quaestionum. Si ex pluribus rebus legatis heres quas-dam soluerit, ex reliquis Falcidiam plenam per doli exceptionem retinere potest etiam pro his, quae iam data sunt. Sed et si una res sit legata, cuius pars soluta sit, ex reliquo potest plena Falcidia retineri. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Si post missionem faciat codicillos miles et intra annum decedat, ex testamento, quod in militia iure militari fecit, plena legata, ex codicillis habita Falcidiae ratione praestari debere dicitur. sed res ita expedietur: si, cum quadringenta haberet, testamento quadringenta, codicillis centum legauerit, ex quinta parte, id est octo- @1 ginta, quae ad legatarium ex codicillis peruenirent, si Falcidiam non pateretur, quartam, id est uiginti heres retinebit. @@&7Paulus& libro undecimo quaestionum. Filius familias qui militauerat decedens patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum castrense Titio post mortem resti-tueret: quaerebatur, an ut heres quartam deducere possit. dixi legem Falcidiam inductam esse a diuo Pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa: sed in pro-posito nec hereditatem esse, quamuis placeret mihi extraneo herede instituto fieri heredi-tatem aditione eius: nam cum apud patrem remanet, ius pristinum durat et peculium est. nec huic contrarium est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur Fal-cidia: nam fictio legis Corneliae et hereditatem et heredem facit. sed me non dubitare, quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium, siquidem quasi patris familiae bona re-stituere cogitur et heres scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum nomine conuenietur. His consequens erit, ut, si ex fructibus medio tempore quartam et quartae fructus habuerit pater, etiam Trebellianum senatus consultum inducamus et utiles actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem. @@&7Scaeuola& libro octauo quaestionum. Si dignum decem fundum damnetur heres quinque uendere, sine dubio quinque erunt imputanda Falcidiae. @@&7Idem& libro nono quaestionem. Si a seruo meo herede instituto mihi legetur et mihi adquiratur hereditas, negat Maecianus id legatum in Falcidia computari, quia non debeatur. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Si pupillus, cui sine tutore auctore decem mutua data sunt, legatum a creditore meruerit sub hac condicione, si decem quae acceperit heredi reddiderit, una numeratione et implet condicionem et liberatur naturali obligatione, ut etiam in Falcidia heredi imputentur, quamuis non imputarentur, si tantum condicionis implendae causa data fuissent. adeo autem et soluere uidetur, ut repudiato legato uel Sticho qui legatus est mortuo nihil repetere possit. Si ego et seruus meus he-redes instituti simus ex diuersis partibus nec a seruo erogatus dodrans, his quibus a me legatum est contra Falcidiam proderit quod ex portione serui ad me peruenit supra Fal-cidiam eius portionis. ex contrario si seruo meo seruus et mihi decem legata fuerint, serui Falcidia ex decem mihi legatis non tenetur exemplo eodem Falcidiae: nam quartam retineo ex persona serui, quamuis de mea portione nihil exhaustum sit. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Nesennius Apollinaris Iulio Paulo. Ex facto, domine, species eiusmodi incidit. Titia filias suas tres numero aequis ex partibus scribsit heredes et a singulis legata inuicem dedit, ab una tamen ita legauit tam cohere-dibus eius quam extraneis, ut Falcidiae sit locus. quaero, an aduersus coheredes suas, a quibus legata et ipsa accepit, uti possit Falcidia et, si non possit uel doli exceptione sum-mouenda est, quemadmodum aduersus extraneos computatio Falcidiae iniri possit. respondi: id quidem, quod a coherede legatorum nomine percipitur, non solet legatariis proficere, quo minus Falcidiam patiantur: sed cum is qui legatum praestaturus est ab eodem aliquid ex testamento petit, non est audiendus desiderans uti aduersus eum Falcidiae beneficio, si id quod percepturus est ex uoluntate testatoris suppleat, quod deducere desiderat. plane ceteris legatariis non uniuersum, quod coheredi praestat, imputabit, sed quantum daturus @1 esset, si nihil ab eo perciperet. Seruo herede instituto si a domino fideicommissa, a seruo legata data sunt, prius ratio legatorum habenda est, deinde ex eo quod superest fidei-commissorum. dominus enim ideo tenetur, quod ad eum peruenit: peruenit autem, quod deductis legatis superest. plane Falcidiam exercet. Sed et si dominus omissa hereditatis aditione seruum sibi substitutum adire iussit, prius erogantur quae ab ipso domino data sunt, tunc eorum quae a seruo relicta sunt ratio initur, si patitur Falcidia. Si debitori liberatio legata sit, quamuis soluendo non sit, totum legatum computetur, licet nomen hoc non augeat hereditatem nisi ex euentu. igitur si Falcidia locum habeat, hoc plus uidebitur legatum, quod huic legatum esset: cetera quoque minuentur legata per hoc et ipsum hoc per alia; capere enim uidetur eo, quod liberatur. Sed si alii hoc nomen legetur, nullum legatum erit nec ceteris contribuetur. @@&7Scaeuola& libro quinto decimo quaestionum. Si fundus mihi legetur et uia, in Falcidiae ratione, si tantum sit in uia, quantum amplius est in Falcidia, integer fundus capietur et uia perit. sed si uia legetur nec soluendo sit hereditas, non debebitur. uiden-dum etiam, si fundo et uia legato minus ex utroque desideret quam sit uiae pretium. potest coacta ratione dici non tantum fundum solidum capi, sed etiam, ut doli exceptio tantum sarciat, quantum deest, ne plus habeat, quam Falcidia desiderat: ut tunc solum uia intercidat, quotiens plus Falcidia desiderat quam est uiae pretium. @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum respondit. Falcidiae legis rationem si haberi oportet, ita habendam, ac si hae res, quae ab herede substractae sunt, in here-ditate relictae non fuissent. Idem respondit partus ancillarum ante diem fideicommissi editos ad heredes eius qui rogatus est pertinere eosque in quartam et quartae fructus computandos, si de lege Falcidia quaestio intercedat. Idem respondit fructus ex propria re heredis, quae legata est, post diem fideicommissi cedentem perceptos, etsi non sint re-stituendi fideicommissario, heredi in quartam imputari non solere. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Maritum suum et filium communem aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione legis Falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium peruenit. respondit, si ex insti-tutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine dedu-cendum. A liberto, cui fundum legauerat, per fideicommissum Seiae annua decem dedit: quaesitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicom-missum minutum uideatur, cum reditus largiatur annuam praestationem. respondit secun-dum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi alia mens testatoris probetur. ȣ@@&7Idem& libro quinto responsorum. Lineam margaritorum triginta quinque legauit, quae linea apud legatarium fuerat mortis tempore: quaero, an ea linea heredi restitui de-beret propter legem Falcidiam. respondit posse heredem consequi, ut ei restituatur, ac, si malit, posse uindicare partem in ea linea, quae propter legis Falcidiae rationem deberet remanere. Quaesitum est, an pretium statuarum Falcidiam pati debeat. respondit debere. @@&7Idem& libro sexto responsorum. 'Seius et Agerius si intra diem trigesimum mortis meae rei publicae nostrae cauerint contentos se futuros tot aureis legis Falcidiae beneficio omisso, heredes mihi sunto. quos inuicem substituo. quod si uoluntati meae non consenserint, exheredes sunto.' quaesitum est, an heredes instituti hereditatem adire pos-sint, si condicione parere nolunt, cum habeant substitutos eadem condicione praescripta. respondit Seium et Agerium primo loco institutos perinde adire posse, ac si ea condicio, quae fraudis causa adscripta est, adscripta non esset. @1 @@&7Maecianus& libro primo fideicommissorum. Pater quoque in legatis, quae filius ei dedit alio herede instituto, legis Falcidiae rationem patitur. @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. Si a me tibi fideicommissum uel legatum est tuque id post tempus rogatus sis mihi restituere, non puto hoc imputandum esse in Falcidiam, quia incipio postea quasi fideicommissarius id recipere. @@&7Maecianus& libro octauo fideicommissorum. In ratione legis Falcidiae mortes seruorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, uis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per seruos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum tradi-tiones, legata hereditatesue his datae, ceterae donationes, item seruitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quo-rum nihil in rationem legis Falcidiae cadit. Uendere autem uel emere iussus certo pretio fundum aliamue quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requi-ratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisue sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi dariue iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquam legatum esse intellectum est. Prorsus diligenter animaduertendum est, ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur. quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideiue commissis detrahatur. Uerum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieri ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quic-quam detrahi. Certis uero corporibus et his ipsis ita relictis: 'pecuniam, quam in illa arca', 'uinum, quod in illis doleis', 'pondus argenti, quod in illis horreis habeo', [2si]2 sine culpa heredis deperierunt uel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae ex-stabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aesti-matione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint. Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, ueluti 'ar-gentum quod elegerit', et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin uero argenti pondus pure relictum esset, quamuis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient. Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent. Tametsi autem legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui heredi-tatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres uendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi. quo loco amplius quaesitum est, an fideicom-missarius quoque inuitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed id uerisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita uideatur. Cum lex Falcidia interuenit, non ueniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso uel seruo eius legata fideiue commissa sunt. alia causa est @1 eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem ueniunt. ac ne ea quidem, quae quis seruis suis inutiliter sine libertate legauit fideiue commisit, in computationem eius legis cedunt. Res, quas neque per fidei-commissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non ueniunt. @@&7Pomponius& libro secundo fideicommissorum. Is cui fideicommissum soluitur sicut is cui legatum est satisdare debet, quod amplius ceperit, quam per legem Falcidiam ei licuerit, reddi: ueluti cum propter condicionem aliorum fideicommissorum uel legatorum legis Falcidiae causa pendebit. sed et secundum Cassii et ueterum opinionem, si a pupillo fideicommissa capiuntur, propter ea, quae a substituto erunt relicta, cauere debebit is cui soluatur. nam quamuis repetitio sit eorum, quae fideicommissi nomine non debita soluentur, tamen satisdato cautum debet esse ei, a quo pecunia proficisceretur, ne damnum sentiat deficiente eo, cui solutum erit. @@&7Maecianus& libro nono fideicommissorum. Poenales actiones siue legitimae siue honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt. e contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt. sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses annosue singulos alicui quoad uiuat debeatur. etenim ea demum obligatio rei bonis demi-nutionem praestat, quae in heredem transit. nec contrarium est, quod uiuente reo eo minus in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere ei inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub eadem condicione pro-misisset, defuncto eo minuerentur. Honorariae quoque actiones, quae intra certum tempus a praetore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemue, si tales erunt, ut in heredem quoque transeant, praestabunt. Iulianus scribit, si utriusque he-redis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem praetoriam accepit a lega-tariis, non aequaliter, sed pro suo modo legis Falcidiae rationem et actionem ex stipulatu habiturum. omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam con-stare ex iudicatum solui stipulatione, siue a parte actoris siue a rei plures heredes exsti-tissent, non omnibus nec aduersus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui ui-cissent et aduersus uictos, hisque, aduersus quos res defensa non esset, aduersus eos, qui rem non defendissent. Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis, non tantum ex posterioribus portionem legis Falcidiae detrahi placuit. Si Titio uiginti legatis portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere, Uindius noster tantum Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quan-tum Titio ex uiginti detractum esset. quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, ȣquia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur: nec quia ex sua persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non im-putaturum: nisi forte testator ita fidei eius commississet, ut totum, quidquid ex testamento cepisset, restitueret. Si autem manumittere seruum uel suum uel alienum rogatus sit, omni-modo praestare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia fauor libertatis saepe et alias benigniores sententias exprimit. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Si seruus tibi legatus sit eumque ro- @1 gatus sis manumittere nec praeterea capias, unde quartam, quae per Falcidiam retinetur, recipere possis, senatus censuit cessare Falcidiam. @@&7Marcellus& libro quadragesimo secundo digestorum &7Iuliani& notat. In testa-toris seruo non erit Falcidiae locus: si uero pecuniam aliudue quid legauerit fideique lega-tarii commiserit, ut alienum seruum uel legatarii manumitteret, locus erit. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Plane si quid sit praeterea legatum ipsi seruo, Falcidiae locum fore senatus declarauit. unde Scaeuola ait in eo, quod prae-terea seruo legatum est, ita Falcidiam admittendam, ut inde et quod pro seruo praestan-dum est sumatur. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Sed si non seruus ipse legatus sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius seruum suum manumittere, Falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti aestimasse uidebitur seruum suum. Quid si alienus seruus fuerit? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere. Sin uero heres seruum rogatus sit manumittere, placet pretium eius, ut aes alienum, de-ducendum esse. Si solus seruus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet Falcidia interueniente totus uindicari petiue potest. sed et si aliud praeterea capiat lega-tarius, adhuc seruus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne impediatur libertas. Si incertum sit, an libertas praestari debeat, ueluti quod sub condi-cione uel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut seruus mori aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere uel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam Falcidia detraxit? Caecilio placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius erogare eum debere propter legis Falcidiae rationem. @@&7Ualens& libro sexto de fideicommissis. Eius serui aestimatio perinde ac statu-liberi fieri debet. Sed et si heres seruum alienum rogatus est manumittere, placuit, ut etiam huius pretium ex aestimatione hereditatis deduci debeat. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Statuliber heredis non auget familiam. @8 Communes serui in utriusque patrimonio connumerantur. @8 Cuius usus fructus alienus est, in [2dominio]2 domini proprietatis connumeratur, pignori dati in debitoris, sub lege commissoria distracti, item ad diem addicti in uenditoris. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Aeris alieni loco deducuntur non solum pretia eorum, quibus libertas data est, et eorum, qui supplicio sunt adfecti, sed et eius, quem praetor propter indicium proditae mortis uel detectae eorum coniurationis libertate donauit. @@&7Hermogenianus& libro quarto iuris epitomarum. Ad ueterani testamentum, siue pater familias siue filius familias sit, licet intra annum missionis decedat, lex Falcidia pertinet. Si cui, si decem dedisset, uiginti fundus fuisset legatus, is in toto fundo lega-tarius habebitur. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. Dolo carere non uidetur, si iam mota quis controuersia hereditatis legata sine cautionibus det. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. In Falcidia aestimatio pretii rerum ex ueritate facienda est. @1 @@&7Idem& libro nono decimo ad edictum. Serui qui apud hostes sunt post mortem testatoris reuersi, quod ad Falcidiam pertinet, locupletiorem faciunt hereditatem. @@&7Idem& libro uicesimo primo ad edictum. Falcidia interuenire non potest, si statuliber de alieno dedit, non de bonis defuncti, uel alias est homo liber, qui condicio-nem impleuit. @@&7Paulus& libro sexagesimo ad edictum. In lege Falcidia non habetur pro puro, quod in diem relictum est: medii enim temporis commodum computatur. In his legatis, quae sub condicione relicta sunt, Proculus putabat, cum quaeritur de lege Falcidia, tantum esse in legato, quanti uenire possunt: quod si est, et deductio sic potest fieri, ut tantum uideatur ui deberi, quanti nomen uenire potest. sed haec sententia non probatur: cautio-nibus ergo melius res temperabitur. @@&7Ulpianus& libro septuagesimo sexto ad edictum. Qui quod per Falcidiam re-tinere poterat, uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum, cogendus est soluere. @@&7Idem& libro septuagesimo nono ad edictum. Lex Falcidia si interueniat, in omnibus pensionibus locum habet: sed hoc ex post facto apparebit. ut puta in annos sin-gulos legatum relictum est: quamdiu Falcidia nondum locum habet, integrae pensiones an-nuae dabuntur: sed enim si annus uenerit, quo fit, ut contra legem Falcidiam ultra do-drantem aliquid debeatur, eueniet, ut retro omnia legata singulorum annorum imminuantur. Numquam legatarius uel fideicommissarius, licet ex Trebelliano senatus consulto restituitur ei hereditas, utitur legis Falcidiae beneficio. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Cum emptor uendi-tori uel contra heres exstitit, euicto homine utrum duplum in aes alienum deducere uel computare debeat an simplum? duplum enim esset, si alius heres exstitisset. et benignius est eodem herede existente simplum ei imputari. @@&7Idem& libro duodecimo ad Plautium. &7Plautius&. Seruo, quem tibi legaueram, fundum legaui. Atilicinus Nerua Sabinus primum in seruo rationem legis Falcidiae haben-dam et quota pars ex eo decederet, eam partem in fundo legato inutilem futuram, deinde ex reliquis partibus fundi legis Falcidiae portionem decessuram, sicut ex omnibus legatis. Cassius, quod seruo pars lege Falcidia decedat, incipere seruum fieri communem heredis et legatarii, communi autem seruo cum legatum sit, totum pertinere ad socium, quia in eam personam legatum consistere possit: qua ratione semel ex fundo partem legis Falci-diae decessuram. &7Paulus&. Cassii sententia utimur: nam et diuus Pius rescribsit seruo communi fideicommissum datum totum ad socium pertinere. Interdum euenit, ut propter rationem legis Falcidiae sequens legatum exstinguatur, ueluti si fundus et ad eum uia legata sit per alium fundum: nam si pars fundi remanserit in hereditate, non potest pro-cedere uiae legatum, quia per partem seruitus adquiri non potest. @@&7Celsus& libro quarto decimo digestorum. Non est dubium, quin ea legata, a quibus heres summouere exceptione petitorem potest, in quartam ei imputentur nec cete-rorum legata minuant. @@&7Iulianus& libro sexagesimo primo digestorum. Nec interest, utrum ab initio quasi inutile fuerit an ex accidenti postea in eum casum peruenisset legatum, ut actio eius denegaretur. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Ex asse patronum heredem instituit libertus, cum ducentos aureos in bonis haberet, et legauit filio centum uiginti, extraneo @1 reliqua: deminutio legati, quod extraneo praestat legatum, proficit filio ad consequenda solida, quae ei legata sunt. Quacumque ex causa legata non praestantur, imputantur he-redi in quartam partem quae propter legem Falcidiam remanere apud eum debet. @@&7Celsus& libro septimo decimo digestorum. Si propter ea, quae sub condicione legata sunt, pendet legis Falcidiae ratio, praesenti die data non tota uindicabuntur. @@&7Marcellus& libro quinto decimo digestorum. Pater filium, ex quo tres ha-bebat nepotes, heredem instituit fideique eius commisit, ne fundum alienaret et ut in fa-milia eum relinqueret: filius decedens tres filios scribsit heredes. quaerendum est, an omnino quasi creditores unusquisque in ratione legis Falcidiae aliquid possit deducere, ȣquia in potestate sua habuit pater, cui ex his potius relinqueret. sed hac ratione nemo in Falcidiae ratione quicquam deducet. quod uidendum, ne dure constituatur: utique enim in alieno aere habuit fundum, necessitate quippe obstrictus fuisset filiis eum relinquendi. @@&7Idem& libro uicesimo digestorum. Cum Titio in annos singulos dena legata sunt et iudex legis Falcidiae rationem inter heredem et alios legatarios habeat, uiuo qui-dem Titio tanti litem aestimare debeat, quanti uenire id legatum potest, in incerto posito, quamdiu uicturus sit Titius: mortuo autem Titio non aliud spectari debet, quam quid heres ex ea causa debuerit. @@&7Idem& libro uicesimo secundo digestorum. Cum quo de peculio agi poterat, heres creditori exstitit: quaeris, cuius temporis peculium computari oporteat in Falcidia lege. plerique putant, quod tunc in peculio fuerit, cum adiretur hereditas, inspiciendum. ego dubito, quoniam mortis tempus in ratione legis Falcidiae ineunda placuit obseruari: quid enim interest, peculium serui post mortem creditoris deminutum sit an debitor pau-perior factus sit? Aliquis dicet: quid ex contrario, si ante aditam hereditatem adquisierit seruus? et ego quaeram, si debitoris, qui tunc non erat soluendo, ampliatae facultates fuerunt? et cum in isto placuerit ex post facto uberiorem uideri fuisse hereditatem, sicuti cum condicio crediti exstitit post mortem, ita etiam peculii incrementum pleniorem faciet hereditatem. &7Scaeuola& notat: quid ergo, si idem seruus defuncto et alii dena debuit et una decem habuit? augetur scilicet et his hereditas, decem, quae defuncto naturaliter debebantur, in hereditate manentibus. Is, qui in bonis unum dumtaxat seruum habebat, legauit eum Titio et fidei eius commisit, ut post triennium manumitteret: debet ex eo, quod interim ex operis serui ad Titium peruenire potest, quarta apud heredem remanere, quem-admodum si directo post triennium seruo libertatem dedisset eiusque usum fructum ei legasset, aut ei proprietatem per fideicommissum relinquit. Stichum tibi, seruo tuo decem legauit uel contra tibi decem, seruo tuo Stichum, libertatemque Stichi fidei eius commisit. lex Falcidia minuit legata: redimere ab herede partem debes, quemadmodum si tibi utrum-que legasset. Saepius euenit, ne emolumentum eius legis heres consequatur: nam si centum aureorum dominus uiginti quinque alicui dedisset et eum instituerit heredem et dodrantem @1 legauerit, nihil aliud sub occasione legis Falcidiae interuenire potest, quia uiuus uidetur heredi futuro prouidere. @@&7Idem& libro uicesimo sexto digestorum. Cum dotem maritus alicui legauerit, ut uxori restituatur, non habere legem Falcidiam locum dicendum est. et sane in plerisque ita obseruatur, ut omissa interpositi capientis persona spectetur. @@&7Modestinus& libro nono regularum. Legis Falcidiae beneficium heres etiam post longum tempus mortis testatoris implorare non prohibetur. @@&7Idem& libro non pandectarum. Beneficio legis Falcidiae indignus esse ui-detur, qui id egerit, ut fideicommissum intercidat. Praeterea qui non capienti rogatus est restituere hereditatem, senatus consulto Planciano non conceditur quartam retinere: sed ea quarta, quam non retinuit, ad fiscum pertinet ex rescripto diui Pii. @@&7Iauolenus& libro quarto decimo ex Cassio. Cum pater impuberi filiae he-redem substituit, id quod ei legatorum nomine a patre obuenit, cum hereditas ad substi-tutos pertinet, in computationem legis Falcidiae non uenit. Legato petito cum in litem iuratum est, ratio legis Falcidiae non eius summae, in quam legatarius iurauit, haberi debet, sed eius, quanti re uera id fuit quod petitum est: nam id quod poenae causa ad-creuit in legem Falcidiam non incidit. @@&7Idem& libro quarto epistularum. Alienus fundus tibi legatus est: hunc heres cum emere nisi infinito pretio non posset, emit multo pluris, quam quanti erat, qua emptione effectum est, ut legatarii ad legem Falcidiam reuocarentur. quaero, cum, si fundus tanti, quanti re uera, emptus esset, legata non fuerant excessura ius legis Falcidiae, an hoc ipso heres institutus partem reuocandi a legatariis ius habeat, quod ex uoluntate defuncti pluris emerit fundum, quam quanti erat. respondit: quod amplius heres quam pretium fundi legatario soluit, id lege Falcidia imputari non potest, quia neglegentia eius nocere legatariis non debet, utpote cum in confitendo ueram aestimationem praestare poterat. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. In lege Falcidia hoc esse seruandum Iulianus ait, ut, si duo rei promittendi fuerint uel duo rei stipulandi, si quidem socii sint in ea re, diuidi inter eos debere obligationem, atque si singuli partem pecuniae stipulati essent uel promisissent: quod si societas inter eos nulla fuisset, in pendenti esse, in utrius bonis computari oporteat id quod debetur uel ex cuius bonis detrahi. Corpora si qua sunt in bonis defuncti, secundum rei ueritatem aestimanda erunt, hoc est secundum praesens pretium: nec quicquam eorum formali pretio aestimandum esse sciendum est. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Pretia rerum non ex affectu nec utilitate singulorum, sed communiter funguntur. nec enim qui filium naturalem possidet tanto locupletior est, quod eum, si alius possideret, plurimo redempturus fuisset. sed nec ille, qui filium alienum possidet, tantum habet, quanti eum patri uendere potest, nec exspectandum est, dum uendat, sed in praesentia, non qua filius alicuius, sed qua homo aestimatur. eadem causa est eius serui, qui noxam nocuit: nec enim delin-quendo quisque pretiosior fit. sed nec heredem post mortem testatoris institutum seruum tanto pluris esse, quo pluris uenire potest, Pedius scribit: est enim absurdum ipsum me heredem institutum non esse locupletiorem, antequam adeam, si autem seruus heres insti-tutus sit, statim me locupletiorem effectum, cum multis causis accidere possit, ne iussu nostro adeat: adquirit nobis certe cum adierit, esse autem praeposterum ante nos locu-pletes dici, quam adquisierimus. Cuius debitor soluendo non est, tantum habet in bonis, quantum exigere potest. Nonnullam tamen pretio uarietatem loca temporaque adferunt: @1 nec enim tantidem Romae et in Hispania oleum aestimabitur nec continuis sterilitatibus tantidem, quanti secundis fructibus, dum hic quoque non ex momentis temporum nec ex ea quae raro accidat caritate pretia constituantur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si in testamento ita scriptum sit: 'heres meus Lucio Titio decem dare damnas esto et quanto quidem minus per legem Falcidiam capere poterit, tanto amplius ei dare damnas esto', sententiae testa-toris standum est. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si fundus legatus sit quin-quaginta dignus sub hac condicione, si quinquaginta heredi dedisset, plerique putant utile esse legatum, quia condicionis implendae causa datur: nam constat etiam Falcidiam eum pati posse. sed si quinquaginta aurei legati sint, si quinquaginta dedisset, dicendum inutile esse legatum et magis ridiculum esse. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Circa legem Falcidiam in eo, quod sub condicione uel in diem alicui relictum est, hoc obseruandum est: si decem sub condicione alicui fuerint relicta eaque condicio post decennium forte exstiterit, non uidentur decem huic legata, sed minus decem, quia interuallum temporis et interusurium huius spatii minorem facit quantitatem decem. Sicuti legata non debentur, nisi deducto aere alieno aliquid supersit, nec mortis causa donationes debebuntur, sed infirmantur per aes alienum. quare si immodicum aes alienum interueniat, ex re mortis causa sibi donata nihil aliquis consequitur. @@&7Terentius Clemens& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Quotiens cuidam amplius legatum sit, quam ei capere liceret, et lex Falcidia locum haberet, prius Falcidiae ratio habenda est, scilicet ut subducto eo, quod lex Falcidia exceperit, reliquum, si non excedat statutam leg[2e]2 portionem, debeatur. ȣğ@@&7Aemilius Macer& libro secundo ad legem uicesimam hereditatium. Compu-tationi in alimentis faciendae hanc formam esse Ulpianus scribit, ut a prima aetate usque ad annum uicesimum quantitas alimentorum triginta annorum computetur eiusque quanti-tatis Falcidia praestetur, ab annis uero uiginti usque ad annum uicesimum quintum an-norum uiginti octo, ab annis uiginti quinque usque ad annos triginta annorum uiginti quinque, ab annis triginta usque ad annos triginta quinque annorum uiginti duo, ab annis triginta quinque usque ad annos quadraginta annorum uiginti. ab annis quadraginta usque ad annos quinquaginta tot annorum computatio fit, quot aetati eius ad annum sexagesimum deerit remisso uno anno: ab anno uero quinquagesimo usque ad annum quinquagesimum quintum annorum nouem, ab annis quinquaginta quinque usque ad annum sexagesimum annorum septem, ab annis sexaginta, cuiuscumque aetatis sit, annorum quinque. eoque nos iure uti Ulpianus ait et circa computationem usus fructus faciendam. solitum est tamen a prima aetate usque ad annum trigesimum computationem annorum triginta fieri, ab annis uero triginta tot annorum computationem inire, quot ad annum sexagesimum deesse uidentur. numquam ergo amplius quam triginta annorum computatio initur. sic denique et si rei publicae usus fructus legetur, siue simpliciter siue ad ludos, triginta annorum computatio fit. Si quis ex heredibus rem propriam esse contendat, deinde hereditariam esse conuincatur, quidam putant eius quoque Falcidiam non posse reti- @1 neri, quia nihil intersit, subtraxerit an hereditariam esse negauerit: quod Ulpianus recte improbat. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Usu fructu bonorum legato aes alie-num ex omnibus rebus deducendum est, quoniam post senatus consultum nulla res est, quae non cadit in usus fructus legatum. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad Sabinum. Falcidiae stipulatio statim com-mittitur, ubi condicio legati uel debiti exstitit. @@&7Paulus& libro trigesimo secundo ad edictum. Potest heres in uendenda he-reditate cauere, ut et lege Falcidia interueniente solida legata praestentur, quia ea lex heredis causa lata est nec fraus ei fit, si ius suum deminuat heres. @@&7Gaius& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Quantitas patrimonii de-ducto etiam eo, quidquid explicandarum uenditionum causa impenditur, aestimatur. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In quantitate patrimonii exquirenda uisum est mortis tempus spectari. qua de causa si quis centum in bonis habuerit et tota ea legauerit, nihil legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per seruos hereditarios aut ex partu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum legatorum nomine erogatis habiturus sit heres quartam partem, sed necesse est, ut nihilo minus quarta pars legatis detrahatur. et ex diuerso, si ex centum septuaginta quinque legauerit et ante aditam hereditatem in tantum decreuerint bona, incendiis forte aut naufragiis aut morte seruorum, ut non plus quam septuaginta quinque uel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. nec ea res damnosa est he-redi, cui liberum est non adire hereditatem: quae res efficit, ut necesse sit legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur, cum herede in portionem legatorum pacisci. Magna dubitatio fuit de his, quorum condicio mortis tempore pendet, id est an quod sub condicione debetur in stipulatoris bonis adnumeretur et promissoris bonis detrahatur. sed hoc iure utimur, ut, quanti ea spes obligationis uenire possit, tantum stipulatoris quidem bonis accedere uideatur, promissoris uero decedere. aut cautionibus res explicari potest, ut duorum alterum fiat, aut ita ratio habeatur, tamquam pure debeatur, aut ita, tamquam nihil debeatur, deinde heredes et legatarii inter se caueant, ut exsistente condicione aut heres reddat, quanto minus soluerit, aut legatarii restituant, quanto plus consecuti sint. Sed et si legata quaedam pure, quaedam sub condicione relicta efficiant, ut exsistente con-dicione lex Falcidia locum habeat, pure legata cum cautione redduntur. quo casu magis in usu est solui quidem pure legata perinde ac si nulla alia sub condicione legata fuissent, cauere autem legatarios debere ex euentu condicionis quod amplius accepissent redditu iri. Cuius generis cautio necessaria uidetur et si quibusdam seruis eodem testamento sub condicione libertas data sit, quorum pretia condicione exsistente bonis detrahuntur. In diem relicta legata alterius esse iuris palam est, cum ea omnimodo tam ipsi legatario quam heredibus eius deberi certum est: sed tanto minus erogari ex bonis intellegendum est, quan-tum interea, donec dies optingit, heres lucraturus est ex fructibus uel usuris. Ergo opti-mum quidem est statim ab initio ita testatorem distribuere legata, ne ultra dodrantem re-linquantur. quod si excesserit quis dodrantem, pro rata portione per legem ipso iure minuuntur: uerbi gratia si is, qui quadringenta in bonis habuit, tota ea quandrin-genta erogauerit, quarta pars legatariis detrahitur: si trecenta quinquaginta legauerit, octaua. quod si quingenta legauerit habens quadri[2n]2genta, initio quinta, deinde quarta pars detrahi @1 debet: ante enim detrahendum est, quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod ex bonis apud heredem remanere oportet. @@&7Idem& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Quod autem dicitur, si ex iudicio defuncti quartam habeat heres, solida praestanda esse legata, ita accipere de-bemus, si hereditario iure habeat: itaque quod quis legatorum nomine a coherede accepit, in quadrantem ei non imputatur. @@Ex libro quadragesimo digestorum &7Iuliani&. &7Marcellus&. Sed si ideo legatum ei datum est, ut integra legata uel fideicommissa praestet, deneganda erit actio legati, si lege Falcidia uti mallet. @@&7Gaius& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Id autem, quod condi-cionis implendae causa uel a coherede uel a legatario uel a statulibero datur, in Falcidia non imputatur, quia mortis causa capitur. sane si a statulibero peculiares nummos accipiat, pro sua parte quadranti eos imputar[2e]2 debet, quia pro ea parte non mortis causa capere, sed hereditario iure eos habere intellegitur. Qua ratione placuit legata, quae legatarii non capiunt, cum apud heredes subsederint, hereditario iure apud eos remanere intellegi et ideo quadranti imputanda, nec quicquam interesse, utrum statim ab initio legatum non sit an quod legatum est remanserit. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In singulis heredibus rationem legis Falcidiae componendam esse non dubitatur. et ideo si Titio et Seio heredibus institutis semis hereditatis Titii exhaustus est, Seio autem quadrans toto-rum bonorum relictus sit, competit Titio beneficium legis Falcidiae. @@&7Idem& libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani. Quod si alterutro eorum deficiente alter heres solus exstiterit, utrum perinde ratio legis Falcidiae habenda sit, ac si statim ab initio is solus heres institutus esset, an singularum portionum separatim causae spectandae sunt? et placet, si eius pars legatis exhausta sit, qui heres exstiterit, adiuuari legatarios per deficientem partem, quia ea non est legatis onerata, quia et legata quae apud heredem remanent efficiunt, ut ceteris legatariis aut nihil aut minus detrahatur: si uero defecta pars fuerit exhausta, perinde in ea ponendam rationem legis Falcidiae, at-que si ad eum ipsum pertineret, a quo defecta fieret. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. In duplicibus testamentis siue de patrimonio quaeramus, ea sola substantia spectatur, quam pater cum moreretur habuerit, nec ad rem pertinet, si post mortem patris filius uel adquisierit aliquid uel de-minuerit: siue de legatis quaeramus, tam ea quae in primis quam ea quae in secundis tabulis relicta sunt in unum contribuuntur, tamquam si et ea, quae a filii herede reliquisset testator, a suo herede sub alia condicione legasset. @@&7Idem& libro tertio de legatis ad edictum praetoris. Si is, qui quadringenta ȣПin patrimonio habebit, filio impubere herede instituto ducenta legauerit eique Titium et Seium heredes substituerit et a Titio centum legauerit, uideamus, quid iuris sit. si non-dum solutis legatis pupillus decesserit et ob id ea legata utrique debent, solus heres Titius utetur lege Falcidia: cum enim ducenta ex hereditate pupilli ad eum pertineant, ducenta legatorum nomine debet, centum ex ducentis quae pupillus debebat, centum quae ipse dare iussus est: itaque ex utraque quantitate quarta deducta habebit quinquaginta. in persona uero Seii lex Falcidia non interuenit, cum ad eum ex hereditate pupilli ducenta pertineant et debeat legatorum nomine centum ex ducentis, quae a pupillo relicta sunt. quod si pu-pillus soluat legata, debent curare tutores pupilli, ut caueant legatarii. Quaedam legata @1 diuisionem non recipiunt, ut ecce legatum uiae itineris actusue: ad nullum enim ea res pro parte potest pertinere. sed et si opus municipibus heres facere iussus est, indiuiduum uidetur legatum: neque enim ullum balineum aut ullum theatrum aut stadium fecisse in-tellegitur, qui ei propriam formam, quae ex consummatione contingit, non dederit: quo-rum omnium legatorum nomine, etsi plures heredes sint, singuli in solidum tenentur. haec itaque legata, quae diuiduitatem non recipiunt, tota ad legatarium pertinent. sed potest heredi hoc remedio succurri, ut aestimatione facta legati denuntiet legatario, ut partem aestimationis inferat, si non inferat, utatur aduersus eum exceptione doli mali. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Sed usus fructus legatus uenit in computationem legis Falcidiae, nam diuisionem recipit adeo, ut, si duobus legatus fuerit, ipso iure ad singulos partes pertineant. Dos relegata extra rationem legis Falcidiae est, scilicet quia suam rem mulier recipere uidetur. Sed et de his quoque rebus, quae mulieris causa emptae paratae essent, ut hae quoque extra modum legis essent, nominatim ipsa Falcidia lege expressum est. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Quaerebatur, cum is qui solum in nomine quadringenta in bonis habebat ipsi debitori liberationem, Seio autem quadringenta legauerit, si debitor uel soluendo non sit uel centum facere possit, quantum quisque habeat interuentu legis Falcidiae. dicebam legem Falcidiam ex eo quod refici ex hereditate potest quartam heredi tribuere, residuum dodrantem inter legatarios distribuere. quare cum nomen minus soluendo est in hereditate, eius quod exigi potest pro rata fit distributio, residui uenditio facienda est, ut id demum in hereditate computetur, quanti nomen distrahi potest. sed cum debitori liberatio relinquitur, ipse sibi soluendo uidetur et quod ad se attinet, diues est: quippe si ei mortis causa accepto feratur id quod debet, quadringenta cepisse uidebitur, licet nihil facere possit: sensisse enim liberationem plenam uidetur, quamuis nihil facere possit. si soli ei liberatio relicta est, et ideo Falcidia interueniente trecenta accepto illi ferri debent, residua centum durabunt, in obligationem et si quidem facere posse coe-perit, exigentur ab eo dumtaxat usque ad centum. idemque erit dicendum, et si mortis causa accepto ei quadringenta ferantur. unde eleganter dicitur acceptilationem in pendenti fore, ut, si quidem mortis tempore quadringenta tota inueniantur, in trecenta ualeat ac-ceptilatio: si uero praeterea aliquid inueniatur, quod quadrantem suppleat heredi, in qua-dringenta acceptilatio proficiet. quod si debitor iste quadringentorum dumtaxat centum facere potest, quia sibi soluendo est, necesse habebit centum refundere. cum igitur debitor sibi soluendo sit, eueniet, ut, si herede aliquo instituto ipsi debitori liberatio et alii qua-dringenta legata sint, si quidem soluendo sit debitor, centum quinquaginta ex trecentis retineat, alia centum quinquaginta legatario praestentur, heres centum habeat: sin uero centum tantum facere possit, heredi ex refecto quarta seruanda est: sic fiet, ut centum, quae praestari possunt, in quattuor partes diuidantur, tres partes ferant legatarii, heres uiginti quinque habeat, debitor, qui soluendo non est, secum centum quinquaginta com-penset. de residuis centum quinquaginta, quae exigi non possunt, uenditio fiet nominis idque, quasi solum in bonis fuerit, repraesentatur. quod si nihil facere debitor potest, aeque in centum quinquaginta accepto liberandus est: de residuo uenditionem nominis faciendam Neratius ait, quod et nos probamus. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Si creditor filii tui heredem te in-stituerit et legis Falcidiae rationem ponas, peculii quantitas, quod aditae hereditatis tem-pore fuisset, in quadrantem tibi imputabitur. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Repperitur casus, quo heres agere @1 potest, quamuis testator agere non potuerit: ueluti si tutor, cum solueret legata, non inter-posuerit stipulationem, quanto plus quam per legem Falcidiam capi licuerit solutum fuerit, reddi: pupillus quidem eo nomine tutelae non agit, sed heredi eius hoc quoque nomine tutor obligatus erit. @@&7Idem& libro octauo decimo digestorum. Si dos socero data est et solus filius heres patri exstitisset, dotem confestim in computatione hereditatis et Falcidiae ration[2e]2 in aere alieno deducet: aliter enim uidebitur indotatam uxorem habere. quod si filius ex-traneum coheredem habeat, ipse quidem semper pro qua parte patri heres erit dotem in aere alieno deducet, et coheres eius, antequam dos a filio praecipiatur. @@&7Idem& libro quadragesimo digestorum. Titia testamento suo Titium fratrem suum ex parte tertia heredem instituit fideique eius commisit, ut hereditatem retenta quarta parte Secundae et Proculae restituat: eadem fratri quaedam praedia praelegauit: quaero, an Titius ea quae praelegata sunt etiam pro ea parte hereditatis, quam rogatus est ut [2restitueret]2, restituere an integra retinere debeat. respondi Titium legata integra retinere debere, sed in partem quartam imputari oportere duodecimam partem praediorum. sed si non esset adiectum, ut pars quarta deduceretur, totum trientem praediorum legi Falcidiae imputari oportere, quoniam contra sententiam matris familiae lex Falcidia induceretur. @@&7Idem& libro sexagesimo primo digestorum. Qui fundum solum in bonis cen-tum relinquebat, si heredem suum damnauerit, ut eum quinquaginta Titio uenderet, non est existimandus amplius quam quinquaginta legasse, ideoque lex Falcidia locum non habet. Item [2is]2, qui duos fundos in bonis centum haberet, si me et Titium heredes instituisset et damnasset me, ut Titio fundum Cornelianum quinquaginta uenderem et contra Titium damnasset, ut mihi fundum Seianum quinquaginta uenderet: non animaduerto, quemad-modum lex Falcidia locum habere possit, cum uterque heredum unius fundi partem dimi-diam hereditario iure habiturus sit, in qua pars dimidia hereditatis est: nam certe qui damnatus est fundum Cornelianum uendere, Seiani fundi partem hereditario iure habet, item qui damnatus est Seianum fundum uendere, partem Corneliani fundi hereditario iure retinet. Si quis heredem instituerit eum, cui rogatus fuerat post mortem suam centum restituere, in ratione legis Falcidiae centum deducere debet, quia, si alius quilibet heres exstitisset, haec centum in aere alieno ponerentur. Si tu ex parte quarta, Titius ex parte quarta heredes scripti fueritis, deinde tu ex parte dimidia heres institutus fueris sub con-dicione, et legata, item libertates datae fuerint: pendente condicione libertates competent, legata tota praestabuntur, quia siue condicio exstiterit, te herede exsistente utraque ualent, siue condicio defecerit, tu et Titius heredes eritis. de lege Falcidia, si hoc quaeris, an exsistente condicione miscetur quadrans tuus et semis atque ita pro dodrante ratio po-nenda est cum his, quibus a te pure herede legatum est, respondebimus misceri duas partes. Qui filium suum impuberem et Titium aequis partibus heredes instituerat, a filio totum semissem legauerat, a Titio nihil et Titium filio substituerat. quaesitum est, cum ȣהTitius ex institutione adisset et impubere filio mortuo ex substitutione heres exstitisset, quantum legatorum nomine praestare deberet. et placuit solida legata eum praestare de-bere: nam confusi duo semisses efficerent, ut circa legem Falcidiam totius assis ratio habe-retur et solida legata praestarentur. sed hoc ita uerum est, si filius antequam patri heres exsisteret decessisset. si uero patri heres fuit, non ampliora legata debet substitutus, quam quibus pupillus obligatus fuerat, quia non suo nomine obligatur, sed defuncti pupilli, qui nihil amplius quam semissis dodrantem praestare necesse habuit. Quod si extranei heredis semis totus legatus fuerit isque pupillo, a quo nihil legatum erat, ex substitutione heres @1 exstiterit, poterit dici augeri legata et perinde agendum, ac si cuilibet coheredi substitutus fuisset eoque omittente hereditatem ex asse heres exstitisset, quia semper substitutus ra-tionem legis Falcidiae ex quantitate bonorum, quae pater reliquerit, ponet. Eadem dicenda sunt et si pater duos impuberes heredes instituerit et eosdem inuicem substituerit, deinde iure substitutionis ad alterum hereditas recciderit et legis Falcidiae ratio habenda sit. Qui filios impuberes duos habebat, alterum heredem instituit, alterum exheredauit, deinde ex-heredatum instituto substituit ac postea exheredato Maeuium et ab eo legauit: et exhere-datus fratri impuberi exstitit heres, deinde impubes decessit. cum iudicio patris facultates paternae per causam hereditariam ex substitutione ad eum perueniant, potest dici legata ab eo relicta praestanda esse habita ratione legis Falcidiae in his bonis, quae pater mortis tempore reliquerit. nec huic contrarium est, quod, cum exheredato pater legatum dederit, nihilo magis substitutus legatis obligabitur, quia eo casu non hereditatis paternae portio, sed legatum ad eum peruenit. dicet aliquis: quid ergo, si exheredatus filius non [2ex]2 sub-stitutione fratri suo heres exstiterit, sed aut lege aut per interpositam personam atque ita impubes decesserit? sic quoque existimandus erit substitutus legata debere? minime: nam quantum intersit, exheredatus filius ex substitutione fratri suo heres exsistat an alio modo, uel ex eo apparet, quod alias ab eo legare pater potuit, alias non potuit. est igitur rationi congruens, ne plus iuris circa personam substituti testator habeat, quam habuerat in eo, cui eum substituebat. Coheres pupillo datus si pro parte sua legata, habita legis Falcidiae ratione, praestiterit, deinde impubere mortuo ex substitutione heres exstiterit et semis pupilli legatis exhaustus esset, ex integro legis Falcidiae ratio ponenda erit, ut contributis legatis, quae ab ipso et quae a pupillo data fuerant, pars quarta bo-norum apud eum remaneat. licet enim pupillo heres exsistat, tamen circa legem Falcidiam perinde ratio habetur ac si patri heres exstitisset. nec aliter augebuntur legata, quae ab ipso ultra dodrantem data fuerant, quam augentur, cum ex parte heres institutus et co-heredi suo substitutus deliberante coherede legata, habita ratione legis Falcidiae, soluit, deinde ex substitutione alteram quoque partem hereditatis adquirat. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Qui quadringenta habebat, trecenta legauit: deinde fundum tibi dignum centum aureis sub hac condicione legauit, si legi Fal-cidiae in testamento suo locus non esset: quaeritur, quid iuris est. dixi $TW=N A)PO/RWN& hanc quaestionem esse, qui tractatus apud dialecticos $TOU= YEUDOME/NOU& dicitur. etenim quidquid constituerimus uerum esse, falsum repperietur. namque si legatum tibi datum ualere dicamus, legi Falcidiae locus erit ideoque deficiente condicione non debebitur. rursus si, quia condicio deficiat, legatum ualiturum non sit, legi Falcidiae locus non erit: porro si legi locus non sit, exsistente condicione legatum tibi debebitur. cum autem uoluntatem testatoris eam fuisse appareat, ut propter tuum legatum ceterorum legata minui nollet, magis est, ut statuere debeamus tui legati condicionem defecisse. Quid ergo dicemus, si ducenta legauit et tibi similiter sub eadem condicione ducenta legata esse proponantur? nam aut exstitisse aut defecisse legati tui condicionem, ut aut totum aut nihil tibi debeatur, et iniquum et contra uoluntatem testatoris existimabitur: ru[2r]2sus partem deberi rationi non congruit, quando necesse est totius legati condicionem uel exstitisse uel defecisse. ergo per exceptionem doli mali tota ea res temperanda erit. Quare cum quis tale quid con-sequi uelit, si[2c]2 consequetur: 'si quo amplius legaui uel legauero, quam per legem Falci-diam licebit, tum quantum ad supplendum quadrantem deduci oportet, ex eo legato quod @1 Titio dedi heres meus damnas esto dare'. Qui ducenta in bonis relinquebat, legauit mihi centum praesenti die, tibi aeque centum sub condicione: post aliquantum temporis exstitit condicio, ita tamen, ut ex reditu eius summae, quae tibi relicta est, non amplius quam uiginti quinque reciperet. legis Falcidiae ratio ita habenda erit heredi, ut uiginti quinque conferre ei debeamus et amplius fructus quinquaginta medii temporis, qui uerbi gratia efficient quinque. cum igitur triginta sint conferenda, quidam putant quina dena ab utroque nostrum conferenda esse, quod minime uerum est: licet enim eandem quanti-tatem acceperimus, manifestum tamen est aliquanto uberius esse meum legatum. quare statuendum erit tanto minus in tuo legato esse, quantum ex fructibus eius heres perceperit. secundum quod in proposita specie computationem ita iniri oportet, ut ex septem partibus ego quattuor, tu tres conferamus, quoniam quidem quarta pars amplius in meo, quam in tuo legato est. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescribse-runt pecuniam relictam ad alimenta puerorum Falcidiae subiectam esse et ut idoneis no-minibus collocetur pecunia, ad curam suam reuocaturum praesidem prouinciae. Diui Se-uerus et Antoninus generaliter rescribserunt Bononio Maximo usuras praestaturum eum, qui frustrationis causa beneficium legis Falcidiae implorauit. @@&7Florentinus& libro undecimo institutionum. Si heres, cuius fidei commissum est, ut accepta certa pecunia hereditatem restituat, a uoluntate eius qui testamentum fecit discedat et postea legis Falcidiae beneficio uti uolet: etsi non detur ei, quo accepto here-ditatem restituere rogatus est, tamen fideicommissum restituere cogi debet, quoniam quod ei pater familiae dari uoluit legis Falcidiae commodum praestat. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. In quartam hereditatis, quam per legem Falcidiam heres habere debet, imputantur res, quas iure hereditario capit, non quas iure legati uel fideicommissi uel inplendae condicionis causa accipit: nam haec in quartam non imputantur. sed in fideicommissaria hereditate restituenda siue legatum uel fideicommissum datum sit heredi siue praecipere uel deducere uel retinere iussus est, in quartam id ei imputatur: pro ea uero parte, quam accepit a coherede extra quartam id est, quod a coherede accipitur. sed et si accepta pecunia hereditatem restituere rogatus sit, id quod accipit in quartam ei imputatur, ut diuus Pius constituit. si quid uero im-plendae condicionis causa heres accipiat a legatariis, in Falcidiae computationem non prodesse: et ideo si centum praedium legauerit defunctus, si quinquaginta heredi legatarius dederit, centum legatis computationem fieri et quinquaginta extra hereditatem haberi, ne in quartam ei imputentur. @@&7Macer& libro secundo de re militari. Si miles testamento facto partem dimi-diam hereditatis suae tibi restitui iusserit, deinde post missionem factis codicillis alteram partem Titio restitui rogauerit: si quidem post annum missionis suae decesserit, et tibi et Titio heres partem quartam retinebit, quia eo tempore testator decessit, quo testamentum @1 eius ad beneficium principale pertinere desierat: si uero intra annum missionis decesserit, solus Titius deductionem partis quartae patietur, quia eo tempore fideicommissum ei re-lictum est, quo testator iure militari testari non potuit. ȣݟ@@&7Papinianus& libro uicesimo quaestionum. Acceptis a Maeuio centum heredi-tatem Maeuio restituere pecuniamque post mortem suam Titio dare rogatus est. quam-quam haec centum quartam bonorum efficiant, tamen propter fideicommissum sequens quartae retentioni locus erit: tunc enim ex constitutione diui Hadriani Falcidiae satisfacit ea quantitas, cum apud heredem remanet. sed Falcidiam patietur solus cui hereditas re-licta est: nam in centum, quae mortis causa capiuntur, admitti Falcidia non potest. plane si quis ita scribsit: 'acceptis centum peto restituas hereditatem' neque personam dantis demonstrauerit, quasi retentam et praeceptam pecuniam, si quartae sufficiat, inducere Tre-bellianum. @@&7Scaeuola& libro uicesimo primo digestorum. Filio et filia scriptis heredibus singulis certa praelegauit, sed longe minus filiae, cui etiam domum obligatam praelegauit cum instrumentis et quicquid ibi fuerit et adiecit haec uerba: 'sed ea condicione lego, ut quidquid aeris alieni in ea domo erit, Titius libertus filii mei exsoluat et sit eis utrisque domus communis'. quaesitum est, si filia legis Falcidiae beneficio uti uolet ad quartam retinendam, an ex hereditate, quae ei relicta est, deducto aere alieno eius quod superfuerit quartam consequi debeat. respondit iure quidem id postulaturam, uerum non alias ea, quae ei data sunt, accepturam, si modo ea quartam suppleant, quam uoluntati defuncti soluen-dum praestando pareret. @@&7Idem& libro uicesimo primo digestorum. Maritus uxoris res extra dotem con-stitutas administrauit eaque decedens ante rationem sibi redditam administrationis ex asse eundem maritum heredem reliquit eiusque fidei commisit, ut decem uncias filio communi cum moreretur restitueret, duas autem uncias nepoti. quaesitum est, an id quoque, quod ex administratione rerum apud maritum resedisse constiterit, cum ceteris bonis pro rata decem unciarum filio restitui debeat. respondit id, quod debuisset hereditati, in rationem uenire debere. Filiae, quam mater rogauerat, si impubes decessisset, restituere heredi-tatem Titio, patruus legitimus heres exstitit: in ratione legis Falcidiae ponenda desiderat deduci sortes, ex qu[2a]2rum usuris alimenta impubes defuncta ex persona testatricis suae pluribus debita praestitit: quaesitum est, an, si eas deduxerit, cauere debeat defunctorum alimentariorum portiones pro modo sortium se restituturum. respondit debere cauere. Post aditam hereditatem triennio exacto legatariis heres legem Falcidiam opponit idcirco, quod administrauit tutelas testator, quarum ratio nondum reddita sit et quod neget tantum redigi ex nominibus posse, quantum in cautione deductum est. quaesitum est, an rationes de-functi et omnium instrumentorum hereditariorum et pupillarium rationum legatariis deside-rantibus heres describendi potestatem facere debeat, ne in potestate eius sit proferre quod uelit et per hoc in fraudem legatarii inducantur. respondit ad iudicis officium pertinere explorare ea, per quae probetur, quanti sit in bonis. @@&7Scaeuola& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Miles si, dum paganus erat, fecerit testamentum, militiae tempore codicillos, lex Falcidia in codicillis locum non habet, in testamento locum habebit. @1 @@@@{1SI CUI PLUS, QUAM PER LEGEM FALCIDIAM LICUERIT, @@@@LEGATUM ESSE DICETUR}1 @@&7Ulpianus& libro septuagesimo nono ad edictum. Si cui plus quam licuerit legetur et dubitari iuste possit, utrum lex Falcidia locum habitura est nec ne, subuenit praetor heredi, ut ei legatarius satisdet, ut, si apparuerit eum amplius legatorum nomine cepisse quam e lege Falcidia capere licebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam det do-lusque malus ab eo afuturus sit. Neque interest, utrum in primis tabulis hoc fiat an in pupillaribus an in utrisque: etenim legem Falcidiam semel esse admittendam, etiamsi du-plex sit testamentum, iam conuenit, contributis legatis tam his, quae ab ipso pupillo quam his, quae a substituto impuberi relicta sunt. Si non fuisset interposita stipulatio ex per-sona pupilli, tutelae actio heredi pupilli aduersus tutorem competit. sed ut Pomponius ait, et ipsi pupillo et heredi eius poterit committi stipulatio, ipsi quo casu uiuo eo Falcidia incipit locum habere. de tutelae quoque actione idem scribit. Marcellus ait: qui quadrin-genta in bonis habebat, inpuberem filium heredem instituit eique substituit Titium et Seium: nihil a pupillo testator legauit, sed a Titio trecenta: utrum ducenta, inquit, praestabuntur an centum quinquaginta? nam trecenta nullo modo eum praestare. mihi uidetur uerius non amplius eum parte sua erogare compelli, certe nec minus: secundum quod eueniret, ut non soli committatur stipulatio, sed omnibus heredibus interponenda est, sed causa cognita. Falcidiam locum habere et legatorum modus facit et aeris alieni onus. et si qui-dem euidens aes alienum est uel certum, facilis est computatio: si autem adhuc incertum est, quia forte uel condicio eius pendet uel creditor litem contestatus est et necdum lis finita est, dubitabitur, quantum legatariis debeatur propter incertum. Hodie tamen sub-simile aliquid fit in fideicommissis. Cum dicitur lex Falcidia locum habere, arbiter dari solet ad ineundam quantitatem bonorum, tametsi unus aliquid modicum fideicommissum persequatur: quae computatio praeiudicare non debet ceteris, qui ad arbitrum missi non sunt. solet tamen ab herede etiam ceteris denuntiari fideicommissariis, ut ueniant ad ar-bitrum ibique causam suam agant, plerumque et creditoribus, ut de aere alieno probent. habet tamen rationem in legatariis, item in fideicommissariis, ut, si offerat integrum quod relictum est heres desiderans cauere sibi hac stipulatione, audiatur. Si legata quaedam praesenti die relicta sint, quaedam sub condicione, interponenda erit ista stipulatio propter legata condicionalia, dummodo ea legata, quae praesenti sint, integra soluantur. Iulianus denique scribit, si pure et sub condicione legata fuerint ne exsistente condicione lex Fal-cidia locum habeat, non aliter legatorum, quae pure data sunt, actionem dari debere, quam si cautum fuerit heredi 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam licuerit, ceperit'. Idem Iulianus scribit eum, cui quadrans sub condicione et dodrans pure legatus est, cauere @1 debere 'quanto amplius, quam per legem Falcidiam liceat, ceperit, reddi'. Haec stipulatio ideo locum habet, quia, etsi repeti potest id quod solutum est, tamen fieri potest, ut non sit soluendo is cui solutum est ac per hoc pereat quod datum est. In mortis causa quoque donationibus potest dici hanc stipulationem esse interponendam. Haec uerba stipulationis 'quod amplius legatorum nomine ceperis, quam e lege Falcidia capere licebit' non tantum eum comprehendunt, qui amplius accepit, quam ei Falcidia permissit, ut reddat partem, habeat partem, uerum etiam eum qui totum debet restituere. etenim sciendum est legem Falcidiam interdum partem eius quod datum est, interdum totum reuocare. cum enim ha-bita ratione aeris alieni Falcidia ineatur, plerumque euenit, ut emergente debito uel con-dicione aeris alieni exsistente totum quod legatum est exhauriatur. sed et libertatium con-dicio interdum exsistens efficiet legatum omnino non deberi, quippe cum habita ratione libertatium et deductis pretiis eorum tunc demum legatorum ineatur ratio. In quibusdam autem testamentis Falcidia quidem locum non habet uerumtamen ita obseruatur, ut, licet quadrantem heres non retineat, tamen hactenus legata debeantur, quatenus patrimonii uires sufficiunt, utique deducto aere alieno, item deductis pretiis eorum, qui libertatem in testamento uel directam uel fideicommissariam acceperunt. Sed et legatario cauendum est, a quo fideicommissum relinquitur. Interdum non legis Falcidiae, sed etiam alterius legis in hac stipulatione ratio facienda est, ut puta si patronus ex asse heres institutus sit et pure quincunx legatus sit et sub condicione aliquid supra debitam patrono partem: nam in hunc casum ratio facienda est illius legis, quae patronos uocat, non legis Falcidiae. ȣSi res, quae legata sit, apud legatarium interierit, probandum est exceptione succurri ei qui promisit, @@&7Paulus& libro septuagesimo quinto ad edictum. etiamsi quanti ea res sit promisit, @@&7Ulpianus& libro septuagesimo nono ad edictum. nisi si dolo ipsius aliquid factum sit: tunc enim etiam ex doli clausula, quae in ista stipulatione continetur, tenebitur et replicatione repelli poterit. Haec cautio, quae propter legem Falcidiam interponitur, fideiussorum habet praestationem. Si in plures dies pecunia legata est, cum certum sit legem Falcidiam locum habere, non stipulationi, sed computationi locum esse Pedius ait, ut aestimetur, quanti sit quod in diem legatum est et tantum credatur esse legatum, quan-[2tum]2 efficit aestimatio, ut pro modo eius ex omnibus legatis statim legis Falcidiae ratio habeatur. Quotiens futurum est, ut palam sit et ante diem uenientem iam Falcidiam lo-cum habere, totiens computatio eius fit. nam si condicio in mora est, exspectabimus con-dicionem, quoad exsistat: si autem dies superest, iam hic intercapedinis temporis habita ratione atque aestimatione sic de Falcidia disputabimus et committi stipulationem dice-mus. Quamuis autem omnes legatarii et fideicommissarii necesse habeant hac stipulatione cauere, tamen quibusdam remitti diui fratres rescripserunt, ut puta his, quibus minuta alimenta sunt relicta. Pompeiae enim Faustinae rescribserunt sic: 'non eandem causam esse decem aureorum, quos annuos tibi testamento Pompeiae Crispianae patronae tuae relictos proponis, atque fuit alimentorum et uestiarii libertis relictorum, quibus propterea cautionis onus remittendum existimauimus'. Item sciendum est fiscum hanc cautionem non pati, sed perinde conueniri posse, ac si cauisset. ceteros autem, cuiuscumque digni-tatis sint, licet iam legata perceperint, compelli debere ad cauendum diuus Pius rescribsit: ex quo rescripto etiam illud accipimus, quod etiam post soluta legata uoluit stipulationem interponi. Si legatarius heredi, qui controuersiam hereditatis patitur iam uel sperat, de @1 restituendo legato sibi praestito cauerit et euicta hereditas sit, sed neglegentia uel dolo eius qui legatum praestitit, dicemus non committi stipulationem propter uiri boni arbi-trium, quod inest huic stipulationi. Item si ipse, qui praestitit legatum, ex alia causa sibi euicerit, ut puta quia inuenitur sequenti testamento heres scriptus, in quo legatum iste legatarius non acceperat, dicemus committi stipulationem propter uiri boni arbitrium. Et generaliter ubicumque hereditatem uel quantitatem uel emolumentum praestitit is, qui hac stipulatione sibi prospexerat, dicendum est [2i]2bi committi eam, si modo culpa abest ab eo, qui stipulatus est. Quaesitum est, an saepius committatur. et placet etiam saepius eam committi, si per partes ablata est hereditas. Si legatum fuerit praestitum ante inter-positam hanc stipulationem, an condici possit, ut cautio ista interponatur? mouet quae-stionem, quod ea, quae per errorem omissa uel soluta sunt, condici possunt et hic ergo quasi plus solutum uidetur ex eo, quod cautio intermissa est. et ait Pomponius con-dictionem interponendae satisdationis gratia competere et puto hoc probandum quod Pom-ponius, utilitatis gratia. @@&7Paulus& libro septuagesimo quinto ad edictum. Haec autem satisdatio locum habet, si iusta causa esse uidebitur: nam iniquum erat omnimodo caueri nondum illata controuersia litis, cum possint ei lusoriae minae fieri: ideoque eam rem praetor ad cogni-tionem suam reuocat. Si duo ex testamento hereditatem in solidum sibi uindicent, forte quod eiusdem nominis sint, tam in possessorem quam in petitorem competunt actiones et creditoribus et legatariis. Haec cautio utique necessaria est, si quis pecuniam suam soluat uel rem tradat: si uero pecuniam hereditariam soluat uel rem tradat, quidam non putant cauendum, quia nec teneri potest eo nomine uictus, cum non possideat uel dolo fecerit, quo minus possideat. hoc si ante motam controuersiam soluat: quod si postea, tenebitur culpae nomine. Sed cum de nomine inter duos quaestio est, numquid non sit cauendum ei, qui hereditariam rem tradat, quia omnimodo unus liberatur: quemadmodum si aes alie-num hereditarium soluatur? sed si petitor suam pecuniam soluet aut rem suam tradat, non habet unde retineat et ideo necessaria est ei cautio. @@&7Marcellus& libro uicesimo primo digestorum. Uideamus, an stipulatio 'qua amplius per Falcidiam ceperis licuerit dari' aduersus eum non sufficiat, qui legatum alii restituere ex fideicommissi causa debet. sufficiet autem dici nihil eius fidei commissum esse: cauebit scilicet legatario et is, qui fideicommissum accipiet, nisi forte malet lega-tarius circuitu sublato heredi caueri. sed et legatario praeterea cauendum est, si (ut plerumque aequum est) pro rata ex fideicommisso retinere ei concedendum est, quamuis tantum ex legato apud eum erit remansurum, ut sufficere possit ad praestandum fidei-commissum. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. Cum non facile satisdationem offerre legatarius uel fideicommissarius possit et futurum sit, ut propter hoc a petitione liberalitatis ex testamento submoueantur, numquid onus satisdationis eis remittendum erit? quod uidetur adiuuari rescripto diui Commodi in haec uerba: 'is, cuius de ea re notio est, aditus si compererit ideo cautionem a te exigi, ut a fideicommissi petitione auertaris, onus satisdationis tibi remitti curabit'. @@&7Paulus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Diuus Pius ab eo, qui annua legata praecipere ad distribuendum iussus erat, uetuit cautionem exigi cessantium partes reddi, nisi aperte cauere iussus esset. @1 @@&7Maecianus& libro decimo fideicommissorum. Si heres partem bonorum uel etiam uniuersa bona delata ad fiscum diceret, constaret autem de fideicommisso, decretum est, ut petitori cauenti 'euicta hereditate restitu[2tu]2 iri' solueretur. @@&7Idem& libro duodecimo fideicommissorum. Si non in controuersia sit proprie-tas, sed usus fructus (potest enim rei, cuius proprietas Titio legata est, usus fructus alii legari), tunc de eo restituendo non heredi, sed Titio caueri debeat. interdum et si ab he-rede legetur usus fructus, Titio cauendum est: ueluti si detracto usu fructu proprietas ei legetur, usus fructus Seio: quid enim attinebit hoc casu heredi caueri, ad quem emolu-mentum intercidentis usus fructus non sit spectandum? uerum si usu fructu Seio legato proprietas Titio ita legetur, ut, cum ad Seium pertinere desierit, habeat proprietatem, tunc heredi caueri oportebit a fructuario, ab herede autem Titio, quia non sit certum usu fructu intercepto ad Titium proprietatem reuersuram. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS SEXTUS}1 @@@@{1AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM}1 @@&7Ulpianus& libro tertio fideicommissorum. Explicito tractatu, qui ad fideicommissa sin-gularum rerum pertinet, transeamus nunc ad interpretationem senatus consulti Trebelliani. Factum est enim senatus consultum temporibus Neronis octauo calendas Septembres An-naeo Seneca et Trebellio Maximo consulibus, cuius uerba haec sunt: 'Cum esset aequissimum in omnibus fideicommissariis hereditatibus, si qua de his bonis iudicia penderent, ex his eos subire, in quos ius fructusque transferretur, potius quam cuique periculosum esse fidem suam: placet, ut actiones, quae in heredem heredibusque dari solent, eas neque in eos neque his dari, qui fidei suae commissum sic, uti rogati essent, restituissent, sed his et in eos, quibus ex testamento fideicommissum restitutum fuisset, quo magis in reliquum confirmentur supremae defunctorum uoluntates'. Sublata est hoc senatus consulto dubitatio eorum, qui adire hereditatem recusare seu metu litium seu prae-textu metus censuerunt. Quamquam autem senatus subuentum uoluit heredibus, subuenit tamen et fideicommissario: nam in eo, quod heredes, si conueniantur, exceptione uti pos-sunt, heredibus subuentum est: in eo uero, quod, si agant heredes, repelluntur per ex-ceptionem quodque agendi facultas fideicommissariis competit, procul dubio consultum est Ȥfideicommissariis. Hoc autem senatus consultum locum habet, siue ex testamento quis heres esset siue ab intestato rogatusque sit restituere hereditatem. In filii quoque familias mi-litis iudicio, qui de castrensi peculio uel quasi castrensi testari potest, senatus consultum locum habet. Bonorum quoque possessores uel alii successores ex Trebelliano restituere @1 potuerunt hereditatem. De illo quaeritur, an is, cui ex causa fideicommissi restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto, ipse quoque restituendo ex eodem senatus con-sulto transferat actiones: et Iulianus scribit etiam ipsum transferre actiones, quod et Mae-cianus probat et nobis placet. Sed et quotiens quis rogatus duobus restituere hereditatem, alteri pure uel in diem, alteri sub condicione, suspectam dicit: ei, cui erat rogatus pure uel in diem restituere, interim uniuersam hereditatem restitui senatus censuit, cum autem exstiterit condicio, si uelit alius fideicommissarius partem suam suscipere, transire ad eum ipso iure actiones. Si filio uel seruo herede instituto rogatoque restituere hereditatem do-minus uel pater restituat, ex Trebelliano transferuntur actiones: quod est etiam, si suo nomine rogati sunt restituere. Idem est et si ipsi filio pater rogatus sit restituere heredi-tatem. Sed et si tutor uel curator adulescentis uel furiosi rogatus sit restituere hereditatem, sine dubio Trebelliano locus erit. Fuit quaesitum, si ipsi tutori rogatus sit restituere pu-pillus, an ipso auctore restitutionem facere possit? et est decretum a diuo Seuero non posse tutori se auctore restituere hereditatem, quia in rem suam auctor esse non potest. Curatori tamen adulescentis ab adulescente poterit restitui hereditas, quoniam necessaria non est auctoritas ad restitutionem. Si autem collegium uel corpus sit, quod rogatum est restituere decreto eorum [2cui]2, qui sunt in collegio uel corpore, in singulis in-specta eorum persona restitutionem ualere: nec enim ipse sibi uidetur quis horum resti-tuere. Si heres praecepto fundo rogatus sit hereditatem restituere, ex Trebelliano senatus consulto restituet hereditatem. nec multum facit, si fundus pignori datus est: neque enim aeris alieni personalis actio fundum sequitur, sed eum, cui hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituta est. sed cauendum est heredi a fideicommissario, ut, si forte fundus fuerit euictus a creditore, habeat heres cautum. Iulianus autem cauendum non putat, sed aestimandum fundum, quanti ualet sine hac cautione, hoc est quanti uendere potest sine cautione: et si potest tanti uendere non interposita cautione, quantum facit quarta pars bonorum, ex Trebelliano transituras actiones: si minoris, retento eo quod deest similiter ex Trebelliano restitutionem fieri: quae sententia multas quaestiones dirimit. Si is, qui quadri[2n]2genta in bonis habeat, trecenta legauerit et deductis ducentis rogauerit heredem Seio restituere hereditatem, an trecentorum onus fideicommissarius subeat an uero hactenus, quatenus ad eum ex hereditate peruenit? Iulianus ait competere quidem aduersus eum trecentorum petitionem, non autem amplius quam in ducentis actionem aduersus fideicom-missarium daturum, in heredem autem centum. et mihi uidetur uera esse Iuliani sententia, ne damnum fideicommissarius sentiat ultra, quam ad eum ex hereditate quid peruenit: ne-minem enim oportere plus legati nomine praestare, quam ad eum ex hereditate peruenit, quamuis Falcidia cesset, ut rescripto diui Pii continetur. Denique nec ex militis testa-mento plus legatorum nomine praestatur, quam quantitas est hereditatis aere alieno de-ducto. nec tamen quartam retinere fideicommissario permittitur. Inde Neratius scribit, si heres rogatus restituere totam hereditatem non deducta Falcidia rogato et ipsi, ut alii restituat, non utique debere eum detrahere fideicommissario secundo quartam, nisi libera- @1 litatem tantum ad priorem fideicommissarium heres uoluit pertinere. Sed si quadringenta habens ducenta legauerit Titio et partem dimidiam hereditatis Sempronio restituere roga-uerit, ex Trebelliano restitutionem faciendam Iulianus ait et legatorum petitionem scindi sic, ut centum quidem petantur ab herede, centum uero alia legatarius [2a]2 fideicommissario petat. quod idcirco dicit Iulianus, quoniam secundum hanc rationem integram quartam habet, id est centum integra. Idem Iulianus scribit, si is, qui quadringenta in bonis ha-beat, trecenta legasset et deductis centum rogasset heredem, ut hereditatem Sempronio restituat, debere dici deductis centum restituta hereditate legatorum actionem in fidei-commissarium dari. @@&7Celsus& libro uicesimo primo digestorum. Qui quadringenta reliquit, Titio trecenta legauit, heredis fidei commisit, ut tibi hereditatem restitueret, isque suspectam iussu praetoris adiit et restituit: quaerebatur, quid legatario dare deberes. dicendum est, quia praesumptum est uoluisse testatorem cum onere legatorum fideicommissum restitui, tota trecenta te dare Titio debere: nam heres hoc rogatus intellegi debet, ut te suo loco constituat et quod heres perfunctus omnibus hereditariis muneribus, id est post legatorum dationem, reliquum habiturus foret, si non esset rogatus et tibi restitueret hereditatem, id tibi restituat. quantum ergo haberet? nempe centum: haec ut tibi daret rogatus est. itaque sic ineu[2n]2da est legis Falcidiae ratio, quasi heres trecenta Titio dare damnatus, tibi centum dare damnatus sit: quo euenit, ut, si hereditatem sua sponte adisset, daret Titio ducenta uiginti quinque, tibi septuaginta quinque. non ergo plus Titio debetur, quam si iniussu praetoris adita hereditas foret. @@&7Ulpianus& libro tertio fideicommissorum. Marcellus autem apud Iulianum in hac specie ita scribit: si ad heredis onus esse testator legata dixerit et heres sponte adiit hereditatem, ita debere computationem Falcidiae iniri, ac si quadringenta per fideicom-missum essent relicta, trecenta uero legata, ut in septem partes trecenta diuidantur et ferat quattuor partes fideicommissarius, tres partes legatarius. quod si suspecta dicta sit here-ditas et non sponte heres adiit et restituit, centum quidem de quadri[2n]2gentis, quae habi-turus esset heres, resident apud fideicommissarium, in reliquis autem trecentis eadem distributio fiet, ut ex his quattuor partes habeat fideicommissarius, reliquas tres legatarius: nam iniquissimum est plus ferre legatarium ideo, quia suspecta dicta est hereditas, quam laturus esset, si sponte adita fuisset. Quod autem in suspecta hereditate dictum est, hoc idem dici potest in his testamentis, in quibus lex Falcidia locum non habet, in militis dico et si qui sunt alii. Item Pomponius scribit, si deductis legatis restituere quis hereditatem rogatur, quaesitum est, utrum solida legata praestanda sint et quartam ex solo fideicom-misso detrahere possit, an uero et ex legatis et ex fideicommisso quartam detrahere pos-sit? et refert Aristonem respondisse ex omnibus detrahendam, hoc est ex legatis et fidei-commisso. @8 Res, quae ab herede alienatae sunt, in quartam imputantur heredi. @8 Quidam liberis suis, ex disparibus partibus institutis, datis praeceptionibus, ut ipse maximam par-tem patrimonii inter liberos ita diuis[2is]2set, rogauit eum, qui sine liberis decederet, portio-nem suam fratribus restituere. imperator noster rescripsit praeceptiones quoque fideicom-misso contineri, quia non portionem hereditariam testator commemorauit, sed simpliciter portionem: in portionem autem et praeceptiones uideri cecidisse. Si is, qui rogatus fuerit hereditatem restituere, ante quaestionem de familia habitam uel tabulas aperuerit uel he-reditatem adierit uel quid eorum quae senatus consulto prohibentur fecerit ac per hoc @1 publicata fuerit hereditas, fiscus cum suis oneribus hereditatem adquirit. quare commo-dum quartae, quod erat habiturus heres institutus, id ad fiscum pertinet et ex Trebelliano actiones transeunt. sed et si prohibuerit testamentarium introducere uel testes conuenire uel mortem testatoris non defendit uel ex alia causa hereditas fisco uindicata est, aeque Ȥquartae quidem commodum ad fiscum pertinebit, dodrans uero fideicommissario restitueretur. @@&7Idem& libro quarto fideicommissorum. Quia poterat fieri, ut heres institutus nolit adire hereditatem ueritus, ne damno adficeretur, prospectum est, ut, si fideicommis-sarius diceret suo periculo adire et restitui sibi uelle, cogatur heres institutus a praetore adire et restituere hereditatem. quod si fuerit factum, transeunt actiones ex Trebelliano nec quartae commodo heres in restitutione utetur: nam cum alieno periculo adierit here-ditatem, merito omni commodo arcebitur. nec interest, soluendo sit hereditas nec ne: suf-ficit enim recusari ab herede instituto. neque illud inquiritur, soluendo sit hereditas an non sit. opinio enim, uel metus uel color, eius, qui noluit adire hereditatem, inspicitur, non sub[2s]2tantia hereditatis, nec immerito: non enim praescribi heredi instituto debet, cur metuat hereditatem adire uel cur nolit, cum uariae sint hominum uoluntates: quorundam negotia timentium, quorundam uexationem, quorundam aeris alieni cumulum, tametsi locu-ples uideatur hereditas, quorundam offensas uel inuidiam: quorundam gratificari uolen-tium his, quibus hereditas relicta est, sine onere tamen suo. @@&7Maecianus& libro sexto fideicommissorum. Sed et qui magna praeditus est dignitate uel auctoritate, harenarii uel eius mulieris, quae corpore quaestum fecerit, here-ditatem restituere cogetur. @@&7Ulpianus& libro quarto fideicommissorum. Recusare autem non tantum prae-sentes, sed etiam absentes uel per epistulam possunt: nam etiam aduersus absentes postu-latur decretum, siue certior sit eorum uoluntas recusantium adire et restituere hereditatem siue incerta: adeo praesentia eorum non est necessaria. Meminisse autem oportebit de herede instituto senatum loqui: ideoque tractatum est apud Iulianum, ad intestatos locum habeat. sed est uerius eoque iure utimur, ut hoc senatus consultum ad intestatos quoque pertineat, siue legitimi siue honorarii sint successores. Sed et ad filium qui in potestate est hoc senatus consultum locum habet et in ceteris necessariis, ut a praetore compellantur miscere se hereditati, sic deinde restituere: quod si fecerint, transtulisse uidebuntur actiones. Si fisco uacantia bona deferantur nec uelit bona adgnoscere et fideicommissario restituere, aequissimum erit, quasi uindicauerit, sic fiscum restitutionem facere. Item si municipes hereditatem suspectam dicant heredes instituti, dicendum erit cogi eos adgnoscere heredi-tatem et restituere: idemque erit et in collegio dicendum. Titius heres institutus Sem-pronio substituto rogatus est ipsi Sempronio hereditatem restituere: institutus suspectam dicebat hereditatem: quaeritur, an cogendus est adire et restituere hereditatem. et delibe-rari potest: sed uerius est cogendum eum, quia interesse Sempronii potest ex institutione quam ex substitutione hereditatem habere, uel legatis uel libertatibus onerata substitutione: nam et si legitimus heres fuerit is, cui fideicommissaria hereditas relicta est, idem dicitur. Si quis alio loco restituere hereditatem iussus sit et suspectam eam dicat, Iulianus scribit cogendum eum esse similemque ei, qui in diem rogatus est restituere. @@&7Maecianus& libro quarto fideicommissorum. Sed sciendum est inpendiorum quoque, quae ad iter explicandum necessaria essent, rationem haberi debere: nam si ita @1 institutus esset '[2si]2 Titio decem dedisset', non aliter cogeretur, quam si ei pecunia offeratur. sed et salutis ac dignitatis ratio habenda erit: quid enim si morbo adplicitus Alexandriae iussus fuit adire uel nomen uispellionis testatoris ferre? @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. De aetate quoque et iure, id est liceat ei eo ire nec ne, aestimabitur. @@&7Ulpianus& libro quarto fideicommissorum. Sed et si alio loco iussus est adire et rei publicae causa absit, aeque cogendum adire hereditatem et restituere Iulianus ait, ubi abest. Plane si quis petierit ad deliberationem tempus et impetrauerit, deinde post tempus deliberationis adierit et restituerit hereditatem, non uidetur coactus hoc fecisse: nec enim suspectam coactus adit, sed sponte post deliberationem. Quod si suspectam dicit, profiteri debet non sibi expedire adire hereditatem, neque hoc dici oportere non esse sol-uendo, sed profiteri eum oportet, quod non putat sibi expedire hereditatem adire. Si quis sub condicione fuit heres scriptus, pendente condicione nihil agit, tametsi paratus sit re-stituere hereditatem. @@&7Gaius& libro secundo fideicommissorum. Sed et si ante diem uel ante con-dicionem restituta sit hereditas, non transferuntur actiones, quia non ita restituitur here-ditas, ut testator rogauit. plane posteaquam exstiterit condicio uel dies uenerit si ratam habeat restitutionem hereditatis, benignius est intellegi tunc translatas uideri actiones. @@&7Ulpianus& libro quarto fideicommissorum. Apud Iulianum relatum est, si legatum fuit heredi instituto relictum 'si heres non erit' et ob hoc suspectam dicat hereditatem ne perdat legatum, offerri ei oportere quantitatem legati a fideicommis-sario, deinde cogendum. nec illud admittit Iulianus, ut, quasi hereditatem non adisset, sic legatum a coherede petat (adiit enim), sed magis arbitratur a fideicommissario ei prae-standum. sed et si quid aliud sua interesse dicet, non cogitur adire, nisi ei dam-num uel lucrum [2a]2 fideicommissario sarciatur uel a praetore onus remittatur, quod recusat. Idem Iulianus ait, si duo fuerint a patre instituti cum filio eius impubere et idem substituti filio, sufficere ei, qui fideicommissum in secundis tabulis accepit, unum ex heredibus institutis cogere adire patris hereditatem: hoc enim facto confirmatisque pa-tris tabulis poterunt ex substitutione ambo cogi adire et restituere hereditatem. Utrum autem praesenti an etiam absent[2i]2 restitui possit procuratore adeunte praetorem, uidendum est. ego puto absenti quoque fideicommissario cogi posse heredem institutum adire et restituere nec uereri heredem oportere, ne forte in damno moretur: potest enim ei per praetorem succurri, siue cautum ei fiat, siue non et ante decesserit fideicommissarius, quam ei restituatur hereditas. est enim huius rei exemplum capere ex rescripto diui Pii in specie huiusmodi. Antistia decedens Titium heredem instituit et libertatem dedit Albinae directam eique filiam per fideicommissum reliquit rogauitque, ut filiam manu-mitteret: sed et Titium rogauit, ut manumissae Albinae filiae restitueret hereditatem. cum igitur Titius suspectam diceret hereditatem, rescriptum est a diuo Pio compellendum eum adire hereditatem: quo adeunte Albinae competituram libertatem eique filiam tradendam et ab ea manumittendam tutoremque filiae manumissae dandum, quo auctore restituatur hereditas filiae statim, quamuis sic fuisset ei rogatus restituere, cum nubilem aetatem com-plesset. cum autem possit, inquit, euenire, ut ante decedat ea, cui fideicommissaria libertas et hereditas relicta est, nec oporteat damno adfici eum, qui rogatus adit hereditatem, re-medium dedit, ut, si quid horum contigerit, perinde permittatur uenumdari bona Antistiae, @1 ac si heres ei non exstitisset. cum igitur demonstrauerit diuus Pius succurri heredi insti-tuto, qui compulsus adit, dici potest etiam in ceteris causis exemplum hoc sequendum, sicubi euenerit, restituatur fideicommissaria hereditas ei, qui compulit adire et restituere sibi hereditatem. @@&7Papinianus& libro uicesimo quaestionum. Sed cum ab herede pro parte in-stituto fideicommissa hereditas sub condicione relicta esset, imperator Tit[2u]2s Antoninus re-scripsit non esse locum constitutioni suae neque pupillum extra ordinem iuuandum, prae-sertim, si nouum beneficium cum alterius iniuria postularetur. @@&7Ulpianus& libro quarto fideicommissorum. Ille, a quo sub condicione fidei-commissum relictum e[2s]2t, causari quid non poterit, ne condicio deficiat et haereat actio-nibus, cum nullum damnum sit futurum. Secundum ea quae ostendimus iam igitur non Ȥdesideratur heredis praesentia. Si de testamento aliquid quaeratur, heres non debet audiri, si suspectam sibi hereditatem dicat: nam et si maxime dicatur uel ius testandi non ha-buisse eum qui testatus est uel de uiribus testamenti uel de sua condicione, non erit audiendus. Quid ergo si de uiribus fideicommissi tractetur? haec quaestio praetor[2i praeter-]2mittenda non erit. sed quid si qui fideicommissarius dicat: 'adeat prius et sic de hoc quaeratur'? credo interdum audiendum fideicommissarium, si cognitio prolixiorem tracta-tum habeat: finge enim uerba fideicommissi de longinquo petenda et iustam deliberationem de quantitate fideicommissi incidere: dicendum erit compellendum cum adire, ne prius heres decedens fideicommissarium decipiat. Tempestiuum est requirere, per quem quis cogatur adire et restituere hereditatem: ueluti si praetor aut consul fuerit heres institutus suspectamque hereditatem dicat, an cogi possit adire et restituere? et dicendum est prae-torem quidem in praetorem uel consulem in consulem nullum imperium habere: sed si iurisdictioni se subiciant, solet praetor in eos ius dicere. sed et si ipse praetor heres institutus suspectam dicat, ipse se cogere, non poterit, quia triplici officio fungi non potest et suspectam dicentis et coacti et cogentis. sed in his omnibus casibus atque simili-bus principale auxilium implorandum est. Si quis filius familias sit et magistratum gerat, patrem suum, in cuius est potestate, cogere poterit suspectam dicentem hereditatem adire et restituere: @@&7Hermogenianus& [2libro . . . epitomarum]2. nam quod ad ius publicum attinet, non se-quitur ius potestatis. @@[2&7Ulpianus&]2 libro quarto fideicommissorum. Sed et qui repudiauit hereditatem, cogetur adire et restituere ipsam hereditatem, si iustae causae allegentur. Plane si bona uenierint, non oportet [2prae]2torem ne quidem pupillum restituere nisi ex causa, ut diuus @1 Pius rescripsit. Si quis compulsus adierit hereditatem ex testamento, quod secundas ta-bulas habebat, quaesitum est, an per aditionem et tabulae secundae firmarentur, quod uide-bantur euanuisse non adita patris hereditate. et Iulianus libro quinto decimo scribit et sequentes tabulas confirmari: quae sententia uerissima est: nemo enim dubitat etiam legata praestari et libertates competere et cetera, quaecumque sint in testamento, perinde ualere, ac si sua sponte heres hereditatem adisset. Qui compulsus adit hereditatem, sicuti ceteris commodis caret, ita hoc quoque casu careat, ne possit paenitendo quartam retinere: et ita inuenio ab imperatore nostro et diuo patre eius rescriptum. Non omnis autem suspectam hereditatem repudiatione amissam cogere potest adiri et sibi restitui, sed is demum, ad quem actiones transire possunt: neque enim aequum est ad hoc quem compelli adire he-reditatem, ut emolumentum quidem hereditatis refundat, ipse uero oneribus hereditatis ob-strictus relinquatur. Quare si fideicommissum pecuniarium alicui fuerit relictum, cessat compulsio, tametsi indemnitatis cautio offeratur. Proinde qui 'hereditatem' rogatur resti-tuere, is demum compellitur restituere. Sed et si quis 'bona' rogatus sit uel 'familiam' uel 'pecuniam' rogetur uel 'uniuersam rem meam' @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. uel 'omnia sua', @@&7Ulpianus& libro quarto fideicommissorum. cogi poterit: hoc idem et si 'patrimonium' fuerit rogatus et si 'facultates' et si 'quidquid habeo' et si 'censum meum' et si 'fortunas meas' et si 'sub[2s]2tantiam meam'. et si 'peculium meum' testator dixerit, quia plerique $U(POKORIS3TIKW=S3& patrimonium suum peculium dicunt, cogendus erit: de successione enim sua et hic rogauit. nec ignoro in quibusdam ex his Maecianum dubitare et uolun-tatis esse dicere quaestionem, utrum de pecunia tantum an et de successione testator sensit. in ambiguo tamen magis de successione sensum dico, ne intercidat fideicommissum. Sed et si quis ita rogauerit: 'quidquid ad te ex hereditate bonisue meis peruenerit, rogo restituas', cogi poterit adire et restituere hereditatem ex Trebelliano senatus consulto, quamquam peruenire proprie dicatur quod deductis oneribus ad aliquem peruenit. Et generaliter autem potest dici ita demum quem non posse cogi adire et restituere heredi-tatem, si de re uel quantitate fuerit rogatus: ceterum si de uniuersitate sensisse testatorem appareat, nulla quaestio est, quin, siue suspectam dicat, cogi possit, siue sponte adit, ex Trebelliano transeant actiones. Inde quaeritur, si quis hereditatem rogatus sit restituere deducto aere alieno uel deductis legatis, an suspectam dicens cogi possit adire et resti-tuere hereditatem, quia ui ipsa magis id, quod superest ex hereditate, quam ipsam heredi-tatem restituere sit rogatus. et sunt qui putent, ut Maecianus, inutilem esse hanc deductio-nem: nec enim posse ex iure deduci quantitatem, non magis quam si fundum quis deducto aere alieno uel deductis legatis restituere sit rogatus: neque enim recipit fundus aeris alieni uel legati minutionem. sed Iulianum existimare refert Trebelliano senatus consulto [2lo]2cum esse et, ne dupliciter fideicommissarius oneretur, et cum heres aes alienum uel legatum deducit et cum conuenitur a creditoribus et legatariis, restituta sibi ex Trebelliano heredi-tate debere aut deductionem eum non pati ab herede aut cauere illi heredem defensum iri eum aduersus legatarios ceterosque. Si quis heres institutus rogatus fuerit hereditatem non totam, sed partem restituere, uel si duobus restituere sit rogatus et alter ex his uelit sibi restitui hereditatem, alter recuset: senatus censuit utroque casu exonerari eum, qui suspectam hereditatem dicit, totamque hereditatem transire ad eum, qui adire cogit. Sed et si quis non hereditatis suae partem dimidiam rogauit heredem suum restituere, sed @1 hereditatem Seiae, quae ad eum peruenerat, uel totam uel partem eius, heresque institutus suspectam dicat, cum placeat illud quod Papinianus ait ex Trebelliano transire actiones, dici poterit, si suspecta dicatur hereditas, cogendum heredem institutum adire et restituere hereditatem totamque hereditatem ad eum cui restituitur pertinere. Sed et si miles roga-uerit quem res Italicas restituere uel res prouinciales, dicendum est suspectam dicentem cogi adire et restituere: nam, ut eleganter Maecianus libro sexto fideicommissorum ait, qua ratione ex ce[2r]2ta re miles heredem instituere potest actionesque ei dabuntur, pari ratione etiam ex Trebelliano transibunt actiones: et quamuis placeat, cum quis hereditatem bo-naque, quae sibi ab aliquo obuenerunt uel quae in aliqua regione habet, restituere rogat, ex Trebelliano non transeant actiones, tamen contra responderi in militis testamento ait: nam sicuti concessum est, inquit, militibus circa institutionem separare species bonorum, ita et, si per fideicommissum ab institutis heredibus id fecerit, admitteretur Trebellianum senatus consultum. Cum quidam duos heredes instituerit eosque inuicem substituerit et ab his petierit, siue uterque siue alter heres esset, ut hereditas sua ex parte dimidia resti-tueretur alicui post quinquennium, et scripti sus[2pec]2tam sibi hereditatem dicant, fideicom-missarius autem desideret suo periculo adiri hereditatem: censuit senatus ambos heredes alterumue cogi adire hereditatem et fideicommissario eam restituere ita, ut fideicommissario et aduersus eum actiones competant quasi ex Trebelliano restituta hereditate. Maecianus scribit: cum quis ex fideicommissariis abesset et praesentes desiderent suo periculo adire hereditatem translatisque in solidum actionibus in eum qui coegit absentes, si uelint fidei-commissum suscipere, a praesente petent: consequenter ait nec quartam eum retenturum aduersus fideicommissarios suos, quia nec heres potuit. Idem Maecianus quaerit, an is, qui duobus uel pluribus rogatus est restituere hereditatem, cogente aliquo adire possit et in horum, qui id non desiderauerunt, portionibus Falcidiae beneficio uti, siue ipsi quoque desiderent sibi restitui siue alius in locum eorum successerit. et cum hodie hoc iure uti-Ȥmur, ut totum transeat ad eum qui coegit, consequens erit dicere quartae retentionem amisisse eum qui coactus est, quia in solidum actiones transierint in eum qui coegit. plane si proponas fideicommissarium non ita coegisse, ut tota hereditas in se transferatur: cum coeperint ceteri desiderare sibi restitui hereditatem, dicendum Falcidia eum uti posse. recte igitur Maecianus ait multum interesse, utrum totam restitui hereditatem sibi fidei-commissarius de[2side]2rauerit an suam tantummodo partem. nam si sola pars transfertur, in residuo Falcidiae erit locus: si tota hereditas translata sit, cessat huius legis beneficium. Si seruo duorum rogatus quis sit restituere hereditatem et alter cogere uelit suspectam dicentem, alter restituere sibi [2r]2ecuset, hoc erit dicendum, quod in duobus, quorum alter sus[2cip]2ere uoluit hereditatem, alter non. Si pater filio, quem in potestate habet, rogetur restituere hereditatem, an filius patrem suum, si suspectam dicat hereditatem, cogere pos-sit? et non est dubium patrem a filio per praetorem cogi posse. Sed et si id fideicom-missum ad castrense peculium spectaturum est et filius familias is fuit, qui munus militiae @1 sustinebat alioue quo officio praeerat, multo magis dicendum erit posse eum postulare, ut pater suus cogatur adire et restituere hereditatem, quamuis contra obsequium patri debi-tum uidetur id desideraturus. Sed si seruo suo rogatus sit cum libertate quis hereditatem restituere, siue directa data sit libertas siue fideicommissaria, dici poterit eum a seruo suo non posse cogi adire hereditatem, quamuis, si sponte adisset, cogeretur praestare fideicom-missariam libertatem et hereditatem: idque Maecianus libro septimo de fi[2dei]2commissis scribit. Idem quaerit, si quis paratus sit domino cauere de indemnitate, an possit cogi adire he-reditatem, maxime et si pretium serui offeratur. et recte ait non oportere sub incerto cautionis committere se aditioni hereditatis. Hi qui solidum capere non possunt, ex asse heredes instituti et rogati restituere solidum, adire hereditatem et restituere cogentur, cum nihil oneris apud eos remansurum. Si ego heres institutus et rogatus sim Stichum manu-mittere uel alius legatarius, fidei autem meae commissum sit, ut Titio hereditatem resti-tuam, deinde Titii fidei commissit, ut Sticho eandem redderet: Stichus cogere me possit adire et restituere hereditatem. Talis quoque casus a diuo Pio terminatus est: nam seruo uni ex heredibus legato per fideicommissum erat ab eo libertas data et ab altero hereditas. diuus etenim Pius rescripsit Cassio Dextro in haec uerba: 'Hermias si Mosco Theodoto ex parte hered[2i]2 instituto a Pamphilo testatore legatus est eumque Theodotus, postquam adierit hereditatem, prius quam a coherede eiusdem Pamphili adiretur hereditas, ad iustam libertatem perduxit et ob hoc in eum casum res perducta est, ut is qui legauit intestatus esse non possit, Hermia postulante mihi id Euarestus compellendus est peri-cul[2o]2 eius adire et ex causa fideicommissi hereditatem restituere'. @@&7Idem& libro secundo fideicommissorum. Ex facto tractatum est, an per fidei-commissum rogari quis possit, ut aliquem heredem faciat. et senatus censuit rogari qui-dem [2quem]2quam, ut aliquem heredem faciat, non posse: uerum uideri per hoc rogasse, ut hereditatem suam ei restituat, id est quidquid ex hereditate sua consecutus est ut ei resti-tueret. Iulianus quoque libro quadragensimo digestorum fideicommissum tale ualere ait: 'fidei tuae committo, ut hereditatem Titii restituas', cum esset is qui ro-gatus est a Titio heres institutus. Non tantum autem si heredem quem scripsero, potero rogare, ut heredem faciat aliquem, uerum etiam si legatum illi uel quid aliud re-l[2i]2quero: nam hactenus erunt obligati, quatenus qui[2d]2 ad eos peruenit. Si quis cauerit 'peto ut illi des' aut 'illi fideicommissum relinquas' aut 'illi libertatem adscrib[2a]2s', admittenda sunt: nam cum in heredum institutione senatus censuit utile, de ceteris quoque idem erit acci-piendum. Si quis rogatus fuerit, ut, si sine liberis decesserit, restituat he-reditatem, Papinianus libro octauo responsorum scribit etiam naturalem filium efficere, ut deficiat condicio: et in libertino eodem colliberto hoc scribit. mihi autem, quod ad naturales liberos attinet, uoluntatis quaestio uidebitur esse, de qualibus liberis testator sen-serit: sed hoc ex dignitate et ex uoluntate et ex condicione eius qui fideicommisit acci-piendum erit. Ex facto tractatum memini: rogauerat quaedam mulier filium suum, ut, si sine liberis decessisset, restitueret hereditatem fratri suo: is postea deportatus in insula liberos susceperat: quaerebatur igitur, an fideicommissi condicio defecisset. nos igitur hoc dicemus conceptos quidem ante deportationem, licet postea edantur, efficere, ut condicio @1 deficiat, post deportationem uero suscepto[2s]2 quasi ab alio non prodesse, maxime cum etiam bona cum sua quodammodo causa fisco sint uindicanda. Si quis rogatus fuerit filiis suis uel cui ex his uoluerit restituere hereditatem, Papinianus libro octauo re-sponsorum etiam deportato ei tribuit eligendi facultatem, cui liber factus fideicommissum restitui uelit. sed si seru[2u]2s poenae fuerit constitutus, nullo ante concepto filio iam parere condicioni non poterit decessisseque sine liberis uidetur. sed cum decedit, el[2e]2ctio-ne[2m]2 illam, quam Papinianus deportato dedit, huic dari non oportet. Si quis autem susce-perit quidem filium, uerum uiuus amiserit, uidebitur sine liberis decessisse. sed si naufragio uel ruina uel adgressu uel quo alio modo simul cum patre perierit, an condicio defecerit, uideamus. et magis non defecisse arbitror, quia non est uerum filium eius superuixisse. aut igitur filius superuixit patri et extinxit condicionem fideicommissi, aut non superuixit et extitit condicio: cum autem, quis ante et quis postea decesserit, non apparet, extitisse condicionem fideicommissi magis dicendum est. Si quis ita fideicommissum reliquerit: 'fidei tuae, fili, committo, ut, si alieno herede moriaris, restituas [2S]2eio hereditatem', uideri eum de liberis sensisse diuus Pius rescripsit: et ideo, cum quidam sine liberis decederet, auun-culum ab intestato bonorum possessorem habens, exti[2ti]2sse condicionem fideicommissi re-scripsit. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Sabinum. In fideicommissaria hereditatis re-stitutione constat non uenire fructus, nisi ex mora facta est aut cum quis specialiter fuerit rogatus et fructus restituere. Plane fructus in quartam imputantur, ut est et rescriptum. Quotiens quis rogatur hereditatem restituere, id uidetur rogatus reddere, quod fuit heredi-tatis: fructus autem non hereditati, sed ipsis rebus accepto feruntur. Si legatum sit heredi relictum et rogatus sit portionem hereditatis restituere, id solum non debere eum restituere, quod a coherede accepit: ceterum quod a semetipso ei relictum est, in fideicommissum cadit: et id diuus Marcus decreuit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Ubi pure fideicommissum datum est, si adiectum sit: 'rogo des filio tuo faciasque, ut ad eum perueniat', rescriptum est uideri in id tempus dari, quo capere potest, id est sui iuris fiat. 'Te rogo, Luci Tit[2i]2, hereditatem meam cum Attio partiaris.' ex senatus consulto Trebelliano in eum, cui restituta est he-reditas, actiones competere Aristo ait, quia pro hoc accipiendum sit 'rogo hereditatem illam restituas': nec uerba sp[2e]2ctantur senatus consulti, sed sententi[2a]2 quibuscumque uerbis, dum testator senserit, ut hereditas sua restituatur. Qui in distrahendis conseruandisue rebus hereditariis sumptus factus est, imputari heredi debet. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Sed et si ad tempus liberorum fuerit legatum relictum et is uxore praegnate decesserit, ad heredem suum transferat legatum. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Heres cum debuerat quartam retinere, totam hereditatem restituit nec cauit sibi stipulatione proposita. similem eum esse Aristo ait illis, qui retentiones, quas solas habent, omittunt: sed posse eum re-Ȥrum hereditariarum possessionem uel repetere uel n[2a]2ncisci et aduersus agentem doli mali exceptione uti posse eum et debitoribus denuntiare, ne solueretur. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. Mulier, quae duobus filiis in potestate patris relictis alii nupserat, poster[2i]2orem maritum heredem instituit eumque rogauit liberis suis post mortem patris eorum hereditatem suam restituere uel ei qui eorum superesset: @1 eisdem emancipatis a patre suo uitricus restituisse hereditatem dicebatur, mox alter ex filiis uiuo patre decessisse: quaerebatur, an is, qui supererat ex filiis, partem fratri suo restitu-tam petere possit quasi praemature datam. Scaeuola diuum Marcum in auditorio de huius-modi speci[2e]2 iudicasse refert: Brasidas quidam Lacedaemonius uir praetorius, cum filiis suis ab uxore diuortio separata, si morte patri[2s]2 sui iuris fuissent effecti, fideicommissum relictum esset, eos emancipauerat: post emancipationem fideicommissum petebant. decreuisse igitur diuum Marcum refert fideicommissum eis repraestandum intellecta matris uoluntate, quae quia non crediderat patrem eos emancipaturum, distulerat in mortem eius fideicommissum non dilatura id in mortalitatem, si eum emancipaturum sperasset. secundum haec dicebam et in proposita quaestione decretum diui Marci esse trahendum et recte fideicommissum utrisque solutum. Non est dubitatum cogi posse heredem institutum adire et restituere hereditatem seruis, siue directa siue fideicommissaria libertas eis data fuisset, cum asper-nari heres non deberet personam cogentis: habet enim hic quoque aditum, ut, qui non-dum petere fideicommissariam libertatem possit nec directam sibi uindicare, propter spem tamen libertatis et hereditatis aditum ad praetorem et per se habeat. Si heres post mul-tum tempori[2s]2 restituat, cum praesenti die fidei commissum sit, deducta quarta restituet: fructus enim qui percepti sunt neglegentia petentis, non iudicio defuncti percepti uidentur. alia causa est, si sub condicione uel in diem rogatus fuerit: tunc enim quod percipitur summouet Falcidiam, si tantum fuerit, quantum quart[2a]2 facit et quartae fructus: nam fructus, qui medio tempore percepti sunt, ex iudicio testantis percepti uidentur. Sed enim si quis rogetur restituere hereditatem et uel serui decesserint uel aliae res perierint, placet non cogi eum reddere quod non habet: culpae plane reddere rationem, sed eius quae dolo proxima est. et ita Neratius libro primo responsorum scribit. sed et si, cum distrahere deberet, non fecit lata culpa, non leui et rebus suis consueta neglegentia, huiusmodi rei rationem reddet. sed et si aedes ustae sunt culpa eius, reddet rationem. praeterea si qui partus extant et partuum partus, quia in fructibus hi non habentur. sed et ipse si quem sumptum fecit in res hereditarias, detrahet. quod si sine facto eius prolixitate temporis aedes usu adquisitae sint, aequissimum erit nihil eum praestare, cum culpa careat. Cum proponeretur quidam filiam suam heredem instituisse et rogasse eam, ut, si sine liberis decessisset, hereditatem Titio restitueret, [2ea]2que dotem marito dedisse certae quantitatis, mox decedens sine liberis heredem instituisse maritum suum, et quaereretur, an dos de-trahi possit, dixi non posse dici in euersionem fideicommissi factum, quod et mulieris pu-dicitiae et patris uoto congruebat. quare dicendum est dotem decedere, ac si quod super-fuisset rogata esset restituere. quod si tantos fructus ex hereditate mulier percepit, ut inde poterit doti satisfieri, dicendum est potius fructibus hoc expensum ferendum quam fidei-commisso. [2U]2t Trebelliano locus esset, non sufficit de hereditate rogatum esse, sed quasi heredem rogari oportet. denique si [2c]2ui portio hereditatis fuerit legata (legari enim posse etiam portionem hereditatis placet nobis) rogatusque fuerit hanc partem restituere, dubio procul non fiet restitutio ex senatus consulto ideoque nec quarta retinetur. @@[2&7Iul&]2&7ianus& libro trigensimo nono digestorum. Quotiens pater familias unum uel duos heredes coheredibus suis restituere hereditatem iubet, intellegitur easdem partes in fideicommissis facere, quas in hereditate distribuenda fecerit. sed si iubeantur hi, quibus fideicommissum datur, pecuniam numerare atque ita fideicommissa recipere, ex quantitate pecuniae, quam dare iubentur, uoluntas colligenda est patris familias. nam si ex disparibus @1 partibus heredes scripti aequas partes dare iubentur, prop[2i]2us est, ut uiriles recipere de-beant: si uero summa pecuniae dandae congruit portionibus, hereditarias portiones accipere debebunt. @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Nonnumquam autem ex uoluntate uarie rescriptum [2e]2t iudicatum est, uidelicet si non sub appellatione heredum, sed propriis nominibus expressis fideicommissum relinquatur. @@&7Iulianus& libro trigensimo nono digestorum. Quidam ita testamento scrip-serat: 'a te, heres, peto fideique tuae committo, ut quidquid ex hereditate mea ad te peruenerit, filio meo prima quaque die aut, si prius quid ei acciderit, matri eius des reddas'. quaeritur, cum antequam adeatur hereditas puer decesserit, an fideicommissum matri debeatur. respondi, si puer, antequam dies fideicommissi cedat, decessisset, fidei-commissum translatum esse ad matrem, postea autem quam dies fideicommissi cedit si decesserit, ad heredem pueri fideicommissum pertinere. sed an ea uoluntas fuit patris familias, ut, si ante restitutum fideicommissum puer decessisset, matri potius quam here-dibus praestaretur, praetor aestimabit ex persona matris et ex persona heredis pueri. &7Marcellus&: sed testatoris uoluntati congruum est, quandocumque puer decesserit, siue antequam dies fideicommissi cedit siue postea, ad matrem transferri fideicommissum, si non iam puer hoc acceperit, eoque iure utimur. Si seruo herede scripto dominus rogatus est eidem seruo restituere hereditatem, cum liber esset, utile fideicommissum est. Si quis filium suum ex asse heredem instituit et codicillis, quos post mortem filii aperiri iussit, fidei eius commisit, ut, si sine liberis decesserit, hereditatem suam sorori suae restitueret, et filius cum sciret, quod in codicillis scriptum esset, Stichum seruum hereditarium testa-mento suo liberum esse iussit: heredes filii pretium eius serui sorori defuncti praestare debent libertate fauore sui seruata. hoc amplius et si ignorasset filius codicillos a patre factos, nihilo minus heredes eius pretium praestare debebunt, ne factum [2cu]2iusquam alteri damnum adfe[2r]2at. Sed et si seruus iste a Sempronio heres institutus sit eamque heredi-tatem, posteaquam ex testamento fratris ad libertatem peruenerat, adierit, hereditatis quoque aestimationem heredes fratris sorori eius praestare debent, qu[2i]2a, si manumissus non esset, iussu mulieris adire eam potuisset. si uero uiuente filio Sempronius decesserit, hereditas in causa fideicommissi non deduceretur: quippe ab ipso filio adire iussus heredi-tatem ei adquireret. @@&7Paulus& libro singulari de senatus consultis. Omnibus ciuitatibus, quae sub imperio populi Romani sunt, restitui debere et posse hereditatem fideicommissam Apronianum senatus consultum iubet. sed et actiones in eas placuit ex Trebelliano trans-ferri: sed municipes ad eas admittuntur @@&7Iulianus& libro quadragensimo digestorum. ita tamen, ut h[2i]2 quibus resti-tuetur hereditas actorem eligant et ad agendum et ad excipiendas actiones. Si seruum hereditarium heres, qui coactus adierit, iussisset adire hereditatem ab alio eidem seruo relictam et tunc hereditatem, quam suspectam sibi esse dixerat, restituerit, an etiam eam hereditatem, quae per seruum adquisita esset, restituere deberet, quaesitum est. dixi non magis hanc hereditatem in restitutionem uenire, quam quod seruus hereditarius post aditam hereditatem stipulatus fuisset [2aut]2 per traditionem accepisset aut fructus, qui ex rebus hereditariis percepti fuissent, utique si nulla mora fideicommisso facta fuisset. sed si quid ante aditam hereditatem seruus stipulatus fuisset aut per traditionem accepisset, @1 Ȥid restitui debebit, sicut fructus ante aditam hereditatem in restitutionem uenient. Qui suspectam sibi hereditatem dicit, nullum commodum ex testamento consequetur, quod ha-biturus non esset, si heres institutus non fuisset aut non adisset. et ideo si pupillo sub-stitutus fuerit itaque: 'quisquis mihi heres erit, idem filio meo heres [2e]2sto', hereditatem, quae ex substitutione ad eum peruenerit, restituere cogendus erit. si uer[2o]2 detracto hoc articulo 'quisquis mihi heres erit' substitutus ita fuerit: 'Titius filio meo heres esto', tum, si solus patri heres extiterit, nihilo minus cogendus erit hereditatem pupilli restituere, si uero coheredem habuerit, retinebit pupilli hereditatem, quia potuit coherede adeunte, quamuis ipse patris omisisset hereditatem, ex substitutione adire. Si p[2a]2ter filium, quem in potestate habebat, heredem scripserit et ab eo petierit, ut hereditatem Sempronio resti-tueret, isque suspectam sibi esse dicet, poterit ex Trebelliano senatus consulto hereditas restitui. quare et si non inmiscuerit se hereditati, nihilo minus actiones, quae ei et in eum competeba[2n]2t, ad Sempronium transferentur. A patre heres scriptus et exheredato filio substitutus si rogatus fuerit hereditatem, quae ad eum ex substitutione peruenerit, Titio restituere, cogendus non est uiuo pupillo patris hereditatem adire, primum quia sub condicione fideicommissum datum est, deinde quia non probe de hereditate ui-uenti[2s]2 pueri aget: mortuo autem pupillo compelli debet hereditatem patris adire. Quod si duo heredes a patre instituti fuerint et utriusque fidei commissum sit, ut exheredati filii hereditate[2m]2 restituerent, satis eri[2t]2 uel unum cogi adire: hoc enim facto etiam is, qui patris hereditatem non adit, filii hereditatem adire et restituere cogetur. Quotiens filius emancipatus bonorum possessionem contra tabulas accipit, nulla ratio est compellendi heredis ad restituendam hereditatem et sicut neque legata neque fideicom-missa cetera praestare cogitur, ita ne ad restitutionem quidem hereditatis compelli debet. &7Marcellus&: plane non est compellendus adire, si iam filius bonorum possessionem, ne intercidat fideicommissum mortuo herede instituto et omissa a filio bonorum possessione. Qui ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituit, siue petat a debitoribus heredi-tariis siue ab eo petatur, exceptione restitutae hereditatis adiuuari uel summoueri potest. actiones autem fideicommissario competunt, quas habuit heres eo tempore, quo fideicom-missum restituebat. &7Marcellus&: sed eas quoque actiones, quae sub condicione erant et quarum dies eo tempore non cess[2e]2r[2a]2t, fideicommissario competere placet. sed antequam restitueretur hereditas, exceptione aliqua heres adiuuandus non est: cum hoc minus ex causa fideicommissi [2sit]2 restituturus. Trebellianum senatus consultum locum habe[2t]2, quo-tiens quis suam hereditatem uel totam uel pro parte fidei heredis committit. Quare si Maeuius te heredem instituerit et rogauerit, ut hereditate[2m Titii restituas, a quo esses heres institutus, et tu hereditatem]2 Maeuii adieris, perinde a te fideicommissum petetur, ac si fundum, qui tibi a T[2i]2tio legatus esset, restituere rogatus fuisses: ideoque et si suspectam Maeuii hereditatem dixeris, cogi te non oportet eam adire. Quod si Maeuius te rogauerit et suam hereditatem et Titianam restituere tuque sponte adieris he-reditatem, uteris legis Falcidiae commodo et partem quartam Maeuianae hereditatis reti-nebis, dimidiam et quartam ex fideicommisso restitues, nec intererit, eidem utramque @1 hereditatem an alii Maeuianam, alii Titianam rogatus fueri[2s]2 restituere. sed si suspectam Maeuianam hereditatem dixeris, cogeris eam adire et restituere ei, [2c]2ui rogatus fueris: is autem, cui Titianam hereditatem restituere rogatus fueris, non poterit te compellere ad adeundum. Si ex Trebelliano hereditatem restituit heres et fructus praediorum retinet uel ipsa praedia, siue etiam debitor eius qui testamentum fecit fuerit, necessarium est actionem aduersus eum fideicommissario dari. &7Marcellus&: hoc idem, necessario faciendum est, cum parte hereditatis restituta familiae erc[2isc]2undae iudicium inter eum qui restituit hereditatem et qui receperit accipietur. Qui rogatus est emancipato filio restituere heredi-tatem, cogi debet adire et restituere, quamuis filius contra tabulas bonorum possessionem accipere possit. Si patronus ex parte debita heres institutus et rogatus restituere heredi-tatem suspectam sibi esse dicat, puto rectius facturum praetorem, si coegerit eum adire hereditatem et restituere, quamuis possit mutata uoluntate eam partem hereditatis retinere. Si praeceptis quibusdam rebus heres rogatus sit restituere hereditatem et coactus eam adierit, an praecipere debeat? respondi eum, qui iussu praetoris adit hereditatem, omni commodo prohiberi debere. Sed si eidem legatum esset sub hac condicione 'si heres non esset' et suspectam sibi hereditatem dicat, non aliter cogendus est adire, quam ut legata, quae sub condicione 'si heres non esset' data erant, restituantur, non qui-dem a coheredibus, ne onerentur, sed ab eo [2c]2ui restituta fuerit hereditas. nam sicut ex-plendae fidei gratia cogendus est adire hereditatem, ita ob id ipsum damno adfici non de[2beb]2it. Heres ex asse erat instituta consobrina mea et eius fidei commissum, ut partem dimidiam hereditatis statim Publio Maeuio restitueret, alter[2am]2 partem, cum ipsa moreretur, eidem Publio Maeuio: praeterea alia aliis legata d[2a]2ta sunt. Maeuius partem di-midiam hereditatis statim percepit et cauit, quod amplius quam per legem Falcidiam liceret cepisset, redditu iri: sed et ceteri legata solida acceperant et similiter de restituendo quod amplius perc[2ep]2issent cauerunt. mortua consobrina mea Publius Maeuius desiderat sibi al-teram partem hereditatis cum fructibus restitui. quaero itaque, quantum ei restituere de-beam? utrum quod supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remanserat nec amplius quicquam? an et ab aliis, quibus legata soluta sunt, repetere quid debeam et quantum? item quaero, si quod ab his ex stipulatione percepero et quod apud consobri-nam meam supra quadrantem remanserat, non efficiet partem dimidiam hereditatis, an ex incremento et fructibus eius summae, quae supra quadrantem bonorum penes consobrinam meam remansit, supplere ei debeam, dumtaxat ne partem dimidiam hereditatis quantitas quae restitueretur excedat? an uero, sicut Publius Maeuius desiderat, quidquid seposito quadrante bonorum eius[2que]2 quadrantis fructibus perceptum est restitui ei debet? respondi, quod supra quadrantem penes consobrinam tuam remansit, si adiectis fructibus quantitatem partis dimidiae hereditatis, quae mortis tempore fuit, non minuet, totum Publio Maeuio restituendum: nec ex stipulatione ab his, quibus legata soluta sunt, repeti quicquam potest. si uero fructus quantitatem partis dimidiae exuberant, quadranti tuo et fructibus eius ac-cedet. si uero fructus eius partis, quae supra quadrantem apud consobrinam tuam reman-serat, non implent quantitatem partis dimidiae bonorum, ex stipulatione agi poterit. in summa ratio ita ponenda est, ut tu omni modo quadrantem [2et fructus eius, praeterea, si eius @1 quod quadrantem]2 excedit fructus in tantum excreuerit, ut quantitatem partis dimidiae bo-norum excedat, etiam id quod excesserit retineas. Qui suos seruos rogatus est manumit-tere et hisdem hereditatem restituere, detracto pretio seruorum hereditatem restituere debebit. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Ex asse heres institutus partem here-ditatis mihi pure, tibi sub condicione restituere rogatus cum suspectam diceret, postulante me adit et mihi totam ex senatus consulto restituit: quandoque condicio extiterit, an fructus partis [2t]2uae restituere tibi debeam, non immerito dubitabatur. et plerisque placet non esse eos praestandos, quia nec ab herede praestarentur, si sua sponte adisset, sufficiat autem ius tuum tibi integrum conseruari, non etiam meliorem condicionem tuam fieri. Idem tamen Ȥexistimabant, si ex asse heres institutus mihi quadrantem pure, tibi aeque quadrantem sub condicione restituere rogatus sit et, cum suspectam hereditatem diceret, cogente me adit, quandoque condicio exstiterit, semissem tibi esse restituendum. Sed nec lege Falcidia in proposita specie usurum me puto, quamuis scriptus heres, si sponte adisset, uteretur. @@&7Marcianus& libro quarto institutionum. Si quis priore facto testa-mento posterius fecerit testamentum, etiamsi ex certis rebus in posteriores tabulas heredes instituit, superius tamen testamentum sublatum est, ut diui quoque Seuerus et Antoninus rescripser[2u]2nt, cuius constitutionis uerba rettuli, cum alia quoque praeterea in constitutione expressa sunt. 'Imperatores Seuerus et Antoninus Cocceio C[2a]2mpano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure ualere, perinde ac si re-rum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis aut suppleta quarta ex lege Falcidia hereditatem restituat his, qui priore testamento scripti fuerant, propter inserta fideicommissaria uerba, quibus ut ualeret prius testamentum ex-pressum est, dubitari non oportet.' et hoc ita intellegendum est, si non aliquid specialiter contrarium in secundo testamento fuerit scriptum. @@&7Idem& libro octauo institutionum. Si legatus suspectam hereditatem dicat, et legationis tempore compellendus est accipere iudicium, quia hic non multum officio occupatur: et licet deliberare se dicat an adeat, cogendus est adire, sed non ut statim re-stituat, sed ut reuersus domum, si putauerit sibi expedire, commodo Falcidiae uel testa-menti utatur uel, si non putauerit, restituat totam hereditatem, ne onera patiatur. Si quis 'bona sua' uel 'omnia sua' rogauerit restituere, fideicommissariam restitutionem esse intel-legendum est: nam meorum et tuorum appellatione etiam actiones contineri dicendum est. Si filio familias uel [2seruo restituatur ignorante patre familias uel]2 domino et postea pater uel dominus ratum habuerit, transeunt ex Trebelliano senatus consulto actiones. Multum in-terest, utrum qua[2rta]2 pars iure hereditario retineatur an uero in re uel pecunia: nam supe-riore casu actiones diuiduntur inter heredem et fideicommissarium, posteriore uero apud fideicommissarium sunt actiones. Et heres institutus rogatusque hereditatem restituere @1 praecepta aliqua summa uel re, etiamsi in praeceptione minus quam quarta pars esset, non amplius principem pati uindicaturum. Sed et si sine ulla praeceptione rogatus fuerit hereditatem restituere, plerumque quarta donata est a principibus: et ita diuus Traianus et Hadrianus et Antoninus rescripserunt. @@&7Idem& libro nono institutionum. Si cui pure libertas et per fideicommis-sum sub condicione hereditas relicta est, cogitur heres adire hereditatem, si suspectam dicat, et restituere: et deficiente condicion[2e]2 libertas ei eripi non potest. Si autem ei, qui in diem libertatem accepit, hereditas per fideicommissum relicta fuerit, suspectam eam in-terim non posse adiri diuus Pius Cassio Hadriano rescripsit, cum non pot-est nondum libero hereditas restitui: nec rursus contra uoluntatem defuncti libertatem esse praestandam. Si sub condicione heres institutus rogatusque hereditatem restituere non uult condicioni parere et adire hereditatem, si facti est condicio, debet parere et adire et resti-tuere uel, si in dando sit, offerente fideicommissario. recusante autem herede factum ad-implere licentia dabitur fideicommissario secundum imitationem dationis factum implere, et tunc necessitas imponitur [2heredi adire]2 hereditatem. ceterae condiciones, quae non sunt in potestate heredis, ad officium praetoris non pertinent. @@&7Celsus& libro uicensimo digestorum. Ballista filium familias heredem insti-tuit ita: 'Rebellianus si cauerit coloniae Philippensium, si sine liberis morietur, quantacum-que pecunia ex hereditate deue [2b]2onis meis ad eum peruenit, eam pecuniam omnem ad coloniam Philippensium peruenturam'. respondi: ex his uerbis quae proponis, id est 'pe-cuniam', existimo etiam fructus, quos ex hereditate percepit, restituere eum debere, per-inde quasi specialiter hoc testator expressisset. @@&7Marcianus& libro octauo institutionum. Scribit Celsus libro uicensimo di-gestorum, si qui quadri[2n]2genta in bonis habebat petit ab herede suo, ut, si sine liberis mo-reretur, quanta pecunia ex hereditate sua ad eum peruenisset, Maeuio restitueretur: si ex fructibus medio tempore quadringenta perceperit, et sine liberis decesserit, heredem eius Maeuio quadringenta debiturum. et cum diu multumque tractauit, an, cum augmentum heres sensit, et periculum sustineat an per contrarium, nouissime ait iniquum esse ad fidei-commissarium damnum pertinere, ad quem augmentum non pertinet: et an ad supplen-dum, inquit, quodcumque ex quadringentis defuerit, etiam augmentum ad eum pertinebit, hoc est ut usque ad summam quadringentorum damni et fructus computentur: quod ue-rius esse arbitror. @@&7Idem& libro secundo regularum. Si eius, qui nouissimus ex filiis mortuus est, partem hereditatis propinquo uoluit pater restitui et simul fratres diem suum obissent: [2pr]2opinquum, si non ostenderit quis nouissimus obisset, [2ad]2 partem hereditatis non admitti, sed matrem ex Tertulliano senatus consulto ad utriusque hereditatem admitti constat. @@&7Ulpianus& libro sexto [2de]2 officio proconsulis. Cum heres instituta furiosa hereditatem esset rogata restituere, curatorem eius secundum tabulas bonorum possessione accepta posse transferre actiones diuus Pius decreuit. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad edictum. Cum hereditas ex fideicommissi causa restituta est, si ante cum herede compromissum est, puto fideicommissarium cauere @1 debere heredi, sicut cum heres multa antequam restitueret administrauit. nam quod dicitur retinere eum oportere, non est perpetuum. quid enim si nihil est, quod retineat? ueluti cum omnia in [2n]2om[2i]2nibus sunt aut in corporibus quae non possideat? nempe enim is cui restituta est omnia persequitur et tamen heres iudiciis quibus conuentus est aut stipu-lationibus quibus necesse habuit pr[2omittere]2, obstrictus manebit. ergo non alias cogetur restituere quam ei caueatur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Restituta hereditas uidetur aut re ipsa, si forte passus est heres possideri res hereditarias uel totas uel aliquas earum hac mente, ut uellet restitueret ille suscipere, non si ex alia causa putauit te possidere. sed et si postea ratum habuit, idem erit dicendum. sed et si uerbo dixit se restituere, uel per epistulam uel per nuntium restituat, audietur. sed et si uoluntate tua alii restituerit, in te transibunt actiones. item si alius iussu meo restituit uel ratam habu[2i]2 restitutionem, transisse actiones uidentur. Pupillus autem ipse debet restituere tutore auctore, non tutor sine pupillo, nisi infans est, quia nec mandare actiones tutor pupilli sui potest. ne se quidem auctore pupillum restituere potuisse hereditatem diuus Seuerus in persona Arri Honorati pupilli decreuit, qui A[2r]2rio Antonino patruo et tutori suo resti-tuerat. Sed et si pupillo sit restituenda, non posse pupillo sine tutoris auctoritate restitui constat: @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. non enim solutio est hereditatis restitutio, sed et successio, cum obligetur. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Sed nec ipsi tutori indistincte restitui potest. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Quamuis senatus de his actionibus transferendis loquatur, quae iure ciuil[2i]2 heredi et in heredem competunt, tamen honorariae actiones transeunt: nulla enim separatio est: immo et causa naturalium obligationum transit. Persona autem heredis institu[2ti]2 Trebelliano continetur: uerum hoc iure utimur, ut et suc-cessor heredis recte ex Trebelliano restituat, ueluti heres bonorumue possessor, uel pater dominusue, quibus adquisita est hereditas: omnes enim quod iuris habent, ex Trebelliano Ȥsenatus consulto restituere debent, nec interest, is qui institutus est an pater dominusue rogatus est restituere. Nihil interest, cui nostro nomine restituitur pater familias sit an is qui in aliena potestate est, @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. mulier an masculus: et ideo seruo quoque uoluntate [2n]2ostra uel si ratum habuerimus restitui potest, @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. quia perinde est, atque si mihi restituta esset he-reditas. Restituta hereditate iura sepulch[2r]2orum apud heredem remanent. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Papinianus tractat, si quis heres institutus ex [2s]2emisse rogatus [2sit]2 restituere hereditatem et [2e]2am suspectam dicens com-pu[2l]2sus adit, deinde fideicommissarius [2g]2narus sit adcreuisse portionem hereditatis post re-stitutionem scripto heredi, an opus sit ei alia actione. et ait securum esse eum posse de @1 illo: plane [2de hoc]2 solo quaerendum ait, an ei opus sit noua restitutione, posteaquam [2p]2ortio ad[2creuit: sed ne hanc quidem necessariam esse]2. * * * [2Qui rogatus est restituere quod ex bonis alicuius ad eum peruenit, ea restituit quae ex hereditate habet, non quae habet ex persona sua]2. @@&7Marcellus& libro quinto decimo digestorum. Postulante Sticho, qui eodem testamento libertatem et fideicommissam hereditatem acceperat, heres suspectam adiit: mox Stichus, antequam mor[2a]2m in recipienda hereditate faceret, decessit relicto herede Titio. quaero, an in Titium, si nolit recipere fideicommissam hereditatem, actiones ex senatus consulto competant. respondi: quoniam fere is, qui compulsus est adire hereditatem, con-festim ei restituet, de manumisso dumtaxat senatus consulto comprehensum est nec he-redis facta est mentio. potest tamen euenire, ut restitutionem distulerit heres, ueluti si pecuniam ei debuerit defunctus, quam retinere maluit quam petere. ceterum existimo idem in herede eius constituendum, quod in illo constitutum est: cur enim recusaret, quam re-cusare non potuit is, cuius hereditatem suscepit? quod si forte ante hereditatis restitutio-nem sine herede decesserit libertus, perinde bona eius creditoribus hereditariis uendere permittendum est, ac si restituta hereditate decessit. Set in huiusmodi quaestione rogo respondeas, an recte senserim. rogata est filia ex asse heres restituere hereditatis partem dimidiam deductis legatis minimis [2e]2t aere alieno non magno, ut legi Falcidiae locus non sit: mora facta non est restitutioni fideicommissi. desidero uerbo tenus mihi restitui here-ditatem, ut ex Trebelliano senatus consulto agenti et ex eo competentibus actionibus etiam usuras debitas ex mortis d[2i]2e in tempus restitutionis persequar: item quaero et de pensionibus, quia locationum obligatio in hereditate fuit. ab herede fructus nullos peto, sed illa desiderat refundere me aut concedere ei actiones usurarum et pensionum: non possum persuadere hereditatis appellatione, quam rogata erat mihi restituere, etiam hanc stipulationem usurarum ad me pertinere. respondi: omnia haec hereditatis appellatione continentur: quantum enim quod ad hoc refert, inter haec cetera[2que]2, quae sub condicione sunt promissa aut in annos singulos uel menses, nihil interest. sane pro fructu rei, quae hereditate continetur, haec cedunt, nec fructus fideicommissarium sequitur, si mora non intercessit. sed quia non ut heres fideicommissum, ut sic dixerim, suppleat postulet, set qualis nunc est hereditas, desideret restitui sibi, nequaquam id debet heres recusare: nam et quodammodo in partem hereditatis senatus recipi uoluit fideicommissarium et haberi heredis loco, pro qua parte ei restituta esset hereditas. sed cum hereditarios nummos @1 faen[2e]2rauit aut ex fundis fructus percepit, nihil eo nomine praestat ei, cui hereditas per fideicommissum relicta est, si non intercessit mora, scilicet qu[2i]2a suo periculo faenerauit colendoue fundo uel in cogendis fructibus insumpsit operam: nec aequum erat alterius, ut sic dixeri[2m]2, procuratorem constitui. nullum autem impendium uel opera intercedit heredis, cum his modis, de quibus est quaesitum, augmentum heredi[2ta]2s recepit. @@&7Modestinus& libro singulari de heurematicis. Qui totam hereditatem resti-tuere rogatus quartam retinere non uult fidumqu[2e]2 obsequium defuncti pre[2cib]2us praebere desiderat, sua sponte adire debebit hereditatem, quasi ex Trebelliano eam restituturus. suaserim tamen, suspectam potius dicat hereditatem coactusque a praetore restituat: hoc enim casu ex ipso Trebelliano restituere uidetur expositoque hereditario metu uniuersas actiones in eum transfer[2t]2, qui recepit hereditatem. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. S[2e]2ius Saturninus archigubernus ex classe Britannica testamento fiduciar[2i]2um reliquit heredem Ualerium Maximum trierarchum, a quo petit, ut filio suo Seio Oceano, cum ad annos sedecim peruenisset, hereditatem re-stitueret. s[2e]2ius Oceanus antequam impleret annos, defunctus est: nunc Mallius Seneca, qui se auunculum Seii Oceani dicit, proximitatis nomine haec bona petit, Maximus autem trierarchus sibi ea uindicat ideo, quia defunctus est is cui restituere iussus erat. quaero ergo utrum haec bona ad Ualerium Maximum trierarchum heredem fiduciarium pertineant an ad Mallium Senecam, qui se pueri defuncti auunculum esse dicit. respondi: si Seius Oceanus, cui fideicommissa hereditas ex testamento S[2e]2ii Saturnini, cum annos sedecim ha-beret, a Ualerio Maximo fiduciario herede restitui debeat, priusquam praefinitum tempus aetatis impleret, decessit, fiduciaria hereditas ad eum pertinet, ad quem cetera bona Oceani pertinuerint, quoniam dies fideicommissi uiuo Oceano cessit, scilicet si prorogando tempus solutionis tutelam magis heredi fiduciario permississe, quam incertum diem fideicommissi constituisse uideatur. @@&7Pomponius& libro primo uariarum lectionum. Si heredi eius, cui natura de-buerit, aliquis soluerit, ei, cui fideicommissa hereditas relicta sit, id reddendum. @@&7Paulus& libro quarto decimo responsorum. Paulus respondit: si certa portio hereditatis alicui relicta proponitur et is res hereditarias quasdam furatus sit, in his rebus, quas subtraxit, denegari ei petitionem oportere recte respondetur. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Cum hereditas ex Trebelliano senatus consulto restituitur, si res urgueat et metus erit, ne per absentiam forte fideicommissarii dies actionis exe[2a]2t, heres iudicium susc[2i]2p[2e]2re cogitur. Similique modo filio de possessione contra tabulas deliberante scriptus heres a creditoribus hereditariis conuenitur. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Imperator Hadrianus, cum Ui[2ui]2us Cerealis filio suo Uiuio Simonid[2i]2, si in potestate sua esse desisset, hereditatem restituere rogatus esset ac multa in fraudem fideicommissi fieri probaretur, restitui hereditatem filio iussit ita, ne quid ea pecunia, quamdiu filius eius uiueret, iuris haberet. nam quia cautiones non poterant interponi conseruata patria potestate, damnum condicionis propter fraudem @1 inflixit. post decreti autem auctoritatem in ea hereditate filio militi comparari debuit, si res a possessoribus [2p]2eti uel etiam cum debitoribus agi oporteret. sed paternae reuerentiae congruum est egenti forte patri officio iudicis ex accessionibus hereditariis emolumentum praestari. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Cum heres deductis legatis he-reditatem per fideicommissum restituere rogatur, non placet ea legata deduci, quae peti non poterant. sed cum uxori pro parte heredi scriptae dos praelegetur eaque deductis legatis hereditatem restituere rogatur: etiamsi quart[2a]2, quam per legem Falcidiam retinet, tantum efficiat, quant[2u]2m in dote est, tamen pro sua portione dotis praelegatae partem de-ducit. cum enim utrumque consequitur, nihil interest inter hanc mulierem et quemuis alium creditorem heredem institutum et hereditatem restituere rogatum. idem probatur et si non deductis legatis fideicommissum ab ea relictum sit. Ȥ@@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Si res aliena Titio legata fuerit is-que domino rei herede instituto petierit, ut hereditatem Maeuio restituat, Maeuius legatum inutiliter petet: non enim poterit consequi, quod ad institutum, id est rei dominum per-uenire non poterat. Seruus ab altero ex heredibus libertatem, ab altero fideicommissum hereditatis accepit. si neuter adire uelit, nullae praetoris partes erunt, quia neque propter solam libertatem compellitur adire neque is, a quo libertas data non est, propter eum, qui nondum liber est, ut adeat, compellitur: et senatus consulto locus est, cum ab omnibus directa, uel fideicommissa libertas ab eo datur a quo hereditas quoque relinquitur. sed si forte is, a quo libertas data est, portionem suam repudiauit uel condicione exclusus est, cum portio eius ad alterum peruenerit, defendi poterit adire cogendum: quid enim inter-est, quo iure debitor libertatis et hereditatis idem esse coeperit? @@&7Idem& libro uicensimo quaestionum. Non est cogendus heres suspectam adire hereditatem ab eo, cui libertas a legatario, hereditas a[2b]2 herede relicta est, cum status hominis ex legato pendeat et nemo se cogatur adstringere hereditariis actionibus propter legatum. quid enim, si inter moras non manumittente legatario seruus decesserit? si autem uiuo testatore legatarius decesserit, benigne respondetur cogendum adire, cum in ipsius sit potestate manumisso restituere hereditatem. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Titius rogatus est, quod ex heredi-tate superfuisset, Maeuio restituere. quod medio tempore alienatum uel deminutum est, ita quandoque peti non poterit, si non interueniendi fideicommissi gratia tale aliquid factum probetur: uerbis enim fideicommissi bonam fidem inesse constat. diuus autem Marcus [2cum]2 de fideicommissaria hereditate cognosceret, his uerbis: 'quidquid ex hereditate mea super-fuerit, rog[2o]2 restituas' et uiri boni arbitrium inesse credidit: iudicauit enim erogationes, quae [2ex]2 hereditate factae dicebantur, non ad solam fideicommissi deminutionem pertinere, sed pro rata patrimonii, quod heres proprium habuit, distribui oportere. quod mihi uidetur non tantum aequitatis ratione, uerum exemplo quoque motus fecisse. cum enim de con-ferendis bonis fratribus ab emancipato filio quaereretur, praecipuum autem, quod in castris fuerat adquisitum militi, relinqui placer[2e]2t, consultus imperator sumptus, quos miles fecerat, non ex eo tantummodo patrimonio, quod munus collationis pati debuit, sed pro rata etiam castrensis pecuniae decedere oportere constituit. propter huiusmodi tractatus Maeuius @1 fideicommissi nomine cautionem exigere debet: quod eo pertinet, non ut ex stipulatione petatur, quod ex fideicommisso peti non poterit, sed ut habeat fideiussores eius quantitatis, quam ex fideicommisso petere potuit. @@&7Idem& libro uicensimo quaestionum. Si patroni filius extrario restituerit ex Trebelliano hereditatem, operarum actio, quae transferri non potuit, apud heredem manebit, nec ei nocebit exceptio, cum eadem prodesse non posset ei qui fideicommissum accepit. et generatim ita respondendum est non summoueri heredem neque liberari ex his causis, quae non pertinent ad restitutionem. Imperator Tit[2u]2s Antoninus rescripsit in tempus directo data libertate non esse repraesentandam hereditatis restitutionem, quando persona non est, cui restitui potest. Qui fideicommissam hereditatem ex Trebelliano, cum suspecta diceretur, totam recepit, si ipse quoque rogatus sit alii restituere, totum restituere cogetur. et erit in hac quoque restitutione Trebelliano locus: quartam enim Falcidiae iure fideicommissarius retinere non potuit. nec ad rem pertinet, quod, nisi prior, ut adiretur hereditas, desiderasset, fideicommissum secundo loco datum intercidisset: cum enim semel adita est hereditas, omnis defuncti uoluntas rata constituitur. non est contrarium, quod legata cetera non ultra dodrantem praestat: aliud est enim ex persona heredis conueniri, aliud proprio nomine defuncti prec[2i]2bus adstringi. secundum quae potest dici non esse priore tantum desiderante cogendum institutum adire, ubi nulla portio remansura sit apud eum, utique si confestim uel post tempus cum fructibus rogatus est reddere: sed et si sine fructibus rogatus est reddere, non erit idonea quantitas ad inferendam adeundi necessi-tatem. nec ad rem pertinebit, si prior etiam libertatem accepit: ut enim pecuniam, ita nec libertatem ad cogendum institutum accepisse satis est. quod si prior recusauerit, pla-cuit, ut recta uia secundus possit postulare, ut here[2s]2 adeat et sibi restituat. Quid ergo, si non alii, sed ipsi heredi rogatus sit restituere? quia non debet eidem quandoque quarta reddi quam perdidit, propter huius portionis retentionem erit audiendus. sed nec illud translaticie omittendum est instituto, qui coactus est adire, fideicommissi petitionem dene-gandam esse: cur enim non uideatur indignus, ut qui destituit supremas defuncti preces consequatur aliquid ex uoluntate? quod fortius probabitur, si post impletam condicionem coactus est adire. nam si pendente condicione, durum erit idem probare, cum et Falcidiam paenitendo potuit inducere: nec ignoro posse dici nullo modo fideicommissi petitionem de-negandam ei qui. iura sepulchr[2o]2rum adquiri insequuntur, adeo senatus nihil apud eum ex ea parte, quam derelinquit, uoluit relinquere, ut nec Falcidiam exercere possit nec prae-ceptio apud eum relinquatur nec substitutio quoque secundarum tabularum ita facta: 'quis-quis mihi heres erit, filio meo heres esto' eidem daretur. Cui Titiana hereditas ex Tre-belliano senatus consulto restituta est, Maeuianam hereditatem, quam Titius defunctus ex Trebelliano Sempronio restituere debuit, et ipse restituere poterit sic ut alius quilibet suc-cessor. Actiones temporariae Trebelliani solent esse euicta hereditate ab eo, qui, postea-quam fideicommissam restituit hereditatem, uictus est, scilicet ante restitutionem lite cum eo contestata: potestas enim euictionis tollit intellectum restitutionis indebito fideicommisso constituto. plane si fideicommissum ab eo quoque qui postea uicit relictum est: quia pos-sessor in ratione reddendae hereditatis partem, quam fideicommissario restituit, heredi re-putat, defendi potest actiones Trebelliani durare. @@&7Idem& libro septimo responsorum. Filiam fratribus certis rebus acceptis he-reditatem restituere pater uoluit: ante restitutam hereditatem in possessionem hereditatis filiam quoque mitti placuit. cum autem interea filii res bonorum in solidum distraxissent, @1 item alias pignori dedissent, hereditate postea restituta constitit ex eo facto ceterarum quoque portionum uenditiones, item pignora confirmari. @@&7Idem& libro octauo responsorum. 'Heredes mei quidquid ad eos ex heredi-tate bonisue meis peruenerit, id omne post mortem suam restituant patriae meae coloniae Beneuenta[2no]2rum': nihil de fructibus pendente condicione perceptis petitum uideri constitit. Cum ita fuerat scriptum: 'fidei filiorum meorum committo, ut, si quis eorum sine liberis prior diem suum obierit, partem suam superstiti fratri restituat: quod si uterque sine liberis diem suum obierit, omnem hereditatem ad neptem meam Claudiam peruenire uolo': de-functo altero superstite filio, nouissimo autem sine liberis neptis prima quidem facie propter condicionis uerba non admitti uidebatur: sed cum in fideicommissis uoluntatem spectari conueniat, absurdum esse respondi cessante prima substitutione partis nepti petitionem denegari, quam totum habere uoluit auus, si nouissimus fratris quoque portionem susce-pisset. 'Peto de te, uxor [2ca]2rissima, uti cum morieris hereditatem meam restituas filiis meis uel uni eorum uel nepotibus meis uel cui uolueris uel cognatis meis si cui uoles ex tota cognatione mea.' inter filios respondi s[2u]2bstitutionem fideicommissi factam uideri, circa nepotes autem [2et]2 ceteros cognatos facultatem eligendi datam: ex ceteris autem cognatis, si nepotes superessent, non recte mulierem electuram propter gradus fidei-Ȥcommissi praescriptos: deficiente uero gradu nepotum ex cognatis quam uelit personam eligi posse. @@&7Idem& libro nono responsorum. Deducta parte quarta restituere rogatus he-reditatem, prius quam restitueret, hereditario debitori heres extitit. quoniam actio eo con-fusa per Trebellianum redintegrari non potest, pecuniae quoque debitae dodrans ex causa fideicommissi petetur. sed in eum diem, quo actio confusa est, usurae praeteriti temporis, quae in obligatione uel in officio iudicis fuerunt, computabuntur: posterioris ita demum, si mora fideicommisso facta sit. Cum hereditas ex causa fideicom[2mis]2si in tempus restituenda est, non idcirco nominum periculum ad heredem pertinebit, quod heres a quibusdam pe-cuniam exegerit. Qui post tempus hereditatem restituere rogatur, [2us]2uras a debitoribus hereditariis perceptas, quarum dies post mortem creditoris cessit, restituere non cogitur: quibus non exactis omnium usurarum actio (nam hereditaria stipulatio fuit) ex Trebelliano transferetur, et ideo nec indebit[2i]2 repetitio erit. ac similiter hereditario creditori si medii temporis non soluantur usurae, fideicommissarium in his quoque Trebellianum tenebit nec ideo querellae locus erit, quod de fructibus heres, quos iure suo perci[2pi]2ebat, faenus non soluerit. quod si faenus heres medii temporis soluerit, eo nomine non erit retentio, cum proprium negotium gessit, quippe sortem reddere creditori coactus fideicommissario nihil usurarum medii temporis imputabi[2t]2. Acceptis centum hereditatem rogatus restituere totam pecuniam iure Falcidiae percipere uidetur, et ita diui Hadriani rescriptum intellectum est, tamquam si ex bonis nummo[2s]2 retenturus fuisset. quod tunc quoque respondendum est, cum pro parte hereditatem coheredi suo restituere rogatur. diuersa causa est praediorum pro hereditaria parte retentorum: quippe pecunia omnis de portione retineri potest, prae-diorum autem alia portio non nisi a coherede, qui dominium habet, accipitur. cum autem @1 praedia maioris pretii quam portio hereditatis essent, in superfluo praediorum petenti fidei-commissario Falcidiam interuenire uisum est: c[2on]2currentem enim pecuniam conpensari pla-cuit. Hereditatem post mortem suam exceptis reditibus restituere rogatus ancillarum partus non retinebit nec fetus pecorum, qui summissi gregem retinent. Ante diem fidei-commissi cedentem fructus et usurae, quas debitores hereditarii cum postea accesset dies soluerunt, item mercedes praediorum a[2b]2 herede perceptae portioni quadrantis imputabuntur. Cum autem post mortem suam rogatus hereditatem restituere res hereditarias distrahere non cogatur heres, sortium, quae de pretiis earum redigi potuerunt, usurae propter usum medii temporis perceptae non uidebuntur: denique nec periculum mancipiorum aut urba-norum praediorum praestare cogitur: sed nihilo minus usus et casus eorum quadrantem quoque deminuit. Quod ex hereditate superfuisset, cum mor[2e]2retur, restituere rogatus fructus superfluos restituere non uidetur rogatus, cum ea uerba deminutionem quidem hereditatis admitt[2a]2nt, fructu[2u]2m autem additamentum non recipiant. Heres eius, qui bonorum super-fluum post mortem suam restituere fuerat rogatus, pignori res hereditarias datas, si non in fraudem id factum sit, liberare non cogitur. @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Debitor sub pignore creditorem heredem instituit eumque rogauit restituere hereditatem filiae suae, id est testatoris: cum nollet adire ut suspectam, coactus iussu praetoris adit et restituit: cum emptorem pignoris non inueniret, desiderabat permitti sibi iure dominii id possidere. respondi: aditione quidem hereditatis confusa obligatio est: uideamus autem, ne et pignus liberatum sit sublata natu-rali obligatione. atquin siue possidet creditor actor idemque heres rem siue non possidet, uideamus de effectu rei. et si possidet, nulla actione a fideicommissario conueniri potest, neque pigneraticia, quoniam hereditaria est actio, neque fideicommissum, quasi minus re-stituerit, recte petetur: quod eueniret, si nullum pignus intercessisset: possidet enim eam rem quasi creditor. sed et si fideicommissarius rem teneat, et hic Seruiana actio tenebit: uerum est enim non esse solutam pecuniam, quemadmodum dicimus, cum amissa est actio propter exceptionem. igitur non tantum retentio, sed etiam petitio pignoris nomine com-petit et solutum non repetetur. remanet ergo propter pignus naturalis obligatio. in re autem integra non putarem compellendum adire, nisi prius de indemnitate esset ei cautum uel soluta pecunia esset: nam et cum de lucro heres scriptus a sit, quod forte legatum accepit, si heres non extitisset, responsum est non esse cogendum adire nisi legato prae-stito. ubi quidem potuit dici nec cogendum esse heredem adire quodammodo contra uo-luntatem defuncti, qui legando heredi, si non adisset, in ipsius uoluntate posuit aditionem: sed cum testator alterutrum dederit, nos utrumque ei praestamus. Ea quae dotem dabat pacta erat cum marito, ut mortua se in matrimonio dotis pars matri eius redderetur, nec eo nomine stipulatio a matre interposita est: moriens deinde matrem et maritum suum heredem fecerat et a matre petierat, ut hereditatem Titio restitueret: iudex addictus de hereditate diuidenda partem dotis quasi ex utili pacto pro parte matri adiudicauerat: quaerebatur, an et ea portio ex causa fideicommissi praestanda sit. quam non esse resti-tuendam puto, quia non quasi heres, sed quasi mater ex pacto accepit nec occasione he-reditatis, sed errore ex pacto eam habuit. @@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Patronus ex debita portione heres in-stitutus sextam partem restituere rogatus restituit: non transeunt ex Trebellian[2o]2 actiones, quoniam non fuit debitum quod restitu[2i]2t, et ideo si per errorem fecit, etiam repetetur. @1 @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Paulus respondit his uerbis: 'Sem-proni, heredem te non scripsi festina[2n]2s per infirmitatem: ideoque ei dari uolo tantum, quantum pro uncia hereditatis competeret' uideri quidem magis quantitatem, quam por-tionem hereditatis relictam, sed sic accipiendum, u[2t]2i uideatur de uncia etiam restituenda sensisse. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. A filia petit, ut, si liberis superstiti-bus moreretur, partem eius quod ad eam ex bonis patris peruenisset, quod si sine liberis, uniuersum fratri restitueret: quaeritur, defuncta ea in matrimonio superstite filia, an heres eius cum parte hereditatis eius quoque quod dotis nomine datum erat partem restituere debeat. respondit id, quod in dotem fuisset, non contineri in partem hereditatis quae re-stituenda est: sed et si ex promissione dotis aliquid debitum fuit, aeris alieni loco habendum. Alumno certam pecuniam legauit et eam recipi a Sempronio mandauit et certas usuras alumno praestari, donec ad uicensimum annum peruenerit: deinde alumni fidei commisit, ut, si sine liberis decederet, partem restitueret Sempronio, partem Septiciae. quaesitum est defuncto alumno intra annum uicensimum, an substituti fideicommissum petere pos-sint an uero in id tempus sustinere, quo, si uiueret, alumnus uicensimum annum impleret. respondi secundum ea quae proponerentur posse. @@&7Gaius& libro secundo fideicommissorum. Facta in fideicommissarium resti-tutione statim omnes res in bonis fiunt eius, cui restituta est hereditas, etsi nondum earum nactus fuerit possessionem. Si is qui hereditatem sibi reddi ab herede stipulatus sit eique ex stipulatu agenti restituta fuerit hereditas, constat nihilo minus transferri actiones. hoc ita est, si is cum quo actum sit restituat hereditatem: si uero ob id quod non resti-tuerit aestimatione hereditatis condemnatus fuerit, remanent actiones hereditariae apud eum qui condemnatus sit, actor autem quantitatem consequitur. Si heres scriptus resti-tuerit hereditatem et postea de hereditate controuersiam passus uictus sit aut lite cesserit, durare actiones constitit in fideicommissarium semel translatas. Si quis maiorem partem restituerit quam rogatus est, in eam partem quae excedit non transferuntur actiones. sed Ȥcum praecepta aliqua re aut summa rogatus sit heres restituere et omissa retentione totam hereditatem restituerit, recte dicitur transferri actiones. Si heres ante restitutam hereditatem seruum hereditarium heredem ab aliquo institutum iusserit adire hereditatem, negat Iulianus debere hanc hereditatem restitui, quia de ea rogatus non esset: et hoc est fatendum. requirendum tamen et illud est, num cum incremento resti-tuere he[2re]2s rogatus sit hereditatem: [2si]2 enim hoc fuerit subsecutum, etiam eam hereditatem restituere cogitur, nisi euidentissimis probationibus fuerit ab herede adprobatum contem-platione sui seruum esse heredem institutum. Rescripto diui Antonini significatur, ut, si quis accepta a Titio pecunia, quae quartam hereditatis continet, rogatus sit ei restituere hereditatem, licet tardius detur pecunia, sine usuris eam dari debere, quia quanto tardius quisque pecuniam dat, tanto tardius ad fideicommissum peruenit et medii temporis fructus perdit. quamobrem si ante datam pecuniam tenuerit hereditatem, fructus quos percepit restituere heredi eum oportere. Idem iuris est et si quis ita heredis fidei commisserit: 'rogo, si Titius tibi centum dederit, restituas ei hereditatem meam'. Si sub condicione heres institutus sit qui suspectam sibi hereditatem esse dicit, si neque difficultatem neque turpitudinem ullam habet condicio nec impendium aliquid, iubendus est parere condicioni et adire et ita restituere: si uero turpis aut difficilis sit condicio, aperte iniquum est cogi @1 eum explere eam alterius gratia. sed et remitti eam ab initio uisum est: plus enim tribui a praetore ei qui fideicommissum petit, quam testator uoluit, a[2b]2surdum est: utique autem testator, nisi expleta sit condicio, neque scriptum heredem ad hereditatem uocauit neque per hunc illi uoluit restitui hereditatem. Si dandae pecunia[2e]2 condicio adscripta est heredi, debet ei offerre pecuniam is qui poscit fideicommissum, ut hereditatem impleta condicione possit adire et restituere. Quod si condicio adscripta est et ea est, quam praetor remittit, sufficit edictum, ut Iulianus ait: hactenus iubendus est, ut constituat praetoris actionibus uti aut petat bonorum possessionem secundum tabulas, ut ita nanctus actiones tunc resti-tuta hereditate transferat eas ex senatus consulto. Si uero nominis ferendi condicio est, quam praetor exigit, recte quidem facturus uidetur, si eam expleuerit: nihil enim male est honesti hominis nomen adsumere, nec enim in famosis et turpibus nominibus hanc condicionem exigit praetor. sed tamen si recuset nomen ferre, remittenda est ei condicio, ut Iulianus ait, et permittendae utiles actiones, aut bonorum possessio secundum tabulas danda est, uti nanctus actiones transferat eas ex senatus consulto. Si cum suspectam uideret, hereditatem postulante me iussu praetoris adieris et restitueris mihi, ita utar legis Falcidiae beneficio aduersus legatarios, si tu quoque [2e]2a lege uti poteras et quatenus uti poteras: nam si quid praeterea a me alicui per fideicommissum relictum sit, id quasi a legatario relictum non uenit in computationem eius legis, sed extrinsecus numeratur. Si Titius rogatus sit hereditatem [2M]2aeuio restituere, Maeuius Seio certam pecuniam, et Titius quartae retinendae beneficio aduersus Maeuium usus fuerit: Neratius scribit Maeuium quoque Seio eo minus aequum esse praestar[2e]2, ne ipse de suo damnum sentiat. Iulianus ait, si heres institutus Titio rogatus sit restituere, substitutus Maeuio et institutus suspectam sibi hereditatem esse dicat, desiderante Titio iubendum eum adire et restituere. Si quis bonorum possessoris fidei commiserit de hereditate restituenda et is passus fuerit diem bonorum possessionis adgnoscendae transire aut per hoc tempus, quo is, cui restitui de-bebit hereditas, aliqua [2e]2x causa non potuit adire praetorem et postulare, ut petita bonorum possessione restituatur sibi hereditas, succurri ei debet, id est ut restituatur tempus bo-norum possessionis admittendae exhibendi fideicommissi gratia. Admonendi autem sumus, si is, qui soluendo non sit, Titio herede instituto seruum liberum esse iusserit et rogauerit Titium hereditatem eidem restituere, uix esse, ut Titius recusans adire hereditatem cogatur. nam licet desiderante seruo Titius adierit hereditatem, non tamen potest libertas seruo competere quasi in fraudem creditorum data, licet Titius locuples sit: qua de causa nec hereditas ei restitui potest. sed ex sententia legis dicendum est perinde habendum, ac si is seruus solus liber et heres scriptus esset nec Titius heres esset. @@&7Maecianus& libro quarto fideicommissorum. Si eius pupilli, cui sine tutoris auctoritate pecunia credita erat, restituta ex eo senatus consulto mihi fuerit hereditas, si soluam creditori, non repetam: adquin heres si post restitutionem soluat, repetet: non ob aliud, quam quod ab eo in me naturalis obligatio translata intellegitur. et si eius mihi restituta sit hereditas, qui pupillo sine tutoris auctoritate crediderit, si soluerit mihi pupillus, non repetet: at si heredi soluerit, repetet, non repetiturus, si ante restitutionem soluisset. Si necessarii heredes sub condicione quamuis leuissima heredes sint instituti, cui parere solent, dicendum est cogi restituere hereditatem desiderantibus his, quibus restituere ro- @1 gati sunt, quia etiam necessari heredes fideicommissae hereditatis restituendae gratia con-dicioni parere erunt compellendi. Si quis rogatus restituere hereditatem decessit, ante-quam eam restituat, heres eius poterit hereditatem restituere et ex Trebelliano senatus consulto transeunt actiones. sed si duo ei heredes extitissent, ut[2i]2 quisque restituisset, pro ea parte transituras actiones: nam et si ipse partem restituisset, pro parte interim tran-situras uerius est. sed et si plures heredes extiterunt ei, qui rogatus est restituere here-ditatem, si quidam interim restituerint, uel cum ei, cui restitui debuit, plures heredes ex-titerint: ut cui restituta erit, is pro ea parte ex hoc senatus consulto habebit actiones. Si patronus ex parte debita heres institutus rogatus fuerit eam liberis exheredatis defuncti liberti restituere, si sua sponte adierit, erit Falcidiae locus, si coactus, in solidum transi-bun[2t]2 actiones ex hoc senatus consulto. @@&7Idem& libro quinto fideicommissorum. Seruo inuito domino uel ignorante non recte restituetur hereditas: sed [2si]2 postea ratum habuerit, confirmabitur restitutio, ue-rum ipsi domino adquirentur actiones. nec quia hereditatis adquisitionis similis est haec restitutio, iussum praecedere oportet, sed ut dictum est, etiam ratihabitio subsequi poterit exemplo bonorum possessionis. neque interest, quod ad propositum attinet, ipsi domino an seruo quis rogetur restituere hereditatem, nec in ea re consensu aut oper[2a]2 serui opus est: atquin in bonorum possessione uel in adeunda hereditate consensus eius necessarius est. itaque si qui suspectam dicent hereditatem, postulante domino compellendi erunt adire e[2t]2 restituere hereditatem. Si testator rogasset heredem, ut restituat hereditatem mulieri, si non nupsisse[2t]2, dicendum erit compellendum heredem, si suspectam dicat hereditatem, adire et restituere eam mulieri, etiamsi nupsisset. idem in ceteris quoque condicionibus Iulianus noster probat, quae similiter nisi fine uitae expleri non posse[2n]2t. secundum quam sententiam cautione praestita his, quorum interest, ab his, quibus restitui sub isdem con-dicionibus heres rogatus esset, restituet hereditatem. Cum praetor cognita causa per er-rorem uel etiam ambitiose iuberet hereditatem ut ex fideicommisso restitui, etiam publice interest restitui propter rerum iudicatarum auctoritatem. Si pupillo infanti restituere he-reditatem quis rogatus sit, si sponte adierit, etiam seruo eius et ipsi pupillo tutore auctore restituetur hereditas: si quidem eo, quod fari non potest, non magis ea res impedietur, quam in muto pubere uolent[2e]2 sibi restitui hereditatem. si autem heres recuset adire here-ditatem, quemadmodum res expediri possit, difficile est, quia neque tutore desiderante pe-ȤÓriculo pupilli adiri hereditatem Trebelliano senatus consulto locus sit futurus neque pupillus ipse id [2desi]2derare possit, cum fari non possit. quod aliquatenus circa mutos expediri potest, nam si auditus capaces sunt uel interrogati nutu possint signif[2ica]2re uelle se peri-culo suo hereditatem adire, quomodo absentes per nuntium. sed et infanti non dubito omnimodo subueniendum idque ex similitudine iuris ciuilis uel honorarii constituendum est: siue enim heres institutus esset, non dubie pro herede tutor[2e]2 auctore gerere posse uidetur, siue de bonorum possessione agitaretur, peti ei per tutorem posset. ideoque et heres compelli per tutorem potest adire et restituere hereditatem. quo exemplo et mutus, qui nihil intellegere potest, per curatorem adiuuatur. Si singulae res ab herede traditae sunt iussu meo ei cui eas uendiderim, non dubitabimus mihi intellegi factam restitutionem. idem erit, et si iussu meo tradantur, cui ego ex fideicommisso aliaue qua causa eas prae-star[2e]2 debuerim uel in creditum ire uel donare uoluerim. @1 @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. Qui ita institutus esset 'si coheres eius adisset', uti potest lege Falcidia, etsi coheres eius coactus adisset, modo si ipse non coactus adierit hereditatem. Etiam absentis procuratori, [2si]2 desideraret, posse restitui here-ditatem ex hoc senatus consulto Iulianus scripsit, si tamen caueat de rato habendo, si non euidens absentis [2uo]2luntas esset. sed dicendum est, ut heres, qui suspectam dicat, non sit compellendus adire, si incertum sit, an mandauerit, quamuis ei caueatur, propter fragili-tatem cautionis. quod si sponte adierit hereditatem, non magna captio est: sed actiones, si non mandauit, transibunt eo tempore, quo ratum habuerit. Si damnum in seruo heredi-tario datum sit, licet per seruum hereditarium heredi competere actio coepit, non tamen transi[2t]2 legis Aquiliae actio ad fideicommissarium: ha[2e]2 enim actiones transeunt, quae ex bonis defuncti pendent. Si legatus Romae compulsus adierit hereditatem et restituerit, cogetur Romae actiones pati fideicommissarius, quamuis heres non cogetur. An ubi defunctus conueniri debuit, et fideicommissarius debeat? uidendum, si sua sponte heres adit et restituit hereditatem, an tribus locis fideicommissarius defendi debeat: ubi defunctus et ubi heres et ubi ipse domicilium habeat. oportet itaque ibi fideicommissarium conue-niri, ubi uel domicilium habet uel maior pars restitutae hereditatis habetur. @@&7Ualens& libro tertio fideicommissorum. Si postulante me suspectam hereditatem ex decreto praetoris adieris [2nec]2 ego postea e[2a]2m mihi restitui uelim nec bonis me immiscere, hoc fieri debet, ut (quod Octaueno non ineleganter uidebatur) a praetore perinde actiones in me dentur, ac si hereditatem recepissem, quod est iustius. Etiam eo tempore, quo creditorum fraudandorum consilium inieris, citra periculum interdicti fraudatorii hereditatem suspectam adibis et restitues mihi, quia et remoto fideicommisso liberum tibi fuerat no-lenti adire hereditatem creditores tuos tali commodo fraudare, et ego nihil turpiter faciam recipiendo eam hereditatem, quam remota postulatione mea creditore[2s]2 compellere te ut adires non potuerint. Sed et filius su[2u]2s heres patri rogatus sit a patre hereditatem mihi restituere, cum suorum creditorum fraudandorum consilium inisset, tamquam suspectam ex decreto praetoris restituerit mihi, uix fraudatorio interdicto locus erit, quia bonis patris eius uenditis nihil proprium creditores eius ex ea hereditate ferre potuerint: nisi forte pro-prii creditores filii audiri debeant, si postulent, ut dimissis patris eius bona uendere sibi permitt[2a]2tur. Si donationis causa suspectam hereditatem sibi heres dixerit et restituerit ei, qui solidum capere non possit, auferetur ei id quod capere non potest. idem dicendum est et si citra consilium donandi fiduciarius heres id fecerit. @@&7Idem& libro quarto fideicommissorum. Si heres, ab eo qui cum moreretur soluendo non fuit rogatus hereditatem restituere, suspectam sibi dicit, dubium non est, quin hodie coactus ex Trebelliano senatus consulto restituere possit. sed et si sua sponte adierit, ex eodem senatus consulto restituturus est, quamuis, cum summa aut certum cor-pus per fideicommissum ab eo qui soluendo non fuit datum est, perinde non debeatur atque si legatum esset: eo enim casu legatarii, superior[2e]2 heredis uice fungi eum, cui fidei-commissum relictum est. Si totam hereditatem rogatus restituere tu sponte adieris et, sine deductione quartae partis restitueris, difficile quidem crederis per ignorantiam magis, non explendi fideicommissi causa hoc fecisse: sed si probaueris per errorem te quartam non retinuisse, reciperare eam poteris. @@&7Maecianus& libro octauo fideicommissorum. De euictione praediorum uel mancipiorum uel ceterarum [2rerum hereditariarum]2 cauere heres, cum restituit hereditatem, @1 non debet: quin immo in contrarium caueri heredi oportet, si qui[2d]2 ex his euictum esset, quae ab ipso herede uenissent. @@&7Pomponius& libro secundo fideicommissorum. Si heres institutus Titio ro-gatus fuerit restituere hereditatem et rursus Titius heredi post tempus, sufficiunt directae actiones heredi. Si heres antequam fideicommissam hereditatem restitueret, alienauerit quid ex hereditate aut seruum hereditarium manumiserit aut ruperit quid uel fregerit uel usserit, non competit in eum ulla ciuilis actio restituta postea hereditate ex Trebelliano senatus consulto, sed ex fideicommissi causa erit hoc quod deperierit persequendum. sin uero post restitutam hereditatem horum quid admiserit heres, dicendum est lege Aquilia cum eo agi posse, si seruum forte hereditarium aut uulnerauerit aut occiderit. Si temporalis actio in hereditate relicta fuerit, tempus, quo heres experiri ante restitutam hereditatem potuit, imputabitur ei cui restituta fuerit. @@&7Maecianus& libro decimo fideicommissorum. Omnes qui de hereditate deli-berant desiderante eo, qui suo periculo uelit adiri hereditate[2m]2, coguntur adire, sed non statim restituere, sed ut c[2o]2mpleto tempore deliberationis, [2si]2 expedire sibi compererint he-reditatem, sentiant commodum testamenti eo iure, quo si sponte adissent, sin uero contra onerosam crediderint, restituta ea exonerentur actionibus hereditariis. @@&7Pomponius& libro quarto fideicommissorum. Heres praecepto fundo rogatus erat hereditatem restituere: fundus alienus erat. Aristo aiebat uidendum, utrum omnimodo penes heredem fundum esse uoluit testator an ita demum, [2si]2 ipsius est: sed sibi superius placere: ideoque aestimatio eius retinenda est. @@&7Maecianus& libro tertio decimo fideicommissorum. Si heres pecuniam he-reditariam crediderit et in eam causam pignora acceperit, actiones non competunt ei, cui restituta fuerit hereditas, aduersus ipsa pignora. sed aliqua dubitatio remanebit, si in eum contractum, qui ex defuncto fuerit, interpositus heres, antequam restitueret hereditatem, pignus acceperit. sed nec sic quidem ipse admitteretur: ex fideicommisso tamen habet ad-uersus heredem actionem, ut ei cedat pro pignoris commodo actionem. Cum ex Trebel-liano senatus consulto restituitur hereditas, seruitutes, quas mutuo praedia heredis et testa-toris habent, nihilo minus ualent. @@&7Paulus& libro secundo decretorum. Qui filium et filiam habebat, testamen-tum fecit et ita de filia sua cauerat: $E)NTE/LLOMAI/ S3OI MH\ DIATI/QES3QAI, PRI\N TE/KNA S3OI GENE/S3QAI. pronuntiauit imperator fideicommissum ex hac scriptura deberi, quasi per hoc, quod pro-hibuisset eam testari, petisset, ut fratrem suum heredem faceret: sic enim accipiendam eam scripturam, ac si hereditatem suam rogasset eam restituere. Fab[2iu]2s Antoninus im-puberem filium Antoninum et filiam Honoratam relinquens exheredatis his matrem eorum Iuniam Ualerianam heredem instituit et ab ea trecenta et quasdam res filiae reliquit, reli-quam omnem hereditatem filio Antonino, cum ad annum uicensimum aetatis peruenisset, Ȥ̅uoluit restitui: quod si ante annum uicensimum decessisset filius, eam hereditatem Hono-ratae restitui praecepit. mater intestata decessit utrisque liberis legitimis heredibus re-lictis. postea filius annum agens plenum nonum decimum et ingressus uicensimum necdum tamen eo exple[2t]2o decessit filia herede Fabia Ualeriana sua relicta, a qua amita fideicom-missum et ex testamento patris portionem hereditatis petebat: et apud praesidem opti-nuerat. tutores Ualerianae filiae Antonini egestatem eius praetendebant et recitabant diui @1 Hadriani constitutionem, in qua quantum ad munera municipalia iusserat eum annum, quem quis ingressus esset, pro impleto numerari. imperator autem noster motus et aequi-tate rei et uerbis testamenti 'si ad annum uicensimum aetatis', quamuis scire se diceret a diuo Marco non excusatum a tutela eum qui septuagensimum annum aetatis ingressus fuisset, nobis et legis Aeliae Sentiae argumenta proferentibus et alia quaedam, contra peti-tricem pronuntiauit. @@&7Scaeuola& libro octauo decimo digestorum. Epistulam ad heredem suum [2in]2 haec uerba scripsit: 'Titius Corneli[2o]2 heredi suo salutem. a te peto, Corneli, quoniam ad te deuoluta est pars matris m[2eae]2, item pars Sempronii curatoris quondam mei con-traria fortuna usi et per hoc totus as meus apud te esse speratur, uti reddas restituas Gaio Seio uncias quattuor'. quaesitum est, cum Sempronius in integrum restitutus sit ab imperatore, [2a]2 quo fuerat deportatus et adierit hereditatem, an is quoque rogatus sit, ut ex sua portione restituat hereditatem. respondit Sempronium quidem non proponi rogatum, Cornelium autem heredem debere pro rata portione maternarum defuncti rerum restitu-tionem Seio facere. Mulier heredis instituti fidei commisit, ut re[2t]2enta parte qua[2r]2ta reliquam partem restitueret nurui quondam suae, cuius fidei commisit in haec uerba: 'rogo te, ut id, quod ad te ex bonis meis peruenerit, facias peruenire ad filium tuum': quaesitum est, quando hoc fideicommissum restituere debeat, utrumne post mortem suam an iam nunc. respondit ad tempus, quo nurus moreretur, fideicommissum aptandum esse. @@&7Idem& libro nono decimo digestorum. Scaeuola respondit, si pater filium suum impuberem ex asse scripserit heredem eique codicillis substituerit, deinde filius im-pubes decesserit, licet substitutio inutilis sit, quia codicillis hereditas neque dari neque adimi potest, tamen benigna interpretatione placet, ut mater, quae ab intestato pupillo successit, substitutis fideicommisso obligetur: quod si inuicem fuerunt substituti, et in fidei-commisso substitutionem ualere: unoque eorum mortuo qui supersunt totum accipiunt. @@&7Idem& libro uicensimo digestorum. Heredibus institutis filiis utriusque sexus singulos rogauit, ut qui sine liberis decederet partem suam hereditatis sorori f[2r]2atriue re-stitueret aut, si frater sororue non esset, matri suae et haec uerba adiecit: 'uosque, liberi carissimi, hoc fideicommisso teneri inuicem uolo, donec binos liberos educaueritis'. quae-situm est, si quis ex liberis duos filios procreauerit, quamuis superstites non reliquerit, an heredes eius fideicommissum debeant. respondit secundum ea quae proponerentur uideri fideicommissi onere liberat[2o]2s. Titius nepotes ex filia et furiosam filiam suam heredes in-stituit et fidei commisit filiae, ut, si sine liberis decessisset, pars ei data perueniret ad coheredes: eam furiosam ipse Titius in matrimonio collocauit et enixa est filia[2m]2 post mor-tem patris. quaesitum est, defuncta furiosa superstite ex eiusmodi coniunctione parta filia, an fideicommissum ad coheredes pertineret. respondit, cum filiam rel[2i]2quisse prononeretur, fideicommissum non deberi. &7Claudius&: nam etsi matrimonium cum furiosa non fuit, satis tamen factum est eiusmodi condicioni. @@&7Idem& libro uicensimo primo digestorum. Lucius Titius intestato moriturus, cum haberet [2u]2xorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec uerba inseruit: 'pertinent autem hi codicilli ad uxorem et filiam. itaque rogo, quid- @1 quid aut ego reliquero aut uos ipsae habeatis, commune uobis sit: quod si non ego rogarem, uos pro uestra pietate faceretis'. filia intestati patris bonorum possessionem accepit: quaesitum est, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa fideicommissi a filia matri debeatur. respondit secundum ea quae proponerentur [2dimidiam partem]2 deberi, si etiam uxor parata sit in commune bona sua conferr[2e]2. Maeuia duos filios heredes reliquerat et eodem testamento ita cauit: 'fidei autem heredum meorum committo, uti omnis substantia mea sit pro deposito sine usuris apud Gaium Seium et Lucium Titium, quos etiam, si licuisset, curatores substantiae meae d[2e]2dissem remotis aliis, ut hi restituant nepotibus meis, prout quis eorum ad annos uiginti quinque peruenerit, pro portione, uel si unus, ei omnem'. quaesitum est, an fideicommissum praestari a scriptis heredibus Lucio Titio et [2Gaio]2 Seio debeat. respondit secundum ea quae proponerentur Lucium Titium, item Gaium Seium fideicommissum petere non posse. Tres heredes scripsit Maeuium fra-trem suum ex dodrante, Seium ex sextante, Stichum eiusdem Seii seruum, filium autem naturalem Maeuii ex uncia et fidei commisit Seii, uti Stichum manumitteret, in haec uerba: 'a te peto, Sei, uti tu Stichum manumitteres: dedi unde faceres'. sed et codicillis ita cauit: 'unciam, ex qua feci Stichum heredem, si quam Seius controuersiam moueret, ad Mae-uium fratrem meum reuerti uolo. tu, frater, secundum fidem et pietatem tuam, quidquid ad te peruenerit ex hereditate mea Sticho filio tuo restitues: quod ut facias, fidei tuae committo'. quaesitum est, cum Seius adierit hereditatem et propter hoc compulsus Sti-chum manumiserit, an unciam hereditatis, ex qua Stichus heres institutus est, Sticho ma-numisso restituere debeat. respondit non proponi Seium rogatum unciam ei restituere. Idem quaesiit, an, si aliquam controuersiam Seius de uncia hac, ex qua Stichus institutus est, facere uelit et Maeuius unciam ex causa fideicommissi a Seio fuerit consecutus, utrum hanc solam unciam, ex qua Stichus institutus est, an uero et dodrantem, ex quo ipse Mae-uius institutus est, eidem Sticho restituere debeat. respondit de omni restituendo, quod ad Maeuium quoquo modo peruenit, testatricem sensisse. Pater puerum et puellam heredes instituit eosque inuicem substituit et, si neuter heres esset, eis plures substituit substi-tutosque inuicem substituit his uerbis: 'substitutos heredes inuicem substituo': eorundem filiorum fidei commisit, ut, qui eorum uita superasset et sine liberis intra annum trigen-simum moreretur, hereditatem his, quos heredes substituerat, restituat. filius uita sororem superauit et intra trigensimum annum sine liberis decessit: quaesitum est, ex substitutis uno defuncto ante filium, pars eius, quae ad ceteros substitutos qui superuiuerent pertinet, utrum pro uirilibus an pro hereditariis portionibus, quibus sunt substituti, pertineat. respondit consequens esse pro his partibus, quibus substituti essent, fideicommissum per-tinere. Maeuia filium heredem instituit ex quincun[2c]2e, Ti[2ti]2am filiam ex quadrante, Septi-cium filium ex triente, cuius fidei commisit in haec uerba: 'te rogo, fili Septici, si intra uicensimum annum sine liberis morieris, quidquid ex hereditate me[2a]2 ad te peruenerit, hoc fratribus tuis restituas'. quaesitum est, an Septicio filio defuncto intra uicensimum annum sine liberis hoc fideicommissum utrum pro portionibus hereditariis ad fratrem et sororem eius pertineat an uero aequaliter. respondit pro parte hereditaria. Titia ex asse heres scripta partem dimidiam hereditatis Maeuiae rogata restituerat: fundum a testatore obliga- @1 tum luere noluit, sed eum uendente creditore mandauit redimendum Seiae: quaesitum est, an Titia ex causa fideicommissi Maeuiae teneatur. respondit, cum rogata hereditatem re-stituere proponatur, nihil proponi, cur non teneatur. &7Claudius&: subest enim praestari oportere id, quanto pluris fundus fuit, quam ad creditorem peruenire oportuit. Gaio Seio ȤЗex semisse, Titia ex quadrante et aliis ex reliquis portionibus heredibus institutis ita cauit: 'fidei autem uestrae mando, Gai Sei et Lucia Titia, uti post obitum uestrum red-datis restituatis Titio et Sempronio semissem patrimonii et portionis eius, quam uobis dedi'. quaesitum est, cum utrique adierint hereditatem et postea Gaius Seius defunctus sit Lucia Titia herede instituta, an haec Lucia Titia partem dimidiam semissis, quam rogatus erat Gaius Seius restituere, protinus debeat? an uero post suam demum mortem uniuersum fideicommissum tam ex sua persona quam ex Gaii Seii datum restituere debeat? respondit Luciam Titiam statim teneri, ut partem dimidiam semissis ex persona Seii restituat. Filiam suam heredem scripsit et nepotem, quem ex ea habebat, ei substituit et ita cauit: 'Lucio Titio f[2r]2atris mei filio genero meo ducentos aureos relinquo. quo legato scio illum con-tentum esse, quoniam scripsi uniuersam rem meam, eo quod filiam meam et nepotem meum heredes scri[2ps]2i, [2uni]2uersam substantiam eis communicasse. quos inuicem commendo'. filia adita patris hereditate diuertit a marito: quaesitum est, an Titius quondam eius ma-ritus suo uel filii sui nomine ex fideicommisso communionem bonorum consequi possit uiua quondam uxore sua uel post mortem eius. respondit nihil fideicommissi datum genero pro-poni praeter ducentos aureos. Idem quaesiit eandem uxorem marito herede scripto fidei-commis[2is]2se, ut, cum moreretur, filio communi omne, quod ad eum ex hereditate sua per-uenisset, restituere[2t]2: an illae quoque res et possessiones, quae in dotem datae et post di-uortium restitutae mulieri fuerant, fideicommisso contineantur. respondit, quod mulier in bonis suis rel[2i]2quisset, id fideicommisso contineri. &7Claudius&: et alias de eodem facto con-sultus ita respondit, siue restitutae sint res, secundum id quod supra responsum est in bonis mulieris computari, siue non si[2n]2t restitutae, quia ex stipulatione de dote reddenda interposita restituendae sint, eo auctiorem hereditatem computari. Quae habebat filium et ex eo nepotem utrosque in mariti potestate, maritum ex asse scripsit heredem eiusque fidei commisit in haec uerba: 'si Titius maritus meus mihi heres erit, peto fideique eius com-mitto, quidquid ex hereditate mea ad eum peruenerit, cum mori coeperit, det restituat Gaio filio nostro, ita tamen, ut decem quidem uncias Gaius habeat, duas autem uncias Seius nepos habeat: quod ut fiat, fidei eius Titi heredis mei committo'. pater emancipauit filium, nepotem amisit et superstite filio decessit. quaesitum est, an priore parte scripturae uniuersa hereditas patris ex causa fideicommissi filio debeatur et illa sequentia uerba 'ita tamen, ut decem uncias filius, duas autem nepos habeat' ex uoluntate defunctae ita demum locum haberent, si die fideicommissi cedente filius et nepos eorum in natura essent, cum autem non superuixit ad diem fideicommissi nepos, sequens scriptura cesset. respondit ea quae proponerentur ostendere decem dumtaxat uncias filio datas. Heres institutus uxori rogatus totam hereditatem restituere restituit detracta quarta: quaesitum est, cum uxor quartam partem hereditatis praesenti die et reliquam post tempus alii rogata a testatore @1 fuisset restituere, an id, quod heres ei detraxisset quartae nomine, in restituendo fideicom-misso imputare possit. respondit, quatenus cepisset, fideicommisso obstrictam. Hered[2u]2m fidei commisit, ut, quidquid ex parte tertia hereditatis peruenerit ad eos, id redderent Gaio Maeuio alumno testatoris, cum fuerit annis quindecim, et subiunxit haec uerba: 'interim ex refectu paupertatis, qui ad uos peruenerit, alatis eum ex usuris pro quantitate nummorum redactis. hoc amplius eidem alumno meo hominem Caletanum et uernam sutorem, qui eum artificio suo mercede data alere poterit'. quaesitum est, cum alimenta multo minora praestiterint heredes scripti, quam usurae summae redactae competebant, an et residuas praestare compelli debeant totius temporis an ex die, quo quintum decimum explesset? et cum serui legati ei specialiter, ut ex mercedibus aleretur, statim uenierint, utrum mer-cedes an usuras petere debe[2a]2t? respondit secundum ea quae proponerentur testatorem uideri de omni reditu et mercede seruorum restituenda sensisse. Pluribus heredibus insti-tutis, in quibus et libertis tribus ex dodrante, eisdem fundos per praeceptionem dedit et ab his petit, ne eos alienarent et ut, qui uita superasset, solidos eosdem fundos optineret: deinde unius ex his libertis Otacilii fidei commisit, uti quidquid ad eum ex hereditate bo-nisue peruenisset, deducto pro ea parte aere alieno et legatis et sibi uiginti aureis restituat Titio: quaesitum est, an etiam partes tertias fundorum, praelegatorum cum conlibertis eidem, deducere deberet. respondit secundum ea quae proponerentur non debere restituere praeceptionem, cum ipse testator et legata excipi uoluisset. Maritus uxore instituta herede ex parte tertia et pluribus ei fideicommissis datis dotem quoque praelegauit his uerbis: 'Seiae uxori meae dari uolo a filiis meis summam dotis eius, quae mihi pro ea illata est' eiusdemque uxoris fidei commisit, ut partem hereditatis et quaecumque ei legasset post mortem suam Titio filio communi restitueret. quaesitum est, an summam quoque dotis inter cetera legata ex causa fideicommissi filio suo restituere debeat. respondit non alias, nisi manifestum esset de dote quoque restituenda testatorem sensisse: atque etiamsi sen-sisset et hoc fuerit adprobatum, ita eius quoque petitionem fore, si non minus in quanti-tate, quae Falcidiae nomine remaneret, foret quam in quantitate dotis. Rogatus heredi-tatem restituere Septicio, cum erit annis uiginti, interea fundos, quos defunctus pignori acceperat, uendidit et propterea pigneraticia iudicio a debitore conuentus decessit herede relicto Sempronio et iudicio nondum finito restituit hereditatem Septicio. quaesitum est, an iudicio nihilo minus ipse condemnari debeat, cum potuerit retinere (uel caueri sibi) id, quod ex causa iudicati praestaturus esset. respondit iudicii exsecutionem nihilo minus ad-uersus heredem et post restitutam hereditatem mansisse. Heres eius, qui post mortem suam rogatus erat uniuersam hereditatem restituere, minimam quantitatem, quam solam in bonis fuisse dicebat, his quibus fideicommissum debebatur restituit: postea repertis instrumentis apparuit quadruplo amplius hereditate fuisse: quaesitum est, an in reliquum fideicommissi nomine conueniri possit. respondit secundum ea quae proponerentur, si non transactum esset, posse. @@&7Idem& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si pupillus parenti suo heres extitit et fideicommissam hereditatis partem restituit, mox abstinetur paterna he-reditate: optio deferenda est fideicommissario, ut aut portionem quoque pupilli adgnoscat aut toto discedat. aut omnimodo bona uendenda sunt, ut id quod superfluum est pupillo @1 seruetur, et, si in solidum bona uenire non possunt, omnimodo actiones fideicommissario denegandae erunt: erat enim in potestate illius uniuersum suscipere et si quid plus erit, pupillo seruare. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Matrem et auunculum eosdemque cre-ditores suos heredes scripsit Lucius Titius et eorum fidei commisit, ut post mortem resti-tuerent, quod ex re familiari testatoris superfuerit, Septicio. heredes non modicam partem bonorum testatoris consumpserunt et multos heredes reliquerunt, quibus scientibus multa corpora, quae remanserant ex bonis Lucii Titii, Septicius possedit. quaesitum est, an id, quod Lucius Titius debuit matri et auunculo, heredes eorum a Septicio petere possint. respondit non posse. &7Claudius&: aditione enim hereditatis confusa obligatio interciderat, sed fideicommissi repetitio erat: cuius aequitas defecit his, qui multa ex hereditate con-sumpsisse proponuntur. @@&7Paulus& imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris &7 libro primo seu decretorum libro &7. Iulius Foebus testamento facto, cum tres liberos Ȥӟheredes institueret, Foebum et Heracliam ex eadem ma[2t]2re, Polycraten ex alia aequis por-tionibus, petit a Polycrate minore fratre, ut accepto certo praedio hereditatem fratribus concederet: et inuicem eos, qui ex eadem matre erant, si qui eorum heres non fuisset, substituerat. Polycrati, s[2i]2 intra pubertatem decessisset, secundas tabulas fecit, quas matri eius commendauit aperiendas, si inpubes obisset. deinde petit a prioribus, ut, si quis eorum sine liberis decederet, portionem suam exceptis bonis maternis eorum et auitis ei uel eis qui superessent restitueret. Heraclia soror mortua sine liberis fratrem Foebum heredem instituit: Polycrates fideicommissum petierat et optinuerat apud Aurelium Pro-culum proconsulem Achaiae: appellatione facta, cum solus Foebus egisset $MONOMERW=S3, uictus est, quia 'ei uel eis' uerba utrosque fratres complecterentur. adqui inuicem duos illos tantum substituerat: sed et uoluntas haec patris uidebatur, qui exceperat eorum bona materna, quia Polycrates aliam matrem et quidem superstitem habebat, cuius etiam fidei commissum erat, u[2t]2 legata, quae ei dederat in testa[2mento]2, moriens Polycrati filio suo restitueret. * * * @@* * * [2Si quis eum, quem debere sibi dicit eo negante, heredem scripserit eumque rogauerit, ut hereditatem restituat alii, uideamus de iure debiti]2 * * * @@* * * [2Si filio familias hereditas restituta sit, uideamus, quatenus actiones hereditariae post emancipationem ei et in eum dentur]2 * * * @1 @@@@{1QUANDO DIES LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSORUM @@@@CEDAT}1 @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Mortuo patre, licet uiuo pupillo, dies legatorum a substituto datorum cedit. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si pure sit usus fructus legatus uel usus uel habitatio, neque eorum dies ante aditam hereditatem cedit neque petitio ad heredem transit. idem et si ex die sit usus fructus relictus: @@&7Idem& libro quinto disputationum. nam cum ad heredem non transferatur, frustra est, si ante quis diem eius cedere dixerit. @@&7Idem& libro nono decimo ad Sabinum. Si 'cum heres morietur' legetur, con-dicionale legatum est: denique uiuo herede defunctus legatarius ad heredem non trans-fert. si uero 'cum ipse legatarius morietur' legetur ei, certum est legatum ad heredem transmitti. @@&7Idem& libro uicesimo ad Sabinum. Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum. Itaque si purum legatum sit, ex die mortis dies eius cedit: si uero post diem sint legata relicta, simili modo atque in puris dies cedit, nisi forte id fuit legatum, quod ad heredem non transit: nam huius dies non ante cedit, ut puta si usus fructus sit post annum relictus: hanc enim sententiam probamus. Sed si sub condicione sit legatum relictum, non prius dies legati cedit quam condicio fuerit im-pleta, ne quidem si ea sit condicio, quae in potestate sit legatarii. Sed si ea condicio fuit, quam praetor remittit, statim dies cedit: Idemque et in impossibili condicione, quia pro puro hoc legatum habetur. Item si qua condicio sit, quae per legatarium non stat quo minus impleatur, sed aut per heredem aut per eius personam, in cuius persona iussus est parere condicioni, dies legati cedit, quoniam pro impleta habetur: ut puta si iussus sim heredi decem dare et ille accipere nolit. sed et si ita mihi legatum sit, si Seiam uxorem duxero, nec ea uelit nubere, dicendum erit diem legati cedere, quod per me non stat, qu[2o]2 minus paream condicioni, sed per alium stat, quo minus impleatur condicio. Isdem autem diebus, id est isdem pensionibus heredi praestabitur legatum, quibus legatario ipsi praestabatur. Si, cum dies legati cedere inciperet, alieni quis iuris est, deberi his legatum, quorum iuri fuit subiectus. et ideo si purum legatum fuerit et post diem legati cedentem liber factus est, apud dominum legatum relinquet: sed si usus fructus fuerit legatus, licet post mortem testatoris, ante aditam tamen hereditatem sui iuris efficiatur, sibi legatum adquirit. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Quod pure datum est si sub condicione adimatur, quasi sub condicione legatum habetur. At si exstrinsecus suspendatur legatum, non ex ipso testamento: licet ante decedat legatarius, ad heredem transmississe legatum dicimus: ueluti si rem dotalem maritus legauerit extero et uxori aliquam pro dotali re pecuniam, deinde deliberante uxore de el[2e]2ctione dotis decesserit legatarius atque legatum elegerit mulier, ad heredem transire legatum dictum est. idque et Iulianus respondit: magis enim mora quam condicio legato iniecta uidetur. Eorum legatorum, quae in codicillis re-licta sunt, perinde dies cedit atque testamento relictorum. @1 @@&7Ulpianus& libro uicesimo ad Sabinum. Heredis aditio moram legati quidem petitioni facit, cessioni diei non facit. Proinde siue pure institutus tardius adeat siue sub condicione per condicionem impediatur, legatarius securus est. Sed et si nondum natus sit heres institutus aut apud hostes sit, similiter legatario non nocebit, eo quod dies legati cessit. Inde dicimus et si a substituto legatum sit relictum, quamdiu institutus deliberat defuncto legatario non nocebit, si postea heres institutus repudiauit: nam ad heredem suum transtulit petitionem. Tantundem et si ab impuberis substituto legetur: nam ad heredem suum legatum transfert. Tractari tamen potest, si impuberi substitutus damnatus sit, si intra pubertatem filius decesserit, Seio centum dare, an uiuo pupillo defunctus Seius ad heredem transferat, quasi ea condicio sit expressa, quae inerat. et magis est ad heredem legatarii transire. Interdum aditio heredis legatis moram facit, ut puta si forte seruo ma-numisso uel ei cui seruus legatus est et ideo seruo aliquid legatum sit: nam seruo legati relicti ante aditam hereditatem dies non cedit. @@&7Idem& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Nam cum libertas non prius competat quam adita hereditate, aequissimum uisum est nec legati diem ante cedere: alioquin inutile fieret legatum, si dies eius cessisset antequam libertas competeret. quod euenit, si seruo pure legetur et liber esse sub condicione iubeatur et pendens condicio inueniatur et pos[2t]2 aditam hereditatem. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad Sabinum. Si habitatio filio familias uel seruo legata sit, puto non adquiri domino uel patri legatum, si ante aditam hereditatem filius uel seruus decesserit: nam cum personae cohaereat, recte dicitur ante aditam hereditatem diem non cedere. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Cum in annos singulos legatur, non unum legatum esse, sed plura constat @@&7Iulianus& libro trigesimo septimo digestorum. (nec refert, singuli aurei in annos sin-gulos legentur an in annum primum mille aurei, in secundum homo, in tertium frumentum) @@&7Ulpianus& libro uicesimo tertio ad Sabinum. nec semel diem eius cedere, sed per singulos annos. Sed utrum initio cuiusque anni an uero finito anno cedat, quae-stionis fuit. et Labeo Sabinus et celsus et cassius et Iulianus in omnibus, quae in annos singulos relinquuntur, hoc probauerunt, ut initio cuiusque anni huius legati dies cederet. Inde Iulianus ait, hoc legatum si seruo relinquatur, deinde post primum uel alterum annum sit liber, sibi eum adquirere. Item Celsus scribit, quod et Iulianus probat, huius legati diem ex die mortis cedere, non ex quo adita est hereditas, et si forte post multos annos adeatur hereditas, omnium annorum legatario deberi. Sed et si quotannis sit legatum, mihi uidetur etiam in hoc initium cuiusque anni spectandum, nisi forte euidens sit uo-luntas testatoris in annuas pensiones ideo diuidentis, quoniam non legatario consultum, sed heredi prospectum uoluit, ne urgueretur ad solutionem. Si in habitatione[2m]2 aliquid uel in disciplina[2m]2 legetur sic 'annua' uel 'quotannis', quibus diebus pensio debetur habita-tionis uel merce[2s]2 disciplinarum, isdem intellegitur legatum relictum, coniectura uoluntatis facta. Nouissime Pomponius scribit nihil interesse, utrum 'in annos singulos' uel 'quotannis' Ȥan 'in singulos menses' uel 'quot mensibus' an 'in singulos dies' uel 'quot diebus' legetur. @1 ipse quoque huic sententiae accedo: proinde et si 'annui' legentur tot aurei, idem erit di-cendum. Si cui homo generaliter sit legatus et antequam uindicet, decesserit, ad heredem suum legatum transfert. Si Titio sit sic legatum 'quem Seius elegerit' et Seius post el[2e]2ctio-nem decesserit, locus est uindicationi semel adquisitae. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Huiusmodi legatum: 'siue illud factum fuerit siue non fuerit, illi do lego', ad heredem non transit, nisi alter casus uiuo legatario exstiterit, quoniam causa, ex qua debeatur, praecedere semper debet. nec, quia certum est alterutrum futurum, omnimodo debebitur: nam tale legatum, 'cum morietur, heres dato', certum est debitum iri et tamen ad heredem legatarii non transit, si uiuo herede decedat. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si usus fructus aut decem, utrum legatarius uoluerit, sint legata, utrumque spectandum et mortem testatoris [2et]2 adi-tionem hereditatis, mortem propter decem, aditionem propter usum fructum: quamu[2i]2s enim electio sit legatarii, tamen nondum electioni locus esse potest, cum proponatur aut non-dum testatorem decessisse aut eo mortuo hereditas nondum adita. Inde quaerit Iulianus, si post mortem testatoris legatarius decedat, an ad heredem transfer[2a]2t decem legatum, et libro trigensimo septimo digestorum scribit posse dici decem transtulisse, quia mortuo lega-tario dies legati cedit. argumentum Iulianus pro sententia sua adfert tale: 'Seiae decem aut, si pe[2pe]2rerit, fundum heres meus dato': nam si, antequam pariat, inquit, decesserit, ad heredem suum decem transmittet. Si ita quis legauerit filio familias, ut ipsi soluatur, potest procedere legatum nec imputari heredi, cur non patri, sed potius filio soluat: finge enim hoc nominatim expressum 'ita ut filio soluat': certe si pater petat, exceptione erit repellendus. Si dies legati cesserit, deinde legatarius in ius alienum peruenit, ipsi potius debetur legatum, in cuius ips[2e]2 ius peruenit: transeunt enim cum eo, quae ei debebantur. sed si sub condicione fuerit legatum, non transit, sed exspectabit condicionem eique ad-qui[2re]2tur, cuius iuris erit condicionis existentis tempore: quod si sui iuris fuerit eo tempore, sibi potius adquiret. @@&7Idem& libro quinto disputationum. Si ita esset liberis fideicommissum re-lictum, si morte patris sui iuris essent effecti, nec mortalitate patris, sed emancip[2at]2ione patres familiarum constituti sint, deberi eis fideicommissum nemo dubitauerit diemque eius emancipatione cessisse, qui morte patris cederet. @@&7Iulianus& libro trigensimo quinto digestorum. Cum ita legatum est: 'Stichum uel quod ex Pamphila natum erit heres meus dato', non ante dies legati eius cedet, quam aliquid ex Pamphila natum fuerit aut certum fuerit nasci non posse. Cum seruo legato, antequam hereditas eius qui legauerat adiretur, usus fructus ab alio legatus fuerit et prior hereditas eius, qui usum fructum legauerit, adita fuerit: nulla ratio est, cur diem legati cedere existimemus, antequam ea quoque hereditas, ex qua seruus legatus erat, adeatur, cum neque in praesentia ullum emolumentum hereditati adquiratur et, si interim seruus mortuus fuerit, legatum extinguatur. quare adita hereditate existimandum est usum fructum ad eum, cuius seruus legatus esset, pertinere. Quod si seruus, cui usus fructus legatus fuerit, ipse legatus non fuerit, dicendum est usum fructum ad hereditatem pertinere, eo quod dies eius ante aditam hereditatem non cesserit. @@&7Idem& libro trigensimo sexto digestorum. Cum legato seruo aliquid legatur, dies eius legati quod seruo datur non mortis tempore, sed aditae hereditatis cedit: et ideo @1 impedimento non est regula iuris, quo minus manumisso legatum debeatur, quia etsi con-festim pater familias moreretur, non in eiusdem personam et emolumentum legati et obli-gatio iuris concurreret. perinde igitur est hoc, de quo quaeritur, ac si filio herede instituto patri legatum esset: quod consistere intellegitur eo, quod, quamuis statim pater familias moriatur, potest emancipatus adire hereditatem, ut patri legatum debeat. @@&7Idem& libro trigensimo septimo digestorum. Is cui ita legatum est 'quando-que liberos habuerit' si praegnate uxore relicta decesserit, intellegitur expleta condicione decessisse et legatum ualere, si tamen postumus natus fuerit. @@&7Idem& libro septuagensimo digestorum. Cum sine praefinitione temporis legatum ita datum fuerit: 'uxori meae penum heres dato: si non dederit, centum dato', unum legatum intellegitur centum et statim peti potest, penoris autem causa eo tantum pertinet, ut ante litem contestatam tradita peno heres liberetur. Quod si ita scriptum sit 'si penum intra kalendas non dederit, centum dato', non efficitur, ut duo legata sint, sed ut centum legata sub condicione uideantur: idcirco si uxor ante kalendas decesserit, heredi suo neque penum relinquet, [2quia]2 legata non est, nequ[2e]2 centum, quia dies legati cesserit [2necesse est legataria uiua. Statim dies mihi cedit]2, cum ab eo mihi fideicommissum datum est, cui sub condicione legatum est, quemadmodum si herede instituto sub condicione pure mihi legetur. Si debitori quod sub condicione debet legatum est, praesens legatum est agique ex testamento statim potest, ut liberatio praestetur, et, si post mortem testatoris decesserit, ad heredem transmittit actionem. Haec dicenda erunt et si non ipsi debitori, sed alii cuilibet similiter legatum esse proponatur. @@&7Marcianus& libro sexto institutionum. Si cum praefinitione annorum lega-tum fuerit, ueluti '[2Ti]2tio dena usque ad annos decem', Iulianus libro trigensimo digestorum scribit interesse: et si quidem alimentorum nomine legatum fuerit, plura esse legata et futurorum annorum legatum legatarium mortuum ad heredem non transmittere: si uero non pro alimentis legauit, sed in plures pensiones diuisit exonerandi heredis gratia, hoc casu ait omnium annorum unum esse legatum et intra decennium decedentem lega-tarium etiam futurorum annorum legatum ad heredem suum transmittere, quae sententia uera est. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. Si dies adposita legato non est, prae-sens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est: adiecta quamuis longa sit, si certa est, ueluti Kalendis Ianuariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest: at si incerta, quasi 'cum pubes erit' 'cum in familiam nupserit' 'cum magistratum inierit' cum aliquid demum, quod scriben[2t]2i comprehendere sit commodum, fecerit: nisi tempus condicioue optigit, neque res pertinere neque dies legati cedere potest. Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione Titio legatum sit, Pompo-nius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc 'si heres erit, dato'. @1 @@&7Pomponius& libro quinto ad Qui[2n]2tum Mucium. Si Titio, 'cum is annorum quattuordecim esset factus', legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, uerum [2est]2 ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condi-cionem hoc legatum in se continet 'si eff[2e]2ctus esset annorum quattuordecim', qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim [2esse]2 non intellegeretur. nec interest, utrum scribatur 'si annorum quattuordecim factus erit' an ita, cum priore scriptura per condicio-nem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est. Quaedam autem condiciones etiam superuacuae sunt, ueluti si ita scribat: 'Titius heres esto. si Titius hereditatem meam adierit, Maeuio decem dato': nam pro no[2n]2 scripto ea condicio erit, ut omn[2i]2modo ad heredem Maeuii legatum transeat, etiamsi Maeuius ante aditam hereditatem decesserit. et idem, si ita fuerit scriptum: 'si Titius hereditatem meam Ȥadierit, intra dies centum Maeuio decem dato': nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio Labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas. Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro superuacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis ualebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, superuacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Cum in annos singulos legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut ca-pere. et si plurium seruus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Si penum heres dare damnatus sit uel fundum et, si non dedisset, decem, ego acc[2e]2pi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellat[2u]2s fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi. namque cum dictum est: 'at Publicius fundum dato', perfectum est legatum et cum dicit: 'si non dederit, centum dato', sub condicione fundi legatum ademptum uideri eo casu, quo centum deberi coeperint. quorum quia condicio uiuo lega-tario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, euen[2i]2t, ut ademptio nihil egerit fundique legatum durauerit. Plane si sic legatum sit: 'si penum non dederit, decem dato', dicimus non esse penum legatum. @@&7Papinianus& libro octauo decimo quaestionum. Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctiuo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum uel alterum sub condicione legauerit: nam pen-dente condicione non erit electio ne[2c]2, si mor[2i]2atur, ad heredem transisse legatum uidebitur. 'Heres meus Titio dato quod mihi [2S]2eius debet.' si Seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepi[2t n]2ec locupletior factus est [2et cr]2e[2d]2itor ad praesens debitum uerba rettulit, quia nihil [2S]2eius debet, nullius momenti legatum erit: quod si uerbo debiti naturalem obli-gationem et futuram solutionem cogitauit, interim nihil [2Ti]2tius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: 'Titio dato, quod pupillus soluerit' uel si legasset 'quod ex Arethusa natum erit' uel 'fructus, qui in illo fundo nascentur'. contrarium non @1 est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perueniant, pecuniam pupillus exsoluat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati cui con-dicio non adscribitur, quamuis extrinsecus exspectanda sit, cedit. @@&7Idem& libro nono responsorum. 'Firmio Heliodoro fratri meo dari uolo quin-quaginta ex reditu praediorum meorum futuri anni postea.' non uideri condicionem ad-ditam, sed tempus soluendae pecuniae prolatum uideri respondi: fructibus fini relictae pecunia[2e]2 non perceptis ubertatem esse necessariam anni secundi. Cum ab heredibus alumno centum dari uoluisset testator [2et]2 eam pecuniam ad alium transferri, ut in annum uicensimum quintum trientes usuras eius summae perciperet alumnus ac post eam aetatem sortem ipsam: intra uicensimum quintum annum eo defuncto transmissum ad heredem pueri fideicommissum respondi: nam certam aetatem sorti soluendae praestitutam uideri, non pure fideicommisso relicto condicionem [2in]2sertam. cum autem fideicommissum ab eo peti non posse[2t]2, penes quem uoluit pecuniam collocari, propter haec uerba 'eamqu[2e]2 alumno meo post aetatem supra scriptam curabis reddere' fideicommissum ab heredibus petendum, qui pecuniam dari stipulari debuerunt: sed fideiussores ab eo non petendos, cuius fidem sequi defunctus maluit. Pater annu[2a]2 tot ex fructu bonorum, qu[2e]2m uxori legauit, accessura filii patrimonio praeter exhibitionem, quam aeque matri mandauit, ad annum aetatis eius uicensimum quintum [2ab]2 uxore praestari uoluit. non plura, sed unum esse fideicommissum certis pensionibus diuisum apparuit et ideo filio intra aetatem supra scriptam diem functo residui tempor[2is]2 ad heredem fideicommissum eius transmitti, sed non initio cuiusque anni peti pecuniam oportere, quod ex fructibus uxori datis pater filio praeb[2e]2ri uoluit. ceterum si pecuniam annu[2a]2m pater alimentis filii destinasse[2t, non]2 dubie persona deficiente causa praestandi uidetur extincta. @@&7Scaeuola& libro tertio responsorum. Filium familias ex parte pure instituit heredem eique fideicommissum dedit et eodem testamento ita cauit: 'quod ego Lucium Titium heredem institui, ita eum adire hereditatem uolo, si is patria potestate liberatus fuerit': quaesitum est, an a coheredibus eius adita hereditate legati filio familias dati dies [2ce]2sserit. respondit, si pure sit datum, a coherede filii pro hereditaria parte fideicommissum peti posse. Menstruos denarios denos manumissis legauit: quaesitum est, cum absentibus heredibus ex senatus consulto libertatem sunt consecuti, ex quo tempore eis cibaria de-beantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex eo tempore his cibaria debeantur, quo liberi esse coeperint. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Si fundus instructus relictus erit, quaeritur, quemadmodum dari debeat, utrum sicut instructus fuit mortis tem-pore an eo tempore quo facti sunt codicilli an quo peti coepit. respondit [2e]2a quibus in-structus sit fundus, [2c]2um dies legati cedat, deberi. @@&7Ualens& libro primo fideicommissorum. 'Rogo, quandoque heres meus Titio decem det': utique decem heres debebit, sed quando, dubitari potest: utrum cum primum potuerit, et dies cedit et ab ipso petitur. @@&7Labeo& libro tertio posteriorum a &7Iauoleno& epitomatorum. Quod pupillae legatum est 'quandoque nupserit', si ea minor quam uiripotens nupserit, non ante ei lega-tum debebitur, quam uiripotens esse coeperit, quia non potest uideri nupta, quae uirum pati non potest. @1 @@&7Scaeuola& libro quarto decimo digestorum. Uxori ex parte sextante heredi institutae substituit et heredem fidei commisit, si uxor heres non erit, dotem ei et alia quaedam dari: post mortem mariti uxor ante condicionem et priusquam adeat hereditatem decessit. quaesitum est, an dies fideicommissi cum moritur cessisse uideatur ideoque here-dibus eius debeatur. respondi, si uxor prius decessit, quam hereditatem adiret, uideri diem fideicommissi cessisse. @@@@{1UT LEGATORUM SEU FIDEICOMMISSORUM SERUANDORUM @@@@CAUSA CAUEATUR}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Legatorum nomine satis-dari oportere praetor putauit, ut, quibus testator dari fieriue uoluit, his diebus detur uel fiat dolumque malum afuturum stipulentur. Semper autem satisdare cogitur, cuiuscumque sit dignitatis uel facultatium quarumcumque heres. Nec sine ratione hoc praetori uisum est, sicuti heres incu[2m]2bit possessioni bonorum, ita legatarios quoque carere non debere bonis defuncti: sed aut satisdabitur eis aut, si satis non datur, in possessionem bonorum uenire praetor uoluit. Non solum autem omnibus legatariis satisdar[2i]2 oportet, sed et suc-cessoribus legatariorum satisdari debere iam constat, quamuis isti non ex iudicio defu[2n]2cti, sed successionis necessitate quasi ad aes alienum admittantur. Sed et procuratoribus lega-tariorum satisdandum est eoque iure utimur. Plane si ei qui in potestate alicuius erit lega-tum sit, cauebitur ei cuius iuri subiectus est. Non solum autem legat[2o]2rum nomine heredes cauent, sed et successores eorum. Is etiam, cui ex senatus consulto restituta est here-ditas, nihilo minus ad cautionem compellitur. Nec non et qui per alios heredes existunt siue honorarii successores ad satisdationem compelluntur. Plane si quis omissa stipulatione litem de legato contestatus est, probandum est cessare debere stipulationem. Idemque in fideicommissis quoque probandum est. Si cui ita sit legatum uel fideicommissum re-Ȥlictum et si id perdidisset, rursus relictum, uideamus, an satis sequentis legati siue fidei-commissi petere possit. mouet quaestionem, an fideicommissum hoc siue legatum debeatur et quotiens debeatur et an ipse legatarius cauere debeat se non perditurum. de his omni-bus extat rescript[2um]2 diui Pii ad Iunium Mauricum tale: 'Clodio Fructulo secundum ea, quae epistula continentur, legata siue fideicommissa ex testamento Clodii Felicis praestari debent citra necessitatem cauendi nihil ex is deminuturum se. nam quod fidei heredis ab eodem testatore commissum est, ut, si Fructulus perdidisset quod ei in testamento relictum est, rursus heres ei id rest[2it]2ueret, non eo pertinet, ut aut Fructulo priorum legatorum nomine satisdatio iniungenda aut onerandus sit heres in infinito, ut, quotiens is perdiderit, restituere ei tantumdem debeat, sed ut per fideicommissum poste-rius duplicata legata eius uideantur nec amplius ad periculum heredis pertineat, si quid postea is consumpsit exsoluto ei posteriore fideicommisso'. rescripto ergo ostensum lega-tarium heredi non debere cauere se non perditurum. uersa uice an heres de sequenti legato siue fideicommisso cauere debeat, quaeritur. et putem non oportere ei caueri, cum in suo arbitrio habeat, ne perdat id quod sibi relictum est, quamuis si quis inspexerit, quod sub condicione relictum est, dicere debeat satisdationem exigendam. Certe siue ex asse siue ex parte quis legatum debeat, cauere debet, siue institutus sit heres siue sub- @1 stitutus. Bellissime quaeritur, an haec stipulatio incr[2e]2mentum ex fructibus uel usuris sen-tiat. et recte placuit ex mora incrementum habituram stipulationem, [2ut]2 id quod oportebit conprehendat. Si quis sub condicione legatum stipulatus pendente condicione decesserit, stipulatio euanescit, quia ne[2c]2 legat[2um]2 transmittitur. huic stipulationi easdem causa[2s]2 et condiciones ines[2s]2e sciendum est: proinde si qua sit exceptio, quae [2pet]2enti legatum opponi solet, eandem ex stipulatu quoque agenti opponendam esse placet. Procuratori eius, qui absens esse dicitur, si stipulanti legati nomine spondeat heres, Ofilius ait ita cauere de-bere, si is, cuius nomine caueat, uiuat, uidelicet ne teneatur illo ant[2e]2 defuncto. Item quaeritur, in hanc stipulationem utrum ipsae res ueniant quae legatae sunt an uero pretia earum. et est uerius in hanc stipulationem res uel pretia deduci. Si decem quae in arca erant mihi legata sint, tibi eorum usus fructus legatus sit, si pure utrique legatum sit relictum, is cui proprietas legata est ipso iure decem uindicabit, fructuarium autem ex senatus consulto acturum et quinque usum fructum petiturum constat. sed cum decem uindicat proprietarius, per exceptionem doli repelli, qua fructuarius de restituendis quinque heredi cauit. plane si decem aureorum possessionem legatarius habeat, Marcellus ait dan-dam uel heredi uel fructuario utilem actionem in legatarium, si modo ei caueatur. sed si sub condicione ei decem legata sint, fructuarium interim decem oblata cautione habiturum, legatario uero, cui proprietas relicta est, interim legatorum stipulatio praestanda est. sed si omiserit stipulationem, existente condicione ad exhibendum eum posse agere Marcellus ait. sed si ignorans heres legatum decem fructuario dedit, ad exhibendum eum non teneri palam est: succurrendum tamen legatario aduersus fructuarium Marcellus ait. Si ad fiscum portio hereditatis peruenerit, cessabit ista stipulatio, quia nec solet fiscus satisdare. Qui minorem partem hereditatis possidet, cum ex maiore parte heres sit, si quidem ipso iure minuatur portio hereditatis, securior erit heres: neque enim ex ma-iore parte ex [2s]2tipulatu tenetur legatariis, quam ex qua heres est: si uero nomen quidem heredis apud eos integrum maneat, uerumtamen eff[2e]2ctu minus habeant hereditatis et ca-uerint legatorum nomine, uidentur onerari, quia ipso iure pro ea parte legata debent, pro qua heredes sint. sed enim aequissimum est non maiorem partem legatariis soluere, quam cuius habent emolumentum. hoc autem euenit, cum hereditas pro aliqua parte ex Tre-belliano restituitur: nam pro rata exonerandi sunt heredes eius partis nomine, cuius emo-lumentum sibi ablatum est. Si ei, qui in alterius potestate erit, incerta die legatum fuerit, cauebitur ei, qui habet eum in potestate, non praecise, sed sub condicione 's[2i]2, cum eius legati dies cedit, in potestate sit'. ceterum si sui iuris inueniatur, iniquum esse uisum est patri cautum esse, cum alii legatum debeatur, quamquam etsi sine hac adiectione ca-ueretur, uerum tamen exception[2e]2 patrem uel dominum submoueremus, si existentis con-dicionis tempore non haberent eos in potestate. euenit tamen secundum hoc, ut in casum non sit de l[2eg]2ato cautum: nam si existentis condicionis tempore sui iuris sunt, non erit cautum. @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. Nec si forte uelit pater cauere ne-minem amplius petiturum, compellendus erit heres legatum, quod iam filius petere potest, alii qua[2m]2 cui debetur exsoluere. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Sed et ipsis, qui sunt in potestate, c[2a]2uendum est, quemadmodum solet caueri, si eadem res duobus sub diuersis uel contrariis condicionibus relicta sit: duobus enim satisdatur, sed in utroque casu isdem personis satisdationem subituris. @@&7Idem& libro quinto decimo ad edictum. Si ex causa fideicommissi sit apud aliquem hereditas ne[2c]2 legatorum satis[2dat]2, in possessionem aduersus eum legatarius mittitur. @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. Postquam heres ab hosti-bus captus est, condicio legati, cuius nomine proposita stipulatione cautum fuerat, extitit: fideiussores interi[2m]2 teneri negaui, quia neque ius neque persona esset, ad quam uerba stipulationis derigi possint. Imperator Marcus Antoninus Iulio Balbo rescripsit eum, a quo res fideicommissae petebantur, cum appellasset, cauere uel, si caueat [2aduersarius, ad]2 aduersarium transferri possessionem debere. recte placuit principi post prouocationem quoque fideicommissi cautionem interponi: quod enim ante sententiam, si petitionis dies moraretur, fieri debuit, amitti post uictoriam dilata petitione non oportuit. sed quare non cauerat de fideicommisso qui prouocauerit, si caueret aduersarius, ad eum possessionem esse transferendam rescripsit, cum alia sit edicti condicio? non enim exigitur a legatario uice mutua cautum, sed uicaria custodiae gratia possessio datur et qui optinuit in pos-sessionem per praetorem aut praesidem inducitur. sed praetor quidem in omnium rerum possessione, quae in causa hereditaria permanent omnimodo, fideicommissi seruandi gratia esse permittit: princeps autem earum rerum nomine, de quibus fuerat iudicatum, mutuas admisit cautiones: sicuti, cum de bonis suis conferendis filius accepta possessione cauere non potest, quia denegamus ei actiones, defertur condicio cauendi fratribus ex f[2o]2rma iuris-dictionis, quod ex portione f[2r]2atris fuerint consecuti, cum bona propria conferre coeperit, se restituturos. sed si nec ips[2i]2 cauere possint, utiliter probatum est uirum bonum ab utraque parte eligendum, apud quem ut sequestrem fructus deponantur quique utiles actiones a praetore datas exerceat. possessio autem ex rescripto supra relato non aliter ad eum, qui fideicommissum petit, transfertur, quam si cauerit, tame[2t]2si maxime aduersa-rius non per inopiam, sed per contumaciam cauere noluerit: sed si is qui ui[2c]2it non possit cauere, uel res deponenda uel iurisdictio restituenda erit. Si dies aut condicio legati fidei commissi petitionem actionemue differre dicatur et ideo satisdatio desideretur, heres autem per calumniam postulari contendat et relictum neget, non aliter audiendus erit qui cauere postulat, quam si scripturam, qua relict[2u]2m adfirmet, exhibuerit. Cum quaerebatur, ubi fideicommissi seruandi causa caueri oporteat, imperator Titus Antoninus rescripsit, si do-mi[2ci]2lium Romae non haberet heres et omnis hereditas in prouincia esset, ad satisdationem Ȥfideicommissi nomine in prouincia[2m]2 fideicommissarium remittendum esse. quare si heres in eum locum cauendi gratia remitti desideret, ubi domicillium habet, legatarius autem ibi caueri postulet, ubi est hereditas, non erit heres remittendus. idque imperator Titus Antoninus rescripsit. Quibus litteris adiectum et si bona iam distracta sunt uel testatoris permissu uel concedente legatario, pretium eorum fideicommissi seruandi causa in deposito habendum. @1 @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Si quando incerta summa est fidei-commissi, qui cognoscit taxationem quoque fideiussores petuntur. Admonendi autem sumus rebus publicis remitti solere satisdationem fideicommissorum etiam si quando necessitas dandi intercedat: repromissio plane exigenda est uoluntati defuncti statu [2i]2ri. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Filio uel seruo sub condicione a patre dominoue herede instituto legatum est. huius legati satis petere non possunt: sed pendente condicione emancipatus uel manumissus si satis petant, quaeritur, an audiendi sint, ne beneficium patris dominiue ipsi[2s]2 onerosum sit, an sibi imputare deberent, qui dederunt eis postulandi aduersus se facultatem. sed melius est per m[2e]2diocritatem causam dirimere, ut cautioni tantum cum hypotheca suarum rerum committantur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Cum legatorum nomine satisdatum est, simul dies legatorum cessit, protinus isdem diebus etiam ex stipulatione debentur, @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. non tamen ut statim peti possint: deberi enim dicimus et quod die certa [2legata]2rio praestari oportet, licet dies nondum uenerit. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si a te herede legatum mihi sit sub condicione tuque, postquam adieris hereditatem, satisdederi[2s]2 legatorum et post mor-tem tuam ante aditam tuam hereditatem condicio legati extiterit, Sabinus ait fideiussores mihi teneri, quia omnimodo dari oportet legatum et in rem esset concepta stipulatio. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si legat[2a]2riis, [2qui]2 aduersus me [2in]2 possessionem legatorum seruandorum causa missi sunt, procurator uel quis alius meo nomine caueri[2t]2, perinde mihi praetor accommodat interdictum, quo iubeantur disce-dere legatarii possessione, ac si ego cauissem. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Licet, ut non petatur cautio, con-dicio testamento scripta fuerit, non uidetur condicio: et ideo licet desiderauerit quis caueri sibi, non uidetur condicione def[2e]2ctus, quia postquam remitti talem cautionem iure public[2o]2 placuit, nec onus cautionis sequitur ne[2c]2 quidem condicio intellegitur. @@&7Neratius& libro septimo membranarum. Ei quoque, [2cui]2 legatorum actio datur in eum, qui praetermissa institutione ab intestato possidet hereditatem, legatorum satisdatur et, nisi satisdabitur, in possessione[2m]2 legatorum seruandorum causa mittitur: nam haec quoque praetor per[2in]2de salua esse uult atque ea quae iure ciuil[2i]2 debentur. idem Aristo[2n]2i placet. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Haec stipulatio et in fidei-commissis locum habet, si[2ue]2 pure fideicommissum sit relictum siue ex di[2e certa uel in]2certa uel sub condicione, siue res aliqua siue hereditas siue ius aliquod relictum est. Diuus quoque Pius rescripsit, quotiens euidens res e[2s]2t, ut certum sit nullo modo fideicommisso locum esse, perquam iniquum esse superuacua cautione onerari heredem. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Etiam de praesenti legato locum habet haec satisdati[2o]2, quoniam nonnullas moras exercitio iudicii habet. Si et ab herede instituto legatorum satis acceperit legatarius et a Trebelliano fideicommissario, utra- @1 que quidem stipulatio committetur, sed exceptione se tuebitur heres, quia cauere non de-buerit. sed si pars hereditatis restituta sit, ab utroque cauendum est. Etiam si ab intestato debeatur fideicommissum, locum habet haec stipulatio. @@&7Gaius& libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si duo eiusdem nominis [2de]2 legato contendant, utrisque sa[2tisda]2tur: [2n]2ec onerari heredem, cum possit eosdem fideiussores ad utramque stipulationem adhibere, qui et ipsi n[2on]2 onerantur, cum futurum sit, ut uni tenerentur. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Si ab uno ex heredibus legatorum satis accipimus, cum ab omnibus heredibus [2n]2obis legatum esset: si pa[2rs]2 cohe-redis adcrescat promissori, in totum fideiussores tene[2n]2tur, si solidum [2l]2e[2g]2atum is coeperit deber[2e]2. @@&7Scaeuola& libro uicensimo nono digestorum. Quae filium legitimum relin-quebat, patrem eundemque collibertum ex asse scripsit hered[2e]2m fideique eius commisit, ut, quidquid ad eum ex hereditate eius peruenisset, cum moreretur, restitueret filio testatricis nepoti suo, et ha[2e]2c uerba adiecit: 'satis a Seio patre meo exigi ueto'. quaesitum est, cum iste [2S]2eius substantiam suam dissipa[2t]2 et ueretur pater fideicommissarii, ne inane fideicom-missum constituatur, an ad satisdationem fideicommissi nomine patrem defunctae compel-lere possit. respondit secundum ea quae proponerentur non compellendum cauere. Idem quaesiit: testatricem apud maritum suum, ex quo filium reliquerat, res deposuisse non ex-acta cautione depositionis: an ea res patri heredi restitui debeat? an uero quoniam emolu-mentum totius hereditatis ad filium defunctae reuerti deberet, apud maritum remaneret, apud quem dos remansisset? respondit, quod mulieris mansisset nec in dote fuisset, resti-tuendum esse heredi. Tutor, qui et coheres pupilli erat, absente pupillo, cum admonuerunt eum legatarii, fideicommissi nomine in solidum ipse cauit. quaesitum est, an in pupillum adultum factum danda sit utilis actio. respondit dandam. @@@@{1UT IN POSSESSIONEM LEGATORUM UEL FIDEICOMMISSO-@@@@RUM SERUANDORUM CAUSA ESSE LICEAT}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo secundo ad edictum. Si quis, cum uetitus esset satis accipere, acceperit, an repeti satisdatio ista possit, ut heres condicat libera-tionem? et quidem [2si]2 sciens heres indebitum cauit, repetere non potest. quid deinde, si ignorauit remissam sibi satisdationem? potest condicere. si uero hoc non potuisse remitti crediderit, numquid condicere possit qui ius ignorauit? adhuc tamen benigne quis dixerit satisdationem condici posse. quid deinde, si commissa sit stipulatio, fideiussores putamus exceptione uti posse an non? et magis est, ut utantur exceptione, quia ex ea causa inter-cessit satisdatio, ex qua non debuit. Non exigit praetor, ut per heredem stet, quo minus @1 caueat, sed contentus fuit per legatarium uel fideicommissarium non stare, quo minus ei caueatur. quare si non fuerit, qui interpelletur cautionis nomine, hoc est is a quo lega-tum fideiue commissum relictum est, omnimodo poterit legatarius et fideicommissarius in possessionem ex hoc edicto mitti, quia uerum est per eum, cui caueri oportebit, non fieri, quo minus caueatur. non tamen et satisdatio debet offerri legatario, sed sufficit, siue de-siderauit e[2t]2 non cauetur, siue non habeat, a quo satis desideret. Si debitori liberatio sit relicta, non est exigenda cautio, quia habet penes se legatum: quippe, si conueniatur, ex-ceptione doli mali uti possit ei cui legatum solut[2u]2m est. Cum conste[2t]2 lega-tum non deberi, diuus Pius ad Aemilium Equestrem rescripsit non debere praetorem satis-dationem admittere. Tunc ante aditam hereditatem satisdandum de legatis est, cum adhuc dubium est, an hereditas adeatur. ceterum si certum si[2t]2 repudiatam uel omissam heredi-tatem uel [2a]2bstentos necessarios heredes, frustra hoc edictum imploratur, cum certum sit legatum uel fideicommissum non deber[2i]2. @@&7Idem& libro septuagensimo nono ad edictum. Si autem certum sit heredi-tate[2m]2 necdum aditam fuisse, nec satisdatio nec possessio locum habet. @@&7Idem& libro quinquagensimo secundo ad edictum. Si is, a quo satis petitur, offerat cognitionem et dicat: 'hodie constet [2d]2e fideicommisso, hodie agamus', dicendum est Ȥcessare satisdationem, cum possit ante de fideicommisso quam de satisdatione constare. Nec non illa cognitio imploranda erit ab herede, si forte dicatur per calumniam satis peti: hoc enim commune est omnium satisdationum. diuus enim Pius rescripsit eum, apud quem satis petitur, debere explorare, num per calumniam satis petatur: de qua re summatim debet cognoscere. Si procurator satis legatorum desideret, si quidem mandatum ei sit, non habebit necesse de rato cauere, sed erit ei satisdandum: si uero dubitetur, an man-datum sit uel non sit, de rato cautio erit exigenda. Si semel fuerit satisdatum, quaesitum est, an etiam rursus cauendum sit, si forte dicatur egenos fideiussores esse datos. et magis est, ut caueri non debeat: hoc enim diuus Pius rescripsit Pacuuiae Licinianae: ipsam enim facilitat[2i]2 suae expensum ferre debere, quae minus fideiussores idoneos accepit: neque enim oportet per singula momenta onerari eum, a quo satis petitur. @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. Plane si noua causa alle-[2g]2etur, ueluti quod fideiussor decesserit aut etiam rem familiarem inopinato fortunae impetu amiserit, aequum erit praestari cautionem. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo secundo ad edictum. Is cui legatorum fideiue commiss[2o]2rum nomine non cauetur missus in possessionem nunquam pro domino esse incipit. nec tam possessio rerum ei quam custodia datur: neque enim expellendi he-redem ius habet, sed simul cum eo possidere iubetur, ut s[2a]2ltem taedio perpetuae custodiae extorqueat heredi cautionem. Si alius damni infecti nomine missus sit in possessionem, alius legatorum seruandorum causa, posse eum, qui legatorum seruandorum causa in pos-sessionem missus est, etiam damni infecti satisdare: qui si satisdederit, non aliter decedere possessione debebit, quam ei cautum fuerit etiam eo nomine, quo[2d]2 se damni infecti obli-gauit. Si plures legatarii mitti in possessionem desiderauerint, omnes uenire debe[2n]2t in possessionem: is enim qui ex causa legatorum possidet sibi, non alii possidet. alia est causa, cum creditores rei seruandae causa mittuntur in possessionem: nam is qui possidet @1 non sibi, sed omnibus possidet. Qui prior missus est legatarius in possessionem, non pr[2ae-]2fertur ei qui postea mittitur: inter legatarios enim nullum ordinem obseruamus, sed simul omnes aequaliter tuemur. Postquam rei seruandae creditores possidere coeperunt, legato-rum seruandorum gratia missus in possessionem creditoribus potior non habebitur. Qui in possessionem legatorum seruandorum causa mittitur, in possessionem quidem rerum here-ditariarum omnimodo ueniet, hoc est earum quae in causa hereditaria manent: earum autem, quae in causa hereditaria non erunt, non alias mittitur, quam si dolo malo in ea causa [2esse]2 desieri[2n]2t, nec semper, sed causa cognita. 'Bonorum' autem appellatione hae res com-praehensae uidebuntur, quarum [2pro]2prietas ad heredem pertinet. Sed et si uectigales agri sunt et si qua pignora testatori data, in eorum quoque mittetur possessionem. Sed et in partus ancillarum et fetus pecorum, item fructus aeque omni modo legatarius et fideicom-missarius mittentur. Sed [2et]2 si rem alienam defunctus bona fide emerit, in possessionem eius mittendum legatarium constat: nam et haec res in causa hereditaria est. Si depo-sita res apud defunctum fuerit uel commodata, locum missio non habet, quia non sunt istae res hereditariae. Si ex duobus heredibus alter satisdare sit paratus, alter non, in partem eius missio l[2o]2cum utique habere debet. missi itaque legatarii impedient etiam eum, qui satisdedit, rei administratione: quare suadendum erit heredi, ut in assem satisdet, ne administratio eius impediatur. Si ab impuberis substituto legata sint relicta et impubes decesserit, missio non solum in ea bona, quae testatoris fuerunt, uerum ad ea quoque, quae impubes adqu[2i]2siit, locum habebit: nam haec quoque hereditaria sunt: uiuo autem impubere neque missio neque satisdatio locum habet. Si heres non sit, a quo fideicommissum re-lictum est, sed alterius nominis successor, dicendum est, ut edicto locus sit et dol[2us]2 eius sit aestimandus. @8 Sed et si heredis heres sit, qui dolo fecit, aeque nocere debebit. @8 Dolum accipere debemus et culpam latam, sed non omnem dolum, sed qui in necem legatariorum et fideicommissariorum factus est. Imperator Antoninus A[2u]2g[2u]2stus rescripsit certis ex causis etiam in propria bona heredis legatarios et fideicom-missarios esse mittendos, si post sex menses, qu[2a]2m aditi pro tribunali fuerint hi quorum de ea re notio est, in satisfactione cessatum est, inde fructus percepturos, qu[2o]2ad uoluntati defunctorum satisfiat. quod remedium seruaretur et aduersus eos, qui ex qua causa fidei-commisso [2mo]2ram faciunt. Satisfactionis uerbum licet latius patet, tamen ad exsoluendum legatum refertur. Proinde et si remissa sit satisdatio, rescriptum locum habebit, quia mora fit solutioni. Sex autem mensum puto continuum tempus, non possessionum conputandum. Cessatum non accipimus, si pupillus tutorem non habeat nec curatorem furiosus uel adu-lescens: nam frustra[2t]2io non debet huiusmodi personis nocere, quae sunt indefensae. certe si hereditas iacu[2e]2rit aliquo tempore, hoc tempus de medio [2d]2etrahendum est. Quaeri poterit, @1 an in uicem usurarum hi fructus cedant, quae in fideicommissis debentur. et cum exem-plum pignorum sequimur, id quod ex fructibus percipitur primum in usuras, mox, si quid superfluum est, in sortem debet imputari: quin immo et si amplius quam sibi debetur per-ceperit legatarius, exemplo pigneraticiae actionis etiam utilis actio ad id refundendum dari debebit. sed pignora quidem quis et distrahere potest, hic autem frui tantum ei constitutio permisit, ut festinetur ad sententiam. Qui legatorum seruandorum causa in possessionem mittitur, et fructus custodire et cetera debebit. et pati quidem heredem colere agros et fructus redigere, sed custodire legatarium fructus oportebit, ne ab herede consumantur: quod si heres fructus nolit cogere, permittendum erit legatario cogere fructus et coactos seruare. quin immo si tales sint fructus, quos primo quoque tempore uenire expediat, uen-dere quoque legatario permittendum est et pretium seruare. in ceteris quoque rebus here-ditariis missi in possessionem hoc erit officium, ut uniuersas res hereditarias colligat et ibi custodiat, ubi domicilium defunctus habuit, et, si nulla domus sit, habitatione[2m]2 conducat uel horreum quoddam, in quo res collectae custod[2i]2antur. et puto ita legatarium custodire res hereditarias debere, ut neque heredi auferantur neque depereant deterioresue fiant. Quod si ex constitutione quis in possessionem mittatur, curandum est, ne uis fiat utenti et fruenti legatario. Satisfieri uoluntati defuncti sic accipitur, quoad uoluntati defuncti uel ex fructibus uel aliunde satisfiat. Constitutio autem diui Antonini pertinet ad eos, a qui-bus utiliter fideicommissum relictum [2est]2, quamuis heredes non sint: par enim utilitas est. In possessionem missus legat[2o]2rum seruandorum causa si litem eo nomine contestatus sit, non ante decedere possessione debet, quam ei pro lite fuerit cautum. Missus in posses-sionem si non admittatur, habet interdictum propositum: aut per uiatorem aut per officia-lem praefecti aut per magistratus introducendus est in possessionem. Missio autem locum habebit no[2n]2 tantum, si quis id ipsum, quod legatum e[2s]2t, rogatus sit, uerum etiam si quid uel ex eo uel pro eo restituere fuerit rogatus. Si Titio pure legatum fuerit et eius fidei commissum sub condicione, ut Sempronio restitueret, non inique praetorem statuturum Iulianus scripsit, si, antequam legatum consequatur legatarius, fideicommissi condicionalis satis non de[2t]2, ut magis [2Sem]2pronio det legati persecutionem, ut is legatari[2o]2 satisdet defi-ciente condicione reddi decem. [2se]2d et si acceperit Ti[2ti]2us ab herede decem, aequum esse Iulianus ait cogi eum inuicem satisdare aut ipsa decem tradere et Sempronium Titio ca-Ȥuere: et hoc iure utimur, id enim et Marcellus ait. Quid ergo, si et legatum sub condicione sit relictum et fideicommissum, neque fideicommissi satisdetur? aequissimum erit fideicom-missarium nomine legati satis accipere ab herede, si ei legatarius non caueat, scilicet ut et ipse legatario caueat. quod si iam accepit legatarius ab herede satis, decernendum erit ex ea satisdatione magis fideicommissario quam legatario dandam actionem, in eum scilicet [2c]2asum, quod fideicommissi eius condicio extitit: ipsius etiam legati persecutio danda erit fideicommissario, si nondum solutum est et condicio eius extitit, scilicet si fuerit fideicom-missarius paratus cauere legatario. @@&7Iulianus& libro trigensimo octauo digestorum. Si pecuniae numeratae usus fructus legatus esset et in testamento cautum, ne eo nomine satis daretur, proprietas non est legata, sed legatario permittendum satisdare et usum fructum pecuniae habere: et prop[2emo]2dum in h[2a]2c propositione nullae praetoris erunt partes, quia, nisi satisdetur, agi @1 cum herede no[2n]2 poterit. Qui fideicommissi seruandi causa in possessionem missus e[2s]2t, non prius de possessione decedere debet, quam ei fideicommissum solutum aut eo nomine satis-datum fuerit: nam quod si integra re fieret, in possessionem non mitteretur, id cum of-feretur, discedere a possessione debet. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Dum uenter in possessionem est, nullus legatorum seruandorum causa in possessionem esse potest. @@&7Papinianus& libro sexto quaestionum. Si legatorum satis non datur, restituta hereditate in earum quoque rerum possessionem legatarius mittendus erit, quae dolo malo eius, cui restituta est hereditas, in hereditaria causa desierunt. @@&7Idem& libro nono decimo quaestionum. Etiam si condemnatus heres fuerit nec pecuniam soluat, legatarius potest desiderare mitti in possessionem. Cum sub con-dicionibus contrariis eadem res duobus legetur, si non caueatur, uterque mittitur in pos-sessionem. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Si nullae sint res hereditariae, in quas legatarii uel fideicommissarii mittantur, in rem quidem heredis mitti non possunt, sed per praetorem denegatas heredi actiones ipsi persequ[2u]2ntur. @@&7Hermogenianus& libro quarto iuris epitomarum. Si fideicommissorum uel legatorum seruandorum causa missus in possessionem eam re[2m te]2neas, quae mihi per fidei-commissum relicta esset, aequius est me eam habere, cui ea ipsa relicta est, qua[2m]2 te, qui alterius fideicommissi nomine ingressus in eam esses. nam et si mihi sub condicione lega-tum est et tu medio tempore in possessionem eius factus fueris legatorum seruandorum causa, deinde condicio impleta esset, non denegabitur mihi eius rei integra persecutio. sic enim e[2t]2 si statuliberum ex eadem causa possidere coepisset, impleta condicione iustam libertatem eius impedire non potest. Si rei seruandae causa in possessionem missus esset proprius creditor heredis et rei per fideicommissum mihi relictae adeptus fuerit, nihil me per e[2u]2m laedi oportere conuenit, non magis quam si ab ipso herede eam rem pignori ac-cepisset. @@&7Maecianus& libro duodecimo fideicommissorum. Municipiis fideicommissum relinqui posse dubium non est. sed si non caueatur, aduersus municipes quidem non du-bitauimus ex hoc edicto iri in possessionem posse: ipsos uero municipes, si his non ca-ueatur, non [2i]2dem adsecuturos: sed extraordinario remedio opus erit, uidelicet ut decreto praetoris actor eorum in possessionem mittatur. @@&7Callistratus& libro tertio edicti monitorii. Quamuis minima res legata sit uel per fideicommissum relicta, tamen, si non soluatur ab herede uel eo nomine caueatur, cum caueri oporteat, in possessione[2m]2 omnium bonorum, quae ex ea hereditate sunt, lega-tarium siue fideicommissarium praetor legatorum seruandorum causa mittit. @@&7Labeo& libro secundo posteriorum [2a]2 Iauoleno epitomatorum. Quae legato-rum seruandorum causa in bonis est, in causa uescendi deminuet, si filia neptis proneptis uxorue esset nec nupta sit nec suum qui[2c]2quam habeat. @@&7Ualens& libro septimo actionum. Interdum licet dolo malo fecerit heres, quo minus res in causa hereditaria maneant, non p[2o]2terit in possessionem earum legatarius @1 mitti, ueluti [2si]2 locum religiosum fecerit aut quid publice consecrauerit permiss[2u]2 scilicet im-peratoris aut aliquem non in fraudem creditoris manum[2is]2erit. @@* * * [2Si Titius seruum Maeuio legat sub con-dicione et eidem seruo Sempronius sub condicione legat, pendente condicione utraque ab herede Sempronii tam Titii heres quam Maeuius iure satisdationem postulant]2. @@* * * [2Si filio qui in potestate est a patre herede instituto legata data sunt, ad satisdationem pater a filio compelli non potest: sed si male ad-ministrat, curator constituendus est rerum filio relictarum ita, ut reditus earum utrique praestet: aut si pecuniae summa legata est, princeps adeundus est]2. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS SEPTIMUS}1 @@@@{1DE BONORUM POSSESSIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad edictum. Bonorum possessio admissa commoda et incommoda hereditaria itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tri-buit: nam haec omnia bonis sunt coniuncta. @@&7Idem& libro quarto decimo ad edictum. In omnibus enim uice heredum bo-norum possessores habentur. @@&7Idem& libro trigesimo nono ad edictum. Bona autem hic, ut plerumque sole-mus dicere, ita accipienda sunt uniuersitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui suscipiturque eius rei commodum et incommodum: nam siue soluendo sunt bona siue non sunt, siue damnum habent siue lucrum, siue in corporibus sunt siue in actio-nibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur. Hereditatis autem bonorumue possessio, ut Labeo [2sc]2ribit, non uti rerum possessio accipienda est: est enim iuris magis quam corporis possessio. denique etsi nihil corporale est in hereditate, attamen recte eius bonorum pos-sessionem adgnitam Labeo ait. Bonorum igitur possessionem ita recte definiemus ius per-sequendi retinendique patrimonii siue rei, quae cuiusque cum moritur fuit. Inuito autem nemini bonorum possessio adquiritur. A municipibus et societatibus et decuriis et corpo-ribus bonorum possessio adgnosci potest. proinde siue actor eorum nomine admittat siue quis alius, recte competet bonorum possessio: sed et si nemo petat uel adgnouerit bono-rum possessionem nomine municipii, habebit municipium bonorum possessionem praetoris edicto. Dari autem bonorum possessio potest tam patris familias quam filii familias, si modo ius testandi habuit de peculio castrensi uel quasi castrensi. Sed et eius, qui apud hostes decessit, bonorum possessionem admitti posse, quamuis in seruitute decedat, nulla dubitatio est. Adquirere quis bonorum possessionem potest uel per semetipsum uel per alium. quod si me non mandante bonorum possessio mihi petita sit, tunc competet, cum ratum habuero id quod actum est. denique si ante decessero quam ratum habeam, nulla dubitatio est quin non competet mihi bonorum possessio, quia neque ego ratum habui neque heres meus ratum habere potest, cum ad eum non transeat ius bonorum posses-sionis. Si causa cognita bonorum possessio detur, non alibi dabitur quam pro tribunali, quia neque decretum de plano interponi neque causa cognita bonorum possessio alibi quam pro tribunali dari potest. In bonorum possessione sciendum est ius esse adcrescendi: proinde si plures sint, quibus bonorum possessio competit, quorum unus ad-misit bonorum possessionem, ceteri non admiserunt, @1 @@&7Gaius& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. ueluti quod spreuerunt ius suum aut tempore bonorum possessionis finito exclusi sunt aut ante mortui sunt quam petierunt bonorum possessionem, @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad edictum. ei, qui admisit, adcrescent etiam hae portiones, quae ceteris competerent, si petissent bonorum possessionem. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Sed cum patrono quidem ȥcontra tabulas certae partis bonorum possessionem praetor polliceatur, scripto autem he-redi secundum tabulas alterius partis: conuenit non esse ius adcrescendi. igitur non pe-tente scripto secundum tabulas alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur, cum ceteri, quibus adcrescendi ius est, semel debe[2n]2t adgnoscere bonorum pos-sessionem. Bonorum possessionis beneficium multiplex est: nam quaedam bonorum posses-siones competunt contra uoluntatem, quaedam secundum uoluntatem defunctorum, nec non ab intestato habentibus ius legitimum uel non habentibus propter capitis deminutionem. quamuis enim iure ciuili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse, propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem praetor. legum quoque tuendarum causa dat bonorum possessionem. Notis scriptae tabulae non continentur edicto, quia notas litteras non esse Pedius libro uicesimo quinto ad edictum scribit. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Seruus bonorum possessionem recte ad-mittere potest, si praetor de condicione eius certus sit: nam et absenti et non petenti dari bonorum possessio potest, si hoc ipsum praetor non ignoret. ergo et femina poterit alii bonorum possessionem petere. Impubes nec bonorum possessionem admittere nec iudicium sine tutoris auctoritate accipere potest. Quia tutor pupillo et pater infanti filio bonorum possessionem petere possunt, dies, quibus tutor aut pater scit, cedere placet. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Tutor autem bonorum possessionem pu-pillo competentem repudiare non potest, quia tutori petere permissum est, non etiam re-pudiare. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Si plures gradus sint possessionis ad-mittendae, quamdiu incertum sit petierit nec ne [2prior]2, posteriori diem non procedere constat. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. In bonorum possessionibus iuris igno-rantia non prodest, quo minus dies cedat, et ideo heredi instituto et ante apertas tabulas dies cedit. satis est enim scire mortuum esse seque proximum cognatum fuisse copiam-que eorum quos consuleret habuisse: scientiam enim non hanc accipi, quae iuris prudentibus sit, sed eam, quam quis aut per se habeat aut consulendo prudentiores ad-sequi potest. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si pupillo tutor bono-rum possessionem petierit et plus incommodi quam commodi haec bonorum possessio ha-beat, tutor tutelae iudicio tenetur. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo octauo ad edictum. Non est ambigendum, quod plerumque et contra fiscum et contra rem publicam admitti debeant quidam, ut puta @1 uenter, item furiosus, item is qui captiui bonorum possessionem petit. Ubicumque lex uel senatus uel constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Edicto praetoris bonorum possessio his denegatur, qui rei capitalis damnati sunt neque in integrum restituti sunt. rei autem capitalis damnatus intellegitur is, cui poena mors aut aquae et ignis interdictio sit. cum autem in relegationem quis erit, ad bonorum possessionem admittitur. @@&7Papinianus& libro tertio decimo quaestionum. Cum quidam propinquus fal-sum testamentum accusaret ac post longum spatium temporis probasset, licet dies ei pe-tendae possessionis, quam forte certus accusationis petere debuit, cessisse uidetur, attamen quia hoc proposito accusationem instruit, ut suum ius sibi seruet, adgnouisse successionem non inmerito uidebitur. @@&7Paulus& libro undecimo responsorum. Paulus respondit petitionem matris solam non adquisisse filiae impuberi bonorum possessionem, nisi si is qui eam dedit eui-denter uoluit e[2a]2m impuberi dare. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Quotiens is, cui bonorum possessio ab altero postulata est, furere coeperit, magis probatum ratum eum uideri habuisse: rati enim ha-bitio ad confirmationem prioris postulati pertinet. @@@@{1SI TABULAE TESTAMENTI EXTABUNT}1 @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Heredi, cuius nomen inconsulto ita dele-tum sit, ut penitus legi non possit, dari bonorum possessio minime potest, quia ex con-iectura non proprie scriptus uideretur, quamuis, si post prolatas tabulas deletum sit testa-mentum, bonorum possessio competat. nam et si mortis tempore tabulae fuerint, licet postea interierint, competet bonorum possessio, quia uerum fuit tabulas exstare. @@@@{1DE BONORUM POSSESSIONE FURIOSO INFANTI MUTO @@@@SURDO CAECO COMPETENTE}1 @@&7Papinianus& libro quinto decimo quaestionum. Furioso Titius substitutus est: bonorum possessionis tempus, quamdiu furiosus in eadem condicione est, neque instituto neque substituto cedit. nec, si curator furiosi nomine possessionem accipere potest, idcirco spatium temporis, quod scientibus praefinitum est, uidebitur cedere: nam et pater infanti filio possessionem accipit, quo tamen cessante infans non excluditur. quid ergo, si curator @1 accipere nolit? nonne iustius atque utilius erit ad eundem modum proximo cuique posses-sionem dari, ne bona iaceant? quo admisso substitutus cautionem praestare cogitur omni-bus his, quibus bona restitui debent, si forte institutus in eodem furore decesserit aut com-pos mentis effectus ante mortem obierit, quam hereditatem agnosceret. nam et fieri potest, ut uiuo furioso substitutus decedat nec tamen furiosus obstet ceteris, si prius et ipse de-cesserit, quam hereditatem adquireret. @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad edictum. Mutus surdus caecus bonorum possessionem admittere possunt, si quod agatur intellegant. @@@@{1DE BONORUM POSSESSIONE CONTRA TABULAS}1 @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad edictum. In contra tabulas bonorum pos-sessione liberos accipere debemus siue naturales siue adoptiuos, si neque instituti neque exheredati sunt. Uocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine, quo uocantur ad successionem ex iure ciuili. Haec autem clausula etiam ad postumos uidetur pertinere. Sed et si ab hostibus postliminio redierint filii, Pomponius putat ad contra tabulas bonorum possessionem eos admitti. Si ex tribus filiis unus ab hostibus captus sit, duobus, qui sunt in ciuitate, bessis bonorum possessio competit. Idem et in postumo: nam quamdiu postumus speratur, in ea causa est, ut partem faciat. Et sui iuris factos liberos inducit in bonorum possessionem praetor (siue igitur emancipati sunt siue alias exierunt de patris potestate, admittuntur ad bonorum possessionem): sed adoptiui patris non potest: ut enim admitti possit, ex liberis esse eum oportet. Qui habebat filium, habebat et nepotem ex eo, filium emancipauit et adoptauit in locum nepotis, deinde eman-cipauit: quaeritur an nepoti obstet. et mihi magis uidetur hunc nepotem non excludi, siue pater eius in adoptione mansisset quasi nepos siue emancipatus est: puto enim et emancipato patre nepotem quoque cum patre suo ex edicto admitti. Filium habuit et ex eo nepotem: filius emancipatus uel in potestate manens deportatus est: quaeritur, an ne-poti noceat. et uerius est in utroque casu nepotem admittendum: deportatos enim mor-tuorum loco habendos. Si et pater et filius deportati sint et ambo restituti, dicemus ad bonorum possessionem admitti filium. sed et si filius in metallum damnatus uel alia poena, quae seruum efficit, restitutus sit, nihilo minus admittetur: aliter non. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Idemque est et si pater poenae et seruus efficiatur et postea restituatur. @@&7Ulpianus& libro trigesimo nono ad edictum. Non tantum autem ipsi emanci-pati admittuntur ad bonorum possessionem, uerum etiam hi quoque, qui ex his nati sunt. Si duos habens nepotes alterum emancipatum loco filii adoptauerit, uidendum, an solus ille quasi filius admittatur: quod ita scilicet procedit, si quasi patrem eius nepotis, quem retinuerat, sic adoptauerit: melius est autem dicere posse eum solum ad bonorum posses-sionem peruenire. Sed si sit hic nepos emancipatus, uerum est dicere non admitti eum ȥquasi filium: hic enim quasi filius non est ex liberis, cum iura adoptionis emancipatione finita sint. Si filium habens et ex eo nepotem in locum filii nepotem adoptauero, ambo admittentur: plane si fuerit emancipatus nepos, non admittetur, quia pater eum praecedit. Si quis post emancipationem quaesitum sibi filium patri suo in adoptionem dederit in locum @1 filii, aequissimum est ei praestari quod cuiuis adrogato filio, idcircoque patri suo iungendus est. sed si emancipatus hic nepos post adoptionem proponatur, aequissimum erit eum abstinere (recipit enim locum suum) nec debet patri suo iungi. Si emancipatus filius uxore non ex uoluntate patris ducta filium fuerit sortitus, dein nepos patre iam mor-tuo ad bonorum possessionem aui uelit uenire, admittendus est ad eam: non enim per rescissionem is, qui filius iustus est, efficietur non filius, cum rescissio, quo magis admit-tantur, non quo minus, adhibeatur. nam etsi tam ignominiosam duxerit uxorem filius, ut dedecori sit tam ipsi quam patri mulierem talem habere, dicemus et ex ea natum ad bo-norum possessionem aui admitti, cum possit auus iure suo uti eumque exheredare: nec enim minus in hoc nepote is, qui de inofficioso cogniturus est, [2quam]2 merita nepotis patris eius delicta perpendet. Si emancipatus filius praeteritus ante petitam bonorum pos-sessionem adrogandum se dederit, amittit contra tabulas bonorum possessionem. Si quis filio suo emancipato nepotem, quem ex eo retinuerat, dederit in adoptionem, nepos iste ad contra tabulas bonorum possessionem aui sui admittitur patre eius ante defuncto, quia in eius est familia. qu[2i]2 et ipse admitti potuit ad bonorum possessionem contra tabulas. Idemque est et si emancipatus filium, quem post emancipationem quaesierat, patri suo in adoptionem dederit et decesserit: nam et hic nepos iste ad bonorum possessionem patris sui admitti debet, quasi non sit in alia familia. Si pater alicuius peruenerit in adoptiuam familiam, filius non, an patris sui in adoptiua familia mortui bonorum possessionem acci-pere possit? et arbitror humaniorem esse hanc sententiam, ut filius hic, quamuis non sit in eadem familia, in qua pater, ad bonorum possessionem tamen eius admittatur. Liberi, qui institui heredes iure non possunt, nec contra tabulas bonorum possessionem petere possunt. haec autem uerba 'institui non possunt' ad mortis tempus referuntur. Si quis ex liberis heres scriptus sit, ad contra tabulas bonorum possessionem uocari non debet: cum enim possit secundum tabulas habere possessionem, quo bonum est ei contra tabulas dari? plane si alius committat edictum, et ipse ad contra tabulas bonorum possessionem ad-mittetur. Sed si sub condicione scriptus sit, bonorum poss[2ess]2ionem contra tabulas acci-pere non potest, et ita Iulianus quoque libro uicesimo tertio digestorum scripsit. quid ergo, si defecerit condicio? uerum est eum contra tabulas accipere bonorum possessionem. Si sub ea condicione filius emancipatus heres sit institutus, quae in ipsius potestate non est, quia scriptus heres est, bonorum possessionem secundum tabulas accipere potest et debet, nec contra tabulas potest: et si forte defecerit condicio, tuendus erit a praetore in tantum, quantum ferret, si contra tabulas bonorum possessionem accepisset. Sed et si nepos sub @1 huiusmodi condicione scriptus sit heres, idem erit dicendum. Si quis ex liberis non sit scriptus heres, sed seruus eius scriptus sit eumque iusserit adire hereditatem, denegari ei debet bonorum possessio contra tabulas. Idemque est et si legatum relictum sibi uel seruo suo elegerit: nam et hic dicimus bonorum possessionem contra tabulas debere denegari. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Illud notandum est, quod bonorum possessio contra tabulas quae liberis promittitur locum habet, siue quis heres exstiterit siue non: et hoc est quod dicimus contra ipsum testamentum liberis competere bonorum possessionem: quod in patrono contra est. Si quis filium quem in potestate ha-buit instituerit heredem uel exheredauerit et ex eo nepotem omiserit, bonorum possessioni locus non est, quia non esset nepos suus heres futurus. eadem sunt et in sequentibus gradibus. Ad testamenta feminarum edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent. Si quis eum qui in utero est praetermiserit, etiam nondum [2n]2ato eo alius qui heres institutus est bonorum possessionem contra tabulas ad-mittere potest, quia iniquum est neque quasi scriptum posse petere bonorum possessionem, quamdiu contra tabulas peti potest, nec contra tabulas, quamdiu non nascitur praeteritus: ut et si ante moriatur, bonorum possessionis beneficium ad heredem transmittat. quod maxime necessarium est in filio emancipato scripto herede, qui nec hereditatem interim adire potest. @@&7Iulianus& libro uicesimo quarto digestorum. Sed et si decesserint, antequam peterent bonorum possessionem, non est iniquum praetorem decernere heredibus eorum saluum fore commodum bonorum possessionis secundum tabulas uel contra tabulas. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Si emancipatus filius nepotem procreauerit et ita decesserit, deinde auus eius, nepos ad aui bonorum possessionem uenire potest. Quod si et filium et nepotem emancipauerit, uiuente quidem filio nepos non ueniet, post mortem autem eius ad bonorum possessionem aui ueniet. Nepote quoque solo eman-cipato et auo mortuo, deinde patre eius, nepos praeteritus accipiet patris bonorum posses-sionem, quia suus heres esset futurus patri, si potestate aui non exisset. Filio emanci-pato si nepos retentus sit et utrique praeteriti, utrique accipient bonorum possessionem. Si filius emancipatus in adoptiua familia nepotem sustulerit, ne nepos quidem ad bono-rum possessionem aui naturalis ueniet. sed et si emancipatus filius procreatis nepotibus in adoptionem se dederit, ut eum filii sequantur, idem erit. plane si is, qui apud adopti-uum auum procreatus est, emancipatus sit, ueniet ad bonorum possessionem aui natu-ralis. adoptio tamdiu nocet, quamdiu quis in familia aliena sit. ceterum emancipatus ad bonorum possessionem parentium naturalium uenit, sed emancipatus uiuis eis, non etiam post mortem eorum: hoc enim uerius est post mortem eorum emancipatum non admitti. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si retentus fuerit in potestate nepos filio emancipato, admittitur nepos uiuo auo ad patris bonorum possessionem. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Non putauit praetor exheredatione notatos et remotos ad contra tabulas bonorum possessionem admittendos, sicuti nec iure ciuili testamenta parentium turbant: sane si uelint inofficiosi querellam instituere, est in ipsorum arbitrio. Aliqua parte tabularum exheredem scribi non sufficit, sed eo gradu, contra quem petitur bonorum possessio. unde si a primo gradu exheredatus sit filius, a secundo praeteritus et primo gradu [2s]2cripti non petierint bonorum possessionem, poterit contra ta-bulas accipere bonorum possessionem. Non quaeuis exheredatio summouet filium a contra @1 tabulas bonorum possessione, sed quae rite facta est. Si ab uno ex heredibus sit filius exheredatus, Marcellus libro nono digestorum scribit filium non uideri exheredatum: id-circo contra tabulas bonorum possessionem peti posse contra utrumque heredem. Si ex-heredatus sit filius et institutus, optinente eo gradu, in quo institutus est, puto commisso edicto ab alio filio contra tabulas eum bonorum possessionem petere posse. a primo gradu praeteritus est filius, a secundo exheredatus. s[2i]2 in primo gradu scripti non sint in rebus humanis mortis tempore testatoris, dicendum est contra tabulas bonorum possessio-nem praeteritum petere non posse: hereditas enim in secundo gradu uersatur, non in primo, ex quo neque adiri hereditas neque bonorum possessio peti potest. sed si post mortem testatoris decesserint heredes scripti, idem Marcellus putat contra tabulas bonorum possessionem semel natam competere. sed et si defecerit condicio institutionis, adhuc ȥtantundem dicit praeteritum ab eo gradu filium contra tabulas bonorum possessionem pe-titurum. idem scribit et si postumus, qui institutus fuit, non fuerit natus: nam adhuc contra tabulas bonorum possessionem competere filio Marcellus ait. Si quis sua manu se exheredem scripsit, an contra tabulas bonorum possessionem possit accipere, uideamus. et Marcellus libro nono digestorum nocere ei hanc exheredationem ait, quia senatus hoc pro non scripto non facit, quod contra eum est. Si quis emancipatum filium exheredauerit eumque postea adrogauerit, Papinianus libro duodecimo quae-stionum ait iura naturalia in eo praeualere: idcirco exheredationem nocere. Sed in extraneo Marcelli sententiam probat, ut exheredatio ei adrogato postea non noceat. Post-liminio autem reuerso filio dicendum est exheredationem ante factam nocere. Si filium in adoptiua familia constitutum pater naturalis exheredauerit, deinde sit filius eman-cipatus, nocebit e[2i]2 exheredatio. In adoptionem datos filios non summoueri praetor uoluit, modo heredes instituti sint, et hoc iustissime eum fecisse Labeo ait: nec enim in totum extranei sunt. ergo si fuerunt heredes scripti, accipient contra tabulas bonorum posses-sionem, sed ipsi soli non committent edictum, nisi fuerit alius praeteritus ex liberis qui solent committere edictum. sed si ipse scriptus non sit, sed alius, qui ei adquirere he-reditatem potest, non est in ea causa, ut eum ad bonorum possessionem contra tabulas admittamus. Ut autem admittantur ad bonorum possessionem, ex liberis esse eos oportet. ceterum si adoptiuum filium dedi in adoptionem et heredem scripsi, commisso per alios edicto bonorum possessio contra tabulas ei non dabitur. Datur autem ei, qui in adoptiua familia est, contra tabulas possessio, si eo gradu heres scriptus sit, contra quem peti potest bonorum possessio. Non est nouum, ut emancipatus prae[2te]2ritus plus iuris scriptis heredibus fratribus suis tribuat, quam habituri essent, si soli fuissent: quippe si filius qui in potestate patris est ex duodecima parte heres scribatur emancipato praeterito, dimi-diam partem beneficio emancipati occupat, qui, si emancipatum fratrem non haberet, duo-decimam partem habiturus esset. sed si ex parte minima sit heres institutus, non pro ea parte, qua institutus est, tuendus est commisso edicto, sed amplius per bonorum pos-sessionem habere potest. praetori enim propositum est, cum contra tabulas bonorum possessionem dat, eas partes unicuique liberorum tribuere, quas intestato patre mortuo in hereditate habiturus esset, si in potestate mansisset: et ideo siue emancipatus siue is qui in potestatem mansit siue in adoptionem datus ex minima parte heres scriptus sit, non re-digitur ad eam portionem, ex qua institutus est, sed uirilem accipit. @1 @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Utrum autem pater adoptiuus uiuit an defunctus est, nihil interest: nam hoc solum quaeritur, an in adoptiua familia sit. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Si post mortem testatoris heres institutus filius in adoptionem se dederit, bonorum possessionem contra tabulas accipere potest, quia scriptis heredibus instituti non solet nocere adoptio. Si filius in adoptio-nem datus auo materno heres institutus sit a patre naturali, commisso per alium edicto magis est, ut bonorum possessionem accipere possit: nec enim exigimus, ut adeat here-ditatem, sed sufficit, ut ei delata sit adquirique possit. Si in adoptionem datus, postea-quam iussu patris adoptiui hereditatem adiit, emancipatus fuerit, potest contra tabulas bonorum possessionem accipere hereditatemque ipse potius habebit, quam pater adoptiuus. Illud notandum est, quod et si adierit hereditatem in adoptionem datus, contra tabulas ei datur: alias autem si quis legatum si quis portionem sibi datam adgnouerit, a contra tabulas bonorum possessione repellendus est. Liberi, qui contra tabulas habere non pos-sunt, nec partem faciunt, si per alios committatur edictum: quo enim bonum est eis fauere ut partem faciant, nihil habituris? Exheredati liberi quemadmodum edictum non commit-tunt, ita nec commisso per alios edicto cum illis uenient ad bonorum possessionem unaque eis querella superest, si de inofficioso dicant. Hi, qui propter alios contra tabulas bonorum possessionem petunt, non exspectant ut praeteriti possessionem accipiant, uerum ipsi quoque bonorum possessionem petere contra tabulas possunt: cum enim semel bene-ficio aliorum ad id beneficium fuerint admissi, iam non curant, petant illi nec ne bonorum possessionem. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Si in adoptionem datus sub condicione scriptus sit heres a naturali patre, alio committente contra tabulas edictum et ipse ueniet: sed si defecerit condicio, repellitur ab ea possessione. idem puto et in eo, qui pure quidem, sed non iure scriptus sit heres. Exemplo iuris legitimi et bonorum pos-sessio contra tabulas distribuitur: igitur nepotes ex uno filio unam partem habebunt. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Si duobus filiis et ex altero filio duobus nepotibus bonorum possessio competat et alter ex nepotibus non petat, pars eius fratri adcrescit. si uero ex filiis alter non petat, tam fratri quam nepotibus id prodest: namque tunc duo semisses fiunt, ex quibus alterum filius, alterum nepotes consequuntur. Si prius testamentum exstet iure factum, quo filius exheredatus est, sequens inperfectum, in quo praeteritus sit filius, posteriore testamento praeteritus recte petet bo-norum possessionem, si remoto quoque filio potiores sunt in ea hereditate posteriore testamento scripti heredes: et ita ius habet, ut, cum is, contra quem filius petit bonorum possessionem, amoto filio possit optinere hereditatem, filius quoque recte uideatur petere bonorum possessionem, si uero ille non possit optinere hereditatem, filius quoque excludatur. @@&7Iulianus& libro uicesimo tertio digestorum. Cum emancipatus bonorum pos-sessionem contra tabulas accipit, scriptus heres ei hereditatem petenti cogendus est et praedia et seruos hereditarios praestare: omne enim ius transferri aequum est, quod per causam hereditariam scriptus heres nanciscitur, ad eum, quem praetor heredis loco con- @1 stituit. Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habebat, eum in adoptionem dedit et heredem instituit praeterito altero filio: quaeritur, quid in his seruari debeat, utrum in partem patris sui admittatur an uirilem portionem habeat. respondi: in adoptionem datus nepos et heres scriptus, quamdiu pater eius aut in potestate aut emancipatus est, non potest contra tabulas bonorum possessionem accipere: sed et si pater eius, antequam bono-rum possessionem acciperet, decesserit, non admittitur nepos ad bonorum possessionem. Si pater emancipato filio praeterito heredes duos scripserit, filium quem in potestate ha-bebat et alterum quem in adoptionem dederat, ex quo duos nepotes in familia reliquerat, qui et ipsi testamento praeteriti sint: bonorum possessionem pro parte tertia emancipatus, pro parte tertia is qui in potestate remansit, pro parte tertia qui in adoptionem datus est et filii eius simul habebunt, ita ut sextans patri, sextans nepotibus cedat. Si pater ex duobus filiis alterum habentem filios emancipauerit et unum ex nepotibus, quem ante emancipauerat, in locum filii adoptauerit, praeterito de-inde emancipato decesserit, aequius erit nepoti, qui in locum filii uenerit, succurri et in tres partes hereditatem diduci, ut unam habeat qui in potestate remanserit, alteram nepos adoptatus in locum filii, tertiam emancipatus cum filio suo, qui nepotis loco fuerit. sed etsi mortuo filio alter ex nepotibus in locum filii adoptatus fuerit, tres partes in bonis fient, cum sit aequius eum, qui in locum filii adoptatus est, non minus habere, quam si non ex numero nepotum, sed extraneus adoptatus esset. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Si duobus filiis emancipatis alter heres institutus sit, alter praeteritus, si institutus adierit, quamuis uerbis edicti parum expressum ȥsit, tamen non posse eum petere bonorum possessionem respondit, quia iudicium patris secutus sit: nec enim emancipatum, si legatum acceperit, admitti ad bonorum possessio-nem, siue ab heredibus institutis siue ab his, qui contra tabulas petierint, acceperit. sed illud obseruandum, ut praetor eum, qui heres institutus adierit, in eam partem qua scriptus sit tueri debeat, dum tamen non ampliorem, quam habiturus esset, si bonorum possessio-nem accepisset: ut hactenus deteriorem causam suam fecerit, quod, si ex minore parte sit institutus, eam dumtaxat retinere possit et quod extraneis quoque legata praestare cogatur. quod si is qui in potestate est heres institutus sit, quoniam necessarius heres fit, non aliud dici posse, quam et ipsum petere posse bonorum possessionem, si modo hereditati se non inmiscuerit: tunc enim, quia iudicium patris comprobasse uidetur, in eodem loco quo eman-cipatum haberi debere. Filius in adoptiua familia uxore ducta filium sustulit eumque post mortem patris adoptiui emancipauit: hunc nepotem contra tabulas aui naturalis de-creto posse petere bonorum possessionem respondit. item si filius emancipatus sublato filio et emancipato adrogandum se dederit et mortuo adoptiuo patre decesserit, et contra patris et contra aui tabulas ex decreto hunc admitti minime dubitari debere, ne alioquin ab omnium bonis excluderetur. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Si praeteritus filius emancipatus ex-ceptionem doli mali agenti heredi patris opposuerit de eo quod patri debuit, non posse eum contra tabulas bonorum possessionem p[2e]2tere existimo: nam hoc ipso quasi repudiauit bonorum possessionem. quod ita intellegendum est, si heredem petentem debitum noluerit @1 filius repellere illa exceptione 'si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest', sed magis doli exceptione usus est. @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Si emancipatus filius nepoti in po-testate aui relicto ab extraneo herede fideicommissam hereditatem, si liberatus aui potestate fuisset, reliquisset: si suspectus auus sit quasi consumpturus bona nepotis, non esse ei dandam bonorum possessionem. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quinto ad Sabinum. Si pater se dederit in adoptio-nem nec sequatur eum filius emancipatus ab eo antea factus, quia in alia familia sit pater, in alia filius, bonorum possessionem contra tabulas non potest filius eius habere: et ita Iulianus scripsit. Marcellus autem ait iniquum sibi uideri excludi eos a bonorum posses-sione, cum pater se dedit in adoptionem: ubi enim filius non datur in adoptionem, at pater se dat, nullum patrem filio adsignat: quae sententia non est sine ratione. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Sub condicione exheredatus contra tabulas bonorum possessionem petet, licet sub condicione heres institutus a contra tabulas bonorum possessione excludatur: certo enim iudicio liber[2i]2 a parentium successione remouendi sunt. Ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, tam legati quam fideicommissi exactio, sed et mortis causa donationis retentio denegatur: nec interest, per semet ipsos an per alium quaeratur. @@&7Tryphoninus& libro quinto decimo disputationum. Quod uolgo dicitur liberis datam bonorum possessionem contra lignum esse sic intellegendum est, ut sufficiat ex-stitisse tabulas mortis tempore patris, ex quibus uel adiri hereditas uel secundum eas bo-norum possessio peti potuit, quamuis neutrum eorum postea secutum sit uel sequi potuit: nam si uel omnes instituti substitutique ante testatorem decesserint uel is scriptus heres fuit, cum quo testamenti factio non fuit, peti contra tabulas inane est, quae sine effectu fore[2n]2t. @@&7Idem& libro nono decimo disputationum. Filium quem in potestate habebat exheredauit, emancipatum praeteriit: quaesitum est, quatenus emancipatus bonorum possessionem habi-turus sit. dixi, si scripti heredes extranei adierint hereditatem, repellendum esse filium, qui mansit in potestate. quod si hi repudiauerint hereditatem (quo[2d]2 facile sunt facturi nihil laturi ex hereditate propter eum, qui contra tabulas accepit bonorum possessionem), filius ab intestato patris suus heres deprehendetur: emancipatus autem petens contra tabulas bonorum possessionem solus habebit bonorum possessionem. sed cum exheredatio non adita hereditate ex testamento nullius sit momenti (ideoque non obstare eam nec quo minus contra tabulas libertorum patris accipiat bonorum possessionem, Iulianus recte re-spondit, ne testamentum per omnia irritum ad notam exheredationis solam profecisse ui-deatur), redit res ad intestati exitum, ut aduersus filium suum ex asse heredem ab intestato patr[2i]2 emancipatum praetor in parte dimidia tueatur. erit ergo uenale beneficium scripti heredis extranei, ut, cum ipse iure hereditatis nihil sit consecuturus, adeundo repellat filium in potestate relictum praestetque assem emancipato filio iure contra tabulas bonorum pos-sessionis: si autem omiserit hereditatem, in portionem bonorum exheredatum effect[2u]2 ad-mittet, iure factum solum suum heredem. sed quemadmodum praetor emancipatum tueatur, si adita non fuerit hereditas, ita nec filius qui in potestate remansit aditione adhibita in totum expellendus erit, sed ad hereditatis petitionem admittendus est ex causa inofficiosi @1 querellae contra emancipatum mouendae. Uideamus tamen isto casu, quo utrique ad bona patris ueniunt, an ei conferre debeat emancipatus: nam neque ex hac parte edicti uerbis id facere cogitur, unde contra tabulas accepit bonorum possessionem, quae inter eos, qui-bus ita bonorum possessio dabitur, caueri de collatione ab emancipato iubet: iste enim qui mansit in potestate quod exheredatus nominatim fuit, non est uocatus ad bonorum posses-sionem contra tabulas: neque ex ill[2a]2 parte edicti, qua intestato patre mortuo emancipatus ad bonorum possessionem admissus ad collationem compellitur, quia etsi frater ab intestato heres sit, emancipatus tamen non inde accepit bonorum possessionem. et uereor, ne hac-tenus filio suo profuerit factum heredis scripti non adeuntis, ut eum ad portionem admit-teret bonorum paternorum, non etiam eorum, quae emancipatus propria habuit, et hoc sit consequens illi, quod, cum ex minore parte scriptus a patre heres relictus in potestate, admisso fratre emancipato ad contra tabulas bonorum possessionem, eius beneficio plus consequatur, quamuis edicti uerbis collatio inducatur, ex mente praetoris denegandum eam respondetur. multo magis autem huic conferri non oportet, quia ei a patre exheredatus, a praetore ad bonorum possessionem contra tabulas non uocatus occasione omissae here-ditatis a scripto herede (nihil habituro propter delatam emancipato a praetore contra ta-bulas bonorum possessionem) nomen sui heredis adeptus est. Legata tamen ex parte sua iste emancipatus liberis et parentibus praestare cogetur non solida, sed deminuta in dimi-dium, quod relinquitur manenti in potestate. sed nec aduersus eum constituendae actionis legatorum ratio est, qui mero iure intestato heres exstitit. Sed qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, etiamsi non fuerit adita hereditas a scripto, praestat legata ea parte testamenti data, contra quam bonorum possessio accepta est. erit ergo melior hoc casu condicio in familia relicti filii, quam foret, si exheredatus non esset. @@&7Modestinus& libro sexto pandectarum. Si is, qui filium et ex eo nepotem in potestatem habebat, filium in adoptionem dedit nepote retento in potestate, postea filius emancipatus a patre adoptiuo decessit extraneis heredibus institutis: filius huius, qui in potestate aui remansit, contra tabulas patris sui bonorum possessionem petere poterit, quamuis num-quam in potestate huius fuerit. ideo nec debuisse in potestate esse uidetur. nam, si aliter obseruatur, nec si emancipatus filius fuerit, nepos ex eo, qui in potestate aui remansit, bonorum possessionem contra tabulas petere poterit. Idemque iuris est, si emancipato filio nepos ex eo in potestate aui remanserit et postea patri suo in adoptionem datus fuerit: ȥid est contra tabulas aui bonorum possessionem petere poterit, quia per adoptionem [2in]2 aliena familia non fuerit. Sed si emancipatus filius meus adoptauerit extraneum filium, is qui adoptatus est filius contra tabulas meas bonorum possessionem petere non poterit, quia numquam nepotis loco apud me fuit. @@@@{1DE LEGATIS PRAESTANDIS CONTRA TABULAS BONORUM @@@@POSSESSIONE PETITA}1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Hic titulus aequitatem quandam habet natu-ralem et ad aliquid nouam, ut, qui iudicia patris rescindunt per contra tabulas bonorum possessionem, ex iudicio eius quibusdam personis legata et fideicommissa praestarent, hoc @1 est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine legatum. Generaliter parentes et liberos praetor excepit nec gradus liberorum parentiumue enumerauit: in infinitum igitur eis praestabitur. sed nec personas prosecutus est, utrum ex uirili sexu an ex feminino descendent. quisquis igitur ex liberis parentibusque fuerit, ad legati petitionem admittetur, sed ita demum, si iura cognationis sunt inter eos. Liberos autem etiam eos ad legatorum petitionem admittimus, qui in adoptionem dati sunt uel etiam [2ad]2optiui, dummodo maneant liberi. Postumis liberis legata relicta utique praestabuntur: @@&7Iulianus& libro uicesimo tertio digestorum. et ideo si praegnate uxore filius emanci-patus fuerit et bonorum possessionem contra tabulas acceperit, legatum nepoti praestare debebit. @@[2&7Ulp&]2&7ianus& libro quadragesimo ad edictum. Sed et si mortis causa dona-tiones [2sunt in personas exceptas]2 collatae, credo tuendae sunt: si autem excepti non sunt, auferendas eis puto mortis causa donationes. Liberis autem tantum et parentibus praetor prospexit, non etiam fratri et sorori conseruauit legatum. Hoc autem solum de-betur, quod ipsis parentibus relictum est et liberis: ceterum si seruo eorum fuerit ad-scriptum uel subiectae iuri eorum personae, non debetur: nec enim quaerimus, cui adqui-ratur, sed cui honor habitus sit. Sed et si coniunctim e[2i]2 fuerit legatum relictum cum eo, cui non praestatur, sua tantum portio ei conseruabitur. Item si quis ex his personis ro-gatus sit restituere extero quod sibi relictum est, dicendum non esse legatum praestandum, qui[2a]2 emolumentum ad eum non respicit. Sed si proponas extero legatum rogatumque eum praestare hoc alicui ex liberis parentibusque, consequenter dicemus praestari debere. Hoc amplius et si extraneo relictum sit sub hoc modo, ut alicui ex liberis praestet, aequissimum erit dicere non debere ei praetorem denegare actionem. Ea autem legata sola praestant qui contra tabulas bonorum possessionem acc[2i]2piunt, quae utiliter data sunt, uerum idcirco non debentur, quod filius contra tabulas bonorum possessionem accipit, @@&7Iulianus& libro uicesimo tertio digestorum. cum propter hoc plerumque scripti heredes omittant hereditatem, cum scirent emancipatum aut petisse aut petiturum contra tabulas bonorum poss[2ess]2ionem. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Filium quis impuberem heredem scripsit eique substituit, emancipatum autem filium praeteriit: deinde uterque filius acceperunt bonorum possessionem: legata sunt etiam [2a]2 substituto impuberis relicta non tantum liberis et parentibus, uerum etiam extraneis: quaeritur, an mortuo impubere cogatur substitutus ea praestare. et si quidem ab impubere relicta sunt, solis liberis parentibusque prae-standa sunt: sin uero [2a]2 substituto impuberis, omnibus eum praestare oportet habita ratione legis Falcidiae, scilicet ut partis dimidiae, quae ad eum ex bonis patris peruenit, quartam, id est totius assis sescunciam retineat. Quod si impubes ex uncia dumtaxat institutus heres fuerit, magis est semissem usque legata praestaturum habita ratione legis Falcidiae: licet enim ex uncia fuerit impubes institutus, tamen quod accessit, augebit legata a sub- @1 stituto relicta. Omnibus autem liberis praestari legata praetor uoluit exceptis his liberis, quibus bonorum possessionem praetor dedit ex causis supra scriptis: nam si dedit bono-rum possessionem, non putat legatorum eos persecutionem habere. constituere igitur apud se debet, utrum contra tabulas bonorum possessionem petat an uero legatum persequatur: si elegerit contra tabulas, non habebit legatum: si legatum elegerit, eo iure utimur, ne petat bonorum possessionem contra tabulas. Si quis contra tabulas bonorum possessionem acceperit, deinde postea apparuerit eum ex his liberis non fuisse, qui eam bonorum possessionem accipere possunt, ex his tamen esse, quibus legata praestantur: optinuit non esse ei denegandam petitionem legatorum, siue ordinariam bonorum posses-sionem petierit siue Carbonianam. Non solum autem legatum denegatur ei, qui bonorum possessionem accepit, uerum etiam si quid aliud ex uoluntate accepit. cui consequens est, quod Iulianus scripsit, si fratri suo impuberi substitutus sit acceperitque contra tabulas bonorum possessionem, denegari ei persecutionem hereditatis fratris impuberis mortui, cui a patre substitutus est. Si legata fuerint relicta liberis et extraneis, licet utrorumque praestatio Falcidiae locum faceret legataque liberorum reccideret, tamen nunc ob hoc, quod extraneis non praestantur legata, liberorum augentur. Sed et si portio hereditatis fuerit adscripta ei, qui ex liberis parentibusue est, an ei conseruanda sit, ut sole[2n]2t legata? et Iulianus saepissime scripsit in portione quoque hereditatis idem quod in legato pro-bandum, cuius sententia rescripto diui Pii comprobata est, cum hereditates non modo honestio[2re]2 titulo, sed et pleniore onere tribuantur. Ad eum autem modum talibus per-sonis succurrendum est, ut ampliore quidem quam uirili portione hereditatis data usque ad uirilem tueantur, in minorem autem eatenus actiones his tribuantur, quatenus scriptae sint. idem obseruatur et circa legata fideiue commissa, quae his data fuerint, et in mortis causa donationibus. Is autem, cui portio hereditatis conseruatur, utrum omnibus an tan-tum exceptis personis legata cogatur praestare? et magis probatur exceptis personis solis praestanda: nec tamen solius commodo id cedit. nam si legatis onerata sit portio tam liberorum parentiumue quam extraneorum, i[2d]2, quod extraneis non praestatur, liberis pa-rentibusue profuturum non dubitamus. igitur ita demum quod extraneis non praestatur communicatur cum eo, qui contra tabulas petit, si non legatariis liberis parentibusque dandum sit. @@&7Iulianus& libro uicesimo tertio digestorum. Saluius Aristo Iuliano salutem. qui filium emancipatum habebat, praeterito eo patrem suum et extraneum heredem instituit et patri legatum dedit: filius contra tabulas bonorum possessionem petit: quaero, si aut uterque hereditatem adisset aut alter ex his aut neuter, an et quantum legatorum nomine patri debeatur. respondit: saepe animaduerti hanc partem edicti, qua emancipatus accepta contra tabulas bonorum possessione liberis et parentibus legata praestare iubetur, habere non-nullas reprehensiones: nam si dodrans legatus fuerit, plus habiturus est cui legatum erit quam emancipatus. decreto itaque ista temperari debebunt, ut et hereditatis partem eman-cipatus praestet ita, ne scriptus heres amplius habeat quam emancipatus, et legatorum modus temperaretur, ut nihil plus ex legatis ad aliquem perueniat, quam apud emancipatum bonorum possessionis nomine remansurum est. @1 @@&7Tryphoninus& libro sexto decimo disputationum. Nam secundum constitutionem diui Pii ad Tuscium Fuscianum Numidiae legatum placuit parentes et liberos heredes quoque institutos tueri usque ad partem uirilem exemplo legatorum, ne plus haberent ex institu-tione tales personae, quam ad eum peruenturum esset, qui contra tabulas bonorum pos-sessionem accepit. @@&7Ulpianus& [2libro]2 quadragesimo ad edictum. Uirilis portio quemadmodum accipienda sit, uideamus. pone duos esse, qui contra tabulas bonorum possessionem accipiunt, unum esse ex liberis parentibusque: uirilis tertia erit portio: sed si tres sunt, qui contra tabulas ac-ȥceperunt, quarta erit uirilis: hoc idem et in legatis obseruabitur. sed si unus sit ex liberis, qui accepit contra tabulas bonorum possessionem, plures sint, qui ex liberis parentibusque legata acceperunt, sic hoc accipiendum est, ut filius praeteritus semissem habeat, ceteri omnes, qui sunt ex liberis parentibusue, semissem. Si quis ex liberis parentibusque et heres institutus sit et legatum acceperit, utrum tantum portionem ei conseruamus an uero et lega-tum an alterutrum quod elegerit? et magis est, ut utrumque conseruetur, sed sic, ne am-plius in utroque quam uirilem habeat. Si adierit hereditatem is cui uirilis conseruatur, libertates competent ex necessitate per aditionem: uerumtamen uidendum est, an de dolo actione teneatur qui adit, et magis est, ut, si denuntiante eo, qui praeteritus accepit contra tabulas bonorum possessionem, hic adiit hereditatem pollicente eo portionem uirilem, sit quod ei imputetur et de dolo actione teneatur: damno enim adficit hereditatem, dum com-petunt libertates. Si quid uxori nuruique fuerit legatum praet[2e]2r dotem, accepta contra tabulas bonorum possessione non praestabitur. Nurus autem appellatione et pronurum ce-terasque contineri nulla dubitatio est. Cum autem dotis nomine legatur, non puto ad ui-rilem uxorem nurumue redi[2g]2endam, cum mulier ista ad aes alienum ueniat. Non solum autem dotem praelegatam praetor complectitur, uerum etiam si pro dote aliquid fuerit relictum, ut puta si dos in rebus sit et pro rebus ei quantitas relinquatur uel contra: dum tamen hoc nominetur, quod pro dote relinquitur. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Sed et si plus sit in legato quam in dote, dabitur illis actio. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Sed et si pro dote ex parte aliqua eandem heredem scripserit, tuendam esse puto. Esse autem uxorem mortis tempore exigemus. si nurui dotem praelegauerit eaque mortis tempore nupta sit, nullum legatum est, quia dos nondum debeatur: sed cum et constante matrimonio aduersus heredes soceri dabitur actio, dicendum est etiam praelegatae dotis petitionem dari debere. Non omnia, quae ab omnibus gradibus relicta sunt, legata praestare e[2u]2m oportet qui contra tabulas petit, sed ea sola, quae in eo gradu [2d]2ata sunt, contra quem bonorum possessionem accepit. sed nonnumquam contra alium quidem gradum petita est bonorum possessio, ex alio uero legata praestanda sunt: ut ecce duos gradus heredum fecit, emancipatum praeteriit, ab utroque tamen gradu liberis et parentibus legata adscripsit. ait Iulianus: si quidem ali-quis ex primo gradu uiuit, ea legata praestabit, quae liberis et parentibus a primo gradu data sunt: sin uero nemo uiuit eorum, ea quae a sequenti: quod si neque ex primo gradu neque ex secundo quisquam in rebus fuerit humanis, cum testator moritur, tunc ab in- @1 testato magis bonorum possessionem praeterito filio competere nec legata cuiquam prae-standa: quod si post mortem testatoris ante aditam hereditatem instituti decesserint, contra ipsos quidem uideri petitam, uerumtamen ab eis relicta legata non esse praestanda, sed quae a substitutis relicta sunt. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. At ubi institutus et substitutus ui-uant, licet nemo adeat hereditatem, ea tamen legata deberi dicimus, quae ab instituto data sunt. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Siue autem omiserint instituti siue non omiserint, dicendum est legata, quae ab ipsis relicta sunt, praestanda, quamuis secundo grad[2u]2 instituti omittentibus eis adierint hereditatem. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Item a substituto legata deberi dicimus, si institutus condicione defectus esset, quae in ipsius potestate non fuit: nam si eam, quae in ipsius potestate fuit, non impleuit, pro eo habendus est, qui noluit adire hereditatem, quando nihil habiturus emolumenti condicioni merito non paruerit. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Nonnumquam contra tabulas bonorum pos-sessionem quis habet iure secundum tabulas bonorum possessionis: ut puta heres institutus est emancipatus filius, alius emancipatus praeteritus, institutus accepit contra tabulas bo-norum possessionem, praeteritus omisit: apertissimum est, ut cogatur omnibus perinde legata praestare, atque si commissum edictum non fuisset: nec enim occasio emancipati praeteriti debet institutum lucro adficere, cum praeteritus iure suo non utatur. Si ab uno ex filiis herede instituto nominatim alicui ex liberis parentibusque legatum datum sit et acceperit bonorum possessionem contra tabulas cum aliis, melius est probare omnes, qui contra tabulas bonorum possessionem acceperunt, cogendos id legatum praestare. @@&7Paulus& libro quadragesimo primo ad edictum. Is qui in potestate est praeteritus legata non debebit praestare, etsi contra tabulas bonorum possessionem petierit, quia et non pe-tita bonorum possessione intestati hereditatem optineret: nec enim exceptio doli mali huic nocet et absurdum est eum cogi legata praestare, quia bonorum possessionem petierit, cum et sine hac hereditatem habiturus sit suo iure. unde si duo praeteriti sunt, emanci-patus et is qui in potestate est, quidam nec emancipatum praestare debere legata existi-mant, quia effectu fratris aufert partem dimidiam, cum et si hic non peteret, suus solus rem habiturus esset. quid ergo est? ubi praeteritus sit suus, uerius est quod dictum est: ubi uero scriptus est et uoluntatem patris habet, debet teneri legatariis, etiamsi omiserit bonorum possessionem. Sed si unus emancipatus heres scriptus sit, alter praeteritus et utrique contra tabulas bonorum possessionem acceperint, et institutus eadem praestat quae praeteritus. sed si solus heres institutus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, omnibus debebit legata praestare, perinde atque si adisset hereditatem. sed si scriptus quidem adierit hereditatem, praeteritus autem bonorum possessionem acceperit: hic qui-dem, qui bo[2no]2rum possessionem acceperit, certis personis legata debebit, de scripto autem quaeritur. et complures putant certis personis et eum praestare debere, quod puto uerius esse: nam et praetor hac ratione eum tuetur, quod ex liberis est qui contra tabulas petere potuerunt. Ita autem tuendus est in partem dimidiam, si aut ex maiore parte quam di-midia heres institutus sit aut ex semisse: quod si ex minore parte quam dimidia institutus sit, dicimus non ex maiore parte, quam institutus sit, tuendum eum esse: qua enim ratione maiore[2m]2 partem habere potest, cum nec bonorum possessionem accepit nec ex maiore parte institutus sit? Ei, quae dotem non habet, nullum legatum debebitur, licet sub prae- @1 textu dotis legetur. Si extraneo herede instituto sub hac condicione exceptae personae legatum sit, si heredi decem dederit, ita ei legatorum actio dabitur, si ei, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, dederit, non si heredi instituto, quia absurdum est illum commoda hereditatis habere, alium onera sustinere in praestando legato. sed et si Titio iussus fuerit dare, non illi, sed filio dare debet. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Si duo proponantur esse unus in potestate prae-teritus, alius emancipatus institutus, apparet commissum esse edictum per eum, qui in potestate est: et si ambo petissent contra tabulas bonorum possessionem, is quidem, qui in potestate mansit, cum rem ab intestato habeat, non praestabit liberis et parentibus legata. emancipatus uero numquid nec ipse praestat, quia ei rem auferret, qui praestaturus non erat, si solus esset? sed uerius est uel hunc saltem debere liberis et parentibus praestare legata. proinde si contra tabulas non accepit, dicendum est tuendum eum in partem et utique liberis parentibusque legata praestaturum. sed an et omnibus, dubito: tamen quia plena fruatur uoluntate, plenum et obsequium praestare testatoris iudicio pro sua parte debet. @@&7Iulianus& libro trigensimo sexto digestorum. Si emancipato filio prae-terito pater extraneum heredem instituisset et ab eo rem legasset eaque adita hereditate ȥdolo scripti heredis perisset, aduersus emancipatum utilis actio dari debebit ei scilicet per-sonae, cui filius legata praestare cogitur, quia praetori propositum est sine iniuria cetera-rum personarum bonorum possessionem contra tabulas testamenti dari. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Nepos qui in potestate mansit et filius suus he-redes instituti sunt: nepoti legatum dedit: pater eius emancipatus petit bonorum posses-sionem: nepos legato contentus est. quidam in eum solum, qui in potestate esset, legati actionem nepoti dandam responderunt, quia ei nihil auferatur et emancipatus partem filii sui occupet, in qua onus legatorum non consisteret. sed rectius dicetur in emancipatum solum dandam esse actionem nepoti, et quidem non ultra quadrantem, @@&7Idem& libro quinto quaestionum. quia, et si omnes petissent bonorum possessionem, semis nep[2o]2tis inter eum et patrem eius diuideretur. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Si filius emancipatus contra ta-bulas bonorum possessionem petierit, tuendos quidem liberos et parentes constat. sed si uarie donatum fuerit exceptis personis a testatore mortis causa, pro rata conferent ad uirilem emancipat[2o]2, sicut accidit in portionibus hereditariis et legatis. Intestato autem mortuo patre super donationibus mortis causa factis non poterit filius quaeri, quoniam comparatio nulla legatorum occurrit. @@&7Papinianus& libro tertio decimo quaestionum. Si portio hereditatis, quam excepta per-sona beneficio legis habere potuit, repudietur, pro ea quoque parte filius, qui bonorum possessionem accepit, non aliis quam exceptis personis legata praestabit. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Bonorum possessione contra tabulas testamenti prae-terito emancipato filio data, scriptus heres alter filius, qui possessionem accepit uel iure ciuili contentus non accepit, legata praecipua non habebit. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Hi, quibus uel relictum uel uirilem diuus @1 Pius conseruari constituit, ex seruis, qui libertatem propter bonorum possessionem contra tabulas acceptam consequi non potuerunt, nihil habebunt. @@&7Tryphoninus& libro sexto decimo disputationum. Interuenit illa quaestio, quando nu-mero liberorum esse debeat is cui legatum datum est, ut id ferre possit a filio contra ta-bulas bonorum possessionem accipiente. et placet sufficere in ea necessitudine tunc esse, quando dies legati cedit. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Qui filium emancipauerat et nepotem ex eo reti-nuerat in potestate, testamento filium exheredauit, nepotem ex aliqua parte instituit here-dem et alium filium emancipatum praeteriit. potest defendi nepotem quoque bonorum pos-sessionem contra tabulas petere posse: nam pro ea parte, qua quisque intestato suus heres esset, si pater suus heres non esset, bonorum possessio defertur. Is, cuius filius in adoptione erat, nepotem, quem filius postea procreauerat, scripsit heredem, emancipatum filium prae-teriit: num habet nepos ex edicto bonorum possessionem? tuendus tamen exemplo paren-tium et liberorum, quibus legata praestare coguntur qui bonorum possessionem contra ta-bulas acceperunt. Si forte ex eodem filio retinuerat nepotem unum pluresue, indubitate pro ea parte tuendus est, pro qua parte tue[2re]2tur, si ex filia nepos aut mater defuncti he-redes institu[2t]2i essent: nam his comparatur. @@@@{1DE COLLATIONE BONORUM}1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo ad edictum. Hic titulus manifestam habet aequi-tatem: cum enim praetor ad bonorum possessionem contra tabulas emancipatos admittat participesque faciat cum his, qui sunt in potestate, bonorum paternorum: consequens esse credit, ut sua quoque bona in medium conferant, qui appetant paterna. Inter eos dabitur collatio, quibus possessio data est. Plane si minorem uel alium, quem restituere in inte-grum solet praetor, restituerit ad bonorum possessionem contra tabulas petendam quam omiserat, utique etiam collationis commodum ei restituit. Si ex dodrante fuit institutus filius qui erat in potestate, extraneus ex quadrante, emancipatum accipientem contra ta-bulas pro quadrante tantum bona sua collaturum Iulianus ait, quia solum quadrantem fratri abstulit: argumentum pro hac sententia adfert Pomponius, quod filius emancipatus nepo-tibus ex se natis solis conferre cogitur. Pater filium quem in potestate habebat et ex-traneum heredem scripsit, emancipatum praeteriit: bonorum possessionem contra tabulas uterque filius accepit. potest non incommode dici emancipatum ita demum conferre fratri suo debere, si aliquid ei ex causa hereditaria abstulerit: nam si minore ex parte qua[2m]2 dimidia is qui in potestate erat heres scriptus fuerit, inique uidebitur collationem postulare ab eo, propter quem amplius hereditate paterna habiturus est. Totiens igitur collationi locus est, quotiens aliquo incommodo adfectus est is qui in potestate est interuentu eman-cipati: ceterum si non est, collatio cessabit. Uel maxime autem tunc emancipatum con-ferre non oportet, si etiam iudicium patris meruit nec quicquam amplius nanciscitur, quam ei pater dedit. Sed et si legatis meruit semissem uel tantum, quantum contra tabulas bonorum possession[2e]2 occupat, dicendum est non esse cogendum ad collationem. Ibi- @1 dem Iulianus ait, si bonorum possessione accepta decesserit is qui in potestate est, ad collationem bonorum cogendum emancipatum, ut tantum heredi eius conferat, quan-tum conferret ipsi, si uiueret. quod si ante acceptam bonorum possessionem decesserit suus, heredem eius praetor ita tueri debebit, inquit, pro ea parte, qua heres scriptus fuit is qui in potestate erat, non tamen ultra uirilem: ad collationem autem non admittit eum in hunc casum, quia bonorum possessio admissa non est. Iubet autem praetor ita fieri collationem, ut recte caueatur: caueri autem per satisdationem oportere Pomponius ait. an pignoribus caueri possit, uideamus: et Pomponius libro septuagesimo nono ad edictum scripsit et reis et pignoribus recte caueri de collatione, et ita ego quoque puto. Si frater cauere non possit, curator portionis eius constituitur, apud quem refecta pecunia collocetur, ut tunc demum recipiat quod redactum est, cum bona propria contulerit. quod si per contumaciam actiones denegatae sint, oblata postea cautione recipit pristinum ius. Quamuis autem edictum praetoris de cautione loquatur, tamen etiam re posse fieri collationem Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit. aut enim re, inquit, aut cautione facienda collatio est. igitur diuidat, inquit, bona sua cum fratribus et quamuis non caueat, satis-facit edicto. sed et si quaedam diuidat, de quibusdam caueat, aeque dicimus eum satis-fecisse. sed cum possint esse quaedam in occulto, non satis confert qui non cauit, quam-uis diuidat. si igitur constet inter partes, quid sit in bonis emancipati, sufficiens collatio est diuisio: si non constet, sed dicantur quaedam non esse in commune redacta, tunc propter incertum cautio erit interponenda. Sed et si tantum forte in bonis paternis eman-cipatus remittat, quantum ex collatione suus habere debet, dicendum est emancipatum satis contulisse uideri: idem et si nomen paterni debitoris delegauerit uel fundum remue aliam dederit pro portione bonorum, quae conferre debuit. Si, cum duobus conferre de-beret, alteri contulerit, alteri non, uel cum cauet uel cum diuidit: uidendum est, utrum sextantis tantum ei auferatur emolumentum an uero trientis totius detrahi debeat. et puto, si quidem per contumaciam non caueat, totius trientis ei denegandas actiones (nec enim uidetur cauisse, qui non omnibus cauit): quod si per inopiam, sextantis tantum denegandas, sic tamen, ut possit supplere cautionem uel collatione uel ceteris modis quibus supra diximus, aut curator constituatur rem ei saluam facturus: haberi enim debet ratio eius, qui non per contumaciam collationem non implet. Is quoque, qui in adoptiua familia est, conferre cogitur, hoc est non ipse, sed is qui [2e]2um habet, si maluerit contra tabulas bo-ȥnorum possessionem accipere. plane si hic adoptiuus pater ante bonorum possessionem petitam emancipauerit eum, non cogetur ad collationem, et ita rescripto diuorum fratrum expressum est: sed ita demum adoptiuus emancipatus collatione fratres priuabit, si sine fraude hoc factum sit. Nec castrense nec quasi castrense peculium fratribus confertur: hoc enim praecipuum esse oportere multis constitutionibus continetur. Sed an id, quod dignitatis nomine a patre datum est uel debetur, conferre quis in commune cogatur, uidea-mus. et ait Papinianus libro tertio decimo quaestionum non esse cogendum: hoc enim propter onera dignitatis praecipuum haberi oportere, sed si adhuc debeatur, hoc sic inter-pretandum est, ut non solus on[2e]2retur is qui dignitatem meruit, sed commune sit omnium heredum onus hoc debitum. Qui ab hostibus captus post mortem patris redit, licet mo- @1 riente patre nihil habuit, cum apud hostes fuerit, tamen et ad bonorum possessionem ad-mittetur et conferet scilicet ea, quae moriente patre haberet, si ab hostibus captus non fuisset. sed et si redemptus ab hostibus mortis tempore patris inueniatur, aeque collatio erit facienda, Si emancipato legatum fuerit, cum pater morietur, etiam hoc conferre debet. Si ab ipso patre herede instituto filio eius fideicommissum fuerit relictum, cum morietur, an id conferendum est, quoniam utile est hoc fideicommissum? et eueniet, ut pro eo habeatur, atque si post mortem patris relictum fuisset, nec cogetur hic conferre, quia moriente eo non fuisset. Emancipatus filius si dotem habeat ab uxore acceptam, hoc minus confert, etsi ante uxor decesserit. Si impuber[2i]2 adrogato secun-dum diui Pii rescriptum quarta debetur, uidendum est, an, si patris naturalis bonorum possessionem petat, conferre quartam debeat. quaestio in eo est, an heredi suo relinquat quartae actionem an non. et magis est, ut ad heredem transferat, quia personalis actio est: igitur etiam de quarta conferenda cauere eum oportebit, sed hoc ita demum, si iam nata est quartae petitio. ceterum si adhuc pater adoptiuus uiuat, qui eum emancipauit, dicendum est cautionem quoque cessare: praematura est enim spes collationis, cum adhuc uiuat is, cuius de bonis quarta debetur. Si is qui bona collaturus est habeat filium pecu-lium castrense habentem, non cogetur utique peculium eius conferre. sed si iam tunc mortuus erat filius eius et castrense peculium hab[2eb]2it, cum morietur is cuius bonorum possessio petenda est: an conferre cogatur? cum autem uindicari id patri non sit necesse, dici oportebit conferendum: non enim nunc adquiritur, sed non adimitur. amplius dico, et si institutus fuerit a filio heres nec dum adierit habeatque substitutum, quia non magis nunc quaeritur peculium quam nunc non alienatur, conferri debere. Confertur autem etiam si quid eius non fuerit, dolo malo autem factum sit, quo minus esset: sed hoc sic accipiendum est, ut hoc demum conferatur, quod eius esse desiit dolo malo: cete-rum si id egit, ne adquireret, non uenit in collationem: nam hic et sibi insidiatus est Portiones collationum ita erunt faciendae: ut puta duo sunt filii in potestate, unus eman-cipatus habens trecenta: ducenta fratribus confert, sibi centum: facit enim eis partem, quamuis is sit, cui conferri non solet. quod si duo sint filii emancipati habentes trecena et duo in potestate, aeque dicendum est singulos singulis, qui sunt in potestate, centena conferre, centena retinere, sed ipsos inuicem nihil conferre. dotis quoque collatio in eun-dem modum fiet, ut quicumque confert, etiam suam personam numeret in partibus faciendis. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Cum emancipati filii nomine nepotem postumum post aui mortem editum dicimus bonorum possessionem accipere opor-tere, necessarium erit dicere bona sua eum conferre, licet non potest dici mortis tempore aui bona habuisse, qui ipse nondum in rerum natura erat. igitur siue hereditatem a patre siue legatum acceperit, hoc conferre debebit. Illud autem intellegendum est filium in bonis habere, quod deducto aere alieno superest. sed si sub condicione debeat, non sta-tim id deducere debebit, sed id quoque conferre: contra autem caueri ei oportebit ab eo qui in potestate est, ut existente condicione defendatur pro ea parte quam contulit. De illis, quae sine culpa filii emancipati post mortem patris perierunt, quaeritur, ad cuius de-trimentum ea pertinere debeant. et plerique putant ea, quae sine dolo et culpa perierint, ad collationis onus non pertinere: et hoc ex illis uerbis intellegendum est, quibus praetor uiri boni arbitratu iubet conferri bona: uir autem bonus non sit arbitraturus conferendum @1 id, quod nec habet nec dolo nec culpa desiit habere. Id quoque, quod sub condicione ex stipulatu debetur emancipato, conferri debet. diuersum est in legato condicionali, quia et si in potestate fuisset et post mortem patris condicio extitisset, ipse haberet actionem. Emancipatus filius si iniuriarum habet actionem, nihil conferre debet: magis enim uin-dictae quam pecuniae habet persecutionem: sed si furti habeat actionem conferre debebit. Si tres emancipati, duo in potestate sint, Gaius Cassius libro septimo iuris ciuilis tertias conferendas putat, ut emancipati, quia inuicem non conferunt, unius loco sint: nec in-dignari eos oportere, si plus conferant et minus accipiant, quia in potestate eorum fuerit bonorum possessionem omittere. Iulianus quoque Cassii sententiam sequitur. Si ex eman-cipato filio nepos emancipatus mortuo patre simul et auo bonorum possessionem utriusque acceperit, cum uterque eorum suum heredem rel[2i]2querit: eo modo collatio explicari potest, ut, si uerbi gratia centum in bonis habuit, et patruo quinquaginta et fratri quinquaginta conferre debet: hoc enim ratio facit, siue personas siue portiones numeremus. Si duo nepotes ex filio mortuo emancipati bonorum possessionem aui petant, utrum dimidias an quartas patruo conferre debeant, quaeritur. et uerius est semisses conferre eos oportere, quia et si uiuo auo, cum in eius potestate essent, ducenta puta adquisissent, centum filius, centum duo fratres per hereditatem aui haberent. Si duo emancipati bonorum possessionem petierint et unus contulerit, alter non contulerit, huius portio tantum ei qui in potestate est prodesse debet, non etiam emancipato, quoniam eius causa qui in potestate est dene-gantur ei actiones. Si per inopiam emancipatus cauere non possit, non statim ab eo trans-ferenda est possessio, sed sustinendum, donec possit inuenire fideiussores, ut tamen de his, quae mora deteriora futura sunt, his qui in potestate sunt actio detur ipsique caueant in medium collaturos, [2s]2i cautum eis fuerit. @@&7Iulianus& libro uicensimo tertio digestorum. Praetor non sub condicione collationis bonorum possessionem contra tabulas promittit, sed demonstrat, quid data bo-norum possessione fieri oportet. alioquin magna captio erit emancipati, si non aliter bonorum possessionem accipere intellegeretur, nisi cauisset de collatione: nam si interim ipse dec[2e]2ssisset, heredi suo nihil relinqueret. item si frater eius decessisset, non admitte-retur ad bonorum possessionem. quid ergo est? intellegendum est bonorum possessionem accipere et antequam caueat, sed si non cauerit, ita obseruabitur, ut tota hereditas apud cum, qui in potestate fuerit, remaneat. Emancipatus filius controuersiam facit impuberi, qui se filium et in potestate patris fuisse dicit: quaero, si bona sua ei emancipatus con-ferre debeat. &7Paulus& notat: puto conferendum esse exacta cautione, ut uictus sicut here-ditatem, ita et quae collata sunt praestet. &7Iulianus&. Quotiens contra tabulas bonorum possessio datur, emancipati bona sua conferre debent his solis, qui in potestate patris fue-rint. hoc quemadmodum expediri oporteat, quaeri solet: nam si bona a patre relicta et emancipatorum in medium conferantur et ita uiriles partes sumantur, eueniet, ut et eman-cipatis quoque collatio ab ipsis facta prosit. uideamus ergo, ne commodissimum sit eman-cipatos quartam partem ex bonis paternis ferre, ex suis tertiam: quod dico, exemplo ȥmanifestius fiet. ponamus patrem quadr[2in]2g[2e]2nta reliquisse et duos in potestate filios, duos @1 emancipatos, ex quibus alterum centum, alterum sexaginta in bonis habere: is qui centum habebit centum triginta tria et trientem feret, is uero qui sexaginta contulerit centum uiginti, atque ita eueniet, ut collationis emolumentum ad solos, qui in potestate reman-serint, perueniat. Emancipati bona sua conferre cum his, qui in potestate fuerunt, iubentur. Quare sicut is, qui in potestate est, dotem uxoris praecipit, ita emancipatus quoque, quasi praecipiat, retinere debet. Emancipatus praeteritus si, dum deliberat, cauerit de bonorum collatione nec bonorum possessionem petierit, agente fratre ex stipulatu ipso iure tutus erit. sed et si pecuniam contulerit, condictione eam repetit: omissa enim bonorum posses-sione incipit pecunia sine causa esse apud heredem. Qui duos filios in potestate habebat et ex uno eorum nepotem, emancipauit filium, ex quo nepotem habebat: deinde emancipatus factus procreauit filium, quem auus in locum filii adoptauit et uel intestatus, uel testamento facto praeterito emancipato filio, decessit: quae-situm est, quid de bonorum possessione, quid de collatione iuris esset. respondi, bonorum, de quibus quaeritur, tres partes fieri debent, ex quibus una pertinet ad filium qui in po-testate remansit, altera ad nepotem, qui in locum filii adoptatus est, tertia ad emancipatum filium et nepotem, qui in potestate remanserit, ita ut pater soli ei conferat, cum quo bo-norum possessionem accipiat. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Filium emancipatum dotem, quam filiae suae nomine dedit, conferre non debere, quia non, sicut in matris familias bonis esse dos intellegatur, ita et in patris, a quo sit profecta. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Si quis filium habeat sui iuris et ex eo nepotem in potestate sua, consequenter erit dicendum, si nepos patris sui emancipati accipiat bonorum possessionem, de conferendis suis quoque bonis cauere eum debere et esse similem ei qui adoptauit: hoc enim diui fratres rescripserunt, ut ad collationem auus compellatur. plane eodem rescripto adiectum est sic: 'nisi forte auus iste nul-lum ex his bonis fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem dimittere, ut ad emancipatum omne emolumentum bonorum possessionis perueniat. nec idcirco ea filia, quae post emancipationem nata patri heres exstitit, iuste queri poterit', inquit, 'quod eo facto a collationis commod[2o]2 excluditur, cum auo quandoque defuncto ad bona eius simul cum fratre possit uenire'. haec in patre adoptiuo ratio reddi non potest et tamen et ibi idem dicemus, si sine dolo malo emancipauerit. Stipulatio autem collationis tunc committitur, cum interpellatus cum aliquo spatio, quo conferre potuit, non facit, ma-xime cum boni uiri arbitratu collationem fieri edicto praetoris insertum est. Siue ergo in totum collatio facta non est siue in partem facta, locum habebit haec stipulatio: et siue quis non conferat ex hac stipulatione siue dolo fecerit, quo minus conferat, quanti ea res erit, in tantam pecuniam condemnabitur. @@&7Celsus& libro decimo digestorum. Dotem, quam dedit auus paternus, an post mortem aui mortua in matrimonio filia patri reddi oporteat, quaeritur. occurrit aequitas rei, ut, quod pater meus propter me filiae meae nomine dedit, perinde sit atque ipse dede- @1 rim: quippe officium aui circa neptem ex officio patris erga filium pendet et quia pater filiae, ideo auus propter filium nepti dotem dare debet. quid si filius a patre exheredatus est? existimo non absurde etiam in exheredato filio idem posse defendi, nec infauorabilis sententia est, ut hoc saltem habeat ex paternis, quod propter [2illum datum]2 est. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Si nepotes in locum filii successerunt, una portio is conferri debet, uti bonorum possessionis unam partem habent: sed et ipsi ita conferre debe[2n]2t, quasi omnes unus essent. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Nonnumquam praetor uariantem non repellit et consilium mutantis non aspern[2a]2tur. unde quidam filium emancipatum, qui de bonis conferendis cauere fratribus noluit, audiendum postea putauerunt, si uellet oblata cautione beneficium bonorum possessionis exercere. tametsi responderi potest uideri eum possessionem repudiasse, qui formam possessionis conseruare noluit: sed benignior est di-uersa sententia, maxime cum de bonis parentis inter fratres disputetur. quem tamen facilius admittendum existimo, si intra tempus delatae possessionis cautionem offerat: nam post annum, quam delata esset bonorum possessio, uoluntariam moram cautionis admittere dif-ficilius est. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Filius emancipatus intestati patris bonorum possessio-nem accepit. nepos ex eodem in familia retentus semissem hereditatis cum emolumento collationis habebit. idem nepos si postea possessionem intestati patris accipiat, fratri post emancipationem patris quaesito et in familia retento bona sua conferre cogetur. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Si filius in potestate heres institutus adeat et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec con-ferendum est ei: et ita edictum se habet. &7Scaeuola&: sed magis senti[2o]2, ut, quemadmodum pro parte hereditatem retinet iure eo, quod bonorum possessionem petere posset, ita et conferri ei debeat, utique cum iniuriam per bonorum possessionem patiatur. @@&7Paulus& libro undecimo responsorum. Paulus respondit ea, quae post mortem patris filio reddi debuerunt, emancipatum filium, quamuis prius consecutus sit quam debe-rentur, fratri qui in potestate patris relictus est conferre non debere, cum post mortem patris non tam ex donatione, quam ex causa debiti ea possidere uideatur. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Si praegnantem quis uxo-rem reliquerit et ea uentris nomine in possessionem missa fuerit, interim cessat collatio: nam antequam nascatur, non potest dici in potestate morientis fuisse: sed nato conferetur. @@@@{1DE DOTIS COLLATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad edictum. Quam[2quam]2 ita demum ad col-lationem dotis praetor cogat filiam, si petat bonorum possessionem, attamen etsi non petat, conferre debebit, si modo se bonis paternis misceat. et hoc diuus Pius Ulpio Adriano @1 rescripsit etiam eam, quae non petierit bonorum possessionem, ad collationem dotis per ar-bitrum familiae herciscundae posse compelli. Si in stipulatum deducta sit dos, si quidem ipsa mulier stipulata sit uel ipsi negotium gestum, aeque conferre cogetur: si uero alii quaesita est stipulatio, dicendum est cessare collationem. etsi tantum promissa sit dos, collatio eius fiet. Si sit nepos et neptis ex eodem filio et dotata sit neptis, sit et filius non pater eorum: neptis omnem dotem soli fratri collatura est. emancipata autem neptis dotem et bona sua soli nepoti, non etiam patruo conferet. Sed si sit neptis sola, non etiam nepos ex eodem, tunc confertur patruo itemque nepoti uel nepti ex alio. Sed et si duae neptes sint ex diuersis filiis, confere[2n]2t et inuicem et patruo, si ex eodem patre, tantum inuicem conferent. Cum dos confertur, impensarum necessariarum fit detractio, ceterarum non. Quod si iam factum diuortium est et maritus non sit soluendo, non debebit integra dos computari mulieri, sed id quod ad mulierem potest peruenire, hoc est quod facere ma-ritus potest. Si sub condicione pater uel extraneus dotem promiserit, cautione opus erit, ut tunc conferat mulier dotem, cum dotata esse coeperit. Filiam, quae ab intestato patri heres sit, conferre quidem dotem oportet: consequens autem est, ut ex pollicitatione dotis pro parte dimidia fratrem suum liberet: aequius enim est in solidum de suo eam dotatam esse. Si emancipatus filius, qui contra tabulas bonorum possessionem accepit, filiam do-tatam habeat, non debet dotem eius conferre, quia in bonis eius non est. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Filia in adoptionem data ȥet heres instituta debet sic ut emancipata non solum bona sua, sed et dotem, quae ad eam pertinere poterit, conferre. si adhuc pater adoptiuus uiuit, hic necesse habebit conferre. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Si filia fuerit heres instituta, collatione dotis non fungetur. unde si commisso ab altero edicto necesse habuerit contra tabulas bonorum possessionem accipere, dicendum est, quoniam nullam iniuriam fratri facit, non debere eam dotem conferre: nam quod habuit ex iudicio, conuertitur ad contra tabulas bonorum possessionem. plane si ex minore parte fuit heres instituta et alia quaedam in eam con-tulit contra tabulas bonorum possessio aucta portione eius, dicendum erit collationis munere eam fungi, nisi forte contenta fuerit portione, ex qua instituta est: tunc enim dicendum est ex iudicio parentis eam uenientem non debere munus collationis sustinere. @@&7Pomponius& libro tertio ad Qui[2n]2tum Mucium. Si pater pro filia dotem pro-miserit, deinde exheredatae uel etiam emancipatae et praeteritae legatum dederit, habebit filia etiam dotem praecipuam et legatum. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Filius emancipatus, qui possessionem contra tabulas accipere potuit, intestati patris possessionem accepit: atque ita filia, quae mansit in potestate, cum eiusdem familiae fratre heres instituta, possessionem intestati patris er-rorem fratris emancipati secuta accepit. dotem scripto fratri conferre non cogetur, cum ea possessio frustra petita sit et filia patris uoluntatem fini uirilis partis retineat, id est ut omnes trientes habeant et bonorum possessio unde liberi fingatur pro contra tabulas esse petita. Filia, quae soluto matrimonio dotem conferre debuit, moram collationi fecit: uiri boni arbitratu cogetur usuras quoque dotis conferre, cum emancipatus frater etiam fructus conferat et filia partis suae fructus perc[2i]2piat. @1 @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Pater filium emancipatum heredem in-stituit et filiam exheredauit, quae inofficiosi lite perlata partem dimidiam hereditatis ab-stulit. non esse fratrem bona propria conferre cogendum respondi: nam et libertates com-petere placuit: @@&7Paulus& libro undecimo responsorum. nec ipsa dotem fratribus suis conferet, cum diuerso iure fratres sunt heredes. @@&7Papinianus& libro undecimo responsorum. Pater nubenti filiae quasdam res praeter dotem dedit eamque in familia retinuit ac fratribus sub condicione, si dotem et cetera quae nubenti tradidit contulisset, coheredem adscripsit. cum filia se bonis absti-nuisset, fratribus res non in dotem datas uindicantibus exceptionem doli placuit obstare, quoniam pater filiam alterutrum habere uoluit. @@&7Tryphoninus& libro sexto disputationum. Fuit quaestionis, an, si sua heres filia patri cum fratribus contenta dote abstineat se bonis, compellatur eam conferre. et diuus Marcus rescripsit non compelli abstinentem se ab hereditate patris. ergo non tantum data apud maritum remanebit, sed et promissa exigetur etiam a fratribus et est aeris alieni loco: abscessit enim a bonis patris. @@@@{1DE CONIUNGENDIS CUM EMANCIPATO LIBERIS EIUS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad edictum. Si quis ex his, quibus bono-rum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque quos in eiusdem familia habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque notam exheredationis meruerunt, bonorum possessio eius partis datu[2r]2, quae ad eum per-tineret, si in potestate permansisset, ita ut ex ea parte dimidiam, reliquam liberi eius hisque dumtaxat bona sua conferat. Hoc edictum aequissimum est, ut neque eman-cipatus solus ueniat et excludat nepotes in potestate manentes, neque nepotes iure pote-statis obiciantur patri suo. Et in adoptionem datus filius et heres institutus ad hoc edictum pertinet, ut ei iungatur nepos, qui in aui sui naturalis potestate est. iungitur autem nepos patri suo emancipato, siue pater praeteritus sit siue institutus. et haec erit differentia inter in adoptionem datum et emancipatum, quod in adoptionem quidem dato non alias iungitur nisi instituto et alio committente edictum, emancipato autem, siue sit institutus emancipatus siue sit praeteritus. Filio in potestate ex besse, emancipato ex triente herede instituto Iulianus ait nepotem praeteritum petita contra tabulas bonorum possessione patruo sextantem, patri unciam ablaturum. Si pater emancipatus exheredatus sit nepotibus ex eo praeteritis qui erant in potestate retenti, nepotes admittuntur: absur-dum enim est, cum patri praeterito iungantur, instituto eo uel exheredato non admitti. @1 Sed et si patruus eorum, qui erat in potestate, sit praeteritus, pater exheredatus, debent nepotes admitti: nam exheredatus pater eorum pro mortuo habetur. Si pater in potestate manens exheredatus uel institutus sit, nepotem ex eo siue in potestate manentem siue emancipatum ad bona aui neque uocari neque uocandum esse Scaeuola ait: totiens enim nepoti consulendum est, quotiens in potestate retentus est patre emancipato. liberos igitur in familia esse oportet, ut huic edicto locus sit, eius scilicet familia, cuius bonorum pos-sessio petitur. sed et si postumus natus sit ex emancipato ante emancipationem con-ceptus, idem erit dicendum. Liberos autem non omnes simul uocat praetor, sed gradatim, hoc est eos, qui sui sunt, scilicet nepotes, si sunt, si minus, eos qui sunt inferioris gradus: nec eos miscebimus. plane si sint ex emancipato nepos et ex nepote eius alio pronepos, dicendum erit utrumque ei iungi: ambo enim in suorum loco successerunt. Si postliminio nepos redierit, dicendum est eum patri emancipato coniungi. Si pater ex duobus filiis, quos in potestate habuit, alterum emancipauerit et nepo-tem ex eo in locum filii adoptauerit et praeterito emancipato decesserit: Iulianus ait nepoti in locum filii adoptato succurri oportere, ut quasi filius portionem habeat, quam haberet et si extraneus adoptatus esset. sic fiet, inquit, ut filius, qui in potestate fuit, tertiam partem, nepos in locum filii adoptatus aliam tertiam emancipatus filius cum nepote altero retento in potestate partiatur: nec enim minus debet ferre nepos in locum filii adop-tatus, quam si ab extraneo esset adoptatus. Illud non interest, quota portio here-ditatis ad nepotem pertineat, an perquam modicam: nam et si modica sit, attamen dice-mus locum esse huic parti edicti. Inter ipsum filium et liberos eius diuiditur hereditas ita, ut ipse dimidium, liberi dimidium habeant. proinde pone solum esse filium emanci-patum, esse et nepotes in potestate duos, neminem praeterea ex liberis: habebit emanci-patus dimidiam partem hereditatis et aliam dimidiam duo nepotes, ut quadrantes ferant. sed si sit praeterea alius filius, eueniet, ut filius habeat dimidiam partem hereditatis, ex quo nepotes non sunt, alius filius semissem cum filiis suis ita, ut quadrantem hereditatis ipse ferat, quadrans inter liberos eius diuidatur. sed si ambo filii sint emancipati et ha-beant singuli nepotes, eueniet, ut singuli singulos semisses cum nepotibus suis diuidant ita, ut ipsi quidem quadrantes ferant, nepotes autem residuos quadrantes: et si alter duos filios, alter tres habeant, quadrans unus inter duos, alius inter tres diuiditur. Si quis ex nepotibus portionem suam omiserit, eueniet, ut non ad patrem eius, sed magis ad fratrem pertineat. sed et si omnes nepotes omittant, patruo nihil adcrescet, sed soli patri: quod et si pater omiserit, tunc patruo adcrescet. Emancipatus filius si quidem nepotes in aui potestate non habeat, fratribus suis conferet: sed si sint nepotes, uoluit eum praetor filiis suis qui sunt in potestate solis conferre, merito, quia ueniendo ad bonorum possessionem illis solis iniuriam facit. Nunc uideamus, quantum eis conferat. et quidem semper, cum fratribus emancipatus confert, uirilem sibi detrahit: utrum et in eo casu uirilem detrahat, an uero, quia dimidiam partem habeat bonorum possessionis, dimidiam partem etiam bo-norum suorum conferat? et puto dimidiam tantum bonorum eis partem conferre: nam et ȥsi alius emancipatus sit filius, alius in potestate retentus, filius emancipatus his duobus nepotibus unam partem tantum conferet et patruo eorum qui in potestate mansit unam partem dabit, tertiam ipse habebit: nec quod nepotibus confertur a patruo emancipato, @1 ipsi patri conferent: hoc enim non de bonis aui, sed propter bona postea eis accessit. Eueniet igitur, ut pater emancipatus si centum in bonis habeat, quinquaginta sibi detrahat, residua quinquaginta omnibus nepotibus, id est filiis suis conferat, aut si unum nepotem habeat et duos ex alio pronepotes, ita diuidat quinquaginta, ut nepos habeat uiginti quinque, pronepotes ex alio un[2a]2 uiginti quinque: nam et bonorum possessionis ambo unam partem habent. Si sit filius in potestate, alius emancipatus, ex defuncto unus nepos in potestate, alius nepos emancipatus, eleganter Scaeuola tractat, patruus emancipatus quantum nepo-tibus, quantum fratri suo conferat. et ait posse dici tres eum partes facere, unam sibi, unam fratri, unam istis collaturum: quamuis [2h]2i minus quam patruus ex hereditate aui con-currente patre sint habituri: quae sententia uera est. Sed et si sint duo nepotes ex eo-dem filio hique emancipati sunt et ex altero eorum pronepos in potestate defuncti: partem habebit nepos unus, alia[2m]2 nepos cum filio suo. sed et si nepos et ex alio nepote defuncto duo pronepotes: unus ex pronepotibus emancipatus soli fratri suo conferat uel, si frater non est, soli patruo, non etiam patruo maiori. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Nihil in hac parte edicti cauit praetor, ut legata exceptis personis nepos praestet: sed potest superior sermo et ad hunc casum referri. nam absurdum est patrem quidem eius legata praestare, ipsum uero plus habere, cum eadem condicione in eandem partem uo[2c]2antur. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Qui duos filios habebat, alterum ex his emancipauit, nepotem ex eo in potestate retinuit: emancipatus filium sustulit et a patre exheredatus est: quaero, cum frater eius et ipse emancipatus praeteritus sit et nepotes ex emancipato filio ab auo heredes instituti, quid de bonorum possession[2e]2 iuris sit? et quid intersit, si eman-cipatum quoque, ex quo nepotes erant uati, praeteritum esse ponamus. respondi, si filium retento ex eo nepote emancipauerit et emancipatus procreauerit filium et heres uterque nepos institutus fuerit, pater eorum exheredatus, alius filius praeteritus: solus filius prae-teritus bonorum possessionem contra tabulas petere poterit: exheredatus enim obstat filiis suis post emancipationem susceptis. nepoti tamen retento in potestate bonorum possessio dari debet, quoniam, si pater eius emancipatus praeteritus esset, simul cum eo bonorum possessionem accipere posset propter id caput edicti, quod a Iuliano introductum est, id est ex noua clausula, nec debet deterioris esse condicionis, quia pater eius exheredatus sit. idque ei praeterito quoque praestari oportebit. sed fratris eius, qui post emancipatio-nem natus est, diuersa condicio est: conseruanda est tamen et illi ad uirilem partem he-reditas, sicut etiam imperat[2o]2r Antoninus in persona nepotis ex filia rescripsit. @@&7Modestinus& libro sexto pandectarum. Emancipato quis filio retinuit ex eo nepotes in potestate: filius emancipatus susceptis postea liberis decessit. placuit in aui potestate manentes simul cum his, qui post emancipationem nati sunt, decreto bonorum possessionem accipere, manente eo, ut, si uelit auus sibi per nepotes adquiri, bona sua conferat aut nepotes emancipet, ut sibi emolumentum paternae hereditatis adquirant: idque ita diuus Marcus rescripsit. @@&7Idem& libro sexto differentiarum. Si nepos exheredatus heres extiterit ei, quem auus heredem fecerat, deinde pater eius emancipatus testamento praeteritus accipiat contra ta- @1 bulas patris bonorum possessionem, iungi patri suo nepos non poterit, sed ut extraneus excludetur, quia non suo nomine auo heres extiterit. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Si quis filium habens in potestate ex-traneum in nepotis locum quasi ex eo fili[2o]2 natum adoptet, mox filium emancipet, non iun-getur hic nepos filio emancipato, quia desiit esse emancipato ex liberis. @@&7Tryphoninus& libro sexto decimo disputationum. Si post emancipationem filii susceptus ex eo fuerit nepos, conseruanda illi erit po[2r]2tio, sed quanta, uideamus. finge enim patruo scripto heredi coheredem datum hunc nepotem, patrem autem eiusdem praeteritum acce-pisse contra tabulas bonorum possessionem. quod ad edictum praetoris attinet, semisses bonorum fient: nunc uero post constitutionem diui Pii si conseruatur pars nepoti, utrum uirilis an quarta debeat seruari? nam si in aui natus potestate fuisset, coniungebatur in unam partem cum patre suo. et proponamus esse alium ex eodem nepotem in familia aui: duo unam quartam habituri erant patre eorum accipiente contra tabulas bonorum posses-sionem, si fuissent in aui potestate: an ergo nunc in sescunciam tuendus sit, qui non in familia retentus est? et cui abscedet pars, quae huic cessura est, patri eius tantum an et patruo? et puto et patruo: nam et legatum eidem datum praestaret. @@@@{1DE UENTRE IN POSSESSIONEM MITTENDO ET CURATORE @@@@EIUS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Sicuti liberorum eorum, qui iam in rebus humanis sunt, curam praetor habuit, ita etiam eos, qui nondum nati sint, propter spem nascendi non neglexit. nam et hac parte edicti eos tuitus est, dum uentrem mittit in possessionem uice contra tabulas bonorum possessionis. Praegnatem esse mulie-rem oportet omnimodo nec dicere se praegnatem sufficit: quare nec tenet datio bonorum possessionis, nisi uere praegnas fuit et mortis tempore et eo, quo mitti in possessionem petit. Totiens autem mittitur in possessionem uenter, si non est exheredatus et id quod in utero erit inter suos heredes futurum erit. sed et si incertum sit, aliquo tamen casu possit existere, quo qui editur suus futurus sit, uentrem mittemus: aequius enim est uel frustra nonnumquam impendia fieri quam denegari aliquando alimenta ei, qui dominus bo-norum aliquo casu futurus est. Quare et si ita exheredatio facta sit: 'si mihi filius unus nascetur, exheres esto', quia filia nasci potest uel plures filii uel filius et filia, uenter in possessionem mittetur: satius est enim sub incerto eius qui edetur ali etiam eum qui exheredatus sit, quam eum qui non sit exheredatus fame necari: ratum-que esse debet, quod deminutum est, quamuis is nascatur, qui repellitur. Idem erit dicen-dum et si mulier, quae fuit in possessione, abortum fecisset. Sed et si sub condicione postumus sit exheredatus, pendente condicione Pedii sententiam admittimus existimantis posse uentrem in possessionem mitti, quia sub incerto utilius est uentrem ali. Si uent[2er]2 ab institutis exheredatus sit, a substitutis praeteritus, Marcellus negat in possessionem eum mitti posse uiuentibus institutis, quia exheredatus est: quod uerum est. Per contrarium @1 autem si ab institutis praeteritus sit uenter, a substitutis exheredatus, uiuis institutis mit-tendus est in possessionem: quod si non uiuant, negat mittendum, quia ad eum gradum deuoluta hereditas est, a quo exheredatus est. Si filius ab hostibus captus sit, uxor eius praegnas in possessionem soceri bonorum mittenda est: nam aliquo casu spes est id quod nascitur inter suos heredes futurum, ut puta si pater eius apud hostes de-cedat. Sed et si quis uentrem exheredasset: 'qui mihi intra menses tres mortis meae natus erit, exheres esto' uel 'qui post tres menses', uenter in possessionem utique mittetur, quia aliquo casu suus heres futurus est: et sane benigniorem esse praetorem in hanc par-tem oportebit, ne qui speratur ante uitam necetur. Rectissime autem praetor nusquam uxoris fecit mentionem quia fieri potest, ut mortis tempore uxor non fuerit, quae se ex eo praegnatem dicit. Etiam ex emancipato uenter ad possessionem admittitur. unde apud Iulianum libro uicensimo septimo digestorum quaeritur, si emancipatus quis sit ȥuxore iam praegnate, deinde decessisset et pater eius mortuus sit, an uenter in possessio-nem emancipati patris mitti possit. et rectissime scripsit rationem non esse, cur uenter, quem edictum admittit, repelli debeat: est enim aequissimum partui consuli, qui natus bo-norum possessionem accepturus est. sed et si auus uiueret, similiter uentrem admittemus. Si filius in adoptionem datus decesserit praegnate uxore, tunc deinde adoptator defunctus fuerit, mittetur uenter in possessionem aui adoptiui. sed an etiam in eius, qui in adoptio-nem dederat filium, mittetur, uideamus: et si hic nepos postumus heres ab auo naturali institutus sit, mittetur in possessionem, quia et nato ei, si nemo ex liberis sit alius bo-norum possessio secundum tabulas dari potest, aut, si sint liberi praeteriti, etiam contra tabulas cum ipsis potest accipere. Si pater nuru praegnate filium emancipauerit, non in totum repelli uterus debet: namque natus solet patri ex nouo edicto iungi. et generaliter quibus casibus patri iungitur natus, admittendus est uenter in possessionem. Si ea, quae in possessionem uult ire, uxor negetur uel nurus uel esse uel fuisse uel ex eo praegnas non esse contendatur: decretum interponit praetor [2ad]2 exemplum Carboniani edicti. et ita diuus Hadrianus Claudio Proculo praetori rescripsit, ut summatim de re cognosceret et, si manifesta calumnia uidebitur eius, quae uentris nomine in possessione mitti desiderat, nihil noui decerneret: si dubitari de re poterit, operam daret, ne praeiudicium fiat ei, quod in utero est, sed uentrem in possessionem mitti oportet. apparet itaque, nisi manifesta sit calumniatrix mulier, debere eam decretum eligere: et ubi omnino iuste dubitari poterit, an ex eo praegnas sit, decreto tuenda est, ne praeiudicium partui fiat. idemque est et si status mulieri controuersia fiat. Et generaliter ex quibus causis Carbonianam bonorum possessionem puero praetor dare solitus est, ex hisdem causis uentri quoque subuenire praetorem debere non dubitamus, eo facilius, quod fauorabilior est causa partus quam pueri: partui enim in hoc fauetur, ut in lucem producatur, puero, ut in familiam inducatur: partus enim iste alendus est, qui et si non tantum parenti, cuius esse dicitur, uerum etiam rei publicae nascitur. Si quis prima uxore praegnate facta mox aliam duxerit eamque praegnatem fecerit diemque suum obierit, edictum ambobus sufficiet, uide-licet cum nemo contendit nec calumniatricem dicit. Quotiens autem uenter in possessionem mittitur, solet mulier curatorem uentri petere, solet et bonis. sed si quidem tantum uentri curator datus sit, creditoribus permittendum in custodia bonorum esse: si uero non tantum uentri, sed etiam bonis curator datus est, possunt esse securi creditores, cum periculum ad curatorem pertineat. idcirco curatorem bonis ex inquisitione dandum, idoneum scilicet, @1 oportet creditores curare uel si quis alius est, qui non edito partu successionem speret. Hoc autem iure utimur, ut idem curator et bonis et uentri detur: sed si creditores instant uel qui sperat se successurum, diligentius atque circumspectius id fieri debebit et plures, si desiderentur, dandi sunt. Mulier autem in possessionem missa ea sola, sine quibus fetus sustineri et ad partum usque produci non possit, sumere ex bonis debet: et in hanc rem curator constituendus est, qui cibum potum uestitum tectum mulieri praestet pro faculta-tibus defuncti et pro dignitate eius atque mulieris. Deminutio autem ad hos sumptus fieri debet primum ex pecunia numerata: si ea non fuerit, ex his rebus, quae patrimonia one-rare magis impendio quam augere fructibus consueuerunt. Item si periculum est, ne interim res usu capiantur, ne debitores tempore liberentur, idem curare debet. Ita igitur curam hoc quoque officio administrabit, quo solent curatores atque tutores pupillorum. Eligitur autem curator aut ex his, qui tutores dati sunt postumo, aut ex necessariis adfinibusque aut ex substitutis aut ex amicis defuncti aut ex credi[2t]2oribus, sed utique is, qui idoneus uidebitur: aut si de personis eorum quaestio moueatur, uir bonus eligitur. Quod si non-dum sit curator constitutus (quia plerumque aut non petitur aut tardius petitur aut serius datur), Seruius aiebat res hereditarias heredem institutum uel substitutum obsignare non debere, sed tantum pernumerare et mulieri adsignare. Idem ait ad custodienda ea, quae sine custodia salua esse non possunt, custodem ab herede ponendum (ut puta pecoris, et si nondum messis uindemiaue facta sit): et si fuerit controuersia, quantum deminui opor-teat, arbitrum dandum. Curatore autem constituto haec omnia cessare puto: conscribere tamen curatori debent et uendenti et inuentarium rerum facienti. Tamdiu autem uenter in possessionem esse debet, quamdiu aut pariat aut abortum faciat aut certum sit eam non esse praegnatem. Et si sciens prudensque se praegnatem non esse consumpserit, de suo eam id consumpsisse Labeo ait. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Sed et si eum ediderit qui repulsus est, discedere debet. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Sumptus autem ab ea facti bona fide non repetuntur. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Habitatio quoque, si domum defunctus non habuit, conducenda erit mulieri. Seruis quoque mulieris, qui necessarii sunt ad ministerium eius secundum dignitatem, cibaria praestanda sunt. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Curator uentris alimenta mulieri statuere debet. nec ad rem pertinet, an dotem habeat, unde sustentare se possit, quia uidentur quae ita praestantur ipsi praestari qui in utero est. Curator uentri datus sol-uendi debiti rationem habere debet, utique eius, quod sub poena aut pignoribus pretiosis debetur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Extraneo post[2u]2mo herede @1 instituto non aliter uenter in possessionem mittitur, nisi mater aliunde se alere non possit, ne forte ei, qui natus bonorum possessor futurus est, denegasse alimenta uideamur. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad edictum. Ubicumque ab intestato ad-mittitur quis, illic et uenter admittitur, scilicet si talis fuerit is qui in utero est, ut, si in rebus humanis esset, bonorum possessionem petere posset: ut in omnibus partibus edicti pro superstite habeatur is qui in utero est. Interdum non passim, sed cum causae cogni-tione mitti uenter in possessionem debet, si qui sit, qui controuersiam referat. sed hoc tantum ad eum uentrem erit referendum, qui cum liberis admittitur. ceterum si mittatur unde legitimi uel qua alia ex parte, dicendum est non esse causae cognitionem necessa-riam: nec enim aequum est in tempus pubertatis uentrem uesci de alieno in tempus puber-tatis dilata controuersia. sed enim placet omnes controuersias, quae quasi status contro-uersiam continent, in tempus pubertatis differri, sed non ut in possessione sit status con-trouersia dilata, sed sine possessione. Quamuis autem praetor uentrem in possessionem mittat, cum his, quibus possessionem dederit, attamen etiam solus uenter admittetur ad bonorum possessionem. @@&7Paulus& libro primo de adulteris. Si uentris nomine mulier missa sit in pos-sessionem, diuus Hadrianus Calpurnio Flacco differendam accusationem adulterii rescripsit, ne quod praeiudicium fieret nato. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Cum uenter mittitur in posses-sionem, quod in uentris alimenta deminutum est detrahitur uelut aes alienum. @@&7Paulus& libro septimo quaestionum. Postumus natus quocumque tempore, qui tamen testatoris morte conceptus iam erit, potest agnoscere bonorum possessionem: nam et uentrem praetor ex omnibus [2partibus]2 edicti mittit in possessionem bonorum, non missurus scilicet, si ei nato daturus non esset bonorum possessionem. @@@@{1DE CARBONIANO EDICTO}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Si cui controuersia fiet, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde possessio datur ac si nulla de ea re ȥcontrouersia esset et iudicium in tempus pubertatis causa cognita differtur. Eum qui con-trouersiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse praetor iubet. Non tantum masculi, sed et feminae ex uirili sexu descendentes Car-boniani commodum habebunt. Et generaliter dicimus his demum Carbonianum competere, quibus contra tabulas bonorum possessio competit, his uero non competere, qui repelluntur a contra tabulas bonorum possessione. Si quis non ab aliquo hanc controuersiam patiatur, quod inter liberos non sit, sed ab ipso patre, ut puta nepos, qui se retentum in potestate aui dicit, ab emancipato patre, cui iungi desiderat, an differri debeat? et magis est, ut differatur: parui enim refert, quis ei controuersiam facit, cum et si testator eum negauerit ex liberis, non tamen exheredem scripserit, Carboniano possit esse locus. Sed et si quis non tantum ex liberis negetur esse, uerum seruus etiam esse dicatur forte ex ancilla editus, @1 Iulianus scripsit adhuc Carboniano locum esse: quod et diuus Pius rescripsit: nam uel magis consulendum est his quibus maius periculum intenditur. nam si aliter obseruetur, inuenta erit ratio, quemadmodum audacissimus quisque maiore iniuria inpuberem adficiat, quod et plura et grauiora de eo mentiatur. Sed et si ipse defunctus seruus esse dicatur, idem erit dicendum. Sed et si fiscus facit impuberi controuersiam, Carbonianum edictum potest locum habere. Pomponius libro septuagensimo nono ad edictum scripsit, cum filius heres uel exheres scriptus est, Carbonianum edictum cessare, quamuis filius esse negetur, quia uel quasi scriptus habet bonorum possessionem, etiamsi filius non est, uel repellitur quasi exheredatus, etsi filius esse uideatur: nisi forte postumus, inquit, est heres institutus et natus negetur esse filius, sed subiectus esse dicetur, quo casu eius partis tantum danda est ei bonorum possessio, ex qua institutus est. Idem ait, cum quidam exheredem scripsisset filium, quod diceret eum ex adulterio conceptum, quia fieret ei haec controuersia, an inter liberos sit, ex hac parte edicti ei bonorum possessionem competere, cum, si sine elogio exheres scriptus esset, non haberet bonorum possessionem. idemque et si ita sit scriptum: 'quisquis est, qui filium meum se esse dicit, exheres esto', quia non est filius exheredatus. Si quis filium suum heredem instituerit ex minima parte sic 'ille qui ex illa natus est heres esto', non quasi filium suum, deinde hic contendat patrem intestatum decessisse seque ei suum heredem esse, interest, coheredes eius utrum negent eum filium an uero contendunt testamentum ualere. si testamentum ualere contendunt, controuersia non est differenda et Carbonianum cessat: quod si filium eum negant et ad ipsos potius quasi ad consanguineos hereditatem pertinere dicunt, data bonorum possessione impuberi controuersia in tempus pubertatis differtur. Si mater subiecti partus arguatur, an differenda sit quaestio propter statum pueri, quaeritur. et si quidem pupilli status in dubium deuocatur, differri quaestio in tempus pubertatis debet, cum metus potest esse, ne minus idonee defendatur: cum uero mater rea postulatur utique integra fide, et maiore constantia causam defensura recenti tempore, dubium non est cognitionem fieri oportere, et post euentum cognitionis, si sup-positum apparuerit, actiones hereditariae puero denegandae sunt omniaque perinde habenda, atque si heres scriptus non fuisset. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Licet mulier, quae partum subiecisse dicitur, decesserit, tamen, si participes maleficii sint, in praesenti cognoscen-dum est. si autem nemo sit qui puniri possit, quia omnes participes facinoris forte de-cesserint, secundum Carbonianum edictum in tempus pubertatis differenda cognitio est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Carbonianum edictum apta-tum est ad contra tabulas bonorum possessionem et intestati, cum et in secundum tabulas in quibusdam casibus possit uideri necessarium edictum, ueluti si pater familias ita insti-tuerit: 'postumus heres esto' uel 'postuma heres esto' et negetur esse uerum, quod in testa-mento scriptum est. Et cum de fideicommissis uel de legatis quaeritur, differri potest causa in tempus pubertatis: id enim diuus Pius Claudio Hadriano rescripsit. Quamuis scripto heredi non promitti bonorum possessionem ex edicto Carboniano certum sit, tamen quaestionem status in tempus pubertatis differri procul dubio est. ergo si quidem de pa-rentis bonis simul et de statu controuersia fiat, hoc edictum locum habebit: sin uero tan-tum status, differetur quaestio in tempus pubertatis, sed non ex Carboniano, sed ex con-stitutionibus. Puberi quamuis minori uiginti quinque annis Carbonianum non succurrit. sed [2et si]2, cum esset pubes, quasi impubes obrepserit bonorumque possessionem accepit, dicen- @1 dum erit nihil eum egisse: nam et si impubes esset mox pubes factus, finiretur bonorum possessionis emolumentum. Causae cognitio in eo uertitur, ut, si manifesta calumnia ap-pareret eorum, qui infantibus bonorum possessionem peterent, non daretur bonorum pos-sessio. summatim ergo, cum petitur ex Carboniano bonorum possessio, debet praetor cognoscere: et si quidem absolutam causam inuenerit euidenterque probatur filium non esse, negare debet ei bonorum possessionem Carbonianam: si uero ambiguam causam, hoc est uel modicum pro puero facientem, ut non uideatur euidenter filius non esse, dabit ei Carbonianam bonorum possessionem. Duae autem sunt causae cognitiones, una dandae Carbonianae possessionis, quae habet commodum illud, ut, perinde atque si nullam contro-uersiam pateretur impubes, possessionem accipiat, alia causae cognitio illa, utrum differri debeat in tempus pubertatis cognitio an repraesentari. hoc autem diligentissime praetori examinandum est, an expediat pupillo repraesentari cognitionem an potius differri in tem-pus pubertatis, et maxime inquirere hoc a cognatis matre tutoribusque pupilli debet. finge esse testes quosdam, qui dilata controuersia aut mutabunt consilium aut decedent aut propter temporis interuallum non eandem fidem habebunt: uel finge esse anum obstetricem uel ancillas, quae ueritatem pro partu possunt insinuare, uel instrumenta satis idonea ad uictoriam uel quaedam alia argumenta, ut magis damnum patiatur pupillus, quod differtur cognitio, quam compendium, quod non repraesentatur: finge pupillum satisdare non posse et admissos in possessionem, qui de hereditate controuersiam faciunt, multa posse subtra-here nouare moliri: aut stulti aut iniqui praetoris erit rem in tempus pubertatis differre cum summo eius incommodo, cui consultum uelit. diuus etiam Hadrianus ita rescripsit: 'Quod in tempus pubertatis re[2s]2 differri solet, pupillorum causa fit, ne de statu periclitentur, antequam se tueri possint. Ceterum si idoneos habeant, a quibus defendantur, et tam ex-peditam causam, ut ipsorum intersit mature de ea iudicari, et tutores eorum iu-dicio experiri uolunt: non debet aduersus pupillos obseruari, quod pro ipsis excogitatum est, et pendere status eorum, cum iam possit indubitatus esse'. Si mater impu-beris subiecti partus rea postulata causam optinuerit, poterit adhuc superesse status quaestio, ut puta si dicatur aut non esse ex ipso defuncto conceptus aut ex ipso quidem, sed non ex matrimonio editus. Si is, qui status controuersiam filio faciebat et solum se filium di-cebat, decesserit et mater ei heres extiterit, si quidem eandem controuersiam impuberi mater faciat, qui se ex alia natum adfirmat, quam filius eius faciebat, scilicet ut neget eum filium, idcircoque ad se totam hereditatem ex persona filii sui defuncti pertinere debere: in tempus pubertatis differri Iulianus ait, quia nihil interest, suo an hereditario nomine controuersiam faciat. plane si mater concedat hunc quoque defuncti filium esse idcircoque partem dimidiam hereditatis solam sibi uindicet ex bonis paternis, non erit iudicium in tempus pubertatis differendum: non enim de paternis, sed de fraternis bonis impuberi fit ȥcontrouersia. Ibidem Iulianus quaerit: si duo impuberes patiantur status controuersiam et alter eorum pubuerit, exspectari alterius quoque pubertas debet, scilicet ut sic de utriusque statu agatur, ne aliquod praeiudicium fiat impuberi per puberis personam. Parui refert, utrum petitor sit impubes an possessor, qui status controuersiam patitur: nam siue possi-deat siue petat, in tempus pubertatis differtur. Si duo impuberes inuicem faciant status controuersiam, interest, utrum quisque se solum filium dicat an et se. nam si se solum dicat filium, dicendum est debere controuersiam ad utriusque pubertatem differr[2i]2, siue pe- @1 titor siue possessor sit. si uero alter se solum, alter et se dicat, [2si]2 quidem ille adoleuerit qui se solum dicat, adhuc differtur controuersia propter pueritiam eius qui et se dicit, sed de parte, non de toto: de parte enim utique nec litigatur. quod si ille adoleuerit qui et se dicit, ille impubes sit qui se solum dicit, non differtur controuersia: nec enim patitur impubes status controuersiam, sed facit, cum hic pubes et se dicat, illum non neget filium. Si quis liber et heres esse iussus status controuersiam impuberi faciat, qui filius esse et testamentum patris rupisse dicitur, Iulianus ait utraque iudicia et hereditatis et libertatis in tempus pubertatis differenda: neutrum enim eorum ita explicari potest, ut non condi-cioni eius, qui se filium esse contendat, praeiudicetur. ceterae quoque libertatis quaestiones ex testamento pendentes in tempus pubertatis differuntur. Cum extaret impubes, qui se filium defuncti diceret, debitoresque negent eum filium esse defuncti et intestati heredi-tatem ad adgnatum, qui forte trans mare aberit, pertinere: necessarium erit puero Carbo-nianum edictum. sed et absenti erit prospiciendum, ut cautio praestetur. Missum autem ex Carboniano in possessionem student praetores possessorem constituere. quod si coeperit aut hereditatem petere quasi bonorum possessor Carbonianus aut singulas res, rectissime Iulianus libro uicensimo quarto digestorum scribit exceptione eum summouendum: contentus enim esse debet hac praerogatiua, quod possessorem eum praetor tantisper constituit. si igitur uult hereditatem aut singulas res petere, petat, inquit, directa actione quasi heres, ut ea petitione iudicari possit, an quasi ex liberis heres sit, ne praesumptio Carbonianae bonorum possessionis iniuriam aduersariis afferat: quae sententia habet rationem et aequi-tatem. Haec autem possessio intra annum datur, sicuti ordinariae quoque, quae liberis dan-tur, intra annum dantur. Sed oportebit hunc, qui se filium dicit, non solum Carbonia-nam bonorum possessionem accipere, uerum etiam ordinariam agnoscere. Currunt autem tempora ad utramque bonorum possessionem separatim, ordinariae quidem, ex quo patrem suum decessisse scit et facultatem bonorum possessionis petendae habuit, Carbonianae uero ex eo tempore, ex quo controuersiam sibi fieri cognouit. @@&7Iulianus& libro uicensimo quarto digestorum. Ideo s[2i]2 ex prima parte edicti bonorum possessionem non petierit, alias poterit ex sequenti parte edicti ad exemplum Carboniani accipere bonorum possessionem, alias non poterit. nam si confestim post patris mortem controuersia ei facta fuerit, an inter liberos bonorum possessionem accipere possit, simul ad utriusque edicti causam annus cessisse uidebitur: si uero interposito tempore scierit controuersiam sibi moueri, poterit etiam finito tempore, intra quod ex prima parte bonorum possessionem acceperat, ex sequenti bonorum possessionem petere. quam cum acceperit, perpetuo possessoriis actionibus utetur: sed si post pubertatem contra eum iudi-catum fuerit, denegabuntur ei actiones. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Sed si is, qui controuer-siam impuberi facit, ex liberis sit, eueniet, ut, siue caueat hic, cui status fit controuersia, siue non caueat, attamen simul sit in possessionem. Si impubes non defendatur idcircoque missus sit in possessionem etiam aduersarius eius, actiones hereditarias quis exercebit? et ait Iulianus libro uicensimo quarto digestorum curatorem constitui debere, qui omnia curet actiones exerceat. denique scribit etiam eum, qui cum impubere missus est in pos-sessionem, actiones posse aduersus curatorem intendere nec esse prohibendum: nullum enim per hoc praeiudicium hereditati fieri: nam et aduersus ipsum pupillum, si satis @1 dedisset, recte experiretur. Quotiens impubes satis non dat, mittitur in possessionem aduersarius eius, siue satis det siue non det. si uelit aduersarius committi sibi administra-tionem, satis dare debet pupillo: ceterum si satis non det, debet curator constitui, per quem bona administrentur. aduersarius autem si satis dederit, res, quae tempore periturae aut deteriores futurae sint, distrahere debet: item a debitoribus, qui tempore liberabuntur, exigere debet: cetera cum pupillo possidebit. An autem uescendi causa deminuere possit is qui ex Carboniano missus est, uideamus. et si quidem satis impubes dedit, siue de-creuit praeses siue non, deminuet uescendi causa et hoc minus restituet hereditatis peti-tori. quod si satis dare non potuit et aliter alere se uidetur non posse, deminuendi causa usque ad id, quod alimentis eius necessarium est, mittendus est. nec mirum debet uideri hereditatem propter alimenta minui eius, quem fortasse iudicabitur filium non esse, cum omnium edictis uenter in possessionem mittatur et alimenta mulieri praestentur propter eum, qui potest non nasci, maiorque cura debeat adhiberi, ne fame pereat filius, quam ne minor hereditas ad petitorem perueniat, si apparuit filium non esse. Maxime autem puto, si missus fuerit in possessionem aduersarius, desiderandum a praetore, ne instru-menta in possessionem suam redigat: ceterum decipietur pupillus, dum uel instruitur ad-uersarius eius uel etiam intercipere ea potest. Cum autem in satisdatione et pupillus et aduersarius eius cessant, curator constituendus est, qui bona administret et quandoque ei qui iudicio uicerit restituat. quid tam[2en]2, si tutores pupilli uelint administrare? non erunt audiendi, nisi satis dederint nomine pupilli aut curatores quoque idem ipsi sint constituti. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. De bonis matris an decre-tum interponendum sit, quaeritur. et decretum quidem non est interponendum, dilatio autem longissima danda est, quae in tempus pubertatis extrahet negotium. Plane si simul de paternis et de maternis bonis controuersia sit uel etiam de fratris, et has controuersias in tempus pubertatis differendas esse Iulianus respondit. Huic autem edicto locus est etiam si ab intestato ad bonorum possessionem ueniant liberi, tametsi ex inferioribus par-tibus petant, qua legitimi uocantur, quoniam sui sunt, uel ex illa, qua cognatis datur. Ita demum autem huic edicto locus est, si status et hereditatis controuersia sit: nam si tantum status (quod puta seruus dicatur esse) nec ulla bonorum controuersia sit, hoc casu liberale iudicium statim explicandum erit. Qui pupillo controuersiam facit si simul cum eo in possessionem missus est, ali ex bonis defuncti non debebit nec quicquam de bonis deminuere: haec enim possessio pro satisdatione cedit. Non solum alimenta pupillo prae-stari debent, sed et in studia et in ceteras necessarias impensas debet impendi pro modo facultatium. Post pubertatem quaeritur, an actoris partes sustinere debeat qui ex Carbo-niano missus est in possessionem. et responsum est rei partes eum sustinere debere, maxime si cauit. sed et si non cauerat, si nunc paratus sit cauere, quasi possessor con-ueniendus est: quod si nunc non caueat, possessio transfertur aduersario satis offerente: perinde atque si nunc primum ab eo peteretur hereditas. @@&7Iulianus& libro uicensimo quarto digestorum. Si impubes negetur iure adop-tatus et ideo paternae hereditatis ei controuersia fiat, non erit iniquum simile Carboniano decretum interponi. Item si impubes in adoptionem datus esse dicatur et ideo negetur naturalis patris hereditas ad eum pertinere, quia et hoc casu quaeritur, an iure filii here-ȥditatem optinere possit, locus erit Carboniano edicto. Cum uero proponitur exheredatus esse, non est necessarium controuersiam [2in tempus]2 pubertatis differri, quia non de ipsius @1 filii, sed de testament[2i]2 iure quaeritur. Si mater eius, cui et de libertate et de hereditate paterna controuersia fit, in quaestionem libertatis uocatur, iudicium de matre non semper in tempus pubertatis differendum erit: nam et ipsi, qui subiectus esse dicitur, ex causa repraesentari solet. Quotiens Carbonianum decretum interponitur, eodem loco rem haberi oportet, quo esset, si nulla controuersia fieret ei, qui bonorum possessionem acceperit. Cum autem ex duobus fratribus ex hoc decreto missis alter pro parte sua paternam here-ditatem non defendit, compellitur alter totam defendere aut uniuersa creditoribus cedere. Interdum etiam exheredatus filius ex Carboniano decreto bonorum possessionem accipiet, si non contra tabulas petit bonorum possessionem, sed ab intestato unde liberi (quia neget tabulas testamenti patris tales esse, ut secundum eas bonorum possessio dari possit) et dicatur non esse filius. Si pupillus liberti paterni bonorum possessionem petet, negaretur autem filius patroni esse, quia de paternis bonis nulla controuersia ei fieret, differendum hoc iudicium non est. si uero post interpositum Carbonianum decretum haec quoque con-trouersia moueretur, hoc iudicium in id tempus differri debet. Quaesitum est, an simul et pupillus ex Carboniano et scripti heredes secundum tabulas bonorum possessionem ha-berent. respondi, si filius non esset aut non accepisset contra tabulas uel ab intestato bonorum possessionem, simul et ipsum ex Carboniano et scriptos heredes secundum tabulas habituros bonorum possessionem. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Decessit, quem ego filium meum et in mea potestate esse dico: existit impubes, qui eum patrem familias et ad se hereditatem pertinere dicat: decretum necessarium esse respondit. Item emancipatus decessit intestato superstite filio impubere, qui se ei suum esse dicit: ego contendo ante emancipationem conceptum atque ideo in mea potestate esse et bona emancipati ad me pertinere. et qui-dem hunc filium esse constat: sed hactenus de statu eius quaeritur, quod in potestate patris fuerit nec ne: sententia tamen edicti procul dubio ex Carboniano admittitur. @@&7Neratius& libro sexto membranarum. Quod Labeo scribit, quotiens suppo-situs esse dicitur pupillus, cum quo de patris eius hereditate controuersia est, curare prae-torem debere, ut is in possessione sit: de eo puto eum uelle intellegi, qui post mortem patris familiae, qui se sine liberis decedere credidit, filius eius esse dici coepit: nam eius, qui adgnitus est ab eo, de cuius bonis quaeritur, iustior in ea re causa est quam postumi. @@&7Marc&[2&7ellus&]2 libro septimo digestorum. Cum mulier defe-rente herede iurauerit se praegnatem esse, bonorum possessio ex edicto Carboniano dari debet, uel denegari, si illa heredi detulit iusiurandum, cum causa cognita detur possessio, @1 ne aut heredi bonorum possessio data faciat praeiudicium aut denegata ius ordinarium eripiat pupillo. @@&7Papinianus& libro tertio decimo quaestionum. Cum sine beneficio praetoris qui patitur controuersiam filius heres esse potest, forte quia scriptus est, edicto Carboniano locus non est: ac similiter cum certum est, quamuis filius sit, eum tamen heredem non fore, ueluti si Titio herede instituto postumus aut impubes exheredatus negetur filius. nec ad rem pertinet, quod interest illius in quibusdam filium esse, ueluti propter fratris ex alia matre nati bona uel iura libertorum et sepulchrorum: istos enim casus ad Carbonia-num constat non pertinere. @@&7Idem& libro quarto decimo quaestionum. Scriptus heres, contra quem filius impubes, qui subiectus dicitur, ex edicto primo bonorum possessionem petit, exemplo legitimi secundum tabulas interim accipere non potest. quod si medio tempore scriptus uel ille, qui intestati poss[2es]2sionem habere potuerit, moriantur, heredibus eorum succurren-dum erit: quid enim, si non potuerunt adire hereditatem iure cessante uel ob litem in dubio constituti? @@&7Paulus& libro undecimo responsorum. Titia post mortem mariti sui postu-mam enixa est: eidem Titiae crimen adulterii Sempronius apud praesidem prouinciae obiecit: quaero, an in tempus pubertatis quaestio adulterii differri debeat, ne praeiudicium postumae fiat. Paulus respondit, si ei pupillae, de qua quaeritur, bonorum paternorum quaestio non moueatur, sine causa tutores desiderare adulterii quoque quaestionem in tem-pus pubertatis pupillae differri. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Quaeritur, an impubes, qui bonorum possessionem ex Carboniano accepit, si, antequam possessio ad eum translata fuerit, pubes factus sit, petitoris partibus fungi debeat. respondit in eo, quod a possessore petet, pro-bationem ei incumbere. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Haec bonorum possessio, si satis datum sit, non tantum ad possessionem apiscendam, sed ad res etiam persequendas et debitum exigendum et collationem bonorum et dotis et omnium quae conferri diximus prodest. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Sed sicuti de bonis paternis emancipato cauetur, ita de istis quae ipsi confert cauendum est. @@@@{1DE BONORUM POSSESSION[2E]2 SECUNDUM TABULAS}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad edictum. Tabulas testamenti accipere debemus omnem materiae figuram: siue igitur tabulae sint ligneae siue cuiuscumque alte-rius materiae, siue chartae siue membranae sint uel si corio alicuius animalis, tabulae recte dicentur. Non autem omnes tabulas praetor sequitur hac parte edicti, sed supremas, hoc est eas, quae nouissimae ita factae sunt, post quas nullae factae sunt: supremae enim hac sunt non quae sub ipso mortis tempore factae sunt, sed post quas nullae factae sunt, licet hae ueteres sint. Sufficit autem extare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. igitur etsi apud furem sint uel apud eum, apud quem depositae sunt, dubitari non oportet admitti posse bonorum possessionem: nec enim opus est aperire eas, ut bonorum possessio secundum tabulas agnoscatur. Semel autem exstitisse tabulas mortuo @1 testatore desideratur, tametsi exstare des[2ie]2rint: quare et si postea interciderunt, bonorum possessio peti poterit. Scientiam tamen exigemus, ut sciat heres extare tabulas certusque sit delatam sibi bonorum possessionem. Si quis in duobus exemplaribus fecerit testamen-tum et aliud exstet, aliud non exstet, tabulae extare uidentur petique potest bonorum possessio. Sed et si in duobus codicibus simul signatis alios atque alios heredes scripserit et utrumque extet, ex utroque quasi ex uno competit bonorum possessio, quia pro unis tabulis habendum est et supremum utrumque accipiemus. Sed si unum fecerit testator quasi testamentum, aliud quasi exemplum, si quidem id extat quod uoluit esse testamen-tum, bonorum possessio petetur, si uero id quod exemplum erat, bonorum possessio peti non poterit, ut Pomponius scripsit. Exigit praetor, ut is, cuius bonorum possessio datur, utroque tempore ius testamenti faciendi habuerit, et cum facit testamentum et cum mo-ritur. proinde si impubes uel furiosus uel quis alius ex his qui testamentum facere non possunt testamentum fecerit, deinde habens testamenti factionem decesserit, peti bonorum possessio non poterit. sed et si filius familias putans se patrem familias testamentum fe-cerit, deinde mortis tempore pater familias inueniatur, non potest bonorum possessio se-cundum [2tabulas]2 peti. sed si filius familias ueteranus de castrensi faciat, deinde emanci-patus uel alias pater familias factus decedat, potest eius bonorum possessio peti. sed si quis utroque tempore testamenti factionem habuerit, medio tempore non habuerit, bonorum possessio secundum tabulas peti poterit. Si quis autem testamentum fecerit, deinde ami-serit testamenti factionem uel furore uel quod ei bonis interdictum est, potest eius peti ȥbonorum possessio, quia iure testamentum eius ualet: et hoc generaliter de omnibus huius-modi dicitur, qui amittant mortis tempore testamenti factionem, sed ante factum eorum testamentum ualet. Si linum, quo l[2i]2gatae sunt tabulae, incisum sit, si quidem alius contra uoluntatem testatoris inciderit, bonorum possessio peti potest: quod si ipse testator id fecerit, non uidentur signatae et ideo bonorum possessio peti non potest. Si rosae sint a muribus tabulae uel linum aliter ruptum uel uetustate putrefactum uel situ uel casu, et sic uidentur tabulae signatae, maxime si proponas uel unum linum tenere. si ter forte uel quater linum esset circumductum, dicendum est signatas tabulas eius extare, quamuis uel incisa uel rosa sit pars uni. @@&7Idem& libro quadragensimo primo ad edictum. Aequissimum ordinem praetor secutus est: uoluit enim primo ad liberos bonorum possessionem contra tabulas pertinere, mox, si inde non sit occupata, iudicium defuncti sequendum. exspectandi igitur liberi erunt, quamdiu bonorum possessionem petere possunt: quod si tempus fuerit finitum aut ante decesserint uel repudiauerint uel ius petendae bonorum possessionis amiserint, tunc reuertetur bonorum possessio ad scriptos. Si sub condicione heres institutus filius sit, Iulianus peraeque putauit secundum tabulas competere ei quasi scripto bonorum posses-sionem, qualisqualis condicio sit, etiam si haec 'si nauis ex Asia uenerit': et quamuis de-fecerit condicio, praetor tamen filium, qui admiserit secundum tabulas, tueri debebit ac si contra tabulas acceperit: quae tuitio et qui emancipatus est necessaria est. Pro qua quis-que parte heres scriptus est, pro ea accipiet bonorum possessionem, sic tamen, ut, si non sit qui ei concurrat, habeat solus bonorum possessionem: quamdiu tamen ex heredibus unus deliberat, utrum admittat bonorum possessionem an non, portio bonorum possessionis eius coheredi non defertur. Si Primus quidem ita substitutus sit, si intra decem, Secun- @1 dus, si post decem intra quattuordecim annos: si quidem intra decem decesserit, Primus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, si uero post decem intra quattuordecim, Secundus solus heres erit et accipiet bonorum possessionem, nec sibi iunguntur, cum ad suam quisque causam substitutus sit. Defertur bonorum possessio secundum tabulas primo gradu scriptis heredibus, mox illis non petentibus sequentibus, non solum substi-tutis, uerum substituti quoque substitutis, et per seriem substitutos admittimus. primo gradu autem scriptos accipere debemus omnes, qui primo loco scripti sunt: nam sicuti ad adeundam hereditatem proximi sunt, ita et ad bonorum possessionem admittendam. Si quis ita scripserit: 'Primus ex parte heres esto: si Primus heres non erit, Secundus heres esto. Tertius ex alia parte dimidia heres esto: si non erit, Quartus heres esto', Primus et Tertius priores ad bonorum possessionem inuitantur. Si quis ita instituerit he-redes: 'uter ex fratribus meis Seiam uxorem duxerit, ex dodrante mihi heres esto, uter non duxerit, ex quadrante heres esto', si quidem mortua fuerit Seia, aequas partes habi-turos heredes constat: quod si ab altero uxor ducta fuerit, dodrantem et quadrantem eis competere: bonorum autem possessionem, antequam existat condicio, neutrum petere. Si consulto sit inductum nomen heredis, indubitanter probatur bonorum possessionem petere eum non posse, quemadmodum non potest, qui heres scriptus est non consulto testatore: nam pro non scripto est, quem scribi noluit. Si duo sint heredes instituti Primus et Se-cundus, Secundo Tertius substitutus, omittente Secundo bonorum possessionem Tertius succedit: quod si Tertius noluerit hereditatem adire uel bonorum possessionem accipere, reccidit bonorum possessio ad Primum. nec erit ei necesse petere bonorum possessionem, sed ipso iure ei adcrescet: heredi enim scripto sicut portio hereditatis, ita et bonorum possessio adcrescit. Si seruus heres scriptus sit, ei domino defertur bonorum possessio, ad quem hereditas pertinebit: ambulat enim cum dominio bonorum possessio. quare si mortis tempore Stichus heres institutus fuit seruus Sempronii nec Sempronius eum iussit adire, sed uel decessit uel etiam eum alienauit et coepit esse Septicii: euenit, ut, si Septi-cius [2e]2um iusserit, Septicio deferatur bonorum possessio: ad hunc enim hereditas pertinet. unde si per multos dominos transierit seruus tres uel plures, nouissimo dabimus bonorum possessionem. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Uerum est omnem postu-mum, qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem petere posse. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Chartae appellatio et ad nouam chartam refertur et ad deleticiam: proinde et si in opisthographo quis testatus sit, hinc peti potest bonorum possessio. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Si sub condicione heres quis institutus sit et accepta bonorum possessione secundum tabulas condicio defecerit, interdum euenit, ut res possessori concedenda sit, ut puta si filius sit emancipatus sub condicione heres institutus: nam si defecerit condicio, attamen secundum tabulas bonorum possessionem @1 eum accipere Iulianus scribit. sed et si is fuerit, qui ab intestato bonorum possessor fu-turus esset, tuendum esse scripsit, et hoc iure utimur. Uidendum, an legata ab eis de-beantur. et filius quidem quasi contra tabulas bonorum possessione accepta rem habere uidetur, ceteri uero quasi ab intestato: et ideo filius liberis parentibusque legata relicta solis praestare cogetur, ceteris non. plane ei, cui ab intestato fideicommissum relictum est, erit praestandum, quasi uideatur hoc ipso fraudatus, quod ex testamento petita sit bonorum possessio. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Hi demum sub condicione heredes insti-tuti bonorum possessionem secundum tabulas etiam pendente condicione necdum impleta petere possunt, qui utiliter sunt instituti: quod si inutiliter quis sit institutus, nec ad bo-norum possessionem inutilis institut[2i]2o proficit. @@&7Iulianus& libro uicensimo tertio digestorum. Cum tabulae testamenti plurium signis signatae essent et quaedam ex his non parent, septem tamen signa maneant, suf-ficit ad bonorum possessionem dandam septem testium signa comparere, licet non omnium qui signauerint maneant signa. @@&7Idem& libro uicensimo quarto digestorum. Si ita scriptum sit: 'Sempronius ex parte dimidia heres esto. Titius, si nauis ex Asia uenerit, ex parte tertia heres esto. idem Titius, si nauis ex Asia non uenerit, ex parte sexta heres esto': Titius non ex dua-bus partibus heres scriptus, sed ipse sibi substitutus intellegi debet ideoque non ex maiore parte quam tertia scriptus uidetur. secundum hanc rationem cum sextans uacuus relinquatur, bonorum possessionem Titius accipiet non solum tertiae partis, sed eius quoque, quae ex sextante eidem adcrescit. Qui filio impuberi substituitur ita: 'si filius meus mo-riatur, priusquam in suam tutelam ueniat, tunc Titius mihi heres esto', sicut hereditatem uindicat, perinde ac si uerbum hoc 'mihi' adiectum non esset, ita bonorum quoque eius possessionem accipere potest. Sed et cum in praenomine cognomine erratum est, is ad quem hereditas pertinet etiam bonorum possessionem accipit. Is autem, cuius nomen in testamento uoluntate testatoris perductum est, sicut ad adeundam hereditatem, ita ad pe-tendam bonorum possessionem scriptus non intellegitur, quamuis nomen eius legatur. Qui-dam testamentum in tabulis sibi fecit, filio autem impuberi per nuncupationem substituit. respondi sententiam praetoris in danda bonorum possessione eam esse, ut separatim patris, separatim filii heredes aestimari debeant: nam quemadmodum scripto filii heredi separatim ab heredibus patris, ita nuncupato potest uideri separatim a scriptis patris heredibus bo-norum possessio dari. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. Ut bonorum possessio secundum pupillares tabulas admitti possit, requiritur, an patris testamentum signatum sit, licet secundae tabulae resignatae proferantur. ȥ@@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Si seruus sub condicione heres institutus sit, an bonorum possessionem accipere potest, dubitatur. et Scaeuola noster probat posse. @@&7Papinianus& libro tertio decimo quaestionum. 'Qui ex liberis meis impubes supremus morietur, ei Titius heres esto.' duobus peregre defunctis si substitutus ignoret, uter nouissimus decesserit, admittenda est Iuliani sententia, qui propter incertum condi-cionis etiam prioris posse peti possessionem bonorum respondit. Filius heres institutus post mortem patris ab hostibus rediit: bonorum possessionem accipiet et anni tempus a quo rediit ei computabitur. Testamento facto Titius adrogandum se praebuit ac postea sui iuris affectus uita decessit. scriptus heres si possessionem petat, exceptione doli mali @1 summouebitur, quia dando se in adrogandum testator cum capite fortunas quoque suas in familiam et domum alienam transferat. plane si sui iuris effectus codicillis aut aliis litteris eodem testamento se mori uelle declarauerit, uoluntas, quae defecerat, iudicio re-centi redisse intellegetur, non secus ac si quis aliud testamentum fecisset ac supremas tabulas incidisset, ut priores supremas relinqueret. nec putauerit quisquam nuda uoluntate constitui testamentum: non enim de iure testamenti maxime quaeritur, sed uiribus ex-ceptionis. quae in hoc iudicio quamquam actori opponatur, ex persona tamen eius qui opponit aestimatur. @@&7Paulus& libro septimo quaestionum. Ut scriptus heres adgnoscere possit bonorum possessionem, exigendum puto, ut et demonstratus sit propria demonstratione et portio adscripta ei inueniri possit, licet sine parte institutus sit: nam qui sine parte heres institutus est, uacantem portionem uel alium assem occupat. quod si ita heres scriptus sit, ut interdum excludatur a testamento, eo quod non inuenitur portio, ex qua insti-tutus est, nec bonorum possessionem petere potest. id euenit, si quis ita heredem instituat: 'Titius quanta ex parte priore testamento eum heredem scriptum habeo, heres esto' uel 'quanta ex parte codicillis scriptum eum habeo, heres esto', sic scriptus non inueniatur. quod si ita scripsero: 'Titius, si eum priore testamento ex semisse scriptum heredem habeo' uel 'si eum codicillis ex semisse heredem scripsero, ex semisse heres esto', tunc accipiet bonorum possessionem quasi sub condicione heres scriptus. @@@@{1SI A PARENTE QUIS MANUMISSUS SIT}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad edictum. Emancipatus a parente in ea causa est, ut in contra tabulas bonorum possessione liberti patiatur exitum. quod aequissimum praetori uisum est, quia a parente beneficium habuit bonorum quaerendorum: quippe si filius familias esset, quodcumque sibi adquireret, eius emolumentum patri quae-reret. et ideo itum est in hoc, ut parens exemplo patroni ad contra tabulas bonorum pos-sessionem admittatur. Enumerantur igitur edicto personae manumissorum sic: 'in eo, qui a patre auoue paterno proauoue paterni aui patre'. Nepos ab auo manumissus dedit se adrogandum patri suo: siue manens in potestate patris decesserit siue manumissus diem suum obeat, solus admittetur auus ad eius successionem ex interpretatione edicti, quia perinde defert praetor bonorum possessionem atque si ex seruitute manumissus esset: porro si hoc esset, aut non esset adrogatus, quia adrogatio liberti admittenda non est, aut si obrepserit, patroni tamen nihilo minus ius integrum maneret. Si parens uel accepit pecuniam, ut emanciparet, uel postea uiuus in eum filius quantum satis est contulit, ne iudicia eius inquietet, exceptione doli repelletur. Est et alius casus, quo bonorum posses-sionem contra tabulas parens non accipit, si forte filius militare coeperit: nam diuus Pius rescripsit patrem ad contra tabulas bonorum possessionem uenire non posse. Liberos autem manumissoris non uenire ad contra tabulas bonorum possessionem filii constat, quam-uis patroni ueniant. Patrem autem accepta contra tabulas bonorum possessione et ius anti-quum, quod et sine manumissione habebat, posse sibi defendere Iulianus scripsit: nec enim ei nocere debet, quod iura patronatus habebat, cum sit et pater. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Non usque adeo exaequan-dus est patrono parens, ut etiam Fauiana aut Caluisiana actio ei detur, quia iniquum est ingenuis hominibus non esse liberam rerum suarum alienationem. @1 @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Paconius ait: si turpes personas, ueluti meretricem, a parente emancipatus et manumissus heredes fecisset, totorum bonorum contra tabulas pos-sessio parenti datur: aut constitutae partis, si non turpis heres esset institutus. Si filius emancipatus testamento suo patrem suum praeterierit siue heredem instituerit, fidei-commissa non cogetur pater praestare ex sua parte, quae ei debetur, etiamsi adierit here-ditatem. sed et si filia uel neptis manumissa sit et pater uel auus praeteritus petat bono-rum possessionem, eadem quae in filio dicenda sunt. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Patri qui filium emancipauit de his, quae libertatis causa imposita fuerint, praetor nihil edicit, et ideo frustra pater operas stipula-bitur de filio. @@&7Papinianus& libro undecimo quaestionum. Diuus Traianus filium, quem pater male contra pietatem adficiebat, coegit emancipare. quo postea defuncto, pater ut manu-missor bonorum possessionem sibi competere dicebat: sed consilio Neratii Prisci et Aristonis ei propter necessitatem soluendae pietatis denegata est. @@@@{1DE BONORUM POSSESSIONE EX TESTAMENTO MILITIS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad edictum. Non dubium est, quin debeant ratae uoluntates esse eorum, qui in hosticolo suprema iudicia sua quoquo modo ordinassent ibidemque diem suum obissent. quamquam enim distet condicio militum ab his personis constitutiones principales separent, tamen qui in procinctu uersantur cum eadem pericula experiantur, iura quoque eadem merito sibi uindicant. omnes igitur omnino, qui eius sunt condicionis, ut iure militari testari non possint, si in hosticolo de-prehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint, testabuntur, siue praeses quis sit prouinciae siue legatus siue quis alius, qui iure militari testari non potest. Item nauarchos et trierarchos classium iure militari posse testari nulla dubitatio est. in classibus omnes remiges et nautae milites sunt. item uigiles milites sunt et iure militari eos testari posse nulla dubitatio est. Si quis militum ex alio numero translatus sit in alium, quamuis et hinc sit exemptus et illo nondum peruenerit, tamen poterit iure militari testari: est enim miles, quamuis in numeris non sit. @@@@{1DE IURE PATRONATUS}1 @@&7Ulpianus& libro nono de officio proc[2ons]2ulis. Patronorum querellas aduersus libertos praesides audire et non translaticie exsequi debent, cum, si ingratus libertus sit, non impune ferre eum oporteat. sed si quidem inofficiosus patrono patronae liberisue eo-rum sit, tantummodo castigari eum sub comminatione aliqua seueritatis non defuturae, si rursum causa[2m]2 querellae praebuerit, et dimitti oportet. enimuero si contumeliam fecit aut @1 conuicium eis dixit, etiam in exilium temporale dari debebit: quod si manus intulit, in metallum dandus erit: idem et si calumniam aliquam eis instruxit uel delatorem subor-nauit uel quam causam aduersus eos temptauit. @@&7Ulpianus& libro primo opinionum. Liberti homines negotiatione licita pro-hiberi a patronis non debent. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Si quis tutor datus, cum sibi legata esset ancilla et rogatus eam manumittere, manumiserit adgnito legato et tutela pupilli se excusauerit, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt hunc esse quidem patronum, sed o[2mn]2i commodo patronatus carere. @@&7Idem& libro quinto institutionum. Iura libertorum patronorum liberis, cum pater eorum erat perduellionis damnatus, salua esse diui Seuerus et Antoninus benignis-sime rescripserunt, sicut ex alia causa punitorum liberis iura libertorum salua sunt. ȥ@@&7Idem& libro tertio decimo institutionum. Diuus Claudius libertum, qui probatus fuit patrono delatores summisisse, qui de statu eius facerent ei quaestionem, seruum pa-troni esse iussit eum libertum. Imperatoris nostri rescripto cauetur, ut, si patronus liber-tum suum non aluerit, ius patroni perdat. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Aeliam Sentiam. Adigere iureiurando, ne nubat liberta uel liberos tollat, intellegitur etiam is, qui libertum iurare patitur. sed si ignorante eo suus filius adegerit stipulatus fuerit, nihil ei nocebit: certe si iussu patroni is qui in potestate est idem fecerit, dicendum est eum hac lege teneri. Stipulatus est cen-tum operas aut in singulas aureos quinos dari: non uidetur contra legem stipulatus, quia in potestate liberti est operas dare. Quamuis nulla persona lege excipiatur, tamen intel-legendum est de his legem sentire, qui liberos tollere possunt. itaque si castratum libertum iureiurando quis adegerit, dicendum est non puniri patronum hac lege. Si patronus liber-tam iureiurando adegerit, ut sibi nuberet, si quidem ducturus eam adegit, nihil contra legem fecisse uidebitur: si uero non ducturus propter hoc solum adegit, ne alii nuberet, fraudem legi factam Iulianus ait et perinde patronum teneri, ac si coegisset iurare libertam non nupturam. Lege Iu[2l]2ia de maritandis ordinibus [2re]2mittitur iusiurandum, quod liberto in hoc impositum est, ne uxorem du[2c]2er[2e]2t, libertae, ne nuberet, si modo nuptias contrahere recte uelint. @@&7Modestinus& libro singulari de manumissionibus. Diuus Uespasianus decreuit, ut, si qua hac lege uenierit, ne prostitueretur et, si prostituta esset, ut esset libera, si postea ab emptore alii sine condicione ueniit, ex lege uenditionis liberam esse et libertam prioris uenditoris. Mandatis Imperatorum cauetur, ut etiam in prouinciis praesides de que-rellis patronorum ius dicentes secundum delictum admissum libertis poenas irrogent. in-terdum illae poenae a liberto ingrato exiguntur: uel pars bonorum eius aufertur et patrono datur: uel fustibus caeditur et ita absoluitur. @@&7Idem& libro sexto regularum. Seruum a filio familias milite manumissum diuus Hadrianus rescripsit militem libertum suum facere, non patris. Seruus non manumissus libertatem consequitur is, qui ea lege distractus est, ut manumittatur intra tempus: quod superueniens, licet non manumittatur, faciet tamen libertum emptoris. @1 @@&7Idem& libro nono regularum. Filii hereditate paterna se abstinentes ius, quod in libertis habent paternis, non amittunt: idem et in emancipato. Ut in bonis liberti locum quidam non haberent, lege excipiuntur: rei capitalis damnatus, si restitutus non est: si index cuius flagitii sit fueritue uel maior annis uiginti quinque cum esset, capitis accusa-uerit libertu[2m]2 paternum. @@&7Terentius Clemens& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Eum patronum, qui capitis libertum accusasset, excludi a bonorum possessione contra tabulas placuit. Labeo existimabat capitis accusationem eam esse, cuius poena mors aut exilium esset. qui nomen detulit, accusasse intellegendus est, nisi abolitionem petit: idque etiam Proculo pla-cuisse Seruilius refert. @@&7Ulpianus& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Is autem nec ad legi-timam hereditatem, quae ex lege duodecim tabularum defertur, admittitur. @@&7Modestinus& libro primo responsorum. Gaius Seius decedens testamento or-dinato inter filios suos Iulium libertum suum, quasi et ipsum filium, ex parte heredem nominauit: quaero, an huiusmodi scriptura possit liberto statum condicionis mutare. Mo-destinus respondit statum mutare non posse. @@&7Idem& libro primo pandectarum. Filius familias seruum peculiarem manumit-tere non potest. iussu tamen patris manumittere potest: qui manumissus libertus fit patris. @@&7Ulpianus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Si iurauero me patro-num esse, dicendum est non esse me quantum ad successionem patronum, quia iusiuran-dum patronum non facit: aliter atque si patronum esse pronuntiatum sit: tunc enim sen-tentia stabitur. @@&7Paulus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Qui contra legem Aeliam Sentiam ad iurandum libertum adegit, nihil iuris habet nec ipse nec liberi eius. @@&7Ulpianus& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si libertus minorem se centenario in fraudem legis fecerit, ipso iure non ualebit id quod factum est, et ideo quasi in centenarii liberti bonis locum habebit patronus: quidquid igitur quaqua ratione alienauit, ea alienatio nullius momenti est. plane si qua alienauerit in fraudem patroni, adhuc tamen post alienationem maior centenario remaneat, alienatio quidem uires habebit, uerumtamen per Fauianam et Caluisianam actionem reuocabuntur ea quae per fraudem sunt alienata: et ita Iulianus saepissime scribit eoque iure utimur. Diuersitatis autem ea ratio est. quo-tiens in fraudem legis fit alienatio, non ualet quod actum est: in fraudem autem fit, cum quis se minorem centenario facit ad hoc, ut legis praeceptum euertat. at cum alienatione facta nihilo minus centenarius est, non uidetur in fraudem legis factum, sed tantum in fraudem patroni: idcirco Fauiano uel Caluisiano iudicio reuocabitur id quod alienatum est. Si quis plures res simul alienando minorem se centenario fecerit, quarum una reuocata uel omnium partibus maior centenario efficitur: utrum reuocamus omnes an pro rata ex sin-gulis, ut centenarium eum faciamus? magisque est, ut omnium rerum alienatio facta nul-lius momenti sit. Si quis plane non semel alienauerit, sed quasdam res ante, quasdam @1 postea, alienatio earum rerum quae postea alienatae sunt ipso iure non reuocabitur, sed priorum: in posterioribus Fauianae locus erit. @@&7Idem& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Diui fratres in haec uerba rescripserunt: 'Comperimus a peritioribus dubitatum aliquando, an nepos contra tabulas auiti liberti bonorum possessionem petere possit, si eum libertum pater patris, cum an-norum uiginti quinque esset, capitis accusasset, et Proculum, sane non leuem iuris aucto-rem, in hac opinione fuisse, ut nepoti in huiusmodi causa non putaret dandam bonorum possessionem. cuius sententiam nos quoque secuti sumus, cum rescriberemus ad libellum Caesidiae Longinae: sed et Uolusius Maecianus amicus noster ut et iuris ciuilis praeter ueterem et bene fundatam peritiam anxie diligens religione rescripti nostri ductus sit ut coram nobis adfirmauit non arbitratum se aliter respondere de[2b]2ere. sed cum et ipso Mae-ciano et aliis amicis nostris iuris peritis adhibitis plenius tractaremus, magis uisum est nepotem neque uerbis neque sententia legis aut edicti praetoris ex persona uel nota patris sui excludi a bonis auiti liberti: plurium etiam iuris auctorum, sed et Salui Iuliani amici nostri clarissimi uiri hanc sententiam fuisse'. Item quaesitum est, si patroni filius capitis accusauerit libertum, an hoc noceat liberis ipsius. et Proculus quidem in hac fuit opinione notam adspersam patroni filio liberis eius nocere, Iulianus autem negauit: sed hic idem quod Iulianus erit dicendum. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Quaero, an libertus prohiberi potest a patrono in eadem colonia, in qua ipse negotiatur, idem genus negotii exercere. Scae-uola respondit non posse prohiberi. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Ingratus libertus est, qui patrono obse-quium non praestat uel res eius filiorumue tutelam administrare detractat. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Sicut testamento facto decedente liberto potestas datur patrono uel libertatis causa imposita petere uel partis bonorum possessio-nem, ita et cum intestato decesserit, earum rerum electio ei manet. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Siue patronus siue libertus deportetur et post restituatur, amissum patronatus et petendae contra tabulas bonorum possessionis ius recipitur: quod ius seruatur et si in metallum patronus uel libertus dam-natus restituatur. Excluditur contra tabulas bonorum possessione patronus et si ex uncia ȥheres instituatur et id, quod deest ad supplendam debitam portionem, per seruum iudicio liberti sine condicione et dilatione ei, hereditate uel legato siue fideicommisso, quaeri potest. Ex duobus patronis unus, ex debita parte heres institutus sine condicione et dila-tione, contra tabulas bonorum possessionem petere non poterit, licet, si minor ei portio esset relicta et contra tabulas bonorum possessionem petisset, alia etiam portio ei ad-crescere potuisset. Naturales liberi liberti exheredati facti, alio ex parte herede instituto, si per seruum ex alia parte parenti successerint, obiciuntur patrono. Liberti filius heres institutus si bona repudiauerit, patronus non excluditur. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Satis const[2at]2, etiamsi in potestate sit pa-rentis filius patronae, nihilo minus legitimo iure ad eum pertinere hereditatem. @1 @@&7Tryphoninus& libro quinto decimo disputationum. Si filius patris necem inultam reliquerit, quam seruus detexit et meruit libertatem, dixi non habendum pro pa-troni filio, quia indignus est. Cum ex falsis codicillis, qui ueri aliquo tempore crediti sunt, heres ignorans quasi ex fideicommisso libertatem seruis praestitisset, rescriptum est a diuo Hadriano liberos quidem eos esse, sed aestimationem sui praestare debere: et hos libertos manumissoris esse recte probatur, quia saluum est etiam in his libertis ius patroni. @@&7Paulus& imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum siue decretorum ex libris sex libro primo. Camelia Pia ab Hermogene appellauerat, quod diceret iudicem de diuidenda hereditate inter se et coheredem non tantum res, sed etiam libertos diuisisse: nullo enim iure id eum fecisse. placuit nullam esse libertorum diui-sionem: alimentorum autem diuisionem a iudice inter coheredes factam eodem modo ra-tam esse. @@@@{1DE OBSEQUIIS PARENTIBUS ET PATRONIS PRAE-@@@@STANDIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo opinionum. Etiam militibus pietatis ratio in parentes constare debet: quare si filius miles in patrem aliqua commisit, pro modo delicti puniendus est. Et inter collibertos matrem et filium pietatis ratio secundum naturam salua esse debet. Si filius matrem aut patrem, quos uenerari oportet, contumeliis adficit uel impias manus eis infert, praefectus urbis delictum ad publicam pietatem pertinens pro modo eius uin-dicat. Indignus militia iudicandus est, qui patrem et matrem, a quibus se educatum dixerit, maleficos appellauerit. @@&7Iulianus& libro quarto decimo digestorum. Honori parentium ac patronorum tribuendum est, ut, quamuis per procuratorem iudicium accipiant, nec actio de dolo aut iniuriarum in eos detur: licet enim uerbis edicti non habeantur infames ita condemnati, re tamen ipsa et opinione hominum non effugiunt infamiae notam. Interdictum quoque unde ui non est aduersus eos reddendum. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Titius puerum emit, quem post multos annos uenire iussit: postea exoratus accepto ab eo pretio eum manumisit: quaero, an eum filius et heres manumissoris ut ingratum accusare possit. respondit posse, si nihil aliud esset impedimento: nam plurimum interesse, a suo seruo quis uel etiam ab amico eius acceptis nummis dederit libertatem, an ab eo seruo, qui cum esset alienus in fidem eius deuenit. etenim ille etiamsi non gratuitum, beneficium tamen praestitit, iste nihil am-plius quam operam suam accommodare uideri potest. @@&7Marcianus& libro secundo publicorum iudiciorum. Per procuratorem ingratum libertum posse argui diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Parens, patronus patrona, liberiue aut parentes patroni patronaeue, neque si ob negotium faciendum uel non faciendum pecuniam @1 accepisse dicerentur, in factum actione tenentur. Sed nec famosae actiones aduersus eos dantur, nec hae quidem, quae doli uel fraudis habent mentionem, @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. nec serui corrupti agetur, @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. licet famosae non sint. Et in quan-tum facere possunt, damnantur. Nec exceptiones doli patiuntur uel uis metusue causa, uel interdictum unde ui uel quod ui patiuntur. Nec deferentes iusiurandum de calumnia iurant. Nec non et si uentris nomine in possessionem calumniae causa missa dicatur patrona, libertus hoc dicens non audietur, quia de calumnia patroni quaeri non debet. his enim personis etiam in ceteris partibus edicti honor habebitur. Honor autem his personis habe-bitur ipsis, non etiam interuentoribus eorum: et si forte ipsi pro aliis interueniant, honor habebitur. @@&7Paulus& libro decimo ad edictum. Heres liberti omnia iura integra extranei hominis aduersus patronum defuncti habet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Liberto et filio semper ho-nesta et sancta persona patris ac patroni uideri debet. @@&7Tryphoninus& libro septimo decimo disputationum. Nullum ius liber-tatis causa impositorum habet in mancipato filio, quia nihil imponi liberis solet. nec quisquam dixit iureiurando obligari filium patri manumissori ut libertum patrono: nam pietatem liberi parentibus, non operas debent. @@&7Papinianus& libro tertio decimo responsorum. Liberta ingrata non est, quod arte sua contra patronae uoluntatem utitur. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS OCTAUUS}1 @@@@{1DE OPERIS LIBERTORUM}1 @@&7Paulus& libro singulari de uariis lectionibus. Operae sunt diurnum officium. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Hoc edictum praetor proponit coar-tandae persecutionis libertatis causa impositorum: animaduertit enim rem istam libertatis causa impositorum praestationem ultra excreuisse, ut premeret atque oneraret libertinas personas. Initio igitur praetor pollicetur se iudicium operarum daturum in liber-tos et libertas. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Operas stipulatus ante peractum diem operam eius diei petere non potest. Nec pars operae per horas solui potest, quia id est officii diurni. itaque nec ei liberto, qui sex horis dumtaxat antemeridianis praesto fuisset, liberatio eius diei contingit. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. A duobus manumissus utrique operas pro-miserat: altero ex his mortuo nihil est, quare non filio eius, quamuis superstite altero, operarum detur petitio. nec hoc quicquam commune habet cum hereditate aut bonorum possessione: perinde enim operae a libertis ac pecunia credita petitur. haec ita Aristo scripsit, cuius sententiam puto ueram: nam etiam praeteritarum operarum actionem dari heredi extraneo sine metu exceptionis placet. dabitur igitur et uiuo altero patrono. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis operas sit stipulatus sibi liberisque suis, etiam ad postumos peruenit stipulatio. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae, praestatione consistunt, ad heredem transeunt, officiales uero non transeunt. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Ut iurisiurandi obligatio contra-hatur, libertum esse oportet qui iuret et libertatis causa iurare. Plane quaeritur, si quis liberto suo legauerit, si filio suo iurauerit se decem operarum nomine praestaturum, an obligetur iurando. et Celsus Iuuentius obligari eum ait paruique referre, quam ob cau-sam de operis libertus iurauerit: et ego Celso adquiesco. Iurare autem debet post manu-missionem, ut obligetur: et siue statim siue post tempus iurauerit, obligatur. Iurare autem debet operas donum munus se praestaturum, operas qualescumque, quae modo probe iure licito inponuntur. Rescriptum est a diuo Hadriano et deinceps cessare operarum persecu-tionem aduersus eum, qui ex causa fideicommissi ad libertatem perductus est. Da- @1 bitur et in impuberem, cum adoleuerit, operarum actio: sed interdum et quamdiu impubes est: nam huius quoque est ministerium, si forte uel librarius uel nomenculator uel calculator sit uel histrio uel alterius uoluptatis artifex. Si liberi patroni ex inaequa-libus partibus essent instituti, utrum pro parte dimidia an pro hereditariis habeant ope-Ȧrarum actionem? et puto uerius liberos pro aequalibus habituros actionem. Parui autem refert, in potestate fuerint liberi an uero emancipati. Sed si in adoptionem datum heredem scripserit patronus, magis est, ut operae ei debeantur. Nec patronae liberi summouentur ab operarum petitione. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Si quando duobus patronis iurauerit libertus operas se daturum, Labeoni placet et deberi et peti posse partem operae, cum semper praeterita opera, quae iam dari non possit, petatur. quod contingit, si uel ipsis patronis iuretur uel promittatur uel communi eorum seruo uel complures heredes uni pa-trono existant. Pro liberto iurante fideiubere quemuis posse placet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Operae in rerum natura non sunt. Sed officiales quidem futurae nec cuiquam alii deberi possunt quam patrono, cum proprietas e[2a]2rum et in edentis persona et in eius cui eduntur constitit: fabriles autem aliaeue eius generis sunt, ut a quocumque cuicumque solui possint. sane enim, si in arti-ficio sint, iubente patrono et alii edi possunt. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Seruus patroni a liberto male ita stipulatur: 'operas mihi dare spondes?' itaque patrono dari stipulandum est. Libertus operarum nomine ita iurando 'patrono aut Lucio Titio' soluere Lucio Titio non potest, ut a patrono liberetur @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. (nihil autem interest, extra-neus sit Lucius Titius an filius), @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. quia aliae operae erunt, quae Lucio Titio dantur. sed si libertatis causa pecuniam promittat libertus egenti patrono aut Titio, omnimodo adiectio Titii ualet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Si quis hac lege emptus sit, ut manumittatur, et ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, operae ei impositae nullum effectum habebunt. Sed nec cui bona addi[2c]2ta sunt ex constitutione diui Marci libertatium conseruandarum causa, poterit operas petere neque ab his, qui directas, neque ab his, qui fideicommissarias acceperunt, quamuis fideicommissarias libertates qui acceperunt, ipsius liberti efficiantur: non enim sic fiunt liberti, ut sunt proprii, quos nulla necessitate cogente manumisimus. Iudicium de operis tunc locum habet, cum operae praeterierint. praeterire autem non possunt, antequam incipiant cedere, et incipiunt, postea-quam fuerint indictae. Etiam si uxorem habeat libertus, non prohibetur patronus operas exigere. Si impubes sit patronus, uoluntate eius non uidetur liberta nupta, nisi tutoris auctoritas uoluntati accesserit. Rati quoque habitio patrono obest in nuptiis libertae. @@&7Terentius Clemens& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Plane cum desierit nupta esse, operas peti posse omnes fere consentiunt. @1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Libertus, qui post indictio-nem operarum ualetudine impeditur, quo minus praestet operas, non tenetur: nec enim potest uideri per eum stare, quo minus operas praestet. Neque promitti neque solui nec deberi nec peti pro parte poterit opera. ideo Papinianus subicit: si non una, sed plures operae sint et plures heredes existant patrono qui operas stipulatus est, uerum est obli-gationem operarum numero diuidi. denique Celsus libro duodecimo scribit, si communis libertus patronis duobus operas mille daturum se iurauerit aut communi eorum seruo pro-miserit, quingenas potius deberi, quam singularum operarum dimidias. @@&7Paulus& libro quadragensimo ad edictum. Eius artificii, quod post manu-missionem didicerit libertus, operas debebit praestare, si haec sint, quae quandoque ho-neste et sine periculo uitae praestantur, nec semper hae, quae manumissionis tempore praestari debuerunt. sed si turpes operas postea exercere coeperit, praestare debebit eas, quas manumissionis tempore praestabat. Tales patrono operae dantur, quales ex aetate dignitate ualetudine necessitate proposito ceterisque eius generis in utraque persona aesti-mari debent: @@&7Idem& libro singulari de iure patronatus. nec audiendus est patronus, si poscit operas, quas uel aetas recusat uel infirmitas corporis non patiatur uel quibus insti-tutum uel propositum uitae minuitur. @@&7Idem& libro quadragensimo ad edictum. Suo uictu uestituque operas prae-stare debere libertum Sabinus ad edictum praetoris urbani libro quinto scribit: quod si alere se non possit, praestanda ei a patrono alimenta: @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. aut certe ita exigendae sunt ab eo operae, ut his quoque diebus, quibus operas edat, satis tempus ad quaestum faciendum, unde ali possit, habeat: @@&7Paulus& libro quadragensimo ad edictum. quod nisi fiat, praetorem ipsam patrono denegaturum operarum praestationem: idque est uerum, quia unusquisque, quod spopondit, suo impendio dare debet, quamdiu id quod debet in rerum natura est. Ex prouincia libertum Romam uenire debere ad reddendas operas Proculus ait: sed qui dies interea cesserint, dum Romam uenit, patrono perire, dummodo patronus tamquam uir bonus et diligens pater familias Romae moraretur uel in prouinciam proficiscatur: ceterum si uagari per orbem terrarum uelit, non esse iniungendam necessitatem liberto ubique eum sequi. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Operae enim loco edi debent ubi patro-nus moratur, sumptu scilicet et uectura patroni. @@&7Gaius& libro quarto decimo ad edictum prouinciale. Cum patronus operas stipulatus sit, tunc scilicet committitur stipulatio, cum poposcerit nec libertus praestiterit. nec interest, adiecta sint haec uerba 'cum poposcero' an non sint adiecta: aliud enim est de operis, aliud de ceteris rebus. cum enim operarum editio nihil aliud sit quam officii praestatio, absurdum est credere alio die deberi officium, quam quo is uellet, cui prae-standum est. Cum libertus promiserit patrono operas se daturum neque adiecerit 'liberisque eius', constat liberis eius ita demum deberi, si patri heredes extiterint. heredes tamen ex-titisse liberos parenti ita demum prodesse ad operarum petitionem Iuliano placet, si non per alium heredes extiterunt. itaque si quis exheredato emancipato filio seruum eius here-dem instituerit et per eum seruum heres extiterit filius, repelli eum ab operarum petitione debere, perinde ac repelleretur patronus, qui operas non imposuisset uel quas imposuit @1 reuendidisset. In omnibus operis praecipue obseruandum est, ut temporis spatia, quae ad curam corporis necessaria sunt, liberto relinquantur. @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Hae operae, quas libertus promittit, multum distant a fabrilibus uel pictoriis operis. denique si libertus faber aut pictor fuerit, quamdiu id artificium exercebit, has operas patrono praestare cogitur. quare sicut fabriles operas quis potest sibi aut Titio stipulari, ita patronus a liberto operas sibi aut Sempronio recte stipulatur: et libertus obligatione soluetur, si tales operas extraneo dederit, quales patrono praestando liberaretur. Si patroni plures consulto in diuersas re-giones discesserint et liberto simul operas indixerint, potest dici diem operarum cedere, sed libertum non obligari, quia non per eum, sed per patronos staret, quo minus operae dentur, sicut accidit, cum aegrotanti liberto operae indicuntur. quod si diuersarum ciuita-tium patroni sint et in sua quisque moretur, consentire debent in operis ab eo accipien-dis: durum alioquin est eum, qui se liberare potest decem diebus operando, simul operis indictis, si in accipiendis non consentiant, compelli ad praestandam alteri quinque opera-rum aestimationem. @@&7Idem& libro quinquagensimo secundo digestorum. Quotiens certa species ope-rarum in stipulationem deducitur, ueluti pictoriae fabriles, peti quidem non possunt nisi praeteritae, quia etsi non uerbis, at re ipsa inest obligationi tractus temporis, sicuti cum Ephesi dari stipulemur, dies continetur. et ideo inutilis est haec stipulatio: 'operas tuas pictorias centum hodie dare spondes?' cedunt tamen operae ex die interpositae stipula-Ȧtionis. sed operae, quas patronus a liberto postulat, confestim non cedunt, quia id agi inter eos uidetur, ne ante cederent quam indictae fuissent, scilicet quia ex commodo pa-troni libertus operas edere debet: quod in fabro uel pictore dici non conuenit. @@&7Idem& libro sexagensimo quinto digestorum. Patronus, qui operas liberti sui locat, non statim intellegendus est mercedem ab eo capere: sed hoc ex genere operarum, ex persona patroni atque liberti colligi debet. Nam si quis pantomimum uel archimimum libertum habeat et eius mediocris patrimonii sit, ut non aliter operis eius uti possit quam locauerit eas, exigere magis operas quam mercedem capere existimandus est. Item ple-rumque medici seruos eiusdem artis libertos perducunt, quorum operis perpetuo uti non aliter possunt, quam ut eas locent. ea et in ceteris artificibus dici possunt. Sed qui operis liberti sui uti potest et locando pretium earum consequi mallet, is existimandus est mer-cedem ex operis liberti sui capere. Nonnunquam autem ipsis libertis postulantibus patroni operas locant: quo facto pretium magis operarum quam mercedem capere existimandi sunt. @@&7Alfenus Uarus& libro septimo digestorum. Medicus libertus, quod putaret, si liberti sui medicinam non facerent, multo plures imperantes sibi habiturum, postulabat, ut sequerentur se neque opus facerent: id ius est nec ne? respondit ius esse, dummodo liberas operas ab eis exigeret, hoc est ut adquiescere eos meridiano tempore et ualetu-dinis et honestatis suae rationem habere sineret. Item rogaui, si has operas liber[2t]2i dare nollent, quanti oporteret aestimari. respondit, quantum ex illorum operis fructus, non quantum ex incommodo dando illis, si prohiberet eos medicinam facere, commodi patronus consecuturus esset. @@&7Iulianus& libro primo ex Minicio. Si libertus artem pantomimi exerceat, uerum est debere eum non solum ipsi patrono, sed etiam amicorum ludis gratuitam ope-ram praebere: sicut eum quoque libertum, qui medicinam exercet, uerum est uoluntate @1 patroni curaturum gratis amicos eius. neque enim oportet patronum, ut operis liberti sui utatur, aut ludos semper facere aut aegrotare. @@&7Paulus& libro singulari de iure patronatus. Si duorum pluriumue communis liberta unius patroni uoluntate nupserit, alteri patrono ius operarum manet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quarto ad edictum. Si operarum iudicio actum fuerit cum liberto et patronus decesserit, conuenit translationem heredi extraneo non esse dandam: filio autem et si heres non extat et si lis contesta[2ta]2 non fuerat, tamen omni-modo competit, nisi exheredatus sit. @@&7Celsus& libro duodecimo digestorum. Si libertus ita iurauerit dare se, quot operas patronus arbitratus sit, non aliter ratum fore arbitrium patroni, quam si aequum arbitratus sit. et fere ea mens est personam arbitrio substituentium, ut, quia sperent eum recte arbitraturum, id faciant, non quia uel immodice obligari uelint. In libertam, quae uoluntate patroni nupsit, praeteritarum ante nuptias operarum actio datur. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Operis non impositis manumissus, etiamsi ex sua uoluntate aliquo tempore praestiterit, compelli ad praestandas, quas non promisit, non potest. @@&7Idem& libro sexto pandectarum. Is qui onerandae libertatis causa pecuniam patrono repromiserit, non tenetur: uel patronus, si pecuniam exegerit, bonorum possessio-nem contra tabulas eius non potest petere. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Imponi operae ita, ut ipse libertus se alat, non possunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium. Interdum et de-minutionem et augmentum et mutationem recipere obligationes operarum sciendum est. nam dum languet libertus, patrono operae, quae iam cedere coeperunt, pereunt. sed si liberta, quae operas promisit, ad eam dignitatem perueniat, ut inconueniens sit praestare patrono operas, ipso iure hae intercident. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Liberta maior quinquaginta annis operas praestare patrono non cogitur. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Labeo ait libertatis causa societatem inter libertum et patronum factam ipso iure nihil ualere palam esse. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Qui libertinus duos pluresue a se genitos natasue in sua potestate habebit praeter eum, qui artem ludicram fecerit quiue operas suas ut cum bestiis pugnaret locauerit: ne quis eorum operas doni muneris aliudue quicquam libertatis causa patrono patronae liberisue eorum, de quibus iurauerit uel promiserit obligatusue erit, dare facere praestare debeto'. Et si non eodem tempore duo in potestate habuerit uel unum quinquennem, liberabitur operarum obligatione. Amissi antea liberi ad eas operas, quae postea imponuntur, prosunt, ut Iulianus ait. @8 Sed et si uno amisso obliget se, deinde alter nascatur, multo magis Pomponius ait amissum huic iungi, uti liberetur. Nihil autem interest, utrum ipsi promittat patrono an eis qui in potestate eius sint. Sed si creditori suo libertum patronus delegauerit, non potest idem dici: solutionis enim uicem continet haec delegatio. potest tamen dici, si in id, quod pa-trono promisit, alii postea delegatus sit, posse eum liberari ex hac lege: nam uerum est patrono eum expromisisse, quamuis patrono nunc non debeat: quod si ab initio delegante patrono libertus promiserit, non liberari eum. Non solum futurarum, sed etiam praeteri-tarum operarum liberatio fit. Iulianus etiam si iam petitae sunt operae, liberis sublatis @1 absolutionem faciendam. sed si iam operarum nomine condemnatus est, non potest liberari, quoniam iam pecuniam debere coepit. Postumus liberti heredes patris sui non liberat, quod proficisci liberatio a liberto debet nec quisquam post mortem liberari intellegi potest. ex lege autem nati liberi prosunt. Etiamsi in persona[2m]2 liberti collata liberatio est, fideius-sores quoque liberabuntur ex sententia legis: quod si libertus expromissorem dederit, nihil hoc caput ei proderit. @@&7Callistratus& libro tertio edicti monitorii. Hae demum impositae operae intelleguntur, quae sine turpitudine praestari possunt et sine periculo uitae. nec enim si meretrix manumissa fuerit, easdem operas patrono praestare debet, quamuis adhuc corpore quaestum faciat: nec harenarius manumissus tales operas, quia istae sine periculo uitae praestari non possunt. Si tamen libertus artificium exerceat, eius quoque operas patrono praestare debebit, etsi post manumissionem id didicerit. quod si artificium exercere de-sierit, tales operas edere debebit, quae non contra dignitatem eius fuerint, ueluti ut cum patrono moretur, peregre proficiscatur, negotium eius exerceat. @@&7Paulus& libro septimo ad Plautium. Si ita stipulatio a patrono facta sit: 'si decem dierum operas non dederis, uiginti nummos dare spondes?' uidendum est, an nec uiginti actio danda sit, quasi onerandae libertatis gratia promissi sint, nec operarum, quae promissae non sint? an uero operae dumtaxat promissae fingi debeant, ne patronus omni-modo excludatur? et hoc praetor quoque sentit operas dumtaxat promissas. Sequens illa quaestio est, an libertus impetrare debeat, ne maioris summae quam uiginti condemnetur, quia uidetur quodammodo patronus tanti operas aestimasse ideoque non deberet egredi taxationem uiginti. sed iniquum est nec oportet liberto hoc indulgere, quia non debet ex parte obligationem comprobare, ex parte tamquam de iniqua queri. @@&7Papinianus& libro uicensimo quaestionum. Si bona patroni uenierint, opera-rum, quae post uenditionem praeterierint, actio patrono dabitur, etsi alere se possit: ante uenditionem praeteritarum non dabitur, quoniam ex ante gesto agit. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Libertus, qui operarum obligatione dimissus est atque ita liberam testamenti factionem adsecutus est, nihilo minus obsequi uerecundiae tenetur. alimentorum diuersa causa est, cum inopia patroni per inuidiam libertum conuenit. @@&7Idem& libro non responsorum. 'Cerdonem seruum meum manumitti uolo ita, Ȧut operas heredi promittat.' non cogitur manumissus promittere: sed etsi promiserit, in eum actio non dabitur: nam iuri publico derogare non potuit, qui fideicommissariam liber-tatem dedit. @@&7Idem& libro nono decimo responsorum. Operis obligatus militiae nomen non sine iniuria patroni dabit. @@&7Scaeuola& libro quarto quaestionum. Si libertus moram in operis fecerit, fideiussor tenetur: mora fideiussoris nulla est. at in homine debito fideiussor etiam ex sua mora in obligatione retinetur. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Libertus negotiatoris uestiarii an eandem negotiationem in eadem ciuitate et eodem loco inuito patrono exercere possit? respondit nihil proponi, cur non possit, si nullam laesionem ex hoc sentiet patronus. @@&7Ualens& libro quinto fideicommissorum. Liberta si in concubinatu patroni esset, perinde ac si nupta eidem esset, operarum petitionem in eam dari non oportere constat. @@&7Idem& libro sexto fideicommissorum. Campanus scribit non debere praeto-rem pati donum munus operas imponi ei, qui ex fideicommissi causa manumittatur. sed @1 si, cum sciret posse se id recusare, obligari se passus sit, non inhibendam operarum peti-tionem, quia donasse uidetur. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Sicut patronus, ita etiam patroni filius et nepos et pronepos, qui libertae nuptiis consensit, operarum exactionem amittit: nam haec, cuius matrimonio consensit, in officio mariti esse debet. Si autem nuptiae, quibus patronus consensit, nullas habeant uires, operas exigere patronus non prohibetur. Patronae, item filiae et nepti et pronepti patroni, quae libertae nuptiis consensit, operarum exactio non denegatur, quia his nec ab ea quae nupta est indecore praestantur. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Duorum libertus potest aliquo casu sin-gulis diuersas operas uno tempore in solidum edere, ueluti si librarius sit et alii patrono librorum scribendorum operas edat, alter uero peregre cum suis proficiscens operas custo-diae domus ei indixerit: nihil enim uetat, dum custodit domum, libros scribere. hoc ita Neratius libris membranarum scripsit. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Operarum editionem pendere [2ex]2 existima-tione edentis: nam dignitati facultatibus consuetudini artificio eius conuenientes edendas. Non solum autem libertum, sed etiam alium quemlibet operas edentem alendum aut satis temporis ad quaestum alimentorum relinquendum et in omnibus tempora ad curam cor-poris necessariam relinquenda. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Interdum operarum manet petitio, etiamsi ius patroni non sit: ut euenit in fratribus eius, cui adsignatus est libertus, aut nepote alte-rius patroni extante alterius patroni filio. @@@@{1DE BONIS LIBERTORUM}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Hoc edictum a praetore propositum est honoris, quem liberti patronis habere debent, moderandi gratia. namque ut Seruius scribit, antea soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere, scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, cum ex seruitute ad ciuitatem Romanam perducuntur. Et quidem primus praetor Rutilius edixit se amplius non daturum patrono quam operarum et societatis actionem, uidelicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus. Posteriores praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur: uidelicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem, ut, quod uiuus solebat societatis nomine praestare, id post mortem praestaret. @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Si patronus a liberto praeteritus bo-norum possessionem petere potuerit contra tabulas et antequam peteret decesserit uel dies ei bonorum possessionis agnoscendae praeterierit, liberi eius uel alterius patroni petere poterunt ex illa parte edicti, qua, primis non petentibus aut etiam nolentibus ad se per-tinere, sequentibus datur, atque si priores ex eo numero non essent. Sed si patronus heres institutus uiuo liberto decessisset superstitibus liberis, quaesitum est, an illi contra tabulas testamenti bonorum possessionem petere possint: et eo decursum est, ut mortis tempus, quo defertur bonorum possessio, spectari debeat, an patronus non sit, ut, si sit, ex prima parte edicti liberi eius bonorum possessionem petere non possint. Si filius emancipatus @1 nepotem in potestate aui reliquisset, bonorum possessionem partis dimidiae dandam ei filio intestati liberti, quamuis iure ipso legitima hereditas ad nepotem pertineat, quia et contra tabulas eius liberti filio potius bonorum possessio partis debitae daretur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad edictum. Etiamsi ius anulorum consecutus sit libertus a principe, aduersus huius tabulas uenit patronus, ut multis rescriptis continetur: hic enim uiuit quasi ingenuus, moritur quasi libertus. Plane si natalibus redditus sit, ces-sat contra tabulas bonorum possessio: Idem et si a principe liberam testamenti factionem impetrauit. Sed si hac lege emit quis, ut manumittat, ad hanc partem edicti pertinebit. Si quis nummos accepit, ut manumitteret, non habet contra tabulas bonorum possessionem. Ut patronus contra tabulas bonorum possessionem accipere possit, oportet hereditatem aditam esse aut bonorum possessionem petitam: sufficit autem uel unum ex heredibus adisse hereditatem bonorumue possessionem petisse. Patronus contra ea bona liberti omnino non admittitur, quae in castris sunt quaesita. Si deportatus patronus resti-tutus sit, liberti contra tabulas bonorum possessionem accipere potest. idemque et in liberto deportato et restituto dicendum est. Si quis filius familias seruum de castrensi peculio manumiserit, ex constitutione diui Hadriani patronus est admittique poterit ad contra ta-bulas bonorum possessionem ut patronus. Si capitis libertum accusauerit is, cui adsignatus est, non potest is petere contra tabulas bonorum possessionem fratribusque suis non ob-stabit: sed hi contra tabulas bonorum possessionem petent, quemadmodum peterent, si ex altero filio nepotes essent: libertus enim, qui alteri ex filiis adsignatur, non desinit alterius filii libertus esse. amplius dicendum est: etiamsi omiserit frater bonorum possessionem, alter frater, cui adsignatus non [2est]2, potest succedere et contra tabulas bonorum posses-sionem petere. Totiens ad bonorum possessionem contra tabulas inuitatur patronus, quo-tiens non est heres ex debita portione institutus. Si patronus sub condicione sit institutus eaque condicio uiuo testatore extitit, contra tabulas bonorum possessionem accipere non potest. Quid ergo, si mortis tempore pependit, extitit tamen, antequam patrono deferatur bonorum possessio, hoc est ante aditam hereditatem, an inuitetur ex hac parte edicti? et magis est, ut aditae hereditatis tempus spectetur: hoc enim iure utimur. Si tamen in praeteritum collata sit condicio uel ad praesens, non uidetur sub condicione institutus: aut enim impleta est et pure institutus est, aut non est et nec heres institutus est. Si libertus patronum suum ita heredem scripserit: 'si filius meus me uiuo morietur, patronus heres esto', non male uidetur testatus: nam si decesserit filius, poterit hic existente condicione accipere bonorum possessionem. Si debita patrono portio legata sit, etsi scriptus heres non fuerit, satis ei factum est. Sed et si institutus sit ex parte minore quam ei debetur, residua uero pars suppleta est ei legatis siue fideicommissis, et ita satisfactum ei uidetur. Sed et mortis causa donationibus poterit patrono debita portio suppleri: nam mortis causa @1 donationes uice legatorum funguntur. Sed et si non mortis causa donauit libertus patrono, contemplatione tamen debitae portionis donata sunt, idem erit dicendum: tunc enim uel quasi mortis causa imputabuntur uel quasi adgnita repellent patronum a contra tabulas bonorum possessione. Si patrono condicionis implendae causa quid datum sit, in portio-nem debitam imputari debet, si tamen de bonis sit liberti profectum. Debitam autem Ȧpartem eorum, quae cum moritur libertus habuit, patrono damus: mortis enim tempus spectamus. sed et si dolo malo fecit, quo minus haberet, hoc quoque uoluit praetor pro eo haberi, atque si in bonis esset. @@&7Paulus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Si necem domini detexerit seruus, praetor statuere solet, ut liber sit: et constat eum quasi ex senatus consulto liber-tatem consecutum nullius esse libertum. Si libertus captus ab hostibus ibi decesserit, quamuis liberti appellatio eum non tangat, tamen propter legem Corneliam, quae testa-mentum sic confirmat atque si in ciuitate decesserit, patrono quoque bonorum possessio danda erit. Si deportatus patronus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti nec impedimento est ei talis patronus, qui mortui loco habetur. et dissimile est, si patronus apud hostes sit: nam propter spem postliminii obstat liberis suis. Si extraneus a liberto heres institutus rogatus sit filio hereditatem restituere, cum ex senatus consulto Trebelliano restituta hereditate heredis loco filius habetur, patronus summouendus est. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Libertinus, qui patronum patronique liberos habet, si patronum ex parte debita heredem instituit, liberos eius in eandem portionem substituere debet, ut, licet patronus uiuo liberto mortuus fuerit, satis-factum uideatur liberis eius. Si patroni filium emancipatum et nepote[2m]2 ex eo, qui in aui familia remansit, libertus habeat, filio tantum, non etiam nepoti satisfacere debebit libertus: nec ad rem pertinet, quod ad parentis bona pariter uocantur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Etsi ex modica parte insti-tuti sint liberi liberti, bonorum possessionem contra tabulas patronus petere non potest: nam et Marcellus libro nono digestorum scripsit quantulacumque ex parte heredem insti-tutum liberti filium patronum expellere. Cum patroni filia heres instituta esset a liberto falsumque testamentum dictum esset, in quo scripta erat, et appellatione interposita et pendente diem suum obisset: heredibus eius diuus Marcus subuenit, ut id haberent, quod haberet patroni filia, si uiueret. Si filius liberti heres ab eo in-stitutus abstinuerit, quamuis nomine sit heres, patronus admittitur. Sed et si per in in-tegrum restitutionem is, qui mixtus est paternae hereditati uel qui adit hereditatem, ab-stinuerit se, poterit quis patronum admittere. Patronus patronique liberi si secundum uo-luntatem mortui liberti hereditatem adierint legatumue aut fideicommissum petere maluerint, ad contra tabulas bonorum possessionem non admittuntur. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Nam absurdum uidetur licere eidem partim comprobare iudicium defuncti, partim euertere. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Si uero non habuit effectum petitio eius, dico non impediri, quo minus adiuuetur. quin immo et si sic adit quasi ex debita portione institutus, mox apparuit eum minorem partem quam sperauit accepisse, aequissimum est admitti eum ad suum auxilium. sed et si testato conuenisset heredem, ut sibi legatum solueretur, mox paenituisset, puto eum posse adiuuari. Si patronus lega-tum sibi relictum adgnouerit idque fuerit euictum, competit ei legitimum auxilium, quia id, quod sperauit se habiturum, non habet. sed et si non totum euictum sit, uerum aliquo @1 minus habet quam putauit, erit ei subueniendum. Si seruo uel filio suo aliquid relictum patronus adgnouerit, perinde a contra tabulas bonorum possessione repelletur atque si adgnouisset sibi relictum. Sed et si mortis causa donationem adgnouerit, dicendum est re-pelli eum a contra tabulas bonorum possessione, sic tamen, si post mortem liberti adgnouit. ceterum si ei uiuus libertus donauit, ille accepit, non idcirco erit repulsus a contra tabulas bonorum possessione, quia potest dicere sperasse quod in testamento quoque gratus circa eum fieret, remittique ei debet ab eis decedere uel ea compensare in portionem pro rata. Quare dicitur et si condicionis implendae causa quid fuerit datum patrono post mortem liberti, repelli eum a contra tabulas bonorum possessione, quasi adgnouerit iudicium. Si patronus minor annis uiginti quinque liberti iudicium adgnouerit, in integrum restitui eum oportere existimamus, ut possit contra tabulas accipere. @@&7Paulus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Qui in seruitutem libertum paternum petierit, nec nomine liberorum bonorum possessionem accipere potest. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Si ex patronis alicui satis-factum non erit ita, ut alii amplius sua portione ex bonis liberti relinquatur: ei, cui satis-factum non erit, ita actio dabitur, ut eius portio suppleatur ex eo, quod extraneo heredi et quod patrono supra suam portionem relictum est. eadem ratio et in pluribus patronis seruabitur. Iulianus ait eum, qui ab auo suo exheredatus est, a bonis libertorum, eius summoueri, a patris uero sui libertorum bonis non excludi: quod si a patre sit exhere-datus, ab auo non sit, non solum a libertorum paternorum bonis, uerum etiam ab aui quo-que excludi debere, quia per patrem auitos libertos consequitur: quod si pater eius sit ab auo exheredatus, ipse non sit, posse nepotem auitorum libertorum contra tabulas bonorum possessionem petere. idem ait, si pater me exheredauit, auus meus patrem meum et prior auus decesserit, ab utriusque libertis me repelli: sed si ante pater decessisset, postea auus, dicendum erit nihil mihi nocere patris exheredationem ad auitorum libertorum bona. @@&7Iulianus& libro uicensimo sexto digestorum. Quod si pater meus a patre suo sit exheredatus, ego neque a patre meo neque ab auo, mortuo quidem patre et aduersus auitos et aduersus paternos libertos ius habebo, uiuente patre, quamdiu in potestate eius ero, non petam contra tabulas auitorum libertorum bonorum possessionem, emancipatus non summouebor. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus testamento iure mili-tari facto filium silentio exheredauerit, debebit nocere ei exheredatio: uerum est enim hunc exheredatum esse. Si quis libertum filio suo adsignauerit eumque exheredauerit, admitti potest ad bonorum liberti possessionem. Si quis non mala mente parentis exhere-datus sit, sed alia ex causa, exheredatio ipsi non nocet: ut puta pone furoris causa ex-heredatum eum uel ideo, quia impubes erat, heredemque institutum rogatum ei restituere hereditatem. Si quis, cum esset exheredatus, pronuntiatus uel perperam sit exheredatus non esse, non repellitur: rebus enim iudicatis standum est. Si filius patroni exheredatus in partem optinuerit de inofficioso, in partem uictus sit, uideamus, an noceat ei exhere-datio. et nocere arbitror, quia testamentum ualet, a quo exheredatus est. Ex testamento autem, ex quo neque adita hereditas est neque petita bonorum possessio, liberis exhere-datio non nocet: absurdum est enim in hoc tantum ualere testamentum, ut exheredatio uigeat, cum alias non ualeat. Si patroni filius priore gradu sit heres scriptus, secundo exheredatus, huic non nocet exheredatio, cum uoluntate patris uel extiterit heres uel existere potuerit: neque enim debet uideri pater indignum existimasse filium bonis liber- @1 torum, quem ad hereditatem suam primum uocauerit. ac ne eum quidem existimandum est summoueri a bonis liberti, qui a primo gradu exheredatus et idem substitutus est. ergo is, qui institutus sit heres uel primo gradu uel sequenti uel alio quo gradu, licet exheres sit eodem testamento, non est summouendus a liberti bonis. Si patroni filius emancipatus noluerit adire hereditatem uel qui in potestate est retinere, nihilo minus liberti bonorum possessionem habebit. @@&7Iulianus& libro uicensimo sexto digestorum. Filius patroni exheredatus, quamuis nepos ex eo heres scriptus fuerit, bonorum possessionem contra tabulas pater-norum libertorum accipere non potest: licet enim necessarius existat patri suo, non per semetipsum, sed per alium ad hereditatem admittitur. et certe constat: si emancipatus Ȧfilius exheredatus fuerit et seruus eius heres scriptus, etsi iusserit seruo hereditatem adire et ita patri suo heres extiterit, non habebit contra tabulas paternorum libertorum bonorum possessionem. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad edictum. Qui, cum maior natu esset quam uiginti quinque annis, libertum capitis accusauerit aut in seruitutem petierit, remouetur a contra tabulas bonorum possessione. Si uero accusauerit minor, dicendum est hunc non excludi, siue ipse siue tutor eius uel curator accusauerit. Sed si minor quidem instituerit accusationem, maior autem factus sententiam acceperit, benigne erit dicendum ignosci ei debere, quia minor coepit neque enim imputare ei possumus, cur non deseruit accusationem uel cur abolitionem non petierit, cum, alterum si fecisset, in Turpillianum incideret, alterum non facile impetretur. certe si abolitione publice data re-petit iamiam maior, dicendum est hunc esse remouendum: maior enim factus potuit sine timore deserere abolitam accusationem. Is demum uidetur capitis accusasse, qui tali iu-dicio appetit, cuius poena aut supplicium habuit aut exilium, quod sit uice deportationis, ubi ciuitas amittitur. Si tamen quis libertum eo crimine accusauerit, cuius poena non est capitis, uerumtamen iudicanti placuit augere poenam, non obest hoc patroni filio: neque enim imperitia aut seueritas iudicantis obesse debet patroni filio, qui crimen leuius inpor-tauit. Sed si non accusauerit, sed testimonium in caput liberti dixit aut subiecit accusa-torem, puto eum a contra tabulas remoueri. Si libertus maiestatis patroni filium accusauit et patroni filius calumniae eum capitis puniri desiderauit, non debet repelli hoc edicto. idem puto et si ab eo petitus retorsit in eum crimina: ignoscendum enim est ei, si uoluit se ulcisci prouocatus. Si patris mortem defendere necesse habuerit, an dicendu[2m]2 sit hic quoque ei succurrendum, si libertum paternum propter hoc accusauit, medicum forte patris aut cubicularium aut quem alium, qui circa patrem fuerat? et puto succurrendum, si affectione et periculo paternae substantiae ducente necesse habuit accusationem uel ca-lumniosam instituere. Accusasse autem eum dicimus, qui crimina obiecit et causam perorari usque ad sententiam effecit: ceterum si ante quieuit, non accusauit: et hoc iure utimur. sed si appellatione interposita desiit, benigne dicetur non pertulisse accusationem. si igitur pendente appellatione decessit libertus, patroni filius admittetur ad bonorum pos-sessionem, quia sententia[2e]2 libertus morte subtractus est. Si patroni filius aduocationem accusatori liberti praestitit, non est repellendus: neque enim aduocatus accusat. Si pater testamento cauerit, ut accusaretur libertus, quasi uenenum sibi parasset aut quid aliud in se admisisset: magis est, ut ignosci liberis deberet, qui non sponte accusauerunt. Sed et si accusauerit libertum et probauerit crimen patroni filius posteaque hic libertus sit restitutus, non erit repellendus: crimen enim quod intendit etiam perfecit. @1 @@&7Tryphoninus& libro septimo decimo disputationum. Idem est et si crimen quidem, quod in liberto probatum est, meruerat capitis poenam, benignius autem punitus est libertus, ueluti tantum relegatus: de calumniatore enim sensit praetor. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad edictum. In seruitutem petisse non is uidetur, qui ei, qui in possessione erat seruitutis, petenti se in libertatem contra-dixit, uerum is, qui ex libertate petit in seruitutem. Sed et si quis non totum suum, sed pro parte uel usum fructum in eo suum dicat uel quid aliud, quod habere non potest in eo, nisi seruus sit, an repellatur quasi in seruitutem petierit? quod est uerius. Si petierit in seruitutem et optinuerit, mox cognita ueritate passus sit in libertate morari, non debet ei obesse, maxime si habuit iustam causam errandi. Petisse in seruitutem non uidetur, qui ante litem contestatam destitit: sed et si post litem contestatam, dicendum est nec id nocere debere, quia non usque ad sententiam durauit. Si patroni filius sit uel exhere-datus uel si in seruitutem libertum paternum petiit uel capitis accusauerit libertum, non nocet hoc liberis eius, qui in potestate non sunt: et hoc diui fratres Quintilliis rescripse-runt. Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, ab omni liberti iu-dicio repellitur, nec tantum si ipsi liberto heres fuerit scriptus, uerum etiam si inpuberi filio substitutus. nam et Iulianus scripsit, si post petitam bonorum possessionem adierit impuberis filii liberti hereditatem patronus, denegari ei deber[2e]2 actiones. Sed et si quid codicillis fuerit patrono relictum uel mortis causa donatum, simili modo horum quoque persecutio denegabitur. Nonnumquam plane post petitam bonorum possessionem dabitur patron[2o]2 legati persecutio, si nihil ad emolumentum eius peruenturum sit, quia forte ro-gatus est alii restituere. Praeterea non tantum quod ipsis nominatim datum est, id se praetor denegaturum ait, uerum etiam si quid proponas ad ipsos per alios peruenturum, ut puta per subiectas personas, quod quidem sunt habituri, non restituturi. Dabimus legati petitionem patrono, si seruo patroni dederit libertatem pretio eius patrono praele-gato. Ei, qui substitutus erit patrono, qui contra tabulas possessionem petierit, actio eius partis, cuius patrono possessio data erit, non datur. Si patronus sit substitutus et pa-tronus uiuo testatore decesserit, filium patroni petentem contra tabulas bonorum posses-sionem non solius substituti partem occupare, uerum omnibus heredibus pro parte aliquid auferre constat. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad edictum. Liberto sine liberis mortuo in primis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt et quidem simul. sed et si patrono et patronae proximi sunt aliqui, simul admittentur. @@&7Paulus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Patronae quidem liberi etiam uolgo quaesiti accipient materni liberti bonorum possessionem, patroni autem non nisi iure quaesiti. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Si patronus ex minore parte quam legitima heres institutus falsum testamentum dixisset nec optinuisset, non est ambiguum contra tabulas ei non deferri bonorum possessionem, eo quod facto suo perdidit heredi-tatem, cum temere falsum dixit. Quod si ex debita parte fuerit institutus, siue adiit siue non, a contra tabulas bonorum possessione repellitur, quasi debitam sibi portionem ac-ceperit. nec poterit contra tabulas bonorum possessionem petere. @1 @@&7Iulianus& libro uicensimo quinto digestorum. Libertus sub condicione iuris-iurandi, quam praetor remittere solet, patronum instituit heredem: non puto dubitandum, quin a bonorum possessione submoueatur: uerum est enim eum heredem factum. Si Titio legatum fuisset eiusque fidei commissum, ut patrono restitueret, denegatur legatorum actio Titio, si patrono pro debita parte a scripto herede fuerit satisfactum. Libertus patronum et extraneum coniunctim ex parte dimidia heredem scripsit: quadrans, ex quo institutus erat patronus, totus ipsi imputari debebit, residuum ex debita sibi parte omnibus heredibus pro portione cuiusque aufert. Idem seruari conueniet in legato, quod patrono coniunctim et Titio datum fuerit, ut pars legati in portionem debitam patrono imputetur, ex reliqua parte tantum Titio detrahatur, quantum ab herede, pro rata portione. Si libertinus filium emancipatum sub condicione heredem instituerit et deficiente condicione substitutus adierit, quaero, utrum patrono aduersus substitutum in partem debitam praetor an emancipato filio in totam hereditatem succurrere debeat. respondi, cum pater filium sub condicione primo gradu heredem instituit, si deficiente condicione, sub qua filius heres institutus est, ad secundum gradum hereditas pertinet uel adhuc pendente condicione filius decesserit, pa-trono partis debitae bonorum possessionem aduersus substitutum competere. idemque est et si filius uel non petierit bonorum possessionem tempore exclusus uel repudiauerit. si Ȧuero deficiente condicione hereditas ad filium pertineat, emancipatum potius tuebitur prae-tor aduersus substitutum. existimo autem, quotiens sub condicione heres filius scribitur, alias necessariam esse exheredationem a substitutis, alias superuacuam: nam si id genus condicionis fuerit, quae in potestate filii esset, ueluti 'cum testamentum fecerit', puto etiam omissa condicione filium locum substitutis facere: si uero condicio non fuerit in potestate filii, ueluti 'si Titius consul factus fuerit', tunc substitutus non admit-titur, nisi filius ab eo nominatim exheredatus fuerit. Si libertus filium emancipatum heredem instituerit eiusque fidei commiserit, ut totam hereditatem Sempronio restitueret, et filius, cum suspectam sibi hereditatem diceret, iussu praetoris adierit eam et Sempronio restituerit: non inique patrono bonorum possessio partis debitae dabitur, perinde ac si non filius, sed is cui hereditas restituta est liberto heres exstitisset. Item cum filius hereditatem liberti patris omiserit et coheres eius totius hereditatis onus susceperit, danda erit patrono bonorum possessio. utroque enim casu non filio, sed extraneo pars eripitur. @@&7Idem& libro uicensimo sexto digestorum. Ex tribus patronis uno cessante bonorum possessionem petere duo aequas partes habebunt. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Si filius familias miles manumittat, secundum Iuliani quidem sententiam, quam libro uicensimo septimo digestorum probat, patris libertum facie[2t]2: sed quamdiu, inquit, uiuit, praefertur filius in bona eius patri. sed diuus Hadrianus Flauio Apro rescripsit suum libertum eum facere, non patris. @@&7Iulianus& libro uicensimo septimo digestorum. Si libertus praeterito patrono extraneum instituerit heredem et patronus, antequam contra tabulas bonorum possessionem petierit, in adoptionem se dederit, deinde scriptus omiserit hereditatem: patronus totorum bonorum liberti possessionem ut legitimus petere potest. Si libertus intestato decesserit relictis patroni filio et ex altero filio duobus nepotibus, nepotes non admittentur, quamdiu filius esset, quia proximum quemque ad hereditatem liberti uocari manifestum est. Si autem ex duobus patronis alter unum filium, alter duos reliquisset, dixi uiriles inter eos partes fieri. @@&7Idem& libro sexagensimo quinto digestorum. Communi liberto si ex duobus @1 patronis alter iusiurandum exegerit ne uxorem ducat, uel uiuo liberto decesserit: is qui extra hanc culpam fuerit uel superuixerit partis utrique debitae bonorum possessionem solus habebit. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Quamdiu patrono bonorum possessio partis debitae dari potest, exceptio debitoribus datur aduersus heredem petentem: 'si non in ea causa sit patronus, ut bonorum possessionem pro parte debita contra tabulas pe-tere possit'. @@&7Africanus& libro secundo quaestionum. Liberto octoginta habenti fundus quadraginta legatus est: is die cedente legati decessit extraneo herede instituto. respondit posse patronum partem debitam uindicare: nam uideri defunctum mortis tempore amplio-rem habuisse rem centum, cum hereditas eius propter computationem legati pluris uenire possit. neque referre, heres institutus repudiet legatum liberto relictum nec ne: nam et si de lege Falcidia quaeratur, tale legatum quamuis repudiatum in quadrantem hereditatis imputatur legatariis. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Uiuo filio si nepos exheredatur, nocebit ei exheredatio ad bona libertorum auitorum. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. Si in libertinum animaduersum erit, patronis eius ius, quod in bonis eius habituri essent, si is in quem animaduersum est sua morte decessisset, eripiendum non est. sed reliquam partem bonorum quae ad manumissorem iure ciuili non pertineat, fisco esse uindicandam placet. Eadem seruantur in bonis eorum qui metu accusationis mortem sibi consciuerint aut fugerint, quae in dam-natorum bonis constituta sunt. @@&7Marcianus& libro nono institutionum. Qui ex causa fideicommissi manu-mittitur, est quidem libertus manumissoris et tam contra tabulas quam ab intestato ad bona eius uenire potest quasi patronus: sed operas ei imponere non potest nec impositas ab eo petere. Sed si defunctus filio suo legauit seruum et rogauit, ut eum manumittat, ea mente, ut plenum ius patroni habeat, defendendum est posse eum operas iure imponere. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum praetoris urbani titul[2o]2 de liberali causa. Si quis libertum paternum in seruitutem ea uoluntate petierit, ut causam euictionis sibi con-seruet, non amittit beneficium bonorum possessionis. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Patrono libertus fundum, quem ab eo alienum emerat, legauit et constituit patronus ad se pertinere legatum: contra tabulas bo-norum possessionem accipere non potest, etsi nihil profecit ei legatum, quia alienam rem legauerit ei libertus, quia patronus ipse eum liberto uendiderat. @@&7Idem& libro decimo digestorum. Si libertus meus in seruitutem redactus postea ab alio liberatus est et eius coeperit esse libertus, praefertur mihi in contra tabulas bonorum possessione qui eum manumisit. @@&7Modestinus& libro singulari de manumissionibus. Si patronus non aluerit libertum, lex Aelia Sentia adimit eius libertatis causa imposita tam ei, quam ipsi ad quem ea res pertinet, item hereditatem ipsi et liberis eius, nisi heres institutus sit, et bonorum possessionem praeterquam secundum tabulas. @@&7Iauolenus& libro tertio ex Cassio. Si libertus, cum duos patronos haberet, alterum praeteriit, alterum ex semisse fecit heredem et alteri extraneo semissem dereliquit, scriptus quidem patronus debitam sibi partem immunem habet: de cetera autem parte pa-troni, quae supra debitum ei relicta est, et de semisse extraneo relicto alteri patrono pro rata portione satisfieri oportet. @1 @@&7Idem& libro tertio epistularum. A liberto suo herede Seius usum fructum fundi Maeuio legauit: is libertus Maeuio herede relicto decessit: quaero, cum contra ta-bulas testamenti petierit filius Seii aduersus Maeuium, utrum deducto usu fructu pars de-bita ei fundi restituenda sit an solida, quia eorum bonorum acceperit possessionem, quae liberti cum moreretur fuerunt. respondit: usum fructum in causam pristinam restituendum puto. optimum itaque erit arbitrum postulare, ut arbitrio eius usus fructus in integrum restituatur. @@&7Idem& libro octauo epistularum. Libertus, qui soluendo non erat, praeterito patrono extrarios relinquit heredes: quaero, an possit patronus petere contra tabulas bo-norum possessionem. respondit: cum a scriptis heredibus adita est hereditas, patronus contra tabulas bonorum po[2ss]2essionem petere potest, quia soluendo hereditas est, quae inueniat heredem. et sane absurdum est ius patroni in petenda bonorum possessione con-tra tabulas aliorum computatione, non iudicio ipsius patroni aestimari auferrique patrono, quod modicum uindicaturus est. multi enim casus interuenire possunt, quibus expediat patrono petere bonorum possessionem, quamuis aeris alieni magnitudo, quam libertus reli-querit, facultates patrimonii eius exced[2a]2t, ueluti si praedia sunt aliqua ex bonis liberti, in quibus maiorum patroni sepulchra sint et magni aestimat patronus bonorum possessione iura pro parte ea ad se pertinere, uel aliquid mancipium, quod non pretio, sed affectu sit aestimandum. non ergo ideo minus habere debet ius petendae bonorum possessionis, qui animo potius quam aliorum computatione bona liberti aestimat, cum eo ipso sufficere patrimonium uideri possit, quod et heredem habeat et bonorum possessorem. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Iulianus ait, si pa-tronus libertatis causa imposita libertae reuendiderit, filium eius a bonorum possessione summoueri, scilicet quia nec contra tabulas testamenti liberti bonorum possessionem acci-piat, quotiens pater eius donum munus operas liberto reuendiderit. plane si patroni filius libertatis causa imposita reuendiderit, nihilo minus familiam bonorum possessionem Ȧcontra tabulas liberti accipere ait, quia filius reuendendo libertatis causa imposita fratrem suum non summouet. Si libertus heredem scripserit isque prius, quam de familia quae-stionem haberet, adierit hereditatem, patronum ad contra tabulas bonorum possessionem non admitti Iulianus ait: debuit enim et patronus liberti necem uindicare. quod et in pa-trona erit dicendum. @@&7Terentius Clemens& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Quaeritur, an filio exheredato etiam nepotes ex eo a bonorum possessione liberti excludantur. quod utique sic dirimendum est, ut uiuo filio, donec in potestate eius liberi manent, non ad-mittantur ad bonorum possessionem, ne qui suo nomine a bonorum possessione summo-ue[2n]2tur per alios eam consequantur, sin autem emancipati a patre fuerint uel alio modo sui iuris effecti, sine aliquo impedimento ad bonorum possessionem admittantur. Si filius liberti omiserit patris sui hereditatem, hoc patrono proficiet. @@&7Idem& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Patroni filia si in adoptiua familia sit, ad bona libertorum paternorum admittitur. @@&7Idem& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Si pater exheredato filio ita cauit, ut ius in libertum saluum ei esset, nihil ei ad hanc rem nocet exheredatio. @@&7Papinianus& libro duodecimo quaestionum. Si libertus patrono, quod ad de-bitam portionem attinet, satisfaciat, inuito tamen aliquid extorquere conetur, quid statuen-dum est, quaeritur. quid enim, si ex parte debita instituto decem praeterea legentur et @1 rogetur seruum proprium, qui sit decem uel minoris pretii, manumittere? iniquum est et legatum uelle percipere et libertatem seruo non dare: sed parte debita accepta et legato temperare et libertatem imponere non cogi, ne seruum (forte de se male meritum) cogatur manumittere. quid ergo si solo eodem herede instituto idem libertus petierit? si substitutum habebit, aeque decreti remedium poterit procedere, ut accepta debita portione cetera pars ad substitutum perueniat ita, ut, si forte seruus redimi potuisset, praestaretur libertas: cessante uero substitutione patronum hereditatem liberti amplectentem praetor, qui de fideicommisso cognoscit, libertatem seruo eum imponere cogat. @@&7Idem& libro tertio decimo quaestionum. Filius, qui patri heres exstitit, fra-trem exheredatum adrogauit atque ita herede eo relicto defunctus est: bonorum posses-sionem libertum patris naturalis exheredatus non habebit: nam cui non exheredato talis adoptio noceret, nocere debet exheredato, quoniam poena, quae legibus aut edicto inro-garetur, adoptionis remedio non obliteraretur. &7Paulus& notat: ei, qui alio iure uenit quam eo, quod amisit, non nocet id quod perdidit, sed prodest quod habet: sic dictum est pa-trono eodemque patronae filio non obesse, quod quasi patronus deliquit, si ut patronae filius uenire possit. &7Papinianus&. Castrensium bonorum Titium libertus fecit heredem, ce-terorum alium: adita est a Titio hereditas: magis nobis placebat nondum patronum pos-sessionem contra tabulas petere posse. uerum illa quaestio interuenit, an omittente eo qui reliqua bona accepit perinde Titio adcrescant, ac si partes eiusdem hereditatis accepissent. uerius mihi uidetur intestati iure deferri bona cetera. Titius igitur heres non poterit inui-tare manumissorem, cum Titio nihil auferatur, nec bonis ceteris, quae nondum ad causam testamenti pertinent. Cum filius liberti impubes, qui subiectus dicitur, ex prima parte bo-norum possessionem accipiat, an patronus defuncti possessionem accipere possit, quaesitum est. et sine dubio qui sequentis gradus sunt, non admittuntur interim: cum enim prae-cedit alia possessio, qui sequitur accipere non potest. plane si contra eum qui subiectus dicitur fuerit iudicatum, data non intellegitur. sed et in patrono pendente controuersia idem erit dicendum. plane quod ad patroni quoque personam pertinet, differri contro-uersia debebit. Si falsum liberti testamentum ab aliis in prouincia dictum atque ita res per appellationem extracta esset, defuncta medio tempore patroni filia, quam libertus heredem instituerat, filio mulieris seruauit diuus Marcus eam partem bonorum, quam filia patroni uel iure intestati, si uixisset, habere potuit. @@&7Idem& libro quarto decimo quaestionum. Iulianus putat patronum, qui Titio pro parte dimidia hered[2i]2 instituto substitutus eo deliberante bonorum possessionem contra tabulas accepit, si postea Titius non adierit hereditatem, nihil ei, qui adit hereditatem, abstulisse, non magis quam si sub condicione fuisset institutus. igitur Titio deliberante res in incerto erit, utrumne semis ex substitutione in possessionem conuertatur an Titio adeunte singulis heredibus partes debitae auferantur. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Si patronum ex debita portione heredem instituas et pure roges fundum dare eique sub condicione tantundem leges, in condicionem fideicommissum redigitur. erit tamen et hic quod moueat: onerabitur enim patronus satis-datione fideicommissi. sed dicendum est ab eo fideicommissario cauendum, a quo patrono @1 legatum est, ut undique patronus suum ius habeat imminutum. Patronus heres institutus legato ei seruo, per quem suppleretur debita ei portio, non petet contra tabulas bonorum possessionem, quamuis seruus clusis tabulis decessit. Si ex bonis, quae mortis tempore fuerunt, debitam partem dedit libertus in hereditate uel legato, seruus tamen post mortem liberti reuersus ab hostibus augeat patrimonium: non potest patronus propterea queri, quod minus habeat in seruo, quam haberet, si ex debita portione esset institutus. idem est et in alluuione, cum sit satisfactum ex his bonis, quae mortis tempore fuerunt. idem est et si pars legati liberto relicti ab eo, cui simul datum erat, uel hereditatis nunc illis absti-nentibus adcrescat. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Si patronus ex sexta et seruus eius ex reli-qua parte sit heres institutus, nec ex serui portione fideicommissum debetur: at si seruus dumtaxat heres institutus est, puto nec hic ex debita portione praestandum. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Paulus respondit: patronus, qui deceptus falsum iudicium testatoris secutus est, bonorum possessionem contra tabulas testamenti liberti petere non prohibetur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Paulus respondit exheredationem nepotis, quae non notae gratia, sed alio consilio adiecta est, nocere ei non oportere, quo minus contra tabulas libertorum aui bonorum possessionem petere possit. Quaero, an, si Titia patroni filia iactat Titium patrem suum, priusquam moreretur, litteras ad se fecisse, quibus adiceret per libertos suos maleficiis appetitum easque litteras se secutam post mortem patris libertos accusare, an aliquid ei prodesse possit haec excusatio. Paulus respondit eam, quae ex uoluntate patris accusauit, non debere repelli a bonorum possessione contra tabulas, quoniam non suum iudicium, sed alienum exsecuta est. Patroni filius epistulam talem liberto emisit: 'Sempronius Zoilo liberto suo salutem. ob merita tua fidemque tuam, quam mihi semper exhibuisti, concedo tibi liberam testamenti factionem'. quaero, an pa-troni filio nihil relinquere debeat. Paulus respondit eum libertum, de quo quaeritur, libe-ram testamenti factionem consecutum non uideri. Paulus respondit nepotem etiam post mortem aui conceptum superstit[2e]2 liberto bonorum possessionem contra tabulas liberti auiti petere posse et ad hereditatem legitimam eius admitti: responsum enim Iu-liani tantum ad hereditatem legitimam, item bonorum possessionem aui petendam perti-nere. Paulus respondit, quamuis filii a patre milite praeteriti pro exheredatis habeantur, tamen non eo usque silentium patris eis nocere debere, ut et a bonis libertorum auitorum repelli debeant. idem responsum est etiam de bonis libertorum paternorum. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Quaero de eo, qui libertum ef-f[2ra]2cturae crimine accusauit. respondit, si eiusmodi effracturae crimine accusatus sit, ex quo, si probaretur, in metallum datus esset, denegandam bonorum possessionem. Ȧ@@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Liberto per obreptionem adrogato ius suum patronus non amittit. @@&7Tryphoninus& libro septimo decimo disputationum. Nihil interest, ipse pa-tronus scriptus heres ex minore parte adierit hereditatem an seruum suum scriptum ius-serit adire hereditatem, quam retinet: nihilo minus enim repulsus erit a contra tabulas bonorum possessione. Si tamen antequam iuberet liberti hereditatem adire, seruum uen-diderit aut manumiserit et ita ipse nouus libertus aut emptor heredes extiterint, uerbis edicti non prohibetur patronus accipere contra tabulas bonorum possessionem. Sed num-quid praetor ei denegare possessorias actiones debeat, si fraudem edicto eius facere uoluit, @1 ut pretio uberiore percepto uel tacita pactione etiam hereditatis ex institutione delatae commodum et bonorum possessionis contra tabulas haberet? faciliorque suspicio per filium scriptum heredem quamuis emancipatum adeuntem liberti hereditatem ipsum patronum habere, cum omnia, quae nostra sunt, liberis nostris ex uoto paremus. Si tamen clusis adhuc tabulis testamenti liberti, cum ignoraret iudicium eius patronus, eorum quid, quae supra scripta sunt, circa institutum subiectum iuri suo fecit, amota fraudis suspicione suo iure in bonorum possessione contra tabulas utetur. Si patronus ex debita portione a liberto scriptus rogatusque hereditatem restituere sus[2p]2e[2c]2tam dixit et compulsus adire, cum retinere posset, restituerit, non poterit accipere contra tabulas bonorum possessionem, et quia ad-gnouit iudicium liberti et quia spreuit et quasi damnauit eam possessionem. Longe distat ab hoc patroni filius, quem libertus adrogauit et ex minore parte heredem scripsit, cum nemo ex familia patroni alius esset: quamquam enim hic ipso iure, quippe suus, heres deprehendatur, si tamen se non immiscuit hereditati ut patris, sed abstinuit, quasi patroni tamen filius admittendus est ad contra tabulas bonorum possessionem. Si debenti patrono certam pecuniam liberationem libertus reliquisset isque usus est aduersus heredem peten-tem debitum doli exceptione aut acceptilatione liberatus est debito propter legatum, dicen-dum est eum non posse accipere contra tabulas bonorum possessionem. @@&7Labeo& libro primo pithanon a &7Paulo& epitomatorum. Si eundem libertum et tu capitis accusasti et pater tuus manumisit, non poterit tibi eius liberti bonorum pos-sessio ex edicto praetoris dari. &7Paulus&: immo contra accidet, si quem seruum accusa-ueris, deinde is patris tui fuerit factus et is postea eum manumisit. @@@@{1DE LIBERTIS UNIUERSITATIUM}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad edictum. Municipibus plenum ius in bonis libertorum libertarum defertur, hoc est id ius quod etiam patrono. Sed an omnino petere bonorum possessionem possint, dubitatur: mouet enim, quod consentire non possunt, sed per alium possunt petita bonorum possessione ipsi adquirere. sed qua ratione senatus censuit, ut restitui eis ex Trebelliano hereditas possit: qua ratione alio senatus consulto heredibus eis institutis a liberto adquirere hereditatem permissum est: ita bonorum quoque possessionem petere dicendum est. Temporaque bonorum possessionis petendae cedere mu-nicipibus exinde, ex quo decernere de petenda potuerunt. quod et Papinianus respondit. @@@@{1DE ADSIGNANDIS LIBERTIS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. Senatus consulto, quod factum est Claudianis temporibus Uelleo Rufo et Osterio Scapula consulibus de adsignandis libertis in haec uerba cauetur: 'si, qui duos pluresue liberos iustis nuptiis quaesitos in potestate haberet, de liberto libertaue sua significasset, cuius ex liberis suis eum libertum eamue @1 libertam esse uellet, is eaue, quandoque is, qui eum eamue manumisit inter uiuos uel testamento, in ciuitate esse desisset, solus ei patronus solaue patrona esset, perinde atque si ab eo eaue libertatem consecutus consecutaue est. utique, si ex liberis quis in [2ciui]2tate esse desisset neque ei liberi ulli essent, ceteris eius liberis qui manumisit perinde omnia iura seruentur, ac si nihil de eo liberto eaue liberta is parens significasset'. Quamuis singulari sermone senatus consultum scriptum est, tamen et pluribus liberis et plures liber-tos libertasue posse adsignari certum est. Is quoque libertus, qui apud hostes est, ad-signari potest. Adsignare autem quis potest quibuscumque uerbis uel nutu, uel testamento uel codicillis uel uiuus. @8 Adimere adsignationem etiam nuda uoluntate poterit. @8 Sed et si exheredato filio libertum quis adsignauerit, ualet adsignatio, nec nocet ei nota exhereda-tionis quantum ad ius patronatus. Sed si post adsignationem fuerit exheredatus, non semper exheredatio adimet adsignationem, nisi hoc animo facta sit. Sed si is cui ad-signatus est repudiauerit, puto uerius, quod et Marcellus scripsit, posse admitti fratres eius. Si sit ex patrono filius unus, ex altero duo et uni eorum libertus adsignatus est, uidendum, quot partes fiant hereditatis liberti, utrum tres, ut duas habeat is cui adsignatus est, id est suam et fratris, an uero aequales partes fiant, quoniam per adsignationem alius excluditur. et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit magis esse, ut bessem hic ha-beat, qui fratrem excludit: quod uerum est, quamdiu frater eius uiuat uel admitti potuit ad legitimam hereditatem: ceterum si fuerit capite minutus, aequales partes habebunt. @@&7Pomponius& libro quarto senatus consultorum. Sed si is, cui adsignassem, de-cessisset relicto filio et fratre et alterius patroni filio, semissem habiturum eum nepotem, quem esset filius meus is qui uiuit habiturus, si ego eum libertum non adsignassem. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. Idem erit dicendum et si is, qui filium et nepotem habebat, nepoti libertum adsignauerit: admittetur nepos ad legitimam hereditatem, licet sit alterius patroni filius, et hoc contingit patrui uita: ceterum si ille non esset, nihil ei prodesset adsignatio ad deminuendum ius alterius patroni filii. Posse autem et nepoti adsignari certum est et praeferri filio nepotem adsignatoris constat. Unde quaeri poterit, an, si filium habeat et ex eo nepotem, possit, quasi duos habeat in potestate, ius senatus consulti inducere. in qua specie cum placeat etiam ei, qui in potestate[2m]2 re-casurus est, adsignari quare non admittimus, cum utrumque esse in potestate negare non possumus? An autem ad legitimam hereditatem admitti possit hic qui est in potestate, tractari poterit. et cum multi sint casus, quibus et libertum habere qui in potestate est possit, cur non hoc quoque admittendum sit, ut per eum pater ad legitimae hereditatis ad-mitt[2a]2tur emolumentum? quod et Pomponio recte uidetur. habent autem libertos etiam filii familias, ut puta si castrensem seruum eorum quis manumiserit. Emancipatos quoque filios eius, cui adsignatus est libertus, habere commodum senatus consulti puto, non ut ad legitimam hereditatem admittantur, sed ad ea quae possunt. Secundum quod liberto in-testato defuncto, quoniam ad legitimam hereditatem admitti non possunt, uidendum, ne admittatur filius adsignatoris in familia remanens an non? et putem emancipatos per praetorem praeferendos. Liberos autem eius, cui adsignatus est, accipere debemus non so-lum filios, uerum etiam nepotes et neptes et deinceps descendentes. Si quis duobus adsignauerit libertum et alter in ciuitate esse sine liberis desierit, alter non, @@&7Pomponius& libro quarto senatus consultorum. uel uiuus noluerit ad se here-ditatem liberti pertinere, @1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad Sabinum. utrum portio eius, qui in ciui-tate esse desiit uel repudiauit, in familiam redeat? an uero ei potius adcrescat, in cuius persona durat adsignatio? et Iulianus libro septuagensimo quinto scripsit adsignationem in huius solius persona locum habere et solum admittendum, quod est uerum. Quod si non sine liberis decesserit, an cum uiuo admittantur? et putat adhuc solum admittendum, defuncto autem eo liberos alterius succedere, non in familiam libertum redire. Sed si ex Ȧduobus istis alter filios, alter nepotes reliquerit, an simul ad legitimam hereditatem admit-tantur? et puto ordinem inter eos faciendum. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Si seruus liber esse iussus fuerit et filio legatus, deinde uiuus testator eum manumiserit, ad filium libertus quasi adsignatus pertinet. hoc ita est, siue expressum est uel certe intellexit non quasi seruum eum legasse, sed quasi libertum adsignasse. @@&7Scaeuola& libro secundo regularum. Adsignare et pure et sub condicione, et per epistulam uel testationem uel chirographum possumus, quia adsignatio liberti neque quasi legatum neque quasi fideicommissum percipitur: denique nec fideicommisso onerari potest. @@&7Modestinus& libro septimo differentiarum. Liberi patroni quamquam et ipsi in plerisque causis manumissoris iure censentur, tamen paternum libertum liberis suis ad-signare non potuerunt, etiamsi eis a parente fuerit adsignatus: idque et Iulianus et Mar-cellus probant. @@&7Idem& libro nono pandectarum. Utrum ei tantum qui in potestate sit an etiam emancipato filio adsignare libertum patronus possit, si modo non pauciores quam duos praeterea in potestate habeat, dubitari solet: et magis est posse. @@&7Terentius Clemens& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Sub con-dicione uel in diem liberto adsignato interim pendente die uel condicione omnia perinde obseruabuntur, ac si adsignatus non esset: itaque mortuo eo interim ad omnes liberos hereditas et bonorum possessio pertinebit. Si uni pure, alii sub condicione libertus ad-signatus sit, eum, cui pure adsignatus sit, pendente condicione solum patroni ius habere dicendum est. @@&7Papinianus& libro quarto decimo responsorum. Alimentorum causa libertos filiis adtributos filiis adsignatos non uideri respondi, cum ea ratione libertis consuli patro-nus uoluerit, quo facilius uoluntatis emolumentum consequantur, saluo iure communi. @@&7Pomponius& libro duodecimo epistularum. Si ex duobus patronis alter eorum filio suo libertum adsignauerit, non obstat, quo minus alter patron[2u]2s ius solidum suum haberet. @@&7Idem& libro quarto senatus consultorum. Testamento potest quis et seruum manumittere et eundem ut libertum adsignare. De liberis, qui sunt in potestate, senatus locutus est: ergo de postumis nihil hoc senatus consulto prouisum est: magis tamen puto etiam postumos contineri. Quod inquit senatus 'si ex liberis quis in ciuitate esse desisset', eum significat, qui in perpetuum in ciuitate esse desierit, non etiam si quis ab hostibus captus reuerti possit. Ex die quoque certa adsignari potest, sed usque in diem certum uix potest: nam ipse senatus huic negotio finem praeposuit. @1 @@@@{1SI QUID IN FRAUDEM PATRONI FACTUM SIT}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, siue testamento facto siue intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perueniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt: cognoscit praetor et operam dat, ne ea res ei fraudi sit. Si alienatio dolo malo facta sit, non quaerimus, utrum mortis causa facta sit an non sit: omni enim modo reuocatur. si uero non sit dolo malo facta, sed alias, tunc actori pro-bandum erit mortis causa factam alienationem. si enim proponas mortis causa factam alienationem, non requirimus, utrum dolo malo facta sit an non sit: sufficit enim docere mortis causa factam, nec immerito: mortis causa enim donationes comparantur legatis et sicut in legatis non quaerimus, dolo malo factum sit an non sit, ita nec in mortis causa donationibus. Quod autem mortis causa filio donatum est, non reuocatur: nam cui liberum fuit legare filio quantumquantum uellet, is donando non uidetur fraudasse patronum. Omne autem, quodcumque in fraudem patroni gestum est, reuocatur. Dolum accipere nos oportet eius qui alienauit, non eius cui alienatum est: et ita euenit, ut qui fraudis uel doli con-scius non fuit, carere debeat re in fraudem patroni alienata, etsi putauit ingenuum nec credidit libertinum. Aduersus conpatronum, qui contra tabulas bonorum possessionem omisit, Fauiana non competit, si non plus sit in eo quod donatum est quam pars debita patrono. quare si mortis causa ei donatum sit, partem faciet conpatrono, quemadmodum legatarius patronus facit. Utrum autem ad ea sola reuocanda Fauiana pertinet, quae quis libertus de bonis deminuit, an etiam ad ea, quae non adquisiit, uidendum est. et ait Iu-lianus libro uicensimo sexto digestorum, si hereditatem libertus non adierit fraudandi pa-troni causa uel legatum reppulerit, Fauianam cessare: quod mihi uidetur uerum. quamuis enim legatum retro nostrum sit, nisi repudietur, attamen cum repudiatur, retro nostrum non fuisse palam est. in ceteris quoque liberalitatibus, quas non admisit is libertus cui quis donatum uoluit, idem erit probandum Fabianam cessare: sufficit enim patrono, si nihil de suo in necem eius libertus alienauit, non si non adquisiit: proinde et si, cum sub condicione ei legatum esset, id egit, ne condicio existeret, uel, si sub condicione stipulatus fuerit, maluit deficere condicionem, dicendum est Fauianam cessare. Quid si in lite uinci uoluit? si quidem condemnatus est data opera uel in iure confessus, dicendum erit Fa-uianam locum habere: quod si noluit optinere, cum peteret, hic uidendum. et puto hunc deminuisse de patrimonio: actionem enim de bonis deminuit, quemadmodum si passus esset actionis diem abire. Sed si puta querellam inofficiosi, quam potuit, uel quam aliam, forte iniuriarum uel similem instituere noluit, non potest patronus ob eam rem Fauiana expe-riri. @8 At si transegit in fraudem patroni, poterit patronus Fauiana uti. @8 Sed si libertus filiam dotauit, hoc ipso, quod dotauit, non uidetur fraudare patronum, quia pietas patris non est reprehendenda. Si pluribus in fraudem libertus donauerit uel pluribus mortis causa, aequaliter patronus aduersus omnes in partem sibi debitam siue Fauiana siue Caluisiana experietur. Si quis in fraudem patronorum rem uendiderit uel locauerit uel permutauerit, quale sit arbitrium iudicis, uideamus. et in re quidem distracta deferri condicio debet emptori, utrum malit rem emptam habere iusto pretio an uero a re discedere pretio re-cepto: neque omnimodo rescindere debemus uenditionem, quasi libertus ius uendendi non @1 habuerit, nec fraudemus pretio emptorem, maxime cum de dolo eius non disputetur, sed de dolo liberti. Sed si emerit in fraudem patroni libertus, aeque dicendum, si magno emit, in pretio releuandum patronum, condicione non ipsi delata, an uelit ab emptione discedere, sed uenditori, utrum malit de pretio remittere an potius rem quam uendidit recipere per-soluto pretio. et in permutatione et in locatione et conductione similiter idem obseruabi-mus. Sed si rem quidem bona fide uendiderit et sine ulla gratia libertus, pretium autem acceptum alii donauit, uidendum erit, quis Fauiana inquietetur, utrum qui rem emit an uero is qui pretium dono accepit? et Pomponius libro octagensimo tertio recte scripsit emptorem non esse inquietandum: fraus enim patrono in pretio facta est: eum igitur qui pretium dono accepit Fauiana conueniendum. Et alias uideamus, si dicat patronus rem quidem iusto pretio uenisse, uerumtamen hoc interesse sua non esse uenumdatam inque hoc esse fraudem, quod uenierit possessio, in quam habet patronus affectionem uel oppor-tunitatis uel uicinitatis uel caeli uel quod illic educatus sit uel parentes sepulti, an debeat audiri uolens reuocare. sed nullo pacto erit audiendus: fraus enim in damno accipitur pecuniario. Sed si forte et res uilius distracta sit et pretium alii donatum, uterque Fauiano iudicio conuenietur et qui uili emit et qui pecuniam accepit muneri. is tamen qui emit si malit rem restituere, non alias restituet, quam si pretium quod numerauit recipiat. quid ergo, si delegatus emptor soluit ei cui donabat libertus, an nihilo minus reciperaret? et magis est, ut reciperare debeat, licet pretium ad alium peruenit, qui soluendo non est: Ȧnam et si acceptum pretium libertus prodegisset, diceremus nihilo minus eum qui dedit recipere debere, si uelit ab emptione discedere. Si mutuam pecuniam libertus in fraudem patroni acceperit, an Fauiana locum habeat, uideamus. et quod remedium in hoc est? ac-cepit mutuam: si quod accepit donauit, conuenit eum patronus cui donauit libertus: sed accepit et prodegit: non debet perdere qui mutuum dedit, nec ei imputari, cur dedit. Plane si non accepit et spopondit stipulanti, erit Fauianae locus. Si fideiussit apud me libertus uel rem suam pro alio pignori dedit in necem patroni, an Fauiana locum habeat, uideamus et numquid cum damno meo non debeat patrono subueniri: neque enim donauit aliquid mihi, si pro aliquo interuenit, qui non fuit soluendo: eoque iure utimur. igitur creditor non poterit Fauiana conueniri: debitor poterit quidem, sed potest et mandati: plane si de-ficiat mandati actio, quia donationis causa interuenit, erit Fauianae locus. Sed et si man-dator extitit pro aliquo libertus, idem erit probandum. Quamuis autem in partem Fauiana competat, attamen in his quae diuidi non possunt in solidum competit, ut puta in serui-tute. Si seruo meo uel filio familias libertus in fraudem patroni quid dederit, an aduersus me iudicium Fauianum competat, uideamus. et mihi uidetur sufficere aduersus me pa-tremque arbitrioque iudicis contineri tam id, quod in rem uersum est, condemnandi, quam id quod in peculio. Sed si iussu patris contractum cum filio est, pater utique tene-bitur. Si cum seruo in fraudem patroni libertus contraxerit isque fuerit manumissus, an Fauiana teneatur, quaeritur. et cum dixerimus dolum tantum liberti spectandum, non etiam eius cum quo contraxit, potest manumissus iste Fabiana non teneri. Item quaeri potest, manumisso uel mortuo uel alienato seruo an intra annum agendum sit. et ait Pomponius agendum. Haec actio in personam est, non in rem, et in heredem competit @1 et in ceteros successores, et heredi et ceteris successoribus patroni, et non est hereditaria, id est ex bonis liberti, sed propria patroni. Si libertus in fraudem patroni aliquid dederit, deinde, defuncto patrono uiuo liberto, filius patroni acceperit bonorum possessionem contra tabulas liberti, an Fabiana uti possit ad reuocanda ea quae sunt alienata? et est uerum, quod et Pomponius probat libro octagensimo tertio, item Papinianus libro quarto decimo quaestionum, competere ei Fauianam: sufficere enim, quod in fraudem patronatus factum sit: magis enim fraudem rei, non personae accipimus. In hanc actionem etiam fructus ueniunt, qui sunt post litem contestatam percepti. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. In Fauiana et Caluisiana actione recte dicetur etiam praeteritos fructus uenire, quatenus praetor omnem fraudem libertorum uult rescindere. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Si patronus heres insti-tutus ex debita parte adierit hereditatem, dum ignorat aliqua libertum in fraudem suam alienasse, uideamus, an succurri ignorantiae eius debeat, ne decipiatur liberti fraudibus. et Papinianus libro quarto decimo quaestionum respondit in eadem causa manere ea, quae alienata sunt, idcircoque patronum sibi imputare debere, qui, cum posset bonorum posses-sionem accipere contra tabulas propter ea quae alienata uel mortis causa donata sunt, non fecit. @8 Haec actio in perpetuum datur, quia habet rei persecutionem. @8 Patro-num ex asse heredem institutum uolentem Fauiana actione uti praetor admittit, quia erat iniquum excludi eum a Fauiana, qu[2i]2 non sponte adiit hereditatem, sed quia bo-norum possessionem contra tabulas petere non potuit. Si intestatus libertus decesserit, patronus adeundo hereditatem eius reuocat per Caluisianam actionem ea, quae alienata sunt dolo malo, quo minus pars ex testamento debita bonorum liberti ad patronum libe-rosue eius perueniret: idque est, siue petita sit a patrono ab intestato bonorum possessio siue non sit. Si plures sint patronae et patroni, singuli uirilem tantum reuocabunt uel Caluisian[2a]2. Si libertus intestatus decesserit relicta patrono debita portione aut aliquo am-plius, aliquid etiam alienauerit, Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit nihil esse reuocandum: nam qui potuit alicui relinquere quid testamento, si debitam portionem patrono relinquat praeterea, donando nihil uidetur in fraudem facere. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad edictum. Quodcumque dolo malo liberti alienatum est, Fauiana actione reuocatur. Etsi plures patroni sint, omnes unam partem habebunt: sed si uiriles non petent, portio ceteris adcrescet. quod in patronis dixi, et in liberis patro[2norum]2 est: sed non simul uenient, sed patronis deficientibus. @@&7Paulus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Tenetur Fabiana actione tam is qui accepit ipse, quam qui iussit alii dari id quod ipsi donabatur. In actione Fauiana si res non restituatur, tanti damnabitur reus, quanti actor in litem iurauerit. @@&7Iulianus& libro uicensimo sexto digestorum. Si libertus, cum fraudare patro-num uellet, filio familias contra senatus consultum pecuniam crediderit, non erit inhibenda @1 actio Fauiana, quia libertus donasse magis in hunc casum intellegendus est in fraudem patroni quam contra senatus consultum credidisse. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Ergo si senatus consultum locum non habet, cessat Fauiana, cum exigi possit. @@&7Iulianus& libro uicensimo sexto digestorum. Sed si minori quam uiginti quinque annis natu filio familias crediderit, causa cognita ei succurri debet. @@&7Idem& libro sexagensimo quarto digestorum. Uiuus libertus donare bene me-rentibus amicis potest: legare uero nec bene merentibus amicis potest, quo patroni partem minuat. @@&7Africanus& libro primo quaestionum. Si id, quod a liberto in fraudem alie-natum est, non extet, actio patroni cessat, quemadmodum si pecuniam in fraudem abie-cisset aut etiam si is, qui mortis causa a liberto accepisset, eam rem uendidisset et bonae fidei emptor eam usu cepisset. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Non uidetur patronus frau-dari eo quod consentit: sic et quod uolente patrono libertus donauerit, non poterit Fauian[2a]2 reuocari. @@&7Iauolenus& libro tertio epistularum. Libertus cum fraudandi patroni causa fundum Seio tradere uellet, Seius Titio mandauit, ut eum accipiat, ita ut inter Seium et Titium mandatum contrahatur. quaero, post mortem liberti patronus utrum cum Seio dumtaxat qui mandauit actionem habet, an cum Titio qui fundum retinet, an cum quo uelit agere possit? respondit: in eum, cui donatio quaesita est, ita tamen si ad illum res peruenerit, actio datur, cum omne negotium, quod eius uoluntate gestum sit, in condemna-tionem eius conferatur. nec potest uideri id praestaturus quod alius possidet, cum actione mandati consequi rem possit, ita ut aut ipse patrono restituat aut eum cum quo man-datum contraxit restituere cogat. quid enim dicemus, [2si]2 is, qui in re interpositus est, nihil dolo fecit? non dubitabimus, quin omnimodo cum eo agi non possit. quid enim non potest uideri dolo fecisse, qui fidem suam amico commodauit quam alii quam sibi ex liberti fraude adquisiit. @@&7Paulus& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Constitutione diui Pii cauetur de impubere adoptando, ut ex bonis, quae mortis tempore illius qui adoptauit fuerunt, pars quarta ad eum pertineat qui adoptatus est: sed et bona ei, quae adquisiit patri, restitui iussit: si causa cognita emancipatus fuerit, quartam perdit. si quid itaque in fraudem eius alienatum fuerit, quasi per Caluisianam uel Fauianam actionem reuocan-dum est. @@@@{1SI TABULAE TESTAMENTI NULLAE EXTABUNT, UNDE @@@@LIBERI}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Posteaquam praetor lo-cutus est de bonorum possessione eius qui testatus est, transitum fecit ad intestatos, eum ordinem secutus, quem et lex duodecim tabularum secuta est: fuit enim ordinarium ante de iudiciis testa[2n]2tium, dein sic de successione ab intestato loqui. Sed successionem ab Ȧintestato in plures partes diuisit: fecit enim gradus uarios, primum liberorum, secundum legitimorum, tertium cognatorum, deinde uiri et uxoris. Ita autem ab intestato potest @1 competere bonorum possessio, si neque secundum tabulas neque contra tabulas bonorum possessio agnita sit. Plane si tempora quidem petendae bonorum possessionis ex testa-mento largiebantur, uerumtamen repudiata est bonorum possessio, dicendum erit ab in-testato bonorum possessionem iam incipere: cum enim is qui repudiauit petere bonorum possessionem non potest post repudiationem, consequens erit, ut ab intestato posse peti incipiat. Sed et si ex Carboniano edicto bonorum possessio data sit, magis est, ut dicere debeamus ab intest[2at]2o nihilo minus posse peti: ut enim suo loco ostendimus, non impedit bonorum possessionem edictalem Carboniana bonorum possessio. Recte autem praetor a liberis initium fecit ab intestato successionis, ut, sicuti contra tabulas ipsis defert, ita et ab intestato ipsos uocet. Liberos autem accipere debemus quos ad contra tabulas bono-rum possessionem admittendos diximus, tam naturales quam adoptiuos. sed adoptiuos hactenus admittimus, si fuerint in potestate: ceterum si sui iuris fuerint, ad bonorum pos-sessionem non inuitantur, quia adoptionis iura dissoluta sunt emancipatione. Si quis filium suum emancipatum in locum nepotis adoptauit et emancipauit, cum haberet et nepotem ex eo, quaesitum est apud Marcellum, an adoptio rescissa impediat nepotem. sed cum soleat emancipato patri iungi nepos, quis non dicat, etsi adoptatus sit et quasi filius, nihilo minus filio suo eum non obstare, quia quasi filius adoptiuus est in potestate, non quasi naturalis? Si heres institutus non habeat uoluntatem, uel quia in-cisae sunt tabulae uel quia cancellatae uel quia alia ratione uoluntatem testator mutauit uoluitque intestato decedere, dicendum est ab intestato rem habituros eos, qui bonorum possessionem acceperunt. Si emancipatus filius exheres fuerit, is autem qui in potestate fuerat praeteritus, emancipatum petentem ab intestato bonorum possessionem unde liberi tueri debet praetor usque ad partem dimidiam, perinde atque si nullas tabulas pater re-liquisset. @@&7Iulianus& libro uicensimo septimo digestorum. Emancipatus praeteritus si contra tabulas bonorum possessionem non acceperit et scripti heredes adierint hereditatem, sua culpa amittit paternam hereditatem: nam quamuis secundum tabulas bonorum possessio petita non fuerit, non tamen eum praetor tuetur, ut bonorum possessionem accipiat unde liberi. nam et patronum praeteritum, si non petat contra tabulas bonorum possessionem, ex illa parte edicti, unde legitimi uocantur, non solet tueri praetor aduersus scriptos heredes. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Bonorum possessio potest peti ab inte-stato, si certum sit tabulas non extare septem testium signis signatas. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Liberi et capite minuti per edictum prae-toris ad bonorum possessionem uocantur parentium, nisi si adoptiui fuerint: hi enim et liberorum nomen amittunt post emancipationem. sed si naturales emancipati et adoptati iterum emancipati sint, habent ius naturale liberorum. @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Si quis ex his, quibus bo-norum possessionem praetor pollicetur, in potestate parentis, de cuius bonis agitur, cum is moritur, non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia habebit, si ad eos hereditas suo nomine pertinebit neque nominatim exheredes scripti erunt, bonorum possessio eius partis datur, quae ad eum pertineret, si in potestate permansisset, ita, ut ex ea parte [2di]2midiam habeat, reliquum liberi eius, hisque dumtaxat bona sua conferat. Sed et @1 si filium et nepotem ex eo pater emancipauerit, filius solus ueniet ad bonorum possessio-nem, quamuis capitis deminutio per edictum nulli obstet. quin etiam hi quoque, qui in potestate numquam fuerunt nec sui heredis locum optinuerunt, uocantur ad bonorum pos-sessionem parentium. nam si filius emancipatus reliquerit in potestate aui nepotem, da-bitur ei, qui in potestate relictus sit, patris emancipati bonorum possessio: et si post emancipationem procreauerit, ita nato dabitur aui bonorum possessio, scilicet non ob-stante ei patre suo. Si filius emancipatus non petierit bonorum possessionem, ita integra sunt omnia nepotibus, atque si filius non fuisset, ut quod filius habiturus esset petita bo-norum possessione, hoc nepotibus ex eo solis, non etiam reliquis adcrescat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad edictum. Si pater filium emancipauerit, nepotem retinuerit, deinde filius decesserit: et rei aequitas et causa edicti, quo de bono-rum possessione liberis danda cauetur, efficit, ut eius ratio habeatur et bonorum possessio intestato patris detur, ut tamen bona sorori, quae necessaria heres patri extitit, conferre cog[2a]2tur auus, qui per eum bonorum possessionis emolumentum adquisiturus est: nisi forte auus iste nullum ex his fructum adquirere uult paratusque est de potestate nepotem demittere, ut ad emancipatum emolumentum omne bonorum possessionis perue-niat. nec idcirco soror, quae patri heres extitit, iuste queri poterit, quod eo facto a col-lationis commodo excluditur, cum auo quandoque intestato defuncto ad bona eius simul cum fratre possit uenire. @@&7Papinianus& libro uicensimo nono quaestionum. Scripto herede deliberante filius exheredatus mortem obit atque ita scriptus heres omis[2i]2t hereditatem nepos ex illo filio susceptus auo suus heres erit neque pater uidebitur obstitisse, cuius post mortem le-gitima defertur hereditas. nec dici potest heredem, sed non suum nepotem fore, quod proximum gradum numquam tenuerit, cum et ipse fuerit in potestate neque pater eum in hac successione praeuenerit. et alioquin si non suus heres est, quo iure heres erit, qui sine dubio non est adgnatus? ceterum et si non sit exheredatus nepos, adiri poterit ex testamento hereditas a scripto herede filio mortuo: quare qui non obstat iure intestati, iure testati uidebitur obstitisse. Non sic parentibus liberorum, ut liberis parentium debetur hereditas: parentes ad bona liberorum ratio miserationis admittit, liberos naturae, simul et parentium commune uotum. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Filius familias ut proximus cognatus patre consentiente possessionem adgnouit: quamuis per condicionem testamento datam, quod in patris potestate manserit, ab hereditate sit exclusus, tamen utiliter possessionem adgno-uisse uidebitur nec in edicti sententiam incidet, quoniam possessionem secundum tabulas non adgnouit, cum inde rem habere non poterit nec in filii potestate condicio fuerit nec facile pater emancipare filium cogi poterit. @@&7Paulus& libro undecimo responsorum. Si postea, quam filius emancipatus bonorum possessionem patris petit, statum suum mutauit, nihil obesse ei, quo minus id quod adquisiit retineat: quod si prius condicionem suam mutauit, bonorum possessionem eum petere non posse. @@@@{1UNDE LEGITIMI}1 @@&7Iulianus& libro uicensimo septimo digestorum. Haec uerba edicti 'tum quem ei here-dem esse oporteret, si intestatus mortuus esset' $PARATATIKW=S3& et cum quodam temporis @1 spatio accipiuntur: non ad mortis testatoris tempus referuntur, sed ad id, quo bonorum possessio peteretur. et ideo legitimum heredem, si capite deminutus esset, ab hac bonorum possessione summoueri palam est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad edictum. Si repudiauerint sui ab intestato bonorum possessionem, adhuc dicemus obstare eos legitimis, hoc est his, quibus legitima potuit deferri hereditas, idcirco, quia repudiando quasi liberi bonorum possessio-nem hanc incipiunt habere quasi legitimi. Haec autem bonorum possessio non tantum masculorum defertur, uerum etiam feminarum, nec tantum ingenuorum, uerum etiam libertinorum. communis est igitur pluribus. nam et feminae possunt uel consanguineos uel adgnatos habere, item libertini possunt patronos patronasque habere. Nec tantum masculi hanc bonorum possessionem accipere possunt, uerum etiam feminae. Si quis de-Ȧcesserit, de quo incertum est, utrum pater familias an filius familias sit, quia pater eius ab hostibus captus adhuc uiuat uel quod alia causa suspendebat eius statum, magis est, ne possit peti bonorum eius possessio, quia nondum intestatum eum esse apparet, cum incertum sit, an testari possit. cum igitur coeperit certi status esse, tunc demum petenda est bonorum possessio: non cum certum esse coeperit intestatum esse, sed cum certum esse coeperit patrem familias esse. Haec autem bonorum possessio omnem uocat, qui ab intestato potuit esse heres, siue lex duodecim tabularum eum legitimum heredem faciat siue alia lex senatusue consultum. denique mater, quae ex senatus consulto uenit Ter-tulliano, item qui ex Orphitiano ad legitimam hereditatem admittuntur, hanc bonorum pos-sessionem petere possunt. @@&7Paulus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Generaliter igitur sciendum est, quotienscumque uel lex uel senatus defert hereditatem, non etiam bonorum posses-sionem, ex hac parte eam peti oportere: cum uero etiam bonorum possessionem dari iubet, tum ex illa parte, qua ex legibus, peti debere: sed et ex hac parte poterit. @@&7Iulianus& libro uicensimo septimo digestorum. Si ex duobus fratribus alter decesserit testamento iure facto, dein deliberante herede alter quoque intestato decesserit et scriptus heres omiserit hereditatem, patruus legitimam hereditatem habebit: nam 'haec bonorum possessio tum quem heredem esse oportet' ad id tempus refertur, quo primum ab intestato bonorum possessio peti potuisset. @@&7Modestinus& libro tertio pandectarum. Inter adgnatos et cognatos hoc interest, quod in adgnatis et cognati continentur, in cognatis non utique et adgnati, uerbi gratia patris frater, id est patruus, et adgnatus est et cognatus, matris autem frater, id est auunculus, cognatus est, adgnatus non est. Quamdiu spes est suum heredem aliquem de-functo existere, tamdiu consanguineis locus non est: puta si defuncti uxor praegnas sit aut defuncti filius apud hostes sit. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Nati post mortem patris uel post captiuitatem siue deportationem, sed et hi, qui tempore, quo capiebatur uel deporta-batur pater, in potestate fuerunt, ius inter se consanguinitatis habent, etsi heredes patri non extiterint, sicuti exheredati. @1 @@@@{1UNDE COGNATI}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad edictum. Haec bonorum possessio nudam habet praetoris indulgentiam neque ex iure ciuili originem habet: nam eos inuitat ad bonorum possessionem, qui iure ciuili ad successionem admitti non possunt, id est cognatos. Cognati autem appellati sunt quasi ex uno nati, aut, ut Labeo ait, quasi com-mune nascendi initium habuerint. Pertinet autem haec lex ad cognationes non seruiles: nec enim facile ulla seruilis uidetur esse cognatio. Haec autem bonorum possessio, quae ex hac parte edicti datur, cognatorum gradus sex complectitur et ex septimo duas per-sonas sobrino et sobrina natum et natam. Cognationem facit etiam adoptio: etenim quibus fiet adgnatus hic qui adoptatus est, isdem etiam cognatus fiet: nam ubicumque de cognatis agitur, ibi sic accipiemus, ut etiam adoptione cognati facti contineantur. euenit igitur, ut is qui in adoptionem datus est tam in familia naturalis patris iura cognationis retineat quam in familia adoptiua nanciscatur: sed eorum tantum cognationem in adoptiua familia nanciscetur, quibus fit adgnatus, in naturali autem omnium retinebit. Proximus autem accipietur etiam is qui solus est, quamuis proprie proximus ex pluribus dicitur. Proximum accipere nos oportet eo tempore, quo bonorum possessio defertur. Si quis igitur proximus cognatus, dum heredes scripti deliberant, diem suum obierit, sequens quasi proximus ad-mittetur, hoc est quicumque fuerit tum deprehensus proximum locum optinen[2s]2. Si quis proximior cognatus nasci speretur, in ea condicione est, ut dici debeat obstare eum se-quentibus: sed ubi natus non est, admittemus eum, qui post uentrem proximus uidebatur. sed hoc ita demum erit accipiendum, si hic qui in utero esse dicitur uiuo eo de cuius bonorum possessione agitur fuit conceptus, nam si post mortem, neque obstabit alii neque ipse admittetur, quia non fuit proximus cognatus ei, quo uiuo nondum animax fuerit. Si qua praegnas decesserit et utero exsecto partus sit editus, in ea condicione est partus iste, ut matris suae accipere bonorum possessionem possit 'unde proximi cognati'. sed post senatus consultum Orphitianum et 'unde legitimi' petere poterit, quia mortis tempore in utero fuit. Gradatim autem admittuntur cognati ad bonorum possessionem: ut qui sunt primo gradu, omnes simul admittuntur. Si quis apud hostes fuerit mortis tempore eius, de cuius bonorum possessione quaeritur, dicendum est bonorum possessionem peti ab eo posse. @@&7Gaius& libro sexto decimo ad edictum prouinciale. Hac parte proconsul na-turali aequitate motus omnibus cognatis promittit bonorum possessionem, quos sanguinis ratio uocat ad hereditatem, licet iure ciuili deficiant. itaque etiam uulgo quaesiti liberi matris et mater talium liberorum, item ipsi fratres inter se ex hac parte bonorum posses-sionem petere possunt, quia sunt inuicem sibi cognati, usque adeo, ut praegnas quoque manumissa si pepererit, et is qui natus est matri et mater ipsi et inter se quoque qui nascuntur cognati s[2i]2nt. @1 @@&7Iulianus& libro uicensimo septimo digestorum. Capitis deminu-tione peremuntur cognationes, quae per adoptionem adquisitae sunt. igitur si post mortem uerbi gratia fratris adoptiui intra centensimum diem adoptiuus frater capite deminutus fuerit, bonorum possessionem accipere non poterit, quae proximitatis nomine fratris de-fertur: praetorem enim non solum mortis tempus, sed etiam id, quo bonorum possessio petitur, intueri palam est. @@&7Ulpianus& libro sexto regularum. Si spurius intestato decesserit, iure con-sanguinitatis aut adgnationis hereditas eius ad nullum pertinet, quia consanguinitatis, item-que adgnationis iura a patre oriuntur: proximitatis autem nomine mater eius aut frater eadem matre natus bonorum possessionem eius ex edicto petere potest. @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Legitimis capite deminutis non datur bonorum possessio iure heredis legitimi, quia non eadem causa eorum est, quae liberorum: sed gradu cognatorum rursus uocantur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad edictum. Cognatis accusatio nihil obest ad successionem, si accusauerint cognatos suos. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Is, qui aliqua ratione seruus factus est, manumissione nulla ratione recipit cognationem. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Modestinus respondit non ideo minus ad auiae maternae bona ab intestato nepotes admitti, quod uulgo quaesiti propo-nuntur. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Octaui gradus adgnato iure legitimi heredis, etsi non extiterit heres, possessio defertur: ut proximo autem cognato, quamuis extiterit heres, non defertur. Frat[2r]2is filius pro parte heres institutus, cum patruum sur-dum esse contenderet atque ideo testamentum facere non potuisse, possessionem ut proxi-mus cognatus accep[2i]2t. ex die mortis temporis haberi rationem placuit, quia ueri-simile non uidebatur tam coniunctum sanguin[2e]2 defuncti ualetudinem ignorasse. @@&7Scaeuola& libro secundo responsorum. Intestata reliquit sororem Septiciam diuerso patre natam et praegnatem matrem ex alio marito: quaero, si mater hereditatem repudia-uerit, dum adhuc praegnas est, posteaque enixa fuerit Semproniam, an etiam Sempronia bonorum Titiae possessionem accipere possit. respondit, si mater hereditate exclusa est, eam quae, ut proponeretur, postea nata est, accipere posse. @@@@{1DE SUCCESSORIO EDICTO}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad edictum. Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria uacua sine domino diutius iacerent et credi-toribus longior mora fie[2re]2t. e re igitur praetor putauit praestituere tempus his, quibus Ȧbonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint credi-tores scire, utrum habeant, cum quo congrediantur, an uero bona uacantia fisco sint de-lata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto. Unus enim quisque suam bonorum possessionem repudiare potest, alienam non potest. Proinde procurator meus sine mea uoluntate meam bonorum possessionem repudiare non potest. @8 Per seruum delatam bonorum possessionem dominus repudiare potest. @8 Tutor im-puberis an repudiare possit bonorum possessionem, uideamus. et magis est, ne possit: sed ille ex auctoritate tutoris repudiare potest. Furiosi curator nequaquam poterit repu-diare, quia necdum delata est. Qui semel noluit bonorum possessionem petere, perdidit @1 ius eius, etsi tempora largiantur: ubi enim noluit, iam coepit ad alios pertinere bonorum possessio aut fiscum inuitare. Decretalis bonorum possessio an repudiari possit, uideamus. et quidem diebus finiri potest: sed repudiari eam non posse uerius est, quia nondum de-lata est, nisi cum fuerit decreta: rursum posteaquam decreta est, sera repudiatio est, quia quod adquisitum est repudiari non potest. Si intra centensimum diem mortuus sit prior, statim sequens admitti potest. Quod dicimus 'intra dies centum bonorum posses-sionem peti posse', ita intellegendum est, ut et ipso die centensimo bonorum possessio peti possit, quemadmodum intra kalendas etiam ipsae kalendae s[2u]2nt. idem est et si 'in diebus centum' dicatur. Quibus ex edicto bonorum possessio dari potest, si quis eorum aut dari sibi noluerit aut in diebus statutis non admiserit, tunc ceteris bonorum possessio perinde competit, ac si prior ex eo numero non fuerit. Sed uidendum est, an [2in]2ter ce-teros ipse quoque qui exclusus est admittatur. ut puta filius est in potestate: delata est ei bonorum possessio ex prima parte, unde liberis defertur: exclusus est tempore aut re-pudiatione: ceteris defertur: sed ipse sibi succedat ex hac successoria parte? et magis est, ut succedat, ut unde legitimi possit petere et post hos suo ordine ex illa parte, unde proximi cognati uocantur. et hoc iure utimur, ut admittatur: poterit igitur ex sequenti parte succedere ipse sibi. item hoc dici poterit et in secundum tabulas bonorum posses-sione, ut, si secundum tabulas non petierit bonorum possessionem is qui potuit et ab in-testato succedere, ipse sibi succedat. Largius tempus parentibus liberisque petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis uidelicet, quia artandi non-erant, qui paene ad propria bona ueniunt. ideoque placuit eis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urguerentur ad bonorum possessionis petitionem neque bona diu iacerent. sane nonnumquam urguentibus creditoribus interrogandi sunt in iure, an sibi bonorum possessionem admittant, ut, si repudiare se dicant, sciant creditores, quid sibi agendum esset: si deliberare se adhuc dicant, praecipitandi non sunt. Si quis autem a patre suo impuberi filio sit substitutus, non intra annum, sed intra diem centensimum bonorum possessionem petere poterit. Non solum autem cum suo nomine ueniunt liberi parentesque, hoc eis tribuitur, uerum etiam si seruus eius, qui ex liberis parentibusque est, heres institutus est, intra annum competit bonorum possessio: persona enim ea est, quae meruit hoc beneficium, quae petat. Sed et si pater emancipati filii bonorum possessionem contra tabulas accipere uelit, anni tempus ei com-petere constat. Et generaliter ait Iulianus ex omnibus causis liberis parentibusque intra annum bonorum possessionem competere. @@&7Papinianus& libro sexto responsorum. Inferioris gradus cognatus beneficium edicti successorii non habuit, cum prior ex propria parte possessionem accepisset: nec ad rem pertinuit, quod abstinendi facultatem ob auxilium aetatis prior cognatus acc[2e]2perat. igitur fisco uacantia bona recte deferr[2i]2 placuit. @@@@{1DE GRADIBUS ET ADFINIBUS ET NOMINIBUS EORUM}1 @@&7Gaius& libro octauo ad edictum prouinciale. Gradus cognationis alii supe-rioris ordinis sunt, alii inferioris, alii ex transuerso siue a latere. superioris ordinis sunt parentes. inferioris liberi. ex transuerso siue a latere fratres et sorores liberique eorum. Sed superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit, ex transuerso siue a latere @1 nullus est primus gradus et ideo incipit a secundo. itaque in primo gradu cognationis superioris quidem et inferioris ordinis cognati possunt concurrere, ex transuerso uero num-quam eo gradu quisquam concurrere potest. at in secundo et tertio et deinceps in ceteris possunt etiam ex transuerso quidam concurrere et cum superioris ordinis cognatis. Sed admonendi sumus, si quando de hereditate uel bonorum possessione quaeramus, non sem-per eos, qui eiusdem gradus sint, concurrere. Primo gradu sunt supra pater mater. infra filius filia. Secundo gradu sunt supra auus auia. infra nepos neptis. ex transuerso frater soror. Tertio gradu sunt supra proauus proauia. infra pronepos pro-neptis. ex transuerso fratris sororisque filius filia: et conuenienter patruus amita, auun-culus matertera. Quarto gradu sunt supra abauus abauia. infra abnepos abneptis. ex transuerso fratris sororisque nepos neptis: et conuenienter patruus magnus amita magna (id est aui frater et soror), auunculus magnus matertera magna (id est auiae frater et soror): item fratres patrueles sorores patrueles (id est qui quaeue ex duobus fratribus pro-generantur), item consobrini consobrinaeque (id est qui quaeue ex duabus sororibus nascuntur, quasi consororini), item amitini amitinae (id est qui quaeue ex fratre et sorore propagantur). sed fere uulgus omnes istos communi appellatione consobrinos uocant. Quinto gradu sunt supra atauus atauia. infra a[2d]2nepos a[2d]2neptis. ex transuerso fratris et sororis pronepos proneptis: et conuenienter propatruus et proamita (id est proaui frater et soror), proauunculus et promatertera (id est proauiae frater et soror): item fratris pa-truelis sororis patruelis filius filia, et similiter consobrini consobrinae, item amitini amitinae filius filia: propior sobrino propior sobrina (isti sunt patrui magni amitae magnae, auun-culi magni materterae magnae filius filia), @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad edictum. hoc est patris eius, de cuius cogna-tione quaeritur, consobrinus consobrina siue frater patruelis. @@&7Gaius& libro octauo ad edictum prouinciale. Sexto gradu sunt supra triauus triauia. infra trinepos trineptis. ex transuerso fratris et sororis abnepos abneptis: et con-uenienter abpatruus abamita (id est abaui frater et soror), abauunculus abmatertera (id est abauiae frater et soror): item patrui magni amitae magnae, auunculi magni materterae magnae nepos neptis: item fratris patruelis sororis patruelis, consobrini consobrinae, ami-tini amitinae nepos neptis: propatrui proamitae, proauunculi promaterterae filius filia. item qui ex fratribus patruelibus aut consobrinis aut amitinis undique propagantur, quae proprie sobrini uocantur. In septimo gradu quam multae esse possint personae, ex his quae diximus satis apparet. Admonendi tamen sumus parentium liberorumque per-sonas semper duplari: auum enim et auiam tam maternos quam paternos intellegemus, item nepotes neptesque tam ex filio quam ex filia: quam rationem scilicet in omnibus deinceps gradibus supra infraque sequemur. @@&7Modestinus& libro duodecimo pandectarum. Non facile autem, quod ad nostrum ius attinet, cum de naturali cognatione quaeritur, septimum gradum quis excedit, quatenus @1 ultra eum fere gradum rerum natura cognatorum uitam consistere non patitur. Cognati ab eo dici putantur, quod quasi una communiterue nati uel ab eodem orti progenitiue sint. Cognationis substantia bifariam apud Romanos intellegitur: nam quaedam cognationes iure ciuili, quaedam naturali conect[2u]2ntur, nonnumquam utroque iure concurrente et naturali et ciuili copulatur cogn[2a]2tio. et quidem naturalis cognatio per se sine ciuili cognatione intel-Ȧlegitur quae per feminas descendit, quae uolgo liberos peperit. ciuilis autem per se, quae etiam legitima dicitur, sine iure naturali cognatio consistit per adoptionem. utroque iure consistit cognatio, cum iustis nuptiis contractis copulatur. sed naturalis quidem cognatio hoc ipso nomine appellatur: ciuilis autem cognatio licet ipsa quoque per se plenissime hoc nomine uocetur, proprie tamen adgnatio uocatur, uidelicet quae per mares contingit. Sed quoniam quaedam iura inter adfines quoque uersantur, n[2on]2 alienum est hoc loco de ad-finibus quoque breuiter disserere. adfines sunt uiri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognationes, quae diuersae inter se sunt, per nuptias copulantur et altera ad alterius cognationis finem accedit: namque coniungendae adfinitatis causa fit ex nuptiis. Nomina uero eorum haec sunt: socer socrus, gener nurus, nouerca uitricus, priuignus priuigna. Gradus autem adfinitati nulli sunt. @8 Et quidem uiri pater uxorisque socer, mater autem eorum socrus appellatur, cum apud Graecos proprie uiri pater $E(KURO/S3&, mater uero $E(KURA\ uocitetur, uxoris autem pater $PENQERO\S3& et mater $PENQERA\& uocatur. filii autem uxor nurus, filiae uero uir gener appellatur. uxor liberis ex alia uxore natis nouerca dicitur, matris uir ex alio uiro natis uitricus appellatur: eorum uterque natos aliunde priuignos priuignas-que uocant. potest etiam sic definiri. socer e[2s]2t uxoris meae pater, ego illius sum gener: socer magnus dicitur uxoris meae auus, ego illius sum progener: et retro pater meus uxoris meae socer est, haec illi nurus: et auus meus [2Uxoris meae]2 socer magnus est, illa illi pro-nurus. item prosocrus mihi uxoris meae auia est, ego illius sum progener: et retro mater mea uxoris meae socrus est, illa huic nurus: et auia mea [2uxoris meae]2 socrus magna est et uxor mea ill[2i]2 pronurus est. priuignus est uxoris meae filius ex alio uiro natus, ego ill[2i s]2um uitricus: et in contrarium uxor mea liberis, quos ex alia uxore habeo, nouerca dicitur, liberi mei illi priuigni. uiri frater leuir. is apud Graecos $DAH/R& appellatur, ut est apud Ho-merum relatum: sic enim Helena ad Hectorem dicit: @@@@$DA=ER E)MEI=O KUNO\S3 KAKOMHXA/NOU O)KRUOE/S3S3HS3. uiri soror glos dicitur, apud Graecos $GA/LWS3.& duorum fratrum uxores ianitrices dicuntur, apud Graecos $EI)NA/TERES3.& quod uno uers[2u]2 idem Homerus significat: @@@@$H)E/ TINES3 GALO/WN H)\ EI)NATE/RWN E)UPE/PLWN.& @1 Hos itaque inter se, quo[2d]2 adfinitatis causa parentium liberorumque loco habentur, matri-monio copulari nefas. est. Sciendum est neque cognationem neque adfinitatem esse posse, nisi nuptiae non interdictae sint, ex quibus adfinitas coniungitur. Libertini libertinaeque inter se adfines esse possunt. In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cogna-tiones adfinitatesque habuit, retinet, adgnationis iura perdit. sed in eam familiam, ad quam per adoptionem uenit, nemo est illi cognatus praeter patrem eosue, quibus adgnascitur: adfinis autem ei omnino in ea familia nemo est. Is cui aqua et igni interdictum est aut aliquo modo capite deminutus est ita, ut libertatem et ciuitatem amitteret, et cogna-tiones et adfinitates omnes, quas ante habuit, amittit. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Si filium naturalem emancipauero et alium adoptauero, non esse eos fratres: si filio meo mortuo Titium adoptauero, uideri eum de-functi fratrem fuisse Arrianus ait. @@&7Ulpianus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Labeo scribit nepotis ex filia mea nati uxorem nurum mihi esse. Generi et nurus appellatione sponsus quoque et sponsa continetur: item socri et socrus appellatione sponsorum parentes contineri uidentur. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Priuignus etiam is est, qui uolgo con-ceptus ex ea natus est quae postea mihi nupsit, aeque et is qui, cum in concubinatu erat mater eius, natus ex ea est eaque postea alii nupta sit. @@&7Pomponius& libro primo enchiridii. Seruius recte dicebat socri et socrus et generi et nurus appellationem etiam ex sponsalibus adquiri. @@&7Paulus& libro quarto sententiarum. $*S3TE/MMATA& cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transuersae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem con-teximus. @@&7Idem& libro singulari de gradibus et adfinibus et nominibus eorum. Iuris con-sultus cognatorum gradus et adfinium nosse debet, quia legibus hereditates et tutelae ad proximum quemque adgnatum redire consuerunt: sed et edicto praetor proximo cuique cognato dat bonorum possessionem: praeterea lege iudiciorum publicorum contra adfines et [2co]2gnatos testimonium inuiti dicere non cogimur. Nomen cognationis a Graeca uoce dictum uidetur: $S3UGGENEI=S3& enim illi uocant, quos nos cognatos appellamus. Cognati sunt et quos adgnatos lex duodecim tabularum appellat, sed hi sunt per patrem cognati ex eadem fam[2i]2lia: qui autem per feminas coniunguntur, cognati tantum nominantur. Proxi-miores ex adgnatis sui dicuntur. Inter adgnatos igitur et cognatos hoc interest quod inter genus et speciem: nam qui est adgnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et adgnatus est: alterum enim ciuile, alterum naturale nomen est. Non par-cimus his nominibus, id est cognatorum, etiam in seruis: itaque parentes et filios fratres-que etiam seruorum dicimus: sed ad leges seruiles cognationes non pertinent. Cogna-tionis erigo et per feminas solas contingit: frater enim est et qui ex eadem matre tan-tum natus est: nam qui eundem patrem habent, licet diuersas matres, etiam adgnati sunt. Parentes usque ad tritauum apud Romanos proprio uocabulo nominantur: ulte- @1 riores qui non habent speciale nomen maiores appellantur: item liberi usque ad trinep[2o]2tem: ultra hos posteriores uocantur. Sunt et ex lateribus cognati, ut fratres sororesque et ex his prognati: item patrui amitae et auunculi et materterae. Nam quotiens quaeritur, quanto gradu quaeque persona sit, ab eo incipiendum est cuius de cognatione quaerimus: et si ex inferioribus aut superioribus gradibus, est, recta linea susum uersum uel deorsum tendentium facile inueniemus gradus, si per singulos gradus proximum quemque nume-ramus: nam qu[2i]2 ei, qui mihi proximo gradu est, proximus est, secundo gradu est mihi: similiter enim accedentibus singulis crescit numerus. idem faciendum in transuersis gra-dibus: sic frater secundo gradu est, quoniam patris uel matris persona, per quos coniun-gitur, prior numer[2a]2tur. Gradus autem dicti s[2u]2nt a similitudine scalarum locorumue pro-cliuium, quos ita ingredimur, ut a proximo in proximum, id est in eum, qui quasi ex eo nascitur, transeamus. @8 Nunc singulos gradus numeramus. @8 Primo gradu cognationis sunt susum uersum duo pater et mater. deorsum uersum duo filius et filia: qui tamen et plu-res esse possunt, Secundo gradu duodecim personae continentur hae. auus, hoc est patris et matris pater. item auia, similiter tam paterna quam materna. frater quoque per utrum-que parentem accipitur, id est aut per matrem tantum aut per patrem aut per utrumque, id est utroque parente eodem. sed hic numerum non auget, quod nihil differt hic ab eo, qui eundem patrem habet tantum, nisi quod is eosdem cognatos tam paternos quam maternos habet: et ideo euenire solet in his, qui diuersis parentibus nati sunt, ut qui meo fratri frater sit meus cognatus non sit. pone me fratrem habere ex eodem tan-tum patre, illum habere ex eadem matre: illi inter se fratres sunt, mihi alter cognatus non est. soror similiter numeratur ut frater. nepos quoque dupliciter intellegitur ex filio uel filia natus. idem est et in nepte. Tertio gradu personae continentur triginta duo. proauus, qui quadrifariter intellegitur: est enim aui paterni aut materni pater, item auiae paternae aut auiae maternae pater. proauia quoque quattuor personas complectitur: est enim aut aui paterni aut auiae paternae mater, item au[2i]2 materni et similiter auiae mate[2r]2nae Ȧmater. patruus, is autem est patris frater et ipse dupliciter intellegendus est ex patre uel matre. auia paterna mea nupsit patri tuo, peperit te, aut auia paterna tua nupsit patri meo, pepe[2ri]2t me: ego tibi patruus sum et tu mihi. id euenit, si mulieres altera alterius filio nupserit: nam qui ex his masculi nati fuerint, inuicem patrui sunt, quae feminae, in-uicem amitae, item masculi feminis similiter patrui, feminae illis amitae. si uir et mulier ille filiam eius duxerit, illa filio eius nupserit: qui ex patre adulescentis nati erunt, ex matre puellae natos fratris filios, illi eos patruos et amitas appellabunt. auunculus est matris frater eadem significatione, qua in patruo diximus contigit. si duo ui[2ri]2 alter alte-rius fili[2a]2m duxerint, qui ex his masculi nati fuerint, inuicem auunculi, quae feminae, in- @1 uicem materterae erunt, et eadem ratione masculi puellis auunculi et illae illis erunt mater-terae. amita est patris soror sicut supra accipiendi. matertera est matris soror similiter ut supra. illud notan[2d]2um est non, quemadmodum patris matrisque fratres et sorores patrui amitae, auunculi materterae dicuntur, ita fratris sororisque filios filias nomen speciale cogna-tionis habere, sed ita demonstrari fratris sororisque filios filias: quod quidem et in aliis accidere ex posterioribus apparebit. pronepos quoque et proneptis quadrifariter intelle-guntur: aut enim ex nepote ex filio aut ex nepote ex filia descendunt, aut ex nepte ex filio aut ex nepte ex filia propagantur. Quarto gradu personae continentur octoginta. ab-auus, cuius intellectus in octo personas porrigitur: est enim proaui paterni aut materni pater, quod singulos duplici modo intellegendos diximus, aut proauiae paternae aut ma-ternae pater, quae et ipsae singulae dupliciter accipiuntur. abauia: et haec octies nume-ratur: est enim proaui paterni aut materni, item proauiae paternae aut maternae mater. patruus magnus est frater aui: qui auus, item frater cum duobus modis intelleguntur, quattuor personas hoc nomen amplectitur, ut sit aui paterni uel materni frater, qui uel eodem patre, id est proauo, uel tantum matre eadem, id est proauia natus est: qui autem mihi patruus magnus est, is patri meo uel matri meae patruus est. amita magna est aui soror: auus autem, item soror, ut supra diximus, dupliciter intelleguntur et ideo hic quo-que quattuor personas intellegimus: similiter quae patris mei uel matris meae amita est, mihi erit amita magna auunculus magnus est auiae frater: quattuor personae huic nomini eadem ratione subiectae sunt mihique is est auunculus magnus, qui patri meo uel matri meae auunculus est. matertera magna est auiae soror: quattuor modis et haec ob eandem causam intellegitur: ea, quae patri meo uel matri meae matertera est, mihi matertera magna uocatur. eodem gradu sunt et illi qui uocantur fratres patrueles, item sorores pa-trueles, [2amitini amitinae]2, consobrini consobrinae: hi autem sunt, qui ex fratribus uel soro-ribus nascuntur. quos quidam ita distinxerunt, ut eos quidem, qui ex fratribus nati sunt, fratres patrueles, item eas, quae ex fratribus natae sunt, sorores patrueles: ex fratre autem et sorore amitinos amitinas: eos uero et eas, qui quaeue ex sororibus nati nataeue sunt, consobrinos consobrinas quasi consororinos: sed plerique hos omnes consobrinos uocant, sicut Trebatius. sub hac appellatione nominum personae cadunt sedecim hae. patrui filius, item filia bifariam sicut supra numerantur (nam patris mei frater esse potest uel ex patre so[2l]2o uel etiam ex matre sola): amitae filius, item filia: auunculi filius, item filia: mater-terae filius, item filia, amita auunculo matertera acceptis duplici intellectu secundum ean-dem rationem. fratris sororisque nepos ac neptis eodem gradu s[2u]2nt: sed et frater, item soror, neposue et neptis dupliciter accepti continebunt personas sedecim sic. @@@@fratris eodem patre nati nepos ex filio@@@@@@@@@@@@@@nepos ex filia @@@@fratris eadem matre, alio patre nati nepos ex filio@@nepos ex filia @@@@fratris eodem patre nati neptis ex filio@@@@@@@@@@@@@neptis ex filia @@@@fratris alio patre eadem matre nati neptis ex filio@@neptis ex filia eademque causa octo personae efficient, ut aliae octo accedunt ex sorore natorum nepotes neptesque et similiter numerantur a nobis. fratris autem mei nepos neptisque me patruum @1 magnum appellant: sororum fratrumque meorum nepotes neptesque, item mei inter se con-sobrini sunt. abnepos, abneptis: hi sunt pronepotis proneptis filius filia, nepotis neptisue nepos neptis, filii filiaeue pronepos proneptis, nepote uel ex filio nato uel ex filia, nepte uel ex filio nata uel ex filia acceptis, ut ad singulas personas gradu descendamus sic. @@@@filius@@@nepos@@@pronepos@@@@abnepos @@@@filius@@@nepos@@@pronepos@@@@abneptis @@@@filius@@@nepos@@@proneptis@@@abnepos @@@@[2filius@@nepos@@@proneptis@@@abneptis @@@@filius@@@neptis@@pronepos@@@@abnepos @@@@filius@@@neptis@@pronepos@@@@abneptis @@@@filius@@@neptis@@proneptis@@@abnepos @@@@filius@@@neptis@@proneptis]2@@abneptis similiter hae personae enumerabuntur proposita filia et sic fient sedecim. Quinto gradu personae continentur centum octaginta quattuor. atauus scilicet et atauia: atauus est abaui uel abauiae pater, proaui uel proauiae auus, aui auiaeque proauus, patris uel ma-tris abauus: huius appellatio personas complectitur sedecim, enumeratione facta tam per mares quam per feminas, ut sic ad singulas perueniamus. @@@@pater@@auus@@proauus@@@@abauus@@@@atauus @@@@pater@@auus@@proauus@@@@abauia@@@@atauus @@@@pater@@auus@@proaui[2a]2@@abauus@@@@atauus @@@@pater@@auus@@proauia@@@@abauia@@@@atauus @@@@pater@@auia@@proauus@@@@abauus@@@@atauus @@@@pater@@auia@@proauus@@@@abauia@@@@atauus @@@@pater@@auia@@proauia@@@@abau[2us]2@@atauus @@@@pater@@auia@@proauia@@@@abauia@@@@atauus similiter matris persona proposita enumeratio fiet. a[2t]2auia totidem personas continet eadem ratione num[2e]2ratas, id est sedecim. patruus maior est proaui frater, patris uel matris pa-truus magnus: sub hoc nomine erunt personae octo et sic enumerabuntur: @@@@pater@@auus@@proauus@@abauus@@frater proaui @@@@pater@@auus@@proauus@@abauia@@frater proau[2i]2 @@@@pater@@auia@@proauus@@abauus@@frater proaui @@@@pater@@auia@@proauus@@abauia@@frater proau[2i]2 totidem erunt matris persona et proauo eius propositis. ideo autem fratrem proaui enume-rantes ante abauum ponimus, quod, ut supra significauimus, non aliter peruenietur ad eum de quo quaeritur, nisi per eos transitum erit, ex quibus nascitur. [2au]2unculus maior: is est proauiae frater, patris uel matris auunculus magnus: eadem denumeratione hic quoque octo @1 personas computabimus, hoc tantum immutato, ut is frater proauiae ponatur. amita maior: ea est proaui soror, patris uel matris amita magna: quod ad numerum et expositionem personarum eadem erunt immutato hoc, ut proaui soror ad extremum ponatur. matertera maior: haec est soror proauiae, patris uel matris matertera magna: numerus personarum idem est, ut in nouissimo ponatur proauiae soror. hos omnes a patruo maiore quos ret-tulimus quidam appellant ita: propatruus proauunculus, proamita promatertera: quos tamen ego ita nomino, illi contra fratris uel sororis pronepotem me demonstrant. patrui magni filius filia: hi sunt aui fratris filius filia, proaui aut proauiae nepos neptis ex [2filio]2, patris uel matris consobrinus consobrina: octo personas et hic computabimus, quod auus et frater, ut iam dictum est, dupliciter accipiuntur et ideo patrui magni filius quattuor implet, toti-dem filia. amitae magnae filius filia: hi sunt aui sororis filius filia, proaui proauiae nepos neptis ex filia, patris uel matris consobrinus consobrina: numerus personarum idem qui supra. auunculi magni filius filia: hi sunt auiae fratris filius filia, proaui aut proauiae ne-pos neptis ex filio, patris uel matris consobrinus aut consobrina: numerus idem. mater-terae magnae filius filia: hi sunt auiae sororis filius filia, proaui proauiae nepos neptis ex Ȧfilia, patris uel matris consobrinus consobrina: computatio eadem. personae quas enume-rauimus a patrui magni filio ei, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrinis uocantur: nam, ut Massurius ait, quem quis appellat propiorem sobrino, qui est patris matrisue con-sobrinus aut consobrina, ab eo consobrini consobrinaeue filius filia nominatur. patrui ne-pos neptis: hi sunt aui paterni uel auiae paternae pronepos proneptis ex nepote uel ex nepte filio natis, consobrini consobrinae filius filia: octo personas continebunt, quattuor nepos, quattuor neptis, quia et patruus dupliciter accipitur et nepos uel neptis sub sin-gulis patruorum personis duplicatur. amitae nepos uel neptis: hi sunt aui paterni uel auiae paternae pronepos proneptis ex nepote uel nepte filia natis, consobrini consobrinae filius filia: numerus idem est. auunculi nepos neptis: hi sunt aui materni uel auiae ma-ternae pronepos proneptis: cetera eadem, quae in patrui nepote uel nepte. his omnibus, quos a patrui nepote proposuimus, is, de cuius cognatione quaeritur, propius sobrino est: nam patris uel matris eorum consobrinus est. fratris pronepos proneptis: continebunt hi personas sedecim fratre dupliciter et pronepote et pronepte singulis quadrifariam, ut supra demonstrauimus, acceptis. sororis pronepos proneptis similiter sedecim personas continent. adnepos adneptis: hi sunt abnepotis uel abneptis filius filia, pronepotis uel proneptis nepos neptis, nepotis uel neptis pronepos proneptis, filii uel filiae abnepos abneptis: nume-rabuntur sub hac appellatione triginta duo personae, quia abnepos sedecim habet et toti-dem abneptis. Sexto gradu continentur personae quadringentae quadraginta octo hae. tritauus: est autem tritauus patris et matris atauus, aui uel auiae abauus, proaui pro-auiae [2pro]2auus, abaui uel abauiae auus, ataui uel atauiae pater, dictus quasi tertius auus: personas autem complectitur triginta duo: geminetur enim necesse est numerus, qui in atauo fuit immutatione per singulas personas propter atauiam facta, ut sedecies tritauus intellegatur ataui pater et totiens atauiae. tritauia similiter numerata faciet personas tri-ginta duo. patruus maximus: is est abaui frater, ataui et atauiae filius, patris uel matris patruus maior: personas continebit sedecim sic. @1 @@@@pater@@@auus@@proauus@@abauus@@atauus@@abaui frater @@@@pater@@@auus@@proauus@@abauus@@atauia@@frater abaui @@@@pater@@@auus@@proauia@@abauus@@atauus@@frater abaui @@@@pater@@@auus@@proauia@@abauus@@atauia@@frater abaui @@@@pater@@@auia@@proauus@@abauus@@atauus@@frater abaui @@@@pater@@@auia@@proauus@@abauus@@atauia@@frater a[2b]2aui @@@@[2pater@@auia@@proauia@@abauus@@atauus@@frater abaui]2 @@@@pater@@@auia@@proauia@@abauus@@atauia@@frater abaui totidem erunt matris appellatione proposita. auunculus maximus: is est abauiae frater, patris uel matris auunculus maior: et numerus idem et personarum expositio eadem quae supra hoc dumtaxat immutato, ut pro abaui fratre abauie fratrem ponas. amita maxima: [2ea]2 est abaui soror, patris uel matris amita maior: cetera ut in patruo maximo immutato hoc tantum, ut ubi est abaui frater ponatur abaui soror. matertera maxima: ea est abauiae soror, patris uel matris matertera maior: cetera ut supra ad extremum dumtaxat pro ab-auiae fratre proposita abauiae sorore. hos omnes, quos a patruo maximo posuimus, qui-dam his nominibus designant: abpatruus abauunculus, abamita abmatertera: itaque et nos indifferenter hos ponemus. quos ego autem appello abpatruos abauunculos, abamitas ab-materteras, illi me demonstrant fratris sororisque abnepotem. patrui maioris filius filia: hi sunt proaui fratris filius filia, abaui abauiae per proauum nepos neptis ex filio: personae sub hoc erunt sedecim, enumeratione sic ducta ut in quinto gradu, cum patruum maiorem demonstraremus, fecimus, adiecto dumtaxat filio filia, quia filius patrui maioris totidem ne-cesse est personas complectatur, quot patruus maior, id est octo. totidem ex filiae person[2a]2 computatis is numerus efficietur, quem supra posuimus. amitae maioris filius filia: hi sunt proaui sororis filius filia, abaui abauiae per proauum nepos neptis ex filia: et hic eadem ratione personas dinumerabimus totidem. auunculi maioris filius filia: hi sunt [2proaui]2ae fra-tris filius filia, abaui abauiae per proauiam nepos neptis ex filio. eadem hic dinumeratio facienda est, quae in patrui maioris filio filia. materterae maioris filius filia: hi sunt pro-auiae sororis filius filia, abaui abauiae per proauiam nepos neptis ex fili[2a]2: circa numerum personarum et expositionem ut supra. hi omnes, quos proposuimus a patrui maioris filio, auo auiae[2ue]2 eius, de cuius cognatione quaeritur, fratribus et sororibus eorum consobrini consobrinaeue sunt: at patri matrique eiusdem fratribusque et sororibus utrius eorum pro-pius sobrinis. patrui magni nepos uel neptis, amitae magnae nepos uel neptis, auunculi magni nepos uel neptis, materterae magnae nepos uel neptis: haec singula nomina con-tinent personas sexaginta quattuor: nam cum patrui magni uerbi gratia persona quadri-fariam intellegatur, nepotis bifariam, geminatur is numerus nepote dumtaxat adnumerato et quadruplatur is qui geminatus erat: duplicatur etiam nepte computat[2a]2. et tantum unius denumerationem proponimus exempli gratia: @@@@pater@@@auus@@proauus@@frater aui qui est patruus magnus@@filius eius@@ @nepos eiusdem ex filio@@@@item neptis @@@@pater@@@auus@@proauia@@frater aui qui est patruus magnus@@filius eius@@ @nepos eius[2dem]2 ex filio@@item neptis @@@@[2pater@@auus@@proauus@@frater aui qui est patruus magnus@@filia eius@@@ @nepos eiusdem ex filia@@@@item neptis]2 @@@@pater@@@auus@@proauia@@frater aui qui est patruus magnus@@fili[2a]2 eius@ @nepos eiusdem ex filia@@@@item neptis @1 totidem et eadem ratione exponuntur matris nomine anteposito, id est ut aui materni fratr[2i]2s nepotes et neptes computemus. item in amita magna, id est aui sororis, nepotes neptes-que enumerabimus: idemque in auunculo magno, id est auiae fratris: eadem ratione in materterae magnae, id est auiae sororis: ex quibus uniuersus numerus completur sexa-ginta quattuor. hi omnes proaui aut proauiae eius, de cuius cognatione quaeritur, prone-potes et proneptes, eiusdem aui auiaeue fratr[2i]2s soror[2i]2sue nepotes neptesue: et contra horum eiusdem auus auia patruus magnus amita magna, auunculus magnus matertera magna: erunt autem pater materue eiusdem fratresque et sorores utrius eorum propii so-brini: ipse his sobrinus est et inuicem h[2u]2ic illi sobrini. patrui pronepos patrui proneptis: continent personas octo: nam utriusque sexu[2s]2 fiunt sedecim sic: @@@@pater@@auus@@patruus@@filius patrui@@nepos eiusdem ex filio@@@ @pronepos eiusdem ex nepote filio nato@@item proneptis @@@@pater@@auia@@patruus@@filius patrui@@nepos eiusdem ex filio@@@ @pronepos ex nepote filio nato@@@@@@@@@@item proneptis @@@@pater@@auus@@patruus@@filia patrui@@@nepos eiusdem ex filia@@@ @pronepos ex nepote filia nato@@@@@@@@@@et proneptis @@@@pater@@auia@@patruus@@filia patrui@@@nepos eius ex fili[2a]2@ @pronepos ex nepote fili[2a]2 nato@@@@@@@@item proneptis @@@@pater@@auus@@patruus@@filius patrui@@neptis eiusdem ex filio@@ @pronepos ex nepte filio nata@@@@@@@@@@@item proneptis @@@@pater@@auia@@patruus@@filius patrui@@nep[2ti]2s eiusdem ex filio @pronepos ex nepte filio nata@@@@@@@@@@@item proneptis @@@@pater@@auus@@patruus@@filia patrui@@@neptis eiusdem ex filia@@ @pronepos ex nepte filia nata@@@@@@@@@@@item proneptis @@@@pater@@auia@@patruus@@filia patrui@@@neptis eiusdem ex filia@@ @pronepos ex nepte filia nata@@@@@@@@@@@item proneptis amitae pronepos proneptis: totidem personas eadem ratione et is continet, tantum pro patruo amita sumpta. item auunculi pronepos proneptis, item pro patruo auunculo posito. materterae pronepos proneptis: et hic ubi patruus positus est, matertera enumerata eun-dem numerum personarum inueniemus. hi omnes eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesue sunt. fratris sororisque abnepos abneptis: efficiunt per-Ȧsonas sexaginta quattuor, ut ex supra scriptis apparere potest. trinepos trineptis: hi sunt @1 filii filiaeue adnepos adneptis, nepotis neptis abnepos abneptis, pronepotis proneptisue pronepos proneptis, abnepotis abneptisue nepos neptisue, adnepotis adneptis filius filia. hae appellationes demonstrant personas sexaginta quattuor, nam triginta duo trinepos complet, totidem trineptis. ab nepote enim numerus quadruplatus in se efficit triginta duo, ipso nepote duas significante, pronepote quattuor, abnepote octo, adnepote sedecim: his accedunt trinepos trineptis, una ex adnepote nati, altera ex adnepte. per singulos autem gradus ideo geminatio fit, quia maribus adiciuntur feminae, ex quibus proximus quisque progenitur, et numerabuntur sic: @@@@filius@@nepos@@@pronepos@@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@pronepos@@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@pronepos@@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@pronepos@@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@proneptis@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@proneptis@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@proneptis@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@proneptis@@abnepos@@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@pronepos@@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@pronepos@@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@proneptis@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@proneptis@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@pronepos@@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@pronepos@@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@proneptis@@abneptis@@adnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@proneptis@@abneptis@@atnepos@@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@pronepos@@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@pronepos@@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@pronepos@@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@pronepos@@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@proneptis@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@proneptis@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@proneptis@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@proneptis@@abnepos@@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@pronepos@@@abneptis@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@pronepos@@@abneptis@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@nepos@@@proneptis@@abneptis@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@nepos@@@proneptis@@abneptis@@adneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@pronepos@@@abneptis@@atneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@pronepos@@@abneptis@@atneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filius@@neptis@@proneptis@@abneptis@@atneptis@@trinepos@@item trineptis @@@@filia@@@neptis@@proneptis@@abneptis@@atneptis@@trinepos@@item trineptis @1 Septimo gradu personae continentur mille uiginti quattuor hae: tritaui itemque tritauiae pater mater: personas efficiunt centum uiginti octo: tritaui enim patres tot s[2u]2nt quot ipsius tritaui, item eiusdem matres totidem, fiunt sexaginta quattuor: idem numerus tri-tauiae patris matrisque. ataui atauiae frater sororue: hi sunt tritaui filius filia, abaui abauiaeue patruus auunculus amita matertera, proaui proauiae patruus magnus auun-culus magnus amita magna matertera magna, aui auiaeue propatruus proauunculus pro-amita promatertera, patris uel matris abpatruus abauunculus abamita abmatertera: fiunt personae ataui fratris triginta duo: nam sedecim, quas atauus explet, accedunt totidem propter fratris duplicem personam: necesse est nam sedecim fratres ataui ex patre com-putentur, sedecim ex matre. similiter ataui sorores triginta duo: fiunt sexaginta quattuor: et totidem atauiae fratris, item sororis. patrui maximi filius filia: hi sunt ataui nepos neptis ex filio, abaui fratris filius filia. amitae maximae filius filia: hi sunt ataui nepos neptis ex filia, abaui sororis filius filia. auunculi maximi filius filia: hi sunt ataui nepos neptis ex filio, abauiae [2fratris]2 filius filia. materterae maximae filius fili[2a]2: hi sunt a[2t]2aui nepos neptis ex fili[2a]2, abauiae sororis filius filia. hae omnes personae, quas a patrui maximi filio enumera[2ui]2mus, proaui proauiaeque eius, de cuius cognatione quaeritur, consobrinae sunt, aui auiaeque eiusdem propius sobrinis. singulae appellationes continent personas sedecim, quia, cum patruus maximus sedecim efficiat, filius eius eandem habet enume-rationem totidemque filia: et fit ex omnibus his, quas a patru[2i]2 maximi filio comprehen-dimus, ductis per octo sedecies, centum uiginti octo. patrui maioris nepos personas con-tinet sedecim (est enim abaui abauiaeue pronepos) et cum abauus octies numeretur, nepotes bis octies computati supra scriptum numerum efficiunt. patrui maioris neptis item. auunculi maioris nepos neptis eadem ratione personas conplebunt triginta duo. amitae maioris nepos neptis eadem ratione item. materterae maioris nepos neptis item. et sic ex omnibus colliguntur centum uiginti octo. his personis auus auia eius, de cuius cogna-tione quaeritur, propius sobrinis sunt, pater mater sobrinus sobrina: is de cuius cogna-tione quaeritur, sobrino natus est: hic proximo nomine definitur parentis sui sobrinus, ut Trebatius ait, rationemque nominis hanc reddit, quod ultimi cognationum gradus so-brinorum fiunt itaque sobrini filium recte proximum nomen. ab eo ipso huius sobrini filius dicetur, et ideo eos, qui ex sobrinis nati sunt, inter se proximum nomen appellare: hos enim nullum proprium habere nomen, quo inter se uocentur. patrui magni pronepos proneptis. auunculi magni pronepos proneptis. amitae magnae pronepos proneptis. mater-terae magnae pronepos proneptis. ex his omnibus centum uiginti octo personae efficiuntur, quia singulae appellationes sedecim complent: nam cum exempli gratia patruus magnus quadrifariam intellegitur, ad singulorum patru[2oru]2m ma[2gn]2orum personas quadruplicatus pronepos, item proneptis trigint[2a]2 duo personas reddet, totque quater numeratae illam, quae proposita est, summam efficiunt. eorum patres matresque ei, de cuius cognatione quaeritur, sobrini sobrinaeque sunt, ipse autem isdem sobrino sobrinaue natus. patrui @1 abnepos abneptis. auunculi abnepos abneptis. amitae abnepos abneptis. materterae ab-nepos abneptis. haec singula uocabula senas denas contine[2n]2t personas: uerbi enim gratia patrui abnepos si[2c]2 enumerabitur, ut bifariam patruo accepto quater pronepos, totiens pro-neptis ducatur et sic ad eorum filios ueniatur sedecies computatos: eadem ratione ad filiam: item in ceteros: et per hoc ex omnibus efficietur numerus personarum centum uiginti octo. hi sunt ei, de cuius cognatione quaeritur, consobrinorum nepotes neptesque, [2ipsi]2 eorum, de cuius cognatione quaeritur, patrui maximi auunculi maximi amitae maximae materterae maximae filius filia, item proaui proauiae consobrinus. fratris sororisque a[2d-]2nepos a[2d]2neptis: personas continent centum uiginti octo. trinepotis filius, item filia: tri-neptis filius, item filia. hi centum uiginti octo fiunt, quod, cum trinepos trineptisque, ut supra demonstrauimus, sexaginta quattuor impleant, filius eorum eadem enumeratione totidemque filia computabitur. @@@@{1UNDE UIR ET UXOR}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad edictum. Ut bonorum possessio peti possit unde uir et uxor, iustum esse matrimonium oportet. ceterum si iniustum fuerit matrimonium, nequaquam bonorum possessio peti poterit, quemadmodum nec ex testa-mento adiri hereditas uel secundum tabulas peti bonorum possessio potest: nihil enim capi propter iniustum matrimonium potest. Ut autem haec bonorum possessio locum ha-Ȧbeat, uxorem esse oportet mortis tempore. sed si diuortium quidem secutum sit, uerum-tamen iure durat matrimonium, haec successio locum non habet. hoc autem in huiusmodi speciebus procedit. liberta ab inuito patrono diuortit: lex Iulia de maritandis ordinibus retinet istam in matrimonio, dum eam prohiberet alii nubere inuito patrono. item Iulia de adulteriis, nisi certo modo diuortium factum sit, pro infecto habet. @@@@{1DE UETERANORUM ET MILITUM SUCCESSIONE}1 @@&7Macer& libro secundo de re militari. Militi, qui capite puniri meruit, testa-mentum facere concedendum Paulus et Menander scribunt eiusque bona intestati, si pu-nitus sit, ad cognatos eius pertinere, si tamen ex militari delicto, non ex communi punitus est. @@&7Papinianus& libro sexto decimo responsorum. Bona militis intestati defuncti castrensia fisco non ui[2n]2dicantur, cum heres legitimus ad finem quinti gradus exstitit aut proximus cognatus eiusdem gradus intra tempus possessionem acceperit. @1 @@@@{1QUIBUS NON COMPETIT BONORUM POSSESSIO}1 @@&7Iulianus& libro uicensimo octauo digestorum. Seruo meo herede institu[2t]2o dolo feci, ne testamentum mutaretur, eumque postea manumisi: quaesitum est, an actiones ei denegandae essent. respondi: hic casus uerbis edicti non continetur. sed aequum est, si dominus dolo fecerit, ne testamentum mutaretur, quo seruus eius heres scriptus erat, quamuis manumissus adierit hereditatem, ei denegari, cum etiam emancipato filio dene-getur, si pater dolo fecerit, ne testamentum mutaretur. @@@@{1UT EX LEGIBUS SENATUSUE CONSULTIS BONORUM @@@@POSSESSIO DETUR}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad edictum. Praetor ait: 'uti me quaque lege senatus consulto bonorum possessionem dare oportebit, ita dabo'. Num-quam bonorum possessio, quae ex alia parte edicti adgnita est, impedit istam bonorum possessionem. Cum ex lege duodecim tabularum quis habet hereditatem, hinc non petit, sed inde 'tum quem ei heredem esse oportet', quippe cum non alias hinc competat bono-rum possessio, quam si lex specialiter deferat bonorum possessionem. @@@@{1QUIS ORDO IN POSSESSIONIBUS SERUETUR}1 @@&7Modestinus& libro sexto pandectarum. Instestati hi gradus uocantur: pri-mum sui heredes, secundo legitimi, tertio proximi cognati, deinde uir et uxor. Siue ta-bulae testamenti non exstent, siue exstent, si secundum eas uel contra eas bonorum pos-sessionem nemo accepit, intestati detur bonorum possessio. Intestati patris liberis bono-rum possessio datur non tantum his, qui in potestatem parentis usque in mortis tempus fuerunt, sed emancipatis. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad edictum. Utile tempus est bonorum possessionum admittendarum: ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere: ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat. fieri autem potest, ut qui initio scierit uel potuerit bonorum possessionem admittere, hic incipiat nescire uel non posse admittere: scilicet si, cum initio cognouisset eum intestatum decessisse, postea quasi certiore nuntio allato dubitare coeperit, numquid testatus decesserit uel numquid uiuat, quia hic rumor postea perrepserat. idem et in contrarium accipi potest, ut qui ignorauit initio, pos[2t]2ea scire incipiat. Dies bonorum possessionis utiles esse palam est: sed non sessionum numerabuntur, si modo ea sit bonorum possessio, quae de plano peti potuit. quod si ea, quae causae cognitionem pro tribunali desiderat uel quae decretum exposcit, sessiones erunt nobis computandae, quibus sedit is quibusque per ipsum prae- @1 torem factum non est, quo minus daret bonorum possessionem. In bonorum possessione, quae pro tribunali datur, illud quaeritur, si s[2ed]2it quidem praetor pro tribunali, sed postu-lationibus non dedit: potest dici tempus ad bonorum possessionem non cedere, cum praeses aliis rebus aut militaribus aut custodiis aut cognitionibus fuerit occupatus. Si praeses prouinciae in proxima fuit ciuitate, accedere debet ad utilitatem temporis ratio itin[2e]2ris, scilicet numeratione uiginti milium passuum facta: nec enim exspectare debemus, ut praeses prouinciae ueniat ad eum, qui bonorum possessionem petiturus est. Si uenter in possessionem missus sit, bonorum possessionis tempus non cedere sequentibus nequa-quam ambigendum est, nec tantum intra centensimum diem, uerum etiam quamdiu nasci possit: nam et si natus fuerit, ante ei deferri bonorum possessionem sciendum est. Scien-tiam eam obseruandam Pomponius ait, non quae cadit in iuris prudentes, sed quam quis aut per se aut per alios adsequi potuit, scilicet consulendo prudentiores, ut diligentiorem patrem familias consulere dignum sit. @@&7Paulus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Circa tempora bonorum possessionis patri[2s]2 scientia ign[2o]2ranti filio non nocet. @@&7Iulianus& libro uicensimo octauo digestorum. Si coheredi tuo substitutus fuisses et bonorum possessionem acceperis, quandoque coheres tuus constituerit nolle petere bonorum possessionem, tibi data tota intellegitur, coheres tuus amplius petendae bonorum possessionis facultatem non habebit. Filius non solum si tamquam filius, sed et si tamquam adgnatus uel tamquam cognatus ad bonorum possessionem uocatur, annuum spatium habet: sicuti pater, [2qui]2 filium manumisisset, quamuis ut manumissor bo-norum possessionem accipiat, tamen ad bonorum possessionem accipiendam annuum spa-tium habet. @@&7Marcellus& libro nono digestorum. Cum filio familias bonorum possessio delata est, dies, quibus certiorare patrem non potest, ut uel iubeat adgnosci bonorum pos-sessionem uel ratam habeat agnitionem bonorum possessionis, non cedunt. fingamus statim primo die, quo fuerit delata, adgnouisse eum bonorum possessionem, certiorare patrem, ut comprobet, non posse, non cedent dies centum: incipient autem cedere, cum certior fieri potuit. praeteritis autem centum diebus frustra ratum habebit. Quaeri potest, si, cum posset filius petere bonorum possessionem, patre ita absente, ut certiorare eum non possit, uel etiam furente, petere neglexerit, an peti amplius non possit. sed quid no-ceat non petitam bonorum possessionem, quae, si petita esset, tamen non ante adquire-retur, quam pater comprobasset? Si seruus alienus heres institutus uenisset, quaeritur, an posteriori domino dies bonorum possessionis petendae imputari oporteret. et placet, quantum priori domino superfuerit, ei imputari. @1 @@@@{1DE SUIS ET LEGITIMIS HEREDIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad Sabinum. Intestati proprie appellantur, qui, cum possent testamentum facere, testati non sunt. sed et is, qui testamentum fecit, si eius hereditas adita non est uel ruptum uel irritum est testamentum, intestatus, non im-proprie dicetur decessisse. plane qui testari non potuit proprie non est intestatus, puta impubes furiosus uel cui bonis interdictum est: sed hos quoque pro intestatis accipere debemus: eum quoque, qui ab hostibus captus est, quoniam per legem Corneliam suc-cessio his defertur, quibus deferretur, si in ciuitate decessisset: nam et eius hereditas fuisse creditur. Quaeri poterit, si ex ea, quae in fideicommissa libertate moram passa est, conceptus et natus sit, an suus patri existat. et cum placeat eum ingenuum nasci, ut est a diuis Marco et Uero et imperatore nostro Antonino Augusto rescriptum, cur non in totum pro manumissa haec habeatur, ut uxor ducta suum pariat? nec mirum sit, ex serua ingenuum nasci, cum et ex captiua rescriptum sit ingenuum nasci. quare ausim dicere, etsi pater huius pueri eiusdem sortis fuerit, cuius mater moram passa in libertate fideicommissa, ipseque moram passus est, suum eum patri nasci exemplo capti-uorum parentium, cum quibus rediit. ergo siue postea pater eius post moram manumit-tatur, recipiet eum in potestate, siue ante decesserit, definiendum erit suum existere. Suos heredes accipere debemus filios filias siue naturales siue adoptiuos. @8 Interdum etiam Ȧfilius suus heres excluditur fisco praelato, ut puta si perduellionis fuerit damnatus pater post mortem suam, hoc quo, ut nec iura sepulchrorum hic filius habeat. Si filius suus heres esse desiit, in eiusdem partem succedunt omnes nepotes neptesque ex eo nati qui in potestate sunt: quod naturali aequitate contingit. filius autem suus heres esse desinit, si capitis deminutione uel magna uel minore exiit de potestate. quod si filius apud hostes sit, quamdiu uiuit nepotes non succedunt. proinde etsi fuerit redemptus, nondum succe-dunt ante luitionem: sed si interim decesserit, cum placeat eum statu recepto decessisse, nepotibus obstabit. Sed si quis non desiit esse in potestate, sed numquam coepit, ut puta si filius meus uiuo patre meo ab hostibus captus est, mox ibi me patre familias facto decesserit, nepotes in eius locum succedent. Non minus autem neptes quam nepotes suc-cedent in locum parentium. Interdum licet parens alicuius in potestate esse non desierit, sed nec coeperit, tamen dicimus succedentes ei liberos suos existere: ut puta adrogaui eum, cuius filius ab hostibus erat captus, nepos autem in ciuitate: mortuo filio adrogato, mortuo et captiuo apud hostes pronepos iste suus heres mihi erit. Sciendum est autem nepotes et deinceps interdum, etiamsi parentes eos mortis tempore praecesserunt, tamen posse suos heredes existere, quamuis successio in suis heredibus non sit. quod ita pro-cedit. si pater familias testamento facto decesserit exheredato filio, mox deliberante herede instituto filius decessit, postea deinde repudiauit heres institutus: nepos poterit suus heres esse, ut et Marcellus libro decimo scripsit, quoniam nec delata est filio hereditas. idem erit dicendum et si filius ex asse sub condicione, quae fuit in arbitrio ipsius, uel nepos @1 sub omni institutus non impleta condicione decesserint: nam dicendum erit suos posse succedere, si modo mortis testatoris tempore uel in rebus humanis uel saltem concepti fuerint: idque et Iuliano et Marcello placet. Post suos statim consanguinei uocantur. Consanguineos autem Cassius definit eos, qui sanguine inter se conexi sunt. et est uerum eos esse consanguineos, etiamsi sui heredes non extiterunt patri, ut puta exheredatos: sed et si pater eorum deportatus fuerit, nihilo minus eos inter se esse consanguineos, licet patri sui heredes non extitissent: et qui numquam in potestate fuerunt, erunt sibi consan-guinei, ut puta qui post captiuitatem patris nascuntur uel qui post mortem. Non solum autem naturales, uerum etiam adoptiui quoque iura consanguinitatis habebunt cum his qui sunt in familia uel in utero uel post mortem patris nati. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Post consanguineos admittuntur adgnati, si consanguinei non sunt, merito. nam si sunt consanguinei, licet non adierint hereditatem, legitimis non defertur. sed hoc sic erit accipiendum, si nec sperantur esse: ceterum si uel nasci consanguineus uel de captiuitate reuerti potest, adgnati impediuntur. Adgnati autem sunt cognati uirilis sexus ab eodem orti. nam post suos et consanguineos statim mihi proximus est consanguinei mei filius et ego ei: patris quoque frater, qui patruus ap-pellatur: deincepsque ceteri, si qui sunt hinc orti, in infinitum. Haec hereditas proximo adgnato, id est ei, quem nemo antecedit, defertur, et, si plures sint eiusdem gradus, omnibus, in c[2a]2pita scilicet. ut puta duos fratres habui uel duos patruos, unus ex his unum filium, alius duos reliquit: hereditas mea in tres partes diuidetur. Parui autem refert, adgnatus hic natiuitate an adoptione sit quaesitus: nam qui adoptatur isdem fit adgnatus, quibus pater ipsius fuit, et legitimam eorum hereditatem habebit uel ipsi eius. Legitima hereditas tantum proximo defertur. nec interest, unus solus sit an ex duobus prior pluribusue an duo pluresue ab eodem gradu uenientes, qui uel ceteros antecedant uel soli sint: quia is est proximus quem nemo antecedit, et is ultimus quem nemo sequitur, et interdum idem primus postremusque, qui solus occurrit. Interdum ulte-riorem adgnatum admittimus: ut puta fecit quis testamentum, cum haberet patruum et patrui filium, deliberante herede scripto patruus decessit, mox heres institutus repudiauit hereditatem: patrui filius admittetur: ergo et bonorum possessionem petere potest. Proxi-mum non eum quaerimus, qui tunc fuit, cum moreretur pater familias, sed eum, qui tunc fuit, cum intestatum decessisse certum est. secundum quae et si suus erat qui praece-debat uel consanguineus, si nemo eorum, cum repudiatur hereditas, uiuit, proximum eum accipimus, qui tunc, cum repudiatur hereditas, primus est. Unde belle quaeri potest, an etiam post repudiationem adhuc demus successionem. propone heredem scriptum rogatum restituere hereditatem repudiasse eam, cum nihilo minus compelli potuit adire hereditatem et restituere, ut diuus Pius rescripsit: finge eum superuixisse centum diebus uerbi gratia et interim proximum decessisse, mox et eum, qui erat rogatus restituere: dicendum poste-riorem admitti cum onere fideicommissi. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Sabinum. Intestato liberto mortuo primum suis deferri hereditatem uerum est: si hi non fuerint, tunc patrono. Libertum accipere debemus eum, quem quis ex seruitute ad ciuitatem Romanam perduxit siue sponte siue necessi-tate, quoniam rogatus fuit eum manumittere: nam et ad huius legitimam hereditatem ad-mittitur. Si dotalem quis seruum manumisit, ipse patronus habetur et ad legitimam here- @1 ditatem admittetur. Is plane, quem hac lege emi, ut manumittam, etsi ex constitutione diui Marci peruenerit ad libertatem, tamen, ut eadem constitutione expressum est, meus libertus est et legitima eius hereditas mihi defer[2e]2tur. Quid si necem domini detexit et ex senatus consulto libertatem meruerit? si quidem adsignauit praetor, cuius libertus sit, sine dubio eius erit et ei legitima hereditas deferetur: quod si non addidit, efficietur quidem ciuis Romanus, sed eius erit libertus, cuius proxime fuerit seruus et ad legitimam hereditatem ipse admittetur, nisi sicubi quasi indigno deneganda fuerit hereditas. Si quis libertam sic iureiurando adegit 'ne illicite nubat', non debere incidere in legem Aeliam Sentiam. sed si 'intra certum tempus ne ducat' 'neue aliam, quam de qua patronus consenserit' uel 'non nisi conlibertam' aut 'patroni cognatam', dicendum est incidere eum in legem Aeliam Sen-tiam nec ad legitimam hereditatem admitti. Si municipes seruum manumiserint, admit-tentur ad legitimam hereditatem in bonis liberti uel libertae intestatorum. Miles manu-mittendo seruum peculiarem suum faciet libertum et ad legitimam hereditatem eius ad-mittitur. @8 Principem ad bona libertorum suorum admitti plus quam manifestum est. @8 Utique et ex lege duodecim tabularum ad legitimam hereditatem is qui in utero fuit admittitur, si fuerit editus. inde solet remorari insequentes sibi adgnatos, quibus praefertur, si fuerit editus: inde et partem facit his qui pari gradu sunt, ut puta frater unus est et uterus, uel patrui filius unus natus et qui in utero est. Est autem tractatum, pro qua partem faciat, quia ex uno utero plures nasci possunt. et placuit, si in rerum natura certum sit hanc, quae se dicit praegnatem, [2praegnatem]2 non esse, ex asse iam esse heredem hunc, qui iam natus est, quoniam et ignorans heres fit. quare si medio tempore decesserit, integram he-reditatem ad heredem suum transmittit. Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem. De eo autem, qui centensimo octogensimo secundo die natus est, Hippocrates scripsit et diuus Pius pontificibus rescripsit iusto tempore uideri natum, nec uideri in seruitutem conceptum, cum mater ipsius ante centensimum octogensimum secundum diem esset manumissa. @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Hi, quorum parens capite minutus est, legitimae hereditatis ius et in ceteris personis et inter se retinent et alii aduersus eos. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad edictum. Si quis, cum haberet fra-Ȧtrem et patruum, decesserit testamento facto, deinde pendente condicione heredum scripto-rum frater intestato decesserit, mox condicio defecerit: patruum posse utriusque adire legi-timam hereditatem constat. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo nono digestorum. Titius exheredato filio extraneum heredem sub condicione instituit: quaesitum est, si post mortem patris pendente condicione filius uxorem duxisset et filium procreasset et decessisset, deinde condicio instituti heredis defecisset, an ad hunc postumum nepotem legitim[2a]2 hereditas aui pertineret. respondit: qui post mortem aui sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest, quia lex duodecim tabularum eum uocat ad hereditatem, qui moriente eo, de cuius bonis quaeritur, in rerum natura fuerit, @@&7Celsus& libro uicensimo octauo digestorum. uel si uiuo eo conceptus est, quia conceptus quodammodo in rerum natura esse existimatur. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo nono digestorum. Item praetor edicto suo proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur his, qui defuncto mortis tempore cognati fuerint. nam quod in consuetudine nepotes cognati appellantur etiam eorum, post @1 quorum mortem concepti sunt, non proprie, sed per abusionem uel potius $A)NAFORIKW=S3& ac-cidit. Si quis praegnatem uxorem reliquisset et matrem et sororem, si uiua uxore mater mortua fuisset, deinde uxor mortuum peperisset, ad sororem solam legitima here-ditas pertinet, quia certum esset matrem eo tempore decessisse, quo legitima hereditas ad eam non pertinebat. @@&7Marcianus& libro quinto institutionum. Si ex pluribus legitimis here-dibus quidam omiserint adire hereditatem uel morte uel qua alia ratione impediti fuerint, quo minus adeant, reliquis, qui adierint, adcrescit illorum portio et licet decesserint, ante-quam adcresceret, hoc ius ad heredes eorum pertinet. alia causa est instituti heredis et coheredi substituti: huic enim uiuo defertur ex substitutione hereditas, non etiam, si decesserit, heredem eius sequitur. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Si ad patrem manumissorem filii intestati legi-tima hereditas perueniat uel non manumissori bonorum possessio competat, mater defuncti summouetur. @@&7Pomponius& libro decimo ad Quintum Mucium. Capitis [2d]2eminutione pereunt legitimae hereditates, quae ex lege duodecim tabularum ueniunt, siue uiuo aliquo siue ante-quam adeatur hereditas eius capitis minutio intercessit, quoniam desinit suus heres uel ad-gnatus recte dici: quae autem ex legibus nouis aut ex senatus consultis, non utique. @@&7Idem& libro trigensimo ad Quintum Mucium. Filius patri adgnatus proximus est. @@&7Gaius& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Nulla femina aut habet suos heredes aut desinere habere potest propter capitis deminutionem. @@&7Idem& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. In suis heredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso iure heredes existunt. @@&7Papinianus& libro uicensimo nono quaestionum. Si pater apud hostes mo-riatur, defunctum iam in ciuitate filium credimus patrem familias decessisse, quamuis pa-tria potestate, quamdiu uixerit, non fuerit in plenum liberatus: itaque heredem habiturus est iste non reuerso patre. sed si postliminio redierit pater iam defuncto filio, quidquid medio tempore per eum quaesitum est, habebit, et non est mirum, si peculium quoque defuncti pri[2dem]2 filii defertur patri, cum ex eo natus potestatis ipsius fiat per suspensi iuris constitutionem. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Pater instrumento dotali comprehendit filiam ita dotem accepisse, ne quid aliud ex hereditate patris speraret: eam scripturam ius successionis non mutasse constitit: priuatorum enim cautiones leg[2u]2m auctoritate non censeri. @@@@{1AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM ET ORPHI-@@@@TIANUM}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad Sabinum. Siue ingenua siue libertina mater est, admitti possunt liberi ad hereditatem eius ex senatus consulto Orphitiano. Si ea sit mater, de cuius statu dubitatur, utrum mater familias sit an filia familias, ut puta quoniam pater eius ab hostibus captus sit: si certum esse coeperit matrem familias esse, liberi ad- @1 mittentur. unde tractari potest, an medio tempore, dum status pendet, succurri eis per praetorem debeat, ne, si medio tempore decesserint, nihil ad heredem transmittant: et magis est, ut subueni[2a]2tur, ut in multis casibus placuit. Sed et uulgo quaesiti admittuntur ad matris legitimam hereditatem. Interdum et in seruitute quaesito erit concedenda here-ditas legitima, ueluti si post moram fideicommissariae libertati matri[2s]2 suae factam natus sit. certe si post manumissionem matris fuerit natus, licet in seruitute conceptus, ad legitimam eius hereditatem admittetur. sed et si apud hostes conceptus a captiua procreatus cum ea rediit, secundum rescriptum imperatoris nostri et diui patris eius ad Ouinium Tertullum poterit ex hoc senatus consulto admitti quasi uulgo quaesitus. Filio, qui mortis tempore matris ciuis Romanus fuit, si ante aditam hereditatem in serui-tutem deducatur, legitima hereditas non defertur nec si postea liber factus sit, nisi forte seruus poenae effectus beneficio principis sit restitutus. Sed si matris exsecto uentre filius editus sit, magis dicendum est hunc quoque ad legitimam hereditatem admitti: nam et institutus secundum tabulas et ab intestato unde cognati et multo magis unde legitimi bonorum possessionem petere potuit: argumento est, quod uenter in possessionem ex omni parte edicti mittitur. Qui operas suas ut cum bestiis pugnaret locauit quiue rei capitalis damnatus neque restitutus est, ex senatus consulto Orphitiano ad matris hereditatem non admittebatur: sed humana interpretatione placuit eum admitti. idem erit dicendum et si hic filius in eius sit potestate, qui in causa supra scripta sit, posse eum ex Orphitiano ad-mitti. Sed si mater testamento facto filium heredem scripserit unum sub condicione, cum plures haberet, si condicione pendente possessionem petierit et postea condicio defecit, aequum est ceteris etiam filiis legitimam hereditatem non auferri: quod et Papinianus libro sexto decimo quaestionum scripsit. Capitis minutio saluo statu contingens liberis nihil nocet ad legitimam hereditatem: nam uetus sola hereditas, quae lege duodecim tabularum defertur, capitis minutione peremitur, nouae uel ex lege uel ex senatus consultis delatae non peremuntur capitis deminutione. proinde siue quis ante delatam capite minuatur, ad legitimam hereditatem admittetur, nisi magna capitis deminutio interueniat, quae uel ciui-tatem adimit, ut puta si deportetur. 'Si nemo filiorum eorumue, quibus simul legitima he-reditas defertur, uolet ad se eam hereditatem pertinere, ius antiquum esto.' hoc ideo di-citur, ut, quamdiu uel unus filius uult legitimam hereditatem ad se pertinere, ius uetus locum non habeat: itaque si ex duobus alter adierit, alter repudiauerit hereditatem, ei portio adcrescet, et si forte sit filius et patronus, repudiante filio patrono defertur. Si quis adita matris hereditate per in integrum restitutionem fuerit abstentus, an ius anti-quum possit locum habere? uerba admittunt, ut possit: 'uolet ad se', inquit, 'eam heredi-tatem pertinere': nam et hic non uult, etsi aliquando uoluit: et dico posse ius antiquum locum habere. Utrum autem ei defertur successio, qui tunc legitimus deprehenditur, an uero ei, qui tunc fuit, cum filio defertur? ut puta proponamus fuisse defunctae consanguineum eiusque filium, deliberante filio defunctae consanguineum obisse, mox filium repudiasse matris hereditatem: an consanguinei filius admitti possit? et Iulianus recte putat circa Tertullianum locum esse succedenti adgnato. Quod ait senatus: 'quae iudicata transacta finitaue sunt, rata maneant', ita intellegendum est, ut 'iudicata' accipere debe[2a]2mus ab eo @1 cui iudicandi ius fuit, 'transacta' scilicet bona fide, ut ualeat transactio, 'finita' uel consensu uel longo silentio sopita. Ȧ@@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Siue ingenua sit mater siue libertina, habebit Tertullianum commodum. Filium autem uel filiam accipere debemus, siue iuste sint procreati uel uulgo quaesiti: idque in uulgo quaesitis et Iulianus libro quinquagensimo nono digestorum scripsit. Sed si filius uel filia libertini sint effecti, mater legitimam here-ditatem uindicare non poterit, quoniam mater esse huiusmodi filiorum desiit: idque et Iu-lianus scripsit et constitutum est ab imperatore nostro. Sed si in seruitute concepit filium et manumissa ediderit, ad legitimam eius hereditatem admittetur: idemque et si serua poenae concepit et restituta edidit: hoc idem et si libera concepit, edidit serua poenae, mox restituta est: sed et si libera concepit et in seruitutem redacta ed[2i]2dit, mox manu-missa est, ad legitimam hereditatem eius admittetur. item si adhuc praegnas manumissa est, dicendum erit prodesse. et in seruitute editi filii ad legitimam hereditatem mater ad-mittetur, ut puta si post moram factam in fideicommissa libertate peperit, uel apud hostes et cum eo rediit, uel si redempta ed[2i]2dit. Si mulier sit famosa, ad legitimam hereditatem liberorum admittetur. Impuberem, cui pater secundas tabulas fecit, tunc certum est in-testatum decessisse, cum omiserint substituti hereditatem eius. quare et si impubes adro-gatus sit, dicendum est matrem ad bona eius admitti, quae haberet, si intestatus decessisset. Liberi defuncti sui quidem obstabunt matri eius tam uirilis sexus quam feminini, tam na-turales quam adoptiui matremque excludunt, bonorum possessores uero etiam non sui et quidem soli naturales. adoptiui autem liberi post emancipationem ita admittuntur, si ex liberis naturalibus fuerint, ut puta nepos naturalis ab auo adoptatus: nam licet sit eman-cipatus, bonorum possessione accepta matri obstabit. Si uero apud hostes est filius uel nasci speratur, pendet ius matris, donec redierit uel nascatur. Sed si sint sui heredes, uerum hereditas ad eos non pertineat, uideamus, an mater admittatur, ut puta abstinuit se hereditate. Africanus et Publicius temptant dicere in casum, quo se abstinent sui, ma-trem uenire, et tunc ei obstent, quotiens rem haberent, ne nudum nomen sui heredis noceat matri: quae sententia aequior est. Sed si quis decessisset relicta filia, quam in adoptionem legitime dederat, relicta et matre, diuus Pius decreuit cessare senatus consul-tum Tertullianum et simul esse admittendas ad bonorum possessionem unde proximi cognati matrem et filiam. sed quod idem Iulianus scripsit matrem ex senatus consulto non posse admitti, si filia in bonorum possessione petenda cessauerit, uerum non erit: succedit enim filiae. et ideo dicendum erit matrem, donec filia bonorum possessionem petere potest, bo-norum possessionem accipere non posse, quoniam succedere quasi legitima speraretur. Si bonorum possessione accepta filius emancipatus abstinuerit se hereditate per in integrum restitutionem, uerum est senatus consultum posse locum habere: sed si fuerit rursus im-mixtus, rursus debet mater abstinere. Si quis ex liberis, dum est in utero, in possessione missus sit, mox natus sit et ante bonorum possessionem acceptam decesserit, an matri noceat, uidendum, quasi bonorum possessor. et puto non nocere, si non suus patri ad-gnascitur: neque enim sufficit mitti in possessionem, nisi natus quoque acceperit bonorum possessionem. igitur et si furioso decreto petita sit possessio et priusquam ipse mentis compos factus bonorum possessionem petierit, decesserit, matri non obstabit. Sed si quis, cum status controuersiam pateretur, Carbonianam solam acceperit, an noceat matri bono-rum possessio, quaesitum quidem est: sed cum haec tempore finiatur, dicendum est matri post tempus non nocere aut, si impubes decesserit, matrem posse admitti. Sed si infanti per tutorem petita sit possessio, licet statim decesserit, dicendum erit matri obstitisse: non enim similis est ei, quae furioso datur. Ita demum autem mater senatus consulti @1 beneficio excludetur, si filius adiit legitimam hereditatem: ceterum si omiserit legitimam hereditatem, mater ex senatus consulto Tertulliano admittetur. sed si non sit solus iste filius legitimus heres, sed sint qui cum eo admittantur, nec in partem eorum mater ex senatus consulto erit uocanda. Obicitur matri pater in utriusque bonis tam filii quam filiae, siue heres siue bonorum possessor existat. sed neque auus neque proauus in Ter-tulliano matri nocent, quamuis fiduciam contraxerint. pater autem tantum naturalis, non etiam adoptiuus matri noc[2e]2t: uerius est enim, cum pater esse desierit, a matre eum ex-cludi: sed nec ad bonorum possessionem contra tabulas eum admitti, cum pater esse desierit. Undecumque autem acceperit bonorum possessionem pater naturalis, siue legi-timus siue contra tabulas, ex quauis parte excludit matrem. Si sit adgnatus defuncti et naturalis pater sit in adoptiua familia, sit et mater, admittimus matrem, quoniam patrem adgnatus exclusit. Si sit consanguinea soror defuncti, sit et mater, sit et pater adoptatus uel emancipatus: si consanguinea uelit habere hereditatem, matrem ex senatus consulto una cum ea uenire, patrem excludi placet: si consanguinea repudiet, matrem ex senatus consulto propter patrem non uenire: et quamuis alias non soleat mater exspectare con-sanguineam, uelit nec ne adire hereditatem, nunc tamen exspectaturam: consanguinea enim est, quae patrem excludit. repudiante igitur consanguinea bonorum possessionem habebit mater cum patre quasi cognata, sed et in hac moram patietur nec ante accipiet bonorum possessionem quam pater petierit, quoniam omittente eo potest ex senatus con-sulto succedere. Sed et si ipsa mater eadem sit et soror consanguinea, ut puta quoniam pater matris nepotem suum ex filia adoptauit, sit praeterea et pater naturalis: haec mater si quidem quasi consanguinea ueniat, excludet patrem: si ius consanguineae repudiauit uel capitis deminutione amisit, ex senatus consulto uenire propter patrem non potest, re-pudiante uero patre rursum ex senatus consulto potest uenire. Si mater hereditatem filii filiaeue non adierit ex senatus consulto Tertulliano, in bonorum [2possessione]2 antiquum ius seruandum est: cum enim esset praelatio matre omittente senatus consulti beneficium, ius succedit uetus. Sed si mater repudiauerit bonorum possessionem, de adeunda autem hereditate deliberet, dicendum erit adgnatum non succedere, quoniam nondum uerum est non adisse matrem. quod autem diximus ius antiquum seruari matre non adeunte, cui personae deferatur hereditas, uidendum, utrum ei, quae nunc proxima inuenitur, cum mater repudiat, an ei quae fuit, cum intestato decessisse certum est? ut puta fuit patruus, cum intestato decederet, et patrui filius: cum mater repudiasset, patruo nondum delatam hereditatem atque ideo defuncto eo matre deliberante patrui filium uocari. Si mater non petierit tutores idoneos filiis suis uel prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomin[2a]2 ediderit, ius non habet uindicandorum sibi bonorum in-testatorum filiorum. et quidem si non petit, incidit: ait enim 'uel non petere'. sed a quo non petere? Loquitur quidem de praetore constitutio: sed puto et in prouinciis locum habere, etiamsi a magistratibus municipalibus non petat, quoniam et magistratibus muni-cipalibus dandi necessitas iniungitur. Quid ergo, si petiit, sed admonita uel a libertis uel a cognatis, an incidat in senatus consultum? et puto eam incidere, si compulsa fecit, non si, cum petere non cunctaretur, admonita est. Quid si pater eis peti prohibuerat tu-torem, quoniam per matrem rem eorum administrari uoluit? incidet, si nec petat nec le- @1 gitime tutelam administrat. Quod si penitus egenis filiis non petit, ignoscendum est ei. Sed si forte absens a libertis praeuenta est uel ab aliis, dicendum est eam non excludi, nisi forte cum frustraretur, id contigit. Filiis autem non petendo punitur, utique et filia-bus. quid si nepotibus? similiter non petendo punitur. Quid si curatores non petiit? Ȧuerba rescripti deficiunt, sed dicendum est, si quidem impuberibus curatores non petiit, eandem esse rationem, si iam puberibus, cessare debere. Quid si cum praegnas esset, bonis non petiit curatorem? dico in sententiam incidere: nam et si apud hostes habuit impuberem, idem erit dicendum. Quid si furioso tutorem uel curatorem non petiit? magis est, ut incidat. Non solum autem quae non petiit coercetur, sed et quae defunctorie petiit, ut rescripto declaratur, uel priuilegio munitum uel oneratum tribus puta tutelis, sed ita demum, si data opera hoc fecit. Quid ergo, si tales petiit et susceperunt nihilo minus uel detenti sunt? excusata erit mater. Quid si indignos, id est minus habiles ad tutelam petierit, quoniam sciebat praetorem eos non daturum? quid tamen si dedit eos praetor matris petitionem secutus? iam quidem praetoris delictum est, sed et matris pu-nimus consilium. Igitur si forte excusati sint illi uel improbati, debet mater alios sine mora petere. Ergo siue non petierit siue idoneos non petierit, punietur, etiamsi dati fue-rint minus idonei praetore errante. Idoneos autem utrum facultatibus an et moribus pe-tere debeat, dubitationis esse potest. puto autem facile ei ignosci, si locupletes sint hi, quos petiit. Sed et si prioribus excusatis reiectisue non confestim aliorum nomina edi-derit, punitur. Quid ergo, si non fuerint omnes excusati uel non omnes reiecti? uiden-dum, an ei imputetur, cur in locum excusati non petiit: et puto imputandum. Quid si decesserint quidam? puto, licet uerba deficiant, sententiam constitutionis locum habere. Sed quod diximus 'reiecti' utrum sic accipimus 'a praetore non dati' an et si suspecti fuerint remoti uel ob neglegentiam uel ignauiam repulsi? etiam hos quis reiectos recte dicet. ergo et si latitent? sed longum est: nam nec hoc ei imputetur, cur suspectos non fecit: alioquin et si latitarent, potuit edicto desiderare ut eos praetor adesse iuberet et suspectos eos remouet, si deessent. Quid si non compulit eos miscere se tutelae? et cum plenum officium a matre desideremus, et haec ei curanda sunt, ne in hereditate ei obstent. 'Confestim' autem sic erit accipiendum 'ubi primum potuit', id est praetoris co-piam habuit huic rei sedentis, nisi forte infirmitate impedita est uel alia magna causa, quae etiam mandare eam ad petendos tutores impediret: ita tamen, ut nullo modo annale tempus excederet. si enim mortalitate filii praeuenta est, nihil matri imputetur. Tractari belle potest, si pupillo amplum legatum sub condicione sit relictum 'si tutores non habuerit' et propterea ei mater non petierit, ne condicione deficeretur, an constitutio cesset. et puto cessare, si damnum minus sit cumulo legati. quod et in magistratibus municipalibus tractatur apud Tertullianum: et putat dandam in eos actionem, quatenus plus esset in damno quam in legato. nisi forte quis putet condicionem hanc quasi utilitati publicae obpugnantem remittendam ut alias plerasque: aut uerba cauillatus imputauerit matri, cur curatores non petierit. finge autem plenius condicionem conscriptam: nonne erit matri ignoscendum? aut hoc imputatur matri, cur non desiderauit a principe condicionem re-mitti? et puto non esse imputandum. Ego etiam si mater ei, qui soluendo non erit, non petiit tutorem, puto ignoscendum: consuluit enim ei, ut minus inquietetur quasi indefensus. Et si forte quis uxorem communis filii matrem heredem scripsit rogauitque remissa etiam satisdatione, ut filio puberi facto restitueret hereditatem, nec mater ei petiit tutores, debet dici cessare constitutionem, cum patris uoluntatem secuta sit et nihil habenti filio tutores @1 non petierit. quod si ei remissa satisdatio non fuerit, contra erit, quoniam uel propter hoc debuit tutores habere. sed si forte impubes post matris cessationem fuerit adrogatus et impubes obierit, dicendum erit matri aduersus adrogatorem non competere ex stipulatu actionem. Uidendum est, matre prohibita ius suum uindicare utrum ceteros admit-tamus, atque si mater non esset, an ipsam heredem dicimus fieri uel aliud nomen suc-cessionis induere, sed denegamus ei actiones? et inuenimus rescriptum ab imperatore nostro Antonino Augusto et diuo patre eius Mammiae Maximinae pridie idus Apriles Plau-tiano iterum consule matre remota eos admitti, qui uenirent, si mater non fuisset: ergo et adgnati ceterique succedent aut, si nemo sit, bona uacabunt. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Patrem adoptiuum matri non obesse plerique probant. @@&7Idem& libro nono regularum. Matris intestatae defunctae hereditatem ad omnes eius liberos pertinere, etiamsi ex diuersis matrimoniis nati fuerint, iuris est. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Aequissimum uisum est omnes filios matri praeferri, etiamsi per adoptionem in familiam relicti essent. Sed et nepos ex adoptiuo filio natus ex uerbis senatus consulti matri obstabit. @8 Si ex filio nepotem auus manumiserit isque patre et auo et matre superstitibus decesserit, potest quaeri, quis potior esse debeat. nam si mater excluserit auum manumissorem, qui patri anteponitur, edicto praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit senatus con-sulto locus esse et rursus auus uocabitur. itaque rectius est auo ius suum conseruare, qui et contra scriptos heredes bonorum possessionem accipere solet. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Orphitianum. Filii mater ex hoc senatus consulto, etiamsi in aliena potestate sit, ad hereditatem admittitur. Filius, qui se nolle adire hereditatem matris dixit, an potest mutata uoluntate adire, antequam con-sanguineus uel adgnatus adierit, uidendum propter haec uerba 'si nemo fi[2li]2orum uolet hereditatem suscipere', quia extensiua sunt. et cum uerba extensiua sint, paenitentia eius usque ad annum admittenda est, cum et ipsa filii bonorum possessio annalis est. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Tertullianum et Orphitianum Si quis intestatus decesserit relicta matre et fratre consanguineo uel sorore quamuis per adrogationem quaesitis, eadem iura in persona matris seruantur, quae et naturalibus ex-tantibus liberis. @@&7Gaius& libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. In suspenso est ius matris, si filius defuncti emancipatus deliberet de bonorum possessione petenda. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Orphitianum. Sacratissimi prin-cipis nostri oratione cauetur, ut matris intestatae hereditas ad liberos, tametsi in aliena potestate erunt, pertineat. @@&7Pomponius& libro secundo senatus consultorum. Si filius familias miles non sit testatus de his, quae in castris adquisierit, an ea ad matrem pertineat, uidendum est. sed non puto: magis enim iudicio militum hoc beneficium concessum est, non ut omnimodo quasi patres familiarum in ea re sint. Quando in pendenti est, an quaedam personae possint obstare matri, et casus tulerit, ut non inducerentur, matris ius integrum erit, quod medio tempore appenderit: ueluti si filio intestato mortuo postumus ei filius potuerit nasci nec natus sit aut mortuus editus, uel quod etiam filius qui in hostium potestate erat postliminio non sit reuersus. @1 @@@@{1LIBER TRIGESIMUS NONUS}1 @@@@{1DE OPERIS NOUI NUNTIATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo secundo ad edictum. Hoc edicto promit-titur, ut, siue iure siue iniuria opus fieret, per nuntiationem inhiberetur, deinde remitte-retur prohibitio hactenus, quatenus prohibendi ius is qui nuntiasset non haberet. Hoc autem edictum remediumque operis noui nuntiationis aduersus futura opera inductum est, non aduersus praeterita, hoc est aduersus ea quae nondum facta sunt, ne fiant: nam si quid operis fuerit factum, quod fieri non debuit, cessat edictum de operis noui nuntiatione et erit transeundum ad interdictum 'quod ui aut clam factum erit ut restituatur', et 'quod in loco sacro religiosoue' et 'quod in flumine publico ripaue publica factum erit': nam his interdictis restituetur, si quid illicite factum est. Nuntiatio ex hoc edicto non ȧhabet necessariam praetoris aditionem: potest enim nuntiare quis et si eum non adierit. Item nuntiationem et nostro et alieno nomine facere possumus. @8 Item nuntiatio omnibus diebus fieri potest. Et aduersus absentes etiam et inuitos et ignorantes operis noui nun-tiatio procedit. @8 In operis autem noui nuntiatione possessorem aduersarium facimus. @8 Sed si is, cui opus nouum nuntiatum est, ante remissionem aedificauerit, deinde coeperit agere ius sibi esse ita aedificatum habere, praetor actionem ei negare debet et interdictum in eum de opere restituendo reddere. Potest autem quis nuntiare etiam ignorans, quid opus fieret. Et post operis noui nuntiationem committunt se litigatores praetoriae iurisdictioni. Inde quaeritur apud Celsum libro duodecimo digestorum, si post opus nouum nuntiatum conueniat tibi cum aduersario, ut opus faceres, an danda sit conuentionis exceptio? et ait Celsus dandam, nec esse periculum, ne pactio priuatorum iussui praetoris anteposita uideatur: quid enim aliud agebat praetor quam hoc, ut controuersias eorum dirimeret? a quibus si sponte recesserunt, debebit id ratum habere. Opus nouum facere uidetur, qui aut aedificando aut detrahendo aliquid pristinam faciem operis mutat. Hoc autem edictum non omnia opera complectitur, sed ea sola, quae solo coniuncta sunt, quorum aedificatio uel demolitio uidetur opus nouum continere. idcirco placuit, si quis messem faciat, ar-borem succidat, uineam putet, quamquam opus faciat, tamen ad hoc edictum non perti-nere, quia ad ea opera, quae in solo fiunt, pertinet hoc edictum. Si quis aedificium uetus fulciat, an opus nouum nuntiare ei possumus, uideamus. et magis est, ne possimus: hic enim non opus nouum facit, sed ueteri sustinendo remedium adhibet. Siue autem intra @1 oppida siue extra oppida in uillis uel agris opus nouum fiat, nuntiatio ex hoc edicto locum habet, siue in priuato siue in publico opus fiat. Nunc uideamus, quibus ex causis fiat nuntiatio et quae personae nuntient quibusque nuntietur et in quibus locis fiat nun-tiatio et quis effectus sit nuntiationis. Nuntiatio fit aut iuris nostri conseruandi causa aut damni depellendi aut publici iuris tuendi gratia. Nuntiamus autem, quia ius aliquid prohibendi habemus: uel ut damni infecti caueatur nobis ab eo, qui forte in publico uel in priuato quid molitur: aut si quid contra leges edictaue principum, quae ad modum aedificiorum facta sunt, fiet, uel in sacro uel in loco religioso, uel in publico ripaue flu-minis, quibus ex causis et interdicta proponuntur. Quod si quis in mare uel in litore aedificet, licet in suo non aedificet, iure tamen gentium suum facit: si quis igitur uelit ibi aedificantem prohibere, nullo iure prohibet, neque opus nouum nuntiare nisi ex una causa potest, si forte damni infecti uelit sibi caueri. Iuris nostri conseruandi aut damni depellendi causa opus nouum nuntiare potest is ad quem res pertinet. Usufructuarius autem opus nouum nuntiare suo nomine non potest, sed procuratorio nomine nuntiare poterit, aut uindicare usum fructum ab eo qui opus nouum faciat: quae uindicatio prae-stabit ei, quod eius interfuit opus nouum factum non esse. @@&7Iulianus& libro quadragensimo nono digestorum. Si autem domino praedii nuntiauerit, inutilis erit nuntiatio: neque enim sicut aduersus uicinum, ita aduersus domi-num agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare: sed [2si]2 hoc facto usu[2s]2 fructus deterior fiet, petere usum fructum debebit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo secundo ad edictum. In prouinciali etiam praedio si quid fiat, operis noui nuntiatio locum habebit. Si in loco [2co]2mmuni quid fiat, nuntiatio locum habebit aduersus uicinum. plane si unus nostrum in communi loco faciat, non pos-sum ego socius opus nouum ei nuntiare, sed eum prohibebo communi diui-dundo iudicio uel per praetorem. Quod si socius meus in communi insula opus nouum faciat et ego propriam habeam, cui nocetur, an opus nouum nuntiare ei possim? et putat Labeo non posse nuntiare, quia possum eum alia ratione prohibere aedificare, hoc est uel per praetorem uel per arbitrum communi diuidundo: quae sententia uera est. Si ego superficiarius sim et o[2p]2us nouum fiat a uicino, an possim nuntiare? mouet, quod quasi inquilinus sum: sed praetor mihi utilem in rem actionem dat, et ideo et seruitutium causa actio mihi dabitur et operis noui nuntiatio debet mihi concedi. Si in publico aliquid fiat, omnes ciues opus nouum nuntiare possunt: @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. nam rei publicae interest quam plurimos ad defendendam suam causam admittere. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo secundo ad edictum. De pupillo quaesitum est: et Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit pupillo non esse operis noui nuntia-tionis executionem dandam, nisi ad ipsius priuatum commodum res pertineat, ueluti si luminibus eius officiatur aut prospectui obsit. non aliter autem pupilli rata habebitur nun-tiatio quam intercedente tutore auctore. Seruo autem opus nouum nuntiari potest, ipse uero nuntiare non potest neque nuntiatio ullum effectum habet. Nuntiationem autem in re praesenti faciendam meminisse oportebit, id est eo loci, ubi opus fiat, siue quis aedi-ficet siue inchoet aedificare. Nuntiari autem non utique domino oportet: sufficit enim in re praesenti nuntiari ei, qui in re praesenti fuerit, usque adeo, ut etiam fabris uel opifi- @1 cibus, qui eo loci operantur, opus nouum nuntiari possit. et generaliter ei nuntiari opus nouum potest, qui in re praesenti fuit domini operisue nomine, neque refert, quis sit iste uel cuius condicionis qui in re praesenti fuit: nam et si seruo nuntietur uel mulieri uel puero uel puellae, tenet nuntiatio: sufficit enim in re praesenti operis noui nuntiationem factam sic, ut domino possit renuntiari. Si quis forte in foro domino opus nouum nun-tiat, hanc nuntiationem nullius esse momenti explorati[2s]2simum est: in re enim praesenti et paene dixerim ipso opere, hoc est in re ipsa, nuntiatio facienda est: quod idcirco receptum est, ut confestim per nuntiationem ab opere discedatur. ceterum si alibi fiat nuntiatio, illud incommodi sequitur, quod, dum uenitur ad opus si quid fuerit operis per ignorantiam factum, euenit, ut contra edictum praetoris sit factum. Si plurium res sit, in qua opus nouum fiat et uni nuntietur, recte facta nuntiatio est omnibusque dominis uidetur denun-tiatum: sed si unus aedificauerit post operis noui nuntiationem, alii, qui non aedificauerint, non tenebuntur: neque enim debet nocere factum alterius ei qui nihil fecit. Si plurium dominorum rei opus noceat, utrum sufficiet unius ex sociis nuntiatio an uero omnes nun-tiare debeant? et est uerius unius nuntiationem omnibus non sufficere, sed esse singulis nuntiare necesse, quia et fieri potest, ut nuntiatorum alter habeat, alter non habeat ius prohibendi. Si quis ipsi praetori uelit opus nouum nuntiare, debet, ut interim testetur non posse se nuntiare: et si nuntiauit postea, et quod retro aedificatum erit destruendum erit, quasi repetitio die nuntiatione facta. Sed et si in aedes nostras quis immittit aut in loco nostro aedificet, aequum est nos operis noui nuntiatione ius nostrum nobis conseruare. Et belle Sextus Pedius definiit triplicem esse causam operis noui nuntiationis, aut natu-ralem aut publicam aut impositiciam: naturalem, cum in nostras aedes quid immittitur aut aedificatur in nostro, publicam causam, quotiens leges aut senatus consulta constitutionesque principum per operis noui nuntiationem tuemur, impositiciam, cum quis postea, quam ius suum deminuit, alterius auxit, hoc est postea, quam seruitutem aedibus suis imposuit, contra seruitutem fecit. Meminisse autem oportebit, quotiens quis in nostro aedificare uel in nostrum inmittere uel proicere uult, melius esse eum per praetorem uel per manum, id est lapilli ictum prohibere quam operis noui nuntiatione: ceterum operis noui nuntia-tione possessorem eum faciemus, cui nuntiauerimus. at si in suo quid faciat, quod nobis noceat, tunc operis noui denuntiatio erit necessaria. et si forte in nostro aliquid facere ȧquis perseuerat, aequissimum erit interdicto aduersus eum quod ui aut clam aut uti pos-sidetis uti. Si quis riuos uel cloacas uelit reficere uel purgare, operis noui nuntiatio merito prohibetur, cum publicae salutis et securitatis intersit et cloacas et riuos purgari. Prae-terea generaliter praetor cetera quoque opera excepit, quorum mora periculum aliquod allatura est: nam in his quoque contemnendam putauit operis noui nuntiationem. quis enim dubitat multo melius esse omitti operis noui nuntiationem, quam impediri operis ne-cessarii urguentem extructionem? totiens autem haec pars locum habet, quotiens dilatio periculum allatura est. Proinde si quis, cum opus hoc mora periculum allaturum esset, nuntiauerit opus nouum uel si in cloacis uel ripa reficiendis aliquid fieret, dicemus apud iudicem quaeri debere, an talia opera fuerint, ut contemni nuntiatio deberet: nam si ap- @1 paruerit uel in cloaca riuoue eoue, cuius mora periculum allatura esset, dicendum est non esse uerendum, ne haec nuntiatio noceret. Qui opus nouum nuntiat, iurare debet non calumniae causa opus nouum nuntiare. hoc iusiurandum auctore praetore defertur: idcirco non exigitur, ut iuret is ante, qui iusiurandum exigat. Qui nuntiat, necesse habet demonstrare, in quo loco opus nouum nuntiet, scituro eo cui nuntiatum est, ubi possit aedificare, ubi interim abstinendum est. totiens autem demonstratio facienda est, quotiens in partem fit nuntiatio: ceterum si in totum opus fiat, non est necesse demonstrare, sed hoc ipsum dicere. Si in pluribus locis opus fiat, utrum una nuntiatio sufficiat an uero plures sint necessariae? et ait Iulianus libro quadragensimo nono digestorum, quia in re praesenti fit nuntiatio, plures nuntiationes esse necessarias et consequenter plures remis-siones. Si is, cui nuntiatum erit, ex operis noui nuntiatione satisdederit repromisseritue aut per eum non fiet, quo minus boni uiri arbitratu satisdet repromittatue, perinde est, ac si operis noui nuntiatio omissa esset. habet autem hoc remedium utilitatem: nam remittit uexationem ad praetorem ueniendi et desiderandi, ut missa fieret nuntiatio. Qui procura-torio nomine nuntiauerit, si non satisdabit eam rem dominum ratam habiturum, nuntiatio omni modo remittitur, etiamsi uerus sit procurator. Qui remissionem absentis nomine de-siderat, siue ad priuatum siue ad publicum ius ea remissio pertinet, satisdare cogitur: sustinet enim partes defensoris. sed haec satisdatio non pertinet ad ratihabitionem, sed ad operis noui nuntiationem. Si procurator autem opus nouum mihi nuntiauerit et satis acceperit, deinde interdicto aduersus eum utar, ne uim mihi faciat, quo minus aedificem, ex interdicto eum oportet iudicatum solui satisdare, quia partes sustinet defensoris: @@&7Iulianus& libro quadragensimo primo digestorum. et ideo neque exceptiones procura-toriae opponi ei debent nec satisdare cogendus est ratam rem dominum habiturum. @@&7Ulpianus& libro quin[2qua]2gensimo secundo ad edictum. Et si satisdationem non dabit, summouendus erit ab executione operis noui, et actiones, quas domini nomine intendit, debent ei denegari. Et tutor et curator opus nouum recte nuntiant. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Non solum proximo uicino, sed etiam superiori opus facienti nuntiare opus nouum potero: nam et seruitutes quaedam in-teruenientibus mediis locis uel publicis uel priuatis esse possunt. Qui opus nouum nuntiat, si quid operis iam factum erit, in testationem referre debet, ut appareat, quid postea factum sit. Si, cum possem te iure prohibere, nuntiauero tibi opus nouum, non alias aedificandi ius habebis, quam si satisdederis. Quod si nuntiauero tibi, ne quid contra leges in loco publico facias, promittere debebis, quoniam de eo opere alieno iure contendo, non meo, et tamquam alieni iuris petitor repromissione contentus esse debeo. Sciendum est facta operis noui nuntiatione cui nuntiatum est abstinere oportere, donec caueat uel donec remissio nuntiationis fiat: tunc enim, si ius aedificandi habet, recte aedificabit. Sed ut probari possit, quid postea aedificatum sit, modulos sumere debet is qui nuntiat, qui ut sumantur conferanturque, praetor decernere solet. Morte eius qui nun-tiauit extinguitur nuntiatio, sicut alienatione, quia his modis finitur ius prohibendi. Quod si is cui opus nouum nuntiatum erat decesserit uel aedes alienauerit, non extinguitur operis noui nuntiatio: idque ex eo apparet, quod in stipulatione, quae ex hac causa interponitur, etiam heredis mentio fit. @@&7Gaius& ad edictum urbicum titulo de operis noui nuntiatione. Creditori, @1 cui pignoris nomine praedium tenetur, permittendum est de iure, id est de seruitute, opus nouum nuntiare: nam ei uindicatio seruitutis datur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Operis noui nuntiatio in rem fit, non in personam: et ideo furioso et infanti fieri potest nec tutoris auctoritas in ea nuntiatione exigitur. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Cuilibet enim intellegenti, ueluti fabro, nuntiatum infantem et furiosum tenet. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Ex operis noui nuntiatione si caueatur, ta[2n]2ti stipulatio committitur, quanti iudicatum sit. @@&7Iulianus& libro quadragensimo primo digestorum. Cum procurator opus nouum nuntiat et satisdat rem ratam dominum habiturum et remissio in domini personam confertur: si dominus opus nouum nuntiauerit intra diem, quae stipulatione ex [2o]2peris noui nuntiatione interposita comprehensa esset, committitur stipulatio: si praeterita ea die do-minus nuntiaret, non committitur. nam et ipsi domino, cum semel nuntiauerit, non per-mittitur iterum nuntiare, quamdiu stipulatio ex operis noui nuntiatione teneret. Si in re-missione a parte eius, qui opus nouum nuntiauerat, procurator interueniat, id agere prae-torem oportet, ne falsus procurator absenti noceat, cum sit indignum quolibet interueniente beneficium praetoris amitti. @@&7Idem& libro quadragensimo nono digestorum. Qui uiam habet, si opus nouum nuntiauerit aduersus eum, qui in uia aedificat, nihil agit: sed seruitutem uindicare non prohibetur. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Si prius, quam aedificatum esset, age-retur ius uicino non esse aedes altius tollere nec res ab eo defenderetur, partes iudicis non alias futuras fuisse ait, quam ut eum, cum quo ageretur, cauere iuberet non prius se aedificaturum, quam ultro egisset ius sibi esse altius tollere. idemque e contrario, si, cum quis agere uellet ius sibi esse inuito aduersario altius tollere, eo non defendente similiter, inquit, officio iudicis continebitur, ut cauere aduersarium iuberet nec opus nouum se nun-tiaturum nec aedificanti uim facturum. eaque ratione hactenus is, qui rem non defenderet, punietur, ut [2de]2 iure suo probare necesse haberet: id enim esse petitoris partes sustinere. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Si opus nouum praetor iusserit nuntiari, deinde prohibuit, ex priore nuntiatione agi non potest, quasi aduersus edictum eius factum sit. @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si procurator opus nouum facientem prohibuerit, domino competit quod ui aut clam interdictum. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Aedibus communibus si ob op[2u]2s nouum nuntiatio uni fiat, si quidem ex uoluntate omnium opus fiat, omnes nuntiatio tenebit, si uero quidam ignorent, in solidum obligabitur, qui contra edictum praetoris fecerit. Nec ad rem pertinet, cuius solum sit, in quo opus fiat, sed quis eius soli possessor inueniatur, modo si eius nomine opus fiat. @1 @@&7Paulus& libro quaestionum. Sciendum est denegata exsecutione operis noui nihilo minus integras legitimas actiones manere, sicut in his quoque causis mane[2n]2t, in quibus ab initio operis noui denuntiationem praetor denegat. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid op[2eri]2s noui fieret, qua de re agitur, quod in eo loco, ante-quam nuntiatio missa fieret aut in ea causa esset, ut remitti deberet, factum est, id re-ȧstituas'. Interdictum hoc proponitur ex huiusmodi causis, edicto expressum est, ne post operis noui nuntiationem quicquam operis fiat, antequam uel nuntiatio missa fiat uel uice nuntiationis missae satisdatio de opere restituendo fuerit interposita. qui igitur facit, etsi ius faciendi habuit, tamen contra interdictum praetoris facere uidetur et ideo hoc de-struere cogitur. Siue autem uacuus locus sit, ubi nuntiatum est, siue aedificatus, aeque hoc interdicto locus erit. Ait praetor: 'quod factum est, restitutas'. quod factum est, iubet restitui, neque interest, iure factum sit an non: siue iure factum est siue non iure factum est, interdictum locum habebit. Quidquid autem ante remissionem fit uel illud quod loco remissionis habetur, pro eo habendum est, atque si nullo iure factum esset. Si quis paratus fuerit satisdare, deinde actor stipulari nolit, in ea causa est, ut remitti debeat: nam cum per actorem fiet, apparet in ea causa esse, ut remitti debeat. Hoc interdictum perpetuo datur et heredi ceterisque successoribus competit. @8 Aduersus ipsum quoque, qui opus fecit uel factum ratum habuit, interdicto locus erit. Plane si quaeratur, an in heredem eius, qui opus fecit, interdictum hoc competat, sciendum est Labeonem existimasse in id quod ad eum peruenit dumtaxat dari oportere uel si quid dolo malo ipsius factum sit, quo minus perueniret. nonnulli putant in factum esse dan-dam quam interdictum, quod uerum est. Deinde ait praetor: 'Quem in locum nuntiatum est, ne quid operis noui fieret, qua de re agitur, si de ea re satisdatum est, quod eius cautum sit aut per te stat, quo minus satisdetur: quo minus illi in eo loco opus facere liceat, uim fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium est, ne quis prohibeat facere uo-lentem eum qui satisdedit: etenim pertinet ad decus urbium aedificia non derelinqui. Nec quicquam interest, iure quis aedificet an non iure aedificet, cum sit securus is qui opus nouum nuntiauit, posteaquam ei cautum est. Hoc autem interdictum competit ei qui satisdedit: adicitur et illud 'aut per te stat, quo minus satisdetur'. proinde si satisdatum non est, sed repromissum, interdicto huic locus non erit: neque enim permittendum fuit in publico aedificare, priusquam appareat, quo iure quis aedificet. Et si satisdatum sit, cautum tamen non perseueret, interdictum cessat. Si aliquando stetit per nuntiatorem, quo minus satisdetur, nunc non stat, interdictum cessat. Hoc interdictum etiam post annum et heredi ceterisque successoribus competit. @@&7Ulpianus& libro octogensimo ad edictum. Stipulatio de operis noui nuntiatione interponi solet, quotiens uicinus dicit ius sibi esse prohibere uicinum opus nouum inuito se facere. Si quis autem uult post opus nouum nuntiatum impune aedificare, offerre debet satis nun-tiatori: quod si fecerit, utrique consultum est tam ei qui nuntiauit, quoniam cautum habet de opere restituendo, quam ei cui nuntiatum est, quia molitio eius non impeditur: ante-quam enim caueat quidquid aedificauerit, interdicto restitutorio destruere compellitur. Habet autem ista stipulatio condicionem, ut ita demum committatur, si iudica- @1 tum fuerit siue ante rem iudicatam causa quae acciderit neque res defendatur: et de dolo malo subicitur clausula. Opus autem factum accipimus non, si unum uel alterum cemen-tum fuit impositum, sed si proponatur instar quoddam operis et quasi facies quaedam facta operis. Siue autem res iudicetur siue res non defendatur, stipulatio in id committitur, ut res uiri boni arbitratu restituatur: quod si ita restitutum non erit, quanti ea res erit, tan-tam pecuniam dabit, si hoc petitori placuerit. Quaesitum est, si plures domini aedificent, an omnes cauere debeant. et ait Labeo unum cauere debere, quia restitutio operis fieri pro parte non possit. Idem ait et si plures nuntient, curandum esse, ut uni caueatur, si inter eos conueniat: plane si non conueniat, et singulis erit cauendum. Idem dicit adicien-dum esse in stipulatione, ut tantum praestetur, quanti uniuscuiusque intersit, si hoc ma-luerint: ceterum si ita fuerit, inquit, cautum 'quanti ea res erit', dubitabitur, utrum ad totius corporis aestimationem haec uerba referuntur an uero ad quod eius interest qui stipulatur. ego puto et si sic fuerit uni cautum 'quanti ea res erit', defendi posse stipula-tionem sufficere: ad operis enim quantitatem ea refertur. @@&7Marcellus& libro quinto decimo digestorum. Cui opus nouum nuntiatum est, ante remissam nuntiati[2o]2nem opere facto decessit: debet heres eius patientiam destruendi operis aduersario praestare: nam et in restituendo huiusmodi opere eius, qui contra edictum fecit, poena uersatur, porro autem in poenam heres non succedit. @@&7Iauolenus& libro septimo epistularum. Is, cui opus nouum nuntiatum erat, uendidit praedium: emptor aedificauit: emptorem an uenditorem teneri putas, quod aduersus edictum factum sit? respondit: cum operis noui nuntiatio facta est, si quid aedificatum est, emptor, id est dominus praediorum tenetur, quia nuntiatio operis non personae fit et is demum obligatus est, qui eum locum possidet, in quem opus nouum nuntiatum est. @@@@{1DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PRO-@@@@[2I]2ECTIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Cum res damni infecti celeritatem desiderat et peri-culosa dilatio praetori uidetur, si ex hac causa sibi iurisdictionem reseruaret, magistratibus municipalibus delegandum hoc recte putauit. @@[2&7G&]2&7aius& libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Damnum infectum est damnum nondum factum, quod futurum ueremur. @@&7Paulus& libro quadragensimo septimo ad edictum. Damnum et damnatio ab ademptione et quasi demin[2u]2tione patrimonii dicta sunt. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Dies cautioni praestitutus si finietur, praetoris uel praesidis officium erit ex causa uel reum notare uel protelare eum et, si hoc localem exigit @1 inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere. Si intra diem a praetore consti-tuendum non caueatur, in possessionem eius rei mittendus est. 'eius rei' sic accipe, siue tota res sit siue pars sit rei. An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistra-tibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a praetore missus non admittatur, eadem actione utendum est. Duas ergo res magistratibus municipalibus praetor uel praeses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suae iurisdictioni reseruauit. Si forte duretur non caueri, ut possidere liceat (quod causa cognita fieri solet) non duum-uiros, sed praetorem uel praesidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione. Praetor ait: 'dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam'. abesse autem uidetur et qui in iure non est: quod et Pomponius probat: uerecunde autem praetorem denuntiari iubere, non extrahi de domo sua. sed 'domum, in quam degit denuntiari' sic accipere debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur. quod si nec habitationem habeat, ad ipsum praedium erit denuntiandum uel procuratori eius uel certe inquilinis. Totiens autem praetorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit, ueluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, uel si heres non exstet nec inhabitetur, cessat haec pars edicti. est tamen tutius libellum ad ipsas aedes proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat. In eum, qui quid eorum quae supra scripta sunt non curauerit, quanti ea res est, cuius damni [2i]2nfecti nomine cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utili-tatem uenit, non ad poenam. Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postula-tum est: ceterum qui non postulauit, experiri non potest. postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non alibi. Si tam uicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit praetor uel praeses adiri, potest dici cessare hanc actionem aduersus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a praetore uel prae-ȧside desiderare in possessionem mitti. Haec autem actio cum rei habeat persecutionem, et heredi et in heredem et perpetuo dabitur. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Praetoris officium est, ut missus in possessionem etiam eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit. Si plures sint domini, qui cauere debent, et aliquis non caueat, in portionem eius mittetur. et contra si aliquot sint, qui caueri sibi desiderant, et alius pretiosiores, alius uiliores habeat aedes, siue unius domus plures habeant dispares partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed aequa-liter mittentur omnes in possessionem. Si et dominus proprietatis et fructuarius desideret sibi caueri damni infecti, uterque audiendus est: nec enim iniuriam sentiet pro-missor, non plus cuique praestaturus, quam quod eius intersit. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Euenit, ut nonnumquam damno dato nulla nobis competat actio non interposita antea cautione, ueluti si uicini aedes rui-nosae in meas aedes ceciderint: adeo ut plerisque placuerit nec cogi quidem eum posse, ut rudera tollat, si modo omnia quae iaceant pro derelicto habeat. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'damni in-fecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iurauerit non calumniae causa id se postulare eumue cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero, si controuersia erit, dominus sit nec ne qui cauebit, sub exceptione @1 satisdari iubebo. de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo. eum, cui ita non cauebitur, in possessionem eius rei, cuius nomine ut caueatur postulabitur, ire et, cum iusta causa esse uidebitur, etiam possidere iube[2b]2o. in eum, qui neque cauerit neque in possessione esse neque possidere passus erit, iudicium dabo, ut tantum praestet, quantum praestare eum oporteret, si de ea re ex de-creto meo eiusue, cuius de ea re iurisdictio fuit quae mea est, cautum fuisset. eius rei nomine in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, d[2a]2mni infecti no-mine satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione esse iubebo'. Hoc edictum prospicit d[2a]2mno nondum facto, cum ceterae actiones ad damna, quae contigerunt, sarcienda pertineant, ut in legis Aquiliae actione et aliis. de damno uero facto nihil edicto cauetur: cum enim animalia, quae noxam commiserunt, non ultra nos solent onerare, quam ut noxae ea dedamus, multo magis ea, quae anima carent, ultra nos non deberent onerare, praesertim cum res quidem animales, quae damnum dederint, ipsae extent, aedes autem, si ruina sua damnum dederunt, desierint extare. Unde quaeritur, si ante, quam caueretur, aedes deciderunt neque dominus rudera uelit egerere eaque derelinquat, an sit aliqua ad-uersus eum actio. et Iulianus consultus, si prius, quam damni infecti stipulatio interpone-retur, aedes uitiosae corruissent, quid facere deberet is, in cuius aedes rudera decidissent, ut damnum sarciretur, respondit, si dominus aedium, quae ruerunt, uellet tollere, non aliter permittendum, quam ut omnia, id est et quae inutilia essent, auferret, nec solum de futuro sed et de praeterito damno cauere eum debere: quod si dominus aedium, quae deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius aedes rudera decidissent, per quod uicinus compelletur aut tollere aut totas aedes pro derelicto habere. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto. Quod forte tunc recte di-cetur, cum non ipsius neglegentia, sed propter aliquod impedimentum sibi non prospexit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Hoc amplius Iulianus posse dici compellendum eum, ut etiam de praeterito damno caueret: quod enim re integra custoditur, hoc non inique etiam post ruinam aedium praestabitur. integra autem re unus-quisque cogitur aut de damno infecto cauere, aut aedibus carere quas non defendit. deni-que, inquit, si quis propter angustias temporis aut qu[2i]2a rei publicae causa aberat non potuerit damni infecti stipulari, non inique praetorem curaturum, ut dominus uitiosarum aedium aut damnum sarciat aut aedibus careat. sententiam Iuliani utilitas comprobat. De his autem, quae ui fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quaeritur. Trebatius refert, cum Tiberis abundasset et res multas multorum in aliena aedificia detulisset, inter-dictum a praetore datum, ne uis fieret dominis, quo minus sua tollerent aufer[2r]2ent, si modo damni infecti repromitte[2re]2nt. Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque Labeo probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsae petentur, damnum, quod ante sensi, non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quae sunt prolapsa. ita demum autem crustam uindicari posse idem Alfenus, ait, si non coaluerit nec unitatem @1 cum terra mea fecerit. nec arbor potest uindicari a te, quae translata in agrum meum cum terra mea coaluit. sed nec ego potero te[2c]2um agere ius ti[2b]2i non esse ita crustam ha-bere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est. Neratius autem scribit, si ratis in agrum meum ui fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses. Quaesitum est, si solum sit alterius, super-ficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat. et Iu-lianus scribit, quotiens superficiaria insula uitiosa est, dominum et de soli et de aedificii uitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si uterque cesset, uicinum in possessionem mittendum. Celsus certe scribit, si aedium tua-rum usus fructus Titiae est, damni infecti aut dominum repromittere aut Titiam satisdare debere. quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cauendum fuit, Titiam uti frui prohibebit. idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cauet dominusque compulsus est repro-mittere, prohiberi debet frui. @@&7Paulus& libro quadragensimo [2o]2ctauo ad edictum. Quamuis alienus usus fructus sit, dominum promittere oportere Cassius ait. nisi proprietarius in totum repromittat uel fructuarius satisdat, mitti oportet in possessionem eum, cui non caueatur. sed nisi proprie-tario repromittenti fructuarius caueat, denegandam ei fructus petitionem Iulianus scribit. sed si fructuarius de soli uitio quid praestiterit, ius domini ad eum transferri oportet. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Quid de creditore dice-mus, qui pignus accepit? utrum repromittere, quia suum ius tuetur, an satisdare, quia do-minus non est, debebit? quae species est in contrario latere apud Marcellum agitata, an creditori pigneraticio damni infecti caueri debeat. et ait Marcellus inutiliter ei caueri: idemque etiam de eo cauendum qui non a domino emit: nam nec in huius per-sona committi stipulationem. aequissimum tamen puto huic prospiciendum, id est credi-tori, per stipulationem. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. His qui pignori rem acceperunt potior est is, cui damni infecti non cauetur, si possidere et per longum tempus rem capere ei permissum fuerit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Qui bona fide a non domino emit, uidendum est, numquid repromittat, non etiam satisdet. quod quibusdam uidetur: habet autem rationem, ut magis repromittat quam satisdet: suo enim nomine id facit. Siue cor-poris dominus siue is qui ius habet (ut puta seruitutem) de damno infecto caueat, puto eum repromittere debere, non satisdare, quia suo nomin[2e]2 id facit, non alieno. Cum inter aedes meas et tuas sint aliae aedes non uitiosae, uidendum est, ut[2r]2um tu solus mihi cauere debeas an uero et is, cuius aedes uitiosae non sunt, an ille solus, an ambo. et magis est, ut ambo cauere debeant, quia fieri potest, ut aedes uitiosae in aedes non uitiosas inci-ȧdentes damnum mihi dent. quamuis possit quis dicere non uitio incolumium aedium hoc factum, si aliae in eas incidentes damni causam praebuerunt: sed cum prospicere sibi po-tuerit damni infecti cautionem, non prospexerit, merito conuenietur. Qui damni infecti caueri sibi postulat, prius de calumnia iurare debet: quisquis igitur iurauerit de calumnia, admittitur ad stipulationem, et non inquiretur, utrum intersit eius an non, uicinas aedes habeat an non habeat. totum tamen hoc iurisdictioni praetoriae subiciendum, cui cauen-dum sit, cui non. Ceterum neque ei qui in meo deambulet neque ei qui in meo lauet uel @1 in mea taberna deuertat, caueri debet. Uicinis plane inquilinisque eorum et inquilinorum uxoribus cauendum esse ait Labeo, item his qui cum his morentur. De illo quaeritur, an inquilinis suis dominus aedium cauere possit. et Sabinus ait inquilinis non esse cauendum: aut enim ab initio uitiosas aedes conduxerunt et habent quod sibi imputent, aut in uitium aedes inciderunt et possunt ex conducto experiri: quae sententia uerior est. Si quis iuxta monumentum aedificauerit uel iuxta aedificium suum monumentum fieri passus sit, de damno infecto ei postea cauendum non erit, quia rem illicitam admisit: alias autem si monumento aedificium noceat, in quo nihil sit, quod imputari possit ei, ad quem ius monu-menti pertinet, cauendum est ei, ad quem ius monumenti pertinet. Superficia-rium et fructuarium damni infecti utiliter stipulari hodie constat. Sed ei, qui bona fide a non domino emit, damni infecti stipulationem non competere Marcellus ait. Si quis opus nouum nuntiauerit, an nihilo minus damni infecti ei caueri debeat, Iulianus tractat. et magis probat caueri oportere: nam et ei, qui egerit ius aduersario non esse altius tollere aedificium, caueri debere. item eum, aduersus quem interdictum quod ui aut clam com-petit, cauere debere Iulianus ait, quia non est cautum neque de uitio aedium neque de damno operis. Si quis, quia sibi non cauebatur, in possessionem aedium missus fuerit, deinde is cuius aedes fuerunt, cum praeterea alias aedes haberet, desideret ab eo, qui in possessionem missus est, ut sibi damni infecti harum aedium nomine, quarum in posses-sionem missus est, caueret, an sit audiendus, uideamus. et Iulianus scribit: is qui uitiosis aedibus cesserit, si integras retinuerit, numquid improbe ab eo, qui uitiosas aedes coepit possidere, cautionem exigit, cum ideo possessionem amiserit, quia ipse damni infecti satis non dederat? et sane parum probe postulat ab eo caueri sibi earum aedium nomine, qua-rum ipse cauere supersedit: quae sententia uera est. Si quis stipulaturus iurauerit nec fuerit stipulatus, an postea ei stipulari uolenti iurandum sit, uideamus. et puto iterum iurandum, quia possit fieri, ut aut tunc aut modo calumnietur. Si alieno nomine caueri mihi damni infecti postulem, iurare debeo non calumniae causa id eum, cuius nomine cautum postulo, fuisse postulaturum. Sed si eius nomine postulem, qui, si ipse postularet, iurare non com-pelleretur, ueluti patronus uel parens, dicendum est locum iuriiurando non esse: de quo enim ille non iuraret, nec qui uice eius postulat in hac stipulatione debet iurare. Huic stipulationi debet dies esse insertus, intra quem si quid damni contigerit, cautio locum habet: neque enim in infinitum obligatus esse debet stipulatione. ipse igitur praetor diem dabit stipulationi, aestimatione habita ex causa et ex qualitate eius damni, quod contin-gere speratur. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. In causae cognitione etiam longin-quitas soli et operis magnitudo spectanda est. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si finita [2s]2it dies statuta in cautione, iterum arbitratu praetoris ex integro erit cauendum. Si uero sine adiectione diei stipulatio fuerit interposita, si quidem ex conuentione, quandoque fuerit commissa, ex stipulatu agitur, si uero per errorem, magis est illud dicendum finito die, in quem alioquin caueri solet, desiderandum esse a praetore, ut liberetur. Deinde ait praetor: 'de eo opere, quod in flumine publico ripaue eius fiet, in annos decem satisdari iubebo'. hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi praestituit idcirco, quia in publico fit: cum autem in alien[2o f]2iat, satisdationem praetor iniungit. Notandum, quod non etiam de loci uitio, sed de operis tantum cauetur, quamuis, si in priuato fiat, et de loci et de operis uitio @1 caueatur: sed cum locus publicus sit, non erat necesse ibidem opus facienti de alio uitio quam operis satisdare damni infecti. Si quid igitur damni intra decem annos acciderit, id stipulatione continetur. Et quod ait praetor 'deo eo opere', sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet. @8 Si quid in uia publica fiat, quia in alieno fit, satisdandum est. @8 Sed praetor causa cognita tempus pro condicione operis determinabit. Siue autem quis muniat uiam siue quid aliud in uia publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc damno pri-uati contingantur. De ceteris locis publicis nihil specialiter cauetur, uerum ex generali sermone, quasi in alieno fiat, satisdari debebit damni infecti. Si publicus locus publice reficiatur, rectissime Labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto non esse cauen-dum, si quid uitio loci aut operis fiat: certe legem dandam operis talem, ne quid noceat uicinis damniue detur. Ex hoc edicto si non caueatur, mittitur in possessionem a praetore in eam partem, quae ruinosa esse uidetur. An uero in totas aedes missio locum habeat, uideamus. et extat Sabini sententia in totas aedes mittendum: alioquin si ex superficie, inquit, damnum timeatur, non habebit res exitum, nec profuturum in possessionem eius rei mitti, quam quis possidere non possit aut ei non expediat: et uerior est Sabini sen-tentia. Sed si in plures partes diuisa domus sit, utrum in partem an in totam domum possidendam mitti quis debeat, uideamus. si tam ampla domus sit, ut et spatia inter ui-tiosam partem intercedant et eam quae uitium non facit, dicendum in eam solam partem mitti: si uero unita sit contextu aedificiorum, in totam. itaque et in spatiosis domibus melius dicetur in eam partem domus mittendum, quae uitiosae parti unita est. ceterum si modica portiuncula aedium amplissimarum uitium faceret, quale erat dicere totas aedes iubendum possidere eum, cui damni infecti non caueretur, cum sint amplissimae? Item quid dicemus, si insula adiacens domui uitium faciat, utrum in insulae possessionem an uero in totius domus possessionem mittendum sit? et magis est, ut non in domus posses-sionem, sed in insulae mittatur. Si plures sunt, qui postulent ut caueatur, omnes mitti in possessionem solent. idemque Labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem. quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caueri desideret, tunc nisi ca-uetur, mittetur in possessionem posterior. Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam secundo decreto a praetore dominus constituatur. Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem missus fuerit, aequaliter ambo aedium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint possidere. si uero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, Titius damni infecti sibi caueri desiderabit, cessante primo cauere solus Titius erit in possessione. Cum autem plures mittuntur in possessionem, aequaliter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, aequaliter omnes quasi in totum missi concursu partes habebunt. Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an su[2m]2ptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet communi diuidundo iudicio, consequi eum poss[2e]2. Si quis autem in possessionem missus, nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, uideamus. et ait ȧLabeo non decedere, sicuti nec cum creditores uel legatarii mittuntur: idque est uerius. Non autem statim ubi misit praetor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc de-mum, cum iusta causa uidebitur (ergo interuallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto aedes longo silentio dominus uideatur habuisse aut emisso in possessionem @1 et aliquamdiu immorato nemo caueat. Si forte dominus rei publicae causa abest aut ex alia iusta causa aut in ea sit aetate cui subueniri solet, probandum est non debere prae-torem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere. sed etsi [2d]2ecreuerit, nemo dubitat in integrum restitutionem indulturum. Ubi autem quis possidere iussus est, dominus deiciendus erit possessione. Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio aduersus eum, qui in possessionem missus est: et ita Labeo probat. Item quaeritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio dene-getur aduersus eum, qui iussus sit possidere. et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur. quod et in fructuario recte Celsus scribit. Si de uectigalibus aedibus non caueatur, mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere (nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem iure esset, quo foret is qui non cauerat: post quod decretum uectigali actione uti poterit. Sed in uectigali praedio si municipes non cauerint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri. Eleganter quaeritur, si, dum praetor de danda stipulatione de-liberat, damnum contigerit, an sarciri possit. et missio quidem cessabit: praetor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caueatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat. Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem locum habebit. Si quis damni infecti in possessionem missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt qui putent eamque culpam praestare exemplo eius, qui pignori accepit. sed alio iure uti-mur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut uice cautionis in possessione sit, nihil ei imputari, si non refecerit. Item uideamus, si ei cautio offeratur, posteaquam missus est, an non prius decedere debeat, quam si ei caueatur etiam de eo damno, quod contigit, posteaquam missus est in possessionem? quod quidem magis probatur: repetita igitur die promittendum erit. hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit, erit ei cauendum. Illud quaeritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem uen-tum est an uero ex quo praetor decreuit, ut eatur in possessionem. Labeo, ex quo de-cretum est: Sabinus, ex quo uentum est in possessionem: ego puto causa cognita modo hanc modo illam sententiam probandam. plerumque enim subuenitur etiam ei, qui missus in possessionem aliqua ex causa aut non uenit aut tardius uenit in possessionem. Postea-quam autem quis possidere iure dominii a praetore iussus est, nequaqua[2m]2 locus erit cau-tionis oblationi: et ita Labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei inuenietur: et est hoc ueris-simum seposito eo, quod quibusdam uel aetate uel qua alia iusta causa subuenitur. Si iam ruerunt aedes, an in possessionem ruinae uel areae mittendus sit nihilo minus is, cui cau-tum non est, uideamus. et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed adicit, si, postea-quam decreuerit praetor eum in possessionem mittendum, tunc aedes deciderint: et puto Labeonis sententiam ueram. proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius eum discessurum, quam si ei sarciatur et de praeterito caueatur. potest autem et in factum actione reciperare hoc quod impendit, sed non amplius, quam quod boni uiri arbitratu factum sit: idem est et si alius iussu rogatuue meo eorum quid sine dolo malo fecerit et eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo. Si quis metu ruinae decesserit possessione, si quidem, cum adiuuare rem non posset, id fecit, Labeo scribit integrum ius eum habere, perinde ac si in possessione perseuerasset: quod si, cum posset succurrere, maluit relinquere, amississe eum praetoris beneficium neque, si postea succurri sibi uelit, audiendum eum. Cassius autem ait, si metu ruinae recesserit, non hoc animo, ut aedificia @1 derelinqueret, restituendum in possessionem: eum tamen, qui missus in possessionem non accesserit, si aedificia ruerint, beneficium praetoris amississe scribit. hoc ita accipiendum erit, si uenire in possessionem neglexit, non si dum uenit ruerunt. Si quis ex hoc edicto a praetore in possessionem missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tan-tum praestetur ei, quantum praestari ei oporteret, si de ea re cautum fuisset: extenditur enim actio in id tempus, quo damnum committitur. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Antequam damnum detur, impunitum est factum eius, qui neque promisit neque admisit in possessionem, si tamen ante damnum datum uel cauit uel possessione cessit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si quis missum in pos-sessionem, cum esset in aliena potestate, non admiserit, plerique putant noxalem actionem eo nomine competere. Quid deinde, si procurator prohibuerit, utrum in ipsum an in do-minum dabimus? sed uerius est in ipsum dandam. Sed et in actore municipum tutore ceterisque, qui pro aliis interueniunt, idem erit dicendum. Actio ista, quae in factum est, perpetuo dabitur, et heredi et in heredem ceterasque itemque ceteris personis. Iudex, qui de damno infecto cognoscit, etiam alienato praedio ab eo, cum quo actum fuerit, damnum aestimare solet omne, quodcumque ante iudicium contigit. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Damni infecti stipulatio competit non tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res est. Quod opere facto consecutus sit dominii capione promissor, non teneri eum eo nomine Pompo-nius ait, quia nec loci nec operis uitio, sed publico iure id consecutus sit. Ei, cuius usus fructus aedium est, de uitio earundem aedium caueri non oportet, etsi alias uicinas habeat, quia reficiendi habet facultatem: nam qui uiri boni arbitratu uti deberet, reficiendi quoque potestatem consequitur. ergo nec proprietarius audiri debet, si uelit sibi caueri a fructuario aedium nomine, quas uicinas fructuario habeat, quia habet cum fructuario actionem, ut uiri boni arbitratu is fruatur. Sed inquilino meo, si uicinas aedes habeat, cauere debebo damni infecti propter eas aedes. Ei, qui in conducto solo superficiem imposuit, dominus soli, quod uitio soli damnum futurum sit, cauere non debebit nec soli domino superficia-rius, quia inuicem ex conducto et locato habent actiones: in quas tamen actiones ultra culpam nihil uenit. plus autem in stipulationem uenit dam[2n]2i infecti, quod quidem uitium eius esse dicitur. Si is, qui unas aedes habebat, stipulatus fuerit, deinde uicinas com-parauerit, an earum quoque nomine, quas post interpositam stipulationem comparasset, promissorem obligaret, quaesitum est. Iulianus scribit uidendum, ne earum dumtaxat no-mine cautum habeat, de quibus inter eum et promissorem initio actum fuerit. cui con-sequens uideri posse, ut et, cum aedium communium nomine duo socii stipulentur, de eo dumtaxat damno caueri uideatur, quod in parte aedium cuique socio datum fuerit. siue ergo redemerit alteram partem quis ex his siue adiudicata fuerit, non augeri promissionis obligationem. Pomponius relata Iuliani scriptura dicit non se improbare. Si autem res aliquas post stipulationem interpositam in domo habere coeperit stipulator, quae ex ruina uicinarum aedium perierint, agere ex stipulatu potest, licet tunc, cum stipularetur, hae res non fuerint. Emptor praedii si ante traditionem stipulatus sit, cautum habebit de eo damno, quod post traditionem factum erit. Uenditorem autem aedium prius, quam posses- @1 sionem tradat, stipulari oportet, quia huius quoque rei culpam praestat. Sed quid fiet, si ȧuenditor sine culpa stipulari non potuerit et ob hoc emptor stipulatus fuerit? nonne dam-num patitur? an hoc damnum in aliena re acciderit, reuoluitur autem ad emptorem, quia actionem ex empto non habet? sed nihil in hac causa proficit stipulatio, nisi in id, quod post traditionem accidit, quia, dum uenditoris custodia est, is stipulari debet omnemque diligentiam emptori praestare: et quod alia actione quaeri potest, id in stipulationem damni infecti omnino non deducitur. Sed si uenditor interposuerit stipulationem, etiam id damnum continebit, quod post traditionem emptori contigerit. quod esse iniquissimum Aristo ait, quoniam, si emptor quoque damni infecti stipulatus esset, duobus promissor eiusdem no-mine obligaretur: nisi forte id contra se habeat, quia in hoc fit stipulatio, quanti ea res erit: ut possit uideri nihil interesse iam uenditori[2s]2. Stipulatione damni infecti interposita Sabini sententia uera est existimantis, ut, si, dum aedificatur intra diem stipulationi com-prehensum, supra parietem meum domus deciderit eumque uitiauerit, licet post diem sti-pulationis paries decidat, possim agere, quia damnum iam tunc acceperim, cum paries uitiosus factus sit. nec quicquam obstare, quo minus etiam antequam decidat agi possit: et, si ita concussus sit paries, ut nulla ratione recipi possit ideoque deponendus est, non minoris litem aestimandam, quam si decidisset. Si uicinas aedes habeamus et inuicem desideremus damni infecti caueri, nihil obstabit, quo minus et ego in tuarum aedium pos-sessionem mittar et tu in mearum. Si pupillus prohibuit iri in possessionem damni in-fecti, placet in eum non iniuste competere hanc in factum actionem. Si mandatu meo alius prohibuerit, in me haec actio competit. Non solum autem eum punit praetor, qui in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere [2p]2assus non fuerit, cum alioquin, si is, qui iussu praetoris coeperat possidere et possidendo dominium capere, aut non admissus aut eiectus inde fuerit, utile interdictum unde ui uel Publicianam actionem habere potest. sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri non potest, cum praetor id agat, ne damnum faciat actor, non ut in lucro uersetur. Si procurator meus damni infecti sti-pulatus sit, causa cognita mihi ex ea stipulatione actio competit. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto. Eorum, qui bona fide absunt, in stipulatione damni infecti ius non corrumpitur, s[2ed]2 re-uersis cauendi ex bono et aequo potestas datur, siue domini sint siue aliquid in ea re ius habeant, qualis est creditor et fructuarius et superficiarius. Siue aedium uitio siue operis, quod uel in aedibus uel in loco urbano aut rustico, priuato publicoue fiat, damni aliquid futurum sit, curat praetor, ut timenti damnum caueatur. @@&7Idem& libro nono decimo ad edictum prouinciale. Inter fructuarium et do-minum proprietatis ita damni infecti cautio locum habet, si fructuarius quidem de soli uitio caueri sibi desideret, dominus uero proprietatis de operis uitio, si quid fructuarius aedificet: nam de ruina aedium neuter ab altero cautionem desiderare potest, fructuarius ideo, quia refectio aedium ad eius ipsius onus non pertinet, proprietarius ideo, quia usi-tata stipulatio, qua de re [2re]2stituenda fructuarius cauet, ad hunc quoque casum porrigitur. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Si filius familias inquilinus sit, uidea-mus, an damni infecti nomine in possessionem aedium uicinarum mittendus sit (quaeritur @1 enim, an filius familias non uidetur damnum pati, si res peculiares sint) et pater possit stipulari, si quid ei damni fiat. et placet utrumque eorum in possessionem mitti, nisi sic filius conduxerat, ut eius periculo aedes essent: tunc enim, quia solus tenetur ex locato, recte dicetur ipsum mittendum in possessionem, nisi ei caueatur. @@&7Idem& libro decimo ad Plautium. Si proprietarius de damno infecto repro-mississet uel forte aliquid praestitisset aut contra fructuarius aliquid praestitit, iniquum est alterum sine damno uti aedibus aut aedes habere. et si optulerit proprietarius aliquid, non est fructuario permittendum uti, nisi contulerit: idemque fructuario praestandum est, ut proprietarius cogatur ei conferre. ergo et solum retinebit fructuarius, si aedes cecide-rint, donec praestetur ei damnum, ut, quod haberet uicinus missus in possessionem, id fructuarius habeat, qui damnum uicino sarciit. eadem erunt et si minimum damnum detur. &7Plautius&. Si ab eo, quem dominum esse negarem uellem sub hac exceptione 'si dominus non esset' satisdari, ab eo uero, quem dominum esse dicerem, pure rep[2r]2omitti, constitit non debere me impetrare, sed debere me eligere, a quo uelim mihi caueri. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo tertio ad edictum. In stipulatione damni in-fecti, quae aedium nomine interponitur, nisi in solidum fuerit cautum, mittetur in pos-sessionem. @@&7Idem& libro octogensimo primo ad edictum. Fluminum publicorum communis est usus, sicuti uiarum publicarum et litorum. in his igitur publice licet cuilibet aedificare et destruere, dum tamen hoc sine incommodo cuiusquam fiat. propter quod operis dum-taxat nomine cum satisdatione cauetur, de uitio loci nihil cauetur, hoc est operis, quod quis facit. ceterum si ex loci uitio damnum timeatur, minime dicendum est damni infecti stipulationem interponi oportere: quis enim dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum nemine nihil fa[2ci]2ente locus ipse publicus damnum inferat sui natura? ad ea igitur opera stipulatio pertinet, quaecumque priuatim fiant. quid ergo, si publice opus fiat, de uitio eius quid faciemus? et plane uel princeps adeundus est uel, si in prouincia fiat, praeses prouinciae. sed quod dictum est 'operis uitio' sic accipiendum est, etiam si proponas non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat: quid enim si ideo, quia male aedificatum erat, corruit? Adicitur in hac stipulatione et heredum nomen uel suc-cessorum eorumque, ad quos ea res pertinet. successores autem non solum qui in uniuersa bona succedunt, sed et hi, qui in rei tantum dominium successerint, his uerbis conti-nentur. Sed ut ne quid aedium loci operisue uitio damnum factum sit, stipulatio inter-ponitur de eo sine satisdatione: quae non solum ad totas aedes, sed etiam ad partem aedium pertinet. uitium autem aedium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci uel harenosi nomine quasi uitiosi committi stipulationem, quia naturale uitium est: et ideo nec ea stipulatio interponitur neque interposita committetur. Haec stipulatio utrum id solum damnum contineat, quod iniuria fit, an uero omne damnum, quod extrinsecus contingat? et Labeo quidem scribit de damno dato non posse agi, si quid forte terrae motu aut ui fluminis alioue quo ca[2su]2 fortuito acciderit. Seruius quoque putat, si ex aedibus promissoris uento tegulae deiectae damnum uicino dederint, ita eum teneri, si aedificii uitio id acciderit, non si uiolentia uentorum uel qua alia ratione, quae uim habet diuinam. Labeo et rationem adicit, quo, si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum aedificium est, ut fluminis @1 aut maris aut tempestatis aut ruinae incendii aut terrae motus uim sustinere possit? Idem Seruius putat, si controuersia aquae insulam subuerterit, deinde stipulatoris aedificia ceciderint, nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci uitio factum est. si autem aqua uitiet fundamenta et sic aedificium ruisset, committi stipulationem ait: multum enim interesse, quod erat alioquin firmum, ui fluminis lapsum sit protinus, an uero ante sit uitiatum, deinde sic deciderit. et ita Labeo probat: etenim multum in-teresse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis hominem occidat an uero factum inbecil-liorem. Quamquam autem stipulatio committitur, cum uitio operis damnum factum sit, tamen, si opus factum est ab eo, quem promissor prohibere non potui[2t]2, stipulatio non committetur. plane si prohibere potuit, committetur. sed si quis promissoris nomine fe-ȧcerit uel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi potuerit, stipulatio ista com-mittetur. Praeterea si furni nomine damni infecti fuerit cautum, deinde furnarii culpa damnum datum fuerit, non uenire in hanc stipulationem plerisque uidetur. Cassius quoque scribit, quod contra ea damnum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem non tenere. Item apud Uiuianum relatum est, si ex agro uicini arbores ui tempestatis confractae in meum agrum deciderint eoque facto uitibus meis uel segetibus nocent uel aedificia demoliunt, stipulationem istam, in qua haec comprehenduntur 'si quid arborum lociue uitio acciderit', non esse utilem, quia non arborum uitio, sed ui uentorum damnum mihi datum est. plane si uetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere uitio arborum dam[2n]2um mihi dari. Idem ait, si damni infecti aedium mearum nomine tibi promisero, deinde hae aedes ui tempestatis in tua aedificia ceciderint eaque diruerint, nihil ex ea stipulatione praestari, quia nullum damnum uitio mearum aedium [2t]2i[2b]2i contingit: nisi forte ita uitiosae meae aedes fuerint, ut qualibet uel minima tempestate ruerint. haec omnia uera sunt. Sed et quod Labeo putat uerum est, referre, utrum impulsu fluminis ruit aedi-ficium an deterius ante factum postea ceciderit. Item uideamus, quando damn[2u]2m dari uideatur: stipulatio enim hoc continet, quod uitio aedium loci operis damnum fit. ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto uenae putei praecisae sunt: an tenear? ait Tre-batius non teneri me damni infecti: neque enim existimari operis mei uitio damnum tibi dari in ea re, in qua iure meo usus sum. si tamen tam alte fodiam in meo, ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur. @@&7Paulus& libro septuagensimo octauo ad edictum. Trebatius ait etiam eum accipere damnum, cuius aedium luminibus officiatur. @@&7Ulpianus& libro octogensimo primo ad edictum. Proculus ait, cum quis iure quid in suo faceret, quamuis promississet damni infecti uicino, non tamen eum teneri ea stipulatione: ueluti si iuxta mea aedificia habeas aedificia aeque iure tuo altius tollas, aut si in uicino tuo agro cuniculo uel fossa aquam meam auoces: quamuis enim et hic aquam mihi abducas et illic luminibus officias, tamen ex ea stipulatione actionem mihi non competere, scilicet quia non debeat uideri is damnum facere, qui eo ueluti lucro, quo @1 adhuc utebatur, prohibetur, multumque interesse, utrum damnum quis faciat, an lucro, quod adhuc faciebat, uti prohibeatur. mihi uidetur uera esse Proculi sententia. @@&7Paulus& libro septuagensimo octauo ad edictum. Plures earumdem aedium domini singuli stipulari debent sine adiectione partis, quia de suo quisque damno stipu-lat[2u]2r: quin immo pars adiecta partis partem faciet. contra si plures domini sint uitio-sarum aedium, pro sua quisque parte promittere debet, ne singuli in solidum obligentur. @@&7Ulpianus& libro octogensimo primo ad edictum. In hac stipulatione uenit, quanti ea res erit. et ideo Cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est, si propter metum ruinae ea aedificia, quorum nomine sibi cauit, fulsit, impensas eius rei ex stipulatu con-sequi posse: idemque iuris esse, cum propter uitium communis parietis qui cauit sibi damni infecti, onerum eorum releuandorum gratia, quae in pa[2r]2ietem incumbunt, aedificia sua fulsit. in eadem causa est detrimentum, quoque propter emigrationem inquilinorum, quod ex iusto metu factum est. Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit Cassius, ut si iustus metus migran[2d]2i causam praebuerit, ita in eius personam qui fulsit eadem Cassium dicere debuisse, si [2i]2usto metu ruinae fulcire coactus est. @@&7Gaius& libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Sed et si conducere hospitium nemo uelit propter uitium aedium, idem erit dicendum. @@&7Ulpianus& libro octogensimo primo ad edictum. Damni infecti stipulatio pertinet etiam, si quid eius operis, quod in fundo meo aquae ducendae causa [2fit]2, uitio damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri, cum iure seruitutis, quam quis habet alieno agro impositam, opus in alieno faciat. Utrum autem de hoc opere promittere an satisdare debeat, uideamus. mouet, quod in alieno facit: qui autem de alieno cauet, satisdare debet, qui de suo, repromittere. unde Labeo putabat eum, qui modulorum aut riui faciendi causa opus faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret. sed cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens erit dicere sufficere repromis-sionem: quodam modo enim de re sua cauet. Quod dictum est 'aquae ducendae causa', exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio accommodabitur. @@&7Paulus& libro septuagensimo octauo ad edictum. Qui uias publicas muniunt, sine damno uicinorum id facere debent. Si controuersia sit, dominus sit nec ne is, a quo cautio exigitur, sub exceptione satisdare iubetur. @@&7Gaius& libro uicensimo octauo ad edictum prouinciale. Si aedibus meis proxi-mae sint aedes meae et tuae, quaeritur, an, si hae uitium mihi faciant, cauere mihi debeas pro damno propriarum mearum aedium, scilicet pro qua parte dominus existes. et hoc plerisque placet: sed mouet me, quod ipse meas aedes reficere possim et impensas pro socio aut communi diuidundo iudicio pro parte consequi. nam et si unas aedes communes tecum habui eaeque uitium faciant et circa refectionem earum cessare uidearis, nostri praeceptores negant cauere te debere, quia ipse reficere possim recepturus pro parte, quod impenderim, iudicio societatis aut communi diuidundo: ideo et interpositam cau-tionem minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri. et est plane nostrorum praeceptorum haec sententia, ut credamus inutilem esse damni infecti stipu-lationem, quo casu damnum alia actione sarciri possit: quod et in superiore casu intelle-gendum est. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Inquilino no[2n]2 datur damni infecti actio, quia possit ex conducto agere, si dominus eum migrare prohiberet: @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. utique si pro praeterita pensione satisfacere pa-ratus fuit: alioquin iusta retentio pignoris domino fieri uideretur. sed et si quasi pignora retinuerit et ea interierint ruina uicinarum aedium, potest dici etiam pigneraticia actione locatorem teneri, si poterat eas res in locum tutiorem transferre. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. In parietis communis demolitione ea quaeri oportet, satis aptus fuerit oneribus ferendis an non fuerit aptus. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Sed ita idoneum esse plerique dixe-runt, ut utrarumque aedium onera, quae modo iure imponantur, communis paries sustinere possit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Nam si non fuit, utique demolire eum oportuit nec debet, si quid damni ex hac causa attigit, is qui de-molitus est teneri, nisi sumptuose aut parum bonus nouus paries sit restitutus. quod si fuerit idoneus paries, qui demolitus est, in actionem damni infecti uenit id, quanti inter-fuit actoris eum parietem stare: merito, nam si non debuit demoliri, restituere eum debet proprio sumptu. sed et si qui reditus ob demolitionem a[2m]2issus est, consequenter restitui eum Sabinus uoluit. si forte habitatores migrauerunt aut non tam commode habitare pos-sunt, imputari id aedificatori potest. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Emptor aedium ante traditam sibi pos-sessionem ideo inutiliter stipulatur, quia uenditor omnem diligentiam ei praestare debet. tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa a uenditore aberit, ueluti si precario emptori in his aedibus esse pe[2rm]2isit custodiamque ei afuturus tradidit. Si agri nomine non ca-ueatur, in eam partem agri mittendum est, ex qua periculum timeatur: eiusque rei ratio haec est, quod in aedificiis partes quoque reliquae a uitiosa parte traherentur, at in agris non idem est. sed dicendum est, ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita ȧpraetor statuere debeat, in cuius part[2i]2s possessionem is, cui non caueatur, mitti debeat. Deducto ueteris parietis pretio, si quid amplius sit, aestimari debet, et si quid ex ueteri in nouum coniectum sit, deduci ex aestimatione oportet. @@&7Pomponius& libro uicensimo prim[2o]2 ad Sabinum. Inter quos paries communis est, aedificiorum nomine, quae quisque propria habet, stipulari damni infecti sole[2n]2t: sed tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus aedificat et uitium ex opere futurum est, aut alter pretiosiora aedificia habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alio-quin si aequale periculum est, quantum quis uicino praestat, tantum ab eo consequitur. Si domus in controuersia sit, dicendum est damni infecti onus possessoris esse, cum id quod praestiterit imputare domino praedii possit: quod si non caueat, possessionem ad petitorem, qui cauer[2i]2 damni infecti sibi uelit, transferant: nam iniquum est stipulatorem compelli relicto praedio, ex quo damnum uereatur, dominum quaerere. Damni infecti sti-pulatio latius patet. et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea stipulatio, si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo minus et soli domino utilis est, si solo damnum datum fuerit, ut t[2o]2ta superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli in pensione percipienda. Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod damnum domino da- @1 tum sit, comprehend[2a]2tur: cauere autem debebit is qui stipulabitur dominum ratam rem habiturum exceptioque procuratoria stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione lega-torum: quod si ei non cauebitur, mittendus est in possessionem procurator omnimodo, ut ei exceptio procuratoria non noceat. In aestimando nouo pariete ratio haberi debet eius impensae, quae modum probabilem non excedet in uetere eius cultus, non qui non ad-grauet. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Ex damni infecti stipu-latione non oportet infinitam uel inmoderatam aestimationem fieri, ut puta ob tectoria et ob picturas: licet enim in haec magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipu-latione moderatam aestimationem faciendam, quia honestus modus seruandus est, non im-moderata cuiusque luxuria subsequenda. Quotiens communis parietis uitio quid accidit, socius socio nihil praestare debet, cum communis rei uitio contigerit. quod si, quia alter eum presserat uel onerauerat, idcirco damnum contigit, consequens est dicere detrimentum hoc, quod beneficio eius contingit, ipsum sarcire debere. quod si aequaliter utriusque one-ribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, par[2em]2 utriusque causam esse. sed alter plures uel pretiosiores res amiserit, melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, neutri aduersus alterum competere actionem. Quotiens ex damni infecti plures agunt, quia in eadem re damnum passi sunt, id est in aedibus, non debet unusquisque eorum in solidum agere, sed in partem experiri: neque enim damnum, quod pluribus datum est, unicuique in solidum datum est, sed in partem datum esse uidetur. et ideo unicuique in partem competere actionem Iulianus scripsit. Item si plurium sint aedes, quae damnosae imminent, utrum aduersus unumquemque dominorum in solidum competit an in partem? et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro dominicis partibus conueniri eos oportere. Si plures domini sint aedium, qui damni infecti sibi prospicere uolunt, nec quisquam eis damni infecti caueat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem aequalibus partibus, quamuis diuersas portiones dominii habuerint: et ita Pomponius scribit. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Sabinum. In reficiendo communi pa-riete ei potius facultas aedificandi praestatur, qui magis idonee reficere parietem uelit. idemque dicendum est et si de eodem itinere riuoue reficiendo inter duos uel plures quaeratur. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo octauo dig[2e]2storum. Si seruus communis damni infecti stipulatus fuisset, perinde habetur, ac si ipsi domini sua uoce pro partibus stipularentur. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Damni infecti quidam uicino repromisserat: ex eius aedificio tegulae uento deiectae ceciderant in uicini tegulas easque fregerant: quaesitum est, an aliquid praestari oportet. respondit, si uitio aedificii et in-firmitate factum esset, debere praestari: sed si tanta uis uenti fuisset, ut quamuis firma aedificia conuelleret, non debere. et quod in stipulatione est 'siue quid ibi ruet', non uideri @1 sibi ruere, quod aut uento aut omnino aliqua ui extrinsecus admota caderet, sed quod ipsum per se concideret. Cum parietem communem aedificare quis cum uicino uellet, priusquam ueterem demoliret, damni infecti uicino repromisit adeoque restipulatus est: posteaquam paries sublatus esset [2et]2 habitatores ex uicinis cenaculis emigrassent, uicinus ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere uult: quaesitum est, an recte petet. respondit non oportuisse eos, cum communem parietem aedificarent, inter se repro-mittere neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse: sed si maxime repromitterent, tamen non oportuisse amplius quam partis dimidiae, quo amplius ne extrario quidem quis-quam, cum parietem communem aedificaret, repromittere deberet. sed quoniam iam in totum repromisissent, omne, quod detrimenti ex mercede uicinus fecisset, praestaturum. Idem consulebat, possetne, quod ob eam rem dedisset, rursus repetere, quoniam restipu-latus esset a uicino, si quid ob eam rem, quod ibi aedificatum esset, sibi damnum datum esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter illud opus perderet. respondit non posse propterea quia non operis uitio, sed ex stipulatione id amitteret. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Cum postulassem, ut mihi damni in-fecti promitteres, noluisti et priusquam praetor adiretur, aedes tuae corruerunt et damnum mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil noui praetor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim. at si cum praetor ut promitteres de-creuisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo uenis-sem, corruerunt, perinde omnia seruanda esse existimauit, atque si posteaquam in posses-sionem uenissem damnum datum esset. Damni infecti nomine in possessionem missus possidendo dominium cepit, deinde creditor eas aedes pignori sibi obligatas persequi uu[2lt]2. non sine ratione dicetur, nisi impensas, quas in refectionem fecerim, mihi praestare sit paratus, inhibendam aduersus me persecutionem. cur ergo non emptori quoque id tribuen-dum est, si forte quis insulam pigneratam emerit? non recte haec inter se comparabuntur, quando is qui emit sua uoluntate negotium gerat ideoque diligentius a uenditore sibi cauere et possit et debeat: quod non aeque et de eo, cui damni [2i]2nfecti non promittatur, dici potest. @@&7Scaeuola& libro duodecimo quaestionum a quo fundus petetur si rem nolit. Aedifica-tum habes: ago tibi ius non esse habere: non defendis. ad me possessio transferenda est, non quidem ut protinus destruatur opus (iniquum enim est demolitionem protinus fieri), sed ut id fiat, nisi intra certum tempus egeris ius tibi esse aedificatum habere. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Ad curatoris rei publicae officium spe[2c]2tat, ut dirutae domus a dominis ex[2t]2ruantur. Domum sumptu publico exstructam, si dominus ad tempus pec[2u]2niam impensam cum usuris restituere noluerit, iure eam res publica distrahit. @@&7Neratius& libro sexto membranarum. Quod conclaue binarum aedium do-minus ex aliis aedibus in aliarum usum conuertit, non solum si contignatio, qua id susti-nebitur, orietur ex parte earum aedium, in quarum usum conuersum erit, earum fiet, sed etiam si transuersa contignatio tota in aliarum aedium parietibus sedebit. sed et Labeo in libris posteriorum scribit binarum aedium dominum utr[2i]2sque porticum superposuisse in-que eam aditu ex alteris aedibus dato alteras aedes seruitute oneris porticus seruandae @1 ȧimposita uendidisse: totam porticum earum aedium esse, quas retinuisset, cum per longi-tudinem utriusque domus extensa esset transuersae contignationi, quae ab utraque parte parietibus domus, quae uenisset, sustineretur. nec tamen consequens est, ut superior pars aedificii, quae nulli coniuncta sit neque aditum aliunde habeat, alterius sit, quam cuius est id cui superposita est. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Si quis ad demolien-dum negotiandi causa uendidisse domum partemue domus fuerit conuictus: ut emptor et uenditor singuli pretium, quo domus distracta est, praestent, constitutum est. ad opus autem publicum si transferat marmora uel columnas, licito iure facit. @@@@{1DE AQU[2A]2 ET AQUAE PLUUIAE ARCENDAE}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si cui aqua pluuia dam-num dabit, actione aquae pluuiae arcendae auertetur aqua. aquam pluuiam dicimus, quae de caelo cadit atque imbre excrescit, siue per se haec aqua caelestis noceat, ut Tubero ait, siue cum alia mixta sit. Haec autem actio locum habet in damno nondum facto, opere tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur: totiensque locum habet, quotiens manu facto opere agro aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter flueret, quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit aut citatiorem aut uehementiorem aut si comprimendo redundare effecit. quod si natura aqua noceret, ea actione non continentur. Neratius scribit: opus, quod quis fecit, ut aquam excluderet, quae exundante palude in agrum eius refluere solet, si ea palus aqua pluuia ampliatur ea-que aqua repulsa eo opere agris uicini noceat, aquae pluuiae actione cogetur tollere. De eo opere, quod agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait non com-petere hanc actionem. Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quae-rendi causa aratro factum solum excepit. Sed et fossas agrorum siccandorum causa factas Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere corriuandae aquae causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum suum facere, ne uicini deteriorem faciat. Sed et si quis arare et serere possit etiam sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri colendi causa uideatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi sulcos aquarios fecerit, non teneri. Ofilius autem ait sulcos agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant partem, ius esse facere. Sed apud Seruii auditores relatum est, si quis salicta posuerit et ob hoc aqua restagnaret, aquae pluuiae arcendae agi posse, si ea aqua [2u]2icino noceret. Labeo etiam scribit ea, quaecumque frugum fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra hanc esse causam neque referre, quorum fructu[2u]2m percipiendorum causa id opus fiat Item Sabinus Cassius opus manu factum in hanc actionem uenire aiunt, nisi si quid agri colendi causa fiat: Sulcos tamen aquarios, qui $E(/LIKES3& appellantur, si quis faciat, aquae pluuiae actione eum teneri ait. Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquae pluuiae arcendae actionem cessare: quod si opere facto aqua aut in superiorem partem re- @1 pellitur aut in inferiorem deriuatur, aquae pluuiae arcendae actionem competere. Idem aiunt aquam pluuiam in suo retinere uel superficientem ex uicini in suum deriuare, dum opus in alieno non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri. Denique Marcellus scribit cum eo, qui in suo fodiens uicini fontem auertit, nihil posse agi, nec de dolo actionem: et sane non debet habere, si non animo uicino nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi id fecit. Item sciendum est hanc actionem uel superiori aduersus infe-riorem competere, ne aquam, quae natura fluat, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere, et inferiori aduersus superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura solet. Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut uerius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet. In summa puto ita demum aquae pluuiae arcendae locum actionem habere, si aqua pluuia uel quae pluuia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum sit: @8 Imbre autem crescere eam aquam, quae colorem mutat uel increscit. @8 Item sciendum est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluuia agro noceat: ceterum si aedificio uel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia flumina immittere. et ideo L[2a]2beo et Cascellius aiunt aquae quidem pluuiae arcendae actio-nem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere. itaque aqua, quae agro nocet, per aquae pluuiae arcendae actionem coercebitur. Nec illud quaeramus, unde oriatur: nam et si publico oriens uel ex loco sacro per fundum uicini descendat isque opere facto in meum fundum eam auertat, aquae pluuiae arcendae teneri eum Labeo ait. Cassius quoque scribit, si aqua ex aedificio urbano no-ceat uel agro uel aedificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis. Apud Labeo-nem autem inuenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra conti-nentia, hoc est aedificio, non posse me aquae pluuiae ar[2c]2endae conueniri: quod si ex con-tinentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquae pluuiae ar[2c]2endae esse actionem. Sicut autem opus factum, ut aqua pluuia mihi noceat, in hanc actionem uenit, ita per contrarium quaeritur, an posset aquae pluuiae arcendae agi, si uicinus opus fecerit, ne aqua, quae alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit. Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam peruenire: hanc enim actionem locum habere, si aqua pluuia noceat, non si non prosit. Sed et si uicinus opus tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perueniens noceat, Labeo existi-mat aquae pluuiae arcendae agi non posse: semper enim hanc esse seruitutem infer[2ior]2um praediorum, ut natura profluentem aquam excipiant. plane si propter id opus sublatum uehementior aqua profluat uel corriuetur, aquae pluuiae arcendae actione agi posse etiam Labeo confitetur. Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, qui-bus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres uel fossas habere: si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse seruandam et semper inferiorem supe-riori seruire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore com-pensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terrae ad eum decurrit, ita etiam aquae incommodum ad eum defluere. si tamen lex agri non inueniatur, ue-tustatem uicem legis tenere. sane enim et in seruitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi ser-uitus non inuenitur imposita, qui diu usus est seruitute neque ui neque precario neque @1 clam, habuisse longa consuetudine uelut iure impositam seruitutem uideatur. non ergo cogemus uicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi ser-uitus, in quam rem utilem actionem habemus uel interdictum. @@&7Paulus& libro quadragensimo nono ad edictum. In summa tria sunt, per quae inferior locus superiori seruit, lex, natura loci, uetustas: quae semper pro lege ha-betur, minuendarum scilicet litium causa. Apud Labeonem proponitur fossa uetus esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior uicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret. dicit igitur Labeo aquae pluuiae arcendae cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te pateretur in pristinum statum eam redigere. Praeterea si in confinio fossa sit neque pur-gari uicinus patiatur eam partem quae tibi accedat, posse te magis aquae pluuiae arcen-dae Labeo ait. Cassius autem scribit, si qua opera aquae mittendae causa publica aucto-ritate facta sint, in aquae pluuiae arcendae actionem non uenire in eademque causa esse ea, quorum memoriam uetustas excedit. Apud Ateium uero relatum est eam fossam, ex ȧqua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse uicinum purgare, siue extet fossae memoria siue non extet: quod et ipse puto probandum. Item Uarus ait: aggerem, qui in fundo uicini erat, uis aquae deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluuia mihi noceret. Uarus ait, si naturalis agger fuit, non posse me uicinum cogere aquae pluuiae arcendae actione, ut eum reponat uel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria eius exst[2a]2t: quod si exstet, putat aquae pluuiae arcendae actione eum teneri. Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut uicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit. quamquam tamen deficiat aquae pluuiae ar-cendae actio, attamen opinor utilem actionem uel interdictum mihi competere aduersus ui-cinum, si uelim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest. ipsi uero nihil nociturus est: haec aequitas suggerit, etsi iure deficiamur. Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non ta[2n]2tum de operibus esse utilem manu factis, uerum etiam in omnibus, quae non secundum uolun-tatem sint. Labeo contra Namusam probat: ait enim natura[2m]2 agri ipsam a se mutari posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, aequo animo unumquemque ferre de-bere, siue melior siue deterior eius condicio facta sit. idcirco et si terrae motu aut tem-pestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem redigi. sed nos etiam in hunc casum aequitatem admisimus. Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum concursus locum excauauit, aquae pluuiae arcendae actione agi non posse tecum a uicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi tecum posse aquae pluuiae arcendae, ut reficias. Idem Labeo ait, cum quaeritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum ex-quirendum, sed sufficere, si qui[2s]2 sciat factum es[2se]2, hoc est, si factum esse non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint, uerum etiam si qui audierint eos, qui @1 memoria tenuerint. Idem Labeo ait, si uicinus flumen torrentem auerterit, ne aqua ad eum perueniat, et hoc modo sit effectum, ut uicino noceatur, agi cum eo aquae pluuiae arcendae non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat. quae sententia uerior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat. Illud etiam uerum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus uicino seruiat et propterea aquam recipiat, cessare aquae pluuiae arcendae actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat. cui con-sequens est, quod Labeo putat, si quis uicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquae pluuiae arcendae eum agere non posse. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Apud Trebatium relatum est eum, in cuius fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse e[2t]2 ex his [2aquam]2 in fundum uicini [2i]2mmittere coepisse: ait ergo non teneri eum aquae pluuiae arcendae actione. si tamen aquam conriuat uel s[2i]2 spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit. Idem Trebatius putat eum, cui aquae fluentes calidae noceant, aquae pluuiae arcendae cum ui-cino agere posse: quod uerum non est: neque enim aquae calidae aquae pluuiae sunt. Si uicinus, qui aruum solebat certo tempore anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque ad-sidua irrigatione uicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquae pluuiae arcen-dae actione eum teneri, nisi locum complanauit eoque facto citatior aqua ad uicinum per-uenire coepit. Aquae pluuiae arcendae non nisi eum teneri, qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur. quare si quis in publico opus faciat, haec actio cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit. si tamen in priuato opus factum sit et publicum interueniat, de toto agi posse aquae pluuiae arcendae Labeo ait. Neque fructuarius neque cum eo aquae pluuiae arcendae agi potest. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio. Quamquam autem cum d[2o]2mino operis tantum aquae pluuiae arcendae actio si[2t]2, tamen Labeo scribit, si quis sepulchrum aedificauerit, ex quo aqua noceat, etiamsi operis dominus esse desierit loco facto religioso, attamen magis probandum est, inquit, aquae pluuiae arcendae eum teneri: fuit enim dominus, cum opus faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit, non esse sepulchri uiolati actionem. Iulianus quoque scribit, si post iudicium aquae pluuiae arcendae susceptum fundum aliena-uerit is cum quo actum esset, de praeterito damno et de opere restituendo id statuere iu-dicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset: nam et fundo alienato nihilo-minus iudicium manere et damni rationem uenire etiam eius, quod alienationem con-tingit. Idem Iulianus scribit aquae pluuiae arcendae actionem non nisi cum domino esse idcircoque, si colonus ignorante domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam patientiam praestare debere, colonum autem interdicto quod ui aut clam impensam quoque restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit, praestare cogendum. si tamen dominus desideret caueri sibi damni infecti ab eo, ex cuius praedio nocet, aequissimum erit caueri oportere. Item si non ego, sed procurator meus tale opus fecerit, ut aqua @1 pluuia noceat uicino, aduersus me hactenus erit actio, quatenus aduersus colonum: ipse autem procurator interdicto quod ui aut clam conueniri poterit secundum Iuliani senten-tiam, etiam post opus restitutum. @@&7Paulus& libro quadragensimo nono ad edictum. Si colonus insciente domino opus fecerit, ex quo aqu[2a]2 uicino noceat, Labeo respondit colonum interdicto quod ui aut clam teneri, dominum uero fundi aquae pluuiae arcendae actione, quia is solus restituere opus potest: sed patientiam dumtaxat eum praestare debere, si ei damni infecti stipulatione caueatur, et, si quam impensam in restitutione operis fecerit, consecuturum a colono locati actione: nisi si quis ideo non putet, quoniam non fuerit necesse ipsum restituere. sed si iussu do-mini fecisset, etiam interdicto dominum teneri. @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo tertio ad edictum. Si tertius uicinus opus fecerit, unde decurrens aqua per fundum primi uicini mei mihi noceat, Sabinus ait posse me uel cum primo uel cum tertio omisso primo agere: quae sententia uera est. Si ex plurium fundo decurrens aqua noceat uel si plurium fundo noceatur, placuit eoque iure utimur, ut, siue plurium fundus sit, singuli in partem experiantur et condemnatio in partem fiat, siue cum pluribus agatur, singuli in partem conueniantur et in partem fiat condemnatio. Inde quae-ritur, si communi agro meo et [2tuo ex]2 proprio agro tuo aqua noceat, an agi possit aquae pluuiae arcendae: et putem agendum, sic tamen, ut pars damni praestetur. Uersa quoque uice si communis ager sit, qui nocet proprio, poterit aquae pluuiae arcendae agi, ut quis damnum consequatur, sed in partem. Si quis prius, quam aquae pluuiae arcendae agat, dominium ad alium transtulerit fundi, desinit habere aquae pluuiae arcendae actionem ea-que ad eum transibit, cuius ager esse coepit: cum enim damnum futurum contineat, ad eum qui dominus erit incipiet actio pertinere, quamuis, cum alterius dominium esset, opus a uicino factum sit. Aquae pluuiae arcendae actionem sciendum est non in rem, sed per-son[2a]2lem esse. Officium autem iudicis hoc erit, ut, si quidem a uicino opus factum sit, eum iubeat restituere damnumque sarcire, si quid post litem contestatam contigit: quod si ante litem contestatam damnum contigit, tantum opus restituere debebit, damnum non sarciet. Celsus scribit, si quid ipse feci, quo tibi aqua pluuia noceat, mea impensa tollere me cogendum, si quid alius qui ad me non pertinet, sufficere, ut patiar te tollere. sed si seruus meus fecerit, aut is cui heres sum hoc [2f]2ecit, seruum quidem noxae dedere debeo: ȧquod autem is cui heres sum fecit, perinde est, atque si ipse fecissem. Aestimationem autem iudex faciet ex rei ueritate, hoc est eius damni, quod ap[2p]2aruerit datum. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Is cum quo aquae pluuiae arcendae agitur, quod opus fecit, licet cedere loco paratus sit, cogitur accipere iudicium, quoniam et suo nomine conuenitur, ut opus tollat. Aliud est in bonae fidei emptore: hic enim tantum patientiam praestat: igitur si et fundo cedat, audiendus est: plus enim praestat. @@&7Ulpian&[2&7u&]2&7s& libro quinquagensimo tertio ad edictum. In concedendo iure aquae ducendae non tantum eorum, in quorum loco aqua oritur, uerum eorum etiam, ad quos eius aquae usus pertinet, uoluntas exquiritur, id est eorum, quibus seruitus aquae debebatur, nec im-merito: cum enim minuitur ius eorum, consequens fuit exquiri, an consentiant. et gene-raliter siue in corpore siue in iure loci, ubi aqua oritur, uel in ipsa aqua habeat quis ius, uoluntatem eius esse spectandam placet. @1 @@&7Paulus& libro quadragensimo nono ad edictum. In diem addicto praedio et emptoris et uenditoris uoluntas exquirenda est, ut, siue remanserit penes emptorem siue recesserit, certum sit uoluntate domini factam aquae cessionem. Ideo autem uoluntas exigitur, ne dominus ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest uideri iniuriam accipere, qui semel uoluit. Non autem solius eius, ad quem ius aquae pertinebit, uoluntas exigitur in aquae cessione, sed etiam domini locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere ius solidum ad eum potest. @@&7Ulpian&[2&7u&]2&7s& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si autem plures sint eiusdem loci domini, u[2n]2de aqua ducitur, omnium uoluntatem esse sequendam non ambigitur: iniquum enim uisum est uoluntatem unius ex modica forte portiuncula domini praeiudicium sociis facere. An tamen subsequi uoluntas possit, uideamus. et placet nihil interesse, utrum praecedat uoluntas aquae ductionem an subsequatur, quia et posteriorem uoluntatem praetor tueri debet. Si flumen nauigabile sit, non oportere praetorem concedere ductio-nem ex eo fieri Labeo ait, quae flumen minus nauigabile efficiat. idemque est et si per hoc aliud flumen fiat nauigabile. @@&7Paulus& libro quadragesimo nono ad edictum. Supra iter alienum arcus aquae ducendae causa non iure fiet: nec is, cui iter actus debetur, pontem, qua possit ire agere, iure extruet. at si specus (non cuniculum) sub riuo aget, aqua corrumpetur, quia suffosso eo aqua manabit et riuus siccatur. Cassius ait, siue ex communi fundo siue communi aqua noceat, uel unum cum uno agere posse uel unum separatim cum sin-gulis uel separatim singulos cum uno uel singulos cum singulis. si unus egerit et resti-tutio operis litisque aestimatio facta sit, ceterorum actionem euanescere: item si cum uno actum sit et si praestiterit, ceteros liberari idque, quod sociorum nomine datum sit, per arbitrum communi diuidundo reciperari posse. Et ex sociis non utique cum eo agendum qui opus fecerit nec minus eum quoque damnum restituere debere, qui auctor operis fuit, apud Ferocem Proculus ait: si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecerit, debere eum opus restituere sua impensa, quia communi diuidundo actionem habet. sed sibi magis placere patientiam dumtaxat eum praestare oportere, quia sua culpa actor id patiatur, qui non agit cum eo, a quo opus factum sit. et est iniquum eum, qui non fecit, id restituere oportere, quoniam communi diuidundo agere potest: quid enim fiet, si socius eius [2s]2oluendo non fuerit? Officium autem iudicis inter duos accepti quale futurum sit, dubitare se Iulianus ait, si forte unius fundus fuerit cui aqua noceat, si uero in quo opus factum sit, plurium et cum uno eorum agatur: utrum et eius damni nomine, quod post litem contestatam datum sit, et operis non restituti in solidum condemnatio fieri debeat, quemadmodum, cum serui communis nomine noxali iudicio cum uno agitur, condemnatio in solidum fiet, quoniam quod praestiterit, potest a socio recipere? an uero is cum quo agitur pro parte sua et damni dati et operis non restituti nomine damnandus sit, ut in actione damni infecti fiat, cum eius praedii, ex quo damnum metuatur, plures domini sint et cum uno eorum agatur? licet opus, ex quo damnum futurum sit, indiuiduum sit et ipsae aedes solumque earum non potest pro parte dumtaxat damnum dare, nihilo minus eum cum quo agitur pro sua parte cond[2e]2mnari. magisque existimat id seruandum in @1 aquae pluuiae arcendae actione, quod in actione damni infecti, quia utrubique non de praeterito, sed de futuro damno agitur. Quod si is fundus, cui aqua pluuia nocet, plurium sit, agere quidem uel singulos posse: sed damni, quod post litem contestatam datum sit, non amplius parte sua consecuturum: item si opus restitutum non fuerit, non amplius, quam quod pro parte eorum interfuerit opus restitui, condemnationem fieri oportere. Si ex priuato agro in agrum communem aqua immittatur, Ofilius ait socium cum eo agere posse: Trebatius existimat, si de eo opere agatur, quod manu factum sit, omnimodo re-stituendum id esse ab eo, cum quo agitur: si uero ui fluminis ag[2g]2er deletus sit aut glarea iniecta aut fossa limo repleta, tunc patientiam dumtaxat praestandam. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Emptor (nisi simulata uenditio est) ceterique successores uel restituere, si uelint, opus factum uel patientiam praestare debent: nam actori moram suam nocere debere manifestum est. in eadem causa est etiam socius eius qui opus fecit, si ipse auctor non fuit: idemque in donato fundo legatoue est. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de aquae pluuiae arcendae. Sed uenditor aut donator interdicto quod ui aut clam de damno et impensis ab actore factis tenebitur. @@&7Paulus& libro quadragensimo nono ad edictum. Antaeus ait, si is qui opus fecerit potentiori uendiderit praedium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod ui aut clam: quod si annus praeterierit, de dolo iudicium dandum. Cum agitur aquae pluuiae arcendae, de facto quod nocet quaeritur: ideoque si uitio loci pars aliqua soli sub-sedit, quamuis per eam causam aqua pluuia inferiori noceat, nulla competit actio. idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit. In hoc iudicium, sicut in damni infecti, futurum damnum uenit, cum reliquis fere omnibus iudiciis praeteritum prae-stetur. De eo, quod ante datum est, quod ui aut clam agendum est. de eo, quod post sententiam iudicis futurum est, damni infecti caueri oportet uel ita opus restituendum est, ut nullum periculum damni supersit. De eo opere, quod post litem contestatam factum est, nouo iudicio agendum est. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Sabinum. Sed interdum opus et quod post litem con-testatam factum est tolletur, si id quod antecessit tolli sine eo non potest. @@&7Pomponius& libro uicesimo ad Sabinum. Post uenditionem et traditionem quod nocitum sit ei fundo, de quo ante iudicium acceptum sit aquae pluuiae arcendae, nihilo minus eo iudicio uenditorem posse consequi, non quia uenditori, sed quod rei damnum datum sit, idque eum emptori restituere debere. sed si ante quam noceatur is cum quo actum sit uendat, statim agendum cum emptor[2e]2, uel intra annum cum eo qui uendiderit, si iudicii euitandi causa id fecerit. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Plautium. Si prius nocturnae aquae seruitus mihi cessa fuerit, deinde postea alia cessione diurnae quoque ductus aquae concessus mihi fuerit et per constitutum tempus nocturna dumtaxat aqua usus fuerim, amitto seruitutem aquae diurnae, quia hoc cas[2u]2 plures sunt seruitutes diuersarum causarum. Recto @1 placuit non alias per lapidem aquam duci posse, nisi hoc in seruitute constituenda com-prehensum sit: non enim consuetudinis est, ut qui aquam habeat per lapidem stratum ducat: illa autem, quae fere in consuetudine esse solent, ut per fistulas aqua ducatur, etiamsi nihil sit comprehensum in seruitute constituenda, fieri possunt, ita tamen, ut nul-ȧlum damnu[2m]2 domino fundi ex his detur. Uia publica intercedente haustus seruit[2u]2tem constitui posse placuit et est uerum: sed non solum si uia publica interueniat, sed et si flumen publicum, eodem casu, quo interueniente flumine publico uiae itineris actus ser-uitus imponi potest, id est si non sit impedimento transeunti magnitudo fluminis. Sic et si non proximo meo praedio seruitutem uicinus debeat, sed ulteriori, agere potero ius esse mihi ire agere ad illum fundum superiorem, quamuis seruitutem ipse per fundum meum non habeam, sicut interueniente uia publica uel flumine quod uado transiri potest. sed loco sacro uel religioso uel sancto interueniente, quo fas non sit uti, nulla eorum seruitus imponi poterit. Sed si fundus medius alterius inter me et te inter-cedit, haustus seruitutem fundo tuo imponere potero, si mihi medius dominus iter ad transeundum cesserit, quemadmodum, si ex flumine pub[2l]2ico perenni haustu uelim uti, cui flumini ager tuus proximus sit, iter mihi ad flumen cedi potest. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Si in publico opus factum est, quo aqua pluuia noceret, agi non potest: interueniente loco publico agi poterit. causa eius rei haec est, quod ea actione non tenetur nisi dominus solus. Sine permissu principis aqua per uiam publicam duci non potest. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Quintum Mucium. Labeo ait, si patiente uicino opus faciam, ex quo ei aqua pluuia noceat, non teneri me actione aquae pluuiae arcendae: @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad Sabinum. sed hoc ita, si non per errorem aut impe-ritiam deceptus fuerit: nulla enim uoluntas errantis est. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Quintum Mucium. Si in meo aqua erum-pat, quae ex tuo fundo uenas habeat, si eas uenas incideris et ob id desierit ad me aqua peruenire, tu non uideris ui fecisse, si nulla seruitus mihi eo nomine debita fuerit, nec interdicto quod ui aut clam teneris. @@&7Idem& libro decimo ex uariis lectionibus. Si usus fructus fundi legatus fuerit, aquae pluuiae arcendae actio heredi et cum herede est, cuius praedium fuerit. quod si ex opere incommodum aliquod patitur fructuarius, poterit quidem interdum uel interdicto experiri quod ui aut clam. quod si ei non competet, quaerendum est, an utilis ei quasi domino actio aquae pluuiae arcendae dari debeat an uero etiam contendat ius sibi esse uti frui: sed magis est utilem aquae pluuiae arcendae ei actionem accommodare. Non aliter resti-tuisse rem uidetur is qui opus fecit, quam si aquam coerceat. Sed et si fructuarius opus fecerit, per quod aqua pluuia alicui noceat, erit quidem actio legitima cum domino pro-prietatis: an uero etiam utilis in fructuarium actio aquae pluuiae arcendae danda sit, quae-situm est: et magis est ut detur. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Quod principis aut senatus iussu aut ab his, qui primi agros constituerunt, opus factum fuerit, in hoc iudicium non uenit. Haec actio etiam in uectigalibus agris locum habet. Aggeres iuxta flumina in priuato facti in arbi-trium aquae pluuiae arcendae ueniunt, etiamsi trans flumen noceant, ita, si memoria eorum exstet et si fieri non debuerunt. @@&7Alfenus& libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Uicinus loci superioris pra- @1 tum ita arabat, ut per sulcos itemque porcas aqua ad inferiorem ueniret: quaesitum est, an per arbitrum aquae pluuiae arcendae possit cogi, ut in alteram partem araret, ne sulci in eius agrum spectarent. respondit non posse eum facere, quo minus agrum uicinus quemadmodum uellet araret. Sed si quos sulcos transuersos aquarios faceret, per quos in eius agrum aqua deflueret, hosce ut operiret, per arbitrum aquae pluuiae arcendae posse cogere. Sed et si fossas fecisset, ex quibus aqua pluuia posset nocere, arbitrum, si appareat futurum, ut aqua pluuia noceret, cogere oportere fossas eum explere et, nisi fa-ceret, condemnare, tametsi antequam adiudicaret, aqua per fossas nunquam fluxisset. Lacus cum aut crescerent aut decrescerent, numquam neque accessionem neque decessionem in eos uicinis facere licet. @@&7Iulianus& libro quinto ex Minucio. Is, cuius fundo uia debetur, aquae pluuiae arcen-dae agere potest fundi sui nomine, quoniam deteriore uia facta fundo nocetur. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Scaeuola respondit solere eos, qui iuri dicundo praesunt, tueri ductus aquae, quibus auctoritatem uetustas daret, tametsi ius non probaretur. @@@@{1DE PUBLICANIS ET UECTIGALIBUS ET COMMISSIS}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo quinto ad edictum. Praetor ait: 'Quod publi-canus eius public[2i]2 nomine ui ademerit quodue familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo. item si damnum iniuria furtumue factum esse dicetur, iudicium dabo. si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur, in dominos sine noxae deditione iudicium dabo'. Hic titulus ad publicanos pertinet. publicani autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), siue fisco uectigal pendant uel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani. Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi praetor prouiderit furtis damnis ui raptis? sed e re putauit et specialiter ad-uersus publicanos edictum proponere. Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, quippe cum in duplum datur, cum ui bonorum [2rap]2torum in quadruplum sit et f[2u]2rti mani-festi aeque in quadruplum, et restituendi facultas publicano ui abreptum datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur. unde quaeritur, si quis uelit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali ui bonorum raptorum, damni iniuriae uel furti agere, an possit? et placet posse, idque Pomponius @1 quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum effectam opinari. Familiae nomen hic non tantum ad seruos publicanorum referemus, uerum et qui in numero familiarum sunt publicani, siue igitur liberi sint siue serui alieni, qui publicanis in eo uectigali ministrant, hoc edicto continebuntur. proinde et si seruus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quae publico uectigali ministrat, hoc edictum cessabit. Quod nouissime praetor ait 'si hi non exhibebuntur, in domin[2o]2s sine noxae deditione iudicium dabo', hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur serui, competit iudicium sine noxae deditione, siue habeant eos in potestate siue non, siue possint exhibere siue non possint, @@&7Gaius& libro uicesimo primo ad edictum prouinciale. nec liceat domino ab-sentem defendere eum, @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. cum, si exhibuissent, noxali iudicio conuenirentur. idcirco autem tam dura condicio eorum effecta est, quia debent bonos seruos ad hoc ministerium eligere. Quod ait 'in dominos', sic accipiendum est 'in socios uectigalis', licet domini non sint. Ante autem actorem dicere oportet, quem uel quos desideret exhiberi, ut, si non exhibeantur, hinc agatur. sed si dicatur: 'exhibe omnes, ut possim dinoscere quis sit', puto audiendum. Si plures serui id furtum uel damnum admiserint, hoc debet seruari, ut, si tantum praestetur, quantum, si unus liber fecisset, absolutio fiat. @@&7Paulus& libro quinquagesimo secundo ad edictum. Si publicanus, qui ui ademit, de-cesserit, Labeo ait in heredem eius, quo locupletior factus sit, dandam actionem. De rebus, quas in usus aduehendas sibi mandant praesides, diuus Hadrianus praesidibus scripsit, ut, quotiens quis in usus aut eorum, qui prouinciis exercitibusue praesunt, aut procuratorum suorum usus sui causa mittet quendam empturum, significet libello manu sua subscripto eumque ad publicanum mittat, ut, si quid amplius quam mandatum est transferet, id munifi[2c]2um sit. In omnibus uectigalibus fere consuetudo spectari solet idque etiam princi-palibus constitutionibus cauetur. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de publicanis. Hoc edicto efficitur, ut ante ȧacceptum quidem iudicium restituta re actio euanescat, post acceptum uero iudicium nihilo minus poena duret. sed tamen absoluendus est etiam qui post acceptum iudicium resti-tuere paratus est. Quaerentibus autem nobis, utrum duplum totum poena sit et praeterea rei sit persecutio, an in duplo sit et rei persecutio, ut poen[2a]2 simpli sit, magis placuit, ut res in duplo sit. @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. Si multi publicani sint, qui illicite quid exege-runt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes praestabunt et quod ab alio praestari non potest, ab altero exigetur, sicut diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt in uectig[2a]2libus ipsa praedia, non personas conueniri et ideo possessores etiam praeteriti temporis uectigal soluere debere eoque exemplo actio- @1 nem, si ignorauerint, habituros. Item rescripserunt pupillo remittere se poenam commissi, si intra diem trigensimum uectigal intulisset. @@&7Papinianus& libro tertio decimo responsorum. Fraudati uectigalis crimen ad heredem eius, qui fraudem contraxit, commissi ratione transmittitur. Sed si unus ex pluribus heredibus rem [2com]2munem causa uectigalis subripiat, portiones ceteris non aufe-runtur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Locatio uectigalium, quae calor licitantis ultra mo-dum solitae conductionis inflauit, ita demum admittenda est, si fideiussores idoneos et cautionem is qui licitatione uicerit offerre paratus sit. Ad conducendum uectigal inuitus nemo compellitur et ideo impleto tempore conductionis elocanda sunt. Reliqua-tores uectigalium ad iterandam conductionem, antequam superiori conductioni satisfaciant, admittendi non sunt. Debitores fisci itemque rei publicae uectigalia conducere pro-hibentur, ne ex alia causa eorum debita onerentur: nisi forte tales fideiussores optulerint, qui debitis eorum satisfacere parati sint. Soci uectigalium si separatim partes administrent, alter ab altero minus idoneo in se portionem transferr[2i]2 iure desiderat. Quod illicite publice priuatimque exactum est, cum altero tanto passis iniuriam exsoluitur. per uim uero extortum cum poena tripli restituitur: amplius extra ordinem plectuntur: alterum enim utilitas priuatorum, alterum uigor publicae disciplinae postulat. Earum rerum uectigal, quarum numquam praestitum est, praestari non potest: quod si praestari consuetum in-diligentia publicani omiserat, alius exercere non prohibetur. Res exercitui paratas praestationi uectigalium subici non placuit. Fiscus ab omnium uectigalium praestationibus immunis est. mercatores autem, qui de fundis fiscalibus mercari consuerunt, nullam immu-nitatem soluendi publici uectigalis usurpare possunt. @@&7Hermogenianus& libro quinto epitomarum. Uectigalia sine imperatorum prae-cepto neque praesidi neque curatori neque curiae constituere nec praecedentia reformare et his uel addere uel deminuere licet. Non solutis uectigalium pensionibus pellere con-ductores necdum etiam tempore conductionis completo uel ab his usuras ex mora exigere permittitur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Cotem ferro subigendo necessariam ho-stibus quoque uenundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet. Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali reuocari non possunt. Dominus nauis si illicite aliquid in naue uel ipse uel uectores im-posuerint, nauis quoque fisco uindicatur: quod si absente domino id a magistro uel gubernatore aut proreta nautaue aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur com-missis mercibus, nauis autem domino restituitur. Illicitarum mercium persecutio heredem @1 quoque adfligit. Eam rem, quae commisso uindicata est, dominus emere non prohibetur uel per se uel per alios quibus hoc mandauerit. Qui maximos fructus ex re-demptione uectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Quantae audaciae, quantae temeritati[2s]2 sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat. idcirco praetor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum prop[2o]2suit: 'Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur: in dominum sine noxae deditione iudicium dabo'. Familiae autem appellatione hic seruilem familiam contineri sciendum est. sed et si bona fide publicano alienus seruus seruit, aeque contine-bitur: fortassis et mala fide, plerumque enim uagi serui et fugitiui in huiusmodi operis etiam a scientibus habentur. ergo et si homo liber seruiat, hoc edictum locum habet. Publicani autem dicuntur, qui publica uectigalia habent conducta. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Sed et hi, qui salinas et cretifodinas et metalla habent, publicanorum loco sunt. Praeterea et si quis uectigal conductum a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet. Siue autem uendidit seruum uel manumisit uel etiam fugit seruus, tenebitur serui nomine, qui tam factiosam familiam habuit. Quid tamen, si seruus decesserit? uidendum, an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere eum liberari. Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque successoribus. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Commissa uectigalium nomine etiam ad heredem transmittuntur. nam quod commissum est, statim desinit eius esse qui crimen contraxit dominiumque rei uectigali adquiritur: eapropter commissi persecutio sicut ad-uersus quemlibet possessorem, sic et aduersus heredem competit. @@&7Alfenus Uarus& libro septimo digestorum. Caesar cum insulae Cretae cotorias locaret, legem ita dixerat: 'ne quis praeter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta fodito neue eximito neue auellito'. cuiusdam nauis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretae profecta uento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias pro-fecta erat. consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse uiderentur. respondit, tametsi po[2r]2tus quoque, qui insulae essent, omnes eius insulae esse uiderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tem-pestate in insulam deductus esset, si inde exisset non uideri contra legem fecisse, prae-terea quod iam initio euectae cotes uiderentur, cum et ex portu nauis profecta esset. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Interdum nec uendendus est is seruus qui in commissum cecidit, sed pro eo aestimatio a domino danda est. diui enim Seuerus et Antoninus rescripserunt, cum is seruus, qui actum domini gessisse diceretur, in commis-sum cecidisset, uenire non debuisse, sed pro eo uiri boni arbitratu aestimationem opor-tuisse dari. Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus seruus fuerit et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid grauius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, @1 aestimetur et ad poenam domino tradatur. Idem diui Seuerus et Antoninus rescripserunt mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit. Quotiens quis mancipia inuecta professus non fuerit siue uenalia siue usualia, poena commissi est, si tamen nouicia mancipia fuerint, non etiam ueterana. sunt autem ueterana, quae anno continuo in urbe seruierint: nouicia autem mancipia intelleguntur, quae annum nondum seruierint. Serui, qui in fuga sunt, in com-missum non cadunt, cum sine uoluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus constitutionibus cauetur, sicut diuus quoque Pius saepissime rescripsit, ne, inquit, in po-testate seruorum sit inuitis uel ignorantibus dominis fugae se tradendo potestat[2i]2 domino-ȧrum se subtrahere. Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam uectigalis incidere diuus Hadrianus constituit. Diui quoque Marcus et Commodus rescripserunt non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne deci-piat profiteri uolentes. Species pertinentes ad uectigal: cinnamomum: piper longum: piper album: folium pentasphaerum: folium barbaricum: costum: costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma Indicum: [2c]2halbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx Arabicus: cardamomum: xylocinnamomum: opus byssicum: pelles Baby[2l]2onicae: pelles Parthicae: ebur: ferrum Indicum: carpasum: lapis uniuersus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniae: opia Indica uel adserta: metaxa: uestis serica uel subserica: uela tincta carbasea: nema sericum: spadones Indici: leones, leaenae: pardi: leopardi: pantherae: purpura: item marocorum lana: fucus: capilli Indici. Si propter necessitatem aduersae tempestatis expositum onus fuerit, non debere hoc commisso uindicari diui fratres rescripserunt. Diuus quoque Pius rescripsit, cum quidam intra legitimam aetatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in sola profes[2s]2ione errasset, ignoscendum esse ei. Diui quoque fratres rescripse-runt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut duplo uectigali contenti publicani seruos restituant. Magnus Antonius rescripsit, si colonus uel serui domini praedii ferrum illicite in praedio fecerint ignorante domino, nulla poena dominum teneri. Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen uectigal soluerit, hoc concedente publicano, ut solent facere, diui Seuerus et Antoninus rescripse-runt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, com-missum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum uel fideiussorum. @1 Poenae ab heredibus peti non possunt, si non est quaestio mota uiuo eo qui deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in uectigalibus est. Si quid autem indebitum per errorem soluentis publicanus accepit, retro eum restituere oportere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@@@{1DE DONATIONIBUS}1 @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Donationes complures sunt. dat aliquis ea mente, ut statim uelit accipientis fieri nec ullo casu ad se reuerti, et propter nullam aliam causam facit, quam ut liberalitatem et munificentiam exerceat: haec proprie donatio appellatur. dat aliquis, ut tunc demum accipientis fiat, cum aliquid secutum fuerit: non proprie donatio appellabitur, sed totum hoc donatio sub condicione est. item cum quis ea mente dat, ut statim quidem faciat accipientis, si tamen aliquid factum fuerit aut non fuerit, uelit ad se [2r]2euerti, non proprie donatio dicitur, sed totum hoc donatio est, quae sub condicione soluatur. qualis est mortis causa donatio. Igitur cum dicimus inter sponsum et sponsam donationem ualere, propria appellatione utimur et factum de-monstramus, quod ab eo proficiscitur, qui liberalitatis gratia aliquid dat, ut confestim faciat accipientis nec umquam ullo facto ad se reuerti uelit. cum uero dicimus, si hac mente donat sponsus sponsae, ut nuptiis non secutis res auferatur, posse repeti, non contrarium priori dicimus, sed concedimus inter eas personas fieri donationem eam, quae sub condi-cione soluatur. @@&7Idem& libro sexagensimo digestorum. Si, cum filius familias pecuniam donare uellet, patris iussu eam promisit, ualet donatio, perinde ac si fideiussorem dedisset. Si uero pater donaturus Titio pecuniam iusserit filium suum eam promittere, poterit dici in-teresse, debitor filius patri suo fuerit nec ne: nam si tantumdem filius patri debuit, quam-tum promisit, ualere donatio intellegitur, perinde ac si quemlibet alium debitorem pater iussisset pecuniam promittere. Cum uero ego Titio pecuniam donaturus te, qui mihi tan-tundem donare uolebas, iussero Titio promittere, inter omnes personas donatio perfecta est. Aliud iuris erit, si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare uolebas: exceptione enim doli mali tueri me potero et praeterea incerti con-dictione stipulatorem compellam, ut mihi acceptum faciat stipulationem. Item si ei, quem creditorem tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promis-ero, petentem doli mali exceptione summouebo et amplius incerti agendo cum stipulatore consequar, ut mihi acceptum faciat stipulationem. Si pecuniam mihi Titius dederit absque ull[2a]2 stipulatione, ea tamen condicione, ut tunc demum mea fieret, cum Seius consul factus esset: siue furente eo siue mortuo Seius consulatum adeptus fuerit, mea fiet. Sed si quis donaturus mihi pecuniam dederit alicui, ut ad me perferret, et ante mortuus erit quam ad me perferat, non fieri pecuniam dominii mei constat. Titio decem donaui ea condicione, ut inde Stichum sibi emeret: quaero, cum homo antequam emeretur mortuus sit, an aliqua actione decem recipiam. respondit: facti magis quam iuris quaestio est: nam si decem Titio in hoc dedi, ut Stichum emeret, aliter non daturus, mortuo Sticho condic[2t]2ione @1 repetam: si uero alias quoque donaturus Titio decem, quia interim Stichum emere pro-posuerat, dixerim in hoc me dare, ut Stichum emere[2t]2, causa magis donationis, quam condicio dandae pecuniae existimari debebit et mortuo Sticho pecunia apud Titium re-manebit. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Et generaliter hoc in do-nationibus definiendum est multum interesse, causa donandi fuit an condicio: si causa fuit, cessare repetitionem, si condicio, repetitioni locum fore. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Etiam per interpositam per-sonam donatio consummari potest. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad Sabinum. affectionis gratia neque ho-nestae neque inhonestae donationes sunt prohibitae, honestae erga bene merentes amicos uel necessarios, inhonestae circa meretrices. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Qui saxum mihi eximere de suo permisit donationis causa, statim cum lapis exemptus est meus fit, neque prohibendo me euehere efficit, ut meus esse desinat, quia quodammodo traditione meus factus est: plane si mercennarius meus exemit, mihi exemit. sed si is qui a me emerat, siue mercede conduxerat, ut paterer eum sibi iure eximere, si antequam eximat, me paenituerit, meus lapis durat, si postea, ipsius factum auocare non possum: quasi traditio enim facta uidetur, cum eximitur domini uoluntate. quod in saxo est, idem erit etiam, si in arbore caesa uel dempta acciderit. @@&7Idem& libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Filius familias donare non potest, neque si liberam peculii administrationem habeat: non enim ad hoc ei conceditur libera peculii administratio, ut perdat. Quid ergo, si iusta ratione motus donet, numquid possit dici locum esse donationi? quod magis probabitur. Item uideamus, si quis filio familias liberam peculii administrationem concesserit, ut nominatim adiceret sic se ei con-cedere, ut donare quoque possit, an locum habeat donatio: et non dubito donare quoque eum posse. Nonnumquam etiam ex persona poterit hoc colligi: pone enim filium esse senatoriae uel cuius alterius dignitatis: quare non dicas uideri patrem, nisi ei specialiter donandi facultatem ademit, hoc quoque concessisse, dum liberam dat peculii administra-tionem? Pari autem ratione, qua donare filius familias prohibetur, etiam mortis causa donare prohibebitur: quamuis enim ex patris uoluntate mortis quoque causa donare possit, attamen ubi cessat uoluntas, inhibebitur haec quoque donatio. Sed enim meminisse opor-tebit, si cui donare quoque permissum est, nisi specialiter etiam mortis causa donare fuerit permissum, non poss[2e]2 mortis causa donare. Haec omnia locum habebunt in paganis: ceterum qui habent castrense peculium uel quasi castre[2n]2se, in ea condicione sunt, ut do-ȧnare et mortis causa et non mortis causa possint, cum testamenti factionem habeant. @1 @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Quae liberti imposita libertatis causa praestant, ea non donantur: res enim pro his intercessit. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Sabinum. In aedibus alienis habitare gratis donatio uidetur: id enim ipsum capere uidetur qui habitat, quod mercedem pro ha-bitatione non soluit. potest enim et citra corporis donationem ualere donatio, ueluti si donationis causa cum debitore meo paciscar, ne ante certum tempus ab eo petam. Ex rebus donatis fructus perceptus in rationem donationis non computatur: si uero non fun-dum, sed fructus perceptionem tibi donem, fructus percepti uenient in computationem donationis. Quod filius familias patris iussu aut uoluntate donauit, perinde est, ac si pater ipse donauerit aut si mea uoluntate rem meam tu nomine tuo Titio dones. Donari non potest, nisi quod eius fit, cui donatur. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Absenti, siue mittas qui ferat, siue quod ipse habeat sibi habere eum iubeas, donari recte potest. sed si nescit rem quae apud se est sibi esse donatam, uel missam sibi non acceperit, donatae rei dominus non fit, etiamsi per seruum eius cui donabatur missa fuerit, nisi ea mente seruo eius data fuerit, ut statim eius fiat. @@&7Gaius& libro tertio de legatis ad edictum praetoris urbani. Cum de modo donationis quaeritur, neque partus nomine neque fructuum neque pensionum neque mer-cedum ulla donatio facta esse uidetur. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Qui ex donatione se obligauit, ex rescripto diui Pii in quantum facere potest conuenitur. sed enim id, quod creditoribus debetur, erit detrahendum; haec uero, de quibus ex eadem causa quis obstrictus est, non debebit detrahere. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Qui mihi donatum uolebat, seruo com-muni meo et Titii rem tradidit: seruus uel sic accepit quasi socio adquisiturus uel sic quasi mihi et socio: quaerebatur quid agere[2t]2. et placet, quamuis seruus hac mente acce-perit, ut socio meo uel mihi et socio adquirat, mihi tamen adquiri: nam et si procuratori meo hoc animo rem tradiderit, ut mihi adquirat, ille quasi sibi adquisiturus acceperit, nihil agit in sua persona, sed mihi adquirit. @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Qui alienum fundum donationis causa excolit, nullam retentionem propter impensas faciet, quia domini res ab eo iniectas continuo efficit. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Post contractum capitale crimen do- @1 nationes factae non ualent ex constitutione diuorum Seueri et [2A]2ntonini, nisi condemnatio secuta sit. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Ex hac scriptura: 'sciant heredes mei me uestem uniuersam ac res ceteras, quascumque in diem mortis meae mecum habui, illi et illi libertis meis uiuum donasse' dominium ad libertos benigna interpretatione pertinere. @@&7Idem& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Si in stipulatum iudicatum nouationis causa deductum sit et stipulatio donationis causa accepto lata, dicendum est locum liberationem habere. @@&7Idem& libro septuagensimo primo ad edictum. Aristo ait, cum mixtum sit negotium cum donatione, obligationem non contrahi eo casu, quo donatio est, et ita et Pomponius eum existimare refe[2r]2t. Denique refert Aristonem putare, si seruum tibi tradi-dero ad hoc, ut eum post quinquennium manumittas, non posse ante quinquennium agi, quia donatio aliqua inesse uidetur: aliter atque, inquit, si ob hoc tibi tradidissem, ut con-tinuo manumittas: hic enim nec donationi locum esse et ideo esse obligationem. sed et superiore casu quid acti sit, inspiciendum Pomponius ait: potest enim quinquennium non ad hoc esse positum, ut aliquid donetur. Idem aristo ait, si donationis causa in hoc tra-datur seruus, ut post quinquennium manumittatur, sit autem alienus, posse dubitari an usucapiatur, quia aliquid donationis interueniret. et hoc genus quaestionis in mortis causa donationibus uersari Pomponius ait et magis putat ut, si ita donetur, ut post quinquen-nium manumittatur, posse dici usucapionem sequi. Labeo ait, si quis mihi rem alienam donauerit inque eam sumptus magnos fecero et sic mihi euincatur, nullam mihi actionem contra donatorem competere: plane de dolo posse me aduersus eum habere actionem, si dolo fecit. @@&7Idem& libro septuagensimo sexto ad edictum. Hoc iure utimur, ut in rebus publicis, cum de donatione quaeritur, illud solum spectetur, utrum ob causam aliquam iustam re[2i]2 publicae promittat quis uel p[2o]2lliceatur an non, ut, si ob honorem aliquem pro-mittat, teneatur, si minus, non. Labeo scribit extra causam donationum esse talium offi-ciorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re opera uel gratia mea usus fueris. @8 Non potest liberalitas nolenti adquiri. @8 Si quis dederit pecu-niam mutuam Titio reddendam Seio, cui donatum uolebat, deinde Titius mortuo donatore Seio dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri, siue mortuu[2m]2 sciuit siue ignorauit is qui dabat, quia pecunia fuit dantis: sed si quidem ignorauit mortuum, erit liberatus, si sic mutuam pecuniam accepit soluendam Seio. si autem mandauero tibi, ut pecuniam Titio des, cui donare uolebam, et tu ignorans me mortuum hoc feceris, habebis aduersus heredes meos mandati actionem: si sciens, non habebis. Si quis seruo pecuniam crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio. idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore promittat. Sed et hae stipulationes, quae ob causam fiunt, non habent donationem. Denique Pegasus putabat, si tibi centum spopondero hac condicione, si iurasses te nomen meum laturum, non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est. @@&7Marcellus& libro uicensimo secundo digestorum. Si patronus ex debita parte heres instituatur et libertus fidei eius commisit, ut quid daret, et hoc stipulanti fidei-commissario promiserit, non erit cogendus soluere, ne pars ex legibus uerecundiae patro-nali debita minuatur. De illo dubitari potest, qui, quod per Falcidiam retinere poterat, @1 uoluntatem testatoris secutus spopondit se daturum: sed magis est, ut non possit suae confessioni obuiare. quemadmodum enim, si soluisset, fidem testatori suo adimplesse uide-batur et nulla ei repetitio concessa fuerat, ita et stipulatione procedente contra fidem testatoris, quam adgnouit, uenienti ei merito occurretur. @@&7Cel&[2&7s&]2&7us& libro uicensimo octauo digestorum. Ut mihi donares creditori meo delegante me promisisti: factum ualet, ille enim suum recepit. Sed si debitorem meum tibi donationis immodicae causa promittere iussi, an summoueris donationis exceptione necne, tractabitur. et meus quidem debitor exceptione te agentem repellere non potest, quia perinde sum, quasi exactam a debitore meo summam tibi donauerim et tu illam ei credideris. sed ego, si quidem pecuniae a debitore meo nondum solutae sint, habeo ad-uersus debitorem meum rescissoriam in id, quod supra legis modum tibi promisit ita, ut in reliquum tantummodo tibi maneat obligatus: sin autem pecunias a debitore meo exe-gisti, in hoc, quod modum legis excedit, habeo contra te condictionem. @@&7Modestinus& libro octauo differentiarum. Eum, qui donationis causa pecu-niam uel quid aliud promisit, de mora solutionis pecuniae usuras non debere, summae aequitatis est, maxime cum in bonae fidei contractibus donationis species non deputetur. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Modestinus respondit creditorem futuri temporis usuras et remittere et minuere pacto posse nec in ea donatione ex summa quantitatis aliquid uitii incurrere. Modestinus respondit mente captum donare non posse. @@&7Iauolenus& libro quarto decimo ex Cassio. Fideiussori eius, qui donationis causa pecuniam supra modum legis promisit, exceptio dari debet etiam inuito reo, ne, si forte reus soluendo non fuerit, pecuniam fideiussor amittat. ȧ@@&7Idem& libro sexto epistularum. Si tibi dederim rem, ut Titio meo nomine donares, et tu tuo nomine eam ei dederis, an factam eius putes? respondit, si rem tibi dederim, ut Titio meo nomine donares eamque tu tuo nomine ei dederis, quantum ad iuris suptilitatem accipientis facta non est et tu furti oblig[2a]2ris: sed benignius est, si agam contra eum qui rem accepit, exceptione doli mali me summoueri. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Nuda ratio non facit aliquem debitorem: ut puta quod donare libero homini uolumus licet referamus in rationes nostras debere nos, tamen nulla donatio intellegitur. @@&7Papinianus& libro uicensimo nono quaestionum. Aquilius Regulus iuuenis ad Nicostratum rhetorem ita scripsit: 'quoniam et cum patre meo semper fuisti et me elo-quentia et diligentia tua meliorem reddidisti, dono et permitto tibi habitare in illo cena-culo eoque uti'. defuncto Regulo controuersiam habitationis patiebatur Nicostratus et cum de ea re mecum contulisset, dixi posse defendi non meram donationem esse, uerum offi-cium magistri quadam mercede remuneratum Regulum ideoque non uideri donationem se-quentis temporis irritam esse. quod si expulsus Nicostratus ueniat ad iudicem, ad exem-plum interdicti, quod fructuario proponitur, defendendus erit quasi loco possessoris consti-tutus qui usum cenaculi accepit. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Hereditatem pater sibi relictam filiae sui iuris effectae donauit: creditoribus hereditariis filia satisfacere debet, uel, si hoc minime faciat et creditores contra patrem ueniant, cogendam eam per actionem praescriptis uerbis patrem aduersus eos defendere. @1 @@&7Idem& libro decimo responsorum. Donar[2i]2 uidetur, quod nullo iure cogente conceditur. Quidam in iure interrogatus nihil sibi debere tutoris heredes respondit. eum actionem iure amisisse respondi: licet enim non transactionem, sed dona-tionis haec uerba esse quis accipiat, attamen eum, qui in iure confessus est, suam con-fessionem infirmare non posse. Donationem quidem partis bonorum proximae cognatae uiuentis nullam fuisse constabat: uerum ei, qui donauit ac postea iure praetorio successit, quoniam aduersus bonos mores et ius gentium festinasset, actiones hereditarias in totum denegandas respondit: @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. nam ei ut indigno aufertur hereditas. @@&7Papinianus& libro duodecimo responsorum. Donationes in concu-binam collatas non posse reuocari conuenit nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit contractum, ad irritum reccidere quod ante iure ualuit. an autem maritalis honor et affectio pridem praecesserit, personis comparatis, uitae coniun[2c]2tione considerata perpendendum esse respondi: neque enim tabulas facere matrimonium. Species extra dotem a matre filiae nomine uiro traditas filiae quae praesens fuit donatas et ab ea uiro traditas uideri respondi nec matrem offensam repetitionem habere uel eas recte uindicare, quod uir cauisset extra dotem usibus puellae sibi traditas, cum ea significatione non mo-dus donationis declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote puellae distingueretur. iudicem tamen aestimaturum, si mater iure contra filiam offensa eas reuocare uelit, et uerecundiae maternae congruam bonique uiri arbitrio competentem ferre sententiam. Pater, qui filiae, quam habuit in potestate, mancipia donauit et peculium emancipatae non ademit, ex post facto donationem uidebatur perfecisse. Eius-modi lege deposit[2a]2 in aede arca, ut eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post mortem domini Aelius Speratus, non uideri celebratam donationem respondi. Ratae donationes esse non possunt post crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque teneat, etsi nondum postulatus uita decesserit. @@&7Sca&[2&7e&]2&7uola& libro quinto responsorum. Lucius Ti[2ti]2us epistulam talem misit: 'ille illi salutem. hospitio illo quamdiu uolueris utaris superioribus diaetis omnibus gratuito, idque te ex uoluntate mea facere hac epistula notum tibi facio': quaero an heredes eius habitatione eum prohibere possunt. respondit secundum ea, quae proponerentur, heredes eius posse mutare uoluntatem. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Qui id, quod ex causa donationis stipulanti spoponderat, solui constituit, actione constitutae pecuniae non in solidum, sed in quantum facere potest conuenitur: causam enim et originem con-stitutae pecuniae, non iudicii potestatem praeualere placuit. sed et condemnatus ex causa donationis in actione iudicati non frustra desiderat in quantum facere potest conueniri. Ea lege donationis causa pecunia Titio numerata, ut statim donatori mutuo detur, non impeditur dominii translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis nouum domi- @1 nium in his quaeritur. @8 Mutus et surdus donare non prohibentur. @8 Si, cum Primus tibi donare uellet et tu donandi Secundo uoluntatem haberes, Primus Secundo ex uoluntate tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil Primus Secundo, a quo conuenitur, donauit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur. idque custo-ditur et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit: et hoc enim casu creditor suum negotium gerit. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Si pater emancipati filii no[2m]2ine dona-tionis animo pecuniam faenerauit eamque filius stipulatus e[2s]2t, ipso iure perfectam dona-tionem ambigi non potest. Si quis aliquem a latrunculis uel hostibus eripuit et aliquid pro eo ab ipso accipiat, haec donatio inreuocabilis est: non merces eximii laboris appellanda est, quod contemplatione salutis certo modo aestimari non placuit. @@&7Scaeuola& libro trigensimo primo digestorum. Ad eum, quem manumiserat, epistulam misit in haec uerba: 'Titius Sticho liberto suo salutem. cum te manumiserim, peculium quoque tuum omne, quidquid habes tam in nominibus quam in rebus mouen-tibus siue in numerato, me tibi concedere hac epistula manu mea scripta notum tibi facio'. eundem libertum testamento ex besse scripsit heredem, Sempronium ex triente: nec pecu-lium Sticho legauit nec actiones praestari iussit. quaesitum est, utrum in assem Sticho actio detur eorundem nominum, quae in peculio habuit, an utrisque heredibus pro portio-nibus hereditariis. respondit secundum ea quae proponerentur utrisque heredibus pro he-reditariis portionibus com[2p]2etere. Lucius Titius fundum Maeuiae donauit et ante traditio-nem eundem fundum post dies paucos Seio pignori obligauit et intra dies triginta Maeuiam in uacuam possessionem eiusdem fundi induxit: quaero, an donatio perfecta sit. respondit secundum ea quae proponerentur perfectam: uerum creditorem firmam pignoris obliga-tionem habere. Auia sub nomine Labeonis nepotis sui mutuam pecuniam dedit, et usuras semper cepit et instrumenta debitorum a Labeone recepit, quae in hereditate eius inuenta sunt: quaero, an donatio perfecta esse uideatur. respondit, cum debitor Labeoni obligatus est, perfectam donationem esse. @@@@{1DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS ET CAPIONIBUS}1 @@&7Marcian&[2&7u&]2&7s& libro nono institutionum. Mortis causa donatio est, cum quis habere de uult quam eum cui donat magisque eum cui donat quam heredem suum. Sic et apud Homerum Telemachus donat Piraeo. @1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Iulianus libro septimo de-cimo digestorum tres esse speci[2e]2s mortis causa donationum ait, unam, cum quis nullo praesentis periculi metu conterritus, sed sola cogitatione mortalitatis donat. aliam esse spe-ciem mortis causa donationum ait, cum quis imminente periculo commotus ita donat, ut statim fiat accipientis. tertium genus esse donationis ait, si quis periculo motus non sic det, ut statim faciat accipientis, sed tunc demum, cum mors fuerit insecuta. @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. Mortis causa donare licet non tantum infirmae ualetudinis causa, sed periculi etiam propinquae mortis uel ab [2h]2oste uel a prae-donibus uel ab hominis potentis crudelitate aut odio aut nauigationis ineundae: ȧ@@&7Gaius& libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. aut per insidiosa loca iturus @@&7Ulpianus& libro secundo institutionum. aut aetate fessus: @@&7Paulus& libro septimo ad Sabinum. haec enim omnia instans periculum de-monstrant. @@&7Ulpianus& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si aliquis mortis causa donauerit et poena fuerit capitis affectus, remouetur donatio ut inperfecta, quamuis ceterae donationes sine suspicione poenae factae ualeant. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Qui pretio accepto hereditatem praeter-misit, siue ad substitutum peruentura sit hereditas, siue ab eo ab intestato successurus, mortis causa capere uidetur: nam quidquid propter alicuius mortem obuenit, mortis causa [2ca]2pitur: quam sententiam et Iulianus probat et hoc iure utimur. nam et quod a statu-libero condicionis implendae causa capitur uel a legatario, mortis causa accipitur: et quod pater dedit propter mortem filii uel cognati, mortis causa capi Iulianus scripsit. Denique et sic posse donari ait, ut, si conualuerit, recipiatur. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Omnibus mortis causa capere permittitur, qui scilicet et legata accipere possunt. @@&7Ulpianus& libro uigensimo quarto ad Sabinum. Ei, cui mortis causa dona-tum est, posse substitui constat in hunc modum, ut promittat alicui, si ipse capere non possit, uel sub alia condicione. @@&7Idem& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Mortis causa filii sui pater recte donare poterit etiam constante matrimonio filii. @@&7Idem& libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Si mulier, uentris nomine @1 per calumniam ut in possessionem mitti desideret, pecuniam accepit, forte dum substituto patrocinatur, ut institutum aliqua ratione excludat, mortis causa eam capere Iulianus sae-pius scribit. @@&7Iulianus& libro septimo decimo digestorum. Si alienam rem mortis causa donauero eaque usucapta fuerit, uerus dominus eam condicere non potest, sed ego, si conualuero. &7Marcellus& notat: in mortis causa donationibus etiam facti quaestiones sunt. nam et sic potest donari, ut omnimodo ex ea ualetudine donatore mortuo res non reddatur: et ut reddatur, etiamsi prior ex eadem ualetudine donator decesserit, si tam[2en]2 mutata uoluntate restitui sibi uoluerit. sed et sic donari potest, ut non aliter reddatur, quam si prior ille qui acceperit decesserit. sic quoque potest donari mortis causa, ut nullo casu sit eius repetitio, id est nec si conualuerit quidem donator. @@&7Iulianus& libro octauo decimo digestorum. Si mortis causa donatus fundus est et in eum impensae necessariae atque utiles factae sint, fundum uindicantes doli mali exceptione summouentur, nisi pretium earum restituant. @@&7Idem& libro uicensimo septimo digestorum. &7Marcellus& notat: cum testamento relinquendi, cui uelint, adepti sint filii familias milites liberam facultatem, credi potest ea etiam remissa, quae donationes mortis causa fieri prohibent. &7Paulus& notat: hoc et consti-tutum est et ad exemplum legatorum mortis causa donationes reuocatae sunt. @@&7Idem& libro uicensimo nono digestorum. Mortis causa donatio etiam dum pendet, an conualescere possit donator, reuocari potest. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo digestorum. Etsi debitor consilium cre-ditorum fraudandorum non habuisset, auelli res mortis causa ab eo donata debet, nam cum legata ex testamento eius, qui soluendo non fuit, omnimodo inutilia sint, possunt uideri etiam donationes mortis causa factae rescindi debere, quia legatorum instar optinent. @@&7Idem& libro sexagensimo digestorum. Mortis causa capimus non tunc solum, cum quis suae mortis causa nobis donat, sed et si propter alterius mortem id faciat: ueluti si quis filio uel fratre suo moriente donet Maeuio ea condicione, ut, si conualuerit alteruter eorum, reddatur sibi res, si decesserit, maneat apud M[2ae]2uium. Si donaturus mihi mortis causa debitorem tuum creditori meo delegaueris, omnimodo capere uidebor tantam pecuniam, quanta a creditore meo liberatus fuero. quod si ab eodem ego stipulatus fuero, eatenus capere existimandus ero, quatenus debitor soluendo fuerit: nam et si conualuisset creditor idemque donator, condic[2t]2ione aut in factum actione debitoris obligationem dumtaxat reciperet. Titia chirographa debitorum suorum Septicii et Maeuii donatura illis Ageriae dedit et rogauit eam, ut ea, si decessisset, illis daret, si conualuisset, sibi redderet: morte secuta Maeuia Titiae filia heres extitit: Ageria autem, ut rogata erat, chirographa Septicio et Maeuio supra scriptis dedit. quaeritur, si Maeuia heres summam, quae debebatur ex chirographis supra scriptis, petat uel ipsa chiro-grapha, an exceptione excludi possit? respondit Maeuiam uel pacti conuenti uel doli mali exceptione summoueri posse. Qui hominem noxae nomine uel alias obligatum mortis causa acceperit, tantum cepisse intellegendus est, quanti is homo uenire potuisset. idem in fundo qui obligatus est obseruari poterit, ut pretium excutiatur. @@&7Idem& libro octogensimo digestorum. Si filio familias res mortis causa data fuerit et conualuisset, donator actionem de peculio cum patre habet: at si pater familias, cum mortis causa donationem accepisset, in adoptionem se dederit, res ipsa a donatore @1 repetitur. nec huic similis est is, qui rem, quam mortis causa acceperat, alii porro dederit: nam donator huic non rem, sed pretium eius condiceret. @@&7Idem& libro primo ad Urseium Ferocem. Ei, qui non amplius parte capere poterat, legatus est fundus, si decem dedisset heredi: non totam summam is dare debet, ut partem fundi haberet, sed partem dumtaxat pro rata, qua legatum consequitur. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Eum, qui ut adiret hereditatem pecuniam accepisset, plerique, in quibus Priscus quoque, responderunt mortis causa eum capere. @@&7Africanus& libro primo quaestionum. In mortis causa donationibus non tem-pus donationis, sed mortis intuendum est, an quis capere possit. @@&7Idem& libro secundo quaestionum. Si filio familias mortis causa donatum sit et uiuo donatore moriatur filius, pater uiuat, quaesitum est, quid iuris sit. respondit morte filii condictionem competere, si modo ips[2i]2 potius filio quam patri donaturus dederit: alioquin, si quasi ministerio eius pater usus sit, ipsius patris mortem spectandam esse, idque iuris fore et si de persona serui quaeratur. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Quod debitori acceptum factum esset mortis causa, si conualuerit donator, etiam tempore liberato ei potest condici: namque acceptila-tione interueniente abitum ab iure pristinae obligationis eamque in huius condictionis transfusam. @@&7Marcianus& libro nono institutionum. Tam is qui testamentum facit quam qui non facit mortis causa donare potest. Filius familias, qui non potest facere testa-mentum nec uoluntate patris, tamen mortis causa donare patre permittente potest. @@&7Idem& libro secundo regularum. Si qui inuicem sibi mortis causa donauerunt pariter decesserunt, neutrius heres repetet, quia neuter alteri superuixit. idem iuris est, si pariter, maritus et uxor sibi donauerunt. @@&7Idem& libro quinto regularum. Ubi ita donatur mortis causa, ut nullo casu reuocetur, causa donandi magis est quam mortis causa donatio: et ideo perinde haberi debet atque alia quaeuis inter uiuos donatio. ideoque inter uiros et uxores non ualet et ideo nec Falcidia locum habet quasi in mortis causa donatione. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Auunculo suo debitori mortis causa donaturus quae debebat ita scripsit tabulae uel chirographum tot ubicumque sunt, inanes esse neque eum soluere debere: quaero, an heredes, si pecuniam ab auunculo defuncti petant, exceptione doli mali tueri se possint. Marcellus respondit posse: nimirum enim contra uoluntatem defuncti heres petit ab eo. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Si mortis causa res donata est et conualuit qui donauit, uidendum, an habeat in rem actionem. et si quidem quis sic ȧdonauit, ut, si mors contigisset, tunc haberet cui donatum est, sine dubio donator poterit rem uindicare: mortuo eo tunc is cui donatum est. si uero sic, ut iam nunc haberet, red-deret, si conualuisset uel de proelio uel peregre redisset, potest defendi in rem competere @1 donatori, si quid horum contigisset, interim autem ei cui donatum est. sed et si morte praeuentus sit is cui donatum est, adhuc quis dabit in rem donatori. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Qui mortis causa donauit, ipse ex paenitentia condictionem uel utilem actionem habet. @@&7Gaius& libro octauo ad edictum prouinciale. Mortis causa capitur, cum propter mortem alicuius capiendi occasio obuenit, exceptis his capiendi figuris quae proprio no-mine appellantur. certe enim et qui hereditario aut legati aut fideicommissi iure capit, ex morte alterius nanciscitur capiendi occasionem, sed quia proprio nomine hae species capiendi appellantur, ideo ab hac definitione separantur. Iuliano placet, licet soluendo non sit debitor, cui acceptum latum sit, uideri ei mortis causa donatum. Sine donatione autem capitur ueluti pecunia, quam statuliber aut legatarius alicui condicionis implendae gratia numerat, siue extraneus sit qui accepit siue heres. eodem numero est pecunia, quam quis in hoc accipit, ut uel adeat hereditatem uel non adeat, quique in hoc accipit pecuniam, ut legatum omittat. sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipu-latur, capitur sane mortis causa: cuius generis dotes recepticiae uocantur. rursus id, quod mortis causa donatur, aut in periculum mortis datur aut cogitationem mortalitatis, quod nos quandoque morituros intellegimus. Si iusseris mortis causa debitorem tuum mihi aut creditori meo expromittere decem, quid iuris esset quaeritur, si iste debitor soluendo non sit. et ait Iulianus, si ego stipulatus fuerim, tantam pecuniam uideri me cepisse, in quantum debitor soluendo fuisset: nam et si conualuisset, inquit, donator, obligationem dumtaxat debitoris recipere deberet. si uero creditor meus stipulatus fuerit, tantam uideri me pecuniam accepisse, in quantum a creditore meo liberatus essem. Per accepti quoque lationem egens debitor liberatus totam eam pecuniam, qua liberatus est, cepisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Non uidetur perfecta do-natio mortis causa facta, antequam mors insequatur. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Qui alienam rem mortis causa traditam usucepit, non ab eo uideretur cepisse, cuius res fuisset, sed ab eo, qui occasionem usu-capionis praestitisset. @@&7Marcellus& libro uicensimo octauo digestorum. Mortis causa donatio etiam sic constitui potest, ut quid stipuletur in annos singulos quoad uiueret, scilicet ut post mortem promissoris incipiat exactio. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Senatus censuit placere mortis causa donationes factas in eos, quos lex prohibet capere, in eadem causa haberi, in qua essent, quae testamento his legata essent, quibus capere per legem non liceret. ex hoc senatus consulto multae uariaeque quaestiones agitantur, de quibus pauca referamus. Donatio dicta est a dono quasi dono datum, rapta a Graeco: nam hi dicunt $DW=RON KAI\& @1 $DWREI=S3QAI.& Sed mortis causa donatio longe differt ab illa uera et absoluta donatione, quae ita proficiscitur, ut nullo casu reuocetur. et ibi qui donat illum potius quam se habere mauult: at is, qui mortis causa donat, se cogitat atque amore uitae recepisse potius quam dedisse mauult: et hoc est, quare uulgo dicatur: 'se potius habere uult, quam eum cui donat, illum deinde potius quam heredem suum'. Ergo qui mortis causa donat, qua parte se cogitat, negotium gerit, scilicet ut, cum conualuerit, reddatur sibi: nec dubitauerunt Cass[2i]2ani, quin condictione repeti possit quasi re non secuta propter hanc rationem, quod ea quae dantur aut ita dantur, ut aliquid facias, aut ut ego aliquid faciam, aut ut Lucius Ti[2ti]2us, aut ut aliquid optingat, et in istis condic[2t]2io sequitur. Mortis causa donatio fit multis modis: alias extra suspicionem ullius periculi a sano et in bona ualetudine posito et cui ex humana sorte mortis cogitatio est: alias ex metu mortis aut ex praesenti periculo aut ex futuro, si quidem terra marique, tam in pace quam in bello et tam domi quam militiae multis generibus mortis periculum metui potest. nam et sic potest donari, ut omnimodo ex ea ualitudine donatore mortuo res non reddatur, et ut reddatur, etiamsi prior ex eadem ualetudine decesserit, si tamen mutata uoluntate restitui sibi uoluerit. et sic donari potest, ut non aliter reddatur, quam si prior ille qui accepit decesserit. sic quoque potest donari mortis causa, ut nullo casu sit repetitio, id est ne si conualuerit quidem donator. Si quis societatem per donationem mortis causa inierit, dicendum est nullam societatem esse. Si duobus debitoribus mortis causa dona-turus creditor uni acceptum tulit et conualuerit, eligere potest, utri eorum condicat. Sed qui mortis causa in annos singulos pecuniam stipulatus est, non est similis ei, cui in annos singulos legatum est: nam licet multa essent legata, stipulatio tamen una est et condicio eius cui expromissum est semel intuenda est. @@&7Ulpianus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Quod condicionis im-plendae causa datur, licet non ex bonis mortui proficiscitur, capere tamen supra modum non poterit is, cui certum modum ad capiendum lex concessit. certe quod a statulibero condicionis implendae causa datur, indubitate modo leg[2e]2 concesso imputatur: sic tamen, si mortis tempore in peculio id habuit. ceterum si post mortem, uel etiam si alius pro eo dedit, quia non fuit ex his bonis, quae mortis tempore testator habuit, in eadem erunt causa, in qua sunt, quae a legatariis dantur. @@&7Idem& libro quinto decimo ad legem Iuliam et Papiam. Illud generaliter m[2e]2minisse oportebit donationes mortis causa factas legatis comparatas: quodcumque igitur in legatis iuris est, id in mortis causa donationibus erit accipiendum. Iulianus ait: si quis seruum mortis causa sibi donatum uendiderit et hoc uiuo donatore fecerit, pretii condictionem donator habebit, si conualuisset et hoc donator elegerit. alioquin et ipsum seruum restituere compellitur. @@&7Marcellus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Inter mortis causa @1 donationem et omnia, quae mortis causa quis ceperit, est earum rerum differentia: nam mortis causa donatur quod praesens praesenti dat, mortis causa capi intellegitur et quod non cadit i[2n]2 speciem donationis. etenim cum testamento quis suo Pamphilum seruum suum liberum esse iussit, si mihi decem dederit, nihil mihi donasse uidebitur, et tamen, si acce-pero a seruo decem, mortis causa accepisse me conuenit. idem accidit, quod quis sit heres institutus, si mihi decem dederit: nam accipiendo ab eo, qui heres institutus est, condicionis explendae eius causa, mortis causa capio. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Si is, cui mortis causa seruus donatus est, eum manumisit, tenetur condictione in pretium serui, quoniam scit posse sibi condici, si conualuerit donator. @@&7Papinianus& libro uicensimo nono quaestionum. Si mortis causa inter uirum et uxorem donatio facta sit, morte secuta reducitur ad id tempus donatio, quo interposita fuisset. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Quod statuliber uni ex heredibus de peculio dedit, ei qui accepit in Falcidiae rationem uenit et in hereditatis petitione, item ex Trebel-liano restituitur. ex peculio autem uidetur dari, quod statuliber donatum accepit et dedit. et quod ab alio nomine ipsius eo praesente datur, prope est, ut ab ipso datum intellegatur. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Seia cum bonis suis traditionibus factis Titio cognato donationis causa cessisset, usum fructum sibi recepit et conuenit, ut, si Titius ante ipsam uita decessisset, proprietas ad eam rediret, si postea superstitibus liberis Titii mortua fuisset, tunc ad eos bona pertinerent. igitur si res [2s]2ingulas heredes ȧLucii Titii uindicent, doli non inutiliter opponetur exceptio. bonae fidei autem iudicio constituto quaerebatur, an mulier promittere debeat se bona, cum moreretur, filiis Titii restituturam. incurrebat haesitatio non extorquendae donationis, quae nondum in perso-nam filiorum initium acceperat. sed numquid interposita cautione prior donatio, quae do-minio translato pridem perfecta est, propter legem in exordio datam retinetur, non secunda promittitur? utrum ergo certae condicionis donatio fuit an quae mortis consilium ac titulum haberet? sed denegari non potest mortis causa factam uideri. sequitur, ut soluta priore donatione, quoniam Seia Titio superstes fuit, sequens extorqueri uideatur. muliere denique postea diem functa liberi Titii si cautionem ex consensu mulieris acceperint, contributioni propter Falcidiam ex persona sua tenebuntur. Cum pater in extremis uitae constitutus emancipato filio quaedam sine ulla condicione redhibendi donasset ac fratres et coheredes eius bonis contribui donationes Falcidiae causa uellent, ius antiquum seruandum esse respondi: non enim ad alia constitutionem pertinere, quam quae lege certa donarentur et morte insecuta quodammodo bonis aufer[2r]2entur spe retinendi perempta: eum autem, qui absolute donaret, non tam mortis causa quam morientem donare. @@&7Neratius& libro primo responsorum. &7Fulcinius&: inter uirum et uxorem mortis causa donationem ita fieri, si donator iustissimum mortis metum habeat. &7Neratius&: sufficere existimationem donantis hanc esse, ut moriturum se putet: quam iuste nec ne susceperit, non quaerendum. quod magis tuendum est. @@&7Paulus& libro primo manualium. Si seruo mortis causa donatum sit, uidea-mus, c[2u]2ius mors in[2s]2pici debeat, ut sit locus condictioni, domini an ipsius serui. sed magis eius inspicienda est, cui donatum esset. sed tamen post mortem ante apertas tabulas testamenti manumissum haec donatio non sequitur. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS}1 @@@@{1DE MANUMISSIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro sexto ad Sabinum. Placuit eum, qui calendis Ianuariis natus [2est]2, post sextam noctis pridie kalendas, quasi annum uicensimum compleuerit, posse manumittere: non enim maiori uiginti annis permitti manumittere, sed minorem manumittere uetari: iam autem minor non est, qui diem supremum agit anni uicensimi. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Sabinum. Si heres deliberante lega-tario seruum legatum manumiserit, mox legatarius repudiauerit, manumissum liberum fore placet. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Seruus pignori datus, etiamsi debitor locuples [2est]2, manumitti non potest. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Is qui suis nummis emitur epistula di-uorum fratrum ad Urbium Maximum in eam condicionem redigitur, ut libertatem adi-piscatur. Et primo quidem nummis suis non proprie uidetur emptus dici, cum suos num-mos seruus habere non possit: uerum coniuentibus oculis credendum est suis nummis eum redemptum, cum non nummis eius, qui eum redemit, comparatur. proinde siue ex peculio, quod ad uenditorem pertinet, siue ex aduenticio lucro, siue etiam amici beneficio uel libe-ralitate uel prorogante eo uel repromittente uel se delegante uel in se recipiente debitum redemptus sit, credendum est suis nummis eum redemptum: satis est enim, quod is, qui emptioni suum nomen accommodauerit, nihil de suo inpendit. Si ab ignoto emptus sit, postea autem pretium suum optulerit, dicendum erit non esse audiendum: ab initio enim hoc agi debet, ut imaginaria fieret emptio et per fidem contractus inter emptorem et seruum agatur. Siue igitur non hoc ab initio esset actum, ut suis nummis redimeretur, siue hoc acto nummos seruus non dedit, cessabit libertas. Unde quaeri poterit, si, cum hoc ab initio [2e]2sset actum, emptor festinauit et pretium numerauit, an postea ei satisfacto seruus constitutione uti possit: et puto posse. Proinde et si ei nummos prorogauit emptor, cum ei pariauerit, poterit ad libertatem peruenire. Siue autem exprimetur in contractu (uelut in emptione) hoc 'ut manumittatur' siue non exprimatur, uerius est libertatem com-petere. Ergo et si forte quis sic comparauerit suis nummis, ne eum manumittat, benigna @1 est opinio dicentium hunc ad libertatem peruenire, cum et nomen emptionis imaginarius iste emptor accommodet et praeterea nihil ei absit. Nihil autem interest, a quo quis suis nummis ematur, a fisco uel ciuitate uel a priuato, cuiusque sit sexus is qui emit. sed et si minor sit uiginti annis qui uendidit, interueniet constitutio. nec comparantis quidem aetas spectatur: nam et si pupillus emat, aequum est eum fidem implere, cum sine damno eius hoc sit futurum. idem et si seruus est. In illis sane seruis non interuenit constitutio, qui in totum perduci ad libertatem non possunt, ut puta si exportandus uel hac lege ue-nierit (uel testamento hanc condicionem acceperat), ne umquam manumitteretur. Suis autem nummis redemptus etsi totum pretium non numerauit, ex operis tamen ipsius ac-cesserit aliquid, ut repleri pretium possit, uel si quid suo merito adquisierit, dicendum est libertatem competere. Quod si partem suis nummis redimeret, cum partem serui ha-beret, ad constitutionem non pertinebit, non magis quam qui, cum proprietatem haberet, usum fructum redemit. Sed qui, cum fructuarius esset, proprietatem redemit, in ea con-dicione est, ut ad constitutionem pertineret. Sed et si duo seruum redemerint, alter pro-priis nummis, alter nummis serui, dicendum erit constitutionem cessare: nisi forte is qui propriis nummis redemit manumittere fuerit paratus. Sed et si partem quis redemit, pars altera ex causa lucratiua accesserit, dicendum erit constitutionem locum habere. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Si quis dicat se suis nummis emptum, potest consistere cum domino suo, cuius in fidem confugit, et queri, quod ab eo non manumittatur, Romae quidem apud praefectum urbis, in prouinciis uero apud prae-sides ex sacris constitutionibus diuorum fratrum, sub ea tamen denuntiatione, ut is seruus, qui hoc intenderit nec inpleuerit, in opus metalli detur, nisi forte dominus reddi eum sibi maluerit, utique non maiorem ex ea causa poenam constituturus. Sed et si rationibus redditis liber esse iussus fuerit, arbiter in[2ter]2 seruum et dominum, id est heredem, datur de rationibus excutiendis. @@&7Alfenus Uarus& libro quarto digestorum. Seruus pecuniam ob libertatem pactus erat et eam domino dederat: dominus prius quam eum manumitteret, mortuus erat testamentoque liberum esse iusserat et ei peculium suum legauerat. consulebat, quam pe-cuniam domino dedisset ob libertatem, an eam sibi heredes patroni reddere deberent necne. respondit, si eam pecuniam dominus, posteaquam accepisset, in suae pecuniae ra-tionem habuisset, statim desisse eius peculii esse: sed si interea, dum eum manumitteret, acceptum seruo rettulisset, uideri peculii fuisse et debere heredes eam pecuniam manumisso reddere. @@&7Idem& libro septimo digestorum. Duo filii familias peculiares seruos separatim uterque habebant: ex his alter seruulum suum peculiarem uiuo patre manumisit: pater utrique testamento peculium praelegauerat. quaerebatur, seruus iste utrum amborum, an eius a quo manumissus erat libertus esset. respondit, si prius testamentum pater fecisset, quam filius eum liberum esse iussisset, unius esse libertum, ideo quod eum quoque in peculio legasse uideretur: sed si postea testamentum pater fecisset, non uideri eam mentem @1 eius fuisse, ut eum, qui manumissus esset, legaret eumque seruum, quoniam praelegatus non esset, mortuo patre amborum seruum fuisse. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Qui poenae serui efficiuntur, indubitate manumittere non possunt, quia et ipsi serui sunt. Sed nec rei capitalium crimi-num manumittere seruos suos possunt, ut et senatus censuit. Diuus quoque Pius Calpurnio rescripsit libertates ab eo, qui iam lege Cornelia damnatus esset uel, cum futurum prospi-ceret ut damnaretur, seruis datas non competere. Sed ne quidem illos ad iustam liber-Ȩtatem peruenire diuus Hadrianus rescripsit, qui ideo manumissi sunt, ut crimini subtra-herentur. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Seruus hac lege uenditus, ne manumit-tatur, uel testamento prohibitus manumitti, uel a praefecto uel a praeside prohibitus ob aliquod delictum manumitti ad libertatem perduci non potest. @@&7Idem& imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum ex libris sex libro secundo. Aelianus debitor fiscalis Euemeriam ancillam ante annos multos emerat hac lege, ut manumitteret, eamque manumiserat: procurator cum bona debitoris non sufficientia quaereret, etiam Euemeriae status quaestionem faciebat. placuit non esse iuri fiscali locum, quo omnia bona debitorum iure pignoris tenerentur, quia ea lege empta est, et, si non manumitteretur, ex constitutione diui Marci ad libertatem perueniret. @@&7Idem& libro sexagensimo quarto ad edictum. Seruum, qui sub condicione legatus est, interim heres manumittendo liberum non facit. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad edictum. Lege Fabia prohibetur seruus, qui plagium admisit, pro quo dominus poenam intulit, intra decem annos manumitti. in hoc tamen non testamenti facti tempus, sed mortis intuebimur. @@&7Pomponius& libro primo ex Plautio. Seruus furiosi ab adgnato curatore ma-numitti non potest, quia in administratione patrimonii manumissio non est. si autem ex fideicommissi causa deberet libertatem furiosus, dubitationis tollendae causa ab adgnato tradendum seruum, ut ab eo cui traditus esset manumittatur, Octauenus ait. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. Apud eum, cui par imperium est, manu-mittere non possumus: sed praetor apud consulem manumittere potest. Impe-rator cum seruum manumittit, non uindictam imponit, sed cum uoluit, fit liber is qui manumittitur ex lege Augusti. @@&7Marcellus& libro uicensimo tertio digestorum. Mortis causa seruum manu-mitti posse non est dubitandum. quod non ita tibi intellegendum est, ut ita liber esse iubeatur, ut, si conualuerit dominus, non fiat liber, sed quemadmodum si uindicta eum liberaret absolute, scilicet quia moriturum se putet, mors eius exspectabitur, similiter et in hac specie in extremum tempus manumissoris uitae confertur libertas, durante scilicet (propter mortis causae tacitam condicionem) uoluntate manumissoris: quemadmodum cum rem ita tradiderit, ut moriente eo fieret accipientis, quae ita demum alienatur, si donator in eadem permanserit uoluntate. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Si consentiente patre filius minor annis @1 uiginti seruum eius manumiserit, patris faciet libertum et ua[2c]2at causae probatio ob patris consensum. @@&7Idem& libro sexto regularum. Serui, quos filius familias in castris quaesiit, non in patris familia computabuntur: nec enim pater tales filii seruos manumittere poterit. @@&7Gaius& libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. Eum qui uenierit uen-ditor et promiss[2or]2 quem promiserit manumittere possunt. @@&7Papinianus& libro trigensimo quaestionum. Si quis ab alio nummos acceperit, ut seruum suum manumittat, etiam ab inuito libertas extorqueri potest, licet plerumque pecunia eius numerata sit, maxime si frater uel pater naturalis pecuniam dedit: uidebitur enim similis ei qui suis nummis redemptus est. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Causam minor uiginti annis, qui seruum donatum manumittendi gratia accepit, ex abundanti probat post diui Marci litteras ad Aufidium Uictorinum: etenim, si non manumiserit, ad libertatem seruus perueniet. Non idem in fideicommissaria libertate iuris est, cuius causam minor debet probare: nam libertas nisi ita manumisso non competit. Puellam ea lege uendidit, ut post annum ab emptore manumitteretur: quod si non manumisisset, conuenit, uti manum iniceret aut decem aureos emptor daret. non seruata fide nihilo minus liberam ex sententia constitutionis fieri respondit, quoniam manus iniectio plerumque auxilii ferendi causa interuenit: itaque nec pecunia petetur, cum emolumentum legis uoluntatem uenditoris secutum sit. Tempore alienationis conuenit, ut homo libertatis causa traditus post quintum annum impletum ma-numitteretur et ut certam mercedem interea menstruam praeberet. condicionem libertati mercedes non facere, sed obsequio temporariae seruitutis modum praestitutum esse respondi: neque enim in omnibus libertatis causa traditum comparari statuliber[2o]2. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Seruum dotalem uir qui soluendo est constante matrimonio manumittere potest: si autem soluendo non est, licet alios creditores non habeat, libertas serui impedietur, ut constante matrimonio deberi dos in-tellegatur. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Nepos ex filio uolun-tate aui ut filius uoluntate patris potest manumittere, sed manumissus patris uel aui li-bertus est. @@[2&7Paulus&]2 libro quinto decimo responsorum. Gaius Seius Pamphilam hac lege emit, ut intra annum manumitteretur: deinde intra annum Seius seruus pronuntiatus est: quaero, an ex lege uenditionis finito anno Pamphila libertatem consecuta sit. Paulus respondit, cum ea condicione ancillam emptam domino adquisitam, cum qua condicione uenisse proponeretur. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Lege Iunia P[2e]2tronia, si dis-sonantes pares iudicum existant sententiae, pro libertate pronuntiari iussum. Sed et si testes non dispari numero tam pro libertate quam contra libertatem dixerint, pro libertate pronuntiandum esse saepe constitutum est. @1 @@&7Gaius& libro primo de manumissionibus. Iuris ratio efficit, ut infantibus quoque competat libertas. @@&7Iauolenus& libro quarto ex posterioribus Labeonis. Seruum furiosum omni genere manumissum ad libertatem perduci putat posse Labeo. @@@@{1DE MANUMISSIS UINDICTA}1 @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Apud praetorem eundemque tutorem posse pupillum ipso auctore manumittere constat. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si minor sit annis uiginti fructua-rius, an consentire libertati possit? et puto consentiendo posse ad libertatem perducere. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Si heres seruum legatum manumittat, mox repudiet legatarius, retro competit libertas. idemque est et si duobus pure seruus legetur et post alterius manumissionem alter repudiauerit: nam et hic retro libertas competit. @@&7Iulianus& libro quadragensimo secundo digestorum. Si pater filio permiserit seruum manumittere et interim decesserit intestato, deinde filius ignorans patrem suum mortuum libertatem imposuerit, libertas seruo fauore libertatis contingit, cum non appareat mutata esse domini uoluntas. sin autem ignorante filio uetuisset pater per nuntium et antequam filius certior fieret, seruum manumississet, liber non fit. nam ut filio manumittente seruus ad libertatem perueniat, durare oportet patris uoluntatem: nam si mutata fuerit, non erit uerum uolente patre filium manumississe. Quotiens dominus seruum manumittat, quamuis existimet alienum esse eum, nihilo minus uerum est uolun-tate domini seruum manumissum et ideo liber erit. et ex contrario si se Stichus non pu-taret manumittentis esse, nihilo minus libertatem contingere. plus enim in re est, quam in existimatione et utroque casu uerum est Stichum uoluntate domini manumissum esse. idemque iuris est et si dominus et seruus in eo errore essent, ut neque ille se dominum nec hic se seruum eius putaret. Minor uiginti annis dominus nec communem quidem ser-uum sine consilio recte manumittit. &7Paulus& notat: sed si pignori obligatum sibi minor uiginti annis manumitti patiatur, recte manumittitur, quia non tam manumittere is quam non impedire manumittentem intellegitur. @@&7Iulianus& eodem libro. An apud se manumittere possit is qui consilium prae-beat, saepe quaesitum est. ego, qu[2i]2 meminissem Iauolenum praeceptorem meum et in Africa et in Syria seruos suos manumississe, cum consilium praeberet, exemplum eius secutus et in praetura et consulatu meo quosdam ex seruis meis uindicta liberaui et qui-busdam praetoribus consulentibus me idem suasi. Ȩ@@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Seruus communis quin a mino-ribus uiginti annis dominis possit apud consilium manumitti, quamuis unus ex sociis cau-sam adprobauerit, dubium non est. @@&7Gaius& libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. Non est omnino ne-cesse pro tribunali manumittere: itaque plerumque in transitu serui manumitti solent, cum @1 aut lauandi aut gestandi aut ludorum gratia prodierit praetor aut proconsul legatusue Caesaris. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Ego cum in uilla cum praetore fuissem, passus sum apud eum manumitti, etsi lictoris praesentia non esset. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Iusta causa manumissionis est, si periculo uitae infamiaeue dominum seruus liberauerit. Sciendum est, qualiscumque causa probata sit et recepta, libertatem tribuere oportere: nam diuus Pius rescripsit causas probatas reuocari non oporte[2re]2, dum ne alienum seruum possit quis manumittere: nam causae probation[2i]2 contradicendum, non etiam causa iam probata retractanda est. @@&7Idem& libro tertio regularum. Surdi uel muti patris filius iussu eius manu-mittere potest: furiosi uero filius non potest manumittere. @@&7Ulpianus& libro sexto de officio proconsulis. Si minor annis uiginti manu-mittit, huiusmodi solent causae manumissionis recipi: si filius filiaue frater sororue natu-ralis sit @@&7Idem& libro secundo ad legem Aeliam Sentiam. uel si sanguine eum con-tingit (habetur enim ratio cognationis): @@&7Idem& libro de officio proconsulis. si collactaneus, si educator, si paedagogus ipsius, si nutrix, uel filius filiaue cuius eorum, uel alumnus, uel capsarius (id est qui portat libros), uel si in hoc manumittatur, ut procurator sit, dummodo non minor annis decem et octo sit. praeterea et illud exigitur, ut non utique unum seruum habeat, qui manu-mittit. item si matrimonii causa uirgo uel mulier manumittatur, exacto prius iureiurando, ut intra sex menses uxorem eam duci oporteat: ita enim senatus censuit. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Alumnos magis mulieribus conueniens est manumittere: sed et in uiris receptum est satisque est permitti eum manumitti, in quo nutriendo propensiorem animum fecerint. Sunt qui putant etiam feminas posse matri-monii causa manumittere, sed ita, si forte conseruus suus in hoc ei legatus est. et si spado uelit matrimonii causa manumittere, potest: non idem est in castrato. @@&7Paulus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Etiam condicionis implendae causa minori uiginti annis manumittere permittendum est, ueluti si quis ita heres institutus sit, [2si]2 seruum ad libertatem perduxerit. Ex praeterito tempore plures causae esse pos-sunt, ueluti quod dominum in proelio adiuuauerit, contra latrones tuitus sit, quod aegrum sanauerit, quod insidias detexerit. et longum est, si exequi uoluerimus, quia multa merita incidere possunt, quibus honestum sit libertatem cum decreto praestare: quas aestimare debebit is, apud quem de ea re agatur. Plures uindicta pariter manumitti possunt et suf-ficit praesentia seruorum, ut uel plures manumitti possint. Absens quoque causam pro-bare per procuratorem poterit. Si duo matrimonii causa manumittent, recipi causa non debet. Hi qui in Italia uel alia prouincia domicilium habent, apud alterius prouinciae praesidem consilio adhibito manumittere possunt. @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Aeliam Sentiam. Illud in causis probandis meminisse iudices oportet, ut non ex luxuria, sed ex affectu descendentes causas probent: neque enim deliciis, sed iustis affectionibus dedisse iustam libertatem legem Aeliam Sen- @1 tiam credendum. Si quis minori uiginti annis hac lege seruum dederit aut pretio accepto uel donationis causa, ut eum liberum faciat, potest ille causam manumissionis istius pro-bare, hoc ipsum allegans legem datam, et perducere ad libertatem: ergo hic debet osten-dere hoc inter ipsos actum, ut proinde uel ex lege donationis uel ex affectione eius qui dedit res aestimetur. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Apud proconsulem, postquam urbem egressus est, uindicta manumittere possumus: sed et apud legatum eius manumittere possumus. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. Apud filium familias magistratum manumitti potest, etiamsi ipse filius familias manumittere non potest. Apud collegam suum praetor manumittere non potest. Filius quoque uoluntate patris apud pa-trem manumittere poterit. @@&7Celsus& libro uicensimo nono digestorum. Si minor annis apud consilium matrimonii causa praegnatem manumiserit eaque interim pepererit, in pendenti erit, seruus an liber sit, quem ea peperit. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Si rogatus sit minor uiginti quinque annis manumittere per fideicommissum, incunctanter debet ei permitti, nisi si proprium seruum rogatus fuit manumittere: hic enim conferenda erit quantitas emolumenti, quae ad eum peruenit ex iudicio eius qui rogauit, cum pretio eorum quos rogatus est manumittere. Sed et si hac lege ei seruus fuerit donatus, ut manumittatur, permittendum erit manumittere, ne constitutio diui Marci superueniens cunctationem consulis dirimat. Matrimonii causa manumittere si quis uelit et is sit, qui non indigne huiusmodi condicionis uxorem sortiturus sit, erit ei concedendum. Mulieri quoque uolenti suum filium naturalem uel quem ex supra scriptis manumittere permittendum esse Marcellus scribit. Consul apud se potest manumittere, etiamsi euenerit, ut minor annis uiginti sit. @@&7Modestinus& libro primo pandectarum. Apud praefectum Aegypti possum seruum manu-mittere ex constitutione diui Augusti. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Pater ex prouincia ad filium sciens Romae agentem epistulam fecit, quae permisit ei, quem uellet ex seruis, quos in ministerio secum hic habebat, uindicta liberare: post quam filius Stichum manumisit apud praetorem: quaero, an fecerit liberum. respondi: quare non hoc concessum credamus patri, ut per-mittere possit filio ex his, quos in ministerio haberet, manumittere? solam enim electionem filio concessit, ceterum ipse manumittit. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Manumissio per lictores hodie domino tacente expediri solet, et uerba sollemnia licet non dicantur, ut dicta accipiuntur. @@&7Paulus& libro secundo ad Neratium. Pupillus qui infans non est apud con-silium recte manumittit. &7Paulus&: scilicet tutore auctore, ita tamen, ut peculium eum non sequatur. @@&7Gaius& libro primo de manumissionibus. Si tutoris habendi causa pupillus @1 manumittat, probation[2i]2 esse causam Fufidius ait. Nerua filius contra sentit, quod uerius est: namque perabsurdum est in eligendo tutore firmum uideri esse iudicium pupilli, cuius in omnibus rebus ut infirmum iudicium tutore auctore regitur. @@@@{1DE MANUMISSIONIBUS QUAE SERUIS AD UNIUERSITATEM @@@@PERTINENTIBUS IMPONUNTUR}1 @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Diuus Marcus omnibus collegiis, quibus coeundi ius est, manumittendi potestatem dedit: @@&7Idem& libro quarto decimo ad Sabinum. quare hi quoque legitimam heredi-tatem liberti uindicabunt. @@&7Papinianus& libro quarto decimo responsorum. Seruus ciuitatis iure manumis-sus non ademptum peculium retinet ideoque debitor ei soluendo liberatur. @@@@{1DE MANUMISSIS TESTAMENTO}1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Cum saepius datur seruo libertas, placet eam fauore ualere, ex qua peruenit ad libertatem. @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Si quis ita heredem instituerit 'Titius heres esto. si Titius heres non erit, Stichus heres esto. Stichus liber esto', non esse Stichum liberum Aristo ait Titio herede existente. mihi uidetur posse dici liberum fore, quasi non utique alio gradu acceperit libertatem, sed dupliciter: quo iure utimur. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Nec militi minori annis uiginti permittitur posse testamento suo seruum manumittere. @@&7Idem& libro secundo ad Sabinum. Si quis ita scripserit 'Stichus liber esto Ȩeique [2heres]2 meus decem dato', nulla dubitatio est, quin debeantur etiam, si eum pater familias uiuus manumiserit. Sed et si sic: 'Stichus liber esto' siue statim siue post tem-pus 'eique, cum liber erit, heres meus decem dato', idem dicendum est. Illud constabit, si libertate data sic fuerit legatum 'eique, si eum uindicta liberauero, heres meus decem dato', licet ex nimia suptilitate separatum est a testamento, attamen humanitatis intuitu ualebit legatum, si uiuus eum manumiserit. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. In libertatibus leuissima scriptura spectanda est, ut, si plures sint, quae manumisso facilior sit, ea leuissima intellegatur: sed in fidei-commissariis libertatibus nouissim[2a]2 scriptura spectatur. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad Sabinum. Si fructuarium dominus proprie- @1 tatis heredem scripserit et seruo sub condicione sit libertas data: quoniam interim fit he-redis, confusione facta usus fructus, si extiterit condicio, perueniet ad libertatem. @@&7Idem& libro nono decimo ad Sabinum. Neratius scribit eius, cui libertas sic data est 'si mihi nullus filius erit cum moriar, Stichus liber esto', impediri libertatem po-stumo nato. sed dum speratur nasci, utrum in seruitute remanere dicimus an uero ex postfacto respondemus retro liberum fuisse nullo filio nato? quod magis arbitror probandum. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si ita sit scriptum: 'Stichus, si rationes diligenter tractasse uidebitur, liber esto', diligentiam desiderandam, quae domino, non quae seruo erit utilis, coniuncta fidei bonae et in reliquis quoque reddendis. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Si quis ita legatus sit, ut manumittatur, si manumissus non fuerit, liber esse iussus est eique legetur: et libertatem competere et legatum deberi saepe responsum est. Quod constitutum est uetitum in testa-mento ad libertatem, perduci non posse manumitti, hoc ad eos pertinere puto, qui testatoris fuerunt uel heredis: seruo enim alieno id irrogari non poterit. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Si peculium praelegatum est et uicarius liber esse iussus sit, liberum eum esse constat. multum enim interest inter genus et spe-ciem: speciem enim eximi de genere placet: quod est in peculio legato et uicario manumisso. Si seruus legatus liber esse iussus est, liber est. sed si prius liber esse ius-sus, postea legatus sit, si quidem euidens uoluntas sit testatoris, quod ademit libertatem, cum placeat hodie etiam libertatem adimi posse, legato eum cedere puto: quod si in ob-scuro sit, tunc fauorabilius respondetur liberum fore. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Si legato seruo fideicommissa libertas relicta est, uel heres uel legatarius eum cogitur manumittere. 'Si Stichus et Pamphilus decem dederi[2n]2t, liberi sunto': potest alter quinque dando liber esse, quamuis alter non dederit. Cum testamento seruus liber esse iussus est, uel uno ex pluribus heredibus insti-tutis adeunte hereditatem statim liber est. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad edictum. Si quis libertatem sub iuris-iurandi condicione reliquerit, edicto praetoris locus non erit, ut iurisiurandi condicio re-mittatur, et merito: nam si quis remiserit condicionem libertatis, ipsam libertatem impedit, dum competere aliter non potest, quam si paritum fuerit condicioni. Proinde et si lega-tum quis cum libertate acceperit, non aliter legatum habebit, nisi condicioni iurisiurandi paruerit. Sed si pure libertatem acceperit, legatum sub iurisiurandi condicione, putat Iu-lianus libro trigensimo primo digestorum remitti ei condicionem iurisiurandi. Idem puto dicendum et si libertat[2i]2 quoque iniecta condicio sit, sed testator eum uiuus manumiserit: nam et hic condicio legati remittetur. @@&7Idem& libro quinto disputationum. Si ita fuerit seruis duobus libertas data, si insulam aedificauerint uel si statuam posuerint, diuidi haec condicio non poterit. solum-modo illud habebit dubitationem, an altero faciente satisfactum uoluntati uideatur ideoque ad libertatem perueniat: quod magis est, nisi aliud expressit testator. faciendo tamen sibi condicionem impleuit, alteri non: quin immo extinguitur ei condicio: nec enim amplius parere condicioni potest, cum semel expleta sit. Idem quaeri potest et si fabris duobus uel pictoribus, si membrum depi[2n]2xissent uel si fabricassent nauem, quid adscriptum sit: nam uoluntatis erit quaestio, num alteri alterius facti condi[2c]2ionem iunxerit: quae res @1 efficit, ut, quod alter cessat, alteri quoque, qui facere paratus est, condicio deficiat. quod si ex his, quae scripsit uel dixit, ostenditur contentus esse testator uel alterum facere, res erit expedita: nam alter faciendo aut et sibi et socio proderit aut sibi tantum, prout uo-luisse testatorem apparuerit. Haec quaestio et in eo tractatur, si quis libertatem dederit seruis duobus, si rationes reddiderint. Iulianus enim tractat, si alter reddere sit paratus, alter non sit, an alter per alterum impediatur: et rectissime ait, si quidem separatim rationes gesserunt, sufficere ad libertatem adipiscendam ei qui suas rationes reddit: si uero simul, non alias uideri alterum paruisse, nisi utriusque reliqua ex-soluerit. in reliquis accipere debemus, ut et ipsa uolumina rationum reddantur. Sed et si ancilla cum filiis libera esse iussa sit, etsi nullos habeat, erit libera: uel si habeat quidem, filii autem eius ad libertatem pertinere non possint, idem erit dicendum: et si ipsa libera esse non possit, filii tamen eius peruenient ad libertatem. nam haec adiectio 'cum filiis' non facit condicionem, nisi mihi proponas aliam sententiam testatoris fuisse: tunc enim pro condicione erunt haec uerba accipienda. condicionem autem non facere argumento est et edictum praetoris, quo ita cauetur 'uentrem cum liberis in possessionem esse iubebo': placet enim, etsi nulli liberi sint, uentrem tamen ex edicto in possessionem mittendum. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Cum seruus pure liber scribitur et heres sub condicione, placet deficiente condicione habere eum libertatem. @@&7Iulianus& libro trigensimo secundo digestorum. 'Stichum Sempronio do lego. si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, idem Stichus liber esto.' quaesitum est, quid iuris sit. respondit hoc modo libertate data 'si Sempronius non manumiserit, Stichus liber esto' Sempronium, nisi Manumiserit, nihil iuris in Stichum habiturum, sed liberum eum futurum. @@&7Idem& libro trigensimo sexto digestorum. Si ita scriptum fuerit: 'cum Titius annorum triginta erit, Stichus liber esto eique heres meus fundum dato' et Titius, ante-quam ad annum trigensimum perueniret, decesserit, Sticho libertas competet, sed legatum non debebitur. nam fauore libertatis receptum est, ut mortuo Titio tempus superesse uide-retur, quo impleto libertas contingeret: circa legatum defecisse condicio uisa est. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo digesto-rum. Libertas, quae in ultimum uitae tempus confertur, ueluti 'Stichus cum morietur, liber esto', nullius momenti existimanda est. Haec autem scriptura 'Stichus si Capi-tolium non ascenderit, liber esto' ita accipienda est 'si cum primum potuerit, Capitolium non ascenderit': isto enim modo perueniet Stichus ad libertatem, si facultate data ascendendi Capitolium abstinuerit. H[2a]2c scriptura testamenti 'Pamphilus liber esto, ita ut filiis meis rationem reddat' an sub condicione libertas data uideretur, quaesitum est. respondi pure quidem datam libertatem et illam adiectionem 'ita ut rationes reddat' condicionem libertati non inicere: tamen quia manifesta uoluntas testantis exprimeretur, cogendum eum ad ra-tiones reddendas. Post annos indistincte liber esse iussus post biennium liber erit: idque et fauor libertatis exigit, et uerba p[2a]2tiuntur: nisi si aliud sensisse patrem fa-milias manifestissimis ration[2i]2bus is, a quo libertas relicta est, probauerit. @1 @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Qui duos heredes instituebat, post alterius mortem seruum liberum esse iusserat: is ex cuius morte libertas pendebat, Ȩuiuo testatore decesserat. Sabinus respondit liberum futurum. Haec condicio 'cum moriar, liber esto' uitae tempus complectitur et idcirco inutilis esse uidetur. sed melius est uerba benignius interpretari, ut post mortem suam uideatur testator ei libertatem reliquisse. Sed multo magis haec 'ad annum liber esto' uel ita accipi potest 'post annum, quam moriar, liber esto' et, licet hoc modo accipiatur 'post annum, quam hoc testamentum factum erit, liber esto', si euenerit, ut intra annum testator deced[2a]2t, inutilis non erit. @@&7Idem& libro tertio ad Urseium Ferocem. Quidam heredem suum rogauerat, ut seruum manumitteret: deinde, si heres eum non manumiserit, liberum eum esse iusserat eique legauerat: heres eum manumissit. plerique existimant hunc ex testamento libertatem consequi: secundum hoc legatum quoque ei debetur. @@&7Africanus& libro primo quaestionum. Seruos legauit et cauit ita: 'rogo, si te promeruerunt, dignos eos libertate existimes'. praetoris hae partes sunt, ut cogat liber-tatem praestari, nisi si quid tale hi serui admiserint, ut indigni sint, quo libertatem con-sequantur, non etiam ut talia officia ab his exigantur, pro quibus libertatem mereri debent. arbitrium tamen eius erit qui rogatus sit, quo tempore quemque uelit manumittere, ita ut, si uiuus non manumississet, heres eius statim libertatem praestare cogatur. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. 'Stichus, immo Pamphilus liber esto.' Pam-philum liberum futurum respondit: quodammodo enim emendasse errorem suum testatorem. idemque iuris fore etiam, si ita scriptum fuerit: 'Stichus liber esto, immo Pamphilus liber esto'. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Qui filium impuberem heredem instituit, Stichum ratione argenti, quod sub cura eius esset, reddita liberum esse iusserat: is seruus parte argenti subtracta cum tutore diuisit atque ita tutor ei parem rationem adscripsit. con-sultus, an Stichus liber esset, respondit non esse liberum: nam quod alioquin placeat, si statuliber pecuniam dare iussus tutori det uel per tutorem stet, quo minus condicioni pa-reatur, peruenire eum ad libertatem, ita accipiendum, ut bona fide et citra fraudem statu-liberi et tutoris id fiat, sicut et in alienationibus rerum pupillarium seruatur. itaque et si offerente statulibero pecuniam tutor in fraudem pupilli accipere nolit, non aliter libertatem contingere, quam si seruus fraude careat. eademque et de curatore dicenda. item quae-situm est, rationem argenti reddere iussus in quem modum intellegendus sit condicioni paruisse, id est an, si quaedam uasa sine culpa eius perierint atque ita reliqua uasa heredi bona fide adsignauerit, perueniat ad libertatem. respondit peruenturum: nam sufficere, si ex aequo et bono rationem reddat: denique quam rationem bonus pater familias reciperet, ea heredi reddita impletam condicionem uideri. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Testamento manumissus ita demum fit liber, si testamentum ualeat et ex eo adita sit hereditas, uel si quis omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem. Testamento data libertas competit pure quidem data statim, quam adita fuerit hereditas uel ab uno ex heredibus: si in diem autem libertas data est uel sub condicione, tunc competit libertas, cum dies uenerit uel condicio extiterit. @@&7Gaius& libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. Nominatim uidentur liberi esse iussi, qui uel ex artificio uel officio uel quolibet alio modo euidenter denotati essent, ueluti 'dispensator meus' 'cellarius meus' 'cocus meus' 'Pamphili serui mei filius'. @@&7Ulpianus& libro quarto regularum. Testamento liber esse iussus tum fit liber, cum adita fuerit hereditas qualibet ex parte, si modo ab eo gradu, quo liber esse iussus est, adita fuerit et pure quis manumissus sit. @1 @@&7Marcianus& libro primo regularum. Diuus Pius et diui fratres fauorabiliter rescripserunt, cum seruo cum libertate substituto legatum erat, si heres non esset, non adscripta libertate, perinde haberi, atque si adscripta esset et libertas. @@&7Paulus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Qui potuerint apud consilium manumittendo ad libertatem perducere, possunt etiam necessarium heredem fecere, ut haec ipsa necessitas probabilem faciat manumissionem. @@&7Idem& libro singulari de iure codicillorum. 'Stichus, si codicillis eum non uetuero liberum esse, liber esto': sic est atque si diceret: 'Stichus, si in Capitolium non ascendero, liber esto': nam et heres sic institui potest. @@&7Scaeuola& libro uicensimo tertio digestorum. Uxorem praegnatem repudiauerat et aliam duxerat: prior enixa filium exposuit: hic sublatus ab alio educatus est nomine patris uoci-tatus usque: ad uitae tempus patris tam ab eo quam a matre, an uiuorum numero esset, ignorabatur: mortuo patre testamentoque eius, quo filius neque exheredatus neque heres institutus sit, recitato filius et a matre et ab auia paterna adgnitus hereditatem patris ab intestato quasi legitimus possidet. quaesitum est, hi qui testamento libertatem acceperunt utrum liberi an serui sint. respondit filium quidem nihil praeiudicii passum fuisse, si pater eum ignorauit, et ideo, cum in potestate et ignorantis patris esset, testamentum non ua-lere. serui autem manumissi si per quinquennium in libertate morati sunt, semel datam libertatem infirmari contrarium studium fauore libertatis est. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Si serui qui apud hostes sunt liberi esse iussi sunt, ad libertatem perueniunt, quamuis neque testamenti neque mortis tempore testantis, sed hostium fuerunt. @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. Cum ex pluribus eodem nomine seruis unus liber iussus non appareat qui sit, nullus liber est. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Sciendum est necessario herede existente, quamuis se abstineat, tamen libertates competere, si modo non in frau-dem legis Aeliae Sentiae datae fuerint. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Libertas ad tempus dari non potest, @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. ideoque si ita scriptum sit 'Stichus usque ad annos decem liber esto', temporis adiectio superuacua est. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad edictum. Seruius existimabat iis posse seruis dari testamento directam libertatem, qui utroque tempore, et quo testamentum fit et quo moritur, testatoris fuerunt: quae sententia uera est. @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Seruum testamento ita manumisi: 'si iura-uerit se Cornelio filio meo decem operarum daturum, liber esto': quaeritur, quid iuris sit. et sciendum est iurando seruum condicionem implere, sed non teneri operarum nomine, quia nisi post manumissionem iuret, non obligatur. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Nominatim codicillis manumissus uidetur ser-uus, cuius nomen testamento continetur. @@&7Idem& libro duodecimo ad Plautium. Libertas testamento seruo ita dari potest: 'cum per leges licebit, liber esto'. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. 'Stichus seruus meus, si eum heres alienauerit, liber esto': inutiliter libertas datur, quia in id tempus confertur, quo alienus @1 futurus sit. nec contrarium est, quod statuliber, etiamsi uenierit, ex testamento libertatem consequitur: [2qui]2ppe utiliter libertas data facto heredis non peremitur. aut quid in legato eo modo dato dicemus? diuersum enim nulla ratione dicetur: nam inter libertatem et legatum, quantum ad hanc causam, nihil distat. igitur nec si[2c]2 rect[2e]2 dabitur libertas 'si heredis mei esse desierit, liber esto', quia nullum casum utilem habet. @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Iulianus ait, cum idem homo et per fideicommissum detur alicui et liber esse iubeatur, heredem libertatem praestare debere: non enim cogetur, inquit, ex causa fideicommissi aestimationem sufferre, cum debitam libertatem reddiderit. Sed et cum sub condicione seruo libertas per fideicommissum detur et ipse praesenti die daretur, non aliter tradere eum cogetur, quam ut caueatur existente Ȩcondicione libertati eum restitutum iri: nam in omnibus fere causis fideicommissas liber-tates pro directo datis habendas. sed Ofilius aiebat, si adimendi legati causa fideicommis-sam libertatem testator dedisset, ea uera esse: si uero onerari heredem a testatore lega-tarius ostenderit, aestimationem nihilo minus legatario praestandam. @@&7Idem& libro septimo ex Plautio. Si ita fuerit libertas relicta: 'Stichus seruus meus anno duodecimo, postquam ego mortuus ero, liber esto', uerisimile est principio duo-decimi anni eum liberum esse, nam hoc mortuum sensisse. et inter hos sermones 'duode-cimo anno' et 'post duodecim annos' multum interest et ita loqui solemus. duodecimus annus est, cum quantulumlibet ex duodecimo anno uenisset aut praeterisset, et qui duo-decimo anno liber esse iubetur, omnibus anni diebus liber esse iussus est. Sed si ita sit scriptum in testamento: 'Stichus seruus meus heredi meo mille nummos anno biennio triennio, postquam ego mortuus ero, si soluerit satisue fecerit, liber esto', non potest is seruus nisi triennio praeterito liber esse, nisi praesentem eam pecuniam soluat aut satis-faciat: compensanda etenim est heredi libertatis celeritas praematurae pecuniarum solu-tioni. Labeo scribit, si sic libertas relicta sit: 'Stichus intra annum, postquam mortuus ero, liber esto', statim eum liberum esse: nam et si ita sit: 'si intra annum decimum heredi meo dederit, liber esto', statim soluendo eo liberum esse sine mora futurum. @@&7Marcellus& libro sexto decimo digestorum. Si quis ita scripserit 'illum illius libertum esse uolo', et seruus libertatem petere potest et ille, ut habeat libertum. @@&7Modestinus& libro singulari de manumissionibus. Libertates directae et testamento et codicillis testamento confirmatis recte dantur, fideicommissae et ab intestato et codicillis non confirmatis relinqui possunt. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Maeuia decedens seruis suis nomine Sacc[2o]2 et Eutychiae et Irenae sub condicione libertatem reliquit his uerbis: 'Saccus seruus meus et Eutychia et Irene ancillae meae omnes sub hac condicione liberi sunto, ut monumento meo alternis mensibus lucernam accendant et sollemnia mortis peragant': quaero, cum ad-siduo monumento Maeuiae Saccus et Eutychia et Irene non adsint, an liberi esse possunt. Modestinus respondit neque contextum uerborum totius scripturae neque mentem testatricis eam esse, ut libertas sub condicione suspensa sit, cum liberos eos monumento adesse uo-luit: officio tamen iudicis eos esse compellendos testatricis iussioni parere. @1 @@&7Idem& libro . . . pandectarum. Quod uolgo dicitur sub pluribus condi-cionibus data libertate leuissimam condicionem spectandam esse, ita uerum est, si sepa-ratim condiciones sint datae: quod si coniunctim datae sunt, nisi omnibus paruerit, liber non erit. @@&7Pomponius& libro septimo ex uariis lectionibus. Aristo Neratio Appiano re-scripsit, testamento liber esse iussus, cum annorum triginta esset, antequam ad eam aetatem perueniret si in metallum damnatus sit ac postea reuocetur, sine dubitatione cum libertate legatum ad eum pertinere neque metallorum poena ius eius mutari: nec aliud, si heres esset sub condicione institutus: futurum enim eum etiam necessarium. @@&7Papinianus& libro sexto quaestionum. Cum ex falsis codicillis per errorem libertas, licet non debita, praestita tamen ab herede fuisset, uiginti solidos a singulis ho-minibus inferendos esse heredi princeps constituit. Sed et si condicionis implendae gratia seruum institutus manumiserit ac postea filius de inofficioso agendo tenuerit uel testamen-tum falsum fuerit pronuntiatum, consequens erit idem in hac specie fieri, quod in falsis codicillis constitutum est. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Si socius testamento libertatem ita dederit: 'Pamphilus, si eum socius manumiserit, liber esto', Seruius respondit socio manumittente communem fieri libertum familiae atque manumissoris: neque enim nouum aut incognitum est uario iure communi mancipio libertatem optingere. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Testamento militis ita manumissam 'Samiam in libertate esse iussi' directam libertatem iure militiae cepisse placuit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Quod diuo Marco pro libertatibus conser-uandis placuit, locum habet irrito testamento facto, si bona uenitura sint: alioquin uacan-tibus fisco uindicatis non habere constitutionem locum aperte cauetur. Seruos autem testa-mento manumissos, ut bona suscipiant, iure cautionem idoneam offerre, non minus quam ceteros defuncti libertos aut extrarios declarauit: quod beneficium, minoribus annis here-dibus scriptis auxilium bonis praestitutum more solito desiderantibus, non aufertur. @@&7Idem& libro quarto decimo responsorum. Testamento centurio seruos suos uenire prohibuit ac petit, prout quisque meruisset, eos manumitti. libertates utiliter datas respondit, cum, si nemo seruorum offenderit, omnes ad libertatem peruenire possunt: qui-busdam autem per offensam exclusis residui in libertatem perueniunt. Cum ita testamento adscriptum esset: 'serui, qui sine offensa fuerunt, liberi sunto', condicionem adscriptam uideri placuit, cuius interpretationem talem faciendam, ut de his in libertate danda cogi-tasse non uideatur, quos poena coercuit aut ab honore ministrandi uel administrandae rei negotio remouit. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Imperatores Missenio Frontoni: 'Testa-mento militis his uerbis adscripta libertate: "Stephanum seruum meum liberum esse uolo" uel "iubeo" adita hereditate libertas competit: et ideo ea, quae postea adiecta sunt: "sic tamen, ut cum herede meo sit qu[2o]2 usque iuuenis sit: quod si noluerit aut contempserit, iure seruitutis teneatur" ad reuocandam libertatem, quae competit, non sunt efficacia'. idem et in paganorum testamentis obseruatur. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Lucius Titius seruo libertatem dedit, si rationem actus sui ex fide dedisset Gaio Seio filio suo: cum annos pubertatis egressus @1 fuisset Gaius Seius, a curatoribus eiusdem conuentus seruus etiam apud iudicem omnibus satisfecit: exacta cautione a curatoribus pronuntiatum est liberum eum esse: nunc Gaius Seius filius testatoris negat curatoribus suis recte pecuniam inlatam: quaero, an iure soluta sit quantitas. Paulus respondit curatoribus quidem adulescentis reliquam rationem, ut con-dicio testamento adscripta impleatur, non iure exsolutam uideri: sed si praesente adulescente pecunia illata est uel in rationibus eius relata, impletam condicionem uideri, ac si ipsi soluta fuisset. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Qui habebat seruum Cratistum, testamento ita cauit: 'seruus meus Cratinus liber esto': quaero, an seruus Cratistus ad libertatem peruenire possit, cum testator seruum Cratinum non habebat, sed hunc solum Cratistum. respondit nihil obesse, quod in syllaba errasset. Scripti testamento he-redes ante aditam hereditatem pacti sunt cum creditoribus, ut parte dimidia contenti essent, et ita decre[2to]2 a praetore interposito hereditatem adierunt: quaero, an libertates in eo testa-mento datae competierunt. respondit, si testator fra[2u]2dandi consilium non habuisset, com-petere libertates. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Libertate sub condicione data huc iam decursum est, ut, si per statuliberum non stet, quominus condicioni pareat, quam-uis ne per heredem quidem stet, tamen ad libertatem perueniat. quod credo responderi oportere et si per fideicommissum utique hereditariis seruis libertas data fuerit. Non ab-surde et de heredis seruis idem dicetur. De his autem, quos redimendos habebit, non iuste dubitamus, siquidem eo casu iniquum erit heredem perinde compelli debere redimere eos, atque si condicio impleta esset, quod forte dominus prohiberet condicioni parere, ut et pretium perciperet et in condicionem non rogaret. @@&7Paulus& libro primo fideicommissorum. Si quis seruo testamento dederit libertatem et directo et per fideicommissum, in potestate serui est, utrum uelit ex directo Ȩan ex fideicommisso ad libertatem peruenire: et ita Marcus imperator rescripsit. @@&7Gaius& libro tertio de manumissionibus. Si locuples egenti heres exstiterit, uideamus, an ea res testamento datis libertatibus proficiat, ut creditores fraudari [2non]2 uideantur. et sane sunt quidam, qui, cum heres locuples existeret, tale esse crediderunt, quale, si ipse testator adauctis postea facultatibus decessisset. sed mihi traditum est hoc iure nos uti, ut ad rem non pertineat, locuples an egens heres extiterat, sed quarum facul-tatium testator decesserit. quam sententiam Iulianus adeo sequitur, ut existi-met ne eum quidem libertatem consecuturum, quem is, qui soluendo non esset, ita liberum esse iussisset: 'cum aes alienum solutum erit, Stichus liber esto'. sed non hoc est con-sequens Sabini et Cassii sententiae, quam et ipse sequi uidetur, qui existima[2n]2t consilium quemque manumittentis spectare debere: nam qui sub ea condicione seruum suum libe-rum esse iubet, adeo sine fraudis consilio liberum esse iubet, ut apertissime curare uideatur, ne creditores sui fraudarentur. @@&7Maecianus& libro tertio fideicommissorum. Uerum est eum, qui liber esse @1 iussus esset, alienatum a testatore, s[2i]2 ante aditam eius hereditatem rursus hereditarius fieret, mox adiretur hereditas, ad libertatem peruenire. @@&7Scaeuola& libro uicensimo tertio digestorum. Titia seruis quibusdam et an-cillis nominatim directas libertates dedit, deinde ita scripsit: 'et pedisequas omnes, quarum nomina in rationibus meis scripta sunt, liberas esse uolo'. quaesitum est, an Eutychi[2a]2, quae testamenti facti tempore inter pedisequas libertatem acceperat, mortis autem tempore inueniatur actori in contubernio tradita, ex generali capite pedisequarum libertatem con-sequi posset. respondit nihil impediri libertatem pedisequae, quod mortis dumum tempore pedisequa esse desiit. Puram et directam domini sui testamento libertatem Stichus acce-perat et ex hereditate multa per fraudem amouisse dicitur: quaesitum est, an non ante in libertatem proclamare debeat, quam ea, quae ex hereditate amouisse probari poterit, heredibus restitueret. respondit secundum ea, quae proponerentur, eum de quo quaereretur liberum esse. &7Claudius&: uidetur absoluisse et id de quo quaeritur: nam heredibus satis consultum est edicto de furtis. Lucius Titius testamento suo ita cauit: 'Onesiphore, nisi diligenter rationem excus[2s]2eris, liber ne esto': quaero, an Onesiphorus ex his uerbis liber-tatem sibi uindicare possit. respondit uerbis, quae proponerentur, libertatem adimi potius quam dari. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quarto digestorum. Testamento ita cauit: '$*EU)/DONI $BOU/LOMAI DOQH=NAI NOMI/S3MATA XI/LIA, E)PEI\ E)/FQAS3EN GENNHQH=NAI META\ TO\ TH\N MHTE/RA AU)TOU= GENE/S3QAI $E)LEUQE/RAN&': quaero, an, si Eudo non probet se post manumissionem matris suae natum, possit his uerbis testamenti libertatem consequi. respondit non oportere eiusmodi consul-tationem praeiudicium parare. @@&7Pomponius& libro undecimo epistularum. Scio quosdam efficere [2u]2olentes, ne serui sui umquam ad libertatem perueniant, hactenus scribere solitos: 'Stichus cum more-retur, liber esto'. sed et Iulianus ait libertatem, quae in ultimum uitae tempus conferatur, nullius momenti esse, cum testator impediendae magis quam dandae libertatis gratia ita scripsisse intellegitur. et ideo etiam si ita sit scriptum: 'Stichus si in Capitolium non ascenderit, liber esto', nullius momenti hoc esse, si apparet in ultimum uitae tempus conferri libertatem testatorem uoluisse, nec Mucianae cautioni locum esse. Et si ita in testamento scriptum fuerit 'Stichus, si Capuam ierit, liber esto', aliter liberum non esse, quam si Capuam ierit. Hoc amplius Octauenus aiebat, si quis in testamento sub qualibet condicione libertate seruo data ita scripsisset 'ante con-dicionem nolo eum ab here[2de]2 liberum fieri', nihil ualere hanc adiectionem. @@@@{1DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Si quidam ex his, qui fideicom-missam libertatem debeant, praesentes sint, alii ex iusta causa absint, alii latitent, perinde @1 is cui fideicommissaria libertas relicta est liber erit, atque si soli, qui adessent et qui ex iusta causa abessent, rogati essent: pars ergo latitantis his proficit. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Si quis intestatus decedens codicillis dedit libertates neque adita sit ab intestato hereditas, fauor constitutionis diui Marci debet locum habere et hoc casu, quae iubet libertatem competere seruo et bona ei addici, si idonee creditoribus cauerit de solido, quod cuique debetur, soluendo: @@&7Idem& libero sexagensimo quinto ad edictum. in quem etiam utiles actiones plerumque creditoribus competunt. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Ergo quamdiu incertum sit, utrum existat successor an non, cessabit constitutio: cum certum esse coeperit, tunc erit constitutioni locus. Si is qui in integrum restitui potest abstinuerit se heredi-tate, an, quamdiu potest in integrum restitui, existimamus constitutionem cessare, quia non est certum ab intestato neminem successorem exstare? est tamen uerius admittendam constitutionem. Quid ergo, si post addictionem libertatium conseruandarum causa factam in integrum sit restitutus? utique non erit dicendum reuocari libertates, quae semel com-petierunt. Illud uideamus, utrum praesentes esse debent qui libertatem acceperunt an uero non: et cum inuitis illis possunt bona propter libertatem ad[2d]2ici, utique etiam ab-sentibus. Quid ergo, si quidam praesentes sint, quidam absentes? uideamus, an etiam absentibus competat libertas. et potest dici exemplo aditae hereditatis competere liber-tatem etiam absentibus. Si ex die data sit libertas, an dies exspectandus sit? et puto exspectandum: ante ergo non addicentur. quid deinde, s[2i]2 sub condicione data sit libertas? et si quidem aliquae pure, aliquae sub condicione, utique addici statim possunt: si omnes sub condicione, quid consequens erit dicere? utrum exspectandum, ut condicio existat, an uero statim addicimus, tunc demum competitura libertate, si exstiterit condicio? quod magis erit probandum. addictis itaque bonis directae libertates pure datae statim compe-tunt, ex die, cum dies uenerit, condicionales, cum condicio extiterit: nec erit ab re existi-mare etiam pendente condicione libertatium, licet omnes sub condicione datae sint, consti-tutionem locum habere: ubi enim libertatis spes est, ibi dicendum est uel modica data occasione, quod sine damno creditorum futurum est, addictionem admittendam. Si sub condicione dandorum decem libertas data sit, siue heredi dare iussus sit qui libertatem accepit siue non sit dictum cui, an dando ei cui bona addicenda sunt perueniat ad liber-tatem, quaeri potest: et magis est, ut ei dare debeat, cui bona addicta sint, quasi trans-lata condicio uideatur. certe si alii quam heredi dare iussus sit, ipsi, cui [2i]2us[2s]2us est, dabit. Si qui fideicommissam libertatem acceperunt, non statim ubi addicta bona sunt liberi sunt, sed fideicommissam libertatem possunt consequi, hoc est manumittendi sunt ab eo, cui addicta bona sunt. Addici ita demum bona uoluit, si idonee creditoribus cautum fuerit de solido, quod cuique debetur. ergo cauendum est idonee. quid est idonee? satisdato utique aut pignoribus datis. sed si ei fides habita fuerit promitten[2t]2i sine satisdatione, idonee cautum uidebitur. Creditoribus caueri quemadmodum debet, utrum singulis an uero omnium nomine uni ab ipsis creato? et oportet officio iudicis constitui conuenire @1 creditores unumque creare, cui caueatur omnium nomine. Illud uidendum: ante caueri debet creditoribus et sic addici bona, an uero sub condicione haec sunt addicenda, si fuerit cautum? et puto sic comprehendendum decreto 'si omnia ex constitutione diui Marci facta sint'. @8 'De solido' utique sic accipiemus 'de sorte et usuris debitis'. @8 Hi, qui ad libertatem peruenerunt, quorum liberti fiant, constitutio ostendit, ut qui directam libertatem, orcini Ȩerunt liberti, nisi forte is qui addici sibi bona desiderat ita uelit addici, ut etiam hi, qui directam libertatem acceperunt, ipsius liberti fiant. Qui autem uolunt ipsius liberti fieri, utrum manumittendi sint ab eo an uero ipsa addictione hoc comprehendendum hac con-dicione sibi addici bona, ut hi etiam, qui directam libertatem acceperunt, ipsius fiant liberti? et puto hoc esse probandum, ut ipsa addictione hoc comprehendatur: idque uerba quoque constitutionis admittunt. Cum autem seruus libertatem nactus est, utique etiam tutelam eius habebit is cui bona addicta sunt. Si alienos seruos rogauerat heredem ma-numittere, utrum dicimus constitutionem locum habere an uero cessabit constitutio? magis-que est, ut locus sit constitution[2i]2: addictis enim bonis redimere et praestare libertatem cogitur a praetore. Si non heres, sed legatarius rogatus fuerit manumittere, numquid cesset constitutio, quod legatis non debitis nec libertates possunt deberi? magisque est, ut idem fauor sit: omnibus enim generaliter uoluit libertatem praestare, quibus compe-teret, si hereditas adita fuisset. Eadem constitutio prospexit, ut, si fiscus bona admiserit, aeque libertates competant: ergo siue iacent bona fisco spernente siue adgnouerit, consti-tutio locum habet. ceterum si alia ratione adgnoscat, apparet cessare debere constitutio-nem: quare et si caducis legionis bona delata sint, idem erit probandum. Item si minor uiginti annis dedit libertatem, dicemus non competere, nisi si fideicommissam: haec enim competeret, si modo potuit causam probare minor uiginti annis, si uiuus manumit-teret. Si in fraudem creditorum libertas data sit ab eo, qui mortis tempore soluendo non est, an competat? et si quidem fiscus bona non adgnouerit, forte competet libertas, quia solidum creditoribus offertur: atquin si adita hereditas fuisset, non competeret. certe si fiscus adgnouit hereditatem, facilius probabitur cessare libertatem, nisi si quis uerba con-stitutionis secutus dixerit ipsum sibi imputare debere, qui addici sibi hac condicione bona uoluit, ut libertates competant. si quis autem exemplum aditae hereditatis fuerit secutus, directae libertates non competent, si consilium et euentus fuerit fraudandorum creditorum: nec fideicommissae praestabuntur, si euentu fraudentur creditores. Si bona fuerint a fisco non adgnita eaque addicta libertatis conseruandae gratia, an possit fiscus postea adgnoscere? et magis est, ne possit. plane si non certioratis praefectis aerario bona fue-runt libertatis conseruandae causa addicta, uidendum est, an constitutioni locus sit. et si quidem talia fuerunt, ut adgnosci deberent, addictio cessat: si uero non fuerunt, addictioni locus est. Is autem cui bona addicta sunt bonorum possessori adsimilari debet et secun-dum hoc et iura sepulchrorum poterit habere. Item uideamus, an conueniri a creditoribus possit hereditariis actionibus an uero non nisi ex cautione quam interposuit? magisque est, ut non aliter conueniatur quam ex ea cautione quam interposuit. Si duobus pluribusue addicta fuerint bona, et communem rem et communes libertos habebunt et secum familiae herciscundae iudicio experientur. @1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. In fideicommissariis liber-tatibus si absente herede praetor pronuntiasset libertatem deberi, est et liber et defuncti libertus, si et seruus eius fuit, aut heredis, si seruus heredis sit. immo et si sine succes-sore heres decesserit, conseruandam esse libertatem senatus Hadriani temporibus censuit. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Decem legata sunt et rogatus est lega-tarius Stichum emere et manumittere: Falcidia interuenit et minoris emi seruus non potest: quidam putant dodrantem accipere debere legatarium nec emere compellendum. idem pu-tant etiam si suum seruum rogatus sit manumittere et dodrantem ex legato acceperit, non esse compellendum manumittere. uideamus, ne utique in hac specie aliud dicendum sit. sed in superiore sunt qui putant cogendum legatarium redimere seruum, et se oneri sub-iecisse, dum accipit uel dodrantem: sed si paratus sit retro restituere quod accepit, an audiendus sit, uidendum. sed cogendus heres tota decem praestare, perinde atque si ad-iecisset testator, ut integra praestentur. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. Si cui legata sint centum ita, ut seruum alienum redimat et manumittat, et bonis heredis uenditis partem, non totum persequatur, non alias debet consequi legatum, quam si cauerit se manumissurum (sed hoc tunc demum, si largiatur portio quam accepit ad serui pretium paratusque sit dominus tanti eum uendere): alioquin exceptione doli debebit legatarius repelli. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Eum cui mille nummi legati fuissent, si rogatus fuisset uiginti seruum manumittere, non cogi fideicommissam libertatem prae-stare, si legatum non caperet, constat. @@&7Marcellus& libro quinto decimo digestorum. Cum fidei heredis commisit, ne seruus alienam seruitutem patiatur experiri, potest confestim, ut fuerit alienatus, petere libertatem. sed ubi alienatio non est uoluntaria, sed necessitas alienandi ex causa testa-toris pendeat, prope est, ut nondum debeat praestari fideicommissum, quod potest uideri defunctus nihil sensisse de huiusmodi casu alienationis. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Quidam in testamento scripserat: 'illum et illum seruos meos uenire nolo'. si ideo eos noluit uenumdari, ut, si ueneant, ad liber-tatem perueniant, praestanda erit libertas: nam et illi uidetur libertas relicta, de quo ita scriptum est: 'nolo alii quam tibi seruiat'. secundum haec igitur si quoquo modo uendere temptauerit seruum, confestim peti poterit libertas nec, quominus praestet libertatem, proderit heredi, si eum redemerit, quia semel exstitit condicio. Is cui libertas debebatur ueniit: si uult ab herede manumitti, non erit interueniendum ei, cum heres praesens erit, emptor latitabit: quoniam poterat uti senatus consulto, ut quasi ex testamento ad libertatem perueniat. Is cui ex fideicommisso libertas debebatur ab eo qui soluendo non erat passus est se bonae fidei emptori tradi: existimas in manumissum constituen-dam actionem exemplo eius, qui liberi hominis emptorem simulata seruitute decepit? ego quoque adducor, ut putem recte aduersus uenditos actionem competere et magis @1 similem uideri statulibero, qui pridie, quam ex testamento ad libertatem perueniret, idem fieri passus est. @@&7Modestinus& libro primo differentiarum. Ex causa fideicommissi seruo liber-tatem dare sine tutoris auctoritate pupillus non potest. @@&7Idem& libro singulari de manumissionibus. Imperator Antoninus, cum Firmus Titiano tragoedos tres legasset et adiecisset: 'quos tibi commendo, ne cui alii seruiant', publicatis bonis Titiani rescripsit debere eos publice manumitti. Et legatarius non minus quam heres rogari potest seruum manumittere et, si ante manumissionem decesserit, suc-cessores eius debent manumittere. Diuus Antoninus et Pertinax rescripserunt hereditate fisco uindicata, quoniam tacite quis rogatus erat ei, qui capere non poterat, restituere he-reditatem, et directo et per fideicommissum datas libertates deberi. @@&7Idem& libro nono regularum. Si praegnas ancilla moram non studio manu-missoris, sed fortuito patiatur, ne manumitteretur, liberum quidem non pariet, sed cogetur qui manumittere debuit natum matri tradere, ut per eam perueniat ad libertatem. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Lucius Titius testamento facto Seiam uxo-rem suam, item Titiam filiam communem aequis portionibus scripsit heredes. item alio capite: 'Erotem seruum meum, qui et Psyllus uocatur, liberum esse uolo, si uxori meae placeat'. cum itaque Seia uxor Lucii Titii abstinuerit ab eadem hereditate et ex sub-stitutione portio eius ad Titiam filiam peruenerit, quaero, an Eroti, qui et Psyllus uocatur, ex his uerbis supra scriptis libertas competit. Modestinus Eroti, quod uxor testatoris here-ditate se abstinuit, non obesse respondit. item quaero, an Seia uxor, quae se hereditate Ȩabstinuit, petenti Eroti libertatem iuste contradicere possit. Modestinus respondit Seiae dissensum nullius esse momenti. @@&7Idem& libro tertio pandectarum. Is qui ex causa fideicommissi manumissurus est nullo modo deteriorem eius serui condicionem facere potest: ideoque nec uendere eum interdum alii potest, ut ab eo cui traditus est manumittatur, et, si tradiderit, redimere illum cogitur et manumittere: interest enim nonnumquam a sene potius manumitti quam a iuuene. @@&7Licinnius Rufinus& libro quinto regularum. Libertates etiam per fideicom-missum dari possunt et quidem largius quam directo: nam non tantum propriis, sed et alienis seruis per fideicommissum libertas dari potest: ita tamen, ut uulgaribus uerbis et quibus euidenter uoluntas testatoris exprimi possit. @@Ex libro uicensimo primo digestorum &7Scaeuolae&. &7Claudius&: 'Cum tibi uisum fuerit manumittere' utiliter datur fideicommissa libertas. @@&7Scaeuola& libro uicensimo tertio digestorum. Testamento ita cauit: 'Pam-philus, si bene se gesserit rationibus meis, liber esto': quaesitum est, cum manente eodem testamento post aliquot annos decesserit nec ullae querellae locus de Pamphilo circa ra-tiones patroni sit, an ex testamento libertatem sit consecutus. respondit nihil proponi, cur non sit consecutus. @@&7Idem& libro uicesimo quarto digestorum. Herede instituto marito per fidei-commissum libertatem seruis dedit, in quibus et Sticho actori mariti: quaesitum est, cum absente domino isti praesidem prouinciae adierint, ut libertas sibi praestaretur, quasi ex iusta causa heres abesset, et praeses prouinciae pronuntiauerit libertatem deberi, an agi cum Sticho possit, ut rationem actus a se administrati reddere compellatur. respondit non @1 posse. Uxori dotem et alias res plures legauit et eius fidei commisit, ut Aquilinum seruum proprium mulieris apud consilium manumitteret: id negat se facere debere, quod ipsius proprius esset: quaero, an libertas ei debeatur. respondit uxorem, si ex testamento non solum dotem, sed etiam cetera legata praestari sibi uellet, compellendam ex causa fideicom-missi Aquilinum manumittere eumque, cum liber erit, petiturum ea quae sibi legata sunt. @@&7Pomponius& libro septimo epistularum. Apud Iulianum ita scriptum est: 'si heres rogatus seruum manumittere ex Trebelliano senatus consulto hereditatem restituerit, cogi debebit manumittere, et, si latitabit uel si iusta ex causa aberit, praetor causa cognita secundum senatus consulta ad eas causas pertinentia pronuntiare debebit. si uero seruum [2usu]2ceperit is, cui hereditas restituta fuerit, ipsum competit manumittere et eadem in per-sonam eius obseruari conueniet, quae circa emptores custodiri solent'. an haec uera putes? nam ego discendi cupiditate, quam solam uiuendi rationem optimam in octauum et septua-gesimum annum aetatis duxi, memor sum eius sententiae, qui dixisse fertur: $KA)/N TO\N E(/TERON $PO/DA E)N TH=| S3ORW=| E)/XW, PROS3MAQEI=N TI BOULOI/MHN.& bellissime Aristo et Octauenus putabant hunc seruum, de quo quaereretur, fideicommissae hereditatis non esse, quia testator ro-gando heredem, ut eum manumitteret, non uidetur de eo restituendo sensisse: si tamen per errorem ab herede datus fuerit, ea dicenda sunt quae Iulianus scribit. @@&7Papinianus& libro nono decimo quaestionum. 'Rogo ne Stichus alterius ser-uitutem experiatur.' intellegi datam fideicommissam libertatem placuit principi: quid enim tam contrarium est seruituti quam libertas? nec tamen quasi post mortem heredis data uidebitur: quod eo pertinet, ut, si uiuus eum alienauerit, confestim libertas petatur nec prosit ad impediendam libertatis petitionem, si redemerit eum, cuius semel condicio extitit. idem probandum est et si non uoluntaria alienatio ab herede facta est: nec refragabitur, quod non per ipsum alienatio facta est. fuit enim quasi statuliber et quacumque ratione condicio impleta est. @@&7Idem& libro uicensimo secundo quaestionum. Si legatario fundi decem pretii nomine relicta sint in hoc, [2ut]2 seruum suum manumittat, quamuis fundi legatum adgnouerit, si tamen pecuniae propter interuentum Falcidiae non adgnouerit, cogendus est et pecuniam accipere habita legis Falcidiae ratione et seruo fideicommissariam libertatem praestare, cum semel fundi legatum adgnouit. A duobus heredibus qui tres seruos habebat petit, ut duos ex his quos uoluissent manumittant: altero heredum latitante alter declarat, quos uelit manumittere. potest dici fieri liberos, ut perinde libertas competat, ac si praesens solus manumittere potuisset. quod si ex seruis unus decesserit, siue iusta ex causa absit heres siue fari non possit a quo petitum est, decernente praetore duos qui supersunt fieri liberos conuenit. Cum si qui fideicommissam libertatem praestare debet iusta ex causa abest aut latitat: aut quidam praesentes sunt, alii ex iusta causa absunt, nonnulli frustrandi gratia fideicommissi copiam sui non faciunt: aut ei, qui libertatem debuit, heres non extitit: aut suus heres hereditate se abstinuit: praetor pronuntiare debet ex testamento Lucii Titii fideicommissam libertatem competere. idque senatus consulto demonstratum est, quo se-natus consulto comprehensum est, ne dubium et obscurum esset, cuius libertus fieret, prae-torem pronuntiare debere, qui ex iusta causa et qui detractandae libertatis gratia absit. @@&7Idem& libro nono responsorum. Fideicommissaria libertas praetextu compi-latae hereditatis aut rationis gestae non differtur. Fideicommissariam libertatem ab herede non praestitam cogendus est heredis heres, qui restituit ex Trebelliano senatus consulto hereditatem, praestare, si eius personam eligat qui manumittendus est. Seruum peculii @1 castrensis, quem pater fideicommissi uerbis a legitimis filiis heredibus liberari uoluit, filium militem uel qui militauit, si patris heres extitit, manumittere cogendum respondi, quoniam proprium manumississe defunctus post donationem in filium collatam existimauit: portio-nem enim a fratre domino fratrem eundemque coheredem citra damnum uoluntatis redimere non cogendum. nec ob eundem errorem cetera, quae pater in militia[2m]2 profecturo filio do-nauit, fratri, qui mansit in potestate, conferenda, cum peculium castrense filius etiam inter legitimos heredes praecipuum retineat. Etiam fideicommissaria libertas a filio post certam aetatem eius data, si ad eam puer non peruenit, ab herede filii praestituta die reddatur: quam sententiam iure singulari receptam ad cetera fideicommissa relicta porrigi non pla-cuit. Seruum a filio post quinque annos, si eo tempore mercedem diurnam filio praesti-tisset, manumitti uoluit: biennio proximo uagatus non praestiterat: condicione defectus uidebatur. si tamen heres filius (aut tutores eius) ministerium serui per biennium el[2e]2gisset, eam rem, ex praeterito quod per heredem stetisset, impedimento residuae condicioni non esse constitit. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Generaliter dicemus eos posse fideicommissariam libertatem adscribere, qui fideicommissum pecuniarium possunt relin-quere. Et principis seruo uel municipii et cuius alterius fideicommissa libertas adscripta ualet. Hostium seruo si fideicommissaria libertas [2f]2uerit adscripta, potest tractari, an non sit inefficax. et fortassis quis dixerit indignum esse ciuem Romanum fieri hostium seruum: sed si in casum relinquatur, in quem noster esse incipit, quid prohibet dicere libertatem ualere? Si homini libero fuerit libertas per fideicommissum adscripta et is in seruitutem redactus proponatur, petere potest libertatem, si modo mortis tempore uel condicionis existentis inueniatur seruus. Seruo eius, qui nondum in rebus humanis est, libertas recte per fideicommissum relinquitur. Si seruus in metallum fuerit damnatus, libertatem sperare non poterit. quid ergo, si fideicommissaria libertas ei relicta sit et poena metalli indul-gentia principis sit liberatus? et est rescriptum ab imperatore nostro hunc in dominium prioris domini non restitui: cuius tamen sit, non adicitur. certe cum fisci efficiatur, spe-Ȩrare potest fideicommissariam libertatem. Ex damnata in metallum concepto et nato fidei-commissaria libertas dari poterit: quid mirum, cum etiam uenumdari eum posse quasi ser-uum diuus Pius rescripsit? Si petitum a testatore fuerit, ne postea Stichus seruiret, placuit fideicommissariam libertatem datam uideri: nam qui hoc petit, ne postea seruiat, uidetur petere, ut libertas ei praestetur. Sed et si ita scripsit: 'ne eum alienes' 'ne eum uendas', idem erit dicendum si modo hoc animo fuerit adscriptum, quod uoluerit eum testator ad libertatem perduci. ceterum si alia mente id scripsit, ut puta quia consilium dabat heredi retinere talem seruum uel quia coercere uoluit seruum et cruciare, ne meliorem dominum experiatur, uel aliqua mente, non tribuendae libertatis animo, dicendum est cessare liber-tatis praestationem: et ita Celsus libro uicensimo tertio digestorum scribit. non tantum enim uerba fideicommissi, sed et mens testatoris tribuere solet libertatem fideicommissa-riam. sed cum ex praesumptione libertas praestita esse uidetur, heredis est contrariam uoluntatem testatoris probare. Si quis tutorem ideo scripserit, quia liberum putauit, cer-tissimum est neque libertatem peti posse neque tutelam libertatis praestationi patrocinar[2i]2: @1 et ita et Marcellus libro quinto decimo digestorum et imperator noster cum patre rescripsit. Si quis seruo pignerato directam libertatem dederit, licet uidetur iure suptili inutiliter re-l[2i]2quisse, attamen quasi et fideicommissaria libertate relicta seruus petere potest, ut ex fideicommisso liber fiat: fauor enim libertatis suadet, ut interpretemur et ad libertatis petitionem procedere testamenti uerba, quasi ex fideicommisso fuerat seruus liber esse iussus: nec enim ignotum est, quod multa contra iuris rigorem pro libertate sint consti-tuta. Ex testamento, quod adgnatione postumae ruptum esse constitit, neque directas libertates competere neque fideicommissarias deberi, quas non a legitimis quoque here-dibus pater familias reliquerit, satis constat. Si quis alienum uel suum seruum rogatus sit manumittere et minus sit in eo quod accepit iudicio testatoris, plus sit in pretio serui, an cogatur uel alienum redimere uel suum manumittere, uidendum est. et Marcellus scripsit, cum ceperit legatum, cogendum omnimodo suum manumittere: et sane hoc iure utimur, ut multum intersit, suum quisque rogatus sit manumittere an alienum: si suum, cogetur manumittere, etiamsi modicum accepit: quod si alienum, non alias erit cogendus, quam si tanti possit redimere, quantum ex iudicio testatoris consecutus sit. Proinde con-sequenter Marcellus ait eum quoque, qui heres institutus est, si quidem aliquid ad eum deducto aere alieno peruenit, cogendum esse suum manumittere: si uero nihil peruenit, non esse cogendum. Plane si forte minus relictum est alicui, uerum creuit legatum ex aliqua causa, aequissimum erit tanti eum cogi redimere, quantum ad eum peruenit, nec causari debere, quod minus illi relictum sit, cum creuerit eius legatum per testamenti oc-casionem: nam et si ex mora fructus usuraeue fideicommisso accessissent, dicendum est libertatem praestandam. Proinde et si serui pretium decreuit, dicendum est redimere co-gendum. Quod si legatum sit imminutum, uidendum, an cogatur seruum manumittere qui sperauit legatum uberius consecuturum. et putem, si legatum refundere sit paratus, non esse cogendum, idcirco, quia alia contemplatione adgnouit legatum, quod ex inopinato de-minutum est: parato igitur ei a legato recedere concedendum erit, nisi forte residuum legatum ad pretium sufficit. Quid ergo, si plur[2e]2s [2seruos]2 rogatus sit manumittere et ad quorundam pretium sufficiat id quod relictum est, ad omnium non sufficiat, an cogendus sit quosdam manumittere? et putem debere eum cogi uel eos, quorum pretium patitur, manumittere. quis ergo statuet, qui potius manumittitur? utrumne ipse legatarius eligat, quos manumittat, an heres [2a quo legatum]2 est? et fortassis quis recte dixerit ordinem scrip-turae sequendum: quod si ordo non pareat, aut sortiri eos oportebit, ne aliquam ambi-tionis uel gratiae suspicionem praetor subeat, aut meritis cuiusque allegatis arbitrari eos oportet. Simili modo dicendum est et si redimere iussus sit libertatemque praestare nec pecunia quae legata est sufficiat ad redemptionem omnium, quibus libertas data est: nam et hic idem erit, quod supra probauimus. Si cui legatum sit relictum isque rogatus sit seruum proprium manumittere eique quod legatum est praestare, an fideicommissaria libertas praestanda sit? quosdam mouet, quia, si fuerit coactus ad libertatem praestandam, ex necessitate ad fideicommissi quoque praestationem erit cogendus: et sunt qui putant non esse cogendum. nam et si mihi legatum fuisset relictum et id rogatus essem Titio resti- @1 tuere confestim et praeterea fideicommissam libertatem seruo meo praestare, sine dubio diceremus non esse me cogendum ad libertatis praestationem, quia nihil pretii nomine uideor accepisse. plane si [2forte]2 post tempus fuerit rogatus restituere sibi legatum relictum, dici potest propter medii temporis fructum cogendum eum manumittere, si rogatus quis alii fundum, cum morietur, alii centum praestare si tantum ex fructibus fundi perceperit, quantum est in fideicommisso, cogendum eum praestare. sic fit, ut sit in pendenti fidei-commissum pecuniarium et fideicommissae libertatis praestatio. Quotiens autem fideicom-missaria libertas relinquitur efficaciter, in ea causa est, ut neque alienatione neque usu-capione extingui possit: ad quemcumque enim peruenerit is seruus, cui fideicommissa libertas relicta est, cogi eum manumittere: et ita est saepissime constitutum. cogetur igitur is, ad quem seruus peruenerit, fideicommissam libertatem praestare si hoc maluit is qui rogatus est: latius enim acceptum est, ut et si sub condicione fuit ei libertas re-licta et pendente condicione alienatus sit, attamen cum sua causa alien[2e]2tur. quod si nolit ab eo manumitti, sed potius ab eo uelit ad libertatem perduci, qui erat rogatus eum ma-numittere, audiri eum oportere diuus Hadrianus et diuus Pius rescripserunt. quin immo et si iam manumissus est, uelit tamen potius eius libertus fieri, qui erat rogatus eum manu-mittere, audiendum eum diuus Pius rescripsit. sed et si ex persona manumissoris uel ex quacumque causa manumissus ostendere potest ius suum laedi manumissione uel etiam laesum, succurri ei ex his constitutionibus oportet, ne contra uoluntatem defuncti durior eius condicio constituatur. plane si ea sit defuncti uoluntas, ut uel a qu[2o]2cumque manu-mitti uoluerit, dicendum est constitutiones supra scriptas cessare. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Si heres qui uendidit seruum sine successore decesserit, emptor autem extet et uelit seruus defuncti libertus esse, non emptoris, non esse eum audiendum Ualens scripsit, ne emptor et pretium et libertum perdat. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Cum uero is qui rogatus [2est non]2 alienum seruum manumittere mortalitatis necessitate uel bonorum publicatione ad alium seruum perduxit, magis opinor constitutionibus esse locum, ne deterior condicio fideicom-missae libertatis fiat. nam et cum quidam rogatus esset, cum moreretur, seruum manu-mitter[2e]2 isque decessisset libertate seruo non data, perinde eum habendum constitutum est atque si ad libertatem ab eo perductus esset: potest enim eo testamento dare libertatem utique direct[2a]2m. sic fit, ut, quotiens quis libertatem accepit fideicommissariam, si ab alio quam qui erat rogatus manumittatur, auxilium constitutionum habeat perindeque habeatur atque si ab eo manumissus fuisset, quoniam fideicommissis libertatibus fauor exhibetur nec intercidere solet destinata fideicommissa libertas: qui enim ea donatus est, in posses-sionem libertatis interim esse uidetur. Apparet igitur subuentum fideicommissis libertatibus, ut in re mora facta esse his uideatur et ex die quidem, quo libertas peti potuit, matri @1 tradere[2n]2tur manumittendi causa, ex die uero, quo petita est, ingenui nascantur. plerumque Ȩenim per ignauiam uel per timiditatem eorum, quibus relinquitur libertas fideicommissa, uel ignorantiam iuris sui uel per auctoritatem et dignitatem eorum, a quibus relicta est, uel serius petitur uel in totum non petitur fideicommissa libertas: quae res obesse libertati non debet. quod igitur defendimus, ita determinandum est, ut ingenui quidem exinde nascantur, ex quo mora libertati facta est, manumitti autem partum dici debeat, ex quo peti libertas potuit, quamuis non sit petita. certe minoribus uiginti quinque annis et in hoc tribuendum est auxilium, ut uideatur in re mora esse: nam qua ratione decretum et a diuo Seuero constitutum est in re moram esse circa pecuniaria fideicommissa, quae minoribus relicta sunt, multo magis debet etiam in libertatibus hoc idem admitti. Cum quidam Caecilius ancillam, quam pignori obligauerat, dimisso creditore per fideicommissum manumitti uoluisset et heredibus creditorem non liberantibus infantes, qui postea erant editi, uenissent a creditore, imperator noster cum patre rescripsit secundum ea, quae diuo Pio placuerint, ne pueri ingenuitate destinata fraudarentur, pretio emptori restituto perinde eos ingenuos fore, ac si mater eorum suo tempore manumissa fuisset. Idem imperator noster cum patre rescripsit, si post quinquennium mortis testatoris tabulae testamenti apertae essent uel codicilli et partus medio tempore editus sit, ne fortuita mora seruitutem partui irrogauerit, matri partum tradendum, ut ab ea ad libertatem perducatur. Apparet igitur ex hoc rescripto, item eo quod a diuo Pio rescriptum diximus, noluisse eos moram libertati fortuitam nocere edit[2o]2 ex ea, cui fideicommissa libertas data est. Non tamen si a substituto impuberis fideicommissa libertas data sit ancillae eaque uiuo impubere partum ediderit, uel si post tempus uel sub condicione libertatem acceperit et ante diem uel con-dicionem partum ediderit, ad libertatem partus perducetur, quia horum alia condicio est: non enim moram fortuitam, sed ex uoluntate testantis passi sunt. Si pro non scripto habitus sit seruus alicui legatus, cui seruo per fideicommissum libertas adscripta est, quaestionis est, num fideicommissa libertas debeat intercidere et an, si seruus petat fidei-commissam libertatem ab eo, penes quem remansisset pro non scripto habito legato quod erat relictum ei qui eum rogatus fuerat manumittere, uel si ipse seruus, ut supra dictum est, fuit legatus, an libertas non debeat intercidere. et putem debere dici fideicommissam libertatem saluam esse, licet ad eum nihil peruenerit, qui eum rogatus erat manumittere: cogetur igitur libertatem praestare is ad quem peruenit legatum, quia libertas fideicom-missa nullum impedimentum pati debet. Subuentum libertatibus est senatus consulto, quod factum est temporibus diui Traiani Rubrio Gallo et Caelio Hispone consulibus in haec uerba: 'si hi, a quibus libertatem praestari oportet, euocati a praetore adesse noluis-sent, si causa cognita praetor pronuntiasset libertatem his deberi, eodem iure statum seruari, ac si directo manumissi essent'. Hoc senatus consultum ad eos pertinet, quibus ex causa fideicommissi libertas debeatur. proinde si libertas non deberetur, obreptum tamen praetori est de libertate pronuntiatumque, ex hoc senatus consulto libertas non competit. et ita imperator noster cum patre suo rescripsit. Euocari autem a praetore oportet eos, qui fideicommissam libertatem debent: ceterum nisi fuerint euocati, cessat Rubrianum se-natus consultum. proinde denuntiationibus et edictis litterisque euocandi sunt. Hoc senatus consultum ad omnes pertinet latitantes, quos fideicommissam libertatem praestare oportet. proinde siue heres rogatus siue quis alius, senatus consulto locus est: omnes enim omnino, @1 qui deberent fideicommissam libertatem praestare, in ea causa sunt, ut ad senatus con-sultum pertineant. Quare si heres quidem latitet, legatarius autem uel fideicommissarius, qui rogatus sit libertatem praestare, praesens sit, senatus consultum deficit et nihilo minus impedietur libertas: proponamus enim legatarium nondum dominium serui nactum esse. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Itaque hoc casu princeps adeundus est, ut et in hoc casu libertati prospiciatur. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Si eum seruum, cui erat fidei-commissa libertas relicta, distraxerit is qui erat rogatus et emptor quidem latitet, is autem qui rogatus erat praesens sit, an Rubriano senatus consulto locus sit? et ait Marcellus Rubrianum locum habere, quia abest quem manumittere oportet. Haec autem uerba 'adesse noluissent' non utique exigunt ut latitet is qui libertatem praestare debebit: nam et si non latitet, contemnat autem uenire, senatus consultum locum habebit. Idem ob-seruatur etiam, si plures heredes constituti fideicommissam libertatem praestare rogati non iusta ex causa [2absentes moram libertati faciant. Quorum si quosdam iusta ex causa]2 abesse pronuntiatum fuerit, eorum, qui ex iusta causa abessent, et eorum, qui praesentes fidei-commissae libertati moram non facient, perinde libertus erit atque si soli rogati ad iustam libertatem perduxissent. Si quis seruum non hereditarium rogatus manumittere latitet, factum est senatus consultum Aemilio Iunco et Iulio Seuero consulibus in haec uerba: 'placere, si quis ex his, qui fideicommissam libertatem ex quacumque causa debere[2n]2t seruo, qui mortis tempore eius qui rogauit non fuerit, isque adesse negabitur, praetor cognoscat et, si in ea causa esse uidebitur, ut, si praesens esset, manumittere cogi de-beret, id ita esse pronuntiet: cumque ita pronuntiasset, idem iuris erit, quod esset, si ita, ut ex fideicommisso manumitti debuisset, manumissus esset'. Ex iusta causa abesse eos demum dicendum est, qui non habent iniustam causam absentiae, cum sufficiat, quod non in fraudem libertatis absint, quo magis uideantur ex iusta causa abesse: ceterum non est necesse, ut rei publicae causa absint. proinde si alibi domicilium quis habeat, alibi pe-tatur fideicommissari[2a]2 libertas, dicendum est non esse necesse euocari eum, qui fideicom-missam libertatem debere dicitur, quia etiam absente eo, si constiterit libertatem deberi, pronuntiari potest iusta de causa eum abesse, nec libertum perdit: namque eos, qui apud sedes suas et domicilium suum sunt, nemo dubitabit ex iusta causa abesse. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Si quis, posteaquam in ea causa esse coeperit, ut ex fideicommisso manumitti deberet, alienatus sit, is quidem, cuius in-terim seruus erit, manumittere cogetur: sed hic non distinguitur, iusta an non iusta causa absit: omnimodo enim libert[2u]2s ei seruatur. @@&7Ulpianus& libro quinto fideicommissorum. Cum quasi absente quodam de-cretum fuisset interpositum ex iusta causa eum abesse, is autem mortuus iam esset, @1 imperator noster rescripsit in heredis personam transferendum decretum eoque loco ius eius esse, quasi hunc ipsum ex eadem causa abesse pronuntiasset. Si infans sit inter eos, qui manumittere debent, senatus censuit, cum unius aetas impedierit, ut liberi liberaeque sint hi, quibus libertates ex causa fideicommissi praestari oportet. Hoc idem erit dicendum et si solus sit heres institutus qui fari non potest. Si uero pupillus tutorem habet isque nolit ad libertatem praestandam auctor esse, adeo non debet impedimento esse neque pupillo, ut libertos non habeat, neque libertati, ut diui fratres rescripser[2i]2nt ex causa fidei-commissi libertatem praestari debere seruo, perinde atque si ab ipso pupillo tutore auctore manumissus esset. Quicumque igitur casus inciderit, quo is qui fari non potest fideicom-missae libertati subiectus est, accommodabimus mentem senatus consulti, quae etiam ad heredem infantem rogati trahenda est. Adeundus est autem etiam ex hac causa praetor, praesertim cum rescripto diui Pii effectum est, ut, si quidam ex rogatis praesentes sunt, alii latitent, alii ex causa absint, intercedente infantis persona non omnium libertus effi-ciatur, sed tantum infantis et eorum qui ex iusta causa absunt uel etiam praesentium. ȨSi plures heredes sunt instituti et inter eos qui fari non potest, sed non ipse rogatus sit seruum manumittere, non oportere intercidere libertatem ob hoc, quod coheredibus suis uendere eum infans non possit: et exstat quidem senatus consultum Uitrasianum, sed et diuus Pius Cassio Dextro rescripsit ita rem explicari, ut partes seruorum, quibus per fidei-commissum libertas data est, iusto pretio aestimentur atque ita seru[2u]2s ab his qui rogati sunt manumittatur. hi autem, qui eos manumiserunt, pretii nomine perinde fratribus et coheredibus suis obligati erunt, atque si ob eam rem ex iudicati causa cum his agi possit. In furiosi persona diuus Pius rescripsit fideicommissam libertatem non impediri sub con-dicione scripti heredis, quem compotem mentis non esse adfirmatur. igitur si constiterit ei recte datam per fideicommissum libertatem, decretum interponetur, quo id ipsum com-plectatur, ad exemplum infantis. @8 Ergo et in muto et in surdo subuenietur. @8 Sed et si quis sine herede uel alio successore decesserit qui fideicommissam libertatem praestare debebat, adito praetore libertatem praestandam esse censuit senatus. Sed et si suus heres se ab-stinuerit, libertati fideicommissae per senatus consultum subuentum e[2s]2t, tametsi non est sine herede, qui suum heredem habet licet abstinentem se. Idem dicendum et si minor uiginti quinque annis adierit hereditatem eius, qui libertatem fideicommissam debebat, et in integrum sit restitutus abstinendi causa. Quaerendum est autem, cuius libertus iste fit: ex constitutione enim seruo libertas perinde competit, atque si ex testamento libertatem consecutus esset. erit igitur libertus orcinus, non eius qui fideicommissam libertatem de-bebat. Si alter sine successore decesserit, alter ex iusta causa absit, extat rescriptum diuorum Marci et Ueri perinde dicentium eum ad libertatem peruenturum, ac si ab eo qui sine successore decessit et ab eo qui ex iusta causa abesset ad libertatem ut oportuit perductus esset. Eleganter quaeri potest, cum heres sine successore decedit, utrum ex-spectari debet, donec certum sit heredem uel bonorum possessorem non extaturum, an uero etiam dum incertum est (forte deliberante herede scripto) possit ad libertatem per-uenire: et melius est exspectari oportere, quoad certum esse coeperit successorem non extaturum. Imperator noster Antoninus rescripsit eum cui fideicommissa libertas debetur, sine libertate aliquid ex testamento heredis accipere posse. Diuus etiam Marcus rescripsit fideicommissa[2s]2 libertates neque aetate neque condicione neque mora non praestantium @1 tardiusue reddentium corrumpi aut in deteriorem statum perduci. Quamquam ex irritis codicillis libertates non debeantur, attamen si heres hos codicillos ratos habuit et ex his quaedam praestitit et seruos praestandae fideicommissae libertatis gratia in libertate morari uoluit, ad iustam libertatem eos peruenisse rescript[2um]2 imperatoris nostri et diui patris eius declarat. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Alieno seruo dari potest per fidei-commissum libertas, si tamen eius sit, cum quo testament[2i]2 factio est. Cum intestato mori-turus fidei filii commississet, ut seruum manumitteret, et postumus ei natus fuisset, diui fratres rescripserunt [2libertatem]2, quia diuidi non potest, ab utroque praestandam. Qui fidei-commissariam libertatem debet, etiam eo tempore, quo alienare prohibitus erit, manumittere poterit. Si patronus contra tabulas bonorum possessionem acceperit, quia eum prae-terierit libertus, non cogetur uendere seruum proprium, quem rogatus erat a liberto suo manumittere. Si is cuius seruus est nolit eum uendere, ut manumitteretur, nullae praetoris partes sunt: idem est et si pluris iusto uendere uelit. sin autem certo quidem pretio, quod non prima facie uidetur esse iniquum, dominus seruum uendere pa-ratus est, is uero, qui rogatus est manumittere, immodicum id esse nititur, praetoris partes erunt interponendae, ut iusto pretio uolenti domino dato libertas ab emptore praestetur. quod si et dominus uendere paratus sit et seruus uelit manumitti, cogendus est heres [2redi]2mere et manumittere, nisi dominus uelit seruum manumittere, ut actio sibi pretii in heredem detur: idque faciendum est etiam, si heres latitet: et ita imperator Antoninus rescripsit. @@&7Maecianus& libro quinto decimo fideicommissorum. Sed si alienare quidem sit paratus, non ante tamen id uelit facere, quam sibi in pretium satisfiat, non erit manu-mittere compellendus, ne et seruum manumittat et interdum nihil aut minus consequatur, si forte is, qui rogatus est manumittere, soluendo non sit. Inuito tamen seruo neque alii neque domino eam rem persequi concedendum est, quia non tale sit hoc fideicommissum, ex quo domino quid adquiratur: alioquin ipsi datum uideretur. quod potest contingere, si testator pluris eum seruum, quam quanti est, redimi ac manumitti uoluit: nam tunc et domino erit fideicommissi persecutio, cuius interest praeter uerum pretium id, quod plus ei iussus est dare, consequi, et serui, ut ad libertatem perueniat. Quod eueniet et si rem alienam certa pecunia redimere atque alii praestare heres uel legatarius intellegerentur: namque tunc et domino rei et ei, cui eadem praestare deberet, persecutionem esse: utrius-que enim interesse et domini, ut praeter pretium accipiat, quo pluris eam testator redimi iussit, et eius cui relicta est, uti eam habeat. @@&7Paulus& libro tertio fideicommissorum. Si filius defuncti rogatus fuerit seruum sui patris manumittere, dicendum est posse eum etiam contra tabulas habere et operas imponere: hoc enim potuisset, etiamsi directam libertatem accepisset, quasi patroni filius. Erit Rubriano senatus consulto locus, etiamsi sub condicione libertas data sit, si modo per ipsum seruum non fiet, quo minus condicioni pareat: nec refert in dando an in faciendo an in aliquo casu condicio consistat. immo etiam amittit libertum heres, si condicioni im-pedimentum fecerit, etsi filius defuncti sit, quamuis alio iure habiturus sit libertum. non-nullam enim et hic poenam patitur: nam et si in seruitutem petierit aut capitis accusa-uerit, perdit bonorum possessionem contra tabulas. Si is cui seruus legatus est rogatus fuerat, ut eum manumitteret, et nolit eum accipere, compellendus est aut actiones suas ei praestare [2cui]2 seruus uelit, ne intercidat libertas. @1 @@&7Pomponius& libro tertio fideicommissorum. Inuitus is, cui fideicommisso liber-tas relicta est, non est tradendus alii, ut ab eo manumittatur et fiat alterius libertus, quam qui rogatus est manumittere. Campanus ait, si minor annis uiginti rogauerit heredem, ut proprium seruum manumittat, praestandam ei libertatem, quia hic lex Aelia Sentia locum non habet. Seruus legatus erat Calpurnio Flacco isque rogatus erat eum manumittere et, si non manumississet, idem seruus Titio legatus erat et is aeque rogatus erat, ut eum manumitteret: si non manumississet, liber esse iussus erat. Sabinus dicit in-utiliter legatum fore et ex testamento eum continuo liberum futurum. @@&7Maecianus& libro quinto decimo fideicommissorum. Gaii Cassii non est re-cepta sententia existimantis et heredi et legatario remittendam interdum proprii serui manu-mittendi necessitatem, si uel usus tam necessarius esset, ut eo carere non expediret, ueluti dispensatoris paedagogiue liberorum, uel tantum delictum est, ut ultio remittenda non esset: uisum est enim ipsos in sua potestate habuisse: nam potuissent discedere a causa testa-menti: qua non omissa debere uoluntati defuncti obsequi. @@&7Idem& libro sexto decimo fideicommissorum. Neque infantes neque furiosi neque ab hostibus capti neque hi, quos religio aut honestior causa uel calamitas aliqua uel maior res familiaris aut capitis famaeue periculum aut similis causa moretur, Rubriano senatus consulto continentur: ac ne pupilli quidem, qui tutores non habent, aut eos ha-beant, quos earum quae causa detinet. sed nec, si hi data opera sui potestatem non faciunt, puto pupillis libertos eripi, quia et iniquum est facto tutor[2i]2s, qui forsitan soluendo non Ȩsit, pupillum damno adfici, et senatus consulto non continetur ali[2u]2s quis quam qui ex causa fideicommissi debet praestare libertatem. quid ergo est? Dasumiano senatus con-sulto subuenitur his, quo cautum est de his, qui iusta ex causa abessent. ut nec libertas impediatur nec libertus eripiatur his, qui fraude careant. Si per procuratorem quis defen-datur, semper iusta ex causa abesse dicitur nec libertus ei eripitur. Nihil facit ad inter-pell[2a]2ndam iurisdictionem eius, qui de fideicommissa libertate cognoscit, priuilegium cuiusque uel ciuitatis uel corporis uel officii, in quo quisque est, uel condicio personarum. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Si pure data sit fideicommissa li-bertas et is seruus rationes administrasse dicatur, diuus Marcus rescripsit moram libertati non esse faciendam, ex continenti tamen arbitrum dandum esse, qui computationem ineat. uerba rescripti ita se habent: 'Aequius uidetur Trophimo ex causa fideicommissi praestari libertatem, quam sine condicione reddendarum rationum datam esse constat, neque humanum fuerit ob rei pecuniariae quaestionem libertati moram fieri. qua tamen repraesentata confestim arbiter a praetore erit dandus, apud quem rationem, quam ad-ministrasse eum apparuit, ex fide reddat'. tantum igitur rationes reddere cogetur. sed an et reliqua restituere debeat, nihil adicitur, nec puto cogendum: nam de eo, quod in ser-uitute gessit, post libertatem conueniri non potest. corpora plane rationum et si quas res uel pecunias ex his detinet cogendus est per praetorem restituere: item de singulis instruere. @@&7Paulus& libro tertio decretorum. In testamento, quod perfectum non erat, alumnae suae libertatem et fideicommissa dedit. cum omnia ut ab intestato egissent, quae- @1 siit imperator, an ut ex causa fideicommissi manumissa fuisset: et interlocutus est, etiamsi nihil ab intestato pater petisset, pios tamen filios debuisse manumittere eam, quam pater dilexisset. pronuntiauit igitur recte eam manumissam et ideo fideicommissa etiam ei praestanda. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Paulus respondit, etsi alienus in-ueniatur seruus, quem ut suum testator ab uno ex heredibus uoluerit manumitti, tamen cogendum eum, qui rogatus est, redimere eum et manumittere, quoniam non putauit si-milem esse causam libertatis et fideicommissi pecuniarii. Paulus respondit his uerbis '$PI/S3TEUS3ON DE/ MOI, *ZW/I+LE, O(/TI TA\S3 XA/RITA/S3 S3OI A)PODW/S3EI O( UI(O/S3 MOU MARTIA/LIOS3 KAI/ S3OI KAI\ TOI=S3 $S3OI=S3 PAIS3I/N&' plenam uoluntatem defuncti contineri circa benefaciendum coniunctis personis Zoilum: qui si serui sint, nihil est gratum his praestari posse quam libertatem ideoque praesidem debere sequi uoluntatem defuncti. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Lucius Titius Septiciae filiae suae naturali Concordiam ancillam suam donauit: idem postea testamento filiae suae cum aliis quibusdam ancillam supra scriptam legauit, ut manumitteretur: quaero, an Septicia filia naturalis ancillam supra scriptam manumittere cogi possit. Paulus respondit, si uiuo patre naturali donatio ancillae fuit neque patris naturalis iudicium in ceteris legatis filia adgnouit, non posse eam compelli ancillam propriam ex causa fideicommissi manumittere. Lucius Titius Stichum seruum Maeuio legauit et petit, ut neque ab eo neque ab herede eius umquam manumitteretur. Paulus respondit testatorem potuisse postea hunc seruum ad libertatem perducere, quia non sibi legem dixisset, sed legatario. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. 'Thais ancilla mea cum heredi meo seruierit annos decem, uolo sit mea liberta.' quaeritur, cum libertam suam esse uoluerit nec id heres facere potuerit nec directa pure data sit libertas, an etiam post decem annos in seruitutem remaneret. respondit nihil proponi, cur non Thaidi libertas debeatur. Lucius Titius ita cauit: 'Maeui fili carissime, te rogo, ut, si Stichus et Damas et Pamphilus te promeruerint, aere alieno liberato ne alterius quam tuam seruitutem experiantur': quaero, an, si per heredem steterit, quo minus aes alienum exsolueretur, ex causa fideicommissi libertatem consequi possint. respondit non quidem imputandum heredi, si pro commodi-tatibus rei suae administrandae aes alienum tardius exsoluerit: uerum si manifeste stu-dium non soluentis ei rei paratum, ut libertatibus mora fieret, probaretur, repraesentandas libertates. Tutoris, quem et ipsum testamento liberis dederat, fidei commisit de manu-mittendis seruis ipsius tutoris, sed is a tutela excusatus fuerat: quaero, an eisdem seruis libertatem praestare deberent tutores, qui in locum excusati dati tutelam administrarent. respondit secundum ea quae proponerentur libertates et ab heredibus scriptis uideri datas. 'Seio auri libras tres et Stichum notarium, quem peto manumittas.' Seius eodem testa-mento tutor datus a tutela se excusauit: quaeritur, an nihilo minus fideicommissa libertas debeatur. respondit nihil proponi, cur non debeatur. Sorore sua herede instituta de seruis ita cauit: '$BOU/LOMAI KAI\ PARAKALW=, GLUKUTA/TH MOU A)DELFH/, E)N PARAKATAQH/KH| S3E E)/XEIN *S3TI/XON KAI\ $*DA/MAN TOU\S3 PRAGMATEUTA/S3 MOU, OU(\S3 E)GW\ OU)K H)LEUQE/RWS3A, A)/XRIS3 A)\N TA\S3 YH/FOUS3 A)POKATAS3TH/-$S3WS3IN: E)A\N DE\ KAI\ S3OI\ A)RE/S3WS3IN, E)MH/NUS3A/ S3OI TH\N GNW/MHN MOU&'. quaero, si paratis actoribus @1 rationes reddere heres libertatem non praestet, dicendo eos non placere sibi, an audienda esse[2t]2. respondit non spectandum, quod heredibus displiceret, sed id quod uiro bono posset placere, ut libertatem consequantur. Lucia Titia heredum fidei commisit, uti Pamphilam ancillam Seiae cum filiis eius redimerent et manumitterent, et iuridicus, quanti singuli essent redimendi, aestimauit: medio tempore Pamphila, antequam pecuni[2a]2 solueretur, pe-perit: quaero, id quod natum est ex Pamphila utrum ad heredes Seiae an ad heredem Titiae pertineat. respondit id, quod natum est ex Pamphila, eius quidem esse, cuius ea fuerat tunc cum pareret: uerum heredem, si moram fideicommissae libertati fecit, com-pellendum partum quoque ad libertatem perducere. Lucius Titius ita testamento cauit: 'medicos tibi commendo illum et illum: in tuo iudicio erit, ut habeas bonos libertos et medicos. quod si ego libertatem eis dedissem, ueritus sum, quod sorori meae carissimae fecerunt medici serui eius manumissi ab ea, qui salario expleto rel[2i]2querunt eam': quaero, an fideicommissa libertas supra scriptis competere potest. respondit secundum ea quae proponerentur non necessitatem heredibus impositam, sed arbitrium permissum. Titius Sticho seruo suo libertatem dedit, si rationes sic dederit: quaero, an ratio per eum gesta ita putari debeat, ut damna, quae casu cont[2i]2gerunt, ad onus reliquorum non pertineant. respondi[2t]2 in negotio, quod uoluntate domini administrasse proponatur, ea damna, quae casu ita acciderint, ut seruo nihil possit imputari, non pertinere ad reliquorum onus. Item quaero, cum omne peculium reddere iussus sit, an ita peculium computari debeat, ut id solum peculii esse uideatur, quod quaque ex causa domino debeat superesse. respondit in ea specie, de qua quaereretur, non debere deduci ex peculio, quod domino debeatur. Item quaero, an, si ex reliquis in peculio aliquid conuerterit, deduci hoc ex peculio red-dendo debeat. respondit, si id, quod ex causa quae proponeretur in peculium uersum est, reliquorum nomine desolutum est, fieri satis condicioni, si id, quod reliquum est peculii, soluatur. Libertatem ita testamento dedit: 'Cupitum seruum meum, cum Marcianus filius meus sedecim annos impleuerit, rationibus redditis liberum esse uolo': post mortem testa-toris tutores Cupito exactionem commiserunt isque nummos redactos expensauit eisdem tutoribus: deinde filius impubes decessit, cui mater heres extitit et tutorem tutelae iudicio filii condemnatum habuit: Cupitus ad libertatem proclamat eo tempore, quo, si uiueret Marcianus, annos sedecim aetatis habiturus esset, offerens rationes unius anni in diem Ȩmortis testatoris, quod ceterae subscriptae fuerunt. quaesitum est, an eas quoque rationes, quas tutores periculo suo egerunt, Cupitus reddere compelli debeat. respondit eum de quo quaeritur condicioni rationis reddendae ita uideri paruisse, si omne ex eo, quod gessit, recte desiderari potest, reddiderit: nam alteram condicionem humaniore interpreta-tione ita accipi posse, ut defuncto pupillo tempus, quo, si uiueret, sedecim annos impleret, exspectare satis fuerit. 'Stichus et Damas serui mei, si rationes reddideritis, liberi estote': quaesitum est, an non solum rationes, uerum si qua alia consilio et fraude eorum amota sunt, praestari ab his debeant, ut ad libertatem perueniant. respondit rationum redden-darum condicioni contineri omne, quod quoquo genere serui actum fidemque respiceret. Intra certa tempora condicioni reddendarum rationum non paruerunt, postea parati erant: quaesitum est, an perueniant ad libertatem. respondit, si per ipsos stetisset, quo minus @1 intra tempora praescripta condicioni parerent, non idcirco liberos fore, quod postea rationes uelint reddere. 'Ab heredibus meis peto fideique eorum committo, cum filius meus sedecim annos impleuerit, Stichum rationibus redditis manumittant': quaero, an eundem seruum testator in diem usque pubertatis filii sui actum agere uoluerit. respondit manifestum esse testatorem huius quoque actus rationem a Sticho reddi uoluisse. 'Stichus seruus meus iubeo ut det praestet filiae et uxori meae heredibus meis sine ulla controuersia tot aureos: et ut ipsum manumittant, fidei eorum committo': quaesitum est, cum uxor ab hereditate abstinuerit, utrum duobus an filiae praestare debeat. respondit filiae, quae heres ex asse extitisse proponeretur, pro solido dandum. Herede filio suo ex asse instituto libertatem dedit in haec uerba: 'December dispensator meus, Seuerus uilicus et Uictorina uilica Seueri contubernalis in annos octo liberi sunto: quos in ministerio filii mei esse uolo: te autem, Seuere fili carissime, peto, uti Decembrem et Seuerum commendatos habeas, quibus prae-sentem libertatem non dedi, ut idonea ministeria haberes, quos spero te et libertos ido-neos habiturum'. quaero, cum eo tempore, quo Titius testamentum faciebat, filius natus annorum fuerat nouem et Titius post biennium et sex menses decesserit, anni octo, in quos libertas erat dilata, ex testamenti facti tempore an uero ex mortis numerari debeant. respondit posse uideri testatorem eos annos octo dilatae libertatis comprehendisse, qui computandi sunt a die testamenti facti, nisi aliud uoluiss[2e]2 testatorem probaretur. 'Spen-dophorus, cum filia mea in familia nupserit, si rationes idonee filiae meae administratas reddiderit, liber esto': filia cum adhuc pubes esset, uiuo patre decessit et ex substitu-tione Seius heres extitit: quaero, cum Spendophorus rationes pupillae non administrauerit et uiuo patre familias desierit ipsius rationes administrare et, si uiueret, Titia annos ha-beret amplius duodecim, an ex testamento liber sit. respondit, si nullas rationes admini-strasset, quas reddere heredi deberet, secundum ea quae proponerentur liberum esse. 'Stichum rationibus redditis manumitti uolo.' Stichus arcarius probante domino nomina fecit et rationes a domino [2sub]2scriptas exhibet nec postea nomen ullum fecit: quaero, an, si qui minus soluendo fuerint debitores, quibus alii exactores erant a[2p]2plicati, nondum uideatur condicioni satisfactum. respondit secundum ea quae proponerentur non pertinere ad onus reddendarum rationum, quod soluendo non essent debitores. @@&7Maecianus& libro septimo fideicommissorum. Antoninus Augustus Pius noster, quo militum suorum per omnia rata esset uoluntas suprema, cum et institutus et substi-tutus in continenti, priusquam adirent hereditatem, decessissent, eos, quibus ab his et libertas et hereditas a milite per fideicommissum data esset, perinde liberos et heredes esse iussit, ac si utrumque directo accepissent. eorum autem, qui a pagano libertatem et hereditatem per fideicommissum acceperant, cum aeque in continenti et institutus et sub-stitutus decessisse[2n]2t, satis habuit libertatem confirmare. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Fideicommissa libertas non debetur ei, quem postea uinxit dominus. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. De libertate fideicommissaria prae-standa seruus cum domino recte contendit. @@&7Ulpianus& libro quinto disputationum. Si debitor rogatus sit a creditore @1 ancillam suam pigneratam manumittere, dicendum est fideicommissariam libertatem utiliter relictam a debitore. quid enim interest, certa quantitas ab eo relinquatur an fideicommis-saria libertas? et siue plus sit in pretio minus, cogitur libertatem praestare, si modo semel adgnouit uoluntatem creditoris. adgnouisse autem sic accipimus, si forte, [2c]2um con-ueniretur ab herede, usus est exceptione uel alias uoluntatem suam ostendit: nam si conueniatur debitor ab herede creditoris, doli exceptione uti potest in id, quod intererit debitoris ancillam suam habere. In fideicommissaria libertate, quamuis quis modicum le-gatum fuerit consecutus, necesse habet seruum suum manumittere: pecuniarium enim fideicommissum si diuisum fuerit, satis iniuriam facit libertati quam fideicommissario: satius est igitur eum, qui adgnouit legatum, onerari quam libertatem intercidere. Quo-tiens seruo uel ancillae fideicommissaria libertas relinquitur, in ea condicione est, ut, quod manumittatur, seruilis condicionis sit: et quidem si nullam moram praestandae libertati qui praestare debet fecit, nihil de statu eorum mutatur: ideoque eos interim legari posse, sed cum sua causa, constat. @@&7Idem& libro sexto disputationum. Fideicommissa libertas ita potest dari: 'heres, si uolueris, fidei tuae committo, ut Stichum manumittas', quamuis nihil aliud in testamento potest ualere ex nutu heredis. Plane et ita 'si Stichus uoluerit' potest ei libertas adscribi. Sed et si ita adscriptum sit 'si Seius uoluerit, Stichum liberum esse uolo', mihi uidetur posse dici ualere libertatem, quia condicio potius est, quemadmodum si mihi legatum esset, si Titius Capitolium ascenderit. Quod si ita scriptum sit 'si heres uoluerit', non ualebit, sed ita demum, si totum in uoluntate fecit heredis, si ei libuerit. ceterum si arbitrium illi quasi uiro bono dedit, non dubitabimus, qui libertas debeatur: nam et eam libertatem deberi placuit 'si tibi uidebitur, peto manumittas': ita enim hoc accipiendum 'si tibi quasi uiro bono uidebitur'. nam et ita relictum 'si uoluntatem meam probaueris' puto deberi: quemadmodum 'si meruerit' quasi uirum bonum uel 'si te non offenderit' quasi uirum bonum uel 'si comprobaueris' uel 'si non reprobaueris' uel 'si dignum putaueris'. nam et cum quidam Graecis uerbis ita fideicommissum dedisset: $TW=| DEI=NI, E)A\N DOKIMA/S3H|S3, $E)LEUQERI/AN DOQH=NAI BOU/LOMAI&, a diuo Seuero rescriptum est fideicommissum peti posse. Quamquam autem in heredis arbitrium conferri, an debeatur, non possit, quando tamen debeatur, conferri potest. Quidam, cum tres seruos legasset, fidei heredis sui commisit, ut ex his duos quos uellet manumitteret: fideicommissa libertas ualebit et quos ex his uellet, heres manumittet: quare si eos uindicaret legatarius, quos heres uult manumittere, exceptione doli repelletur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo secundo digestorum. Si pater duos filios heredes insti-tuerit et adgnatione postumi ruptum testamentum fuerit, quamuis hereditas pro duabus partibus ad eos pertineat, tamen fideicommissae libertates praestari non debent, sicuti ne legata quidem aut fideicommissa praestare coguntur. Si, cum alienum seruum heres rogatus sit manumittere, item communem uel eum, in quo usus fructus alienus est, latitet, non inique senatus consulto libertatibus succurretur. Si Sticho libertas per fidei-commissum data fuerit sub condicione, si rationes reddidisset, et is absente herede paratus @1 sit reliqua soluere, praetoris officio continetur, ut uirum bonum eligat, cuius arbitrio ra-tiones computentur, et pecuniam, quae ex computatione colligitur, deponat, atque ita pro-Ȩnuntiet libertatem ex causa fideicommissi deberi. haec autem fieri conueniet, si heres ex iusta causa aberit: nam si latitabit, satis erit liquere praetori per seruum non stare, quo minus condicioni pareat atque ita pronuntiare de libertate oportebit, Cum sub condicione legato seruo libertas datur non aliter fideicommissario tradi debet, quam ut caueatur existente condicione traditu iri eum. Quaedam cum in extrema esset ualetudine, praesen-tibus honestis uiris compluribus et matre sua, ad quam legitim[2a]2 hereditas eius pertinebat, ita locuta est 'ancillas meas Maeuiam et Seiam liberas esse uolo' et intestata decess[2i]2t: quaero, si mater ex senatus consulto legitimam hereditatem eius non uindicasset et here-ditas ad proximum cognatum pertinuisset, an fideicommissa libertas deberetur. respondi deberi: nam eam, quae in extremis dixisset 'ancillas meas illam et illam liberas esse uolo', uideri ab omnibus, qui legitimi heredes aut bonorum possessores futuri essent, petisse, ut hoc fieri possit. @@&7Idem& libro sexagensimo secundo digestorum. Cum in testamento scriptum est: 'Stichum Titio lego' uel 'heres meus dato ita, ut eum Titius manumittat', dixi petenti legatario Stichum exceptionem doli mali obstaturam, nisi cauerit se libertatem secundum uoluntatem defuncti praestaturum. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Si is, cui seruus legatus est, rogatus manumittere, latitet, orcinum fieri libertum respondit: idem fore et si non legatarii, sed heredis fidei commissum esset, sed et si non omnium, sed quorundam heredum fidei com-missum sit, aeque dicendum orcinum fieri: in eos autem qui latitaueri[2n]2t coheredibus, a quibus redimendae partes essent, utilem actionem eo nomine dari debere uel etiam familiae erciscundae iudicio recte eos acturos. @@&7Marcianus& libro septim[2o]2 institution[2u]2m. Si seruus legatus et per fideicom-missum manumissus sit, Ceruidius Scaeuola consultus putabat nouissimam scripturam ua-lere, siue libertas sit siue legatum, quia, cum libertatem datam postea placeat adimi, et per legatum constat posse adimi: sed si in obscuro sit, qua mente post libertatem legauit eundem seruum, in obscuro libertatem praeualere. quae sententia mihi quoque uerior esse uidetur. @@&7Idem& libro nono institutionum. Non tantum ipse, qui rogatus est manumit-tere, ad libertatem perducere potest, sed et successores eius, siue emptione siue quo alio modo successerint. sed et si nemo successor extiterit, ad fiscum ita transit, ut libertas ab eo praestetur. Is autem qui rogatus est manumittere etiam eo tempore quo alienare prohibetur potest manumittere. Si alienum seruum quis rogatus fuerit manumittere, cum ei pecunia certa legata esset, ut emat eum et manumittat, et dominus nolit eum uendere, legatum retinet ex uoluntate defuncti. Cui per fideicommissum libertas debetur, liberi quodammodo loco est, et statuliberi locum optinet uel eo magis, quod nec in alium trans-ferendus est, ut aut libertas eius impediatur aut iura patronorum grauiora experiatur. Senatus consulto Dasumiano cautum est, ut, si ex iusta causa absit qui fideicommissam libertatem debet et hoc pronuntiatum fuerit, perinde libertas competat, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset. Abesse autem is intellegitur, qui a tribunali abest. Et quia [2de]2 heredibus tantum cautum erat, adiectum est eodem senatus consulto, @1 ut quicumque fideicommissam libertatem ex quacumque causa pronuntiatum fuerit eum eosue abesse, perinde habeatur, atque si, ut oportet, ex causa fideicommissi manumissus esset. Sed Articuleiano senatus consulto cauetur, ut in prouinciis praesides prouinciae cognoscant, licet heres non sit eius prouinciae. Sed si non hereditarium seruum quis ro-gatus fuerit manumittere, sed proprium, ex senatus consulto Iunciano post pronuntiationem peruenit ad libertatem. Siue iusta ex causa abest siue latitet siue praesens non uult ma-numittere, pro absente eum haberi diuus Pius rescripsit. Emptor quoque ut manumittat, eodem senatus consulto expressum est. Et praesens coheres perinde manumittat, atque si traditum a coherede accepisset. quod et in impuberis persona coheredis, qui non erat rogatus manumittere, eundem principem rescripsisse relatum est. Sed si matrimonii causa quis manumittere rogatus est, non est cogendus eam uxorem ducere, sed sufficit fidei-commissa libertas. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Posteaquam a creditore alienati sunt serui, quibus fideicommissa libertas adscripta est, non nisi ex iusta causa aduersus heredem subueniri eis posse. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Si quis rogatus ancillam manumittere moram fecerit, si interea enixa fuerit, constitutum est huiusmodi partum liberum nasci et quidem ingenuum. sed sunt constitutiones, quibus cauetur statim ex quo libertas deberi coeperit ingenuum nasci: et hoc magis est sine dubio sequendum, quatenus libertas non priuata, sed publica res est, ut ultro is qui eam debet offerre debeat. sed si nondum debita libertate fideicommissa ancilla peperit, studio tamen heredis fuerit effectum, ut non-dum libertas deberetur, uelut[2i]2 quod tardius adit hereditatem, ut qui nati sint ex ancilla serui eius fiant, placet manumittendos, sed tradi matri oportere, ut ab ea manumitterentur et liberti potius matris fiant: nam quos indignus est heres seruos habere, ne quidem libertos habebit. @@&7Maecianus& libro sexto decimo fideicommissorum. Si mater, postquam filium accepisset, uel qui in eius locum successit praestare noluit libertatem, compellendi sunt: amplius si mater aut nollet sibi filium tradi aut in rerum natura esse desisset, non ab re est dicere, nihilo minus ita natis ab herede libertatem praestari. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Sed et si non data opera tardius adierit, sed dum de adeunda hereditate deliberat, idem dictum est. et si postea cognouit se heredem institutum, quam ancilla peperit, placet hoc quoque casu subueniendum esse: hoc tamen casu ipse manumittere debebit, non matri tradere. Sed si directo libertas data fuerit ancillae et horum aliquid euenerit, quemadmodum natis subuenietur? nam ibi qui-dem petitur fideicommissa libertas et praetor paruulis subuenit: cum uero directo libertas datur, non petitur. sed etiam hoc casu puto nato subueniendum esse, ut aditus praetor in rem matri decernat actionem exemplo fideicommissariae libertatis. sic denique et Mar-cellus libro sexto decimo digestorum scripsit et ante aditam hereditatem usucaptis, qui testamento manumissi sunt, subueniendum esse, ut eis libertas conseruetur utique per prae- @1 torem, quamuis his et imputari possit, quare usucapti sunt: in paruulis autem nulla de-prehenditur culpa. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius testamento ita cauit: 'si quos codicillos reliquero, ualere uolo. si quis mihi ex Paula, quae uxor mea fuit, intra decem menses natus nataue erit, ex semisse heredes sunto. Gaius Seius ex semisse heres esto. Stichum et Pamphilum seruos meos et Erotem et Diphilum peto et fidei he-redum committo, ut, cum ad pubertatem liberi mei peruenerint, manumitta[2n]2t'. deinde nouissima parte ita cauit: 'quod si mihi liberi nati non erunt aut intra pubertatem deces-serint, tunc hered[2es]2 ex paribus partibus sunto Mucius et Maenius. legata, quae priore testamento, quo filios et Seium, reliqui, praestari uolo, hoc est et a sequentibus here-dibus'. deinde codicillis ita cauit: 'Lucius Titius heredibus primis et substitutis salutem. peto, ut ea quae testamento caui legaui et ea quae codicillis cauero legauero, praestetis'. quaero, cum liberi Lucio Titio nati non sint, an Sticho et Pamphilo et Eroti et Diphilo seruis confestim fideicommissa libertas praestari debeat. Marcellus respondit condicionem, quae libertati eorum, de quibus quaere[2re]2tur, si filii heredes exstitissent, adposita esset, repetitam non uideri ideoque confestim libertatem praestandam esse et a primis et a sub-stitutis heredibus: nam ut supra scriptum est, petit, ut quae testamento cauisset praesta-Ȩrentur, cauit autem de libertate eorum seruorum. atquin sub condicione cauit et, si alte-rius generis condicio esset, exspectanda esset: sed non est uerisimile, ut hoc in ista con-dicione cogitauerit, cum fidei substitutorum committeret, [2qui]2 admitti ad hereditatem non possent, si impleretur condicio. @@@@{1DE ADEMPTIONE LIBERTATIS}1 @@&7Terentius Clemens& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Cum libertas lege adimatur, aut pro non data haberi debet aut certe perinde obseruari, ac si a testatore adempta esset. @@@@{1DE STATULIBERIS}1 @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Statuliber est, qui statutam et destinatam in tempus uel condicionem libertatem hab[2e]2t. Fiunt autem statuliberi uel condicione ex-pressa uel ui ipsa. condicione expressa quid est, manifestum est. ui ipsa, cum creditoris fraudandi causa manumittuntur: nam dum incertum est, an creditor iure suo utatur, in-terim statuliberi sunt, quoniam fraus cum effect[2u]2 in lege Aelia Sentia accipitur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Qui statuliberi causam adprehendit, in ea condicione est, ut, siue tradatur, salua spe libertatis alienetur, siue usucapiatur, cum sua causa usucapiatur, siue manumittatur, non perdat spem orcini liberti. sed statuliberi causam non prius seruus nanciscitur nisi adita uel ab uno ex institutis hereditate: ceterum @1 ante aditionem siue tradetur siue usucapietur siue manumittetur, spes statutae libertatis intercidit. Sed si impuberis tabulis libertas seruo sit adscripta, an uiuo pupillo, post adi-tionem uidelicet hereditatis patris, statuliber sit? Cassius negat: Iulianus contra existimat, quae sententia uerior habetur. Plus scripsit Iulianus et si legatus sit seruus ab herede patris, liber esse iussus in pupillaribus tabulis, praeualere libertatis dationem. Si primis tabulis sub condicione seruus cum libertate ex parte dimidia heres sit institutus, an statu-liberi causam optineat, ut adeunte coherede cum sua causa usucapiatur? cum a semet-ipso acceperit libertatem, non potest statuliberi causam optinere. plane si condicio here-ditatis deficiat, quo casu secundum Iulianum uel libertatem apiscitur, dicendum est statu-liberi causam optinere, eo quod non a semetipso, sed a coherede accepisse libertatem cre-ditur. Quocumque gradu pupillo seruus cum libertate substitutus sit, necessarii causam optinet: quae sententia utilitatis causa recepta est et a nobis probatur. Celsus quoque p[2u]2tat libro quinto decimo cum libertate substitutum statuliberi causam optinere. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Statuliberos condicioni parere oportet, si nemo eos impediat et sit condicio possibilis. Sed si in heredis persona iussus sit parere condicioni, quid dici debeat? si quidem paruit condicioni, statim liber est etiam inuito herede. quod si non patitur heres pareri (puta offert decem, quae dare iussus erat), procul dubio liber est, quia per heredem stare uidetur, quo minus condicionem impleat. et parui refert, de peculio ei offerat an ab alio accepta: receptum est enim, ut seruus peculiares quoque nummos dando perueniat ad libertatem, siue ips[2i]2 heredi siue alii dare iussus est. Inde quaeritur, si forte debeatur pecunia huic seruo uel ab herede, quod in domini rationem plus erogauerat, uel ab extraneo, nec uelit heres debitorem conuenire uel statulibero soluere pecuniam: an debeat ad libertatem peruenire, quasi moram per heredem patiatur. et aut legatum huic stat[2u]2libero fuit peculium aut non: si legatum pe-culium fuit, Seruius scribit moram eum libertatis passum ob hoc ipsum, quod ei aliquid ex ratione dominica deberetur nec ei ab herede praestaretur: quam sententiam et Labeo probat. Idem Seruius probat et si in eo moram faciat heres, quod nolit exigere a debi-toribus: nam peruenturum ad libertatem ait. mihi quoque uidetur uerum quod Seruius ait. cum igitur ueram putemus sententiam Serui, uideamus, an et si non fuerit praelegatum peculium seruo, idem debeat dici: constat enim statuliberum de peculio posse dare uel ipsi heredi iussum uel alii: et si eum dare impediat, perueniet statuliber ad libertatem. denique etiam remedii loco hoc monstratur domino statuliberi, ut eum extraneo iussum dare prohibeat, ne et nummos perdat cum statulibero. proinde defendi potest et si non uult exigere uel ipse soluere, ut hic habeat, unde condicioni pareat, libertatem competere: et ita Cassius quoque scribit. Non solum autem si dare iussum dare prohibeat, statuliber ad libertatem peruenit, uerum etiam si ascendere Capitolium iussum ascendere uetet, item si Capuae dare iussum Capuam ire prohibeat: nam qui prohibet seruum proficisci, intel-legendus est impedire magis uelle libertatem quam operis serui uti. Sed et si iussum coheredi dare non patiatur unus ex heredibus dare, aeque liber erit: sed is, cui iussus erat dare et liber esse, familiae erciscundae iudicio ab eo qui impedit consequetur, quod sua intererat prohibitum statuliberum non esse. Si decem iussus dare et liber esse quinque det, [2non]2 peruenit ad libertatem, nisi totum det: interim igitur uindicare quinque nummos dominus eorum potest. sed si residuum fuerit solutum, tunc etiam id alienatum, cuius @1 ante dominium non erat translatum. ita pendebit praecedentis summae alienatio, sic tamen, ut non retro nummi fiant accipientis, sed tunc, cum residua summa fuerit exsoluta. Si plus quam iussus erat dederit statuliber, puta decem iussus dare uiginti dedit, siue nume-rauit siue in sacculo dedit, peruenit ad libertatem et superfluum potest repetere. Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse uendiderit sine peculio, utrum statim liber sit (quasi prohibitus uideatur de peculio dare hoc ipso, quod sine peculio distractus est) an uero cum fuerit prohibitus peculium tangere? et puto tunc demum liberum fore, cum uolens dare prohibeatur, non statim ubi ueniit. Si quis seruum iussum decem dare et liberum esse operari prohibeat, uel si, quod ex operis suis meret, abstulerit ei heres, uel si, quod ex mercedibus suis coegit, heredi dederit, an ad libertatem perueniat? et p[2u]2to, si quidem ex operis dederit uel undecumque dederit, ad libertatem peruenturum: quod si prohibeatur operari, non fore liberum, quia operari domino debet. plane si ei ablata fuerit pecunia ex operis collecta, liberum fore arbitror, quia de peculio dare prohibetur. sane si testator uel ex operis ut det iussit, prohibitum operari ad libertatem peruenturum non dubito. Sed et si argento subtracto uel rebus aliis distractis nummos corrasos dederit, perueniet ad libertatem, quamuis, si nummos subtractos dedisset, ad libertatem non per-ueniret: nec enim uidetur dedisse, sed magis reddidisse. sed nec si aliis subripuerit num-mos et heredi dederit, ad libertatem perueniet, quia auelli nummi ei qui accepit possunt. plane si sic consumpti fuerint, ut nullo casu auelli possi[2n]2t, conpetet libertas. Non solum autem si heres moram facit libertati, sed et si tutor uel curator uel procurator uel alius quiuis, in cuius persona condicioni parendum est, libertatem competere dicemus. et sane hoc iure utimur in statulibero, ut sufficiat per eum non stare, quo minus condicioni pa-reat. Si quis heredi in diebus triginta proximis mortis testatoris dare iussus fuerit, deinde heres tardius adierit, Trebatius et Labeo, si sine dolo malo tardius adierit, dantem eum intra dies triginta aditae hereditatis ad libertatem peruenire: quae sententia uera est. sed quid si data opera traxit? an ob i[2d]2 statim, [2ut]2 adita est hereditas, ad libertatem perueniat? quid enim si tunc habuit, post aditam habere desiit? sed et hic expleta uidetur condicio, quoniam per eum non steterit, quo minus impleatur. Si quis sic acceperit libertatem 'cum decem dare poterit, liber esto', Trebatius ait, licet habuerit decem uel idoneus fuerit ad adquirendum et conseruandum peculium, tamen non alias ad libertatem peruenturum, nisi dederit aut per eum non steterit, quo minus det: quae sententia uera est. Stichus annua bima trima die denos aureos heredi si dederit, liber esse iussus est. si prima pen-Ȩsione stetit per heredem, quo minus acciperet decem, exspectandam esse trimam pensionem placet, quia et tempus adiectum est et adhuc supersunt duae pensiones. sed si eadem decem sola habeat, quae optulit ad primam pensionem, an etiam ad sequentem quoque prosit, si offerat: et an et ad tertiam, si sequens pensio non sit accepta? et puto suffi-cere haec eadem et paenitentiae heredi locum non esse: quod et Pomponius probat. Quid si seruus, qui annua bima trima die iussus est dena dare, tota simul offerat heredi non exspectata die? uel decem primo anno datis secundo anno uiginti optulit? benignius est eum in libertatem peruenire, cum utriusque prouidentia infertur et serui, quatenus matu-rius is libertatem perueniat, et heredis, quatenus dilatione interempta ilico accipiat, quod post tempus consequi poterat. Si ita sit libertas seruo data, si quinquennio heredi ser-uierit, deinde eum heres manumiserit, statim liber fit, quasi per eum sit effectum, quo @1 minus ei seruiat: quamuis si non pateretur eum sibi seruire, non statim perueniret, quam si quinquennium praeterisset. ratio huius rei euidens est: manumissus enim amplius ser-uire non potest: at is quem quis non patitur si[2bi]2 seruire, postea pati potest intra quin-quennii tempus. atquin iam quinquennio ei seruire non potest: sed uel minus potest. Item Iulianus libro sexto decimo digestorum scripsit, si Arethusae libertas ita sit data, si tres seruos pepererit, et per heredem steterit, quo minus pepererit (puta quod ei medicamen-tum dedisset, ne conciperet), statim liberam futur[2a]2m esse: quid enim exspectamus? idem-que et si egisset heres, ut abortum faceret, quia et uno utero potuit tres edere. Item si heredi seruire iussum statuliberum heres uendidit et tradidit, credo statim ad libertatem peruenire. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Cum heres rei publicae causa abesset et pecuniam statuliber haberet: uel exspectari eum debere, donec redeat is cui dare debet, uel deponere in aedem pecuniam consignatam oportet, qu[2o]2 subsecuto statim ad libertatem peruenit. Non est statuliber, cui libertas in tam longum tempus collata est, ut eo tempore is qui manumissus est uiuere non possit: aut si tam difficilem, immo paene inpossibilem condicionem adiecerit, ut aliunde ea libertas optingere non possit, ueluti si heredi mil[2i]2es dedisset aut cum moreretur, liberum esse iussisset: sic enim libertas inutiliter datur, et ita Iulianus scribit, quia nec animus dandae libertatis est. Seruire Titio anno et liber esse iussus Titio mortuo non statim liber fiet, sed cum annus transierit, quod uidetur non tantum sub condicione, sed etiam ex tempore data libertas: etenim ab-surdum est maturius eum liberum fieri, cum condicionem non implet, quam futur[2u]2s foret, si eam expleret. Si duobus decem datis liber esse iussus sit et unus quinque accipere noluerit, melius est dicere posse eum eadem quinque alteri offerentem ad libertatem per-uenire. 'Stichus si Titio per triennium seruierit uel si illi centum operas dederit, liber esto.' constat hoc modo libertatem utiliter dari posse: nam et alienus seruus seruire nobis potest, sicuti liber, et multo magis operas dare: nisi testator seruitutis appellatione dominium magis quam operam intellexit. ideoque si prohibet heres Titio seruire, peruenit ad liber-tatem. 'Stichus si heredi meo anno seruierit, liber esto': quaerendum est, annus quomodo accipi debeat, an qui ex continuis diebus trecentis sexag[2i]2nta quinque constet an quibus libet. sed superius magis intellegendum Pomponius scribit. sed et si quibusdam diebus aut ualetudo aut alia iusta causa impedimento fuerit, quo minus seruiat, et hi anno im-putandi sunt: seruire enim nobis intelleguntur etiam h[2i]2, quos curamus aegros, qui cupientes seruire propter aduersam ualetudinem impediuntur. Item si decem heredi dare iussus fuerit, heres etiam per partes accipere fauore libertatis cogendus est. Ita liber esse iussus 'si Titius Capitolium ascenderit': si Titius nolit ascendere, impedietur libertas. idemque iuris est in similibus causis et condicionibus. Item Cassius ait ei, qui seruire iussus est anno, illud tempus, quo in fuga sit uel in controuersia pro libertate, non procedere. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Statuliber rationem reddere iussus re- @1 liquum quod apparet soluit, de eo, quod obscurius est, satisdare paratus est. Neratius et Aristo recte putant liberum fore, ne multi ad libertatem peruenire non possint incerta causa rationis et genere negotii huiusmodi. Statuliber, qui non rationes reddere, sed pecuniam iussus est dare, numerare debet, non fideiussorem dare. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si statulibera serua poenae facta sit et post damnationem statutae libertatis condicio exstiterit, quamuis ipsi statuliberae nihil proficiat, partui tamen proficere oport[2e]2t, ut perinde liber nascatur, atque si mater damnata non esset. Quid tamen si qua conceperit in seruitute, deinde ab hostibus capta peperit ibi post existentem condicionem, an liberum pariat? et interim quidem quin seruus hostium sit, nequaquam dubium est: sed uerius est postliminio eum liberum fieri, quia, si mater in ciuitate esset, liber nasceretur. Plane si apud hostes eum concepisset et post existentem condicionem edidisset, benignius dicetur competere ei postliminium et liberum eum esse. Statuliber parendo condicioni in persona emptoris peruenit ad libertatem: et sciendum hoc ad statuliberos omnis sexus pertinere. non solum autem si uenierit, haec condicio ad eum transit qui emit, uerum etiam ad omnes, quicumque quoquo iure domi-nium in statulibero nacti sunt. siue igitur legatus sit tibi ab herede statuliber siue adiu-dicatus siue usucaptus a te siue traditus uel aliquo iure tuus factus, sine dubio dicemus parere condicioni in persona tua posse. sed et in hered[2e]2 emptoris idem dicitur. Si filius familias heres sit institutus et statuliber filio dare iussus est et liber esse, siue filio siue patri dando peruenit ad libertatem, quia et ad patrem hereditatis emolumentum peruenit. sed et si post mortem filii patri dederit quasi heredis heredi, liber erit: nam et si quis extraneo dare iussus sit et liber esse, deinde hic heredi heres extiterit, non quasi in ex-tranei persona, sed quasi in heredis condicioni parebit. Statuliber decem dare iussus et liber esse, si quinque datis distractus sit, residua quinque emptori dabit. Si seruus tuus statuliberum emerit, tibi datur, quod heredibus dare iussus est. sed et si tuo seruo dederit, si modo is eum peculiari nomine emit neque ei tu peculium ademisti, puto liberum fore, scilicet ut eo modo tibi dedisse intellegatur, perinde atque si tua uoluntate cuiuis alii tuo-rum seruorum dedisset. Si quis non dare decem [2et]2 liber esse, sed rationibus redditis liber esse iussus sit, an ad emptorem haec condicio transeat, uideamus. et alias sciendum est eas demum condiciones ad emptorem transire, quae sunt in dando: ceterum hae, quae sunt in faciendo, non transeunt, ut puta si filium eius litteras edocuerit: hae enim personis eorum cohaerent, quibus adscrib[2u]2ntur. rationum autem reddendarum condicio, quod ad reliqua quidem attinet, in danda pecunia consistit, quod autem ad ipsa uolumina rationum tradenda percontandasque et examinandas rationes et in dispungendas atque excutien-das, factum habet. num quid ergo reliqua quidem et emptori dando perueniat ad liber-tatem, cetera in persona heredis consistant? puto igitur et ad emptorem reliquorum solutionem transmitti: si[2c]2 fiet, ut diuidatur condicio: et ita Pomponius libro octauo ex Sabino scripsit. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Usus fructus alienatio condicionem statu-liberi secum non trahit. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Ita liber esse iussus 'si decem dederit, liber esto' heredi dare debet: nam qui non habet, cui det, heredi dando ad libertatem peruenit. Si partes suas quisque heredum diuersis ementibus uendiderit, quas portiones heredibus dare statuliber debuit, easdem dabit emptoribus. Labeo autem ait, si nomina @1 Ȩdumtaxat heredum in testamento posita sint, uiriles partes eis dandas: si uero ita 'si he-redibus dedit', hereditarias. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Statuliberum medio tempore seruum heredis esse nemo est qui ignorare debeat: eapropter noxae dedi poterit, sed [2d]2e-ditus sperare adhuc libertatem poterit: nec enim deditio spem illi adimit libertatis. Si statuliberum non eadem condicione heres uendat, causa eius immutabilis est et luere se ab eo potest simili modo ut ab herede. si tamen suppresserit condicionem statuliberi? et ex empto quidem tenetur: grauiores autem etiam stellionatus crimen inportant ei, qui sciens dissimulata condicione statutae libertatis simpliciter eum uendiderit. Illud tractatum est, an liberatio contingat ei qui noxae dederit statuliberum. et Octauenus putabat libe-rari: et idem dicebat et si ex stipulatu Stichum deberet eumque statuliberum soluisset: na[2m]2 et si ante solutionem ad libertatem peruenisse[2t]2, extingueretur obligatio tota: ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt, libertas autem pecunia lui non potest nec reparari potest. quae sententia mihi uidetur uera. Statuliberi condicio ita demum immutabilis est, si adita hereditas fuerit: ceterum ante aditam hereditatem in propriam usucapitur seruitutem libertatisque spes infringitur: sed adita postea heredi-tate spes libertatis fauore sui redintegrabitur. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Si decem dare iussum heres uendiderit et tradiderit dixeritque adscriptum libertati, si uiginti dedisset, ex empto erit actio cum uenditore, aut, si dupla promissa est, ob euictionem dumtaxat duplae repetitio erit, ex empto ob mendacium. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ad Sabinum. Si heres pecuniam donasset statulibero, ut sibi eam daret et liber esset, non fieri liberum Aristo ait: sed si in plenum ei donasset, fieri liberum. @@&7Iulianus& libro septimo digestorum. Si quis testamento libertatem acceperit sub condicione, si ratione[2m]2 dederit, debet pro hereditaria parte heredibus reliqua soluere, etiamsi nomina quorundam heredum sint in condicione posita. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio digestorum. Si quis ita libertatem dedisset 'Stichus, si eum heres meus testamento suo non manumiserit, liber esto', secundum uolun-tatem defuncti hoc significari uidetur 'si testamento suo heres non adscripserit ei liberta-tem'. quare si quidem heres libertatem seruo testamento suo dederit, defectus condicione uidetur: si non dederit, impleta condicione ultimo uitae tempore heredis ad libertatem per-ueniet. Seruus communis liber esse iussus ita 'si decem dederit' ex peculio dare potest, quod quocumque modo adquisitum habuerit: nec refert, apud heredem id an apud socium fuerit et heredi an extraneo dare iussus sit. nam per omnia causae statuliberi applic[2a]2tur: qui condicionis implendae gratia alienare peculiares nummos potest. Si duo serui rationibus redditis liberi esse iussi fuerint et separatim rationes gesserint, non dubie separatim quoque condicioni parere poter[2u]2nt. sed si actus eorum c[2o]2mmuniter gestus ita immixtus fuerit, ut separari non possit, necessario alter cessando alterius libertatem impediet. nec uidebitur condicio in alterius persona impleta, nisi id, quod computatione rationum habita reliquum fuerit, aut uterque aut alter totum soluerit. Qui ita liber iussus est 'si iurauerit se Capitolium ascensurum', confestim ut iurauerit, quamuis Capitolium non @1 ascenderit, liber erit. Seruus heredis rem ipsius heredis dare iussus et liber esse ad liber-tatem perueniet, quia potest testator et sine ulla dandi condicione heredis seruum manu-mitti iubere. Haec scriptura 'Stichus cum erit annoru[2m]2 triginta, liber esto. Stichus si decem non dederit, liber ne esto' hanc uim habet 'Stichus si decem dederit et ad annos triginta peruenerit, liber esto': namque ademptio libertatis uel legati sub condicione facta incipit contrariam condicionem legato uel libertati, quae prius data erat, iniecisse. @@&7Alfenus Uarus& libro quarto digestorum. Seruus, qui testamento domini, cum decem heredi dedisset, liber esse iussus erat, heredi mercedem referre pro operis suis solebat: cum ex mercede heres amplius decem recepisset, seruus liberum esse aiebat: de ea re consulebatur. respondit non uideri liberum esse: non enim pro libertate, sed pro operis eam pecuniam dedisse nec magis ob eam rem liberum esse, quam si fundum a do-mino conduxisset et pro fructu fundi pecuniam dedisset. Seruus cum he-redi annorum septem operas dedisset, liber esse iussus erat: is seruus fugerat et annum in fuga fecerat. cum septem anni praeterissent, respondit non esse liberum: non enim fugitiuum operas domino dedisse: quare nisi totidem dies, quot afuisset, seruisset, non fore liberum. sed et si ita scriptum esset, ut tum liber esset, cum septem annis seruisset, po-tuiss[2e]2 liberum esse, si tempus fugae reuersus seruisset. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Mortuo herede si statuliber locupletio-rem hereditatem tanta pecunia, quantam dare sit iussus, fecerit, ueluti creditoribus soluendo, cibaria familiae dando: statim eum ad libertatem esse uenturum existimauit. Heres cum statuliberum decem dare iussum uenderet, condicionem pronuntiauit et traditioni legem dixit, ut sibi potius quam emptori eadem decem darentur: quaerebatur, utri eorum statu-liber pecuniam dando libertatem consequeretur. respondit heredi eum dare debere. sed et si talem legem dixisset, ut extraneo alicui statuliber pecuniam daret, respondit et hoc casu conuentionem ualere, quia heredi uidetur soluere, qui uoluntate eius alii soluit. @@&7Ulpianus& libro quarto regularum. Statulibera quidquid peperit, hoc seruum heredis est. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Si decem heredi dedisset, iussus est liber esse: decem habet et tantundem domino debet: dando haec decem non liberabitur. nam quod statulibero ex peculio suo dare explendae condicionis causa concessum est, ita interpretari debemus, ut non etiam ex eo dare possit, quod extra peculium est. nec me praeterit hos nummos peculiares posse dici, quamuis, si nihil praeterea seruus habeat, pe-culium nullum sit. sed dubitari non oportet, quin haec mens fuerit id constituentium, ut quasi ex patrimonio suo dandi eo nomine seruo potestas esset, quia id maxime sine iniuria dominorum concedi uidebatur. quod si ultra quis progredietur, non multum aberit, quin etiam eos nummos, quos domino subripuerit, dando statuliberum condicioni satisfacturum existimet. @@&7Paulus& libro singulari de libertatibus dandis. Si triennio dena dare iussus primo anno uiginti optulerit, non accipiente herede non statim liber est, quia et si acce-pisset heres, nondum liber [2e]2sset. @1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Si seruus liber esse iussus sit et legatum ei datum, si filius quartum decimum annum compleuerit, et filius ante deces-serit: libertas fauore competet die ueniente, legati autem condicio deficit. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. Si peculium seruo legatum sit, qui iussus est alii dare decem et sic liber esse, et heres eum prohibuerit dare, deinde manu-missus peculium petat ex causa legati, an per doli exceptionem eam summam, quam da-turus esset, deducere heres possit, ut ipsi prosit, non manumisso, quod ea pecunia d[2a]2ta non est? an uero indignus sit heres, qui contra uoluntatem defuncti fecit, eam pecuniam lucrari? et cum seruo nihil absit et libertas ei competit, inuidiosum est heredem fraudari. De illo quaeritur, si inuito herede det aut nesciente, an faciat nummos accipientis. et Iu-lianus uere existimat ex hac causa concessam uideri statuliberis alienationem nummorum etiam inuito herede et ideo facere eos accipientis pecuniam. Quod si heredi dare iussus est decem et eam summam heres debeat seruo: si uelit seruus eam pecuniam compensare, erit liber. Is, cui seruus pecuniam dare iussus est ut liber esset, decessit. Sabinus, si decem habuisset parata, liberum fore, quia non staret per eum, quo minus daret. Iulianus Ȩautem ait fauore libertatis constituto iure hunc ad libertatem peruenturum, etiamsi postea habere coeperit decem. adeo autem constituto potius iure quam ex testamento ad liber-tatem peruenit, ut, si eidem et legatum sit, mortuo eo cui dare iussus est ad libertatem quidem perueniet, non autem et legatum habiturus est: idque et Iulianus putat, ut in hoc ceteris legatariis similis sit. diuersa causa est eius, quem heres prohibet condicioni parere: hic enim ex testamento ad libertatem peruenit. Heredi autem iussum dare etiam heredis heredi dare posse diuus Hadrianus rescripsit: et si hoc sensit testator, etiam in legatario idem dicendum est. Quaedam condiciones natura sui nec possunt eodem tempore im-pleri, sed necessariam habent temporis diuisionem, uelut cum decem operarum iussus est dare, quia operae per singulos dies dantur. igitur et si singulos aureos det statuliber, potest dici eum implesse condicionem. alia causa est operarum, quia hae necessario sin-gulae edendae sunt. sed et si heres accipere uoluerit, non statim liber erit, sed cum tem-pus transierit, per quod operarum quantitas consum[2m]2atur. idem dicendum est, si iussum Capuam ire et liberum esse heres prohibeat ire: tunc enim erit liber, cum peruenire Ca-puam potuisset: inesse enim uidetur tempus tam operarum praestationi quam itineri. Si ita quis acceperit libertatem 'Stichus, si heres eum non manumiserit, liber esto', poterit ab herede manumitti: non contra uoluntatem testatoris adimitur ei libertus. sed non tam continuum tempus exigendum est, ut praecipitari cogatur heres uel ex pere-grinatione celerius reuerti ad manumittendum uel administrationem rerum necessariarum intermittere, nec rursus tam longum, ut, quamdiu uiuat, protrahatur manumissio, sed mo-dicum, quo primum possit sine magno incommodo suo heres manumittere. quod si tempus adiectum fuerit, illud spectabitur. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Labeo libro posteriorum ita refert: 'Calenus dispensator meus, si rationes diligenter tractasse uidebitur, liber esto sua- @1 que omnia et centum habeto'. diligentiam desiderare eam debemus, quae domino, non quae seruo fuerit utilis. erit autem ei diligentiae coniuncta fides bona non solum in ratio-nibus ordinandis, sed etiam in reliquo reddendo. et quod ita scriptum est 'uidebitur', pro hoc accipi debet 'uideri poterit': sic et uerba legis duodecim tabularum ueteres interpretati sunt 'si aqua pluuia nocet', id est 'si nocere poterit'. et si quaereretur, cui eam diligen-tiam probari oporteat, heredum arbitratum uiri boni more agentium sequi debebimus, ueluti si is, qui cert[2a]2m pecuniam dedisset, liber esse iussus est, non adscripto eo, cui si dedisset, eo modo poterit liber esse, quo posset, si ita fuisset scriptum 'si heredi dedisset'. Pactu-meius Clemens aiebat, si ita sit fideicommissum relictum 'cui eorum uoles, rogo restituas', si nullum elegisset cui restitueret, omnibus deberi imperatorem Antoninum constituisse. @@&7Paulus& libro tertio ad Uitellium. Qui pecuniam dare iussus est, nisi ad-iectum sit, cui det, heredibus dare debet pro partibus hereditariis: pro ea enim parte quis-que accipere debet, pro qua dominus est. Si quidam ex heredibus, [2quibus]2 dare debeat, nominat[2i]2 sint, dabit his pro hereditariis portionibus. Si heredibus nomi-natis etiam extraneus iunctus sit, extraneo uirilis, ceteris hereditariae dari debent: et si non solum Titium, sed etiam alios adiecisset, hos uirilem partem habituros, coheredes autem hereditarias Iulianus scribit. @@&7Celsus& libro uicensimo secundo digestorum. 'Si intra quinquennium Stichus centum dederit, liber esto': nec Titio uel heredi uel emptori post quinquennium dabit. Si rationes reddidisset, liberum esse iussum non patitur heres rebus peculiaribus uenditis reliqua soluere: perinde liber est, quasi condicioni paruerit. @@&7Marcellus& libro sexto decimo digestorum. Stichus, si heredi meo decem 'promiserit uel operas daturum se iurauerit, liber esto'. potest expleri condicio, si pro-miserit: nam spopondisse aliqua significatione dici potest, etiamsi non sit secuta obligatio. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Statuliberos uenumdari posse leges duodecim tabularum putauerunt: duris autem condicionibus in uenditione minime onerandi sunt, ueluti ne intra loca seruiant neue umquam manumittantur. @@&7Idem& libro nono regularum. Libertate seruo sub condicione rationis redditae testamento data heres non solum scriptam rationem exigit, uerum etiam quae sine scriptura ab eo administrata est. Seruus iussus reddita ratione ad libertatem peruenire, licet nullam administrauerit rationem, nihilo minus erit liber. @@&7Idem& libro primo pandectarum. Si is, cui dare iussus est, redemerit statu-liberum eumque rursus alii uendiderit, nouissimo emptori dabit: iam enim cum apud eum, cui dare iussus est, dominium quoque serui peruenit, si eum alienet, condicionem quoque ab eo ad emptorem transire Iuliano placuit. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Si hereditas eius, qui seruum, intra dies triginta mortis suae si rationes reddidisset, liberum esse iusserat, post dies triginta adita est, iure quidem stricto ita manumissus liber esse non potest, quoniam condicione deficitur: sed fauor libertatis eo rem perduxit, ut respondeatur expletam condicionem, si per eum, cui data esset, non staret quo minus expleretur. Statuliber, antequam condicio libertatis optigerit, si quid comparasset, peculio legato non cessurum in libris Gaii Cassii scriptum @1 est, nisi id legatum in tempus libertatis collatum esset. uideamus, ne, cum peculium et accessionem et decessionem habeat, augmentum quoque eius peculii, si modo ab herede ei ablatum non sit, legato cessurum sit: et magis hoc iure utimur. @@&7Pomponius& libro octauo decimo ad Quintum Mucium. Statuliberi a ceteris seruis nostris nihilo paene differunt. et ideo quod ad actiones uel ex delicto uenientes uel ex negotio gesto contractu pertinet, eiusdem condicionis sunt statuliberi cuius ceteri. et ideo in publicis quoque iudiciis easdem poenas patiuntur, quas ceteri serui. Quintus Mu-cius scribit: pater familias in testamento scripserat 'si Andronicus seruus meus heredi meo dederit decem, liber esto'. deinde de his bonis coeperat controuersia esse: qui se lege heredem aiebat esse, is eam hereditatem ad se pertinere dicebat, alter, qui hereditatem possidebat, aiebat testamento se heredem esse. secundum eum sententia dicta erat, qui testamento aiebat se heredem esse. deinde Andronicus quaerebat, si ipsi uiginti dedisset, quoniam secundum eum sententia dicta est, futurusne esset liber an nihil uideatur sen-tentia, qua uicit, ad eam rem ualere? quapropter si uiginti heredi scripto dedisset et res contra possessorem iudicata esset, illum in seruitute fore. Labeo hoc, quod Quintus Mu-cius scribit, ita putat uerum esse, si re uera lege ab intestato heres fuit is qui uicit: nam si iniuria iudicis uictus esset scriptus uerus heres ex testamento, nihilo minus eum paruisse condicioni ei dando et liberum fore. sed uerissimum est, quod et Aristo Celso rescripsit, posse dari pecuniam heredi ab intestato, secundum quem sententia dicta est, quoniam lex duodecim tabularum emptionis uerbo omnem alienationem complexa uideretur: non inter-ess[2e]2, quo genere quisque dominus eius fieret et ideo hunc quoque ea lege contineri, se-cundum quem sententia dicta est, et liberum futurum eum, qui ei dedisset pecuniam. hunc autem, id est possessorem hereditatis, cui data esset summa, si uictus esset hereditatis petitione, cum ceteris [2h]2an[2c]2 quoque pecuniam uictori restituere debere. @@&7Idem& libro septimo ex uariis lectionibus. Si ita liber esse iussus sit 'Stichus, si eum heres non alienauerit, liber esto', etiamsi statuliber est, alienari tamen poterit. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad legem Iuliam et Papiam. Si seruo sub con-dicione rationum editarum legatum sit, per eam condicionem eum iussum esse legatum accipere, ut pecuniam reliquorum reddat, non dubitatur. Et ideo cum quaesitum est Ȩ'Stichus cum rationes dederit, cum contubernali sua liber esto' an mortuo Sticho ante con-dicionem contubernali[2s]2 eius libera esse possit: Iulianus dixit quaestion[2e]2m esse in hac specie, quae et in legatis agitatur 'illi cum illo do', an altero deficiente alter ad legatum admittatur: quod magis sibi placere, perinde ac si ita scriptum esset 'illi et illi'. aliam etiam esse quaestionem, an contubernali quoque condicio iuncta sit: quod magis esset. itaque si nulla reliqua Stichus habuerit, statim eam liberam esse, si habuerit reliqua, de- @1 bere eam numerare pecuniam: nec tamen liciturum ex suo peculio dare, quia id illis per-missum sit, qui principaliter pro sua libertate pecuniam dare iubentur. @@&7Licinnius Rufinus& libro primo regularum. Si duobus heredibus institutis seruus liber esse iussus sit, si decem heredibus dederit, ab altero ex heredibus uenierit et traditus fuerit, pro parte alteri ex heredibus, a quo non uenierit, dando pecuniam liber erit. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Statuliberorum iura per heredem fieri non possunt duriora. @@&7Idem& libro uicensimo primo quaestionum. Seruus si heredi decem dederit, liber esse iussus est: statuliberum heres eum manumisit ac postea defunctus est. heredis heredi pecunia danda non est: quod enim placuit heredis heredi dari oportere, [2tunc]2 memi-neris locum habere, cum prior heres dominus accepturus pecuniam fuit. quae causa facit ambulatoriam, ut ita dixerim, condicionem: duae sunt enim causae, per quas in primi heredis persona condicio impletur, dominii ratio, item personae demonstratio: prior causa transit in omnem successorem, ad quem peruenerit statuliber per dominii translati conti-nuationem, sequens personae dumtaxat eius, qui demonstratus est, adhaeret. Imperator Antoninus rescripsit iussum rationes reddere et liber[2um]2 esse, si heres causabitur accipere rationes, nihilo minus liberum fore. quod rescriptum ita accipi debet, ut, si reliqua non trahat, liber sit: quod si trahat, ita demum, si optulit eam quantitatem, quae refundi debuit ex fide ueritatis: non enim libertati sufficit heredem in mora fuisse, si non id fiat per statuliberum, quod remota mora libertati aditum daret. quid enim si ita manumissum 'Dama si in Hispaniam profectus anno proximo fructus coegerit, liber esto' Romae retineat heres neque proficisci patiatur? numquid dicturi sumus statim ante fructus coactos liberum fore? nam et cum Romae stipulatio concipitur ita 'centum in Hispania dare spondes?', inesse tempus stipulationi, qu[2o]2 possit in Hispaniam peruenire, nec ante iure agi placuit. sed si heres acceptis rationibus et reliquis computatis donare se e[2a]2 statulibero non habenti quod inferat proscribat aut etiam litteris ad eum missis palam faciat, condicio libertatis impleta uidebitur. quid ergo, si neget se reliqua traxisse atque ideo, quia per heredem steterit, ut accipiat rationes, liberum factum, heres autem neque se fecisse moram et re-liqua debere statuliberum contendat? apud eum qui de libertate cognoscit, an condicio sit impleta, constabit: cuius officio continebitur de mora considerare nec minus computare rationes et, si reliqua trahi compererit, non esse liberum pronuntiare. sed si numquam negauit reliqua debere, cum autem conueniret heredem et rationes offerre[2t]2, professus sit refusurum, quidquid in reliquis esse constiterit et eius pecuniae reum numerare paratum idoneum optulit et heres in mora fuit: sententia pro libertate dicetur. @@&7Idem& libro nono responsorum. Non uidebitur per statuliberum non stare, quo minus condicio libertatis existat, si de peculio, quod apud uenditorem seruus habuit, pecuniam condicionis offerre non possit: ad alienum enim peculium uoluntas defuncti por-rigi non potuit. idem erit et si cum peculio seruus uenierit et uenditor fide rupta peculium retinuerit: quamquam enim ex empto sit actio, tamen apud emptorem peculium seruus non habuit. @@&7Idem& libro secundo definitionum. In tabulis secundis fili[2o]2 seru[2um]2 data liber- @1 tate substitutum iure statuliberi prudentes munierunt: quod utilitas recipit, scilicet ut cum sua causa alienaretur, ne patris testamentum puer filius rescindat. quae iuris auctoritas citra dilectum ordinis ad secundum quoque uel tertium substitutum porrecta est. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Si ita scriptum sit: 'Stichum Titio do, ut eum manumittat: si non manumiserit, liber est[2o]2', statim Stichum liberum esse. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Non omne ab heredis persona interue-niens inpedimentum statulibero pro expleta condicione cedit, sed id dumtaxat, quod impe-diendae libertatis factum est. @@&7Iauolenus& libro quarto ex posterioribus Labeonis. 'Stichum Attio do lego et, si is ei nummos centum dederit, liber esto.' si seruus ex testamento nummos Attio dedisset, eos repetere heredem non posse Labeo existimat, quia Attius eos a seruo suo acceperit, non ab heredis seruo. eum autem statuliberum esse Quintus Mucius, Gallus et ipse Labeo putant: Seruius, Ofilius non esse. superiorem sententiam probo, ita tamen, ut is seruus heredis, non legatarii sit, utpote cum legatum statulibertate tollatur. 'Stichus liber esto, quando aes alienum meum solutum creditoribusue meis satisfactum erit.' quam-uis heres locuples extitisset, tamen non prius Stichum liberum futurum, quam creditores pecuniam aut satis accepissent alioue quo modo sibi cauissent, Labeo Ofilius responderunt. Si heres seruo pecuniam ad negotiandum dedisset, statuliberum eam ipsam numerando liberari ex testamento non posse Labeo Trebatius reponderunt, quia reddere eam magis quam dare uideretur. ego puto, si peculiares nummi fuerunt, ex testamento eum liberum futurum. 'Dama seruus cum heredi meo annorum [2septem]2 operas soluerit, liber esto' et is seruus intra septem annos in iudicio publico esset [2et]2 septimus annus praeterisset, Seruius ait eum non liberari debere, Labeo, et si postea soluisset annorum septem operas, liberum futurum: quod uerum est. 'Si Stichus Attiae mille nummos dederit, liber esto.' Attia uiuo testatore decessit: non posse Stichum liberum esse Labeo Ofilius respon-derunt: Trebatius, si ante testamentum factum Attia decessisset, idem: si postea, eum liberum futurum. Labeonis et Ofilii sententia rationem quidem habet, sed hoc iure utimur, ut is seruus ex testamento liber sit. Si seruus operas extraneo dare iussus esset, nullus nomine serui suas operas dando liberare seruum potest: quod in pecunia aliter obseruatur, utpote cum extraneus pro eo seruo dando pecuniam seruum liberaret. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quarto digestorum. Sticho libertas data est: 'ab heredibus meis peto fideique eorum committo, ut rationibus redditis Stichum manumittant'. quaesitum est, cum ampla pecunia exacta post mortem testatoris sibi commissa reliquetur et quasdam summas a colonis exactis rationibus non intulerit hereditatemque spoliauerit apertis clam horreis sublatisque supellectili et ueste et apothecis exhaustis: an non prius ei fideicommissa libertas debeatur, quam ea, quae mala ratione rel[2i]2quatus est quae @1 furatus est, reposuerit. respondit non prius ei fideicommissam libertatem praestandam, quam et reliqua et omnia, quae per eum abesse[2n]2t, restituisset. 'Pamphilus liber esto pe-culio suo heredibus uere dato.' quaesitum est, cum plus domino debeat quam in peculio habeat et omnes res, quas in peculio habebat, bona fide heredibus dederat, an libertas ex testamento competat. respondit nihil proponi, cur non competeret. Pamphilo liberto, quem heredem ex parte instituerat, Stichum seruum praelegauerat et ei libertatem his uerbis dederat: 'ita ut, si tibi ex die mortis meae per annos continuos quinque menstruos sexa-genos dederit, tunc eum manumittas'. Pamphilus ante quinquennium moriens heredibus institutis filio et uxore de eodem Sticho ita cauit: 'Stichus seruus, qui mihi testamento patroni mei certa condicione relictus est, iubeo det praestet filio et uxori meae sine ulla controuersia et eum tempore peracto manumittant'. quaesitum est, [2si]2 Stichus sexagenos Ȩnummos menstruos non praestiterit, an impleto quinquennio fideicommissa libertas ei de-beatur. respondit, nisi praestitisset, fideicommissam libertatem non deberi. Seruus testa-mento ita manumissus est: 'Stichus seruus meus actor si rationem omnem actus sui heredi meo reddiderit eoque nomine satisfecerit, liber esto eique, cum liber erit, dari uolo uiginti et peculium suum'. quaesitum est, an, si rationes, quas egit per multos annos sine sub-scriptione testatoris, heredi reddere paratus sit, liber ex testamento fiat, cum propter grauem ualetudinem testator non potuerit rationibus subscribere, testamento tamen sub-scripserit. respondit, si ex fide ratio redderetur reliquaque inferantur, liberum fore. Item quaero, an ea, quae exacta sunt per adiutores eius neque kalendario illata sunt aut frau-dulenter acta, huic adscribi possint, cum esset is praepositus. respondit, si id esset, quod culpae eius deberet imputari, spectare ad rationis reddendae necessitatem. Item quaero, an eorum quoque nomine ratio haberi debeat, quod neque a conductoribus praediorum neque a uilicis pensiones exegerit et insuper etiam promutuum eis dederit. respondit supra responsum est. Item quaero, an eo nomine teneatur, quod omnem rem suam, id est peculium, exportauerit, antequam rationes redderet. respondit nihil eam rem impedire condicionem, si modo ratio redderetur. Titius testamento seruos actor[2e]2s singulos diuersis personis legauit cum adiectione 'si rationes heredi reddiderint': deinde proprio capite ita scripsit: 'omnes actores, quos legaui uel manumisero, intra quartum mensem mortis meae rationes reddere uolo et dominis, quibus a me legati sint, reddi'. infra deinde alios actores liberos esse iussit aeque cum hac adiectione 'si rationes heredi reddiderint'. quaero, cum per heredem fiat, quo minus reddantur, utrum statuliberi esse desinant an nihilo minus quandoque possint reddita ratione et reliquis illatis libertatem ex testamento consequi. respondit legata quidem et libertates non alias competere, quam rationes redditae essent aut per heredem staret, quo minus redderentur: uerum iudicaturo aestimandum, utrum tempus condicioni legatorum libertatiumque additum uideatur an, libero tempore reddere uolentibus reliqua, heredibus quattuor menses appositi sint, sollicito testatore cunctationi et moram eorum proscribente. melius autem est praesumptionem pro statuliberis esse. Argentarius coactor cum paene totam fortunam in nominibus haberet, seruis actoribus libertatem ita dedit: 'quisquis mihi heres erit, si Dama seruus meus actus sui, qui agitur nomine eius et Pamphili conserui sui, heredi meo rationes reddiderit pariaque fecerit a die mortis meae intra mensem sextum, liber esto'. quaesitum est, an haec uerba 'pariaque fecit' ad omnia nomina pertineant exceptis perditis, ut hoc significent 'si omnem pecuniam @1 ab omnibus exegerint et heredi soluerint uel eo nomine satisfecerint' et, si in exactione nominum cessauerint intra sex menses, libertas illis non competat. respondit manifestam esse condicionem uerbis testamenti supra scriptis positam: igitur ita demum liberos fore, si aut ei parea[2n]2t aut per heredem stet, quo minus pareant. @@&7Labeo& libro primo pithanon a Paulo epitomatorum. Si quem seruum tuum ad certum tempus statuliberum relinquere uis, nihil interest, utro modo caueas, 'si seruierit' an 'si triennio operas dederit, liber esto'. &7Paulus&. Si quis liber esse iussus fuerit, si decem heredi promississet, quam[2quam]2 ea promissio nullam rem habitura est, tamen pro-mittendo liberabitur. @@&7Labeo& libro tertio pithanon. Si quis eundem hominem uxori suae legauerit et, cum ea nupsisset, liberum esse iusserit et ea ex lege nupserit, liber fiet is homo. @@@@{1QUI SINE MANUMISSIONE AD LIBERTATEM PERUENIUNT}1 @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Si seruus uenditus est, ut intra certum tempus manumitteretur, etiamsi sine herede decessissent et uenditor et emptor, seruo libertas competit: et hoc diuus Marcus rescripsit. sed et si mutauerit uenditor uoluntatem, nihilo minus libertas competit. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Seruo, quem pro derelicto dominus ob grauem infirmitatem habuit, ex edicto diui Claudii competit libertas. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Eum, qui ita uenit, ut intra tempus manumitteretur, cum dies praestandae libertatis uenerit uiuente uenditore et per-seuerante in eadem uoluntate, perinde haberi, ac si ab eo, a quo debuit manumitti, manu-missus esset: mortuo autem uenditore non esse heredum eius uoluntatem explorandam diuus Marcus cum filio suo rescripsit. @@&7Ulpianus& libro tertio ad Sabinum. Ei, qui hac lege emptus sit, ut a uiuo emptore manumittatur, statim mortuo eo competit libertas. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Qui ob necem detectam domini prae-mium libertatis consequitur, fit orcinus libertus. @@&7Idem& libro singulari ad formulam hypothecariam. Si quis obligatum seruum hac lege emerit, ut manumittat, competit libertas ex constitutione diui Marci, licet bona omnia quis obligauerit, quae habet habiturusue esset. tantundem dicendum est et si hac lege emerit, ne prostituatur, et prostituerit. @@&7Paulus& libro singulari de libertatibus dandis. Imperator noster cum patre suo constituit in eo, qui, cum possit abducere prostitutam ancillam, pecunia accepta manus iniectionem uendidit, ut libera esset: nihil enim interesse, ipse abducas et prostituas an patiaris prostitutam esse pretio accepto, cum possi[2s]2 eximere. @@&7Papinianus& libro nono responsorum. Mancipia mater filiae donauerat, ut filia curaret ea post mortem suam esse libera: cum donationis legi non esset obtemperatum, ex sententia constitutionis diui Marci libertates optingere matre consentiente respondi: quod si ante filiam mater uita decessit, omnimodo. @@&7Paulus& libro quinto quaestionum. Latinus Largus: uendidit ancillam ita, ut manumitteretur, non addito tempore: quaero, quando ex constitutione incipit ei libertas @1 competere cessante emptore in manumittendo. respondi: inspiciendum est, quid actum sit, utrum, cum primum potuisset, ut manumitteret, an ut in potestate esset emptoris, quando uellet manumittere. priore casu facile tempus deprehendi poterit: posteriore utique moriente emptore competit libertas. si non appareat, quid conuenerit, fauor priorem in-ducet opinionem, id est ut intra duos menses, si ambo praesto sunt tam seruus quam emptor eius: seruo enim absente nisi emptor intra quattuor menses imposuerit libertatem, ex constitutionibus ad libertatem eripitur. @@@@{1QUI ET A QUIBUS MANUMISSI LIBERI NON FIUNT ET @@@@AD LEGEM AELIAM SENTIAM}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Celsus libro duodecimo digestorum uti-litatis gratia motus surdum ita natum manumittere posse ait. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Seruo competere libertas non potest, si rele-gatus moratus sit in urbe. @@&7Gaius& libro secundo de legatis ad edictum urbicum. Si optio hominis data sit uel indistincte homo legatus sit, non potest heres quosdam seruos uel omnes manu-mittendo aut euertere aut minuere ius electionis: nam optione siue electione serui data quodammodo singuli sub condicione legati uidentur. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Seruum pignori datum manumittere non possumus. @@&7Iulianus& libro sexagensimo quarto digestorum. Cum hereditas soluendo non est, quamuis heres locuples existat, libertas ex testamento competit. Si autem is qui soluendo non est hoc modo libertatem dederit 'si creditoribus meis solidum solutum fuerit, Stichus liber esto', non potest uideri fraudandorum creditorum liberos esse iussisse. Si Titius nihil amplius in bonis quam Stichum et Pamphilum habeat eosque stipulanti Maeuio ita promiserit 'Stichum aut Pamphilum dare spondes?', deinde, cum alium creditorem non haberet, Stichum manumiserit: libertas per legem Aeliam Sentiam rescinditur. quamuis enim fuit in potestate Titii, ut Pamphilum daret, tamen quamdiu eum non dederit, quia interim mori possit, non sine fraude stipulatoris Stichum manu-Ȩmisit. quod si solum Pamphilum dari promississet, non dubitarem, quin Stichus ad liber-tatem perueniret, quamuis similiter Pamphilus mori possit: multum enim interest, conti-neatur ipsa stipulatione is qui manumittitur an extra obligationem sit. nam et qui ob aureos quinque Stichum et Pamphilum pignori dederit, cum uterque eorum quinum aureo-rum sit, neuter manumitti potest: at si Stichum solum pignori dederit, Pamphilum non uidetur in fraudem creditoris manumittere. @@&7Scaeuola& libro sexto decimo quaestionum. Iulianus de eo loquitur, qui in substantia nihil aliud habeat: nam si habeat, quare non dicetur unum posse manumitti? quia et uno mortuo soluendo est, et uno manumisso soluendo est, nec aduenticii casus @1 computandi sint: alioquin et qui unum incertum ex seruis suis promisit, neminem ma-numittet. @@&7Iulianus& libro secundo ad Urseium Ferocem. Si quis integris facultatibus codicillos confirmauit, deinde, cum consilium creditorum fraudandorum cepisset, libertates codicillis dederit, optineri non potest, quo minus lege libertates interpellarentur: nam con-silium testatoris fraudulentum non eo tempore obseruatur, quo codicilli confirmantur, sed quo libertas codicillis datur. Minor annis uiginti cum seruum manumittere uellet nec iustam causam ad consilium manumittendi haberet, tibi eum ut manumitteres dedit: negauit eum Proculus liberum esse, quoniam fraus legi facta esset. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Cum is, qui sub condicione debet, ma-numittat fideicommissi causa, lex Aelia Sentia locum habet. Si miles iure militari testa-mento facto libertates dederit in fraudem creditorum et non soluendo moriatur, impediuntur libertates. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Ille seruus liber non erit, qui ui coe-gerit, ut eum dominus manumittat, et ille perterritus scripsit liberum eum esse. Item nec ille liber fieri potest, qui a domino non est defensus in capitali crimine posteaque ab-solutus est. Qui hac lege uenierint, ne manumittantur, uel qui testamento prohibiti sint manumitti uel iussu praesidis prouinciae, licet manumittantur, tamen ad libertatem non perueniunt. @@&7Gaius& libro primo rerum cottidianarum siue aureorum. In fraudem creditorum manumittere uidetur, qui uel iam eo tempore, quo manumittit, soluendo non est uel datis libertatibus desiturus est soluendo esse. saepe enim de facultatibus suis am-plius, quam in his est, sperant homines. quod frequenter accidit his, qui transmarinas negotiationes et aliis regionibus, quam in quibus ipsi morantur, per seruos atque libertos exercent: quod saepe, adtriti[2s]2 istis negotiationibus longo tempore, id ignorant et manumit-tendo sine fraudis consilio indulgent seruis suis libertatem. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. In fraudem ciuitatium manu-missi ad libertatem non ueniunt, ut senatus censuit. Sed nec in fraudem fisci datas liber-tates procedere principalibus constitutionibus cauetur. sed diui fratres rescripserunt, non utique, si debitor fisci manumiserit, libertates impediuntur, sed ita, si, cum non erat sol-uendo, in fraudem manumisit. @@&7Ulpianus& libro quarto de adulteriis. Prospexit legis lator, ne mancipia per manumissionem quaestioni subducantur, idcircoque prohibuit ea manumitti certumque diem praestituit, intra quem manumittere non liceat. Ipsa igitur quae diuertit omnes omnimodo seruos suos manumittere uel alienare prohibetur, quia ita uerba faciunt, ut ne eum quidem seruum, qui extra ministerium eius mulieris fuit uel in agro uel in prouincia, possit ma-numittere uel alienare: quod quidem perquam durum est, sed ita lex scripta est. Sed et si post diuortium seruum mulier par[2a]2uit aut alia ratione adquisiit, aeque, quod ad uerba @1 attinet, manumittere non poterit: et ita Sextus quoque Caecilius adnotat. Pater uero in cuius potestate filia fuerit, ea tantum mancipia prohibetur manumittere alienareue, quae in usu filiae fuerunt tribut[2a]2. Matrem quoque prohibuit manumittere alienareue ea man-cipia, quae in ministerium filiae concesserat. Sed et auum et auiam prohibuit manumittere, cum horum quoque mancipia quaestione postulari posse lex uoluerit. Sextus Caecilius recte ait angustissimum tempus legem praestitisse alienandis manumittendisue seruis. finge, inquit, ream adulterii intra sexagesimum diem postulatam: quae cognitio tam facile expediri potuit adulterii, ut intra sexagesimum diem finiatur? et tamen licere mulieri quam-uis postulatae adulterii seruum suspectum in adulterio uel quaestion[2i]2 necessarium, quod ad uerba legis attinet, manumittere. sane in hunc casum subueniendum est, ut destinati serui quasi conscii uel quasi nocentes non debeant manumitti ante finitam cognitionem. Pater mulieris uel mater, si intra sexagesimum diem decedant, ex his seruis, quos in ministerium filiae dederint, neque manumittere neque alienare poterunt. @@&7Paulus& libro tertio de adulteriis. Quod si intra diem sexagesimum manu-miserint, erit seruus stat[2u]2liber. @@&7Ulpianus& libro quarto de adulteriis. Sed si maritus intra sexagesimum diem decesserit, an manumittere uel alienare iam possit supra scriptas personas, uideamus. et non puto posse, quamuis accusatore mulier deficiatur marito, cum pater accus[2are]2 possit. Et simpliciter quidem lex mulierem prohibuit intra sexagesimum diem diuortii manumittere: Siue autem diuertit siue repudio dimissa sit, manumissio impedietur. @8 Sed si morte mariti solutum sit matrimonium uel aliqua poena eius, manumissio non impedietur. Sed et si bona gratia finierit matrimonium, dicetur manumissionem uel alienationem non impediri. Sed et si constante matrimonio mulier, dum diuortium cogitat, manumittat uel alienet et hoc dilucidis probationibus fuerit adprobatum: quasi in fraudem legis hoc factum sit, non debet alienatio ualere uel manumissio. Alienationem omnem omnino accipere debemus. @@&7Paulus& libro primo ad legem Iuliam. Quaesitum est, an is, qui maiestatis crimine reus factus sit, manumittere possit, quoniam ante damnationem dominus est. et imperator Antoninus Calpurnio Critoni rescripsit ex eo tempore, quo quis propter facino-rum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo prius conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amississe. Iulianus ait, si postea, quam filio permisit pater manumittere, filius ignorans patrem decessisse manu-misit uindicta, non fieri eum liberum. sed et si uiuit pater et uoluntas mutata erit, non uideri uolente patre filium manumississe. @@&7Idem& libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Si, cum fideicommissa libertas debeatur, minor uiginti annis seruum uendat, ut manumittatur, uel quia hac lege emerat, non impedietur alienatio. Si partem, quam in communi seruo habet minor uiginti annis, manumittendi causa tradat, nihil aget: sed si, cum ipse causam probare posset, tradiderit, nulla fraus intellegetur. Ne quis creditorum fraudandorum causa seruum manumittat, hac @1 lege cauetur: creditores autem appellantur, quibus quacumque ex causa actio cum frau-datore competat. Aristo respondit a debitore fisci, qui soluendo non erat, ma-numissum ita reuocari in seruitutem debere, si non diu in libertate fuisset, id est non minus decennio: plane ea, quae in fraudem fisci in sinus eius collata sunt, reuocanda. Si sub condicione alicui pecunia debeatur, quasi statuliber erit a debitore manumissus, ut pendeat libertas ex condicione. Si uoluntate patris filius manumiserit, siue pater siue filius sciat soluendo patrem non esse, libertas impedietur. @@&7Idem& libro singulari de libertatibus. Si priuatus coactus a populo manu-miserit, quamuis uoluntatem accommodauerit, tamen non erit liber: nam et diuus Marcus prohibuit ex adclamatione populi manumittere. Item non fit liber, si mentitus dominus, ne a magistratibus castigaretur, dixit esse liberum, si non fuit uoluntatis manumittendi. In his, quos intra certa tempora non licet manumittere, si testamento acceperint libertatem, non testamenti facti, sed competentis libertatis tempus inspiciendum est. Ȩ@@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. Si mortis tempore soluendo sit he-reditas, si tamen [2cum]2 aditur desierit esse soluendo, libertas a testatore in fraudem credi-torum relicta non competet: nam sicut aucta hereditas prodest libertatibus, ita nocet de-minuta. Si is, cui libertas relicta est, iussus sit heredi dare tantum, quanti est, et liber esse, uideamus, an adhuc fraus sit creditorum, quia heres mortis causa accepturus est, an uero, si alius pro eo uel ipse non de peculio det, nulla sit fraus. sed si heres locuples non proficit ad libertatem, nec qui dat pecuniam prodesse potest. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Nulla competit libertas data ab eo, qui postea seruus ipse pronuntiatus est. @@&7Idem& libro singulari de enucleatis casibus. Si seruo alieno libertas non con-sentiente domino data est, ualere ex auctoritate iuris non potest, quamuis postea manu-missor domino heres extitit, nam licet eius iure cognation[2i]2s qui manumisit heres extitit, non ideo aditione hereditatis libertatis datio confirmatur. @@&7Idem& libro primo pandectarum. Matrimonii causa manumitti ancilla a nullo alio potest quam qui eam uxorem ducturus est. quod si alter manumiserit matrimonii causa, alter eam uxorem ducat, non erit libera, adeo ut nec si intra sex quidem menses eam repudiatam postea manumissor uxorem duxerit, liberam eam fieri Iulianus respondit, quasi de his nuptiis senatus senserit, quae post manumissionem nullis aliis interpositis secutae fuerunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo quinto ad Quintum Mucium. Curator furiosi ser-uum eius manumittere non potest. @@&7Idem& libro quarto ex uariis lectionibus. Semper in fraudem creditorum liber-tas datur ab eo, qui sciret se soluendo non esse, quamuis bene dedisset merenti hoc. @@&7Terentius Clemens& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Si quis, habens creditores, plures manumiserit, non omnium libertas impedietur, sed qui primi sunt, liberi erunt, donec creditoribus suum soluatur. quam rationem Iulianus solet dicere uelut duo-bus manumissis, si unius libertate fraudentur, non utriusque, sed alterutrius impediri liber-tatem et plerumque postea scripti, nisi si quando maioris pretii sit is qui ante nominatus @1 sit nec sufficiat posteriorem retrahi in seruitutem, prior sufficiat: nam hoc casu sequenti loco scriptum solum ad libertatem peruenturum. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. In fraudem creditorum testamento datae libertates prioribus creditoribus dimissis propter nouos creditores irritae sunt. @@&7Scaeuola& libro quarto responsorum. Pignori obligatum seruum debitoris heres manumisit: quaesitum est, an liber esset. respondit secundum ea quae proponerentur, si pecunia etiam nunc deberetur, non esse manumissione liberum factum. &7Paulus&: soluta ergo pecunia ex illa uoluntate liber fit. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. In fraudem creditorum manu-mittitur liberque esse prohibetur, siue dies soluendae pecuniae iam cessit, siue in diem uel sub condicione sit debitum. diuersa causa est legati sub condicione relicti: nam antequam condicio extiterit, inter creditores legatarius iste non habetur. ex omni autem causa credi-toribus in hac parte lex Aelia Sentia prospexit, inter quos fideicommissarium etiam esse placuit. Pignori datus seruus, antequam debiti nomine fiat satis, sine consensu creditorum manumitti non potest. sed pupilli creditoris citra tutoris auctoritatem consensus nihil liber-tati prodest, sicuti non prodest, si fructuarius pupillus manumissioni similiter consentiat. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Heres seruum proprium, quem testator legauerat, manumittendo nihil agit, quia scientiae uel ignorantiae eius nullam placuit ad-mitti rationem. @@&7Gaius& libro primo de manumissionibus. Generaliter pignori datus seruus sine dubio pleno iure debitoris est et iustam libertatem ab eo consequi potest, si lex Aelia Sentia non impediat libertatem, id est si soluendo sit nec ob id creditores uideantur frau-dari. Sub condicione seruus legatus pendente condicione pleno iure heredis est, sed nullam libertatem ab eo consequi potest, ne legatario iniuria fieret. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Aeliam Sentiam. Si quis hac lege seruum emerit, ut manumittat, et non manumittente eo seruus ad libertatem peruenerit ex consti-tutione diui Marci, an possit ut ingratum accusare, uideamus. et dici potest, cum non sit manumissor, hoc ius eum non habere. Si filius meus ex uoluntate mea manumiserit, an ut ingratum eum accusandi ius habeam, dubitari poterit idcirco, quia non manumisi: sed pro eo habendus sum, ac si manumississem. Sed si castrensem seruum filius meus manu-mittat, dubio procul hoc ius non habebo, quia non ipse manumisi: ipse plane filius accu-sare poterit. @8 Tamdiu autem accusare quis poterit, quamdiu perseuerat patronus. @8 Quotiens autem patroni libertum uolunt accusare, utrum omnium consensus necessarius sit an uero et unus possit, uideamus. et est uerius, si saltem in unum hoc commiserit, eum ut ingra-tum accusari, sed omnium consensum necessarium, si sint eiusdem gradus. Si pater liber-tum uni ex filiis adsignauerit, solum eum accusare posse Iulianus scripsit: solum enim patronum esse. @@&7Terentius Clemens& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Quaesitum est, si libertam patronus iureiurando adegisset, ne ea liberos impuberes habens nuberet, quid iuris esset. Iulianus dicit non uideri contra legem Aeliam Sentiam fecisse eum, qui non perpetuam uiduitatem libertae iniunxisset. @@&7Idem& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si non uoluntate patroni is, qui in eius potestate sit, iusiurandum adegerit uel stipulatus fuerit, ne nubat, nisi id pa- @1 tronus remittat aut liberabit libert[2a]2m, incidet in legem: uidebitur enim id ipsum dolo malo Facere. Non prohibentur lege Aelia Sentia patroni a libertis mercedes capere, sed obligare eos: itaque si sponte sua libertus mercedem patrono praestiterit, nullum huius legis prae-mium consequetur. Is, qui operas aut in singulas eas certam summam promisit, ad hanc legem non pertinet, quoniam operas praestando potest liberari. idem Octauenus probat et adicit: obligare sibi libertum, ut mercedem operarum capiat, is intellegitur, qui hoc solum agit, ut utique mercedem capiat, etiamsi sub titulo operarum eam stipulatus fuerit. @@@@{1DE [2I]2URE AUREORUM ANULORUM}1 @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Inter ceteros alimenta liberto relicta non idcirco non debentur, quia ius aureorum anulorum ab imperatore libertus acceperit. Diuersum in eo probatur, qui iudicatus ingenuus conlusione per alium patronum detecta condicion[2i]2 suae redditus alimenta sibi, quae tertius patronus reliquerat, praeberi desiderat. hunc enim etiam beneficium anulorum amittere placuit. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Intra quinque annos pro ingenuitate sententia dicta rescissa fuerat: uictum anulorum aureorum beneficium, quod ante sententiam pro ingenuitate dictam acceperit ac deposuit, non retinuisse respondi. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Diuus Commodus et ius anulorum datum ademit illis, qui inuitis aut ignorantibus patronis acceperant. @@&7Ulpianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Etiam feminae ius anulorum aureorum impetrare et natalibus restitui poterunt. @@&7Paulus& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Is, qui ius anulorum impetrauit, ut ingenuus habetur, quamuis in hereditate eius patronus non excludatur. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Libertinus si ius anulorum impetra-uerit, quamuis iura ingenuitatis saluo iure patroni nactus sit, tamen ingenuus intellegitur: et hoc diuus Hadrianus rescripsit @@@@{1DE NATALIBUS RESTITUENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. A principe natalibus suis restitutum eum, qui se ingenuum natum principi adfirmauit, si ex ancilla natus est, nihil uideri impetrasse. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Interdum et serui nati ex post facto iuris inter-Ȩuentu ingenui fiunt, ut ecce si libertinus a principe natalibus suis restitutus fuerit. illis enim utique natalibus restituitur, in quibus initio omnes homines fuerunt, non in quibus ipse nascitur, cum seruus natus esset. hic enim, quantum ad totum ius pertinet, perinde habetur, atque si ingenuus natus esset, nec patronus eius potest ad successionem uenir[2e]2. ideoque imperatores non facile solent quemquam natalibus restituere nisi consentiente patrono. @@&7Scaeuola& libro sexto responsorum. Respondit: quaeris, an ingenuitatis iure utatur is, quem sanctissimus et nobilissimus imperator natalibus suis restituit. sed ea res nec dubi- @1 tationem habet nec umquam habuit, quin exploratum sit ad omnem ingenuitatis statum restitui eum, qui isto beneficio principis utatur. @@&7Paulus& libro quarto sententiarum. Nec filio patroni inuito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim interest, ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria? @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Patrono consentiente debet libertus ab impera-tore natalibus restitui: ius enim patroni hoc impetrato amittitur. Libertinus, qui natalibus restitutus est, perinde habetur, atque si ingenuus factus medio tempore maculam serui-tutis non sustinuisset. @@@@{1DE LIBERALI CAUSA}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si quando is, qui in possessione seruitutis constitutus est, litigare de condicione sua non patitur, quod forte sibi suoque generi uellet aliquam iniuriam inferr[2e]2, in hoc casu aequum est quibusdam personis dari licentiam pro eo litigare: ut puta parenti, qui dicat filium in sua potestate esse: nam etiamsi nolit filius, pro eo litigabit. sed et si in potestate non sit, parenti dabitur hoc ius, quia semper parentis interest filium seruitutem non subire. Uersa etiam uice dicemus liberis parentium etiam inuitorum eandem facultatem dari: neque enim modica filii ignominia est, si parentem seruum habeat. Idcirco uisum est cognatis etiam hoc dari debere, @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. quoniam seruitus eorum ad dolorem nostrum iniuriamque nostram porrigitur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Amplius puto naturalibus quoque hoc idem praestandum, ut parens filium in seruitute quaesitum et manumissum possit in libertatem uindicare. Militi etiam pro necessariis sibi personis de libertate liti-gare permittitur. Cum uero talis nemo alius est, qui pro eo litiget, tunc necessarium est dari facultatem etiam matri uel filiabus uel sororibus eius ceterisque mulieribus quae de cognatione sunt uel etiam uxori adire praetorem et hoc indicare, ut causa cognita et in-uito ei succurratur. Sed et si libertum meum uel libertam dicam, idem erit dicendum. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Sed tunc patrono conceditur pro libertate liberti litigare, si eo ignorante libertus uenire se passus est. @@&7Ulpianus& [2libro]2 quinquagensimo quarto ad edictum. Interest enim nostra libertos libertasque habere. Quod si plures ex memoratis personis existant, qui uelint pro his litigare, praetoris partes interponendae sunt, ut eligat, quem potissimum in hoc esse existimat. quod et in pluribus patronis [2o]2bseruari debet. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani. Benignius autem hoc persequendum est, ut, si furiosus et infans est qui in seruitutem trahitur, non solum necessariis personis, sed etiam extraneis hoc permittatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Liberis etiam hominibus, maxime si maiores uiginti annis uenum se dari passi sunt uel in seruitutem quaqua ratione de-duci, nihil obest, quo minus possint in libertatem proclamare, nisi forte se uenum dari passi sunt, ut participauerint pretium. Si quis minor uiginti annis ad p[2a]2rtiendum pretium uenum se dari passus est, nihil ei hoc post uiginti annos nocebit. sed si ante quidem se uenum dedit, post uicensimum autem annum pretium partitus est, poterit ei libertas dene- @1 gari. Si quis sciens liberum emerit, non denegatur uendito in libertatem pro-clamatio aduersus eum qui eum comparauit, cuiusque sit aetatis qui emptus est, idcirco quia non est uenia dignus qui emit, etiamsi scientem prudentemque se liberum emerit. sed enim si postea alius eum emerit ab hoc, qui sciuit, ignorans, deneganda est ei libertas. Si duo simul emerint partes, alter sciens, alter ignorans, uidendum erit, numquid is qui scit non debeat nocere ignoranti: quod quidem magis est. sed enim illa erit quaestio, partem solam habebit is qui ignorauit an totum? et quid dicemus de alia parte? an ad eum qui scit pertineat? sed ille indignus est quid habere, quia sciens emerit. rursum qui ignorauit, non potest maiorem partem dominii habere quam emit: euenit igitur, ut ei prosit qui eum comparauit sciens, quod alius ignorauit. Sunt et aliae causae, ex quibus in liber-tatem proclamatio denegatur, ueluti si quis ex eo testamento liber esse dicatur, quod testa-mentum aperiri praetor uetat, quia testator a familia necatus esse dicatur: cum enim in eo sit iste, ut supplicio forte sit adficiendus, non debet liberale iudicium ei concedi. sed et si data fuerit, quia dubitatur, utrum nocens sit an innocens, differtur liberale iudicium, donec constet de morte eius, qui necatus est: apparebit enim, utrum supplicio adficiendus sit an non. Si quis ex seruitute in libertatem proclamat, petitoris partes sustinet: si uero ex libertate in seruitutem petatur, is partes actoris sustinet qui seruum suum dicit. igitur cum de hoc incertum est, ut possit iudicium ordinem accipere, hoc ante apud eum, qui de libertate cogniturus est, disceptatur, utrum ex libertate in seruitutem aut contra agatur. et si forte apparuerit eum, qui de libertate sua litigat, in libertate sine dolo malo fuisse, is qui se dominum dicit actoris partes sustinebit et necesse habebit seruum suum probare: quod si pronuntiatum fuerit eo tempore, quo lis praeparabatur, in libertate eum non fuisse aut dolo malo fuisse, ipse qui de sua libertate litigat debet se liberum probare. @@&7Idem& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cognitio de liberali causa usufructuario datur, etiamsi dominus quoque uelit, hoc est qui se dominum dicit, mouere status controuersiam. Si plures sibi dominium serui uindicant dicentes esse communem, ad eundem iudicem mittendi erunt: et ita senatus censuit. ceterum si unusquisque suum esse in solidum, non in partem dicat, cessat senatus consultum: neque enim timor est, ne uarie iudicetur, cum unusquisque solidum dominium sibi uindicet. Sed et si alter usum fructum totum, alter proprietatem serui uindicet, item si alter dominium, alter pigneratum sibi dicat, idem iudex erit: et parui refert, ab eodem an ab alio ei pigneri datus sit. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si pariter ad-uersus eum, qui de libertate litigat, consistant fructuarius et proprietarius, fieri potest, ut alteruter absit: quo casu an praesenti soli permissurus sit praetor aduersus eum agere, dubitari potest, quia non debet alterius collusione aut inertia alteri ius corrumpi. sed rectius dicitur etiam alterutri eorum permittendum agere, ut alterius ius incorruptum ma-neat. quod si adhuc nondum finito iudicio superuenerit, ad eundem iudicem mittetur, nisi si iustam causam adferat, quare ad eum mitti non debeat, forte si eum iudicem inimi-cum sibi esse adfirmet. Idem dicemus et si duo pluresue domini esse dicantur et quidam praesto sint, quidam aberint. Unde in utroque casu dispiciamus, an, si is qui prior egerit uictus sit, prosit ei, quod posterior uicerit, uel contra, id est ut, cum omnino alteruter uicerit, prosit etiam alteri, sicut prodest heredi liberti, quod in fraudem patroni serui manu-missi sint. si cui placeat prodesse, consequens est, ut, cum idem petat, exception[2i]2 rei @1 iudicatae obiciatur replicatio: si cui uero placeat non prodesse, is habebit sequentem du-bitationem, utrum id, in quo quis uictus est, nullius erit an eius esse debeat, cum quo Ȩactum sit, an potius eius qui uicerit? scilicet ut utilis actio detur ei qui uicerit, minime autem praetor pati debeat, ut pro parte quis seruus sit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Quod autem diximus 'in libertate fuisse' sic est accipiendum non ut se liberum doceat is, qui liberale iudicium patitur, sed in possessione libertatis sine dolo malo fuisse. quid sit autem 'sine dolo malo fuisse', uideamus. nam Iulianus ait omnes, qui se liberos putant, sine dolo malo in liber-tate fuisse, si modo se pro liberis gerant, quamuis serui sint. Uarus autem scribit eum, qui se liberum sciat, dum in fuga sit, non uideri sine dolo malo in libertate esse: sed simul atque desierit quasi fugitiuus se celare et pro libero agere, tunc incipere sine dolo malo in libertate esse: etenim ait eum, qui scit se liberum, deinde pro fugitiuo agit, hoc ipso, quod in fuga sit, pro seruo agere, @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. licet fugae tem-pore pro libero se gesserit: dicemus enim eum in eadem causa esse. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Igitur sciendum est et liberum posse dolo malo in libertate esse et seruum posse sine dolo malo in libertate esse. Infans subreptus bona fide in seruitute fuit, cum liber esset, deinde, cum de statu ignarus esset, recessit et clam in libertate morari coepit: hic non sine dolo malo in libertate moratur. Potest et seruus sine dolo malo in libertate morari, ut puta testamento accepit libertatem, quod nullius momenti esse ignorat, uel uindicta ei imposita est ab eo, quem dominum esse putauit, cum non esset, uel educatus est quasi liber, cum seruus esset. Et generaliter dicendum est, quotiens quis iustis rationibus ductus uel non iustis, sine calli-ditate tamen putauit se liberum et in libertate moratus est, dicendum est hunc in ea causa esse, ut sine dolo malo in libertate fuerit atque ideo possessoris commodo fruatur. Pro-batio autem ad id tempus referetur, cum sine dolo malo in libertate fuerit, quo primum in ius aditum est. Si operae alicui debeantur, is quoque liberali iudicio experiri potest. Si quod damnum mihi dederit, qui ad libertatem proclamat, illo tempore, quo bona fide mihi seruiebat, ueluti si ego bona fide dominus noxali iudicio conuentus et condemnatus litis aestimationem pro eo optuli: in id mihi condemnabitur. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Illud certum est damnum hoc solum in hac in factum actione deduci, quod dolo, non etiam quod culpa factum sit. ideoque licet absolutus hoc iudicio fuerit, adhuc tamen postea cum eo poterit lege Aquilia agi, cum ea lege etiam culpa teneatur. Item certum est tam res nostras quam res alienas, quae tamen periculo nostro sunt, in hanc actionem deduci, ueluti commodatas et locatas: certe depositae apud nos res, quia nostro periculo non sunt, ad hanc actionem non pertinent. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Rectissime praetor cal-liditati eorum, qui, cum se liberos scirent, dolo malo passi sunt se pro seruis uenum dari, occurrit. Dedit enim i[2n]2 eos actionem, quae actio totiens locum habet, quotiens non est in ea causa is qui se uenire passus est, ut ei ad libertatem proclamatio denegetur. Dolo autem non eum fecisse accipimus, qui non ultro instruxit emptorem, sed qui decepit: @1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo primo ad edictum. (id est siue uirilis sexus siue feminini sit, dummodo eius aetatis sit, ut dolum capiat): @@&7Ulpianus& libro quinquagesimo qu[2i]2nto ad edictum. immo eum, qui finxit se seruum et sic ueniit decipiendi emptoris causa. Si tamen ui metuque compulsus fuit hic qui distractus est, dicemus eum dolo carere. Tunc habet emptor hanc actionem, cum libe-rum esse nesciret: nam si scit liberum et sic emit, ipse se circumuenit. Quare si filius familias emit, si quidem ipse scit, pater ignorauit, non adquisiit patri actionem: hoc si peculiari nomine egerit. ceterum si patre mandante, hic quaeritur, an filii scientia noceat: et puto adhuc nocere, quemadmodum procuratoris nocet. plane si filius ignorauit, pater scit, adhuc dico repellendum patrem, etiamsi peculiari nomine filius emit, si modo pater praesens fuit potuitque filium emere prohibere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo primo ad edictum. In seruo et in eo, qui mandato nostro emit, tale est, ut, si certum hominem mandauero emi sciens liberum esse, licet is, cui mandatum est, ignoret, idem sit: et non competet ei actio. contra autem, si ego ignoraui, procurator scit, non est mihi deneganda. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. In tantum ergo tene-tur, quantum dedit uel in quantum obligatus est, scilicet in duplum. Sed utrum pretium tantum an etiam id quod pretio accessit duplicetur, uideamus. et putem omne omnino, quod propter emptionem uel dedit @@&7Paulus& libro quinquagensimo primo ad edictum. uel permutauit uel compensauit eo nomine (nam et is dedisse intellegendus est) @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. uel obligatus est, du-plari debere. Proinde si quid cuidam ob hanc actionem licito iure dedit, dicendum est in hoc edictum cadere duplariue. Obligatum uel ipsi uenditori accipere debemus uel alii obligatum: nam quod dedit, siue ipsi uenditori siue alii ex iussu eius siue ipse siue alius dederit, aeque continebitur. Obligatum accipere debemus, si exceptione se tueri non potest: ceterum si potest, dicendum non esse obligatum. Interdum euenit, ut is qui comparauit habeat in quadruplum actionem: nam in ipsum quidem, qui sciens pro seruo ueniit, hinc habet in duplum actionem et praeterea in uenditorem uel eum, qui duplam promisit, in duplum actio est, @@&7Modestinus& libro primo de poenis. utique eius duplum, quod propter em-ptionem uel dedit uel obligatus est. secundum quae id, quod alter eorum soluerit, nihil ad exonerandum alterum pertinebit, quia placuit hanc actionem poenalem esse. et ideo post annum non datur nec cum successoribus, cum sit poenalis, agetur. Actionem, quae ex hoc edicto oritur, manumissione non extingui rectissime dicetur, quia uerum est auctorem conueniri non posse, post quem ad eum, qui ad libertatem proclamauit, perueniebatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Non solus autem emptor, sed et successores eius hac in factum actione agere poterunt. Emere sic accipiemus, etiamsi per alium quis emerit, ut puta procuratorem. Sed et si plures emerint, omnes habebunt hanc actionem, sic tamen, ut, si quidem pro partibus emerint, pro parte pretii habeant actionem: enimuero si unusquisque in solidum, quisque in solidum habeat actio- @1 nem. nec alterius scientia alteri nocebit, uel ignorantia proderit. Si eum liberum esse emptor nesciit, postea autem scire coepit, hoc ei non nocebit, quia tunc ignorauit. sed si tunc sciit, postea dubitare coepit, nihilum proderit. Heredi et ceteris successoribus scientia sua nihil nocet, ignorantia nihil prodest. Sed si per procuratorem scientem quis emerit, ei nocet, sicuti tutoris quoque nocere Labeo putat. Haec actio post annum non datur, cum sit honoraria: est autem et poenalis. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Si usum fructum tibi uendidero liberi hominis et cessero, seruum effici eum dicebat Quintus M[2uci]2us, sed dominium ita demum fieri meum, si bona fide uendidissem, alioquin sine domino fore. In summa scien-dum est, quae de uenditis seruis, quibus denegatur ad libertatem proclamatio, dicta sunt, etiam ad donatos et in dotem datos referri posse, item ad eos, qui pignori se dari passi sunt. Si mater et filius de libertate litigant, aut coniungenda sunt utrorumque iudicia aut differenda est causa filii, donec de matre constet, sicut diuus quoque Hadrianus decreuit. nam cum apud alium iudicem mater litigabat, apud alium autem filius, Augustus dixit ante de matre constare oportere, sic dein de filio cognosci. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad edictum. Ordinata liberali causa liberi loco habetur is, qui de statu suo litigat, ita ut aduersus eum quoque, qui se dominum esse Ȩdicit, actiones ei non denegentur, quascumque intendere uelit: quid enim si quae tales sint, ut tempore aut morte intereant? quare non concedatur ei litem contestando in tutum eas redigere? Quin etiam Seruius ait in actionibus annuis ex eo tempore annum cedere, ex quo lis ordinata sit. Sed si cum aliis experiri uelit, non est quaerendum, an lis ordinata sit, ne inueniatur ratio, quemadmodum subiecto aliquo, qui libertati controuersiam moueat, interim actiones excludantur: aeque enim ex euentu iudicii liberalis aut utilis aut inanis actio eius efficietur. Sed si quas actiones inferat dominus, quaeritur, an compellendus sit suscipere iudicium. et plerique existimant, si in personam agat, suscipere ipsum ad litis contestationem, sed sustinendum iudicium, donec de libertate iudicetur: nec uideri prae-iudicium libertati fieri aut uoluntate domini in libertate eum morari: nam ordinato liberali iudicio interim pro libero habetur, et sicut ipse agere, ita cum ipso quoque agi potest. ceterum ex euentu aut utile iudicium erit aut nullum, si contra libertatem pronuntiatum fuerit. Si is, qui in libertatem proclamat, furti aut damni iniuria ab aliquo arguatur, Mela ait interim eum cauere debere iudicio se sisti, ne melioris condicionis sit qui dubiae liber-tatis est, quam qui certae: sed sustinendum iudicium, ne praeiudicium libertati fiat. aeque si cum possessore hominis furti agi coeperit, deinde is, cuius nomine agebatur, in liber-tatem proclamauerit, sustinendum iudicium, ut, si liber iudicatus sit, in ipsum transferatur iudicium: et, si damnatio facta sit, iudicati actionem potius in eum dandam. @@&7Gaius& ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si cui de liber-tate sua litiganti optio legata sit, quaecumque hereditate ei relicta dicuntur, eadem et de optione tractari possunt. Interdum ex integro datur ad libertatem proclamatio, ueluti eius, qui adfirmat ideo se primo iudicio uictum, quod statuta libertas nondum ei optigerat, quam nunc dicit sibi optigisse. Licet uulgo dicatur post ordinatum liberale iudicium hominem, cuius de statu controuersia est, liberi loco esse, tamen, si seruus sit, certum est nihilo @1 minus eum, quod ei tradatur uel stipuletur, perinde domino adquirere atque si non de libertate eius quaerebatur. tantum de possessione uidebimus, cum ipsum post litem ordi-natam desinat dominus possidere: sed magis est, ut adquirat, licet ab eo non possideatur. et cum placuit per fugitiuum quoque nos possessionem adquirere posse, quid mirum etiam per hunc, de quo quaeramus, adquiri? @@&7Idem& libro uicensimo ad edictum prouinciale. Qui ex libertate in seruitutem petit, si iudicii de euictione seruandi causa contra libertatem agit, iniuriarum actione non conuenitur. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Diui fratres Proculo et Munatio rescripserunt: 'Cum Romulus, de cuius statu quaeritur, pupillaris aetatis sit, an exigente Uaria Hedone matre et consentiente Uario Hermete tutore ad tempus pubertatis causa dif-ferenda sit, uestrae grauitatis est ex fide personarum quod utile est pupillo, constituere'. Si ea persona desit cognitioni, quae alicui status controuersiam faciebat, in eadem causa est qui de libertate sua litigat, qua fuit, priusquam de libertate controuersiam patiatur: sane hoc lucratur, quod is qui eam status controuersiam faciebat amittit suam causam. nec ea res ingenuum facit eum qui non fuit: nec enim penuria aduersarii ingenuitatem solet tribuere. recte atque ordine iudices puto facturos, si hanc formam fuerint consecuti, ut, ubi deest is qui in seruitutem petit, electionem aduersario deferant, utrum malit cogni-tionem circumduci an audita causa sententiam proferri. et si cognouerint, pronuntiare de-bebunt seruum illius non uideri: neque haec res captionem ullam habet, cum non inge-nuus pronuntietur, sed seruus non uideri. quod si ex seruitute in ingenuitatem se allegat, melius fecerint, si cognitionem circumduxerint, ne sine aduersario pronuntient ingenuum uideri, nisi magna causa suadeat et euidentes probationes suggerant secundum libertatem pronuntiandum: ut etiam rescripto Hadriani continetur. Quod si is, qui pro sua libertate litigat, desit, contradictor uero praesens sit, melius erit inaugeri causam eius sententiamque proferri: si enim liquebit, contra libertatem dabit: euenire autem potest, ut etiam absens uincat: nam potest sententia etiam secundum libertatem ferri. @@&7Pomponius& libro duodecimo ad Quintum Mucium. Non uidetur domini uo-luntate seruus in libertate esse, quem dominus ignorasset suum esse: et est hoc uerum: is enim demum uoluntate domini in libertate est, qui possessionem libertatis ex uoluntate domini consequitur. @@&7Arrius Menander& libro primo de re militari. Qui de libertate sua litigans necdum sententia data militiae se dedit, in pari causa ceteris seruis habendus est nec exonerat eum, quod pro libero habeatur in quibusdam. et licet liber apparuerit, exaucto-ratus, id est militia remotus castris reicietur, utique qui ex seruitute in libertatem petitus sit uel qui non sine dolo malo in libertate moratus est: qui uero per calumniam petitus in seruitutem est, in militia retinebitur. Qui ingenuus pronuntiatus est, si se militiae dedit, intra quinquennium retractata sententia nouo domino reddendus est. @@&7Iulianus& libro quinto ex Minicio. Duobus petentibus hominem in seruitutem pro parte dimidia separatim, si uno iudicio liber, altero seruus iudicatus est, commodissi-mum est eo usque cogi iudices, donec consentiant: si id non continget, Sabinum refertur existimasse duci seruum debere ab eo qui uicisset: cuius sententiae Cassius quoque est et ego sum. et sane ridiculum est arbitrari eum pro parte dimidia duci, pro parte liber- @1 tatem eius tueri. commodius autem est fauore libertatis liberum quidem eum esse, com-pelli autem pretii sui partem uiri boni arbitratu uictori suo praestare. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Filium ob hoc, quod patri heres extitit, prohiberi a patre suum seruum manumissum in seruitutem patere. @@&7Paulus& libro sexto regularum. De bonis eorum, qui ex seruitute aut liber-tate in ingenuitatem uindicati sunt, senatus consultum factum est, quo cauetur de his quidem, qui ex seruitute defensi essent, ut id dumtaxat ferrent, quod in domo cuiusque intulissent: in eorum autem bonis, qui post manumissionem repetere originem suam uo-luissent, hoc amplius, ut, quod post manumissionem quoque adquisissent non ex re manu-missoris, secum ferant, cetera bona relinquerent illi, ex cuius familia exissent. @@&7Idem& libro singulari de liberali causa. Qui sciens liberum emit, quamuis et ille se pateretur uenire, tamen non potest contradicere ei qui ad libertatem proclamat: sed si alii eum ignoranti uendiderit, denegabitur ei proclamatio. @@&7Ulpianus& libro singulari pandectarum. Imperator Antoninus constituit non alias ad libertatem proclamationem cuiquam permittendam, nisi prius administrationum rationes reddiderit, quas cum in seruitute esset gessisset. @@&7Papinianus& libro nono responsorum. Seruos ad templi custodiam, quod aedi-ficari Titia uoluit, destinatos neque manumissos heredis esse constitit. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Dominus qui optinuit, si uelit seruum suum abducere, litis aestimationem pro eo accipere non cogetur. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Conuentio priuata neque seruum quemquam neque libertum alicuius facere potest. @@&7Paulus& libro quinto decimo responsorum. Paulus respondit, si, ut propo-nitur, post perfectam sine ulla condicione emptionem postea emptor ex uoluntate sua lit-teras emisit, quibus profiteretur se post certum tempus manumissurum eum quem emerat, non uideri eas litteras ad constitutionem diui Marci pertinere. Idem respondit constitu-tionem quidem diui Marci ad libertatem eorum mancipiorum pertinere, quae hac lege ue-nierint, ut post tempus manumitterentur: sed eundem fauorem libertatis consequendae causa etiam eam mereri, pro qua dominus pretium accepit, ut ancillam suam manumitteret, Ȩcum idem etiam libertam habiturus sit. Quaesitum est, an emptor seruo recte libertatem dederit nondum pretio soluto. Paulus respondit seruum, quem uenditor emptori tradidit, si ei pro pretio satisfactum est, et nondum pretio soluto in bonis emptoris esse coepisse. Gaius Seius Stichum seruum Lucio Titio uendidit ita, ut Titius Stichum post triennium manumitteret, si continuo triennio seruisset: sed nondum exacto tempore trienni Stichus fugit et post aliquantum temporis defuncto Titio reuertit: quaero, an obstet Sticho ad [2con]2sequendam ex uenditione libertatem, quod ante triennium discesserit. Paulus respondit secundum ea quae proponuntur expleto tempore, post quod Stichus manumitti debuit, libertatem ei competisse. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Cui necessitas probandi de ingenuitate sua non incumbit, ultro si ipse probare desideret, audiendus est. Qui de ingenuitate cognoscunt, de calumnia eius, qui temere controuersiam mouit, ad modum exilii possunt ferre senten-tiam. Tutores uel curatores pupillorum, quorum tutelam et res administrauerunt, postea status quaestionem facere non possunt. Maritus uxori eidemque libertae status quaestionem inferre non prohibetur. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Cum pacto partitionis pretii maior uiginti annis uenalem se praebuit, nec post manumissionem ad libertatem proclamare potest. @1 @@&7Paulus& libro singulari de articulis liberalis causae. Si in obscuro sit, in quo fuerit statu is, qui pro libertate sua litigat, prior audiendus est probare uolens se ipsum in libertatis esse possessionem. Iudex autem, qui de libertate cognoscit, etiam de rebus amotis damnoue facto cognoscere debet: fieri enim potest, ut fiducia libertatis et subripere quaedam et corrumpere atque consumere ex bonis, quibus seruiebat, ausus sit. @@&7Labeo& libro quarto posteriorum. Si seruus quem emeras ad libertatem pro-clamauit et ab iudice perperam pro eo iudicatum est et dominus eius serui post rem con-tra te iudicatam te heredem fecit aut alio quo nomine is tuus esse coepisset, petere eum tuum esse poteris nec tibi obstabit rei iudicatae pr[2ae]2scriptio. &7Iauolenus&: haec uera sunt. @@&7Pomponius& libro tertio senatus consultorum. De his, qui bona eorum quibus seruiebant intercepissent, deinde ad libertatem proclamabant, Hadrianus imperator rescripsit, cuius rescripti uerba haec sunt: 'Sicut non est aequum fiducia libertatis, quae ex fideicommissi causa praestanda est, intercipere hereditariam pecuniam, ita nec libertati praestandae moram quaeri oportet. quam primum ergo arbitrum dare debeat, apud quem constaret, quid seruari potest heredi, antequam ad seruum manumittendum compelleretur'. @@&7Uenuleius& libro septimo actionum. Licet dubitatum antea fuit, utrum ser-uus dumtaxat an libertus iurando patrono obligaretur in his quae libertatis causa impo-nuntur, tamen uerius est non aliter quam liberum obligari. ideo autem solet iusiurandum a seruis exigere, ut hi religione adstricti, posteaquam suae potestatis esse coepissent, iurandi necessitatem haberent, dummodo in continenti, cum manumissus est, aut iuret aut promittat. Licet autem circa donum munus operas etiam uxorum personas inserere. In eum, qui impubes iurauerit, scilicet qui et iurare potuerit, danda est utilis actio operarum nomine, cum pubes tamen factus erit. potest tamen et impubes operas dare, ueluti si nomenculator sit uel histrio. @@@@{1QUIBUS AD LIBERTATEM PROCLAMARE NON LICET}1 @@&7Ulpianus& libro secundo de officio proconsulis. Maiores uiginti annis ita de-mum ad libertatem proclamare non possunt, si pretium ad ipsum qui ueniit peruenerit: ex ceteris autem causis, quamuis maior uiginti annis se uenum dari passus sit, ad liber-tatem ei proclamare licet. Minori autem uiginti annis ne quidem ex causa supra scripta debet denegari libertatis proclamatio, nisi maior annis uiginti factus durauit in seruitute: tunc enim si pretium partitus sit, dicendum erit denegari ei deber[2e]2 libertatis procla-mationem. @@&7Marcellus& libro uicensimo quarto digestorum. Seruum quis per uim a Titio accepit et testamento liberum esse iussit: quamquam soluendo decesserit, non erit ille liber: alioquin fraudabitur Titius, qui non procedente quidem libertate cum herede eius @1 agere potest, at si ad libertatem seruus peruenerit, nullam actionem habiturus est, quia nihil uidebitur heres ex defuncti dolo consecutus. @@&7Pomponius& libro undecimo epistularum et uariarum lectionum. Eis, qui se passi sint uenire, ad libertatem proclamandi licentiam denegari. quaero, an et ad eos, qui ex mulie-ribus, quae se passae sint uenire, nascuntur, ita senatus consulta pertinent? dubitari non potest, quin ei quoque, quae maior annis uiginti uenire se passa est, ad libertatem proclamandi licentia fuerit deneganda. his quoque danda non est, qui ex ea nati tempore seruitutis eius erunt. @@&7Paulus& libro duodecimo quaestionum. Licinnius Rufinus Iulio Paulo. Is cui fidei-commissa libertas debebatur post uicensimum annum ueniri se passus est: quaero, dene-gandum sit ei ad libertatem proclamare. mouet me exemplum cuiusuis liberi hominis: nam et si consecutus esset libertatem, [2si]2 se uendidisset, denegaretur ei ad libertatem pro-clamare, nec debet meliori loco intellegi, quod in seruitute constitutus passus est se uenum dari, quam si esset libertatem consecutus. sed e contrario mouet me, quod in hoc, de quo quaeritur, uenditio constitit et est qui ueneat, in libero autem homine neque uenditio con-stitit et nihil est quod ueneat. peto itaque plenissime instruas. respondit: uenditio quidem tam serui quam liberi contrahi potest et stipulatio de euictione contrahitur: non enim de eo loquimur, qui sciens liberum emit: nam aduersus hunc nec ad libertatem proclamatio denegatur. sed is, qui adhuc seruus est, etiam inuitus ueniri potest, quamuis et ipse in eo malus sit, quod de condicione sua dissimulat, cum in sua potestate habeat, ut statim ad libertatem perueniat. quod quidem non potest ei imputari, cui nondum libertas de-betur. pone statuliberum passum se uenum dari: nemo dicturus est superueniente condi-cione, quae non fuit in eius potestate, libertatis petitionem ei denegandam. idem puto, etiamsi in ipsius potestate fuit condicio. sed in proposito magis probandum est, ut dene-getur ei libertatis petitio, qui potuit petere libertatem et maluit se uenum dari, quia in-dignus e[2s]2t auxilio praetoris fideicommissarii. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Claudianum. Si duo liberum hominem maiorem annis uiginti emerimus, unus sciens eius condicionem, alter ignorans, non propter eum qui scit ad libertatem ei proclamare permittitur, sed propter eum qui ignorat seruus efficietur, sed non etiam eius qui scit, sed tantum alterius. @@@@{1SI INGENUUS ESSE DICETUR}1 @@&7Marcellus& libro septimo digestorum. Si libertus alterius alio agente inge-nuus pronuntiatus esse dicetur, sine ulla exceptione temporis patronus eius cognitionem solet exercere. @@&7Saturninus& libro primo de officio proconsulis. Qui se uenire passus esset maiorem, scilicet ut pretium ad ipsum perueniret, prohibendum de libertate contendere diuus Ha-drianus constituit: sed interdum ita contendendum permisit, si pretium suum reddidisset. Qui se ex libertinitate ingenuitati adserant, non ultra quinquennium, quam ma-numissi fuissent, audientur. Qui post quinquennium repperisse instrumenta ingenuitatis suae adseuerant, de ea re ipsos principes adire oportere cognituros. @@&7Pomponius& libro quinto senatus consultorum. Hoc sermone 'adgnitis natalibus' @1 de nullis aliis intellegendum est senatum sensisse quam ingenuis. Uerbo autem 'relin-querent' etiam hoc intellegendum est, ut quaecumque ex re eius, a quo manumissi erant, adquisita habeant, restituant. sed id quemadmodum accipiendum sit, uidendum est, utrumne quae ignorantibus dominis abstulissent, item quod ex his adquisitum, reddere de-beant, an uero etiam concessa et donata a manumissoribus amplexi sint: quod magis est. Ȩ@@&7Papinianus& libro uicensimo secundo quaestionum. Oratio, quae prohibet apud consules aut praesides prouinciarum post quinquennium a die manumissionis in ingenuitate[2m]2 proclamare, nullam causam aut personam excipit. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Patronum post quinquennium sententiae pro ingenuitate dictae, quo ignorante res iudicata est, non esse praescriptione temporis summouendum respondi. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Quotiens de hoc conte-ditur, an quis libertus sit, siue operae petantur siue obsequium desideretur siue etiam famosa actio intendatur siue in ius uocetur qui se patronum dicit siue nulla causa inter-ueniat, redditur praeiudicium. sed et quotiens quis libertinum quidem se confitetur, liber-tum autem Gaii Seii se negat, idem praeiudicium datur. redditur autem alterutro deside-rante: sed [2a]2ctoris partibus semper qui se patronum dicit fungitur probareque libertum suum necesse habet aut, si non probet, uincitur. @@@@{1NE DE STATU DEFUNCTORUM POST QUINQUENNIUM @@@@QUAERATUR}1 @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. De statu defunctorum post quinquennium quaerere non licet neque priuatim neque fisci nomine. Sed nec eius status retractandus est, qui intra quinquennium decessit, si per huius quaestionem praeiudicium futurum est ante quinquennium mortuo. Immo nec de uiui statu quaeren-dum est, si quaestio huius praeiudicium facit ei, qui ante quinquennium decessit: et ita diuus Hadrianus constituit. Sed interdum et intra quinquennium non licet de statu de-functi dicere: nam oratione diui Marci cauetur, ut, si quis ingenuus pronuntiatus fuerit, liceat ingenuitatis sententiam retractare, sed uiuo eo qui ingenuus pronuntiatus est, non etiam post mortem, in tantum, ut etiam, si coepta quaestio fuit retractationis, morte eius extinguatur, ut eadem oratione cauetur. Si quidem in deteriorem condicionem qui[2s]2 statum retractaret, secundum ea quae dixi praescribendum est. quid ergo si in meliorem? ueluti pro seruo libertus dic[2i]2tur: quare non admittatur? quid enim si seruus quis dicatur quasi ex ancilla natus, quae ante quinquennium mortua est? quare non liceat probare liberam fuisse? hoc enim et pro mortua est. et Marcellus libro quinto de officio consulis scripsit posse: ego quoque in auditorio publico idem secutus sum. @@&7Papinianus& libro quarto decimo responsorum. Non esse libertatis quaestio-nem filiis inferendam propter matris uel patris memoriam post quinquennium a morte non retractatam conuenit. Nec in ea re, quae publicam tutelam meruit, pupillis agentibus @1 restitutionis auxilium tribuendum est, quod quinque annorum tempus, cum tutores non haberent, excesserit. Praescriptio quinque annorum, quae statum defunctorum tuetur, specie litis ante mortem illatae non fit irrita, si ueterem causam desistente qui mouit longo silentio finitam probetur. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Ante quinquennium defuncto status honestior, quam mortis tempore fuisse existimabatur, uindicari non prohibetur. id-circo et si quis in seruitute moriatur, post quinquennium liber decessisse probari potest. @@&7Callistratus& libro primo de iure fisci. Primus omnium diuus Nerua edicto uetuit post quinquennium mortis cuiusque de statu quaeri. sed et diuus Claudius Clau-diano rescripsit, si per quaestionem nummariam praeiudicium statui uidebitur fieri, cessare quaestionem. @@@@{1DE COLLUSIONE DETEGENDA}1 @@&7Gaius& libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Ne quorundam dominorum erga seruos nimia indulgentia inquinaret amplissimum ordinem eo, quod paterentur seruos suos in ingenuitatem proclamare liberosque iudicari, senatus con-sultum factum est Domitiani temporibus, quo cautum est, ut, si quis probasset per collu-sionem quicquam factum, si iste homo seruus sit, fieret eius seruus qui detexisset collu-sionem. @@&7Ulpianus& libro secundo de officio consulis. Conlusionem detegere ingenui-tatis post sententiam intra quinquennium posse diuus Marcus constituit. Quinquennium autem continuum utique accipiemus. Sicubi plane aetas eius, cuius retractatur conlusio, differendam retractationem in tempus pubertatis uel alterius rei suadeat, quinquennium non currere dicendum est. Quinquennium autem non ad perficiendam retractationem, sed se in ingenui-tatem petit. Oratione diui Marci cauetur, ut etiam extraneis, qui pro altero postulandi ius haberent, li[2c]2eret detegere collusionem. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. Cum non iusto contradictore quis ingenuus pronuntiatus est, perinde inefficax est decretum, atque si nulla iudicata res interuenisset: idque principalibus constitutionibus cauetur. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Si libertinus per collu-sionem fuerit pronuntiatus ingenuus, conlusione detecta in quibus causis quasi libertinus incipit esse. medio tamen tempore, antequam collusio detegatur et post sententiam de ingenuitate latam, utique quasi ingenuus accipitur. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Sententiam pro ingenuitate dictam collusionis praetextu semel retractare permittitur. Si plures ad collusionem dete-gendam pariter accedant, causa cognita quis debeat admitti, comparatis omnium moribus et aetatibus et cuius magis interest, statui oportet. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS PRIMUS}1 @@@@{1DE ADQUIRENDO RERUM DOMINIO}1 @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Quarundam rerum dominium nanciscimur iure gentium, quod ratione naturali inter omnes homines peraeque seruatur, quarundam iure ciuili, id est iure proprio ciuitatis nostrae. et quia antiquius ius gentium cum ipso genere humano proditum est, opus est, ut de hoc prius referendum sit. Omnia igitur animalia, quae terra mari caelo capiuntur, id est ferae bestiae et uolucres pisces, capientium fiunt: @@&7Florentinus& libro sexto institutionum. uel quae ex his apud nos sunt edita. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Quod enim nullius est, id ratione naturali occupanti conceditur. Nec interest quod ad feras bestias et uolucres, utrum in suo fundo quisque capiat an in alieno. plane qui in alienum fundum ingreditur uenandi aucupandiue gratia, potest a domino, si is prouiderit, iure prohiberi ne ingrederetur. Quidquid autem eorum ceperimus, eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coercetur: cum uero euaserit custodiam nostram et in naturalem libertatem se receperit, nostrum esse desinit et rursus occupantis fit: @@&7Florentinus& libro sexto institutionum. nisi si mansuefacta emitti ac reuerti solita sunt. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum uel oculos nostros effugerit uel ita sit in con-spectu nostro, ut difficilis sit eius persecutio. Illud quaesitum est, an fera bestia, quae ita uulnerata sit, ut capi possit, statim nostra esse intellegatur. Trebatio placuit statim nostram esse et eo usque nostram uideri, donec eam persequamur, quod si desieri-mus eam persequi, desinere nostram esse et rursus fieri occupantis: itaque si per hoc tempus, quo eam persequimur, alius eam ceperit eo animo, ut ipse lucrifaceret, furtum uideri nobis eum commississe. plerique non aliter putauerunt eam nostram esse, quam si eam ceperimus, quia multa accidere possunt, ut eam non capiamus: quod uerius est. Apium quoque natura fera est: itaque quae in arbore nostra consederint, ante-quam a nobis alueo concludantur, non magis nostrae esse intelleguntur quam uolucres, quae in nostra arbore nidum fecerint. ideo si alius eas incluserit, earum dominus erit. Fauos quoque si quos hae fecerint, sine furto quilibet possidere potest: sed ut supra quo-que diximus, qui in alienum fundum ingreditur, potest a domino, si is prouiderit, iure pro-hiberi ne ingrederetur. Examen, quod ex alueo nostro euolauerit, eo usque nostrum esse intellegitur, donec in conspectu nostro est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occu-ȩpantis fit. Pauonum et columbarum fera natura est nec ad rem pertinet, quod @1 ex consuetudine auolare et reuolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam: ceruos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in siluas eant et redeant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. in his autem animalibus, quae consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eo usque nostra esse intellegantur, donec reuertendi animum habeant, quod [2si]2 desierint reuertendi animum habere, desinant nostra esse et fiant occupantium. intelleguntur autem desisse reuertendi animum habere tunc, cum reuertendi consuetudinem deseruerint. Gallinarum et anserum non est fera natura: palam est enim alias esse feras gallinas et alios feros an-seres. itaque si quolibet modo anseres mei et gallinae meae turbati turbataeue adeo lon-gius euolauerint, ut ignoremus ubi sint, tamen nihilo minus in nostro dominio tenentur. qua de causa furti nobis tenebitur, qui quid eorum lucrandi animo adprehenderit. Item quae ex hostibus capiuntur, iure gentium statim capientium fiunt: @@&7Florentinus& libro sexto institutionum. item quae ex animalibus dominio nostro eodem iure subiectis nata sunt: @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. adeo qui-dem, ut et liberi homines in seruitutem deducantur: qui tamen, si euaserint hostium po-testatem, recipiunt pristinam libertatem. Praeterea quod per alluuionem agro nostro flumen adicit, iure gentium nobis adquiritur. per alluuionem autem id uidetur adici, quod ita paulatim adicitur, ut intellegere non possimus, quantum quoquo momento tem-poris adiciatur. Quod si uis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et meo praedio attulerit, palam est eam tuam permanere. plane si longiore tempore fundo meo haeserit arboresque, quas secum traxerit, in meum fundum radices egerint, ex eo tempore uidetur meo fundo adquisita esse. Insula quae in mari nascitur (quod raro accidit) occupantis fit: nullius enim esse creditur. in flumine nata (quod fre-quenter accidit), si quidem mediam partem fluminis tenet, communis est eorum, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident, pro modo latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: quod si alteri parti proximior sit, eorum est tantum, qui ab ea parte prope ripam praedia possident. Quod si uno latere perruperit flumen et alia parte nouo riuo fluere coeperit, deinde infra nouus iste riuus in ueterem se conuerterit, ager, qui a duobus riuis comprehensus in formam insulae redactus est, eius est scilicet, cuius et fuit. Quod si toto naturali alueo relicto flumen alias fluere coeperit, prior quidem alueus eorum est, qui prope ripam praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque praedii, quae latitudo prope ripam sit: nouus autem alueus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publicus iuris gentium. quod si post aliquod temporis ad priorem alueum reuersum fuerit et flumen, rursus nouus alueus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident. cuius tamen totum agrum nouus alueus occupauerit, licet ad priorem alueum reuersum fuerit flumen, non tamen is, cuius is ager @1 fuerat, stricta ratione quicquam in eo alueo habere potest, quia et ille ager qui fuerat desiit esse amissa propria forma et, quia uicinum praedium nullum habet, non potest ratione uicinitatis ullam partem in eo alueo habere: sed uix est, ut id optineat. Aliud sane est, si cuius ager totus inundatus fuerit: namque inundatio speciem fundi non mutat et ob id, cum recesserit aqua, palam est eiusdem esse, cuius et fuit. Cum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit, Nerua et Proculus putant hunc do-minum esse qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat. Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut qui materiae dominus fuerit, idem eius quo-que, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit: ueluti si ex auro uel argento uel aere uas aliquod fecero, uel ex tabulis tuis nauem aut armarium aut subsellia fecero, uel ex lana tua uestimentum, uel ex uino et melle tuo mulsum, uel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, uel ex uuis aut oliuis aut spicis tuis uinum uel oleum uel frumentum. est tamen etiam media sententia recte existi-mantium, si species ad materiam reuerti possit, uerius ess[2e]2, quod et Sabinus et Cassius senserunt, si non possit reuerti, uerius esse, quod Neruae et Proculo placuit. ut ecce uas conflatum ad rudem massam auri uel argenti uel aeris reuerti potest, uinum uero uel oleum uel frumentum ad uuas et oliuas et spicas reuerti non potest: ac ne mulsum quidem ad mel et uinum uel emplastrum aut collyria ad medicamenta reuerti possunt. uidentur tamen mihi recte quidam dixisse non debere dubitari, quin alienis spicis excussum fru-mentum eius sit, cuius et spicae fuerunt: cum enim grana, quae spicis continentur, per-fectam habeant suam speciem, qui excussit spicas, non nouam speciem facit, sed eam quae est detegit. Uoluntas duorum dominorum miscentium materias commune totum corpus efficit, siue eiusdem generis sint materiae, ueluti uina miscuerunt uel argentum conflauerunt, siue diuersae, ueluti si alius uinum contulerit alius mel, uel alius aurum alius argentum: quamuis et mulsi et electri noui corporis sit species. Sed et si sine uoluntate dominorum casu confusae sint duorum materiae uel eiusdem generis uel diuersae, idem iuris est. Cum in suo loco aliquis aliena materia aedificauerit, ipse dominus in-tellegitur aedificii, quia omne quod inaedificatur solo cedit. nec tamen ideo is qui materiae dominus fuit desiit eius dominus esse: sed tantisper neque uindicare eam potest neque ad exhibendum de ea agere propter legem duodecim tabularum, qua cauetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet. appellatione autem tigni omnes materiae significantur, ex quibus aedificia fiunt. ergo si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus nunc eam uindicare et ad exhibendum agere. Illud recte quaeritur, an, si id aedificium uendiderit is qui aedificauerit et ab emptore longo tempore captum postea dirutum sit, adhuc dominus materiae uindica-tionem eius habeat. causa dubitationis est, an eo ipso, quo uniuersitas aedificii longo tempore capta est, singulae quoque res, ex quibus constabat, captae essent: quod non placuit. Ex diuerso si quis in alieno solo sua materia aedificauerit, illius fit aedi-ficium, cuius et solum est et, si scit alienum solum esse, sua uoluntate amississe proprie-tatem materiae intellegitur: itaque neque diruto quidem aedificio uindicatio eius materiae competit. certe si dominus soli petat aedificium nec soluat pretium materiae et mercedes fabrorum, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si nescit qui aedificauit alienum esse solum et tamquam in suo bona fide aedificauit: nam si scit, culpa ei obici potest, quod temere aedificauit in eo solo, quod intellegeret alienum. Si alienam plantam @1 in meo solo posuero, mea erit: ex diuerso si meam plantam in alieno solo posuero, illius erit: si modo utroque casu radices egerit: antequam enim radices ageret, illius permanet, cuius et fuit. his conueniens est, quod, si uicini arborem ita terra presserim, ut in meum fundum radices egerit, meam effici arborem: rationem enim non permittere, ut alterius arbor intellegatur, quam cuius fundo radices egisset. et ideo prope confinium arbor posita, si etiam in uicinum fundum radices egerit, communis est @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. pro regione cuiusque praedii. Sed et si in confinio lapis nascatur et sunt pro indiuiso communia praedia, tunc erit lapis pro in-diuiso communis, si terra exemptus sit. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum si[2u]2e aureorum. Qua ra-tione autem plantae quae terra coalescunt solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque quae sata sunt solo cedere intelleguntur. ceterum sicut is, qui in alieno solo aedificauit, ȩsi ab eo dominus soli petat aedificium, defendi potest per exceptionem doli mali, ita eius-dem exceptionis auxilio tutus esse poterit, qui in alienum fundum sua impensa conseuit. Litterae quoque licet aureae sint, perinde chartis membranisque cedunt, ac solo cedere solent ea quae aedificantur aut seruntur. ideoque si in chartis membranisue tuis carmen uel historiam uel orationem scripsero, huius corporis non ego, sed tu dominus esse intellegeris. sed si a me petas tuos libros tuasue membranas nec impensas scripturae soluere uelis, potero me defendere per exceptionem doli mali, utique si bona fide eorum possessionem nanctus sim. Sed non uti litterae chartis membranisue cedunt, ita solent picturae tabulis cedere, sed ex diuerso placuit tabulas picturae cedere. utique tamen conueniens est domino tabularum aduersus eum qui pinxerit, si is tabulas possidebat, utilem actionem dari, qua ita efficaciter experiri poterit, si picturae impensam exsoluat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio: utique si bona fide possessor fuerit qui soluerit. aduersus dominum uero tabularum ei qui pinxerit rectam uindicationem competere dicimus, ut tamen pretium tabularum inferat: alioquin nocebit ei doli mali exceptio. Hae quoque res, quae traditione nostrae fiunt, iure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam conueniens est naturali aequitati quam uoluntatem domini uolentis rem suam in alium transferre ratam haberi. Nihil autem interest, utrum ipse dominus per se tradat alicui rem an uoluntate eius aliquis. qua ratione, si cui libera negotiorum ad-ministratio ab eo qui peregre proficiscitur permissa fuerit et is ex negotiis rem uendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. Interdum etiam sine traditione nuda uoluntas domini sufficit ad rem transferendam, ueluti si rem, quam commodaui aut locaui tibi aut apud te deposui, uendidero tibi: licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, quod patior eam ex causa emptionis apud te esse, tuam efficio. Item si quis merces in horreo repositas uendiderit, simul atque claues horrei tradiderit emptori, trans-fert proprietatem mercium ad emptorem. Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata uoluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce qui missilia iactat in uulgus, @1 ignorat enim, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen quia uult quod quisque ex-ceperit eius esse, statim eum dominum efficit. Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris leuandae nauis causa eiciuntur: hae enim dominorum permanent, quia non eo animo eiciuntur, quod quis eas habere non uult, sed quo magis cum ipsa naue periculum [2maris]2 effugiat. qua de causa si quis eas fluctibus expulsas uel etiam in ipso mari nanctus lucrandi animo abstulerit, furtum committit. @@&7Idem& libro secundo institutionum. Adquiruntur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus, item per seruos, in quibus usum fructum habemus, item per homines liberos et seruos alienos, quos bona fide possidemus: de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur quod serui nostri ex traditione nanciscuntur siue quid stipulentur uel ex qualibet alia causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest, ideoque si heres institutus sit, nisi nostro iussu hereditatem adire non potest, et si iubentibus nobis adierit, hereditas nobis adquiritur, perinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus. et his conuenienter scilicet legatum nobis per eundem adquiritur. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habemus, adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id nos possidere uidemur. unde etiam per eorum longam possessionem dominium nobis adquiritur. De his autem seruis, in quibus tantum usum fructum ha-bemus, ita placuit, ut quidquid ex re nostra uel ex operis suis adquirant, id nobis ad-quiratur, si quid uero extra eas causas persecuti sint, id ad dominum proprietatis per-tinet. itaque si is seruus heres institutus sit legatumue quid aut ei donatum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. Idem placet de eo, qui nobis bona fide possidetur, siue liber sit siue alienus seruus: quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bonae fidei possessore. itaque quod extra duas causas adqui-ritur, id uel ad ipsum pertinet, si liber est, uel ad dominum eius, si seruus est. Sed bonae fidei possessor cum usuceperit seruum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: usufructuarius uero usucapere seruum non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde quoniam scit seruum alienum esse. @1 @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Pupillus quantum ad adquirendum non indiget tutoris auctoritate: alienare uero nullam rem potest nisi praesente tutore auctore, et ne quidem possessionem, quae est naturalis, ut Sabinianis uisum est: quae sententia uera est. @@&7Callistratus& libro secundo institutionum. Lacus et stagna licet interdum crescant, interdum exarescant, suos tamen terminos retinent ideoque in his ius alluuionis non adgnoscitur. Si aere meo et argento tuo conflato aliqua species facta sit, non erit ea nostra communis, quia, cum diuersae materiae aes atque argentum sit, ab arti-ficibus separari et in pristinam materiam reduci solet. @@&7Neratius& libro sexto regularum. Si procurator rem mihi emerit ex mandato meo eique sit tradita meo nomine, dominium mihi, id est proprietas adquiritur etiam ignoranti. Et tutor pupilli pupillae similiter ut procurator emendo nomine pupilli pupillae proprietatem illis adquirit etiam ignorantibus. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Quod in litore quis aedificauerit, eius erit: nam litora publica non ita sunt, ut ea, quae in patrimonio sunt populi, sed ut ea, quae primum a natura prodita sunt et in nullius adhuc dominium peruenerunt: nec dissi-milis condicio eorum est atque piscium et ferarum, quae simul atque adprehensae sunt, sine dubio eius, in cuius potestatem peruenerunt, dominii fiunt. Illud uidendum est, sublato aedificio, quod in litore positum erat, cuius condicionis is locus sit, hoc est utrum maneat eius cuius fuit aedificium, an rursus in pristinam causam reccidit perindeque publicus sit, ac si numquam in eo aedificatum fuisset. quod propius est, ut existimari debeat, si modo recipit pristinam litoris speciem. @@&7Idem& libro quinto regularum. Qui autem in ripa fluminis aedificat, non suum facit. @@&7Florentinus& libro sexto institutionum. In agris limitatis ius alluuionis lo-cum non habere constat: idque et diuus Pius constituit et Trebatius ait agrum, qui hosti-bus deuictis ea condicione concessus sit, ut in ciuitatem ueniret, habere alluuionem neque esse limitatum: agrum autem manu captum limitatum fuisse, ut sciretur, quid cuique da-tum esset, quid uenisset, quid in publico relictum esset. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Si duo domini seruo communi rem tra-diderit, adquirit alteri ab altero. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Per hereditarium seruum quod est eiusdem hereditatis heredi adquiri non potest et maxime ipsa hereditas. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Liber homo, qui bona fide mihi seruit, id quod ex operis suis aut ex re mea pararet, ad me pertinere sine dubio Aristo ait: quod uero quis ei donauerit aut ex negotio gesto adquisierit, ad ipsum pertinere. sed heredi-tatem legatumue non adquiri mihi per eum, quia neque ex re mea neque ex operis suis id sit nec ulla eius opera esset in legato, in hereditate aliquatenus, quia per ipsum adiretur @1 (quod et Uarium Lucullum aliquando dubitasse), sed uerius esse non adquiri, etiamsi testator ad me uoluisset pertiner[2e]2. sed licet ei minime adquirit, attamen, si uoluntas eui-dens testatoris appareat, restituendam esse ei hereditatem. sed Trebatius, si liber homo bona fide seruiens iussu eius cui seruiet hereditatem adisset, heredem ipsum fieri nec inter-esse quid senserit, sed quid fecerit. Labeo contra, si ex necessitate id fecisset: quod si ȩita, ut et ipse uellet, ipsum fieri heredem. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Traditio nihil amplius trans-ferre debet uel potest ad cum qui accipit, quam est apud eum qui tradit. si igitur quis dominium in fundo habuit, id tradendo transfert, si non habuit, ad eum qui accipit nihil transfert. Quotiens autem dominium transfertur, ad eum qui accipit tale transfertur, quale fuit apud eum qui tradit: si seruus fuit fundus, cum seruitutibus transit, si liber, uti fuit: et si forte seruitutes debebantur fundo qui traditus est, cum iure seruitutium debitarum transfertur. si quis igitur fundum dixerit liberum, cum traderet, eum qui seruus sit, nihil iur[2i]2 seruitutis fundi detrahit, uerumtamen obligat se debebitque praestare quod dixit. Si ego et Titius rem emerimus eaque Titio et quasi meo procuratori tradita sit, puto mihi quoque quaesitum dominium, quia placet per liberam personam omnium rerum possessionem quaeri posse et per hanc dominium. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Sabinum. Si seruus meus tibi bona fide ser-uiret [2et]2 rem emisset traditaque ei esset, Proculus nec meam fieri, quia seruum non possi-deam, nec tuam, si non ex re tua sit parata. sed si liber bona fide tibi seruiens emerit, ipsius fieri. Si rem meam possideas et eam uelim tuam esse, fiet tua, quamuis possessio apud me non fuerit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad Sabinum. Nemo seruum ui possidens aut clam aut precario per hunc stipulantem uel rem accipientem potest adquirere. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Qui bona fide alicui seruit, siue seruus alienus est siue homo liber est, quidquid ex re eius cui seruit adquirit, ei ad-quirit, cui bona fide seruit. sed et si quid ex operis suis adquisierit, simili modo ei ad-quirit: nam et operae quodammodo ex re eius cui seruit habentur, quia iure operas ei exhibere debet, cui bona fide seruit. Tamdiu autem adquirit, quamdiu bona fide seruit: ceterum si coeperit scire esse eum alienum uel liberum, uideamus, an ei adquirit. quaestio in eo est, utrum initium spectamus an singula momenta: et magis est, ut singula momenta spectemus. Generaliter dicendum est, quod ex re sua, hoc est eius cui bona fide quis seruit, ei adquirere non potest, sibi eum adquisiturum, quod autem non ex re eius sibi adquirere non potest, ei adquisiturum, cui bona fide seruit. Si quis duobus bona fide ser-uiat, utrique adquiret, sed singulis ex re sua. quod autem ex re alterius est, utrum pro parte ei, cui bona fide seruit, pro parte domino, si seruus sit, aut, si liber sit, ei cui bona fide seruit, an uero ei debeat adquirere totum, ex cuius re est, uideamus. quam speciem Scaeuola quoque tractat libro secundo quaestio-num: ait enim, si alienus seruus duobus bona fide seruiat et ex unius eorum re adquirat, @1 rationem facere, ut ei dumtaxat in solidum adquirat. sed si adiciat eius nomen, ex cuius re stipulatur, nec dubitandum esse ait, quin ei soli adquiratur, quia et si ex re ipsius stipularetur alteri ex dominis, nominatim stipulando solidum ei adquiret. et in inferioribus probat, ut, quamuis non nominatim nec iussu meo, ex re tamen mea stipulatus sit, cum pluribus bona fide seruiret, mihi soli adquirat. nam et illud, re-ceptum est, ut, quotiens communis seruus omnibus adquirere non potest, ei soli eum ad-quirere, cui potest. et hoc Iulianum quoque scribere saepe rettuli eoque iure utimur. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. In omnibus, quae ad eandem speciem reuerti non possunt, dicendum est, si materia manente species dumtaxat forte mutata sit, ueluti si meo aere statuam aut argento scyphum fecisses, me eorum dominum manere, @@&7Callistratus& libro secundo institutionum. nisi uoluntate domini alterius nomine id factum sit: propter consensum enim domini tota res eius fit, cuius nomine facta est. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Sabinum. Sed si meis tabulis nauem fecisses, tuam nauem esse, quia cupressus non maneret, sicuti nec lana uestimento facto, sed cu-presseum aut laneum corpus fieret. Proculus indicat hoc iure nos uti, quod Seruio et La-beoni placuisset: in quibus propria qualitas exspectaretur, si quid additum erit toto cedit, ut statuae pes aut manus, scypho fundus aut ansa, lecto fulcrum, naui tabula, aedificio cementum: tota enim eius sunt, cuius ante fuerant. Arbor radicitus eruta et in alio po-sita priusquam coaluerit, prioris domini est, ubi coaluit, agro cedit, et si rursus eruta sit, non ad priorem dominum reuertitur: nam credibile est alio terrae alimento aliam factam. Si meam lanam infeceris, purpuram nihilo minus meam esse Labeo ait, quia nihil interest inter purpuram et eam lanam, quae in lutum aut caenum cecidisset atque ita pristinum colorem perdidisset. @@&7Pomponius& libro trigensimo ad Sabinum. Quidquid infecto argento alieni ar-genti addideris, non esse tuum totum argentum fatendum est: at contra si tuum scyphum alieno plumbo plumbaueris alienoue argento ferruminaueris, non dubitatur scyphum tuum esse et a te recte uindicari. Ubi simul plura contribuuntur, ex quibus unum medicamen-tum fit, aut coctis odoribus unguenta facimus, nihil hic suum uere dicere potest prior do-minus: quare potissimum existimari, cuius nomine factum sit, eius esse. Cum partes duo-rum dominorum ferrumine cohaereant, hae cum quaereretur utri cedant, Cassius ait pro por-tione rei aestimandum uel pro pretio cuiusque partis. sed si neutra alteri accessioni est, uideamus, ne aut utriusque esse dicenda sit, sicuti massa confusa, aut eius, cuius nomine ferruminata est. sed Proculus et Pegasus existimant suam cuiusque rem manere. @@&7Idem& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Si supra tuum parietem uicinus aedificauerit, proprium eius id quod aedificauerit fieri Labeo et Sabinus aiunt: sed Pro-culus tuum proprium, quemadmodum tuum fieret, quod in solo tuo alius aedificasset: quod uerius est. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Inter eos, qui secundum unam @1 ripam praedia habent, insula in flumine nata non pro indiuiso communis fit, sed regionibus quoque diuisis: quantum enim ante cuiusque eorum ripam est, tantum, ueluti linea in di-rectum per insulam transducta, quisque eorum in ea habebit certis regionibus. @@&7Pomponius& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Ergo si insula nata adcre-uerit fundo meo et inferiorem partem fundi uendidero, ad cuius frontem insula non respicit, nihil ex ea insula pertinebit ad emptorem eadem ex causa, qua nec ab initio quidem eius fieret, si iam tunc, cum insula nasceretur, eiusdem partis dominus fuisset. Celsus filius, si in ripa fluminis, quae secundum agrum meum sit, arbor nata sit, meam esse ait, quia so-lum ipsum meum priuatum est, usus autem eius publicus intellegitur. et ideo cum exsic-catus esset alueus, proximorum fit, quia iam populus eo non utitur. Tribus modis insula in flumine fit, uno, cum agrum, qui aluei non fuit, amnis circumfluit, altero, cum locum, qui aluei esset, siccum relinquit et circumfluere coepit, tertio, cum paulatim colluendo locum eminentem supra alueum fecit et eum alluendo auxit. duobus posterioribus modis priuata insula fit eius, cuius ager propior fuerit, cum primum extitit: nam et natura flu-minis haec est, ut cursu suo mutato aluei causam mutet. nec quicquam intersit, utrum de aluei dumtaxat solo mutato an de eo, quod superfusum solo et terrae sit, quaeratur, utrumque enim eiusdem generis est. primo autem illo modo causa proprietatis non mu-tatur. Alluuio agrum restituit eum, quem impetus fluminis totum abstulit. itaque si ager, qui inter uiam publicam et flumen fuit, inundatione fluminis occupatus esset, siue paulatim occupatus est siue non paulatim, sed eodem impetu recessu fluminis restitutus, ad pristi-num dominum pertinet: flumina enim censitorum uice funguntur, ut ex priuato in publicum addicant et ex publico in priuatum: itaque sicuti hic fundus, cum alueus fluminis factus esset, fuisset publicus, ita nunc priuatus eius esse debet, cuius antea fuit. Si pilas in mare iactauerim et supra eas inaedificauerim, continuo aedificium [2m]2eum fit. ȩitem si insulam in mari aedificauerim, continuo mea fit, quoniam id, quod nullius sit, oc-cupantis fit. @@&7Paulus& libro trigensimo primo ad edictum. Numquam nuda traditio trans-fert dominium, sed ita, si uenditio aut aliqua iusta causa praecesserit, propter quam tra-ditio sequeretur. Thensaurus est uetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exstat memoria, ut iam dominum non habeat: sic enim fit eius qui inuenerit, quod non alterius sit. alioquin si quis aliquid uel lucri causa uel metus uel custodiae condiderit sub terra, non est thensaurus: cuius etiam furtum fit. @@&7Gaius& libro undecimo ad edictum prouinciale. Etiam inuitis nobis per seruos adquiritur paene ex omnibus causis. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. In eo, quod seruo castrensi ante adi-tam hereditatem filii familias militis legatur, uel eo, quod stipulatur seruus, tractatur apud Marcellum libro uicensimo, ex cuius persona uel stipulatio uires habeat uel legatum. et puto uerius, quod et Scaeuolae uidetur et ipse Marcellus tractat, si quidem adeatur here-ditas, omnia ut in hereditario seruo, si adita non sit, ut in proprio patris esse spectanda: et si usus fructus fuerit huic seruo relictus, modo patri uideri delatum, modo heredi, nec a persona in personam creditur transisse. Eadem distinctione quis utetur etiam, si res fuerit subtracta: aut cessare aut non furti actionem dicet, si ex testamento adierit, quoniam hereditati furtum non fit, aut, si non adierit, patri dabitur furti actio. Nam et condictio, quotiens seruus hereditarius stipulatur uel per traditionem accipit, ex persona defuncti @1 uires assumit, ut Iuliano placet: cuius et ualuit sententia testantis personam spectandam esse opinantis. @@&7Idem& libro quarto de censibus. Hereditas enim non heredis personam, sed defuncti sustinet, ut multis argumentis iuris ciuilis comprobatum est. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si procurator meus uel tutor pupilli rem suam quasi meam uel pupilli tradiderint, non recessit ab eis domi-nium et nulla est alienatio, quia nemo errans rem suam amittit. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Cum in corpus quidem quod traditur consentiamus, in causis uero dissentiamus, non animaduerto, cur in-efficax sit traditio, ueluti si ego credam me ex testamento tibi obligatum esse, ut fundum tradam, tu existimes ex stipulatu tibi eum deberi. nam et si pecuniam numeratam tibi tradam donandi gratia, tu eam quasi creditam accipias, constat proprietatem ad te transire nec impedimento esse, quod circa causam dandi atque accipiendi dissenserimus. @@&7Idem& libro quadragensimo quarto digestorum. Per seruum, qui pignori datus est, creditori nec possessio adquiritur, quia nec stipulatione nec traditione nec ullo alio modo per eum seruum quicquam ei adquiritur, quamuis possessio penes eum sit. Si unus ex dominis seruo communi pecuniam donauit, in potestate domini est, quemadmodum seruo communi pecuniam donet. nam si hoc solum egerit, ut ea separetur a suis rationibus et in peculio serui sit, manebit eiusdem domini proprietas: si uero eo modo pecuniam seruo communi donauerit, quomodo alienis seruis donare solemus, fiet sociorum communis pro portione, quam in seruo habebunt. Sed ut sequens quaestio locum habeat, constituamus socium ita seruo communi pecuniam donasse, ut proprietatem suam manere uellet. si ex hac pecunia seruus fundum comparauerit, erit is fundus communis sociorum pro portione dominii: nam et si furtiuis nummis seruus communis fundum comparauerit, sociorum erit pro portione dominii. neque enim ut fructuarius seruus ex re fructuarii non adquirit pro-prietario, ita et communis seruus ex re alterius domini non adquirit alteri domino. sed quemadmodum in his, quae aliunde adquiruntur, diuersa condicio est fructuarii et serui communis, ueluti cum alter fructuario non adquirat, alter dominis adquirat: ita quod ex re quidem fructuarii adquisitum fuerit, ad eum solum pertinebit, quod ex re alterius domini seruus communis adquisierit, ad utrumque dominum pertinebit. Sicut seruus communis stipulando nominatim alteri ex dominis, ita per traditionem accipiendo soli ei adquirit. Quod unius seruus per traditionem accipiendo se accipere dixerit domino et Titio, partem domino adquiret, in parte nihil agit. Fructuarius seruus si dixerit se domino proprietatis per traditionem accipere, ex re fructuarii totum domino adquiret: nam et si[2c]2 stipulando ex re fructuarii domino proprietatis adquireret. Si, cum mihi donare uelles, iusserim te seruo communi meo et Titii rem tradere isque hac mente acciperet, ut rem Titii faceret, nihil agetur: nam et si procuratori meo rem tradideri[2s]2, ut meam facere[2s]2, is hac mente acceperit, ut suam faceret, nihil agetur. quod si seruus communis hac mente acceperit, ut duorum dominorum faceret, in parte alterius domini nihil agetur. @@&7Alfenus Uarus& libro quarto digestorum a &7Paulo& epitomatorum. Attius fundum habebat secundum uiam publicam: ultra uiam flumen erat et ager Lucii Titii: fluit flumen paulatim primum omnium agrum, qui inter uiam et flumen esset, ambedit et uiam @1 sustulit, postea rursus minutatim recessit et alluuione in antiquum locum rediit. respondit, cum flumen agrum et uiam publicam sustulisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen fundum habuisset: postea cum paulatim retro redisset, ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius trans uiam esset, quoniam eius fundus proximus flumini esset, id autem, quod publicum fuisset, nemini accessisset. nec tamen impedimento uiam esse ait, quo minus ager, qui trans uiam alluuion[2e]2 relictus est, Attii fieret: nam ipsa quoque uia fundi esset. @@&7Iulianus& libro tertio ex Minicio. Etiam furtiuus seruus bonae fidei emptori adquirit, quod ex re eius stipulatur aut per traditionem accipit. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Quaesitum est, si is, cui liber homo bona fide seruiret, decesserit eique is heres extiterit, qui liberum eum esse sciat, an ali-quid per eum adquirat. non esse ait, ut hic bona fide possessor uideatur, quando sciens liberum possidere coeperit, quia et si fundum suum quis legauerit, heres, qui eum legatum esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet: et multo magis si testator eum alienum bona fide emptum possedit. et circa seruorum igitur operam ac ministerium ean-dem rationem sequendam, ut, siue proprii siue alieni uel legati uel manumissi testamento fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id non ignorarent, adquiratur. etenim simul haec fere cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos suos faciat bona fide possessor, eodem per seruum ex opera et ex re ipsius ei adquiratur. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Statuas in ciuitate positas ciuium non esse, idque Trebatius et Pegasus: dare tamen operam praetorem oportere, ut, quod ea mente in publico positum est, ne liceret priuato auferre nec ei qui posuerit. tuendi ergo ciues erunt et aduersus petentem exceptione et actione aduersus possidentem iuuandi. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Substitutio, quae nondum competit, extra bona nostra est. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Seruus, qui bona fide possi-detur, id quod ex re alterius est possessori non adquirit. Incorporales res traditionem et usucapionem non recipere manifestum est. Cum seruus, in quo alterius usus fructus est, hominem emit et ei traditus sit, antequam pretium soluat, in pendenti est, cui proprietatem adquisierit: et cum ex peculio, quod ad fructuarium pertinet, soluerit, intellegitur fructuarii homo fuisse: cum uero ex eo peculio, quod proprietarium sequitur, soluerit, proprietarii ex post facto fuisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad edictum. Pomponius tractat: cum pastori meo lupi porcos eriperent, hos uicinae uillae colonus cum robustis canibus et fortibus, quos pecoris sui gratia pascebat, consecutus lupis eripuit aut canes extorserunt: et cum pastor meus peteret porcos, quaerebatur, utrum eius facti sint porci, qui eripuit, an nostri ma-ȩneant: nam genere quodam uenandi id erant nancti. cogitabat tamen, quemadmodum terra marique capta, cum in suam naturalem laxitatem peruenerant, desinerent eorum esse qui ceperunt, ita ex bonis quoque nostris capta a bestiis marinis et terrestribus desinant nostra esse, cum effugerunt bestiae nostram persecutionem. quis denique manere nostr[2u]2m dicit, quod auis transuolans ex area aut ex agro nostro transtulit aut quod nobis eripuit? si igitur desinit, si fuerit ore bestiae liberatum, occupantis erit, quemadmodum piscis uel aper uel auis, qui potestatem nostram euasit, si ab alio capiatur, ipsius fit. sed putat po- @1 tius nostrum manere tamdiu, quamdiu reciperari possit: licet in auibus et piscibus et feris uerum sit quod scribit. idem ait, etsi naufragio quid amissum sit, non statim nostrum esse desinere: denique quadruplo teneri eum qui rapuit. et sane melius est dicere et quod a lupo eripitur, nostrum manere, quamdiu recipi possit id quod ereptum est. si igitur manet, ego arbitror etiam furti competere actionem: licet enim non animo furandi fuerit colonus persecutus, quamuis et hoc animo potuerit esse, sed et si non hoc animo persecutus sit, tamen cum reposcenti non reddit, supprimere et intercipere uidetur. quare et furti et ad exhibendum teneri eum arbitror et uindicari exhibitos ab eo porcos posse. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Communis seruus si ex re al-terius dominorum adquisierit, nihilo minus commune id erit, sed is, ex cuius re adquisitum fuerit, communi diuidundo iudicio eam summam praecipere potest: nam fidei bonae con-uenit, ut unusquisque praecipuum habeat, quod ex re eius seruus adquisierit. sed si aliunde seruus communis adquisierit, omnibus sociis pro parte dominii hoc adquiritur. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Non est nouum, ut qui do-minium non habeat, alii dominium praebeat: nam et creditor pignus uendendo causam dominii praestat, quam ipse non habuit. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Fructuario hereditas adquiri non potest, quod in operis serui hereditas non est. @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Bonae fidei emptor non dubie percipiendo fructus etiam ex aliena re suos interim facit non tantum eos, qui diligentia et opera eius peruenerunt, sed omnes, quia quod ad fructus attinet, loco domini paene est. denique etiam priusquam percipiat, statim ubi a solo separati sunt, bonae fidei emptoris fiunt. nec inter-est, ea res, quam bona fide emi, longo tempore capi possit nec ne, ueluti si pupilli sit aut ui possessa aut praesidi contra legem repetundarum donata ab eoque abalienata sit bonae fidei emptori. In contrarium quaeritur, si eo tempore, quo mihi res traditur, putem uen-dentis esse, deinde cognouero alienam esse, quia perseuerat per longum tempus capio, an fructus meos faciam. Pomponius uerendum, ne non sit bonae fidei pos-sessor, quamuis capiat: hoc enim ad ius, id est capionem, illud ad factum pertinere, ut quis bona aut mala fide possideat: nec contrarium est, quod longum tempus currit, nam e contrario is, qui non potest capere propter rei uitium, fructus suos facit. Et ouium fetus in fructu sunt et ideo ad bonae fidei emptorem pertinent, etiamsi praegnates uenierint uel subreptae sint. et sane quin lac suum faciat, quamuis plenis uberibus uenierint, dubitari non potest: idemque in lana iuris est. @@&7Idem& libro non ad Plautium. Quod fructuarius ex re sua donat, ex re eius est: sed si eo animo id fecerit, ut ad proprietatis dominum pertineat, dicendum est illi adquiri. si autem extraneus ei donet indistincte, soli proprietario adquiritur. eadem dice-mus in homine libero, qui bona fide mihi seruit, ut, si ei aliquid donauerim, meum sit. et ideo Pomponius scribit, quamuis donauerim ei operas suas, tamen quidquid ex operis suis adquiret, mihi adquiri. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Quamuis quod in litore publico uel in mari exstruxerimus, nostrum fiat, tamen decretum praetoris adhibendum est, ut id facere liceat: immo etiam manu prohibendus est, si cum incommodo ceterorum id faciat: nam ciuilem eum actionem de faciendo nullam habere non dubito. @@&7Celsus& libro secundo digestorum. Transfugam iure belli recipimus. Et quae res hostiles apud nos sunt, non publicae, sed occupantium fiunt. @1 @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Rem in bonis nostris habere intelle-gimur, quotiens possidentes exceptionem aut amittentes ad reciperandam eam actionem habemus. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Quintum Mucium. Ea quae ciuiliter adqui-runtur per eos, qui in potestate nostra sunt, adquirimus, ueluti stipulationem: quod natura-liter adquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet uolentibus nobis possidere adquirimus. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. Homo liber hereditatem nobis adquirere non potest, qui bona fide nobis seruit: adquiret, si tamen sponte sua sciens condicionem suam adierit: nam si iussu nostro adierit, neque sibi neque nobis ad-quiret, si non habuerit animum sibi adquirendi: quod si eam mentem habuit, sibi adquirit. Item promittendo nobis liber homo, qui bona fide nobis seruit, ut [2et]2 emendo uel uendendo, uel locando uel conducendo, obligari ipso iure poterit. Sed damnum dando damni iniuriae tenebitur, ut tamen culpam in damno dando exigere debeamus gra-uiorem nec tamen leuem quam ab extraneo. At si iussu nostro quid in re nostra gerant uel absentibus nobis quasi procuratores aliquid agant, danda erit in eos actio. Non solum si eos emerimus, sed etiam si donati fuerint nobis aut ex dotis nomine aut ex legati per-tinere ad nos coeperunt aut ex hereditate, idem praestabunt: nec solum si nostros puta-uerimus, sed et si communes aut fructuarios, ut tamen, quod adquisituri non essent, si re uera communes aut usuarii essent, id hodieque non adquirant. Quidquid tamen liber homo uel alienus quiue bona fide nobis seruit non adquirit nobis, id uel sibi liber uel alienus seruus domino suo adquiret: excepto eo quod uix est, ut liber homo possidendo usucapere possit, quia nec possidere intellegitur, qui ipse possideretur. sed nec per seruum alienum, quem nos bona fide possidemus, dominus peculiari nomine ignorans usucapere poterit, sicuti ne per fugitiuum quidem, quem non possidet. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. In laqueum, quem uenandi causa posueras, aper incidit: cum eo haereret, exemptum eum abstuli: num tibi uideor tuum aprum abstulisse? et si tuum putas fuisse, si solutum eum in siluam dimississem, eo casu tuus esse desisset an maneret? et quam actionem mecum haberes, si desisset tuus esse, num in factum dari oporteret, quaero. respondit: laqueum uideamus ne intersit in publico an in priuato posuerim et, si in priuato posui, utrum in meo an in alieno, et, si in alieno, utrum permissu eius cuius fundus erat an non permissu eius posuerim: praeterea utrum in eo ita haeserit aper, ut expedire se non possit ipse, an diutius luctando expediturus se fuerit. summam tamen hanc puto esse, ut, si in meam potestatem peruenit, meus factus sit. sin autem aprum meum ferum in suam naturalem laxitatem dimississes [2et]2 eo facto meus esse desisset, actionem mihi in factum dari oportere, ueluti responsum est, cum quidam poculum alterius ex naue eiecisset. @@&7Idem& libro octauo epistularum. Insula est enata in flumine contra frontem agri mei, ita ut nihil excederet longitudo regionem praedii mei: postea aucta est paulatim et processit contra frontes et superioris uicini et inferioris: quaero, quod adcreuit utrum meum sit, quoniam meo adiunctum est, an eius iuris sit, cuius esset, si initio ea nata eius longitudinis fuisset. Proculus respondit: flumen istud, in quo insulam contra frontem agri @1 tui enatam esse scripsisti ita, ut non excederet longitudinem agri tui, si alluuionis ius habet et insula initio pr[2op]2ior fundo tuo fuit quam eius, qui trans flumen habebat, tota tua facta est, et quod postea ei insulae alluuione accessit, id tuum est, etiamsi ita accessit, ut procederet insula contra frontes uicinorum superioris atque inferioris, uel etiam ut propior ȩesset fundo eius, qui trans flumen habet. Item quaero, si, cum propior ripae meae enata est insula et postea totum flumen fluere inter me et insulam coepit relicto suo alueo, qu[2o]2 maior amnis fluerat, numquid dubites, quin etiam insula mea maneat et nihilo minus eius soli, quod flumen reliquit, pars fiat mea? rogo, quid sentias scribas mihi. Proculus re-spondit: si, cum propior fundo tuo initio fuisset insula, flumen relicto alueo maiore, qui inter eam insulam fuerat et eum fundum uicini, qui trans flumen erat, fluere coepit inter eam insulam et fundum tuum, nihilo minus insula tua manet. set alueus, qui fuit inter eam insulam et fundum uicini, medius diuidi debet, ita ut pars propior insulae tuae tua, pars autem propior agro uicini eius esse intellegatur. intellego, ut et cum ex altera parte in-sulae alueus fluminis exaruerit, desisse insulam esse, sed quo facilius res intellegeretur, agrum, qui insul[2a]2 fuerat, insulam appellant. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Per seruum donatum a marito nec ex re quidem eius, cui donatus est, adquiri quicquam posse Iulianus scribit: hoc enim in eorum persona concessum est, qui bona fide seruiunt. @@&7Iauolenus& libro undecimo ex Cassio. Quaecumque res ex mar[2i]2 extracta est, non ante eius incipit esse qui extraxit, quam dominus eam pro derelicto habere coepit. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Res ex mandatu meo empta non prius mea fiet, quam si mihi tradiderit qui emit. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Titius horreum frumentarium nouum ex tabulis ligneis factum mobile in Seii praedio posuit: quaeritur, uter horrei dominus sit. respondit secundum quae proponerentur non esse factum. Seii. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Hereditas in multis partibus iuris pro domino habetur adeoque hereditati quoque ut domino per seruum hereditarium adquiritur. in his sane, in quibus factum personae operaeue substantia desideratur, nihil hereditati quaeri per seruum potest. ac propterea quamuis seruus hereditarius heres institui possit, tamen quia adire iubentis domini persona desideratur, heres exspectandus est. Usus fructus, qui sine persona constitui non potest, hereditati per seruum non adquiritur. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Quaedam, quae non possunt sola alie-nari, per uniuersitatem transeunt, ut fundus dotalis, ad heredem, et res, cuius aliquis commercium non habet: nam etsi legari ei non possit, tamen heres institutus dominus eius efficitur. @@&7Tryphoninus& libro septimo disputationum. Si is qui in aliena potestate est thensaurum inuenerit, in persona eius cui adquirit hoc erit dicendum, ut, si in alieno agro inuenerit, partem ei adquirat, si uero in parentis dominiue loco inuenerit, illius totus sit, si autem in alieno, pars. Si communis seruus in alieno inuenerit, utrum pro dominii par-tibus an semper aequis adquiret? et simile est atque in hereditate uel legato uel quod ab aliis donatum seruo traditur, quia et thensaurus donum fortunae creditur, scilicet ut pars, quae inuentori cedit, ad socios, pro qua parte serui quisque dominus est, pertineat. Si communis seruus in domini unius fundo proprio inuenit, de parte, quae soli domino sem- @1 per cedit, non est dubium, quin solius domini praedii sit: uerum an aliquid ex parte ferat alter socius, uidendum est, et numquid simile sit, atque cum stipulatur seruus iussu unius domini aut per traditionem aliquid accipit uel nominatim alteri: quod magis dici poterit. Quod si seruus, in quo usus fructus alienus est, inuenerit in eius locum, qui seruum pro-prium habet, an totum illius sit? et in alieno, an partem eidem adquirat an uero fructuario? inspectio in illo est, num ex operis serui adquiratur. finge terram fodientem inuenisse, ut hoc dicatur fructuarii esse: quod uero subito in abdito loco positum nihil agens, sed aliter ambulans inuenit, proprietatis domini sit. ego nec illius ad fructuarium pertinere partem arbitror: nemo enim seruorum opera thensaurum quaerit nec ea propter tunc terram fo-diebat, sed alii rei operam insumebat et fortuna aliud dedit. itaque si in ipsius fructuarii agro inuenerit, puto partem solam ut agri dominum habiturum, alteram ad eum, cuius in seruo proprietas est, pertinere. Quod si creditor inuenerit, in alieno uidebitur inuenisse: partem itaque sibi, partem debitori praestabit, nec recepta pecunia restituet, quod iure in-uentoris, non creditoris ex thensauro apud eum remansit. quae cum ita sint, et cum ex principis auctoritate creditor ut proprium agrum tenere coepit iure dominii, intra constitu-tum luendi tempus pignoris causa uertitur: post transactum autem tempus thensaurum in eo inuentum ante solutam pecuniam totum tenebit. oblato uero intra constitutum tem-pus debito, quoniam uniuersa praestantur atque in simplici petitore reuocantur, restitui debebit, sed pro parte sola, quia dimidium inuentori semper placet relinqui. @@&7Quintus Mucius Scaeuola& libro singulari $O(/RWN.& Quae quisque aliena in censum deducit, nihilo magis eius fiunt. @@&7Labeo& libro sexto pithanon a &7Paulo& epitomatorum. Si epistulam tibi misero, non erit ea tua, antequam tibi reddita fuerit. &7Paulus&: immo contra: nam si miseris ad me tabellarium tuum et ego rescribendi causa litteras tibi misero, simul atque tabellario tuo tradidero, tuae fient. idem accidet in his litteris, quas tuae dumtaxat rei gratia misero, ueluti si petieris a me, uti te alicui commendarem, et eas commendaticias tibi misero litteras. Si qua insula in flumine propria tua est, nihil in ea publici est. &7Paulus&: immo in eo genere insularum ripae flumini et litora mari proxima publica sunt, non secus atque in continenti agro idem iuris est. Si qua insula in flumine publico proxima tuo fundo nata est, ea tua est. &7Paulus&: uideamus ne hoc falsum sit de ea insula, quae non ipsi alueo fluminis cohaeret, sed uirgultis aut alia qualibet leui materia ita sustinetur in flumine, ut solum eius non tangat, atque ipsa mouetur: haec enim propemodum publica atque ipsius fluminis est insula. &7Paulus&: si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insu-lam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quaeratur? &7Labeo& libro eodem. Si id quod in publico innatum aut aedificatum est, publicum est, insula quoque, quae in flumine publico nata est, publica esse debet. @@&7Uenuleius& libro sexto interdictorum. Cum praegnas mu-lier legata aut usucapta alioue quo modo alienata pariat, eius fient partus, cuius est ea, [2cum enit]2eretur, non cuius tunc fuisset, cum conciperet. @1 @@@@{1DE ADQUIRENDA UEL AMITTENDA POSSESSIONE}1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Possessio appel-lata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam Graeci $KATOXH/N& dicunt. Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse Nerua filius ait eiusque rei uestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inuentae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est. Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos. Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. Ofilius quidem et Nerua filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, ut intellectum capiant. Si uir uxori cedat possessione donationis causa, plerique putant possidere eam, quoniam res facti infirmari iure ciuili non potest: et quid attinet ȩdicere non possidere mulierem, cum maritus, ubi noluit possidere, protinus amiserit pos-sessionem? Item adquirimus possessionem per seruum aut filium, qui in potestate est, et quidem earum rerum, quas peculiariter tenent, etiam ignorantes, sicut Sabino et Cassio et Iuliano placuit, quia nostra uoluntate intellegantur possidere, qui eis peculium habere permiserimus. igitur ex causa peculiari et infans et furiosus adquirunt possessio-nem et usucapiunt, et heres, si hereditarius seruus emat. Sed et per eum, quem bona fide possidemus, quamuis alienus sit uel liber, possessionem adquiremus. si mala fide eum possideamus, non puto adquiri nobis possessionem per eum: sed nec uero domino aut sibi adquiret, qui ab alio possidetur. Per communem sicut per proprium adquirimus, etiam singuli in solidum, si hoc agat seruus, ut uni adquirat, sicut in dominio adquirendo. Per eum, in quo usum fructum habemus, possidere possumus, sicut ex operis suis adquirere nobis solet: nec ad rem pertinet, quod ipsum non possidemus: nam nec filium. Ceterum et ille, per quem uolumus possidere, talis esse debet, ut habeat intellectum possidendi: Et ideo si furiosum seruum miseris, ut possideas, nequaquam uideris adprehendisse pos- @1 sessionem. Quod si impuberem miseris ad possidendum, incipies possidere, sicut pupillus, maxime tutore auctore, adquirit possessionem. Nam per ancillam quin possis nancisci possessionem, non dubitatur. Pupillus per seruum siue puberem siue inpuberem adquirit possessionem, si tutore auctore iusserit eum ire in possessionem. Per seruum, qui in fuga sit, nihil posse nos possidere Nerua filius ait, licet respondeatur, quamdiu ab alio non possideatur, a nobis eum possideri ideoque interim etiam usucapi. sed utilitatis causa re-ceptum est, ut impleatur usucapio, quamdiu nemo nactus sit eius possessionem. posses-sionem autem per eum adquiri, sicut per eos, quos in prouincia habemus, Cassii et Iuliani sententia est. Per seruum corporaliter pignori datum non adquirere nos possessionem Iulianus ait (ad unam enim tantum causam uideri eum a debitore possideri, ad usucapio-nem), nec creditori, quia nec stipulatione nec ullo alio modo per eum adquirat, quamuis eum possideat. Ueteres putauerunt non posse nos per seruum hereditarium adquirere, quod sit eiusdem hereditatis. itaque agitatur, num haec regula longius producenda sit, ut, si plures serui legati sint, per unum an possint ceteri possideri. idem tractatus est, si pariter empti uel donati sunt. sed uerius est ex his causis posse me per unum reliquorum adqui-rere possessionem. Si ex parte heredi instituto seruus legatus sit, propter partem, quam ex causa legati habet, adquiret fundi hereditarii possessionem. Idem dicendum est, si seruum communem iussero adire hereditatem, quia propter partem meam adquiro. Haec, quae de seruis diximus, ita se habent, si et ipsi uelint nobis adquirere possessionem: nam si iubeas seruum tuum possidere et is eo animo intret in possessionem, ut nolit tibi, sed potius Titio adquirere, non est tibi adquisita possessio. Per procuratorem tutorem cura-toremue possessio nobis adquiritur. cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non cum ea mente, ut operam dumtaxat suam accommodarent, nobis non possunt adquirere. alioquin si dicamus per eos non adquiri nobis possessionem, qui nostro nomine accipiunt, futurum, ut neque is possideat cui res tradita sit, quia non habeat animum possidentis, neque is qui tradiderit, quoniam cesserit possessione. Si iusserim uenditorem pro-curatori rem tradere, cum ea in praesentia sit, uideri mihi traditam Priscus ait, idemque esse, si nummos debitorem iusserim alii dare. non est enim corpore et [2t]2actu ne-cesse adprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu argumento esse eas res, quae propter magnitudinem ponderis moueri non possunt, ut columnas, nam pro traditis eas haberi, si in re praesenti consenserint: et uina tradita uideri, cum claues cellae uinariae emptori traditae fuerint. Municipes per se nihil possidere possunt, quia uniuersi consentire non possunt. forum autem et basilicam hisque similia non possident, sed pro-miscue his utuntur. sed Nerua filius ait, per seruum quae peculiariter adquisierint et possi-dere et usucapere posse: sed quidam contra putant, quoniam ipsos seruos non possideant. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Sed hoc iure utimur, ut et pos-sidere et usucapere municipes possint idque eis et per seruum et per liberam personam adquiratur. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Possideri autem possunt, quae sunt corporalia. Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere pos-sessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere uelit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum uelit possidere. Incertam partem rei possi-dere nemo potest, ueluti si hac mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque uelis possidere. Neratius et Proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturalis possessio. ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, continuo me possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali possessioni, id animus implet. ceterum quod Brutus et Manilius putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamuis nesciat in fundo esse, non est uerum: is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamuis fundum possideat. sed et si sciat, non capiet longa possessione, quia scit alienum esse. quidam putant Sabini senten-tiam ueriorem esse nec alias eum qui scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra: quibus consentio. Ex plurimis causis possidere eandem rem pos-sumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore et pro herede possideo: nec enim sicut dominium non potest nisi ex una causa contingere, ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus. Ex contrario plures eandem rem in solidum possidere non possunt: contra naturam quippe est, ut, cum ego aliquid teneam, tu quoque id tenere uidearis. Sabinus tamen scribit eum qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui precario acceperit. idem Trebatius probabat existimans posse alium iuste, alium iniuste possidere, duos iniuste uel duos iuste non posse. quem labeo repre-hendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: quod est uerius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare uidearis in eo loco, in quo ego sto, uel in quo ego sedeo, tu sedere uidearis. In amittenda @1 quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. igitur amitti et animo solo potest, quamuis adquiri non potest. Sed et si animo solo possideas, licet alius in fundo sit, adhuc tamen possides. Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et do-minus timore conterritus noluerit accedere, amississe eum possessionem placet. quod si seruus uel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintue, animo retinebo possessionem. Et si alii tradiderim, amitto possessionem. nam constat possidere nos, donec aut nostra uoluntate discesserimus aut ui deiecti fuerimus. Si seruus, quem possi-debam, pro libero se gerat, ut fecit Spartacus, et iudicium liberale pati paratus sit, non uidebitur a domino possideri, cui se aduersarium praeparat. sed hoc ita uerum est, si diu in libertate moratur: alioquin si ex possessione seruitutis in libertatem reclamauerit et liberale iudicium implorauerit, nihilo minus in possessione mea est et animo eum pos-sideo, donec liber fuerit pronuntiatus. Saltus hibernos aestiuosque animo possidemus, quamuis certis temporibus eos relinquamus. Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno ȩpossidemus, sicut diximus per colonum et seruum, nec mouere nos debet, quod quasdam etiam ignorantes possidemus, id est quas serui peculiariter parauerunt: nam uidemur eas eorundem et animo et corpore possidere. Nerua filius res mobiles excepto ho-mine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est quatenus, si uelimus, naturalem possessionem nancisci possimus. nam pecus simul atque aberrauerit aut uas ita exciderit, ut non inueniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo possideatur: dissimiliter atque si sub custodia mea sit nec inueniatur, quia praesentia eius sit et tantum cessat interim diligens inquisitio. Item feras bestias, quas uiuariis incluse-rimus, et pisces, quos in piscinas coiecerimus, a nobis possideri. sed eos pisces, qui in stagno sint, aut feras, quae in siluis circumseptis uagantur, a nobis non possideri, quo-niam relictae sint in libertate naturali: alioquin etiam si quis siluam emerit, uideri eum omnes feras possidere, quod falsum est. Aues autem possidemus, quas inclusas habemus, aut si quae mansuetae factae custodiae nostrae subiectae sunt. Quidam recte putant co-lumbas quoque, quae ab aedificiis nostris uolant, item apes, quae ex alueis nostris euolant et secundum consuetudinem redeunt, a nobis possideri. Labeo et Nerua filius responde-runt desinere me possidere eum locum, quem flumen aut mare occupauerit. Si rem apud te depositam furti faciendi causa contrectaueris, desino possidere. sed si eam @1 loco non moueris et infitiandi animum habeas, plerique ueterum et Sabinus et Cassius recte responderunt possessorem me manere, quia furtum sine contrectatione fieri non potest nec animo furtum admittatur. Illud quoque a ueteribus praeceptum est ne-minem sibi ipsum causam possessionis mutare posse. Sed si is, qui apud me deposuit uel commodauit, eam rem uendiderit mihi uel donauerit, non uidebor causam possessionis mihi mutare, qui ne possidebam quidem. Genera possessionum tot sunt, quot et causae adquirendi eius quod nostrum non sit, uelut pro emptore: pro donato: pro legato: pro dote: pro herede: pro noxae dedito: pro suo, sicut in his, quae terra marique uel ex hostibus capimus uel quae ipsi, ut in rerum natura essent, facimus. et in summa magis unum genus est possidendi, species infinitae. Uel etiam potest diuidi possessionis genus in duas species, ut possideatur aut bona fide aut non bona fide. Quod autem Quintus Mucius inter genera possessionum posuit, si quando iussu magistratus rei seruandae causa possidemus, ineptissimum est: nam qui creditorem rei seruandae causa uel quia damni infecti non caueatur, mittit in possessionem uel uentris nomine, non possessionem, sed custodiam rerum et obseruationem concedit: et ideo, cum damni infecti non cauente uicino in possessionem missi sumus, si id longo tempore fiat, etiam possidere nobis et per longam possessionem capere praetor causa cognita permittit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Quidquid filius peculiari nomine adprehenderit, id statim pater eius possidet, quamuis ignoret in sua po-testate filium. amplius etiam si filius ab alio tamquam seruus possideatur, idem erit pro-bandum. @@&7Paulus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Si ex stipulatione tibi Stichum debeam et non tradam eum, tu autem nanctus fueris possessionem, praedo es: aeque si uendidero nec tradidero rem, si non uoluntate mea nanctus sis possessionem, non pro emptore possides, sed praedo es. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Clam possidere eum dicimus, qui furtiue ingressus est possessionem ignorante eo, quem sibi controuersiam facturum suspicabatur et, ne faceret, timebat. is autem qui, cum possideret non clam, se celauit, in ea causa est, ut non uideatur clam possidere: non enim ratio optinendae possessionis, sed origo nanciscendae exquirenda est: nec quemquam clam possidere incipere, qui sciente aut uolente eo, ad quem ea res pertinet, aut aliqua ratione bonae fidei possessionem @1 nanciscitur. itaque, inquit Pomponius, clam nanciscitur possessionem, qui futuram contro-uersiam metuens ignorante eo, quem metuit, furtiue in possessionem ingreditur. Qui ad nundinas profectus neminem reliquerit et, dum ille a nundinis redit, aliquis occupauerit possessionem, uideri eum clam possidere Labeo scribit: retinet ergo possessionem is, qui ad nundinas abiit. uerum si reuertentem dominum non admiserit, ui magis intellegi pos-sidere, non clam. @@&7Paulus& [2libro]2 quinquagensimo quarto ad edictum. Sed et si nolit in fundum reuerti, quod uim maiorem uereatur, amississe possessionem uidebitur: et ita Neratius quoque scribit. @@&7Idem& libro sexagensimo quinto ad edictum. Quemadmodum nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est. @@&7Gaius& libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. Generaliter quisquis omnino nostro nomine sit in possessione, ueluti procurator hospes amicus, nos possidere uidemur. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si quis ante conduxit, postea precario rogauit, uidebitur discessisse a conductione: quod si ante rogauit, postea conduxit, conduxisse uidebitur. potius enim hoc procedere uidetur, quod nouissime factum est: et hoc Pomponius ait. Idem Pomponius bellissime temptat dicere, numquid qui conduxerit quidem praedium, precario autem rogauit non ut possideret, sed ut in possessione esset (est autem longe diuersum: aliud est enim possidere, longe aliud in possessione esse: denique rei seruandae causa, legatorum, damni infecti non possident, sed sunt in possessione custodiae causa): quod si factum est, utrumque procedit. Si quis et con-duxerit et rogauerit precario, uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubi-tatio est, quin ei precarium solum teneat, quia conductio nulla est, quae est in uno nummo: sin uero pretio, tunc distinguendum, quid prius factum est. @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Iuste possidet, qui auctore praetore possidet. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Naturaliter uidetur pos-sidere is qui usum fructum habet. Nihil commune habet proprietas cum possessione: et ideo non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem uindicare: non enim ui-detur possessioni renuntiasse, qui rem uindicauit. @@&7Idem& [2libro]2 septuagensimo secundo ad edictum. Pomponius refert, cum la- @1 pides in Tiberim demersi essent naufragio et post tempus extracti, an dominium in integro fuit per id tempus, quo erant mersi. ego dominium me retinere puto, possessionem non puto, nec est simile fugitiuo: namque fugitiuus idcirco a nobis possideri uidetur, ne ipse nos priuet possessione: at in lipidibus diuersum est. Cum quis utitur adminiculo ex per-sona auctoris, uti debet cum sua causa suisque uitiis: denique addimus in accessione de ui et clam et precario uenditoris. Praeterea quaeritur, si quis hominem uenditori redhi-buerit, an accessione ut possit ex persona eius. et sunt qui putent non posse, quia uen-ditionis est resolutio redhibitio: alii emptorem uenditoris accessione usurum et uenditorem emptoris, quod magis probandum puto. Si liber homo uel alienus seruus, cum bona fide seruire[2nt]2, comparauerint et alii adquisierint possessionem, neque liberum neque serui do-minum debere uti accessione. Quaesitum est, si heres prius non poss[2e]2derat, an testatoris possessio ei accedat. et quidem in emptoribus possessio interrumpitur, sed non idem in heredibus plerique probant, quoniam plenius est ius successionis quam emptionis: sed suptilius est quod in emptorem, et in heredem id quoque probari. Non autem ea tantum possessio testatoris heredi procedit, quae morti fuit iniuncta, uerum ea quoque, quae um-quam testatoris fuerit. In dote quoque si data res fuerit uel ex dote recepta, accessio dabitur uel marito uel uxori. Si is, qui precario concessit, accessione uelit uti ex persona eius cui concessit, an possit, quaeritur. ego puto eum, qui precario concessit, quamdiu ȩmanet precarium, accessione uti non posse: si tamen receperit possessionem rupto precario, dicendum esse accedere possessionem eius temporis, quo precario possidebatur. Ex facto quaeritur, si quis manumissus ex causa peculiari habeat rem non concesso sibi peculio, deinde dominus uelit retracta possessione accessione uti, an possit. et placuit non esse dandam hanc accessionem, quae clam habita est. Praedone possidente si iussu iudicis res mihi restituta sit, accessionem esse mihi dandam placuit. Sed et legatario dandam acces-sionem eius temporis, quo fuit apud testatorem, sciendum est. an heredis possessio ei ac-cedat, uideamus: et puto, siue pure siue sub condicione fuerit relictum, dicendum esse id temporis, quo heres possedit ante existentem condicionem uel restitutionem rei, legatario proficere. testatoris autem semper proderit legatario, si legatum uere fuit uel fideicom-missum. Sed et is, cui res donata est, accessione utetur ex persona eius qui donauit. Accessiones in eorum persona locum habent, qui habent propriam possessionem: ceterum @1 accessio nemini proficit, nisi ei qui ipse possedit. Praeterea ne uitiosae qui-dem possessioni ulla potest accedere: sed ne[2c]2 uitiosa ei, quae uitiosa non est. @@&7Paulus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Si seruus uel filius familias uendiderit, dabitur accessio eius, quod penes me fuit, scilicet si uolente me aut de pe-culio, cuius liberam peculii administrationem habuerunt, uendiderunt. Tutore quoque uel curatore uendente dabitur accessio eius temporis, quo pupillus uel furiosus possedit. @@&7Gaius& libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. Rem, quae nobis sub-repta est, perinde intellegimur desinere possidere atque eam, quae ui nobis erepta est. sed si is, qui in potestate nostra est, subripuerit, quamdiu apud ipsum sit res, tamdiu non amittimus possessionem, quia per huiusmodi personas adquiritur nobis possessio. et haec ratio est, quare uideamur fugitiuum possidere, quod is, quemadmodum aliarum rerum possessionem interuertere non potest, ita ne suam quidem potest. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo tertio ad edictum. Quod uxor uiro aut uir uxori donauit, pro possessore possidetur. @@&7Idem& libro septuagensimo sexto ad edictum. Si quis ui de possessione de-iectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de ui reciperandae posses-sionis facultatem habeat. Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod do-minium nihilo minus eius manet, qui dominus esse non uult, possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere. si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea ei restituatur, desinit possidere. @@&7Celsus& libro uicensimo tertio digestorum. Quod meo nomine possideo, pos-sum alieno nomine possidere: nec enim muto mihi causam possessionis, sed desino possi-dere et alium possessorem ministerio meo facio. nec idem est possidere et alieno nomine possidere: nam possidet, cuius nomine possidetur, procurator alienae possessioni praestat ministerium. Si furioso, quem suae mentis esse existim[2a]2s, eo quod forte in conspectu in-umbratae quietis fuit constitutus, rem tradideris, licet ille non erit adeptus possessionem, tu possidere desinis: sufficit [2qui]2ppe dimittere possessionem, etiamsi non transferas. illud enim ridiculum est dicere, quod non aliter uult quis dimittere, quam si transferat: immo uult dimittere, quia existimat se transferre. Si uenditorem quod emerim deponere in mea domo iusserim, possidere me certum est, quamquam id nemo dum att[2i]2gerit: aut si uici-num mihi fundum mercato uenditor in mea turre demonstret uacuamque se possessionem tradere dicat, non minus possidere coepi, quam si pedem finibus intulissem. Si, @1 dum in alia parte fundi sum, alius quis clam animo possessoris intrauerit, non desisse ilico possidere existimandus sum, facile expulsurus finibus, simul sciero. Rursus si cum magna ui ingressus est exercitus, eam tantummodo partem quam intrauerit optinet. @@&7Marcellus& libro septimo decimo digestorum. Qui bona fide alie-num fundum emit, eundem a domino conduxit: quaero, utrum desinat possidere an non. respondi: in promptu est, ut possidere desierit. Quod scriptum est apud ueteres neminem sibi causam possessionis posse mutare, credibile est de eo cogitatum, qui et cor-pore et animo possessioni incumbens hoc solum statuit, ut alia ex causa id possideret, non si quis dimissa possessione prima eiusdem rei denuo ex alia causa possessionem nan-cisci uelit. @@&7Idem& libro nono decimo digestorum. Si quis rem, quam utendam dederat, uendiderit emptorique tradi iusserit nec ille tradiderit, alias uidebitur possessione dominum interuertisse, alias contra. nam nec tunc quidem semper dominus amittit possessionem, cum reposcenti ei commodatum non redditur: quid enim si alia quaepiam fuit iusta et rationabilis causa non reddendi, non utique ut possessionem eius interuerteret? @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Interdum eius possessionem, cuius ipsi non habemus, alii tradere possumus, ueluti cum is, qui pro herede rem possidebat, ante-quam dominus fieret, precario ab herede eam rogauit. Quod ex naufragio ex-pulsum est, usucapi non potest, quoniam non est in derelicto, sed in deperdito. Idem iuris esse existimo in his rebus, quae iactae sunt: quoniam non potest uideri id pro derelicto habitum, quod salutis causa interim dimissum est. Qui alienam rem precario rogauit, si eandem a domino conduxit, possessio ad dominum reuertitur. @@&7Idem& libro tertio decimo ex Cassio. Non uidetur possessionem adeptus is qui ita nactus est, ut eam retinere non possit. @@&7Idem& libro primo epistularum. Cum heredes instituti sumus, adita heredi-tate omnia quidem iura ad nos transeunt, possessio tamen nisi naturaliter comprehensa ad nos non pertinet. In his, qui in hostium potestatem peruenerunt, in retinendo iura rerum suarum singulare ius est: corporaliter tamen possessionem amittunt: neque enim possunt uideri aliquid possidere, cum ipsi ab alio possideantur: sequitur ergo, ut reuersis his noua possessione opus sit, etiamsi nemo medio tempore res eorum possederit. Item quaero, si uinxero liberum hominem ita, ut cum possideam, an omnia, quae is possidebat, ego pos-sideam per illum. respondit: si uinxeris hominem liberum, eum te possidere non puto: quod cum ita se habeat, multo minus per illum res eius a te possidebuntur: neque enim rerum natura recipit, ut per eum aliquid possidere possimus, quem ciuiliter in mea po-testate non habeo. @@&7Idem& libro quarto decimo epistularum. Quod seruus tuus ignorante @1 te ui possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tibi non corporalem possessione, sed iustam potest adquirere: sicut id, quod ex peculio ad eum peruenerit, possidet. nam tum per seruum dominus quoque possidere dicitur, summa sci-licet cum ratione, quia, quod ex iusta causa corporaliter a seruo tenetur, id in peculio serui est et peculium, quod seruus ciuiliter quidem possidere non posset, sed naturaliter tenet, dominus creditur possidere. quod uero ex maleficiis adprehenditur, id ad domini possessionem ideo non pertinet, quia nec peculii causam adprehendit. @@&7Pomponius& libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. si id quod possidemus ita perdiderimus, ut ignoremus, ubi sit, desinimus possidere. Et per colonos et inquilinos aut seruos nostros possidemus: et si moriantur aut furere incipiant aut alii locent, intellegimur nos retinere possessionem. nec inter colonum et seruum nostrum, per quem possessionem retinemus, quicquam interest. Quod autem solo animo possidemus, quaeritur, utrumne usque eo possideamus, donec alius corpore ingressus sit, ut potior sit illius corporalis possessio, an uero (quod quasi magis probatur) usque eo possideamus, donec reuertentes no[2s]2 aliquis repellat aut nos ita animo desinamus possidere, quod suspi-cemur repelli nos posse ab eo, qui ingressus sit in possessionem: et uidetur utilius esse. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Locus certus ex fundo et ȩpossideri et per longam possessionem capi potest et certa pars pro indiuiso, quae intro-ducitur uel ex emptione uel ex donatione uel qualibet alia ex causa. incerta autem pars nec tradi nec capi potest, ueluti si ita tibi tradam: 'quidquid mei iuris in eo fundo est': nam qui ignorat, nec tradere nec accipere id, quod incertum est, potest. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si is, qui animo possessionem saltus retineret, furere coepisset, non potest, dum fureret, eius saltus possessionem amittere, quia furiosus non potest desinere animo possidere. @@&7Tertullianus& libro primo quaestionum. Si aliquam rem possideam et ean-dem postea conducam, an amittam possessionem? multum refert in his, quid agatur: pri-mum enim refert, utrum sciam me possidere an ignorem: et utrum quasi non meam rem conducam an quasi meam: e[2t]2 sciens meam esse, utrum quasi proprietatis respectu an pos-sessionis tantum. nam et si rem meam tu possideas et ego emam a te possessionem eius rei uel stipuler, utilis erit et emptio et stipulatio, et sequitur, ut et precarium et con-ductio specialiter possessionis solius conducendae uel precario rogandae animus interueniat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Possessionem pupillum sine tutoris auctoritate amittere posse constat, non ut animo, sed ut corpore desinat possidere: @1 quod est enim facti, potest amittere. alia causa est, si forte animo possessionem uelit amittere: hoc enim non potest. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Qui uniuersas aedes possedit, sin-gulas res, quae in aedificio sunt, non uidetur possedisse. idem dici debet et de naue et de armario. Possessionem amittimus multis modis, ueluti si mortuum in eum locum in-tulimus, quem possidebamus: namque locum religiosum aut sacrum non possumus possi-dere, etsi contemnamus religionem et pro priuato eum teneamus, sicut hominem liberum. Item cum praetor idcirco in possessionem rei iussit, quod damni infecti non promittebatur, possessionem inuitum dominum amittere Labeo ait. Item quod mari aut flumine occupa-tum sit, possidere nos desinimus, aut si is qui possidet in alterius potestatem peruenit. Item quod mobile est, multis modis desinimus possidere: si aut nolimus, aut seruum puta manumittamus, item si quod possidebam in aliam speciem translatum sit, ueluti uestimen-tum ex lana factum. Quod per colonum possideo, heres meus nisi ipse nactus posses-sionem non poterit possidere: retinere enim animo possessionem possumus, apisci non pos-sumus. sed quod pro emptore possideo per colonum etiam, usucapiet etiam heres meus. Si ego tibi commodauero, tu Titio, qui putet tuum esse, nihilo minus ego id possidebo. et idem erit, si colonus meus fundum locauerit aut is, apud quem deposueram, apud alium rursus deposuerit. et id quamlibet per plurium personam factum obseruandum ita erit. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si colonus non deserendae possessionis causa exisset de fundo et eo redisset, eundem locatorem possi-dere placet. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. quamuis pupillus sine tutoris auctoritate non obligetur, possessionem tamen per eum retinemus. Si conductor rem uen-didit et eam ab emptore conduxit et utrique mercedes praestitit, prior locator possessio-nem per conductorem rectissime retinet. Infans possidere recte potest, si tutore auctore coepit, nam iudicium infantis suppletur auctoritate tutoris: utilitatis enim causa hoc re-ceptum est, nam alioquin nullus sensus est infantis accipiendi possessionem. pupillus tamen etiam sine tutoris auctoritate possessionem nancisci potest. item infans peculiari nomine per seruum possidere potest. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Fundi uenditor etiamsi mandauerit alicui, ut emptorem in uacuam possessionem induceret, priusquam id fieret, non recte emptor per se in possessionem ueniet. item si amicus uenditoris mortuo eo, prius-quam id sciret, aut non prohibentibus heredibus id fecerit, recte possessio tradita erit. sed si id fecerit, cum sciret dominum mortuum aut cum sciret heredes id facere nolle, contra erit. @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. Si me in uacuam posses- @1 sionem fundi Corneliani miseris, ego putarem me in fundum Sempronianum missum et in Cornelianum iero, non adquiram possessionem, nisi forte in nomine tantum errauerimus, in corpore consenserimus. quoniam autem in corpore consenserimus, an a te tamen recedet possessio, quia animo deponere et mutare nos possessionem posse et Celsus et Marcellus scribunt, dubitari potest: et si animo adquiri possessio potest, numquid etiam adquisita est? sed non puto errantem adquirere: ergo nec amittet possessionem, qui quodammodo sub condicione recessit de possessione. Sed si non mihi, sed procuratori meo possessionem tra-das, uidendum est, si ego errem, procurator meus non erret, an mihi possessio adquiratur. et cum placeat ignoranti adquiri, poterit et erranti. sed si procurator meus erret, ego non errem, magis est, ut adquiram possessionem. Seruus quoque meus igno-ranti mihi adquiret possessionem. nam et seruus alienus, ut Celsus scribit, siue a me siue a nemine possideatur, potest mihi adquirere possessionem, si nomine meo eam adipiscatur: quod et ipsum admittendum est. @@&7Ulpianus& libro quinto de omnibus tribunalibus. Exitus controuersiae pos-sessionis hic est tantum, ut prius pronuntiet iudex, uter possideat: ita enim fiet, ut is, qui uictus est de possessione, petitoris partibus fungatur et tunc de domin[2i]2o quaeratur. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Qui pignoris causa fundum credi-tori tradit, intellegitur possidere. sed et si eundem precario rogauerit, aeque per diutinam possessionem capiet: nam cum possessio creditoris non impediat capionem, longe minus precarii rogatio impedimento esse non debet, cum plus iuris in possessione habeat qui pre-cario rogauerit quam qui omnino non possidet. @@&7Marcianus& libro singulari ad formulam hypothecariam. R[2e]2 pignoris nomine data et possessione tradita, deinde a creditore conducta conuenit, ut is, qui hypothecam dedisset, pro colono in agro, aedibus autem pro inquilino sit: per eos creditor possidere uidetur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quarto digestorum. Qui absenti seruo scribit, ut in libertate moretur, non eam mentem habet, ut statim uelit serui possessionem dimit-tere, sed magis destinationem in id tempus conferre, quo seruus certior factus fuerit. Si quis possessionem fundi ita tradiderit, ut ita demum cedere ea dicat, si ipsius fundus esset, non uidetur possessio tradita, si fundus alienus sit. hoc amplius existimandum est posses-siones sub condicione tradi posse, sicut res sub condicione traduntur neque aliter accipientis @1 fiunt, quam condicio exstiterit. Si is, qui Titio seruum uendiderat, heredi eius eum tra-diderit, poterit heres rerum hereditariarum possessionem per eum adprehendere, quia non seruus iure hereditario, sed actio ex empto ad eum peruenit: nam et si ex stipulatu uel ex testamento seruus testatori debitus fuisset et heres eum accepisset, non prohibe-retur rerum hereditariarum possessionem per eundem adquirere. @@&7Idem& libro secundo ex Minicio. Interesse puto, qua mente apud sequestrum deponitur res. nam si omittendae possessionis causa et hoc aperte fuerit approbatum, ad usucapionem possessio eius partibus non procederet: at si custodiae causa deponatur, ad usucapionem eam possessionem uictori procedere constat. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Si de eo fundo, quem, cum possi-derem, pignori tibi dedi, seruus tuus te deiciat, adhuc te possidere ait, quoniam nihilo minus per ipsum seruum possessionem retineas. Si forte colonus, per quem dominus pos-sideret, decessisset. propter utilitatem receptum est, ut per colonum possessio et retine-retur et contineretur: quo mortuo non statim dicendum ea[2m]2 interpellari, sed tunc de-mum, cum dominus possessionem apisci neglexerit. aliud existimandum ait, si colonus sponte possessione discesserit. sed haec ita esse uera, si nemo extraneus eam rem interim ȩpossederit, sed semper in hereditate coloni manserit. Seruum tuum a Titio bona fide emi et traditum possedi, deinde cum comperissem tuum esse, ne eum peteres, celare coepi. non ideo magis hoc tempore clam possidere, uideri me ait: nam retro quoque, si sciens tuum seruum non a domino emerim et, [2c]2um clam eum possidere coepissem, postea certio-rem te fecerim, non ideo desinere me clam possidere. Si seruum meum bonae fidei emptori clam abduxerim, respondit non uideri me clam possidere, quia neque precarii rogatione neque conductione suae rei dominum teneri et non posse causam clandestinae possessionis ab his duabus causis separari. @@&7Paulus& libro primo institutionum. Qui iure familiaritatis amici fundum in-greditur, non uidetur possidere, quia non eo animo ingressus est, ut possideat, licet cor-pore in fundo sit. @@&7Ulpianus& libro quarto regularum. Communis seruus etiamsi ab uno ex do-minis omnium nomine possideatur, ab omnibus possideri intellegitur. Procurator si quidem mandante domino rem emerit, protinus illi adquirit possessionem: quod si sua sponte emerit, non nisi ratam habuerit dominus emptionem. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si quis fundum emerit, cuius particulam sciebat esse alienam, Iulianus ait, si pro diuiso sciat alienam esse, posse eum reliquas @1 partes longa possessione capere: sed si pro indiuiso licet ignoret quis sit locus, aeque eum capere posse, quod sine ullius damno pars, quae putatur esse uendentis, per longam possessionem ad emptorem transit. Sed et Pomponius scripsit libro quinto uariarum lectio-num, si sciat uel putet alienum esse usum fructum, bona fide diutina possessione capere posse. Idem, inquit, et si emero rem, quam sciam pignori obligatam. @@&7Papinianus& libro uicensimo tertio quaestionum. Peregre profectu-rus pecuniam in terra custodiae causa condiderat: cum reuersus locum thensaur[2i m]2emoria non repeteret, an desisset pecuniam possidere, uel, si postea recognouisset locum, an con-festim possidere inciperet, quaesitum est. dixi, quoniam custodiae causa pecunia condita proponeretur, ius possessionis ei, qui condidisset, non uideri peremptum, nec infirmitatem memoriae damnum adferre possessionis, quam alius non inuasit: alioquin responsuros per momenta seruorum, quos non uiderimus, interire possessionem. et nihil interest, pecuniam in meo an in alieno condidissem, cum, si alius in meo condidisset, non alias possiderem, quam si ipsius rei possessionem supra terram adeptus fuisse[2m]2. itaque nec alienus locus meam propriam aufert possessionem, cum, supra terram an infra terram possideam, nihil intersit. Quaesitum est, cur ex peculii causa per seruum ignorantibus possessio quaere-retur. dixi utilitatis causa iure singulari receptum, ne cogerentur domini per momenta species et causas peculiorum inqu[2i]2rere. nec tamen eo pertinere speciem istam, ut animo uideatur adquiri possessio: nam si non ex causa peculiari quaeratur aliquid, scientiam quidem domini esse necessariam, sed corpore serui quaeri possessionem. Quibus explicitis, cum de [2a]2mittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per alios possideremus: nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti uel animo uel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus: eius uero, quod serui uel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestiuos, quorum possessio retinetur animo, @@&7Idem& libro secundo definitionum. licet neque seruum neque colonum ibi habeamus, @@&7Idem& libro uicensimo tertio quaestionum. quamuis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu pos-sessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo uinculum obligationum @1 soluitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo tenetur. @@&7Idem& libro uicensimo sexto quaestionum. Si rem mobilem, apud te deposi-tam aut ex commodato tibi, possidere neque reddere constit[2u]2eris, confestim amis[2is]2se me possessionem uel ignorantem responsum est. cuius rei forsitan illa ratio est, quod rerum mobilium neglecta atque omissa custodia, quamuis eas nemo alius inuaserit, ueteris pos-sessionis damnum adferre consueuit: idque Nerua filius libris de usucapionibus rettulit. idem scribit aliam causam esse hominis commodati omissa custodia: nam possessionem tamdiu ueterem fieri, quamdiu nemo alius eum possidere coeperit, uidelicet ideo, quia potest homo proposito redeundi domino possessionem sui conseruare, cuius corpore ceteras quoque res possumus possidere. igitur earum quidem rerum, quae ratione uel anima ca-rent, confestim amittitur possessio, homines autem retinentur, si reuertendi animum haberent. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Praedia cum seruis donauit eorumque se tradidisse possessionem litteris declarauit. si uel unus ex seruis, qui simul cum praediis donatus est, ad eum, qui donum accepit, peruenit, mox in praedia remissus est, per ser-uum praediorum possessionem quaesitam ceterorumque seruorum constabit. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Possessio quoque per seruum, cuius usus fructus meus est, ex re mea uel ex operis serui adquiritur mihi, cum et naturaliter a fructuario teneatur et plurimum ex iure possessio mutuetur. Qui in aliena potestate sunt, rem peculiarem tenere possunt, habere possidere non possunt, quia possessio non tantum corporis, sed et iuris est. Etsi possessio per procuratorem ignoranti quaeritur, usucapio uero scienti competit, tamen euictionis actio domino contra uenditorem inuito procuratore non datur, sed per actionem mandati ea cedere cogitur. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Per eum, quem iusto ductus errore filium meum et in mea potestate esse existimo, neque possessi[2o]2 neque dominium nec quicquam aliud ex re mea mihi quaeritur. Per seruum in fuga agentem, si neque ab alio possideatur neque se liberum esse credat, possessio nobis adquiritur. @@&7Iauolenus& libro quinto ex posterioribus Labeonis. Quarundam rerum animo possessionem apisci nos ait Labeo: ueluti si aceruum lignorum emero et eum uenditor tol-lere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi uidetur. idem iuris esse uino uendito, cum uniuersae amphorae uini simul essent. sed uideamus, inquit, ne haec ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur. in eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore aceruus aut am-phorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae uideantur: nihil uideo interesse, utrum @1 ipse aceruum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit aestimanda. @@&7Uenuleius& libro primo interdictorum. Permisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam [2ne]2que impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat. Eum, qui aedificare prohibeatur, possidere quoque prohiberi manifestum est. @8 Species in-ducendi in possessionem alicuius rei est prohibere ingredienti uim fieri: statim enim cedere aduersarium et uacuam relinquere possessionem iubet, quod multo plus est quam restituere. @@&7Idem& libro quinto interdictorum. Aduersus extraneos uitiosa possessio prodesse solet. @@@@{1DE USURPATIONIBUS ET USUCAPIONIBUS}1 @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Bono publico usucapio introducta est, ne scilicet quarundam rerum diu et fere semper incerta dominia essent, cum sufficeret dominis ad inquirendas res suas statuti temporis spatium. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Usurpatio est usucapionis interr[2u]2ptio: oratores autem usurpationem frequentem usum uocant. @@&7Modestinus& libro quinto pandectarum. Usucapio est adiectio dominii per ȩcontinuationem possessionis temporis lege definiti. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Sequitur de usucapione dicere. hoc ordine eundum est, ut uideamus, quis potest usucapere et quas res et quanto tempore. Usucapere potest scilicet pater familias. filius familias et maxime miles in castris adquisitum usucapiet. Pupillus si tutore auctore coeperit possidere, usucapit: si non tutore auctore possideat et animum possidendi habeat, dicemus posse eum usucapere. Furiosus quod ante furorem possidere coepit, usucapit. sed haec persona ita demum usucaper[2e]2 potest, si ex ea causa possideat, ex qua usucapio sequitur. Seruus pro herede possidere non potest. Fructus et partus ancillarum et fetus pecorum, si defuncti non fuerunt, usu-capi possunt. Quod autem dicit lex Atinia, ut res furtiua non usucapiatur, nisi in pote-statem eius, cui subrepta est, reuertatur, si[2c]2 acceptum est, ut in domini potestate[2m]2 debeat reuerti, non in eius utique, cui subreptum est. igitur creditori subrepta et ei, cui commo-data est, in potestatem domini redire debet. Labeo quoque ait, si res peculiaris serui mei subrepta sit me ignorante, deinde eam nanctus sit, uideri in potestatem meam redisse: commodius dicitur, etiamsi sciero, redisse eam in meam potestatem (nec enim sufficit, si eam rem, quam perdidit ignorante me, seruus adprehendat): si modo in peculio eam esse uolui: nam si nolui, tunc exigendum est, ut ego facultatem eius nactus sim. Ideoque et si seruus meus rem mihi subripuerit, deinde eandem loco suo reponat, poterit usucapi, quasi in potestatem meam redierit, utique si nescii: nam si sciui, exigimus, ut redisse sciam @1 in meam potestatem. Item si eam rem, quam seruus subripuerit, peculiari nomine teneat, non uideri in potestatem meam reuersam Pomponius ait, nisi ita habere coeperimus, quem-admodum habuimus, antequam subriperetur, aut, cum rescissemus, in peculio eum habere concessimus: item Labeo. Si rem, quam apud te deposueram, lucri faciendi causa uendi-deris, de[2in]2de ex paenitentia redemeris et eodem statu habeas: siue ignorante me siue sciente ea gesta sint, uideri in potestatem meam redisse secundum Proculi sententiam, quae et uera est. Si pupilli res subrepta sit, sufficere dicendum est, si tutor eius sciat redisse eam in domum pupilli: et si furioso, sufficere curatores scire. Tunc in potestate[2m]2 domini redisse dicendum est, cum possessionem eius nactus sit iuste, ut auelli non possit, sed et tamquam suae rei: nam si ignorans rem mihi subreptam emam, non uideri in potestatem meam reuersam. Sed et si uindicauero rem mihi subreptam et litis aestimationem accepero, licet corporaliter eius non sim nactus possessionem, usucapietur. Idem dicendum est etiam, si uoluntate me[2a]2 alii tradita sit. Heres, qui in ius defuncti succedit, licet apud eum igno-rantem ancillam furtiuam esse conceperit ea et pepererit, non tamen usucapiet. De illo quaeritur, si seruus meus ancillam, quam subripuit, pro libertate sua mihi dederit, an par-tum apud me conceptum usucapere possim. Sabinus et Cassius non putant, quia possessio, quam seruus uitiose nanctus sit, domino noceret, et hoc uerum est. Sed et si, ut seruum meum manumitterem, alius mihi furtiuam ancillam dederit eaque apud me conceperit et pepererit, usu me non capturum. idemque fore etiam, si quis eam ancillam mecum per-mutasset aut in solutum dedisset, item si donasset. Si antequam pariat, alienam esse re-scierit emptor, diximus non posse eum usucapere: quod si nescierit, posse. quod si, cum iam usucaperet, cognouerit alienam esse, initium usucapionis intueri debemus, sicut in emptis rebus placuit. Lana ouium furtiuarum si quidem apud furem detonsa est, usucapi non potest, si uero apud bonae fidei emptorem, contra: quoniam in fructu est, nec usu-capi debet, sed statim emptoris fit. idem in agnis dicendum, si consumpti sint, quod uerum est. Si ex lana furtiua uestimentum feceris, uerius est, ut substantiam spectemus, et ideo uestis furtiua erit. Si rem pignori datam debitor subripuerit et uendiderit, usucapi eam posse Cassius scribit, quia in potestate[2m]2 domini uidetur peruenisse, qui pignori dederit, quamuis cum eo furti agi potest: quod puto rectius dici. Si tu me ui expuleris de fundi possessione nec adprehenderis possessionem, sed Titius in uacuam pos-sessionem intrauerit, potest longo tempore capi res: quamuis enim interdictum unde ui locum habeat, quia uerum est ui me deiectum, non tamen uerum est et ui possessum. Ceterum etiamsi mala fide fundum me possidentem deieceris et uendideris, non poterit capi, quoniam uerum est ui possessum esse licet nona domino. Idem dicendum est in eo, qui eum expulit qui pro herede possidebat, quamuis sciat esse hereditarium, quoniam ui possidet. Si dominus fundi possessorem ui deiecerit, Cassius ait non uideri in potestatem eius redisse, quando interdicto unde ui restitu[2tu]2rus sit possessionem. Si uiam habeam per tuum fundum et tu me ab ea ui expuleris, per longum tempus non utendo amittam uiam, quia nec possideri intellegitur ius incorporale nec de uia quis (id est mero iure) detruditur. Item si occupaueris uacuum possessionem, deinde uenientem dominum prohibueris, non uideberis ui possedisse. Libertatem seruitutium usucapi posse uerius est, quia eam usu- @1 capionem sustulit lex Scribonia, quae seruitutem constituebat, non etiam eam, quae liber-tatem praestat sublata seruitute. itaque si, cum tibi seruitutem debere[2m]2, ne mihi puta liceret altius aedificare, et per statutum tempus altius aedificatum habuero, sublata erit seruitus. @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Naturaliter interrumpitur possessio, cum quis de possessione ui de[2i]2citur uel alicui res eripitur. quo casu non ad-uersus eum tantum, qui eripit, interrumpitur possessio, sed aduersus omnes. nec eo casu quicquam interest, is qui usurpauerit dominus sit nec ne: ac ne illud quidem interest, pro suo quisque possideat an ex lucratiua causa. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. In usucapionibus non a momento ad momentum, sed totum postremum diem computamus. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Ideoque qui hora sexta d[2i]2ei ka-lendarum Ianuariarum possidere coepit, hora sexta noctis pridie kalendas Ianuarias implet usucapionem. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Labeo Neratius responderunt ea, quae serui peculiariter nancti sunt, usucapi posse, quia haec etiam ignorantes domini usuca-piunt: idem Iulianus scribit. Sed eum, qui suo nomine nihil usucapere potest, ne per seruum quidem posse Pedius scribit. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Usucapionem recipiunt maxime res corporales, exceptis rebus sacris, sanctis, publicis populi Romani et ciuitatium, item liberis hominibus. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Si aliena res bona fide empta sit, quaeritur, ut usucapio currat, utrum emptionis initium ut bonam fidem habeat exigimus, an traditionis. et optinuit Sabini et Cassii sententia traditionis initium spectandum. Hoc iure utimur, ut seruitutes per se nusquam longo tempore capi possint, cum aedificiis pos-sint. Scaeuola libro undecimo quaestionum scribit Marcellum existimasse, si bos apud furem concepit uel apud furis heredem pariatque apud furis heredem, usucapi ab herede distractum iuuencum non posse: sic, inquit, quemadmodum nec ancillae partus. Scaeuola autem scribit se putare usucapere posse et partum: nec enim esse partum rei furtiuae partem. ceterum si esse[2t]2 pars, nec si apud bonae fidei emptorem peperisse[2t]2, usucapi poterat. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Neque seruus neque per seruum dominus, qui apud hostes est, possidet. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Si ab eo emas, quem praetor ue-tuit alienare, idque tu scias, usucapere non pote[2s]2. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Pignori rem acceptam usu non capimus, quia pro alieno possidemus. Eum, qui a furioso bona fide emit, usucapere posse respon-sum est. Si mandauero tibi, ut fundum emas, ex ea causa traditum tibi diutina posses-ȩsione capis, quamuis possis uideri non pro tuo possidere, cum nihil intersit, quod mandati iudicio tenearis. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Plautium. Id tempus uenditoris prodest emptori, quo antequam uenderet possedit: nam si postea nactus est possessionem uenditor, haec possessio emptori non proficiet. In re legata in accessione temporis, quo testator possedit, legatarius quodammodo quasi heres est. @1 @@&7Idem& libro quinto decimo ad Plautium. Si is, qui pro emptore possidebat, ante usucapionem ab hostibus captus sit, uidendum est, an heredi eius procedat usucapio: nam interrumpitur usucapio, et si ipsi reuerso non prodest, quemadmodum heredi eius proderit? sed uerum est eum in sua uita desisse possidere, ideoque nec postliminium ei prodest, ut uideatur usucepisse. quod si seruus eius, qui in hostium potestate est, emerit, in pendenti esse usucapionem Iulianus ait: nam si do-minus reuersus fuerit, intellegi usucaptum: si ibi decesserit, dubitari, an per legem Cor-neliam ad successores eius pertineat. Marcellus posse plenius fictionem legis accipi. quem-admodum enim postliminio reuersus plus iuris habere potest in his, quae serui egerunt, quam his, quae per se uel per seruum possidebat, cum ad hostes peruenit. nam heredi-tatem in quibusdam uice personae fungi receptum est. ideoque in successoribus locum non habere usucapionem. Si seruus, quem possidebam, fugerit, si pro libero se gerat, uidebitur a domino possideri: sed hoc tunc intellegendum est, cum, si adprehensus fuerit, non sit paratus pro sua libertate litigare: nam si paratus sit litigare, non uidebitur a do-mino possideri, cui se aduersarium praeparauit. Si quis bona fide possidens ante usu-capionem amissa possessione cognouerit esse rem alienam et iterum nanciscatur possessio-nem, non capiet usu, quia initium secundae possessionis uitiosum est. Si ex testamento uel ex stipulatu res debita nobis tradatur, eius temporis existimationem nostram intuendam, quo traditur, quia concessum est stipulari rem etiam quae promissoris non sit. @@&7Iauolenus& libro quarto ex Plautio. Serui nomine, qui pignori datus est, ad exhibendum cum creditore, non cum debitore agendum est, quia qui pignori dedit, ad usu-capionem tantum possidet, quod ad reliquas omnes causas pertinet, qui accepit possidet, adeo ut adici possit et possessio eius qui pignori dedit. @@&7Marcellus& libro septimo decimo digestorum. Si per errorem de alienis fundis quasi de communibus iudicio communi diuidundo accepto ex adiudicatione possidere coeperim, longo tempore capere possum. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Quamuis aduersus fiscum usucapio non procedat, tamen ex bonis uacantibus, nondum tamen nuntiatis, emptor praedii ex isdem bonis exstiterit, recte diutina possessione capiet: idque constitutum est. @@&7Iauolenus& libro primo epistularum. Si hominem emisti, ut, si aliqua con-dicio extitisset, inemptus fieret, et is tibi traditus est et postea condicio emptionem resoluit: tempus, quo apud emptorem fuit, accedere uenditori debere existimo, quoniam eo genere @1 retro acta uenditio esset redhibitioni similis, in qua non dubito tempus eius qui redhibuerit uenditori accessurum, quoniam ea uenditio proprie dici non potest. @@&7Idem& libro quarto epistularum. Possessio testatoris ita heredi procedit, si medio tempore a nullo possessa est. @@&7Idem& libro sexto epistularum. Ei, a quo fundum pro here[2de]2 diutius possi-dendo capturus e[2ra]2m, locaui eum: an ullius momenti eam locationem existimes, quaero: quod si nullius momenti existimas, an durare nihilo minus usucapionem eius fundi putes. item quaero, si eidem uendidero eum fundum, quid de his causis, de quibus supra quaesii, existimes. respondit: si is, qui pro herede fundum possidebat, domino eum locauit, nullius momenti locatio est, quia dominus suam rem conduxisset: sequitur ergo, ut ne possessio-nem quidem locator retinuerit, ideoque longi temporis praescriptio non durauit. in uendi-tione idem iuris est, quod in locatione, ut emptio suae rei consistere non possit. @@&7Idem& libro septimo epistularum. Heres et hereditas tam-etsi duas appellationes recipiunt, unius personae tamen uice funguntur. @@&7Idem& libro nono epistularum. Eum, qui aedes mercatus est, non puto aliud quam ipsas aedes possidere: nam si singulas res possidere intellegetur, ipsas non possi-debit: separatis enim corporibus, ex quibus aedes constant, uniuersitas aedium intellegi non poterit. acc[2e]2dit eo, quod, si quis singulas res possidere dixerit, necesse erit dicat posses-sione superficiei tempori de mobilibus statuto locum esse, solum se capturum esse ampli[2o]2ri: quod absurdum et minime iuri ciuili conueniens est, ut una res diuersis temporibus ca-piatur, ut puta cum aedes ex duabus rebus constant, ex solo et superficie, et uniuersitas earum possessionem temporis immobilium rerum omnium mutet. Si autem columna euicta fuerit, puto te ex empto cum uenditore recte acturum et eo genere rem saluam habiturum. Si autem demolita domus est, ex integro res mobiles possidendae sunt, ut tempore, quod in usucapione rerum mobilium constitutum est, usucapiantur. et non pote[2s]2 recte uti eo tempore, quo in aedificio fuerunt: nam quemadmodum eas solas et separatas ab aedificio non possedisti, sic nec penes te singulae aut separatae fuerunt et cohaerentibus his in aedi-ficio, depositis aedibus, quae hoc quoque ipsum continent. neque enim recipi potest, ut eadem res et ut res soli et tamquam mobilis sit possessa. @@&7Pomponius& libro uicensimo quarto ad Quintum Mucium. Ubi lex inhibet usu-capionem, bona fides possidenti nihil prodest. Interdum etiamsi non fuerit inchoata usu-capio a defuncto, procedit heredi eius: ueluti si uitium, quod obstabat non ex persona, sed ex re, purgatum fuerit, ut puta si fisci res esse desierit aut furtiua aut ui possessa. @@&7Licinnius Rufinus& libro primo regularum. Sine possessione usucapio con-tingere non potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Numquam superficies sino solo capi longo tempore potest. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad Sabinum. Celsus libro trigensimo quarto errare eos ait, qui existimarent, cuius rei quisque bona fide adeptus sit possessionem, pro @1 suo usucapere eum posse nihil referre, emerit nec ne, donatum sit nec ne, si modo emptum uel donatum sibi existimauerit, quia neque pro legato neque pro donato neque pro dote usucapio ualeat, si nulla donatio, nulla dos, nullum legatum sit. idem et in litis aestimatione placet, ut, nisi uere quis litis aestimationem subierit, usucapere non possit. @@&7Pomponius& libro septimo decimo ad Sabinum. Si seruo furiosi uel infantis res tradita sit, usu per eum eas personas capere posse constat. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Cum solus heres essem, existi-marem autem te quoque pro parte heredem esse, res hereditarias pro parte tibi tradidi. propius est, ut usu eas capere non possis, quia nec pro herede usucapi potest quod ab herede possessum est neque aliam ullam habes causam possidendi. ita tamen hoc uerum est, si non ex transactione id factum fuerit. idem dicimus, si tu quoque existimes te he-redem esse: nam hic quoque possessio ueri heredis obstabit tibi. @@&7Idem& libro trigensimo ad Sabinum. Rerum mixtura facta an usucapionem cuiusque praecedentem interrumpit, quaeritur. tria autem genera sunt corporum, unum, quod continetur uno spiritu et Graece $H(NWME/NON& uocatur, ut homo tignum lapis et similia: alterum, quod ex contingentibus, hoc est pluribus inter se cohaerentibus constat, quod $S3UNHMME/NON& uocatur, ut aedificium nauis armarium: tertium, quod ex distantibus constant, ut corpora plura non soluta, sed uni nomini subiecta, ueluti populus legio grex. primum genus usucapione quaestionem non habet, secundum et tertium habet. Labeo libris epistu-larum ait, si is, cui ad tegularum uel columnarum usucapionem decem dies superessent, in aedificium eas coniecisset, nihilo minus eum usucapturum, si aedificium possedisset. quid ȩergo in his, quae non quidem implicantur rebus sol[2i]2, sed mobilia permanent, ut in anulo gemma? in quo uerum est et aurum et gemmam possideri et usucapi, cum utrumque maneat integrum. De tertio genere corporum uidendum est. non autem grex uniuersus sic capitur usu quomodo singulae res, nec sic quomodo cohaerentes. quid ergo est? etsi ea natura eius est, ut adiectionibus corporum maneat, non i[2t]2em tamen uniuersi gregis ulla est usucapio, sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio. nec si quid emptum immixtum fuerit gregi augendi eius gratia, idcirco possessionis causa mutabitur, ut, si re-liqu[2u]2s grex dominii mei sit, haec quoque ouis, sed singulae suam causam habebunt, ita ut, si quae furtiuae erunt, sint quidem ex grege, non tamen usucapiantur. @@&7Paulus& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Numquam in usucapionibus iuris error possessori prodest: et ideo Proculus ait, si per errorem initio uenditionis tutor pupillo auctor factus sit uel post longum tempus uenditionis peractum, usucapi non posse, quia iuris error est. @8 In usucapionibus mobilium continuum tempus numeratur. @8 Seruus licet in libertate moretur, nihil possidet nec per eum alius. atquin si nomine alicuius, dum in libertate moratur, nactus fuerit possessionem, adquiret ei, cuius nomine nactus fuerit. Si seruus meus uel filius peculiari uel etiam meo nomine quid tenet, ut ego per eum igno-rans possideam uel etiam usucapiam: si is furere coeperit, donec in eadem causa res fuerit, intellegendum est et possessionem apud me remanere et usucapionem procedere, sicuti per @1 dormientes quoque eos idem nobis contingeret. idemque in colono et inquilino, per quos possidemus, dicendum est. Si ui aut clam aut precario possessionem nactus quis postea furere coeperit, et possessio et causa eadem durat de hoc, quod precario furiosus habet, quemadmodum interdicto quoque uti possidetis furiosi nomine recte experimur [2eius]2 posses-sionis nomine, quam ante furorem per se uel post furorem per alium nactus est. Uacuum tempus, quod ante aditam hereditatem uel post aditam intercessit, ad usucapionem heredi procedit. Si defunctus emit, heres autem putat eum ex donationis causa possedisse, usu eum capturum Iulianus ait. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si fur rem fur-tiuam a domino emerit et pro tradita habuerit, desinet eam pro furtiua possidere et incipiet pro suo possidere. Si quis id, quod possidet, non putat sibi per leges licere usucapere, dicendum est, etiamsi erret, non procedere tamen eius usucapionem, uel quia non bona fide uideatur possidere uel quia in iure erranti non procedat usucapio. Incertam partem possidere nemo potest: ideo si plures sint in fundo, qui ignorent, quotam quisque partem possideat, neminem eorum mera suptilitate possidere Labeo scribit. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quarto digestorum. Non solum bonae fidei emptores, sed et omnes, qui possident ex ea causa, quam usucapio sequi solet, partum ancillae furtiuae usu suum faciunt, idque ratione iuris introductum arbitror: nam ex qua causa quis ancillam usucaperet, nisi lex duodecim tabularum uel Atinia obstaret, ex ea causa necesse est partum usucapi, si apud eum conceptus et editus eo tempore fuerit, quo furtiuam esse matrem eius ignorabat. Quod uulgo respondetur ipsum sibi causam posses-sionis mutare non posse, totiens uerum est, quotiens quis sciret se bona fide non possidere et lucri faciendi causa inciperet possidere: idque per haec probari posse. si quis emerit fundum sciens ab eo, cuius non erat, possidebit pro possessore: sed si eundem a domino emerit, incipiet pro emptore possidere, nec uidebitur sibi ipse causam possessionis mutasse. idemque iuris erit etiam, si a non domino emerit, cum existimaret eum dominum esse. idem hic si a domino heres institutus fuerit uel bonorum eius possessionem acceperit, in-cipiet fundum pro herede possidere. hoc amplius si iustam causam habuerit existimandi se heredem uel bonorum possessorem domino extitisse, fundum pro herede possidebit nec causam possessionis sibi mutare uidebitur. cum haec igitur recipiantur in eius person[2a]2, qui possessionem habet, quanto magis in colono recipienda sunt, qui nec uiuo nec mortuo domino ullam possessionem habet? et certe si colonus mortuo domino emerit fundum ab eo, qui existimabat se heredem eius uel bonor[2u]2m possessorem esse, incipiet pro emptore possidere. Si dominus fundi homines armatos uenientes existimauerit atque ita profugerit, quamuis nemo eorum fundum ingressus fuerit, ui deiectus uidetur: sed nihilo minus id praedium, etiam antequam in potestate domini redeat, a bonae fidei possessore usucapitur, quia lex Plautia et Iulia ea demum uetuit longa possessione capi, quae ui possessa fuissent, non etiam ex quibus ui quis deiectus fuisset. Si mihi Titius, a quo fundum petere uole-bam, possessione cesserit, usucapionis causam iustam habebo. sed et is, a quo ex stipu-latu fundum petere uolebam, cedendo mihi possessione, si soluendi causa id fecerit, eo ipso efficiet, ut fundum longo tempore capiam. Qui pignori rem dat, usucapit, quamdiu res @1 apud creditorem est: si creditor eius possessionem alii tradiderit, interpellabitur usucapio: et quantum ad usucapionem attinet, similis est ei qui quid deposuit uel commodauit, quos palam est desinere usucapere, si commodata uel deposita res alii tradita fuerit ab eo, qui commodatum uel depositum accepit. plane si creditor nuda conuentione hypothecam con-traxerit, usucapere debitor perseuerabit. Si rem tuam, cum bona fide possiderem, pignori tibi dem ignoranti tuam esse, desino usucapere, quia non intellegitur quis suae rei pignus contrahere. at si nuda conuentione pignus contractum fuerit, nihilo minus usucapiam, quia hoc quoque modo nullum pignus contractum uidetur. Si rem pignori datam creditoris seruus subripuerit, cum ea[2m]2 creditor possideret, non interpellabitur usucapio debitoris, quia seruus dominum suum possessione non subuertit. sed et si debitoris seruus subripuerit, quamuis creditor possidere desinat, tamen debitori usucapio durat, non secus ac si eam creditor debitori tradidisset: nam quantum ad usucapiones attinet, serui subtrahendo res non faciunt deteriorem dominorum condicionem. facilius optinebitur, si precario possidente debitore seruus eius subripuerit. nam conductio idem praestat, quod si apud creditorem res esset: possidet enim hoc casu creditor. sed et si utrumque intercesserit et precarii rogatio et conductio, intellegitur creditor possidere et precarii rogatio non in hoc inter-ponitur, ut debitor possessionem habeat, sed ut ei tenere rem liceat. @@&7Alfenus Uarus& libro primo digestorum a Paulo epitomatorum. Si seruus insciente domino rem peculiarem uendidisset, emptorem usucapere posse. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Si homo, cuius usus fructus legatus erat, ab herede numquam possessus subreptus fuisset, quaesitum est, quia heres furti actionem non haberet, an usucapi possit. Sabinus respondit nullam eius rei usuca-pionem esse, cuius nomine furti agi possit, agere autem furti eum, qui frui deberet, posse. quod si accipiendum est, ut fructuarius poterit uti frui: aliter enim homo in causa non perduceretur. sed si utenti iam et fruenti abductus homo fuerit, non solum ipse, sed etiam heres furti agere poterit. @@&7Gaius& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Potest pluribus modis accidere, ut quis rem alienam aliquo errore deceptus tamquam suam uendat forte aut donet et ob id a bonae fidei possessore res usucapi possit: ueluti si heres rem defuncto commodatam aut locatam uel apud eum depositam existimans hereditariam esse alienauerit. Item si quis aliqua existimatione deceptus crediderit ad se hereditatem pertinere, quae ad eum non pertineat, et rem hereditariam alienauerit, aut si is, ad quem usus fructus ancillae pertinet, partum eius existimans suum esse, quia et fetus pecudum ad fructuarium pertinet, alienauerit, @@&7Idem& libro secundo institutionum. furtum non committit: fur-ȩtum enim sine affectu furandi non committitur. Fundi quoque alieni potest aliquis sine ui nancisci possessionem, quae uel ex neglegentia domini uacet uel quia do-minus sine successore decesserit uel longo tempore afuerit. @@&7Idem& libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Quam rem ipse quidem non potest usucapere, quia intellegit alienum se possidere et ob id mala fide possidet. sed si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit is usucapere, quia neque ui @1 possessum neque furtiuum possidet: abolita est enim quorundam ueterum sententia existi-mantium etiam fundi lociue furtum fieri. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Si solum usucapi non poterit, nec superficies usucapietur. @@&7Neratius& libro quinto regularum. Coeptam usucapionem a defuncto posse et ante aditam hereditatem impleri constitutum est. @@&7Idem& libro septimo membranarum. Si rem subreptam mihi procurator meus adprehendit, quamuis per procuratorem possessionem apisci nos iam fere conueniat, nihilo magis eam in potestatem meam redisse usuque capi posse existimandum e[2s]2t, quia contra statui captiosum erit. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Cum uir praedium dotale uendidit scienti uel ignoranti rem dotis esse, uenditio non ualet. quam defuncta postea muliere in matrimonio confirmari conuenit, si tota dos lucro mariti cessit. idem iuris est, cum is, qui rem furtiuam uendidit, postea domino heres exstitit. @@&7Idem& libro uicensimo secundo quaestionum. Heres eius, qui bona fide rem emit, usu non capiet sciens alienum, si modo ipsi possessio tradita sit: continuatio uero non impedietur. heredi[2s]2 scientia. Patrem usu non capturum, quod filius emit, propter suam uel filii scientiam certum est. @@&7Idem& libro uicensimo tertio quaestionum. Iusto errore ductus Ti-tium filium meum et in mea potestate esse existimaui, cum adrogatio non iure interue-nisset: eum ex re mea quaerere mihi non existimo. non enim constitutum est in hoc, quod in homine libero qui bona fide seruit placuit: ibi propter adsiduam et cottidia-nam comparationem seruorum ita constitui publice interfuit, nam frequenter ignorantia liberos emimus, non autem tam facilis frequens adoptio uel adrogatio filiorum est. Constat, si rem alienam scienti mihi uendas, tradas autem eo tempore, quo domi-nus ratum habet, traditionis tempus inspiciendum remque meam fieri. Etsi pos-sessionis, non contractus initium, quo[2d]2 ad usucapionem pertinet, inspici placet, nonnumquam tamen euenit, ut non initium praesentis possessionis, sed causam antiquiorem traditionis, quae bonam fidem habuit, inspiciamus, ueluti circa partum eius mulieris, quam bona fide coepit possidere: non enim ideo minus capietur usu puer, quod alienam matrem, prius-quam eniteretur, esse cognouit. idem in seruo postliminio reuerso dictum est. Nondum aditae hereditati[2s]2 tempus usucapioni datum est, siue seruus hereditarius aliquid comparat, siue defunctus usucapere coeperat: sed haec iure singulari recepta sunt. Filius familias emptor alienae rei, cum patrem familias se factum ignoret, coepit rem sibi tra-ditam possidere: cur non capiat usu, cum bona fides initio possessionis adsit, quamuis eum se per errorem esse arbitretur, qui rem ex causa peculiari quaesitam nec possidere possit? idem dicendum erit et si ex patris hereditate ad se peruenisse rem emptam non leui praesumptione credat. Non mutat usucapio superueniens pro emptore uel pro herede, quo minus pignoris persecutio salua sit: ut enim usus fructus usucapi non potest, ita per-secutio pignoris, quae nulla societate dominii coniungitur, sed sola conuentione constituitur, usucapione rei non peremitur. Eum, qui postea quam usucapere coepit in furorem incidit, utilitate suadente relictum est, ne languor animi damnum etiam in bonis adferat, ex omni causa implere usucapionem. Si, cum apud hostes dominus aut pater agat, seruus aut filius emat, an et tenere incipiat? si quidem ex causa peculii possedit, usucapionem in-choari nec impedimento domini captiuitatem esse, cuius scientia non esset in ciuitate ne-cessaria. si uero non ex causa peculii comparetur, usu non capi nec iure postliminii quae- @1 situm intellegi, cum prius esset, ut, quod usucaptum diceretur, possessum foret. sin autem pater ibi decesserit, quia tempora captiuitatis ex die quo capitur morti iungerentur, potest filium dici et possedisse sibi et usucepisse intellegi. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Praescriptio longae possessionis ad opti-nenda loca iuris gentium publica concedi non solet. quod ita procedit, si quis, aedificio funditus diruto quod in litore posuerat ([2forte quod aut]2 deposuerat aut derel[2i]2querat aedi-ficium), alterius postea eodem loco extructo, occupantis datam exceptionem opponat, uel si quis, quod in fluminis publici deuerticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure prohibeat. Post mortem domini, seruus hereditarius peculii nomine rem coepit tenere, usucapionis primordium erit tempus hereditatis aditae: quemadmodum etenim usucapietur, quod ante defunctus non possederat? @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Pro soluto usucapit, qui rem debiti causa recipit: et non tantum quod debetur, sed et quodlibet pro debito solutum hoc titulo usucapi potest. @@&7Paulus& libro tertio ad Neratium. Si emptam rem mihi procurator ignorante me meo nomine adprehenderit, quamuis possideam, eam non usucapiam, quia ut ignorantes usuceperimus, in peculiaribus tantum rebus receptum est. @@&7Idem& libro secundo manualium. Si existimans debere tibi tradam, ita demum usucapio sequitur, si et tu putes debitum esse. aliud, si putem me ex causa uenditi teneri et ideo tradam: hic enim nisi [2emp]2tio praecedat, pro emptore usucapio locum non habet. diuersitatis causa in illo est, quod in ceteris causis solutionis tempus inspicitur neque in-terest, cum stipulor, sciam alienum esse nec ne: sufficit enim me putare tuum esse, cum soluis: in emptione autem et contractus tempus inspicitur et qu[2o]2 soluitur: nec potest pro emptore usucapere, qui non emit, nec pro soluto, sicut in ceteris contractibus. @@&7Labeo& libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum. Si quid est subreptum, id usucapi non potest, antequam in domini potestatem peruenerit. &7Paulus&: immo forsitan et contra: nam si id, quod mihi pignori dederis, subripueris, erit ea res furtiua facta: sed simul atque in meam potestatem uenerit, usucapi poterit. @@@@{1PRO EMPTORE}1 @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Possessor, qui litis aestimationem optulit, pro emptore incipit possidere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro emptore possidet, qui re uera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore pos-sidere, sed debet etiam subesse causa emptionis. si tamen existimans me debere tibi ignoranti tradam, usucapies. quare ergo et si putem me uendidisse et tradam, non ca-pies us[2u]2? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et @1 possessionem bona fide adeptus esse. Separata est causa possessionis et usucapionis: nam uere dicitur quis emisse, sed mala fide: quemadmodum qui sciens alienam rem emit, pro emptore possidet, licet usu non capiat. Si sub condicione emptio facta sit, pendente condicione emptor usu non capit. idemque est et si putet condicionem extitisse, quae nondum exstitit: similis est enim ei, qui putat se emisse. contra si exstitit et ignoret, potest dici secundum Sabinum, qui potius substantiam intuetur quam opinionem, usucapere eum. est tamen nonnulla diuersitas, quod ibi, cum rem putat alienam, quae sit uenditoris, affectionem emptoris habeat, at cum nondum putat condicionem exstitisse, quasi nondum putat sibi emisse. quod apertius quaeri potest, si, cum defunctus emisset, heredi eius tra-ȩdatur, qui nesciat defunctum emisse, sed ex alia causa sibi tradi, an usucapio cesset. Sabinus, si sic empta sit, ut, nisi pecunia intra diem certum soluta esset, inempta res fieret, non usucapturum nisi persoluta pecunia. sed uideamus, utrum condicio sit hoc an conuentio: si conuentio est, magis resoluetur quam implebitur. Si in diem addictio facta sit, id est nisi si quis meliorem condicionem attulerit, perfectam esse emptionem et fructus emptoris effici et usucapionem procedere Iulianus putabat: alii et hanc sub condicione esse contractam, ille non contrahi, sed resolui dicebat, quae sententia uera est. Sed et illa emptio pura est, ubi conuenit, ut, si displicuerit intra diem certum, inempta sit. Cum Stichum emissem, Dama per ignorantiam mihi pro eo traditus est. Priscus ait usu me eum non capturum, quia id, quod emptum non sit, pro emptore usucapi non potest: sed si fun-dus emptus sit et ampliores fines possessi sint, totum longo tempore capi, quoniam uni-uersitas eius possideatur, non singulae partes. Eius bona emisti, apud quem mancipia de-posita erant: Trebatius ait usu te non capturum, quia empta non sint. Tutor ex pupilli auctione rem, quam eius putabat esse, emit. Seruius ait posse eum usucapere: in cuius opinione[2m]2 decursum est eo, quod deterior causa pupilli non fit, si propius habeat empto-rem, et, si minoris emerit, tutelae iudicio tenebitur ac si alii minoris addixisset: idque et a diuo Traiano constitutum dicitur. Procuratorem quoque, qui ex auctione, quam man-datu domini facit, emerit, plerique putant utilitatis causa pro emptore usucapturum. idem potest dici et si negotia domini gerens ignorantis emerit propter eandem utilitatem. Si seruus tuus peculiari nomine emat rem, quam scit alienam, licet tu ignores alienam esse, tamen usu non capies. Celsus scribit, si seruus meus peculiari nomine apiscatur posses-sionem, id etiam ignorantem me usucapere: quod si non peculiari nomine, non nisi scien-tem me: et si uitiose coeperit possidere, meam uitiosam esse possessionem. Pomponius quoque in his, quae nomine domini possideantur, domini potius quam serui uoluntatem spectandam ait: quod si peculiari, tunc mentem serui quaerendam. et si seruus mala fide possideat e[2a]2que dominus nanctus sit, ut suo nomine possideat, adempto puta peculio, di-cendum est, ut eadem causa sit possessionis et ideo usucapio ei non magis procedat. Si seruus bona fide emerit peculiari nomine, ego ubi primum cognoui sciam alienam, proces-suram usucapionem Celsus ait: initium enim possessionis sine uitio fuisse: sed si eo tem-pore quo emit, quamquam id bona fide faciat, ego alienam rem esse sciam, usu me non capturum. Et si quod non bona fide seruus meus emerit, in pactionem libertatis mihi dederit, non ideo me magis usucapturum: durare enim primam causam possessionis idem Celsus ait. Si a pupillo emero sine tutoris auctoritate, quem puberem esse putem, dicimus usucapionem sequi, ut hic plus sit in re quam in existimatione: quod si scias pupillum @1 esse, putes tamen pupillis licere res suas sine tutoris auctoritate administrare, non capies usu, quia iuris error nulli prodest. Si a furioso, quem putem sanae mentis, emero, con-stitit us[2u]2capere utilitatis causa me posse, quamuis nulla esset emptio et ideo neque de euictione actio nascitur mihi nec Publiciana competit nec accessio possessionis. Si eam rem, quam pro emptore usucapiebas, scienti mihi alienam esse uendideris, non capiam usu. Etiam heredi ulteriori defuncti possessio proderit, quamuis medius heres possessionem eius nanctus non sit. Si defunctus bona fide emerit, usucapietur res, quamuis heres scit alie-nam esse. hoc et in bonorum possessore et in fideicommissariis, quibus ex Trebelliano restituitur hereditas, ceterisque praetoriis successoribus obseruatum est. Emptori tempus uenditoris ad usucapionem procedit. Si rem alienam emero et, cum usucaperem, eandem rem dominus a me petierit, non interpellari usucapionem meam litis contestatione. sed si litis aestimationem sufferre maluerim, ait Iulianus causam possessionis mutari ei, qui litis aestimationem sustulerit, idemque esse, si domin[2u]2s ei, qui rem emisset a non domino, do-nasset: eaque sententia uera est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Litis aestimatio similis est emptioni. @@&7Iauolenus& libro secundo ex Plautio. Emptor fundi partem eius alienam [2esse non]2 ignorauerat: responsum est nihil eum ex eo fundo longa possessione capturum. quod ita uerum esse existimo, si, quae pars aliena esset in eo fundo, emptor ignorauerat: quod si certum locum esse sciret, reliquas partes longa possessione capi posse non dubito. Idem iuris est, si is, qui totum fundum emebat, pro indiuiso partem aliquam alienam esse scit: eam enim dumtaxat non capiet, ceterarum partium non impedietur longa possessione capio. @@&7Modestinus& libro decimo pandectarum. Si rem, quam tibi pigneraui, subripuero eamque distraxero, de usucapione dubitatum est: et uerius est uti-liter cedere tempora usucapionis. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Qui, cum pro herede uel pro emptore usucaperet, precario rogauit, usucapere non potest: quid porro inter eas res interest, cum utrubique desinat ex prima causa possidere, qui precario uult habere? Si ex decem seruis, quos emerim, aliquos putem alienos et qui sint sciam, reliquos usuca-piam: quod si ignorem, qui sint alieni, neminem usucapere possum. Post mortem eius, qui hominem emerit, expleto tempore, quod defuisset ad usucapionem, quamuis eum hominem heres possidere non coepisset, fiet tamen eius: sed ita hoc, si nemo eum possedisset. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quarto digestorum. Qui fundum pro emptore possidebat, antequam diutinam possessionem impleret, decessit: serui, qui in possessionem relicti fuerant, discesserunt relinquendae eius gratia: quaesitum est, an nihilo minus heredi tempus longae possessionis procedere potest. respondit etiam discedentibus seruis hoc tem-pus heredi procedere. Si fundum Cornelianum pro emptore longa possessione capiam et partem ex uicini fundo ei adiciam, utrum eam quoque partem reliquo tempore pro emptore capiam an integro statuto tempore? respondi: partes, quae emptioni fundi adiciuntur, propriam ac separatam condicionem habent, et ideo possessionem quoque earum separatim nancisci oportere et longam possessionem earum integro statuto tempore impleri. Seruus meus Titio mandauit, ut fundum ei emeret, eique manumisso Titius possessionem @1 tradidit: quaesitum est, an longa possessione caperet. respondit, si seruus meus manda-uerit Titio, ut fundum emeret, et manumisso ei Titius fundum tradiderit, cum putare[2t]2 pe-culium ei concessum esse uel etiam cum ignoraret peculium concessum non esse, nihilo minus seruum diutina possessione capere, quia aut scit seruus peculium sibi concessum non esse aut scire debet et per hoc similis est ei, qui se creditorem esse simulat. quod si scierit Titius peculium manumisso concessum non esse, donare potius quam indebitum fundum soluere intellegendus est. Si tutor rem pupilli subripuerit et uendiderit, usucapio non contingit, priusquam res in potestatem pupilli redeat: nam tutor in re pupilli tunc do-mini loco habetur, cum tutelam administrat, non cum pupillum spoliat. Qui bona fide alie-num fundum emit et possessionem eius amisit, deinde eo tempore adprehendisset, quo scit rem alienam esse, non capiet longo tempore, quia initium secundae possessionis uitio non carebit, nec similis est ei, qui emptionis quidem tempore putat fundum uendentis esse, sed cum traditur, scit alienum esse: cum enim semel amissa fuerit possessio, initium rursus reciperatae possessionis spectari oportet. quare si eo tempore redhibeatur homo, quo emptor scit alienum esse, usucapio non contingit, quamuis antequam uenderet, in ea causa fuerit, ut usucaperet. idem iuris est in eo, qui de fundo deiectus possessionem per interdictum reciperauit, sciens iam alienum esse. Qui sciens emit ab eo, quem praetor ut suspectum heredem deminuere uetuit, usu non capiet. Procurator tuus si fundum, quem centum aureis ȩuendere poterat, addixerit triginta aureis in hoc solum, ut te damno adficeret, ignorante emptore, dubitari non oportet, quin emptor longo tempore capiat: nam et cum sciens quis alienum fundum uendidit ignoranti, non interpellatur longa possessio. quod si emptor cum procuratore collusit et eum praemio corrupit, quo uilius mercaretur, non intellegetur bonae fidei emptor nec longo tempore capiet: et si aduersus petentem dominum uti coeperit ex-ception[2e]2 rei uoluntate eius uenditae, replicationem doli utilem futuram esse. Furtiua res non intellegitur redisse in domini potestatem, quamuis possideret eam, si modo ignorauerit subreptam sibi esse: si igitur seruum, qui tibi subreptus erat, ignoranti tibi tuum esse pignori dedero et soluta pecunia eum Titio uendidero, Titius usucapere non poterit. Liber homo, qui bona fide nobis seruit, isdem modis ex re nostra adquirit nobis, quibus per seruum nostrum adquirere solemus: quare sicut traditione, ita usucapione rem nostram faciemus interueniente libera persona, et si peculii nomine, quod nos sequi debet, emptio contracta fuerit, etiam ignorantes usucapiemus. @@&7Idem& libro secundo ex Minicio. Si quis, cum sciret uenditorem pecuniam statim consumpturum, seruos ab eo emisset, plerique responderunt eum nihilo minus bona fide emptorem esse, idque uerius est: quomodo enim mala fide emisse uidetur, qui a domino emit? nisi forte et is, qui a luxurioso et protinus scorto daturo pecuniam seruos emit, non usucapiet. @@&7Idem& libro tertio ad Urseium Ferocem. Qui ob pactionem libertatis ancillam furtiuam a seruo accepit, potest partum eius quasi emptor usucapere. @@&7Idem& libro secundo ad Minicium. Seruus domino ancillam, quam subri-puerat, pro capite suo dedit: ea concepit: quaesitum est, an dominus eum partum usu-capere possit. respondit: hic dominus quasi emptor partum usucapere potest, namque @1 res ei abest pro hac muliere et genere quodammodo uenditio inter seruum et dominum contracta est. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Quod uolgo traditum est eum, qui existimat se quid emisse nec emerit, non posse pro emptore usucapere, hactenus uerum esse ait, si nullam iustam causam eius erroris emptor habeat: nam si forte seruus uel procurator, cui emendam rem mandasset, persuaserit ei se emisse atque ita tradiderit, magis esse, ut usucapio sequatur. @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Misso legatario in possessionem res pro emptore usucapiuntur salua praetorii pignoris causa. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Alienam aream bona fide emit et ante impletam diutinam possessionem aedificare coepit: ei denuntiante domino soli intra tem-pora diutinae possessionis, perseuerauit: quaero, utrum interpellata sit an coepta durauerit. respondit secundum ea quae proponerentur non esse interpellatam. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quinto digestorum. Intestatae sororis hereditas obuenit duobus fratribus, quorum alter absens erat, alter praesens: praesens etiam absentis causam agebat, ex qua hereditate suo et fratris sui nomine fundum in solidum uendidit Lucio Titio bona fide ementi: quaesitum est, cum scierit partem fundi absentis esse, an totum fundum longa possessione ceperit. respondit, si credidisset mandatu fratris uenisse, per longum tempus cepisse. @@@@{1PRO HEREDE UEL PRO POSSESSORE}1 @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Pro herede ex uiui bonis nihil usucapi potest, etiamsi possessor mortui rem fuisse existimauerit. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quarto digestorum. Qui legatorum seruando-rum causa in possessionem mittitur, non interpellat possessionem eius, qui pro herede usu-capit: custodiae enim causa rem tenet. quid ergo est? etiam impleta usucapione ius pignoris retinebit, ut non prius discedat, quam si solutum ei legatum fuerit aut eo nomine satisdatum. Quod uolgo respondetur causam possessionis neminem sibi mutare posse, sic accipiendum est, ut possessio non solum ciuilis, sed etiam naturalis intellegatur. et propterea responsum est neque colonum neque eum, apud quem res deposita aut cui commodata est, lucri faciendi causa pro herede usucapere posse. Filium quoque dona-tam rem a patre pro herede negauit usucapere Seruius, scilicet qui existimabat naturalem possessionem penes eum fuisse uiuo patre. cui consequens est, ut filius a patre heres in-stitutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non possit. @@&7Pomponius& libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. Plerique putauerunt, si heres sim et putem rem aliquam ex hereditate esse quae non sit, posse me usucapere. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Constat eum, qui testa-menti factionem habet, pro herede usucapere posse. @@@@{1PRO DONATO}1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro donato is usucapit, cui donationis causa res tradita est: nec sufficit opinari, sed et donatum esse oportet. Si @1 pater filio quem in potestate habet donet, deinde decedat, filius pro donato non capiet usu, quoniam nulla donatio fuit. Si inter uirum et uxorem donatio facta sit, cessat usucapio. item si uir uxori rem donauerit et diuortium intercesserit, cessare usucapionem Cassius respondit, quoniam non possit causam possessionis sibi ipsa mutare: alias ait post diuor-tium ita usucapturam, si eam maritus concesserit, quasi nunc donasse intellegatur. pos-sidere autem uxorem rem a uiro donatam Iulianus putat. @@&7Marcellus& libro uicensimo secundo digestorum. Si is, qui alienam rem donauerit, reuocare constituerit donationem, etiamsi iudicium ediderit remque coeperit uin-dicare, curret usucapio. @@&7Pomponius& libro uigensimo quarto ad Quintum Mucium. Si uir uxori uel uxor uiro donauerit, si aliena res donata fuerit, uerum est, quod Trebatius putabat, si pauperior is qui donasset non fieret, usucapionem possidenti procedere. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si pater filiae donauerit, quae in potestate eius erat, et eam exheredauerit: si id heres eius ratum habeat, exinde ea usucapiet donationem, qua ex die ratam heres donationem habuerit. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Qui pro donato coeperat usucapere, manumittendo nihil egit, quia nec dominium nanctus fuerit: quaesitum est, an usucapere desierit. respondi eum de quo quaeritur omississe uideri possessionem et ideo usucapio-nem interruptam. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Donationis causa facta uen-ditione non pro emptore, sed pro donato res tradita usucapitur. @@@@{1PRO DERELICTO}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Si res pro derelicto ha-bita sit, statim nostra esse desinit et occupantis statim fit, quia isdem modis res desinunt esse nostrae, quibus adquiruntur. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro derelicto rem a do-mino habitam si sciamus, possumus adquirere. Sed Proculus non desinere eam rem domini esse, nisi ab alio possessa fuerit: Iulianus desinere quidem omittentis esse, non fieri autem alterius, nisi possessa fuerit, et recte. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. An pars pro derelicto haberi possit, quaeri solet. et quidem si in re communi socius partem suam reliquerit, eius esse desinit, ut hoc sit in parte, quod in toto: atquin totius rei dominus efficere non potest, ut partem retineat, partem pro derelicto habeat. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad Sabinum. Id, quod pro derelicto habitum est et haberi putamus, usucapere possumus, etiam si ignoramus, a quo derelictum sit. @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si id, quod pro derelicto habitum possidebas, ego sciens in ea causa esse abs te emerim, me usucapturum constat nec obstare, quod in bonis tuis non fuerit: nam et si tibi rem ab uxore donatam sciens emero, quia quasi uolente et concedente domino id faceres, idem iuris est. Id, quod quis pro derelicto habuerit, continuo meum fit: sicuti cum quis aes sparserit @1 aut aues amiserit, quamuis incertae personae uoluerit eas esse, tamen eius fierent, cui casus ȩtulerit ea, quae, cum quis pro derelicto habeat, simul intellegitur uoluisse alicuius fieri. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Nemo potest pro derelicto usu-capere, qui falso existimauerit rem pro derelicto habitam esse. @@&7Idem& libro secundo ex Minicio. Si quis merces ex naue iactatas inuenisset, num ideo usucapere non possit, quia non uiderentur derelictae, quaeritur. sed ueris est eum pro derelicto usucapere non posse. @@&7Paulus& libro octauo decimo responsorum. Sempronius Thetidi status quae-stionem facere temptabat, quasi de serua sua nata sit. qui iam testato conuentus a Pro-cula nutrice Thetidis in soluendis alimentis respondit non se habere, unde alimenta eiusdem exsoluat, sed debere eam patri suo restituere Lucio Titio: idque ex illa in testationem redegisset, ut postea nullam quaestionem pateretur ab eodem Sempronio, Lucius Titius Seiae Proculae solutis alimentis puellam uindicta manumisit: quaero, an possit rescindi libertas Thetidis. Paulus respondit, quoniam dominus ancillae, ex qua Thetis nata est, The-tidem pro derelicto habuisse uidetur, potuisse eam a Lucio Titio ad libertatem perduci. @@@@{1PRO LEGATO}1 @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Legatorum nomine is uidetur possidere cui legatum est: pro legato enim possessio et usucapio nulli alii, quam cui legatum est, competit. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si possideam aliquam rem, quam putabam mihi legatam, cum non esset, pro legato non usucapiam: @@&7Papinianus& libro uicensimo tertio quaestionum. non magis quam si quis emptum existimet, quod non emerit. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pro legato potest usu-capi, si res aliena legata sit aut testatoris quidem sit, sed adempta codicillis ignoratur: in horum enim persona subest iusta causa, quae sufficit ad usucapionem. idem potest dici et si in nomine erit dubitatio, ueluti si Titio legatum sit, cum sint duo Titii, ut alter eorum de se cogitatum existimauerit. @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Ea res, quae legati nomine tradita est, quamuis dominus eius uiuat, legatorum tamen nomine usucapietur, @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. si is, cui tradita est, mor-tui esse existimauerit. @@&7Iauolenus& libro septimo ex Cassio. Nemo potest legatorum nomine usuca-pere nisi is, cum quo testamenti factio est, quia ea possessio ex iure testamenti proficiscitur. @@&7Papinianus& libro uicensimo tertio quaestionum. Si non traditam possessio-nem ingrediatur sine uitio legatarius, legatae rei usucapio competit. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Pro legato usucapit, cui recte legatum relictum est: sed et si non iure legatum relinquatur uel legatum ademptum est, pro legato usucapi post magnas uarietates optinuit. @1 @@@@{1PRO DOTE}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo primo ad Sabinum. Titulus est usucapionis et quidem iustissimus, qui appellatur pro dote, ut, qui in dotem rem accipiat, usucapere possit spatio sollemni, quo solent, qui pro emptore usucapiunt. Et nihil refert, singulae res an pariter uniuersae [2in]2 dotem darentur. Et primum de tempore uideamus, quando pro dote quis usucapere possit, utrum post tempora nuptiarum an uero et ante nuptias. est quaestio uolgata, an sponsus possit (hoc est qui nondum maritus est) rem pro dote usucapere. et Iulianus inquit, si sponsa sponso ea mente tradiderit res, ut non ante eius fieri uellet, quam nuptiae secutae sint, us[2u]2 quoque capio cessabit: si tamen non euidenter id actum fuerit, credendum esse id agi Iulianus ait, ut statim res eius fiant et, si alienae sint, usucapi possint: quae sententia mihi probabilis uidetur. ante nuptias autem non pro dote usucapit, sed pro suo. Constante autem matrimonio pro dote usucapio inter eos locum habet, inter quos est matrimonium: ceterum si cesset matrimonium, Cassius ait cessare usucapionem, quia e[2t]2 dos nulla sit. Idem scribit et si putauit maritus esse sibi matrimonium, cum non esset, usucapere eum non posse, quia nulla dos sit: quae sen-tentia habet rationem. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si aestimata res ante nuptias tradita sit, nec pro emptore nec pro suo ante nuptias usucapietur. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quinto digestorum. Duae filiae intestato patri he-redes exstiterunt et mancipia communia singulae in dotem dederunt et post aliquot annos morte patris familiae herciscundae iudicium inter eas dictatum est. quaesitum est, cum mariti bona fide mancipia in dotem accepta ut dotalia multis annis poss[2e]2derunt, an usu-cepisse uideantur, si qui accipiebant, dantis credidissent esse. respondit nihil proponi, cur non usucepissent. @@@@{1PRO SUO}1 @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Pro suo possessio talis est. cum dominium nobis adquiri putamus, et ex ea causa possidemus, ex qua adquiritur, et prae-terea pro suo: ut puta ex causa emptionis et pro emptore et pro suo possideo, item do-nata uel legata uel pro donato uel pro legato etiam pro suo possideo. Sed si res mihi ex causa iusta puta emptionis tradita sit et usucapiam, incipio quidem et ante usucapio-nem pro meo possidere. sed an desinam ex causa emptionis post usucapionem, dubitatur: et Mauricianus dicitur existimasse non desinere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Est species possessionis, quae uocatur pro suo. hoc enim modo possidemus omnia, quae mari terra caelo capimus aut quae alluuione fluminum nostra fiunt. item quae ex rebus alieno nomine possessis nata possidemus, ueluti partum hereditariae aut emptae ancillae, pro nostro possidemus: similiter fructus rei emptae aut donatae aut quae in hereditate inuenta est. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Hominem, quem ex stipu-latione te mihi debere falso existimabas, tradidisti mihi: si scissem mihi nihil debere, usu @1 eum non capiam: qu[2od]2 si nescio, uerius est, ut usucapiam, quia ipsa traditio ex causa, quam ueram esse existimo, sufficit ad efficiendum, ut id quod mihi traditum est pro meo possideam. et ita Neratius scripsit idque uerum puto. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si ancillam furtiuam emisti fide bona ex ea natum et apud te conceptum est ita possedisti, ut intra constitutum usucapioni tempus cognosceres matrem eius furtiuam esse, Trebatius omni modo, quod ita possessum esset, usucaptum esse. ego sic puto distinguendum, ut, si ne-scieris intra statutum tempus, cuius id mancipium esset, aut si scieris neque potueris cer-tiorem dominum facere, aut si potueris quoque et feceris certiorem, usucaperes: sin uero, cum scires et posses, non feceris certiorem, contra esse: tum enim clam possedisse uide-beris, neque idem et pro suo et clam possidere potest. Si pater cum filiis bona quae ha-bebat partitus sit et ex ea causa post mortem patris ea teneant, quod inter eos conueniret, ut ea diuisio rata esset: usucapio his procedet pro suo in his rebus, quae aliena[2e]2 in bonis patris inueniuntur. Quod legatum non sit, ab herede tamen perperam traditum sit, placet a legatario usucapi, quia pro suo possidet. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Usucapio rerum, etiam ex aliis causis concessa interim, propter ea, quae nostra existimantes possideremus, constituta est, ut aliquis litium finis esset. sed id, quod quis, cum suum esse existimaret, possederit, usucapiet, etiamsi falsa fuerit eius existimatio. quod tamen ita interpretandum est, ut probabilis error possidentis usucapioni non obstet, ueluti si ob id aliquid possideam, quod seruum meum aut eius, cuius in locum hereditario iure successi, emisse id falso existimem, quia in alieni facti ignorantia tolerabilis error est. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS SECUNDUS}1 @@@@{1DE RE IUDICATA ET DE EFFECTU SENTENTIARUM ET @@@@DE INTERLOCUTIONIBUS}1 @@&7Modestinus& libro septimo pandectarum. Res iudicata dicitur, quae finem controuersiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod uel condemnatione uel absolutione contingit. Ȫ@@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Qui pro tribunali cognoscit, non semper tempus iudicati seruat, sed nonnumquam artat, nonnumquam prorogat pro causae qualitate et quantitate uel personarum obsequio uel contumacia. sed perraro intra statutum tempus sententiae exsequentur, ueluti si alimenta constituantur uel minori uiginti quinque annis subuenitur. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. Qui damnare potest, is absoluendi quoque potestatem habet. @@&7Ulpianus& [2libro]2 quinquagensimo octauo ad edictum. Si se non optulit procu-rator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum dabitur. optulisse autem se liti uidetur non is, qui in rem suam procurator datus sit: nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed in suam rem procurator factus est. Tutor quoque uel curator in ea condicione sunt, ut non debeant uideri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio. Actor municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur. Ait praetor: 'condemnatus ut pecuniam soluat'. a iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam soluat. quid ergo, si soluere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid dicimus? et ait Labeo debuisse hoc quoque adici 'neque eo nomine satisfaciat': fieri enim posse, ut idoneum expromissorem habeat. sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait 'ut pecunia soluatur'. ex magna tamen et idonea causa accedendum erit ad Labeonis sententiam. Si ex conuen-tione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eueniet, ut hic et retendatur, si modo nouatio intercessit: ceterum si non nouandi causa id factum est, manebit ordo exsecutionis. sed et si pignora accepta sint uel fideiussores in rem iudi-catam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid rei iudicatae, non sit a re iudicata recessum. idem obseruandum est in eo, cuius procu-rator condemnatus est. Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies soluat, unde ei @1 tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est an uero ex eo, ex quo dies statutus praeteriit? sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore legitimo, repletur ex lege, quod sent[2ent]2iae iudicis deest: sin autem ampliorem numerum dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod supra id iudex praestitit. Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, ut sententia ualeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est condemnationis uerbum non tenere. Soluisse accipere debemus non tantum eum, qui soluit, uerum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quae ex causa iudicati descendit. Celsus scribit, si noxali condemnatus eum seruum, in quo usus fructus alienus est, noxae dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'cuius de ea re iurisdictio est'. melius scripsisset: 'cuius de ea re notio est': etenim notionis nomen etiam ad eos pertineret, qui iurisdictionem non habent, sed habent de quauis alia causa notionem. Si iudex aliquem sic condemnet, ut, quod habet ex testamento uel codicillis Maeuii, restitueret Titio, sic accipiendum est, quasi quantitatem nominauit, quae testamento uel codicillis relicta est. sed et si fideicommissum sine scriptura pronuntiatum, idem erit probandum. @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. Miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, qua facere potest, cogitur soluere. Decem aut noxae dedere condemnatus iudicati in decem tene-tur: facultatem enim noxae dedendae ex lege accipit. at is, qui stipulatus est decem aut noxae dedere, non potest decem petere, quia in stipulatione singula per se ueniunt ea, quae singula separatim stipulari possumus: at iudicium solius noxae deditionis nullum est, sed pecuniariam condemnationem sequitur. et ideo iudicati decem agitur, his enim solis condemnatur: noxae deditio in solutione est, quae e lege tribuitur. Qui iudicati bona auctoritate sua distraxit, furti actione et ui bonorum raptorum ei tenetur. Iudicati actio perpetua est et rei persecutionem continet: item heredi et in heredem competit. @@&7Gaius& libro ad edictum praetoris urbani titulo de re iudicata. Intra dies constitutos, quamuis iudicati agi non possit, multis tamen modis iudi-catum liberari posse hodie non dubitatur, quia constitutorum dierum spatium pro iudicato, non contra iudicatum per legem constitutum est. @@&7Paulus& libro quinto ad Plautium. Si homo ex stipulatu petitus post litem contestatam decesserit, absolutionem non faciendam et fructuum rationem habendam placet. @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Furioso sententia a iudice uel ab arbitro dici non potest. @@&7Marcellus& libro secundo digestorum. Qui, cum se pro patre fami-lias fingeret, mutuam pecuniam accepit et exheres a patre uel emancipatus sit, quamuis facere non possit, debet condemnari. @@&7Celsus& libro quinto digestorum. Si kalendis fieri aliquid stipulatus sum, nempe quandocumque post kalendas accepto iudicio tanti tamen aestimanda lis est, quanti interfuit mea kalendis id fieri: ex eo enim tempore quidque aestimatur, quod nouissime solui poterit. @@&7Marcellus& libro quarto digestorum. In depositi uel commodati iudicio, quamquam dolo aduersarii res absit, condemnato succurri solet, ut ei actionibus suis do-minus cedat. @1 @@&7Celsus& libro sexto digestorum. Si quis ab alio decem, ab alio satisdari sti-pulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim uani timoris ulla aestimatio est. uerum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit so-lutum, tantundem ex aestimatione decedet. Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut euenit in omnibus faciendi obligationibus. @@&7Idem& libro uicensimo quinto digestorum. Quod iuss[2it]2 uetuitue prae-tor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sent[2ent]2iis contra. @@&7Ulpianus& libro tertio de officio consulis. A diuo Pio rescriptum est magi-stratibus populi Romani, ut iudicum a se datorum uel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt. Sententiam Romae dictam etiam in prouinciis posse praesides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit. In uenditione itaque pignorum captorum facienda primo quidem res mobiles [2et]2 animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est. si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi. quod si nulla mouentia sint, a pignoribus soli initium fa-ciunt: sic denique interloqui solent, si mouentia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est. quod si nec quae soli sunt sufficiant uel nulla sint soli pignora, tunc peruenietur etiam ad iura. exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo. Si pignora, quae capta sunt, emptorem non inueniant, rescriptum est ab imperatore nostro et diuo patre eius, ut addicantur ipsi, cui quis condemnatus est, addicantur autem utique ea quantitate quae debetur. nam si creditor maluerit pignora in creditum possidere isque esse contentus, rescriptum est non posse eum quod amplius sibi debetur petere, quia uelut pacto transegisse de credito uidetur, qui contentus fuit pignora possidere, nec posse eum in quantitatem certam pignora tenere et superfluum petere. Si rerum, quae pignoris iure captae sunt, controuersia fiat, constitutum est ab imperatore nostro ipsos, qui rem iudicatam exsequuntur, cognoscere debere de proprietate: et si Ȫcognouerint eius fuisse qui condemnatus est, rem iudicatam exsequentur. sed sciendum est summatim eos cognoscere debere nec sententiam eorum posse debitori praeiudicare, si forte hi dimittendam eam rem putauerint, quasi eius sit, qui controuersiam mouit, non eius, cuius nomine capta est: nec eum, cui restituta est, statim habere per sententiam debere, si forte iure ordinario coeperit ab eo res peti. sic euenit, ut omnibus integris tantum capioni res iudicata proficiat. sed illud debet dici, ubi controuersia est de pignore, id dimitti debere et capi aliud, si quod est sine controuersia. Quod si res sit pignerata, quae pignori capta est, uidendum est, an sic distrahi possit, ut dimisso creditore super-fluum in causam iudicati conuertatur. et quamquam non cogatur creditor rem, quam pignori accepit, distrahere: tamen in iudicati exsecution[2e]2 seruatur, ut, si emptorem inuenerit res @1 quae capta est, qui dimisso priore creditore superfluum soluere sit paratus, admittenda sit huius quoque rei distractio. nec uidetur deterior condicio creditoris fieri suum conse-cuturi nec prius ius pignoris dimissuri, quam si ei fuerit satisfactum. Si post addictum pignus aliqua controuersia emptori moueatur, an sit cognitio eiusdem iudicis, qui senten-tiam exsecutus fuerit, uidendum est. et cum semel emptio perfecta sit eiusque qui com-parauit periculum uertatur, non puto locum esse cognitioni: certe posteaquam inductus est emptor in possessionem, nonne cessabunt partes eorundem iudicum? idemque et si ipsi, cui quis iudicatus est, res fuerit addicta. Sed si emptor, cui pignora sunt addicta exsequente iudice, pretium non soluat, utrum aduersus emptorem porrigere manus debeant idem iudices, qui sententiam exsequuntur, uidendum est. et non puto eos ultra procedere: ceterum longe res abibit. quid enim dicemus? condemnabunt emptorem et sic exsequentur aduersus eum sententiam, an statim pro iudicato habebunt? et quid si neget se emisse aut exsoluisse contendat? melius igitur erit, si non se interponant, maxime cum nec habeat actionem aduersus eum is, cui iudicatum fieri desideratur. nec iniuria adficietur: oportet enim res captas pignori et distractas praesenti pecunia distrahi, non sic, ut post tempus pecunia soluatur. certe si se interponant, hactenus debebunt interuenire, ut ipsam rem addictam capiant et distrahant, quasi nondum uinculo pignoris liberatam. Sic quoque iudices exsequentur iudicatum, ut nomina iure pignoris capiant, si nihil aliud sit quod capi possit: posse enim nomen iure pignoris capi imperator noster rescripsit. Sed utrum confessum nomen tantum capi possit an etiam si neget quis se debere, uideamus. et magis est, ut id dumtaxat capiatur, quod confitetur: ceterum si negetur, aequissimum erit discedi a nomine, nisi forte quis exemplum secutus corporalium pignerum ultra processerit dixerit-que ipsos debere iudices de nomine cognoscere, ut cognoscunt de proprietate: sed contra rescriptum est. Item quid dicemus? utrum ipsi iudices conuenient nomen exigentque id quod debetur et in causa[2m]2 iudicati conuertent, an uero uendent nomen, ut pignora corpo-ralia solent? et necesse est, ut quod eis facilius uideatur ad rem exsequendam, hoc fa-ciant. Sed et si pecunia penes argentarios sit, aeque capi solet. hoc amplius et si penes alium quem, destinata tamen ei, qui condemnatus est, solet pignoris iure capi et conuerti in causam iudicati. Praeterea pecuniam quoque depositam nomine condemnati uel in ar-cam reclusam solent capere, ut iudicato satisfiat. hoc amplius et si pupillaris pecunia in arcam reposita sit ad praediorum comparationem, et citra permissum praetoris ab eo, qui exsequitur iudicatum, solet capi et in causam iudicati conuerti. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Sunt qui in id quod facere possunt conueniuntur, id est non deducto aere alieno. et quidem sunt hi fere. qui pro socio conueniuntur (socium autem omnium bonorum accipiendum est): item parens: @@&7Idem& libro decimo ad edictum. patronus patrona liberique eorum et parentes: item maritus de dote in id quod facere potest conuenitur: @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. item miles, qui sub armata militia stipendia meruit, condemnatus eatenus, quatenus facere potest, cogitur soluere. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Inter eos, quibus ex ea-dem causa debetur, occupantis melior condicio est nec deducitur, quod eiusdem condi-cionis hominibus debetur, sicuti fit in de peculio actione: nam et hic occupantis melior est @1 causa. sed et si cum patre patronoue agetur, non est deducendum aes alienum, maxime quod eiusdem condicionis personis debebitur, ut liberis libertis. Is quoque, qui ex causa donationis conuenitur, in quantum facere potest condemnatur et quidem is solus deducto aere alieno: et inter eos, quibus ex simili causa pecunia debetur, occupantis potior erit causa. immo nec totum quod habet extorquendum ei puto: sed et ipsius ratio habenda est, ne egeat. @@&7Modestinus& libro secundo differentiarum. Non tantum dotis nomine maritus in quantum facere possit condemnatur, sed ex aliis quoque contractibus ab uxore iudicio conuentus in quantum facere potest, condemnandus est ex diui Pii constitutione. quod et in persona mulieris aequa lance seruari aequitatis suggerit ratio. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Sicut autem cum marito agitur, ita et cum socero, ut non ultra facultates damnetur. an si cum socero ex promissione dotis agatur, in id quod facere potest, damnandus sit? quod et id aequum esse uidetur: sed alio iure utimur, ut et Neratius scribit. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Sed hoc ita acci-piendum est, si a socero dos ex promissione petatur soluto matrimonio: uerum si manente matrimonio dos ab eo petatur, succurrendum utique est, ut ne maioris summae con-demnetur, quam quantum facere potest. Quod autem de sociis dictum est, ut et hi in quantum facere possint condemnentur, causa cognita se facturum praetor edicit. causae cognitio autem in hoc erit, ut neganti se socium esse aut ex doli clausula obligato non succurratur. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Si cum procuratore mariti de dote actum fuerit, si quidem uiuo marito condemnatio fiet, in quantum facere potest fiet damnatio (nam et defensor mariti in id, quod ille facere potest, damnatur), mortuo uero marito in solidum. @@&7Pomponius& libro quarto ex Plautio. Et si fideiussor acceptus sit rei uel actionis, non proderit, si persona, pro qua fideiussit, in quantum facere potest, condemnanda est. Si maritus soluendo non fuerit, licet ipsi marito prosit, quod facere non possit (id enim personae mariti praestatur), heredi eius hoc non prodest. @@&7Paulus& libro sexagensimo ad edictum. Sciendum est heredes earum perso-narum non in id, quod facere possunt, sed in integrum teneri. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si conuenerit inter litigatores, quid pronuntietur, non ab re erit iudicem huiusmodi sententiam proferre. @@&7Modestinus& libro primo responsorum. Praeses prouinciae usuras usurarum condemnauit contra leges et sacras constitutiones ideoque Lucius Titius contra prolatam sententiam iniustam praesidis appellauit: quaero, cum non secundum legem Titius pro-uocasset, an exigi possit pecunia secundum condemnationem. Modestinus respondit, si sententiae certa quantitas continetur, nihil proponi, cur iudicati agi non possit. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Duo iudices dati diuersas sententias dederunt. Modestinus respondit utramque sententiam in pendenti esse, donec competens iudex unam earum confirmauerit. @@&7Idem& libro septimo pandectarum. Tempus, quod datur iudicato, etiam here-dibus eius ceterisque qui in locum eius succedunt tribuitur (uidelicet quod ex tempore deest), quia causae magis quam personae beneficium praestituitur. @1 @@&7Pomponius& libro septimo uariarum lectionum. Cum ex causa donationis pro-missa pecunia est, si dubium sit, an ea res eo usque donatoris facultates exhaurire possit, Ȫut uix quicquam ei in bonis relictum sit, actio in id quod facere possit danda est, ita ut et ipsi donatori aliquid sufficiens relinquatur. quod maxime inter liberos et parentes ob-seruandum est. @@&7Callistratus& libro secundo cognitionum. Debitoribus non tan-tum petentibus dies ad soluendum dandi sunt, sed et prorogandi, si res exigat: si qui tamen per contumaciam magis, quam quia non possint explicare pecuniam, differant solu-tionem, pignoribus captis compellendi sunt ad satisfaciendum ex forma, quam Cassio pro-consuli diuus Pius in haec uerba rescripsit: 'His, qui fatebuntur debere aut ex re iudicata necesse habebunt reddere, tempus ad soluendum detur, quod sufficere pro facultate cuiusque uidebitur: eorum, qui intra diem uel ab initio datum uel ex ea causa postea prorogatum sibi non reddiderint, pignora capi eaque, si intra duos menses non soluerint, uendantur: si quid ex pretiis supersit, reddatur ei, cuius pignora uendita erant'. @@&7Idem& libro tertio cognitionum. Cum prolatis constitutionibus contra eas pro-nuntiat iudex, eo quod non existimat causam, de qua iudicat, per eas iuuari, non uidetur contra constitutiones sententiam dedisse. ideoque ab eiusmodi sententia appellandum est: alioquin rei iudicatae stabitur. @@&7Idem& libro quinto cognitionum. Diuus Hadrianus, aditus per libellum a Iulio Tarentino et indicante eo falsis testimoniis, conspiratione aduersariorum testibus pecunia corruptis, religionem iudicis circumuentam esse, in integrum causam restituendam in haec uerba rescripsit: 'Exemplum libelli dati mihi a Iulio Tarentino mitti tibi iussi: tu, si tibi probauerit conspiratione aduersariorum et testibus pecunia corruptis oppressum se, et rem seuere uindica et, si qua a iudice tam malo exemplo circumscript[2o]2 iudicata sunt, in inte-grum restitue'. @@&7Licinnius Rufinus& libro tertio decimo regularum. Si uictum uel stratum inferri quis iudicato non patiatur, utilis in eum poenalis actio danda est uel, ut quidam putant, iniuriarum cum eo agi poterit. @@&7Papirius Iustus& constitutionum libro secundo. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt, quamquam sub obtentu nouorum instrumentorum restitui negotia minime oporteat, tamen in negotio publico ex causa permittere se huiusmodi instrumentis uti. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. Pomponius libro trigensimo septimo ad edictum scribit, si uni ex pluribus iudicibus de liberali causa cognoscenti de re non liqueat, ceteri autem consentiant, si is iurauerit sibi non liquere, eo quiescente ceteros, qui consentiant, sententiam proferre, quia, etsi dissentiret, plurium sententi[2a]2 optineret. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Tunc autem uniuersi iudices intelleguntur iudicare, cum omnes adsunt. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. Inter pares numero iudices si dissonae sententiae proferantur, [2in]2 liberalibus quidem causis, secundum quod a diuo Pio constitutum est, pro libertate statutum optinet, in aliis autem causis pro reo. quod et in iudiciis publicis optinere oportet. Si diuersis summis condemnent iudices, minimam spectan-dam esse Iulianus scribit. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. Duo ex tribus iudicibus uno ab-sente iudicare non possunt, quippe omnes iudicare iussi sunt. sed si adsit et contra sentiat, statur duorum sententiae: quid enim minus uerum est omnes iudicasse? @1 @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Commodis praemiorum, quae propter coronas sacras praestantur, condemnato placuit interdici et eam pecuniam iure pignoris in causam iudicati capi. @@&7Paulus& libro quart[2o]2 decimo quaestionum. Nesennius Apollinaris: si te do-naturum mihi delegauero creditori meo, an in solidum conueniendus sis? et si in solidum conueniendus, an diuersum putes, si non creditori meo, sed ei, cui donare uolebam, te delegauero? et quid de eo, qui pro muliere, cui donare uoleba[2t]2, marito eius dotem pro-miserit? respondit: nulla creditor exceptione summoueretur, licet is, qui ei delegatus est, poterit uti aduersus eum, cuius nomine promisit: cui similis est maritus, maxime si con-stante matrimonio petat. et sicut heres donatoris in solidum condemnatur et ipse fide-iussor, quem in donando adhibuit, ita et ei, cui non donauit, in solidum condemnatur. Fundum quis donauit: si non restituat, ut quiuis possessor damnandus est: si autem fun-dum restituit, fructuum nomine, si non eos consumpsit, in solidum condemnandus est: potuit enim non periclitari, si statim restituisset: si dolo desiit possi-dere, in litem iurabitur et tanti sequetur condemnatio. In solidum condemnatus do-nator actione iudicati, nisi in quantum facere potest, non tenetur beneficio constitutionis. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Paulus respondit rescindere quidem sententiam suam praecedentem praetorem non posse, reliqua autem, quae ad consequentiam quidem iam statutorum pertinent, priori tamen sententiae desunt, circa condemnandum reum uel absoluendum debere supplere, scilicet eodem die. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Paulus respondit eos, qui una sen-tentia in unam quantitatem condemnati sunt, pro portione uirili ex causa iudicati conue-niri, et si ex sententia aduersus tres dicta Titius portionem sibi competentem exsoluit, ex persona ceterorum ex eadem sententia conueniri eum non posse. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Ex contractu paterno actum est cum pupilla tutore auctore et condemnata est: postea tutores abstinuerunt eam bonis paternis et ita bona defuncti ad substitutum uel ad coheredes peruenerunt: quaeritur, an hi ex causa iudicati teneantur. rescripsit dandam in eos actionem, nisi culpa tutorum pupilla condemnata est. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Acta apud se habita, si partes consen-tiant et iudex hoc permiserit, potest iubere ea die circumduci, nisi uel negotium uel lis terminata est. De amplianda uel minuenda poena damnatorum post sententiam dictam sine principali auctoritate nihil est statuendum. Contra indefensos minores tutorem uel curatorem non habentes nulla sententia proferenda est. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Actorum uerba emendare tenore sententiae perseuerante non est prohibitum. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. De unoquoque negotio praesentibus omnibus, quos causa contingit, iudicari oportet: aliter enim iudicatum tantum inter prae-sentes tenet. Qui apud fiscum causam defendere saepius conuenti neglexerint, rebus iudi-catis subiciendi sunt. quod eo apparet, si saepe conuenti praesentiam suam facere noluerint. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Decreta a praetoribus Latine interponi debent. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Et exheredatum uel eum, qui se paterna hereditate abstinuit, nec ex ipsius contractu nisi id quod facere potest condemnandum. @1 quemadmodum autem facere posse credatur, uidendum est, utrum deducto omni aere alieno, ut is, qui ex donatione conuenitur, an ut maritus et patronus nullo deducto aere alieno. et indubitati iuris est ad similitudinem uiri et patroni eum detrahendum: pinguius enim donatori succurrere debemus quam ei, qui uerum debitum persoluere compellitur, @@&7Tryphoninus& libro duodecimo disputationum. ne liberalitate sua inops fieri periclitetur. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Si quis dolo fecerit, ut bona eius ueni-rent, in solidum tenetur. Si quis creditorem missum in possessionem rei seruandae causa non admiserit, si uenditor praestiterit creditori, quanti eius interfuerit, quaesitum est an debitor liberetur. et puto improbum esse eum, qui uelit iterum consequi quod accepit. @@&7Tryphoninus& libro duodecimo disputationum. Si rerum amotarum cum uiro agatur, quamquam uideatur ea quoque actio praecedentis societatis uitae causam habuisse, in solidum condemnari debet, quoniam ex male contractu et delicto oritur. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Contumacia eorum, qui ius dicenti non obtemperant, litis damno coercetur. Contumax est, qui tribus edictis propositis uel uno Ȫpro tribus, quod uulgo peremptorium appellatur, litteris euocatus praesentiam sui facere contemnet. Poenam contumacis non patitur, quem aduersa ualetudo uel maioris causae occupatio defendit. Contumaces non uidentur, nisi qui, cum oboedire deberent, non obse-quuntur, id est qui ad iurisdictionem eius, cui negant obsequi, pertinent. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Contra pupillum indefensum eumque, qui rei publicae causa abest, uel minorem uiginti quinque annis propositum peremptorium nihil momenti habet. Is, qui ad maius auditorium uocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non uidetur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Iudex posteaquam semel sententiam dixit, postea iudex esse desinit: et hoc iure utimur, ut iudex, qui semel uel pluris uel minoris condemnauit, amplius corrigere sententiam suam non possit: semel enim male seu bene officio functus est. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad edictum. Post rem iudicatam uel iureiurando decisam uel confessionem in iure factam nihil quaeritur post orationem diui Marci, quia in iure confessi pro iudicatis habentur. @@&7Idem& libro secundo disputationum. Quidam consulebat, an ualeret sententia a minore uiginti quinque annis iudice data. et aequissimum est tueri sententiam ab eo dictam, nisi minor decem et octo annis sit. certe si magistratum minor gerit, dicendum est iurisdictionem eius non improbari. et si forte ex consensu iudex minor datus sit scien-tibus his, qui in eum consentiebant, rectissime dicitur ualere sententiam. proinde si minor praetor, si consul ius dixerit sententiamue protulerit, ualebit: princeps enim, qui ei ma-gistratum dedit, omnia gerere decreuit. @1 @@&7Idem& libro septimo disputationum. Si, cum nulla sententia praecessisset, capta sunt et distracta pignora, possunt reuocari. @@&7Idem& libro quarto de omnibus tribunalibus. In summa sufficiet, si expres-serit iudex summam in sententia soluique iusserit uel praestari uel quo alio uerbo hoc significauerit. Amplius est rescriptum, etsi in sententia non sit summa adiecta, si tamen is qui petit summam expresserit et iudex ait: 'solue, quod petitum est' uel 'quantum pe-titum est', ualere sententiam. Qui sortis quidem condemnationem faciunt, de usuris autem ita pronuntiant 'usurae si quae competunt' uel 'quae competunt, ut praestentur', non recte pronuntiant: debent enim de usuris quoque cognoscere et certam facere condemnationem. Si quis ex edicto peremptorio post mortem sit condemnatus, non ualet sententia, quia morte rei peremptorium soluitur. ideoque, ut in re integra, de causa notio praestabitur et quod optimum patuerit, statuetur. @@&7Iulianus& libro quinto digestorum. Quaesitum est, cum alter ex litigatoribus febricitans discessisset et iudex absente eo pronuntiasset, an iure uideretur pronuntiasse. respondit: morbus sonticus etiam inuitis litigatoribus ac iudice diem differt. sonticus autem existimandus est, qui cuiusque rei agendae impedimento est. litiganti porro quid magis impedimento est, quam motus corporis contra naturam, quem febrem appellant? igitur si rei iudicandae tempore alter ex litigatoribus febrem habuit, res non uidetur iudi-cata. potest tamen dici esse aliquam et febrium differentiam: nam si quis sanus alias ac robustus tempore iudicandi leuissima febre correptus fuerit, aut si quis tam ueterem quar-tanam habeat, ut in ea omnibus negotiis superesse soleat, poterit dici morbum sonticum non habere. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto digestorum. In iudicati actione non prius ratio haberi debet eius, cui prior reus condemnatus fuerit. @@&7Alfenus Uarus& libro sexto digestorum a Paulo epitomatorum. Cum quaerebatur, iudex, si perperam iudicasset, an posset eodem die iterum iudicare, re-spondit non posse. @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Saepe constitutum est res inter alios iudicatas aliis non praeiudicare. quod tamen quandam distinctionem habet: nam sen-tentia inter alios dicta aliis quibusdam etiam scientibus obest, quibusdam uero, etiamsi contra ipsos iudicatum sit, nihil nocet. nam scientibus nihil praeiudicat, ueluti si ex duo-bus heredibus debitoris alter condemnatur: nam alteri integra defensio est, etiamsi cum coherede suo agi scierit. item si ex duobus petitoribus alter uictus adquieuerit, alterius petitioni non praeiudicatur: idque ita rescriptum est. scientibus sententia, quae inter alios data est, obest, cum quis de ea re, cuius actio uel defensio primum sibi competit, se-quent[2em]2 agere patiatur, ueluti si creditor experiri passus sit debitorem de proprietate pignoris, aut maritus socerum uel uxorem de proprietate rei in dote acceptae, aut pos-sessor uenditorem de proprietate rei emptae: et haec ita ex multis constitutionibus intel-legenda sunt. cur autem his quidem scientia nocet, superioribus uero non nocet, illa ratio est, quod qui scit coheredem suum agere, prohibere eum, quo minus uti uelit propria actione uel defensione utatur, non potest: is uero, qui priorem dominum defendere causam @1 patitur, ideo propter scientiam praescriptione rei quamuis inter alios iudicatae summouetur, quia ex uoluntate eius de iure, quod ex persona agentis habuit, iudicatum est. nam et si libertus meus me interueniente seruus uel libertus alterius iudicetur, mihi praeiudicatur. diuersa causa est, si fundum a te Titius petierit, quem ego quoque, sed non ex persona Titii ad me pertinere dico: nam quamuis contra Titium me sciente iudicatum sit, nullum tamen praeiudicium patior, quia neque ex eo iure, quo Titius uictus est, uindico, neque potui Titio intercedere, quo minus iure suo utatur, sicuti et de coherede supra diximus. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quinto digestorum. Ne-gotiorum gestorum condemnatus appellauit et diu negotium tractum est: quaesitum est ap-pellatione eius iniusta pronuntiata, an, quo tardius iudicatum sit, usurae pecuniae in con-demnatum deductae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae proponentur dandam utilem actionem. @@@@{1DE CONFESSIS}1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Confessus pro iudicato est, qui quodammodo sua sententia damnatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Non fatetur qui errat, nisi ius ignorauit. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Iulianus ait confessum certum se debere legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset et si iam a natura recessit, ita tamen, ut in aestimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato habetur. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Plautium. Si is, cum quo lege Aquilia agitur, confessus est seruum occidisse, licet non occiderit, si tamen occisus sit homo, ex con-fesso tenetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Qui Stichum debere se con-fessus est, siue mortuus iam Stichus erat siue post litis contestationem decesserit, con-demnandus est. @@&7Ulpianus& libro quinto de omnibus tribunalibus. Certum confessus pro iudi-cato erit, incertum non erit. Si quis incertum confiteatur uel corpus sit confessus Stichum uel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem confessus est, ut certam quantitatem fateatur. Sed et si fundum uindicem meum esse tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum esset. et si alia quacumque actione ciuili uel honoraria uel interdicto exhibitorio uel resti-tutorio uel prohibitorio dum quis conuenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus sub-sequi praetorem uoluntatem orationis diui Marci debere et omne omnino, quod quis con-fessus est, pro iudicato habere. dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis aestimabitur. Si quis absente aduersario confessus sit, uidendum, numquid non debeat pro iudicato ha-ber[2i]2, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari. certe procuratorem, tutorem curatoremue praesentem esse sufficit. Sed an et ipsos procuratores Ȫuel tutores uel curatores fateri sufficiat, uideamus: et non puto sufficere. In pupillo tutoris @1 auctoritatem exigimus. @8 Minorem a confessione sua restituemus. @8 Confessi utique post con-fessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Cum fideicommissum peteretur, heres confessus est debere: arbiter ad restituendum datus comperit nihil deberi: quaesitum est, an possit absoluere. respondi posse interesse, qua ex causa nihil debeatur. nam si ob id, quod nullum fideicommissum fuerit, non debere eum absoluer[2e]2: si uero quia testator forte soluendo non erat aut quod heres omne solutum esse apud praetorem dixerat et, cum controuersia et conputatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, saluo officio eum absolu-turum: has enim partes eius esse, ut, si in computatione nihil inueniatur, possit absoluere. sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet, ut absoluatur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Non omnimodo confessus condemnari debet rei nomine, quae, an in rerum natura esset, incertum sit. @@@@{1DE CESSIONE BONORUM}1 @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Creditori, qui ob resti-tutionem aedificiorum crediderit, priuilegium exigendi datur. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. In personalibus actio-nibus qui postea quidem contraxerunt, uerum ut pecunia eorum ad priores creditores per-ueniat, in locum eorum succedunt. @@&7Idem& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Is, qui bonis cessit, ante rerum uenditionem utique bonis suis non caret: quare si paratus fuerit se defendere, bona eius non ueneunt. @@&7Idem& libro quinquagensimo nono ad edictum. Is qui bonis cessit si quid postea adquisierit, in quantum facere potest conuenitur. Sabinus et Cassius putabant eum qui bonis cessit ne quidem ab aliis, quibus debet, posse inquietari. @@&7Paulus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Quem paenitet bonis cessisse, potest defendendo se consequi, ne bona eius ueneant. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quarto ad edictum. Qui bonis suis cessit, si modicum aliquid post bona sua uendita adquisiuit, iterum bona eius non ueneunt. unde ergo modum hunc aestimabimus, utrum ex quantitate eius quod adquisitum est an uero ex qualitate? et putem ex quantitate id aestimandum esse eius quod quaesiit, dummodo illud sciamus, si quid misericordiae causa ei fuerit relictum, puta menstruum uel annuum alimentorum nomine, non oportere propter hoc bona eius iterato uenundari: nec enim fraudandus est alimentis cottidianis. idem et si usus fructus ei sit concessus uel legatus, ex quo tantum percipitur, quantum ei alimentorum nomine satis est. @@&7Modestinus& libro secundo pandectarum. Si debitoris bona uenierint, postulan-tibus creditoribus permittitur rursum eiusdem debitoris bona distrahi, donec suum conse-quantur, si tales tamen facultates adquisitae sunt debitori, quibus praetor moueri possit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto [2ad edictum]2. Qui cedit bonis, antequam debi-tum adgnoscat, condemnetur uel in ius confiteatur, audiri non debet. @1 @@&7Marcianus& libro quinto decimo institutionum. Bonis cedi non tantum in iure, sed etiam extra ius potest. et sufficit et per nuntium uel per epistulam id declarari. @@@@{1QUIBUS EX CAUSIS IN POSSESSIONEM EATUR}1 @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Tres fere causae sunt, ex quibus in possessionem mitti solet: rei seruandae causa, item legatorum seruandorum gratia et uen-tris nomine. damni enim infecti nomine si non caueatur, non in uniuersorum nomine fit missio, sed rei tantum, de qua damnum timetur. @@&7Idem& libro quinto ad edictum. Praetor ait: 'in bona eius, qui iudicio sistendi causa fideiussorem dedit, si neque potestatem sui faciet neque defenderetur, iri iubebo'. Po-testatem autem sui non facit, qui id agit, ne aduersarius eius copiam sui habeat: ergo latitantis bona iubet possideri. Quid si non latitet, sed absens non defendatur? nonne uidetur potestatem sui non facere? Defendi autem uidetur, qui per absentiam suam in nullo deteriorem causam aduersarii faciat. Haec uerba 'defenderetur' $PARATATIKW=S3& scripta sunt, ut neque sufficiat umquam defendisse, si non duret defensio, neque obsit, si nunc offeratur. @@&7Idem& libro quinquagensimo nono ad edictum. Apud Iulianum quaeritur, si communem rem cum Titio pater pupilli habuerit et communi diuidundo iudicio pupillus non defendatur nihilque erit, cuius nomine propter personam patris condemnatio fieri de-beat: utrum uenire bona patris oporteat an uero rei seruandae causa possideantur. et ait Iulianus, si quidem pater aliquos fructus percepit aut fecerit rem deteriorem, bona eius uenire possunt: si uero nihil sit, propter quod patris bona ueneant, pupilli possideri. Mar-cellus autem notat perquam iniquum esse eum, qui nihil cum pupillo contraxit, expectare eius pubertatem. quae sententia habet rationem: ideoque cum contractus ex persona patris descendat, dicendum erit non esse exspectandam pupilli pubertatem. Contractum cum pu-pillo potest dici et si cum seruo eius contractum sit: competit enim aduersus eum de pe-culio actio. unde probandum est ex omnibus causis, ex quibus aduersus pupillum actio datur, hoc idem seruandum. et facilius erit hoc probandum in seruo, qui in rem domini uertit aut iussu eius aut si institoria cum eo agi possit. Ego puto: et si cum tutore eius contractum est, ex qua causa actio in pupillum datur, magis est, ut edicto locus sit, quasi cum eo contractum sit. Si pupillus heres extiterit alicui exque ea causa legata de-beat, uidendum est, an huic edicto locus sit: magisque est, ut Marcellus scribit, etiam pupilli posse bona possideri esseque in arbitrio hereditariorum creditorum, quid potius eli-gant: etenim uidetur impubes contrahere, cum adiit hereditatem. @@&7Paulus& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Sed et is, qui miscuit se, contrahere uidetur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Haec autem locum habent, quotiens pupillus non defendatur a quocumque, siue a tutore uel curatore, siue habeat tutorem pupillus siue non habeat: ceterum si existat aliquis, qui defendere sit paratus, cessabit rei seruandae causa possessio. Non defendi pupillum constare debet liquereque praetori, ut sic permittat bonorum possessionem. hoc autem constare debet sic: euocandi @1 sunt ad praetorem tutores pupilli, ut defenda[2n]2t: si autem non hab[2e]2t tutores, requirendi cognati uel adfines et si qui alii forte sunt, quos uerisimile est defensionem pupilli pupillae non omissuros uel propter necessitudinem uel propter caritatem uel qua alia ratione: liberti etiam si qui sunt idonei, euocandi exquirendaque defensio. si aut negent se defendere aut non negent, sed taceant, tunc praetor possessionem dabit, tamdiu scilicet, quoad non de-fendatur: si defendi coeperit pupillus uel pupilla, desinet possideri. idem est et in furioso. Ait Praetor: 'si is pupillus in suam tutelam uenerit eaue pupilla uiripotens fuerit et recte defendetur: eos, qui bona possident, de possessione decedere iubebo'. Recte defendi quid sit, uideamus, utrum tantum copiam sui facere et ad suscipiendum iudicium paratum ess[2e]2 an uero et satisdare omnimodo. et quidem non solum ipsis se defendere uolentibus hoc edictum scriptum est, sed in rem: et 'recte defendetur' hoc est uel a se uel ab alio quo-cumque. sed si alius defendat, erit necessaria satisdatio, si ipse, non puto necessariam satisdationem. ergo oblata defensione deici poterit interdicto reddito. @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. In possessionem mitti solet creditor et si sub condicione ei pecunia promissa sit. Cum dicitur: 'et eius, cuius bona possessa sunt a creditoribus, ueneant, praeterquam pupilli et eius, qui rei publicae causa sine dolo malo afuit', intellegimus eius, qui dolo malo afuerit, posse uenire. Si ab hosti-bus quis captus sit, creditores eius in possessionem mittendi sunt, ut tamen non statim bonorum uenditio permittatur, sed interim bonis curator detur. Ȫ@@&7Ulpianus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Fulcinius existi-mat creditores rei seruandae causa missos in possessionem ex his rebus ali non debere. Praetor ait: 'Qui fraudationis causa latitabit, si boni uiri arbitratu non defendetur, eius bona possideri uendique iubebo'. Cum hoc edictum locum habeat, non sufficit latitare, sed et necesse est fraudationis causa id fieri: neque quod fraudationis causa sine latitatione fit, satis est ad possessionem et uenditionem, sed oportet fraudationis causa latitare. et est frequentissima haec causa possessionis: nam in usu latitantium bona pos-sidentur. Si quis possederit bona alicuius quasi latitantis, qui non latitabat, et uendiderit, consequens erit dicere uenditionem bonorum secutam nullius momenti esse. Quid sit autem latitare, uideamus. latitare est non, ut Cicero definit, turpis occultatio sui: potest enim quis latitare non turpi d[2e]2 causa, ueluti qui tyranni crudelitatem timet aut uim hostium aut domesticas seditiones. Sed is, qui fraudationis causa latitet, non tamen propter creditores, etsi haec latitatio creditores fraudet, in ea tamen erit causa, ne hinc possideri bona eius possint, quia non hoc animo latitet, ut fraudet creditores: animus enim latitantis quaeritur, quo animo latitet, ut fraudet creditores an alia ex causa. Quid ergo, si duas causas lati-tandi habuit uel plures, inter quas etiam fraudandi creditores? an uenditio recte procedat? et puto probandum, si plures causae sint latitationis, inter quas est et fraudationis causa, nocere debere posseque hinc bona uendi. Quid si aduersus quosdam occultare se consilium non est, aduersus quosdam est, quid dicemus? et rectissime Pomponius scribit non ad-uersus omnes latitationem exigendam, sed aduersus eum, quem quis decipere et fraudare latitatione destinat. utrum ergo omnes bona eius uendere possunt, quia latitat, hoc est etiam hi, aduersus quos non latitat, quia uerum est eum latitare, an uero is solus, ad-uersus quem latitat? et quidem uerum est eum latitare et fraudationis causa latitare, etsi @1 non aduersus me latitet: sed illud spectandum Pomponius putat, an aduersus me, eumque solum posse hinc uenditionem impetrare, aduersus quem latitetur. Latitare autem est cum tractu aliquo latere, quemadmodum factitare frequenter facere. Adeo autem latitatio ani-mum et affectum occultantis [2s]2e desiderat, ut recte dictum sit furiosum hinc uenditionem pati non posse, quia non se occultat, qui suus non est. Plane si non defendatur furiosus, curatorem ei dandum, aut bona eius ut possideantur, nominatim permittendum est. Labeo autem scribit, si non inueniatur curator uel defensor furiosi, sed et si curator datus eum non defendat, tunc remouendum eum et oportere praetorem dare curatorem aliquem ex creditoribus, ut non amplius, quam necesse est, ex bonis furiosi ueneat: eaque seruanda Labeo ait, quae solent seruari, cum uenter in possessionem mittitur. Plane interdum bona eius causa cognita uendenda erunt, si urgueat aes alienum et dilatio damnum sit allatura creditoribus, ita autem uendenda, ut quod supersit, furioso detur, quia hominis eius status et habitus a pupilli condicione non multum abhorret: quod quidem non est sine ratione. Idemque et in prodigo dicendum est ceterisque, qui curatorum ope iuuantur: nec enim quisquam proprie latitare eos dixerit. Illud sciendum est posse quem in eadem ciuitate esse et latitare, et in alia ciuitate et non latitare. etenim qui in alia ciuitate sit copiamque sui faciat in publico ibique pareat, an latitet, uideamus. et hodie hoc iure utimur, ut siue quis eodem loci agat siue peregre agat, si tamen occursum creditoris euitet, latitare ui-deatur. denique eum quoque, qui in foro eodem agat, si circa columnas aut stationes se occultet, uideri latitare ueteres responderunt, et posse quem aduersus alterum latitare, ad-uersus alterum non. constat autem, ut ipse eius possit bona uendere, aduersus quem la-titat. Si in diem uel sub condicione debitor latitet, antequam dies uel condicio ueniat, non possunt bona eius uenire: quid enim interest, debitor quis non sit an nondum conueniri possit? nam et si non sit debitor, idem dicemus. idem erit dicendum et si quis habeat quidem actionem, sed talem, quae per exceptionem repellitur. Si quis actione de peculio filii uel serui nomine conueniri possit, si latitet, eo iure utimur, ut pos-sint bona eius possideri et uenire, tametsi nihil fuerit in peculio, quia esse potest et rei iudicatae tempus spectamus, utrum sit an non sit, et quod teneat actio, etiam si nihil in peculio fuerit. Item uideamus, si quis aduersus in rem actionem latitet, an bona eius possideri uenumque dari possint. extat Neratii sententia existimantis bona esse uendenda: et hoc rescripto Hadriani continetur, quo iure utimur. Celsus autem Sexto respondit, si fundum, quem petere uolo, Titius possideat neque absens defendatur, commodius se existi-mare in fundi possessionem mittendum quam bona eius possideri. hoc adnotandum est Celsum consultum non de latitante, sed de absente. Idem Celsus existimat, si is, a quo hereditatem petere uelim, latitat, commodissime fieri posse, ut in possessionem mittar rerum, quas pro herede uel pro possessore possidet: sed si dolo fecit, quo minus possideret, bona eius possidenda et uendenda sunt. Diuus quoque Pius in persona eius, qui hereditatem possidens copiam sui non faciebat, rescripsit in possessionem rerum hereditariarum aduer-sarium inducendum: in quo rescript[2o]2 et fructum percipere iussit eum, qui per nimiam contumaciam possessoris hereditatis, ut lucro eius cedat, in possessionem inductus est re-rum hereditariarum. @@&7Idem& libro sexagensimo ad edictum. Si diu incertum sit, heres extaturus nec- @1 ne sit, causa cognita permitti oportebit bona rei seruandae causa possidere, et, si ita res urgueat uel condicio bon[2or]2um, etiam hoc erit concedendum, ut curator constituatur @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. unus ex creditoribus. Si alter ex heredibus intra tempora sibi praestituta deliberet adire hereditatem, alter uero neget se aditurum, uidendum est, quid creditoribus agendum sit. et placet interim eos in possessionem mittendos custodiae causa, donec appareat, is qui deliberat utrum adgnoscat partem suam an non adgnoscat. @@&7Ulpianus& libro octagensimo primo ad edictum. Si pupillus praesens sit, tu-torem autem non habeat, pro absente habendus est. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Si filio familias legatum uel fideicommis-sum sub condicione relictum sit, dicendum est tam ipsum quam patrem in possessionem mittendos esse, quia ambo spem commodi habent. @@&7Pomponius& libro uicensimo tertio ad Quintum Mucium. Cum legatorum uel fideicommissi seruandi causa, uel quia damni infecti nobis non caueatur, bona possidere praetor permittit, uel uentris nomine in possessionem nos mittit, non possidemus, sed magis custodiam rerum et obseruationem nobis concedit. @@&7Papinianus& libro quarto decimo responsorum. Ad cognitionem imperatorum a praeside prouinciae remissus etsi in ceteris litibus Romae defendere se non cogitur, tamen in prouincia defendendus est: nam et exilio temporario puniti, si defensor non existat, bona ueneunt. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Si quis creditorem prohibuerit bona debitoris ingredi, datur in eum actio, quanti ea res sit. Sed et si quis legatorum seruan-dorum causa missus in possessionem admissus non est, si legati condicio pendeat, licet possit deficere, aestimatur tamen id quod legatum est, quia interest eius cautum habere. Creditore autem condicionalis in possessionem non mittitur, quia is mittitur, qui potest bona ex edicto uendere. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Is, qui rem permutatam accepit, emptori similis est: item is, qui rem in solutum accepit uel qui lite aestimata retinuit uel ex causa stipulationis non ob liberalitatem est consecutus. @@@@{1DE REBUS AUCTORITATE IUDICIS POSSIDENDIS SEU @@@@UENDUNDIS}1 @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Uenire bona ibi Ȫoportet, ubi quisque defendi debet, id est @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. ubi domicilium habet, @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. aut ubi quisque con-traxerit. contractum autem non utique eo loco intellegitur, quo negotium gestum sit, sed quo soluenda est pecunia. @@&7Paulus& libro quinquagesimo septimo ad edictum. Si seruus sub condicione heres institutus sit aut dubium sit, an is heres liberque futurus sit, non est iniquum postulantibus creditoribus ita decerni, ut, si ante certum tempus is heres non extiterit, @1 perinde omnia obseruentur, ac si is heres ita institutus non esset: quod plerumque acci-deret, si sub condicione dandae alicui pecuniae heres institutus sit nec dies adpositus sit. sed hoc quantum ad bona ita obseruandum: ceterum libertas ei quandoque competet et a praetore conseruanda est, etiamsi certum sit neque heredem neque bonorum possessorem futurum. si quis tamen heredem se spondendo uel actiones patiendo defunctum defendat, bona defuncti uenire non poterunt. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo ad edictum. Si minor uiginti quinque annis, qui habet curatores, a curatoribus non defendatur nec alium defensorem inueniat, bonorum uenditionem patitur, etsi non latitet, licet non fraudationis causa latitare uidetur, qui sui non est idoneus defensor. @@&7Paulus& libro quinquagesimo octauo ad edictum. Si non expedierit pupillo hereditatem parentis retinere, praetor bona defuncti uenire permittit, ut quod superauerit pupillo restituatur. Si pupillus, antequam abstineret, aliquid gesserit, seruandum est, utique si bona fide gessit. Quid ergo, si quibusdam creditoribus soluit, deinde bona ue-nierint? si quaeratur, an repetitio sit, ex causa id statuendum Iulianus ait, ne alterius aut neglegentia aut cupiditas huic, qui diligens fuit, noceat. quod si utroque instante tibi gratificatus tutor soluit, aequum esse aut prius eandem portionem mihi quaeri aut com-municandum quod accepisti: et hoc Iulianus ait. apparet autem loqui eum, si ex bonis paternis solutum sit. quid ergo, si aliunde pupillus soluerit? reddi ei debebit nec ne? et utrum a creditore an ex hereditate? Scaeuola noster ait, si aliquid sit in bonis, dedu-cendum ex hereditate solidum exemplo eius, qui gessit negotia: sed si nihil sit in bonis, non esse iniquum aduersus creditorem dandam repetitionem quasi indebiti soluti. @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Hereditarium aes alie-num intellegitur etiam id, de quo cum defuncto agi non potuit, ueluti quod is cum more-retur daturum se promisisset, item quod is, qui pro defuncto fideiussit, post mortem eius soluit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo primo ad edictum. In uenditionem bonorum etiam usus fructus uenit, quia appellatione domini fructuarius quoque continetur. Si quis fructus ex praedio debitoris capi poterit, hunc creditor, qui in possessionem praedii missus est, uendere uel locare debet: sed hoc ita demum, si ante [2ne]2que uenierit neque locatus erit. nam si iam a debitore uel locatus erat uel uenierat, seruabit praetor uenditionem et locationem a debitore factam, etsi minoris distractum est uel locatum, nisi si in fraudem creditorum hoc fiat: tunc enim praetor arbitrium dat creditoribus, ut ex integro locationem uel uenditionem faciant. De ceterarum quoque rerum fructibus idem erit dicendum, ut, si qui locari possint, locentur, puta mercedes seruorum uel iumentorum ceterorumque, quae possunt locari. De tempore locationis nihil praetor locutus est et ideo liberum ar-bitrium creditoribus datum uidetur, quanto tempore locent, quemadmodum illud est in arbitrio eorum, uendant uel locent, scilicet sine dolo malo: ex culpa autem rei non fiunt. Si unus sit, qui possideat bona, expeditum erit de locatione: quod si non unus, sed plures sint, quis eorum debeat locare uel uendere, quaeritur. et si quidem conuenit inter eos, expeditissimum est: nam et omnes possunt locare et uni hoc negotium dare: si uero non conuenit, tunc dicendum est praetorem causa cognita eligere debere, qui locet uel uendat. @1 @@&7Idem& libro sexagensimo secundo ad edictum. Praetor ait: 'Si quis, cum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat: siue, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei non praestabitur: siue dolo malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo'. Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quaecumque ex re debitoris peruenerunt, intelle-gendum est. et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso uel alio casu poenam consecutus est? nam eam poenam, quam consecutus est, praestare debet. Quod ait praetor 'siue quod impensae nomine sine dolo fecit, ei non praestabitur', hoc eo spectat, ut, si quid ipse erogauit creditor, si modo sine dolo malo erogauit, hoc ei prae-stetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitor[2i]2. His uerbis 'ad quem ea res pertinet' etiam curator bonis distrahendis datus continebitur et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius ueneant. et ipsi itaque creditori aduersus hos dabitur actio, quos enumerauimus, siue quid in fructibus percipiendis erogauit siue in fa-milia alenda curandaue praediis fulciendis uel reficiendis uel damno infecto promittendo uel seruo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere: quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum [2non]2 debere. Generaliter etiam di-cendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest quam si socius commune aedi-ficium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse uidetur. Est praeterea quaesitum, si deteriora praedia facta fuerint sine dolo malo creditoris uel iura eorum amissa uel aedificia diruta uel exusta, item familiae pecorumque acta cura non sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur. et apparet eum non teneri, quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non tantum dolum malum, uerum culpam quoque debet. eadem causa est cura-toris bonorum: nam et is tenetur ut creditores. In eum quoque, qui neque locauit fructum praedii neque uendidit, in factum actionem dat praetor et in hoc condemnabitur, quanto minus propter hoc perceptum est, quia neque uendidit neque locauit. ceterum si tantum perceptum est, quantum perciperetur, si locatus uel distractus fructus esset, nihil ei im-putabitur. praestat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit uel ipse uel iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur cre-ditori, cur in possessionem non uenerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum uoluntarium et suum potius negotium creditor gerat. aestimatio autem fit, quantum inter-est eius qui experitur. Hae actiones neque temporariae sunt et tam heredibus quam in heredes dabuntur ceterosque successores. Si possessionis causa deterior facta esse dicetur dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quae neque post annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenaeque nomine concipiatur, @@&7Paulus& libro quinquagensimo nono ad edictum. nisi quatenus ad eum per-eunit. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo secundo ad edictum. Heredi autem dabitur, quia et rei continet persecutionem. @@&7Paulus& libro quinquagesimo nono ad edictum. Cum unus ex creditoribus postulat in bona debitoris se mitti, quaeritur, utrum solus is qui petit possidere potest, an, cum unus petit et praetor permisit, omnibus creditoribus aditus sit. et commodius dicitur, cum praetor permiserit, non tam personae solius petentis, quam creditoribus et in @1 rem permissum uideri: quod et Labeo putat. nec uidebitur libera persona adquirere alii, quia nec sibi quicquam adquirit, cui praetor permittit, sed aliquid ex ordine facit: et ideo Ȫceteris quoque prodest. plane si is postulauerit, qui creditor non est, minime dicendum est uel eum, qui creditor est, possidere posse, quia nihil egit talis postulatio: aliter atque si creditor, cui permissum est possidere, postea recepit debitum suum: ceteri enim poterunt peragere bonorum uenditionem. Is, qui possidere iubetur, eo loco iussus uidetur, cuius cura ad iubentem pertinet. Si propter naturam rei (ueluti si praedium inundatum sit) aut propter latronum potentiam non potest possidere, recte dicitur non esse quod pos-sideatur. @@&7Gaius& libro uicesimo tertio ad edictum prouinciale. Quamuis possessa non sint bona, quia forte nihil fuerit, quod possideatur, aut sine controuersia non possideatur creditor qui in possessionem missus est, perinde habetur, ac si etiam possessa bona fuissent. @@&7Paulus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Creditore in possessionem rerum debitoris misso curator constitui debet, si quaedam actiones periturae sunt. Datur in creditorem actio, qui in possessionem missus est, de eo quod ex bonis debitoris ad eum peruenit: si nondum sit aliquid consecutus, actiones suas praestabit. datur autem in factum actio aduersus eum et omne, quod in actionem negotiorum gestorum ueniret, si posset agi, restituendum a creditore. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo secundo ad edictum. Cum plures creditores in possessionem rerum debitoris mittantur, n[2e]2 corrumpantur rationes, uni hoc negotium a cre-ditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit. ego puto creditoribus in-strumentorum etiam $A)NAGRAFH\N& facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum, sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inuentarium faciant: quod etiam uni-uersorum facere eis erit permittendum. praeterea nonnumquam praetor causa cognita etiam describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa interueniat. Utrum semel an etiam saepius recognitio et dispunctio concedenda sit credi-toribus, uideamus. et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen, inquit, iurauerit non calumniae causa se postulare neque habere quae dispunxerit, iterum ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis. @@&7Gaius& libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale. Cum bona ueneunt de-bitoris, in comparation[2e]2 extranei et eius, qui creditor cognatusue sit, potior habetur cre-ditor cognatusue, magis tamen creditor quam cognatus, et inter creditores potior is, cui maior pecunia debebitur. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. Quaesitum est, utrum ita de-mum priuilegium habet funeraria, si is cuius bona ueneunt funeratus sit, an etiam si pro-ponas alium esse funeratum. et hoc iure utimur, ut quicumque sit funeratus, id est siue is, cuius de bonis agitur, siue quid is debuit, quod reddere eum, si uiueret, funeraria actione cogi oporteret, priuilegio locus sit paruique referre dicamus, qua actione hic sumptus repetatur, funeraria an familiae erciscundae an qua alia, dummodo sumptus funeris causa factus sit. quacumque igitur actione ob funeris sumptum utatur, etiam funerariam ei com-petere. quare si in stipulatum funeris inpensa deducta est, dicendum est locum esse priui- @1 legio, si modo quis non abiciendi priuilegii causa stipulatus est. Si sponsa dedit dotem et nuptiis renuntiatum est, tametsi ipsa dotem condicit, tamen aequum est hanc ad priuilegium admitti, licet nullum matrimonium contractum est: idem puto dicendum etiam, si minor duodecim annis in domum quasi uxor deducta sit, licet nondum uxor sit: @@&7Paulus& libro sexagesimo ad edictum. (interest enim rei publicae et hanc solidum consequi, ut aetate permittente nubere possit) @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. dabimusque ex his causis ipsi mulieri priuilegium. Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, priuilegio locum esse manifestum est: nec interest, ipse debeat qui gessit siue heres eius ceterique successores. ipse autem pupillus habet priuilegium, sed eius successores non habent. sed aequissimum erit ceteros quoque, quibus curatores quasi debilibus uel prodigis dantur, @@&7Paulus& libro sexagesimo ad edictum. uel surdo muto, @@&7Gaius& libro uicessimo quarto ad edictum prouinciale. uel fatuo @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. idem priuilegium competere. Sed si bonis curator datus sit uel absentis uel ab hostibus capti uel dum deliberant scripti heredes de adeunda hereditate, non oportebit priuilegium dari: non enim in eadem causa est. @@&7Paulus& libro sexagesimo ad edictum. Si negotium impu-beris aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis eius uenditis priuilegium pupillo con-seruari: et ita accepi. @@&7Ulpianus& libro sexagesimo tertio ad edictum. Si uentri curator datus sit nec partus editus, priuilegium cessabit. Diuus Marcus ita edixit: Creditor, qui ob restitutionem 'aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, priuilegium exigendi habebit'. quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministrauit. In bonis mensularii uendundis post priuilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt. sed enim qui de-positis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere. si tamen nummi exstent, uindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui uindicat ante priuilegia. Eorum ratio prior est creditorum, quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit. peruenisse autem quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad priuilegiarios an uero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta creditori priuilegiario numerata est? quod quidem potest benigne dici, si modo non post aliquod interuallum id factum sit. @@&7Idem& libro sexagesimo quarto ad edictum. Ait praetor: 'Quod postea con-tractum erit, quam is, cuius bona uenierint, consilium receperit fraudare, sciente eo qui contraxerit, ne actio eo nomine detur'. @@&7Paulus& libro sexto decimo breuis edicti. Qui in nauem exstruendam uel in-struendam credidit uel etiam emendam, priuilegium habet. @@&7Ulpianus& libro primo de officio consulis. Si magistratus fideicommissi ser-uandi causa in possessionem miserint, dare arbitrum possunt ad ea distrahenda, quae mora deteriora futura sunt, ita ut pretium ex his redactum apud fideicommissarium in causa de-positi sit, donec de fideicommisso quod ei debetur constet. @@&7Iauolenus& libro primo epistularum. Pater familias impuberi filio, si ante pubertatem decessisset, substituit heredem: is filius paterna hereditate se abstinuit ideoque @1 bona patris uenierunt: postea filio hereditas obuenit, qua adita decessit. quaero, cum praetor in ipsum pupillum, quamuis postea hereditas obuenisset, creditoribus tamen patris actionem non daret, an in substitutum creditoribus patris danda sit actio, cum ex bonis paternis, quae scilicet ad creditores missos [2in]2 bona pertinent, nihil adquirat et cum credi-tores nihil iuris in bonis pupilli habuerint eorumque nihil interfuerit, adiretur necne pupilli hereditas, cum ea bona omissa a substituto hereditate ad creditores non pertinebant. me illud maxime mouet, quod praeceptoribus tuis placet unum esse testamentum. respondit: quod praetor filio, qui a paterna hereditate se abstinet, praestat, ne bonis patris eius uen-ditis in eum actio detur, tametsi postea ei hereditas obuenit, creditoribus non reddat, idem in substituto filio herede seruandum non est, quoniam filii pudori parcitur, ut potius patris quam eius bona ueneant, itaque in id, quod postea ei obuenit, actio creditoribus denegatur, quia id ex aduenticio adquisitum est, non per patrem ad eum peruenit. at cum substitutus filio hereditatem adiit, postquam pupillus se paternae miscuerit hereditati, tunc hereditas et patris et filii una est et in omni aere alieno, quod aut patris aut filii fuerit, etiam in-Ȫuitus heres obligatur: et quemadmodum liberum ei non est obligationem, ut non omni-modo, si non defenditur, ipsius bona ueneant, ita ne separare quidem aes alienum patris et filii poterit: quo casu efficietur, ut creditoribus in eum actio dari debeat. quod si sub-stitutus heres hereditatem non adierit, creditoribus patris in id, quod pupillus reliquit, actio dari non debet, quoniam neque pupilli bona uenire debent propter aes alienum patris neque in bonis patris est quod pupillus adquisiit. @@&7Paulus& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. Fufidius refert statuas in publico positas bonis distractis eius, cuius in honorem positae sunt, non esse emptoris bonorum eius, sed aut publicas, si ornandi municipii causa positae sint, aut eius, cuius in honorem positae sint: et nullo modo eas detrahi posse. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt eos, qui bona sua negant iure uenisse, praeiudicio experiri debere et frusta principem desiderare rescindi uenditionem. @@&7Ulpianus& libro secundo de omnibus tribunalibus. Si creditores heredem suspectum putent, satisdationem exigere possunt pro suo debito reddendo. cuius rei gratia cognoscere praetorem oportet nec statim eum satisdationis necessitati subicere debet, nisi causa cognita constiterit prospici debere his, qui suspectum eum postulauerunt. Sed suspectu[2s]2 heres non isdem modis, quibus suspectus tutor aestimatur: siquidem tutorem non facultates, sed fraudulenta in rebus pupillaribus [2et]2 callida conuersatio suspectum com-mendet, heredem uero solae facultates. Plane in recenti aditae hereditatis audiendi erunt, qui suspectum postulant: ceterum si probentur passi eum in hereditate morari nec quic-quam possint obicere criminis quasi dolose uersato eo, non debebit post multum temporis ad hanc necessitatem compelli. Quod si suspectus satisdare iussus decreto praetoris non obtemperauerit, tunc bona hereditatis possider[2i]2 uenumque dari ex edicto suo permittere iubebit. Plane si doceatur nihil ex bonis alienasse nec sit quod ei iuste praeter pauper-tatem obiciatur, contentus esse praetor debet, ut iubeat eum nihil minuere. Quod si nec inopia laborantem eum creditores ostendere potuerint, iniuriarum actione ei tenebuntur. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Priuilegia non ex tem- @1 pore aestimantur, sed ex causa, et si eiusdem tituli fuerunt, concurrunt, licet diuersitates temporis in his fuerint. @@&7Ulpianus& libro tertio regularum. Si pupillus ex contractu suo non defen-datur ideoque bona eius creditores possidere coeperint, deminutio ex his bonis fieri debet uescendi pupilli causa. Defendere debitorem sicut ante, quam bona eius possiderentur, licet, ita post bonorum quoque possessionem eius, siue ipse sui, siue alius defensionem eius suscipiat, debet satisdare, ut satisdatione interposita iudicium accipiatur et a posses-sione discedatur. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Quod quis nauis fabricandae uel emen-dae uel armandae uel instruendae causa uel quoque modo crediderit uel ob nauem uen-ditam petat, habet priuilegium post fiscum. @@&7Idem& libro singulari ad formulam hypothecariam. Eum, qui in possessionem missus sit eius, qui rei publicae causa afuit, si apparuerit eum dolo molo rei publicae causa abesse, iure in possessione esse placet, donec solidum soluatur: eum autem, qui rerum eius, qui sine dolo malo rei publicae causa afuit, in possessionem missus sit, pignus non contrahere et ideo discedere oportere de possessione. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo quinto ad Sabinum. Eum, qui circa columnas se occultet, ut creditorem euitet, latitare placet: nam et eum, qui recedit, hoc est [2qui]2 supterfugit, ne secum aliqua actio moueatur, latitare placet: tam et qui urbe profugit, utique fraudandi causa: nec enim interest, quod attinet ad latitandum, utrum quis pro-fugerit an uero Romae agens copiam sui non facit. @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Antiochensium Coelae Syriae ciuitati, quod lege sua priuilegium in bonis defuncti debitoris accepit, ius persequendi pignoris durare constitit. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Bonis uenditis excipiuntur con-cubina et liberi naturales. Res publica creditrix omnibus chirographariis creditoribus praefertur. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Pupillus si non defendatur, in pos-sessione creditoribus constitutis minoribus, ex his usque ad pubertatem alimenta prae-standa sunt. Eius, qui ab hostibus captus est, bona uenire non possunt, quam-diu reuertatur. @@@@{1DE SEPARATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quarto ad edictum. Sciendum est separationem solere impetrari decreto praetoris. Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: ut puta debitorem quis Seium habuit: hic decessit: heres ei extitit Titius: hic non est sol- @1 uendo: patitur bonorum uenditionem: creditores Seii dicunt bona Seii sufficere sibi, credi-tores Titii contentos esse debere bonis Titii et sic quasi duorum fieri bonorum uenditio-nem. fieri enim potest, ut Seius quidem soluendo fuerit potueritque satis creditoribus suis uel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtis-que creditoribus Titii minus sint consecuturi, quia ille non est soluendo aut minus con-sequantur, quia plures sunt hic. est igitur aequissimum creditores Seii desiderantes se-parationem audiri impetrareque a praetore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus praestetur. Ex contrario autem creditores Titii non impetrabunt separationem: nam licet alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem. atqui igitur adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia licet mihi separationem impetrare, suos uero creditores onerauit, dum adiit hereditatem quae soluendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare. Sciendum est autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris uel hypothecae, at-tamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui separationem impetrauit: et ita Seuerus et Antoninus rescripserunt. Sed etiam aduersus fiscum et municipes impetraretur separatio. Quaesitum est, an interdum etiam heredis creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit heredi-tatem. sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: nisi si extra ordinem putamus praetorem aduersus calliditatem eius subuenire, qui talem fraudem commentus est: quod non facile admissum est. Sed si quis suspectam heredi-tatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, ex quibus casibus solet hoc euenire. et ipsi quidem desideranti succurri sibi aduersus creditores hereditarios subueniemus: hoc et diuus Pius rescripsit, ut perinde testatoris bona uenirent, atque si adita hereditas non fuisset. creditoribus quoque huiusmodi heredis de-siderantibus hoc idem praestandum puto, licet ipse non desiderauit, ut quasi separatio quaedam praestetur. Item uideamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona ueneant, qui impuberis hereditatem adiit, an patris creditores possint separationem impetrare. et puto posse: hoc amplius puto etiam impuberis creditores posse separationem aduersus creditores heredis eius impetrare. Secundum haec uideamus, si Primus Secundum heredem scripserit, Secundus Tertium et Tertii bona ueneant, qui creditores possint separationem impetrare. et putem, si quidem Primi creditores petant, utique audiendos et aduersus Secundi et aduersus Tertii credi-tores: si uero Secundi creditores petant, aduersus Tertii utique eos impetrare posse, ad-uersus Primi autem non posse. in summa Primi quidem creditores aduersus omnes impe-trare possunt separationem. Secundi creditores aduersus Primi non possunt, aduersus Tertii possunt. Si filii familias bona ueneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat Ȫinter castrenses creditores ceterosque, uideamus. simul ergo admittentur, dummodo, si qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto pro-bandum. ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt uenire cum castrensibus creditoribus. item si quid in rem patris uersum est, forte poterit et cre-ditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri. Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non nouandi animo ab herede stipulati sunt. ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separa- @1 tionis commodum (quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo se-parare, qui quodammodo eum elegerunt. sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eli-gendo exegerunt, idem erit probandum. Item quaeritur, si satis acceperunt ab eo, an impetrent separationem. et non puto: hi enim secuti sunt eum. forte quem mouebit: quid ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur min[2us]2 idoneos fideiussores accipiebant. Praeterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari non poterit. quid ergo si praedia extent uel mancipia uel pecora, uel aliud quod separari potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contri-buta, cum praedia contribui non possint, nisi ita coniunctae possessiones et permixtae propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest. Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur. De his autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, praetoris erit uel praesidis notio, nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est. Si quis pignus ab here[2de]2 acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus est, qui qualiterqualiter, eligen[2t]2is tamen mente, heredis personam secutus est. Quaesitum est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui heredem secuti non sunt, impetrauerint separationem, an eos secum admittant, qui secuti sunt. et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos. Item sciendum est uulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testa-toris, posse habere in suum debitum, creditores uero testatoris ex bonis heredis nihil. cuius rei ratio illa est, quod qui impetrauit separationem, sibi debet imputare suam faci-litatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi sepa-rari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit. at si creditores defuncti deside-rent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam ipsi petierunt, eos ab istis bonis separauit. si tamen [2t]2emere separationem petierunt credi-tores defuncti, impetrare ueniam possunt, iustissima scilicet ignorantiae causa allegata. Item sciendum est necessarium heredem seruum cum libertate institutum impetrare posse separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur. @@&7Papinianus& libro uicensimo quinto quaestionum. Ab herede uendita here-ditate separatio frustra desiderabitur, utique si nulla fraudis incurrat suspicio: nam quae bona fide medio tempore per heredem gesta sunt, rata conseruari solent. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Debitor fideiussori heres extitit eiusque bona uenierunt: quamuis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, siue solus sit hereditarius creditor siue plures. neque enim ratio iuris, [2quae]2 causam fideiussionis propter principalem obliga-tionem, quae maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter prospexerat. Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quaerenda erit an contentus esse debebit bonis, quae separari maluit? sed cum stipulator iste non adita fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris uenditis in residuum pro misceri debitoris @1 creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoueri. Sed in quolibet alio creditore, qui separationem impetrauit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate seruari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis fuerint dimissi. quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis here-ditariis. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Creditoribus, qui ex die uel sub con-dicione debentur et propter hoc nondum pecuniam petere possunt, aeque separatio dabitur, quoniam et ipsis cautione communi consuletur. Legatarios autem in ea tantum parte, quae de bonis seruari potuit, habere pignoris causam conuenit. @@&7Paulus& libro tertio decimo quaestionum. Si creditores hereditarii separa-tionem bonorum impetrauerunt et inueniatur non idonea hereditas, heres autem idoneus: non poterunt reuerti ad heredem, sed eo, quod semel postulauerunt, stare debent. sed si post impetratam separationem aliquid heres adquisierit, si quidem ex hereditate, admitti debebunt ad id quod adquisitum est illi qui separationem impetrauerunt: sed si illis satis-factum fuerit, quod superest tribuetur propriis heredis creditoribus. at si ex alia causa heres adquisierit, non admittentur hereditarii creditores. quod si proprii ad solidum per uenerunt, id quod supererit tribuendum hereditariis quidam putant: mihi autem id non uidetur: cum enim separationem petierunt, recesserunt a persona heredis et bona secuti sunt et quasi defuncti bona uendiderunt, quae augmenta non possunt recipere. idemque existimo dicendum, etiamsi circa separationem bonorum decepti minus consecuti sunt quam proprii heredis creditores. proprii autem heredis creditores habent propria eius bona et personam, quae potest donec uiuit adquirere. @@&7Iulianus& libro quadragensimo sexto digestorum. Quotiens heredis bona sol-uendo non sunt, non solum creditores testatoris, sed etiam eos, quibus legatum fuerit, impetrare bonorum separationem aequum est, ita ut, cum in creditoribus solidum adqui-situm fuerit, legatariis uel solidum uel portio quaeratur. Si liberta heres instituta bonorum possessionem secundum tabulas petisset eius, qui soluendo non erat, quaesitum est, an bona eius separari ab hereditariis debent. respondit: non est iniquum succurri patrono, ne oneraretur aere alieno, quod liberta petendo bonorum possessionem secundum tabulas contraxerit. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Qui iudicium dictauerunt heredi, sepa-rationem quasi hereditarii possunt impetrare, quia ex necessitate hoc fecerunt. @@@@{1DE CURATORE BONIS DANDO}1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si quis sub con-dicione heres institutus est, cogendus est condicioni parere, si potest, aut, si responderit se non aditurum, etiamsi condicio extiterit, uendenda erunt bona defuncti. Quod si nihil facere potest, curator bonis constituendus erit aut bona uendenda. Sed si graue aes alie-num sit, quod ex poena crescat, per curatorem soluendum aes alienum, sicuti cum uenter in possessione sit aut pupillus heres tutorem non habeat, decerni solet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo quinto ad edictum. De curatore con-stituendo hoc iure utimur, ut praetor adeatur isque curatorem curatoresque constituat ex consensu maioris partis creditorum, uel praeses prouinciae, si bona distrahenda in pro- @1 uincia sunt: Quaeque per eum eosue, qui ita creatus creatiue essent, acta facta gestaque sunt, rata habebuntur: eisque actiones et in eos utiles competunt: et si quem curatores mitterent ad agendum uel defendendum, uti ius esset: nec ab eo satis, neque de rato Ȫneque iudicatum solui, nomine eius cuius bona ueneant exigetur, sed nomine ipsius cura-toris qui eum misit. Si plures autem constituantur curatores, Celsus ait in solidum eos et agere et conueniri, non pro portionibus. quod si per regiones fuerint con-stituti curatores, unus forte rei Italicae, alius in prouincia, puto regiones eos suas conser-uare debere. Quaeritur, an inuitus curator fieri potest: et Cassius scribit neminem inuitum cogendum fieri bonorum curatorem, quod uerius est. uoluntarius itaque quaerendus est, nisi et magna necessitate et imperatoris arbitrio hoc procedat, ut et inuitus crearetur. Nec omnimodo creditorem esse oportet eum, qui curator constituitur, sed possunt et non cre-ditores. Si tres curatores fuerint et unus ex his nihil attigerit, an in eum, qui nihil tetigit, actio danda est? et Cassius existimat modum actori non debere constitui posseque eum cum quo uult experiri. puto Cassii sententiam ueriorem: spectandum enim, quid redactum est, non quid ad curatorem unum peruenerit, et ita utimur, nisi inuitus factus est: nam si ita est, dicendum non eum conueniendum. @@&7Celsus& libro uicensimo quarto digestorum. Si plures eiusdem bo-norum curatores facti sunt, in quem eorum uult actor, in solidum ei datur actio tam quam quiuis eorum in solidum aget. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Anto-ninus et Uerus Augusti rescripserunt bonis per curatorem ex senatus consulto distractis nullam actionem ex ante gesto fraudatori competere. @@&7Iulianus& libro quadragensimo septimo digestorum. Si debitor foro cesserit et creditores priuato consilio coierint et elegerint unum, per quem bona distra-hantur et portio ipsis, quae ex redacto fieret, solueretur, mox exstiterit alius, qui se cre-ditorem dicat: nullam quidem actionem aduersus curatorem habebit, sed bona debitoris una cum curatore uendere poterit, ita ut, quae a curatore et a creditore ex bonis contra-hantur, omnibus pro portione praestarentur. @@@@{1QUAE IN FRAUDEM CREDITORUM FACTA SUNT UT @@@@RESTITUANTUR}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Ait praetor: 'Quae fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignorauerit, de his curatori bo-norum uel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo. idque etiam aduersus ipsum, qui fraudem fecit, seruabo'. Neces-sario praetor hoc edictum proposuit, quo edicto consuluit creditoribus reuocando ea, quae-cumque in fraudem eorum alienata sunt. Ait ergo praetor 'quae fraudationis causa gesta erunt'. haec uerba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam @1 uel alienationem uel quemcumque contractum. quodcumque igitur fraudis causa factum est, uidetur his uerbis reuocari, qualecumque fuerit: nam late ista uerba patent. siue ergo rem alienauit siue acceptilatione uel pacto aliquem liberauit, @@&7Idem& libro septuagesimo tertio ad edictum. idem erit probandum: et si pignora liberet uel quem alium in fraudem creditorum praeponat @@&7Idem& libro sexagesimo sexto ad edictum. uel ei praebuit exceptionem siue se obligauit fraudandorum creditorum causa siue numerauit pecuniam uel quodcumque aliud fecit in fraudem creditorum, palam est edictum locum habere. Gesta fraudationis causa accipere debemus non solum ea, quae contrahens gesserit aliquis, uerum etiam si forte data opera ad iudicium non adfuit uel litem mori patiatur uel a debitore non petit, ut tempore liberetur, aut usum fructum uel seruitutem amittit. Et qui aliquid fecit, ut desinat habere quod habet, ad hoc edictum pertinet. @@&7Paulus& libro sexagensimo octauo ad edictum. In fraudem facere uideri etiam eum, qui non facit quod debet facere, intellegendum est, id est si non utatur seruitutibus: @@&7Gaius& libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. sed et si rem suam pro derelicto habuerit, ut quis eam suam faciat. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Quod autem, cum possit ali-quid quaerere, non id agit, ut adquirat, ad hoc edictum non pertinet: pertinet enim edictum ad deminuentes patrimonium suum, non ad eos, qui id agunt, ne locupletentur. Unde si quis ideo condicioni non paret, ne committatur stipulatio, in ea condicione est, ne faciat huic edicto locum. Proinde et qui repudiauit hereditatem uel legitimam uel testamenta-riam, non est in ea causa, ut huic edicto locum faciat: noluit enim adquirere, non suum proprium patrimonium deminuit. Simili modo dicendum est et si filium suum emancipauit, ut suo arbitrio adeat hereditatem, cessare hoc edictum. Sed et illud probandum, si lega-tum repudiauit, cessare edictum, quod Iulianus quoque scribit. Si seruum suum heredem institutum alienauit, ut iussu emptoris adeat, si quidem in uenditione nulla fraus est, sed in hereditate sit, cessat edictum, quia licuit ei etiam repudiare hereditatem: at si in ipsa serui alienatione fraus est, reuocabitur, quemadmodum si eum in fraudem manumississet. Apud Labeonem scriptum est eum, qui suum recipiat, nullam uideri fraudem facere, hoc est eum, qui quod sibi debetur receperat: eum enim, quem praeses inuitum soluere cogat, impune non soluere iniquum esse: totum enim hoc edictum ad contractus pertinere, in quibus se praetor non interponit, ut puta pignora uenditionesque. Sciendum Iulianum scribere eoque iure nos uti, ut, qui debitam pecuniam recepit ante, quam bona debitoris possideantur, quamuis sciens prude[2n]2sque soluendo non esse recipiat, non timere hoc edictum: sibi enim uigilauit. qui uero post bona possessa debitum suum recepit, hunc in portionem uocandum exaequandumque ceteris creditoribus: neque enim debuit praeripere ceteris post bona possessa, cum iam par condicio omnium creditorum facta esset. Hoc edictum eum coercet, qui sciens eum in fraudem creditorum hoc facere suscepit, quod in fraudem cre-ditorum fiebat: quare si quid in fraudem creditorum factum sit, si tamen is qui cepit igno-rauit, cessare uidentur uerba edicti. Praeterea illud sciendum est eum, qui consentientibus creditoribus aliquid a fraudatore uel emit uel stipulatus est uel quid aliud contraxit, non uideri in fraude[2m]2 creditorum fecisse: nemo enim uidetur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt. Si quid cum pupillo gestum sit in fraudem creditorum, Labeo ait omnimodo reuocandum, si fraudati sint creditores, quia pupilli ignorantia, quae per aetatem contingit, non debet esse captiosa creditoribus et ipsi lucrosa: eoque iure utimur. @1 Simili modo dicimus et si cui donatum est, non esse quaerendum, an sciente eo, cui do-natum, gestum sit, sed hoc tantum, an fraudentur creditores: nec uidetur iniuria adfici is qui ignorauit, cum lucrum extorqueatur, non damnum infligatur. in hos tamen, qui igno-rantes ab eo qui soluendo non sit liberalitatem acceperunt, hactenus actio erit danda, qua-tenus locupletiores facti sunt, ultra non. Simili modo quaeritur, si seruus ab eo, qui sol-uendo non sit, ignorante domino ipse sciens rem acceperit, an dominus teneretur. et ait Labeo hactenus eum teneri, ut restituat quod ad se peruenit aut dumtaxat de peculio damnetur uel si quid in rem eius uersum est. eadem in filio familias probanda sunt. sed si dominus scit, suo nomine conuenietur. Item si necessarius heres legata praestiterit, deinde eius bona uenierint, Proculus ait, etiamsi ignorauerint legatarii, tamen utilem actio-nem dandam: quod nequaquam dubium est. Huius actionis annum computamus utilem, quo experiundi potestas fuit, ex die factae uenditionis. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Si debitor in fraudem credi-torum minore pretio fundum scienti emptori uendiderit, deinde hi, quibus de reuocando eo actio datur, eum petant, quaesitum est, an pretium restituere debent. Proculus existimat omnimodo restituendum esse fundum, etiamsi pretium non soluatur: et rescriptum est se-cundum Proculi sententiam. @@&7Uenuleius Saturninus& libro sexto interdictorum. Ex his colligi potest ne quidem portionem emptori reddendam ex pretio: posse tamen dici eam rem apud arbitrum Ȫex causa animaduertendam, ut, si nummi soluti in bonis exstent, iubeat eos reddi, quia ea ratione nemo fraudetur. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Is, qui a debitore, cuius bona possessa sunt, sciens rem emit, iterum alii bona fide ementi uendidit: quaesitum est, an secundus emptor conueniri potest. sed uerior est Sabini sententia bona fide emptorem non teneri, quia dolus ei dumtaxat nocere debeat, qui eum admisit, quemadmodum diximus non teneri eum, si ab ipso debitore ignorans emerit: is autem, qui dolo malo emit, bona fide autem ementi uendidit, in solidum pretium rei, quod accepit, tenebitur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo tertio ad edictum. Ait praetor: 'Quae Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de ea re agitur, fecit: ea illis, si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere esseue oportet, ei, si non plus quam annus est, cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas. in-terdum causa cognita et si scientia non sit, in factum actionem permittam'. Ita de-mum reuocatur, quod fraudandorum creditorum causa factum est, si euentum fraus habuit, scilicet si hi creditores, quorum fraudandorum causa fecit, bona ipsius uendiderunt. cete-rum si illos dimisit, quorum fraudandorum causa fecit, et alios sortitus est, si quidem sim-pliciter dimissis prioribus, quos fraudare uoluit, alios postea sortitus est, cessat reuocatio: si autem horum pecunia, quos fraudare noluit, priores dimisit, quos fraudare uoluit, Mar-cellus dicit reuocationi locum fore. secundum hanc distinctionem et ab imperatore Seuero et Antonino rescriptum est eoque iure utimur. Quod ait praetor 'sciente', sic accipimus @1 'te conscio et fraudem participante': non enim si simpliciter scio illum creditores habere, hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione, sed si particeps fraudis est. Si quis particeps quidem fraudis non fuit, uerumtamen uendente debitore testato conuentus est a creditoribus, ne emeret, an in factum actione teneatur, si comparauerit? et magis est, ut teneri debeat: non enim caret fraude, qui conuentus testato perseuerat. Alias autem qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contrahat simpliciter sine fraudis conscientia, non uidetur hac actione teneri. Ait praetor 'sciente te', id est eo, qui conuenietur hac actione. quid ergo, si forte tutor pupilli scit, ipse pupillus ignorauit? uideamus, an actioni locus sit, ut scientia tutoris noceat: idem et in curatore furiosi et adulescentis. et putem hactenus istis nocere conscientiam tutorum siue curatorum, quatenus quid ad eos peruenit. Praeterea sciendum est posse quaeri quod dicitur in fraudem creditorum alienatum reuo-cari posse, si idem sint creditores: et si unus creditor sit ex illis, qui fraudati sunt, siue solus tunc fuit siue, cum ceteris satisfactum est, hic solus remansit, probandum esse adhuc actioni fore locum. Illud certe sufficit, et si unum scit creditorem fraudari, ceteros igno-rauit, fore locum actioni. Quid ergo, si ei, quem quis scit, satisfactum est? numquid deficiat actio, quia qui supersunt, non sunt fraudati? et hoc puto probandum: non tamen si dicat aliquis: 'offero, quod debetur ei, quem scio creditorem', audiendus erit, ut actio-nem eludat. Si fraudator heredem habuit et heredis bona uenierint, non est in bonis qui-bus de agitur factum et ideo cessat haec actio. Si quid in fraudem creditorum fecerit filius, qui se poterat abstinere, et in integrum sit restitutus, quod se miscuerat, uel si quis fecit uoluntarius etiam uel per aetatem uel quam aliam causam iustam in integrum meruit restitutionem, dicendum erit utilem actionem competere. idem et in seruo necessario. sane cum illa distinctione hoc admittendum esse Labeo scribit, ut, si quidem protinus bona uendiderunt creditores uel absentibus uel paciscentibus creditoribus se necessarius miscuit, utriusque fraus reuocetur, id est testatoris et ipsius: si uero passi sunt necessarium credi-tores et quasi in creditum habuerunt nomen eius uel dulcitudine usurarum uel qua alia ratione secuti sunt, dicendum est nihil reuocari ex his, quae testator alienauit. Si im-pubes patri heres extiterit eiusque mortui bona ueneant, separatione impetrata utriusque fraus erit reuocanda, pupilli uel etiam tutoris, item curatoris. Si, cum in diem deberetur, fraudator praesens soluerit, dicendum erit in eo, quod sensi commodum in repraesentatione, in factum actioni locum fore: nam praetor fraudem intellegit etiam in tempore fieri. Si cui solutum quidem non fuerit, sed in uetus creditum pignus acceperit, hac actione tene-bitur, ut est saepissime constitutum. Si, cum mulier fraudandorum creditorum consilium inisset, marito suo eidemque debitori in fraudem creditorum acceptum debitum fecerit dotis constituendae causa, locum habet haec actio et per hanc omnis pecunia, quam maritus debuerat, exigitur nec mulier de dote habet actionem: neque enim dos in fraudem creditorum constituenda est: et hoc certo certius est et saepissime constitutum. exitus autem actionis erit, ut stipulatio, quae accepta facta fuerat, ex integro interponatur. @1 Per hanc actionem et usus fructus et huiusmodi stipulatio: 'in annos singulos dena dari spondes?' exigi potest. Si debitorem meum et complurium creditorum consecutus essem fugientem secum ferentem pecuniam et abstulissem ei id quod mihi debeatur, placet Iuliani sententia dicentis multum interesse, antequam in possessionem bonorum eius cre-ditores mittantur, hoc factum sit an postea: si ante, cessare in factum actionem, si postea, huic locum fore. Si ex constitutione diui Marci bona sint addicta alicui libertatium con-seruandarum causa, dicendum erit actionem cessare: ita enim succedunt, ut rata sint, quae pater familias gesserat. Annus huius in factum actionis computabitur ex die uenditionis bonorum. @8 Per hanc actionem res restitui debet cum sua scilicet causa. @8 Et fructus, non tantum qui percepti sunt, uerum etiam hi, qui percipi potuerunt a fraudatore, ueniunt, sed cum aliquo modo, scilicet ut sumptus facti deducantur: nam arbitrio iudicis non prius cogendus est rem restituere, quam si impensas necessarias consequatur: idemque erit probandum et si quis ali[2o]2s sumptus ex uoluntate fideiussorum creditorumque fecerit. Partum quoque in hanc actionem uenire puto uerius esse. @8 Praeterea generaliter sciendum est ex hac actione restitutionem fieri oportere in pristinum statum, siue res fuerunt siue obligationes, ut perinde omnia reuocentur, ac si liberatio facta non esset. propter quod etiam medii temporis commodum, quod quis consequeretur liberatione non facta, praestan-dum erit, dum usurae non praestentur, si in stipulatum deductae non fuerunt, aut si talis contractus fuit, in quo usurae deberi potuerunt etiam non deductae. Si condicionalis fuit obligatio, cum sua condicione, si in diem, cum sua die restauranda est. si tamen ea erat, cuius dies finitur, potest dici restitutionem intra id tempus posse postulari, quod tempus supererat obligationi, non utique intra annum. Haec actio post annum de eo, quod ad eum peruenit, aduersus quem actio mouetur, competit: iniquum enim praetor putauit in lucro morari eum, qui lucrum sensit ex fraude: idcirco lucrum ei extorquendum putauit. siue igitur ipse fraudator sit, ad quem peruenit, siue alius quiuis, competit actio in id quod ad eum peruenit doloue malo eius factum est, quo minus perueniret. Haec actio heredi ceterisque successoribus competit: sed et in heredes similesque personas datur. @@&7Uenuleius Saturninus& libro sexto interdictorum. Cassius actionem intro-duxit in id quod ad heredem peruenit. @@&7Marcellus& libro octauo decimo digestorum. Si pater filio familias liberam peculii administrationem dederit, non uidetur ei et hoc concessisse, ut in fraudem credi-torum alienaret: talem enim alienationem non habet. at si hoc quoque concessit filio pater, ut uel in fraudem creditorum facere possit, uidebitur ipse fecisse et sufficient competentes aduersus eum actiones. etenim filii creditores etiam patris sunt creditores, cum eius ge-Ȫneris uidelicet habebunt actionem, ut his de peculio praestari necesse sit. @@&7Paulus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Illud constat eum qui pignus tenet hac actione non teneri: suo enim iure et ut pignus, non rei seruandae causa possidet. @@&7Ulpianus& libro sexto disputationum. Hac in factum actione non solum do-minia reuocantur, uerum etiam actiones restaurantur. ea propter competit haec actio et aduersus eos, qui res non possident, ut restitua[2n]2t, et aduersus eos, quibus actio competit, @1 ut actione cedant. proinde si interposuerit quis personam Titii, ut ei fraudator res tradat, actione mandati cedere debet. ergo et si fraudator pro filia sua dotem dedisset scient[2e]2 fraudari creditores, filia tenetur, ut cedat actione de dote aduersus maritum. @@&7Iulianus& libro quadragensimo nono digestorum. Si quis, cum haberet Ti-tium creditorem et sciret se soluendo non esse, libertates dederit testamento, deinde di-misso Titio postea Sempronium creditorem habere coeperit et eodem testamento manente decesserit: libertates datae ratae esse debent, etsi hereditas soluendo non sit, quia, liber-tates ut rescindantur, utrumque in eorumdem person[2a]2 exigimus et consilium et euentum et, si quidem creditor, cuius fraudandi consilium initum erat, non fraudatur, aduersus eum qui fraudatur consilium initum non est. libertates itaque ratae sunt, @@&7Paulus& libro quinto responsorum &7Papiniani&. nisi priores pecunia posterio-rum dimissi probentur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo nono digestorum. Omnes debitores, qui in fraudem creditorum liberantur, per hanc actionem reuocantur in pristinam obligationem. Lucius Titius cum haberet creditores, libertis suis isdemque filiis naturalibus uniuersas res suas tradidit. respondit: quamuis non proponatur consilium fraudandi habuisse, tamen qui creditores habere se scit et uniuersa bona sua alienauit, intellegendus est fraudan-dorum creditorum consilium habuisse: ideoque et si filii eius ignorauerunt hanc mentem patris sui fuisse, hac actione tenentur. Si uir uxori, cum creditores suos fraudare uellet, soluto matrimonio praesentem dotem reddidisset, quam statuto tempore reddere debuit, hac actione mulier tantum praestabit, quanti creditorum intererat dotem suo tempore redd[2i]2: nam praetor fraudem etiam in tempore fieri intellegit. @@&7Papinianus& libro uicensimo sexto quaestionum. Etsi pignus uir uxori uel uxor uiro remiserit, uerior sententia est nullam fieri donationem existimantium. quod sine dubio, si in fraudem creditorum fiat, actione utili reuocabitur. idemque est et si quiuis debitor in fraudem creditorum pignus omiserit. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Patrem, qui non exspectata morte sua fideicommissum hereditatis maternae filio soluto potestate restituit omissa ratione Falcidiae, plenam fidem ac debitam pietatem secutus exhi[2bi]2tionis, respondi non creditores fraudasse. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. Debitorem, qui ex senatus con-sulto Trebelliano totam hereditatem restituit, placet non uideri in fraudem creditorum alie-nasse portionem, quam retinere potuisset, sed magis fideliter facere. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Debitor in fraudem creditoris cum uicino de finibus pignori dati fundi pactus est: quaesitum, an is, qui a creditore emit, de finibus agere possit. respondit secundum ea quae proponeren[2tur]2 non idcirco minus agere posse, quod debitor ignorante creditore pactus esset. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Cum in uetus creditum unus creditor pignora accepisset, quaero, an in fraudem ceterorum creditorum factum nullius momenti esset. respondit creditorem non idcirco prohibendum a persecutione pignorum, quod, in uetus creditum ut obligaretur, pactus esset, nisi id in fraudem ceterorum creditorum factum sit et ea uia iuris occurratur, qua creditorum fraudes rescindi solent. @@&7Idem& libro trigensimo secundo digestorum. Primo gradu scripti heredes cum animaduerterent bona defuncti uix ad quartam partem aeris alieni sufficere, famae defuncti conseruandae gratia ex consensu creditorum auctoritate praesidis prouinciae secundum @1 constitutionem ea condicione adierunt hereditatem, ut creditoribus dumtaxat partem prae-starent: quaesitum est, an manumissi testamento et libertates et alimenta consequi possint. respondit libertates quidem, si in fraudem creditorum datae non essent, competere, legata uero si soluendo hereditas non esset, non deberi. @@&7Idem& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Pupillus patri heres extitit et uni creditorum soluit: mox abstinuit hereditate paterna: bona patris ueneunt: an id quod accepit creditor reuocandum sit, ne melioris condicionis sit quam ceteri credi-tores? an distinguimus, per gratificationem acceperit an non, ut, si per gratificationem tu-torum, reuocetur ad eandem portionem, quam ceteri creditores fuerint latur[2i]2: sin uero iuste exegerit, ceteri creditores neglexerint exactionem, interea res deterior facta sit, uel mortalitate uel subductis rebus mobilibus uel rebus soli ad irritum perductis, id quod ac-ceperit creditor reuocari nullo pacto potest, quoniam alii creditores suae neglegentiae expensum ferre debeant. quid ergo, si, cum in eo essent, ut bona debitoris mei uenirent, soluerit mihi pecuniam, an actione reuocari ea possit a me? an distinguendum est, is optulerit mihi an ego illi extorserim inuito et, si extorserim inuito, reuocetur, si non extor-serim, non reuocetur? sed uigilaui, meliorem meam condicionem feci, ius ciuile uigilan-tibus scriptum est: ideoque non reuocatur id quod percepi. @@&7Uenuleius& libro sexto interdictorum. Si fraudator fideiussori suo scienti acceptum tulerit, si et reus non ignorauerit, uterque tenebitur, si minus, is qui scierit. si tamen ille, cui acceptum factum est, soluendo non sit, uidendum est, an in reum, etiamsi ignorauerit, actio danda sit, quia ex donatione capit. contra si reo scient[2i]2 acceptum latum sit, fideiussor quoque, si et ipse scierit, tenebitur: si uero ignorauerit, numquid non aeque actio in eum dari debeat, quoniam magis detrimentum non patitur, quam lucrum faciat? in duobus autem reis par utriusque causa est. Si a socero fraudatore sciens gener accepit dotem, tenebitur hac actione et, si restituerit eam, desinit dotem habere: nec quicquam emancipatae diuortio facto restituturum Labeo ait, quia haec actio rei restituendae gratia, non poenae nomine daretur ideoque absolui solet reus, si restituerit. sed si priusquam creditores cum eo experirentur, reddiderit filiae dotem iudicio dotis nomine conuentus, nihilo minus eum hac actione teneri Labeo ait nec ullum regressum habiturum ad mulierem: sin uero sine iudice, uidendum, an ulla repetitio competat ei. quod si is ignorauerit, filia autem scierit, tenebitur filia: si uero uterque scierit, uterque tenebitur. at si neuter scierit, quidam existimant nihilo minus in filiam dandam actionem, quia intellegitur quasi ex do-natione aliquid ad eam peruenisse, aut certe cauere eam debere, quod consecuta fuerit se restituturam: in maritum autem, qui ignorauerit, non dandam actionem, non magis quam in creditorem, qui a fraudatore quod ei deberetur acceperit, cum is indotatam uxo-rem ducturus non fuerit. Item si extraneus filiae familiae nomine fraudandi causa dotem dederit, tenebitur maritus, si scierit: aeque mulier: nec minus et pater, si non ignorauerit, ita ut caueat, si ad se dos peruenerit, restitui eam. Si procurator ignorante domino, cum sciret debitorem eius fraudandi cepisse consilium, iussit seruo ab eo accipere, hac actione ipse tenebitur, non dominus. Non solum autem ipsam rem alienatam restitui oportet, sed et fructus, qui alienationis tempore terrae cohaerent, quia in bonis fraudatoris fuerunt, item eos, qui post inchoatum iudicium recepti sint: medio autem tempore perceptos in @1 restitutionem non uenire. item partum ancillae per fraudem alienatae medio tempore edi-tum in restitutionem non uenire, quia in bonis non fuerit. Proculus ait, si mulier post Ȫalienationem conceperit et antequam ageretur, pepererit, nullam esse dubitationem, quin partus restitui non debeat: si uero, cum alienaretur, praegnas fuerit, posse dici partum quoque restitui oportere. Fructus autem fundo cohaesisse non satis intellegere se Labeo ait, utrum dumtaxat qui maturi an etiam qui inmaturi fuerint, praetor significet: ceterum etiamsi de his senserit, qui maturi fuerint, nihilo magis possessionem restitui oportere. nam cum fundus alienaretur, quod ad eum fructusque eius attineret, unam quandam rem fuisse, id est fundum, cuius omnis generis alienationem fructus sequi: nec eum, qui hiberno habuerit fundum centum, si sub tempus messis uindemiaeue fructus eius uendere possit decem, idcirco duas res, id est fundum centum et fructus decem eum habere in-tellegendum, sed unam, id est fundum centum, sicut is quoque unam rem haberet, qui separatim solum aedium uendere possit. Haec actio etiam in ipsum fraudatorem datur, licet Mela non putabat in fraudatorem eam dandam, quia nulla actio in eum ex ante gesto post bonorum uenditionem daretur et iniquum esset actionem dari in eum, cui bona ablata essent. si uero quaedam disperdidisset, si nulla ratione reciperari possent, nihilo minus actio in eum dabitur et praetor non tam emolumentum actionis intueri uidetur in eo, qui exutus est bonis, quam poenam. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS TERTIUS}1 @@@@{1DE INTERDICTIS SIUE EXTRAORDINARIIS ACTIONIBUS, @@@@QUAE PRO HIS COMPETUNT}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Uideamus, de quibus rebus inter-dicta competunt. et sciendum est interdicta aut de diuinis rebus aut de humanis compe-tere. diuinis, ut de locis sacris uel de locis religiosis. de rebus hominum interdicta red-duntur aut de his, quae sunt alicuius, aut de his, quae nullius sunt. quae sunt nullius, haec sunt: liberae personae, de quibus exhibendis ducen[2d]2is interdicta competunt. quae sunt alicuius, haec sunt aut publica aut singulorum. publica: de locis publicis, de uiis deque fluminibus publicis. quae autem singulorum sunt, aut ad uniuersitatem pertinent, ut interdictum quorum bonorum, aut ad singulas res, ut est interdictum uti possidetis, de itinere actuque. Interdictorum autem tres species sunt, exhibitoria prohibitoria restitutoria: sunt tamen quaedam interdicta et mixta, quae et prohibitoria sunt et exhi-bitoria. Interdictorum quaedam in praesens, quaedam in praeteritum referuntur: in prae-sens, ut uti possidetis: in praeteritum, ut de itinere actuque, de aqua aestiua. Interdicta omnia licet in rem uideantur concepta, ui tamen ipsa personalia sunt. Interdictorum quae-dam annalia sunt, quaedam perpetua. @@&7Paulus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Interdictorum quaedam duplicia sunt, quaedam simplicia. duplicia dicuntur, ut uti possidetis, simplicia sunt ea, ueluti exhibi-toria et restitutoria, item prohibitoria de arboribus caedendis et de itinere actuque. Interdicta autem competunt uel hominum causa uel diuini iuris aut de religione, sicut est 'ne quid in loco sacro fiat' uel 'quod factum est restituatur' et de mortuo infe-rendo uel sepulchro aedificando. hominum causa competunt uel ad publicam utilitatem pertinentia uel sui iuris tuendi causa uel officii tuendi causa uel rei familiaris. publicae utilitatis causa competit interdictum 'ut uia publica uti liceat' et 'flumine publico' et 'ne quid fiat in uia publica': iuris sui tuendi causa de liberis exhibendis, item de liberto exhibendo: officii causa de homine libero exhibendo: reliqua interdicta rei familiaris causa dantur. Quaedam interdicta rei persecutionem continent, ueluti de itinere actuque pri-uato: nam proprietatis causam continet hoc interdictum. sed et illa interdicta, quae de locis sacris et de religiosis proponuntur, ueluti proprietatis causam continent, item illa de liberis exhibendis, quae iuris tuendi causa diximus competere, ut non sit mirum, si, @1 quae interdicta ad rem familiarem pertinent, proprietatis, non possessionis causam ha-beant. Haec autem interdicta, quae ad rem familiarem spectant, aut apiscendae sunt pos-sessionis aut reciperandae aut retinendae. apiscendae possessionis sunt interdicta, quae competunt his, qui ante non sunt nancti possessionem. sunt autem interdicta apiscendae possessionis 'quorum bonorum': Saluianum quoque interdictum, quod est de pignoribus, ex hoc genere est: et 'quo itinere uenditor usus est, quo minus emptor utatur, uim fieri ueto'. reciperandae possessionis causa proponuntur sub rubrica unde ui: aliqua enim sub hoc titulo interdicta sunt. retinendae possessionis sunt interdicta uti possidetis. sunt inter-dicta, ut diximus, duplicia tam reciperandae quam apiscendae possessionis. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. In interdictis exinde ratio habetur fructuum, ex quo edita sunt, non retro. @@&7Paulus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Ex quibus causis annua interdicta sunt, ex his deo eo, quod ad eum cum quo agitur peruenit, post annum iudicium dandum Sabinus respondit. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Interdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, ueluti cum ui deiecerunt aut ui aut clam opus fecerunt. sed officio iudicis continetur, ut dominum sua inpensa opus restituentem ab-soluat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absoluat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestima-uerit, atque si ipse fecisset. @@@@{1QUORUM BONORUM}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Ait praetor: 'Quorum bo-norum ex edicto meo illi possessio data est, quod de his bonis pro herede aut pro pos-sessore possides possideresue, si nihil usucaptum esset, quod quidem dolo malo fecisti, uti desineres possidere, id illi restituas'. Hoc interdictum restitutorium est et ad uniuer-sitatem bonorum, non ad singulas res pertinet et appellatur 'quorum bonorum' et est apiscendae possessionis uniuersorum bonorum. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. Interdicto quorum bonorum debitores hereditarii non tenentur, sed tantum corporum possessores. @@@@{1QUOD LEGATORUM}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Hoc interdictum uolgo 'quod legatorum' appellatur. Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex uoluntate heredis occupauit, id restituat heredi. etenim aequissimum praetori uisum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum conuenire. @1 Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores. Quia autem nonnumquam in-certum est, utrum quis pro legato an pro herede uel pro possessore possideat, bellissime Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, siue quis pro herede uel pro possessore siue pro legato possideat, hoc interdicto teneatur, quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos uelle consequi quod nos contingit. Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falci-diae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt: Qui uero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet. idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum. Quod ait praetor 'aut dolo desiit possidere', sic accipere debemus 'desiit facultatem habere restituendi'. Unde est quae-situm, si usus fructus uel usus fuerit alicui relictus eumque occupauerit, an hoc interdicto ȫrestituere sit compellendus. mouet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum. idem dicendum est et in seruitute relicta. Quaesitum est, si quis legatorum seruandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem. mouet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem. tutius tamen erit dicendum hoc inter-dictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere uidetur. Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui le-gatum est, uerum heredem quoque eius ceterosque successores. Quod ait praetor 'uoluntate eius, ad quem ea res pertinet', ita erit interpretandum, ut, si post aditam here-ditatem uel bonorum possessionem adgnitam uoluntas accommodata est legatario, ut pos-sideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumue possessionem ad-gnitam hoc factum est, rectius dicetur eam uoluntatem non nocere debere. Si duae res legatae sint, altera ex uoluntate occupata, altera non ex uoluntate eueniet, ut altera re-uocari possit, altera non. idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex uoluntate, altera pars non ex uoluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur. Illud tenendum, siue a te siue ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore. in locum successisse accipimus, siue per uniuersitatem siue in rem [2sit]2 successum. Prodest autem possedisse, quotiens uoluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea uoluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere. unde si quis coepit quidem ex uo-luntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea uero uoluntas non perseuerat, nihil noc[2e]2t, quia semel possideri coepit ex uoluntate. Si alter ex heredibus iisue, ad quos ea res pertinet, uoluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui [2n]2oluit, interdictum competet: ei, qui uoluit, non competere palam est. Quod ait praetor 'nisi satisdatum sit', accipere debemus 'si perseueret satisdatum', scilicet ut, si non perseueret cautum, mittatur in possessionem legatorum seruandorum causa. Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario uel ipso iure adquisita sit idonea cautio uel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore. Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, qua- @1 rundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit. @@&7Paulus& libro sexagensimo tertio ad edictum. Diuersum est, si postea pars legato adcreuerit: nam hoc nomine tenentur fideiussores in totum Quod ait praetor 'si per bonorum possessorem non stat, ut satisdetur', sic accipimus, si paratus sit satisdare: non ergo offerre debet satisdationem, sed petendi satis moram non facere. Ex hoc inter-dicto qui non restituit, in id quod interest debet condemnari. Si legatarius repromissione [2con]2tentus fuit, dandum est interdictum. idem dicendum est, si legatarius pignoribus noluit sibi caueri. Si per legatarium factum sit, quo minus satisdetur, licet cautum non sit, tenetur interdicto. sed si forte factum sit per legatarium, quo minus satisdetur, eo autem tempore, quo editur interdictum, satis accipere paratus sit, non competit interdictum, nisi satisdatum sit. item si per bonorum possessorem stetit, quo minus satisdaret, sed modo paratus est cauere, tenet interdictum: illud enim tempus inspicitur, quo interdictum editur. @@@@{1NE UIS FIAT EI, QUI IN POSSESSIONEM MISSUS ERIT}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Ait praetor: 'Si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusue, cuius ea iurisdictio fuit, in pos-sessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in pos-sessionem missus erit, dabo'. Hoc edictum summa prouidentia praetor proposuit: frustra enim in possessionem mitteret rei seruandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes ue-nire in possessionem coerceret. Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, qui in possessionem a praetore missi sunt: conuenit enim praetori omnes, quos ipse in possessionem misit, tueri. sed siue rei seruandae causa siue legatorum aut uentris nomine in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, siue doli siue aliter prohibuerint. Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem uenire in pos-sessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum uenisset in possessionem: nec exigitur, ut ui fecerit qui prohibuit. Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam putabat uel sibi nexam uel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non teneatur. Haec uerba 'quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit' continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui prohibuit condemnetur. proinde si ob falsum creditum uel ob falsam petitionem missus est in possessionem uel si exceptione summoueri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, quia propter nullam causam in possessionem missus est. Hoc edicto neque pupillum neque furiosum teneri constat, quia affectu carent. sed pupillum eum debemus accipere, qui doli capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum. ergo et si tutor dolo fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo soluendo sit tutor: sed et ipsum tutorem posse conueniri Iulianus scribit. Si domini uel patris uoluntate prohibitus quis sit a pos-sessione, in ipso[2s]2 dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint. Hanc actionem excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, @1 cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas per-uenit: sed heredi similibusque personis dabitur. nam cum prohibitus quis est legatorum uel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in here-dem dabitur, quia est in potestate successorum euitare interdictum satisdatione oblata. @@&7Paulus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Suo quis an alieno nomine prohibitus sit, nihil interest: haec enim uerba 'quanti ea res est' referenda sunt ad perso-nam domini. Item tam is tenetur, qui suo nomine, quam qui alieno nomine prohibuit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Si quis missus fuerit in pos-sessionem fideicommissi seruandi causa et non admittatur, potestate eius inducendus est in possessionem, qui eum misit, aut si quis uolet uti interdicto, consequens erit dicere in-terdictum locum habere. sed melius erit dicere extra ordinem ipsos iure suae potestatis exsequi oportere decretum suum, nonnumquam etiam per manum militarem. Constitutum est ab Antonino, ut etiam in bona heredis quis admittatur certis modis. si quis igitur in his bonis non admittatur, dicendum est actionem hanc utilem competere: ceterum poterit uti et extraordinaria exsecutione. Praetor uentrem in possessionem mittit, et hoc inter-dictum prohibitorium et restitutorium est. sed si mulier uelit in factum actione uti ad exemplum creditorum magis quam interdicto, posse eam experiri sciendum est. Si mulier dicatur calumniae causa in possessionem uenisse, quod non sit praegnas uel non ex eo praegnas, uel si de statu mulieris aliquid dicatur: ex epistula diui Hadriani ad exemplum praesumptionis Carboniani edicti uentri praetor pollicetur possessionem. @@&7Idem& libro sexagensimo nono ad edictum. Per interdictum etiam ei subuenit praetor, qui damni infecti ab eo in possessionem missus est, ne ei uis fiat. Poena autem eius, qui non promittit uel satis non dat, haec est, ut in possessionem mittatur aduersarius. siue ergo promittat, siue per eum non fiat, quo minus promittat, non tenebit interdictum repulso per exceptionem eo qui experitur. Praetor in eum, qui neque cauit neque possi-dere passus est eum qui missus est, iudicium pollicetur in tantum, quantum praestare eum ȫoporteret, si de ea re cautum fuerat. Sed et ex alia causa hoc iudicium proposuit, si eo tempore, quo in possessionem mitti desiderabat, praetoris adeundi potestas non fuerit, sci-licet ut, si, cum potestas praetoris adeundi non esset, damnum interim datum est, haberet iudicium qui damnum passus est. Item subiectum, si ex alia causa in possessionem missus prohibitus esse dicetur, habere in factum actionem. @@@@{1DE TABULIS EXHIBENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quas tabulas Lucius Titius ad causam testamenti sui pertinentes reliquisse dicetur, si hae penes te sunt aut dolo malo tuo factum est, ut desinerent esse, ita eas illi exhibeas. item si libellus aliudue quid relictum esse dicetur, decreto comprehendam'. Si quis forte confiteatur penes se esse testamentum, iubendus est exhibere, et tempus ei dandum est, ut exhibeat, si non potest in praesentiarum exhibere. sed si neget se exhibere posse uel oportere, inter-dictum hoc competit. Hoc interdictum pertinet non tantum ad testamenti tabulas, uerum ad omnia, quae ad causam testamenti pertinent: ut puta et ad codicillos pertinet. Siue autem ualet testamentum siue non, uel quod ab initio inutiliter factum est, siue ruptum sit uel in quo alio uitio, sed etiam si falsum esse dicatur uel ab eo factum qui testamenti factionem non habuerit: dicendum est interdictum ualere. Siue supremae tabulae sint siue non sint, sed priores, dicendum interdictum hoc locum habere. Itaque dicendum est ad omnem omnino scripturam testamenti, siue perfectam siue imperfectam, interdictum @1 hoc pertinere. Proinde et si plures tabulae sint testamenti, quia saepius fecerat, dicen-dum est interdicto locum fore: est enim quod ad causam testamenti pertineat, quidquid quoquo tempore factum exhiberi debeat. Sed et si de statu disceptetur, si testator filius familias uel seruus hoc fecisse dicatur, et hoc exhibebitur. Item si filius familias fecerit testamentum, qui de castrensi peculio testabatur, habet locum interdictum. Idem est et si is, qui testamentum fecit, apud hostes decessit. Hoc interdictum ad uiui tabulas non per-tinet, quia uerba praetoris 'reliquerit' fecerunt mentionem. Sed et si deletum sine dolo sit testamentum @@&7Paulus& libro sexagensimo quarto ad edictum. uel totum uel pars eius, @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. locum habet hoc interdictum. Si ta-bulae in pluribus codicibus scriptae sint, omnes interdicto isto continentur, quia unum testamentum est. Si tabulae testamenti apud aliquem depositae sunt a Titio, hoc interdicto agendum est et cum eo qui detinet et cum eo qui deposuit. Proinde et si custodiam tabularum aedituus uel tabularius suscepit, dicendum est teneri eum interdicto. Si penes seruum tabulae fuerint, dominus interdicto tenebitur. @8 Si ipse testator, dum uiuit, tabulas suas esse dicat et exhiberi desideret, interdictum hoc locum non habebit, sed ad exhibendum erit agendum, ut exhibitas uindicet. quod in omnibus, qui corpora sua esse dicunt instrumentorum, probandum est. Si quis dolo malo fecerit, quo minus penes eum tabulae essent, nihilo minus hoc interdicto tenebitur, nec praeiudicatur aliquid legi Cor-neliae testamentariae, quasi dolo malo testamentum suppresserit. nemo enim ideo impune retinet tabulas, quod maius facinus admisit, cum exhibitis tabulis admissum eius magis manifestetur. et posse aliquem dolo malo facere, ut in eam legem non incidat, ut puta si neque amouerit neque celauerit tabulas, sed idcirco alii tradiderit, ne eas interdicent[2i]2 ex-hiberet, hoc est si non supprimendi animo uel consilio fecit, sed ne huic exhiberet. Hoc interdictum exhibitorium est. Quid sit exhibere, uideamus. exhibere hoc est materiae ipsius adprehendendae copiam facere. Exhibere autem apud praetorem oportet, ut ex auctoritate eius signatores admoniti uenirent ad recognoscenda signa: et si forte non optemperent testes, Labeo scribit coerceri eos a praetore debere. Solent autem exhiberi tabulas deside-rare omnes omnino, qui quid in testamento adscriptum habent. Condemnatio autem huius iudicii quanti interfuit aestimari debet. Quare si heres scriptus hoc interdicto experiatur, ad hereditatem referenda est aestimatio: Et si legatum sit, tantum uenit in aestimationem, quantum sit in legato: Et si sub condicione legatum sit, quasi condicione existente sic aestimandum est, nec compelli debebit ad cauendum, ut se restituturum caueat, quidquid consecutus est, si condicio defecerit, quia poena contumaciae praestatur ab eo qui non ex-hibet. Inde quaeritur, si hinc consecutus aestimationem legatarius postea legatum petat, an sit audiendus. et putem, si heres idem praestitit, exceptione doli repellendum, si alius, repelli non oportere. et ideo et si heres sit, qui interdicto usus est aestimationem conse-cutus, eadem est distinctio. Interdictum hoc et post annum competere constat. sed et heredi ceterisque successoribus competit. @@&7Paulus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si sint tabulae apud pupillum et dolo tutoris desierint esse, in ipsum tutorem competit interdictum: aequum enim est ipsum ex delicto suo teneri, non pupillum. @1 @@&7Iauolenus& libro tertio decimo ex Cassio. De tabulis proferendis interdictum competere non oportet, si hereditatis controuersia ex his pendet aut si ad publicam quae-stionem pertinet: itaque in aede sacra interim deponendae sunt aut apud uirum idoneum. @@@@{1NE QUID IN LOCO SACRO FIAT}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'In loco sacro facere inue eum immittere quid ueto'. Hoc interdictum de sacro loco, non de sacrario competit. Quod ait praetor, ne quid in loco sacro fiat, non ad hoc pertinet, quod orna-menti causa fit, sed quod deformitatis uel incommodi. Sed et cura aedium locorumque sacrorum mandata est his, qui aedes sacras curant. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. In muris itemque portis et aliis sanctis locis aliquid facere, ex quo damnum aut incommodum irrogetur, non permittitur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Neque muri neque portae habitari sine permissu principis propter fortuita incendia possunt. @@@@{1DE LOCIS ET ITINERIBUS PUBLICIS}1 @@&7Pomponius& libro trigensimo ad Sabinum. Cuilibet in publicum petere permit-tendum est id, quod ad usum omnium pertineat, ueluti uias publicas, itinera publica: et ideo quolibet postulante de his interdicitur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo octauo digestorum. Nemini licet in uia publica monumentum exstruere. @@&7Ulpianus& libro trigensimo tertio ad Sabinum. Uiae uicinales, quae ex agris priuatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum uiarum numero sunt. Sed inter eas et ceteras uias militares hoc interest, quod uiae militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam uiam militarem habent, harum autem uicinalium uiarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares uias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur. @@@@{1NE QUID IN LOCO PUBLICO UEL ITINERE FIAT}1 @@&7Paulus& libro sexagensimo quarto ad edictum. In loco publico praetor pro-hibet aedificare et interdictum proponit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Ne quid in loco publico facias inue eum locum immittas, qua ex re quid illi damni detur, praeterquam quo[2d]2 lege senatus consulto edicto decretoue principum tibi concessum est. de eo, quod factum erit, interdictum non dabo'. @8 Hoc interdictum prohibitorium est @8 et tam publicis utilitatibus quam priuatorum per hoc prospicitur. loca enim publica utique priuatorum @1 usibus deseruiunt, iure scilicet ciuitatis, non quasi propria cuiusque, et tantum iuris ha-bemus ad optinendum, quantum, quilibet ex populo ad prohibendum habet. propter quod si quod forte opus in publico fiet, quod ad priuati damnum redundet, prohibitorio inter-dicto potest conueniri, propter quam rem hoc interdictum propositum est. Publici loci appellatio quemadmodum accipiatur, Labeo definit, ut et ad areas et ad insulas et ad ȫagros et ad uias publicas itineraque publica pertineat. Hoc interdictum ad ea loca, quae sunt in fisci patrimonio, non puto pertinere: in his enim neque facere quicquam neque prohibere priuatus potest: res enim fiscales quasi propriae et priuatae principis sunt. igitur si quis in his aliquid faciat, nequaquam hoc interdictum locum habebit: sed si forte de his sit controuersia, praefecti eorum iudices sunt. Ad ea igitur loca hoc interdictum pertinet, quae publico usui destinata sunt, ut, si quid illic fiat, quod priuato noceret, praetor intercederet interdicto suo. Cum quidam uelum in maeniano immissum haberet, qui uicini luminibus officiebat, utile interdictum competit: 'ne quid in publico immittas, qua ex re luminibus Gaii Seii officias'. Si quis quod in publico loco positum habuit, re-ficere uoluit, hoc interdicto locum esse Aristo ait ad prohibendum eum reficere. Ad-uersus eum, qui molem in mare proiecit, interdictum utile competit ei, cui forte haec res nocitura sit: si autem nemo damnum sentit, tuendus est is, qui in litore aedificat uel molem in mare iacit. Si quis in mari piscari aut nauigare prohibeatur, non habebit inter-dictum, quemadmodum nec is, qui in campo publico ludere uel in publico balineo lauare aut in theatro spectare arceatur: sed in omnibus his casibus iniuriarum actione utendum est. Merito ait praetor 'qua ex re quid illi damni detur': nam quotiensque aliquid in publico fieri permittitur, ita oportet permitti, ut sine iniuria cuiusquam fiat. et ita solet princeps, quotiens ali[2qui]2d noui operis instituendum petitur, permittere. Damnum autem pati uidetur, qui commodum amittit, quod ex publico consequebatur, qualequale sit. Pro-inde si cui prospectus, si cui aditus sit deterior aut angustior, interdicto opus est. Si quid in loco publico aedificauero, ut ea, quae ex meo ad te nullo iure defluebant, de-sinant fluere, interdicto me non teneri Labeo putat. Plane si aedificium hoc effecerit, ut minus luminis insula tua habeat, interdictum hoc competit. Idem ait, si in publico aedi-ficem, deinde hoc aedificium ei obstet, quod tu in publico aedificaueras, cessare hoc inter-dictum, cum tu quoque illicite aedificaueris, nisi forte t[2u]2 iure tibi concesso aedificaueras. Si quis a principe simpliciter impetrauerit, ut in publico loco aedificet, non est credendus sic aedificare, ut cum incommodo alicuius id fiat, neque sic conceditur: nisi forte quis hoc impetrauerit. Si quis nemine prohibente in publico aedificauerit, non esse eum co-gendum tollere, ne ruinis urbs deformetur, et quia prohibitorium est interdictum, non resti-tutorium. si tamen obstet id aedificium publico usui, utique is, qui operibus publicis pro-curat, debebit id deponere, aut si non obstet, solarium ei imponere: uectigal enim hoc sic appellatur solarium ex eo, quod pro solo pendatur. Si tamen adhuc nullum opus factum fuerit, officio iudicis continetur, uti caueatur non fieri: et ea omnia etiam in per-sona heredum ceterorumque successorum erunt cauenda. Locorum sacrorum diuersa causa est: in loco enim sacro non solum facere uetamur, sed et factum restituere iubemur: hoc Propter religionem. Ait praetor: 'In uia publica itinereue publico facere immittere quid, quo ea uia idue iter deterius sit fiat, ueto'. Uiam publicam eam dicimus, cuius etiam so-lum publicum est: non enim sicuti in priuata uia, ita et in publica accipimus: uiae pri- @1 uatae solum alienum est, ius tantum eundi et agendi nobis competit: uiae autem publicae solum publicum est, relictum ad directum certis finibus latitudinis ab eo, qui ius publi-candi habuit, ut ea publicae iretur commearetur. Uiarum quaedam publicae sunt, quaedam priuatae, quaedam uicinales. publicas uias dicimus, quas Graeci $BAS3ILIKA/S3&, nostri praeto-rias, alii consulares uias appellant. priuatae sunt, quas agrarias quidam dicunt. uicinales sunt uiae, quae in uicis sunt uel quae in uicos ducunt: has quoque publicas esse quidam dicunt: quod ita uerum est, si non ex collatione priuatorum hoc iter constitutum est. aliter atque si ex collatione priuatorum reficiatur: nam si ex collatione priuatorum refi-ciatur, non utique priuata est: refectio enim idcirco de communi fit, quia usum utilitatem-que communem habet. Priuatae uiae dupliciter accipi possunt, uel hae, quae sunt in agris, quibus imposita est seruitus, ut ad agrum alterius ducant, uel hae, quae ad agros ducunt, per quas omnibus commeare liceat, in quas exitur de uia consulari et sic post illam excipit uia uel iter uel actus ad uillam ducens. has ergo, quae post consularem excipiunt in uillas uel in alias colonias ducentes, putem etiam ipsas publicas esse. Hoc interdictum tantum ad uias rusticas pertinet, ad urbicas uero non: harum enim cura per-tinet ad magistratus. Si uiae publicae exemptus commeatus sit uel uia coartata, inter-ueniunt magistratus. Si quis cloacam in uiam publicam immitteret exque ea re minus habilis uia per cloacam fiat, teneri eum Labeo scribit: immississe enim eum uideri. Pro-inde et si fossam quis in fundo suo fecerit, ut ibi aqua collecta in uiam decurrat, hoc interdicto tenebitur: immissum enim habere etiam hunc uideri. Idem Labeo scribit, si quis in suo ita aedificauerit, ut aqua in uia collecta restagnet, non teneri eum interdicto, quia non immittat aquam, sed non recipit: Nerua autem melius scribit utrumque teneri. plane si fundus uiam publicam contingat et ex eo aqua deriuata deteriorem uiam faciat, quae tamen aqua ex uicini fundo in tuum ueniat: si quidem necesse habeas eam aquam recipere, interdictum locum habebit aduersus uicinum tuum: si autem necesse non sit, non teneri uicinum tuum, te tamen teneri: eum enim uideri factum habere, qui usum eius aquae habeat. idem Nerua scribit, si tecum interdicto agatur, nihil ultra te facere cogendum, quam ut arbitratu eius [2q]2ui tecum experitur cum uicino experiaris: ceterum aliter obseruantibus futurum, ut tenearis etiam, si iam bona fide cum uicino egeris neque per te stet, quo minus arbitratu actoris cum uicino experiaris. Idem ait, si odore solo locus pestilentiosus fiat, non esse ab re de re ea interdicto uti. Hoc interdictum etiam ad ea, quae pascuntur in uia publica itinereue publico et deteriorem faciant uiam, locum habet. Deinde ait praetor: 'quo ea uia idque iter deterius sit fiat'. hoc siue statim de-terior uia sit, siue postea: ad hoc enim pertinent haec uerba 'sit fiat': etenim quaedam sunt talia, ut statim facto suo noceant, quaedam talia, ut in praesentiarum quidem nihil noceant, in futurum autem nocere debeant. Deteriorem autem uiam fieri sic accipiendum est, si usus eius ad commeandum corrumpatur, hoc est ad eundum uel agendum, ut, cum plane fuerit, cliuosa fiat uel ex molli aspera aut angustior ex latiore aut palustris ex sicca. Scio tractatum, an permittendum sit specus et pontem per uiam publicam facere: et plerique probant interdicto eum teneri: non enim oportere eum deteriorem uiam facere. Hoc interdictum perpetuum et populare est condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit. Praetor ait: 'Quod in uia publica itinereue publico factum immissum habes, quo ea uia idue iter deterius sit fiat, restituas'. Hoc interdictum ex eadem causa @1 proficiscitur, ex qua et superius: et tantum interest, quod hoc restitutorium, illud prohibi-torium est. Hoc interdicto non is tenetur, qui in uia publica aliquid fecit, sed is, qui factum habet. proinde si alius fecit, alius factum habet, is tenetur, qui factum habet: et est hoc utilius, quia is potest restituere, qui factum immissum habet. Habere eum dicimus, qui utitur et iure possessionis fruitur, siue ipse opus fecit siue ex causa emptionis uel conductionis uel legato uel hereditate uel quo alio modo adquisiit. Unde Ofilius putat eum, qui pro derelicto reliquit id opus quod fecit, si uiam publicam corrupit et reliquit, non teneri hoc interdicto: non enim habet quod fecit. sed an in eum actio debeat dari, uidebimus. et puto utile interdictum competere, ut, quod in uia publica aedificauit, re-stituat. Si ex fundo tuo arbor in uia[2m]2 publica[2m]2 sic ceciderit, ut itineri sit impedimento, ȫeamque pro derelicto habeas, non teneri Labeo scribit: si tamen, inquit, actor sua im-pensa arborem tollere paratus fuerit, recte tecum acturum interdicto de uia publica refi-cienda. sed si pro derelicto non habeas, recte tecum agi hoc interdicto. Idem Labeo scribit, si uicinus meus uiam opere corruperit, quamuis opus, quod fecit, tam mihi quam ipse utile sit, tamen si is uicinus fundi sui causa id fecerit, me tamen non posse hoc interdicto conueniri: si autem communiter hoc opus fieri curauerimus, utrumque nostrum teneri. Hoc interdictum locum habet etiam aduersus eum, qui dolo malo fecit, quo minus possideret uel haberet: etenim parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel haberet: et mihi uidetur uera Labeonis sententia. 'Restituas' inquit. restituere ui-detur, qui in pristinum statum reducit: quod fit, siue quis tollit id quod factum est uel reponat quod sublatum est. et interdum suo sumptu: nam si ipse, quo qui interdixit, fecerit, uel iussu eius alius, aut ratum habitum sit quod fecit, ipse suis sumptibus debet restituere: si uero nihil horum interuenit, sed habet factum, tunc dicemus patientiam so-lam eum praestare debere. Interdictum hoc non esse temporarium sciendum est: pertinet enim ad publicam utilitatem: condemnatioque ex eo facienda est, quanti actoris intersit tolli quod factum est. Praetor ait: 'Quo minus illi uia publica itinereue publico ire agere liceat, uim fieri ueto'. @@&7Celsus& libro trigensimo nono digestorum. Litora, in quae populus Romanus imperium habet, populi Romani esse arbitror: Maris communem usum omnibus hominibus, ut aeris, iactasque in id pilas eius esse qui iecerit: sed id concedendum non esse, si deterior litoris marisue usus eo modo futurus sit. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Respondit in litore iure gentium aedificare licere, nisi usus publicus impediretur. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Si per publicum locum riuus aquae ductus priuato nocebit, erit actio priuato ex lege duodecim tabularum, ut noxa do-mino [2s]2ar[2ci]2atur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo tertio digestorum. Ei, qui hoc interdicto experitur 'ne quid in loco publico fiat, quo damnum priuato detur', quamuis de loco publico interdicat, nihilo minus procuratoris dandi facultas est. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo digestorum. Sicut is, qui nullo prohibente in loco publico aedificauerat, cogendus non est demolire, ne ruinis urbs deformetur, ita @1 qui aduersus edictum praetoris aedificauerit, tollere aedificium debet: alioqui inane et lu-sorium praetoris imperium erit. @@@@{1DE LOCO PUBLICO FRUENDO}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus loco publico, quem is, cui locandi ius fuerit, fruendum alicui locauit, ei qui conduxit so-cioue eius e lege locationis frui liceat, uim fieri ueto'. Interdictum hoc publicae utilitatis causa proponi palam est: tuetur enim uectigalia publica, dum prohibetur quis uim facere ei, qui id fruendum conduxit. Sed si simul ueniant ad interdictum mouendum ipse qui conduxerit et socius eius, magis e[2s]2t, ut ipse conductor praeferatur. Ait praetor 'quo minus e lege locationis frui liceat'. merito ait 'e lege locationis': ultra legem enim uel contra legem non debet audiri, qui frui desiderat. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Concedi solet, ut imagines et statuae, quae ornamenta rei publicae sunt futurae, in publicum ponantur. @@@@{1DE UIA PUBLICA ET SI QUID IN EA FACTUM ESSE @@@@DICATUR}1 @@$*)EK TOU= A)S3TUNOMIKOU= MONOBI/BLOU TOU= *PAPINIANOU=. *OI( A)S3TU-$NOMIKOI\ E)PIMELEI/S3QWS3AN TW=N KATA\ TH\N PO/LIN O(DW=N, O(/PWS3 A)\N O(MALIS3QW=S3IN KAI\ TA\ R(EU/MATA MH\ $BLA/PTH| TA\S3 OI)KI/AS3 KAI\ GE/FURAI W)=S3IN OU(= A)\N DE/H|. *)EPIMELEI/S3QWS3AN DE\ O(/PWS3 OI( I)/DIOI TOI=XOI H)\ TW=N $A)/LLWN H)\ TW=N PERI\ TA\S3 OI)KI/AS3 A(\ EI)S3 TH\N O(DO\N FE/REI MH\ S3FALERA\ H)=|, I(/NA W(S3 DEI= KAQAIRW=S3IN OI( $DES3PO/TAI TW=N OI)KIW=N KAI\ E)PIS3KEUA/ZWS3IN. E)A\N DE\ MH\ KAQAIRW=S3IN MHDE\ E)PIS3KEUA/ZWS3IN, ZHMIOU/TWS3AN $AU)TOU/S3, E(/WS3 A)\N A)S3FALH= POIH/S3WS3IN. *)EPIMELEI/S3QWS3AN DE\ O(/PWS3 MHDEI\S3 O)RU/S3S3H| TA\S3 O(DOU\S3 MHDE\ $XWNNU/H| MHDE\ KTI/S3H| EI)S3 TA\S3 O(DOU\S3 MHDE/N: EI) DE\ MH/, O( ME\N DOU=LOS3 U(PO\ TOU= E)NTUXO/NTOS3 MAS3TI-$GOU/S3QW, O( DE\ E)LEU/QEROS3 E)NDEIKNU/S3QW TOI=S3 A)S3TUNO/MOIS3, OI( DE\ A)S3TUNO/MOI ZHMIOU/TWS3AN KATA\ TO\N $NO/MON KAI\ TO\ GEGONO\S3 KATALUE/TWS3AN. *)EPIS3KEUA/ZEIN DE\ TA\S3 O(DOU\S3 TA\S3 DHMOS3I/AS3 KATA\ TH\N E(AUTOU= $OI)KI/AN E(/KAS3TON KAI\ TA\S3 U(DRORRO/AS3 E)KKAQAI/REIN TA\S3 E)K TOU= U(PAIQRI/OU KAI\ E)PIS3KEUA/ZEIN OU(/TWS3, W(S3 $A)\N MH\ KWLU/H| A(/MACAN E)PIE/NAI. O(/S3OI DE\ MIS3QWS3A/MENOI OI)KOU=S3IN, E)A\N MH\ E)PIS3KEUA/S3H| O( DES3PO/THS3&, $AU)TOI\ E)PIS3KEUA/S3ANTES3 U(POLOGIZE/S3QWS3AN TO\ A)NA/LWMA KATA\ TO\N MIS3QO/N. *)EPIMELEI/S3QWS3AN DE\ KAI\ $O(/PWS3 PRO\ TW=N E)RGAS3THRI/WN MHDE\N PROKEI/MENON H)=|, PLH\N E)A\N KNAFEU\S3 I(MA/TIA YU/GH| H)\ TE/KTWN TRO-$XOU\S3 E)/CW TIQH=|: TIQE/S3QWS3AN DE\ KAI\ OU(=TOI, W(/S3TE MH\ KWLU/EIN A(/MACAN BADI/ZEIN. *MH\ E)A/TWS3AN DE\ $MHDE\ MA/XES3QAI E)N TAI=S3 O(DOI=S3 MHDE\ KO/PRON E)KBA/LLEIN MHDE\ NEKRA\ MHDE\ DE/RMATA R(I/PTEIN. @@@@{1DE UIA PUBLICA ET ITINERE PUBLICO REFICIENDO}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi uiam publicam iterue publicum aperire reficere liceat, dum ne ea uia idue iter deterius @1 fiat, uim fieri ueto'. Uiam aperire est ad ueterem altitudinem latitudinemque restituere. sed et purgare refectionis portio est: purgar[2e]2 autem proprie dicitur ad libramentum pro-prium redigere sublato eo quod super eam esse[2t]2. reficit enim et qui aperit et qui purgat et omnes omnino, qui in pristinum statum reducunt. Si quis in specie refectionis dete-riorem uiam facit, impune uim patietur. propter quod neque latiorem neque longiorem neque altiorem neque humiliorem uiam sub nomine ref[2e]2ctionis is qui interdicit potest facere, uel in uiam terrenam glaream ini[2ce]2re aut sternere uiam lapide quae terrena sit, uel contra [2la]2pide stratam terrenam facere. Interdictum hoc perpetuo dabitur et omnibus et in omnes, et habet condemnationem in id quod actoris intererit. @@&7Iauolenus& libro decimo ex Cassio. Uiam publicam populus non utendo amit-tere non potest. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Si in agrum uicini uiam publicam quis reiecerit, tantum in eum uiae receptae actio dabitur, quanti eius interest, cuius fundo iniuria irrogata est. Qui uiam publicam exarauerit, ad munitio-nem eius solus compellitur. @@@@{1DE FLUMINIBUS. NE QUID IN FLUMINE PUBLICO RIPAUE @@@@EIUS FIAT, QUO PEIUS NAUIGETUR}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'Ne quid in flumine publico ripaue eius facias ne[2ue]2 quid in flumine publico neue in ripa eius immittas, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat'. Flumen a riuo magnitudine discernendum est aut existimatione circumcolentium. Item fluminum quaedam sunt perennia, quaedam torrentia. perenne est, quod semper fluat, $A)E/NAOS3&, torrens $O( XEIMA/RROUS3&: si tamen aliqua aestate exaruerit, quod alioquin perenne fluebat, non ideo minus perenne est. Fluminum quaedam publica sunt, quaedam non. publicum flumen esse Cassius definit. quod perenne sit: haec sententia Cassii, quam et Celsus probat, uidetur esse probabilis. Hoc interdictum ad flumina publica pertinet: si autem flumen priuatum sit, cessabit interdictum: nihil enim differt a ceteris locis priuatis flumen priuatum. Ripa autem ita recte definietur id, quod flumen continet naturalem rigorem cursus sui tenens: ceterum si quando uel im-bribus uel mari uel qua alia ratione ad tempus excreuit, ripas non mutat: nemo denique dixit Nilum, qui incremento suo Aegyptum operit, ripas suas mutare uel ampliare. nam cum ad perpetuam sui mensuram redierit, ripae aluei eius muniendae sunt. si tamen na-turaliter creuerit, ut perpetuum incrementum nanctus sit, uel alio flumine admixto uel ȫqua alia ratione, dubio procul dicendum est ripas quoque eum mutasse, quemadmodum si alueo mutato alia coepit currere. Si insula in publico flumine fuerit nata inque ea aliquid fiat, non uidetur in publico fieri. illa enim insula aut occupantis est, si limitati agri fuerunt, @1 aut eius cuius ripam contingit, aut, si in medio alueo nata est, eorum est qui prope utras-que ripas possident. Simili modo et si flumen alueum suum reliquit et alia fluere coeperit, quidquid in ueteri alueo factum est, ad hoc interdictum non pertinet: non enim in flumine publico factum erit, quod est utriusque uicini aut, si limitatus est ager, occu-pantis alueus fiet: certe desinit esse publicus. ille etiam alueus, quem sibi flumen fecit, etsi priuatus ante fuit, incipit tamen esse publicus, quia impossibile est, ut alueus fluminis publici non sit publicus. Si fossa manu facta sit, per quam fluit publicum flu-men, nihilo minus publica fit: et ideo si quid ibi fiat, in flumine publico factum uidetur. Aliter atque si flumen aliquam terram inundauerit, non alueum sibi fecerit: tunc enim non fit publicum, quod aqua opertum est. Item si amnis aliquid circumeat, sciendum est eius manere cuius fuit: si quid igitur illic factum est, non est factum in publico flumine. nec pertinet ad hoc interdictum, si quid in priuato factum sit, ne quidem si in priuato flumine fiat: nam quod fit in priuato flumine, perinde est, atque si in alio priuato loco fiat. In flumine publico factum accipere debemus, quidquid in aqua fiat: nam si quid extra factum sit, non est in flumine factum: et quod in ripa fiat, non uidetur in flumine factum. Non autem omne, quod in flumine publico ripaue fit, coercet praetor, sed si quid fiat, quo de-terior statio et nauigatio fiat. ergo hoc interdictum ad ea tantum flumina publica pertinet, quae sunt nauigabilia, ad cetera non pertinet. sed Labeo scribit non esse iniquum etiam si quid in eo flumine, quod nauigabile non sit, fiat, ut exarescat uel aquae cursus impe-diatur, utile interdictum competere 'ne uis ei fiat, quo minus id opus, quod in alueo flu-minis ripaue ita factum sit, ut iter cursus fluminis deterior sit fiat, tollere demoliri purgare restituere uiri boni arbitratu possit'. Stationem dicimus a stando: is igitur locus demonstratur, ubicumque naues tuto stare possunt. Ait praetor: 'iterque nauigii deterius fiat'. hoc pro nauigatione positum est: immo nauigium solemus dicere etiam ipsam nauem, iter ergo nauigio potest et sic accipi 'iter naui deterius fiat'. nauigii appellatione etiam rates continentur, quia plerumque et ratum usus necessarius est. si pedestre iter impediatur, non ideo minus iter nauigio deterius fit. Deterior statio itemque iter nauigio fieri uidetur, si usus eius corrumpatur uel difficilior fiat aut minor uel rarior aut si in to-tum auferatur. proinde siue deriuetur aqua, ut exiguior facta minus sit nauigabilis, uel si dilatetur, aut diffusa breuem aquam faciat, uel contra sic coangustetur, et rapidius flumen faciat, uel si quid aliud fiat quod nauigationem incommodet difficilioremue faciat uel prorsus impediat, interdicto locus erit. Labeo scribit non esse dandam exceptionem ei, qui inter-dicto conuenitur: 'aut nisi ripae tuendae causa factum sit', sed ita excipiendum ait: 'extra quam si quid ita factum sit, uti de lege fieri licuit'. Si in mari aliquid fiat, Labeo com-petere tale interdictum: 'ne quid in mari inue litore' 'quo portus, statio iterue nauigio de-terius fiat'. @8 Sed et si in flumine publico, non tamen nauigabili fiat, idem putat. @8 Deinde ait praetor: 'Quod in flumine publico ripaue eius fiat siue quid in id flumen ripamue eius immissum habes, quo statio iterue nauigio deterior sit fiat, restituas'. Superius inter-dictum prohibitorium est, hoc restitutorium, ad eandem causam pertinens. Iubetur autem is, qui factum uel immissum habet, restituere quod habet, si modo id quod habet statio-nem uel nauigium deterius faciat. Haec uerba 'factum habes' uel 'immissum habes' osten- @1 dunt non eum teneri, qui fecit uel immisit, sed qui factum immissum habet. denique Labeo scribit, si auctor tuus aquam deriuauerit, et hoc interdicto, si ea tu utaris. @@&7Pomponius& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Quominus ex publico flumine ducatur aqua, nihil impedit (nisi imperator aut senatus uetet), si modo ea aqua in usu publico non erit: sed si aut nauigabile est aut ex eo aliud nauigabile fit, non permittitur id facere. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Flumina publica quae fluunt ripaeque eorum publicae sunt. Ripa ea putatur esse, quae plenissimum flumen continet. Secundum ripas fluminum loca non omnia publica sunt, cum ripae cedant, ex quo primum a plano uergere incipit usque ad aquam. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Quaesitum est, an is, qui in utraque ripa fluminis publici domus habeat, pontem priuati iuris facere potest. respondit non posse. @@@@{1NE QUID IN FLUMINE PUBLICO FIAT, QUO ALITER AQUA @@@@FLUAT, ATQUE UTI PRIORE AESTATE FLUXIT}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'In flumine publico inue ripa eius facere aut in id flumen ripamue eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit, ueto'. Hoc interdicto prospexit praetor, ne deriuationibus minus con-cessis flumina excrescant uel mutatus alueus uicinis iniuriam aliquam adferat. Pertinet autem ad flumina publica, siue nauigabilia sunt siue non sunt. Ait praetor: 'quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit': non omnis ergo, qui immisit uel qui fecit, tenetur, sed qui faciendo uel immittendo efficit aliter, quam priore aestate fluxit, aquam fluere. quod autem ait 'aliter fluat', non ad quantitatem aquae fluentis pertinet, sed ad modum et ad rigorem cursus aquae referendum est. et generaliter dicendum est ita demum inter-dicto quem teneri, si mutetur aquae cursus per hoc quod factum est, dum uel depressior uel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud uitii accolae ex facto eius qui conuenitur sentient, interdicto locus erit, Si quis ex riuo tecto per apertum ducere uelit uel contra qui ante aperto duxit, nunc operto uelit, inter-dicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat. Simili modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alueum fluminis mutet, hoc interdicto tenebitur. Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto 'quod eius ripae muniendae causa non fiet', scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendae ripae causa fiat, interdicto locus non sit. sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripae cum in-commodo accolentium muniendae sunt. hoc tamen iure utimur, ut praetor ex causa aesti-met, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam dari. Sed et si alia utilitas uertatur eius, qui quid in flumine publico fecit (pone enim grande damnum flumen ei dare solitum, praedia eius depopulari), si forte aggeres uel quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad aliquid immutauit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina auertisse alueos-que mutasse, dum praediis suis consulunt. oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et @1 tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum. Is autem hoc interdicto tenetur, qui aliter fecit fluere, quam priore aestate fluxit. et idcirco aiunt praetorem priorem aesta-tem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum aestate potius quam hieme. nec ad instantem aestatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia illius aestatis fluxus indubitatior est. aestas ad aequinoctium autumnale refertur. et si forte aestate interdicetur, proxima superior aestas erit intuenda: si uero hieme, tunc non proxima hieme aestas, sed superior erit inspicienda. Hoc interdictum cuiuis ex populo competit, sed non aduersus omnes, uerum aduersus eum, qui deneget, ut aliter aqua flueret, cum ius non haberet. @8 Hoc interdictum et in heredes competit. @8 Deinde ait prae-ȫtor: 'Quod in flumine publico ripaue eius factum siue quid in flumen ripamue eius im-missum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore aestate fluxit, restituas'. Hoc interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, quae nondum facta sunt. si quid igitur iam factum e[2s]2t, per hoc interdictum restituetur: si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum redditum fuerit factum, coercebitur. In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut Lab[2e]2o ait, uenire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes. @@@@{1UT IN FLUMINE PUBLICO NAUIGARE LICEAT}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi in flumine publico nauem ratem agere quoue minus per ripam onerare exonerare liceat, uim fieri ueto. item ut per lacum fossam stagnum publicum nauigare liceat, interdicam'. Hoc inter-dicto prospicitur, ne quis flumine publico nauigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui uia publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum praetor putauit. @8 Si priuata sunt supra scripta, interdictum cessat. @8 Lacus est, quod per-petuam habet aquam. Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme cogitur. Fossa est receptaculum aquae manu facta. @8 Possunt autem etiam haec esse publica. @8 Publicano plane, qui lacum uel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere Sabinus consentit: et ita Labeo. ergo et si a municipibus conductum habeat, aequissimum erit ob uectigalis fauorem interdicto eum tueri. Si quis uelit interdictum tale mouere, ut locus deprimatur pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita Mela scribit. Idem ait tale interdictum competere, ne cui uis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamue fluminis publici appell[2a]2tur. @@@@{1DE RIPA MUNIENDA}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi in flumine publico ripaue eius opus facere ripae agriue qui circa ripam est tuendi @1 causa liceat, dum ne ob id nauigatio deterior fiat, si tibi damni infecti in annos decem uiri boni arbitratu uel cautum uel satisdatum est aut per illum non stat, quo minus uiri boni arbitratu caueatur uel satisdetur, uim fieri ueto'. Ripas fluminum publicorum reficere munire utilissimum est. sicuti igitur de uia publica reficienda interdictum propositum est, ita etiam de ripa fluminis munienda proponendum fuit. Merito adicit 'dum ne ob id na-uigatio deterior fiat': illa enim sola ref[2e]2ctio toleranda est, quae nauigio non est impedi-mento. Is autem, qui ripam uult munire, de damno futuro debet uel cauere uel satisdare secundum qualitatem personae: et hoc interdicto expressum est, ut damni infecti in annos decem uiri boni arbitratu uel caueatur uel satisdetur. Dabitur autem satis uicinis: sed et his, qui trans flumen possidebunt. Etenim curandum fuit, ut eis ante opus factum caueretur: nam post opus factum persequendi hoc interdicto nulla facultas superest, etiamsi quid damni postea datum fuerit, sed lege Aquilia experiendum est. Illud notandum est, quod ripae lacus fossae stagni muniendi nihil praetor hic cauit: sed idem erit obseruan-dum, quod in ripa fluminis munienda. @@@@{1DE UI ET DE UI ARMATA}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Praetor ait: 'Unde tu illum ui deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui ui deiecit peruenerit, iudi-cium dabo'. Hoc interdictum proponitur ei, qui ui deiectus est: etenim fuit aequis-simum ui deiecto subuenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur. Ne quid autem per uim admittatur, etiam legibus Iuliis prospicitur publicorum et priuatorum nec non et constitutionibus principum. Hoc interdictum non ad omnem uim pertinet, uerum ad eos, qui de possessione deiciuntur. ad solam autem atrocem uim per-tinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo siue aedificio: ad alium autem non pertinet. Et si quis de area d[2e]2iectus sit, sine dubio inter-dicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohae-renti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis ui deiectus est, interdicto locus erit. Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum. Illud utique in dubium non uenit interdictum hoc ad res mobiles non perti-nere: nam ex causa furti uel ui bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhiben-dum agi. plane si quae res sint in fundo uel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum. Si quis de naue ui deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de uehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse. Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui ui deiectus est habet interdictum. De[2i]2citur is qui possidet, siue ciuiliter siue naturaliter pos-sideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet. Denique et si maritus uxori donauit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus. Ait praetor: @1 'deiecisti aut familia deiecit'. merito familiae mentio habita: nam cum 'deiecisti' uerbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit (nec enim ego uideor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere 'aut familia tua deiecit'. Deiecisse autem etiam is uidetur, qui mandauit uel iussit, ut ali-quis deiceretur: parui enim referre uisum est, suis manibus quis deiciat an uero per alium: quare et si familia mea ex uoluntate mea deiecerit, ego uideor deiecisse. Quotiens uerus procurator dei[2e]2cerit, cum utrolibet eorum, id est siue domino siue procuratore, agi posse Sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio fuerit praestita (non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere. Sabini sententia uera est. Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum Sabinum et Cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me uideri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc uerum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari. Quod igitur additur 'aut familia tua deiecit', merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea ui deiecit. ceterum si iussit, ipse deiecit, nec grauari debet dominus qui non iussit, si seruorum suorum factum praestar[2e]2t, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non grauabitur hoc no-mine, quippe cum aut peruenit ad eum aliquid et restitueret, aut non peruenit et ipsos seruos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, in damno [2non]2 debet reputare, cum seruus hoc possit domini deteriorem condicionem facere. Familiae autem appellatio seruos continet: @8 Sed quaeritur, quem numerum seruorum con-tineat, utrum plurium an uero et duum uel trium. sed uerius est in hoc interdicto, etiamsi unus seruus ui deiecerit, familiam uideri deiecisse. Familiae appellatione et eos, quos loco seruorum habemus, contineri oportere dicendum est. Si quis tamen neget se seruum uel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum peruenit restituat. Si filius familias uel mercennarius ui deiecerit, utile interdictum competit. Si aduersus eum, qui in libertatem ex seruitute uel contra petitur, post inchoa-tum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a seruis eius ui me deiectum, in possessionem restituar. Quod seruus uel procurator uel colonus tenent, dominus uidetur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione uidetur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat. et si quis igitur alius, per ȫquem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est. Inter-dictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum de[2i]2ceretur possidebat, nec alius deici uisus est quam qui possidet. Siue autem corpore siue animo possidens quis deiectus @1 est, palam est eum ui deiectum uideri. idcircoque si quis de agro suo uel de domo pro-cessisset nemine suorum relicto, mox reuertens prohibitus sit ingredi uel ipsum praedium, uel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, ui deiectus uidetur: ade-misti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore. Quod uolgo dicitur aestiuorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa di-dici Proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omississe possessionem uellemus, idem est. Eum, qui neque animo neque corpore possi-debat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non uideri deiectum uerius est: deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur. Uim ui repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere. Ui possidere eum definiendum est, qui expulso uetere possessore adqui-sitam per uim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus uenit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit. sed qui per uim possessionem suam retinuerit, Labeo ait non ui possidere. Idem Labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, [2ui]2 uideri deiectum. sed Pomponius ait uim sine corporali ui locum non habere, e[2r]2go etiam eum, qui fugatus est superuenientibus quibus-dam, si illi ui occupauerunt possessionem, uideri ui deiectum. Qui a me ui possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum. Qui ui deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus. Si fundus, a quo ui expulsus sim, mihi restitutus esset, ce-terae uero res, quae ui ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia uerum est ui esse deiectum. plane si quis uelit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus uero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita Iulianus scribit: idem scribit et si quis ui bonorum raptorum de huiusmodi rebus uelit experiri. Quod autem ait praetor: 'quaeque ibi habuit', sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, uerum etiam si quae apud eum depositae uel ei commodatae uel pigneratae, quarumque usum uel usum fructum uel custodiam habuit, uel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat praetor 'habuit', omnia haec habendi uerbo continentur. Rectissime autem praetor addidit 'tunc ibi habuit'. 'tunc' sic accipimus 'cum deiceretur': et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum uenire. sic fit, ut, etiamsi homines uel pecora de-mortua sint post deiectionem, interdicto locus si[2t]2. Denique scribit Iulianus eum, qui ui @1 deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur ho-minis etiam mortuo eo tenetur. huic consequens esse ait, ut uillae quoque et aedium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse uidetur, quo minus restitueret. Idcirco constare ait eum, qui ui deiecit quique ui sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri. 'Ibi' autem ait praetor, ut ne quis et quae illic non habuit, complectatur. Sane quod ait praetor 'ibi', quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis ui deiectus est, an uero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum uel locum, in quo fuerit, uerum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur. Annus in hoc interdicto utilis est. Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamuis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro, computantur. idem est et in rebus mobilibus, quae ibi erant: nam et e[2a]2rum fructus computandi sunt, ex quo quis ui deiectus est. Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, uerum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam et Uiuianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus uel adsecu-turus erat is qui deiectus est, si ui deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se ui deiectum non esse. @8 Ex interdicto unde ui etiam is, qui non possidet, restituere cogetur. @8 Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum uel liberis aduersus parentes competit. et uerius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere. aliter atque si ui armata usus sit aduersus libertum patronus uel aduersus liberos parens: nam hic inter-dictum competit. @8 Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit. @8 Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde ui competere argumentum praebet, quod apud Uiuianum relatum est, si quis me ui dei[2e]2cerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt. Idem Uiuianus refert: seruos quosdam ui depulit, alios retinuit et uinxit aut etiam eis imperauit: ui te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum serui ab alio possideantur. et quod in parte seruorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset. Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed uinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego uerius puto eum quoque deiectum uideri, qui illic uinctus est. Ex causa huius inter-dicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos peruenit @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. doloue malo eorum factum est, quo minus perueniret. @1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Quod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem peruenit, actio datur: sufficit enim non in lucro uersari eum heredem, non etiam damnum subire. Haec actio, quae aduersus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur. Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae. Plane et si unus uel alter fustem uel gladium tenuit, armis deiectus possessor uidetur. Plus dicitur, et si inermes uenerant, si in ipsa concertatione qui inermes uenerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, uis erit armata. Qui armati uenerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata uis facta esse uidetur: sufficit enim terror ar-morum, ut uideantur armis deiecisse. Si quis autem uisis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non uidetur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui ar-mati erant, sed alio tendebant. Proinde et si, cum armatos audisset uenire, metu deces-serit de possessione, siue uerum siue falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata. Si autem, cum dominus ueniret in pos-sessionem, armati eum prohibuerunt qui inuaserant possessionem, uideri eum armis de-iectum. Eum igitur, qui cum armis uenit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex interuallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex interuallo, sed ex continenti. Cum procu-rator armatus uenit, et ipse dominus armis deiecisse uidetur, siue mandauit siue, ut Iu-lianus ait, ratum habuit. Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata ȫuenit, ego non uideor uenisse, sed familia, nisi iussi uel ratum habui. Hoc interdictum etiam aduersus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod peruenit ad eum qui prohibuit unde ui. Interdictum neces-sarium fuisse fructuario apparet 'si prohibeatur uti frui usu fructu fundi'. Uti frui autem prohibuisse is uidetur, qui ui deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa. ceterum si quis ab initio uolentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet. quid ergo est? debet fructuarius usum fructum uindicare. Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur. consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere. Item si non usus fructus, sed usus si relictus, com-petit hoc interdictum. ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus uel usus, hoc interdictum locum habebit. Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in pos-sessione, utetur hoc interdicto. sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit uel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur. Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se peruenit. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Si ui me deiecerit quis nomine municipum, in municipes mihi interdictum reddendum Pomponius scribit, si quid ad eos peruenit. @1 @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Si per uim tibi possessio-nem tradidero, dicit Pomponius unde ui interdictum cessare, quoniam non est deiectus, qui compulsus est in possessionem inducere. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad edictum. In interdicto unde ui tanti con-demnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti Pomponius scribit, id est tanti rem uideri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, ueluti cum quaestionis ha-bendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri. @@&7Idem& libro uicensimo quarto ad edictum. Cum a te ui deiectus sim, si Titius eandem rem possidere coeperit, non possum cum alio quam tecum interdicto experiri. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Fulcinius dicebat ui possi-deri, quotiens uel non dominus, cum tamen possideret, ui deiectus est. @@&7Idem& libro sexagensimo quinto ad edictum. Si plures heredes sunt, unus-quisque non in amplius, quam ad eum peruenerit, tenetur. qua de causa interdum in so-lidum tenebitur is ad quem totum peruenerit, quamuis ex parte heres sit. Deiectum ab usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus non esset. itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum praetoris urbani titulo de liberali causa. Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius con-stituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, siue experiatur cum fructuario aduersus praedonem siue non experiatur, retinere debeat reuersum ad se usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Uim facit, qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, siue inserendo siue fodiendo siue arando siue quid aedi-ficando siue quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem aduersarii non relinquit. @@&7Marcellus& libro nono decimo digestorum. Colonus eum, cui locator fun-dum uendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus ui ab alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde ui. dixi nihil interesse, co-lonus dominum ingredi uolentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi possessionem, non admisit. igitur interdictum unde ui colono competi[2tu]2rum ipsumque si-mili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc uideretur, cum emptori pos-sessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Neque unde ui neque aliud interdictum famosum est. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Sed si ui armata deiectus es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi ui aut clam aut precario eum possidere[2s]2, ita res quoque mobiles omnimodo recipies. @1 @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Si ui me deieceris uel ui aut clam feceris, quamuis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino ui deiecisti aut ui aut clam fecisti. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. In interdicto unde ui dicen-dum est, ut eius causa, quod ad patrem peruenit, ipse teneatur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo octauo digestorum. Qui possessionem ui ereptam ui in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reuerti potius quam ui possi-dere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde ui inter-dictum tibi utile erit. @@&7Papinianus& libro uicensimo sexto quaestionum. Cum fundum qui locauerat uendidisset, iussit emptorem in uacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor ui colonum expulit: de interdictis unde ui quaesitum est. placebat colonum interdicto uenditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex uoluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem uideri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset. emptorem quoque, qui postea uim adhibuit, et ipsum inter-dicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a uenditore per uim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata. quaesitum est, an emptori succurri debeat, si uoluntate uen-ditoris colonum postea ui expulisset. dixi non esse iuuandum, qui mandatum illicitum susceperit. Eum, qui fundum uindicauit ab eo, cum quo interdicto unde ui potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit. @@&7Tryphoninus& libro quinto decimo disputationum. Merito Iulianus respondit, si me de fundo ui deieceris, in quo res mouentes fuerunt, cum mihi interdicto unde ui restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te conuenirem, subtractis tamen mortalitate seruis aut pecoribus aliisue rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis resti-tuendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus e[2s]2. @@&7Labeo& libro tertio pithanon a Paulo epitomatorum. Si colonus tuus ui de-iectus est, ages unde ui interdicto. idem si inquilinus tuus ui deiectus fuerit. &7Paulus&: idem dici potest de coloni colono, item inquilino. @@@@{1UTI POSSIDETIS}1 @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'Uti eas aedes, quibus de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, uim fieri ueto. de cloacis hoc interdictum non dabo. neque pluris, quam @1 quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam'. Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem. Huius autem interdicti propo-nendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor uero non sit: ȫfieri potest, ut et possessor idem et dominus sit. Inter litigatores ergo quotiens est pro-prietatis controuersia, aut conuenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non conuenit. si conuenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem conuenit possidere, ille petitoris onere fungetur. sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur. Est igitur hoc interdictum, quod uolgo uti possidetis appellatur, retinendae possessionis (nam huius rei causa redditur, ne uis fiat ei qui possidet) et con-sequenter proponitur post interdictum unde ui. illud enim restitui[2t]2 ui amissam possessio-nem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti uim fieri uetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur. et ut Pedius ait, omnis de possessione controuersia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis resti-tuatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus. restitutae possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex uia est, aut exceptio aut interdictum. exceptio datur ex multis causis ei qui possidet. Perpetuo autem hoc interdicto insunt haec: 'quod nec ui nec clam nec precario ab illo possides'. Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis. actio enim num-quam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat. Hoc interdictum locum habet, siue quis totum fundum possidere se dicat, siue pro certa parte, siue pro indiuiso possideat. Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit. Quod ait praetor in interdicto: 'nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis', hoc eo pertinet, ut, si quis possidet ui aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si uero ab aduersario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet uincere: has enim possessiones non debere proficere palam est. @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Iusta enim an iniusta aduer-sus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si duo pos-sideant in solidum, uideamus, quid sit dicendum. quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam. ego possideo ex iusta causa, tu ui aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si uero non a me, neut[2er]2 nostrum uincetur: nam et tu possides et ego. Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actor[2e]2s et rei sunt. Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim uideris mihi possessionis controuersiam facere, qui prohibes me uti mea possessione. Cum inquilinus dominum aedes reficere uolentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret. Item uideamus, si auctor uicini tui ex fundo tuo uites in suas arbores transduxit, quid iuris sit. et ait Pomponius posse te ei denuntiare et uites praecidere, idque et Labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur uitium: nam @1 si tibi uim fecerit, quo minus eas uites uel praecidas uel transducas, uim tibi facere ui-detur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit Pomponius. Item uideamus, si proiectio supra uicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri aduersus alterum. et est apud Cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem. Labeo quo-que scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur. an, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic 'uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus est'? Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus mo-retur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo mo[2re]2tur: semper enim superficiem solo cedere. plane si cenaculum ex public[2o]2 aditum habeat, ait Labeo uideri non ab eo aedes possideri, qui $KRU/PTAS3& possideret, sed ab eo, cuius aedes supra $KRU/PTAS3& essent. uerum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum super-ficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur. dominus autem soli tam aduersus alium quam aduersus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor super-ficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat. Creditores missos in possessionem rei seruandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et me-rito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in possessionem, dicendum est. Si uicinus meus in parte [2in pariete]2 meo tectoria habeat et in parte sua, 'uti possidetis' mihi efficax est ut ea tollere compellatur. Non uideor ui possi-dere, qui ab eo, quem scirem ui in possessionem esse, fundum accipiam. In hoc inter-dicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem. 'quanti res est' sic ac-cipimus 'quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere'. Seruii autem sententia est existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opi-nandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis. @@&7Idem& libro septuagensimo ad edictum. In summa puto dicendum et inter fructuarios hoc interdictum reddendum: et si alter usum fructum, alter possessionem sibi defendat. idem erit probandum et si usus fructus quis sibi defendat possessionem, et ita Pomponius scribit. perinde et si alter usum, alter fructum sibi tueatur, et his inter-dictum erit dandum. @@@@{1DE SUPERFICIEBUS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Ait praetor: 'Uti ex lege loca-tionis siue conductionis superficie, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab @1 altero fruemini, quo minus fruamini, uim fieri ueto. si qua alia actio de superficie postu-labitur, causa cognita dabo'. Qui superficiem in alieno solo habet, ciuili actione subnixus est: nam si conduxit superficium, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest. enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere. sed longe utile uisum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri. Propo-nitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis. tuetur itaque praetor eum, qui superficiem petit, ueluti [2uti]2 possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam pos-sidendi habeat: unum tantum requirit, num forte ui clam precario [2ab]2 aduersario possideat. omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto seruantur, hic quoque seruabuntur. Quod ait praetor 'si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo', sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio. et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet. Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo. plane si aduersus superficiarium uelit uindicare, dicendum est ex-ceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et ex-ceptionem competere multo magis quis dixerit. Si soli possessori superficies euincatur, aequissimum erit subuenire ei uel ex stipulatu de euictione uel certe ex empto actione. Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum siue usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est. @8 ȫSed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit. @8 Et si duobus sit communis, etiam utile communi diuidundo iudicium dabimus. Seruitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure consti-tutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit. @@&7Gaius& libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. Superficiarias aedes appellamus, quae in conducto solo positae sunt: quarum proprietas et ciuili et naturali iure eius est, cuius et solum. @@@@{1DE ITINERE ACTUQUE PRIUATO}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Quo itinere actuque priuato, quo de agitur, uel uia hoc anno nec ui nec clam nec precario ab illo usus e[2s]2, quo minus ita utaris, uim fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium est, pertinens ad tuendas rusti-cas tantummodo seruitutes. Hoc interdicto praetor non inquirit, utrum habuit iure serui-tutem impositam an non, sed hoc tantum, an itinere actuque hoc anno usus sit non ui non clam non precario, et tuetur eum, licet eo tempore, quo interdictum redditur, usus non sit. siue igitur habuit ius uiae siue non habuit, in ea condicione est, ut ad tuitionem prae- @1 toris pertineat, si modo anno usus est uel modico tempore, id est non minus quam tri-ginta diebus. neque ad praesens tempus refertur usus, quia plerumque itineribus uel uia non semper utimur, nisi cum usus exegerit ita. Annui temporis spatio conclusit usum. annum ex die interdicti retrorsum computare debemus. Si quis hoc interdicto utatur, suf-ficit alterutrum probare uel iter uel actum in usu habuisse. Iulianus ait, quoad usque in-gressus est, eo usque ei interdictum competere: quod uerum est. Uiuia-nus recte ait eum, qui propter incommoditatem riui aut propterea, quia uia publica inter-rupta erat, per proximi uicini agrum iter fecerit, quamuis id frequenter fecit, non uideri omnino usum, itaque inutile esse interdictum, non quasi precario usum, sed quasi nec usum. ergo secundum [2hoc]2 n[2e]2utro usus uidetur: multo enim minus illo usus est, per quem non iuit propter incommoditatem riui aut propterea, quia uia praerupta erat. idem erit dicen-dum et si non erat uia publica, sed iter priuatum: nam et hic eadem quaestio est. Is, cuius colonus aut hospes aut quis alius iter ad fundum fecit, usus uidetur itinere uel actu uel uia, et idcirco interdictum habebit: et haec ita Pedius scribit et adicit etiamsi igno-rauit, cuius fundus esset, per quem iret, retinere eum seruitutem. Si quis autem, cum putaret fundum ad se pertinere, suo nomine iter fecerit amicus meus, utique sibi, non mihi interdictum adquisisse intellegitur. Si quis propter inundationem usus non sit itinere actuque hoc anno, cum superiore usus sit, potest repetita die hoc interdicto uti per in in-tegrum restitutionem ex illa parte 'si qua mi[2hi iu]2sta causa esse uidebitur'. sed et si per uim hoc ei contigerit, in integrum eum restitui oportere Marcellus probat. praeterea et aliis casibus interdictum repetita die competit, ex quibus in integrum quis restitutionem impetrare solet. Praeterea sciendum est, si dilatione data aduersario futurum est, ut causa interdicti mei deterior fiat, aequissimum esse repetita die reddi interdictum. Si tibi fun-dum precario concessero, cui uia debebatur, deinde tu a domino fundi precario rogaueris, ut ea uia ad eum fundum utaris: an noceat tibi exceptio, si aduersus eum uelis interdicere, a quo precario uiam rogasti? et magis est, ut noceat, idque colligi potest ex eo, quod Iulianus scribit in specie huiusmodi. quaerit enim, si ego tibi fundum precario dedero, cui uia debebatur, et tu rogaueris precario, ut ea uia utaris: nihilo minus utile interdictum mihi esse, quia, sicuti me precarium rei meae non tenet, ita nec per te precario possidere intellegor: quotiens enim colonus meus aut is, cui precario fundum dedi, uia utitur, ego ire intellegor, propter quod et recte dico me itinere usum. quae ratio, inquit, efficit, ut et, si ego uiam precario rogauero et tibi fundum precario dedero, quamuis hac mente ieris, quasi fundo meo deberetur, inutile esse[2t]2 interdictum et precario eo itinere usus esse uidear, non immerito: non enim opinio tua, sed mea quaerenda est. tu tamen, credo, poteris interdicto uti, etsi de hoc nihil scribat Iulianus. Si quis supra dicto tempore anni non ui non clam non precario itinere usus sit, uerum postea non sit usus, sed clam precarioue, uidendum est, an ei noceat. et magis est, ut nihil ei noceat, quod attinet ad interdictum: @@&7Paulus& libro sexagensimo sexto ad edictum. nec enim corrumpi aut mutari, quod recte transactum est, superueniente delicto potest. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Inde etiam illud Labeo scribit: si, cum a me recte uia utebaris, fundum uendidero, per quem utebaris, deinde emptor te prohibuit: licet clam uidearis a[2b]2 eo uti (nam qui prohibitus utitur, clam utitur), tamen interdictum tibi competere intra annum, quia hoc anno non ui non clam non precario usus es. Item sciendum est non tantum eum clam uia uti, qui ipse prohibitus utitur, uerum eum quoque, per quem quis id ius retinebat, si eo prohibito, per quem retinebat, utatur. plane si ignoraui prohibitum et perseuero uti, nihil mihi nocere dicendum est. Si quis ab auctore meo ui aut clam aut precario usus est, recte a me uia uti prohibetur et inter-dictum ei inutile est, quia a me uidetur ui uel clam uel precario possidere, qui ab auctore meo uitiose possidet. nam et Pedius scribit, si ui aut clam aut precario ab eo sit usus, in cuius locum hereditate uel emptione alioue quo iure successi, idem esse dicendum: cum enim successerit quis in locum eorum, aequum non est nos noceri hoc, quod aduersus eum non nocuit, in cuius locum successimus. In hoc interdicto examinatur, quanti eius interesset uia non prohiberi siue itinere. Uti uidemur seruitutibus etiam per seruos uel colonos uel amicos uel etiam hospites et fere per eos omnes, qui nobis retinent seruitutes: sed enim per fructuarium quidem seruitus retinetur, per fructua-rium autem interdictum hoc domino non competere Iulianus ait. Idem Iulianus scribit, si meus usus fructus in fundo tuo, proprietas uero tua fuerit et uterque nostrum per uicini fundum ierit, utile interdictum de itinere nos habere: et siue forte ab extraneo fructuarius prohibeatur, siue etiam a domino, sed et si dominus a fructuario, competet: nam et si qui-libet prohibeat ire, interdictum aduersus eum competit. Hoc interdictum et ei competit, qui donationis causa fundi uacuam possessionem adeptus est. Si quis ex mandatu meo fundum emerit, aequissimum est mihi hoc interdictum dari 'ut ille usus est' qui mandatu meo emit. Sed et si quis usum fructum emit uel usum uel cui legatus est et traditus, uti hoc interdicto poterit. Hoc amplius et is, cui dotis causa fundus traditus est, experiri hoc interdicto poterit. Et generaliter ex omnibus causis, quae instar habent uenditionis [2uel]2 alterius contractus, dicendum est hoc interdicto locum fore. Ait praetor: 'Qu[2o]2 itinere actuque hoc anno non ui non clam non precario ab alio usus e[2s]2, quo minus id iter actum-que, ut tibi ius esset, reficias, uim fieri ueto. qui hoc interdicto uti uolet, is aduersario damni infecti, quod per eius uitium datum sit, caueat'. Utilitas suasit hoc quoque inter-dictum proponere: namque consequens erat eum qui itinere utitur interdictum proponere, ut refici iter possit: quemadmodum enim alias uti potest itinere uel actu commode, quam si refecerit? corrupto enim itinere minus commode frui aut agi potest. Hoc autem a superiori distat, quod illo quidem interdicto omnes uti possunt, qui hoc anno usi sunt: hoc autem interdicto eum demum uti posse, qui hoc anno usus est et ius sibi esse reficiendi oporteat. ius autem esse uidetur ei, cui seruitus debetur. itaque qui hoc interdicto utitur, duas res debet docere, et hoc anno se usum et ei seruitutem competere: ceterum si des[2i]2t alterutrum, deficit interdictum, nec immerito. qui enim uult ire agere, tantisper, quoad de @1 ȫseruitute constet, non de[2bet de]2 iure suo docere: quid enim perdit, qui eum patitur hoc facere, qui hoc anno fecit? enimuero qui uult reficere, aliquid noui facit neque debet ei in alieno permitti id moliri, nisi uere habet seruitutem. Fieri autem potest, ut qui ius eundi habeat et agendi, reficiendi ius non habeat, quia in seruitute constituenda cautum sit, ne ei reficiendi ius sit, aut sic, ut, si uelit reficere, usque ad certum modum reficiendi ius sit: merito ergo ad refectionem se praetor rettulit: 'ut tibi', inquit, 'ius est, reficias'. 'uti ius est' hoc est sic uti per seruitutem impositam licet. Reficere sic accipimus ad pristi-nam formam iter et actum reducere, hoc est ne quis dilatet aut producat aut deprimat aut exagger[2et]2: aliud est enim reficere, longe aliud facere. Apud Labeonem quaeritur, si pontem quis nouum uelit facere uiae muniendae causa, an ei permittatur: et ait permit-tendum, quasi pars sit refectionis huiusmodi munitio. et ego puto ueram Labeonis senten-tiam, si modo sine hoc commeari non possit. @@&7Uenuleius& libro primo interdictorum. Ueteres nominatim adiciebant, ut ea quoque, quae ad refectionem utilia essent, adportanti uis non fieret: quod superuacuum est, quoniam qui adportari non patitur ea, sine quibus refici iter non possit, uim facere uidetur, quo minus reficiatur. Si quis autem, cum posset compendiaria adportare, quae refectioni necessaria sunt longiori itinere uelit adportare, ut deteriorem causam eundi fa-ciat, impune ei uis fiet, quia ipse sibi impedimento sit, quo minus reficiat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad edictum. Apparet ergo eum, qui non patitur haec con-geri, uim facere, quo minus quis perficiat. Plane si quis, cum posset alia parte agri sine incommodo domini fundi impensam adportare, id egit, ut alia parte adportet, impune ei uim fieri recte placuit. Hoc interdictum non solum ipsi, uerum successoribus quoque esse dandum non est ambigendum: emptori quoque dabitur et in emptorem. Si quis seruitutem iure impositam non habeat, habeat autem uelut longae possessionis prae-rogatiuam ex eo, quod diu usus est seruitute, interdicto hoc uti potest. Qui hoc inter-dicto usurus est, de uitio operis cauere aduersario debet. @@&7Paulus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Sicut non nocet ei, qui sine uitio usus est, quod eodem anno uitiose usus est, ita emptori heredique non nocebit, quod ipsi uitiose usi sunt, si testator uenditorue recte usi sunt. @@&7Celsus& libro uicensimo quinto digestorum. Si per fundum tuum nec ui nec clam nec precario commeauit aliquis, non tamen tamquam id suo iure faceret, sed, si prohiberetur, non facturus, inutile est ei interdictum de itinere actuque: nam ut hoc inter-dictum competat, ius fundi possedisse oportet. @@@@{1DE AQUA COTTIDIANA ET AESTIUA}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Ait praetor: 'Uti hoc anno aquam, qua de agitur, non ui non clam non precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto'. Hoc interdictum prohibitorium et interdum restitutorium est et pertinet ad aquam cottidianam. Cottidiana autem aqua non illa est, quae cottidie ducitur, sed ea, qua quis cottidie possit uti, si uellet: quamquam cottidianam interdum hieme ducere non @1 expediat, etsi possit duci. Duo autem genera sunt aquarum: est cottidiana, est et aestiua. cottidiana ab aestiua usu differt, non iure. cottidiana ea est, quae duci adsidue solet uel aestiuo tempore uel hiberno, etiamsi aliquando ducta non est: ea quoque dicitur cottidiana, cuius seruitus intermissione temporis diuisa est. aestiua autem ea est, qua aestate sola uti expedit, sicuti dicimus uestimenta aestiua, saltus aestiuos, castra aestiua, quibus inter-dum etiam hieme, plerumque autem aestate utamur. ego puto probandum ex proposito utentis et ex natura locorum aquam aestiuam a cottidiana discerni: nam si sit ea aqua, quae perpetuo duci possit, ego tamen aestate sola ea utar, dicendum est hanc aquam esse aestiuam: rursum si ea sit aqua, quae non nisi aestate duci possit, aestiua dicetur: et si ea sint loca, quae natura non admittant aquam nisi aestate, dicendum erit recte aestiuam dici. Quod autem scriptum est in interdicto: 'uti hoc anno aquam duxisti' hoc est: non cottidie, sed hoc anno uel una die uel nocte. ergo cottidiana quidem aqua alia est, quae cottidie duci possit, uel hieme uel aestate, etsi aliquo momento temporis ducta sit, aestiua ea, quae cottidie quidem duci possit, uel sola aestate, ducatur autem aestate tantum, non et hieme, non quia non possit et hieme, sed quia non solet. Loquitur autem praetor in hoc interdicto de ea aqua sola, quae perennis est: nulla enim alia aqua duci potest, nisi quae perennis est. Quamquam ad perennes aquas dixerimus hoc interdictum pertinere, ad eas tamen perennes pertinet, quae duci possunt. ceterum sunt quaedam, quae, etsi perennes sunt, duci tamen non possunt, ut puta puteales et quae ita sunt summersae, ut defluere extra terram et usui esse non possint. sed huiusmodi aquis, quae duci non pos-sint, haustus seruitus imponi potest. Haec interdicta de aqua, item de fonte ad eam aquam pertinere uidentur, quae a capite ducitur, non aliunde: harum enim aquarum etiam seruitus iure ciuili constitui potest. Caput aquae illud est, unde aqua nascitur: si ex fonte nascatur, ipse fons: si ex flumine uel lacu, prima incilia uel principia fossarum, quibus [2a]2quae ex flumine uel ex lacu in primum riuum compelli solent. plane si aqua sudoribus manando in aliquem primum locum effluere atque ibi apparere incipit, eius hoc caput dicemus, ubi primum emergit. Et qualiter sit constitutum ius aquae, dicendum est hoc interdictum locum habere. Sed etsi iure aqua non debetur alicui, si tamen iure ducere se putauit, cum non in iure, sed in facto errauit, dicendum est eoque iure utimur, ut interdicto hoc uti possit: sufficit enim, si iure se ducere putauit nec ui nec clam nec precario duxit. Illud quaeritur, utrum ea tantum aqua his interdictis contineatur, quae ad agrum irrigan-dum pertinet, an uero omnis, etiam ea, quae ad usum quoque et commodum nostrum. et hoc iure utimur, ut haec quoque contineatur propter quod etiam si in urbana praedia quis aquam ducere uelit, hoc interdictum locum habere potest. Praeterea Labeo scribit, etsi quidam ductus aquarum non sit fundi, quia quocumque duci possint, tamen ad hoc inter-dictum pertinere. Idem Labeo scribit, etiamsi praetor hoc interdicto de aquis frigidis sen-tiat, tamen de calidis aquis interdicta non esse deneganda: namque harum quoque aqua- @1 rum usum esse necessarium: nonnumquam enim refrigeratae usum irrigandis agris prae-stant. his accedit, quod in quibusdam locis et cum calidae sunt, irrigandis tamen agris necessariae sunt, ut Hierapoli: constat enim apud Hierapolitanos in Asia agrum aqua calida rigari. et quamuis ea sit aqua, quae ad rigandos non sit necessaria, tamen nemo ambiget his interdictis locum fore. Siue autem intra urbem sit aqua siue extra urbem, hoc inter-dicto locus erit. Illud tamen hic intellegendum est eodem modo praetorem duci aquam iussisse, quo ducta est hoc anno. proinde neque amplioris modi, neque alia permississe potest uideri. quare si alia aqua sit, quam quis uelit ducere, quam hoc anno duxit, uel eadem, per aliam tamen regionem uelit ducere, impune ei uis fiet. Illud Labeo dicit omnes partes illius fundi, in quem loci aqua ducitur, eiusdem numero esse. ergo et si forte actor confinem agrum emerit et ex agro, in quem hoc anno aquam duxerit, postea fundi empti nomine uelit aquam ducere, ita demum eum recte hoc interdicto (ut de itinere actuque) uti putant, ut semel in suum ingressus inde egredi qua uelit possit, nisi ei noci-tum sit, ex quo aquam ducit. Item quaeritur, si quis aquae, quam hoc anno ducebat, aliam aquam admiscuerit, an impune prohibeatur. et extat Ofilii sententia existimantis recte eum prohiberi, sed eo loci, in quo primum aquam aliam in riuum admittit: et Ofilius in tota aqua recte eum prohiberi ait. ego Ofilio adsentio non posse diuidi, quia non potest ȫita in parte uis fieri, ut non in tota aqua fiat. Trebatius, cum amplior numerus pe-coris ad aquam appelletur, quam debet appelli, posse uniuersum pecus impune prohiberi, quia iunctum pecus ei pecori, cui adpulsus debeatur, totum corrumpat pecoris adpulsum. Marcellus autem ait, si quis ius habens pecoris ad aquam appellendi plura pecora adpul-serit, non in omnibus pecoribus eum prohibendum: quod est uerum, quia pecora separari possunt. Aristo putat eum demum interdictum hoc habere, qui se putat suo iure uti, non eum, qui scit se nullum ius habere et utitur. Idem ait eum, qui hoc anno aquam duxerit nec ui nec clam nec precario et eodem anno uitiose usus est, recte tamen hoc interdicto usurum: quod referri ad id tempus, quod sine uitio fuerit: esse enim uerum hoc anno non ui non clam non precario usum. Quaesitum est, si quis ante annum aquam duxit, deinde sequenti tempore, hoc est intra annum, aqua influxerit ipsa sibi me non ducente, an hoc interdicto locus sit. et refert Seuerus Ualerius competere ei hoc interdictum, quasi duxisse uideatur, licet penitus prospicientibus non uidetur iste duxisse. Item quaesitum est, si quis, dum putat tertio quoque die habere se ius aquae ducendae, duxerit una die, an recte et sine captione possessoris recte duxisse uideatur, ut hoc inter-dictum habeat: ait enim praetor: 'uti hoc anno aquam duxisti' id est alternis diebus. Illud autem nihil interest, utrum quinto die aqua debeatur an alternis diebus an cottidie ei, qui hoc interdicto uti uelit: nam cum sufficiat uel uno die hoc anno aquam duxisse, nihil re-fert, qualem aquae ductum habens duxerit: dum, si quis, cum quinto quoque die uteretur, quasi alternis diebus ducens interdixerit, nihil ei prodesse uidetur. Praeterea illud scien-dum est, si, cum aquam duxisses, aduersarius te prohibuerit, deinde tu interim ius aquae ducendae amiseris, in restitutionem hoc uenire, ut tibi praestetur per hoc interdictum quod amisisti: et hoc uerum puto. Si fundum, ad quem aquam ducebas, uendideris et tradi-deris, nihilo minus interdictum tibi utile est. Competit hoc interdictum aduersus eum, qui prohibet me aquam ducere, et nihil interest, utrum quis dominium fundi habeat an non. idcircoque is tenetur interdicto: nam et si seruitus coepit aduersus quemuis posse @1 uindicari. Si inter riuales, id est qui per eundem riuum aquam ducunt, sit contentio de aquae usu, utroque suum usum esse contendente, duplex interdictum utrique competit. Labeo putat per hoc interdictum prohiberi quem, ne quid in illo fundo faciat fodiat serat succidat putet aedificet, quare ex re ea aqua, quam ille hoc anno per fundum tuum sine uitio duxit, inquinetur uitietur corrumpatur deteriorue fiat: et similiter de aestiua aqua debere interdici ait. Si quis hoc cesserit, ne liceat sibi aquam quaerere, ea cessio ualet. Deinde ait praetor: 'Uti priore aestate aquam, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario ab illo duxisti, quo minus ita ducas, uim fieri ueto. inter heredes emptores et bonorum possessores interdicam'. @8 Hoc interdictum de aqua aestiua proponitur. @8 Quia autem diximus aestiuam aquam aliquo distare ab aqua cottidiana, sciendum est etiam inter-dictis distare, quod qui de aqua cottidiana interdicit, ita interdicit: 'uti hoc anno aquam duxisti', at qui de aestiua, sic: 'uti priore aestate', nec immerito: nam quia hieme non utitur, referre se non ad praesentem aestatem, sed ad priorem debuit. Aestatem incipere (sic peritiores tradiderunt) ab aequinoctio uerno et finiri aequinoctio autumnali: et ita senis mensibus aestas atque hiems diuiditur. Priorem aestatem ex comparatione duarum aesta-tium accipi. Propter hoc, si aestate interdicatur, nonnumquam annum et sex menses con-tinere: quod ita contingit, si initio uerni aequinoctii ducta sit aqua et sequenti aestate pridie aequinoctium autumnale interdicatur: et proinde, si hieme interdicatur, etiam in biennium haec res extendetur. Si quis hieme tantum aquam solitus fuit ducere, aestate non fuit solitus, utile interdictum ei competit. Qui hac aestate duxit, non superiore, utile interdictum habet. Ait praetor: 'inter heredes et emptores et bonorum possessores inter-dicam'. haec uerba non solum ad aestiuam aquam, uerum etiam ad cottidianam quoque referenda esse sciendum est: nam sicuti de itinere actuque et successoribus dantur inter-dicta et emptori, ita haec quoque danda praetor putauit. Ait praetor: 'Quo ex castello illi aquam ducere ab eo, cui eius rei ius fuit, permissum est, quo minus ita uti permis-sum est ducat, uim fieri ueto. quandoque de opere faciendo interdictum erit, damni in-fecti caueri iubebo'. Hoc interdictum necessario propositum est. namque superiora inter-dicta ad eos pertinent, qui a capite ducunt uel imposita seruitute uel quia putant impo-sitam: aequissimum uisum est ei quoque, qui ex castello ducit, interdictum dari. id est ex eo receptaculo, quod aquam publicam suscipit. castellum accipe. Si ex castello permissum est, dandum erit interdictum: Permittitur autem aquam ex castello uel ex riuo uel ex quo alio loco publico ducere. Idque a principe conceditur: alii nulli competit ius aquae dandae. Et datur interdum praediis, interdum personis. quod praediis datur, persona extincta non extinguitur: quod datur personis, cum personis amittitur ideoque neque ad alium dominum praediorum neque ad heredem uel qualemcumque successorem transit. plane ei, ad quem dominium transit, impetrabile est: nam si docuerit praediis suis aquam debitam, etsi nomine eius fluxisse, a quo dominium ad se transiit, indubitate impetrat ius aquae ducendae, nec est hoc beneficium, sed iniuria, si quis forte non im-petrauerit. Meminisse autem debemus in hoc interdicto totam quaestionem finiri adsigna-tionis: non enim praeparat hoc interdictum causam, ut superiora interdicta, nec ad pos-sessionem temporariam pertinet, sed aut habet ius adsignatum sibi aut non habet, et in-terdictum totum finitur. @1 @@&7Pomponius& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si diurnarum aut noctur-narum horarum aquae ductum habeam, non possum alia hora ducere, quam qua ius ha-beam ducendi. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut etiam non ad irrigan-dum, sed pecoris causa uel amoenitatis aqua duci possit. Ex flumine aquam ducere plu-res possunt, ita tamen, ut uicinis non noceant, uel, si angustus amnis sit, etiam ei, qui in alia ripa sit. Si aquam ex flumine publico duxeris et flumen recesserit, non potes sub-sequi flumen, quia ei loco seruitus imposita non sit, quamuis is locus meus sit, sed si alluuione paulatim accesserit fundo tuo, subsequi potes, quia locus totus fluminis seruiat ductioni. sed si circumfluere coeperit mutato alueo, non potes, quia medius locus non ser-uiat interruptaque sit seruitus. Aqua, quae in riuo nascitur, tacite lucri fit ab eo qui ducit. Ductus aquae, cuius origo memoriam excessit, iure constituti loco habetur. @8 Is, qui aquae cottidianae [2ius]2 habet, uel fistulam in riuo ponere uel aliud quodlibet facere potest, dummodo ne fundum domino aut aquagium riualibus deterius faciat. Si aqua ducatur, supra eam alia aqua per pontem, qui supra riuum factus sit, iure ducitur, dum inferiori riuo non noceatur. @@&7Iulianus& libro quadragensimo primo digestorum. Lucio Titio ex fonte meo ut aquam duceret, cessi: quaesitum est, an et Maeuio cedere possim, ut per eundem aquae ductum aquam ducat: et si putaueris posse cedi per eundem aquae ductum duobus, quemadmodum uti debeant. respondit: sicut iter actus uia pluribus cedi uel simul uel separatim potest, ita aquae ducendae ius recte cedetur. sed si inter eos, quibus aqua cessa est, non con-uenit, quemadmodum utantur, non erit iniquum utile iudicium reddi, sicut inter eos, ad quos usus fructus pertinet, utile communi diuidundo iudicium reddi plerisque placuit. @@&7Idem& libro quarto ex Minicio. Cum constet non solum temporibus, sed etiam mensuris posse aquam diuidi, potest eodem tempore alius cottidianam, alius aestiuam aquam ducere, ita ut aestate diuidatur inter eos aqua, hieme solus ducat is qui cottidianae ius habeat. ȫInter duos, qui eodem riuo aquam certis horis separatim ducebant, conuenit, ut permutatis inter se temporibus aqua uterentur: quaero, cum amplius tempore seruitutibus praefinito ita duxissent, ut neuter eorum suo tempore usus esset, num ius utendi amississent. ne-gauit amississe. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. De interdicto de aqua aestiua, item cottidiana quaerentes primum constituendum existimabamus, quae esset aqua aestiua, de qua pro-prium interdictum ad prioris ae[2s]2tatis tempus relatum reddi solet, hoc est aestiua aqua utrumne ex iure aestiuo dumtaxat tempore utendi diceretur, an ex mente propositoque ducentis, quod aestate eam ducendi consilium haberet, an ex natura ipsius aquae, quod aestate tantum duci potest, an ex utilitate locorum, in quae duceretur. placebat igitur aquam ob has duas res, naturam suam utilitatemque locorum in quae deducitur, proprie appellari, ita ut, siue eius natura erit, ut nisi aestate duci non possit, etiamsi hieme quo-que desideraretur, siue omni tempore anni duci eam ipsius natura permitteret, si utilitas personis, in quam ducitur, aestate dumtaxat usum eius exigeret, aestiua recte diceretur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Si de uia itinere actu aquae ductu agatur, huius-modi cautio praestanda est, quamdiu quis de iure suo doceat, non se impediturum agen-tem et aquam ducentem et iter facientem. quod si neget ius esse aduersario agendi @1 aquae ducend[2ae]2, cauere sine praeiudicio amittendae seruitutis debebit, donec quaestio finietur, non se usurum. @@&7Scaeuola& libro singulari $O(/RWN.& Cui per fundum iter aquae debetur, quacumque uult in eo riuum licet faciat, dum ne aquae ductum interuerteret. @@@@{1DE RIUIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Riuos specus septa reficere purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore aestate non ui non clam non precario a te duxit, uim fieri ueto'. Hoc inter-dictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommoda-bitur. Ait ergo praetor 'riuum specus'. riuus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est $A)PO\ TOU= R(EI=N.& Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta. Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae deriuandae com-pellendaeue ex flumine causa, siue ea lignea sunt siue lapidea siue qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata. Incile est autem locus de-pressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim uel lapis uel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit. sed et fossae et putei hoc interdicto continentur. Deinde ait praetor 'reficere purgare'. reficere est quod corruptum est in pri-stinum statum restaurare. uerbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item aduehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essent, continentur. Purgandi uer-bum plerique quidem putant ad eum riuum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indig[2e]2t. 'Aquae', inquit, 'ducendae causa'. merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare riuum, qui [2a]2quae ducendae causa id fecit. Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non ui non clam non precario duxisse. Si quis terrenum riuum signinum, id est lapide[2u]2m facere uelit, uideri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio uidetur. Proinde et si per alium locum uelit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem riuum deprimat uel adtollat aut dilatet uel extendat uel operiat apertum uel contra. ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum uel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam aduersarius ostendat. @@&7Paulus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Labeo non posse ait ex aperto riuo ter-renum fieri, quia commodum domino soli auferetur appellendi pecus uel hauriendi aquam: quod sibi non placere Pomponius ait, quia id domino magis ex occasione quam ex iure conti[2n]2gere[2t]2, nisi si ab initio in imponenda seruitute id actum esset. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Seruius autem scribit aliter duci aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat @1 quis, quo magis aquam conseruet uel contineat, non impune prohiberi. ego et in specu contra, si non maior utilitas uersetur aduersarii. Seruius et Labeo scribunt, si riuum, qui ab initio terrenus fuit, qui[2a]2 aquam non continebat, cementicium uelit facere, audiendum esse: sed et si eum riuum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem riui, aeque non esse prohibendum. mihi uidetur urguens et necessaria refectio esse admittenda. Si quis nouum canalem uel fistulas in riuo uelit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum Labeo ait. nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam. Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit uolenti reficere ipsum lacum. Hoc interdictum ad omnes riuos pertinet, siue in publico siue in priuato sint constituti. Sed et si calidae aquae riuus sit, de hoc reficiendo competit interdictum. @8 Aristo et de cuniculo restituendo, per quem uapor trahitur, in balneariis uaporibus putat utilem actio-nem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere. Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta red-duntur, quae supra sunt enumerata. Si quis riuum reficienti opus nouum nun-tiat, belle dictum est posse contemni operis noui nuntiationem: cum enim praetor ei uim fieri uetet, absurdum est per operis noui nuntiationem eum impediri. plane per in rem actionem dicendum est posse: aduersus eum uindicari 'ius ei non esse' dubium non est. @8 De damno quoque inf[2e]2cto cauere eum debere minime dubitari oportet. @8 Si quis eum exportare uehere, quae ref[2e]2ctioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere Ofilius putat, quod est uerum. @@&7Uenuleius& libro primo interdictorum. De riuis reficiendis ita interdicetur, ut non quae-ratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum quam riuorum esse, quando non refectis riuis omnis usus aquae aufer[2r]2etur et homines siti necarentur. et sane aqua peruenire nisi refecto riuo non potest: at non refecto itinere difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestiuis leuior esset. @@@@{1DE FONTE}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqu[2a]2 nec ui nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, uim fieri ueto. de lacu puteo piscina item interdicam'. hoc interdictum pro-ponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: seruitutes enim non tantum aquae ducendae esse solent, uerum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt seruitutes ductus aquae e[2t]2 haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur. Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est siue haurire prohibeatur siue etiam pecus ad aquam appellere. Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in supe-rioribus interdictis diximus. Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec uiuam aquam. ex quo apparet in his omnibus exigen-dum, ut uiua aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur. denique constat inter-dictum cessare, si lacus piscina puteus uiuam aquam non habeat. Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet. Deinde ait praetor: 'Quo minus fontem, @1 quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non ui non clam non precario ab illo usus es, uim fieri ueto'. Hoc ȫinterdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de riuis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit. Purgandus autem et refi-ciendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam si[2c]2 uti hoc anno usus est. Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dila-batur, dummodo non permittatur cui nouas quaerere uel aperire: hic enim innouat aliquid praeter id, quam praecedenti anno usus est. Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit. Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur inter-dictum de aqua aestiua. @@@@{1DE CLOACIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quo minus illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, uim fieri ueto. damni infecti, quod operis uitio factum sit, caueri iubebo'. Sub hoc titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et pri-mum prohibitorium. Curauit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem ciuitatium et ad tutelam pertinet: nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur. Hoc autem interdictum propositum est de cloacis priuatis: Publicae enim cloacae publicam curam merentur. @8 Cloaca autem est locus cauus, per quem colluuies quaedam fluat. @8 Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur uicinus uim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur. Cloacae appellatione et tubus et fistula conti-netur. Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare uidetur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum 'quod non ui non clam non precario ab illo usus', ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur uolens cloacam reficere uel purgare. Deinde ait praetor 'quae ex aedibus eius in tuas pertinet'. aedes hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium. hoc amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedifici[2o]2 in proximum agrum. Idem Labeo etiam eum, qui priuatam cloacam in publicam immittere uelit, tuendum, ne ei uis fiat. sed et si quis uelit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit. Quod ait praetor 'pertinet' hoc significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est 'derigitur, extenditur, peruenit'. Et tam ad proximum uicinum hoc interdictum pertinet quam aduersus ulteriores, per quorum aedes cloaca currit. Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in uicini aedes ueniat et rescindat pauimenta purgandae cloacae gratia. uerendum tamen esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur. sed haec stipu-latio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae causa resciderat. Si quis purganti mihi cloacam uel reficienti opus nouum nuntiauerit, @1 rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram. Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis uitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur. Deinde ait praetor: 'Quod in cloaca publica factum siue ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restitua[2s]2. item ne quid fiat immittaturue, interdicam'. Hoc inter-dictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neue facias, quo usus deterior sit neue fiat. @@&7Uenuleius& libro primo interdictorum. Quamquam de reficienda cloaca, non etiam de noua facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne facienti cloacam uis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne uis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque Ofilio et Trebatio placuisse. ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per inter-dictum, nouam uero facere is demum concedere debeat, cui uiarum publicarum cura sit. @@@@{1QUOD UI AUT CLAM}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Praetor ait: 'Quod ui aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas', Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui ui aut clam quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere. Et parui refert, utrum ius habuerit faciendi, an non: siue enim ius habuit siue non, tamen tenetur interdicto, propter quod ui aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci. Denique est quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: 'quod non iure meo rece-perim'. et magis est, ne possit: nam aduersus uim uel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest. Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque in solo ui aut clam fiunt. Quid sit ui factum uel clam factum, uideamus. ui factum uideri Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi uidetur plena esse Quinti Mucii definitio. Sed et si quis iactu uel minimi lapilli prohibitus facere per-seuerauit facere, hunc quoque ui fecisse uideri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure utimur. Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius putant: quod uerum est. Sed et Aristo ait eum quoque ui facere, qui, cum sciret se prohib[2itum iri]2, per uim molitus est, ne prohiberi possit. Item Labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destit[2e]2rit in praesentiarum rursusque postea facere coe-perit, ui eum uideri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit uel qua alia iusta causa accedente. Si quis tamen inbecillitate impeditur uel etiam, ne offenderet uel te uel eum, qui te magni f[2a]2ciebat, ideo non uenerit ad prohibendum, non uidebitur aduersarius ui fecisse: et ita Labeo scribit. Idem ait et si te uolentem ad prohibendum uenire deter-ruerit aliquis (armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non ueneris, non uideri me uim fecisse, @1 @@&7Uenuleius& libro secundo interdictorum. ne in aliena potestate [2sit]2 condicionem meam nihil delinquentis deteriorem facere. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Prohibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per seruum suum uel procuratorem prohibuerit, recte uidetur prohibuisse. idem etiam si mercennarius meus prohibuerit. nec quem moueat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio haec demonstrat ui te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actio-nem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio. Illud sciendum est non omnibus momentis uim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseuerat. Sed si permiserit, aduersus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria. @8 Non tan-tum autem si ego permisero, sed et si procurator meus uel tutor qui tutelam administrat uel curator pupilli furiosi siue adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore. Plane si praeses uel curator rei publicae permiserit in publico facere, Nerua scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est. hoc ita uerum est, si non lex municipalis curatori rei publicae am-plius concedat. sed et si a principe uel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit idem erit probandum. Si quis paratus sit se iudicio defendere aduersus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an uideatur desinere ui facere? et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit. Sed et si quis damni infecti paratus sit cauere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, uel quia non defendebat uel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desi-nere eum ui facere. Clam facere uideri Cassius scribit eum, qui celauit aduersarium neque ȫei denuntiauit, si modo timuit eius controuersiam aut debuit timere. Idem Aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri. @@&7Uenuleius& libro secundo interdictorum. Seruius etiam eum clam facere, qui existimare debeat sibi controuersiam futuram, quia non opinionem cuius et resupinam existimationem esse oporteat, ne melioris condicionis si[2n]2t stulti quam periti. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Aut qui aliter fecit, quam de-nuntiauit: uel qui decepto facit eo, ad quem pertinuit non facere: uel consulto tum de-nuntiat aduersario, cum eum scit non posse prohibere: uel tam sero pronuntiat, ut u[2en]2ire prohibiturus, prius quam fiat, non possit. et haec ita Labeonem probare Aristo ait. Si quis se denuntiauerit opus facturum, non semper non uidetur clam fecisse, si post denun-tiationem fecerit: debebit enim (et ita Labeo) et diem et horam denuntiatione conplecti et ubi et quod opus futurum sit: neque perfusorie aut obscure dicere aut denuntiare: @1 neque tam artare aduersarium, ut intra diem occurrere ad prohibendum non possit. Et si forte non sit, cui denuntietur, neque dolo malo factum sit ne sit, amicis denique aut pro-curatori aut ad domum denuntiandum est. Sed et Seruius recte ait sufficere feminae, uiro notum facere opus se facturum: uel denique sciente eo facere: quamquam etiam illud sufficiat celandi animum non habere. Item ait, si quis in publico municipii uelit fa-cere, sufficere ei, si curatori rei publicae denuntiet. Si quis, dum putat locum tuum esse, qui est meus, celandi tui, non mei causa fecerit, mihi interdictum competere. Idem dicit et si serui mei uel procuratoris celandi causa factum sit, mihi interdictum compe[2te]2re. Si quis, cum non denuntiasset opus se facturum eique denuntiatum esset ne faceret, fecerit, utilius puto probandum ui eum fecisse. Haec uerba 'quod ui aut clam factum est' ait Mucius ita esse 'quod tu aut tuorum quis aut tuo iussu factum est'. Labeo autem ait plures personas contineri his uerbis. nam ecce primum heredes eorum, quos enumerat Mucius, contineri putat. Idem ait et aduersus procuratorem [2tutorem curatorem]2 municipumue syndicum alieno nomine interdici posse. Si quid seruus meus fecit, non ob id mecum actio est, sed [2si]2 id meo nomine aut suo fecit: nam si tuum seruum mercennarium habuero, quidquid ab eo factum fuerit meo nomine, ob id non tecum, sed mecum, cuius iussu aut nomine id opus a seruo tuo factum fuerit, agendum erit hoc interdicto. Similiter quod iussu cuius factum erit, ob id non cum eo, sed cuius nomine iusserit, haec actio est. nam si procurator tutor curator duumuir municipii, quod eius nomine ageret, cuius negotium procuraret, fieri iusserit, ob id agendum erit cum eo, cuius nomine factum quid erit, non cum eo, qui ita iusserit. et si tibi mandauero, ut opus fieri iuberes et in ea re mihi pa-rueris, mecum, inquit, non tecum erit actio. Et cum interdictum sic sit scriptum 'quod ui aut clam factum est', non ita 'quod ui aut clam fecisti', latius porrigi quam ad has per-sonas, quas supra numerauimus, Labeo putat. Et hoc iure utimur, ut, siue ego fecissem siue fieri iussi, interdicto quod ui aut clam tenear. @@&7Paulus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Si ego tibi mandauero opus nouum facere, tu alii, non potest uideri meo iussu factum: teneberis ergo tu et ille: an et ego tenear, uideamus. et magis est et me, qui initium rei praestiterim, teneri: sed uno ex his satisfaciente ceteri liberantur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Si alius fecerit me inuito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem. Neratius quoque scribit eum, cuius seruus ui aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam re-stituendi praestare et seruum noxae dedere: plane si mortuo alienato[2u]2e seruo interdiceretur, patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conueniri, ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari. eadem et si contra dominus serui uel opus resti-tuisset uel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, aduersus do-minum operis utiliter interdici. Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis noui nuntiatione competit, altero quod ui aut clam. remissione autem facta intellegendus non erit ui aut clam facere, quamuis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satis-dederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus nouum nuntiat, non possit uideri celatus et pr[2ae-]2occupatus, antequam controuersiam faceret. Bellissime apud Iulianum quaeritur, an haec @1 exceptio noceat in hoc interdicto 'quod non tu ui aut clam feceris'. ut puta utor aduersus te interdicto quod u[2i]2 aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: 'quod non tu ui aut clam fecisti'? et ait Iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, aedificaueris ui aut clam, ego idem demolitus fuero ui aut clam et utaris aduersus me interdicto, hanc exceptionem profuturam. quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet. Est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa uicini aedes intercidi et quod ui aut clam mecum agatur aut damni iniuria. Gallus enim du-bitat, an e[2xcip]2i oporteret: 'quod incendii defendendi causa factum non sit'? Seruius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, priuato non esse idem concedendum: si tamen quid ui aut clam factum sit neque ignis usque eo peruenisset, simpli litem aestimandam: si peruenisset, absolui eum oportere. idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare uidetur aeque perituris aedibus. quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere Labeo ait. Notauimus supra, quod, quamuis uerba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo. eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod ui aut clam: nullum enim opus in solo facit. at qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert. idem et in uineis succisis. ceterum qui fructum aufert, furti debet conueniri. itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet. in solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum. Si quis aceruum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo 'quod ui aut clam factum est' agi potest: et hoc uerum est, quia solo uitium adhibitum sit. Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod ui aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamuis prohibitus quis ui uel clam fecerit. Praeterea si fossam feceris in silua publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est. Si quis aedificium dem[2o]2litus fuerit, quamuis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit. Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut inter-dicto teneatur, @@&7Uenuleius& libro secundo interdict[2or]2um. nam origo huius rei a solo proficiscitur. ce-terum per se tegulae non possidentur, sed cum uniuersitate aedificii, nec ad rem pertinet, adfixae sunt an tantum positae. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Nam et si ramos quis de arboribus abstulerit, adhuc interdictum hoc admittimus. haec ita, si de aedificio tegulas sustulerit: ceterum si non de aedificio, sed seorsum positas, cessat hoc interdictum. Si ȫtamen sera uel clauis uel cancellus uel specu[2la]2rium sit ablatum, quod ui aut clam agi non poterit. Sed si quis aliquid aedibus adfixum euellerit, statuam forte uel quid aliud, quod ui aut clam interdicto tenebitur. Si quis clam aut ui agrum intrauerit uel fossam fecerit, @1 hoc interdicto tenebitur. et si aceruum succenderit uel disperserit sic, ut non ad usum agri conuertat, interdicto locus non erit, @@&7Uenuleius& libro secundo interdictorum. quia aceruus solo non cohaeret, sed terra sustinetur, aedificia autem solo cohaerent. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Is qui in puteum uicini aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait Labeo interdicto quod ui aut clam eum teneri: portio enim agri uidetur aqua uiua, quemadmodum si quid operis in aqua fecisset. Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit uel ui uel clam, an hoc interdicto teneatur. et exstat Cassii sententia eum, cuius statua in loco publico in municipio posita sit, quod ui aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, ipsi eam detrahunt: et haec sententia uera est. Si quis de monumento statuam sustulerit, an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? et placet et in his interdicto locum esse. et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri esse uideri, idem est, et si ostium auell[2a]2t uel effringat. Si quis in uineas meas uenerit et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur. Quod ait praetor: 'quod ui aut clam factum est', ad quod tempus referatur, uideamus, utrum ad praeteritum an ad praesens. quae species apud Iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis significationem accipi debere. si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut do-minus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod Iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur. Interdictum com-plectitur id, quodcumque aut ui aut clam factum est. sed interdum euenit, ut quid et ui et clam fiat, partim et partim, in eodem opere. ut puta cum prohiberem, fundamenta po-suisti: postea cum conuenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum opus perfecisti: uel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti. hoc iure utimur, ut et si ui et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat. Si tutoris iussu aut curatoris factum sit, cum placeat, quod Cassius probat, ex dolo tutoris uel curatoris pupillum uel furiosum non teneri, eueniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis actio competat aut etiam utile interdictum. certe ad patientiam tollendi operis utique tene-buntur pupillus et furiosus et ad noxam. An ignoscitur seruo, qui obtemperauit tutori aut curatori? nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, obtempera-ueri[2n]2t. quod et in hoc casu admittendum est. Si postea, quam ui aut clam factum est, uenierit fundus, an uenditor nihilo minus hoc interdicto experiri possit, uideamus. et extat sententia existimantium nihilo minus competere ei interdictum nec finiri uendition[2e]2: sed nec ex empto actione quicquam ei praestandum emptori ex eo opere, quod ante uen-ditionem factum est: satis enim esse, quod utique propter hoc opus uiliori praedium distraxerit. certe etsi non uiliori uendidit, idem erit probandum. Plane si post uenditio-nem fundi opus factum est, etsi ipse experiatur uenditor, quia nondum traditio facta est, tamen ex empto actione emptori tenebitur: omne enim et commodum et incommodum @1 ad emptorem pertinere debet. Si fundus in diem addictus sit, cui competat interdictum? et ait Iulianus interdictum quod ui aut clam ei competere, cuius interfuit opus non fieri: fundo enim in diem addicto et commodum et incommodum omn[2e]2 ad emptorem, inquit, pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus medio tempore perceptos uenditi iudicio praestare cogendum ait. Aristo autem scribit non possessori esse denuntiandum: nam si quis, inquit, fundum mihi uendiderit et necdum tradiderit et uicinus, cum opus facere uellet et sciret me emisse et in fundo morari, mihi denuntiauerit, esse eum tutum futurum, quod ad suspi-cionem clam facti operis pertinere[2t]2: quod sane uerum est. Ego, si post in diem addictio-nem factam fundus precario traditus sit, putem emptorem interdictum quod ui aut clam habere. si uero aut nondum traditio facta est aut etiam facta est precarii rogatio, non puto dubitandum, quin uenditor interdictum habeat: ei enim competere debet, etsi res ipsius periculo non sit, nec multum facit, quod res emptoris periculo est: nam et statim post uenditionem contractam periculum ad emptorem spectat et tamen antequam ulla traditio fiat, nemo dixit interdictum ei competere. si tamen precario sit in possessione, uideamus, ne, quia interest ipsius, qualiter qualiter possidet, iam interdicto uti possit. ergo et si con-duxit, multo magis: nam et colonum posse interdicto experiri in dubium non uenit. plane si postea, quam melior condicio allata est, aliquid operis ui aut clam factum sit, nec Iu-lianus dubitaret interdictum uenditori competere: nam inter Cassium et Iulianum de illo, quod medio tempore accidit, quaestio est, non de eo opere, quod postea contigit. Si ita praedium uenierit, ut, si displicuisset, inemptum esse[2t]2, facilius admittimus interdictum emptorem habere, si modo est in possessione: et si rescissio emptionis in alterius arbi-trium conferatur, idem erit probandum: idemque et si ita uenisset, ut, si aliquid euenisset, inemptum esset praedium: et si forte commissoria uenierit, idem dicendum est. Idem Iulianus scribit interdictum hoc non solum domino praedii, sed etiam his, quorum interest opus factum non esse, competere. @@&7Uenuleius& libro secundo interdictorum. Quamquam autem colonus et fructua-rius fructuum nomine in hoc interdictum admittantur, tamen et domino id competet, si quid praeterea eius intersit. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Denique si arbores in fundo, cuius usus fructus ad Titium pertinet, ab extraneo uel a proprietario succisae fuerint, Titius et lege Aquilia et interdicto quod ui aut clam cum utroque eorum recte experietur. Labeo scribit, si filio prohibente opus factum sit, et te habere interdictum, ac si te prohibente opus factum est, et filium tuum nihilo minus. Idem ait aduersus filium familias in re peculiari neminem clam uideri fecisse: namque, si scit eum filium familias esse, non uidetur eius celandi gratia fecisse, quem certus est nullam secum actionem ha-bere. Si ex sociis communis fundi unus arbores succiderit, socius cum eo hoc interdicto experiri potest, cum ei competat, cuius interest. Unde apud Seruium amplius relatum est, [2si]2 mihi concesseris, ut ex fundo tuo arbores caedam, deinde eas alius ui aut clam ceciderit, @1 mihi hoc interdictum competere, quia ego sim cuius interest: quod facilius erit admitten-dum, si a te emi uel ex aliquo contractu hoc consecutus sim, ut mihi caedere lice[2a]2t. Quaesitum est, si, cum praedium interim nullius esse[2t]2, aliquid ui aut clam factum sit, an postea dominio ad aliquem deuoluto interdicto locus sit: ut puta hereditas iacebat, postea adiit hereditatem Titius, an ei interdictum competat? et est apud Uiuianum saepissime relatum heredi competere hoc interdictum eius, quod ante aditam hereditatem factum sit, nec referre Labeo ait, quod non scierit, qui heredes futuri essent: hoc enim posse quem causari etiam post aditam hereditatem. ne illud quidem obstare Labeo ait, quod eo tem-pore nemo dominus fuerit: nam et sepulchri nemo dominus fuit et tamen, si quid in eo fiat, experiri possum quod ui aut clam. accedit his, quod hereditas dominae locum optinet. ȫet recte dicetur heredi quoque competere et ceteris successoribus, siue ante, quam succes-serit, siue postea aliquid sit ui aut clam admissum. Si colonus meus opus fecerit, si qui-dem me uolente uel ratum habente, perinde est atque si procurator meus fecisset, in quo placet, siue ex uoluntate mea fecerit, teneri me, siue ratum habuero, quod procurator fecit. Iulianus ait: si colonus arborem, de qua controuersia erat, succiderat uel quid aliud opus fecerit, si quidem iussu domini id factum sit, ambo tenebuntur, non ut patientiam prae-stent, sed ut impensam quoque ad restituendum praebeant: si autem dominus non iusserit, colonus quidem tenebitur, ut patientiam et impensam praestet, dominus uero nihil amplius quam patientiam praestare cogendus erit. @@&7Iulianus& libro sexagensimo octauo digestorum. Nam et si seruus meus ignorante me opus fecerit eumque uendidero uel manumisero, mecum in hoc solum agi poterit, ut patiar opus tolli, cum emptore autem serui, ut aut noxae dedat aut impensam, quae in restitutione facta fuerit, praestet: sed et cum ips[2o]2 manumisso recte agi poterit. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Semper aduersus posses-sorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio uel etiam inuito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit. Is, cui fundum pastinandum locaueras, lapides sustulit et in uicini proiecit praedium. ait Labeo te ui aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri non oportere. Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod ui aut clam mecum Labeo scribit. et si communi consilio plurium id factum sit, licere uel cum uno uel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiuiso factum est, singulos in solidum obligare. si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omni-bus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conuentus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conuentio alterum liberat. prae-terea sepulchri quoque uiolati agi potest. Hoc interdictum [2in]2 heredem ceterosque succes-sores datur in id quod ad eos peruenit. Et post annum non competit. annus autem ce-dere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, saepius agi. Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro ui aut clam factum est uel in abdito alio loco, sed et si @1 sub terra fieret opus uel sub aqua, uel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptio-nem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interueniente. Si quis rei publicae causa afuisset, deinde reuersus interdicto quod ui aut clam uti uellet, uerius est non excludi anno eum, sed reuersum annum habere. nam et si minor uiginti quinque annis rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo impleuit uicensimum quintum annum: et ita diuus Pius et deinceps omnes principes rescripserunt. Hoc interdicto tanti lis aestimatu[2r]2, quanti actoris interest id opus factum esse. officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem con-dicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque ui neque clam factum esset. Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, seruitutes amittantur aut usus fructus intereat. quod non tan-tum tunc eueniet, cum quis opus aedificauerit, uerum etiam si d[2i]2ruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse uel seruitutium uel usus fructus uel ipsius proprietatis. Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iurauerit, aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est. Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset. Culpam quoque in hoc interdicto uenire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit. Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum con-sequi oportere. @@&7Paulus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Competit hoc interdictum etiam his, qui non possident, si modo eorum interest. Si quis ui aut clam arbores non frugiferas ceciderit, ueluti cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. sed si amoe-nitas quaedam ex huiusmodi arboribus praestetur, potest dici et fructuarii interesse propter uoluptatem et gestationem et esse huic interdicto locum. In summa qui ui aut clam fecit, si possidet, patientiam et impensam tollendi operis: qui fecit nec possidet, impensam: qui possidet nec fecit, patientiam tantum debet. @@&7Idem& libro sexagensimo nono ad edictum. Interdictum quod ui aut clam per quemuis domino adquiritur, licet per inquilinum. @@&7Celsus& libro uicensimo quinto digestorum. Si inmaturam siluam [2c]2aeduam cecidit quis, interdicto quod ui aut clam tenetur: si maturam similiter caeduam neque damno dominus adfectus est, nihil praestabit. Non absurde responsum est: si magistratum rogasses, ut aduersarium tuum adesse ad iudicium iuberet, ne opus nouum tibi nuntiaret, clam uideris opus fecisse, quod interim feceris. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Interdictum quod ui aut clam competere filio familias colono arboribus succ[2i]2sis Sabinus ait. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Ui facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta aduersario denuntia[2to]2 @1 aut ianua puta praeclusa. Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est uel dicentis se prohibere uel manum opponentis lapillumue iactantis prohibendi gratia. Tamdiu autem ui facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea conuenerit cum aduersario, desinit ui facere. Item si prohibiti heres uel is, qui ab eo emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere eum in interdictum. Quod in naue fit uel in alia qualibet re uel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto. Siue in priuato siue in publico opus fiat siue in loco sacro siue in religioso, interdictum competit. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Si opus, quod quis iussus est a iudice, qui ex hoc interdicto sumptus esset, restituere, alius quis ui aut clam sustulisset, nihilo minus idem ille omnimodo iubetur opus restituere. Si iussero seruum meum opus facere, cum, quantum ad me pertinet, in clandestini suspicionem non ueniret, seruus autem meus putauerit, si rescisset aduersarius, prohibiturum eum, an tenear? et non puto, cum mea persona sit intuenda. In opere nouo tam soli quam caeli mensura facienda est. Si quis propter opus factum ius aliquod praedii amisit, id restitui ex hoc interdicto debet. @@&7Uenuleius& libro secundo interdictorum. Si uitem meam ex fundo meo in fundum tuum deprehenderis eaque in fundo tuo coaluerit, utile est interdictum quod ui aut clam intra annum: sed si annus praeterierit, nullam remanere actionem radices, quae in fundo meo sint, tuas fieri, quia his accessiones sint. Si quis ui aut clam arauerit, puto eum teneri hoc interdicto perinde atque si fossam fecisset: non enim ex qualitate operis huic inter-dicto locus est, sed ex opere facto, quod cohaeret solo. Si ad ianuam meam tabulas fixeris et ego eas, priusquam tibi denuntiarem, refixero, deinde inuicem interdicto quod ui aut clam egerimus: nisi remittas mihi, ut absoluar, condemnandum te, quasi rem non restituas, quanti mea intersit, aut certe exceptionem mihi profuturam 'si non ui nec clam nec pre-ȫcario feceris'. Si stercus per fundum meum tuleris, cum id te facere uetuissem, quam-quam nihil damni feceris mihi nec fundi mei mutaueris, tamen teneri te quod ui aut clam Trebatius ait. Labeo contra, ne etiam is, qui dumtaxat iter per fundum meum fecerit aut auem egerit uenatusue fuerit sine ullo opere, hoc interdicto teneatur. Si quis proiectum aut stillicidium in sepulchrum immiserit, etiamsi ipsum monumentum non tangeret, recte cum eo agi, quod in sepulchro ui aut clam factum sit, quia sepulchri sit non solum is locus, qui recipiat hum[2a]2tion[2e]2m, sed omne etiam supra id caelum: eoque nomine etiam se-pulchri uiolati agi posse. Si is, qui denuntiauerit se opus facturum, confestim opus fecerit, clam fecisse non intellegitur: nam si post tempus, uidebitur clam fecisse. @1 @@@@{1DE REMISSIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quod ius sit illi prohibere, ne se inuito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem missam facio'. @8 Sub hoc titulo remissiones proponuntur. @8 Et uerba praetoris ostendunt re-missionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum uoluisse praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se inuito fiat. ceterum siue satisdatio interueniat siue non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio. plane si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio. Ius habet opus nouum nuntiandi, qui aut dominium aut seruitutem habet. Item Iuliano placet fructuario uindicandarum seruitutium ius esse: secundum quod opus nouum nuntiare poterit uicino et remissio utilis erit. ipsi autem domino praedii si nuntiauerit, re-missio inutilis erit: neque sicut aduersus uicinum, ita aduersus dominum agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare. sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere usum fructum debebit. idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua seruitus a uicino de-betur. Ei quoque, qui pignori fundum acceperit, scribit Iulianus non esse iniquum detentionem seruitutis dari. @@@@{1DE PRECARIO}1 @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is qui concessit patitur. Quod genus liberali-tatis ex iure gentium descendit. Et distat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne recipiat, at qui precario concedit, sic dat quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere. Et est simile commodato: nam et qui commodat rem, sic com-modat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat. @@&7Idem& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quod precario ab illo habes aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas'. Hoc inter-dictum restitutorium est. Et naturalem habet in se aequitatem, namque precarium reuocare uolenti competit: est enim natura aequum tamdiu te liberalitate mea uti, quamdiu ego uelim, et ut possim reuocare, cum mutauero uoluntatem. itaque cum quid precario roga-tum est, non solum hoc interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis uerbis actione, quae ex bona fide oritur. Habere precario uidetur, qui possessionem uel corporis uel iuris adeptus est ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit et impetrauit, ut sibi possidere aut uti liceat: @@&7Gaius& libro uicensimo quinto ad edictum prouinciale. ueluti si me precario rogaueris, ut per fundum meum ire uel agere tibi liceat uel ut in tectum uel in aream aedium [2m]2ea-rum stillicidium uel tignum in parietem immissum habeas. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. In rebus etiam mobilibus precarii rogatio constitit. Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere. Tenetur hoc interdicto non utique ille, qui precario rogauit, sed qui precario habet: etenim fieri potest, ut quis non rogau[2er]2it, sed habeat precario. ut puta seruus meus rogauit: mihi @1 adquisiit precarium: uel quis alius, qui iuri meo subiectus est. Item si rem meam pre-cario rogauero, rogaui quidem precario, sed non habeo precario idcirco, quia receptum est rei suae precarium non esse. Item qui precario ad tempus rogauit, finito tempore, etiamsi ad hoc temporis non rogauit, tamen precario possidere uidetur: intellegitur enim dominus, cum patitur eum qui precario rogauerit possidere, rursus precario concedere. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Sed si manente adhuc pre-cario tu in ulterius tempus rogasti, prorogatur precarium: nam nec mutatur causa posses-sionis et non constituitur eo modo precarium, sed in longius tempus profertur. si uero praeterita die rogas, propius est, ut soluta iam causa precarii non redintegretur, sed noua constituatur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Certe si interim dominus furere coeperit uel decesserit, fieri non posse Marcellus ait, ut precarium redintegretur, et hoc uerum est. Si procurator meus me mandante uel ratum habente precario rogauerit, ego precario habere proprie dicor. Is qui rogauit, ut precario in fundo moretur, non pos-sidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet: nam et fructuarius, inquit, et co-lonus et inquilinus sunt in praedio et tamen non possident. Iulianus ait eum, qui ui alterum deiecit et ab eodem precario rogauit, desinere ui possidere et incipere precario, neque existimare sibi ipsum causam possessionis mutare, cum uoluntate eius quem deiecit coeperit precario possidere: nam si ab eodem emisset, incipere etiam pro emptore posse dominium capere. Quaesitum est, si quis rem suam pignori mihi dederit et precario ro-gauerit, an hoc interdictum locum habeat. quaestio in eo est, ut precarium consistere rei suae possit. mihi uidetur uerius precarium consistere in pignore, cum possessionis rogetur, non proprietatis, et est haec sententia etiam utilissima: cottidie enim precario rogantur creditores ab his, qui pignori dederunt, et deb[2e]2t consistere precarium. @@&7Uenuleius& libro tertio interdictorum. Sed et si eam rem, cuius possessionem per interdictum uti poss[2i]2d[2e]2tis retinere possim, quamuis futurum esset, ut tenear de pro-prietate, precario tibi concesserim, teneberis hoc interdicto. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Quaesitum est, si Titius me rogauerit, ut re Sempronii utatur, deinde ego Sempronium rogauero, ut concederet, et ille, dum mihi uult praestitum, concesserit. Titius a me habet precario et ego cum eo agam interdicto de precario: Sempronius autem non aget cum eo, quia haec uerba 'ab illo precario habes' ostendunt ei demum competere interdictum, a quo quis precario rogauit, non cuius res est. an tamen Sempronius mecum, quasi a me rogatus, interdictum habeat? et magis est, ne habeat, quia non habeo precario, cum non mihi, sed alii impe-traui. mandati tamen actionem potest aduersus me habere, quia me mandante dedit tibi: aut si quis dixerit non mandatu meo, sed magis mihi credentem hoc fecisse, dicendum est in factum dandam actionem et aduersus me. Quod a Titio precario quis rogauit, id etiam ab herede eius precario habere uidetur: et ita et Sabinus et Celsus scribunt eoque iure utimur. ergo et a ceteris successoribus habere quis precario uidetur. idem et Labeo probat et adicit, etiamsi ignoret quis heredem, tamen uideri eum ab herede precario habere. Illud tamen uideamus quale sit, si a me precario rogaueris et ego eam rem alie-nauero, an precarium duret re ad alium translata. et magis est, ut, si ille non reuocet, posse interdicere quasi ab illo precario habeas, non quasi a me: et si passus est aliquo @1 tempore a se precario habere, recte interdicet, quasi a se precario habeas. Eum quoque precario teneri uoluit praetor, qui dolo fecit, ut habere desineret. illud adnotatur, quod culpam non praestat is qui precario rogauit, sed solum dolum praestat, quamquam is, qui commodatum suscepit, non tantum dolum, sed etiam culpam praestat. nec immerito dolum solum praestat [2is]2 qui precario rogauit, cum totum ex liberalitate descendat eius ȫqui precario concessit et satis sit, si dolus tantum praestetur. culpam tamen dolo proxi-mam contineri quis merito dixerit. Ex hoc interdicto restitui debet in pristinam causam: quod si non fuerit factum, condemnatio in tantum fiet, quanti interfuit actoris ei rem re-stitui ex eo tempore, ex quo interdictum editum est: ergo et fructus ex die interdicti editi praestabuntur. Si seruitute usus non fuit is qui precario rogauit ac per hoc amissa sit, uideamus, an interdicto teneatur. ego arbitror non alias, quam si dolo fecerit. Et generaliter erit dicendum in restitutionem uenire dolum et culpam latam dumtaxat, cetera non uenire. plane post interdictum editum oportebit et dolum et culpam et omnem cau-sam uenire: nam ubi moram quis fecit precario, omnem causam debebit constituere. Interdictum hoc et post annum competere Labeo scribit eoque iure utimur: cum enim non-numquam in longum tempus precarium concedatur, absurdum est dicere interdictum locum non habere post annum. Hoc interdicto heres eius qui precario rogauit tenetur quemad-modum ipse, ut, siue habet siue dolo fecit quo minus haberet uel ad se perueniret, te-neatur: ex dolo autem defuncti hactenus, quatenus ad eum peruenit. @@&7Gaius& libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. Precario possessio consisti potest uel inter praesentes uel inter absentes, ueluti per epistulam uel per nuntium. @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Quamuis ancillam quis precario roga-uerit, id actum uidetur, ut etiam quod ex ancilla natum esset in eadem causa haberetur. @@&7Celsus& libro septimo digestorum. Si debitor rem pigneratam precario ro-gauerit, soluta pecunia precarium soluitur: quippe id actum est, ut usque eo precarium teneret. @@&7Idem& libro uicensimo quinto digestorum. Cum precario ali-quid datur, si conuenit, ut in kalendas Iulias precario possideat, numquid exceptione adiu-uandus est, ne ante ei possessio auferatur? sed nulla uis est huius conuentionis, ut rem alienam domino inuito possidere liceat. Precario rogatio et ad heredem eius qui concessit transit: ad heredem autem eius qui precario rogauit non transit, quippe ipsi dumtaxat, non etiam heredi concessa possessio est. @@&7Pomponius& libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium. Si seruus tuus tuo mandato precario rogauerit uel ratum habueris quod ille rogauit tuo nomine, teneberis, quasi precario habeas. sed si te ignorante suo nomine uel seruus uel filius rogauerit, non uideris tu precario habere, sed illi erit actio de peculio uel de in rem uerso. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. Interdictum de precariis merito introductum est, quia nulla eo nomine iuris ciuilis actio esset: magis enim ad donationes et beneficii causam, quam ad negotii contracti spectat precarii condicio. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Et habet summam aequi-tatem, ut eatenus quisque nostro utatur, quatenus ei tribuere uelimus. Hospites et qui gratuitam habitationem accipiunt non intelleguntur precario habitare. Precario habere etiam ea quae in iure consistunt possumus, ut immissa uel protecta. Cum quis de re sibi restituenda cautum habet, precarium interdictum ei non competit. Eum, qui precario @1 rogauerit, ut sibi possidere liceat, nancisci possessionem non est dubium: an is quoque possideat, qui rogatus sit, dubitatum est. placet autem penes utrumque esse eum hominem, qui precario datus esset, penes eum qui rogasset, quia posside[2a]2t corpore, penes domin[2u]2m, quia non discesserit animo possessione. Quo quis loco precario aut possideat aut coeperit possidere, nihil refert, quod ad hoc interdictum pertinet. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si adoptauero eum, qui precario rogauerit, ego quoque precario possidebo. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad Sabinum. Qui precario fundum possidet, is interdicto uti possidetis aduersus omnes pr[2ae]2ter eum, quem rogauit, uti potest. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Unusquisque potest rem suam, quamuis non possideat, precario dare ei qui possideat. @@&7Idem& libro quadragensimo nono digestorum. [2D]2uo in so-lidum precario habere non magis possunt, quam duo in solidum ui possidere aut clam: nam neque iustae neque iniustae possessiones duae concurrere possunt. Qui seruum meum precario rogat, uidetur a me precario habere, si hoc ratum habuero, et ideo precario interdicto mihi tenebitur. Cum quid precario rogatum est, non solum interdicto uti pos-sumus, sed et incerti condictione, id est praescriptis uerbis. @@&7Ulpianus& libro secundo responsorum. Ea, quae distracta sunt, ut precario penes emptorem essent, quoad pretium uniuersum persolueretur: si per emptorem stetit, quo minus persolueretur, uenditorem posse consequi. @@&7Uenuleius& libro quarto actionum. Cum precario quis rogat, ut ipsi in eo fundo morari liceat, superuacuum est adici 'ipsi suisque': nam per ipsum suis quoque per-missum uti uidetur. @@&7Idem& libro tertio interdictorum. Si is, qui pro possessore possideret, precario domi-num rogauerit, ut sibi retinere rem liceret, uel is, qui alienam rem emisset, dominum ro-gauerit: apparet eos precario possidere. nec existimandos mutare sibi causam possessionis, quibus a domino concedatur precario possidere: nam et si id quod possideas alium pre-cario rogaueris, uideri te desinere ex prima causa possidere et incipere ex precario habere: et contra si possessorem precario rogauerit qui rem auocare ei posset, teneri eum precario, quoniam aliquid ad eum per hanc precarii rogationem peruenit, id est possessio, quae aliena sit. Si pupillus sine tutoris auctoritate precario rogauerit, Labeo ait habere eum precariam possessionem et hoc interdicto teneri. nam quo magis naturaliter possideretur, nullum locum esse tutoris auctoritati: recteque dici 'quod precario habes', quia quod pos-sideat ex ea causa possideat, ex qua rogauerit: nihilque noui [2per]2 praetorem constituendum, quoniam, siue habeat rem, officio iudicis teneretur, siue non habeat, non teneatur. @@@@{1DE ARBORIBUS CAEDENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quae arbor ex aedibus tuis in aedes illius impendet, si per te stat, quo minus eam adimas, tunc, quo minus illi eam arborem adimere sibique habere liceat, uim fieri ueto'. Hoc inter-dictum prohibitorium est. Si arbor aedibus alienis impendeat, utrum totam arborem iubeat praetor adimi an uero id solum, quod superexcurrit, quaeritur. et Rutilius ait a stirpe @1 exc[2i]2dendam idque plerisque uidetur uerius: et nisi adimet dominus arborem, Labeo ait permitti ei, cui arbor officeret, ut si uellet succideret eam lignaque tolleret. Arboris ap-pellatione etiam uites continentur. Non solum autem domino aedium, sed etiam e[2i]2 qui usumfructum habet competit hoc interdictum, quia et ipsius interest arborem istam non impendere. Praeterea probandum est, si arbor communibus aedibus impendeat, singulos dominos habere hoc interdictum et quidem in solidum, quia et seruitutium uindicationem singuli habeant. Ait praetor: 'si per te stat, quo minus eam adimas, quo minus illi eam arborem adimere liceat, uim fieri ueto'. prius itaque tibi datur adimendi facultas: si tu non facias, tunc uicino prohibet uim fieri adimere uolenti. Deinde ait praetor: 'Quae arbor ex agro tuo in agrum illius impendet, si per te stat, quo minus pedes quindecim a terra eam altius coerceas, tunc, quo minus illi ita coercere lignaque sibi habere liceat, uim fieri ueto'. Quod ait praetor, et lex duodecim tabularum efficere uoluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur: et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris uicino praedio noceret. Differentia duorum capitum interdicti haec est: si quidem arbor aedibus impendeat, succidi eam praecipitur, si uero agro impendeat, tantum usque ad quindecim pedes a terra coerceri. @@&7Pomponius& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Si arbor ex uicini fundo uento incl[2i]2nata in tuum fundum sit, ex lege duodecim tabularum de adimenda ea recte agere potes ius ei non esse ita arborem habere. ȫ@@@@{1DE GLANDE LEGENDA}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Glandem, quae ex illius agro in tuum cadat, quo minus illi tertio quoque die legere auferre liceat, uim fieri ueto'. Glandis nomine omnes fructus continentur. @@@@{1DE HOMINE LIBERO EXHIBENDO}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Quem libe-rum dolo malo retines, exhibeas'. Hoc interdictum proponitur tuendae libertatis causa, uidelicet ne homines liberi retineantur a quoquam: @@&7Uenuleius& libro quarto interdictorum. (nihil enim multum a specie seruien-tium differunt, quibus facultas non datur recedendi): @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. quod et lex Fabia pro-spexit. neque hoc interdictum aufert legis Fabiae exsecutionem: nam et hoc interdicto agi poterit et nihilo minus accussatio legis Fabiae institui: et uersa uice qui egit Fabia, poterit nihilo minus etiam hoc interdictum habere, praesertim cum alius interdictum, alius Fabiae actionem habere possit. Haec uerba 'quem liberum' ad omnem liberum pertinent, siue pubes sit siue impubes, siue masculus siue femina, siue [2unus siue]2 plures, siue sui iuris sit siue alieni: hoc enim tantum spectamus, an liber sit. Is tamen, qui in potestate habet, hoc interdicto non tenebitur, quia dolo malo non uidetur habere qui suo iure utitur. Si @1 quis eum, quem ab hostibus redemit, retineat, in ea causa est, ut interdicto non teneatur: non enim dolo malo facit. plane si offertur pretium, interdictum locum habet. sed et si eum remisit pretio non accepto, dicendum est interdicto locum fore, si, posteaquam semel remisit, uelit retinere. Si eum quis retineat filium, quem non habet in potestate, plerum-que sine dolo malo facere uidebitur: pietas enim genuina efficit sine dolo malo retineri, nisi si euidens dolus malus intercedat. proinde et si libertum suum uel alumnum uel noxae deditum adhuc impuberem, idem erit dicendum. et generaliter qui iustam causam habet hominis liberi apud se retinendi, non uidetur dolo malo facere. Si quis uolentem retineat, non uidetur dolo malo retinere. sed quid si uolentem quidem retineat, non tamen sine calliditate circumuentum uel seductum uel sollicitatum, neque bona uel probabili ratione hoc facit? recte dicetur dolo malo retinere. Is, qui nescit apud se esse hominem liberum, dolo malo caret: sed ubi certioratus retinet, dolo malo non caret. Plane si dubitat, utrum liber an seruus sit, uel facit status controuersiam, recedendum erit ab hoc interdicto et agenda causa libertatis. etenim recte placuit tunc demum hoc interdictum locum habere, quotiens quis pro certo liber est: ceterum si quaeratur de statu, non oportet praeiudicium fieri alienae cognitioni. Ait praetor 'exhibeas'. exhibere est in publicum producere et ui-dendi tangendique hominis facultatem praebere: proprie autem exhibere est extra secretum habere. Hoc interdictum omnibus competit: nemo enim prohibendus est libertati fauere. Plane ex causa suspectae personae remouendae sunt, si forte talis persona sit, quam ueri-simile est colludere uel calumniari. Sed et si mulier uel pupillus hoc interdictum deside-re[2n]2t pro cognato uel parente uel adfine suo solliciti, dandum esse eis interdictum dicen-dum est: nam et publico iudicio reos facere possunt, dum suas suorumque iniurias exse-quuntur. Si tamen plures sunt, qui experiri uolent, eligendus est a praetore, ad quem maxime res pertinet uel is qui idone[2i]2or est: et est optimum ex coniunctione, ex fide, ex dignitate actorem hoc interdicto eligendum. Si tamen, posteaquam hoc interdicto actum est, alius hoc interdicto agere desideret, palam erit postea alii non facile dandum, nisi si de perfidia prioris potuerit aliquid dici. itaque causa cognita amplius quam semel inter-dictum hoc erit mouendum. nam nec in publicis iudiciis permittitur amplius agi quam semel actum est quam si praeuaricationis fuerit damnatus prior accusator. si tamen reus condemnatus malit litis aestimationem sufferre quam hominem exhibere, non est iniquum saepius in eum interdicto experiri uel eidem sine exceptione uel alii. Hoc interdictum et in absentem esse rogandum Labeo scribit, sed si non defendatur, in bona eius eundum ait. Hoc interdictum perpetuum est. @@&7Uenuleius& libro quarto interdictorum. Si quis liberum hominem ignorantem suum statum retineat, tamen si dolo malo retinet, cogitur exhibere. Trebatius quoque ait non teneri eum, qui liberum hominem pro seruo bona fide emerit et retineat. Nullo @1 tempore dolo malo retineri homo liber debet, adeo ut quidam putauerint nec modicum tempus ad eum exhibendum dandum, quoniam praeteriti facti poena praestanda est. Cre-ditori non competit interdictum, ut debitor exhiberetur: nec enim debitorem latitantem exhibere quisquam cogitur, sed in bona eius ex edicto praetoris itur. @@@@{1DE LIBERIS EXHIBENDIS, ITEM DUCENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Ait praetor: 'Qui quaeue in potestate Lucii Titii est, si is eaue apud te est doloue malo tuo factum est, quo minus apud te esset, ita eum eamue exhibeas'. Hoc interdictum proponitur aduersus eum, quem quis exhibere desiderat eum, quem in potestate sua esse dicit. et ex uerbis apparet ei, cuius in potestate est, hoc interdictum conpetere. In hoc interdicto praetor non admittit causam, cur apud eum sit is, qui exhiberi debet, quemadmodum in superiore interdicto, sed omnimodo restituendum putauit, si in potestate est. Si uero mater sit, quae retinet, apud quam interdum magis quam apud patrem morari filium debere (ex iustissima scilicet causa) et diuus Pius decreuit et a Marco et a Seuero rescriptum est, aeque subueniendum ei erit per exceptionem. Pari modo si iudicatum fuerit non esse eum in potestate, etsi per iniuriam iudicatum sit, agenti hoc interdicto obicienda erit exceptio rei iudicatae, ne de hoc quaeratur, an sit in potestate, sed an sit iudicatum. Si quis filiam suam, quae mihi nupta sit, uelit abducere uel exhiberi sibi desideret, an aduersus interdictum exceptio danda sit, si forte pater concordans matrimonium, forte et liberis subnixum, uelit dissol-uere? et certo iure utimur, ne bene concordantia matrimonia iure patriae potestatis tur-bentur. quod tamen sic erit adhibendum, ut patri persuadeatur, ne acerbe patriam pote-statem exerceat. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Immo magis de uxore ex-hibenda ac ducenda pater, etiam qui filiam in potestate habet, a marito recte conuenitur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. Deinde ait praetor: 'Si Lucius Titius in potestate Lucii Titii est, quo minus eum Lucio Titio d[2u]2cere liceat, uim fieri ueto'. Superiora interdicta exhibitoria sunt, hoc est pertinent ad exhibitionem libe-rorum ceterorumque, de quibus supra diximus: hoc autem interdictum pertinet ad ductio-nem, ut ducere quis possit eos, in quos habet ius ductionis. itaque prius interdictum, quod est de liberis exhibendis, praeparatorium est huius interdicti: quo magis enim quis duci possit, exhibendus fuit. Ex iisdem causis hoc interdictum tribuendum est, ex quibus causis de exhibendis liberis competere diximus: itaque quaecumque ibi diximus, eadem hic quoque dicta accipienda sunt. Hoc autem interdictum competit non aduersus ipsum filium, quem quis ducere uult, sed utique esse debet is qui eum interdicto defendat: ceterum cessat interdictum, et succedere poterit notio praetoris, ut apud eum disceptetur, utrum quis in potestate sit an non sit. Iulianus ait, quotiens id interdictum mouetur de filio ducendo uel cognitio et is de quo agitur impubes est, alias differ[2r]2i oportere rem in tempus pubertatis, alias repraesentari: idque ex persona eorum, inter quos controuersia erit, et ex genere causae constituendum est. nam si is, qui se patrem dicit, auctoritatis prudentiae fidei exploratae esset, usque in diem litis impuberem apud se habebit: is uero, qui controuersiam facit, humilis calumniator notae nequitiae, repraesentanda cognitio est. item si is, qui impuberem negat in aliena potestate esse, uir omnibus modis probatus, @1 ȫtutor uel testamento uel a praetore datus pupillum, quem in diem litis apud se habuit, tuetur, is uero, qui patrem se dicit, suspectus est quasi calumniator, differri litem non oportebit. si uero utraque persona suspecta est aut tamquam infirma aut tamquam turpis, non erit alienum, inquit, disponi, apud quem interim puer educeretur et controuersiam in tempus pubertatis differri, ne per collusionem uel imperitiam alterutrius contendentium aut alienae potestati pater familias addicatur aut filius alienus patris familiae loco constituatur. Etiamsi maxime autem probet filium pater in sua potestate esse, tamen causa cognita mater in retinendo eo potior erit, idque decretis diui Pii quibusdam continetur: optinuit enim mater ob nequitiam patris, ut sine deminutione patriae potestatis apud eam filius moretur. In hoc interdicto, donec res iudicetur, feminam, praetextatum eumque, qui proxime praetextati aetatem accedet, interim apud matrem familias deponi praetor iubet. proxime aetatem praetextati accedere eum dicimus, qui puberem aetatem nunc ingressus est. cum audis matrem familias, accipe notae auctoritatis feminam. @@&7Africanus& libro quarto quaestionum. Si eum, qui se patrem familias dicat, ego in mea potestate esse et iussu meo adisse hereditatem dicam, tam de hereditate agi oportere quam ad interdictum de filio ducendo iri debere ait. @@&7Uenuleius& libro quarto interdictorum. Si filius sua sponte apud aliquem est, inutile hoc interdictum erit, quia filius magis apud se quam apud eum est, in quem interdicetur, cum liberam facultatem [2abeu]2ndi uel remanendi haberet: nisi si inter duos, qui se patres dicerent, controuersia esset et alter ab altero exhiberi eum desideraret. @@@@{1UTRUBI}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Praetor ait: 'Utrubi hic homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quo minus is eum ducat, uim fieri ueto'. Hoc interdictum de possessione rerum mobilium locum habet: sed optinuit uim eius exaequatam fuisse uti possidetis interdicto, quod de re[2bus]2 soli com-petit, ut is et in hoc interdicto uincat, qui nec ui nec clam nec precario, dum super hoc ab aduersario inquietatur, possessionem habet. @@@@{1DE MIGRANDO}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo tertio ad edictum. Praetor ait: 'Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem conuenit, ut, quae in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori tibi pro mercede eius habitationis essent, siue ex his rebus es[2t]2 et ea merces tibi soluta eoue nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus soluatur: ita, quo minus ei, qui eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, uim fieri ueto'. Hoc interdictum pro-ponitur inquilino, qui soluta pensione uult migrare: nam colono non competit. Cui rei etiam extra ordinem subueniri potest: ergo infrequens est hoc interdictum. Si tamen @1 gratuitam quis habitationem habeat, hoc interdictum utile ei competet. Si pensio nondum debeatur, ait Labeo interdictum hoc cessare, nisi paratus sit eam pensionem soluere. proinde si semenstrem soluit, sexmenstris debeatur, inutiliter interdicet, nisi soluerit et sequentis sexmenstris, ita tamen, si conuentio specialis facta est in conductione domus, ut non liceat ante finitum annum uel certum tempus migrare. idem est et si quis in plures annos conduxerit et nondum praeterierit tempus. nam cum in uniuersam conductio-nem pignora sunt obligata, consequens erit dicere interdicto locum [2non]2 fore, nisi liberata fuerint. Illud notandum est praetorem hic non exegisse, ut in bonis fuerit conductoris, nec ut esset pignori res illata, sed si pignoris nomine inducta sit. proinde et si aliena sint et s[2i]2 talia, quae pignoris nomine teneri non potuerint, pignoris tamen nomine intro-ducta sint, interdicto hoc locus erit: quod si nec pignoris nomine inducta sint, nec retineri poter[2u]2nt a locatore. Hoc interdictum perpetuum est et in successores et successoribus dabitur. @@&7Gaius& libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale. Hoc interdictum inqui-lino etiam de his rebus, quae non ipsius sint, sed forte commodatae ei uel locatae uel apud eum depositae sunt, utile esse non dubitatur. @@@@{1DE SALUIANO INTERDICTO}1 @@&7Iulianus& libro quadragensimo nono digestorum. Si colonus ancillam in fundo pignoris nomine duxerit et eam uendiderit, quod apud emptorem ex ea natum est, eius adprehendendi gratia utile interdictum reddi oportet. Si colonus res in fundum duo-rum pignoris nomine intulerit, ita ut utrique in solidum obligatae essent, singuli aduersus extraneum Saluiano interdicto recte experientur: inter ipsos uero si reddatur hoc inter-dictum, possidentis condicio melior erit. at si id actum fuerit, ut pro partibus res obliga-retur, utilis actio et aduersus extraneos et inter ipsos dari debebit, per quam dimidias partes possessionis singuli adprehendent. Idem seruari conueniet et si colonus rem, quam cum alio communem habebat, pignoris nomine induxerit, scilicet ut pro parte dimidia pignoris persecutio detur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. In Saluiano interdicto, si in fundum communem duorum pignera sint ab aliquo inuecta, possessor uincet et erit eis descendendum ad Seruianum iudicium. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS QUARTUS}1 @@@@{1DE EXCEPTIONIBUS PRAESCRIPTIONIBUS ET PRAE-@@@@IUDICIIS}1 @@&7Ulpianus& libro quarto ad edictum. Agere etiam is uidetur, qui exceptione utitur: nam reus in exceptione actor est. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Exceptio dicta est quasi quae-dam exclusio, quae opponi actioni cuiusque rei solet ad [2ex]2cludendum id, quod in inten-tionem condemnationemue deductum est. Replicationes nihil aliud sunt quam exceptiones, et a parte actoris ueniunt: quae quidem ideo necessariae sunt, ut exceptiones excludant: semper enim replicatio idcirco obicitur, ut exceptionem oppugnet. Illud tenen-dum est omnem exceptionem uel replicationem exclusoriam esse: exceptio actorem excludit, replicatio reum. Sed et contra replicationem solet dari triplicatio, et contra triplicationem rursus et deinceps multiplicantur nomina, dum aut reus aut actor obicit. Sane sole-mus dicere quasdam exceptiones esse dilatorias, quasdam peremptorias: ut puta dilatoria est exceptio, quae differt actionem, ueluti procuratoria exceptio dilatoria est: nam qui dicit non licere procuratorio nomine agi, non prorsus litem infitiatur, sed personam euitat. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Exceptiones aut perpetuae et per-emptoriae sunt aut temporales et dilatoriae. perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec euitari possunt, qualis est doli mali et rei iudicatae et si quid contra lege[2m]2 senatusue consultum factum esse dicetur, item pacti conuenti perpetui, id est ne omnino pecunia petatur. temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum ha-bent, sed euitari possunt, qualis est pacti conuenti temporalis, id est ne forte intra quin-quennium ageretur: procuratoriae quoque exceptiones dilatoriae sunt, quae euitari possunt. @@&7Paulus& libro uicensimo ad edictum. In pupillo, cui soluta est debita pecunia sine tutoris auctoritate, si quaeratur, an doli exceptione summoueri debeat, illud tempus inspicitur, an pecuniam uel ex ea aliquid habeat, quo petit. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Is, qui dicit se iurasse, potest et aliis exceptionibus uti cum exceptione iurisiurandi uel aliis solis: pluribus enim defensionibus uti permittitur. @@&7Idem& libro septuagensimo primo ad edictum. Si rem legatam petat legatarius, @1 de dolo testatoris excipitur: nam sicut heres, qui in uniuersum ius succedit, summouetur exceptione, ita et legatarius debet summoueri quasi unius rei successor. @@&7Idem& libro tertio ad Plautium. Exceptiones, quae personae cuiusque cohae-rent, non transeunt ad alios, ueluti ea quam socius habet exceptionem 'quod facere pos-sit', uel parens patronusue, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum Ȭmatrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur. Rei autem cohaerentes ex-ceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est. igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fide-iussori. intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit. idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit, aut pro minore uiginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est exceptio. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Nemo prohibetur pluribus exceptio-nibus uti, quamuis diuersae sunt. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Non utique existimatur confiteri de in-tentione aduersari[2i i]2s quocum agitur, quia exceptione utitur. @@&7Modestinus& libro duodecimo responsorum. Modestinus respondit: res inter alios iudicata aliis non obest, nec si is, contra quem iudicatum est, heres exstiterit ei, contra quem nihil pronuntiatum est, hereditariam ei litem inferenti praescribi ex ea sen-tentia posse, quam proprio nomine disceptans, antequam heres exstiterit, excepit. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Qui adgnitis instrumentis, quasi uera essent, soluit post sententiam iudicis, quaero, si postea cognita rei ueritate et repertis falsis instrumentis accusare uelit et probare falsa esse instrumenta, ex quibus conueniebatur, cum instrumentis subscripserat ex praecepto siue interlocutione iudicis, an praescriptio ei op-poni possit? cum et principalibus constitutionibus manifeste cauetur, etsi res iudicata esset ex falsis instrumentis, si postea falsa inueniantur, nec rei iudicatae praescriptionem opponi. Modestinus respondit ob hoc, quod per errorem solutio facta est uel cautio de soluendo interposita proponitur ex his instrumentis, quae nunc falsa dicuntur, praescriptioni locum non esse. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Generaliter in praeiudiciis is actoris partes sustinet, qui habet intentionem secundum id quod intendit. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo digestorum. Si post litem de hereditate con-testatam res singulae petantur, placet non obstare exceptionem 'quod praeiudicium heredi-tati non fiat': futuri enim iudicii, non facti nomine huiusmodi exceptiones comparatae sunt. @@&7Al&[2&7fe&]2&7nus Uarus& libro secundo digestorum. Filius familias peculiarem ser-uum uendidit, pretium stipulatus est: is homo redhibitus et postea mortuus est. et pater eius pecuniam ab emptore petebat, quam filius stipulatus erat. placuit aequum esse in factum exceptionem eum obicere: 'quod pecunia ob hominem illum expromissa est, qui redhibitus est'. @@&7Iulianus& libro quarto ad Urseium Ferocem. Aduersus exceptionem iurisiu- @1 randi replicatio doli mali non debet dari, cum praetor id agere debet, ne de iureiurando cuiusquam quaeratur. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Fundum Titianum possides, de cuius proprietate inter me et te controuersia est, et dico praeterea uiam ad eum per fundum Sempronianum, quem tuum esse constat, deberi. si uiam petam, exceptionem 'quod prae-iudicium praedio non fiat' utilem tibi fore putauit, uidelicet quod non aliter uiam mihi deberi probaturus sim, quam prius probauerim fundum Titianum meum esse. @@&7Paulus& libro septuagensimo ad edictum. Sed si ante uiam, deinde fundum Titianum petat, quia et diuersa corpora sunt et causae restitutionum dispares, non nocebit exceptio. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Fundi, quem tu proprium tuum esse dicis, partem a te peto et uolo simul iudicio quoque communi diuidundo agere sub eodem iudice: item si eius fundi, quem tu possideas et ego proprium meum esse dicam, fructus condicere tibi uelim: quaesitum est an exceptio 'quod praeiudicium fundo partiue eius non fiat' obstet an deneganda sit. et utrubique putat interuenire praetorem debere nec per-mittere petitori, priusquam de proprietate constet, huiusmodi iudiciis experiri. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Omnes exceptiones, quae reo competunt, fideiussori quoque etiam inuito reo competunt. @@&7Paulus& libro singulari de conceptione formularum. Exceptiones opponuntur aut quia factum sit quod fieri oportet, aut quia factum sit quod fieri non oportuit, aut quia factum non sit quod fieri debuerat. quia factum est, quod fieri oportuit, datur exceptio rei uenditae et traditae et rei iudicatae: quia factum est, quod fieri non oportuit, datur ex-ceptio doli mali: quia non factum est, quod fieri debuit, ut bonorum possessionis non datae. @@&7Neratius& libro quarto membranarum. Rei maioris pecuniae praeiudicium fieri uidetur, cum ea quaestio in iudicium deducitur, quae uel tota uel ex aliqua parte communis est quaestioni de re maiori. @@&7Paulus& libro singulari de uariis lectionibus. Exceptio est condicio, quae modo eximit reum damnatione, modo minuit damnationem. Replicatio est con-traria exceptio, quasi exceptionis exceptio. @@&7Labeo& libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Paulus: si quis statuam in municipio ea mente posuit, ut ea municipii esset, et eam petere uult, excludi eum oportet praescriptione in factum data. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Filius familias exceptionem iurisiurandi patri quaerit, si eum dare non oportere iurauerit. @@@@{1DE EXCEPTIONE REI IUDICATAE}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Cum res inter alios iudicatae nullum aliis praeiudicium faciant, ex eo testamento, ubi libertas data est uel legato agi potest, licet ruptum, uel irritum aut non iustum dicatur testamentum: nec si superatus fuerit lega-tarius, praeiudicium libertati fit. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Qui cum herede eius egit, qui filium praeterierat, et exceptione summotus est 'ac si non in ea causa sint ta-bulae testamenti, ut contra eas bonorum possessio dari possit': omittente emancipato filio @1 bonorum possessionem non inique restituetur, ut agat cum herede: et ita Iulianus libro quarto digestorum scripsit. @@&7Idem& libro quinto decimo ad edictum. Iulianus libro tertio di-gestorum respondit exceptionem rei iudicatae obstare, quotiens eadem quaestio inter eas-dem personas reuocatur: et ideo et si singulis rebus petitis hereditatem petat uel contra, exceptione summouebitur. @@&7Idem& libro septuagensimo secundo ad edictum. Rei iudicatae exceptio tacite continere uidetur omnes personas, quae rem in iudicium deducere solent. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. De eadem re agere uidetur et qui non eadem actione agat, qua ab initio agebat, sed etiam si alia experiatur, de eadem tamen re: ut puta si quis mandati acturus, cum ei aduersarius iudicio sistendi causa pro-misisset, propter eandem rem agat negotiorum gestorum uel condicat, de eadem re agit. recteque ita definietur eum demum 'de [2ea]2 re' non agere, qui prorsus rem ipsam non per-sequitur: ceterum cum quis actionem mutat et experitur, dummodo de eadem re experiatur, etsi diuerso genere actionis quam instituit, uidetur 'de ea re' agere. @@&7Paulus& libro septuagensimo ad edictum. Singulis controuersiis singulas actiones unumque iudicati finem sufficere probabili ratione placuit, ne aliter modus litium multiplicatus summam atque inexplicabilem faciat difficultatem, maxime si diuersa pro-nuntiarentur. parere ergo exceptionem rei iudicatae frequens est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si quis, cum totum pe-tisset, partem petat, exceptio rei iudicatae nocet, nam pars in toto est: eadem enim res accipitur et si pars petatur eius, quod totum petitum est. nec interest, utrum in corpore hoc quaeratur an in quantitate uel in iure. proinde si quis fundum petierit, deinde partem petat uel pro diuiso uel pro indiuiso, dicendum erit exceptionem obstare. proinde et si proponas mihi certum locum me petere ex eo fundo, quem peti, obstabit Ȭexceptio. idem erit probandum et si duo corpora fuerint petita, mox alterutrum corpus petatur: nam nocebit exceptio. item si quis fundum petierit, mox arbores excisas ex eo fundo petat, aut insulam petierit, deinde aream petat, uel tigna uel lapides petat: item si nauem petiero, postea singulas tabulas uindicem: si ancillam praegnatem petiero et post litem contestatam conceperit et pepererit, mox partum eius petam: utrum idem petere uideor an aliud, magnae quaestionis est. et quidem ita definiri potest totiens eandem rem agi, quotiens apud iudicem posteriorem id quaeritur, quod apud priorem quaesitum est. In his igitur fere omnibus exceptio nocet: sed in cementis et tignis diuersum est: nam is, qui insulam petit, si cementa uel tigna uel quid aliud suum petat, si ea condicione est, ut uideatur aliud petere: etenim cuius insula est, non utique et cementa sunt: denique ea, quae iuncta sunt aedibus alienis, separata dominus uindicare potest. De fructibus eadem quaestio est et de partu: haec enim nondum erant in rebus humanis, sed ex ea re sunt, quae petita est: magisque est, ut ista exceptio non noceat. plane si in restitutionem uel fructus uel etiam partus uenerunt aestimatique sunt, consequens erit dicere exceptionem obiciendam. Et generaliter, ut Iulianus definit, exceptio rei iudicatae obstat, quotiens inter easdem personas eadem quaestio reuocatur uel alio genere iudicii. et ideo si hereditate petita singulas res petat uel singulis rebus petitis hereditatem petat, exceptione summouebitur. Idem erit probandum et si quis debitum petierit a debitore hereditario, @1 deinde hereditatem petat, uel contra si ante hereditatem petierit et postea debitum petat: nam et hic obstabit exceptio: nam cum hereditatem peto, et corpora et actiones omnes, quae in hereditate sunt, uidentur in petitionem deduci. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo primo digestorum. Item parte fundi petita [2si]2 familiae herciscundae uel communi diuidundo agit, aeque exceptione submouebitur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si a te hereditatem petam, cum nihil possideres, deinde, ubi coeperis aliquid possidere, hereditatem petam, an noceat exceptio ista? et putem, siue fuit iudicatum hereditatem meam esse, siue aduersarius, quia nihil possidebat, absolutus est, non nocere exceptionem. Si quis fundum, quem pu-tabat se possidere, defenderit, mox emerit: re secundum petitorem iudicata an restituere cogatur? et ait Neratius, si actori iterum petenti obiciatur exceptio rei iudicatae, replicare eum oportere de re secundum se iudicata. Iulianus scribit exceptionem rei iudicatae a persona auctoris ad emptorem transire solere, retro autem ab emptore ad auctorem reuerti non debere. quare si hereditariam rem uendideris, ego eandem ab emptore petiero et uicero, petenti tibi non opponam exceptionem 'at si ea res iudicata non sit inter me et eum, cui uendidisti'. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo primo digestorum. Item si uictus fuero, tu aduersus me exceptionem non habebis. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Si mater filii impuberis defuncti ex senatus consulto bona uindicauerit idcirco, quia putabat rupto patris eius testa-mento neminem esse substitutum, uictaque fuerit, quia testamentum patris ruptum non erat, postea autem apertis pupillaribus tabulis apparuit non esse ei substitutum: si peteret rursus hereditatem, obstatur[2a]2m exceptionem rei iudicatae Neratius ait. ego exceptionem obesse ei rei iudicatae non dubito: sed ex causa succurrendum erit ei, quae unam tantum causam egit rupti testamenti. Denique et Celsus scribit, si hominem petiero, quem ob eam rem meum esse existimaui, quod mihi traditus ab alio est, cum is ex hereditaria causa meus esset, rursus petenti mihi obstaturam exceptionem. Si quis autem petat fun-dum suum esse eo, quod Titius eum sibi tradiderit, si postea alia ex causa petat causa adiecta, non debet summoueri exceptione. Item Iulianus scribit: cum ego et tu heredes Titio exstitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero, agenti tibi mecum fa-miliae erciscundae exceptio obstabit, quia res iudicata sit inter te et uenditorem meum: nam et si ante eandem partem petissem et agerem familiae erciscundae, obstaret exceptio 'quod res iudicata sit inter me et te'. Eandem causam facit etiam origo petitionis. ce-terum si forte petiero fundum uel hominem, mox alia causa noua post petitionem mihi accesserit, quae mihi dominium tribuat, non me repellet ista exceptio, nisi forte intermis-sum dominium in medio tempore rediit quodam postliminio. quid enim, si homo, quem petieram, ab hostibus fuerit captus, mox postliminio receptus? hic exceptione summouebor, quia eadem res esse intellegitur. at si ex alia causa dominium fuerim nactus, non nocebit exceptio: et ideo si forte sub condicione res legata mihi fuerit, deinde medio tempore ad-quisito dominio petam, mox existente condicione legati rursus petam, putem exceptionem non obstare: alia enim causa fuit prioris dominii, haec noua nunc accessit. Itaque adqui-situm quidem postea dominium aliam causam facit. mutata autem opinio petitoris non facit. ut puta opinabatur ex causa hereditaria se dominium habere: mutauit opinionem et @1 coepit putare ex causa donationis: haec res non parit petitionem nouam: nam qualecum-que et undecumque dominium adquisitum habuit, uindicatione prima in iudicium deduxit. Si quis iter petierit, deinde actum petat, puto fortius defendendum aliud uideri tunc peti-tum, aliud nunc, atque ideo exceptionem rei iudicatae cessare. Hoc iure utimur, ut ex parte actoris in exceptione rei iudicatae hae personae continerentur, quae rem in iudicium deducunt: inter hos erunt procurator, cui mandatum est, tutor, curator furiosi uel pupilli, actor municipum: ex persona autem rei etiam defensor numerabitur, quia aduersus defen-sorem qui agit, litem in iudicium deducit. Si quis hominem a filio familias petierit, deinde eundem a patre petat, locum habet haec exceptio. Si egero cum uicino aquae pluuiae arcendae, deinde alteruter nostrum praedium uendiderit et emptor agat uel cum eo agatur, haec exceptio nocet, sed de eo opere, quod iam erat factum, cum iudicium acciperetur. Item si rem, quam a te petierat, Titius pignori Seio dederit, deinde Seius pigneraticia ad-uersus te utatur, distinguendum erit, quando pignori dedit Titius: et si quidem antequam peteret, non oportet ei nocere exceptionem: nam et ille petere debuit et ego saluam ha-bere debeo pigneraticiam actionem. sed si posteaquam petit, pignori dedit, magis est, ut noceat exceptio rei iudicatae. @@&7Paulus& libro septuagesimo ad edictum. Cum quaeritur, haec exceptio noceat nec ne, inspiciendum est, an idem corpus sit, @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quinto ad edictum. quantitas eadem, idem ius, @@&7Paulus& libro septuagensimo ad edictum. et an eadem causa petendi et ea-dem condicio personarum: quae nisi omnia concurrunt, alia res est. idem corpus in hac exceptione non utique omni pristina qualitate uel quantitate seruata, nulla adiectione de-minutioneue facta, sed pinguius pro communi utilitate accipitur. Qui, cum par-tem usus fructus haberet, totum petit, si postea partem adcrescentem petat, non summo-uetur exceptione, quia usus fructus non portioni, sed homini adcrescit. Actiones in per-sonam ab actionibus in rem hoc differunt, quod, cum eadem res ab eodem mihi debeatur, singulas obligationes singulae causae sequuntur nec ulla earum alterius petitione uitiatur: at cum in rem ago non expressa causa, ex qua rem meam esse dico, omnes causae una petitione adprehenduntur. neque enim amplius quam semel res mea esse potest, saepius autem deberi potest. Si quis interdicto egerit de possessione, postea in rem agens non repellitur per exceptionem, quoniam in interdicto possessio, in actione proprietas uertitur. @@&7Gaius& libro trigensimo ad edictum prouinciale. Si inter me et te contro-uersia de hereditate sit et quasdam res ex eadem tu possides, quasdam ego: nihil uetat Ȭet me a te et inuicem te a me hereditatem petere. quod si post rem iudicatam a me pe-tere coeperis, interest, utrum meam esse hereditatem pronuntiatum sit an contra: si meam esse, nocebit tibi rei iudicatae exceptio, quia eo ipso, quo[2d]2 meam esse pronuntiatum est, ex diuerso pronuntiatum uidetur tuam non esse: si uero meam non esse, nihil de tuo iure iudicatum intellegitur, quia potest nec mea hereditas esse nec tua. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo primo digestorum. Euidenter enim iniquis-simum est proficere rei iudicatae exceptionem ei, contra quem iudicatum est. @@&7Gaius& libro trigensimo ad edictum prouinciale. Si rem meam a te petiero, tu autem ideo fueris absolutus, quod probaueris sine dolo malo te desisse possidere, deinde postea coeperis possidere et ego a te petam: non nocebit mihi exceptio rei iudicatae. @1 @@&7Ulpianus& libro octogensimo ad edictum. Si quis ad exhibendum egerit, deinde absolutus fuerit aduersarius, quia non possidebat, et dominus iterum agat nancto eo possessionem: rei iudicatae exceptio locum non habebit, quia alia res est. @@&7Marcellus& libro nono decimo digestorum. Duobus diuersis temporibus eandem rem pignori dedit: egit posterior cum priore pigneraticia et optinuit: mox ille agere simili actione instituit: quaesitum est, an exceptio rei iudicatae obstaret. si opposuerat exceptionem rei sibi ante pigneratae et nihil aliud nouum et ualidum adiecerit, sine dubio obstabit: eandem enim quaestionem reuocat in iudicium. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Si ex testamento actum sit cum herede ab eo, qui, cum totum argentum ei legatum erat, mensas dumtaxat sibi legatas putaret earumque dumtaxat aestimationem in iudicio fecisset: postea eundem petiturum de argento quoque legato Trebatius ait nec obstaturam ei exceptionem, quod non sit petitum, quod nec actor petere putasset nec iudex in iudicio sensisset. @@&7Idem& libro trigesimo primo ad Sabinum. Si, cum argentum mihi testamento legatum esset, egerim cum herede et postea codicillis prolatis uestem quoque mihi legatam esse appareat, non est deducta in superius iudicium uestis causa, quia neque litigatores neque iudex de alio quam de argento actum intellegant. Si petiero gregem et uel aucto uel minuto numero gregis iterum eundem gregem petam, obstabit mihi exceptio. sed et si speciale corpus ex grege petam, si adfuit in eo grege, puto obstaturam exceptionem. Si Stichum et Pamphilum tuos esse petieris et absoluto aduersario Stichum tuum esse petas ab eodem, exceptionem obstare tibi constat. Si fundum meum esse petiero, deinde postea usum fructum eiusdem fundi petam, qui ex illa causa, ex qua fundus meus erat, meus sit: exceptio mihi obstabit, quia qui fundum habet, usum fructum suum uindicare non potest. sed si usum fructum, cum meus esset, uindicaui, deinde proprietatem nanctus iterum de usu fructu experiar, potest dici alia res esse, quoniam postquam nanctus sum proprietatem fundi, desinit meus esse prior usus fructus et iure proprietatis quasi ex noua causa rursus meus esse coepit. Si pro seruo meo fideiusseris et mecum de peculio actum sit, si postea tecum eo nomine agatur, excipiendum est de re iudicata. @@&7Paulus& libro trigensimo primo ad edictum. Si cum uno herede depositi actum sit, tamen et cum ceteris heredibus recte agetur nec exceptio rei iudicatae eis proderit: nam etsi eadem quaestio in omnibus iudiciis uertitur, tamen personarum mutatio, cum quibus singulis suo nomine agitur, aliam atque aliam rem facit. et si actum sit cum herede de dolo defuncti, deinde de dolo heredis ageretur, exceptio rei iudicatae non no-cebit, quia de alia re agitur. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Si in iudicio actum sit usuraeque solae petitae sint, non est uerendum, ne noceat rei iudicatae exceptio circa sortis petitionem: quia enim non competit, nec opposita nocet. eadem erunt et si quis ex bonae fidei iudicio uelit usuras tantum persequi: nam nihilo minus futuri temporis cedunt usurae: quamdiu enim manet contractus bonae fidei, current usurae. @@&7Iulianus& libro nono digestorum. Si quis rem a non domino emerit, mox petente domino absolutus sit, deinde possessionem amiserit et a domino petierit, aduersus exceptionem 'si non eius sit res' replicatione hac adiuuabitur 'at si res iudicata non sit'. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo digestorum. Si is, qui heres non erat, hereditatem petierit et postea heres factus eandem hereditatem petet, exceptione rei iudi-catae non summouebitur. Est in potestate emptoris intra sex menses, redhibitoria agere mallet an ea quae datur, quanti minoris homo cum ueniret fuerit. nam posterior actio etiam redhibitionem continet, si tale uitium in homine est, ut eum ob id actor empturus @1 non fuerit: quare uere dicetur eum, qui alterutra earum egerit, si altera postea agat, rei iudicatae exceptione summoueri. Si te negotiis meis optuleris et fundum nomine meo petieris, deinde ego hanc petitionem tuam ratam non habuero, sed mandauero tibi, ut ex integro eundem fundum peteres, exceptio rei iudicatae non obstabit: alia enim res facta est interueniente mandatu. idem est, si non in rem, sed in personam actum fuerit. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Egi tecum ius mihi esse aedes meas usque ad decem pedes altius tollere: post ago ius mihi esse usque ad uiginti pedes altius tollere: exceptio rei iudicatae procul dubio obstabit. sed et si rursus ita agam ius mihi esse altius ad alios decem pedes tollere, obstabit exceptio, cum aliter superior pars iure haberi non possit, quam si inferior quoque iure habeatur. Item si fundo petito postea in-sula, quae e regione eius in flumine nata erit, petatur, exceptio obstatura est. @@&7Neratius& libro septimo membranarum. Cum de hoc, an eadem res est, quaeritur, haec spectanda sunt: personae, id ipsum de quo agitur, causa proxima actionis. nec iam interest, qua ratione quis eam causam actionis competere sibi existimasset, per-inde ac si quis, posteaquam contra eum iudicatum esset, noua instrumenta causae suae repperisset. @@&7Papinianus& libro uicensimo septimo quaestionum. Exceptio rei iudicatae nocebit ei, qui in dominium successit eius qui iudicio expertus est. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Iudicatae quidem rei praescriptio cohe-redi, qui non litigauit, obstare non potest, nec in seruitutem uidetur peti post rem pro libertate iudicatam nondum ex causa fideicommissi manumissus: sed praetoris oportet in ea re sententiam seruari, quam pro parte uicti praestari non potest: nam et cum alterum ex coheredibus inofficiosi quaestio tenuit aut etiam duobus separatim agentibus alter opti-nuit, libertates competere placuit, ita tamen, ut officio iudicis indemnitati uictoris futurique manumissoris consulatur. Si debitor de dominio rei, quam pignori dedit, non admonito creditore causam egerit et contrariam sententiam acceperit, creditor in locum uicti succes-sisse non uidebitur, cum pignoris conuentio sententiam praecesserit. @@&7Paulus& libro quarto decimo quaestionum. Ex sextante heres institutus, qui intestato legitimus heres esse potest, cum de iure testamenti faceret quaestionem, ab uno ex institutis dimidiam partem hereditatis petiit nec optinuit. uidetur in illa petitione etiam partem sextantis uindicasse et ideo, si coeperit ab eodem ex testamento eandem portio-nem petere, obstabit ei exceptio rei iudicatae. Latinus Largus: cum de hereditate inter Maeuium, ad quem pertinebat, et Titium, qui controuersiam mouerat, transigeretur, traditio rerum hereditariarum Maeuio heredi a Titio facta est, in qua traditione etiam fundum ei suum proprium, quem ante multos annos auo eiusdem Maeuii heredis obligauerat quemque alii postea in obligationem deduxerat, ex causa pacti tradidit. his gestis posterior Titii creditor ius suum persecutus est et optinuit. post hoc iudicium Maeuius heres repperit in rebus auitis chirographum eiusdem Titii ante multos annos conscriptum, per quod apparuit eum fundum, qui in causam transactionis uenerat, etiam auo suo ab eodem Titio fuisse Ȭobligatum. cum ergo constet prius auo Maeuii heredis in obligationem eundem fundum datum, de quo Maeuius superatus est, quaero, an ius aui sui, quod tunc, cum de eodem fundo ageretur, ignorabat, nulla exceptione opposita exsequi possit. respondi: si de pro-prietate fundi litigatur et secundum actorem pronuntiatum fuisse[2t]2, diceremus petenti ei, qui in priore iudicio uictus est, obstaturam rei iudicatae exceptionem, quoniam de eius @1 quoque iure quaesitum uidetur, cum actor petitionem implet. quod si possessor absolutus amissa possessione eundem ab eodem, qui prius non optinuit, peteret, non obesset ei ex-ceptio: nihil enim in suo iudicio de iure eius statutum uideretur. cum autem pigneraticia actum est aduersus priorem creditorem, potest fieri, ut de iure possessoris non sit quae-situm, quia non, ut in proprietatis quaestione quod meum est alterius non est, ita in obligatione utique consequens est, ut non sit alii obligatum, quod hic probabit sibi teneri. et probabilius dicitur non obstare exceptionem, quoniam de iure possessoris quaesitum non est, sed de sola obligatione. in proposita autem quaestione magis me illud mouet, numquid pignoris ius extinctum sit dominio adquisito: neque enim potest pignus perse-uerare domino constituto creditore. actio tamen pigneraticia competit: uerum est enim et pigneri dat[2u]2m et satisfactum non esse, quare puto non obstare rei iudicatae exceptionem. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Paulus respondit ei, qui in rem egisset nec tenuisset, postea condicenti non obstare exceptionem rei iudicatae. @@@@{1DE DIUERSIS TEMPORALIBUS PRAESCRIPTIONIBUS ET @@@@DE ACCESSIONIBUS POSSESSIONUM}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quarto ad edictum. Quia tractatus de utilibus diebus frequens est, uideamus, quid sit experiundi potestatem habere. et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi. neque sufficit reo experiundi secum facere pote-statem, uel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa im-pediatur experiri. proinde siue apud hostes sit siue rei publicae causa absit siue in uin-culis sit aut is tempestate in loco aliquo uel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare possit, experiundi potestatem non habet. plane is, qui ualetudine impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem. illud utique neminem fugit experiundi potestatem non habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt, quibus ius praetor reddit. @@&7Marcellus& libro sexto digestorum. In tempore constituto iudicatis an inter-calaris dies proficere iudicato nec ne debeat, quaeritur. item de tempore, quo lis perit, sic sine dubio existimandum est, ut auctum litis tempus intercalari die existimetur, ueluti si de usucapione sit quaestio, quae tempore constituto expleri solet, aut de actionibus, quae certo tempore finiuntur, ut aediliciae pleraeque actiones. et si quis fundum ea lege uendiderit, ut, nisi in diebus triginta pretium esset solutum, inemptus esset fundus, dies intercalaris proficiet emptori. mihi contra uidetur. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Longae possessionis praescriptionem tam in praediis quam in mancipiis locum habere manifestum est. @@&7Iauolenus& libro septimo epistularum. Si seruus hereditarius aut eius, qui in hostium potestate sit, satis acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri enim debemus, an experiundi potestas fuerit aduersus eum, qui obligatus est, non an is agere pot[2u]2erit, qui rem in obligationem deduxerit: alioquin erit iniquissimum ex condicione actorum obligationes reorum extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi possit. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. An uitium auctoris uel donatoris eiusue @1 qui mihi rem legauit mihi noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non habuit, uidendum est. et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et usucapere p[2o]2ssum, quod auctor meus usucapere non potuit. Ex facto propositum est quendam, cum rem pignori dedisset, eandem distraxisse heredemque eius redemisse: quaeritur, an heres aduersus pignoris persecutionem exceptione longae possessionis uti possit. dicebam hunc heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione uti, quia in extranei locum successit, non in eius qui pignori dederat, quemadmodum si ante redemisset, sic deinde heres exstitisset. @@&7Africanus& libro nono quaestionum. Si duobus eandem rem sepa-ratim uendiderim, ea possessio, quae utramque uenditionem praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit. denique et si, quam rem tibi uendiderim, rursus a te emam et Titio uendam, et meam omnem et tuam possessionem Titio accessur[2a]2m, uide-licet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus. Uendidi tibi seruum et conuenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum euenerit, quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares. respondit id quod ser-uetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi ue-nisset, ut scilicet, si uenditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod uenditionem praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Si quisquam in fluminis publici deuerticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure uti prohibet. @@&7Ulpianus& libro primo regularum. In accessione temporis et id tempus, quo in fuga sit seruus, domino eius procedere uerum est. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Rescriptis quibusdam diui Magni Anto-nini cauetur, ut in rebus mobilibus locus sit praescriptioni diutinae possessionis. @@&7Papinianus& libro tertio decimo responsorum. Intra quattuor annos uacan-tium bonorum delator facta denuntiatione destitit: post quattuor annos secundo delatori uenienti prior nuntiatio, quo minus praescriptione temporis summoueatur, non proderit, nisi prioris praeuaricatio detegetur: quo declarato praescriptio, sed et negotii quaestio peremetur. Quadriennii tempus, quod bonis uacantibus nuntiandis praescriptum est, non ex opinione hominum, sed de substantia uacantium bonorum dinumer[2a]2tur. quattuor autem anni post irritum testamentum factum et intestati possessionem ab omnibus repudiatam, qui gradatim petere potuerunt, uel temporis finem, quod singulis praestitu[2tu]2m est, com-putabuntur. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Cum heres in ius omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti uitia non excludit, ueluti cum sciens alienum illum illo uel pre-cario possedit: quamuis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec interdicto recte conueniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit. idem iuris est, cum de longa possessione quaeritur: neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonae fidei ratio non tueatur. @@&7Paulus& libro sexto decimo responsorum. Creditor, qui praescriptione longae possessionis a possessore pignoris summoueri possit, pignus distraxit: quaero, an possessori @1 salua sit exceptio aduersus emptorem. Paulus respondit etiam aduersus emptorem eandem exceptionem competere. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. In omnibus fisci quaestionibus exceptis causis, in quibus minora tempora seruari specialiter constitutum est, uiginti anno-rum praescriptio custoditur. Rei publicae rationes subscriptae et expunctae ad-uersus eum quidem, qui administrauit, ultra uiginti, aduersus heredem uero ultra decem annos retractari non possunt. @@&7Scaeuola& libro singulari quaestionum publice tractatarum. De accessionibus possessionum nihil in perpetuum neque generaliter definire possumus: consistunt enim in sola aequitate. Plane tribuuntur his, qui in locum aliorum succedunt siue ex contractu siue uoluntate: heredibus enim et his, qui successorum loco habentur, datur accessio testa-toris. @8 Itaque si mihi uendideris seruum, utar accessione tua. @8 Et si mihi pignori dederis Ȭet ego eandem rem alii pigneraui, meus creditor utetur accessione tui temporis tam ad-uersus extraneum quam aduersus te ipsum, quamdiu pecuniam mihi non exsolueris: nam qui me potior est, cum ego te superaturus sim, multo magis aduersus te optinere debet. sed si pecuniam mihi solueris, hoc casu accessione tua non utetur. Item si absente te is, qui negotia tua uidebatur administrare, seruum mihi uendiderit tuque reuersus ratum ha-bueris, omnimodo accessione utar. Item si mihi pignori dederis et conuenerit, nisi pecu-niam soluisses, licere ex pacto pignus uendere idque uendiderim, emptori accessio tui tem-poris dari debebit, licet inuito te pignora distracta sint: iam enim illo in tempore, quo contrahebas, uideri concessisse uenditioni, si pecuniam non intulisses. @@&7Uenuleius& libro quinto interdictorum. In usucapione ita seruatur, ut, etiamsi minimo momento nouissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur, usucapio, nec totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus. Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei uendidit, unde tu emisti. sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest. Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaueras, et quod apud eum, qui uendend[2u]2m mandauit. quod si is quoque, cui mandatum erat, alii uendendum mandauerit, non aliter huius, qui postea mandauerat, dandam accessionem Labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit. Sed et si a filio uel seruo rem emero, accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut uolun-tate patris dominiue aut cum administrationem peculii haberet uendidit. Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius admini-straret, emisti. idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosiue emerit, seruandum est: et si uentris nomine aut eius, quae rei seruandae causa in possessione esset dotis suae no-mine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit. Hae autem accessiones non tam late accipiendae sunt quam uerba earum patent, ut etiam, si post uenditionem tra-ditionemque rei traditae apud uenditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud solum quod ante fuit, licet uenditionis tempore eam rem uenditor non habuerat. Ei, cui heres rem hereditariam uendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Accessio sine nostro tempore nobis prodesse non potest. @1 @@@@{1DE DOLI MALI ET METUS EXCEPTIONE}1 @@&7Paulus& libro septuagensimo primo ad edictum. Quo Lucidius intellegi possit haec ex-ceptio, prius de causa uideamus, quare proposita sit, deinde, quemadmodum dolo fiat, per quae intellegemus, quando obstet exceptio: deinde aduersus quas personas locum habeat. nouissime inspiciemus, intra quae tempora competit exceptio. Ideo autem hanc exceptionem praetor proposuit, ne cui dolus suus per occasionem iuris ciuilis contra na-turalem aequitatem prosit. @8 Sed an dolo quid factum sit, ex facto intellegitur. @8 Et quidem dolo fit tam in contractibus quam in testamentis quam in legibus. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Palam est autem hanc ex-ceptionem ex eadem causa propositam, ex qua causa proposita est de dolo malo actio. Sequitur, ut uideamus, in quibus causis locum habeat exceptio et quibus personis obicia-tur. et quidem illud adnotandum est, quod specialiter exprimendum est, de cuius dolo quis queratur, non in rem 'si in ea re [2nihil]2 dolo malo factum est', sed sic 'si in ea re nihil dolo malo actoris factum est'. docere igitur debet is, qui obicit exceptionem, dolo malo actoris factum, nec sufficiet ei ostendere in re esse dolum: aut si alterius dicat dolo factum, eorum personas specialiter debebit enumerare, dummodo hae sint, quarum dolus noceat. Plane ex persona eius, qui exceptionem obicit, in rem opponitur exceptio: neque enim quaeritur, aduersus quem commissus sit dolus, sed an in ea re dolo malo factum sit a parte actoris. Circa primam speciem, quibus ex causis exceptio haec locum habeat, haec sunt, quae tractari possunt. si quis sine causa ab aliquo fuerit stipulatus, deinde ex ea stipulatione experiatur, exceptio utique doli mali ei nocebit: licet enim eo tempore, quo stipulabatur, nihil dolo malo admiserit, tamen dicendum est eum, cum litem con-testatur, dolo facere, qui perseueret ex ea stipulatione petere: et [2si]2 cum interponeretur, iustam causam habuit, tamen nunc nullam idoneam causam habere uidetur. proinde et si crediturus pecuniam stipulatus est nec credidit et si certa fuit causa stipulationis, quae tamen aut non est secuta aut finita est, dicendum erit nocere exceptionem. Item quae-ritur, si quis pure stipulatus sit certam quantitatem, quia hoc actum sit, sed post stipu-lationem interpositam pactus sit, ne interim pecunia usque ad certum diem petatur, an noceat exceptio doli. et quidem et de pacto conuento excipi posse nequaquam ambigen-dum est: sed et si hac quis exceptione uti uelit, nihilo minus poterit: dolo enim facere eum, qui contra pactum petat, negari non potest. Et generaliter sciendum est ex omni-bus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo facit, attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis sit ignorantia in eo, ut dolo careat. Non male dictum est, si creditor usuras in futurum acceperit, deinde pecuniam nihilo minus petat, antequam id tempus praetereat, cuius temporis usuras accepit, an doli exceptione repellatur. et potest dici dolo eum facere: accipiendo enim usuras distulisse uidetur peti-tionem in id tempus, quod est post diem usurarum praestitarum, et tacite conuenisse in-terim se non petiturum. Item quaeritur: si statuliberum mercatus quis fuerit iussum decem dare, cum hoc ignoraret, et duplam stipulatus fuerit, deinde decem acceperit euicto eo in libertatem agere ex duplae stipulatione potest, sed nisi decem, quae implendae @1 condicionis causa acceperit, deduxerit, exceptione summouendus erit: et haec ita Iulianus quoque scribsit: si tamen ex re emptoris uel ex peculio, quod ad emptorem pertinebat, pecuniam dederit statuliber, potest dici exceptionem non nocere, quia dolo non faceret. @@&7Paulus& libro septuagensimo primo ad edictum. Item si ob id, quod, ante-quam dominium ad me transferatur, uenditori dederit dec[2em]2, agam ex empto, ut decem recipiam, ita puto competere mihi actionem si paratus sim ex duplae stipulatione eum liberare. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Apud Celsum quaeritur, si, cum Titio mandassent creditores hereditarii, ut adiret hereditatem, unus non mandasset decipiendi eius causa, mandaturus alioquin, si non foret hic aditurus, deinde agat, an ex-ceptione repellatur: et ait Celsus doli eum exceptione repellendum. Iulianus scribsit, si quis, cum aeger esset, centum aureos uxoris suae consobrino spopondisset, uolens scilicet eam pecuniam ad mulierem peruenire, deinde conualuerit, an exceptione uti possit, si con-ueniatur. et refert Labeoni placuisse doli mali uti eum posse. Si in arbitrum compro-misserimus, deinde cum non stetissem ob aduersam ualitudinem, poena commissa est, an uti possim doli exceptione? et ait Pomponius prodesse mihi doli exceptionem. Item quae-ritur, si cum eo, a quo tibi sexaginta deberentur, compromisseris, deinde per impruden-tiam poenam centum stipulatus fueris. Labeo putat conuenire officio arbitri iubere tantum tibi dari, quantum re uera debeatur, et, si non fiat, non uetare, ne quid amplius petatur: sed etiamsi id omissum fuerit, peti posse quod debetur Labeo dicit, et si forte poena pe-tatur, doli mali exceptionem profuturam. Si quis pupillo soluerit sine tutoris auctoritate id quod debuit exque ea solutione locupletior factus sit pupillus, rectissime dicitur exceptio-Ȭnem petentibus nocere: nam et si mutuam acceperit pecuniam uel ex quo alio contractu locupletior factus sit, dandam esse exceptionem. idemque et in ceteris erit dicendum, quibus non recte soluitur: nam si facti sint locupletiores, exceptio locum habebit. Item Labeo scribit, si quis fugitiuum esse sciens emerit seruum et si stipulatus fuerit fugitiuum non esse, deinde agat ex stipulatu, non esse eum exceptione repellendum, quo-niam hoc conuenit (quamuis ex empto actionem non haberet): sed, si non conuenisset, exceptione repelletur. Quod si is, cui pecunia debeatur, cum debitore decidit et nomen eius uendidit Seio, cui debitor mandauerat, ut nomen emeret, deque ea re emptor stipulatus est, deinde creditor eam pecuniam retinet, quam per iudicem abstulit, an emptor ex stipulatu possit experiri? et Ofilius putat, si uenditor nominis paratus non sit reddere, quantum ab emptore acceperit, non nocituram exceptionem doli mali: et puto sententiam Ofilii ueram. Labeo ait, si de homine petito secundum actorem fuerit iudi-catum et iussu iudicis satisdatum sit hominem intra certum diem tradi, et, si traditus non fuisset, poena[2m]2 stipulatus sit, petitorem, qui et hominem uindicat et poenam petit, ex-ceptione esse repellendum: iniquum enim esse et hominem possidere et poenam exigere. Item quaeritur, si uniones tibi pignori dedero et conuenerit, ut soluta pecunia redderentur, et hi uniones culpa tua perierint et pecuniam petas. exstat Neruae et Atilicini sententia dicentium ita esse excipiendum: 'si inter me et te non conuenit, ut soluta pecunia uniones mihi reddantur': sed est uerius exceptionem doli mali nocere debere. Si minor mihi in-fantem donauerit, deinde eum uindicet, exceptione doli mali repellendus est, nisi alimenta reddat et si quis alius sumptus probabilis in eum factus sit. Praeterea sciendum est, si quis quid ex testamento contra uoluntatem petat, exceptione eum doli mali repelli solere: et ideo heres, qui non habet uoluntatem, per exceptionem doli repellitur. Si quis ex uncia @1 heres sit scriptus, ex qua ducenta consequi potuit, deinde propter hoc legatum, in quo centum erant, praetulit, ne molestiis hereditariis implicaretur: an, si legatum petat, ex-ceptione doli mali summoueatur? et ait Iulianus non esse eum summouendum. quod si a substituto pretium accepit uel quod pretii loco haberi posset, ne adeat hereditatem, petens legatum dolo, inquit, facere intellegetur ac per hoc doli exceptione repelletur. Quaesitum est, si, cum fundi usum fructum haberem, eum fundum uolente me uendideris, an uindicanti mihi usum fructum exceptio sit obicienda. et hoc iure utimur, ut exceptio doli noceat. Marcellus ait aduersus doli exceptionem non dari replicationem doli. Labeo quoque in eadem opinione est: ait enim iniquum esse communem malitiam petitori qui-dem praemio esse, ei uero, cum quo ageretur. poenae esse, cum longe aequum sit ex eo, quod perfide gestum est, actorem nihil consequi. Contra senatus consulti quoque Ma-cedoniani exceptionem de dolo dandam replicationem ambigendum non esse eamque nocere debere etiam constitutionibus et sententiis auctorum cauetur. Labeo et si ex stipulatu actio competat propter doli clausulam, tamen nocere doli exceptionem ait, si aduersus ea inquit, factum erit: posse enim petitorem, antequam stipulatio committatur, nihil dolo malo fecisse et tunc facere cum petat: propter quod exceptionem esse necessariam. Aduersus parentes patronosque neque doli exceptio neque alia quidem, quae patroni parentisue opi-nionem apud bonos mores suggillet, competere potest: in factum tamen erit excipiendum, ut, si forte pecunia non numerata dicatur, obiciatur exceptio pecuniae non numeratae. nihil autem interest, utrum patronus ex suo contractu an uero ex alieno conueniatur: semper enim reuerentia ei exhibenda est tam uiuo quam defuncto. si autem cum herede liberti patronus agat, puto excipere debere de dolo patroni heredem liberti. libertum autem de dolo patroni, etsi ab herede eius conueniatur, minime exceptionem obiecturum: namque conuenit tam uiuo qua[2m]2 mortuo patrono a liberto honorem exhiberi. in stipula-tione plane doli clausula non erit detrahenda, quia ex doli clausula non de dolo actio in-tenditur, sed ex stipulatu. In hac exceptione et de dolo serui uel alterius personae iuri nostro subiectae excipere possumus et de eorum dolo, quibus adquiritur. sed de seruorum et filiorum dolo, si quidem ex peculiari eorum negotio actio intendatur, in infinitum ex-ceptio obicienda est: si autem non ex peculiari causa, tum de eo dumtaxat excipi oportet, qui admissus sit in ipso negotio quod geritur, non etiam si postea aliquis dolus interue-nisset: neque enim esse aequum serui dolum amplius domino nocere, quam in quo opera eius esset usus. Quaesitum est, an de procuratoris dolo, qui ad agendum tantum datus est, excipi possit. et puto recte defendi, si quidem in rem suam procurator datus sit, etiam de praeterito eius dolo, hoc est si ante acceptum iudicium dolo quid fecerit, esse excipiendum, si uero non in rem suam, dolum praesentem in exceptione[2m]2 conferendum. si autem is procurator sit, cui omnium rerum administratio concessa est, tunc de omni dolo eius excipi posse Neratius scribit. Mandaui Titio, ut a te stipularetur, deinde Titius Seio, et stipulatus a te Seius est et iudicium edidit: ait Labeo excipiendum esse tam de meo quam et Seii dolo. Item quaeritur, si debitor meus te circumueniebat teque mihi reum dederit egoque abs te stipulatus fuero, deinde petam, an doli mali exceptio obstet. et magis est, ut non tibi permittatur de dolo debitoris mei aduersus me excipere, cum non ego te circumuenerim: aduersus ipsum autem debitorem meum poteris experiri. Sed et si mulier post admissum dolum debitorem suum marito in dotem delegauerit, idem probandum erit de dolo mulieris non esse permittendum excipere, ne indotata fiat. Apud Iulianum quaesitum est, si heres soceri, a quo dos peteretur, exciperet de dolo mariti et @1 mulieris, cui pecunia quaereretur, an obstatura esset exceptio ex persona mulieris. et ait Iulianus, si maritus ex promissione dotis ab herede soceri petat et heres excipiat de dolo filiae, cui ea pecunia adquireretur, exceptionem obstare: dos enim, quam maritus ab herede soceri petit, intellegitur, inquit, filiae adquiri, cum per hoc dotem sit habitura. illud non explicat Iulianus, an et de dolo mariti excipi possit: puto autem eum hoc sen-tire, ut etiam de dolo mariti noceat exceptio, licet uideatur nulla dos filiae, ut ait, quaeri. Illa etiam quaestio uentilata est apud plerosque, an de dolo tutoris exceptio pupillo ex-perienti nocere debeat. et ego puto utilius, etsi per eas personas pupillis fauetur, tamen dicendum esse, siue quis emerit a tutore rem pupilli siue contractum sit cum eo in rem pupilli, siue dolo quid tutor fecerit et ex eo pupillus locupletior factus est, pupillo nocere debere, nec illud esse distinguendum, cautum sit ei an non, soluendo sit an non tutor, dummodo rem administret: unde enim diuinat is, qui cum tutore contrahit? plane si mihi proponas collusisse aliquem cum tutore, factum suum ei nocebit. Si quis non tutor, sed pro tutore negotia gerat, an dolus ipsius noceat pupillo, uideamus. et putem non no-cere: nam si is, qui pro tutore negotia gerebat, rem uendiderit et usucapta sit, exceptio-nem non nocere pupillo rem suam persequenti, etiamsi ei cautum sit, quia huic rerum pupilli administratio concessa non fuit. Secundum haec magis opinor de dolo tutoris exceptionem pupillo esse obiciendam. Quae in tutore diximus, eadem in curatore quoque furiosi dicenda erunt, sed et in prodigi uel minoris uiginti quinque annis. De dolo autem ipsius minoris uiginti quinque annis exceptio utique locum habebit: nam et de pupilli dolo interdum esse excipiendum nequaquam ambigendum, est ex ea aetate, quae dolo non careat. denique Iulianus quoque saepissime scribsit doli pupillos, qui prope pubertatem sunt, capaces esse. quid enim, si debitor ex delegatu pupilli pecuniam creditori eius sol-uit? fingendus est, inquit, pubes esse, ne propter malitiae ignorantiam bis eandem pecu-Ȭniam consequatur. idem seruandum in furioso ait, si, cum existimaretur compos mentis esse, iusserit debitorem creditori soluere, uel si quod ex[2e]2git, domi habeat. De auctoris dolo exceptio emptori non obicitur. si autem accessione auctoris utitur, aequissimum uisum est ei, qui ex persona auctoris utitur accessione, pati dolum auctoris: et peraeque traditur rei quidem cohaerentem exceptionem etiam emptori nocere, eam autem, quae ex delicto personae oriatur, nocere non oportere. Si, cum legitima hereditas Gaii Seii ad te perueniret et ego essem heres institutus, persuaseris mihi per dolum malum, ne adeam hereditatem, et posteaquam ego repudiaui hereditatem, tu eam Sempronio cesseris pretio accepto isque a me petat hereditatem: exceptionem doli mali eius, qui ei cessit, non potest pati. Si quis autem ex causa legati uindicet aut is, cui ex causa donationis res praestita est, uindicet, an de dolo exceptionem patiatur ex causa eius, in cuius locum @1 successerit? et magis putat Pomponius summouendum: et ego puto exceptione eos esse repellendos, cum lucratiuam causam sint nancti: aliud est enim emere, aliud ex his causis succedere. Idem tractat Pomponius et in eum, qui pigneri accepit, si Seruiana uel hypothecaria actione experiatur: nam et hunc putat Pomponius summouendum, quia res ad eum qui dolo fecit reuersura est. Auctoris autem dolus, sicut diximus, emptori non obicitur. sed hoc in emptore solo seruabimus: item in eo, qui permutauerit uel in solutum accepit: item in similibus, qui uicem emptorum continent. ceterum si noxae de-ditus quis sit, Pomponius putat passurum exceptionem, quam ille pateretur, qui noxae dedit, proinde ex quacumque alia causa, quae prope lucratiuam habet adquisitionem, quaesisse quis uideatur, patietur exceptionem doli ex persona eius, in cuius locum suc-cessit: sufficit enim, si is, qui pretium dedit uel uice pretii, cum sit bona fide emptor, ut non patiatur doli exceptionem ex persona auctoris, utique si ipse dolo caret. ceterum si ipse dolo non careat, peruenietur ad doli exceptionem et patietur de dolo suo exceptionem. Si a Titio fundum emeris qui Sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde Titius Sempronio heres extiterit et eundem fundum Maeuio uendiderit et tradiderit: Iulianus ait aequius esse praetorem te tueri, quia et, si ipse Titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata uel doli mali summoueretur et, si ipse cum possideret et Publiciana peteres, aduersus excipientem 'si non suus esset' replicatione ute-reris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum uendidisse, quem in bonis non haberet. Metus causa exceptionem Cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quae est generalis: sed utilius uisum est etiam de metu opponere exceptionem. etenim distat ali-quid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enim-uero metus causa exceptio in rem scripta est 'si in ea re nihil metus causa factum est', ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. et quamuis de dolo auctoris exceptio non obiciatur, uerumtamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, uerum a quocumque adhibito exceptio obici possit. Illud sciendum est hanc ex-ceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis facere. sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin suc-curritur. @@&7Paulus& libro septuagensimo primo edictum. Pure mihi debes decem: ea tibi sub condicione legaui. interim heres si petat, doli exceptione non est summouen-dus, cum possit etiam deficere condicio: itaque legatorum stipulationem inter ponere de-bebit. sed si non caueat heres, doli exceptione summouebitur: expedit enim legatario retinere summam, quam mitti in possessionem rerum hereditariarum. Si cui legata sit uia et is lege Falcidia locum habente totam eam uindicet non oblata aestimatione quartae partis, summoueri eum doli exceptione Marcellus ait, quoniam suo commodo heres consulit. Si donaui alicui rem nec tradidero, et ille cui donaui non tradita possessione in eo loco aedificauerit me sciente, et cum aedificauerit, nanctus sim ego possessionem, et petat a me rem donatam, et ego excipiam, quod supra legitimum modum facta est: an de dolo replicandum est? dolo enim feci, qui passus sum eum aedificare et non reddo impensas. Actoris, qui exigendis pecuniis praepositus est, etiam posterior dolus domino nocet. @8 Si seruus ueniit ab eo, cui hoc dominus permisit, et redhibitus sit domino: agenti uenditori de pretio exceptio opponitur redhibitionis, licet iam is qui uendidit domino pretium soluerit (etiam mercis non traditae exceptione summouetur et qui pecuniam domino iam soluit) @1 et ideo is qui uendidit agit aduersus dominum. eandem causam esse Pedius ait eius, qui negotium nostrum gerens uendidit. Si eum, qui uolebat mihi donare supra legitimum modum, delegauero creditori meo, non poterit aduersus petentem uti exceptione, quoniam creditor suum petit. in eadem causa est maritus: nec hic enim debet exceptione summoueri, qui suo nomine agit. numquid ergo nec de dolo mulieris excipiendum sit aduersus maritum, qui dotem petit, non ducturus uxorem, nisi dotem accepisset? nisi iam diuertit. itaque condictione tenetur debitor qui delegauit uel mulier, ut uel liberet debitorem uel, si soluit, ut pecunia ei reddatur. non sicut de dolo actio certo tempore finitur, ita etiam exceptio eodem tempore danda est: nam haec per-petuo competit, cum actor quidem in sua potestate habeat, quando utatur suo iure, is autem cum quo agitur non habeat potestatem, quando conueniatur. @@&7Gaius& libro trigensimo ad edictum prouinciale. Si opera creditoris acciderit, ut debitor pecuniam, quam soluturus erat, perderet, exceptione doli mali creditor remoue-bitur. idem est et si creditori eius numeratam pecuniam ratam creditor non habeat. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Iulianus ait: si pecuniam, quam me tibi debere existimabam, iussu tuo spoponderim ei cui donare uolebas, exceptione doli mali potero me tueri et praeterea condictio mihi aduersus stipu-latorem competit, ut me liberet. Idem Iulianus ait, si ei, quem creditorem tuum putabas, iussu tuo pecuniam, quam me tibi debere existimabam, promisero, petentem doli mali exceptione summoueri debere, et amplius agendo cum stipulatore consequar, ut mihi acceptam faciat stipulationem. et habet haec sententia Iuliani humanitatem, ut etiam aduersus hunc utar exceptione et condictione, cui sum obligatus. @@&7Paulus& libro sexto ad Plautium. Dolo facit, qui petit quod redditurus est. Sic, si heres damnatus sit non petere a debitore, potest uti exceptione doli mali debitor et agere ex testamento. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Si procurator rei pecunia accepta damnari se passus sit et cum domino iudicati agatur, tuebitur s[2e]2 doli mali exceptione. nec hoc, quod acceperit procurator, auferri ab eo potest: nam turpiter accepta pecunia iustius penes eum est qui deceptus sit quam qui decepit. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Cum uir aut uxor in area sibi donata aliquid aedificasset, plerisque placet doli mali exceptione posita rem seruari posse. @@&7Neratius& libro quarto membranarum. Si procurator agit, de dolo eius ex-cipi non debet, quia aliena lis est isque rei extraneus, neque alienus dolus nocere alteri debet. si post litem contestatam dolo quid fecerit, an exceptio eo nomine in iudicium obicienda sit, dubitari potest, quia litis contestatione res procuratoris fit eamque suo iam quodammodo nomine exequitur. et placet de procuratoris dolo excipiendum esse. idem de tutore, qui pupilli nomine aget, dicendum est. In uniuersum autem haec in ea re regula sequenda est, ut dolus omnimodo puniatur, etsi non ali cui, sed ipsi, qui eum ad-misit, damnosus futurus erit. Ȭ@@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Qui aequitate defensionis infringere actionem potest, doli exceptione tutus est. @@&7Paulus& libro quarto decimo quaestionum. Liberis exheredatis, qui nihil ex patris iudicio meruerunt, rupto testamento ius suum conseruandum est, nec opponetur doli mali exceptio. quod non solum in persona eorum, sed in heredibus in persona liberorum quoque eorum optinendum est. @1 @@&7Idem& libro tertio responsorum. Paulus respondit eum, qui in alieno solo aedificium extruxerit, non alias sumptus consequi posse, quam possideat et ab eo dominus soli rem uindicet, scilicet opposita doli mali exceptione. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Fideiussor euictionis nomine con-demnatus id praedium, quod euictum est, et omnia praestare paratus est, quae iure empti continentur: quaero, an agentem emptorem exceptione ex causa iudicati doli mali sum-mouere potest. respondit exceptionem quidem opponi posse, iudicem autem aestimaturum, ut pro damnis emptori satisfiat. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Si debitor a furioso delegatus creditori eius soluat, quem compotem mentis esse existimabat, et ita cum eo agatur: ex-ceptione doli in id, quod in rem furiosi processit, defenditur. @@&7Scaeuola& libro uicensimo septimo digestorum. Pater pro filia dotem promiserat et pactus erat, ut ipse aleret filiam suam eiusque omnes: idem homo rusticanus genero scripsit quasi usuras praeteritas ex dotis promissione: quaesitum est, cum ipse filiam suam exhibuerit et maritus nullam impensam fecerit, an ex chirographo ex stipulatu agenti genero exceptio obstare debeat. respondit, si, ut proponatur, pater, cum exhiberet, per errorem promississet, locum fore doli mali exceptioni. Auus nepotibus ex filia legauit singulis centena et adiecit ha[2e]2c uerba: 'Ignoscite, nam potueram uobis amplius relinquere, nisi me Fronto pater uester male accepisset, cui dederam mutua quindecim, quae ab eo recipere non potui: postremo hostes, qui mihi fere omnem sub-stantiam abstulerunt'. quaesitum est, an, si aui heres ab his nepotibus patris sui here-dibus petat quindecim, contra uoluntatem defuncti facere uideatur et doli mali exceptione summoueatur. respondit exceptionem obstaturam. Ex quadrante heres scriptus a coherede ex dodrante instituto emit portionem certa quantitate, ex qua aliquam summam in nomi-nibus ex kalendario uti daret, stipulanti spopondit: defuncto uenditore hereditatis falsum testamentum Septicius accusare coepit et hereditatem ab emptore petit et ne quid ex ea minueret, impetrauit: quaesitum est, cognitione falsi pendente an heredes ex stipulatu petentes doli exceptione summouentur. respondit heredes uenditoris, si ante euentum cognitionis pergant petere, exceptione doli mali posse summoueri. Marito et filio com-muni ex parte dimidia scriptis heredibus filiam suam ex priore matrimonio ita heredem instituit: 'Maeuia filia mea ex sex unciis heres mihi esto, si cum coheredibus tuis parem rationem feceris pro mea portione in diem mortis meae eius actus, qui pendet ex tutela tua, quam Titius pater meus, auus tuus administrauit'. quaesitum est, an, quia sub con-dicione instituta filia esset, si omitteret hereditatem, uti saluam tutelae actionem haberet, legata sibi a matre data consequi possit. respondit secundum ea quae proponerentur eam, de qua quaereretur, contra uoluntatem petere et ideo exceptionem doli obstaturam. @1 @@@@{1QUARUM RERUM ACTIO NON DATUR}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Iusiurandum uicem re[2i]2 iudicatae optinet non immerito, cum ipse quis iudicem aduersarium suum de causa sua fecerit deferendo e[2i]2 iusiurandum. Si pupillus sine tutoris auctoritate de-tulerit iusiurandum, dicemus non obstare exceptionem istam, nisi tutore auctore in iudicio delatio facta sit. Si petitor fundi iusiurandum detulerit aduersario, ut, si auctor eius iurasset suum fundum se tradidisse, ab ea controuersia discessurum se, exceptio possessori fundi dabitur. Si Fideiussor iurauit, si quidem de sua persona tantum iurauit, quasi se non esse obligatum, nihil reo proderit: si uero in rem iurauit, dabitur exceptio reo quoque. Si manumisero eum seruum, qui negotia mea gesserat in seruitute, deinde stipulatus ab eo fuero, quod negotia mea gesserit, quidquid ob eam rem, si tunc liber fuisset, eum mihi dare oporteret, id dari, deinde ex stipulatu agam, non summoueri me exceptione: neque enim oneratum se hoc nomine potest queri libertus, si lucrum abruptum ex re pa-troni non faciat. Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non possum. onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur, quae ita impo-nuntur, ut, si patronum libertus offenderit, petantur ab eo semperque sit metu exactionis ei subiectus, propter quem metum quoduis sust[2i]2neat patrono praecipiente. In summa si in continenti impositum quid sit liberto, quod $E)PAIWROU/MENON& oneret eius libertatem, dicen-dum est exceptioni locum facere. sed si post interuallum, habet quidem dubitationem, quia nemo eum cogebat hoc promittere: sed idem erit probandum et hic, tamen causa cognita, si liquido appareat libertum metu solo uel nimi[2a]2 patrono reuerentia ita se subie-cisse, ut uel poenali quadam stipulatione se subiceret. Si libertatis causa societatem libertus cum patrono coierit et patronus cum liberto pro socio agat, an haec exceptio sit necessaria? et puto ipso iure tutum esse libertum aduersus exactionem patroni. Ex-ceptionem onerandae libertatis causa, sicut et ceteras fideiussori non esse denegandas sciendum est, nec ei quidem, qui rogatu liberti reus factus est: sed et ipsi liberto, siue procurator ad defendendum a reo datus fuerit siue heres ei exstiterit. cum enim propo-situm sit praetori in huiusmodi obligationibus reo succurrere, non seruaturum propositum suum, nisi fideiussorem quoque et eum, qui rogatu liberti reus factus fuerit, aduersus pa-tronum defenderit: etenim parui refert, protinus libertus patrono cogatur dare an per interpositam fideiussoris uel rei personam. Siue autem ipsi patrono sit promissum siue alii uoluntate patroni, onerandae libertatis causa uidetur factum et ideo haec exceptio locum habebit. Quod si patronus libertum suum delegauerit creditori, an aduersus credi-torem, cui delegatus promisit libertatis causa onerandae, exceptione ista uti possit, uidea-mus. et Cassius existimasse Urseium refert creditorem quidem minime esse submouendum exceptione, quia suum recepit: uerumtamen libertum patrono posse condicere, si non transigendae controuersiae gratia id fecit. Item si libertus debitorem suum patrono dele- @1 gauerit, nulla exceptione summouendus est patronus, sed libertus a patrono per con-dictionem hoc repetet. Haec exceptio non tantum ipsi liberto, uerum successoribus quoque liberti danda est: et uersa uice heredem patroni summouendum, si haec persequatur, sciendum est. @@&7Paulus& libro septuagensimo primo ad edictum. Si filio familias delatum sit iusiurandum et iurauerit patrem suum dare non oportere, danda est patri exceptio. Si in alea rem uendam, ut ludam, et euicta re conueniar, exceptione summouebitur emptor. Si seruus promittat domino pecuniam, ut manumittatur, cum alias non esset manumissurus dominus, eamque liber factus spondeat: dicitur non obstare exceptionem patrono, si eam petat: non enim onerandae libertatis causa haec pecunia promissa est. alioquin iniquum est, dominum et seruo carere et pretio eius. totiens ergo onerandae libertatis causa pecunia uidetur promitti, quotiens sua sponte dominus manu-misit et propterea uelit libertum pecuniam promittere, ut non exigat eam, sed ut libertus eum timeat et obtemperet ei. @@@@{1DE LITIGIOSIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Litigiosam rem non facit denuntiatio, quae impediendae uenditionis causa fit. Si inter Primum et Secundum sit lis contestata et ego a Tertio emero, qui nullam controuersiam patiebatur, uideamus, an ex-ceptioni locus sit. et putem subueniendum mihi, quia is, qui mihi uendidit, nullam litem Ȭhabuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter se iungant, qui cum ipso litigare non poterant. si tamen cum procuratore tutore curatoreue alicuius iudicium ac-ceptum sit, consequens erit dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem pertinere. @@&7Idem& libro sexto fideicommissorum. Si seruus cum emerit scit, ignorauit autem dominus, uel contra, uidendum est, cuius potius spectanda sit scientia. et magis est, ut scientia inspicienda sit eius qui comparauit, non eius, cui adquiretur, et ideo poena litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini emit: nam si mandatu, etiamsi scit seruus, dominus autem ignorauit, scientia non nocet: et ita Iulianus in re litigiosa scribit. @@&7Gaius& libro sexto ad legem duodecim tabularum. Rem de qua controuersia est prohibemur in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, nec immerito, ne liceat eo modo duriorem aduersarii condicionem facere. sed duplum utrum fisco an ad-uersario praestandum sit, nihil exprimitur: fortassis autem magis aduersario, ut id ueluti solacium habeat pro eo, quod potentiori aduersario traditus est. @@@@{1DE OBLIGATIONIBUS ET ACTIONIBUS}1 @@&7Gaius& libro secundo aureorum. Obligationes aut ex contractu nascuntur aut e[2x]2 maleficio aut proprio quodam iure ex uariis causarum figuris. Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut uerbis aut consensu. Re contrahitur obligatio mutui datione. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensuraue con-stant, ueluti uino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant acci-pientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis. Is quoque, cui rem @1 aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur. Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is uero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infir-mitas resistere non potest, ueluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, se-curus est. alias tamen exactissiman diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custo-dire poterit. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interueniat, tenetur, ueluti si quasi amicos ad cenam inuitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre pro-ficiscens secum portare uoluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumue incursu amiserit, Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is etiamsi neglegenter rem custo-ditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae uero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere. Creditor quoque, qui pignus ac-cepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur. Uer-bis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fieriue nobis stipu-lemur. Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor uocatur. et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur. dum curamus, ut quod in obligationem de-duximus, tutius nobis debeatur. Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, ueluti si de homine libero uel iam mortuo uel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignorauerint eum hominem liberum esse uel mortuum esse uel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sa-crum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit. Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit. Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem esse. Furiosum, siue stipulatur siue promittat, nihil agere natura manifestum est. Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipu-lari et promittere recte posse. Mutum nihil pertinere ad obligationem uerborum natura manifestum est. Sed et de surdo idem dicitur, quia etiamsi loqui possit, siue promittit, uerba stipulantis exaudire debet, siue stipuletur, debet exaudire uerba promittentis. unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit. @@&7Idem& libro tertio institutionum. Consensu fiunt obligationes in emptionibus uenditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis. Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque uerborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt, consentire. Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, ueluti per epistulam uel per nuntium. Item in his contractibus alter alteri obli-gatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet. @1 @@&7Paulus& libro secundo institutionum. Obligationum substantia non in eo con-sistit, ut aliquod corpus nostrum aut seruitutem nostram faciat, sed ut aliu[2m]2 nobis ob-stringat ad dandum aliquid uel faciendum uel praestandum. Non satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quam-quam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est. Uerborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per iocum puta uel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero 'spondes?' et tu respon-deris 'spondeo', nascetur obligatio. @@&7Gaius& libro tertio aureorum. Ex maleficio nascuntur obligationes, ueluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re tan-tum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam uerbis et consensu. @@&7Idem& libro tertio aureorum. Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus in-uicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si uero sine mandatu, placuit quidem sane eos inuicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque inuicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, ne-que ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut del[2i]2quisse intellegi potest: sed utilitatis causa receptum est inuicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde nouis causis interuenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia d[2i]2sperire iniquum erat, quae sane d[2i]2sperirent, si uel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo impe[2n]2disset, uel is, cuius gesta essent, aduersus eum, qui inuasisset negotia eius, nullo iure agere posset. Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri uidentur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pu-pillo habet actionem, si uel impenderit aliquid in rem pupilli uel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligauerit. Heres quoque, qui legatum debet, Ȭneque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam manifestum est. Is quoque, qui non debitum accipit @1 per errorem soluentis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex con-tractu obligatus esse: qui enim soluit per errorem, magis distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare uidetur. Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique pec-casse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri. Is quoque, ex cuius cenaculo (uel proprio ipsius uel conducto uel in quo gratis habitabat) deiectum effusumue aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri uidetur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur aut serui aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua uolgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitauerit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumue sit siue quid positum suspensumue habuerit, cuius casus pericu-losus est, Iuliano placuit [2in]2 patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum. Item exercitor nauis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto, quod in naue aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri uidetur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera nauem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit aduersus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri uidetur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. In omnibus temporalibus actio-nibus nisi nouissimus totus dies compleatur, non finit obligationem. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Actiones aduersus patrem filio praestari non possunt, dum in potestate eius est filius. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Sabinum. Sub hac condicione 'si uolam' nulla fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi uelis cogi non possis: nam nec heres promissoris eius, qui numquam dare uoluerit, tenetur, quia haec condicio in ipsum pro-missorem numquam exstitit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Filius familias suo nomine nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod ui aut clam et depositi et commodati, ut Iulianus putat. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam eo, si soluta pecunia repeti non possit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Quaecumque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt: et ideo neque stipulari neque emere uendere contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Ex depositi et commodati et mandati et tutelae et negotiorum gestorum ob dolum malum defuncti heres in solidum tenetur. @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. In factum actiones etiam filii familiarum possunt exercere. @1 @@&7Idem& libro septimo disputationum. Serui ex delictis qui-dem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent: ex contractibus autem ciuiliter quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. denique si seruo, qui mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso soluam, liberor. @@&7Iulianus& libro quarto digestorum. Qui cum herede egit, ex-ceptione summotus est hac: 'si non in ea causa tabulae testamenti sint, ut contra eas eman-cipato bonorum possessio dari possit'. emancipato omittente bonorum possessionem non inique postulabit creditor restitui sibi actionem aduersus scriptum heredem: nam quamdiu bonorum possessio contra tabulas filio dari potest, heres quodammodo debitor non est. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Qui a seruo hereditario mutuam pe-cuniam accepit et fundum uel hominem pignoris causa ei tradiderat et precario rogauit, precario possidet: nam seruus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi possit. nam et si commoda-uerit uel deposuerit rem peculiarem, commodati et depositi actionem hereditati adquiret. haec ita, si peculiare negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adqui-sita intellegi debet. @@&7Idem& libro trigensimo tertio digestorum. Omnes debitores, qui speciem ex causa lucratiua debent, liberantur, cum ea species ex causa lucratiua ad creditores per-uenisset. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto digestorum. Si is, qui Stichum dari stipu-latus fuerat, heres exstiterit ei, cui ex testamento idem Stichus debebatur: si ex testamento Stichum petierit, non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu Stichum petierit, actionem ex testamento saluam habebit, quia initio ita constiterint hae duae obligationes, ut altera in iudicium deducta altera nihilo minus integra remaneret. @@&7Idem& libro septuagensimo tertio digestorum. Ex promissione dotis: non uidetur lucratiua causa esse, sed quodammodo creditor aut emptor intellegitur, qui dotem petit. porro cum creditor uel emptor ex lucratiua causa rem habere coeperit, nihilo minus integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa lucratiua rem habere coepit, eandem non prohibetur ex lucratiua causa petere. @@&7Alfenus& libro secundo digestorum. Seruus non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui fa-cere seruum iussisset. quare quamuis domini iussu seruus piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi oportet. et quodcumque ui fecisset, quae uis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum pendere. sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset aut aliqua uis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, tum non conuenit praetorem, quod seruus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudi-cium dare. @@&7Iulianus& libro tertio ex Minicio. Contraxisse unusquisque in eo loco intel-legitur, in quo ut solueret se obligauit. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Cum quis in diem mercem stipulatus fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio spectanda est, quo satis acceperit. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem soluta non esset, poena (uti adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipula-tionem erat deducta: is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde interposito tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo @1 interpellatus non esset, poenam peti posse: amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: nec aliter non committi stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus sol-ueret: alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, ualetudine impeditus inter-pellare desisset, poenam non committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit, an, quamuis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et hoc rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam respondit: adeo ut et illud Seruius rectissime existimauerit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri conprehensa non esset, modicum spatium datum uideri. hoc idem dicendum et cum quid ea lege uenierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit, inempta res fiat. @@&7Pomponius& libro singulari regularum. Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem Ȭmeam uersa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: ueluti cum seruus eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem Aquiliam committitur, aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit. idem-que erit, si legetur ei uel fideicommissum ei relinquatur. Item si is, qui seruo alieno cre-diderat, furere coeperit, deinde seruus in rem domini id quod mutuum acceperat uerterit, furioso condictio adquiritur. Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condic[2ti]2o adquiritur. Et qui ne-gotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur. @@&7Ulpianus& libro singulari regularum. Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur uindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. in rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper aduersus eum est qui rem possidet. in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad fa-ciendum aliquid uel dandum: et semper aduersus eundem locum habet. Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, ueluti emendo uendendo locando con-ducendo et ceteris similibus. ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, ueluti furtum uel iniuriam commisit uel damnum dedit. in factum actio di-citur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono aduersus libertum, a quo contra edictum praetoris in ius uocatus est. Omnes autem actiones aut ciuiles dicuntur aut ho-norariae. @@&7Idem& libro quinto de censibus. Omnes poenales actiones post litem inchoa-tam et ad heredes transeunt. @@&7Papinianus& libro uicensimo septimo quaestionum. Obliga-tiones, quae non propriis uiribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio neque legis potestate confirmantur. @@&7Idem& libro primo definitionum. Actio in personam infertur: petitio in rem: persecutio in rem uel in personam rei persequendae gratia. @@&7Paulus& libro quarto responsorum. Lucio Titio cum ex causa iudicati pe-cunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae sint utraeque Lucio Titio petitiones. Paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Seruus effectus non idcirco, quod postea indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum. @1 @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Non solum stipulationes im-possibili condicioni adplicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, ueluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumue consensu agitur, omnium uoluntas spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant esse impossibilem. @@&7Hermo&[2&7g&]2&7enianus& libro secundo iuris epitomarum. Cum ex uno delicto plu-res nascuntur actiones, sicut euenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post magnas uarietates optinuit. @@&7Paulus& libro tertio decretorum. Constitutionibus, quibus ostenditur heredes poena non teneri, placuit, si uiuus conuentus fuerat, etiam poenae persecutionem trans-missam uideri, quasi lite contestata [2cum]2 mortuo. @@&7Idem& libro singulari [2de]2 concurrentibus actionibus. Qui seruum alienum in-iuriose uerberat, ex uno facto incidit et in Aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. sed quidam altera electa alteram consumi. alii per legis Aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuria-rum actum esset, teneri eum ex lege Aquilia. sed et haec sententia per praetorem inhi-benda est, nisi in id, quod amplius ex lege Aquilia competit, agatur. rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam uoluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi. Si is, cui rem commodauero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius. Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena qui-dem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. et hoc in legis Aquiliae actione dicitur, si tibi commodauero uestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei per-secutionem continent. et quidem post legis Aquiliae actionem utique commodati finietur: post commodati an Aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed uerius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet. @@&7Idem& libro primo ad edictum praetoris. In honorariis actionibus sic esse definiendum Cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum da-rentur, ceterae intra annum. honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in action[2e]2 doli mali et interdicto unde ui et similibus. illae autem rei persecutionem continent, quibus persequi-mur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item Publiciana, quae ad exemplum uindicationis datur. sed cum re-scissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius ciuile datur. In duumuiros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Cessat ignominia in con-dictionibus, quamuis ex famosis causis pendeant. @1 @@&7Idem& libro quarto ad edictum praetoris. Actionis uerbo continetur in rem, in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait Pomponius: stipulationes etiam, quae praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae si-miles sunt. interdicta quoque actionis uerbo continentur. Mixtae sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi diuidundo, interdictum uti possidetis, utrubi. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Non figura litterarum, sed oratione, quam exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus ualere, quod scriptura, quam quod uocibus lingua figuratis significaretur. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Filius familias ex omnibus causis tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Hereditariarum actionum loco habentur et legata, quamuis ab herede coeperint. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad edictum. Quotiens lex obligationem in-troducit, nisi si nominatim cauerit, ut sola ea actione utamur, etiam ueteres eo nomine actiones competere. Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id consequatur. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad edictum. Is, cui sub condicione legatum est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamuis eum, qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse. Cre-ditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem uel ciuilem habent, sic tamen, ne ex-ceptione submoueantur, uel honorariam actionem, uel in factum. @@&7Paulus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Obligari potest pater fa-milias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur iure ciuili: seruus autem ex contractibus non obligatur. Ȭ@@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris. Obligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in [2i]2is est aut condicio aut modus aut accessio. Circa diem duplex inspectio est: nam uel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. ex die ueluti 'kalendis Martiis dare spondes?' cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur. ad diem autem 'usque ad kalendas dare spondes?' placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desin[2i]2t deber[2i]2. plane post tempus stipulator uel pacti conuenti uel doli mali exceptione summoueri poterit. sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret. Con-dicio uero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur, ueluti 'centum dare spondes, nisi nauis ex Asia uenerit?' sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conuenti uel doli mali. Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligatio-nem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est. Accessio uero in obligatione aut personae aut rei fit. personae, cum mihi aut Titio stipulor. rei, cum mihi decem aut Titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio @1 homine soluto Titio. Si ita stipulatus sim: 'si fundum non dederis, centum dare spondes?' sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus. Sed si nauem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, uidendum, utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an uero transferat in se et quasi nouatio prioris fiat? quod magis uerum est. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. Is, qui ex stipulatu Stichum debeat, si eum ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conueniretur, decesserit, non tenetur: non enim per eum stetisse uidetur, quo minus eum praestaret. @@&7Idem& libro septimo ad Plautium. Furiosus et pupillus, ubi ex actio uenit, obligantur etiam sine curatore uel tutoris auctoritate, ueluti si communem fundum habeo cum his et aliquid in eum impendero uel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio com-muni diuidundo obligabuntur. @@&7Idem& ex libro quarto decimo ad Plautium. Arrianus ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propen-siores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex di-uerso, ut facilior sis ad liberationem. @@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. In quibuscumque negotiis sermone opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus interuenire potest, quia potest intelle-gere et consentire, ueluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Plautium. Ex contractibus uenientes actiones in heredes dantur, licet delictum quoque uersetur, ueluti cum tutor in tutela gerenda dolo fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut seruus quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis. @@&7Pomponius& libro septimo ex Plautio. Quod quis aliquo anno dare promittit aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi. @@&7Celsus& libro tertio digestorum. Nihil aliud est actio quam ius quod sibi debeatur, iudicio persequendi. @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Obligamur aut re aut uerbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato. Re obligamur, cum res ipsa intercedit. @8 Uerbis, cum praecedit interrogatio et sequitur con-gruens responsio. Re et uerbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, consentientes in aliquam rem. Ex consensu obligari necessario ex uoluntate nostra uide-mur. Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut contra facimus. Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo uel magistratu fieri praecipiuntur uel fieri prohibentur. Necessitate obligantur, quibus non licet aliud fa-cere quam quod praeceptum est: quod euenit in necessario herede. Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit. Etiam nudus cons[2ens]2us sufficit obligationi, quam-uis uerbis hoc exprimi possit. Sed et nutu solo pleraque consistunt. @@&7Idem& libro tertio regularum. Plura delicta in una re plures admittunt actio-nes, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est. Cum generaliter adicimus 'eiue, @1 ad quem ea res pertinebit', et adroga[2ntis]2 et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus. @@&7Idem& libro quinto regularum. Contractus imaginarii etiam in emptionibus iuris uinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente ueritate. @@&7Iauolenus& libro duodecimo epistularum. In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam siue ea uen-ditio siue donatio siue conductio siue quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum i[2d]2 quod inchoatur non potest. @@&7Pomponius& libro uicesimo ad Quintum Mucium. Quaecumque actiones serui mei nomine mihi coeperunt competere uel ex duodecim tabulis uel ex lege Aquilia uel iniuriarum uel furti, eaedem durant, etiamsi seruus postea uel manumissus uel alienatus uel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiua causa competit, nisi si nactus possessionem serui aut alienauero aut manumissero eum. @@&7Idem& libro trigesimo sexto ad Quintum Mucium. In omnibus negotiis con-trahendis, siue bona fide sint siue non sint, si error aliquis interuenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil ualet quod acti sit. et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil ualet ea societas, quae in consensu consistit. @@&7Licinnius Rufinus& libro octauo regularum. Pupillus mu-tuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque personas transire. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad edictum. Numquam actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit. @@&7Scaeuola& libro uicensimo octauo digestorum. Procurator Seii ad-misit subscriptionem ad argentarium uascularium in uerba infra scripta: $*LOU/KIOS3 *KALA/NDIOS3 $E)PE/GNWN, KAQW\S3 PROGE/GRAPTAI: E)S3TI\N LOIPA\ PAR' H(MI=N, O)FEILO/MENA TW=| DEI=NI, TO/S3A&: quaero, an Gaium Seium obligare potuit. respondit Seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse. Seia, cum salarium constituere uellet, ita epistulam emisit: 'Lucio Titio salutem. Si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua uen[2i]2 hoc: tibi quamdiu uiuam praestabo annuos decem. scio enim quia ualde me bene ames'. quaero, cum et rem suam distraxerit Lucius Titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. re-spondit ex personis causisque [2e]2um cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS QUINTUS}1 @@@@{1DE UERBORUM OBLIGATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Stipulatio non potest confici nisi utroque loquente: et ideo neque mutus neque surdus neque infans stipulatio-nem contrahere possunt: nec absens quidem, quoniam exaudire inuicem debent. si quis igitur ex his uult stipulari, per seruum praesentem stipuletur, et adquiret ei ex stipulatu actionem. item si quis obligari uelit, iubeat et erit quod iussu obligatus. Qui praesens interrogauit, si antequam sibi responderetur discessit, inutilem efficit stipulationem: sin uero ȭpraesens interrogauit, mox discessit et reuerso responsum est, obligat: interuallum enim medium non uitiauit obligationem. Si quis ita interroget 'dabis?' responderit 'quid ni?', et is utique in ea causa est, ut obligetur: contra si sine uerbis adnuisset. non tantum autem ciuiliter, sed nec naturaliter obligatur, qui ita adnuit: et ideo recte dictum est non obligari pro eo nec fideiussorem quidem. Si quis simpliciter interrogatus responderit: 'si illud factum erit, dabo', non obligari eum constat: aut si ita interrogatus: 'intra kalendas quintas?' responderit: 'dabo idibus', aeque non obligatur: non enim sic respondit, ut interrogatus est. et uersa uice si interrogatus fuerit sub condicione, respon-derit pure, dicendum erit eum non obligari. cum adicit aliquid uel detrahit obligationi, semper probandum est uitiatam esse obligationem, nisi stipulatori diuersitas responsionis ilico placuerit: tunc enim alia stipulatio contracta esse uidetur. Si stipulanti mihi 'decem' tu 'uiginti' respondeas, non esse contractam obligationem nisi in decem constat. ex con-trario quoque si me 'uiginti' interrogante tu 'decem' respondeas, obligatio nisi in decem non erit contracta: licet enim oportet congruere summam, attamen manifestissimum est uiginti et decem inesse. Sed si mihi Pamphilum stipulanti tu Pamphilum et Stichum spo-ponderis, Stichi adiectionem pro superuacuo habendam puto: nam si tot sunt stipulationes, quot corpora, duae sunt quodammodo stipulationes, una utilis, alia inutilis, neque uitiatur utilis per hanc inutilem. Eadem an alia lingua respondeatur, nihil interest. proinde si quis @1 Latine interrogauerit, respondeatur ei Graece, dummodo congruenter respondeatur, obligatio constituta est: idem per contrarium. sed utrum hoc usque ad Graecum sermonem tantum protrahimus an uero et ad alium, Poenum forte uel Assyrium uel cuius alterius linguae, dubitari potest. et scriptura Sabini, sed et uerum patitur, ut omnis sermo contineat uer-borum obligationem, ita tamen, ut uterque alterius linguam intellegat siue per se siue per uerum interpretem. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Stipulationum quaedam in dando, quaedam in faciendo consistunt. Et harum omnium quaedam partium praestationem re-cipiunt, ueluti cum decem dari stipulamur: quaedam non recipiunt, ut in his, quae natura diuisionem non admittunt, ueluti cum uiam iter actum stipulamur: quaedam partis quidem dationem natura recipiunt, sed nisi tota dantur, stipulationi satis non fit, ueluti cum ho-minem generaliter stipulor aut lancem aut quodlibet uas: nam si Stichi pars soluta sit, nondum in ulla parte stipulationis liberatio nata est, sed aut statim repeti potest aut in pendenti est, donec alius detur. eiusdem condicionis est haec stipulatio: 'Stichum aut Pam-philum dari?' Ex his igitur stipulationibus ne heredes quidem pro parte soluendo liberari possunt, quamdiu non eandem rem omnes dederint: non enim ex persona heredem con-dicio obligationis immutatur. et ideo si diuisionem res promissa non recipit, ueluti uia, heredes promissoris singuli in solidum tenentur: sed quo casu unus ex heredibus solidum praestiterit, repetitionem habebit a coherede familiae erciscundae iudicio. ex quo quidem accidere Pomponius ait, ut et stipulatoris uiae uel itineris heredes singuli in solidum ha-beant actionem: sed quidam hoc casu extingui stipulationem putant, quia per singulos ad-quiri seruitus non potest: sed non facit inutilem stipulationem difficultas praestationis. Si tamen hominem stipulatus cum uno ex heredibus promissoris egero, pars dumtaxat cete-rorum obligationi supererit, ut et solui potest. idemque est, si uni ex heredibus accepto latum sit. Idemque est in ipso promissore et fideiussoribus eius, quod diximus in heredibus. Item si in facto sit stipulatio, ueluti si ita stipulatus fuero: 'per te non fieri neque per heredem tuum, quo minus mihi ire agere liceat?' et unus ex pluribus heredibus prohi-buerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent quod praestiterint. hoc et Iulianus et Pomponius probant. Contra autem si stipulator de-cesserit, qui stipulatus erat sibi heredique suo agere licere, et unus ex heredibus eius prohibeatur, interesse dicemus, utrum in solidum committatur stipulatio an pro parte eius, qui prohibitus est. nam si poena stipulationi adiecta sit, in solidum committetur, sed qui non sunt prohibiti, doli mali exceptione summouebuntur: si uero poena nulla posita sit, tunc pro parte eius tantum qui prohibitus est committetur stipulatio. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad Sabinum. Idem iuris est et in illa stipulatione: 'mihi heredique meo habere licere?' Sed haec differentia illam habet ratio-nem, quod, ubi unus ex heredibus prohibetur, non potest coheres ex stipulatu agere, cuius nihil interest, nisi poena subiecta sit: nam poena subiecta efficit, ut omnibus committatur, quia hic non quaerimus, cuius intersit. enimuero ubi unus ex heredibus prohibet, omnes tenentur heredes: interest enim prohibiti a nemine prohiberi. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Eadem dicemus et si dolum abesse a te heredeque tuo stipulatus sim et aut promissor aut stipulator pluribus heredibus relictis decesserit. Cato libro quinto decimo scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus unus contra quam cautum sit fecerit, aut ab omnibus heredibus poenam committi pro portione hereditaria aut ab uno pro por- @1 tione sua: ab omnibus, si id factum, de quo cautum est, indiuiduum sit, ueluti 'iter fieri', quia quod in partes diuidi non potest, ab omnibus quodammodo factum uideretur: at si de eo cautum sit, quod diuisionem recipiat, ueluti 'amplius non agi', tum eum heredem, qui aduersus ea fecit, pro portione sua solum poenam committere. differentiae hanc esse rationem quod in priore casu omnes commississe uidentur, quod nisi in solidum peccari non poterit, illam stipulationem 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?' sed uideamus, ne non idem hic sit, sed magis idem, quod in illa stipulatione 'Titium heredem-que eius ratum habiturum': nam hac stipulatione et solus tenebitur, qui non habuerit ra-tum, et solus aget, a quo fuerit petitum: idque et Marcello uidetur, quamuis ipse dominus pro parte ratum habere non potest. Si is, qui duplam stipulatus est, decesserit pluribus heredibus relictis, unusquisque ob euictionem suae partis pro portione sua habebit actio-nem. idemque est in stipulatione quoque fructuaria et damni infecti et ex operis noui nuntiatione: restitui tamen opus ex operis noui nuntiatione pro parte non potest. haec utilitatis causa ex parte stipulatorum recepta sunt: ipsi autem promissori pro parte neque restitutio neque defensio contingere potest. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Stipulationum aliae iudiciales sunt, aliae praetoriae, aliae conuentionales, aliae communes praetoriae et iudi-ciales. iudiciales sunt dumtaxat, quae a mero iudicis officio proficiscuntur, ueluti de dolo cautio: praetoriae, quae a mero praetoris officio proficiscuntur, ueluti damni infecti. praetorias autem stipulationes sic audiri oportet, ut in his contineantur etiam aediliciae: nam et hae ab iurisdictione ueniunt. conuentionales sunt, quae ex conuentione reorum fiunt, quarum totidem genera sunt, quot paene dixerim rerum con-trahendarum: nam et ob ipsam uerborum obligationem fiunt et pendent ex negotio con-tracto. communes sunt stipulationes ueluti rem saluam fore pupilli: nam et prae-tor iubet rem saluam fore pupillo caueri et interdum iudex, si aliter expediri haec res non potest: item duplae stipulatio uenit ab iudice aut ab aedilis edicto. Stipulatio autem est uerborum conceptio, quibus is qui interrogatur daturum facturumue se quod interrogatus est responderit. Satis acceptio est stipulatio, quae ita obligat promissorem, ut adpromissores quoque ab eo accipiantur, id est qui idem promittunt. Satis autem acci-pere dictum est eodem modo, quo satis facere: nam quia id, quo quis contentus erat, ei ȭpraestabatur, satis fieri dictum est: et similiter quia tales, quibus contentus quis futurus esset, ita dabantur, ut uerbis obligarentur, satis accipi dictum est. Si sortem promiseris et, si ea soluta non esset, poenam: etiamsi unus ex heredibus tuis portionem suam ex sorte soluerit, nihilo minus poenam committet, donec portio coheredis soluatur. Idemque est de poena ex compromisso, si unus paruerit, alter non paruerit sententiae iudicis: sed a coherede ei satisfieri debet. nec enim aliud in his stipulationibus sine iniuria stipulatoris constitui potest. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Is, cui bonis interdictum est, stipulando sibi adquirit, tradere uero non potest uel promittendo obligari: et ideo nec fideiussor pro eo interuenire poterit, sicut nec pro furioso. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Impossibilis condicio cum in faciendum con-cipitur, stipulationibus obstat: aliter atque si talis condicio inseratur stipulationi 'si in caelum non ascenderit': nam utilis et praesens est et pecuniam creditam continet. @1 @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. In illa stipulatione: 'si kalendis Stichum non dederis, decem dare spondes?' mortuo homine quaeritur, an statim ante kalendas agi possit. Sabinus Proculus exspectandum diem actori putant, quod est uerius: tota enim obligatio sub condicione et in diem collata est et licet ad condicionem committi uideatur, dies tamen superest. sed cum eo, qui ita promisit: 'si intra kalendas digito caelum non tetigerit', agi protinus potest. haec et Marcellus probat. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. Si Titius et Seius separatim ita sti-pulati essent: 'fundum illum, si illi non dederis, mihi dare spondes?', finem dandi alteri fore, quoad iudicium acciperetur, et ideo occupantis fore actionem. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Hoc iure utimur, ut ex hac stipulatione: 'si Lucius Titius ante kalendas Maias in Italiam non uenerit, decem dare spondes?' non ante peti quicquam possit, quam exploratum sit ante eam diem in Italiam uenire Titium non posse neque uenisse, siue uiuo siue mortuo id acciderit. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Filius dum in ciuitate est si stipuletur, patri reuerso ab hostibus uidetur adquisisse. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si ita stipulatus fuero: 'decem aut quinque dari spondes?', quinque debentur: et si ita: 'kalendis Ianuariis uel Februariis dari spondes?', perinde est, quasi 'kalendis Februariis' stipulatus sim. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Qui 'ante kalendas proximas' stipuletur, similis est ei, qui 'kalendis' stipulatur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Si ita stipulatus essem abs te 'domum aedificari?' uel heredem meum damnauero insulam aedificare, Celso placet non ante agi posse ex ea causa, quam tempus praeterisset, quo insula aedificari posset: nec fideiussores dati ante diem tenebuntur: @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad Sabinum. et ideo haesitatur, si aliqua pars insulae facta sit, deinde incendio consumpta sit, an integrum tempus computandum sit rursus ad aedificandam insulam an uero reliquum dumtaxat exspectandum quod deerat. et uerius est, ut integrum ei detur. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Si Stichum aut Pamphilum mihi debeas et alter ex eis meus factus sit ex aliqua causa, reliquum debetur mihi a te. Stipulatio huiusmodi 'in annos singulos' una est et incerta et perpetua, non quemadmodum simile legatum morte legatarii finiretur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Stipulatio non ualet in rei promittendi arbitrium collata condicione. @@&7Pomponius& libro decimo ad Sabinum. Qui bis idem promittit, ipso iure amplius quam semel non tenetur. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Sabinum. Si stipulatio facta fuerit: 'si culpa tua diuortium factum fuerit, dari?', nulla stipulatio est, quia contenti esse debe-mus poenis legum comprehensis: nisi si et stipulatio tantundem habeat poenae, quanta lege sit comprehensa. @@&7Ulpianus& libro trigesimo quarto ad Sabinum. Huiusmodi stipulationes non sunt inutiles: 'quod tibi Titius debet, cum debitor esse desierit, dare spondes?' nam ualet stipulatio quasi sub quauis alia condicione concepta. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Si diuortio facto ea, quae nihil in dote habeat, dotis nomine centum dari stipuletur, uel quae centum dumtaxat habeat, ducenta dotis nomine dari stipuletur: Proculus ait, si ducenta stipuletur @1 quae centum habeat, sine dubio centum quidem in obligationem uenire, alia autem centum actione de dote deberi. dicendum itaque est, etiamsi nihil sit in dote, centum tamen uenire in stipulatione[2m]2, sicuti, cum filiae uel matri uel sorori uel alii cuilibet dotis nomine lega-retur, utile legatum esset. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si id quod aurum putabam, cum aes esset, stipulatus de te fuero, teneberis mihi huius aeris nomine, quoniam in corpore consenseri-mus: sed ex doli mali clausula tecum agam, si sciens me fefelleris. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si ex legati causa aut ex stipulatu hominem certum mihi debeas, non aliter post mortem eius tenearis mihi, quam si per te steterit, quo minus uiuo eo eum mihi dares: quod ita fit, si aut interpellatus non dedisti aut occidisti eum. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Sed si ex stipulatu Stichum debeat pu-pillus, non uidebitur per eum mora fieri, ut mortuo eo teneatur, nisi si tutore auctore aut solus tutor interpelletur. @@&7Pomponius& libro uicesimo ad Sabinum. Si dari stipuler id quod mihi iam ex stipulatu debeatur, cuius stipulationis nomine exceptione tutus sit promissor, obligabitur ex posteriore stipulatione, quia superior quasi nulla sit exceptione obstante. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo secundo ad Sabinum. Generaliter nouimus turpes stipulationes nullius esse momenti: @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. ueluti si quis homicidium uel sacrilegium se facturum promittat. sed et officio quoque praetoris continetur ex huius-modi obligationibus actionem denegari. Si stipulatus hoc modo fuero: 'si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?', non nisi praeterito biennio recte petam. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si rem tradi stipulamur, non intellegi-mur proprietatem eius dari stipulatori, sed tantum tradi. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Scire debemus in stipu-lationibus tot esse stipulationes, quot summae sunt, totque esse stipulationes, quot species sunt. secundum quod euenit, ut mixta una summa uel specie, quae non fuit in praece-denti stipulatione, non fiat nouatio, sed efficit duas esse stipulationes. quamuis autem placuerit tot esse stipulationes, quot summae, totque esse stipulationes quot res: tamen si pecuniam quis, quae in conspectu est, stipulatus sit, uel aceruum pecuniae, non tot s[2u]2nt stipulationes, quot nummorum corpora, sed una stipulatio: nam per singulos denarios singulas esse stipulationes absurdum est. stipulationem quoque legatorum constat unam esse, quamuis plura corpora sint uel plura legata. sed et familiae uel omnium seruorum stipulatio una est. itemque quadrigae aut lecticariorum stipulatio una est. at si quis illud et illud stipulatus sit, tot stipulationes sunt, quot corpora. Si a fure hominem sim stipu-latus, quaesitum est, an stipulatio ualeat. mouet quaestionem, quod stipulatus hominem plerumque meum uideor: non ualet autem huiusmodi stipulatio, ubi quis rem suam stipu-latus est. et constat, si quidem ita stipulatus sim: 'quod ex causa condictionis dare facere oportet?', stipulationem ualere: si uero hominem dari stipulatus fuero, nullius mo-menti esse stipulationem. quod si postea sine mora decessisse proponatur seruus, non teneri furem condictione Marcellus ait: quamdiu enim uiuit, condici poterit, at si decessisse proponatur, in ea condicione est, ut euanescat condictio propter stipulationem. @@&7Idem& libro quadragesimo septimo ad Sabinum. Sciendum est generaliter, quod si quis se scripserit fideiussisse, uideri omnia sollemniter acta. @1 ȭ@@&7Pomponius& libro uicesimo quarto ad Sabinum. Si rem meam sub condicione stipuler, utilis est stipulatio, si condicionis existentis tempore mea non sit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si in nomine serui, quem stipularemur dari, erratum fuisset, cum de corpore constitisset, placet stipulationem ualere. @@&7Pomponius& libro uicensimo quinto ad Sabinum. Si Stichus certo die dari promissus ante diem moriatur, non tenetur promissor. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Multum interest, utrum ego stipuler rem, cuius commercium habere non possum, an quis promittat: si stipuler rem, cuius commercium non habeo, inutilem esse stipulationem placet: si quis promittat, cuius non commercium habet, ipsi nocere, non mihi. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Si stipulor, ut id fiat, quod natura fieri non concedit, non magis obligatio consistit, quam cum stipulor ut detur quod dari non potest: nisi per quem stetit, quo minus facere id possit. Item quod leges fieri pro-hibent, si perpetuam causam seruaturum est, cessat obligatio, ueluti si sororem nupturam sibi aliquis stipuletur: quamquam etiamsi non sit perpetua causa, ut reccidit in sorore adoptiua, idem dicendum sit, quia statim contra mores sit. Si in locando conducendo, uendendo emendo ad interrogationem quis non responderit, si tamen consentitur in id, quod responsum est, ualet quod actum est, quia hi contractus non tam uerbis quam con-sensu confirmantur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Si quis, cum aliter eum conuenisset obligari, aliter per machinationem obligatus est, erit quidem suptilitat[2e]2 iuris obstrictus, sed doli exceptione uti potest: quia enim per dolum obligatus est, com-petit ei exceptio. idem est et si nullus dolus intercessit stipulantis, sed ipsa res in se do-lum habet: cum enim quis petat ex ea stipulatione, hoc ips[2o]2 dolo facit, quod petit. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Si certos nummos, puta qui in area sint, stipulatus sim et hi sine culpa promissoris perierint, nihil nobis debetur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo nono ad Sabinum. Stipulatio ista: 'habere licere spondes?' hoc continet, ut liceat habere, nec per quemquam omnino fieri, quo minus nobis habere liceat. quae res facit, ut uideatur reus promisisse per omnes futurum, ut tibi habere liceat: uidetur igitur alienum factum promisisse, nemo autem alienum factum promittendo obligatur, et ita utimur. sed se obligat, ne ipse faciat, quo minus habere liceat: obligatur etiam, ne heres suus faciat uel quis ceterorum successorum efficiat, ne habere liceat. Sed si quis promittat per alium non fieri, praeter heredem suum dicendum est inutiliter eum promittere factum alienum. At si quis uelit factum alienum promittere, poenam uel quanti ea res sit potest promittere. sed quatenus habere licere uidebitur? si nemo controuersiam faciat, hoc est neque ipse reus, neque heredes eius heredumue @1 successores. Si quis forte non de proprietate, sed de possessione nuda controuersiam fecerit uel de usu fructu uel de usu uel de quo alio iure eius, quod distractum est, palam est committi stipulationem: habere enim non licet ei, cui aliquid minuitur ex iure quod habuit. Quaesitum est, utrum propriam demum rem an et alienam promittere possit habere licere. et magis est, ut et alien[2a]2 promitti possit: quae res ita effectum habebit, si propria esse promissoris coeperit. quare si perseuerauerit aliena, dicendum erit stipula-tionem non committi, nisi poena adiecta sit, cum neque per eum neque per successorem eius quicquam factum sit. Sicut autem ex parte rei successores eius cum ipso tenentur, ita etiam ex parte [2a]2ctoris committitur stipulatio ipsi stipulatori ceterisque, quicumque ei succedunt, scilicet si rem ipsi habere non licuerit. ceterum si alii habere non licuit, certo certius est non committi stipulationem, et nihil intererit, utrum ita stipuler 'habere licere' an 'mihi habere licere'. Hi, qui sunt in aliena potestate, his, in quorum sunt potes-tate, habere licere stipulari possunt ea ratione, qua cetera quoque his possunt stipulari. sed si seruus fuerit stipulatus sibi habere, quaesitum est, an recte stipulatus uideatur. et ait Iulianus libro quinquagensimo secundo digestorum si seruus stipuletur sibi habere licere aut per se non fieri, quo minus habere stipulatori liceat, promittat: stipulatio, in-quit, non committitur, quamuis auferri res ei et ips[2e]2 auferre eandem possit: non enim factum, sed ius in hac stipulatione uertitur. cum uero stipulatur per promissorem non fieri, quo minus sibi ire agere liceat, non ius stipulationis, inquit, sed factum uersatur. sed uidetur mihi, licet iuris uerba contineat haec stipulatio 'habere licere', tamen sic esse accipiendam, ut in seruo et in filio familias uideatur actum esse de possessione retinenda aut non auferenda et uires habeat stipulatio. Haec quoque stipulatio: 'possidere mihi licere spondes?' utilis est: quam stipulationem seruus an possit utiliter in suam personam concipere, uideamus. sed quamuis ciuili iure seruus non possideat, tamen ad possessionem naturalem hoc referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin et seruus recte ita sti-puletur. Plane si 'tenere sibi licere' stipulatus sit seruus, utilem esse stipulationem con-uenit: licet enim possidere ciuiliter non possint, tenere tamen eos nemo dubitat. 'Habere' dupliciter accipitur: nam et eum habere dicimus, qui rei dominus est et eum, qui dominus quidem non est, sed tenet: denique habere rem apud nos depositam solemus dicere. Si quis ita stipulatus fuerit 'uti frui sibi licere', ad heredem ista stipulatio non pertinet. Sed et si non addiderit 'sibi', non puto stipulationem de usu fructu ad heredem transire, eoque iure utimur. Sed si quis uti frui licere sibi heredique suo stipulatus sit, uideamus, an heres ex stipulatu agere possit. et putem posse, licet diuersi sint fructus: nam et si ire agere stipuletur sibi heredique suo licere, idem probauerimus. Si quis do-lum malum promissoris heredisque eius abesse uelit, sufficere 'abesse afuturumque esse' stipulari: si uero de plurium dolo cauere uelit, necessarium esse adici: 'cui rei dolus malus non abest, non afuerit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari spondes?' Suae personae adiungere quis heredis personam potest. Sed et adoptiui patris persona coniungi poterit. Inter incertam certamque diem discrimen esse ex eo quoque apparet, quod certa die promissum uel statim dari potest: totum enim medium tempus ad soluendum liberum promissori relinquitur: at qui promisit 'si aliquid factum sit' uel 'cum aliquid factum sit', nisi cum id factum fuerit, dederit, non uidebitur fecisse quod promisit. Alteri stipulari nemo potest, praeterquam si seruus domino, filius patri stipuletur: inuentae sunt enim huiusmodi obligationes ad hoc, ut unusquisque sibi adquirat quo[2d]2 sua interest: ce-terum ut alii detur, nihil interest mea. plane si uelim hoc facere, poenam stipulari con- @1 ueniet, ut, si ita factum non sit, ut comprehensum est, committetur stipulatio etiam ei, cuius nihil interest: poenam enim cum stipulatur quis, non illud inspicitur, quid intersit, sed quae sit quantitas quaeque condicio stipulationis. In stipulationibus cum quaeritur, quid actum sit, uerba contra stipulatorem interpretanda sunt. Eum, qui dicat: 'mihi decem et Titio decem', eadem decem, non alia decem dicere credendum est. Si stipuler alii, cum mea interesset, uideamus, an stipulatio committetur. et ait Marcellus stipulationem ualere in specie huiusmodi. is, qui pupilli tutelam admini-strare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli saluam fore. ait Marcellus posse defendi stipulationem ualere: interest enim stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit. Si quis in-sulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipu-latus sit: aut si quis, cum promisisset Titio fundum Maeuium daturum aut, si is non ȭdedisset, poenam se daturum, stipulatus a Maeuio fuerit fundum Titio datu iri: item si quis id locauerit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actio-nem. Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut ualeat stipulatio. Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio uires ha-bebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne uel poena committatur uel praedia distra-hantur, quae pignori data erant. Si quis ita stipulatus fuerit: 'illum sistas?', nulla causa est, cur non obligatio constat. Aedem sacram uel locum religiosum aedificari stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Dominus seruo stipulando sibi adquirit: sed et pater filio, secundum quod leges permittunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si filius meus seruo meo stipuletur, adquiritur mihi. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Eum, qui 'kalendis Ianuariis' stipulatur, si adiciat 'primis' uel 'proximis', nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat 'secundis' uel 'tertiis' uel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem. si autem non addat quibus Ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus. si autem non appareat, dicendum est quod Sabinus, primas kalendas Ianuarias spectandas. plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum uideri de sequentibus kalendis. Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, prae-senti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perueniri, uerum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo ap-paret diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore. Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Qui 'hoc anno' aut 'hoc mense' dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni uel mensis non recte petet. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Si quis arbitratu puta Lucii Titii restitui sibi stipulatus est, deinde ipse stipulator moram fecerit, quo minus arbitretur Titius: promissor quasi moram fecerit, non tenetur. quid ergo si ipse, qui arbitrari debuit, moram fecerit? magis probandum est a persona non esse recedendum eius, cuius arbitrium insertum est. @1 @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Et ideo, si omnino non arbitretur, nihil ualet stipulatio, adeo ut, etsi poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Quodcumque stipulatur is, qui in alterius potestate est, pro eo habetur, ac si ipse esset stipulatus. Sicuti cum morietur quis stipulari potest, ita etiam hi, qui subiecti sunt alienae potestati, cum morientur stipu-lari possunt. Si ita quis stipulatus sit: 'post mortem meam filiae meae dari?' uel ita: 'post mortem filiae meae mihi dari?', utiliter erit stipulatus: sed primo casu filiae utilis actio competit, licet heres ei non existat. Non solum ita stipulari possumus: 'cum morieris', sed etiam: 'si morieris': nam sicuti inter haec nihil interest 'cum ueneris' aut 'si ueneris', ita nec ibi interest 'si morieris' et 'cum morieris'. Filius patri dari stipulari uidetur, etsi hoc non adiciat. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. 'Centensimis kalendis dari' utiliter stipulamur, quia praesens obligatio est, in diem autem dilata solutio. Id autem, quod in facto est, in mortis tempus conferri non potest, ueluti: 'cum morieris, Alexandriam uenire spondes?' Si ita stipulatus fuero 'cum uolueris', quidam inutilem esse stipulationem aiunt, alii ita inutilem, si antequam constituas, morieris, quod uerum est. Illam autem stipula-tionem 'si uolueris, dari?' inutilem esse constat. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Qui sic stipulatur: 'quod te mihi illis kalendis dare oportet, id dare spondes?' uidetur non hodie stipulari, sed sua die, hoc est kalendis. @@&7Ulpianus& libro uicensimo sexto ad edictum. Si decem 'cum petiero' dari fuero stipulatus, admonitionem magis quandam, quo celerius reddantur et quasi sine mora, quam condicionem habet stipulatio: et ideo licet decessero priusquam petiero, non uidetur defecisse condicio. @@&7Paulus& libro trigensimo septimo ad edictum. Cum filius familias Stichum dari spoponderit et, cum per eum staret, quo minus daret, decessit Stichus, datur in patrem de peculio actio, quatenus maneret filius ex stipulatu obligatus. at si pater in mora fuit, non tenebitur filius, sed utilis actio in patrem danda est. quae omnia et in fideiussoris persona dicuntur. Si stipulatus sim 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat' et fideiussorem accepero: si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque. In hac stipulatione: 'neque per te neque per heredem tuum fieri?' per heredem uidetur fieri, quamuis absit et ignoret et ideo non facit, quod fieri ex stipulatu oportet. non uidetur autem per pupillum stetisse ex huiusmodi stipulatione, si pupillus heres erit. Si promissor hominis ante diem, in quem promisserat, interpellatus sit et seruus decesserit, non uidetur per eum stetisse. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad edictum. In illa stipulatione: 'per te non fieri?' non hoc significatur nihil te facturum, quo minus facere possis, sed curaturum, ut facere possis. Item stipulatione emptae hereditatis: 'quanta pecunia ad te peruenerit do-loue malo tuo factum est eritue, quo minus perueniat' nemo dubitabit quin teneatur, qui id egit ne quid ad se perueniret. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad edictum. Is, qui alienum seruum pro-misit, perducto eo ad libertatem ex stipulatu actione non tenetur: sufficit enim, si dolo culpaue careat. @1 @@&7Idem& libro septimo disputationum. In conuentionalibus stipulationibus con-tractui formam contrahentes dant. enimuero praetoriae stipulationes legem accipiunt de mente praetoris qui eas proposuit: denique praetoriis stipulationibus nihil immutare licet neque addere neque detrahere. Si quis uacuam possessionem tradi promiserit, non nudum factum haec stipulatio continebit, sed causam bonorum. @@&7Iulianus& libro sexto decimo digestorum. Stipulationes commodissimum est ita componere, ut, quaecumque specialiter comprehendi possint, contineantur, doli autem clausula ad ea pertineat, quae in praesentia occurrere non possint et ad incertos casus pertinent. @@&7Idem& libro uicensimo secundo digestorum. In stipulationibus alias species, alias genera deducuntur. cum species stipulamur, necesse est inter dominos et inter he-redes ita diuidi stipulationem, ut partes corporum cuique debebuntur. quotiens autem genera stipulamur, numero fit inter eos diuisio: ueluti cum Stichum et Pamphilum quis stipulatus duos heredes aequis partibus reliquit, necesse est utrique partem dimidiam Stichi et Pamphili deberi: si idem duos homines stipulatus fuisset, singuli homines heredibus eius deberentur. Operarum stipulatio similis est his stipulationibus, in quibus genera compre-henduntur: et ideo diuisio eius stipulationis non in partes operarum, sed in numerum cedit. quod si unam operam seruus communis stipulatus fuerit, necesse est utrique dominorum partem operae tantam, quantam in seruo habuerit, petere. solutio autem eius obligationis expeditissima est, si aestimationem operae malit libertus offerre aut si consentiant patroni, ut is communiter operae edantur. @@&7Idem& libro trigensimo sexto digestorum. Cum quis sibi aut Titio dari stipu-latus est, soli Titio, non etiam successoribus eius recte soluitur. @@&7Idem& libro quinquagensimo secundo digestorum. Eum, qui ita stipulatur: 'mihi et Titio decem dare spondes?' uero similius est semper una decem communiter sibi et Titio stipu-lari, sicuti qui legat Titio et Sempronio, non aliud intellegitur quam una decem commu-niter duobus legare. 'Te et Titium heredem tuum decem da-ȭturum spondes?' Titii persona superuacua comprehensa est: siue enim solus heres exsti-terit, in solidum tenebitur, siue pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obliga-bitur. et quamuis conuenisse uideatur, ne ab alio herede quam a Titio peteretur, tamen inutile pactum conuentum coheredibus eius erit. Qui sibi aut filio suo dari stipu-latur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte soluatur: neque interest, sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare uel manent[2i]2 in pote-state uel emancipato filio recte soluitur. neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur. Quod si soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio soluetur, quia filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur. Qui ita stipulatur: 'decem, quoad uiuam, dari spondes?', confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti conuenti summouendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalen-das petere, sed exceptione pacti summouetur. nam et heres eius, cui seruitus praedii ita concessa est, ut, quoad uiueret, ius eundi haberet, pacti conuenti exceptione submouebitur. Qui ita stipulatur: 'ante kalendas proximas dari spondes?' nihil differt ab eo, qui 'kalendis dari' stipulatur. Qui proprietatem sine usu fructu habet, recte usum fructum dari sibi @1 stipulatur: id enim in obligationem deducit, quod non habet, sed habere potest. Si a te stipulatus fuero fundum Sempronianum, deinde eundem fundum detracto usu fructu ab alio stipulor, prior stipulatio non nouabitur, quia nec soluendo fundum detracto usu fructu libe-raberis, sed adhuc a te recte fundi usum fructum peterem. quid ergo est? cum mihi fun-dum dederis, is quoque liberabitur, a quo detracto usu fructu fundum stipulatus fueram. Si hominem, quem a Titio pure stipulatus fueram, Seius mihi sub condicione promiserit et is pendente condicione post moram Titii decesserit, confestim cum Titio agere potero, nec Seius existente condicione obligetur: at si Titio acceptum fecissem, Seius existente condicione obligari potest. idcirco haec tam uarie, quod homine mortuo desinit esse res, in quam Seius obligaretur: acceptilatione interposita superest homo, quem Seius promiserat. @@&7Idem& libro quinquagensimo tertio digestorum. Si quis 'si Titius consul factus erit, decem dari' spoponderit, quamuis pendente condicione promissor moriatur, re-linquet heredem obligatum. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui usum fructum fundi stipulatur, deinde fundum, similis est ei, qui partem fundi stipulatur, deinde totum, quia fundus dari non intellegitur, si usus fructus detrahatur. et e contrario qui fundum stipu-latus est, deinde usum fructum, similis est ei, qui totum stipulatur, deinde partem. sed qui actum stipulatur, deinde iter, posteriore stipulatione nihil agit, sicuti qui decem, deinde quinque stipulatur, nihil agit. item si quis fructum, deinde usum stipulatus fuerit, nihil agit. nisi in omnibus nouandi animo hoc facere specialiter expresserit: tunc enim priore obligatione exspirante ex secunda introducitur petitio et tam iter quam usus nec non quin-que exigi possunt. @@&7Idem& libro octagensimo octauo digestorum. Quotiens in diem uel sub con-dicione oleum quis stipulatur, eius aestimationem eo tempore spectari oportet, quo dies obligationis uenit: tunc enim ab eo peti potest: alioquin alias rei captio erit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo ad edictum. Idem erit et si Capuae certum olei pondo dari quis stipulatus sit: nam eius temporis fit aestimatio, cum peti potest: peti autem potest, quo primum in locum perueniri potuit. @@&7Iulianus& libro secundo ad Urseium Ferocem. Stipulatio hoc modo concepta: 'si heredem me non feceris, tantum dare spondes?' inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio. @@&7Idem& libro secundo ex Minicio. Seruus uetante domino si pecuniam ab alio stipulatus sit, nihilo minus obligat domino promissorem. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Si ita quis stipuletur: 'siue nauis ex Asia uenerit siue Titius consul factus fuerit', utra prius condicio exstitisset, stipulatio committetur et amplius committi non potest. sed enim cum ex duabus dis-iunctiuis condicionibus altera defecerit, necesse est, ut ea, quae exstiterit, stipulationem committat. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Huiusmodi stipulatio interposita est: 'si Titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?' post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur. respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sen- @1 tentia eius sit talis: tunc cum Titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam prae-teriti temporis habita ratione, dena praestentur. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Quae extrinsecus et nihil ad prae-sentem actum pertinentia adieceris stipulationi, pro superuacuis habebuntur nec uitiabunt obligationem, ueluti si dicas: 'arma uirumque cano: spondeo', nihilo minus ualet. Sed et si in rei quae promittitur aut personae appellatione uarietur, non obesse placet: nam stipu-lanti denarios eiusdem quantitatis aureos spondendo obligaberis: et seruo stipulanti Lucio domino suo, si Titio, qui idem sit, daturum te spondeas, obligaberis. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Aeliam Sentiam. Si minor uiginti annis a debi-tore suo stipuletur 'seruum manumissurum', non est exsecutio stipulationis danda. sed si ipsorum uiginti annorum erit, non impedietur manumissio, quia de minore lex loquitur. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Illa stipulatio: 'decem milia salua fore promittis?' ualet. Eum, qui 'decem dari sibi curari' stipulatus sit, non posse decem petere, quoniam possit promissor reum locupletem dando liberari, Labeo ait: idque et Celsus libro sexto digestorum refert. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. Si poenam stipulatus fuero, si mihi pe-cuniam non credidisses, certa est et utilis stipulatio. quod si ita stipulatus fuero: 'pecuniam te mihi crediturum spondes?', incerta est stipulatio, quia id uenit in stipulationem, quod mea interest. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Si homo mortuus sit, sisti non potest nec poena rei impossibilis committetur, quemadmodum si quis Stichum mortuum dare stipu-latus, si datus non esset, poenam stipuletur. @@&7Idem& libro undecimo ad edictum. Mulier, quae dotem dederat populari meo Glabrioni Isidoro, fecerat eum promittere dotem, si in matrimonio decessisset, infanti et decesserat constante matrimonio. placebat ex stipulatu actionem non esse, quoniam qui fari non poterat, stipulari non poterat. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Cum, quid ut fiat, stipulemur poenam, sic recte concipiemus: 'si ita factum non erit': cum quid ne fiat, sic: 'si aduersus id factum sit'. @@&7Idem& libro uicensimo ad edictum. Stipulationes non diuiduntur earum rerum, quae diuisionem non recipiunt, ueluti uiae itineris actus aquae ductus ceterarumque serui-tutium. idem puto et si quis faciendum aliquid stipulatus sit, ut puta fundum tradi uel fossam fodiri uel insulam fabricari, uel operas uel quid his simile: horum enim diuisio cor-rumpit stipulationem. Celsus tamen libro trigensimo octauo digestorum refert Tuberonem existimasse, ubi quid fieri stipulemur, si non fuerit factum, pecuniam dari oportere ideoque etiam in hoc genere diuidi stipulationem: secundum quem Celsus ait posse dici iusta aesti-matione facti dandam esse petitionem. Si quis ita stipulatus sit: 'si ante kalendas Mar-tias primas opus perfectum non erit, tum quanti id opus erit, ta[2n]2tam pecuniam dari?', diem ȭȃpromissionis cedere non ex quo locatum est opus, sed post kalendas Martias, quia nec con-ueniri ante kalendas Martias reus promittendi poterat. Plane si 'insulam fulciri' quis stipu-latus sit, non est exspectandum, ut insula ruat, si deinde agi possit: nec 'insulam fieri', ut tantum temporis praetereat, quanto insula fabricari possit: sed ubi iam coepit mora faciendae insulae fieri, tunc agetur diesque obligationi cedit. @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. Interdum pura stipulatio ex re @1 ipsa dilationem capit, ueluti si id quod in utero sit aut fructus futuros aut domum aedi-ficari stipulatus sit: tunc enim incipit actio, cum ea per rerum naturam praestari potest. sic qui Carthagini dari stipulatur, cum Romae sit, tacite tempus complecti uidetur, quo perueniri Carthaginem potest. item si operas a liberto quis stipulatus sit, non ante dies earum cedit, quam indictae fuerint nec sint praestitae. Si seruus hereditarius stipulatus sit, nullam uim habitura [2es]2t stipulatio, nisi adita hereditas sit, quasi condicionem habeat. idem est et in seruo eius qui apud hostes est. Stichi promissor post moram offerendo purgat moram: certe enim doli mali exceptio nocebit ei, qui pecuniam oblatam accipere noluit. @@&7Gaius& libro octauo ad edictum prouinciale. Stipulationum quaedam certae sunt, quaedam incertae. certum est, quod ex ipsa pronuntiatione apparet quid quale quan-tumque sit, ut ecce aurei decem, fundus Tusculanus, homo Stichus, tritici Africi optimi modii centum, uini Campani optimi amphorae centum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Ubi autem non apparet, quid quale quantumque est in stipulatione, incertam esse stipulationem dicendum est. Ergo si qui fundum sine propria appellatione uel hominem generaliter sine proprio nomine aut uinum frumentumue sine qualitate dari sibi stipulatur, incertum deducit in obligationem Usque adeo, ut, si quis ita stipulatus sit 'tritici Africi boni modios centum' 'uini Campani boni amphoras centum', incertum uideatur stipulari, quia bono melius inueniri potest: quo fit, ut boni appellatio non sit certae rei significatiua, cum id, quod bono melius sit, ipsum quoque bonum sit. at cum optimum quisque stipulatur, id stipulari intellegitur, cuius bo-nitas principalem gradum bonitatis habet: quae res efficit, ut ea appellatio certi significa-tiua sit. Fundi certi si quis usum fructum stipulatus fuerit, incertum intellegitur in obliga-tionem deduxisse: hoc enim magis iure utimur. Illud dubitationem recipit, si quis id, quod ex Arethusa ancilla natum erit, aut fructus, qui in fundo Tusculano nati erunt, dari sibi stipulatus sit, an certum stipulatus uideatur. sed ipsa natura manifestissimum est incerti esse hanc stipulationem. Sed qui uinum aut oleum uel triticum, quod in horreo est, stipu-latur, certum stipulari intellegitur. Qui uero a Titio ita stipulatur: 'quod mihi Seius debet, dare spondes?' et qui ita stipulatur: 'quod ex testamento mihi debes, dare spondes?', in-certum in obligationem deducit, licet Seius certum debeat uel ex testamento certum de-beatur. quamuis istae species uix separari possint ab ea, quam proposuimus de uino uel oleo uel tritico, quod in horreo repositum est: et adhuc occurrit, quod fideiussores certum uidentur promittere, si modo et is, pro quo obligentur, certum debeat, cum alioquin ita interrogentur: 'id fide tua esse iubes?' Qui id, quod in faciendo aut non faciendo [2consistit]2, stipulatur, incertum stipulari uidetur: in faciendo, ueluti 'fossam fodiri' 'domum aedificari' 'uacuam possessionem tradi': in non faciendo, ueluti 'per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat' 'per te non fieri, quo minus mihi hominem Erotem habere liceat'. Qui illud aut illud stipulatur, ueluti 'decem uel hominem Stichum', utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur et utra earum potius praestanda sit, in incerto est. sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his uerbis 'utrum ego uelim', potest uideri certum stipulatus, cum ei liceat uel hominem tantum uel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui uero sibi electio-nem non constituit, incertum stipulatur. Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, cer-tum et incertum stipulatus uidetur et tot stipulationes sunt, quot res sunt. Haec stipu-latio: 'fundum Tusculanum dari?' ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omni-modo efficiatur stipulatoris quoquo modo. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Si stipulatus fuerim 'illud aut illud, @1 quod ego uoluero', haec electio personalis est, et ideo seruo uel filio talis electio cohaeret: in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore. Cum stipulamur 'quidquid te dare facere oportet', id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non (ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur uerbum 'oportebit' uel ita 'praesens in diemue'. hoc ideo fit, quia qui stipulatur 'quidquid te dare oportet' demonstrat eam pecuniam quae iam debetur: quod si totam demonstrare uult, dicit 'oportebitue' [2uel]2 ita 'praesens in diemue'. @@&7Idem& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Ad diem sub poena pe-cunia promissa et ante diem mortuo promissore committetur poena, licet non sit hereditas eius adita. @@&7Idem& libro sexagensimo secundo ad edictum. Si filius familias sub condi-cione stipulatus emancipatus fuerit, deinde exstiterit condicio, patri actio competit, quia in stipulationibus id tempus spectatur quo contrahimus. Cum fundum stipulatus sum, non ueniunt fructus, qui stipulationis tempore fuerint. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Si procuratori praesentis fuerit cautum, ex stipulatu actionem utilem domino competere nemo ambigit. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Quotiens in stipulationibus ambigua oratio est, commodissimum est id accipi, quo res, qua de agitur, in tuto sit. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. Quotiens quis alium sisti promittit nec adicit poenam, puta uel seruum suum uel hominem liberum, quaeritur, an committatur stipulatio. et Celsus ait, etsi non est huic stipulationi additum 'nisi steterit, poenam dari', in id, quanti interest sisti, contineri. et uerum est, quod Celsus ait: nam qui alium sisti promittit, hoc promittit id se acturum, ut stet. Si procurator sisti aliquem sine poena stipulatus sit, potest defendi non suam, sed eius, cuius negotium gessit, utili-tatem in ea re deduxisse: idque fortius dicendum, si 'quanti ea res sit' stipulatio propo-natur procuratoris. @@&7Idem& libro septuagensimo octauo ad edictum. Nemo rem suam utiliter stipulatur, sed pretium rei suae non inutiliter: sane rem meam mihi restitui recte stipulari uideor. Si post moram promissoris homo decesserit, tenetur nihilo minus, proinde ac si homo uiueret. Et hic moram uidetur fecisse, qui litigare maluit quam restituere. @@&7Paulus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Inter stipulantem et pro-mittentem negotium contrahitur. itaque alius pro alio promittens daturum facturumue eum non obligatur: nam de se quemque promittere oportet. et qui spondet 'dolum malum ab-esse afuturumque esse', non simplex abnutiuum spondet, sed curaturum se, ut dolus malus absit: idemque in illis stipulationibus 'habere licere' item 'neque per te neque per heredem tuum fieri, quo minus fiat'. Si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum erit. quod et in iudiciis Aristo existimauit: sed hic magis est, ut is petitus uideatur, de quo actor sensit. nam stipulatio ex utriusque consensu ualet, iudicium autem etiam in inuitum redditur et ideo actori potius credendum est: alioquin semper negabit reus se con-sensisse. Si stipulante me Stichum aut Pamphilum tu unum daturum te spoponderis, constat non teneri te nec ad interrogatum esse responsum. Diuersa causa est summarum, ueluti 'decem aut uiginti dari spondes?' hic enim etsi decem spoponderis, recte respon-ȭӔsum est, quia semper in summis id, quod minus est, sponderi uidetur. Item si ego plures res stipuler, Stichum puta et Pamphilum, licet unum spoponderis, teneris: uideris enim ad unam ex duabus stipulationibus respondisse. Sacram uel religiosam rem uel usibus publicis in perpetuum relictam (ut forum aut basilicam) aut hominem liberum inutiliter stipulor, @1 quamuis sacra profana fieri et usibus publicis relicta in priuatos usus reuerti et ex libero seruus fieri potest. nam et cum quis rem profanam aut Stichum dari promisit, liberatur, si sine facto eius res sacra esse coeperit aut Stichus ad libertatem peruenerit, nec reuo-cantur in obligationem, si rursus lege aliqua et res sacra profana esse coeperit et Stichus ex libero seruus effectus sit. quoniam una atque eadem causa et liberandi et obligandi esset, quod aut dari non possit aut dari possit: nam et si nauem, quam spopondit, do-minus dissoluit et isdem tabulis compegerit, quia eadem nauis esset, inciperet obligari. pro quo et illud dici posse Pedius scribit: si stipulatus fuero ex fundo centum amphoras uini, exspectare debeo, donec nascatur: et si natum sine culpa promissoris consumptum sit, rursum exspectare debeam, donec iterum nascatur et dari possit: et per has uices aut cessaturam aut ualituram stipulationem. sed haec dissimilia sunt: adeo enim, cum liber homo promissus est, seruitutis tempus spectandum non esse, ut ne haec quidem stipulatio de homine libero probanda sit: 'illum, cum seruus esse coeperit, dare spondes?' item 'eum locum, cum ex sacro religiosoue profanus esse coeperit, dari?' quia nec praesentis temporis obligationem recipere potest et ea dumtaxat, quae natura sui possibilia sunt, deducuntur in obligationem. uini autem non speciem, sed genus stipulari uidemur et tacite in ea tempus continetur: homo liber certa specie continetur. et casum aduersamque for-tunam spectari hominis liberi neque ciuile neque naturale est: nam de his rebus negotium recte geremus, quae subici usibus dominioque nostro statim possunt. et nauis si hac mente resoluta est, ut in alium usum tabulae destinarentur, licet mutato consilio perficiatur, tamen et perempta prior nauis et haec alia dicenda est: sed si reficiendae nauis causa omnes tabulae refixae sint, nodum intercidisse nauis uidetur et compositis rursus eadem esse incipit: sicuti de aedibus deposita tigna ea mente, ut reponantur, aedium sunt, sed si usque ad aream deposita sit, licet eadem materia restituatur, alia erit. hic tractatus etiam ad praetorias stipulationes pertinet, quibus de re restituenda cauetur et an eadem res sit, quaeritur. Si rem, quam ex causa lucratiua stipulatus sum, nactus fuero ex causa lucra-tiua, euanescit stipulatio. sed si heres exstitero domino, extinguitur stipulatio. si uero a me herede defunctus eam legauit, potest agi ex stipulatu: idemque esse et si sub condi-cione legata sit, quia et, si ipse debitor rem sub condicione legatam dedisset, non libera-retur: sed si condicione deficiente remanserit, petitio infirmabitur. Stichum, qui decessit, si stipuler, si quidem condici etiam mortuus potuit, ut furi, utiliter me stipulatum Sabinus ait: si uero ex aliis causis, inutiliter, quia et si deberetur, morte promissor liberetur. idem ergo diceret et si mora facta defunctum stipularer. Si quis ancillam sistere se in aliquo loco promiserit, quae praegnas erat, etsi sine partu eam sistat, in eadem causa eam sistere intellegitur. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. Si insulam fieri stipulatus sim et transierit tempus, quo potueris facere, quamdiu litem contestatus non sim, posse te fa-cientem liberari placet: quod si iam litem contestatus sim, nihil tibi prodesse, si aedifices. @@&7Idem& libro septuagensimo quinto ad edictum. In exsecutione obligationis sciendum est quattuor causas esse: nam interdum est aliquid, quod a singulis heredibus diuisum consequi possumus: aliud, quod totum peti necesse est nec diuisum praestari potest: aliud quod pro parte petitur, sed solui nisi totum non potest: aliud, quod solidum peten-dum est, licet in solutionem admittat secutionem. Prima species pertinet ad promissorem @1 pecuniae certae: nam et petitio et solutio ad portiones hereditarias spectat. Secunda ad opus, quod testator fieri iusserit: nam singuli heredes in solidum tenentur, quia operis ef-fectus in partes scindi non potest. Quod si stipulatus fuero: 'per te heredemue tuum non fieri, quo minus eam agam: si aduersus ea factum sit, tantum dari?' et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, uerior e[2s]2t sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tamen in partem prohibeor: sed ceteri familiae erciscundae iudicio sarcient damnum. Pro parte autem peti, solui autem nisi totum non potest, ueluti cum stipulatus sum hominem incertum: nam petitio eius scinditur, solui uero nisi solidus non potest. alioquin in diuersis hominibus recte partes soluentur: quod non potuit defunctus facere, ne[2c]2 quod stipulatus sum consequar. idem iuris est, et si quis decem milia aut hominem promiserit. In solidum uero agi oportet et partis solutio adfert liberationem, cum ex causa euictionis intendimus: nam auctoris heredes in solidum de-nuntiandi sunt omnesque debent subsistere et quolibet defugiente omnes tenebuntur, sed unicuique pro parte hereditaria praestatio iniungitur. Item si ita stipulatio facta sit: 'si fundus Titianus datus non erit, centum dari?', nisi totus detur, poena committitur cen-tum nec prodest partes fundi tradere cessante uno, quemadmodum non prodest ad pignus liberandum partem creditor[2i]2 soluere. Quicumque sub condicione obligatus curauerit, ne condicio exsisteret, nihilo minus oblig[2a]2tur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Quod dicitur tot stipula-tiones esse quot res, ibi locum habet, ubi res exprimuntur stipulation[2e]2: ceterum si non fuerint expressae, una est stipulatio. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Nemo rem suam futuram in eum casum, qu[2o]2 sua fit, utiliter stipulatur. @@&7Idem& libro sexto ad Plautium. Mora rei fideiussori quoque nocet. sed si fideiussor seruum obtulit et reus moram fecit, mortuo Sticho fideiussori succurrendum est. sed si fideiussor hominem occiderit, reus liberatur, fideiussor autem ex stipulatione con-ueniri potest. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Si a colono, cui fundum in quinquennium locaueram, post tres annos ita stipulatus fuero: 'quidquid te dare facere oportet?', non amplius in stipulationem deducitur, quam quod iam dari oportet: in stipulatione[2m]2 enim deducitur, quod iam dari oportet. si autem adiciatur 'oportebitue', etiam futura obligatio deducitur. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Cum stipulati sumus pro usuris legitimis poenam in singulos menses, si sors soluta non sit, etiamsi sortis obligatio in iudicium sit deducta, adhuc tamen poena crescit, quia uerum est solutam pecuniam non esse. @@&7Paulus& libro septimo decimo ad Plautium. Si seruum stipulatus fuero et nulla mora intercedente seruus decesserit: si quidem occidat eum promissor, expeditum est. sin autem neglegat infirmum, an teneri debeat promissor, considerantibus, utrum, quemadmodum in uindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpae huius no-mine tenetur possessor, ita et cum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? quod magis probandum est, quia qui dari promisit, ad dandum, non faciendum tenetur. Sed si sit quidem res in rebus humanis, @1 sed dari non possit, ut fundus religiosus puta uel sacer factus uel seruus manumissus, uel etiam ab hostibus si capiatur, culpa in hunc modum diiudicatur, ut, si quidem ipsius promissoris res uel tempore stipulationis uel postea fuerit et quid eorum acciderit, nihilo minus teneatur, idemque fiat et si per alium, posteaquam ab hoc alienatus sit, id cont[2i-]2gerit. sin autem alienus fuit et ab alio tale quid accidit, non tenetur, quia nihil fecit, nisi ȭۇsi posteaquam moratus est solutionem, aliquid huiusmodi acciderit: quam distinctionem et Iulianus sequitur. item si homo, qui fuit promissoris, ex praecedenti causa ablatus ei fuerit, quod statuliber fuit, perinde habendus sit, ac si alienum promisisset, quia sine facto ipsius desiit eius esse. De illo quaeritur, an et is, qui nesciens se debere occiderit, tenea-tur: quod Iulianus putat in eo, qui, cum nesciret a se petitum codicillis ut restitueret, manumisit. Sequitur uidere de eo, quod ueteres constituerunt, quotiens culpa interuenit debitoris, perpetuari obligationem, quemadmodum intellegendum sit. et quidem si effecerit promissor, quo minus soluere possit, expeditum intellectum habet con-stitutio: si uero moratus sit tantum, haesitatur, an, si postea in mora non fuerit, extin-guatur superior mora. et Celsus adulescens scribit eum, qui moram fecit in soluendo Sticho quem promiserat, posse emendare eam moram postea offerendo: esse enim hanc quaestionem de bono et aequo: in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiae perniciose, inquit, erratur. et sane probabilis haec sententia est, quam quidem et Iulianus sequitur: nam dum quaeritur de damno et par utriusque causa sit, quare non potentior sit qui teneat, quam qui persequitur? Nunc uideamus, in quibus personis haec constitutio locum habeat. quae inspectio duplex est, ut primo quaeramus, quae personae efficiant perpetuam obligationem, deinde quibus eam producant. utique autem principalis debitor perpetuat obligationem: accessiones an perpetuent, dubium est. Pomponio perpetuar[2e]2 pla-cet: quare enim facto suo fideiussor suam obligationem tollat? cuius sententia uera est: itaque perpetuatur obligatio tam ipsorum quam successorum eorum. accessionibus quoque suis, id est fideiussoribus, perpetuant obligationem, quia in totam causam spoponderunt. An filius familias, qui iussu patris promisit, occidendo seruum producat patris obliga-tionem, uidendum est. Pomponius producere putat, scilicet quasi accessionem intellegens eum qui iubeat. Effectus huius constitutionis ille est, ut adhuc homo peti possit: sed et acceptum ei posse ferr[2i]2 creditur et fideiussorem accipi eius obligationis nomine. nouari autem an possit haec obligatio, dubitationis est, quia neque hominem qui non est neque pecuniam quae non debetur stipulari possumus. ego puto nouationem fieri posse, si hoc actum inter partes sit, quod et Iuliano placet. @@&7Idem& libro octauo decimo ad Plautium. Si ita stipuler: 'per te non fieri, quo minus mihi heredique meo uindemiam tollere liceat?', etiam heredi datur actio. @@&7Idem& libro tertio ad Uitellium. Si sic stipulatus fuero: 'per te non fieri, quo minus hominem ex his, quos habes, sumam?' electio mea erit. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Triticum dare oportere stipulatus est aliquis: facti quaestio est, non iuris. igitur si de aliquo tritico cogitauerit, id est certi generis certae quantitatis, id habebitur pro expresso: alioquin si, cum destinare genus et modum uellet, non fecit, nihil stipulatus uidetur, igitur ne unum quidem modium. @@&7Idem& libro quinto digestorum. Qui insulam fieri stipulatur, ita demum ad-quirit obligationem, si apparet, quo in loco fieri insulam uoluerit: si et ibi insulam fieri interest eius. @@&7Idem& libro duodecimo digestorum. Qui seruum mihi ex stipulatu debebat, si in facinore eum deprehenderit, impune eum occidit, nec utilis actio erit in eum con-stituenda. @1 @@&7Celsus& libro uicensimo sexto digestorum. Si ita stipulatus fuero: 'te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?' proinde erit, atque 'te sisti' solummodo stipulatus essem. Possum utiliter a te ita stipulari: 'Titii nomine te soluturum?', neque enim hoc simile est illi 'Titium daturum?': sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, et ideo, si locuples sit Titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque saluam pecuniam habiturus sum? 'si tibi nupsero, decem dari spondes?' causa cognita denegandam actionem puto, nec raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est. item si uir a muliere eo modo non in dotem stipulatus est. @@&7Marcellus& libro uicensimo digestorum. Existimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item uiam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc uerum non est et alienum fundum sub condicione sti-pulatus fuero isque ex lucratiua causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione uiam stipulatus fuerit, statim fundo alienato euanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constiterunt, resolui putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere. Ex hac stipulatione: 'insulam fulciri spondes?' quan[2d]2o nascatur actio, quaeritur. et utique non est exspectandum, ut ruat: nec enim nihil stipulatoris interest fultam potius esse, quam non esse: nec tamen recte agetur, si nondum praeterierit temporis tantum, quo fulcire potuerit redemptor. @@&7Celsus& libro trigensimo octauo digestorum. Quidquid adstringendae obli-gationis est, id nisi palam uerbis exprimitur, omissum intellegendum est: ac fere secun-dum promissorem interpretamur, quia stipulatori liberum fuit uerba late concipere. nec rursum promissor ferendus est, si eius intererit de certis potius uasis forte aut hominibus actum. Si stipulatus hoc modo fuero: 'si intra biennium Capitolium non ascenderis, dari?', non nisi praeterito biennio recte petam: nam etsi ambigua uerba sunt, sic tamen exaudiuntur, si inmutabiliter uerum fuit te Capitolium non ascendisse. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Condicio in praeteritum, non tantum praesens tempus relata statim aut peremit obligationem aut omnino non differt. @@&7Idem& libro quarto de praescriptionibus. Puberes sine curatoribus suis pos-sunt ex stipulatu obligari. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Uenditores emptori cauerant pro eu[2i]2ctione, quanti eius interesset: sed et specialiter adgnituros, si in lite mota sumptus fecisset, emptori stipulanti promiserant. post mortem emptoris unus ex uenditoribus ad iudicium uocauit, pretium sibi deberi dicens, heredes eius: qui sumptus in defensione causae factos, cum probarent pretium solutum fuisse, ex stipulatione petebant. Modestinus respondit, si in eas impensas uenditores promiserunt, quae ob litem de proprietate instituta[2m]2 factae essent, minime ex stipulatu peti posse, quod [2e]2rogatum est, dum alter ex uenditoribus pre-tium, quod iam fuerat exsolutum, petit. @@&7Idem& libro quinto pandectarum. Liber homo in stipulatum deduci non potest, quia nec dari oportere intendi nec aestimatio eius praestari potest, non magis quam si quis dari stipulatus fuerit mortuum hominem aut fundum hostium. @@&7Iauolenus& libro undecimo ex Cassio. Cum seruus pecuniam pro libertate pactus est et ob eam rem reum dedit: quamuis seruus ab alio manumissus est, reus tamen recte obligabitur, quia non quaeritur, a quo manumittatur, sed ut manumittatur. @1 @@&7Idem& libro secundo epistularum. Stipulatus sum Damam aut Erotem seruum dari: cum Damam dares, ego quo minus acciperem, in mora fui: mortuus est Dama: an putes me ex stipulatu actionem habere? respondit: secundum Massurii Sabini opinionem puto te ex stipulatu agere non posse: nam is recte existimabat, si per debitorem mora non esset, quo minus id quod debebat solueret, continuo eum debito liberari. @@&7Idem& libro sexto epistularum. Qui ex pluribus fundis, quibus idem nomen impositum fuerat, unum fundum sine ulla nota demonstrationis stipuletur, incertum stipu-latur, id est eum fundum stipulatur, quem promissor dare uoluerit. tamdiu autem uoluntas promissoris in pendenti est, quamdiu id quod promissum est soluatur. @@&7Idem& libro octauo epistularum. Utrum turpem talem stipulationem putes an non, quaero. pater naturalis filium, quem Titius habebat in adoptionem, heredem in-ȭstituit, si patria potestate liberatus esset: pater eum adoptiuus non alias emancipar[2e]2 uoluit, quam si ei dedisset, a quo stipularetur certam summam, si eum manumisisset: post eman-cipationem adiit heres filius: petit nunc pecuniam pater ex stipulatione supra relata. respondit: non puto turpem esse causam stipulationis, utpote cum aliter filium emancipa-turus non fuerit: nec potest uideri iniusta causa stipulationis, si aliquid adoptiuus pater habere uoluerit, propter quod a filio post emancipationem magis curaretur. @@&7Idem& libro decimo epistularum. A Titio ita stipulatus sum: 'si qua mihi nupserit, decem dotis eius nomine dare spondes?' quaerebatur, an consistat talis stipulatio. respondit: si stipulanti mihi dos ita promissa est: 'quamcumque uxorem duxero, dotis eius nomine decem dare spondes?', nihil in causa est, quare ea pecunia condicione expleta non debeatur: nam cum condicio etiam ex incertae personae facto parere obligationem possit, ueluti 'si quis in Capitolium ascenderit, decem dare spondes?' 'si quis a me decem petierit, tot dare spondes?', cur non idem et in dote promissa respondeatur, ratio reddi non potest. Nulla promissio potest consistere, quae ex uoluntate promittentis statum capit. @@&7Pomponius& libro tertio ad Quintum Mucium. Si ita stipulatus fuero: 'decem aut quindecim dabis?', decem debentur. item si ita: 'post annum aut biennium dabis?', post biennium debentur, quia in stipulationibus id seruatur, ut quod minus esset quodque longius, esse uideretur in obligationem deductum. @@&7Idem& libro quarto ad Quintum Mucium. Si mihi et Titio, in cuius pote-state non sim, stipuler decem, non tota decem, sed sola quinque mihi debentur: pars enim aliena deducitur, ut quod extraneo inutiliter stipulatus sum, non augeat meam partem. Si stipulatus fuero de te: 'uestem tuam, quaecumque muliebris est, dare spondes?', magis ad mentem stipulantis quam ad mentem promittentis id referri deb[2e]2t, ut quid in re sit, aestimari debeat, non quid senserit promissor. itaque si solitus fuerat promissor muliebri quadam ueste uti, nihilo minus debetur. @@&7Idem& libro quinto ad Quintum Mucium. Si stipulatus fuero 'per te non fieri, quo minus mihi illa domo uti liceat', an etiam, si me non prohibeas, uxorem autem meam prohiberes, uel contra uxore mea stipulata me prohibeas, an committatur stipulatio? et latius est haec uerba sic accipi. nam et si stipulatus fuero 'per te non fieri, quo minus mihi uia itinere actu uti liceat', etsi non me, sed alium nomine meo ingredientem prohi-beas, sciendum erit committi stipulationem. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Quintum Mucium. Si quis stipulatus sit Sti-chum aut Pamphilum, utrum ipse uellet: quem elegerit, petet et is erit solus in obliga-tione. an autem mutare uoluntatem possit et ad alterius petitionem transire, quaerentibus @1 respiciendus erit sermo stipulationis, utrumne talis sit, 'quem uoluero' an 'quem uolam': nam si talis fuerit 'quem uoluero', cum semel elegerit, mutare uoluntatem non poterit: si uero tractum habeat sermo illius et sit talis 'quem uolam', donec iudicium dictet, mutandi potestatem habebit. Si quis ita stipulatus fuerit: 'pro centum aureis satis dabis?' et reum dederit in istam summam: Proculus ait semper in satisdationis stipulatione uenire, quod interesset stipulantis, ut alias tota sors inesset, ueluti si idoneus promissor non sit, alias minus, si in aliquid idoneus esset debitor, alias nihil, si tam locuples esset, ut nostra non intersit satis ab eo accipere: nisi quod plerumque idonei non tam patrimonio quam fide quoque aestimarentur. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. Cum stipulatus sim mihi, Procule, si opus arbitratu meo ante kalendas Iunias effectum non sit, poenam, et protuli diem: putasne uere me posse dicere arbitratu meo opus effectum non esse ante kalendas Iunias, cum ipse arbitrio meo aliam diem operi laxiorem dederim? Proculus respondit: non sine causa distinguendum est interesse, utrum per promissorem mora non fuisset, quo minus opus ante kalendas Iunias ita, uti stipulatione comprehensum erat, perficeretur, an, cum iam opus effici non posset ante kalendas Iunias, stipulator diem in kalendis Augustis protulisset. nam si tum diem stipulator protulit, cum iam opus ante kalendas Iunias effici non poterat, puto poenam esse commissam nec ad rem pertinere, quod aliquod tempus ante kalendas Iunias fuit, quo stipulator non desiderauit id ante kalendas Iunias effici, id est qu[2o]2 non est arbitratus ut fieret quod fieri non poterat. aut si hoc falsum est, etiam si stipulator pridie kalendas Iunias mortuus esset, poena commissa non esset, quo-niam mortuus arbitrari non potuisset et aliquod tempus post mortem eius operi perficiendo superfuisset. et propemodum etiam si ante kalendas Iunias futurum esse coepit opus ante eam diem effici non posse, poena commissa est. Cum uenderet aliquis, promisit emptori fideiussores praestari et rem uenditam liberari: quae ut liberetur, nunc desiderat emptor: in mora est is, qui ea stipulatione id futurum promisit: quaero quid iuris sit. Proculus respondit: tanti litem aestimari oportet, quanti actoris interest. @@&7Ulpianus& libro septimo decimo ad Sabinum. Si fundum certo die prae-stari stipuler et per promissorem steterit, quo minus ea die praestetur, consecuturum me, quanti mea intersit moram facti non esse. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Ita stipulatus sum: 'te sisti in certo loco: si non steteris, quinquaginta aureos dari spondes?' si dies in sti-pulatione per errorem omissus fuerit, [2c]2um id ageretur, ut certo die sisteres, inperfecta erit stipulatio, non secus ac si quod pondere numero mensura continetur sine adiectione ponderis numeri mensurae stipulatus essem, uel insulam aedificari non demonstrato loco, uel fundum dari non adiecto nomine. quod si ab initio id agebatur, ut quocumque die sisteres et, si non stetisses, pecuniam dares, quasi quaelibet stipulatio sub condicione con-cepta uires habebit, nec ante committetur, quam fuerit declaratum reum promittendi sisti non posse. Sed et si ita stipulatus fuero: 'si in Capitolium non ascenderis' uel 'Alexandriam non ieris, centum dari spondes?' non statim committetur stipulatio, quamuis Capitolium ascendere uel Alexandriam peruenire potueris, sed cum certum esse coeperit te Capitolium ascendere uel Alexandriam ire non posse. Item si quis ita stipuletur: 'si Pamphilum non dederis, centum dari spondes?' Pegasus respondit non ante committi stipulationem, quam des[2is]2set posse Pamphilus dari. Sabinus autem existimabat ex sententia contrahentium, postquam homo potuit dari, confestim agendum et tamdiu ex stipulatione @1 non posse agi, quamdiu per promissorem non stetit, quo minus hominem daret, idque defendebat exemplo penus legatae. Mucius etenim heredem, si dare potuisset penum nec dedisset, confestim in pecuniam legatam teneri scripsit, idque utilitatis causa receptum est ob defuncti uoluntatem et ipsius rei natura[2m]2. itaque potest Sabini sententia recipi, si stipulatio non a condicione coepit, ueluti 'si Pamphilum non dederis, tantum dare spondes?', sed ita concepta sit stipulatio: 'Pamphilum dari spondes? si non dederis, tan-tum dari spondes?' quod sine dubio uerum erit, cum id actum probatur, ut, si homo datus non fuerit, et homo et pecunia debeatur. sed et si ita cautum sit, ut sola pecunia non soluto homine debeatur, idem defendendum erit, quoniam fuisse uoluntas probatur, ut homo soluatur aut pecunia petatur. @@&7Idem& libro quarto quaestionum. Decem stipulatus a Titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a Maeuio stipularis, sine dubio Maeuius uniuersi pericu-lum potest subire. sed et si decem petieris a Titio, Maeuius non erit solutus, nisi iudi-catum Titius fecerit. &7Paulus& notat: non enim sunt duo rei Maeuius et Titius eiusdem obligationis, sed Maeuius sub condicione debet, si a Titio exigi non poterit: igitur nec Titio conuento Maeuius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et soluente Titio non ȭliberatur Maeuius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec Maeuius pen-dente stipulationis condicione recte potest conueniri: a Maeuio enim ante Titium excussum non recte petetur. @@&7Idem& libro duodecimo quaestionum. Si centum homines, quos ego heresue meus el[2i]2gerem, stipulatus, antequam eligerem, duos heredes rel[2i]2quero, numero diuiditur stipulatio: diuersum erit, si iam electis hominibus successerint. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Liber homo, qui bona fide seruit mihi, quod stipulanti mihi promittit, prope est, ut omnimodo sit utile, quamuis ex re mea promittat: nam quid aliud dici potest, quo minus liber homo teneatur? nec tamen ideo si stipulanti eidem ex eadem causa spondeam, tenebor: quaemadmodum etenim habe-bit eius actionem aduersus me, quod ab alio stipulatus quaereret mihi? hoc itaque latere fructuario seruo uel alieno, qui bona fide seruit, comparabitur. seruus autem fructuario si promittat ex re ipsius uel alienus, qui bona fide seruit, emptori, nulla de peculio da-bitur in dominum actio: nam in his causis domini esse intelleguntur. 'Decem hodie dari spondes?' dixi posse uel eo die pecuniam peti nec uideri praematurius agi non finito sti-pulationis die, quod in aliis temporibus iuris est (nam peti non debet, quod intra tempus comprehensum solui potest): in proposito enim diem non differendae actionis insertum uideri, sed quo praesens ostendatur, esse responsum. 'Decem mihi aut Titio, utrum ego uelim, dare spondes?' ex eo, quod mihi dandum est, certi stipulatio est, ex eo, quod ill[2i]2 soluendum, incerti: finge mea interesse Titio potius quam mihi solui, quoniam poenam promiseram, si Titio solutum non fuisset. @@&7Idem& libro trigensimo sexto quaestionum. Doli clausula, quae stipulatio-nibus subicitur, non pertinet ad eas partes stipulationis, de quibus nominatim cauetur. @@&7Idem& libro trigensimo septimo quaestionum. Si ita stipulatus fuero: 'hanc summam centum aureorum dari spondes?', etsi maxime ita exaudiatur ille sermo: 'si modo centum aureorum est', non facit condicionem haec adiectio, quoniam si centum non sint, stipulatio nulla est: nec placuit instar habere condicionis sermonem, qui non ad futurum, sed ad praesens tempus refertur, etsi contrahentes rei ueritatem ignorant. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Ex ea parte cautionis: 'dolumque @1 malum huic rei promissionique abesse afuturumque esse stipulatus est ille, spopondit ille', incerti agetur. Stipulationis utiliter interponendae gratia mulier ab eo, in cuius matrimo-nium conueniebat, stipulata fuerat ducenta, si concubinae tempore matrimonii consuetu-dinem repetisset. nihil causae esse respondi, cur ex stipulatu, quae ex bonis moribus concepta fuerat, mulier impleta condicione pecuniam adsequi non possit. In insulam de-portato reo promittendi stipulatio ita concepta: 'cum morieris, dari?' non nisi moriente eo committitur. Ex facto rei promittendi doli stipulatio heredem eius tenet, sicut ex ceteris aliis contractibus, ueluti mandati depositi. @@&7Scaeuola& libro uicensimo octauo digestorum. Qui Romae mutuam pecu-niam acceperat sol[2u]2endam in longinqua prouincia per menses tres eamque ibi dari stipulanti spopondisset, post paucos dies Romae testato creditori dixit paratum se esse Romae eam numerare detracta ea summa, quam creditori suo usurarum nomine dederat. quaesitum est, cum in integrum summam, qua stipulatione obligatus est, optulerit, an eo loco, in quo soluenda promissa est, sua die integra peti posset. respondit posse stipu-latorem sua die ibi, ubi soluenda[2m]2 stipulatus est, petere. Callimachus mutuam pecuniam nauticam accepit a Sticho seruo Seii in prouincia Syria ciuitate Beryto usque Brentesium: idque creditum esse in omnes nauigii dies ducentos, sub pignoribus et hypothecis mercibus a Beryto comparatis et Brentesium perferendis et quas Brentesio empturus esset et per nauem Beryto inuecturus: conuenitque inter eos, uti, cum Callimachus Brentesium perue-nisset, inde intra idus Septembres, quae tunc proximae futurae essent, aliis mercibus emptis et in nauem mercis ipse in Syriam per nauigium proficiscatur, aut, si intra diem supra scriptam non reparasset merces nec enauigasset de ea ciuitate, redderet uniuersam continuo pecuniam quasi perfecto nauigio et praestaret sumptus omnes prosequentibus eam pecuniam, ut in urbem Romam eam deportarent: eaque sic recte dari fieri fide ro-ganti Sticho seruo Lucii Titii promisit Callimachus. et cum ante idus supra scriptas se-cundum conuentionem mercibus in nauem impositis cum Erote conseruo Stichi quasi in prouinciam Syriam peruenturus enauigauit: quaesitum est naue submersa, cum secundum cautionem Callimachus merces debito perferendas in naue mansisset eo tempore, quo iam pecuniam Brentesio reddere Romae perferendam deberet, an nihil prosit Erotis consensus, qui cum eo missus erat, cuique nihil amplius de pecunia supra scripta post diem conuen-tionis permissum uel mandatum erat, quam ut eam receptam Romam perferret, et nihilo minus actione ex stipulatu Callimachus de pecunia domino Stichi teneatur. respondit se-cundum ea quae proponerentur teneri. item quaero, si Callimacho post diem supra scriptam nauigant[2i]2 Eros supra scriptus seruus consenserit, an actionem domino suo semel adquisitam adimere potuerit. respondit non potuisse, sed fore exceptioni locum, si seruo arbitrium datum esset eam pecuniam quocumque tempore in quemuis locum reddi. Flauius Hermes hominem Stichum manumissionis causa donauit et ita de eo stipulatus @1 est: 'Si hominem Stichum, de quo agitur, quem hac die tibi donationis causa manumis-sionisque dedi, a te heredeque tuo manumissus uindictaque liberatus non erit, quod dolo malo meo non fiat, poenae nomine quinquaginta dari stipulatus est Flauius Hermes, spo-pondit Claudius'. quaero, an Flauius Hermes Claudium de libertate Stichi conuenire potest. respondit nihil proponi, cur non potest. item quaero, an, si Flauii Hermetis heres a Claudii herede poenam supra scriptam petere uoluerit, Claudii heres libertatem Sticho praestare possit, ut poena liberetur. respondit posse. item quaero, si Flauii Hermetis heres cum Claudii herede ex causa supra scripta nolit agere, an nihilo minus Sticho libertas ex conuentione, quae fuit inter Hermetem et Claudium, ut stipulatione supra scripta osten-ditur, ab herede Claudii praestari debeat. respondit debere. Coheredes cum praedia he-reditaria diuiserant, unum praedium commune reliquerunt sub hoc pacto, ut, si quis eorum partem suam alienare uoluisset, eam uel coheredi suo uel eius successori uenderet centum uiginti quinque: quod si quis aliter fecisset, poenam centum inuicem stipulati sunt: quaero, cum coheres mulier coheredis liberorum tutores saepius testato conuenerit et desiderauerit, ut secundum conuentionem aut em[2a]2nt aut uend[2a]2nt, hique nihil tale fecerint, an, si mulier extero uendiderit, poena ab ea centum exigi possit. respondit secundum ea quae propo-nerentur obstaturam doli mali exceptionem. Agerius filius familias seruo Publii Maeuii stipulanti spopondit se daturum, quidquid patrem suum Publio Maeuio debere constitisset: quaesitum est patre defuncto, antequam constitisset, quid quantumque deberet, an, si ad-uersus heredem eius actum fuisset aliumue successorem et de debito constitisset, Agerius teneatur. respondit, si condicio non exstitisset, stipulationem non commissam. Seia heres unius tutoris, cum herede pupillae transactione pacto solo facta, maiorem partem soluit, residuam cauit: sed ilico negauit heres se transactionem seruare et apud iudicem tutelae egit et uictus prouocauit ad competentem iudicem et ab eo quoque ad principem idem prouocauit et iniusta haec quoque prouocatio eius pronuntiata est. quaesitum est, cum per heredem pupillae mora intercesserit, quo minus pecunia in stipulationem deducta ab herede tutoris solueretur nec umquam petierit, an ei hodie debeantur usurae ab herede tutoris. respondit, si Seia non cessasset ex stipulatione pecuniam offerre, iure usuras non ȭdeberi. Duo fratres hereditatem inter se diuiserunt et cauerunt sibi nihil se contra eam diuisionem facturos et, si cont[2r]2a quis fecisset, poenam alter alteri promisit: pos[2t]2 mortem alterius qui superuixit petit ab heredibus eius hereditatem quasi ex causa fideicommissi sibi a patre relict[2i]2 debitam et aduersus eum pronuntiatum est, quasi de hoc quoque trans-actum fuisset: quaesitum est, an poena commissa esset. respondit poenam secundum ea quae proponuntur commissam. @@&7Papinianus& libro primo definitionum. Si flagitii faciendi uel facti causa concepta sit stipulatio, ab initio non ualet. @@&7Idem& libro secundo definitionum. 'Insulam intra biennium illo loco aedi-ficari spondes?' ante finem biennii stipulatio non committitur, quamuis reus promittendi non aedificauerit et tantum residui temporis sit, quo aedificium extrui non possit: neque enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur. idque et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse. @@&7Paulus& libro secundo quaestionum. Cum stipulamur 'quidquid te dare facere oportet', nihil aliud in stipulationem deducitur quam quod praesenti die debetur: hoc enim solum haec stipulatio demonstrat. @1 @@&7Idem& libro tertio quaestionum. Si ita stipulatus fuero: 'Si Titius consul factus fuerit, tunc ex hac die in annos singulos dena dare spondes?', post triennium condicione existente triginta peti potuerunt. Titius a Maeuio fundum detracto usu fructu stipulatus est et ab eodem eiusdem fundi usum fructum: duae sunt stipulationes et minus est in eo usu fructu, quem per se quis promisit, quam in eo, qui proprietatem comitatur. denique si ille usum fructum dederit eumque stipulator non utendo amiserit, tradendo postea fundum detracto usu fructu liberabitur. non idem contingit ei, qui fundum pleno iure promisit et usum fructum dedit, deinde amisso eo proprietatem sine usu fructu tra-didit: ille liberatus est dando usum fructum, hic nulla parte obligationis exoneratur, nisi pleno iure fundum effecerit stipulatoris. 'Chrysogonus Flauii Candidi seruus actor scripsit, coram subscribente et adsignante domino meo, accepisse eum a Iulio Zosa, rem agente Iulii Quintilliani absentis, mutua denaria mille. quae dari Quintilliano herediue eius, ad quem ea res pertinebit, kalendis Nouembribus, quae proximae sunt futurae, stipulatus est Zosas libertus et rem agens Quintilliani, spopondit Candidus dominus meus. sub die supra scripta si satis eo nomine factum non erit, tunc quo post soluetur, usurarum nomine denarios octo praestari stipulatus est Iulius Zosas, spopondit Flauius Candidus dominus meus.' subscrip[2sit]2 dominus. respondi: per liberam personam, quae neque iur[2i]2 nostro subiecta est neque bona fide nobis seruit, obligationem nullam adquirere possumus. plane si liber homo nostro nomine pecuniam daret uel suam uel nostram, ut nobis solueretur, obligatio nobis pecuniae creditae adquireretur: sed quod libertus patrono dari stipulatus est, inutile est, ut nec ad solutionem proficiat adiectio absentis, cui principaliter obligatio quaerebatur. superest quaeramus, an ex numeratione ipse qui contraxit pecuniam creditam petere possit: nam quotiens pecuniam mutuam dantes eandem stipulamur, non duae obli-gationes nascuntur, sed una uerborum. plane si praecedat numeratio, sequatur stipulatio, non est dicendum recessum a naturali obligatione. sequens stipulatio, in qua sine ad-iectione nominis usuras stipulatus est, non eodem uitio laborat (neque enim maligne acci-piendum est eidem stipulatum usuras, cui et sortem, uideri), ideoque in liberti persona ualet stipulatio usurarum et cogitur eam patrono cedere. plerumque enim in stipulatio-nibus uerba, ex quibus obligatio oritur, inspicienda sunt: raro inesse tempus uel condi-cionem ex eo, quod agi apparebit, intellegendum est: numquam personam, nisi expressa sit. Si ita stipulatus fuero te sisti et, nisi steteris, aliquid dari, quod promittenti impos-sibile est: detracta secunda stipulatione prior manet utilis et perinde erit, ac si te sisti stipulatus essem. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Si pupillus sine tutoris auctoritate Stichum promittat et fideiussorem dedit, seruus autem post moram a pupillo factam decedat, nec fideiussor erit propter pupilli moram obligatus: nulla enim intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. esse autem fideiussorem obligatum ad hoc, ut uiuo homine conueniatur uel ex mora sua postea. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Si duo rei stipulandi ita extitissent, ut alter utiliter, alter inutiliter stipularetur, ei, qui non habet promissorem obligatum, non recte soluitur, quia non alterius nomine ei soluitur, sed suae obligationis, quae nulla est. eadem ratione qui Stichum aut Pamphilum stipulatur, si in unum constiterit obligatio, quia alter stipulatoris erat, etiamsi desierit eius esse, non recte soluitur, quia utraque res ad obligationem ponitur, non ad solutionem. @@&7Scaeuola& libro duodecimo quaestionum. Si quis ita stipulatus fuerit: 'decem aureos das, si nauis uenit et Titius consul factus est?' non alias dabitur, quam si utrumque factum sit. idem in contrarium: 'dare spondes, si nec nauis uenit nec Titius @1 consul factus sit?' exigendum erit, ut neutrum factum sit. huic similis scriptura est: 'si neque nauis uenit neque Titius consul factus est?' at si sic: 'dabis, si nauis uenit aut Titius consul factus sit?' sufficit unum factum. et contra: 'dabis, si nauis non uenit aut Titius consul factus non est?' sufficit unum non factum. @@&7Paulus& libro quinto decimo quaestionum. Quod dicitur patrem filio uti-liter stipulari, quasi sibi ille stipularetur, hoc in his uerum est, quae iuris sunt quaeque adquiri patri possunt: alioquin si factum conferatur in personam filii, inutilis erit stipulatio, ueluti ut tenere ei uel ire agere liceat. contra autem filius etiam ut ire patri liceat sti-pulando adquiret ei: immo et quod in suam personam conferre non potest, hoc patri adquirat. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Iulianus scripsit, si 'neque per te neque per heredem tuum Titium fier[2i]2, quo minus mihi ire liceat' stipuler, non solum Titium teneri, si prohibeat, sed etiam coheredes eius. Qui fundum sibi aut Titio dari stipulatur, quamuis fundus Titio traditus sit, nihilo minus petere fundum potest, ut sibi de euictione promittatur: nam interest eius, quia mandati actione fundum recepturus sit a Titio. sed si donationis causa Titium interposuit, dicetur traditione protinus reum liberari. @@&7Paulus& libro quinto decimo quaestionum. Quidam cum filium alienum susciperet, tradenti promiserat certam pecuniae quantitatem, si eum aliter quam ut filium obseruasset. quaero, si postmodum domo eum propulerit uel moriens nihil ei testamento rel[2i]2querit, an stipulatio committetur, et quid intersit, utrum filius an alumnus uel cognatus agentis fuerit. praeterea quaero, si filium suum quis legitime in adoptionem dederit et ita, ut supra scriptum est, stipulatio intercesserit eumque pater adoptiuus exheredauerit uel emancipauerit, an stipulatio committatur. respondi: stipulatio utilis est in utroque casu: igitur, si contra conuentionem factum sit, committetur stipulatio. sed uideamus pri-mum in eo, qui legitime adoptauit, an possit committi, si eum exheredauerit uel emanci-pauerit: haec enim pater circa filium solet facere: igitur non aliter eum quam ut filium obseruauit. ergo exheredatus de inofficioso agat. quid ergo dicemus, si et meruit exhe-redari? emancipatus plane et hoc remedio carebit. quare sic debuit interponi stipulatio, ut, si eum emancipasset uel exheredasset, certum quid promitteret. quo tamen casu com-missa stipulatione potest quaeri, an exheredato permittendum esset dicere de inofficioso? maxime, si patri naturali heres extitisset, an uicto deneganda est ex stipulatu actio? sed si ei, qui stipulatus est, non debuit denegari uicto filio, nec ipsi deneganda erit debitae ȭpecuniae exsecutio. in eo autem, qui non adoptauit, quem intellectum habeat haec con-ceptio 'si eum aliter quam ut filium obseruasset', non prospicio: an et hic exigimus ex-heredationem uel emancipationem, res in extraneo ineptas? sed si is, qui legitime adoptauit, nihil facit contra uerba stipulationis, cum utitur patrio iure in eo, qui haec non fecit, dicit superuacuo: dici tamen poterit commissam esse stipulationem. Filius familias ita stipulatus est: 'quantam pecuniam Titio credidero, fide tua esse iubes?' et emancipatus credidit: patri non debebit fideiussor, quia nec reus ei tenetur. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Si sic stipulatus sim: 'neque @1 per te neque per heredem tuum uim fieri spondes?' et egi, quod mihi uim feceris, recte remanere factum heredis in stipulatione. nam et ex ipsius posteriore ui potest committi stipulatio: non enim ad unam uim pertinet. nam sicut et ipsius et heredis caput, ita ipsius uis uel saepius facta complectitur, ut condemnetur quanti interest. aut si sic uolu-mus factam esse stipulationem: 'neque per te neque per heredem tuum fieri?', ut ad unam uim primam teneat: si uim fecerit, amplius ex heredis committi non poterit: ergo si actum sit quasi ex ipsius ui, tota consumpta sit: quod non est uerum. @@&7Paulus& libro quinto decimo responsorum. Titia, quae ex alio filium ha-bebat, in matrimonium coit Gaio Seio habenti filiam: et tempore matrimonii consenserunt, ut filia Gaii Seii filio Titiae desponderetur, et interpositum est instrumentum et adiecta poena, si quis eorum nuptiis impedimento fuisset: postea Gaius Seius constante matri-monio diem suum obiit et filia eius noluit nubere: quaero, an Gaii Seii heredes teneantur ex stipulatione. respondit ex stipulatione, quae proponeretur, cum non secundum bonos mores interposita sit, agenti exceptionem doli mali obstaturam, quia inhonestum uisum est uinculo poenae matrimoni[2a]2 obstringi siue futura siue iam contracta. Idem respondit: plerumque ea, quae praefationibus conuenisse concipiuntur, etiam in stipulationibus repe-tita creduntur, sic tamen, ut non ex ea repetitione inutilis effici[2a]2tur stipulatio. Idem respondit, cum Septicius litteris suis praestaturum se cauerit pecuniam et usuras eius se-misses, quae apud Sempronium depositae sint: si inter praesentes actum est, intellegen-dum etiam a parte Lucii Titii praecessisse uerba stipulationis. Idem respondit, quotiens pluribus specialiter pactis stipulatio una omnibus subicitur, quamuis una interrogatio et responsum unum subiciatur, tamen proinde haberi, ac si singulae species in stipulationem deductae fuissent. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Si ita quis promiserit: 'decem tibi dabo, qua die petieris, et eorum usuras in dies triginta', quaero, usurae utrum ex die stipulationis an ex die, qua petita sors fuerit, debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur ex die stipulationis deberi, nisi aliud actum manifeste probaretur. Item quaesitum est, quando pecuniam reddere debebo 'cum primum petierit'. respondit uerba quae proponerentur ex die, quo stipulatio facta esset, initium capere. Seia cauit Lucio Titio, quod mandante eo hortos emisset, cum pretium omne cum usuris ab eo recepisset, se in eum proprietatem hortorum translaturam: deinde in continenti inter utrumque con-uenit, ut intra kalendas Apriles primas uniuersam summam mandator numeraret et hortos acciperet. quaeritur, cum ante kalendas Apriles non omne pretium cum usuris a Lucio Titio Seiae solutum sit, interposito tamen modico tempore reliquum pretium cum usuris Seiae Titius soluere paratus fuerit neque Seia accipere uoluit et usque in hodiernum per Titium non stet, quo minus reliquum solueret, an nihilo minus Lucius Titius, [2si]2 Seiae uniuersam pecuniam soluere paratus sit, ex stipulatu agere possit. respondit posse, si non multo post optulisset nec mulieris quicquam propter eam moram interesset: quod omne ad iudicis cognitionem remittendum est. Ea lege donatum sibi esse a Seia seruum et tra-ditum, ut ne ad fratrem eius aut filium aut uxorem aut socrum perueniret, Scripsit et haec ita stipulante Seia spopondit Titius, qui post biennium heredes rel[2i]2quit Seiam et fratrem, cui ne seruiret, expressum erat: quaeritur an Seia cum fratre et coherede ex sti-pulatu agere possit. respondit posse in id, quod eius interest. Filia, quae de inofficioso agere instituit et transegit postea cum heredibus stipulatione interposita et subiecta doli clausula, apud praefectum de falso testamento egit nec probauit: quaero, an ex doli clau- @1 sula possit conueniri. respondi nihil ad eam stipulationem id, quod postea actum propo-neretur, pertinere. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Si sub una significatione diuersis no-minibus ea res, quae in stipulatum deducitur, appellatur, non infirmat obligationem, si alter altero uerbo utatur. Si, qui uiam ad fundum suum dari stipulatus fuerit, postea fundum partemue eius ante constitutam seruitutem alienauerit, euanescit stipulatio. @@&7Uenuleius& libro primo stipulationum. Continuus actus stipulantis et pro-mittentis esse debet (ut tamen aliquod momentum naturae interuenire possit) et comminus responderi stipulanti oportet: ceterum si post interrogationem aliud acceperit, nihil prod-erit, quamuis eadem die spopondisset. Si hominem stipulatus sim et ego de alio sensero, tu de alio, nihil acti erit: nam stipulatio ex utriusque consensu perficitur. Cum ita sti-pulatus sum 'Ephesi dari?' inest tempus: quod autem accipi debeat, quaeritur. et magis est, ut totam eam rem ad iudicem, id est ad uirum bonum remittamus, qui aestimet, quanto tempore diligens pater familias conficere possit, quod facturum se promiserit, ut qui Ephesi daturum se spoponderit, neque duplomate diebus ac noctibus et omni tem-pestate contempta iter continuar[2e]2 cogatur neque tam delicate progredi debeat, ut repre-hensione dignus appareat, sed habita ratione temporis aetatis sexus ualetudinis, cum id agat, ut mature perueniat, id est eodem tempore, quo plerique eiusdem condicionis homines solent peruenire. eoque transacto, quamuis Romae remanserit nec possit Ephesi pecuniam dare, nihilo minus ei recte condicetur, uel quia per ipsum steterit, quo minus Ephesi daret, uel quoniam per alium Ephesi possit dari uel quia ubique potest soluere: nam et quod in diem debetur, ante solui potest, licet peti non potest. quod si duplomate usus aut felici nauigatione maturius quam quisque peruenerit Ephesum, confestim obligatus est, quia in eo, quod tempore atque facto finitum est, nullus est coniecturae locus. Item qui insulam fieri spopondit, non utique conquisitis undique fabris et plurimis operis adhibitis festinare debet nec rursus utroque aut altero contentus esse, sed modus adhibendus est secundum rationem diligentis aedificatoris et temporum locorumque. item si non inchoetur opus, id tantum aestimetur, quod in illo interuallo effici potuit. transactoque tempore, quo insulam consummare oportuerit, si postea aedificetur, liberetur reus, sicut liberatur, qui se datu-rum spopondit, si quandoque tradit. Illud inspiciendum est, an qui centum dari promisit confestim teneatur an uero cesset obligatio, donec pecuniam conferre possit. quid ergo, si neque domi habet neque inueniat creditorem? sed haec recedunt ab impedimento na-turali et respiciunt ad facultatem dandi. est autem facultas personae commodum incom-modumque, non rerum quae promittuntur. et alioquin si quis Stichum dari spoponderit, quaeremus, ubi sit Stichus: aut si non multum referre uideatur 'Ephesi daturum se', an, quod Ephesi sit, cum ipse Romae sit, dare spondeat: nam hoc quoque ad facultatem dandi pertinet, quia in pecunia et in Sticho illud commune est, quod promissor in prae-sentia dare non potest. et generaliter causa difficultatis ad incommodum promissoris, non ad impedimentum stipulatoris pertinet, ne incipiat dici eum quoque dare non posse, qui alienum seruum, quem dominus non uendat, dare promiserit. Si ab eo stipulatus sim, qui efficere non possit, cum alio possibile sit, iure factam obligationem Sabinus scribit. ȭCum quis sub hac condicione stipulatus sit, si rem sacram aut religiosam Titius uendi-derit uel forum aut basilicam et huiusmodi res, quae publicis usibus in perpetuum relictae @1 sint: ubi omnino condicio iure impleri non potest uel id facere ei non liceat, nullius mo-menti fore stipulationem, proinde ac si ea condicio, quae natura impossibilis est, inserta esset. nec ad rem pertinet, quod ius mutari potest et id, quod nunc impossibile est, postea possibile fieri: non enim secundum futuri temporis ius, sed secundum praesentis aestimari debet stipulatio. Si ut aliquid fiat stipulemur, et usitatius et elegantius esse Labeo ait sic subici poenam: 'si ita factum non erit': at cum quid ne fiat stipulemur, tunc hoc modo: 'si aduersus ea factum erit': et cum alia fieri, alia non fieri coniuncte stipulemur, sic comprehendendum: 'si non feceris, si quid aduersus ea feceris'. Praeterea sciendum est, quod dari stipulemur, non posse nos uni ex heredibus adquiri, sed necesse esse omnibus adquiri: at cum quid fieri stipulemur, etiam unius personam recte com-prehendi. @@&7Idem& libro quarto stipulationum. Eum, qui certarum nundinarum diebus dari stipuletur, primo die petere posse Sabinus ait: Proculus autem et ceteri diuersae scho-lae auctores, quamdiu uel exiguum tempus ex nundinarum spatio superesset, peti posse existimant. sed ego cum Proculo sentio. Cum pure stipulatus sum illud aut illud dari, licebit tibi, quotiens uoles, mutare uoluntatem in eo quod praestaturus sis, quia diuersa causa est uoluntatis expressae et eius quae inest. @@&7Idem& libro sexto stipulationum. Cum ex causa duplae stipulationis aliquid intendimus, uenditoris heredes in solidum omnes conueniendi sunt omnesque debent sub-sistere, et quolibet eorum defugiente ceteris subsistere nihil prodest, quia in solidum de-fendenda est uenditio, cuius indiuisa natura est. sed cum uno defugiente omnes defugisse uideantur ideoque omnes teneantur, unicuique pro parte hereditaria praestatio incumbit. @@&7Paulus& libro tertio ad Neratium. Pluribus rebus praepositis, ita stipulatio facta est: 'ea omnia, quae supra scripta sunt, dari?' propius est, ut tot stipulationes, quot res sint. De hac stipulatione: 'annua bima trima die id argentum quaque die dari?' apud ueteres uarium fuit. &7Paulus&: sed uerius et hic tres esse trium summarum stipula-tiones. Etsi placeat extingui obligationem, si in eum casum inciderit, a quo incipere non potest, non tamen hoc in omnibus uerum est. ecce stipulari uiam iter actum ad fundum communem socius non potest, et tamen si is, qui stipulatus fuerat, duos heredes rel[2i]2querit, non extinguitur stipulatio. et per partem dominorum seruitus adquiri non potest, adqui-sita tamen conseruatur et per partem domini: hoc euenit, si pars praedii seruientis uel cui seruitur alterius domini esse coeperit. @@&7Gaius& libro secundo de uerborum obligationibus. Si seruus aut filius fami-lias ita stipulatus sit: 'illam rem aut illam, utram ego uelim?', non pater dominusue, sed filius seruusue destinare de alterutra debet. Extranei quoque persona si comprehensa fuerit, ueluti hoc modo: 'utram earum Titius elegerit', non aliter stipulator alterutrius pe-tendae facultatem habet, quam si Titius elegerit. Pupillus licet ex quo fari coeperit, recte stipulari potest, tamen, si in parentis potestate est, ne auctore quidem patre obligatur: pubes uero, qui in potestate est, proinde ac si pater familias obligari solet. quod autem in pupillo dicimus, idem et in filia familias impubere dicendum est. Si ita fuero stipulatus 'mihi aut Titio?' et tu mihi daturum te spondeas, secundum omnium opinionem ad inter-rogatum te respondere, quia constat mihi soli adquiri obligationem, Titio autem dumtaxat recte soluitur. Si inter eos, qui Romae sunt, talis fiat stipulatio: 'hodie Carthagine dare spondes?', quidam putant non semper uideri impossibilem causam stipulationi contineri, @1 quia possit contingere, ut tam stipulator quam promissor ante aliquod tempus suo quisque dispensatori notum fecerit in eum diem futuram stipulationem ac demandasset promissor quidem suo dispensatori, ut daret, stipulator autem suo, ut acciperet: quod si ita factum fuerit, poterit ualere stipulatio. Cum 'mihi aut Titio' stipulor, dicitur aliam quidem rem in personam meam, aliam in Titii designari non posse, ueluti 'mihi decem aut Titio ho-minem': si uero Titio ea res soluta sit, quae in eius persona designata fuerit, licet ipso iure non liberetur promissor, per exceptionem tamen defendi possit. Tempora uero di-uersa designari posse, ueluti 'mihi kalendis Ianuariis aut Titio kalendis Februariis?' immo etiam c[2i]2teriorem diem in Titii personam conferri posse, ueluti 'mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis?' quo casu talem esse stipulationem intellegemus: 'si Titio kalendis Ianuariis non dederis, mihi kalendis Februariis dare spondes?' Sed rursus mihi quidem pure aut Titio sub condicione stipulari possum. contra uero si mihi sub condicione aut Titio pure, inutilis erit tota stipulatio, nisi in meam personam condicio extiterit, scilicet quia, nisi quod ad me uim acceperit obligatio, adiectio nihil potest ualere. hoc tamen ita demum tractari potest, si euidenter apparet pure Titii persona adiecta: alioquin cum ita stipulor: 'si nauis ex Africa uenerit, mihi aut Titio dari spondes?' Titii quoque persona sub eadem condicione adici uidetur. Ex hoc apparet, si diuersa condicio in meam per-sonam, diuersa in Titii posita sit nec in meam personam extiterit condicio, totam stipu-lationem nullius momenti futuram: exstante uero mea condicione, si quidem Titii quoque condicio extiterit, poterit uel Titio solui: si uero in illius persona defecerit, quasi non adiectus habebitur. Ex his omnibus apparet, licet alterius persona non recte adiciatur, non ideo minus in nostra persona utiliter procedere stipulationem. @@@@{1DE DUOBUS REIS CONSTITUENDIS}1 @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Qui stipulatur, reus stipulandi dicitur: qui promittit, reus promittendi habetur. @@&7Iauolenus& libro tertio ex Plautio. Cum duo eandem pecuniam aut promi-serint aut stipulati sunt, ipso iure et singuli in solidum debentur et singuli debent: ideoque petitione acceptilatione unius tota soluitur obligatio. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. In duobus reis pro-mittendi frustra timetur nouatio: nam licet ante prior responderit posterior etsi ex inter-uallo accipiatur, consequens est dicere pristinam obligationem durare et sequentem acce-dere: et parui refert, simul spondeant an separatim promittant, cum hoc actum inter eos sit, ut duo rei constituantur: neque olla nouatio fiet. Ubi duo rei facti sunt, potest uel ab uno eorum solidum peti: hoc est enim duorum reorum, ut unusquisque eorum in soli-dum sit obligatus possitque ab alterutro peti. et partes autem a singulis peti posse ne-quaquam dubium est, quemadmodum et a reo et fideiussore petere possumus. utique enim cum una sit obligatio, una et summa est, ut, siue unus soluat, omnes liber[2e]2ntur, siue soluatur, ab altero liberatio contingat. @@&7Pomponius& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Duo rei promittendi siue ita interrogati 'spondetis?' respondeant 'spondeo' aut 'spondemus', siue ita interrogati 'spondes?' respondissent 'spondemus', recte obligantur. @1 @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Nemo est qui nesciat alienas operas promitti posse et fideiussorem adhiberi in ea obligatione. et ideo nihil prohibet duos reos stipulandi constitui uel promittendi, sicuti si ab eodem fabro duo rei stipulandi easdem operas stipulentur: et ex contrario duo fabri eiusdem peritiae easdem operas pro-mittere intelleguntur et duo rei promittendi fieri. @@&7Idem& libro quinquagensimo secundo digestorum. Duos reos promittendi facturus si utrumque interrogauero, sed alter dumtaxat responderit, uerius puto eum qui responderit obligari: neque enim sub condicione interrogatio in utriusque persona fit, ut ita demum obligetur, si alter quoque responderit. Duobus autem reis constitutis quin libe-ȭrum sit stipulatori uel ab utroque uel ab altero dumtaxat fideiussorem accipere, non du-bito. Sed si a duobus reis stipulandi interrogatus respondisset uni se spondere, ei soli tenetur. Duo rei sine dubio ita constitui possunt, ut et temporis ratio habeatur, intra quod uterque respondeat: modicum tamen interuallum temporis, item modicus actus, qui modo contrarius obligationi non sit, nihil impedit, quo minus duo rei sunt. fideiussor quoque interrogatus inter duorum reorum responsa si responderit, potest uideri non impe-dire obligationem reorum, quia nec longum spatium interponitur nec si actus, qui contra-rius sit obligationi. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Ex duobus reis promit-tendi alius in diem uel sub condicione obligari potest: nec enim impedimento erit dies aut condicio, quo minus ab eo, qui pure obligatus est, petatur. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. His uerbis: 'eaque praestari stipulanti tibi spopondimus' interesse, quid inter contrahentes actum sit: nam si duo rei facti sint, eum qui absens fuit non teneri, praesentem autem in solidum esse obligatum, aut si minus, in partem fore obstrictum. @@&7Papinianus& libro uicensimo septimo quaestionum. Eandem rem apud duos pariter deposui utriusque fidem in solidum secutus, uel eandem rem duobus similiter com-modaui: fiunt duo rei promittendi, quia non tantum uerbis stipulationis, sed et ceteris contractibus, ueluti emptione uenditione, locatione conductione, deposito, commodato testamento, ut puta si pluribus heredibus institutis testator dixit: 'Titius et Maeuius Sem-pronio decem dato'. Sed si quis in deponendo penes duos paciscatur, ut ab altero culpa quoque praestaretur, uerius est non esse duos reos, a quibus inpar suscepta est obligatio. non idem probandum est, cum duo quoque culpam promisissent, si alteri postea pacto culpa remissa sit, quia posterior conuentio, quae in alterius persona intercessit, statum et naturam obligationis, quae duos initio reos fecit, mutare non potest. quare si socii sint et communis culpa intercessit, etiam alteri pactum cum altero factum proderit. Cum duos reos promittendi facerem ex diuersis locis, Capuae pecuniam dari stipulatus sim, ex per-sona cuiusque ratio proprii temporis habebitur: nam etsi maxime parem causam sus[2cip]2iunt, nihilo minus in cuiusque persona propria singulorum consistit obligatio. @1 @@&7Idem& libro trigensimo septimo quaestionum. Si duo rei promittendi socii non sint, non proderit alteri, quod stipulator alteri reo pecuniam debet. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Reos promittendi uice mutua fideiussores non inutiliter accipi conuenit. reus itaque stipulandi actionem suam diuidere si uelit (neque enim diuidere cogendus est), poterit eundem ut principalem reum, item qui fide-iussor pro altero exstitit, in partes conuenire, non secus ac si duos promittendi reos diuisis actionibus conueniret. Cum tabulis esset comprehensum 'illum et illum centum aureos stipulatos' neque adiectum 'ita ut duo rei stipulandi essent', uirilem partem singuli stipul[2a]2ti uidebantur. Et e contrario cum ita cautum inueniretur: 'tot aureos recte dari stipulatus est Iulius Carpus, spopondimus ego Antoninus Achilleus et Cornelius Dius', partes uiriles deberi, quia non fuerat adiectum singulos in solidum spopondisse, ita ut duo rei promittendi fierent. @@&7Uenuleius& libro secundo stipulationum. Si ex duobus, qui promissuri sint, hodie alter, alter postera die responderit, Pro[2c]2u[2l]2us non esse duos reos ac ne obligatum quidem intellegi eum, qui postera die responderat, cum actor ad alia negotia discesserit uel promissor, licet peractis illis rebus responderit. Si a Titio et pupillo sine tutoris aucto-ritate stipulatus fuero eadem decem, uel a seruo, et quasi duos reos promittendi constitui, obligatum Titium solum Iulianus scribit, quamquam, si seruus spoponderit, in actione de peculio eadem obseruari debent, ac si liber fuisset. @@&7Idem& libro tertio stipulationum. Si reus promittendi altero reo heres exti-terit, duas obligationes eum sustinere dicendum est. nam ubi quidem altera differentia obligationum esse possit, ut in fideiussore et reo principali, constitit alteram ab altera perimi: cum uero eiusdem duae potestatis sint, non potest repperiri qua altera potius quam alteram consummari. ideoque et si reus stipulandi heres exstiterit, duas species obligationis eum sustinere. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Et stipulationum praetoriarum duo rei fieri possunt. @@&7Gaius& libro secundo de uerborum obligationibus. Si id, quod ego et Titius stipulamur, in singulis personis proprium intellegatur, non poterimus duo rei stipulandi constitui, ueluti cum usum fructum aut dotis nomine dari stipulemur: idque et Iulianus scribit. idem ait, et si Titius et Seius decem aut Stichum, qui Titii sit, stipulati fuerint, non uideri eos duos reos stipulandi, cum Titio decem tantum, Seio Stichus aut decem debeantur: quae sententia eo pertinet, ut, quamuis uel huic uel illi decem soluerit uel Seio Stichum, nihilo minus alteri obligatus manet. sed dicendum est, ut, si decem alteri soluerit, ab altero liberetur. @@&7Idem& libro tertio de uerborum obligationibus. Ex duobus reis stipulandi si semel unus egerit, alteri promissor offerendo pecuniam nihil agit. @@&7Paulus& libro octauo ad Plautium. Siue a certis personis heredum nomi-natim legatum esset, siue ab omnibus excepto aliquo, Atilicinus Sabinus Cassius pro here-ditariis partibus totum eos legatum debituros aiunt, quia hereditas eos obligat. idem est, cum omnes heredes nominantur. @1 @@&7Pomponius& libro quinto ex Plautio. Ex duobus reis eiusdem Stichi promit-tendi factis alterius factum alteri quoque nocet. @@&7Idem& libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. Cum duo eandem pe-cuniam debent, si unus capitis deminutione exemptus est obligatione, alter non liberatur. multum enim interest, utrum res ipsa soluatur an persona liberetur. cum persona liberatur manente obligatione, alter durat obligatus: et ideo si aqua et igni interdictum est, ali-cuius fideiussor postea ab eo datus tenetur. @@@@{1DE STIPULATIONE SERUORUM}1 @@&7Iulianus& libro quinquagensimo secundo digestorum. Cum seruus stipuletur, nihil interest, sibi an domino an uero sine alterutra eorum adiectione dari stipuletur. Si seruus tuus, qui mihi bona fide seruiebat, peculium habuerit, quod ad te pertineat, et ego ex eo pecuniam Titio credidero, nummi tui manebunt, stipulando autem mihi seruus ean-dem pecuniam nihil aget: uindicando ergo eam pecuniam tu consequi poteris. Si seruus communis meus et tuus ex peculio, quod ad te solum pertinebat, mutuam pecuniam dederit, obligationem tibi adquiret et, si eandem mihi nominatim stipulatus fuerit, debitorem a te non liberabit, sed uterque nostrum habebit actionem, ego ex stipulatu, tu quod pecunia tua numerata sit: debitor tamen me doli mali exceptione summouere poterit. Quod seruus meus meo seruo dari stipulatur, id perinde haberi debet, ac si mihi stipuletur: item quod tuo seruo stipulatur, perinde ac si tibi stipulatus esset, ut altera stipulatio obligationem pariat, altera nullius momenti sit. Communis seruus duorum seruorum personam sustinet. idcirco si proprius meus seruus communi meo et tuo seruo stipulatus fuerit, idem iuris erit in hac una conceptione uerborum, quod futurum esset, si separatim duae stipulationes con-ceptae fuissent, altera in personam mei serui, altera in personam tui serui: neque existi-mare debemus partem dimidiam tantum mihi adquiri, partem nullius esse momenti, quia persona serui communis eius condicionis est, ut in eo, quod alter ex dominis potest ad-quirere, alter non potest, perinde habeatur, ac si eius solius esset, cui adquirendi facul-tatem habeat. Si fructuarius seruus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actio-nem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere ȭposse, et, si promissor fructuario soluisset, liberatur. Cum seruus communis Titii et Maeuii stipulatur in hunc modum: 'decem kalendis Titio dare spondes? si decem kalendis Titio non dederis, tunc Maeuio uiginti dare spondes?' duae stipulationes esse uidentur, sed si kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in se-cunda obligatione Maeuio commissa Titius exceptione doli summouebitur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad Sabinum. Seruus communis ipse sibi stipulari non potest, quamuis constaret eum se stipulari domino posse: non enim se domino adquirit, sed de se obligationem. @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Si seruus rei publicae uel municipii uel co-loniae stipuletur, puto ualere stipulationem. @1 @@&7Idem& libro uicensimo primo ad Sabinum. Si seruus communis sibi et uni ex dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, ueluti Titio et Maeuio, et Titio: et probabile est, ut Titio dodrans, Maeuio quadrans debeatur. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Seruus communis sic omnium est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indiuisis, ut intellectu magis partes habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur uel quaqua alia ratione adquirit, omnibus adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. licet autem ei et nominatim alicui ex do-minis stipulari uel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. sed si non nominatim do-mino stipuletur, sed iussu unius dominorum, hoc iure utimur, ut soli ei adquirat, cuius iussu stipulatus est. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Ofilius recte dicebat et per traditionem accipiendo uel deponendo commodandoque posse soli ei adquiri, qui iussit: quae sententia et Cassii et Sabini dicitur. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Proinde et si quattuor forte dominos habuerit et duorum iussu stipulatus sit, his solis adquiret qui iusserunt, magisque est, ut non aequaliter, sed pro portione dominica totum eis adquiratur. idem puto et si nominatim eis stipulatus esse proponatur: nam et si omnium iussu stipulatus sit uel omnibus nominatim, non dubitaremus omnibus pro dominicis eum portionibus, non pro uirilibus adquirere. Si seruus communis ab uno ex sociis stipulatus sit, si qui-dem nominatim alteri socio, ei soli debetur: sin autem sine ulla adiectione pure stipu-latus sit, reliquas partes i[2s]2 seruus ceteris sociis praeter eam partem, ex qua promissor dominus esset, adquiret. sed si iussu unius socii stipulatus est, idem iuris est, quod esset, si eidem illi socio nominatim dari stipulatus esset. interdum etiamsi neque iussu neque nominatim alteri ex dominis stipularetur, ei tamen soli adquirere eum Iuliano pla-cuit: ut puta si quid forte stipuletur, quod utrique adquiri non potest. ueluti seruitutem ad fundum Cornelianum stipulatus est, qui fundus Sempronii erat alterius ex dominis: ei soli adquirit. @@&7Gaius& libro singulari de casibus. Item si alter ex dominis uxorem ducturus sit et huic seruo dos promittatur. @@&7Ulpianus& libro quadragesimo octauo ad Sabinum. Item si seruus duorum Titii et Maeuii hominem, qui Titii erat, stipulatus fuerit, ei soli adquirit, cuius non fuit. sed si stipulatus sit Stichum sibi et 'Maeuio et Titio dari spondes?', totum eum Maeuio adquirit: quod enim alteri ex dominis adquirere non potest, id ad eum, qui ad obligatio-nem admittitur, pertinet. Si, cum duos dominos seruus haberet, stipulatus fuerit illi aut illi dominis suis, quaesitum est, an consistat stipulatio. Cassius inutilem esse stipulationem scripsit et Iulianus Cassii sententiam probat eoque iure utimur. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo secundo digestorum. Sed et si ita stipuletur: 'Titio decem aut Maeuio fundum dare spondes?', quia incertum est, utri eorum adquisierit actionem, idcirco inutilis stipulatio existimanda est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Sed si sibi aut Primo aut Secundo dominis suis stipulatus sit, et hic tantundem erit probandum, quod Iulianus, inutilem esse stipulationem. sed utrum adiectio inutilis est aut tota stipulatio utilis non est? puto adiectionem solam esse inutilem: eo enim quod ait 'mihi' omnibus adquisiit ex stipulatu actionem. an ergo in ceterorum persona solutio locum habeat exemplo extraneae personae? et puto uel solui eis posse, quemadmodum cum ego mihi aut Titio stipuler. @1 cur ergo cum Primo aut Secundo dominis stipulatio non constitit nec solutio est? illa ratio est, quia non inuenimus, in cuius persona stipulatio constitit, in cuius solutio. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Nam cum uterque obligationis capax sit, non in-uenimus, quis adiectus sit, quia non est, qui petere possit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Cum enim stipulatur domino aut extraneo seruus, utrumque consist[2e]2t et in domini persona stipulatio et in ex-tranei solutio: at hic $TO\ I)S3A/ZON& corrumpit stipulationem et solutionem. @@&7Iulianus& libro tertio ad Urseium Ferocem. Seruus meus cum apud furem esset, furi dari stipulatus est: negat furi deberi Sabinus, quia eo tempore, quo stipulatus est, ei non seruiret: sed nec ego ex ea stipulatione agere potero. sed si detracta furis persona stipulatus est, mihi quidem adquiritur actio, sed furi nec mandati nec alia actio aduersus me dari debet. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Siue mihi siue sibi siue conseruo suo siue inpersonaliter dari seruus meus stipuletur, mihi adquiret. @@&7Paulus& libro quarto regularum. Seruus hereditarius futuro heredi nomina-tim dari stipulatus nihil agit, quia stipulationis tempore heres dominus eius non fuit. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Si communis seruus meus et tuus uiam uel iter uel actum stipuletur sine adiectione nominis nostri, cum ego solus fundum uici-num habeam, soli mihi eam adquirit: quod et si tu fundum habeas, mihi quoque in soli-dum seruitus adquiritur. @@&7Papinianus& libro uicensimo septimo quaestionum. Si seruus communis Maeuii et castrensis peculii defuncto filio familias milite, antequam adeat institutus hereditatem, stipuletur, socio, qui solus interim dominus inuenitur, tota stipulatio quaeretur, quoniam partem non facit hereditas eius quae nondum est. non enim, si quis heredem existere filio familias dixerit, statim et hereditatem eius iam esse consequens erit, cum beneficium principalium constitutionum in eo locum habet, ut filius familias de peculio testari possit: quod priuilegium cessat, priusquam testamentum aditione fuerit confirmatum. Si seruus Titii et Maeuii partem, quae Maeuii est, sibi dari stipuletur, nulla stipulatio est, cum, si Titio dari stipulatus fuisset, Titio adquireretur. quod si simpliciter concepta est stipulatio, ueluti: 'partem [2e]2am, quae Maeuii est, dare spondes?' non adiecto 'mihi', prope est, ut, quia sine uitio concepta est stipulatio, sequatur eius personam, cuius potest. Seruus capto do-mino ab hostibus domino dari stipulatus est. quamuis quae simpliciter stipulatur uel ab alio accepit, etiam ad heredem captiui pertinent aliudque sit iuris in persona filii, quia nec tunc fuit in potestate, cum stipularetur, nec postea deprehenditur (ut seruus) in hereditat[2e]2, tamen in proposito potest quaeri, num ex hac stipulatione nih[2i]2l adquisitum heredi uidetur, quomodo si seruus hereditarius defuncto aut etiam heredi futuro stipulatus fuisset. sed in hac specie seruus filio exaequabitur: nam et si filius captiui patri suo stipulatus fuerit dari, res i[2n]2 pendenti erit et si pater apud hostes decesserit, nullius momenti uidebitur fuisse stipulatio, quoniam alii, non sibi stipulatus est. Cum seruus fructuarius operas suas locasset et eo nomine pecuniam in annos singulos dari stipulatus esset, finito fructu domino residui temporis adquiri stipulationem Iulianus scriptum rel[2i]2quit. quae sententia mihi uidetur firmissima ratione subnixa: nam si in annos forte quinque locatio facta sit, quoniam incertum est, fructus in quem diem duraturus sit, singulorum annorum initio cuius-ȭque anni pecunia fructuario quaereretur: secundum quae non transit ad alterum stipulatio, sed unicuique tantum adquiritur, quantum ratio iuris permittit. nam et cum idem seruus @1 ita stipuletur: 'quantam pecuniam tibi intra illum diem dedero, tantam dari spondes?' i[2n]2 pendenti est, quis ex stipulatu sit habiturus actionem: si enim ex re fructuarii uel operis suis pecuniam dedero, fructuario, si uero aliunde, domino stipulatio quaeretur. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Si alienus seruus duobus bonae fidei seruiens ex unius eorum re adquirat, ratio facit, ut ei ex cuius re adquisiit id totum ei adquirat, siue ei soli siue quasi duobus seruiat: nam et in ueris dominis quotiens utrique adquiritur, totiens partes adquiri: ceterum si alii non adquiratur, alium solidum habiturum. igitur eadem ratio erit et in proposito, ut hic seruus alienus, qui mihi et tibi bona fide seruit, mihi solidum ex re mea adquirat, quia tibi non potest adquiri, quia non sit ex re tua. @@&7Paulus& libro quinto decimo quaestionum. Liber homo bona fide mihi seruit: stipulatur ex re mea uel ex operis suis Stichum, qui ipsius est: magis est, ut mihi ad-quirat, quia et si seruus esset meus, adquireret mihi: nec enim illud dici debet, quasi ille quoque in peculio eius esset. sed si ex re mea Stichum, qui meus est, stipulatur, sibi adquiret. Apud Labeonem ita scriptum est: filium et filiam in sua potestate pater in-testatus rel[2i]2quit: filia eo animo fuit semper, ut existimaret nihil ad se ex hereditate patris pertinere: deinde frater eius filiam procreauit et eam infantem rel[2i]2quit: tutores seruo auito eius imperauerunt, ut ab eo, cui res aui hereditatis uendiderunt, stipularetur, quanta pe-cunia ad eum peruenisset: ex ea stipulatio[2ne]2 quid pupillae adquisitum sit, peto rescribas. Paulus: est quidem uerum bona fide possessum seruum ex re eius cui seruit stipulantem possessori adquirere: sed si res, quae ex hereditate aui communes fuerunt, in uenditionem hereditatis uenerunt, non uidetur ex re pupillae totum pretium stipulari ideoque utrisque adquirit. @@&7Uenuleius& libro primo stipulationum. Si seruus communis ita stipuletur: 'kalendis Ianuariis decem Titio aut Maeuio dominis, uter eorum tunc uiuet, dare spondes?', inutilem esse stipulationem Iulianus scribit, quia non possit i[2n]2 pendenti esse stipulatio nec apparere, utri eorum sit adquisitum. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Seruum fructuarium ex re domini inutiliter fructuario stipulari, domino ex re fructuarii utiliter stipulari. @@&7Paulus& libro nono ad Plautium. Eadem de eo dicenda sunt, cui usus le-gatus est. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Et si duorum usus fructus sit, quod ex operis suis alteri eorum stipulatus sit, pro ea dumtaxat parte, ex qua usus fructus eius sit, adquiri. @@&7Uenuleius& libro duodecimo stipulationum. Si seruus hereditarius stipulatus fuerit et fideiussores acceperit posteaque adita fuerit hereditas, dubitatur, utrum ex die interpositae stipulationis tempus cedat an ex adita hereditate: item si seruus eius, qui apud hostes sit, fideiussores acceperit. et Cassius existimat tempus ex eo computandum, ex quo agi cum eis potuerit, id est ex quo adeatur hereditas aut postliminio dominus reuertatur. @@&7Paulus& libro primo manualium. Usus fructus sine persona esse non potest et ideo seruus hereditarius inutiliter usum fructum stipulatur. legari autem ei posse usum fructum dicitur, quia dies eius non cedit statim: stipulatio autem pura suspendi non potest. quid ergo, si sub condicione stipuletur? nec hoc casu ualeat stipulatio, quia ex praesenti uires accipit stipulatio, quamuis petitio ex ea suspensa sit. @1 @@&7Idem& libro secundo manualium. Seruus communis siue emat siue stipuletur, quamuis pecunia ex peculio detur, quod alterum ex dominis sequitur, utrique tamen ad-quirit. diuersa causa est fructuarii serui. @@&7Gaius& libro tertio de uerborum obligationibus. Si ex re domini domino aut fructuario seruus stipulatus fuerit, domino quidem adquiri obligationem Iulianus scrip-sit, solui autem fructuario posse, quasi quolibet adiecto. Si seruus com-munis ex re unius stipulatus erit, magis placuit utrique adquiri, sed eum, cuius ex re facta est stipulatio, cum socio communi diuidundo aut societatis iudicium de parte reciperanda recte acturum: idemque esse dicendum et si ex operis suis alteri ex dominis seruus ad-quirit. Si ipsi domini singuli eadem decem seruo communi dari fuerint stipulati et semel responsum secutum fuerit, duo rei stipulandi erunt, cum placeat dominum seruo dari sti-pulari posse. Sicuti uni nominatim stipulando ei soli adquirit, ita placet et si rem emat nomine unius ex dominis, ei soli seruum adquirere. item si credat pecuniam, ut uni ex dominis solueretur, uel quodlibet aliud negotium gerat, posse eum nominatim exprimere, ut uni ex dominis restituatur aut soluatur. Illud quaesitum est, an heredi futuro seruus hereditarius stipulari possit. Proculus negauit, quia is eo tempore extraneus est. Cassius respondit posse, quia qui postea heres extiterit, uideretur ex mortis tempore defuncto successisse: quae ratio illo argumento commendatur, quod heredis familia ex mortis tem-pore funesta facta intellegitur, licet post aliquod tempus heres extiterit: manifestum igitur est serui stipulationem ei adquiri. @@&7Paulus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Si communis seruus sic stipulatus sit: 'decem illi domino, eadem decem alteri dare spondes?', dicemus duos reos esse stipulandi. @@&7Idem& libro primo ad Plautium. Seruus alienus alii nominatim stipulando non adquirit domino. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Si iussu fructuarii aut bonae fidei pos-sessoris seruus stipuletur, ex quibus causis non solet iis adquiri, domino adquirit. non idem dicetur, si nomen ipsorum in stipulatione positum sit. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Si, cum duorum usus fructus esset in seruo, et is seruus uni nominatim stipulatus sit ex ea re, quae ad utrosque pertinet, Sabinus ait, quoniam soli obligatus esset, uidendum esse, quemadmodum alter usuarius partem suam recipere possit, quoniam inter eos nulla communio iuris esset. sed uerius est util[2i]2 communi diuidundo iudicio inter eos agi posse. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Si liber homo uel alienus qui bona fide seruit ex re alterius iussu possessoris stipuletur, Iulianus ait liberum quidem sibi ad-quirere, seruum uero domino, quia iussum domino cohaereat. Si duo rei stipulandi usum fructum in seruo habeant uel quibus bona fide seruiebat et iussu unius a debitore stipu-letur, ei soli adquirit. @@&7Iauolenus& libro secundo ad Plauti[2um]2. Si seruus testamento manumissus, cum se liberum esse ignoraret et in causa hereditaria maneret, pecuniam heredi stipulatus est, nihil debebitur heredibus, si modo scierint eum testamento manumissum, quia non potest uideri iustam seruitutem seruisse iis, qui illum liberum esse non ignorabant. distat ista causa eius, qui liber emptus bona fide seruit, quia in eo et ipsius et emptoris existi-matio consentit: ceterum is, qui scit hominem liberum esse, quamuis ille condicionem suam ignoret, ne possidere quidem eum potest uideri. @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Seruus hereditarius et heredi futuro et hereditati recte stipulatur. @1 @@&7Iauolenus& libro quarto decimo epistularum. Quod seruus stipulatus est, quem dominus pro derelicto habebat, nullius est momenti, quia qui pro derelicto rem habet, omnimodo a se reiecit nec potest eius operibus uti, quem eo iure ad se pertinere noluit. quod si ab alio adprehensus est, stipulatione ei adquirere poterit: nam et haec genere quodam donatio est. inter hereditarium enim seruum et eum, qui pro derelicto habetur, plurimum interest, quoniam alter hereditatis iure retinetur, nec potest relictus uideri qui uniuerso hereditatis iure continetur, alter uoluntate domini derelictus non potest uideri ad usum eius pertinere, a quo relictus est. @@&7Pomponius& libro tertio ad Quintum Mucium. Si communis seruus ita stipu-ȭlaretur: 'Lucio Titio et Gaio Seio dari spondes?', qui sunt domini illius, pro uirilibus par-tibus eis ex stipulatione debetur: si uero ita: 'dominis meis dare spondes?', pro parte, qua domini essent: si uero ita: 'Lucio Titio et Gaio Seio dominis meis dare spondes?', dubitaretur, utrumne uiriles partes an pro dominica portione eis deberetur. et interesset, quid cuius demonstrandi gratia esset adiectum et quae pars eius stipulationis principalem causam haberet: sed cum ad nomina prius decursum est, rationabilius esse uidetur pro uirili parte stipulationem eis adquiri, quod dominorum uocabula pro demonstratione ha-beantur. @@&7Idem& libro quinto ad Quintum Mucium. Si seruus meus a liberto meo 'operas sibi dari' stipuletur, inutilem stipulationem esse Celsus scribit: aliter atque si non adiecto hoc uerbo 'sibi' stipulatus fuerit. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad Quintum Mucium. Cum seruus, in quo usum fructum habemus, proprietatis domino ex re fructuarii uel ex operis eius nominatim stipuletur, adquiritur domino proprietatis: sed qua actione fructuarius reciperare possit a domino proprietatis, requirendum est. item si seruus bona fide nobis seruiat et id, quod nobis adquirere poterit, nominatim domino suo stipulatus fuerit, ei adquiret: sed qua actione id reciperare possumus, quaeremus. et non sine ratione est, quod Gaius noster dixit, condici id in utroque casu posse domino. @@&7Idem& libro trigensimo tertio ad Quintum Mucium. Quidquid contraxit seruus, dum nobis seruit, etiam si stipulationem contulit in alienationem uel manu[2mis]2sionem suam, tamen nobis id adquisitum erit, quia potestas eius tunc, cum id contraheret, nostra fuit. idque est, si filius familias contrahat: namque etiam quod in emancipationis suae tempus contulerit, nobis debebitur, si tamen dolo malo id fecerit. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS SEXTUS}1 @@@@{1DE FIDEIUSSORIBUS ET MANDATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad Sabinum. Omni obligationi fideiussor accedere potest. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Et commodati et depositi fideiussor accipi potest et tenetur, etiamsi apud seruum uel pupillum depositum commo-datumue fuerit, sed ita demum, si aut dolo malo aut culpa hi fecerunt, pro quibus fide-iussum est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Qui satisdare promisit, ita demum implesse stipulationem satisdationis uidetur, si eum dederit accessionis loco, qui obligari potest et conueniri: ceterum si dederit seruum aut filium familias, ex quibus causis de peculio actio non datur, uel mulierem, quae auxilio senatus consulti utitur, dicendum est non esse impletam satisdationis stipulationem. plane si non idoneum fideiussorem dederit, magis est, ut satisfactum sit, quia qui admisit eum fideiubentem, idoneum esse comprobauit. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Potest accipi fideiussor eius actionis, quam habiturus sum aduersus eum, pro quo fideiussi, uel mandati uel negotio-rum gestorum. Fideiussor et ipse obligatur et heredem obligatum reli[2n]2quit, cum rei locum optineat. @@&7Idem& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Generaliter Iulianus ait eum, qui heres exstitit ei, pro quo interuenerat, liberari ex causa accessionis et solummodo quasi heredem rei teneri. denique scripsit, si fideiussor heres extiterit ei, pro quo fide-iussit, quasi reum esse obligatum, ex causa fideiussionis liberari: reum uero reo succe-dentem ex duabus causis esse obligatum. nec enim potest repperiri, quae obligatio quam peremat: at in fideiussore et reo repperitur, quia rei obligatio plenior est. nam ubi aliqua differentia est obligationum, potest constitui alteram per alteram peremi: cum uero duae eiusdem sint potestatis, non potest repperiri, cur altera potius quam altera consumeretur. refert autem haec ad speciem, in qua uult ostendere non esse nouum, ut duae obligationes in unius persona concurrant. est autem species talis. si reus promittendi reo promittendi heres exstiterit, duas obligationes sustinet: item si reus stipulandi exstiterit heres rei sti-pulandi, duas species obligationis sustinebit. plane si ex altera earum egerit, utramque consumet, uidelicet quia natura obligationum duarum, quas haberet, ea esset, ut, cum altera earum in iudicium deduceretur, altera consumeretur. @1 @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Stipulatus sum a reo nec accepi fideiussorem: postea uolo adicere fideiussorem: si adiecero, fideiussor obligatur. Et parui refert, utrum pure fideiussorem obligem an ex die an sub condicione. @8 Adhiberi autem fideiussor tam futurae quam praecedenti obligationi potest, dummodo sit aliqua uel naturalis futura obligatio. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo tertio digestorum. Quod enim solutum repeti non potest, conueniens est huius naturalis obligationis fideiussorem ac-cipi posse. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Graece fideiussor, et ita accipitur: $TH=| E)MH=| PI/S3TEI KELEU/W LE/GW QE/LW& siue $BOU/LOMAI&: sed et si $FHMI/ dixerit, pro eo erit atque si dixerit $LE/GW.& Praeterea sciendum est fideiussorem adhiberi omni obligationi posse, siue re siue uerbis siue consensu. Pro eo etiam, qui iure hono-rario obligatus est, posse fideiussorem accipi sciendum est. Et post litem contesta-tam fideiussor accipi potest, quia et ciuilis et naturalis subest obligatio: et hoc et Iulianus admittit eoque iure utimur. an ergo condemnato reo exceptione uti possit, quaeritur: nam ipso iure non liberatur. et si quidem iudicati actionis acceptus non est, sed tantum litis exercitationis, rectissime dicetur uti eum exceptione posse: si uero acceptus fuerit etiam totius causae, cessabit exceptio. A tutore, qui testamento datus est, si fuerit fideiussor datus, tenetur. Sed et si ex delicto oriatur actio, magis putamus teneri fideiussorem. Et generaliter omnium obligationum fideiussorem accipi posse nemini dubium est. @8 Illud commune est in uniuersis, qui pro aliis obligantur, quod, si fuerint in duriorem causam adhibiti, placuit eos omnino non obligari: in leuiorem plane causam accipi possunt, propter quod in minorem summam recte fideiussor accipietur. item accepto reo pure ipse ex die uel sub condicione accipi potest: enimuero si reus sub condicione sit acceptus, fideiussor pure, non obligabitur. Si qu[2i]2 Stichum stipulatus fuerit, fideiussorem ita acceperit: 'Stichum aut decem fide tua iubes?', non obligari fideiussorem Iulianus ait, quia durior eius fit condicio, utpote cum futurum sit, ut mortuo Sticho teneatur. Marcellus autem notat non ideo tantum non obligari, quia in duriorem condicionem acceptus est, sed quia et in aliam potius obligationem acceptus est: denique pro eo, qui decem promiserit, non poterit fideiussor ita accipi, ut decem aut Stichum promittat, quamuis eo casu non fit eius durior condicio. Idem Iulianus ait: si is, qui hominem aut decem dari stipulatus fuerat, fideiussorem ita acceperit: 'hominem aut decem, utrum ego uelim?', non obligauit eum, quia durior eius condicio facta est. Contra autem si is, qui hominem aut decem, utrum ipse stipulator uolet, stipulatus est, recte fideiussorem ita accipiet: 'decem aut hominem, utrum tu uoles?' fit enim, inquit, hoc modo fideiussoris condicio melior. Sed et si reum sic interrogauero 'Stichum et Pamphilum?', fideiussorem 'Stichum aut Pamphilum?', recte interrogem, quia leuior fideiussoris condicio est. Pro fideiussore fideiussorem accipi nequaquam dubium est. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Fideiusssores et in partem pe-cuniae et in partem rei recte accipi possunt. @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. Si dubitet creditor, an fideiussores soluendo sint, et unus ab eo electus paratus sit offerre cautionem, ut suo periculo con-fideiussores conueniantur, in parte dico audiendum eum esse, ita tamen, et si satisda- @1 tiones offerat et omnes confideiussores, qui idonei esse dicuntur, praesto sint: nec enim semper facilis est nominis emptio, cum numeratio totius debiti non sit in expedito. Ita Ȯdemum inter fideiussores diuiditur actio, si non infitientur: nam infitiantibus auxilium diuisionis non est indulgendum. Filius familias pro patre poterit fideiubere nec erit sine effectu haec fideiussio, primo quidem, quod sui iuris effectus poterit teneri in id quod facere potest, dein quod et, dum in potestate manet, condemnari potest. sed an pater ex hac causa quod iussu teneatur, uideamus: et puto ad omnes contractus quod iussu etiam referri. sed si ignorante patre pro eo fideiusserit, cessat ista actio: tamen quasi in rem patris uersum sit, potest agi cum patre. plane si emancipatus soluerit, utilis ei actio de-bebit competere: in potestate etiam manenti eadem actio competit, si de peculio castrensi pro patre soluerit. @@&7Iulianus& libro duodecimo digestorum. Qui contra senatus con-sultum filio familias crediderit, mortuo eo fideiussorem a patre accipere non potest, quia neque ciuilem neque honorariam aduersus patrem actionem habet nec est ulla hereditas, cuius nomine fideiussores obligari possent. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio digestorum. Plane eius actionis nomine, quae de peculio aduersus eum competit, fideiussor recte accipitur. @@&7Idem& libro quarto decimo digestorum. Si mandatu meo Titio decem cre-dideris et mecum mandati egeris, non liberabitur Titius: sed ego tibi non aliter con-demnari debebo, quam si actiones, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. item si cum Titio egeris, ego non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a Titio seruare non potueris. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo digestorum. Cum reus promittendi fide-iussori suo heres exstitit, obligatio fideiussoria peremitur. quid ergo est? tamquam a reo debitum petatur et, si exceptione fideiussori competente usus fuerit, in factum replicatio dari debebit aut doli mali proderit. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo digestorum. Si stipulatus esses a me sine causa et fideiussorem dedissem et nollem eum exceptione uti, sed potius soluere, ut mecum mandati iudicio ageret, fideiussori etiam inuito me exceptio dari debet: interest enim eius pecuniam retinere potius quam solutam stipulatori a reo repetere. Si ex duo-bus, qui apud te fideiusserant in uiginti, alter, ne ab eo peteres, quinque tibi dederit uel promiserit, nec alter liberabitur et, si ab altero quindecim petere institueris, nulla ex-ceptione summoueris: reliqua autem quinque si a priore fideiussore petere institueris, doli mali exceptione submoueris. @@&7Idem& libro quinquagensimo tertio digestorum. Fideiussor obligari non potest ei, apud quem reus promittendi obligatus non est. quare si seruus communis Titii et Sempronii nominatim Titio dari stipulatus fuerit et fideiussorem ita interrogauerit: 'Titio aut Sempronio id dare spondes?', Titius quidem petere a fideiussore poterit, Sempronii uero persona in hoc solum interposita uidebitur, ut solui ei ante litem contesta[2ta]2m et igno-rante uel inuito Titio possit. Qui certo loco dari promisit, aliquatenus duriori condicioni obligatur, quam si pure interrogatus fuisset: nullo enim loco alio, quam in quem promisit, soluere inuito stipulatore potest. quare si reum pure interrogauero et fideiussorem cum adiectione loci accepero, non obligabitur fideiussor. Sed et si reus, Romae constitutus, Capuae dari promiserit, fideiussor Ephesi, perinde non obligabitur fideiussor, ac si rues sub condicione promisisset, fideiussor autem in diem certam uel pure promisisset. Fide- @1 iussor accipi potest, quotiens est aliqua obligatio ciuilis uel naturalis, cui applicetur. Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, uerum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere di-cantur naturales debitores, per abusionem intellegi possunt debitores et, qui ab his pecu-niam recipiunt, debitum sibi recepisse. Stipulatione in diem concepta fideiussor si sub condicione acceptus fuerit, ius eius in pendenti erit, ut, si ante diem condicio impleta fuerit, non obligetur, si concurreret dies et condicio uel etiam diem condicio secuta fuerit obligetur. Cum fideiussor hoc modo acceptus esset: 'si reus quadraginta, quae ei credid[2i]2, non soluerit, fide tua esse iubes?', uerisimile est id actum, ut, cum appellatus reus non soluisset, fideiussor teneretur. sed et si reus, antequam appellaretur, decessisset, fideiussor obligatus erit, quia hoc quoque casu uerum es[2t]2 reum non soluisse. @@&7Idem& libro octagensimo nono digestorum. Fideiussoribus succurri solet, ut stipulator compellatur ei, qui solidum soluere paratus est, uendere ceterorum nomina. @@&7Idem& libro nonagensimo digestorum. Qui debitorem suum delegat, pecuniam dare intellegitur, quanta ei debetur: et ideo si fideiussor debitorem suum dele-gauerit, quamuis eum, qui soluendo non erat, confestim mandati agere potest. @@&7Idem& libro quarto ex Minicio. Seruus inscio domino pro quodam fide-iusserat et eo nomine pecuniam soluerat: quaerebatur, dominus possetne ab eo, cui soluta esset, repetere. respondit: interest, quo nomine fideiusserit: nam si ex causa peculiari fideiussit, tunc id, quod ex peculio soluerit, repetere dominus non poterit, quod ex domi-nica causa soluerit, uindicabitur: si uero extra causam peculii fideiusserit, quod ex pe-cunia dominica soluerit, aeque uindicabitur, quod ex peculio, condici poterit. @@&7Iauolenus& libro tertio decimo epistularum. Sed et si serui dominus pecu-niam soluerit, repetere eam non ab eo pro quo fideiussit, sed ab eo cui numerauit poterit, cum seruus fideiussionis nomine obligari non possit. sequitur ergo, ut ab eo, pro quo fideiusserat, repeti non possit, cum ipse aere alieno obligatus sit nec solutione liberari eius pecuniae nomine potuerit, cuius obligatio ad seruum non pertinuit. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Heres a debitore hereditario fide-iussorem accepit, deinde hereditatem ex Trebelliano restituit: fideiussoris obligationem in suo statu manere ait idemque in hac causa seruandum, quod seruaretur, cum heres, contra quem emancipatus filius bonorum possessionem accepit, fideiussorem accepit. ideo-que in utraque specie transeunt actiones. Non est nouum, ut fideiussor duabus obliga-tionibus eiusdem pecuniae nomine teneatur: nam si in diem acceptus mox pure accipiatur, ex utraque obligatur, et si fideiussor confideiussori heres exstiterit, idem erit. Seruo tuo pecuniam credidi: eum tu manumisisti: deinde eundem fideiussorem accepi. si quidem in eam obligationem fideiubeat, quae aduersus te intra annum sit, obligari eum ait: sin uero in naturalem suam, potius ut nihil agatur: non enim intellegi posse, ut quis pro se fide-iubendo obligetur. quod si hic seruus manumissus fideiussori suo heres existat, durare causam fideiussionis putauit et tamen nihilo minus naturalem obligationem mansuram, ut, si obligatio ciuilis pereat, solutum repetere non possit. nec his contrarium esse, quod, cum reus fideiussori heres existat, fideiussoria obligatio tollatur, quia tunc duplex obligatio ciuilis cum eodem esse non potest. retro quoque si fideiussor seruo manumisso heres ex-stiterit, eadem aduersus eum obligatio manet, quamuis et naturaliter teneatur nec pro se @1 quis fideiubere possit. Quod si stipulator reum heredem instituerit, omnimodo fideiussoris obligationem peremit, siue ciuilis siue tantum naturalis in reum fuisset, quoniam quidem nemo potest apud eundem pro ipso obligatus esse. quod si idem stipulator fideiussorem heredem scripserit, procul dubio solam fideiussoris obligationem peremit. argumentum rei, quod, si possessio rerum debitoris data sit creditori, aeque dicendum est fideiussorem manere obligatum. Cum et tu et Titius eiusdem pecuniae rei essetis, eum, qui pro te fideiussit, posse et pro Titio fideiubere respondit, quamuis eandem pecuniam eidem debi-turus sit: nec tamen inanem eam creditori futuram: nonnullis enim casibus emolumentum habituram, ueluti si ei, pro quo ante fideiussisset, heres existat: tunc enim confusa prima Ȯobligatione posteriorem duraturam. Cum fideiussor reo stipulandi heres exstiterit, quae-ritur, an, quasi ipse a se exegerit, habeat aduersus reum mandati actionem. respondit, cum reus obligatus maneat, non posse intellegi ipsum a se fideiussorem pecuniam exegisse: itaque ex stipulatu potius quam mandati agere debebit. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Mortuo reo promittendi et ante aditam hereditatem fideiussor accipi potest, quia hereditas personae uice fungitur, sicuti municipium et decuria et societas. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Si 'mihi aut Titio decem?' stipulatus fueri[2m]2, Titius fideiussorem accipere non potest, quia solutionis tantum causa adiectus est. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Lucius Titius cum pro Seio fratre suo apud Septicium interuenire uellet, epistulam ita emisit: 'si petierit a te frater meus, peto des ei nummos fide et periculo meo': post quam epistulam Septicius Seio pecu-niam numerauit. deinde Titius inter reliquos et Seium fratrem pro tertia parte reliquit heredem. quaero, an, quia aduersus Seium debitorem Septicii confusa sit actio pro tertia parte, qua Titio fratri suo heres exstitit, cum coheredibus eius agere in solidum possit. Marcellus respondit cum coherede Seii non pro maiore quam hereditaria parte mandati agi posse. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Marcellus scribit, si quis pro pupillo sine tutoris auctoritate obligato prodigoue uel furioso fideiusserit, magis esse, ut ei non subueniatur, quoniam his mandati actio non competit. @@&7Gaius& libro octauo ad edictum prouinciale. Inter fideiussores non ipso iure diuiditur obligatio ex epistula diui Hadriani: et ideo si quis eorum ante exactam a se partem sine herede decesserit uel ad inopiam peruenerit, pars eius ad ceterorum onus respicit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo secundo ad edictum. Si plures sint fideiussores, unus pure, alius in diem uel sub condicione acceptus, succurri oportet ei, qui pure ac-ceptus est, dum existere condicio potest, scilicet ut interim in uirilem conueniatur. sed si, cum condicio exstitit, non est soluendo qui sub condicione acceptus est, restituendam actionem in pure acceptum Pomponius scribit. Praeterea si fideiussor exstiterit fideiussori siue plures, aeque hic quoque pertinebit ad eandem causam: in quorum persona aeque locum habebunt ea, quae sunt a diuo Hadriano constituta. Praeterea si quaeratur, an @1 soluendo sit principalis fideiussor, etiam uires sequentis fideiussoris ei adgregandae sunt. Sicut ipsi fideiussori, ita heredibus quoque eorum succurrendum Pomponius scribit. @8 Si fideiussor fuerit principalis et fideiussor fideiussoris, non poterit desiderare fideiussor, ut inter se et eum fideiussorem, pro quo fideiussit, diuidatur obligatio: ille enim loco rei est nec potest reus desiderare, ut inter se et fideiussorem diuidatur obligatio. proinde si ex duobus fideiussoribus alter fideiussorem dederit, aduersus eum quidem non diuiditur obligatio, pro quo interuenit: aduersus confideiussorem magis est ut diuidatur. @@&7Paulus& libro uicensimo quinto ad edictum. Si contendat fideiussor ceteros soluendo esse, etiam exceptionem ei dandam 'si non et illi soluendo sint'. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Si sub impossibili condicione stipu-latus sim, fideiussor adhiberi non potest. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Fideiubere pro alio potest quisque, etiamsi promissor ignoret. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Si fideiussor uel quis alius pro reo ante diem creditori soluerit, exspectare debebit diem, quo eum soluere oportuit. @@&7Idem& libro septuagensimo sexto ad edictum. Ex persona rei et quidem inuito reo exceptio (et cetera rei commoda) fideiussori ceterisque accessio-nibus competere potest. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si eum hominem, quem a Titio petieram, pro quo satis de lite acceperam, Titius liberum heredemque reliquerit: si quidem re uera ipsius fuit, dicendum est iudicium in eum transferri et, si non patiatur id fieri, committi stipulationem: si autem meus petitoris fuit neque iussu meo hereditatem adierit, fideiussores tenebuntur ob rem non defensam: si autem adierit me iubente, stipu-latio euanescit. plane si meus fuerit et idcirco differam aditionem, ut, cum uicero, tunc eum iubeam adire et interim ob rem non defensam agere uelim, non committitur stipu-latio, quia uir bonus non arbitraretur. @@&7Paulus& libro septuagensimo secundo ad edictum. Hi, qui accessionis loco promittunt, in leuiorem causam accipi possunt, in deteriorem non possunt. ideo, si a reo mihi stipulatus sim, a fideiussore mihi aut Titio, meliorem causam esse fideiussoris Iulianus putat, quia potest uel Titio soluere. quod si a reo mihi aut Titio stipulatus, a fideiussore mihi tantum interrogem, in deteriorem causam acceptum fideiussorem Iulianus ait. quid ergo, si a reo Stichum aut Pamphilum, a fideiussore Stichum interrogem? utrum in dete-riorem causam acceptus est sublata electione? an in meliorem, quod et uerum est, quia mortuo eo liberari potest? @@&7Idem& libro secundo ad Plautium. Cum fideiubeat aliquis pro seruo, in solidum tenetur, etiamsi nihil in peculio sit. plane si pro domino fideiubeat, cum quo de peculio est, dumtaxat de peculio tenebitur, quod tunc erit, cum res iudicatur. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Cum is qui et reum et fideiussores habens ab uno ex fideiussoribus accepta pecunia praestat actiones, poterit quidem dici nullas iam esse, cum suum perceperit et perceptione omnes liberati sunt. sed non ita est: non enim in solutum accipit, sed quodammodo nomen debitoris uendidit, et ideo habet actiones, quia tenetur ad id ipsum, ut praestet actiones. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Si quis, postquam tempore trans-acto liberatus est, fideiussorem dederit, fideiussor non tenetur, quoniam erroris fideiussio nulla est. @1 @@&7Marcellus& libro uicensimo digestorum. Si Stichum aut Pamphilum stipu-latus essem, utrum promissor uoluisset, non possum fideiussorem ita accipere Stichum aut Pamphilum, utrum fideiussor uellet, quia futurum esset in eius potestate alium uelle, quam reus uoluisset. A Titio, qui mihi ex testamento sub condicione decem debuit, fideiussorem accepi et ei heres extiti: deinde condicio legati exstitit: quaero, an fideiussor mihi teneatur. respondit, si ei, a quo tibi erat sub condicione legatum, cum ab eo fideiussorem accepisses, heres exstiteris, non poteris habere fideiussorem obligatum, quia nec reus est, pro quo debeat, sed nec res ulla, quae possit deberi. @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Ut fideiussor aduersus confideiusso-rem suum agat, danda actio non est. ideoque si ex duobus fideiussoribus eiusdem quanti-tatis cum alter electus a creditore totum exsolu[2i]2t nec ei cessae sint actiones, alter nec a creditore nec a confideiussore conuenietur. @@&7Idem& libro tertio regularum. Cum duo rei constituti sunt, siue ab utroque siue ab alterutro fideiussor datus fuerit, in solidum recte accipietur. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Respondit, si fideiussores in id ac-cepti sunt, quod a curatore seruari non possit, et post impletam legitimam aetatem tam ab ipso curatore quam ab heredibus eius solidum seruari potuit et cessante eo, qui pu-pillus fuit, soluendo esse desierit: non temere utilem in fideiussores actionem competere. Idem respondit, si in solidum condemnatus est unus ex mandatoribus, cum iudicati con-ueniri coeperit, posse eum desiderare, ut aduersus eos, qui idem mandauerunt, actiones sibi mandentur. @@&7Iauolenus& libro decimo epistularum. Si ita fide-iussorem accepero: 'quod ego decem credidi, de ea pecunia mille modios tritici fide tua esse iubes?', non obligatur fideiussor, quia in aliam rem, quam quae credita est, fideiussor obligari non potest, quia non, ut aestimatio rerum quae mercis numero habentur in pe-cunia numerata fieri potest, ita pecunia quoque merce aestimanda est. Ȯ@@&7Pomponius& libro septimo ex uariis lectionibus. Si a Titio stipulatus fideius-sorem te acceperim, deinde eandem pecuniam ab alio stipulatus alium fideiussorem acci-piam, confideiussores non erunt, quia diuersarum stipulationum fideiussores sunt. @@&7Iauolenus& libro undecimo epistularum. Stipulatus es opus arbitratu tuo ante certam diem fieri, quod si effectum non esset, quanti ut efficiatur opus locasses, tanti fideiussores, cepisti: et quia opus effectum non erat, alii locasti et, cum posterior conductor satis non daret, ipse opus fecisti: quaero, an fideiussor teneatur. respondit: secundum ea uerba stipulationis, quae a te proposita sunt, fideiussores non tenentur. non enim id fecisti, quod in stipulatione conuenerat, id est opus alii non locasti, tametsi postea locasti: ea enim locatio, quam secutus es, perinde est, ac si interposita non esset et si statim tu opus facere coepisses. @@&7Scaeuola& libro sexto digestorum. Fideiussor pro uenditore fundorum duo-rum altero euicto conuentus ab emptore condemnatus est certam quantitatem: quaesitum est, an cum herede uenditoris ante diem, quo iudicatum facere compelleretur, agere possit. respondit agere quidem posse, sed ex iusta causa ad officium iudicis pertinere quo fide-iussor aut defendatur aut liberaretur. @@&7Iauolenus& libro decimo ex posterioribus Labeonis. Cum lex uenditionibus @1 occurrere uoluerit, fideiussor quoque liberatur, eo magis quod per eiusmodi actionem ad reum peruenitur. @@&7Papinianus& libro nono quaestionum. Si debitori deportatio irrogata est, non posse pro eo fideiussorem accipi scribit Iulianus, quasi tota obligatio contra eum extincta sit. Si filius in causa peculiari ita fideiussorem acceperit: 'quantam pecuniam credidero, fide tua esse iubes?' et emancipatus credat, patri quidem, si non est reus obligatus, non tenebitur, filio uero humanitatis intuitu obnoxius esse debet. @@&7Idem& libro decimo quaestionum. Si Titius et Seia pro Maeuio fideiusserint, subducta muliere dabimus in solidum aduersus Titium actionem, cum scire potuerit aut ignorare non debuerit mulierem frustra intercedere. Huic similis et illa quaestio uideri potest, ob aetatem si restituatur in integrum unus fideiussor, an alter onus obliga-tionis integrum excipere debeat. sed ita demum alteri totum irrogandum est, si postea minor intercessit, propter incertum aetatis ac restitutionis. quod si dolo creditoris inductus sit minor, ut fideiubeat, non magis creditori succurrendum erit aduersus confideiussorem, quam si facta nouatione circumuento minore desideraret in ueterem debitorem utilem actio-nem sibi dar[2i]2. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Si testamento liberatum debi-torem heres omittat, fideiussorem autem eius conueniat, proderit exceptio doli fideiussori propter improbitatem heredis, quae prodesse reo debuerat, si conueniretur. Ex duobus fideiussoris heredibus si per errorem alter solidum exsoluat, quidam putant habere eum condictionem et ideo manere obligatum coheredem: cessante quoque condictione durare obligationem coheredis probant propterea, quod creditor, qui, dum se putat obligatum, partem ei, qui totum dedit, exsoluerit, nullam habebit condictionem. quod si duo fideius-sores accepti fuerint uerbi gratia in uiginti et alter ex duobus heredibus alterius fideiussoris totum creditori exsoluerit, habebit quidem decem, quae ipso iure non debuit, condictionem: an autem et alia quinque milia repetere possit, si fideiussor alter soluendo est, uidendum est: ab initio enim heres fideiussoris siue heredes ut ipse fideiussor audiendi sunt, ut sci-licet pro parte singuli fideiussores qui sunt conueniantur. seuerior et utilior est in utro-que casu illa sententia solutionem non indebitae quantitatis non debere reuocari, quod etiam epistula diui Pii significatur in persona fideiussoris, qui totum exsoluerat. Quaesi-tum est, an fideiussor, qui 'Capuae pecuniam se daturum' Romae promisit, si reus promit-tendi Capuae esset, statim conueniri possit. dixi non magis fideiussorem confestim teneri, quam si ipse Capuae spopondisset, cum reus adhuc Capuam peruenire non potuisset: nec ad rem pertinere, quod hoc latere nemo dubitet nondum fideiussorem teneri, quia nec ipse reus promittendi teneretur. nam e contrario quoque si quis responderit, quoniam debitor Capuae sit, fideiussorem confestim teneri non habita ratione taciti proprii temporis, euen-turum, ut eo casu fideiussor conueniatur, quo debitor ipse, si Romae fuisset, non conueni-retur. itaque nobis placet fideiussoriam obligationem condicionem taciti temporis ex utrius-que persona reciperare tam rei promittendi quam ipsius fideiussoris, quoniam aliud respon-dentibus contra iuris formam in duriorem condicionem acceptus intellegetur. @@&7Idem& libro trigensimo septimo quaestionum. Debitori creditor pro parte heres extitit accepto coherede fideiussore: quod ad ipsius quidem portionem attinet, obli-gatio ratione confusionis intercidit aut (quod est uerius) solutionis potestate: sed pro parte coheredis obligatio salua est non fideiussoria, sed hereditaria, quoniam maior tollit minorem. @1 @@&7Idem& libro tertio responsorum. Inter eos fideiussores actio diuidenda est, qui solidum et partes uiriles fide sua esse iusserunt. diuersum erit uerbis ita conceptis: 'solidum aut partem uirilem fide tua esse iubes?' tunc enim ab initio non nisi uiriles partes singulos debere conueniet. Fideiussor, qui partem pecuniae suo nomine uel rei promit-tendi soluit, quo minus residui diuisione facta portionis iudicium accipiat, recusare non debet: eam enim quantitatem inter eos qui soluendo sunt diuidi conuenit, quam litis tem-pore singuli debent. sed humanius est, si et alter soluendo sit litis contestationis tempore, per exceptionem ei qui soluit succurri. Duo rei promittendi separatim fideiussores dede-runt: inuitus creditor inter omnes fideiussores actiones diuidere non cogitur, sed inter eos dumtaxat, qui pro singulis interuenerunt. plane si uelit actionem suam inter omnes diui-dere, non erit prohibendus, non magis quam si duos reos pro partibus conueniret. Cre-ditor pignus distrahere non cogitur, si fideiussorem simpliciter acceptum omisso pignore uelit conuenire. Cum inter fideiussores actione diuisa quidam post litem contestatam sol-uendo esse desierunt, ea res ad onus eius qui soluendo est non pertinet, nec auxilio defen-detur aetatis actor: non enim deceptus uidetur iure communi usus. Bonis damnati fide-iussoris fisco uindicatis inter fideiussores actio postea si diuidi coeperit, ut heredis, ita fisci rationem haberi oportet. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Amissi ruina pignoris damnum tam fide-iussoris quam rei promittendi periculum spectat, nec ad rem pertinebit, si fideiussor ita sit acceptus: 'quanto minus ex pretio pignoris distracti seruari potuerit': istis enim uerbis etiam totum contineri conuenit. Inter fideiussores actione diuisa condemnatus si desierit esse soluendo, fraus uel segnitia tutoribus, qui iudicatum persequi potuerunt, damnum dabit: quod si diuisam actionem inter eos, qui non erant soluendo, constabit, pupilli no-mine restitutionis auxilium implorabitur. Fideiussores a colonis datos etiam ob pecuniam dotis praediorum teneri conuenit, cum ea quoque species locationis uinculum ad se trahat: nec mutat, confestim an interiecto tempore fidem suam adstrinxerunt. Plures eiusdem pe-cuniae credendae mandatores, si unus iudicio eligatur, absolutione quoque secuta non libe-rantur, sed omnes liberantur pecunia soluta. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Capitis postulati fideiussores ex con-tractu citra ullam praescriptionem a creditore, qui reum postulauit, recte conueniuntur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Si in pignore contrahendo deceptus sit creditor, qui fideiussorem pro mutuo accepit, agit contraria pigneraticia actione, in quam actionem ueniet quod interest creditoris. sed ea actio fideiussorem onerare non poterit: non enim pro pignore, sed pro pecunia mutua fidem suam oblig[2a]2t. Ȯ@@&7Idem& libro undecimo quaestionum. Si ita stipulatus a Seio fuero: 'quantam pecuniam Titio quandoque credidero, dare spondes?' et fideiussores accepero, deinde Titio saepius credidero: nempe Seius in omnes summas obligatus est et per hoc fideiussores quoque, et id, quod ex bonis eius seruari potest, omnibus aequo iure proficere debet. @@&7Idem& libro quinto decimo quaestionum. Si quis pro eo, qui libertus non esset et operas praestaturum se iurasset, fideiussor erit, non tenebitur. Item si filius a patre uel seruus a domino stipuletur, nec fideiussor acceptus tenetur, quia non potest pro eodem et eidem esse obligatus. ex diuerso ergo patre a filio uel domino a seruo stipulato fideiussor acceptus tenetur. Si nummos alienos quasi tuos mutuos dederis sine stipula-tione, nec fideiussorem teneri Pomponius ait. quid ergo, si consumptis nummis nascatur condictio? puto fideiussorem obligatum fore: in omnem enim causam acceptus uidetur, quae ex ea numeratione nasci potest. Pro furti actione fideiussor accipi potest: item pro eo, qui in legem Aquiliam commisit. diuersa causa est popularium actionum. @1 @@&7Scaeuola& libro octauo decimo quaestionum. Fideiussor, antequam reus de-beat, conueniri non potest. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo quaestionum. Si a colono stipulatus fide-iussorem accepi, una stipulatio est plurium pensionum, et ideo in uniuersis pensionibus fideiussor tenetur. Cum facto suo reus principalis obligationem perpetuat, etiam fideius-soris durat obligatio, ueluti si moram fecit in Sticho soluendo et is decessit. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Paulus respondit fideiussorem, in quem pignora a confideiussoribus data translata sunt, non emptoris loco substitutum uideri, sed eius qui pignora accepit, et ideo rationem fructuum et usurarum haberi oportere. @@&7Scaeuola& libro primo responsorum. Ubicumque reus ita liberatur a credi-tore, ut natura debitum maneat, teneri fideiussorem respondit: cum uero genere nouationis transeat obligatio, fideiussorem aut iure aut exceptione liberandum. @@&7Paulus& libro quinto decimo responsorum. Si, ut proponitur, cum pecunia mutua daretur, ita conuenit, ut in Italia solueretur, intellegendum mandatorem quoque simili modo contraxisse. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Si fideiussor creditori denuntiauerit, ut debitorem ad soluendam pecuniam compelleret uel pignus distraheret, isque cessauerit, an possit eum fideiussor doli mali exceptione summouere? respondit non posse. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Inter creditricem et debitorem pactum inter-cesserat, ut, si centum, quae mutua dederit, ubi primum petita fuisse[2n]2t, non soluerentur, ornamenta pignori data intra certum tempus liceret ei uendere et si quo minoris uenissent, quodque sortis uel usurarum nomine deberetur, id creditrici redderetur, et fideiussor ac-ceptus est: quaesitum est, an fideiussor in uniuersam summam obligari potuerit. respondit secundum ea quae proponerentur teneri fideiussorem in id, quod minus ex pignoribus uen-ditis redactum esset. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Fideiussor, qui minori uiginti quinque annis pecuniam optulit et in publico loco metu in integrum restitutionis consignatam deposuit, confestim experiri mandati poterit. @@&7Idem& libro sexto iuris epitomarum. Sicut reus principalis non alias, quam si de sua persona promittat, obligatur, ita fideiussores non alias tenentur, quam si se quid daturos uel facturos promittant: nam reum principalem daturum uel facturum aliquid frustra promittunt, quia factum alienum inutiliter promittitur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Si seruus alienus pro Titio fideiussit et soluit, liberatur Titius, si dominus mandati contra eum agere instituit: nam qui mandati agit, ratam habere solutionem uidetur. @@&7Idem& libro tertio ad Neratium. Exceptione, quae tibi prodesse debebat, usus iniuria iudicis damnatus es: nihil tibi praestabitur iure mandati, quia iniu-riam, quae tibi facta est, penes te manere quam ad alium transferri aequius est, scilicet si culpa tua iniustae damnationis causam praebuisti. @@&7Idem& libro tertio decretorum. Fideiussores magistratuum in poenam uel multam, quam non spopondissent, non debere conueniri decreuit. Pro Aurelio Romulo conductore uectigalis centum annua Petronius Thallus et alii fideiusserant: bona Romuli fiscus ut obligata sibi occupauerat et conueniebat fideiussores tam in sortem quam in usuras: qui deprecabantur. lecta subscriptione fideiussionis, quoniam in sola centum annua se obligauerant, non in omnem conductionem, decreuit fideiussores in usuras non teneri, sed quidquid ex bonis fuisset redactum, prius in usuras cedere, reliquum in sortem, et ita in id quod defuisset fideiussores conueniendos exemplo @1 pignorum a creditore distractorum. Non possunt conueniri fideiussores liberato reo transactione. @@&7Tryphoninus& libro nono disputationum. Tutor datus eius filio, cui ex fide-iussoria causa obligatus erat, a semet ipso exigere debet, et quamuis tempore liberatus erit, tamen tutelae iudicio eo nomine tenebitur, item heres eius, quia cum eo ob tutelam, non ex fideiussione agitur. et quamuis non quasi fideiussor, sed quasi tutor soluerit, etiamsi tempore liberatus est, mandati actionem eum habere aduersus reum promittendi dixi. haeret enim in utraque causa adhuc illius debiti persecutio, nam eius solutione liberauit reum promittendi obligatione, in quam pro eo fideiusserat, et non titulus actionis, sed debiti causa respicienda est. licet enim is tutor, qui fideiussor apud pupillum pro reo est obli-gatus, soluit se auctore pupillo, quia reo promittendi liberato et ipse tutor idemque fideiussor liberabitur, quod sua auctoritate efficere non potest, tamen et si non pro se soluendi animo, sed pro Titio fecit, ut maxime eum liberet, habebit cum eo mandati actionem. @@&7Gaius& libro primo de uerborum obligationibus. Si a reo sub condicione fuero stipulatus, potero fideiussorem et in hanc et in aliam condicionem obligare, si modo eas coniungam: nisi enim utraque exstiterit, non tenebitur, cum reus ex una condicione teneatur. quod si eas disiungam, durior fit condicio fideiussoris nec ob id obligatur: quippe siue communis utriusque condicio extiterit siue alterutra, uideatur adprehendi, cum reus non aliter teneatur, quam si communis exstiterit: aut igitur nullo modo tenebitur fideiussor, aut, quod magis est, tenebitur, si prius extiterit communis. Sub diuersis quoque condicio-nibus si fuerint interrogati, interest, utra eorum prior extiterit. si reo iniuncta, tenebitur etiam fideiussor, cum condicio eius exstiterit, tamquam si statim ab initio reus pure, fide-iussor sub condicione acceptus esset. ex diuerso autem, si fideiussoris condicio prior ex-titerit, non tenetur, perinde ac si statim ab initio pure acceptus esset reo sub condicione obligatio. Si reo in fundum obligatio fideiussor in usum fructum accipiatur, quaesitum est, utrum obligetur fideiussor quasi in minus, an non obligetur quasi in aliud. nobis in eo uidetur dubitatio esse, usus fructus pars rei sit an proprium quiddam: sed cum usus fructus fundi ius est, inciuile est fideiussorem ex sua promissione non teneri. Adeo a seruo potest fideiussor accipi, ut ipse quoque dominus in id, quod sibi debetur, fideiussorem ab eo recte accipiat: quem fideiussorem etiam ab eo ipso seruo interrogari nihil impedit. Si a furioso stipulatus fueris, non posse te fideiussorem accipere certum est, quia non solum ipsa stipu-latio nulla intercessisset, sed ne negotium quidem ullum gestum intellegitur. quod si pro furioso iure obligato fideiussorem accepero, tenetur fideiussor. Id quod uolgo dictum est maleficiorum fideiussorem accipi non posse non sic intellegi debet, ut in poenam furti is, cui furtum factum est, fideiussorem accipere non possit (nam poenas ob maleficia solui magna ratio suadet), sed ita potius, ut qui cum alio cum quo furtum admisit, in par-tem, quam ex furto sibi restitui desiderat, fideiussorem obligare non possit, et qui alieno Ȯƕhortatu ad furtum faciendum prouectus est, ne in furti poena ab eo qui hortatus est fideiussorem accipere possit. in quibus casibus illa ratio impedit fideiussorem obligari, quia scilicet in nullam rationem adhibetur fideiussor, cum flagitiosae rei societas coita nullam uim habet. @1 @@&7Paulus& libro quarto quaestionum. Granius Antoninus pro Iulio Pollione et Iulio Rufo pecuniam mutuam accipientibus, ita ut duo rei eiusdem debiti fuerint, apud Aurelium Palmam mandator exstit[2it]2: Iulii bona ad fiscum uen[2e]2runt: similiter et creditori fiscus successerat. mandator allegabat se liberatum iure confusionis, quia fiscus tam credi-tori quam debitori successerat. et quidem si unus debitor fuisset, non dubitabam sicut fideiussorem, ita et mandatorem liberatum esse: quamuis enim iudicio conuento principali debitore mandator non liberetur, tamen ubi successit creditor debitori, ueluti solutionis iure sublata obligatione etiam mandator liberatur, uel quia non potest pro eodem apud eundem quis mandator esse. sed cum duo rei promittendi sint et alteri heres extitit cre-ditor, iusta dubitatio est, utrum alter quoque liberatus est, ac si soluta fuisset pecunia, an persona tantum exempta confusa obligatione. et puto aditione hereditatis confusione obli-gationis eximi personam: sed et accessiones ex eius persona liberari propter illam ratio-nem, quia non possunt pro eodem apud eundem obligati esse, ut quemadmodum incipere alias non possunt, ita nec remaneant. igitur alterum reum eiusdem pecuniae non liberari et per hoc nec fideiussorem uel mandatorem eius. plane quia is mandati iudicio eligere potest uel creditorem, competituram ei exceptionem doli mali, si coeperit conueniri. cum altero autem reo uel in solidum, si non fuerit societas, uel in partem, si socii fuerunt, posse creditorem agere. quod si creditor fideiussori heres fuerit uel fideiussor creditori, puto con-uenire confusione obligationis non liberari reum. Si ponamus unum ex reis promittendi pactum esse, ne a se peteretur, deinde mandatorem soluisse: mandati iu-dicio conuenire potuit etiam eum, cum quo pactum est: non enim pactum creditoris tollit alienam actionem. Placet mandatorem teneri etiam si faeneraturo creditori mandet pecuniam credere. @@&7Gaius& libro tertio de uerborum obligationibus. Si fideiussori sub condicione obligato 'si nauis ex Asia uenerit', quem sub hoc modo accepi, ut usque ad tempus uitae suae dumtaxat obligaretur, pendente condicione acceptum latum fuerit et is fideiussor adhuc pendente condicione mortuus fuerit: confestim a reo petere possum, quia existens condicio neque obligationem in personam iam mortui efficere neque acceptilationem con-firmare possit. @@&7Paulus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Cum procurator in rem age-bat, cautionem dederat ratam rem dominum habiturum: postea uicto eo dominus reuersus iterum de eadem re agitabat, et cum reus haberet possessionem, et noluit eam restituere et ideo magno condemnatus est: in amplius fideiussores non tenentur: hoc enim non debet imputari fideiussoribus, quod ille propter suam poenam praestitit. @@@@{1DE NOUATIONIBUS ET DELEGATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Nouatio est prioris debiti in aliam obligationem uel ciuilem uel naturalem transfusio atque translatio, hoc est cum ex praecedenti causa ita noua constituatur, ut prior perematur. nouatio enim a nouo nomen accepit et a noua obligatione. Illud non interest, qualis processit obligatio, utrum naturalis an ciuilis an honoraria, et utrum uerbis an re an consensu: qualiscumque igitur obligatio sit, quae praecessit, nouari uerbis potest, dummodo sequens obli-gatio aut ciuiliter teneat aut naturaliter: ut puta si pupillus sine tutoris auctoritate pro-miserit. @1 @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Omnes res transire in noua-tionem possunt: quodcumque enim siue uerbis contractum est siue non uerbis, nouari potest et transire in uerborum obligationem ex quacumque obligatione, dummodo sciamus nouationem ita demum fieri, si hoc agatur, ut nouetur obligatio: ceterum si non hoc aga-tur, duae erunt obligationes. @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Cui bonis interdictum est, nouare obli-gationem suam non potest, nisi meliorem suam condicionem fecerit. @@&7Ulpianus& libro quinto ad Sabinum. Si usus fructus debitorem meum dele-gauero tibi, non nou[2a]2tur obligatio mea: quamuis exceptione doli uel in factum tutus de-beat esse aduersus me is qui delegatus fuerit, et non solum donec manet ei usus fructus cui delegaui, sed etiam post interitum eius: uidebimus quia etiam hoc incommodum sentit, si post mortem meam maneat si usus fructus. et haec eadem dicenda sunt in qualibet obligatione personae cohaerenti. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad Sabinum. In diem obligatio nouari potest et prius quam dies aduenerit, et generaliter constat et stipulatione in diem facta noua-tionem contingere, sed non statim ex ea stipulatione agi posse, antequam dies uenerit. @@&7Idem& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si ita fuero stipulatus: 'quanto minus a Titio debitore exegissem, tantum fideiubes?', non fit nouatio, quia non hoc agitur, ut nouetur. Cum pecuniam mutuam dedit quis sine stipulatione et ex continenti fecit sti-pulationem, unus contractus est. idem erit dicendum et si ante stipulatio facta est, mox pecunia numerata sit. @@&7Pomponius& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Cum enim pecunia mutua data stipulamur, non puto obligationem numeratione nasci et deinde eam stipulatione nouari, quia id agitur, ut sola stipulatio teneat, et magis implendae stipulationis gratia numeratio intellegenda est fieri. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad Sabinum. Si Stichum dari stipulatus fuerim et, cum in mora promissor esset, quo minus daret, rursus eundem stipulatus fuero, desinit periculum ad promissorem pertinere quasi mora purgata. Legata uel fideicommissa si in stipulationem fuerint deducta et hoc actum, ut nouetur, fiet nouatio, si quidem pure uel in diem fuerint relicta, statim, si uero sub condicione, non statim, sed ubi condicio extiterit. nam et alias qui in diem stipulatur, statim nouat, si hoc actum est, cum certum sit diem quandoque uenturum: at qui sub condicione stipulatur, non statim nouat, nisi condicio extiterit. Si quis ita stipulatus a Seio sit: 'quod a Titio stipulatus fuero, dare spondes?', an, si postea a Titio stipulatus sim, fiat nouatio solusque teneatur Seius? et ait Celsus nouationem fieri, si modo id actum sit, ut nouetur, id est ut Seius debeat quod Titius promisit: nam eodem tempore et impleri prioris stipulationis condicionem et nouari ait, eoque iure utimur. Idem Celsus ait iudicatum solui stipulatione actionem iudicati non nouari, merito, quia hoc solum agitur ea stipulatione, ut fideiussoribus cautum sit, non ut ab obligatione iudicati discedatur. Si decem, quae mihi Titius debet, aut decem, quae Seius debet, a Tertio stipulatus fuero, putat Marcellus neutrum liberari, sed Tertium eligere posse, pro quo decem soluere uelit. Si ab alio promissam sibi dotem maritus ab uxore dotis nomine stipulatus sit, non duplari dotem, sed fieri nouationem placet, si hoc actum est: quid enim interest, ipsa an alius quilibet promittat? quod enim ego debeo si alius promittat, liberare me potest, si nouationis causa hoc fiat: si autem non nouandi animo hoc interuenit, uterque quidem tenetur, sed altero soluente alter liberatur. non @1 tamen si quis stipuletur quod mihi debetur, aufert mihi actionem, nisi ex uoluntate mea stipuletur: liberat autem me is qui quod debeo promittit, etiamsi nolim. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Si pupillus sine tutoris auctoritate rem saluam fore stipulatus pubes factus ratam stipulationem habuerit nouandi causa, tollitur tutelae actio. si non habuerit ratum, licet tutelae egisset, habet tamen ad-huc ex stipulatu actionem: sed iudex tutelae non aliter condemnare debet, quam si ex stipulatione liberatio fieret. Qui sub condicione stipulatur, quae omnimodo exstatura est Ȯpure uidetur stipulari. Qui actum stipulatur, deinde iter, nihil agit: item usum fructum stipulatus si usum stipuletur, nihil agit. sed qui iter stipulatus actum postea stipuletur, aliud magis stipulatur: aliud est enim iter, aliud actus. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Cui recte soluitur, is etiam nouare potest, excepto eo, si mihi aut Titio stipulatus sim: nam Titius nouare non potest, licet recte ei soluitur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Delegare est uice sua alium reum dare creditori uel cui iusserit. Fit autem delegatio uel per stipulationem uel per litis contestationem. @@&7Paulus& libro trigensimo primo ad edictum. Si quis de-legauerit debitorem, qui doli mali exceptione tueri se posse sciebat, similis uidebitur ei qui donat, quoniam remittere exceptionem uidetur. sed si per ignorantiam promiserit cre-ditori, nulla quidem exceptione aduersus creditorem uti poterit, quia ille suum recepit: sed is qui delegauit tenetur condic[2t]2ione uel incerti, si non pecunia soluta esset, uel certi, si soluta esset, et ideo, cum ipse praestiterit pecuniam, aget mandati iudicio. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Si non debitorem quasi de-bitorem delegauero creditori meo, exceptio locum non habebit, sed condictio aduersus eum qui delegauit competit. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Quotiens quod pure debetur, nouandi causa sub condicione promittitur, non statim fit nouatio, sed tunc demum, cum condicio extiterit. et ideo si forte Stichus fuerit in obligatione et pendente condicione decesserit, nec nouatio continget, quia non subest res eo tempore, quo condicio impletur. unde Mar-cellus et si post moram Stichus in condicionalem obligationem de-ductus sit, purgari moram nec in sequentem deduci obligationem putat. Sed si quod sub condicione debetur, pure quis nouandi causa stipuletur, nec nunc quidem statim nouat, licet pura stipulatio aliquid egisse uideatur, sed tunc nouabit, cum exstiterit condicio: etenim existens condicio primam stipulationem committit commissamque in secunda[2m]2 trans-fert. et ideo si forte persona promissoris pendente condicione fuerit deportata, Marcellus scribit ne quidem existente condicione ullam contingere nouationem, quoniam nunc, cum extitit condicio, non est persona quae obligetur. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Si creditor poenam stipulatus fuerat, si ad diem pecunia soluta non esset, nouatione facta non committitur stipulatio. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Seruus nec peculiarem quidem obligationem citra uoluntatem domini nouare potest, sed adicit potius obligationem quam pristinam nouat. @@&7Ulpianus& libro octauo ad edictum. Delegare scriptura uel nutu, ubi fari non potest, debitorem suum quis potest. @1 @@&7Paulus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Nouatione legitime facta liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt. @@&7Idem& libro sexagensimo nono ad edictum. Doli exceptio, quae poterat de-leganti opponi, cessat in persona creditoris, cui quis delegatus est. idemque est et in ceteris similibus exceptionibus, immo et in ea, quae ex senatus consulto filio familias da-tur: nam aduersus creditorem, cui delegatus est ab eo, qui mutuam pecuniam contra senatus consultum dederat, non utetur exceptione, quia nihil in ea promissione contra se-natus consultum fit: tanto magis, quod hic nec solutum repetere potest. diuersum est in muliere, quae contra senatus consultum promisit: nam et in secunda promissione inter-cessio est. idemque est in minore, qui circumscriptus delegatur, quia, si etiamnunc minor est, rursum circumuenitur: diuersum, si iam excessit aetatem uiginti quinque annorum, quamuis adhuc possit restitui aduersus priorem creditorem. ideo autem denegantur ex-ceptiones aduersus secundum creditorem, quia in priuatis contractibus et pactionibus non facile scire petitor potest, quid inter eum qui delegatus est et debitorem actum est aut, etiamsi sciat, dissimulare debet, ne curiosus uideatur: et ideo merito denegandum est ad-uersus eum exceptionem ex persona debitoris. @@&7Idem& libro septuagensimo secundo ad edictum. Nouare possumus aut ipsi, si sui iuris sumus, aut per alios, qui uoluntate nostra stipulantur. Pupillus sine tutoris auctoritate non potest nouare: tutor potest, si hoc pupillo expediat: item procurator omnium bonorum. @@&7Pomponius& libro primo ex Plautio. Si debitorem meum iussero tibi sol-uere, non statim tu etiam stipulando id nouare possis, quamuis debitor soluendo tibi liberaretur. @@&7Paulus& libro quarto decimo ad Plautium. Si quis absente me a debitore meo stipulatus est nouandi animo, ego postea ratum habuero, nouo obligationem. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Filius patris actionem ignorante eo nouare non potest. @@&7Idem& libro quinto ex Plautio. Nouatio non potest contingere ea stipulatione, quae non committitur. nec huic contrarium est, quod, si stipulatus a Titio fuero nouandi animo sub condicione, quod mihi Sempronius debet, et pendente condicione Titius deces-serit, quamuis ante aditam hereditatem condicio exstiterit, nouatio fieret: hic enim morte promissoris non extinguitur stipulatio, sed transit ad heredem cuius personam interim hereditas sustinet. @@&7Celsus& libro primo digestorum. Non ideo nouare ueterem obligationem quisquam recte potest, quod interdum recte ei soluitur: nam et his, qui in nostra potestate sunt, quod ab his creditum est recte interdum soluitur, cum nemo eorum per se nouare priorem obligationem iure possit. @@&7Idem& libro tertio digestorum. Si is, cui decem Titius, quindecim Seius de-bebat, ab Attio stipulatus est quod ille aut quod ille debeat, dari sibi, nouatum utrumque non est, sed in potestate Attii est, pro quo uelit soluere et eum liberare. fingamus autem ita actum, ut alterutrum daret: nam alioquin utrumque stipulatus uidetur et utrumque no-uatum, si nouandi animo hoc fiat. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Emptor cum delegante uenditore pe-cuniam ita promittit: 'quidquid ex uendito dare facere oportet', nouatione secuta usuras neutri post insecuti temporis debet. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Fundum Cornelianum stipulatus quanti fundus est postea stipulor: si non nouandi animo secunda stipulatio facta est, cessat no- @1 uatio: secunda uero stipulatio tenet, ex qua non fundus, sed pecunia debetur. itaque si reus promittendi fundum soluat, secunda stipulatio iure non tollitur, nec si litem actor ex prima contestetur. denique meliore uel deteriore facto sine culpa debitoris postea fundo praesens aestimatio fundo petito recte consideretur, in altera uero ea aestimatio uenit, quae secundae stipulationis tempore fuit. @@&7Paulus& libro uicesimo quarto quaestionum. Aliam causam esse nouationis uoluntariae, aliam iudicii accepti multa exempla ostendunt. perit priuilegium dotis et tu-telae, si post diuortium dos in stipulationem deducatur uel post pubertatem tutelae actio nouetur, si id specialiter actum est: quod nemo dixit lite contestata: neque enim dete-riorem causam nostram facimus actionem exercentes, sed meliorem, ut solet dici in his actionibus, quae tempore uel morte finiri possunt. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Paulus respondit, si creditor a Sempronio nouandi animo stipulatus esset ita, ut a prima obligatione in uniuersum discederetur, rur-sum easdem res a posteriore debitore sine consensu prioris obligari non posse. @@&7Uenuleius& libro tertio stipulationum. Si rem aliquam dari stipulatus sum, deinde eandem sub condicione nouandi animo ab eodem stipuler, manere oportet rem in rebus humanis, ut nouationi locus sit, nisi si per promissorem steterit, quo minus daret. ideoque si hominem mihi dare te oporteat et in mora fueris, quo minus dares, etiam de-functo eo teneris: et si, priusquam decederet, cum iam mora facta sit, eundem a te sub condicione stipulatus fuero et seruus postea decesserit, deinde condicio exstiterit, cum iam Ȯex stipulatu obligatus es mihi, nouatio quoque fiet. Si duo rei stipulandi sint, an alter ius nouandi habeat, quaeritur et quid iuris unusquisque sibi adquisierit. fere autem con-uenit et uni recte solui et unum iudicium petentem totam rem in litem deducere, item unius acceptilatione peremi utrisque obligationem: ex quibus colligitur unumquemque per-inde sibi adquisisse, ac si solus stipulatus esset, excepto eo quod etiam facto eius, cum quo commune ius stipulantis est, amittere debitorem potest. secundum quae si unus ab aliquo stipuletur, nouatione quoque liberare eum ab altero poterit, cum id specialiter agit, eo magis cum eam stipulationem similem esse solutioni existimemus. alioquin quid dice-mus, si unus delegauerit creditori suo communem debitorem isque ab eo stipulatus fuerit? aut mulier fundum iusserit doti promittere uiro, uel nuptura ipsi doti eum promiserit? nam debitor ab utroque liberabitur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Te hominem et Seium decem mihi dare oportet: stipulor ab altero nouandi causa ita: 'quod te aut Seium dare oportet': utrumque nouatur. &7Paulus&: merito, quia utrumque in posteriorem deducitur stipulationem. @@&7Tryphoninus& libro septimo disputationum. Si Titius donare mihi uolens delegatus a me creditori meo stipulanti spopondit, non habebit aduersus eum illam ex-ceptionem, ut quatenus facere potest condemnetur: nam aduersus me tali defensione me-rito utebatur, quia donatum ab eo petebam, creditor autem debitum persequitur. @@&7Gaius& libro tertio de uerborum obligationibus. Dubitari non debet, quin filius seruusue, cui administratio peculii permissa est, nouandi quoque peculiaria debita ius habeat, utique si ipsi stipulentur, maxime si etiam meliorem suam condicionem eo modo faciunt. nam si alium iubeant stipulari, interest, utrum donandi @1 animo alium iubeant stipulari an ut ipsi filio seruoue negotium gerat: quo nomine etiam mandati actio peculio adquiritur. Adgnatum furiosi aut prodigi curatorem no-uandi ius habere minime dubitandum est, si hoc furioso uel prodigo expediat. In summa admonendi sumus nihil uetare una stipulatione plures obligationes nouari, ueluti si ita stipulemur: 'quod Titium et Seium mihi dare oportet, id dari spondes?' licet enim ex diuersis causis singuli fuerant obligati, utrique tamen nouationis iure liberantur, cum utrius-que obligatio in huius personam, a quo nunc stipulemur, confluat. @@@@{1DE SOLUTIONIBUS ET LIBERATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quotiens quis debitor ex pluribus causis unum debitum soluit, est in arbitrio soluentis dicere, quod potius debitum uoluerit solutum, et quod dixerit, id erit solutum: possumus enim certam legem dicere ei quod soluimus. quotiens uero non dicimus, i[2n]2 quod solutum sit, in arbitrio est accipientis, cui potius debito acceptum ferat, dummodo in id constituat solutum, in quod ipse, si de-beret, esset soluturus quoque debito se exoneraturus esset, si deberet, id est in id debi-tum, quod non est in controuersia, aut in illud, quod pro alio quis fideiusserat, aut cuius dies nondum uenerat: aequissimum enim uisum est creditorem ita agere rem debitoris, ut suam ageret. permittitur ergo creditor constituere, in quod uelit solutum, dummodo sic constituamus, ut in re sua constitueret, sed constituere in re praesenti, hoc est statim atque solutum est: @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. dum in re agenda hoc fiat, ut uel creditori liberum sit non accipere uel debitori non dare, si alio nomine exsolutum quis eorum uelit: @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. ceterum postea non per-mittitur. haec res efficiet, ut in duriorem causam semper uideatur sibi debere accepto ferre: ita enim et in suo constitueret nomine. Quod si forte a neutro dictum sit, in his quidem nominibus, quae diem habuerunt, id uidetur solutum, cuius dies uenit: @@&7Pomponius& libro tertio decimo ad Quintum Mucium. et magis quod meo no-mine, quam quod pro alio fideiussorio nomine debeo: et potius quod cum poena, quam quod sine poena debetur: et potius quod satisdato, quam quod sine satisdatione debeo. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. In his uero, quae prae-senti die debentur, constat, quotiens indistincte quid soluitur, in grauiorem causam uideri solutum, si autem nulla praegrauet, id est si omnia nomina similia fuerint, in antiquiorem. grauior uidetur, quae et sub satisdatione uidetur, quam ea quae pura est. Si duos quis dederit fideiussores, potest ita soluere, ut unum liberet. Imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, cum distractis pignoribus creditor pecuniam redigit: si sint usurae @1 debitae et aliae indebitae, quod soluitur in usuras, ad utramque causam usurarum tam debitarum quam indebitarum pertinere: puta quaedam earum ex stipulatione, quaedam ex pacto naturaliter debebantur. si uero summa usurarum debitarum et non debitarum non eadem sit, aequaliter ad utramque causam proficit quod solutum est, non pro rata, ut uerba rescripti ostendunt. sed si forte usurae non sint debitae et quis simpliciter soluerit, quas omnino non erat stipulatus, imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit, ut in sor-tem cedant. eidem autem rescripto ita subicitur: 'Quod generaliter constitutum est prius in usuras nummum solutum accepto ferendum, ad eas usuras uidetur pertinere, quas debitor exsoluere cogitur: et sicut ex pacti conuentione datae repeti non possunt, ita proprio titulo non numeratae pro solutis ex arbitrio percipientis non habebuntur'. Apud Marcellum libro uicensimo digestorum quaeritur, si quis ita cauerit debitori 'in sortem et usuras se accipere', utrum pro rata et sorti et usuris decedat an uero prius in usuras et, si quid superest, in sorte[2m]2. sed ego non dubito, quin haec cautio 'in sorte[2m]2 et in usuras' prius usuras admittat, tunc deinde, si quid superfuerit, in sortem cedat. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Nec enim ordo scripturae spectatur, sed potius ex iure sumitur id quod agi uidetur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Si quid ex famosa causa et non famosa debeatur, id solutum uidetur, quod ex famosa causa debetur. proinde si quid ex causa iudicati et non iudicati debeatur, id putem solutum, quod ex causa iudicati debetur, et ita Pomponius probat. ergo si ex causa quae infitiatione crescit uel poenali debetur, dicendum est id solutum uideri, quod poenae habet liberationem. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Illud non ineleganter scriptum esse Pom-ponius ait, si par et dierum et contractuum causa sit, ex omnibus summis pro portione uideri solutum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Stipulatus sum mihi aut Sticho seruo Sempronii solui: Sempronio solui non potest, quamuis dominus serui sit. Qui decem debet, partem soluendo in parte obligationis liberatur et reliqua quinque sola in obligatione remanent: item qui Stichum debet, parte Stichi data in reliquam partem tenetur. qui autem hominem debet, partem Stichi dando nihilo minus hominem debere non desinit: denique homo adhuc ab eo peti potest. sed si debitor reliquam partem Stichi soluerit uel per actorem steterit, quo minus accipiat, liberatur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Quod stipulatus ita sum 'mihi aut Titio', Titius nec petere nec nouare nec acceptum facere potest, tantumque ei solui potest. @@&7Pomponius& libro octauo ad Sabinum. Si stipulatus fuero 'mihi aut pupillo dare?', promissor, sine tutoris auctoritate soluendo pupillo, liberabitur a me. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Uero procuratori recte soluitur. ue-rum autem accipere debemus eum, cui mandatum est uel specialiter uel cui omnium ne-gotiorum administratio mandata est. Interdum tamen et non procuratori recte soluitur: ut puta cuius stipulationi nomen insertum est, si quis stipuletur sibi aut Titio. Sed et si quis mandauerit, ut Titio soluam, deinde uetuerit eum accipere: si ignorans prohibitum eum accipere soluam, liberabor, sed si sciero, non liberabor. Alia causa est, si mihi pro-Ȯponas stipulatum aliquem sibi aut Titio: hic enim etsi prohibeat me Titio soluere, soluendo tamen liberabor, quia certam condicionem habuit stipulatio, quam immutare non potuit stipulator. Sed et si non uero procuratori soluam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur. @1 @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quarto digestorum. Ratum autem habere dominus debet, cum primum certior factus est. sed hoc $E)N PLA/TEI& et cum quodam spatio temporis accipi debet, sicut in legato, cum de repellendo quaereretur, spa-tium quoddam temporis adsumitur nec minimum nec maximum et quod magis intellectu percipi quam ex locutione exprimi possit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Quod si forte quis ita soluat, ut, nisi ratum habeatur, condicat: si dominus solutionem ratam non habuerit, condictio ei qui soluit competit. Sunt quidam tutores, qui honorarii appellantur: sunt qui rei notitiae gratia dantur: sunt qui ad hoc dantur, ut gerant, et hoc uel pater adicit, ut unus puta gerat, uel uoluntate tutorum uni committitur gestus, uel praetor ita decernit. dico igitur, cui-cumque ex tutoribus fuerat solutum etsi honorariis (nam et ad hos periculum pertinet), recte solui, nisi interdicta eis fuerit a praetore administratio: nam si interdicta est, non recte soluitur. idem dico et si quis sciens suspectis postulatis soluat: nam iis interim ui-detur interdicta administratio. Quod si remoto soluit, ei soluit, qui tutor esse desierat, et ideo non liberabitur. Quid ergo, si ei soluit, in cuius locum curator erat constituendus, ut puta relegato in perpetuum uel ad tempus? dico, si ante soluit, quam substitueretur curator; oportere liberari: Sed et si afuturo rei publicae causa soluit, recte soluit: quin immo et si absenti, si modo non est alius in locum eius substitutus. Siue autem legitimi sunt siue testamentarii siue ex inquisitione dati, recte uel uni soluitur. Ei, qui notitiae gratia datus est an recte soluatur, uidendum est, quia ad instruendos contutores datur. sed cum tutor sit, nisi prohibitum fuerit ei solui, puto liberationem contingere. Curatori quoque furiosi recte soluitur, item curatori sibi non sufficientis uel per aetatem uel per aliam iustam causam. sed et pupilli curatori recte solui constat. Pupillum sine tutoris auctoritate nec soluere posse palam est: sed si dederit nummos, non fient accipientis uindicarique poterunt. plane si fuerint consumpti, liberabitur. @@&7Paulus& libro sexto ad Sabinum. Pupillo solui sine tutoris auctoritate non potest: sed nec delegare potest, quia nec alienare ullam rem potest. si tamen soluerit ei debitor et nummi salui sint, patentem pupillum doli mali exceptione debitor summouebit. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Sub condicione debitori si ac-ceptum feratur, postea condicione existente intellegitur iam olim liberatus. et hoc etiam si solutio re fiat, accidere Aristo dicebat. scripsit enim, si quis, qui sub condicione pe-cuniam promisit, dedit eam ea condicione, ut, si condicio exstitisset, in solutum cederet, existente condicione liberari eum nec obstare, quod ante eius pecunia facta est. @@&7Idem& libro nono decimo ad Sabinum. Cassius ait, si cui pecuniam dedi, ut eam creditori meo solueret, si suo nomine dederit, neutrum liberari, me, quia non meo nomine data sit, illum, quia alienam dederit: ceterum mandati eum teneri. sed si creditor eos nummos sine dolo malo consumpsisset, is, qui suo nomine eos soluisset, liberatur, ne, si aliter obseruaretur, creditor in lucro uersaretur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis seruo pecuniis exigendis praeposito soluisset post manumissionem, si quidem ex contractu domini, suf-ficiet, quod ignorauerit manumissum: quod si ex causa peculiari, quamuis scierit manu-missum, si tamen ignorauerit ademptum ei peculium, liberatus erit. utroque autem casu manumissus si interuertendi causa id fecerit, furtum domino facit: nam et si debitori meo mandauero, ut Titio pecuniam solueret, deinde Titium uetuero accipere idque ignorans @1 debitor Titio simulanti se procuratorem soluerit, et debitor liberabitur et Titius furti actione tenebitur. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Sabinum. Fugitiuus meus, cum pro libero se gereret, nummos mihi subreptos credidit tibi: obligari te mihi Labeo ait et, si eum liberum existimans solueris ei, liberari te a me, sed si alii soluisses iussu eius uel is ratum habuisset, non liberari, quia priore casu mei nummi facti essent et quasi mihi so-lutum intellegeretur. et ideo seruus meus quod peculiari nomine cre-diderit, exigendo liberabit debitorem, delegando autem uel nouando non idem conse-queretur. @@&7Idem& libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si rem meam, quae pignoris nomine alii esset obligata, debitam tibi soluero, non liberabor, quia auocari tibi res possit ad eo, qui pignori accepisset. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si decem stipulatus a Titio deinde stipu-leris a Seio, quanto minus ab illo consecutus sis: etsi decem petieris a Titio, non tamen absoluitur Seius: quid enim, si condemnatus Titius nihil facere potest? sed et si cum Seio prius egeris, Titius in nullam partem liberatur: incertum quippe est, an omnino Seius de-biturus sit: denique si totum Titius soluerit, nec debitor fuisse uidebitur Seius, quia con-dicio eius deficit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Filius familias patre inuito debitorem eius liberare non potest: adquirere enim obligationem potest, de-minuere non potest. @@&7Pomponius& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Solutione uel iudicium pro nobis accipiendo et inuiti et ignorantes liberari possumus. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Ubi fideiussor pro duo-bus dena fideiussit, obligatus est in uiginti, et siue uiginti siue dena soluerit, utrumque reum liberabit. sed si quinque soluerit, uideamus, quem ex reis releuet in quinque? erit ille releuatus, de quo actum est aut, si non appareat, antiquius debitum erit inspiciendum. idem et si quindecim sint soluta: si quidem appareat, quid actum sit, in[2de]2 decem et aliunde quinque erunt releuata, si uero non apparet, ex antiquiore contractu decem, ex alio quin-que erunt releuata. @@&7Pomponius& libro trigensimo primo ad Sabinum. Ex parte heres institutus si decem, quae defunctus promiserat, tota soluit, pro parte quidem qua heres est libera-bitur, pro parte autem reliqua ea condicet. sed si antequam condicat, ei adcreuerit reliqua pars hereditatis, etiam pro ea parte erit obligatus et ideo condicenti indebitum doli mali exceptionem obstare existimo. @@&7Idem& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Si creditor fundum pigneraticium uendiderit et quantum ei debebatur, receperit, debitor liberabitur. sed et si acceptum emptori pretium tulisset creditor uel ab eo stipulatus esset, debitor nihilo minus liberatur. sed si seruus pigneratus a creditore uenierit, quamdiu redhiberi possit, non liberabitur de-bitor, sicut in quolibet pignore uendito, quamdiu res inempta fieri possit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Etiam circa stipulationem et ex testamento actionem, si res tradita fuerit quae debebatur, quamdiu aliquid iuri rei deest, adhuc tamen ipsa res petenda est: ut puta possum fundum petere, licet mihi tra-ditus sit, si ius quoddam cautionis supererit. @@&7Paulus& libro trigensimo octauo ad edictum. Debitores soluendo ei, qui pro tutore negotia gerit, liberantur, si pecunia in rem pupilli peruenit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Cum Stichus et Pamphilus @1 communi seruo promissi sunt, [2alteri]2 Stichus, alteri Pamphilus solui non potest, sed dimi-diae singulorum partes debentur. idemque est, si quis aut duos Stichos aut duos Pam-philos dari promisit aut communi duorum seruo homines decem dare promisit: nam am-bigua uox est decem homines, quemadmodum decem denarii: atque utriusque rei dimidium duobus modis intellegi potest. sed in nummis et oleo ac frumento et similibus, quae com-Ȯmuni specie continentur. apparet hoc actum, [2u]2t numero diuidatur obligatio, quatenus et commodius promissori stipulatoribusque est. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad edictum. Si debitor offerret pecuniam, quae peteretur, creditor nollet accipere, praetor ei denegat actiones. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Inter artifices longa differentia est et ingenii et naturae et doctrinae et institutionis. ideo si nauem a se fabricandam quis pro-miserit uel insulam aedificandam fossamue faciendam et hoc specialiter actum est, ut suis operis id perficiat, fideiussor ipse aedificans uel fossam fodiens non consentiente stipula-tore non liberabit reum. quare etiam si illis stipulationibus fideiussor accesserit: 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat?', prohibens ire fideiussor stipulationem non committit et, si patientiam praestet, non efficiet, quo minus committatur stipulatio. @@&7Iulianus& libro tertio decimo digestorum. Si seruus peculiari nomine credi-derit eique debitor, cum ignoraret dominum mortuum esse, ante aditam hereditatem sol-uerit, liberabitur. idem iuris erit et si manumisso seruo debitor pecuniam soluerit, cum ignoraret ei peculium concessum non esse. neque intererit, uiuo an mortuo domino pe-cunia numerata sit: nam hoc quoque casu debitor liberatur, sicut is, qui iussus est a cre-ditore pecuniam Titio soluere, quamuis creditor mortuus fuerit, nihilo minus recte Titio soluit, si modo ignorauerit creditorem mortuum esse. @@&7Idem& libro quinquagensimo secundo digestorum. Qui sibi aut Titio fundum dari stipulatus est, quamuis fundus Titio datus fuerit, tamen, si postea euictus est, habet actionem, quemadmodum si hominem stipulatus esset et promissor statuliberum Titio de-disset isque ad libertatem peruenisset. Qui Stichum aut Pamphilum dari promisit, si Stichum uulnerauerat, non magis eum dando liberatur, quam si solum Stichum promisisset et a se uulneratum daret. item qui hominem dari promisit et uulneratum a se offert, non libe-ratur. iudicio quoque accepto si hominem is cum quo agetur uulneratum a se offert, condemnari debebit. sed et ab alio uulneratum si det, condemnandus erit, cum possit alium dare. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui hominem aut decem tibi aut Titio dari promisit, si Titio partem hominis tradiderit, mox tibi decem nume-rauerit, non Titio, sed tibi partem hominis condicet, quasi indebitum tua uoluntate Titio solueret. idemque iuris erit etiam, si mortuo Titio decem soluerit, ut tibi potius quam heredi Titii partem hominis condicat. Si duo rei stipulandi hominem dari stipulati fuerint et pro-missor utrique partes diuersorum hominum dederit, dubium non est, quin non liberetur. sed si eiusdem hominis partes utrique dederit, liberatio contingit, quia obligatio communis effi-ciet, ut quod duobus solutum est, uni solutum esse uideatur. nam ex contrario cum duo fideiussores hominem dari spoponderint, diuersorum quidem hominum partes dantes non liberantur: at si eiusdem hominis partes dederint, liberantur. Stipulatus sum decem mihi aut hominem Titio dari: si homo Titio datus fuisset, promissor a me liberatur et, ante-quam homo daretur, ego decem petere possum. Si Titium omnibus negotiis meis prae- @1 posuero, deinde uetuero eum ignorantibus debitoribus administrare negotia mea, debitores ei soluendo liberabuntur: nam is, qui omnibus negotiis suis aliquem proponit, intelle-gitur etiam debitoribus mandare, ut procuratori soluant. Si nullo mandato intercedente debitor falso existimauerit uoluntate mea pecuniam se numerare, non liberabitur. et ideo procuratori, qui se ultro alienis negotiis offert, soluendo nemo liberabitur: et cum fugi-tiuus, qui pro libero se gerebat, rem uendidisset, responsum est emptores fugitiuo sol-uentes a domino liberatos non esse. Si gener socero, ignorante filia, do-tem soluisset, non est liberatus, sed condicere socero potest, nisi ratum filia habuisset. et propemodum similis est gener ei, qui absentis procuratori solueret, quia in causam dotis particeps et quasi socia obligationis patri filia esset. Si debitorem meum iussero pecuniam Titio dare donaturus ei, quamuis Titius ea mente acceperit, ut meos nummos faceret, nihilo minus debitor liberabitur: sed si postea Titius eandem pecuniam mihi de-disset, nummi mei fient. Quidam filium familias, a quo fideiussorem acceperat, heredem instituerat: quaesitum est, si iussu patris adisset hereditatem, an pater cum fideiussore agere posset. dixi, quotiens reus satisdandi reo satis accipiendi heres existeret, fideiussores ideo liberari, quia pro eodem apud eundem debere non possent. Si praedo id, quod a debitoribus hereditariis exegerat, petenti hereditatem restituerit, debitores liberabuntur. Si decem aut hominem dari stipulatus fuero et duos fideiussores accepero Titium et Mae-uium et Titius quinque soluerit, non liberabitur, priusquam Maeuius quoque quinque soluat: quod si Maeuius partem hominis soluerit, uterque obligatus remanebit. qui perpetua ex-ceptione se tueri potest, solutum repetit et ideo non liberatur. quare si ex duobus reis promittendi alter pepigerit, ne ab eo peteretur, quamuis soluerit, nihilo minus alter obli-gatus manebit. @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum a Paulo epito-matorum. Quod seruus ex peculio suo credidisset aut deposuisset, id ei, siue uenisset siue manumissus esset, recte solui potest, nisi aliqua causa interciderit, ex qua intellegi possit inuito eo, cuius tum is seruus fuisset, ei solui. sed et si quis dominicam pecuniam ab eo faeneratus esset, si permissu domini seruus negotium dominicum gessisset, idem iuris est: uidetur enim uoluntate domini qui cum seruo negotium contraher[2e]2t et ab eo accipere et ei soluere. @@&7Iulianus& libro primo ad Urseium Ferocem. Si pater meus praegnate uxore relicta decesserit et ex causa hereditaria totum hoc, quod patri meo de-bitum fuisset, petissem, nihil me consumpsisse quidam existimant: si nemo natus sit, recte me egisse, quia in rerum natura uerum fuisset me solum heredem fuisse. &7Iulianus& notat: uerius est me eam partem perdidisse, pro qua heres fuissem, antequam certum fuisset neminem nasci, aut quartam partem, quia tres nasci potuerunt, aut sextam, quia quinque: nam et Aristoteles scripsit quinque nasci posse, quia uuluae mulierum totidem receptacula habere possunt: et esse mulierem Romae Alexandrinam ab Aegypto, quae quinque simul peperit et tum habebat incolumes, et hoc et in Aegypto adfirmatum est mihi. @@&7Idem& libro secundo ad Urseium Ferocem. Quotiens unus ex fideiussoribus suam partem soluisset, tamquam negotium reo gessisset, perinde habendum est, ac si reus ipse unius fideiussoris partem soluisse[2t]2: sed tamen ut non ex sorte decedat, sed is fideiussor solus liberatur, cuius nomine solutio facta fuerit. @1 @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Cum quis sibi aut Titio dari stipu-latus sit, magis esse ait, ut ita demum recte Titio solui dicendum sit, si in eodem statu maneat, quo fuit, cum stipulatio interponeretur: ceterum siue in adoptionem siue in exi-lium ierit uel aqua et igni ei interdictum uel seruus factus sit, non recte ei solui dicen-dum: tacite enim inesse haec conuentio stipulationi uidetur 'si in eadem causa maneat'. Si debitorem meum iusserim Titio soluere, deinde Titium uetuerim accipere et debitor ignorans soluerit, ita eum liberari existimauit, si non ea mente Titius nummos acceperit, ut eos lucretur. alioquin, quoniam furtum eorum sit facturus, mansuros eos debitoris et ideo liberationem quidem ipso iure non posse contingere debitori, exceptione tamen ei succurri aequum esse, si paratus sit condictionem furtiuam, quam aduersus Titium habet, mihi praestare: sicuti seruatur, cum maritus uxori donaturus debitorem suum iubeat sol-uere: nam ibi quoque, quia nummi mulieris non fiunt, debitorem non liberari, sed ex-ceptione eum aduersus maritum tuendum esse, si condictionem, quam aduersus mulierem habet, praestet. furti tamen actionem in proposito mihi post diuortium competituram, Ȯquando mea intersit interceptos nummos non esse. De peculio cum domino actum est: is damnatus soluit. et fideiussores pro seruo acceptos liberari respondit: eandem enim pecuniam in plures causas solui posse argumentum esse, quod, cum iudicatum solui satis-datum est et damnatus reus soluat, non solum actione iudicati, sed etiam ex stipulatu et ipse et fideiussores liberentur. et magis simile esse, quod, cum possessor hereditatis existimans se heredem esse soluerit, heres non liberetur: tunc enim propterea id euenire, quod ille suo nomine indebitam pecuniam dando repetitionem eius haberet. Qui hominem promisit si statuliberum soluat, magis puto non esse exspectan-dam condicionem: sed et creditorem agere posse et illi condictionem competere. quod si interim condicio defecerit, liberatur, perinde atque si quis pendente condicione soluit per errorem et antequam condiceret, condicio exstiterit, illud nullo modo dici conueniet, si mortuo Sticho condicio deficiat, liberari debitorem, quamuis, si uiuente eo defecerit, liberaretur, quando isto casu nullo tempore perfecte hominem meum feceris: alioquin prope erit, ut etiam, si eum seruum, in quo usus fructus alienus est, mihi solueris isque usu fructu manente decesserit, ea solutione liberatus uidearis: quod nullo modo probandum est, sicuti si communem soluisses isque decessisset. Si quis pro eo reuerso fideiusserit, qui, cum rei publicae causa abesset, actione qua liberatus sit, deinde annus praeterierit, an fideiussor liberetur? quod Iuliano non placebat, et quidem si cum fideiussore expe-riundi potestas non fuit: sed hoc casu in ipsum fideiussorem ex edicto actionem restitui debere, quemadmodum in eum fideiussorem, qui hominem promissum occidit. Qui pro te apud Titium fideiusserat, pignus in suam obligationem dedit: post idem heredem te in-stituit. quamuis ex fideiussoria causa non tenearis, nihilo minus tamen pignus obligatum manebit. at si idem alium fideiussorem dederit atque ita heredem te instituerit, rectius existimari ait sublata obligatione eius, pro quo fideiussum sit, eum quoque qui fideiusserit liberari. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Si, soluturus pecuniam tibi, iussu tuo signatam eam apud nummularium, quoad probaretur, deposuerim, tui periculi eam fore Mela libro decimo scribit. quod uerum est, cum eo tamen, ut illud maxime spectetur, an per te steterit, quo minus in continenti probaretur: nam tunc perinde habendum erit, ac si parato me soluere tu ex aliqua causa accipere nolles. in qua specie non utique semper @1 tuum periculum erit: quid enim, si inopportuno tempore uel loco optulerim? his conse-quens esse puto, ut etiam, si et emptor nummos et uenditor mercem, quod inuicem parum fidei haberent, deposuerint, et nummi emptoris periculo sint (utique si ipse eum, apud quem deponerentur, elegerit) et nihilo minus merx quoque, quia emptio perfecta sit. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Si pro me quis soluerit creditori meo, licet ignorante me, adquiritur mihi actio pigneraticia. item si quis soluerit legata, debent discedere legatarii de possessione: alioquin nascitur heredi interdictum, ut eos deicere possit. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Reo criminis postulato interim nihil prohibet recte pecuniam a debitoribus solui: alioquin plerique innocentium necessario sumptu egebunt. @@&7Paulus& libro tertio de adulteriis. Sed nec illud prohibitum uidetur, ne a reo creditori soluatur. @@&7Ulpianus& libro secundo regularum. In omnibus speciebus liberationum etiam accessiones liberantur, puta adpromissores hypothecae pignora, praeterquam quod inter creditorem et adpromissores confusione facta reus non liberatur. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. In numerationibus aliquando euenit, ut una numeratione duae obligationes tollantur uno momento: ueluti si quis pignus pro debito uendiderit creditori: euenit enim, ut et ex uendito tollatur obligatio et debiti. item si pupillo, qui sine tutoris auctoritate mutuam pecuniam accepit, legatum a creditore fuerit sub ea condicione, si eam pecuniam numerauerit, in duas causas uideri eum nume-rasse, et in debitum suum, ut in Falcidiam heredi imputetur, et condicionis gratia, ut le-gatum consequatur. item si usus fructus pecuniae numeratae legatus fuerit, euenit, ut una numeratione et liberetur heres ex testamento et obliget sibi legatarium. tantundem est et si damnatus fuerit alicui uendere uel locare: nam uendendo uel locando et liberatur ex testamento heres et obligat sibi legatarium. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Callippo respondit, quamuis stipulanti uxori uir spoponderit dirempto matrimonio praedia, quae doti erant obligata, in solutum dare, tamen satis esse offerri dotis quantitatem. idem Frontoni respondit perseueranti tutori in tutelae administratione, licet capitis reo, potuisse id, quod pupillo bona fide de-betur, exsolui. @@&7Marcianus& libro tertio regularum. Si quis aliam rem pro alia uolenti sol-uerit et euicta fuerit res, manet pristina obligatio. etsi pro parte fuerit euicta, tamen pro solido obligatio durat: nam non accepisset re integra creditor, nisi pro solido eius fieret. Sed et si duos fundos uerbi gratia pro debito dederit, euicto altero fundo remanet integra obligatio. tunc ergo res pro re soluta liberationem praestat, cum pro solido facta est suscipientis. Sed et si quis per dolum pluris aestimatum fundum in solutum dederit, non liberatur, nisi id quod deest repleatur. @@&7Idem& libro quarto regularum. In pupillo, cui sine tutoris auctoritate solu-tum est, si quaeratur, quo tempore sit locupletior, tempus quo agitur inspicitur: et ut exceptio doli mali posita ei noceat, tempus quo agitur spectatur. Plane, ut Scaeuola aiebat, etiamsi perierit res ante litem contestatam, interdum quasi locupletior factus intel-legitur, id est si necessariam sibi rem emit, quam necessario de suo erat empturus: nam hoc ipso, quo non est pauperior factus, locupletior est. sic et in filio familias putabat Macedonianum cessare, si in necessarias causas filius mutuam pecuniam acceperit et eam perdiderit. @@&7Marcellus& libro singulari responsorum. Titia cum propter dotem bona @1 mariti possideret, omnia pro domina egit, reditus exegit et mouentia distraxit: quaero, an ea, quae ex re mariti percepit, in dotem ei reputari debeant. Marcellus respondit reputa-tionem eius quod proponeretur non iniquam uideri: pro soluto enim magis habendum est, quod ex ea causa mulier percepit. sed si forte usurarum quoque rationem arbiter dotis reciperandae habere debuerit, ita est computandum, ut, prout quidque ad mulierem per-uenit, non ex uniuersa summa decedat, sed prius in eam quantitatem, quam usurarum nomine mulierem consequi oportebat: quod non est iniquum. @@&7Marcianus& libro singulari ad hypothecariam formulam. Solutam pecuniam intellegimus utique naturaliter, si numerata sit creditori. sed et si iussu eius alii soluatur, uel creditori eius uel futuro debitori uel etiam ei cui donaturus erat, absolui debet. ratam quoque solutionem si creditor habuerit, idem erit. tutori quoque si soluta sit pecunia uel curatori uel procuratori uel cuilibet successori uel seruo actori, proficiet ei solutio. quod si acceptum latum sit, quod stipulationis nomine hypotheca erat obligata uel sine stipulatione accepta sit, solutionis quidem uerbum non proficiet, sed satisdationis sufficit. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si, cum aurum tibi promisissem, igno-ranti quasi aurum aes soluerim, non liberabor: sed nec repetam hoc quasi indebitum so-lutum, quod sciens feci. petentem tamen te aurum exceptione summouebo, si non reddas aes quod accepisti. @@&7Idem& libro nono ad edictum. Dispensatori, qui ignorante debitore remotus est ab actu, recte soluitur: ex uoluntate enim domini ei soluitur, quam si nescit mutatam, qui soluit liberatur. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Satisfactio pro solutione est. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Soluere pro ignorante et inuito Ȯcuique licet, cum sit iure ciuili constitutum licere etiam ignorantis inuitique meliorem con-dicionem facere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Solutionis uerbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam magisque ad substantiam obligationis refertur, quam ad nummorum solutionem. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo primo ad edictum. Qui sic soluit, ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alienantur nummi, qui sic dantur, ut reci-piantur. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Qui mandat solui, ipse uidetur soluere. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si quis stipulatus fuerit 'decem in melle', solui quidem mel potest, antequam ex stipulatu agatur: sed si semel actum sit et petita decem fuerint, amplius mel solui non potest. Item si mihi aut Titio stipulatus fuero dari, deinde petam, amplius Titio solui non potest, quamuis ante litem contestatam posset. @@&7Idem& libro octagensimo ad edictum. Si quis offerenti se negotiis alienis bona fide soluerit, quando liberetur? et ait Iulianus, cum dominus ratum habuerit, tunc liberari. idem ait, antequam dominus haberet ratum, an condici ex ea causa possit? et ait interesse, qua mente solutio facta esset, utrum ut statim debitor liberetur an uero cum dominus ratum habuisset: priore casu confestim posse condici procuratori et tunc demum extingui condictionem, cum dominus ratum habuisset, posteriore tunc demum nasci con-dictionem, cum dominus ratum non habuisset. Si creditor, cuius ignorantis procuratori @1 solutum est, adrogandum se dederit, siue ratum habuit pater, rata solutio est, siue non habuit, repetere debitor potest. Et si duo rei stipulandi sunt, quorum alterius absentis procuratori datum, antequam is ratum haberet, interim alteri solutum est, in pendenti est posterior solutio ac prior: quippe incertum est, debitum an indebitum exegerit. @@&7Paulus& libro secundo ad Plautium. Si ita stipulatus sim: 'mihi aut Titio dare spondes?' et debitor constituerit se mihi soluturum, quamuis mihi competat de con-stituta actio, potest adhuc adiecto soluere. et si a filio familias mihi aut Titio stipulatus sim, patrem posse Titio soluere quod in peculio est, scilicet si suo, non filii nomine sol-uere uelit: dum enim adiecto soluitur, mihi solui uidetur: et ideo si indebitum adiecto solutum sit, stipulatori posse condici Iulianus putat: ut nihil intersit, iubeam te Titio soluere an ab initio stipulatio ita concepta sit. @@&7Idem& libro quarto ad Plautium. Is, qui alienum hominem in solutum dedit, usucapto homine liberatur. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. In perpetuum quotiens id, quod tibi debeam, ad te peruenit et tibi nihil absit nec quod solutum est repeti possit, competit liberatio. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Dispensatorem meum testamento liberum esse iussi et peculium ei legaui: is post mortem meam a debitoribus pecunias exegit: an heres meus retinere ex peculio eius quod exegit possit, quaeritur. et si quidem post adi-tam hereditatem exegerit pecuniam, dubitari non debet, quin de peculio eo nomine retineri nihil debeat, quia liber factus incipit debere, si liberantur solutione debitores. cum uero ante aditam hereditatem pecuniam accedit dispensator, si quidem liberantur debitores ipsa solutione, non est dubium, quin de peculio id retinendum sit, quia incipit debere hic heredi quasi negotiorum gestorum uel mandati actione. si uero non liberantur, illa quae-stio est: cum negotium meum gerens a debitoribus meis acceperis, deinde ego ratum non habuero et mox agere uelim negotiorum gestorum actione, an utiliter agam, si caueam te indemnem futurum. quod quidem ego non puto: nam sublata est negotiorum gestorum actio eo, quod ratum non habui: et per hoc debitor mihi constituitur. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. Si debitor sit serui fructuarius, potest is seruus per acceptilationem liberare eum: uidebitur enim ex re eius adquirere. idem in pacto dicemus. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Cum iussu meo id, quod mihi debes, soluis creditori meo, et tu a me et ego a creditore meo liberor. @@&7Pomponius& libro primo ex Plautio. Si filia furiosi a uiro diuorterit, dictum est uel adgnato curator[2i]2 uoluntate filiae uel filia[2e]2 consen-tiente adgnato solui dotem. @@&7Idem& libro sexto ex Plautio. Si pupilli debitor iubente eo sine tutoris aucto-ritate pecuniam creditori eius numerauit, pupillum quidem a creditore liberat, sed ipse manet obligatus: sed exceptione se tueri potest. si autem debitor pupilli non fuerat, nec pupillo condicere potest, qui sine tutoris auctoritate non obligatur, nec creditori, cum quo alterius iussu contraxit: sed pupillus in quantum locupletior factus est, utpote debito libe-ratus, utili actione tenebitur. @@&7Marcellus& libro tertio decimo digestorum. Si quis duos homines promi-serit et Stichum soluerit, poterit eiusdem Stichi dominium postea consecutus dando libe-rari. in nummis minor uel prope nulla dubitatio est: nam et apud Alfenum Seruius eum, qui minus a debitore suo accipere et liberare eum uellet, respondit posse saepius aliquos @1 nummos accipiendo ab eo eique retro dando ac rursus accipiendo id efficere: ueluti, si centum debitorem decem acceptis liberare creditor uelit, ut, cum decem acceperit, eadem ei retro reddat, mox ab eo accipiat ac nouissime retineat: etsi in dubitationem a quibus-dam hoc male deducatur, quod non possit uideri is qui ita accepit, ut ei a quo accepit retro reddat, soluisse potius quam decessisse. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Seruus decem dare iussus pupillo et liber esse, si heres sit pupillus siue tantum condicio in eum collata sit, an absente quoque tutore pupillo dando libertatem consequatur? moueris comparatione condicionis, quae constitit in facto, ueluti 'si pupillo seruierit', quae potest impleri citra interuentum quoque tutoris. et quid, inquis, si curatorem habeat et si furioso dare iussus sit, an curatori dando liberetur? et finge alicui fundum legatum, si dedisset pupillo furiosoue. et sciendum est in omnibus istis casibus tutori quidem uel curatori utiliter dependi, ipsis autem, id est furioso uel pupillo, non recte persolui, ne datio ex illorum inbecillitate pe-reat: nec enim hoc egit testator, ut, quoquo modo esset datum, expleta uideretur condicio. @@&7Celsus& libro uicensimo quarto digestorum. Si hominem, in quo usus fructus alienus est uel qui erat pignori Titio obligatus, noxae dedisti, poterit is, cui condemnatus es, tecum agere iudicati, nec exspectabimus, ut creditor euincat. sed si usus fructus in-terierit uel dissoluta fuerit pignoris obligatio, existimo processuram liberationem. @@&7Idem& libro uicensimo sexto digestorum. Quod certa die promissum est, uel statim dari potest: totum enim medium tempus ad soluendum promissori liberum relinqui intellegitur. @@&7Idem& libro uicensimo septimo digestorum. Cum decem mihi aut Titio dari stipulatus quinque accipiam, reliquum promissor recte Titio dabit. Si fideiussor procuratori creditoris soluit et creditor post tempus, quo liberari fideiussor poterit, ratum habuit, tamen quia fideiussor, cum adhuc ex causa fideiussionis teneretur, soluit, nec repetere potest nec minus agere aduersus reum mandati potest, quam si tum praesenti dedisset. Item si ignorans creditor procuratori suo solutum seruo debitoris filioue acceptum fecerit, postea autem rescierit et ratum habuerit, confirm[2a]2tur solutio et quod acceptum latum sit, nullius momenti est: et contra, si ratum non habuerit, quod acceptum fecerit, confirmatur. Sed si ignorans solutum litem contestatus est, si pendente iudicio ratum habuit, absolui oportet illum, cum quo actum est, si ratum non habuit, condemnari. @@&7Marcellus& libro uicensimo digestorum. Qui decem debet, si ea optulerit creditori et ille sine iusta causa ea accipere recusauit, deinde debitor ea sine sua culpa perdiderit, doli mali exceptione potest se tueri, quamquam aliquando interpellatus non Ȯȟsoluerit: etenim non est aequum teneri pecunia amissa, quia non teneretur, si creditor accipere uoluisset. quare pro soluto id, in quo creditor accipiendo moram fecit, oportet esse. et sane si seruus erat in dote eumque optulit maritus et is seruus decessit, aut nummos optulit eosque non accipiente muliere perdiderit, ipso iure desinet teneri. Cum Stichum mihi deberes et in soluendo moram fecisses, sub condicione eum promisisti: pendente ea Stichus decessit: uideamus, an, quia nouari prior obligatio non potest, petitio serui competat ea, quae competeret, si non intercessisset stipulatio. sed in prompt[2u]2 contradictio est debitorem, cum stipulanti creditori sub condicione promisit, non uideri in solutione hominis cessasse: nam uerum est eum, qui interpellatus dare noluit, offerentem postea periculo liberari. Sed quid si ignorante debitore ab alio creditor eum stipulatus est? hic quoque existimandus est periculo debitor liberatus, quemadmodum si @1 quolibet nomine eius seruum offerente stipulator accipere noluisset. Idem responsum est, si quis, cum subreptus sibi seruus esset, sub condicione stipulatus fuerit quidquid furem dare facere oportet: nam et fur condictione liberatur, si dominus oblatum sibi accipere noluit. si tamen, cum in prouincia forte seruus esset, intercesserit stipulatio (et finge prius quam facultatem eius nancisceretur fur uel promissor, decessisse seruum), non poterit rationi, quam supra reddidimus, locus esse: non enim optulisse eum propter absentiam intellegi potest. Stichum aut Pamphilum stipulatus sum, cum esset meus Pamphilus: nec si meus esse desierit, liberabitur promissor Pamphilum dando: neutrum enim uidetur in Pamphilo homine constitisse nec obligatio nec solutio. sed ei, qui hominem dari stipu-latus est, unum etiam ex his, qui tunc stipulatoris serui erant, dando promissor liberatur: ui quidem ipsa et hic ex his dari stipulatus est, qui eius non era[2n]2t. fingamus ita stipu-latum: 'hominem ex his, quos Sempronius reliquit, dare spondes?', cum tres Sempronius reliquisset, eorumque aliquem stipulatoris fuisse: num mortuis duobus, qui alterius erant, supererit ulla obligatio, uideamus. et magis est deficere stipulationem, nisi ante mortem duorum desierit esse reliquus seruus stipulatoris. Qui hominem debebat, Stichum, cui libertas ex causa fideicommissi praestanda est, soluit: non uidetur liberatus: nam uel minus hic seruum dedit quam ille, qui seruum dedit nondum noxa solutum. num ergo et si uispellionem aut alias turpem dederit hominem, idem sit? et sane datum negare non possumus et differt haec species a prioribus: habet enim seruum, qui ei auferri non possit. Promissor serui eum debet hominem soluere, quem, si uelit stipulator, possit ad libertatem perducere. @@&7Idem& libro trigensimo primo digestorum. Ob triginta nummos pecuniae cre-ditae fideiussorem in uiginti dedi et pignus: ex uenditione autem pignoris creditor decem consecutus est: utrum ex uniuersitate id decedit, ut quidam putant, si in soluendis decem nihil debitor dixisset, an sicut ego puto, in totis decem fideiussori contingit liberatio? quia hoc dicendo potuit hoc efficere debitor, ut, ubi non dixit, id potius soluturum existimetur, quod satisdato debeatur? magis tamen existimo licuisse creditori in id, quod solus debebat reus, accepto referre. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Id, quod poenae nomine a debitore exactum est, lucro debet cedere creditoris. @@&7Idem& libro octauo regularum. Sicut acceptilatio in eum diem praecedentes peremit actiones, ita et confusio: nam si debitor heres creditori exstiterit, confusio heredi-tatis peremit petitionis actionem. @@&7Idem& libro sexto responsorum. Modestinus respondit, si post solutum sine ullo pacto omne, quod ex causa tutelae debeatur, actiones post aliquod interuallum cessae @1 sint, nihil ea cessione actum, cum nulla actio superfuerit: quod si ante solutionem hoc factum est uel, cum conuenisset, ut mandarentur actiones, tunc solutio facta esset man-datum subsecutum est, saluas esse mandatas actiones, cum nouissimo quoque casu pretium magis mandatarum actionum solutum quam actio quae fuit perempta uideatur. @@&7Idem& libro septimo pandectarum. In liberto antiquior contractus operarum esse non potest, sine quo libertas ei data non esset. @@&7Iauolenus& libro undecimo ex Cassio. Si alieni nummi inscio uel inuito do-mino soluti sunt, manent eius cuius fuerunt: si mixti essent, ita ut discerni non possent, eius fieri qui accepit in libris Gaii scriptum est, ita ut actio domino cum eo, qui dedisset, furti competeret. @@&7Idem& libro decimo epistularum. Pecuniam, quam mihi debes, aut aliam rem si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris et mea esse in-cipiat: nam tum, quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, adquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est. @@&7Pomponius& libro quarto ad Quintum Mucium. Prout quidque contractum est, ita et solui debet: ut, cum re contraxerimus, re solui debet: ueluti cum mutuum de-dimus, ut retro pecuniae tantundem solui debeat. et cum uerbis aliquid contraximus, uel re uel uerbis obligatio solui deb[2e]2t, uerbis, ueluti cum acceptum promissori fit, re, ueluti cum soluit quod promisit. aeque cum emptio uel uenditio uel locatio contracta est, quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolui potest. @@&7Idem& libro sexto ad Quintum Mucium. Si stipulatus sim mihi aut Titio dari, si Titius decesserit, heredi eius soluere non poteris. Si lancem deposuerit apud me Titius et pluribus heredibus relictis decesserit: si pars heredum me interpellet, optimum quidem esse, si praetor aditus iussisset me parti heredum eam lancem tradere, quo casu depositi me reliquis coheredibus non teneri. sed et si sine praetore sine dolo malo hoc fecero, liberabor aut (quod uerius est) non incidam in obligationem. optimum autem est id per magistratum facere. @@&7Proculus& libro quinto epistularum. Si, cum Cornelius fundum suum no-mine Seiae uiro eius doti dedisset nec de eo reddendo quicquam cauisset, fecit, ut inter se uir et Seia paciscerentur, ut diuortio facto is fundus Cornelio redderetur: non puto di-uortio facto uirum uetante Seia eum fundum Cornelio tuto redditurum esse, sicuti si, cum pactum conuentum nullum intercessisset, diuortio facto mulier iussit eum fundum Cornelio reddi, deinde antequam redderetur, uetuisset, non tuto redderetur. sed si antequam Seia uetaret, Cornelio eum fundum reddidisset nec causam habuisset existimandi id inuita Seia facturum esse, nec melius nec aequius esse existimarem eum fundum Seiae reddi. @@&7Pomponius& libro quarto decimo ex uariis lectionibus. Si tuo seruo credidero eumque redemero et is manumissus mihi soluerit, non repetet. @@&7Proculus& libro septimo epistularum. Egisti de peculio serui nomine cum domino: non esse liberatos fideiussores eius respondit. at si idem seruus ex peculio suo permissa administratione peculii nummos soluisset, liberatos esse fideiussores eius recte legisti. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Solidum non soluitur non minus quantitate quam die. @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Hoc iure utimur, ut litis procuratori non recte soluatur: nam et absurdum est, cui iudicati actio non datur, ei ante rem iudicatam solui posse. si tamen ad hoc datus sit, ut et solui possit, soluendo eo liberabitur. @1 @@&7Celsus& libro uicensimo digestorum. Quodlibet debitum solutum a procura-tore meo non repeto, quoniam, cum quis procuratorem omnium rerum suarum constituit, id quoque mandare uidetur, ut creditoribus suis pecuniam soluat neque post ea expectan-dum est, ut ratum habeat. @@&7Scaeuola& libro quinto digestorum. Filiae intestato patri heredis negotia mater gessit et res uendendas per argentarios dedit idque ipsum codice conscriptum est: argentarii uniuersum redactum uenditionis soluerunt et post solutionem nouem fere annis, quidquid agendum erat, nomine pupillae mater egit eamque marito nuptum collocauit et Ȯ؟res ei tradidit. quaesitum est, an puella cum argentariis aliquam actionem habet, quando non ipsa stipulata sit pretium rerum, quae in uenditione[2m]2 datae sunt, sed mater. respon-dit, si de eo quaereretur, an iure ea solutione argentarii liberati essent, responderi iure liberatos. &7Claudius&: subest enim illa ex iurisdictione pendens quaestio, an pretia rerum, quae sciebant esse pupillae, bona fide soluisse uideantur matri, quae ius administrationis non habebat: ideoque si hoc sciebant, non liberantur, scilicet si mater soluendo non sit. @@&7Idem& libro uicensimo nono digestorum. Ex pluribus causis et chirographis creditor ita cauit: 'Titius Maeuius dico me accepisse et habere et accepto tulisse a Gaio Titio reliquum omne ratione posita eius pecuniae, quam mihi Stichus Gaii Titii seruus cauerat'. quaesitum est, an ex ceteris chirographis, quae non Stichus cauit, sed ipse de-bitor, integra manet actio ex reliquis chirographis per ipsum debitorem cautis. respondit eam solam obligationem dissolutam, ex qua solutum proponeretur. Lucius Titius ex duo-bus chirographis, quibus quadringenta ei a Seio debebantur, altero centum, altero trecen-tum, scripsit Seio, ut unius chirographi centum per Maeuium et Septicium sibi mitterentur: quaero, an Seius, si Maeuio et Septicio ex trecentum quoque soluisse se dicat, liberatus sit. respondit, si nec mandauit, ut ex trecentum solueretur, nec solutum ratum habuit, non esse liberatum. Lucius Titius duabus stipulationibus, una quindecim sub usuris ma-ioribus, altera uiginti sub usuris leuioribus Seium eadem die obligauit, ita ut uiginti prius soluerentur, id est idibus Septembribus: debitor post diem utriusque stipulationis cedentem soluit uiginti sex neque dictum est ab altero, pro qua stipulatione solueretur. quaero, an quod solutum est eam stipulationem exonerauerit, cuius dies ante cessit, id est ut uiginti sortis soluta uideantur et in usuras eorum sex data. respondit magis id accipi ex usu esse. @@&7Idem& libro uicensimo sexto digestorum. Filius, qui administrabat ut heres paterna bona, pecuniam ex his Sempronio mutuam dedit et eandem particulatim recepit, deinde se abstinuit, quia minor annis erat, ab ea hereditate: quaesitum est, curator bo-norum patris constitutus an aduersus Sempronium utilem actionem habet. respondit nihil proponi, cur non is, qui soluisset id quod mutuum ita acceperat, liberatus esset. @@&7Labeo& libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si debitor tuus non uult a te liberari et praesens est, non potest inuitus a te solui. &7Paulus&: immo debitorem tuum etiam praesentem etiam inuitum liberare ita poteris supponendo, a quo debitum nouandi causa stipuleris: quod etiamsi acceptum non feceris, tamen statim, quod ad te attinet, res peribit: nam et petentem te doli mali praescriptio excludet. @@&7Pomponius& libro nono epistularum. Si mihi alienum seruum dari promiseris aut testamento dare iussus fueris isque seruus, antequam per te staret quo minus dares, a domino manumissus sit, haec manumissio morti similis sit: si autem decessisset, non tenearis. Sed et si quis seruum, quem dari promisit, heres a domino scriptus statuliberum dederit, liberatur. @1 @@&7Scaeuola& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si duo rei sint stipulandi et alter alterum heredem scripsit, uidendum, an confundatur obligatio. placet non confundi. quo bonum est hoc dicere? quod, si intendat dari sibi oportere, uel ideo dari oportet ipsi, quod heres exstitit, uel ideo, quod proprio nomine ei deberetur. atquin magna est huius rei differentia: nam si alter ex reis pacti conuenti temporali exceptione summoueri poterit, intererit, is qui heres exstitit utrumne suo nomine an hereditario ex-periatur, ut ita possis animaduertere, exceptioni locus sit nec ne. Item si duo rei sint promittendi et alter alterum heredem scripsit, confunditur obligatio. Sed et si reus heredem fideiussorem scripserit, confunditur obligatio. et quasi generale quid retinendum est, ut, ubi ei obligationi, quae sequellae locum optinet, principalis accedit, confusa sit obligatio: quotiens duae sint principales, altera alteri potius adicitur ad actionem, quam confusionem parere. Quid ergo, si fideiussor reum heredem scripserit? confundetur obli-gatio secundum Sabini sententiam, licet Proculus dissentiat. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Si is, cui nummos debitor soluit alienos, nummis integris pergat petere quod sibi debeatur, nec offerat quod accepit, ex-ceptione doli summouebitur. Sin autem communes nummos credam aut soluam, confestim pro parte mea nascetur et actio et liberatio, siue in singulis nummis communionem pro indiuiso quis esse intellegat siue in pecunia non corpora cogitet, sed quantitatem. Sed et si fideiussor alienos nummos in causam fideiussionis dedit, consumptis his mandati agere potest: et ideo si eam pecuniam soluat, quam subripuerat, mandati aget, postquam furti uel ex causa condictionis praestiterit. Fabius Ianuarius Papiniano salutem. Cum Titius Gaio Seio deberet ex causa fideicommissi certam quantitatem et tantundem eidem ex alia causa, quae peti quidem non poterat, ex solutione autem petitionem non praestat, Titii seruus actor absente domino soluit eam summam, quae efficeret ad quantitatem unius debiti, cautumque est ei solutum ex uniuerso credito: quaero, id quod solutum est in quam causam acceptum uidetur. respondi, si quidem Titio Seius ita cauisset, ut sibi solutum ex uniuerso credito significaret, crediti appellatio solam fideicommissi pecuniam demon-strare uidetur, non eam, quae petitionem quidem non habet, solutione autem facta repeti pecunia non potest. cum uero seruus Titii actor absente domino pecuniam soluerit, ne dominium quidem nummorum in eam speciem obligationis, quae habuit auxilium ex-ceptionis, translatum foret, si ex ea causa solutio facta proponeretur, quia non est uero simile dominum ad eam speciem soluendis pecuniis seruum praeposuisse, quae solui non debuerunt, non magis quam ut nummos peculiares ex causa fideiussionis, quam seruus non ex utilitate peculii suscepit, solueret. @@&7Idem& libro uicensimo octauo quaestionum. 'Stichum aut Pamphilum, utrum ego uelim, dare spondes?' altero mortuo qui uiuit solus petetur, nisi si mora facta sit in eo mortuo, quem petitor elegit: tunc enim perinde solus ille qui decessit praebetur, ac si solus in obligationem deductus fuisset. Quod si promissoris fuerit electio, defuncto altero qui superest aeque peti poterit. enimuero si facto debitoris alter sit mortuus, cum debi-toris esset electio, quamuis interim non alius peti possit, quam qui solui etiam potest, @1 neque defuncti offerri aestimatio potest, si forte longe fuit uilior, quoniam id pro petitore in poenam promissoris constitutum est, tamen, si et alter seruus postea sine culpa debi-toris moriatur, nullo modo ex stipulatu agi poterit, cum illo in tempore, quo moriebatur, non commiserit stipulationem. sane quoniam impunita non debent esse admissa, doli actio non immerito desiderabitur: aliter quam in persona fideiussor is, qui promissum hominem interfecit, quia tenetur ex stipulatu actione fideiussor, quemadmodum tenebatur, si debitor sine herede decessisset. Aditio hereditatis nonnumquam iure confundit obligationem, ueluti si creditor debitoris uel contra debitor creditoris adierit hereditatem. aliquando pro solu-tione cedit, si forte creditor, qui pupillo sine tutoris auctoritate nummos crediderat, heres ei extitit: non enim quanto locupletior pupillus factus est, consequeretur, sed in solidum creditum suum ex hereditate retinet. aliquando euenit, ut inanis obligatio aditione heredi-tatis confirmetur. nam si heres, qui restituerit ex Trebelliano hereditatem, fideicommissario heres exstiterit, uel mulier, quae pro Titio intercesserat, eidem heres extiterit, incipit obli-gatio ciuilis propter hereditatem eius, qui iure tenebatur, auxilium exceptionis amittere: etenim inconditum est subuenire sexu[2i]2 mulieris, quae suo nomine periclitetur. Quod uolgo Ȯߓiactatur fideiussorem, qui debitori heres extitit, ex causa fideiussionis liberari, totiens ue-rum est, quotiens [2r]2ei plenior promittendi obligatio inuenitur. nam si reus dumtaxat fuit obligatus, fideiussor liberabitur. e contrario non potest dici non tolli fideiussoris obliga-tionem, si debitor propriam et personalem habuit defensionem: nam si minori uiginti quin-que annis bonae fidei pecuniam credidit isque nummos acceptos perdidit et intra tem-pora in integrum restitutionis decessit herede fideiussore, difficile est dicere causam iuris honorarii, quae potuit auxilio minori esse, retinere fideiussoris obligationem, quae prin-cipalis fuit et cui fideiussoris accessit sine contemplatione iuris praetorii. auxilium igitur restitutionis fideiussori, qui adulescenti heres extitit, intra constitutum tempus saluum erit. Naturalis obligatio ut pecuniae numeratione, ita iusto pacto uel iureiurando ipso iure tol-litur, quod uinculum aequitatis, quo solo sustinebatur, conuentionis aequitate dissoluitur: ideoque fideiussor, quem pupillus dedit, ex istis causis liberari dicitur. Quaesitum est, an ita stipulari quis possit: 'mihi aut filio meo decem dari?' uel ita: 'mihi aut patri?' sed non incommode potest adhiberi distinctio, ut filio quidem stipulante patris tunc adiciatur per-sona, cum stipulatio ei adquiri non possit: e contrario autem nihil prohibeat patre stipu-lante filii personam adici, cum totiens, quod pater filio stipulatur, sibi stipulatus intelle-gitur, cum ips[2i]2 sibi stipulatus non est, et in proposito manifestum est non obligationis, sed solutionis gratia filii personam adiectam. Usum fructum mihi aut Titio dari stipulatus sum: Titio capite deminuto, facultas soluendi Titio non intercidit, quia et sic stipulari possumus: 'mihi aut Titio, cum capite minutus erit, dari?' Nam si furiosi uel pupilli persona adiecta sit, ita tutori uel curatori pecunia recte dabitur, si condicionis quoque implendae causa recte pecunia tutori uel curatori datur. quod quidem Labeo et Pegasus putauerunt utili-tatis causa recipiendum: idque ita recipi potest, si pecunia in rem uel pupilli uel furiosi uersa est, quomodo si domino iussus dare seruo dedisset, ut domino daret. ceterum qui seruo dare iussus est, domino dando non aliter implesse condicionem intellegendus est, quam si ex uoluntate serui dedit. idem respondendum est in solutione, si stipulato Sem-pronio sibi aut Sticho Maeuii seruo decem dari debitor Maeuio domino pecuniam soluerit. Si creditor debitoris hereditatem ad se non pertinentem possedit et tantum ad eum per- @1 uenit, quantum, si quilibet alius bonorum possessor ei solueret, liberaret heredem, non potest dici fideiussores liberari: neque enim ipsum sibi soluisse pecuniam credendum est, a quo hereditas euincitur. Dolo fecisti, quo minus possideres quod ex hereditate ad alium pertinente adprehenderas: si possessor corpus aut litis aestimationem praestitit, ea res tibi proderit, quia nihil petitoris interest: ceterum si tu ante conuentus ex praeterito dolo prae-stiteris, nihil ea res possessori proderit. Si mandatu meo Titio pecuniam credidisses, eius-modi contractus similis est tutori et debitori pupilli: et ideo mandatore conuento et dam-nato, quamquam pecunia soluta sit, non liberari debitorem ratio suadet, sed et praestare debet creditor actiones mandatori aduersus debitorem, ut ei satisfiat. et hoc pertinet tu-toris et pupilli debitoris nos fecisse comparationem: nam cum tutor pupillo tenetur ob id, quod debitorem eius non conuenit, neque iudicio cum altero accepto liberatur alter nec, si damnatus tutor soluerit, ea res proderit debitori: quin etiam dici solet tutelae contraria actione agendum, ut ei pupillus aduersus debitores actionibus cedat. Si creditor a debi-tore culpa sua causa ceciderit, prope est, ut actione mandati nihil a mandatore consequi debeat, cum ipsius uitio acciderit, ne mandatori possit actionibus cedere. Si inter empto-rem et uenditorem conuenerit, priusquam aliquid ex alterutra parte solueretur, ut ab em-ptione discedatur, fideiussor eo nomine acceptus soluto contractu liberabitur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Pupilli debitor tutore delegante pecu-niam creditori tutoris soluit: liberatio contigit, si non malo consilio cum tutore habito hoc factum esse probetur. sed et interdicto fraudatorio tutoris creditor pupillo tenetur, si eum consilium fraudis participasse constabit. Cum pupilla magistratui, qui per fraudem pupillo tutorem dedit, heres extitisset, tutores eius cum adulescente transegerunt: eam transactio-nem pupilla ratam habere noluit: nihilo minus erit tutorum pecunia liberata nec tutores contra adulescentem actionem nec utilem habebunt, qui suum reciperauit. plane si adu-lescens pecuniam restituere tutori pupillae maluerit, rescisso quod gestum est actionem utilem in pupillam heredem magistratus accipiet. Soror, cui legatum ab herede fratre debebatur, post motam legati quaestionem transegit, ut nomine debitoris contenta legatum non peteret. placuit, quamuis nulla delegatio facta neque liberatio secuta esset, tamen no-minis periculum ad eam pertinere itaque, si legatum contra placitum peteret, exceptionem pacti non inutiliter opponi. Cum eodem tempore pignora duobus contractibus obligantur, pretium eorum pro modo pecuniae cuiusque contractus creditor accepto facere debet nec in arbitrio eius electio erit, cum debitor pretium pignoris consortioni subiecerit: quod si temporibus discretis superfluum pignorum obligari placuit, prius debitum pretio pignorum iure soluetur, secundum superfluo compensabitur. Cum institutus deliberaret, substituto pecunia per errorem soluta est: ad eum hereditate postea deuoluta causa condic[2t]2ionis eua-nescit: quae ratio facit, ut obligatio debiti soluatur. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Cum ex pluribus causis debitor pecuniam soluit, utriusque demonstratione cessante potior habebitur causa eius pecuniae, quae sub infamia debetur: mox eius, quae poenam continet: tertio quae sub hypotheca uel pignore contracta est: post hunc ordinem potior habebitur propria quam aliena causa, ueluti fide-iussoris. quod ueteres ideo definierunt, quod uerisimile uideretur diligentem debitorem ad-monitum ita negotium suum gest[2u]2rum fuisse. si nihil eorum interueniat, uetustior con-tractus ante soluetur. si maior pecunia numerata sit, quam ratio singulorum exposcit, ni-hilo minus primo contractu soluto, qui potior erit, superfluum ordini secundo uel in totum uel pro parte minuendo uidebitur datum. @@&7Paulus& libro quinto decimo quaestionum. Qui res suas obligauit, postea aliquam possessionem ex his pro filia sua dotem promittendo obligauit et soluit. si ea res @1 a creditore euicta est, dicendum est maritum ex dotis promissione agere posse, ac si statu-liberum remue sub condicione legatam dotis nomine pro filia pater soluisset: harum enim rerum solutio non potest nisi ex euentu liberare, scilicet quo casu certum erit remanere eas. Diuersum respondetur in ea pecunia siue re, quam patronus post mortem liberti per Fabianam aufert: haec enim actio cum sit noua, partam liberationem non potest reuo-care. Huic applicatur minor uiginti quinque annis, qui a creditore circumscriptus in rem ex causa debiti solutam restituitur. Rem autem castrensis peculii soluentem patrem per-inde accipere debemus, ac si alienam dedisset, quamuis possit residere apud eum, cui so-luta est, prius mortuo intestato filio: sed tunc adquisita creditur, cum filius decesserit: et utique cuius fuerit, euentus declaret sitque et hoc ex his, quae post factis, in praeteritum quid fuerit, declarent. Mihi dare decem pure aut Titio kalendis uel sub condicione, aut mihi kalendis Ianuariis, Titio Februariis utiliter stipulor: quod si mihi kalendis Februariis, Titio kalendis Ianuariis, potest dubitari. sed rectius dicitur utiliter stipulatum: nam cum in diem sit ea quoque obligatio, etiam mihi solui potest ante Februarias: igitur et illi solui poterit. Qui stipulatus 'sibi aut Titio' si hoc dicit 'si Titio non solueris' dari sibi, uidetur Ȯ╂condicionaliter stipulari. et ideo etiam sic facta stipulatione: 'mihi decem aut quinque Titio dari?' quinque Titio solutis liberabitur reus a stipulatore. quod ita potest admitti, si hoc ipsum expressim agebatur, ut quasi poena adiecta sit in persona stipulantis, si Titio solutum non esset. at ubi simpliciter 'sibi aut Titio' stipulatur, solutionis tantum causa adhibetur Titius et ideo quinque ei solutis remanebunt reliqua quinque in obligatione. contra si mihi quinque, illi decem stipulatus sim, quinque Titio solutis non facit conceptio stipulationis, ut a me liberetur: porro si decem soluerit, non quinque repetet, sed mihi per mandati actionem decem debebuntur. Mihi Romae aut Ephesi Titio dari stipulor: an soluendo Titio Ephesi a me liberetur, uideamus: nam si diuersa facta sunt, ut Iulianus putat, diuersa res est. sed cum praeualet causa dandi, liberatur: libera-retur enim et si mihi Stichum, illi Pamphilum dari stipulatus essem et Titio Pamphilum soluisset. at ubi merum factum stipulor, puta insulam in meo solo aedificari aut in Titii loco, numquid, si in Titii loco aedificet, non contingat liberatio? nemo enim dixit facto pro facto soluto liberationem contingere. sed uerius est liberationem contingere, quia non factum pro facto soluere uidetur, sed electio promissoris completur. Si seruus fructuarius ex re fructuarii domino proprietatis aut fructuario stipul[2e]2tur, inutilis est stipulatio: at ex re proprietarii si ipsi domino aut fructuario stipul[2e]2tur, recte stipulatur: tantum enim so-lutionis capax est fructuarius hoc casu, non etiam [2obligationis]2. Aream promisi alienam: in ea dominus insulam aedificauit: an stipulatio extincta sit, quaesitum est. respondi, si alienum hominem promisi et is a domino manumissus est, liberor. nec admissum est, quod Celsus ait, si idem rursus lege aliqua seruus effectus sit, peti eum posse: in perpetuum enim sublata obligatio restitui non potest, et si seruus effectus sit, alius uidetur esse. nec simili argumento usus est, ut, si nauem, quam tu promisisti, dominus dissoluerit, deinde isdem tabulis compegerit, teneri te: hic enim eadem nauis est, quam te daturum spopondisti, ut uideatur magis obligatio cessare quam extincta esse. homini autem manu-misso simile fiet, si ea mente dissolutam esse nauem posueris, ut in alios usus conuerte-rentur tabulae, deinde mutato consilio easdem compositas: alia enim uidebitur esse po-sterior nauis, sicut ille alius homo est. non est his similis area, in qua aedificium positum est: non enim desiit in rerum natura esse. immo et peti potest area et aestimatio eius solui debebit: pars enim insulae area est et quidem maxima, cui etiam superficies cedit. @1 diuersum dicemus, si seruus promissus ab hostibus captus sit: hic interim peti non potest quasi ante diem, sed si redierit postliminio, recte tunc petetur: cessauit enim hic obligatio. area autem ext[2a]2t, sicut cetera, ex quibus aedificium constitit. denique lex duodecim tabu-larum tignum aedibus iunctum uindicari posse scit, sed interim id solui prohibuit pre-tiumque eius dari uoluit. @@&7Paulus& libro quarto responsorum. Respondit debitorem non esse cogendum in aliam formam nummos accipere, si ex ea re damnum aliquid passurus sit. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Quaero, an curatoribus uel tutoribus in prouincia datis Romae pecunia solui possit, quae in prouincia ita ab his faenerata esset, ut Romae solueretur, cum idem curatores uel tutores rerum Italicarum administrationem non sustinent, an, si soluerit debitor, liberetur. Paulus respondit his tutoribus uel cura-toribus recte pupillo pecuniam debitam solui, qui negotia eius administrant: eos autem, qui prouincialium rerum curatores uel tutores sunt, Italica negotia administrare non solere, nisi specialiter tutores prouincialium rerum, ut sibi Romae redderetur, promitti curauerunt. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Paulus respondit non ideo eos, qui uirilem portionem ex causa fideicommissi inferre debuerant, liberatos uideri, quoniam quidam ex collegis per errorem plus debito intulerunt. Paulus respondit aliam causam esse debitoris soluentis, aliam creditoris pignus distrahentis: nam cum debitor soluit pecu-niam, in potestate eius esse commemorare, in quam causam solueret: cum autem creditor pignus distraheret, licere ei pretium in acceptum referre etiam in eam quantitatem, quae natura tantum debebatur, et ideo deducto eo debitum peti posse. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Creditor oblatam a debi-tore pecuniam ut alia die accepturus distulit: mox pecunia, qua illa res publica utebatur, quasi aerosa iussu praesidis sublata est: item pupillaris pecunia, ut possit idoneis nomi-nibus credi seruata, ita interempta est: quaesitum est, cuius detrimentum esset. respondi secundum ea quae proponerentur nec creditoris nec tutoris detrimentum esse. Cum de sorte debita constaret, de usura litigatum esset, nouissime ex appellatione pronuntiatum est solutas quidem usuras non repeti, in futurum uero non deberi: quaero, pecunia data utrum usuris cedere deberet, quod petitor defenderet, an uero sorti proficeret. respondi, si qui dabat, in sortem se dare dixisset, usuris non debere proficere. Ualerius Lucii Titii seruus scripsit: 'accepi a Mario Marino ex summa maiore tot aureos': quaero, an haec summa in proximum annum ei accepto ferri debeat, cum superioris anni sit reliquator. respondi uideri in primam quamque summam liberationem proficere. Titius mutuam pe-cuniam accepit et quincunces usuras spopondit easque paucis annis soluit: postea nullo pacto interueniente per errorem et ignorantiam semisses usuras soluit: quaero, an pate-facto errore id, quod amplius usurarum nomine solutum esset quam in stipulatum de-ductum, sortem minueret. respondit, si errore plus in usuris soluisset quam deberet, ha-bendam rationem in sortem eius quod amplius solutum est. @@&7Maecianus& libro secundo fideicommissorum. Cum ex pluribus causis de-bitor pecuniam soluit, Iulianus elegantissime putat ex ea causa eum soluisse uideri debere, ex qua tunc, cum soluebat, compelli poterit ad solutionem. @@&7Idem& libro octauo fideicommissorum. Ante restitutam hereditatem solutiones et liberationes factae ab herede ratae habebuntur. @1 @@&7Paulus& libro singulari ad legem Falcidiam. Quod dicimus in eo herede, qui fideiussori testatoris id, quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est, debere sta-tim soluere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est: nec enim cum sacco adire debet. @@&7Gaius& libro secundo de uerborum obligationibus. Aliud est iure stipula-tionis Titio solui posse, aliud postea permissu meo id contingere. nam cui iure stipulationis recte soluitur, ei etiam prohibente me recte solui potest: cui uero alias permisero solui, ei non recte soluitur, si, priusquam solueretur, denuntiauerim promissori, ne ei solueretur. @@&7Pomponius& libro secundo enchiridii. Uerborum obligatio aut naturaliter re-soluitur aut ciuiliter: naturaliter ueluti solutione aut cum res in stipulationem deducta sine culpa promissoris in rebus humanis esse desiit: ciuiliter ueluti acceptilatione uel cum in eandem personam ius stipulantis promittentisque deuenit. @@&7Paulus& libro secundo manualium. Ei, qui mandatu meo post mortem meam stipulatus est, recte soluitur, quia talis est lex obligationis: ideoque etiam inuito me recte ei soluitur. ei autem, cui iussi debitorem meum post mortem meam soluere, non recte soluitur, quia mandatum morte dissoluitur. @@@@{1DE ACCEPTILATIONE}1 @@&7Modestinus& libro secundo regularum. Acceptilatio est liberatio per mutuam interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu absolutio. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Pupillum per acceptilationem etiam sine tutoris auctoritate liberari posse placet. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Per procuratorem nec liberari nec liberare quisquam acceptilatione sine mandato potest. @@&7Pomponius& libro nono ad Sabinum. Acceptilatio sub con-dicione fieri non potest. Ȯ@@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad Sabinum. In diem acceptilatio facta nullius est momenti: nam solutionis exemplo acceptilatio solet liberare. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Pluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: 'quod ego tibi promisi, habesne acceptum?', si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu ro-gasti, nihil ualere acceptilationem. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad Sabinum. Sane et sic acceptilatio fieri potest: 'accepta facis decem?' ille respondit 'facio'. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto fe-rebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit? Seruus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest @1 eumque in solidum liberat: et ita Octauenus putat. Accepto liberare seruus communis alte-rum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et Labeoni placuit. denique libro pithanon scripsit, si a Primo domino Secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse Secundum accepto rogare et per acceptilationem Primum liberare, quem ipse obligauerat: sic fieri, ut per unum atque eundem seruum et constituatur et tollatur obligatio. Acceptum fieri non potest, nisi quod uerbis colligatum est: acceptilatio enim uerborum obligationem tollit, quia et ipsa uerbis fit: neque enim potest uerbis tolli, quod non uerbis contractum est. Filius familias promittendo patrem ciuiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem ac-ceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius. idem erit et in seruo dicendum: nam et seruus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, si quae sunt aduersus dominum. quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit ac-ceptilatio: et ideo puto et Graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut Latinis uerbis solet: $E)/XEIS3 LABW\N DHNA/RIA TO/S3A; E)/XW LABW/N. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Pars stipulationis accepto fieri potest non tantum, si sic dicat: 'ex nummis decem, quos tibi promisi, quinque habesne acceptos?', sed et si sic: 'quod ego tibi promisi, id pro parte dimidia habesne acceptum?' @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Sed et si non numerata pe-cunia, sed certum corpus, ueluti homo in stipulationem deductus est, potest ex parte ac-ceptilatio fieri: quo modo et uni ex heredibus acceptum fieri potest. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Species adquirendi est liberare dominum obligatione: et ideo fructuarius quoque seruus liberare acceptum rogando fructuarium potest, quia ex re eius uidetur ei adquirere. sed et si usum tantum habemus, idem fiet. idemque dicemus et in eo, qui bona fide nobis seruit, et in ceteris, qui nostro iuri subiecti sunt. Sed et si seruo quod ipse mihi promisit acceptum fecero, inutiles mihi erunt aduersus dominum honorariae actiones, quae de peculio uel in rem uerso dantur. Si seruus here-ditarius ante aditam hereditatem acceptum roget, quod defunctus promisit, uerius puto contingere liberationem, ut per hoc hereditas ipsa liberetur. Sed et si dominus apud hostes sit, dicendum est iure postliminii confirmari acceptilationem: nam et stipulari ei, qui apud hostes est, seruus potest. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Quod in diem uel sub con-dicione debetur, acceptilatione tolli potest: sed ita id factum apparebit, si condicio sti-pulationis extiterit uel dies uenerit. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad Sabinum. Et per iusiurandum liberti interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli uerius est. Si id, quod in stipulationem deductum est, diuisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit momenti, ut puta si seruitus fuit praedii rustici uel urbani. plane si usus fructus sit in stipulatum deductus, puta fundi Titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuae partis fundi usus fructus. si tamen uiam quis stipulatus accepto iter uel actum fecerit, acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus. si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui uiam promisit. Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum uel uiam accepto facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non ualeat: qui enim accepto facit, uel totum uel partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hae autem partes non sunt, non magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa uel fenestras uel parietem uel diaetam. Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si uero quasi ex usu fructu, cum @1 possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem ualere. Si is, qui hominem. stipulatus est, Stichum accepto tulerit, Iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum scripsit acceptilationem aliquid egisse tollisseque totam obligationem: quod enim inuito stipulatori promissor soluere potest, id et acceptum latum liberationem pariet. Eum, qui fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur. Si Stichum aut decem sub condicione stipulatus Stichum acceptum fecerit et pendente condicione Stichus decesserit, decem in obligation[2e]2 manebunt, perinde ac si acceptilatio interposita non fuisset. Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non uerbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit uerbis obli-gatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur. Si legatorum sub condicione re-lictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum existente. Qui ita stipulatur a fideiussore: 'quod Titio credidero, fide tua esse iubes?', deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio eius est, liberari potuit. Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent nouare (possunt enim) et sic accepto facere. ne his quidem accepto fieri potest, sed nouatione facta poterunt liberari per ac-ceptilationem. nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab ali-quo id nouandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati sumus: ita fiet, ut absens nouatione, praesens acceptilatione liberetur. Heres quoque et liberare et liberari accepto potest et honorarii successores. Ex pluribus reis stipuland[2i]2 si unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum. @@&7Paulus& libro duodecimo ad Sabinum. Nisi consentiat acceptilatio cum obligatione et nisi uerum est, quod in acceptilatione demonstratur, imperfecta est liberatio, quia uerbis uerba ea demum resolui possunt, quae inter se congruunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si is qui Stichum pro-misit ita interroget: 'quod Stichum promisi, Stichum et Pamphilum habesne acceptos?', puto recte accepto latum et pro superuacuo Pamphili mentionem factam, quemadmodum si is qui decem promisit ita interroget: 'quod tibi decem promisi, uiginti habesne accepta?', etiam decem nomine erit liberatus. @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. Si ex pluribus obligatis uni accepto Ȯferatur, non ipse solus liberatur, sed et hi, qui secum obligantur: nam cum ex duobus pluribusque eiusdem obligationis participibus uni accepto fertur, ceteri quoque liberantur, non quoniam ipsis accepto latum est, sed quoniam uelut soluisse uidetur is, qui accepti-latione solutus est. Si iudicati fideiussor sit datus acceptus eique accepto latum sit, libe-rabitur et iudicatus. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quarto digestorum. Qui hominem aut decem stipulatus est, si quinque accepto fecerit, partem stipulationis peremit et petere quinque aut partem hominis potest. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. Et uno [2ex]2 pluribus contractibus uel certis uel incertis uel, quibusdam exceptis, ceteris et omnibus ex causis una accepti-latio et liberatio fieri potest. Eius rei stipulatio, quam acceptio sequatur, a Gallo Aquilio @1 talis exposita est: 'Quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet oportebit praesens in diemue, quarumque rerum mihi tecum actio quaeque aduersus te petitio uel aduersus te persecutio est eritue, quodue tu meum habes tenes possides: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius, spopondit Numerius Negidius'. 'quod Numerius Negidius Aulo Agerio promisit spopondit, id haberetne a se acceptum, Numerius Negidius Aulum Agerium rogauit, Aulus Agerius Numerio Negidio acceptum fecit'. @@&7Ulpianus& libro secundo regularum. Si accepto latum fuerit ei, qui non uerbis, sed re obligatus est, non liberatur quidem, sed exceptione doli mali uel pacti con-uenti se tueri potest. Inter acceptilationem et apocham hoc interest, quod ac-ceptilatione omni modo liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit, apocha non alias, quam si pecunia soluta sit. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si accepto fuerit lata ob rem iudicatam clausula, Marcellus ait ceteras partes stipulationis euanuisse: propter hoc enim tantum interponuntur, ut res iudicari possit. @@&7Uenuleius& libro undecimo stipulationum. Si sub condicione legatum mihi datum nouandi causa stipulatus sum et ante existentem condicionem acceptum fecero, Nerua filius ait, etiamsi condicio extiterit, neque ex testamento competituram actionem, quia nouatio facta sit, neque ex stipulatu, quae acceptilation[2e]2 soluta sit. @@&7Gaius& libro tertio de uerborum obligationibus. Seruus nec iussu domini acceptum facere potest. @@&7Labeo& libro quinto pithanon a Paulo epitomatorum. Si ego tibi acceptum feci, nihilo magis ego a te liberatus sum. &7Paulus&: immo cum locatio conductio, emptio uenditio conuentione facta est et nondum res intercessit, utrimque per acceptilationem, tametsi ab alterutra parte dumtaxat intercessit, liberantur obligatione. @@@@{1DE STIPULATIONIBUS PRAETORIIS}1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Praetoriarum stipulationum tres uidentur esse species, iudiciales cautionales communes. Iudiciales eas dicimus, quae propter iudi-cium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solui et ex operis noui nuntiatione. Cau-tionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit noua actio, intercedunt, ut de legati[2s]2 stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti. Communes sunt stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa. Et sciendum est omnes stipulationes na-tura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et secu-rior interposita stipulatione. Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes. Stipulatio itaque ex operis noui nuntiatione alias satisdationem, alias repro-missionem habet. ex qua operis noui nuntiatione satisdari oporteat. quemadmodum satis-detur. namque de eo opere, quod in priuato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in @1 publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cauent, repromittunt, qui alieno, satisdant. Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satis-datur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur. Stipulatio duplae repromissio est, nisi si conuenerit, ut satisdetur. @8 Quod si sit aliqua con-trouersia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare. Sed et si quid uel addi uel detrahi uel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iuris-dictionis. @@&7Paulus& libro septuagensimo tertio ad edictum. Praetoriae stipulationes aut rei resti-tutionem continent aut [2in]2certam quantitatem. Sicuti stipulatio ex operis noui nuntiatione, qua cauetur, ut opus restituatur: ideoque siue actor siue reus decesserit pluribus here-dibus relictis, uno uincente uel uicto totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest uideri opus restitutum. Incertam quantitatem continet stipu-latio iudicatum solui et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamuis possit dici ex persona here-dum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diuersam condicionem cuiusque facere. at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris uincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere uerba stipulationis 'quanti ea res est'. sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in so-lidum eum damnandum Iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione uel fide-iussores an omnino teneantur, dubitari potest: et uidendum ait, ne non committatur. sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnan-dum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Generaliter in omnibus praetoriis stipulationibus et procuratoribus satisdatur. @@&7Paulus& libro septuagensimo quinto ad edictum. Praetoriae stipulationes saepius inter-ponuntur, cum sine culpa stipulatoris cautum esse desiit. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad edictum. In omnibus praetoriis stipu-lationibus hoc seruandum est, ut, si procurator meus stipuletur, mihi causa cognita ex ea stipulatione actio competat. idem est et cum institor in ea causa esse coepit, ut inter-posita persona eius dominus mercis rem amissurus sit, ueluti bonis eius uenditis: succur-rere enim domino praetor debet. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. In omnibus praetoriis stipulationibus, in quibus primo fieri aliquid, deinde, si factum non sit, poenam inferimus, poenae nomine stipulatio committitur. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Praetoriae satisdationes personas deside-rant pro se interuenientium et neque pignoribus quis neque pecuniae uel auri uel argenti depositione in uicem satisdationis fungitur. @@&7Papinianus& libro quinto quaestionum. &7Paulus& notat: qui sub condicione institutus est, adgnita bonorum possessione cogitur substituto in diem cauere longiorem: praetor enim beneficium suum nemini uult esse captiosum et potest uideri calumniose satis petere, quem alius antecedit. Cum sub contrariis condicionibus Titio et Maeuio legatum sit, utrique cauetur, quia uterque ex uoluntate defuncti sperat legatum. @@&7Uenuleius& libro primo stipulationum. In praetoriis stipulationibus si ambiguus sermo acciderit, praetoris erit interpretatio: eius enim mens aestimanda est. @1 @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Ualeriano respondit: si praeses, qui ante in trien-nium caueri iusserat, postea in longum tempus caueri praecepit: quia a prima stipulatione prorsus discedi uoluerat, exceptionem primae stipulationi obligatis peperisse uidetur. @@&7Uenuleius& libro octauo actionum. In eiusmodi stipulationibus, quae 'quanti ea res est' promissionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam plerumque Ȯdifficilis probatio est, quanti cuiusque intersit, et ad exiguam summam deducitur. @@@@{1REM PUPILLI UEL ADULESCENTIS SALUAM FORE}1 @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. Cum pupillo rem saluam fore satisdatum sit, agi ex ea tunc potest, cum et tutelae potest. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Si pupillus absens sit uel fari non possit, seruus eius stipulabitur: si seruum non habeat, emendus ei seruus est: sed si non sit unde ematur aut non sit expedita emptio, profecto dicemus seruum publi-cum apud praetorem stipulari debere: @@&7Idem& libro trigensimo quinto ad edictum. (aut dare aliquem praetor debet, cui caueatur): @@&7Idem& libro septuagensimo nono ad edictum. non quasi ipso iure pupillo adquirat (neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur. Cauetur autem pupillo hac stipulatione per satisdationem. Illud sciendum est hac stipulatione te-neri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit uel gerat, et fide-iussores eorum. Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae eum qui non gessit tenet, sed utili actione conueniendus est, quia suo periculo cessauit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. compellen-dus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri. Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde in-cipere cedere. in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si uero pro tutore negotia gessit, conueniens est dicere, statim atque quae-que res salua non esse coepisset, committi stipulationem. Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, uideamus. mouet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi. Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem saluam fore agi posse dicendum est. Si quis curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed eadem hic erunt dicenda, quae in tutore diximus, illo secus, quod haec stipulatio statim, atque quid saluum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se reuol-uitur. Pertinet autem haec stipulatio ad omnes curatores siue puberibus siue impuberibus datos propter aetatis infirmitatem, siue prodigis uel furiosis uel quibusdam aliis (ut fieri adsolet) dati sint. @@&7Paulus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Si filius, qui in potestate furiosi erit, rem saluam fore stipuletur, adquirit patri obligationes. @@&7Gaius& libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Seruum pupilli sti-pulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intellegat quid agat, tamen propter utilitatem re-ceptum est recte eum stipulari. @1 @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Datiuus uel testamentarius tutor siue curator non petet satis a collega suo, sed offerre ei poterit, utrum satis accipere uelit an dare. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Et si ad species curator datus sit, rem saluam fore stipulatio interponetur. @@&7Pomponius& libro quinto decimo ad Sabinum. Cum pupillus a tutore stipu-latur rem saluam fore, non solum quae in patrimonio habet, sed etiam quae in nominibus sunt ea stipulatione uidentur contineri: quod enim in tutelae iudicium uenit, hoc et ea stipulatione continetur. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Si, posteaquam pupillus ad puberta-tem peruenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram fecerit, certum est et fructuum nomine et usurarum medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri. @@&7Neratius& libro quarto membranarum. Cum rem saluam fore pupillo ca-uetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur: nam et si salua ei res sit, ob id non est, quia, quod ex tutela dari fieri oportet, non soluitur. @@&7Papinianus& libro duodecimo quaestionum. Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conueniretur, actiones praestarentur. nec quisquam putauerit ab iure discessum, post-quam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administrauerunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non seruetur et idonea culpa detegatur, quod suspe[2ct]2um facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium uiri boni uidetur eam formam iuris de-siderasse. ceterum fideiussores ciuiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut diuidatur actio, impetrare possunt: pupillo uero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium diuidendae actionis iniuriam habere uisum est, ne ex una tutelae causa plures ac uariae quaestiones apud diuersos iudices consti-tuerentur. @@@@{1IUDICATUM SOLUI}1 @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. In stipulatione iudicatum solui post rem iudicatam statim dies cedit, sed exactio in tempus reo principali indultum differtur. @@&7Idem& libro septuagensimo primo ad edictum. Cum lite mortua nulla res sit, ideo constat fideiussores ex stipulatu iudicatum solui non teneri. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Si quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solui et agit apud alterum, non committitur stipu-latio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt. Stipulationem iudi-catum solui et procurator et tutor et curator stipulari possunt. Procuratorem eum acci-pere debemus, cui mandatum est, siue huius rei tantum mandatum susceperit siue etiam uniuersorum bonorum. sed et si ratum fuerit habitum, procurator uidetur. Sed et si forte ex liberis uel parentibus aliquis interueniat uel uir uxoris nomine, a quibus mandatum @1 non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum uel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto prae-toris, non facit eos procuratores. itaque si talis persona interueniat, ex integro erit cauen-dum. Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri. Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret (uel dum ignorat uel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreue parte tutorum eorumue, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit. Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: uel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem. Si tutor esse proponatur regionis alicuius uel prouinciae uel rerum Italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa ege-rint, quae ad administrationem eorum pertinebat. Si reus, postquam iudicatum solui pro-misit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: ma-gisque est, ut committatur, si nemo eum defendat. Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat. Si plures fuerint fideiussores, postea-quam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem: @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. is autem, cum quo actum fuit, absolui debet. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Iam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est. Unus ex fideiussoribus uel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest. In hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim Ȯstipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest. Nunc uideamus, qualis de-fensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum. et si quidem ex per-sonis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem. si uero exstrinsecus persona defensoris interueniat, aeque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni uiri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim uidetur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit interuenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam. quod si quis eum uel cum satisdatione uel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputar[2e]2 debet, qui talem defensorem admisit. Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solui cauerant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat. In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur. et est uerius non teneri: hi enim in quantitatem interuenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione. Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut de-fendant, an mandati possint agere? et si quidem uicti sunt, utique quod ob rem iudica-tam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent. si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint. Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, uideamus, utrum unum defensorem de-bent dare, an uero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat uel defensorem @1 substituat. et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem. aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent. Illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi. @@&7Idem& libro septuagensimo octauo ad edictum. Iudicatum solui stipulatio tres clausulas in unum collatas habet: de re iudicata, de re defendenda, de dolo malo. @@&7Gaius& libro uicensimo septimo ad edictum prouinciale. Si ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi. quod si quis sciens prohibitum esse egerit, Iulianus non putat stipulationem committi: nam ut commit-tatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi com-prehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis inter-ponendae tempore fuit. et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino at-que ita acceperit iudicium siue etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, uel procurator ab eo datus uel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri. @@&7Paulus& libro septuagensimo quarto ad edictum. Si petitor post satisdatio-nem ante iudicium acceptum heres possessori exstiterit, extinguitur stipulatio. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Iudicatum solui stipulatio expe-ditam habet quantitatem: in tantum enim committitur, in quantum iudex pronuntiauerit. @@&7Modestinus& libro quarto pandectarum. Si ad defendendum procurator da-tus fuerit, satisdare iubetur iudicatum solui stipulatione, quae non ab ipso procuratore, sed a domino litis interponitur. quod si procurator aliquem defendat, ipse cogitur satis-dare iudicatum solui stipulatione. @@&7Paulus& libro septuagensimo quarto ad edictum. Si seruus, qui in rem actione petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum est, quoniam expedit de euictione actionis conseruandae causa, item fructuum nomine rem iudicari. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si reus post iudicatum solui ab eo datum in magistratu sit nec inuitus in ius uocari possit, tamen, nisi res boni uiri arbitratu defendatur, fideiussores tenentur. @@&7Ulpianus& libro septimo disputationum. Cum quaerebatur, si interposita iu-dicatum solui stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipu-latione iudicatum solui et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum igitur iudicatum solui stipulatio una cludatur clausula, siue res iudicetur siue res non de-fendatur, merito quaeritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi possit. ecce enim si quis stipuletur: 'si nauis ex Asia uenerit, aut si Titius consul fuerit', constat, siue nauis prior uenerit siue Titius consul ante factus sit, committi stipulationem: sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non com-mittitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi. proinde uidendum, stipulatio ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus uidetur @1 statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi. proinde si forte lis finita fuerit, ad quam defensio erat necessaria, uel solutione uel transactione uel acceptilatione uel quo alio modo, consequenter placuit euanescere ob rem non defensam clausulam. Si fuero a fideiussore procuratoris stipulatus iudicatum solui quasi in rem acturus et postea in personam egero, uel alia actione acturus, aliam autem dictauero actionem, non committitur stipulatio, quia de alia actum uidetur, de alia stipulatio interposita. @@&7Iulianus& libro quinquagensimo quinto digestorum. Si ex duobus fideiusso-ribus, qui iudicatum solui spoponderant, alter ob rem non defensam partem suam soluerit, nihilo minus res defendi poterit. nec tamen is, qui soluerit, repetet: stipulatio enim pro parte eius perempta est, perinde ac si acceptum ei factum fuisset. Quotiens ex stipulatione iudicatum solui ob rem non defensam agitur cum fideiussoribus, non est iniquum caueri dominum priore iudicio absolui, quia omissa cautione fideiussores mandati iudicio non con-sequentur aut certe cogantur dominum priore iudicio defendere. @@&7Africanus& libro sexto quaestionum. Haec stipulatio 'quamdiu res non de-fendatur', simul atque defendi coeperit aut defendi debere desierit, resoluitur. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Ex iudicatum solui stipulatione ob rem non defensam cum uno ex fideiussoribus agere uolo: is, quod pro parte eius fit, sol-uere mihi paratus est: non debet mihi in eum dari iudicium. neque enim aequum est aut iudicio destringi aut ad infitiationem compelli eum, qui sine iudice dare paratus est, quo non amplius aduersarius eius per iudicem ab eo consecuturus est. @@&7Uenuleius& libro sexto stipulationum. Ex clausula re iudicata, dolo malo, ob rem non defensam in solidum committitur stipulatio: non enim uidebitur defensa res boni uiri arbitratu, quae non in solidum defensa sit. @@&7Idem& libro septimo disputationum. Uir bonus non arbitratur indefensam esse rem, de qua praetor iudicium accipere non cogat. @@&7Idem& libro nono stipulationum. Nouissima clausula iudicatum solui stipula-tionis 'dolum malum abesse afuturumque esse' et in futurum tempus permanens factum demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: uer-bum enim 'afuturumque esse' plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam uerum sit non afuisse, committatur haec clausula. Si autem adiectum sit: 'si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?', Ȯet ob extranei dolum promissor poena tenebitur. Doli autem mali clausula, sicut reliquae stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur. @@&7Scaeuola& libro uicensimo digestorum. Cum apud Sempronium iudicem da-tum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod Sempronius iudex iudicasset, prae-staretur: a cuius sententia petitor appellauit et, cum apud competentem appellationi iu-dicem res ageretur, defensore condemnato quaesitum est, an stipulatio commissa esset. respondit secundum ea quae proponerentur non esse iure commissam. &7Claudius&: ideo stipulatione adicitur: 'quiue in eius locum substitutus erit'. @@&7Idem& libro singulari quaestionum publice tractatarum. Si unus ex fideiusso- @1 ribus ob rem non defensam conuentus sit, deinde postea res defendatur, alter fideiussorum ob rem iudicatam conueniri potest. et si reus promittendi duobus heredibus relictis deces-serit, alter rem non defendat, alter defendat: is qui non defendat ob rem non defensam conueniri potest, ille qui defendat ob rem iudicatam, quoniam in unius eiusdemque per-sona non posse committi has duas clausulas ceditur et nos dicimus semper praeualere rei iudicatae clausulam eamque solam committi. @@@@{1RATAM REM HABERI ET DE RATIHABITIONE}1 @@&7Papinianus& libro uicensimo octauo quaestionum. Cum quis de rato stipula-retur: quamuis non idem, sed alius a domino conueniretur, qui conueniri non posset, si ratum habuisset, committi stipulationem placuit, ueluti si cum fideiussor aut alter ex reis promittendi, qui socius est, conuenitur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. In stipulatione de rato habendo non est cogitandum rei promittendi uel stipulandi compendium, sed quid interfuerit eius qui stipu-latus est ratum haberi quod gestum est. @@&7Idem& libro duodecimo responsorum. Cum minor uiginti quinque annis cre-ditor pecuniam reciperare uellet, interpositus procurator debitori de rato habendo cauit: restitutione in integrum data neque indebiti condictionem neque stipulationem committi constabat. idemque eueniret, si falsi procuratoris actum minor annis ratum habuerit. et ideo ita cauendum erit praecedente mandato: 'si ille in integrum restitutus fuerit heresue eius aut is, ad quem ea res, qua de agitur, pertinebit, quanti ea res erit, tantam pecuniam dari'. mandato uero non interueniente uulgaribus uerbis de rato habendo haec quoque prudentius inter consentientes adstruentur: alioquin si non conueniat nec creditor minus consentiat, actionem dari oportebit. Falsus procurator de rato habendo cauit atque ita dominus a sententia iudicis procuratore uicto prouocauit: stipulationis defecisse condicio-nem apparuit, cum ad auxilium commune superatus confugisset. quod si dominus, qui ratum non habuit, pecuniam exegerit, stipulatio de rato committetur in eam pecuniam, quam dominus accepit, quamuis nihil procurator acceperit. @@&7Scaeuola& libro tertio decimo quaestionum. Procurator quinquaginta petit: si dominus centum petat, tenebuntur fideiussores, qui de ratihabitione cauerunt, in quin-quaginta et quanti interfuit differri quinquaginta actionem. @@&7Idem& libro quinto responsorum. Respondit non tantum uerbis ratum haberi posse, sed etiam actu: denique si eam litem, quam procurator inchoasset, dominus com-probans persequeretur, non esse commissam stipulationem. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Tutore suspecto postulato defensor si uelit respondere, cautionem ratam rem dominum habiturum cauere compel-lendus est. @@&7Paulus& libro tertio sententiarum. Si is, cui ignoranti petita est bonorum possessio, decesserit, heres eius intra tempora petitionis ratam eam habere non potest. @@&7Uenuleius& libro quinto decimo stipulationum. Procurator ad exhibendum egit et aduersarius absolutus est, quia non possidebat: at cum possessionem eiusdem rei @1 nanctus esset, agit cum eo dominus ad exhibendum. Sabinus ait fideiussores non teneri, quoniam haec alia res sit: nam et si dominus egisset, mox, absoluto aduersario quia non possideret, ex integro ageret, non obstaturam rei iudicatae exceptionem. Si procurator a debitore pecuniam exegerit et satisdederit dominum ratam rem haber[2e]2, mox dominus de eadem pecunia egit et litem amiserit, committi stipulationem: et, si procurator eandem pecuniam domino sine iudice soluerit, condicturum. sed cum debitor ex stipulatu agere coeperit, potest dici dominum, si defensionem procuratoris suscipiat, non inutiliter doli mali exceptione aduersus debitorem uti, quia naturale debitum manet. Si quis a procuratore status controuersiam patiatur, satis accipere debet a procuratore, ne impune saepius pro suo statu conueniretur et, si dominus uenientesque ab eo personae ratum non habuerunt, quod procurator eum in seruitutem petierit uel aduersus procuratorem ex seruitute in liber-tatem petitus fuerit, quanti ea res est, ei praestetur, scilicet cum de libertate eius con-stit[2e]2rit, id est quanti interfuerit eius de statu suo rursus non periclitari et propter impen-dia, quae in litem fecerit. sed Labeo certam summam comprehendendam existimabat, quia aestimatio libertatis ad infinitum extenderetur. ex quo autem dominus ratum non habuerit, committi uidetur stipulatio, sed non ante ex ea agi poterit, quam de libertate iudicatum fuerit, quia, si seruus sit iudicatus, inutilis fit stipulatio, cum et, si qua sit actio, eam do-mino adquisisse intellegitur. @@&7Ulpianus& libro nono ad edictum. Actor a tutore datus omnimodo cauet: actor ciuitatis nec ipse cauet, nec magister uniuersitatis, nec curator bonis consensu cre-ditorum datus. @@&7Idem& libro octagensimo ad edictum. Interdum ex conuentione stipulatio ra-tam rem interponi solet, ut puta si quid procurator aut uendat aut locet aut si ei soluatur @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. uel paciscitur uel quodlibet aliud nomine absentis gerit: @@&7Ulpianus& libro octagensimo ad edictum. quo enim tutiore loco sit, qui con-trahit de rato solet stipulari. Rem haberi ratam hoc est comprobare adgnoscereque quod actum est a falso procuratore. Iulianus ait interesse, quando dominus ra-tam habere deberet solutionem in procuratorem factam, an tunc demum, cum primum certior factus esset. hoc autem $E)N PLA/TEI& accipiendum et cum quodam spatio temporis nec minimo nec maximo et quod magis intellectu percipi, quam elocutione exprimi possit. quid ergo, si, quod primo ratum non habuit, postea habebit ratum? nihilo magis pro-ficere ad impediendam actionem suam et ob id, quod primo non habuit ratum, actionem saluam habere ait. ideoque si, quod procuratori fuerat solutum, exegerit, agi perinde ex ea stipulatione poterit, ac si ratum habere se postea non dixisset. sed ego puto exceptio-nem doli mali locum habituram. Siue quis petat siue compensatione utatur, committitur statim ratam rem dominum habiturum stipulatio: nam qualiter[2qualiter]2 quis eundem actum retractet, qui a procuratore actus est, committi stipulationem oportet. @@&7Paulus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Si commissa est stipulatio ratam rem dominum habiturum, in tantum competit, in quantum mea interfuit, id est quantum mihi abest quantumque lucrari potui. Si sine iudice procuratori legatum soluatur, cauer[2i]2 debere Pomponius ait. @@&7Idem& libro tertio ad Plautium. Si quis uni ex reis promiserit rem ratam dominum habiturum aut amplius eam non peti, dicendum est stipulationem committi, si ab eo petatur, qui eiusdem obligationis socius est. @1 @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Amplius non peti uerbum Labeo ita accipiebat, si iudicio petitum esset. si autem in ius eum uocauerit et satis iudicio sistendi causa acceperit, iudicium tamen coeptum non fuerit, ego puto non committi stipu-lationem amplius non peti: hic enim non petit, sed petere uult. si uero soluta esset pe-cunia, licet sine iudicio, committitur stipulatio: nam et si quis aduersus petentem com-pensatione deductioneue usus sit, recte dictum est petisse eum uideri et stipulationem com-Ȯmitti amplius non peti. nam et heres, qui damnatus non petere, si horum quicquam fecisset, ex testamento tenetur. @@&7Pomponius& libro tertio ex Plautio. Si indebitum procuratori solutum sit, agi statim ex hac stipulatione aduersus procuratorem potest, ut ratum habeat dominus, ut possit dinosci, utrumne domino condici debeat id quod indebitum solutum sit, si is ratum habeat, an uero procuratori condicendum sit, si dominus ratum non habeat. Si pro-curator fundum petisset et cauisset, uti adsolet, ratam rem dominum habiturum, deinde dominus postea eundem fundum uendidisset eumque emptor peteret, stipulationem ratam rem haberi committi Iulianus scribit. @@&7Marcellus& libro uicensimo primo digestorum. Cum debitore decem credi-toris nomine Titius egit: partem petitionis ratam habuit dominus. dicendum est obliga-tionis partem consumptam, quemadmodum si decem stipulatus esset aut exegisset credi-torque non totum, sed partem gestae rei comprobasset. idcirco si ex stipulatu 'decem aut Stichum, utrum ego uoluero' absente me Titius domino quinque petisset, insecuta rati-habitione recte actum uideri. @@&7Pomponius& libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si procuratur ratam rem dominum heredemue eius habiturum cauerit et unus ex heredibus domini ratum habeat, alter non habeat, sine dubio committetur stipulatio pro ea parte, pro qua ratum non habe-bitur, quia in id committitur, quod stipulatoris intersit. nam et si ipse dominus pro parte ratum habuerit, pro parte non habuerit, non ultra quam in partem committetur stipulatio, quia in id committitur, quod intersit agentis. et ideo saepius ex ea stipulatione agi potest, prout intersit agentis, quod litigat, quod consumit, quod aduocat, quod damnatus soluit, sicut in stipulatione damni infecti accidere potest, ut is qui stipulatus sit subinde agat: cauet enim 'si quid ibi ruet scindetur fodietur aedificabitur'. finge ergo subinde damnum dari: non erit dubium, quin agere possit: nam si toto damno computato tunc agendum est, propemodum non ante aget, quam dies stipulationis praeterierit, intra quem si damnum datum sit, stipulation[2e]2 cautum erit: quod uerum non est. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Sabinum. In stipulatione, qua procurator cauet ratam rem dominum habiturum, id continetur, quod intersit stipulatoris. idemque iuris est in clausulis omnibus de dolo malo. @@&7Ulpianus& libro primo disputationum. Non solum in actionibus, quas pro-curator intendit, uerum in stipulationibus quoque, quas interponi desiderat, si uice[2m]2 re-praesenta[2n]2t actionum, cauere eum de rato oportet. quare si duplae stipulationem procu-rator interponat, de rato cauere debet. sed et si damni infecti stipulatio a procuratore interponatur, de rato debet procurator cauere. @@&7Idem& libro primo opinionum. Ne satisdatio ratam rem dominum habiturum exigatur in his quae nomine eius ageret, qui eum se fecisse procuratorem libello principi dato professus est, prodest. quod si iudicatum solui satis ab eo procuratore postuletur, necesse [2e]2st, ut iuri manifesto pareatur. @1 @@&7Iulianus& libro quinquagensimo sexto digestorum. Si sine iudice non debi-tam pecuniam exegerit procurator et dominus ratam solutionem non habuerit, sed eandem pecuniam petere instituerit: fideiussores tenentur et condictio, qua procurator teneretur, si stipulatio interposita non fuisset, peremitur. quotiens enim procuratori pecunia soluitur et dominus eam solutionem ratam non habet, existimo id agi, ut condictio perematur et sola actio ei, qui indebitum soluit, aduersus procuratorem ex stipulatu competat. hoc am-plius praestant fideiussores impensas, quae in iudicium factae fuissent. quod si dominus ratam habuisset, fideiussores quidem liberantur, sed ab ipso domino eadem pecunia per condictionem peti potest. Quod si procurator debitam domino pecuniam sine iudice exe-gisset, idem iuris est, hoc secus, quod, si dominus ratam rem habuisset, nulla eius pecu-niae repetitio futura est. Quod si procurator per iudicem non debitam pecuniam exegisse[2t]2, dici potest, siue ratum dominus habuisset siue non habuisset, fideiussores non teneri, uel quia nulla res esset, quam dominus ratam habere possit, uel quia nihil stipulatoris interest ratum haberi: adficietur ergo iniuria is, qui procuratori soluit. magis tamen est, ut, si do-minus ratum non habuerit, fideiussores teneantur. Quod si debitam pecuniam procurator per iudicem, cui nihil mandatum fuerit, petierit, magis est, ut in solidum fideiussores teneantur, si dominus ratum non habuerit. Cum autem procurator recte petit, dominus perperam, non debet procurator praestare, ne iniuria iudicis dominus aliquid consequatur: numquam enim propter iniuriam iudicis fideiussores obligantur. uerius tamen est hoc casu fideiussores non nisi in impensas litis teneri. &7Marcellus&: si dominus ratam rem non ha-buerit, sed lite mota rem amiserit, nihil praeter impendia in stipulatione[2m]2 ratam rem de-ducitur. &7Iulianus&. Si procuratori eius, qui mortuus erat, sine iudice soluta fuerint legata, stipulatio committetur, nisi heres ratum habuerit, utique si debita fuerint: tunc enim non dubie interest stipulatoris ratam solutionem ab herede haberi, ne bis eadem praestet. Si in stipulationem ratam rem haberi hactenus comprehensum fuerit 'Lucium Titium ratum habiturum?', cum id aperte ageretur, ut heredis ceterorumque personae, ad quos ea res pertineret, omitterentur, difficile est existimari doli clausulam committi. sane cum per imprudentiam hae personae omittantur, actio ex doli clausula competit. Si procurator iudicium de hereditate ediderit, deinde dominus fundum ex ea hereditate petierit, stipu-latio ratam rem haberi committetur, quia, si uerus procurator fuisset, exceptio rei iudi-catae dominum summoueret. plerumque autem stipulatio ratam rem haberi his casibus committetur, quibus, si uerus procurator egisset, domino aut ipso iure aut propter exceptio-nem actio inutilis esset. Qui patris nomine iniuriarum agit ob eam rem, quod filius eius uerberatus pulsatusue sit, in stipulatione cogendus est filii quoque personam comprehen-dere, praesertim cum fieri possit, ut pater ante decedat, quam sciret procuratorem suum egisse, et ita iniuriarum actio redeat ad filium. Sed et si nepoti iniuria facta fuerit et procurator aui propter hanc causam iniuriarum aget, non solum filii, sed etiam nepotis persona comprehendenda erit in stipulatione: quid enim prohibet et patrem et filium, ante-quam scirent procuratorem egisse, decedere? quo casu iniquum est fideiussores non teneri nepote iniuriarum agente. @@&7Idem& libro quinto ex Minicio. Procurator cum peteret pecuniam, satisdedit amplius non peti: post iudicium acceptum extitit, qui et ipse procuratorio nomine ean-dem pecuniam peteret: quaesitum est, cum is, qui postea peteret, procurator non esset et propter hoc exceptionibus procuratoriis excludi posset, num fideiussores prioris procuratoris @1 tenerentur. Iulianus respondit: uerius est non obligari fideiussores: nam in stipulatione cauetur non petiturum eum, cuius de ea re actio petitio persecutio sit, et ratum habituros omnes, ad quos ea res pertinebit: hic autem, qui procurator non est, nec actionem nec petitionem habere intellegendus est. @@&7Africanus& libro quinto quaestionum. Bonorum possessionem ab alio adgni-tam ratam haberi oportere eo tempore, quo adhuc in ea causa sit, ut peti possit: itaque post centensimum diem rata haberi non potest. An autem et si mortuus fuisset qui petisset uel furere coeperit, ratum haberi possit, uideamus: nam si in uniuersum perinde haberi debet, ac si tunc, cum ratum habeat, per eum bonorum possessionem petat, frustra his casibus ratum habetur. sed illud consequens futurum etiam si paeniteat illum petisse, ra-tum haberi non posse, quod utique sit absurdum. rectius itaque dicitur neutram eorum causam impedire ratihabitionem. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. Pater dotem a se datam absente filia petit et ratam rem habituram eam cauit: ea prius quam ratum haberet, mortua est. negauit Ȯcommitti stipulationem, quia et si uerum sit ratum eam non habuisse, nihil tamen mariti intersit dotem restitui, cum patri etiam mortua filia salua esse dos debeat. Procurator cum ab eo aes alienum exegerat, qui tempore liberaretur, ratam rem dominum habiturum cauit: deinde post tempus liberato iam debitore dominus ratam rem habet. posse debito-rem agere cum procuratore existimauit, cum iam debitor liberatus sit: argumentum rei, quod, si nulla stipulatio interposita sit, condictio locum aduersus procuratorem habitura sit: in locum autem condictionis interponi stipulationem. @@* * * [2Si indebitum procurator petit litigatumque de eo est tamquam de debito, stipulatio interposita committitur, cum postea is, cuius nomine procurator egit, id petierit]2. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS SEPTIMUS}1 @@@@{1DE PRIUATIS DELICTIS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Ciuilis constitutio est poenalibus actionibus heredes non teneri nec ceteros quidem successores: idcirco nec furti conueniri possunt. sed quamuis furti actione non teneantur, attamen ad exhibendum actione teneri eos oportet, si possideant aut dolo fecerint quo minus possideant: sed enim et uin-dicatione tenebuntur re exhibita. item condictio aduersus eos competit. Heredem autem furti agere posse aeque constat: exsecutio enim quorundam delictorum heredibus data est: ita et legis Aquiliae actionem heres habet. sed iniuriarum actio heredi non competit. Non tantum in furti, uerum in ceteris quoque actionibus, quae ex delictis oriuntur, siue ciuiles sunt siue honorariae, id placet, ut noxa caput sequatur. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Numquam plura delicta con-currentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam. Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, Aquilia tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit. Idem dicendum, si rapuit et oc-cidit: nam et ui bonorum raptorum et Aquilia tenebitur. Quaesitum est, si condictus fuerit ex causa furtiua, an nihilo minus lege Aquilia agi possit. et scripsit Pomponius agi posse, quia alterius aestimationis est legis Aquiliae actio, alterius condictio ex causa furtiua: namque Aquilia eam aestimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio autem ex causa furtiua non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus. sed si seruus sit, qui haec admisit, ex quacumque actione noxae fuerit deditus, perempta est altera actio. @1 Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur. Item si quis ancillam alienam subripuit et flagitauerit, utraque actione tenebitur, nam et serui corrupti agi poterit et furti. Item si quis seruum uulnerauit, quem subripuerat, aeque duae actiones locum habe-bunt Aquiliae et furti. @@&7Idem& libro secundo de officio proconsulis. Si quis actionem, quae ex male-ficiis oritur, uelit exsequi: si quidem pecuniariter agere uelit, ad ius ordinarium remitten-dus erit nec cogendus erit in crimen subscribere: enimuero si extra ordinem eius rei poe-nam exerceri uelit, tunc subscribere eum in crimen oportebit. @@@@{1DE FURTIS}1 @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Furtum a furuo, id est nigro dictum Labeo ait, quod clam et obscuro fiat et plerumque nocte: uel a fraude, ut Sabinus ait: uel a ferendo et auferendo: uel a Graeco sermone, qui $FW=RAS3& appellant fures: immo et Graeci $A)PO\ TOU= FE/REIN FW=RAS3& dixerunt. Inde sola cogitatio furti faciendi non facit furem. Sic is, qui depositum abnegat, non statim etiam furti tenetur, sed ita, si id intercipiendi causa occultauerit. Furtum est contrectatio rei fraudulosa lucri fa-ciendi gratia uel ipsius rei uel etiam usus eius possessionisue. quod lege naturali prohibi-tum est admittere. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum. Furtorum genera duo sunt, mani-festum et nec manifestum. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Fur est manifestus, quem graeci $E)P' AU)TOFW/RW|& appellant, hoc est eum, qui deprehenditur cum furto. Et parui re-fert, a quo deprehendatur, utrum ab eo cuius res fuit an ab alio. Sed utrum ita demum fur sit manifestus, si in faciendo furto deprehendatur, an uero et si alicubi fuerit depre-hensus? et magis est, ut et Iulianus scripsit, etsi non ibi deprehendatur, ubi furtum fecit, adtamen esse furem manifestum, si cum re furtiua fuerit adprehensus, priusquam eo loci rem pertulerit, quo destinauerat. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. 'Quo destinauerit quis auferre' sic accipien-dum est 'quo destinauerit eo die manere cum eo furto'. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Siue igitur in publico siue in priuato deprehendatur, antequam ad locum destinatum rem perferret, in ea causa est, ut fur manifestus sit, si cum re furtiua deprehendatur: et ita Cassius scripsit. Sed si pertulit quo destinauit, tametsi deprehendatur cum re furtiua, non est manifestus fur. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Quamuis enim saepe furtum contrectando fiat, tamen initio, id est faciendi furti tempore, constituere uisum est, manifestus nec ne fur esset. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si quis in seruitute fur-tum fecerit et manumissus deprehendatur, an fur manifestus sit, uideamus. et ait Pompo-nius libro nono decimo ex Sabino non posse eum manifesti conueniri, quia origo furti in seruitute facti non fuit manifesti. Ibidem Pomponius eleganter scripsit deprehensione fieri manifestum furem: ceterum si, cum tibi furtum facerem de domo tua, abscondisti te, ne te occidam, etiamsi uidisti furtum fieri, attamen non est manifestum. Sed Celsus depre-hensioni hoc etiam adicit, si, cum uidisses eum subripientem et ad comprehendendum eum accurrisses, abiecto furto effugit, furem manifestum esse: Paruique referre putat, dominus an uicinus an quilibet transiens adprehendat. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Nec manifestum furtum quid sit, apparet: nam quod manifestum non est, hoc scilicet nec manifestum est. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Ei, qui furti actionem habet, adsidua contrectatione furis non magis furti actio nasci potest, ne in id quidem, in quod creuisset postea res subrepta. Sed si eam a fure uindicassem, condictio mihi manebit. sed potest dici officio iudicis, qui de proprietate cognoscit, contineri, ut non aliter iubeat restitui, quam si condictionem petitor remitteret: quod si ex condictione ante damnatus reus litis aestimationem sustulerit, ut aut omnimodo absoluat reum aut (quod magis placet), si pa-ratus esset petitor aestimationem restituere nec restituetur ei homo, quanti in litem iuras-set, damnaretur ei possessor. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Cuius interfuit non subripi, is actionem furti habet. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Tum is cuius interest furti habet actio-nem, si honesta causa interest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Itaque fullo, qui curanda po-lienda[2ue]2 uestimenta accepit, semper agit: praestare enim custodiam debet. si autem sol-uendo non est, ad dominum actio redit: nam qui non habet quod perdat, eius periculo nihil est. Sed furti actio malae fidei possessori non datur, quamuis interest eius rem non subripi, quippe cum res periculo eius sit: sed nemo de inprobitate sua consequitur actio-nem et ideo soli bonae fidei possessori, non etiam malae fidei furti actio datur. Sed et si res pignori data sit, creditori quoque damus furti actionem, quamuis in bonis eius res non sit: quin immo non solum aduersus extraneum dabimus, uerum et contra ipsum quo-que dominum furti actionem, et ita Iulianus scripsit. nec non et ipsi domino dari placet, et sic fit, ut non teneatur furti et agat. ideo autem datur utrique, quia utriusque int[2er]2est. sed utrum semper creditoris interest an ita demum, si debitor soluendo non est? et putat Pomponius semper eius interesse pignus habere, quod et Papinianus libro duodecimo quae-ȯstionum probat: et uerius est ubique uideri creditoris interesse, et ita et Iulianus saepis-sime scripsit. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Is, cui ex stipulatu res debetur, furti actionem non habet, si ea subrepta sit, cum per debitorem stetisset, quo minus eam daret. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad Sabinum. Eum qui emit, si non tradita est ei res, furti actionem non habere, sed adhuc uenditoris esse hanc actionem Celsus scripsit. mandare eum plane oportebit emptori furti actionem et condictionem et uindica-tionem, et si quid ex his actionibus fuerit consecutus, id praestare eum emptori oportebit: quae sententia uera est, et ita et Iulianus. et sane periculum rei ad emptorem pertinet, dummodo custodiam uenditor ante traditionem praestet. Adeo autem emptor ante tradi-tionem furti non habet actionem, ut sit quaesitum, an ipse subripiendo rem emptor furti teneatur. et Iulianus libro uicensimo tertio digestorum scribit: si emptor rem, cuius custo-diam uenditorem praestare oportebat, soluto pretio subripuerit, furti actione non tenetur. plane si antequam pecuniam solueret, rem subtraxerit, furti actione teneri, perinde ac si pignus subtraxisset. Praeterea habent furti actionem coloni, quamuis domini non sint, quia interest eorum. Is autem, apud quem res deposita est, uideamus, an habeat furti actionem. et cum dolum dumtaxat praestet, merito placet non habere eum furti actionem: quid enim eius interest, si dolo careat? quod si dolo fecit, iam quidem periculum ipsius est, sed non debet ex dolo suo furti quaerere actionem. Iulianus quoque libro uicensimo secundo digestorum scribit: quia in omnium furum persona constitutum est, ne eius rei nomine furti agere possint, cuius ipsi fures sunt, non habebit furti actionem is, apud quem res deposita est, quamuis periculo eius esse res coeperit qui eam contrectauit. Papinianus tractat, si duos seruos ob decem aureos pignori acceperim et alter subripiatur, cum alter quoque, qui sit retentus, non minoris decem ualeret: utrum usque ad quinque tantum habeam furti actionem, quia in alio habeo saluos quinque? an uero, quia mori potest, dici debeat in decem fore actionem, etiamsi magni pretii sit is qui retinetur? et ita putat: non enim respicere debemus pignus, quod subreptum non est, sed id quod subtractum est. Idem scribit, si, cum mihi decem deberentur, seruus pignori datus subtractus sit, si actione furti consecutus fuero decem, non competere mihi furti actionem, si iterum subripiatur, quia desiit mea interesse, cum semel sim consecutus. hoc ita, si sine culpa mea subripia-tur: nam si culpa mea, quia interest eo quod teneor pigneraticia actione, agere potero. quod si culpa abest, sine dubio domino competere actio uidetur, quae creditori non com-petit. quam sententiam Pomponius quoque libro decimo ad Sabinum probat. Idem dicunt, et si duo serui subrepti sint simul, competere utriusque nomine furti actionem creditori, sed non in totum, sed pro qua parte, in singulos diuiso eo quod ei debetur, eius interest: separatim autem duobus subreptis, si unius nomine solidum consecutus sit, alterius nihil consequetur. Item Pomponius libro decimo ex Sabino scripsit, si is cui commodaui dolo fecerit circa rem commodatam, agere eum furti non posse. Idem Pomponius probat et in eo, qui rem mandato alicuius accepit perferendam. An pater, cuius filio commodata res est, furti actionem habeat, quaeritur. et Iulianus ait patrem hoc nomine agere non posse, quia custodiam praestare non debeat: sicut, inquit, is qui pro eo, cui commo-data res est, fideiussit, non habet furti actionem. neque enim, inquit, is, cuiuscumque @1 intererit rem non perire, habet furti actionem, sed qui ob eam rem tenetur, quod ea res culpa eius perierit: quam sententiam Celsus quoque libro duodecimo digestorum probat. Is qui precario seru[2um]2 rogauerat subrepto eo potest quaeri an habeat furti actionem. et cum non est contra eum ciuilis actio (quia simile donato precarium est) ideoque et inter-dictum necessarium uisum est, non habebit furti actionem. plane post interdictum reddi-tum puto eum etiam culpam praestare et ideo et furti agere posse. Quod si conduxerit quis, habebit furti actionem, si modo culpa eius subrepta sit res. Si filius familias sub-reptus sit, patrem habere furti actionem palam est. Si res commodata est et is cui com-modata est decesserit: quamuis hereditati furtum fieri non possit et ideo nec heres eius cui commodata est possit agere, tamen commodator poterit furti agere: idemque et in re pignerata uel in re locata. licet enim hereditati furti actio non adquiratur, tamen alii, cuius interest, adquiritur. Non solum autem in re commodata competit ei cui commodata est furti actio, sed etiam in ea, quae ex ea adgnata est, quia et huius custodia ad eum pertinet. nam et si seruum tibi commodauero, et uestis eius nomine furti ages, quamuis uestem, qu[2a]2 uestitus est, tibi non commodauerim. item si iumenta tibi commo-dauero, quorum sequella erat eculeus, puto competere furti actionem etiam eius nomine, quamuis ipse non sit commodatus. Qualis ergo furti actio detur ei, cui res com-modata est, quaesitum est. et puto omnibus, quorum periculo res alienae sunt, ueluti commodati, item locati pignorisue accepti, si hae subreptae sint, omnibus furti actiones competere: condictio autem ei demum competit, qui dominium habet. Si epistula, quam ego tibi misi, intercepta sit, quis furti actionem habeat? et primum quaerendum est, cuius sit epistula, utrum eius qui misit, an eius ad quem missa est? et si quidem dedi seruo eius, statim ipsi quaesita est, cui misi: si uero procuratori, aeque (quia per liberam per-sonam possessio quaeri potest) ipsius facta est, maxime si eius interfuit eam habere. quod si ita misi epistulam, ut mihi remittatur, dominium meum manet, quia eius nolui amittere uel transferre dominium. quis ergo furti aget? is cuius interfuit eam non subripi, id est ad cuius utilitatem pertinebant ea quae scripta sunt. et ideo quaeri potest, an etiam is, cui data est perferenda, furti agere possit. et si custodia eius ad eum pertineat, potest: sed et si interfuit eius epistulam reddere, furti habebit actionem. finge eam epistulam fuisse, quae continebat, ut ei quid redderetur fieretue: potest habere furti actionem: uel si custodiam eius rei recepit uel mercedem perferendae accipit. et erit in hunc casum similis causa eius et cauponis aut magistri nauis: nam his damus furti actionem, si sint soluendo, quoniam periculum rerum ad eos pertinet. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Creditoris, cuius pignus subreptum est, non credito tenus interest, sed omnimodo in solidum furti agere potest: sed et pigneraticia actione id quod debitum excedit debitori praestabit. Dominus, qui rem subripuit, in qua usus fructus alienus est, furti usufructuario tenetur. Sed eum qui tibi commodauerit, si eam rem subripiat, non teneri furti placuisse Pomponius scripsit, quoniam nihil tua inter- @1 esset, utp[2ot]2e cum nec commodati tenearis. ergo si ob aliquas impensas, quas in rem com-modatam fecisti, retentionem eius habueris, etiam cum ipso domino, si eam subripiat, ha-bebis furti actionem, quia eo casu quasi pignoris loco ea res fuit. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Ne cum filio familias pater furti agere possit, non iuris constitutio, sed natura rei impedimento est, quod non magis cum his, quos in potestate habemus, quam nobiscum ipsi agere possumus. @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad Sabinum. Serui et filii nostri furtum quidem nobis faciunt, ipsi autem furti non tenentur: neque enim qui potest in furem sta-tuere, necesse habet aduersus furem litigare: idcirco nec actio ei a ueteribus prodita est. Unde est quaesitum, si fuerit alienatus uel manumissus, an furti actione teneatur. et placet non teneri: neque enim actio, quae non fuit ab initio nata, oriri potest aduersus hunc furem. plane si manumissus contrectabit, dicendum erit teneri eum furti iudicio, quia hodie furtum fecit. Cum autem seruus, quem emi traditusque mihi est, a me redhibeatur, ȯnon est in ea causa, ut perinde habeatur, atque si meus numquam fuisset, sed et fuit et desiit. idcirco dicit Sabinus eum, si furtum fecit, in ea esse causa, ut furti eius nomine is qui redhibuit agere non possit. sed etsi non possit, attamen ratio haberi debet eius quod fecit, cum redhiberi coeperit, idque actione redhibitoria continetur. Illud quaesitum est, si, cum in fuga esset seruus, furtum domino fecisset, an aeque posset habere actio-nem aduersus eum, qui in potestatem domini non regressum bona fide possidere coeperit. mouet quaestionem, quod, quamuis possidere seruum eo tempore, quo in fuga est, uideor, attamen furti actione non teneor, quasi non sit in mea potestate: quod enim uideor pos-sidere, ad usucapionem tantum mihi proficere Iulianus scribit. dicit igitur Pomponius libro septimo decimo ex Sabino competere furti actionem huic domino, cuius seruus in fuga fuit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Quod dicitur noxam caput sequi, tunc uerum est, ut quae initio aduersus aliquem nata est caput nocentis sequatur: ideoque si seruus tuus furtum mihi fecerit et dominus eius effectus eum uendidero, non posse me agere cum [2emp]2tore Cassiani putant. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo ad Sabinum. In actione furti sufficit rem demonstrari, ut possit intellegi. De pondere autem uasorum non est necesse loqui: sufficiet igitur ita dici 'lancem' uel 'discum' uel 'pateram': sed adscribenda etiam materia est, utrum argentea an aurea an alia quae sit. Quod si quis argentum infectum petat, et massam argenteam dicere et pondus debebit ponere. Signati argenti numerum debebit complecti, ueluti aureos tot plur[2e]2sue furto ei abesse. De ueste quaeritur, an color eius dicendus sit. et uerum est colorem eius dici oportere, ut, quemadmodum in uasis dicitur patera aurea, ita et in ueste color dicatur. plane si quis iuret pro certo se colorem dicere non posse, remitti ei huius rei necessitas debet. Qui rem pignori dat eamque subripit, furti actione tenetur. Furtum autem rei pigneratae dominus non tantum tunc facere uidetur, @1 cum possidenti siue tenenti creditori aufert, uerum et si eo tempore abstulerit, quo non possidebat, ut puta si rem pigneratam uendidit: nam et hic furtum eum facere constat. et ita et Iulianus scripsit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Cum aes pignori datur, etiamsi aurum esse dicitur, turpiter fit, furtum non fit. sed si datum est aurum, deinde, cum dixisset se ponderare aut obsignare uelle, aes subiecit, furtum fecit: rem enim pignori datam inter-uertit. Si bona fide rem meam emeris eamque ego subripuero, uel etiam tuus usus fructus sit et eam contrectauero, tenebor tibi furti actione, etsi dominus rei sum. sed his casibus usucapio quasi furtiuae rei non impedietur, quoniam et si alius subripiat et in mea[2m]2 po-testate[2m]2 reuersa res fuerit, usucapiebatur. @@&7Paulus& libro quadragensimo ad Sabinum. Uolgaris est quaestio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat an uero eius tantum quod abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat: nam et qui aurem alicuius tetigit, inquit Trebatius totum eum uideri tetigisse: proinde et qui dolium aperuit et inde paruum uini abstulit, non tantum eius quod abstulit, uerum totius uidetur fur esse. sed uerum est in tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt. nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit et omnes res, quae in eo erant, contrectauerit atque ita dis-cesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit et antequam se reciperet, quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus et nec manifestus fur erit. sed et qui se-getem luce secat et contrectat, eius quod secat manifestus et nec manifestus fur est. Si is, qui uiginti nummorum saccum deposuisset, alium saccum, in quo scit triginta esse, er-rante eo qui dabat acceperit, putauit autem illic sua uiginti esse, teneri furti decem no-mine placet. Si quis aes subripuit, dum aurum se subripere putat, uel contra, ex libro octauo Pomponii ad Sabinum aut minus esse, cum plus esset: eius quod subripuit, fur-tum committit: idem Ulpianus. Sed et si quis subripuit furto duos sacculos, unum decem, alterum uiginti, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: profecto dicemus tantum unius, quem putauit alienum, furtum eum facere, quemadmodum si duo pocula abstulerit, quorum alterum suum putauit, alterum scit alienum: nam et hic unius fit fur-tum. Sed si ansam in poculo suam putauit uel uere fuit, totius poculi eum furtum facere Pomponius scripsit. Sed si de naui onerata furto quis sextarium frumenti tulerit, utrum totius oneris an uero sextarii tantum furtum fecerit? facilius hoc quaeritur in horreo pleno: et durum est dicere totius furtum fieri. et quid si cisterna uini sit, quid dicet? aut aquae cisterna? quid deinde si naue uinaria (ut sunt multae, in quas uinum effunditur), quid dicemus de eo, qui uinum hausit? an totius oneris fur sit? et magis est, ut et hic non totius dicamus. Certe si prop[2o]2nas in apotheca amphoras esse uini easque subtractas, sin-gularum furtum fit, non totius apothecae, quemadmodum si ex pluribus rebus mouen- @1 tibus in horreo reclusis unam tulerit. Qui furti faciendi causa conclaue intrauit, nondum fur est, quamuis furandi causa intrauit. quid ergo? qua actione tenebitur? utique iniu-riarum: aut de ui accusabitur, si per uim introiuit. Item si maioris ponderis quid aperuit aut refregit, quod tollere non possit, non est omnium rerum cum eo furti actio, sed earum tantum quas tulit, quia totum tollere non potuit. proinde si inuolucrum, quod tollere non potuit, soluit, ut contrectet, deinde contrectauit quasdam res: quamuis singulas res, quae in eo fuerunt, tollere potuerit, si tamen totum inuolucrum tollere non potuerit, singularum rerum, quas tulerit, fur est, ceterarum non est. quod si totum uas tollere potuit, dicimus eum totius esse furem, licet soluerit, ut singulas uel quasdam tolleret: et ita et Sabinus ait. Si duo pluresue unum tignum furati sunt, quod singuli tollere non potuerint, dicen-dum est omnes eos furti in solidum teneri, quamuis id contrectare nec tollere solus posset, et ita utimur: neque enim potest dicere pro parte furtum fecisse singulos, sed totius rei uniuersos: sic fiet singulos furti teneri. Quamuis autem earum quoque rerum, quas quis non abstulit, furti teneatur, attamen condici ei non potest, idcirco quia condici ea res, quae ablata est, potest: et ita et Pomponius scribit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si quid fur fregerit aut ruperit, quod non etiam furandi causa contrectauerit, eius nomine cum eo furti agere non potest. Si eo consilio arca refracta sit, ut uniones puta tollerentur, hique furti faciendi causa contrectati sint, eorum tantummodo furtum factum uideri: quod est uerum. nam ceterae res, quae seponuntur, ut ad uniones perueniatur, non furti faciendi causa con-trectantur. Qui lancem rasit, totius fur est et furti tenetur ad id, quod domini interest. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Impuberem furtum fa-cere posse, si iam doli capax sit, Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit: item posse cum impubere damni iniuria agi, quia id furtum ab impubere fit. sed modum esse adhibendum ait: nam in infantes id non cadere. nos putamus cum impubere culpae capace Aquilia agi posse. item uerum est, quod Labeo ait, nec ope impuberis furto facto teneri eum. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Nec minus etiam condici ei posse Iulia-nus scripsit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Uerum est, quod pleri-que probant, fundi furti agi non posse. Unde quaeritur, si quis de fundo ui deiectus sit, an condici ei possit qui deiecit. Labeo negat: sed Celsus putat posse condici possessio-nem, quemadmodum potest re mobili subrepta. Eorum, quae de fundo tolluntur, ut puta arborum uel lapidum uel harenae uel fructuum, quos quis f[2ur]2andi animo decerpsit, furti agi posse nulla dubitatio est. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si apes ferae in arbore fundi tui apes ȯfecerint, si quis eas uel fauum abstulerit, eum non teneri tibi furti, quia non fuerint tuae: easque constat captarum terra mari caelo numero esse. Item constat colonum, qui nummis colat, cum eo, qui fructus stantes subripuerit, acturum furti, quia, ut primum decerptus esset, eius esse coepisset. @1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Qui tabulas uel cau-tiones amouet, furti tenetur non tantum pretii ipsarum tabularum, uerum eius quod inter-fuit: quod ad aestimationem refertur eius summae, quae in his tabulis continetur, scilicet si tanti interfuit, ut puta si chirographa aureorum decem tabulae fuerint, dicimus hoc duplicari. quod si iam erant inanes, quia solutum proponebatur, numquid ipsarum tantum tabularum pretii uideatur esse aestimatio facienda? quid enim interfuit huius? sed potest dici, quia nonnumquam debitor[2e]2s tabulas sibi restitui petant, quia nonnumquam calum-niantur debitores quasi indebito soluto, ab his interesse creditoris tabulas habere, ne forte controuersiam super ea re patiatur. et generaliter dicendum est in id quod interest duplari. Inde potest quaeri, si quis, cum alias probationes mensaeque scripturam haberet, chirographi furtum passus sit, an aestimari duplo chirographi quantitas debeat. et num-quid non, quasi nihil intersit? quantum enim interest, cum possit debitum aliunde probare? quemadmodum si in binis tabulis instrumentum scriptum sit: nam nihil uidetur deperdere, si futurum est, ut alio chirographo saluo securior sit creditor. Apocha quoque si fuerit subrepta, aeque dicendum est furti actionem in id quod interest locum habere: sed nihil mihi uidetur interesse, si sint et aliae probationes solutae pecuniae. Sed si quis non amouit huiusmodi instrumenta, sed interle[2u]2it, non tantum furti actio locum habet, uerum etiam legis Aquiliae: nam rupisse uidetur qui corrupit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Sed si subripuit, priusquam deleat, tanto tenetur, quanti domini interfuit non subripi: delendo enim nihil ad poenam adicit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Hoc amplius et ad ex-hibendum agi potest: et interdicto quorum bonorum agi poterit, @@&7Idem& libro nono ad Sabinum. si hereditariae tabulae deletae sint. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Sed et si imaginem quis uel librum deleuerit, et hic tenetur damno iniuriae, quasi corruperit. Si quis tabulas instrumentorum rei publicae municipii alicuius aut subripuerit aut interleuerit, Labeo ait furti eum teneri: idemque scribit et de ceteris rebus publicis deque societatibus. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Quidam tabularum dumtaxat aestimatio-nem faciendam in furti actione existimant, qu[2i]2a, si iudici, apud quem furti agatur, possit probari, quantum debitum fuerit, possit etiam apud eum iudicem eadem probare, apud quem pecuniam petat: si uero in furti iudicio probare non potest, ne illud quidem posse ostendi, quanti eius intersit. sed potest post furtum factum tabulas nanctus esse actor, ut ex eo probet, quanti sua interfuerit, si tabulas nanctus non esset. De lege Aquilia maior quaestio est, quemadmodum possit probari, quanti eius intersit: nam si potest alias pro-bare, non patitur damnum. quid ergo, si forte pecuniam sub condicione credidit et interim [2testium ei copia est]2, testimonio quorum probationem habeat, qui possunt mori pendente con-dicione? aut puta me petisse creditum et, quia testes et signatores, qui rem meminis[2s]2ent, @1 praesentes non haberem, uictum rem amississe: nunc uero, cum furti agam, eorum me-moria et praesentia ad fidem creditae pecuniae uti possum. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Tutor administrationem quidem rerum pupillarium habet, intercipiendi autem potestas ei non datur: et ideo si quid furandi animo amouerit, furtum facit nec usucapi res potest. sed et furti actione tenetur, quamuis et tutelae agi cum eo possit. quod in tutore scriptum est, idem erit et in cura-tore adulescentis ceterisque curatoribus. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Is, qui opem furtum facienti fert, num-quam manifestus est: itaque accidit, ut is quidem, qui opem tulit, furti nec manifesti, is autem, qui deprehensus est, ob eandem rem manifesti teneatur. @@&7Pomponius& libro nono decimo ad Sabinum. Si quis perferendum acceperit et scierit furtiuum esse, constat, si deprehendatur, ipsum dumtaxat furem manifestum esse, si nescierit, neutrum, hunc, quia fur non sit, furem, quia deprehensus non sit. Si unus seruus tuus hausisset et abstulisset, alter hauriendo deprehensus esset, prioris nomine nec manifesti, alterius manifesti teneberis. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Qui seruo persuasit, ut fugeret, fur non est: nec enim qui alicui malum consilium dedit, furtum facit, non magis quam si ei persuasit, ut se praecipitet aut manus sibi infer[2r]2et: haec enim furti non ad-mittunt actionem. sed si alius ei fugam persuaserit, ut ab alio subripiatur, furti tenebitur is qui persuasit, quasi ope consilio eius furtum factum sit. plus Pomponius scripsit eum, qui persuasit, quamuis interim furti non teneretur, tunc tamen incipere teneri, cum quis fugitiui fur esse coeperit, quasi uideatur ope consilio eius furtum factum. Item placuit eum, qui filio uel seruo uel uxori opem fert furtum facientibus, furti teneri, quamuis ipsi furti actione non conueniantur. Idem Pomponius ait, si cum rebus aufugerit fugitiuus, posse furti actione sollicitatorem conueniri rerum nomine, quia opem consilium contrecta-tori tulit. quod et Sabinus significat. Si duo serui inuicem sibi persuaserunt et ambo simul aufugerunt, alter alterius fur non est. quid ego, si inuicem se celauerunt? fieri enim potest, ut inuicem fures sint. et potest dici alterum alterius furem esse, quemad-modum, si alii singulos subripuissent, tenerentur, quasi alter alterius nomine opem tuliss[2e]2t: quemadmodum rerum quoque nomine teneri eos furti Sabinus scripsit. @@&7Pomponius& libro nono decimo ad Sabinum. Si pauonem meum mansuetum, cum de domo mea effugisset, persecutus sis, quoad is perit, agere tecum furti ita potero, si aliquis eum habere coeperit. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Mater filii subrepti furti actionem non habet. Liberarum personarum nomine, licet furti actio sit, condictio tamen nusquam est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Uerum est, si meretricem alienam ancillam rapuit quis uel celauit, furtum non esse: nec enim factum quaeritur, sed causa faciendi: causa autem faciendi libido fuit, non furtum. et ideo etiam eum, qui fores meretricis effregit libidinis causa, et fures non ab eo inducti, sed alias ingressi meretricis res egesserunt, furti non teneri. an tamen uel Fabia teneatur, qui sub- @1 pressit scortum libidinis causa? et non puto teneri, et ita etiam ex facto, cum incidisset, dixi: hic enim turpius facit, quam qui subripit, sed secum facti ignominiam compensat, certe fur non est. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Qui iumenta sibi commodata longius duxerit alienaue re inuito domino usus sit, furtum facit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si, cum quis in hostium potestate esset, furtum ei factum sit et postliminio redierit, poterit quis dicere eum furti habere actionem. Adrogatorem posse furti agere, scilicet eius furti nomine, quod factum est ei quem adrogauit, antequam eum adrogaret, certum est: ceterum si postea, nulla erit dubitatio. Quamdiu uiuit is qui furtum fecit, non perit furti actio: aut enim sui iuris est is qui furtum fecit, et cum ipso actio est, aut alieni iuris esse coepit, et actio furti cum eo est, cuius potestati subiectus est: et hoc est quod dicitur 'noxa caput se-quitur'. Si quis post noxam admissam hostium seruus fuerit factus, uidendum est, an extinguatur actio. et Pomponius scripsit extingui actionem, et si fuerit reuersus, postliminio uel quo alio iure renasci eam actionem debere: et ita utimur. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si seruus nauem exerceat non uoluntate domini, de ȯeo, quod ibi perit, uolgaris formula in dominum danda est, ut quod alter admisit 'dum-taxat de peculio', quod ipse exercitor, adiciatur 'ut noxae dederet'. igitur si manumissus sit, persecutio quidem in peculio manebit aduersus dominum intra annum, noxalis ipsum sequetur. Interdum et manumissus et qui eum manumissit, ob furtum tenetur, si ideo manumisit, ne furti cum eo agi possit: sed si cum domino actum fuerit, ipso iure manumissum liberari Sabinus respondit, quasi decisum sit. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Falsus creditor (hoc est is, qui se simulat creditorem) si quid acceperit, furtum facit nec nummi eius fient. Falsus procurator furtum quidem facere uidetur. sed Neratius uidendum esse ait, an haec sententia cum distinctione uera sit, ut, si hac mente ei dederit nummos debitor, ut eos creditori perferret, procurator autem eos intercipiat, uera sit: nam et manent nummi debi-toris, cum procurator eos non eius nomine accepit, cuius eos debitor fieri uult, et inuito domino eos contrectando sine dubio furtum facit. quod si ita det debitor, ut nummi pro-curatoris fiant, nullo modo eum furtum facere ait uoluntate domini eos accipiendo. Si is, qui indebitum accipiebat, delegauerit soluendum, non erit furti actio, [2si]2 eo absente solutum sit: ceterum si praesente, alia causa est et furtum fecit. Si quis nihil in persona sua mentitus est, sed uerbis fraudem adhibuit, fallax est magis quam furtum facit: ut puta si dixit se locupletem, si in mercem se collocaturum quod accepit, si fideiussores idoneos daturum uel pecuniam confestim se soluturum: nam ex his omnibus magis decepit quam furtum fecit, et ideo furti non tenetur. sed quia dolo fecit, nisi sit alia aduersus eum actio, de dolo dabitur. Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit cuius sit siue ignorauit: nihil enim ad furtum minuen-dum facit, quod cuius sit ignoret. Quod si dominus id dereliquit, furtum non fit eius, etiamsi ego furandi animum habuero: nec enim furtum fit, nisi sit cui fiat: in proposito autem nulli fit, quippe cum placeat Sabini et Cassii sententia existimantium statim nostram @1 esse desinere rem, quam derelinquimus. Sed si non fuit derelictum, putauit tamen dere-lictum, furti non tenetur. Sed si neque fuit neque putauit, iacens tamen tulit, non ut lu-cretur, sed redditurus ei cuius fuit, non tenetur furti. Proinde uideamus, si nescit cuius esset, sic tamen tulit quasi redditurus ei qui desiderasset uel qui ostendisset rem suam, an furti obligetur. et non puto obligari eum. solent plerique etiam hoc facere, ut libellum proponant continentem inuenisse se et redditurum ei qui desiderauerit: hi ergo ostendunt non furandi animo se fecisse. Quid ergo, si $EU(/RETRA& quae dicunt petat? nec hic uidetur furtum facere, etsi non probe petat aliquid. Si quis sponte rem iecit uel iactauit, non quasi pro derelicto habiturus, tuque hanc rem tuleris, an furti tenearis, Celsus libro duo-decimo digestorum quaerit. et ait: si quidem putasti pro derelicto habitam, non teneris. quod si non putasti, hic dubitari posse ait: et tamen magis defendit non teneri, quia, in-quit, res non interuertitur ei, qui eam sponte reiecit. Si iactum ex naue factum alius tulerit, an furti teneatur? quaestio in eo est, an pro derelicto habitum sit. et si qui-dem derelinquentis animo iactauit, quod plerumque credendum est, cum sciat periturum, qui inuenit suum fecit nec furti tenetur. si uero non hoc animo, sed hoc, ut, si saluum fuerit, haberet: ei qui inuenit auferendum est, et si scit hoc qui inuenit et animo furandi tenet, furti tenetur. enimuero si hoc animo, ut saluum faceret domino, furti non tenetur. quod si putans simpliciter iactatum, furti similiter non tenetur. Etiamsi partis dimidiae nanciscar dominium in seruo, qui mihi antea furtum fecerat, magis est, ut extin-guatur actio etiam parte redempta, quia et si ab initio quis partem in seruo habebat, furti agere non poterat. plane si usus fructus meus in eo seruo esse coeperit, dicendum est furti actionem non extingui, qu[2i]2a fructuarius dominus non est. @@&7Pomponius& libro nono decimo ad Sabinum. Si iussu debitoris ab alio fal-sus procurator creditoris accepit, debitori iste tenetur furti et nummi debitoris erunt. Si rem meam quasi tuam tibi tradidero scienti meam esse, magis est furtum te facere, si lucrandi animo id feceris. Si seruus hereditarius nondum adita hereditate furtum heredi fecerit, qui testamento domini manumissus est, furti actio aduersus eum competit, quia nullo tempore heres dominus eius factus est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si socius communis rei furtum fecerit (potest enim communis rei furtum facere), indubitate dicendum est furti actionem competere. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Inter omnes constat, etiamsi exstincta sit res furtiua, attamen furti remanere actionem aduersus furem. proinde mortuo quoque homine, quem quis furto abstulit, uiget furti actio. sed nec manumissio furti actionem extinguit: nec enim dissimilis est morti manumissio quod ad subtrahendum domino seruum. apparet itaque, qualiterqualiter domino sit seruus subtractus, attamen superesse aduersus furem furti actionem, eoque iure utimur: competit enim actio non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis afu[2i]2t. hoc idem in condictione quoque placet: nam condici furi potest, etiamsi res sit aliqua ratione extincta. hoc idem dicendum, si res in potestate[2m]2 hostium peruenerit: nam constat posse de ea furti agi. sed et si pro @1 derelicto sit postea a domino habita, furti nihilo minus agi poterit. Si seruus fructuarius subreptus est, uterque, et qui fruebatur et dominus, actionem furti habet. diui-detur igitur actio inter dominum et fructuarium: fructuarius aget de fructibus uel quanti interfuit eius furtum factum non esse eius, dupli: proprietarius uero aget, quod interfuit eius proprietatem non esse subtract[2a]2m. Quod dicimus dupli, sic accipere debemus etiam quadrupli competere actionem, si manifestum furtum sit. Haec actio et si sit, qui in eo seruo habeat usum tantum, poterit ei competere. Et si quis proposuerit hunc seruum etiam pigneratum esse, eueniet, ut etiam is qui pignori accepit habeat furti actionem: hoc amplius etiam debitor, si modo plus ualeat, quam pro pignore debetur, habet, furti actio-nem. Usque adeo autem diuersae sunt actiones, quae eis competunt, ut, si quis eorum pro fure damnum deciderit, dici oporteat solummodo actionem sibi competentem amisisse eum, ceteris uero superesse. nam et si proponas communem seruum subreptum et alium ex dominis pro fure damnum decidisse, is qui non decidit habebit furti actionem. Proprie-tarius quoque agere aduersus fructuarium potest iudicio furti, si quid celandae proprietatis uel subprimendae causa fecit. Recte dictum est, qui putauit se domini uoluntate rem at-tingere, non esse furem: quid enim dolo facit, qui putat dominum consensurum fuisse, siue falso id siue uere putet? is ergo solus fur est, qui adtrectauit, quod inuito domino se facere sciuit. Per contrarium quaeritur, si ego me inuito domino facere putarem, cum dominus uellet, an furti actio sit. et ait Pomponius furtum me facere: uerum tamen est, ut, cum ego uelim eum uti, licet ignoret, ne furti sit obligatus. Si furtiua res ad domi-num rediit et iterum contrectata est, competit alia furti actio. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si dominium rei subreptae quacumque ratione mutatum sit, domino furti actio competit, ueluti heredi et bonorum possessori et patri adoptiuo et legatario. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Qui uas argenteum perdiderat eoque nomine furti egerit: de pon[2d]2ere uasis controuersia cum esset et actor maius fuisse diceret, fur uas protulit: id is cuius erat abstulit ei: qui subripuerat dupli nihilo minus condemnatus est. rectissime iudicatum est: nam in actionem poenalem non uenit ipsa res quae subrepta est, siue manifesti furti siue nec manifesti agatur. Qui furem ȯnouit, siue indicet eum siue non indicet, fur non est, cum multum intersit, furem quis celet an non indicet: qui nouit, furti non tenetur, qui celat, hoc ipso tenetur. Qui ex uoluntate domini seruum recepit, quin neque fur neque plagiarius sit, plus quam manifestum est: quis enim uoluntatem domini habens fur dici potest? Quod si dominus uetuit et ille susce-pit, si quidem non celandi animo, non est fur, si celauit, tunc fur esse incipit. qui igitur suscepit nec celauit etsi inuito domino, fur non est. uetare autem dominum accipimus etiam eum qui ignorat, hoc est eum qui non consensit. Si ego tibi poliendum uestimen-tum locauero, tu uero inscio aut inuito me commodaueris Titio et Titio furtum factum sit: et tibi competit furti actio, quia custodia rei ad te pertinet, et mihi aduersus te, quia non debueras rem commodare et id faciendo furtum admiseris: ita erit casus, quo fur furti agere possit. Ancilla si subripiatur praegnas uel apud furem concepit, partus furtiuus est, siue apud furem edatur siue apud bonae fidei possessorem: sed in hoc posteriore casu @1 furti actio cessat. sed si concepit apud bonae fidei possessorem ibique pepererit, eueniet, ut partus furtiuus non sit, uerum etiam usucapi possit. idem et in pecudibus seruandum est et in fetu eorum, quod in partu. Ex furtiuis equis nati statim ad bonae fidei empto-rem pertinebunt, merito, quia in fructu numerantur: at partus ancillae non numeratur in fructu. Cum fur rem furtiuam uendidisset eique nummos pretii dominus rei per uim extorsit, furtum eum nummorum fecisse recte responsum est: idem etiam ui bonorum raptorum actione tenebitur. quod enim ex re furtiua redigitur, furtiuum non esse nemini dubium est: nummus ergo hic, qui redactus est ex pretio rei furtiuae, non est furtiuus. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Interdum accidit, ut non ha-beat furti actionem is, cuius interest rem saluam esse. ut ecce creditor ob rem debitoris subreptam furti agere non potest, etsi aliunde creditum seruare non possit: loquimur autem scilicet de ea re, quae pignoris iure obligata non sit. Item rei dotalis nomine, quae peri-culo mulieris est, non mulier furti actionem habet, sed maritus. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. In furti actione non quod interest quadruplabitur uel duplabitur, sed rei uerum pretium. sed et si res [2in]2 rebus hu-manis esse desierit, cum iudicatur, nihilo minus condemnatio facienda est. i[2t]2emque et si nunc deterior sit, aestimatione relata in id tempus, quo furtum factum est. quod si pre-tiosior facta sit, eius duplum, quanti tunc, cum pretiosior facta est, fuerit, aestimabitur, quia et tunc furtum eius factum esse uerius est. Ope consilio furtum factum Celsus ait non solum, si idcirco fuerit factum, ut socii furarentur, sed et si non, ut socii furarentur, inimicitiarum tamen causa fecerit. Recte Pedius ait, sicut nemo furtum facit sine dolo malo, ita nec consilium uel opem ferre sine dolo malo posse. Consilium autem dare uidetur, qui persuadet et impellit atque instruit consilio ad furtum faciendum: opem fert, qui ministerium atque adiutorium ad subripiendas res praebet. Cum eo, qui pannum rubrum ostendit fugauitque pecus, ut in fures incideret, si quidem dolo malo fecit, furti actio est: sed et si non furti faciendi causa hoc fecit, non debet impunitus esse lusus tam perniciosus: idcirco Labeo scribit in factum dandam actionem. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Nam et [2si]2 praecipitata sint pecora, utilis actio damni iniuriae quasi ex lege Aquilia dabitur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Si quis uxori res mariti subtrahenti opem consiliumue accommodauerit, furti tenebitur. Sed et si furtum cum ea fecit, tenebitur furti, cum ipsa non teneatur. Ipsa quoque si opem furi tulit, furti non tenebitur, sed rerum amotarum. Serui uero sui nomine furti eam teneri nequaquam ambi-gendum est. Idem dicendum est et in filio familias milite: nam ipse patri furti non tene- @1 bitur, serui autem sui nomine castrensis tenebitur, si patri seruus furtum fecerit. Sed si filius meus, qui habet castrense peculium, furtum mihi fecerit, an possim actione utili ad-uersus eum agere, uidendum est, cum habeat, unde satisfaciat. et potest defendi agendum. An autem pater filio teneatur, si rem eius castrensis peculii subtraxerit, uideamus: et pu-tem teneri: non tantum igitur furtum faciet filio, sed etiam furti tenebitur. Eum credi-torem, qui post solutam pecuniam pignus non reddat, teneri furti Mela ait, si celandi animo retineat: quod uerum esse arbitror. Si sulpurariae sunt in agro et inde aliquis terram egessisset abstulissetque, dominus furti aget: deinde colonus conducti actione consequetur, ut id ipsum sibi praestaretur. Si seruus tuus uel filius polienda uestimenta susceperit, an furti actionem habeas, quaeritur. et si quidem peculium serui soluendo sit, pote[2s]2 ha-bere furti actionem, si non fuerit soluendo, dicendum est non competere furti actionem. Sed et si rem furtiuam imprudens quis emerit et ei subrepta sit, habebit furti actionem. Apud Labeonem relatum est, si siliginario quis dixerit, ut quisquis nomine eius siliginem petisset, ei daret, et quidam ex transeuntibus cum audisset, petiit eius nomine et accepit: furti actionem aduersus eum, qui suppetet, siliginario competere, non mihi: non enim mihi negotium, sed sibi silig[2i]2narius gessit. Si fugitiuum meum quis quasi suum a duumuiro uel ab aliis qui potestatem habent de carcere uel custodia dimitteret, an is furti teneatur? et placet, si fideiussores dedit, in eos domino actionem dandam, ut hi actiones suas mihi mandent: quod si non acceperint fideiussorem, sed tamquam suum accipienti ei tradiderint, dominum furti actionem aduersus plagiarium habiturum. Si quis de manu alicuius num-mos aureos uel argenteos uel aliam rem excusserit, ita furti tenetur, si ideo fecit, ut alius tolleret, isque sustulerit. Si quis massam meam argenteam subripuerit et pocula fecerit, possum uel poculorum uel massae furti agere uel condictione. idem est et in uuis et in musto et in uinaceis: nam et uuarum et musti et uinaceorum nomine furti agere potest, sed et condici. Seruus, qui se liberum adfirmauit, ut sibi pecunia crederetur, furtum non facit: namque hic nihil amplius quam idoneum se debitorem adfirmat. idem est et in eo, qui se patrem familias finxit, cum esset filius familias, ut sibi promptius pecunia crede-retur. Iulianus libro uicensimo secundo digestorum scripsit, si pecuniam quis a me ac-ceperit, ut creditori meo soluat, deinde, cum tantam pecuniam eidem creditori deberet, suo nomine soluerit, furtum eum facere. Si Titius alienam rem uendidit et ab emptore accepit nummos, non uidetur nummorum furtum fecisse. Si ex duobus sociis omnium bo-norum unus rem pignori acceperit eaque subrepta sit, Mela scripsit eum solum furti habere actionem, qui pignori accepit, socium non habere. Neque uerbo neque scriptura quis fur-tum facit: hoc enim iure utimur, ut furtum sine contrectatione non fiat. quare et opem ferre uel consilium dare tunc nocet, cum secuta contrectatio est. Si quis asinum meum coegisset et in equas suas $TH=S3 GONH=S3& dumtaxat $XA/RIN& admisisset, furti non tenetur, nisi fu-randi quoque animum habuit. quod et Herennio Modestino studioso meo de Dalmatia con-sulenti rescripsi circa equos, quibus eiusdem rei gratia subiecisse quis equas suas propone-batur, furti ita demum teneri, si furandi animo id fecisset, si minus, in factum agendum. Cum Titio honesto uiro pecuniam credere uellem, subiecisti mihi alium Titium egenum, quasi ille esset locuples, et nummos acceptos cum eo diuisisti: furti tenearis, quasi ope tua consilioque furtum factum sit: sed et Titius furti tenebitur. Maiora quis pondera tibi @1 commodauit, cum emeres ad pondus: furti eum uenditori teneri Mela scribit: te quoque, si scisti: [2nam]2 non ex uoluntate uenditoris accipis, cum erret in pondere. Si quis seruo meo persuaserit, ut nomen suum ex instrumento puta emptionis tolleret, et Mela scripsit ȯet ego puto furti agendum. Sed si seruo persuasum sit, ut tabulas meas describeret, puto, si quidem seruo persuasum sit, serui corrupti agendum, si ipse fecit, de dolo actionem dandam. Si linea margaritarum subrepta sit, dicendus est numerus. sed et si de uino furti agatur, necesse est dici, quot amphorae subreptae sint. si uasa subrepta sint, nu-merus erit dicendus. Si seruus meus, qui habebat peculii administrationem liberam, pactus sit cum eo non donationis causa, qui rem eius peculiarem subripuerat, recte transactum uidetur: quamuis enim domino quaeratur furti actio, attamen in peculio serui est. sed et si tota poena furti dupli seruo soluta sit, non dubie fur liberabitur. cui consequens est, ut, si forte a fure acceperit seruus, quod ei rei satis esse uideatur, similiter recte trans-actum uideatur. Si quis iurauerit se furtum non fecisse, deinde rem furtiuam contrectet, furti quidem actio peremitur, rei tamen persecutio domino seruatur. Si seruus subreptus heres institutus fuerit, furti iudicio actor consequetur etiam pretium hereditatis, si modo seruus, antequam iussu domini adeat, mortuus fuerit. condicendo quoque mortuum idem consequetur. Si statuliber subreptus sit uel res sub condicione legata, deinde, antequam adeatur, extiterit condicio, furti iam agi non potest, quia desiit interesse heredis: pendente autem condicione tanti aestimandus est, quanti emptorem potest inuenire. @@&7Idem& libro trigensimo octauo [2ad edictum]2. Si quis ex domo, in qua nemo erat, rapuerit, actione de bonis raptis in quadruplum conuenietur, furti non manifesti, uidelicet si nemo eum deprehenderit tollentem. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Qui iniuriae causa ianuam ef-fregit, quamuis inde per alios res amotae sint, non tenetur furti: nam maleficia uoluntas et propositum delinquentis distinguit. Si seruus commodatoris rem subripuerit et soluendo sit is cui subreptum est, Sabinus ait posse et commodati agi cum eo et contra dominum furti serui nomine: sed si pecuniam, quam dominus exegit, reddat, euanescere furti actio-nem: idem et si remittat commodati actionem. Quod si seruus tuus rem tibi commodatam subripuerit, furti tecum actio non est, quia tuo periculo res sit, sed tantum commodati. Qui alienis negotiis gerendis se optulit, actionem furti non habet, licet culpa eius res perierit: sed actione negotiorum gestorum ita damnandus est, si dominus actione ei cedat. eadem sunt in eo, qui pro tutore negotia gerit, uel in eo tutore, qui diligentiam praestare debeat, ueluti qui ex pluribus tutoribus testamento datis oblata satisdatione solus admini-strationem suscepit. Si ex donatione alterius rem meam teneas et eam subripiam, ita de-mum furti te agere mecum posse Iulianus ait, si intersit tua retinere possessionem, ueluti si hominem donatum noxali iudicio defendisti uel aegrum curaueris, ut aduersus uindi-cantem iustam retentionem habiturus sis. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si pignore creditor uta-tur, furti tenetur. Eum, qui qu[2o]2d utendum accepit ipse alii commodauerit, furti obligari @1 responsum est. ex quo satis apparet furtum fieri et si quis usum alienae rei in suum lu-crum conuertat. nec mouere quem debet, quasi nihil lucri sui gratia faciat: spe[2c]2ies enim lucri est ex alieno largiri et beneficii debitorem sibi adquirere. unde et is furti tenetur, qui ideo rem amouet, ut eam alii donet. Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex duodecim tabularum permisit, quam si telo se defendat. teli autem appellatione et ferrum et fustis et lapis et denique omne, quod nocendi causa habetur, significatur. Cum furti actio ad poenae persecutionem pertineat, condictio uero et uindicatio ad rei recipe-rationem, apparet recepta re nihilo minus saluam esse furti actionem, uindicationem uero et condictionem tolli: sicut ex diuerso post solutam dupli aut quadrupli poenam salua est uindicatio et condictio. Qui ferramenta sciens commodauerit ad effringendum ostium uel armarium, uel scalam sciens commodauerit ad ascendendum: licet nullum eius consilium principaliter ad furtum faciendum interuenerit, tamen furti actione tenetur. Si tutor qui negotia gerit aut curator transegerit cum fure, euanescit furti actio. @@&7Ulpianus& libro tertio disputationum. Cum creditor rem sibi pigneratam aufert, non uidetur contrectare, sed pignori suo incumbere. @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Interdum fur etiam manente poenae obligatione in quibusdam casibus rursus obligatur, ut cum eo saepius eiusdem rei nomine furti agi possit. primus casus occurrit, si possessionis causa mutata esset, ueluti si res in domini potestatem redisset eandemque idem subriperet uel eidem domino uel ei, cui is commodasset aut uendidisset. sed et si persona domini mutata esset, altera poena obligatur. Qui furem deducit ad praefectum uigilibus uel ad praesidem, existimandus est elegisse uiam, qua rem persequeretur: et si negotium ibi terminatum et damnato fure re-cepta est pecunia sublata in simplum, uidetur furti quaestio sublata, maxime si non so-lum rem furtiuam fur restituere iussus fuerit, sed amplius aliquid in eum iudex constituerit. sed et si nihil amplius quam furtiuam rem [2restituere iussus fuerit]2, ipso, quod in periculum maioris poenae deductus est fur, intellegendum est quaestionem furti sublatam esse. Si res peculiaris subrepta in potestatem serui redierit, soluitur furti uitium et incipit hoc casu in peculio esse et a domino possideri. Cum autem seruus rem suam peculiarem furandi consilio amouet, quamdiu eam retinet, condicio eius non mutatur (nihil enim domino abest): sed si alii tradiderit, furtum faciet. Qui tutelam gerit, transigere cum fure potest et, si in potestatem suam redegerit rem furtiuam, desinit furtiua esse, quia tutor domini loco ha-betur. sed et circa curatorem furiosi eadem dicenda sunt, qui adeo personam domini sustinet, ut etiam tradendo rem furiosi alienare existimetur. condicere autem rem furtiuam tutor et curator furiosi eorum nomine possunt. Si duo serui tui uestem et argentum sub-ripuerint et alterius nomine tecum de ueste actum fuerit, alterius de argento ag[2a]2tur: nulla exceptio dari debebit ob eam rem, quod iam de ueste actum fuerit. @1 @@&7Alfenus& libro quarto digestorum a Paulo epitomatorum. Si cretae fodiun-dae causa specum quis fecisset et cretam abstulisset, fur est, non quia fodisset, sed quia abstulisset. @@&7Iulianus& libro quarto ad Urseium Ferocem. Si filio familias furtum factum esset, recte is pater familias factus eo nomine aget. sed et si res ei locata subrepta fuerit, pater familias factus itidem agere poterit. @@&7Idem& libro tertio ex Minicio. Si is, qui rem commodasset, eam rem clam abstulisset, furti cum eo agi non potest, quia suum recepisset et ille commodati liberatus esset. hoc tamen ita accipiendum est, si nullas retinendi causas is cui commodata res erat habuit: nam si impensas necessarias in rem commodatam fecerat, interfuit eius potius per retentionem eas seruare quam ultro commodati agere, ideoque furti actionem habebit. @@&7Africanus& libro septimo quaestionum. Ancilla fugitiua quemadmodum sui furtum facere intellegitur, ita partum quoque contrectando furtiuum facit. @@&7Idem& libro octauo quaestionum. Si seruus communis uni ex dominis fur-tum fecerit, communi diuidundo agi debere placet et arbitrio iudicis contineri, ut aut damnum praestet aut parte cedat. cui consequens uidetur esse, ut etiam, si alienauerit suam partem, similiter et cum emptore agi possit, ut quodammodo noxalis actio caput se-quatur. quod tamen non eo usque producendum ait, ut etiam, si liber sit factus, cum ipso agi posse dicamus, sicuti non ageretur etiam, si proprius fuisset. ex his igitur apparere et mortuo seruo nihil esse, quod actor eo nomine consequi possit, nisi forte quid ex re furtiua ad socium peruenerit. His etiam illud consequens esse ait, ut et si is seruus, quem mihi pignori dederis, furtum mihi fecerit, agendo contraria pigneraticia consequar, uti simi-ȯliter aut damnum decidas aut pro noxae deditione hominem relinquas. Idem dicendum de eo, quem conuenisset in causa redhibitionis esse, uti, quemadmodum accessiones et fructus emptor restituere cogitur, ita et e contrario uenditor quoque uel damnum decidere uel pro noxae deditione hominem relinquere cogatur. Nisi quod in his amplius sit, quod, si sciens quis ignoranti furem pignori dederit, omni modo damnum praestare cogendus est: id enim bonae fidei conuenire: Sed in actione empti praecipue spectandum esse, qualem seruum uenditor repromiserit. Quod uero ad mandati actionem attinet, dubitare se ait, num aeque dicendum sit omni modo damnum praestari debere, et quidem hoc amplius quam in supe-rioribus causis seruandum, ut, etiamsi ignorauerit is, qui certum hominem emi mandauerit, furem esse, nihilo minus tamen damnum decidere cog[2a]2tur. iustissime enim procuratorem allegare non fuisse se id damnum passurum, si id mandatum non suscepisset: idque eui-dentius in causa depositi apparere. nam licet alioquin aequum uideatur non oportere cui-quam plus damni per seruum euenire, quam quanti ipse seruus sit, multo tamen aequius esse nemini officium suum, quod eius, cum quo contraxerit, non etiam sui commodi causa susceperit, damnosum esse, et sicut in superioribus contractibus, uenditione locatione pignore, dolum eius, qui sciens reticuerit, puniendum esse dictum sit, ita in his culpam eorum, quo-rum causa contrahatur, ipsis potius damnosam esse debere. nam certe mandantis culpam esse, qui talem seruum emi sibi mandauerit, et similiter eius qui deponat, quod non fuerit diligentior circa monendum, qualem seruum deponeret. Circa commodatum autem merito @1 aliud existimandum, uidelicet quod tunc eius solius commodum, qui utendum rogauerit, uersetur. itaque eum qui commodauerit, sicut in locatione, si dolo quid fecerit non ultra pretium serui quid amissurum: quin etiam paulo remissius circa interpretationem doli mali debere nos uersari, quoniam, ut dictum sit, nulla utilitas commodantis interueniat. Haec ita puto uera esse, si nulla culpa ipsius, qui mandatum uel depositum susceperit, inter-cedat: ceterum si ipse ultro ei custodiam argenti forte uel nummorum commiserit, cum alioquin nihil umquam dominus tale quid fecisset, aliter existimandum est. Locaui tibi fundum, et (ut adsolet) conuenit, uti fructus ob mercedem pignori mihi essent. si eos clam deportaueris, furti tecum agere posse aiebat. sed et si tu alii fructus pendentes uen-dideris et emptor eos deportauerit, consequens erit, ut in furtiuam causam eos incidere dicamus. etenim fructus, quamdiu solo cohaereant, fundi esse et ideo colonum, quia uolun-tate domini eos percipere uideatur, suos fructus facere. quod certe in proposito non aeque dicitur: qua enim ratione coloni fieri possint, cum emptor eos suo nomine cogat? Statu-liberum, qui, si decem dederit, liber esse iussus erat, heres noxali iudicio defenderat: pen-dente iudicio seruus datis decem heredi ad libertatem peruenit: quaeritur, an non aliter absolutio fieri debeat, quam si decem, quae accepisset, heres actori dedisset. referre existi-mauit, unde ea pecunia data esset, ut, si quidem aliunde quam ex peculio, haec saltem praestet, quoniam quidem si nondum ad libertatem seruus peruenisset, noxae deditus ei, cui deditus esset, daturus fuerit: si uero ex peculio, quia nummos heredis dederit, quos utique is passurus eum non fuerit ei dare, contra statuendum. @@&7Marcianus& libro quarto regularum. Furtum non committit, qui fugitiuo iter monstrauit. @@&7Macer& libro secundo publicorum iudiciorum. Non poterit praeses prouin-ciae efficere, ut furti damnatum non sequatur infamia. @@&7Neratius& libro primo membranarum. A Titio herede homo Seio legatus ante aditam hereditatem Titio furtum fecit. si adita hereditate Seius legatum ad se per-tinere uoluerit, furti eius serui nomine aget cum eo Titius, quia neque tunc, cum faceret furtum, eius fuit, et (ut maxime quis existimet, si seruus esse coeperit eius, cui furtum fecerat, tolli furti actionem, ut nec si alienatus sit, agi possit eo nomine) ne post aditam quidem hereditatem Titii factus est, quia ea, quae legantur, recta uia ab eo qui legauit ad eum cui legata sunt transeunt. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum aedilium curulium. Qui ea mente alienum quid contrectauit, ut lucrifaceret, tametsi mutato consilio id domino postea reddidit, fur est: nemo enim tali peccato paenitentia sua nocens esse desi[2n]2it. @@&7Paulus& libro septimo ad Plautium. Si is, qui rem pignori dedit, uendiderit eam: quamuis dominus sit, furtum facit, siue eam tradiderat creditori siue speciali pactione tantum obligauerat: idque et Iulianus putat. Si is, cui res subrepta sit, dum apud furem sit, legauerat eam mihi, an, si postea fur eam contrectet, furti actionem habeam? et se-cundum Octaueni sententiam mihi soli competit furti actio, cum heres suo nomine non habeat, quia, quacumque ratione dominium mutatum sit, domino competere furti actionem constat. Eum, qui mulionem dolo malo in ius uocasset, si interea mulae perissent, furti @1 teneri ueteres responderunt. Iulianus respondit eum, qui pecuniis exigendis praepositus est, si manumissus exigat, furti teneri. quod ei consequens est dicere et in tutore, cui post pubertatem solutum est. Si tu Titium mihi commendaueris quasi idoneum, cui cre-derem, et ego in Titium inquisii, deinde tu alium adducas quasi Titium, furtum facies, quia Titium esse hunc credo, scilicet si et ille qui adducitur scit: quod si nesciat, non facies furtum, nec hic qui adduxit opem tulisse potest uideri cum furtum factum non sit: sed dabitur actio in factum in eum qui adduxit. Si stipulatus de te sim 'per te non fieri, quo minus homo Eros intra kalendas illas mihi detur', quamuis mea interesset eum non subripi (cum subrepto eo ex stipulatu non teneris, si tamen per te factum non sit quo minus mihi daretur), non tamen furti actionem me habere. @@&7Celsus& libro duodecimo digestorum. Infitiando depositum nemo facit furtum (nec enim furtum est ipsa infitiatio, licet prope furtum est): sed si possessionem eius apiscatur interuertendi causa, facit furtum. nec refert, in digito habeat anulum an dactyliotheca quem, cum deposito teneret, habere pro suo destinauerit. Si tibi subreptum est, quod nisi die certa dedisses, poenam promisisti, ideoque sufferre eam necesse fuit, furti actione hoc quoque coaestimabitur. Infans apud furem adoleuit: tam adulescentis furtum fecit ille quam infantis, et unum tamen furtum est: ideoque dupli tenetur, quanti umquam apud eum plurimi fuit. nam quod semel dumtaxat furti agi cum eo potest, quid refert propositae quaestioni? quippe, si subreptus furi foret ac rursus a fure altero eum recuperasset, etiam si duo furta fecisset, non amplius quam semel cum eo furti agi posse[2t]2. nec dubitauerim, quin adulescentis potius quam infantis aestimationem fieri oporteret. et quid tam ridiculum est quam meliorem furis condicionem esse propter continuationem furti existimare? Cum seruus inemptus factus sit, non posse emptorem furti agere cum uenditore ob id, quod is seruus post emptionem, antequam redderetur, subripuisset. Quod furi ipsi furtum fecerit furtiuus seruus, eo nomine actionem cum domino furem habiturum placet, ne facinora talium seruorum non solum ipsis impunitatem, sed dominis quoque eorum quaestui erunt: plerumque enim eius generis seruorum furtis peculia eorundem augentur. Si colonus post lustrum conductionis anno amplius fructus inuito domino per-ceperit, uidendum, ne messis et uindemiae furti cum eo agi possit. et mihi dubium non uidetur, quin fur et si consumpserit rem subreptam, repeti ea ab eo possit. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. Hereditariae rei furtum fieri Iulianus negabat, nisi forte pignori dederat defunctus aut commodauerat: @@&7Scaeuola& libro quarto quaestionum. aut in qua usus fructus alienus est. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. His enim casibus putabat heredita-riarum rerum fieri furtum et usucapionem impediri idcircoque heredi quoque actionem furti competere posse. @1 ȯȟ@@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Si is, cui commodata res erat, furtum ipsius admisit, agi cum eo et furti et commodati potest: et, si furti actum est, commodati actio exstinguitur, si commodati, action[2i]2 furti exceptio obicitur. Eius rei, quae pro herede possidetur, furti actio ad possessorem non pertinet, quamuis usucapere quis possit, quia furti agere potest is, cuius interest rem non subripi, interesse autem eius uidetur qui damnum passurus est, non eius qui lucrum facturus esset. @@&7Modestinus& libro septimo responsorum. Sempronia libellos composuit quasi datura centurioni, ut ad officium transmitterentur, sed non dedit: Lucius pro tribu-nali eos recitauit quasi officio traditos: non sunt inuenti in officio neque centurioni tra-diti: [2quaero]2, quo crimin[2i]2 subiciatur, qui ausus est libellos de domo subtractos pro tribunali legere, qui non sint dati? Modestinus respondit, si clam subtraxit, furtum commissum. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Si is, qui pignori rem accepit, cum de uendendo pignore nihil conuenisset, uendidit, aut ante, quam dies uenditionis ueniret pecunia non soluta, id fecit: furti se obligat. @@&7Idem& libro quarto epistularum. Furtiuam ancillam bona fide duorum aureorum emptam cum possiderem, subripuit mihi Attius, cum quo et ego et dominus furti agimus: quaero, quanta aestimatio pro utroque fieri debet. respondit: emptori duplo, quanti eius interest, aestimari debet, domino autem duplo, quanti ea mulier fuerit. nec nos mouere debet, quod duobus poena furti praestabitur, quippe, cum eiusdem rei nomine praestetur, emptori eius possessionis, domino ipsius proprietatis causa prae-standa est. @@&7Pomponius& libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si is, qui simula-bat se procuratorem esse, effecisset, ut uel sibi uel cui me delegauit promitterem, furti cum eo agere non possum, quoniam nullum corpus interuenisset, quod furandi animo con-trectaretur. @@&7Idem& libro trigensimo octauo ad Quintum Mucium. Qui re sibi commodata uel apud se deposita usus est aliter atque accepit, si existimauit se non inuito domino id facere, furti non tenetur. sed nec depositi ullo modo tenebitur: commodati an teneatur, in culpa aestimatio erit, id est an non debuerit existimare id dominum permissurum. Si quis alteri furtum fecerit et id quod subripuit alius ab eo subripuit, cum posteriore fure dominus eius rei furti agere potest, fur prior non potest, ideo quod domini interfuit, non prioris furis, ut id quod subreptum est saluum esset. haec Quintus Mucius refert et uera sunt: nam licet intersit furis rem saluam esse, quia condictione tenetur, tamen cum eo is cuius interest furti habet actionem, si honesta ex causa interest. nec utimur Seruii sententia, qui putabat, si rei subreptae dominus nemo exstaret nec exstaturus esset, furem habere furti actionem: non magis enim tunc eius esse intellegitur, qui lucrum facturus sit. dominus igitur habebit cum utroque furti actionem, ita ut, si cum altero furti actionem inchoat, aduersus alterum nihilo minus duret: sed et condictionem, quia ex diuersis factis tenentur. @@&7Idem& libro tertio decimo ex uariis lectionibus. Qui saccum habentem pe- @1 cuniam subripit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci sub-ripiendi. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Rem inspiciendam quis dedit: si periculum spectet eum qui accepit, ipse furti agere potest. @@&7Idem& libro nono quaestionum. Si debitor pignus subripuit, quod actione furti soluit nullo modo recipit. @@&7Idem& libro duodecimo quaestionum. Si uendidero neque tradidero seruum et is sine culpa mea subripiatur, magis est, ut mihi furti competat actio: et mea uidetur interesse, quia dominium apud me fuit uel quoniam ad praestandas actiones teneor. Cum autem iure dominii defertur furti actio, quamuis non alias, nisi nostra intersit, competat, tamen ad aestimationem corporis, si nihil amplius intersit, utilitas mea referenda est, idque et in statuliberis et in legato sub condicione relicto probatur: alioquin diuersum probantibus statui facile quantitas non potest. quia itaque tunc sola utilitas aestimationem facit, cum cessante dominio furti actio nascitur, in istis causis ad aestimationem corporis furti actio referri non potest. Si ad exhibendum egissem optaturus seruum mihi legatum et unus ex familia seruus subreptus, heres furti habebit actionem: eius interest: nihil enim refert, cur praestari custodia debeat. Cum raptor omnimodo furtum facit, mani-festus fur existimandus est: Is autem, cuius dolo fuerit raptum, furti quidem non tene-bitur, sed ui bonorum raptorum. Si Titius, cuius nomine pecuniam perperam falsus pro-curator accepit, ratum habeat, ipse quidem Titius negotiorum gestorum ag[2et]2, ei uero, qui pecuniam indebitam dedit, aduersus Titium erit indebiti condictio, aduersus falsum pro-curatorem furtiua durabit: electo Titio non inique per doli exceptionem, uti praestetur ei furtiua condictio, desiderabitur. quod si pecunia fuit debita, ratum habente Titio furti actio euanescit, quia debitor liberatur. Falsus autem procurator ita demum furtum pecu-niae faciet, si nomine quoque ueri procuratoris, quem creditor habuit, adsumpto debitorem alienum circumuenerit. quod aeque probatur et i[2n]2 eo, qui sibi deberi pecuniam ut heredi Sempronii creditoris adseuerauit, cum esset alius. Qui rem Titii agebat, eius nomine falso procuratori creditoris soluit et Titius ratum habuit: non nascitur ei furti actio, quae statim, cum pecunia soluta est, ei qui dedit nata est, cum Titii nummorum dominium non fuerit neque possessio. sed condictionem indebiti quidem Titius habebit, furtiuam autem qui pecuniam dedit: quae, si negotiorum gestorum actione Titius conueniri coeperit, arbitrio iudicis ei praestabitur. @@&7Idem& libro primo responsorum. Ob pecuniam ciuitati subtractam actione furti, non crimine peculatus tenetur. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Fullo et sarcinator, qui polienda uel sarcienda uestimenta accepit, si forte his utatur, ex contrectatione eorum furtum fecisse uidetur, quia non in eam causam ab eo uidentur accepta. Frugibus ex fundo subreptis tam colonus quam dominus furti agere possunt, quia utriusque interest rem persequi. @1 Qui ancillam non meretricem libidinis causa subripuit, furti actione tenebitur et, si sub-pressit, poena legis Fabiae coercetur. Qui tabulas cautionesue subripuit, in adscriptam summam furti actione tenebitur: nec refert, cancellatae nec ne sint, quia ex his debitum magis solutum esse comprobari potest. @@&7Neratius& libro primo responsorum. Si quis ex bonis eius, quem putabat mortuum, qui uiuus erat, pro herede res adprehenderit, eum furtum non facere. Ei, cum quo suo nomine furti actum est, si serui nomine de alia re aduersus eum agatur, non dandam exceptionem furti una facti. @@&7Paulus& libro secundo ad Neratium. Quamuis res furtiua, nisi ad dominum redierit, usucapi non possit, tamen, si eo nomine lis aestimata fuerit uel furi dominus eam uendiderit, non interpellari iam usucapionis ius dicendum est. @@&7Idem& libro secundo manualium. Is, cuius interest non subripi, furti actio-nem habet, si et rem tenuit domini uoluntate, id est ueluti is cui res locata est. is autem, qui sua uoluntate uel etiam pro tutore negotia gerit, item tutor uel curator ob rem sua culpa subreptam non habet furti actionem. item is, cui ex stipulato uel ex testamento seruus debetur, quamuis intersit eius, non habet furti actionem: sed nec is, qui fideiussit pro colono. @@&7Tryphoninus& libro nono disputationum. Si ad dominum ignorantem per-ueniret res furtiua uel [2ui]2 possessa, non uideatur in potestatem domini reuersa, ideo nec si post talem domini possessionem bona fide ementi uenierit, usucapio sequitur. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Creditori actio furti in summam pignoris, non debiti competit. sed ubi debitor ipse subtraxisset pignus, contra probatur, ut in sum-mam pecuniae debitae et usurarum eius furti conueniretur. ȯٟ@@&7Idem& libro singulari de concurrentibus actionibus. Si quis egerit ui bo-norum raptorum, etiam furti agere non potest: quod si furti elegerit in duplum agere, potest et ui bonorum raptorum agere sic, ut non excederet quadruplum. @@&7Idem& libro singulari de poenis paganorum. Si libertus patrono uel cliens, uel mercennarius ei qui eum conduxit, furtum fecerit, furti actio non nascitur. @@&7Iauolenus& libro nono ex posterioribus Labeonis. Fullo actione locati de domino liberatus est: negat eum furti recte acturum Labeo. item si furti egisset, prius-quam ex locato cum eo ageretur et, antequam de furto iudicaretur, locati actione libe-ratus esset, et fur ab eo absolui debet. quod si nihil eorum ante accidisset, furem ei condemnari oportere. haec idcirco, quoniam furti eatenus habet actionem, quatenus eius interest. Nemo opem aut consilium alii praestare potest, qui ipse furti faciendi consilium capere non potest. @@&7Labeo& libro secundo pithanon a Paulo epitomatorum. Si quis, cum sciret quis sibi subripi, non prohibuit, non potest furti agere. &7Paulus&. immo contra: nam si qui[2s]2 scit sibi rapi et, quia non potest prohibere, quieuit, furti agere potest. at si potuit prohibere nec prohibuit, nihilo minus furti aget: et hoc modo patronus quoque liberto et @1 is, cuius magna uerecundia ei, quem in praesentia pudor ad resistendum impedit, furtum facere solet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Meminisse oportebit nunc furti plerumque criminaliter agi et eum qui agit in crimen subscribere, non quasi publi-cum sit iudicium, sed quia uisum est temeritatem agentium etiam extraordinaria animad-uersione coercendam. non ideo tamen minus, si qui uelit, poterit ciuiliter agere. @@@@{1DE TIGNO IUNCTO}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Lex duodecim tabularum neque soluere permittit tignum furtiuum aedibus uel uineis iunctum neque uindicare (quod prouidenter lex effecit, ne uel aedificia sub hoc praetextu diruantur uel uinearum cultura turbetur): sed in eum, qui conuictus est iunxisse, in duplum dat actionem. Tigni autem appellatione continetur omnis materia, ex qua aedificium constet, uineaeque necessaria. unde quidam aiunt tegulam quoque et lapidem et testam ceteraque, si qua aedificiis sunt utilia (tigna enim a tegendo dicta sunt), hoc amplius et calcem et harenam tignorum appellatione contineri. sed et in uineis tigni appellatione omnia uineis necessaria conti-nentur, ut puta perticae pedamenta. Sed et ad exhibendum danda est actio: nec enim parci oportet ei, qui sciens alienam rem aedificio inclusit uinxitue: non enim sic eum con-uenimus quasi possidentem, sed ita, quasi dolo malo fecerit, quo minus possideat. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Sed si proponas tigni furtiui nomine aedibus iuncti actum, deliberari poterit, an extrinsecus sit rei uindicatio. et esse non dubito. @@@@{1SI IS, QUI TESTAMENTO LIBER ESSE IUSSUS ERIT, POST @@@@MORTEM DOMINI ANTE ADITAM HEREDITATEM SUBRIPUISSE @@@@AUT CORRUPISSE QUID DICETUR}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Si dolo malo eius, qui liber esse iussus erit, post mortem domini ante aditam hereditatem in bonis, quae eius fuerunt, qui eum liberum esse iusserit, factum esse dicetur, quo minus ex his bonis ad heredem aliquid perueniret: in eum intra annum utilem dupli iudicium datur. Haec autem actio, ut Labeo scripsit, naturalem potius in se quam ciuilem habet aequitatem, si quidem ciuilis deficit actio: sed natura aequum est non esse impunitum eum, qui hac spe audacior factus est, quia neque ut seruum se coerceri posse intellegit spe imminentis liber-tatis, neque ut liberum damnari, quia hereditati furtum fecit, hoc est dominae, dominus autem dominaue non possunt habere furti actionem cum seruo suo, quamuis postea ad libertatem peruenerit uel alienatus sit, nisi si postea quoque contrectauerit. e re itaque esse praetor putauit calliditatem et proteruitatem horum, qui hereditates depopulantur, dupli a[2c]2tione coercere. Non alias tenebitur iste libertus, quam si dolo quid dissipasse pro- @1 ponatur. culpa autem neglegentiaque serui post libertatem excusata est, sed culpa dolo proxima dolum repraesentat. proinde si quid damni dedit sine dolo, cessabit ista actio, quamuis alias Aquilia tenetur ob hoc, quod damnum qualiterqualiter dederit. habet itaque certum finem ista actio, ut et dolo fecerit iste et post mortem domini et ante aditam he-reditatem. ceterum si sine dolo, aut dolo quidem, uerum uiuo domino, non tenebitur hac actione: quin immo et si post mortem post aditam hereditatem, cessabit actio: nam ubi adita hereditas est, iam quasi liber conueniri potest. Quid tamen, si sub condicione accepit libertatem? ecce nondum liber est: sed ut seruus potest coerceri: idcirco dicendum est cessare hanc actionem. Sed ubi libertas competit continuo, dicendum est posse et debere hanc actionem dari aduersus eum, qui peruenit ad libertatem. Si seruus pure legatus ante aditam hereditatem quid admiserit in hereditate, dicendum est, quia dominium in eo mu-tatur, huic actioni locum esse. Et generaliter dicimus, quo casu in seruo dominium uel mutatur uel amittitur uel libertas competit post interuallum modicum aditae hereditatis, eo casu hanc actionem indulgendam. Sed si fideicommissaria libertas seruo data sit, quid-quid in hereditate maleficii admisit, numquid non prius cogatur heres manumittere, quam si satisfecerit? est autem saepissime et a diuo Marco et ab imperatore nostro cum patre rescriptum non impediri fideicommissariam libertatem, quae pure data est. diuus sane Marcus rescripsit arbitrum ex continenti dandum, apud quem ratio ponatur: sed hoc rescriptum ad rationem ponendam pertinet actus, quem seruus administrauit. ar-bitror igitur et hic posse hanc actionem competere. 'Ante aditam hereditatem' sic accipere debemus 'antequam uel ab uno adeatur hereditas': nam ubi uel unus adit, competit liber-tas. Si pupillus heres institutus sit et a substituto eius libertas data medioque tempore quaedam admittantur: si quidem uiuo pupillo quid fuerit factum, locum non esse huic actioni: sin uero post mortem, antequam quis pupillo succederet, actionem istam locum habere. Haec actio locum habet non tantum in rebus, quae in bonis fuerunt testatoris, sed et si heredis interfuit dolum malum admissum non esse, quo minus ad se perueniret. et ideo Scaeuola plenius tractat et si eam rem subripuisset seruus, quam defunctus pignori acceperat, hanc actionem honorariam locum habere: plenius enim causam bonorum hic accipimus pro utilitate. nam si in locum deficientis furti actionis propter seruitutem hanc actionem substituit praetor, uerisimile est in omnibus causis eum, in quibus furti agi potuit, substituisse. et in summa probatur hanc actionem et in rebus pigneratis et in rebus alienis bona fide possessis locum habere: idem et de re commodata testatori. Item si fructus post mortem testatoris perceptos hic seruus, qui libertatem prospicit, contrectauerit, locus erit huic actioni: sed et si partus uel fetus post mortem adgnatos, tantundem erit dicendum. Praeterea si impubes post mortem patris quaesierit rei dominium eaque, antequam impu-beris hereditas adeatur, subripiatur, locum habere istam actionem dicendum est. Sed et in omnibus, quae interfuit heredis non esse auersa, locum habet haec actio. Non tantum autem ad sola furta ista actio pertinet, sed etiam ad omnia damna, quaecumque hereditati seruus dedit. Scaeuola ait possessionis furtum fieri: denique si nullus sit possessor, fur-tum negat fieri: idcirco autem hereditati furtum non fieri, quia possessionem hereditas non habet, quae facti est et animi. sed nec heredis est possessio, antequam possideat, quia hereditas in eum id tantum transfundit, quod est hereditatis, non autem fuit possessio he-reditatis. Illud uerum est, si potest alias heres ad suum peruenire, non esse honorariam hanc actionem tribuendam, cum in id quod intersit condemnatio fiat. Praeter hanc actio-nem esse et uindicationem rei constat, cum haec actio ad similitudinem furti competat. @1 ȯItem heredi ceterisque successoribus competere istam actionem dicendum est. @8 Si plures serui libertatem acceperunt et dolo malo quid admiserint, singuli conuenientur in solidum, hoc est in duplum. et cum ex delicto conueniantur, exemplo furti nullus eorum liber[2a]2tur, etsi unus conuentus praestiterit. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si paulo ante, quam sta-tuta libertas optigerit, amouerit aliquid seruus aut corruperit, ignorantia domini non intro-ducit hanc actionem: ideoque licet maxime ignorauerit heres a statulibero aut quilibet alius dominus a seruo suo amotum aliquid corruptumue esse, non impetrat post libertatem eius ullam actionem, quamuis in pluribus aliis causis iusta ignorantia excusationem mereatur. @@&7Ulpianus& libro tertio decimo ad edictum. Labeo putauit sub condicione manumissum res amouentem, si cito condicio extitit, hac actione conueniendum. @@@@{1FURTI ADUERSUS NAUTAS CAUPONES STABULARIOS}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. In eos, qui naues cauponas stabula exercebunt, si quid a quoquo eorum quosue ibi habebunt furtum factum esse dicetur, iudicium datur, siue furtum ope consilio exercitoris factum sit, siue eorum cuius, qui in ea naui nauigandi causa esset. Nauigandi autem causa accipere debemus eos, qui adhibentur, ut nauis nauiget, hoc est nautas. @8 Et est in duplum actio. @8 Cum enim in caupona uel in naui res perit, ex edicto praetoris obligatur exercitor nauis uel caupo ita, ut in potestate sit eius, cui res subrepta sit, utrum mallet cum exercitore honorario iure an cum fure iure ciuili experiri. Quod si receperit saluum fore caupo uel nauta, furti actionem non dominus rei subreptae, sed ipse habet, quia recipiendo periculum custodiae subit. Serui uero sui nomine exercitor noxae dedendo se liberat. cur ergo non exercitor condemnetur, qui seruum tam malum in naue admisit? et cur liberi quidem hominis no-mine tenetur in solidum, serui uero non tenetur? nisi forte idcirco, quod liberum quidem hominem adhibens statuere debuit de eo, qualis esset, in seruo uero suo ignoscendum sit ei quasi in domestico malo, si noxae dedere paratus sit. si autem alienum adhibuit ser-uum, quasi in libero tenebitur. Caupo praestat factum eorum, qui in ea caupona eius cauponae exercendae causa ibi sunt, item eorum, qui habitandi causa ibi sunt: uiatorum autem factum non praestat. namque uiatorem sibi eligere caupo uel stabularius non uidetur nec repellere potest iter agentes: inhabitatores uero perpetuos ipse quodammodo elegit, qui non reiecit, quorum factum oportet eum praestare. in naui quoque uectorum factum non praestatur. @@@@{1SI FAMILIA FURTUM FECISSE DICETUR}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Utilissimum id edictum praetor proposuit, quo dominis prospiceret aduersus maleficia seruorum, uidelicet ne, cum plures furtum admittunt, euertant domini patrimonium, si omnes dedere aut pro sin-gulis aestimationem litis offerre cogatur. datur igitur arbitrium hoc edicto, ut, si quidem uelit dicere noxios seruos, possit omnes dedere, qui participauerunt furtum: enimuero si @1 maluerit aestimationem offerre, tantum offerat, quantum, si unus liber furtum fecisset, et retineat familiam suam. Haec autem facultas domino tribuitur totiens, quotiens ignorante eo furtum factum est: ceterum si sciente, facultas ei non erit data: nam et suo nomine et singulorum nomine conueniri potest noxali iudicio, nec una aestimatione, quam homo liber sufferret, defungi poterit: is autem accipitur scire, qui scit et potuit prohibere: scientiam enim spectare debemus, quae habet et uoluntatem: ceterum si scit, prohibuit tamen, dicen-dum est usurum edicti beneficio. Si plures serui damnum culpa dederint, aequissimum est eandem facultatem domino dari. Cum plures serui eiusdem rei furtum faciunt et unius nomine cum domino lis contestata sit, tamdiu aliorum nomine actio sustineri debebit, quam-diu priore iudicio potest actor consequi, quantum conseque[2re]2tur, si liber id furtum fecisset, @@&7Iulianus& libro uicensimo tertio digestorum. id est et poenae nomine du-plum et condictionis simplum. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Quotiens tantum praestat dominus, quantum praestaretur, si unus liber fecisset, cessat ceterorum nomine actio, non aduersus ipsum, uerum etiam aduersus emptorem dumtaxat, si forte quis eorum, qui simul fecerant, uenier[2i]2t. idemque et si fuerit manumissus. quod si prius fuerit ablatum a manu-misso, tunc dabitur aduersus dominum familiae nomine: nec enim potest dici, quod a manu-misso praestitum est, quasi a familia esse praestitum. plane si emptor praestiterit, puto denegandam in uenditorem actionem: quodammodo enim hoc a uenditore praestitum est ad quem nonnumquam regressus est ex hac causa, maxime si furt[2o]2 noxaque solutum esse promisit. Sed an, si legati serui nomine uel eius, qui donatus est, actum sit cum lega-tario uel eo, cui donatus est, agi possit etiam cum domino ceterorum, quaeritur: quod ad-mittendum puto. Huius edicti leuamentum non tantum ei, qui seruos possidens condem-natus praestitit tantum, quantum, si unus liber fecisset, datur, uerum ei quoque, qui id-circo condemnatus est, quia dolo fecerat quo minus possideret. @@&7Iulianus& libro uicensimo secundo digestorum. Etiam heredibus eius, cui plures eiusdem familiae furtum fecerint, eadem actio competere debet, quae testatori com-petebat, id est ut omnes non amplius consequantur, quam consequerentur, si id furtum liber fecisset. @@&7Marcellus& libro octauo digestorum. Familia communis sciente altero fur-tum fecit: omnium nomine cum eo qui scit furti agi poterit, cum altero ad eum modum, qui edicto comprehensus est: quod ille praestiterit non totius familiae nomine, ab hoc socio partem consequeretur. et si seruus communis alterius iussu damnum dederit, etiam quod praestiterit alter, si modo cum eo quoque ex lege Aquilia uel ex duodecim tabulis agi potest, repetat a socio, sicuti cum communi rei nocitum est. si ergo dumtaxat duos ha-buerim seruos communes, cum eo, quo non ignorante factum est, agetur utriusque serui nomine, sed non amplius consequetur a socio, quam si unius nomine praestitisset: quod @1 si cum eo, quo ignorante factum est, agere uolet, duplum tantum consequetur. et uidea-mus, an iam in socium alterius serui nomine non sit dandum iudicium, quemadmodum si omnium nomine socius decidisset: nisi forte hoc casu seuerius a praetore constituendum est nec seruorum conscio parcendum est. @@&7Scaeuola& libro quarto quaestionum. Labeo putat, si coheres meus, quod furtum familia cuius fecisset, duplum abstulisset, me non impediri, quo minus dupli agam, eoque modo fraudem edicto fieri esseque iniquum plus heredes nostros ferre, quam fer-remus ipsi. Idem, si defunctus minus duplo abstulit, adhuc singulos heredes recte experiri. S[2c]2aeuola respondit: uerius puto partes eius heredes persecuturos, sed [2u]2t cum eo, quod defunctus abstulit, uterque heres non plus duplo ferat. @@@@{1ARBORUM FURTIM CAESARUM}1 @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Si furtim arbores caesae sint, et ex lege Aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem Labeo ait: sed Trebatius ita utram-que dandam, ut iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo condemnet. @@&7Gaius& libro primo ad legem duodecim tabularum. Scien-dum est autem eos, qui arbores et maxime uites ceciderint, etiam tamquam latrones puniri. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Uitem arboris appel-latione contineri plerique ueterum existimauerunt. Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur. @8 Idem de salicteto dicendum est. @8 Sed si quis saligneas uirgas insti-tuendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut euel-lantur, recte Pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor pro-prie dicatur, quae radicem non conceperit. Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamuis nondum comprehenderit terram, arborem tamen uideri ȯPomponius libro nono decimo ad Sabinum probat. Ideo ea quoque arbor esse uidetur, cuius radices desinent uiuere. [2Radix autem arboris non uidetur arboris appellatione contineri]2, quamuis adhuc terra contineatur: quam sententiam Labeo quoque probat. Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subuersa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit. Stirpes oleae arbores esse magis est, siue iam ege-runt radices siue nondum. Omnium igitur harum arborum, quas enumerauimus, nomine agi poterit. @1 @@&7Gaius& libro ad legem duodecim tabularum. Certe non dubitatur, si adhuc adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non debere arboris numero haberi. @@&7Paulus& libro nono ad Sabinum. Caedere est non solum succidere, sed etiam ferire caedendi causa. cingere est deglabrare. subsecare est subsecuisse: non enim poterat cecidisse intellegi, qui serra secuisset. Eius actionis eadem causa est, quae est legis Aquiliae. Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui autem fundum uectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae pluuiae arcendae actionem et finium regundorum. @@&7Pomponius& libro uicensimo ad Sabinum. Si plures eandem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum agetur. At si eadem arbor plurium fuerit, uniuersis dumtaxat una et semel poena praestabitur. Si arbor in uicini fundum radices porrexit, recidere eas uicino non licebit, agere autem licebit non esse ei [2i]2us (sicuti tignum aut pro-tectum) inmissum habere. si radicibus uicini arbor aletur, tamen eius est, in cuius fundo origo eius fuerit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Furtim caesae arbores ui-dentur, quae ignorante domino celandique eius causa caeduntur. Nec esse hanc furti actio-nem scribit Pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim caedat. Si quis radicitus arborem euellerit uel exstirpauerit, hac actione non tenetur: neque enim uel caedit uel succidit uel subsecuit: Aquilia tamen tenetur, quasi ruperit. Etiamsi non tota arbor caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa. Siue autem quis suis manibus, siue dum im-perat seruo arbores cingi subsecari caedi, hac actione tenetur. idem et si libero imperet. Quod si seruo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua uoluntate id admiserit, Sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quae sententia uera est. Haec actio etiamsi poenalis sit, perpetua est. sed aduersus heredem non datur: heredi ceterisque successo-ribus dabitur. Condemnatio autem eius duplum continet @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. facienda aestimatione, quanti domini intersit non laedi: ipsarumque arborum pretium deduci oportet et eius quod super-est fieri aestimationem. @8 Furtim arborem caedit, qui clam caedit. @8 Igitur si ceciderit et lucri faciendi causa contrectauerit, etiam furti tenebitur lignorum causa et condictione et ad exhibendum. Qui per uim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si co-lonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest. plane una actione contentus esse debet actor. @@&7Iulianus& libro tertio ex Minicio. Si gemina arbor esset et supra terram iunctura eius emineret, una arbor uidetur esse. sed si id qua iungeretur non exstaret, totidem arbores sunt, quot species earum supra terram essent. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Sed si de arboribus caesis ex lege Aquilia actum sit, interdicto quod ui aut clam reddito absoluetur, si satis prima condemnatione grauauerit reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabu-larum. @@&7Iauolenus& libro quinto decimo ex Cassio. Qui agrum uendidit, nihilo minus furtim arborum caesarum agere potest. @1 @@@@{1UI BONORUM RAPTORUM ET DE TURBA}1 @@&7Paulus& libro uicensimo secundo ad edictum. Qui rem rapuit, et furti nec manifesti tenetur in duplum et ui bonorum raptorum in quadruplum. sed si ante actum sit ui bonorum raptorum, deneganda est furti: si ante furti actum est, non est illa dene-ganda, ut tamen id quod amplius in ea est consequatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Praetor ait: 'Si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur siue cuius bona rapta esse dicen-tur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo. item si seruus fecisse dicetur, in do-minum iudicium noxale dabo'. Hoc edicto contra ea, quae ui committuntur, consuluit praetor. nam si quis se uim passum docere possit, publico iudicio de ui potest experiri, neque debet publico iudicio priuata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius uisum est, quamuis praeiudicium legi Iuliae de ui priuata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus priuatam persecutionem. 'Dolo' autem 'malo facere' potest (quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonaue rapiat. S[2i]2ue igitur ipse quis cogat ho-mines siue ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere uidetur. Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur. Neque additur, quales ho-mines: qualescumque siue liberos siue seruos. Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos. Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere uerba: hoc enim, quod ait 'hominibus coactis', ut siue solus uim fecerit siue etiam homi-nibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis uel armatis uel inermibus hoc edicto teneatur. Doli mali mentio hic et uim in se habet. nam qui uim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et ui facit. ita dolus habet in se et uim: et sine ui si quid callide admissum est, aeque continebitur. 'Damni' praetor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina. sed non puto clandestina, sed ea, quae uio-lentia permixta sunt. etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non ui, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine ui, dummodo dolo sit ad-missum, ad hoc edictum spectare. Ceterum neque furti actio neque legis Aquiliae con- @1 tributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam Iulianus scribit eum qui ui rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam Aquilia poterit teneri. 'Uel cuius bona rapta esse dicuntur'. quod ait praetor 'bona rapta', sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit. Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur. sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit uel raptum, an uero quod dolo malo rei raptum uel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur. et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum da-tum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri uideatur. In hac actione intra annum utilem uerum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest. Haec actio etiam familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt uel etiam damnum dederunt. familiae autem appellatio seruos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur uel alieni bona fide nobis seruientes. Hac actione non puto posse actorem singulorum seruorum nomine agere ad-uersus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre. Ex hac actione noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum uel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet. @8 Haec actio uolgo [2ui]2 bonorum raptorum dicitur. @8 Hac actione is demum te-netur, qui dolum malum adhibuit. si quis igitur suam rem rapuit, ui quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur. sed et si quis fugitiuum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert. quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri. Ui bonorum raptorum actio in impuberem, ȯqui doli mali capax non est, non dabitur: nisi seruus ipsius uel familia eius admisisse proponantur, et serui et familiae nomine noxali ui bonorum raptorum actione tenetur. Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem uectigalis aliquid a me factum: quamuis errauerit, agi tamen cum eo ui bonorum raptorum non posse Labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege Aquilia. Si per uim abductum pecus incluserit quis, utique ui bonorum raptorum conueniri poterit. In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: siue in bonis sit siue non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare siue commodata res sit siue locata siue etiam pignerata proponatur siue deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, siue bona fide a me possideatur, siue usum fructum in ea habeam uel quod aliud ius, ut inte[2rs]2it mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, [2quod]2 ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur. Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. dicet ali-quis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. sed ideo addidi 'si intersit nostra non esse raptam': nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi uel pretium depositionis non quasi mercedem accepi. Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen ui bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum @1 delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat. si quis igitur interesse sua uel modice docebit, debet habere ui bonorum raptorum actionem. Si fugitiuus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, pos-sum de his ui bonorum raptorum actione agere. Rerum raptarum nomine etiam furti uel damni iniuriae uel condictione agi potest uel certe singulae res uindicari possunt. Haec actio heredi ceterisque successoribus dabitur. aduersus heredes autem uel ceteros succes-sores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur. an tamen in id, quod locuple-tiores facti sunt, dari debeat, uideamus. et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos peruenit, quia putauit sufficere condictionem. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si seruus rapuerit et cum libero agatur, etiam, si cum domino experiundi potestas fuit, non recte cum manumisso post annum agetur, quia cum quocumque experiundi potestas fuerit, excluditur actor. si cum domino intra annum actum sit, deinde cum manumisso agatur, rei iudicatae exceptio-nem nocere Labeo ait. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Praetor ait: 'Cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo pri-mum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo'. @8 Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit. @8 Turbam autem appellatam Labeo ait ex genere tumultus idque uerbum ex Graeco tractum $A)PO\ TOU= $QORUBEI=N.& Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimuero si plu-res fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. quid ergo, si tres aut quattuor? turba utique non erit. et rectissime Labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum. Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, siue illo uenerit siue non fuerit praesens: dolus enim malus etiam absentis esse potest. Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui uenit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse ne-gari non potest. Si quis aduentu suo turbam concitauit uel contraxit, uel clamore uel facto aliquo uel dum criminatur aliquem uel dum misericordiam prouocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur. uerum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab ipso sit turba conuocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit. eritque haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est uel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius uel dicta uel misericordiam turba contracta est, uel si alius contraxit uel ipse ex turba fuit. Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli. Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit. Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto ui bonorum raptorum agi poterit. Amissa autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte uel fracta. Haec autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium uerum rei @1 refertur. et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est. Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit haec actio. Si, cum seruum meum Titius pulsaret, turba fuerit collecta isque seruus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat caedere. ceterum si alia causa uerberandi fuit, cessat actio. Sed et si quis ipse turbam conuocasset, ut turba coram seruum uerberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum. uerum est enim eum, qui per iniuriam uerberat, dolo facere et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse. In seruum autem et in fa-miliam praetor dat actionem. Quae de heredibus ceterisque successoribus in ui bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita. @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Non prodest ei qui ui rapuit ad euitandam poenam, si ante iudicium restituat rem quam rapuit. @@&7Uenuleius& libro septimo decimo stipulationum. Quod ui possessum raptumue sit, antequam in potestate[2m]2 domini heredisue eius perueniat, usucapi lex uetat. @@@@{1DE INCENDIO RUINA NAUFRAGIO RATE NAUE @@@@EXPUGNATA}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Prae-tor ait: 'In eum, qui ex incendio ruina naufragio rate naue expugnata quid rapuisse re-cepisse dolo malo damniue quid in his rebus dedisse dicetur: in quadruplum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, post annum in simplum iudicium dabo. item in seruum et in familiam iudicium dabo'. Huius edicti utilitas euidens et iustissima seueritas est, si quidem publice interest nihil rapi ex huiusmodi casibus. et quamquam sint de his facinoribus etiam criminum executiones, attamen recte praetor fecit, qui forenses quoque actiones criminibus istis praeposuit. 'Ex incendio' quemadmodum accipimus, utrum ex ipso igne an uero ex eo loco, ubi incendium fit? et melius sic accipietur propter in-cendium, hoc est propter tumultum incendii uel trepidationem incendii, rapit: quemadmo-dum solemus dicere in bello amissum, quod propter causam belli amittitur. proinde si ex adiacentibus praediis, ubi incendium fiebat, raptum quid sit, dicendum sit edicto locum esse, quia uerum est ex incendio rapi. Item ruinae appellatio refertur ad id tempus, quo ruina fit, non tantum si ex his quae ruerunt tulerit quis, sed etiam si ex adiacentibus. Si suspicio fuit incendii uel ruinae, incendium uel ruina non fuit, uideamus, an hoc edictum ȯlocum habeat. et magis est, ne habeat, quia neque ex incendio neque ex ruina quid raptum est. Item ait praetor: 'si quid ex naufragio'. hic illud quaeritur, utrum, si quis eo tempore tulerit, quo naufragium fit, an uero et si alio tempore, hoc est post nau-fragiumque: nam res ex naufragio etiam hae dicuntur, quae in litore post naufragium iacent. et magis est, ut de eo tempore @1 @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. et loco, @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. quo naufragium fit uel factum est, si quis rapuerit, incidisse in hoc edictum uideatur. qui autem rem in litore iacentem, postea quam naufragium factum est, abstulit, in ea condicione est, ut magis fur sit quam hoc edicto teneatur, quemadmodum is, qui quod de uehiculo excidit tulit. nec rapere uidetur, qui in litore iacentem tollit. Deinde ait praetor 'rate naui expugnata'. expugnare uidetur, qui in ipso quasi proelio et pugna aduersus nauem et ratem aliquid rapit, siue expugnet siue praedonibus expugnantibus rapiat. Labeo scribit aequum fuisse, ut, siue de domo siue in uilla expugnatis aliquid rapiatur, huic edicto locus sit: nec enim minus in mari quam in uilla per latrunculos inquietamur uel infestari possumus. Non tantum autem qui rapuit, uerum is quoque, qui recepit ex causis supra scriptis, tene-tur, quia receptores non minus delinquunt quam adgressores. sed enim additum est 'dolo malo', quia non omnis qui recepit statim etiam delinquit, sed qui dolo malo recipit. quid enim, si ignarus recipit? aut quid, si ad hoc recepit, ut custodiret saluaque faceret ei qui amisserat? utique non debet teneri. Non solum autem qui rapuit, sed et qui abstulit uel amouit uel damnum dedit uel recepit, hac actione tenetur. Aliud esse autem rapi, aliud amoueri palam est, si quidem amoueri aliquid etiam sine ui possit: rapi autem sine ui non potest. Qui eiecta naue quid rapuit, hoc edicto tenetur. 'eiecta' hoc est quod Graeci aiunt $E)CEBRA/S3QH.& Quod ait praetor de damno dato, ita demum locum habet, si dolo damnum datum sit: nam si dolus malus absit, cessat edictum. quemadmodum ergo procedit, quod Labeo scribit, si defendendi mei causa uicini aedificium orto incendio dis-sipauerim, et meo nomine et familiae iudicium in me dandum? cum enim defendendarum mearum aedium causa fecerim, utique dolo careo. puto igitur non esse uerum, quod Labeo scribit. an tamen lege Aquilia agi cum hoc possit? et non puto agendum: nec enim in-iuria hoc fecit, qui se tueri uoluit, cum alias non posset. et ita Celsus scribit. Senatus consultum Claudianis temporibus factum est, ut, si quis ex naufragio clauos uel unum ex his abstulerit, omnium rerum nomine teneatur. item alio senatus consulto cauetur eos, quorum fraude aut consilio naufragi suppress[2i]2 per uim fuis-sent, ne naui uel i[2b]2i periclitantibus opitulentur, legis Corneliae, quae de sicariis lata est, poenis adficiendos: eos autem, qui quid ex miser-rima naufra[2g]2orum fortuna rapuissent lucratiue fuissent dolo malo, in quantum edicto prae-toris actio daretur, tantum et fisco dare debere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Pedius posse etiam dici ex naufragio rapere, qui, dum naufragium fiat, in illa trepidatione rapiat. Diuus Antoninus de his, qui praedam ex naufragio diripuissent, ita rescripsit: 'Quid de naufragiis nauis et ratis scripsisti mihi, eo pertinet, ut explores, qua poena adficiendos eos putem, qui diripuisse aliqua ex illo probantur. et facile, ut opinor, constitui potest: nam plurimum interest, peritura colle- @1 gerint an quae seruari possint flagitiose inuaserint. ideoque si gra-uior praeda ui adpetita uidebitur, liberos quidem fustibus caesos in triennium relegabis aut, si sordidiores erunt, in opus publicum eiusdem temporis dabis: seruos flagellis caesos in metallum damnabis. si non magnae pecuniae res fuerint, liberos fustibus, seruos flagellis caesos dimittere poteris'. et omnino ut in ceteris, ita huiusmodi causis ex per-sonarum condicione et rerum qualitate diligenter sunt aestimandae, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa postulabit. Hae actiones heredibus dantur. in heredes eatenus dandae sunt, quatenus ad eos peruenit. @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. Si quis ex naufragio uel ex incendio ruinaue seruatam rem et alio loco positam subtraxerit aut ra-puerit, furti scilicet aut alias ui bonorum raptorum iudicio tenetur, maxime si non intel-legebat ex naufragio uel incendio ruinaue eam esse. iacentem quoque rem ex naufragio, quae fluctibus expulsa sit, si quis abstulerit, plerique idem putant. quod ita uerum est, si aliquod tempus post naufragium intercesserit: alioquin si in ipso naufragii tempore id acciderit, nihil interest, utrum ex ipso mari quisque rapiat an ex naufragiis an ex litore. de eo quoque, quod ex rate naue expugnata raptum sit, eandem interpretationem adhibere debemus. @@&7Callistratus& libro primo edicti monitorii. Expugnatur nauis, cum spoliatur aut mer-gitur aut dissoluitur aut pertunditur aut funes eius praeciduntur aut uela conscinduntur aut ancorae inuolantur de mare. @@&7Idem& libro secundo quaestionum. Ne quid ex naufragiis d[2i]2ripiatur uel quis extraneus interueniat colligendis eis, multifariam prospectum est. nam et diuus Hadrianus edicto praecepit, ut hi, qui iuxta litora maris possident, scirent, si quando nauis uel inficta uel fracta intra fines agri cuiusque fuerit, ne naufragia d[2i]2ripiant, in ipsos iudicia praesides his, qui res suas direptas queruntur, reddituros, ut quidquid probauerint ademptum sibi nau-fragio, id a possessoribus recipiant. de his autem, quos diripuisse probatum sit, praesidem ut de latronibus grauem sententiam dicere. ut facilior sit probatio huiusmodi admissi, per-misit his et quidquid passos se huiusmodi queruntur, adire praefectos et ad eum testari reosque petere, ut pro modo culpae uel uincti uel sub fideiussoribus ad praesidem remit-tantur. a domino quoque possessionis, in qua id admissum dicatur, satis accipi, ne cogni-tioni desit, praecipitur. sed nec interuenire naufragiis colligendis aut militem aut priuatum aut libertum seruumue principis placere sibi ait senatus. @@&7Neratius& libro secundo responsorum. Ratis ui fluminis in agrum meum delatae non aliter potestatem tibi faciendam, quam si de praeterito quoque damno mihi cauisses. @@&7Gaius& libro quarto ad legem duodecim tabularum. Qui aedes aceruumue frumenti iuxta domum positum conbusserit, ui[2n]2ctus uerberatus igni necari iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit. si uero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur aut, si minus idoneus sit, leuius castigatur. appellatione autem aedium omnes spe-cies aedificii continentur. @@&7Ulpianus& libro primo opinionum. Ne piscatores nocte lumine ostenso fallant naui-gantes, quasi in portum aliquem delaturi, eoque modo in periculum naues et qui in eis @1 sunt deducant sibique execrandam praedam [2p]2arent, praesidis prouinciae religiosa con-stantia efficiat. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Si fortuito incendium factum sit, uenia indiget, nisi tam lata culpa fuit, ut luxuria aut dolo sit proxima. @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. Licere unicuique naufragium suum im-pune colligere constat: idque imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. Qui data opera in ciuitate incendium fecerint, si humiliore loco sint, bestiis obici solent: si in aliquo gradu id fecerint, capite puniuntur aut certe in insulam deportantur. @@@@{1DE INIURIIS ET FAMOSIS LIBELLIS}1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Iniuria ex eo dicta est, quod non iure fiat: omne enim, quod non iure fit, iniuria fieri dicitur. hoc generaliter. specialiter autem iniuria dicitur contumelia. interdum iniuriae appellatione damnum culpa datum significatur, ut in lege Aquilia dicere solemus: interdum iniquitatem iniuriam di-cimus, nam cum quis inique uel iniuste sententiam dixit, iniuriam ex eo dictam, quod ȯiure et iustitia caret, quasi non iuriam, contumeliam autem a contemnendo. Iniuriam autem fieri Labeo ait aut re aut uerbis: re, quotiens manus inferuntur: uerbis autem, quo-tiens non manus inferuntur, conu[2i]2cium fit: omnemque iniuriam aut in corpus inferri aut ad dignitatem aut ad infamiam pertinere: in corpus fit, cum quis pulsatur: ad dignitatem, cum comes matronae abducitur: ad infamiam, cum pudicitia adtemptatur. Item aut per semet ipsum alicui fit iniuria aut per alias personas. per semet, cum directo ipsi cui patri familias uel matri familias fit iniuria: per alias, cum per consequentias fit, cum fit liberis meis uel seruis meis uel uxori nuruiue: spectat enim ad nos iniuria, quae in his fit, qui uel potestati nostrae uel affectui subiecti sint. Et si forte cadaueri defuncti fit iniuria, cui heredes bonorumue possessores exstitimus, iniuriarum nostro nomine habemus actionem: spectat enim ad existimationem nostram, si qua ei fiat iniuria. idemque et si fama eius, cui heredes exstitimus, lacessatur. Usque adeo autem iniuria, quae fit liberis nostris, nostrum pudorem pertingit, ut etiamsi uolentem filium quis uendiderit, patri suo quidem nomine competit iniuriarum actio, filii uero nomine non competit, quia nulla in-iuria est, quae in uolentem fiat. Quotiens autem funeri testa[2to]2ris uel cadaueri fit iniuria, si quidem post aditam hereditatem fiat, dicendum est heredi quodammodo factam (semper enim heredis interest defuncti existimationem purgare): quotiens autem ante aditam here-ditatem, magis hereditati, et sic heredi per hereditatem adquiri. denique Iulianus scribit, si corpus testatoris ante aditam hereditatem detentum est, adquiri hereditati actiones du- @1 bium non esse. idemque putat et si ante aditam hereditatem seruo hereditario iniuria facta fuerit: nam per hereditatem actio heredi adquiretur. Labeo scribit, si quis seruum hereditarium testamento manumissum ante aditam hereditatem uerberauerit, iniuriarum heredem agere posse: at si post aditam hereditatem uerberatus sit, siue scit se liberum siue ignorat, ipsum agere posse. Siue autem sciat quis filium meum esse uel uxorem meam, siue ignorauerit, habere me meo nomine actionem Neratius scripsit. Idem ait Nera-tius ex una iniuria interdum tribus oriri iniuriarum actionem neque ullius actionem per alium consumi. ut puta uxori meae filiae familias iniuria facta est: et mihi et patri eius et ipsi iniuriarum actio incipiet competere. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Quod si uiro iniuria facta sit, uxor non agit, quia defendi uxores a uiris, non uiros ab uxoribus aequum est. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Illud relatum peraeque est eos, qui iniuriam pati possunt, et facere posse. Sane sunt quidam, qui facere non pos-sunt, ut puta furiosus et inpubes, qui doli capax non est: namque hi pati iniuriam solent, non facere. cum enim iniuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere hos, siue pulsent siue conuicium dic[2a]2nt, iniuriam fecisse non uideri. Itaque pati quis iniuriam, etiamsi non sentiat, potest, facere nemo, nisi qui scit se iniuriam facere, etiamsi nesciat cui faciat. @8 Quare si quis per iocum percutiat aut dum certat, iniuriarum non tenetur. @8 Si quis hominem liberum ceciderit, dum putat seruum suum, in ea causa est, ne iniuriarum teneatur. @@&7Paulus& libro quinquagensimo ad edictum. Si, cum seruo meo pugnum du-cere uellem, in proximo te stantem inuitus percusserim, iniuriarum non teneor. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Lex Cornelia de iniuriis competit ei, qui iniuriarum agere uolet ob eam rem, quod se pulsatum uerberatumue do-mumue suam ui introitam esse dicat. qua lege cauetur, ut non iudicet, qui ei qui agit gener socer, uitricus priuignus, sobrinusue est prop[2i]2usue eorum quemquem ea cogna-tione adfinitateue attinget, quiue eorum eius parentisue cuius eorum patronus erit. lex itaque Cornelia ex tribus causis dedit actionem: quod quis pulsatus uerberatusue domusue eius ui introita sit. apparet igitur omnem iniuriam, quae manu fiat, lege Cornelia con-tineri. Inter pulsationem et uerberationem hoc interest, ut Ofilius scribit: uerberare est cum dolore caedere, pulsare sine dolore. Domum accipere debemus non proprietatem do-mus, sed domicilium. quare siue in propria domu quis habitauerit siue in conducto uel gratis siue hospitio receptus, haec lex locum habebit. Quid si quis in uilla habitet uel in hortis? idem erit probandum. Et si dominus fundum locauerit inque eum impetus factus sit, colonus aget, non dominus. Si tamen in fundum alienum, qui domino colebatur, introitum sit, Labeo negat esse actionem domino fundi ex lege Cornelia, quia non possit ubique domicilium habere, hoc est per omnes uillas suas. ego puto ad omnem habita- @1 tionem, in qua pater familias habitat, pertinere hanc legem, licet ibi quis domicilium non habeat. ponamus enim studiorum causa Romae agere: Romae utique domicilium non habet et tamen dicendum est, si ui domus eius introita fuerit, Corneliam locum habere. tantum igitur ad meritoria uel stabula non pertinebit: ceterum ad hos pertinebit, qui inhabitant non momenti causa, licet ibi domicilium non habeant. Illud quaeritur, an pater filio fa-milias iniuriam passo ex lege Cornelia iniuriarum agere possit: et placuit non posse deque ea re inter omnes constat. sed patri quidem praetoria iniuriarum actio competit, filio uero legis Corneliae. In lege Cornelia filius familias agere potest ex omni causa nec cauere debet ratam rem patrem habiturum: nam nec alias agentem filium iniuriarum ad cautio-nem de rato compellendum Iulianus scribit. Hac lege permittitur actori ius iurandum de-ferre, ut reus iuret iniuriam se non fecisse. sed Sabinus in adsessorio etiam praetores exemplum legis secuturos ait: et ita res se habet. Si quis librum ad infamiam alicuius pertinentem scripserit composuerit ediderit doloue malo fecerit, quo quid eorum fieret, etiamsi alterius nomine ediderit uel sine nomine, uti de ea re agere liceret et, si con-demnatus sit qui id fecit, intestabilis ex lege esse iubetur. Eadem poena ex senatus con-sulto tenetur etiam is, qui $E)PIGRA/MMATA& aliudue quid sine scriptura in notam aliquorum produxerit: item qui emendum uendendumue curauerit. Et ei, qui indicasset, siue liber siue seruus sit, pro modo substantiae accusatae personae aestimatione iudicis pr[2aem]2ium constituitur, seruo forsitan et libertate praestanda. quid enim si publica utilitas ex hoc emergit? @@&7Paulus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Quod senatus consultum necessarium est, cum nomen adiectum non est eius, in quem factum est: tunc ei, quia difficilis probatio est, uoluit senatus publica quaestione rem uindicari. ceterum si nomen adiectum sit, et iure communi iniuriarum agi poterit: nec enim prohibendus est priuato agere iudicio, quod publico iudicio praeiudicatur, quia ad priuatam causam pertinet. plane si actum sit publico iudicio, denegandum est priuatum: similiter ex diuerso. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Praetor edixit: 'qui agit iniuriarum, certum dicat, quid iniuriae factum sit': quia qui famosam actionem intendit, non debet uagari cum discrimine alienae existimationis, sed designare et certum specialiter dicere, quam se iniuriam passum contendit. Si dicatur homo iniuria occisus, numquid non debeat permittere praetor priuato iudicio legi Corneliae praeiudicari? idemque et si ita quis agere uelit 'quod tu uenenum dedisti hominis occidendi causa'? rectius igitur fecerit, si huiusmodi actionem non dederit. adquin solemus dicere, ex quibus causis publica sunt iudicia, ex his causis non esse nos prohibendos, quo minus et priuato agamus. est hoc uerum, sed ubi non principaliter de ea re agitur, quae habet publicam exsecutionem. quid ergo de lege Aquilia dicimus? nam et ea actio principaliter hoc con-tinet, hominem occisum non principaliter: nam ibi principaliter de damno agitur, quod @1 domino datum est, at in actione iniuriarum de ipsa caede uel ueneno ut uindicetur, non ȯut damnum s[2arc]2iatur. quid ergo, si quis idcirco uelit iniuriarum agere, quod gladio caput eius percussum est? Labeo ait non esse prohibendum: neque enim utique hoc, inquit, intenditur, quod publicam habet animaduersionem. quod uerum non est: cui enim dubium est etiam hunc dici posse Cornelia conueniri? Praeterea illo spectat dici certum de in-iuria, quam passus quis sit, ut ex qualitate iniuriae sciamus, an in patronum liberto red-dendum sit iniuriarum iudicium. etenim meminisse oportebit liberto aduersus patronum non quidem semper, uerum interdum iniuriarum dari iudicium, si atrox sit iniuria quam passus sit, puta, si seruilis. ceterum leuem cohercitionem utique patrono aduersus libertum dabimus nec patietur eum praetor querentem, quasi iniuriam passus sit, nisi atrocitas eum mouerit: nec enim ferre praetor debet heri seruum, hodie liberum conquerentem, quod do-minus ei conuicium dixerit uel quod leuiter pulsauerit uel emendauerit. sed si flagris, si uerberibus, si uulnerauit non mediocriter: aequissimum erit praetorem ei subuenire. Sed et si quis ex liberis, qui non sunt in potestate, cum parente uelit experiri, non temere iniuriarum actio danda est, nisi atrocitas suaserit. certe his, qui sunt in potestate, prorsus nec competit, etiamsi atrox fuerit. Quod autem praetor ait 'quid iniuriae factum sit, cer-tum dicat', quemadmodum accipiendum sit? certum eum dicere Labeo ait, qui dicat nomen iniuriae, neque sub alternatione, puta illud aut illud, sed illam iniuriam se passum. Si mihi plures iniurias feceris, puta turba et coetu facto domum alicuius introeas et hoc facto efficiatur, et simul et conuicium patiar et uerberer: an possim separatim tecum experiri de singulis iniuriis, quaeritur. et Marcellus secundum Neratii sententiam hoc pro-bat cogendum iniurias, quas simul passus est, coniungere. Posse hodie de omni iniuria, sed et de atroci ciuiliter agi imperator noster rescripsit. Atrocem iniuriam quasi contu-meliosiorem et maiorem accipimus. Atrocem autem iniuriam aut persona aut tempore aut re ipsa fieri Labeo ait. persona atrocior iniuria fit, ut cum magistratui, cum parenti pa-trono fiat. tempore, si Ludis et in conspectu: nam praetoris in conspectu an in solitudine iniuria facta sit, multum interesse ait, quia atrocior est, quae in conspectu fiat. re atrocem iniuriam haberi Labeo ait, ut puta si uulnus illatum u[2e]2l os alicui percussum. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Uulneris magnitudo atro-citatem facit et nonnumquam locus uulneris, ueluti oculo percusso. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Sed est quaestionis, quod dicimus re [2i]2niuriam atrocem fieri, utrum, si corpori inferatur, atrox sit, an et si non @1 corpori, ut puta uestimentis scissis, comite abducto uel conuicio dicto. et ait Pomponius etiam sine pulsatione posse dici atrocem iniuriam, persona atrocitatem faciente. Sed et si in theatro uel in foro caedit et uulnerat, quamquam non atrociter, atrocem iniuriam facit. Parui autem refert, utrum patri familias an filio familias iniuria facta sit: nam et haec atrox aestimabitur. Si atrocem iniuriam seruus fecerit, si quidem dominus praesens sit, potest agi de eo: quod si afuerit, praesidi offerendus est, qui eum flagris rumpat. Si quis tam feminam quam masculum, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere ad-temptauit, iniuriarum tenebitur. sed et si serui pudicitia adtemptata sit, iniuriarum locum habet. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Adtemptari pudicitia di-citur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, qui dolo fecit uel qui curauit, ut cui mala pugno percuteretur. Iniuriarum actio ex bono et aequo est et dissimulatione aboletur. si quis enim iniuriam derel[2i]2querit, hoc est statim passus ad animum suum non reuocauerit, postea ex paenitentia remissam iniu-riam non poterit recolere. secundum haec ergo aequitas actionis omnem metum eius abolere uidetur, ubicumque contra aequum quis uenit. proinde et si pactum de iniuria intercessit et si transactum et si iusiurandum exactum erit, actio iniuriarum non tenebit. Agere quis iniuriarum et per se et per alium potest, ut puta procuratorem tutorem cete-rosque, qui pro aliis solent interuenire. Si mandatu meo facta sit alicui iniuria, plerique aiunt tam me qui mandaui quam eum qui suscepit iniuriarum teneri. Proculus recte ait, si in hoc te conduxerim, ut iniuriam facias, cum utroque nostrum iniuriarum agi posse, quia mea opera facta sit iniuria: Idemque ait et si filio meo mandauero, ut tibi iniuriam faciat. Atilicinus autem ait et si persuaserim alicui alias nolenti, ut mihi ad iniuriam fa-ciendam oboediret, posse iniuriarum mecum agi. Quamquam aduersus patronum liberto iniuriarum actio non detur, uerum marito libertae nomine cum patrono actio competit: maritus enim uxore sua iniuriam passa suo nomine iniuriarum agere uidetur. quod et Mar-cellus admitti. ego autem apud eum notaui non de omni iniuria hoc esse dicendum me putare: leuis enim coercitio etiam in nuptam uel conuici non inpudici dictio cur patrono denegetur? si autem conliberto nupta esset, diceremus omnino iniuriarum marito aduersus patronum cessare actionem, et ita multi sentiunt. ex quibus apparet libertos nostros non tantum eas iniurias aduersus nos iniuriarum actione [2e]2xequi non posse, quaecumque fiunt ipsis, sed ne eas quidem, quae eis fiunt, quos eorum interest iniuriam non pati. Plane si forte filius liberti uel uxor uelint iniuriarum experiri: quia patri maritoue non datur, dene-gandum non erit, quia suo nomine experiuntur. Ei, qui seruus dicitur seque adserit in libertatem, iniuriarum actionem aduersus dicentem se dominum competere nulla dubitatio est. et hoc uerum est, siue ex libertate in seruitutem petatur siue ex seruitute in liber-tatem proclamet: nam hoc iure indistincte utimur. @@&7Gaius& libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Si quis de liber-tate aliquem in seruitutem petat, quem sciat liberum esse, neque id propter euictionem, ut eam sibi conseruet, faciat: iniuriarum actione tenetur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Iniuriarum actio ne- @1 que heredi neque in heredem datur. idem est et si in seruum meum iniuria facta sit: nam nec hic heredi meo iniuriarum actio datur. semel autem lite contestata hanc actionem etiam ad successores pertinere. Is, qui iure publico utitur, non uidetur iniuriae faciendae causa hoc facere: iuris enim executio non habet iniuriam. Si quis, quod decreto praetoris non obtemperauit, ductus sit, non est in ea causa, ut agat iniuriarum, propter praetoris praeceptum. Si quis per iniuriam ad tribunal alicuius me interpellauerit uexandi mei causa, potero iniuriarum experiri. Si quis de honoribus decernendis alicuius passus non sit de-cerni ut puta imaginem alicui uel quid aliud tale: an iniuriarum teneatur? et ait Labeo non teneri, quamuis hoc contumeliae causa faciet: etenim multum interest, inquit, contu-meliae causa quid fiat an uero fieri quid in honorem alicuius quis non patiatur. Idem Labeo scribit, si, cum alium contingeret legatio, alii hoc onus duumuir indixerit, non posse agi iniuriarum ob laborem iniunctum: aliud enim esse laborem iniungere, aliud iniuriam facere. idem ergo erit prob[2a]2ndum et in ceteris muneribus atque honoribus, quae per in-iuriam iniunguntur. ergo si quis per iniuriam sententiam dixerit, idem erit probandum. Quae iure potestatis a magistratu fiunt, ad iniuriarum actionem non pertinent. @8 Si quis me prohibeat in mari piscari uel euerriculum (quod Graece $S3AGH/NH& dicitur) ducere, an in-iuriarum iudicio possim eum conuenire? sunt qui putent iniuriarum me posse agere: et ita Pomponius. et plerique esse huic similem eum, qui in publicum lauare uel in cauea publica sedere uel in quo alio loco agere sedere conuersari non patiatur, aut si quis re mea uti me non permittat: nam et hic iniuriarum conueniri potest. conductori autem ue-ȯteres interdictum dederunt, si forte publice hoc conduxit: nam uis ei prohibenda est, quo minus conductione sua fruatur. si quem tamen ante aedes meas uel ante praetorium meum piscari prohibeam, quid dicendum est? me iniuriarum iudicio teneri an non? et quidem mare commune omnium est et litora, sicuti aer, et est saepissime rescriptum non posse quem piscari prohiberi: sed nec aucupari, nisi quod ingredi quis agrum alienum prohiber[2i]2 potest. usurpatum tamen et hoc est, tametsi nullo iure, ut quis pro-hiberi possit ante aedes meas uel praetorium meum piscari: quare si quis prohibeatur, adhuc iniuriarum agi potest. in lacu tamen, qui mei dominii est, utique piscar[2i]2 aliquem prohibere possum. @@&7Paulus& libro tertio decimo ad Plautium. Sane si maris proprium ius ad aliquem per-tineat, uti possidetis interdictum ei competit, si prohibeatur ius suum exercere, quoniam ad priuatam iam causam pertinet, non ad publicam haec res, utpote cum de iure fruendo agatur, quo[2d]2 ex priuata causa contingat, non ex publica. ad priuatas enim causa[2s]2 accom-modata interdicta sunt, non ad publicas. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo septimo ad edictum. Item apud Labeonem quaeritur, si quis mentem alicuius medicamento alioue quo alienauerit, an iniuriarum actio locum haberet. et ait iniuriarum aduersus eum agi posse. Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae et saepe territus quasi uapulaturus, non tamen per-cussit: utili iniuriarum actione tenetur. Ait praetor: 'qui aduersus bonos mores conuicium @1 cui fecisse cuiusue opera factum esse dicetur, quo aduersus bonos mores conuicium fieret: in eum iudicium dabo'. @8 Conuicium iniuriam esse Labeo ait. @8 Conuicium autem dicitur uel a concitatione uel a conuentu, hoc est a collatione uocum. cum enim in unum complures uoces conferuntur, conuicium appellatur quasi conuocium. Sed quod adicitur a praetore 'aduersus bonos mores' ostendit non omnem in unum collatam uociferationem praetorem notare, sed eam, quae bonis moribus improbatur quaeque ad infamiam uel in-uidiam alicuius spectaret. Idem ait 'aduersus bonos mores' sic accipiendum non eius qui fecit, sed generaliter accipiendum aduersus bonos mores huius ciuitatis. Conuicium non tantum praesenti, uerum absenti quoque fieri posse Labeo scribit. Proinde si quis ad do-mum tuam uenerit te absente, conuicium factum esse dicitur. idem et si ad stationem uel tabernam uentum sit, probari oportere. Fecisse conuicium non tantum is uidetur, qui uociferatus est, uerum is quoque, qui concitauit ad uociferationem alios uel qui summissit ut uociferentur. 'Cui' non sine causa adiectum est: nam si incertae personae conuicium fiat, nulla executio est. Si curauerit quis conuicium alicui fieri, non tamen factum sit, non tenebitur. Ex his apparet non omne maledictum conuicium esse: sed id solum, quod cum uociferatione dictum est, siue unus siue plures dixerint, quod in coetu dictum est, conuicium est: quod autem non in coetu nec uociferatione dicitur, conuicium non proprie dicitur, sed infamandi causa dictum. Si quis astrologus uel qui aliquam illicitam diuina-tionem pollicetur consultus aliquem furem dixisset, qui non erat, iniuriarum cum eo agi non potest, sed constitutiones eos tenent. Iniuriarum, quae ex conu[2i]2cio nascitur, in he-redes non est reddenda: sed nec heredi. Si quis uirgines appellasset, si tamen ancillari ueste uestitas, minus peccare uidetur: multo minus, si meretricia ueste feminae, non ma-trum familiarum uestitae fuissent. si igitur non matronali habitu femina fuerit et quis eam appellauit uel ei comitem abduxit, iniuriarum tenetur. Comitem accipere debemus eum, qui comitetur et sequatur et (ut ait Labeo) siue liberum siue seruum siue masculum siue feminam: et ita comitem Labeo definit 'qui frequentandi cuiusque causa ut sequeretur destinatus in publico priuatoue abductus fuerit'. inter comites utique et paedagogi erunt. Abduxisse uidetur, ut Labeo ait, non qui abducere comitem coepit, sed qui perfecit, ut comes cum eo non esset. Abduxisse autem non tantum is uidetur, qui per uim abduxit, uerum is quoque, qui persuasit comiti, ut eam desereret. Tenetur hoc edicto non tantum qui comitem abduxit, uerum etiam si quis eorum quem appellauisset adsectatusue est. Appellare est blanda oratione alterius pudicitiam adtemptare: hoc enim non est conuicium, sed aduersus bonos mores adtemptare. Qui turpibus uerbis utitur, non temptat pudici- @1 tiam, sed iniuriarum tenetur. Aliud est appellare, aliud adsectar[2i]2: appellat enim, qui ser-mone pudicitiam adtemptat, adsectatur, qui tacitus frequenter sequitur: adsiduo enim frequentia quasi praebet nonnullam infamiam. Meminisse autem oportebit non omnem, qui adsectatus est, nec omnem, qui appellauit, hoc edicto conueniri posse (neque enim si quis colludendi, si quis officii honeste faciendi gratia id facit, statim in edictum in[2cid]2it), sed qui contra bonos mores hoc facit. Sponsum quoque ad iniuriarum actionem admittendum puto: etenim spectat ad contumeliam eius iniuria, quaecumque sponsae eius fiat. Ait praetor: 'ne quid infamandi causa fiat. si quis aduersus ea fecerit, prout quaeque res erit, animaduerta[2m]2'. Hoc edictum superuacuum esse Labeo ait, quippe cum ex generali iniu-riarum agere possumus. sed uidetur et ipsi Labeoni (et ita se habet) praetorem eandem causam secutum uoluisse etiam specialiter de ea re loqui: ea enim, quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, uidentur quasi neclecta. Generaliter uetuit praetor quid ad in-famiam alicuius fieri. proinde quodcumque quis fecerit uel dixerit, ut alium infamet, erit actio iniuriarum. haec autem fere sunt, quae ad infamiam alicuius fiunt: ut puta ad in-uidiam alicuius ueste lugubri utitur aut squalida, aut si barbam demittat uel capillos sub-mittat, aut si carmen conscribat uel proponat uel cantet aliquod, quod pudorem alicuius laedat. Quod ait praetor: 'si quis aduersus ea fecerit, prout quaqua re erit, animaduer-tam', sic intellegendum est, ut plenior esset praetoris animaduersio, id est [2u]2t quodcumque eum mouerit uel in persona eius qui agit iniuriarum actionem uel eius aduersus quem agitur uel etiam in re ipsa, in qualitate iniuriae, non audiat eum qui agit. Si quis libello dato uel principi uel ali cui famam alienam insectatus fuerit, iniuriarum erit agendum: Papinianus ait. Idem ait eum, qui euentum sententiae uelut daturus pecuniam uendidit, fustibus a praeside ob hoc castigatu[2m]2 iniuriarum damnatum uideri: utique autem ap-paret hunc iniuriam ei fecisse, cuius sententiam uenditauit. Si quis bona alicuius uel rem unam per iniuriam occupauerit, iniuriarum actione tenetur. Item si quis pignus proscripserit uenditurus, tamquam a me acceperit, infamandi mei causa, Seruius ait iniuriarum agi posse. Si quis non debitorem quasi debitorem appellauerit iniuriae faciendi causa, iniuriarum te-netur. Praetor ait: 'Qui seruum alienum aduersus bonos mores uerberauisse deue eo in-iussu domini quaestionem habuisse dicetur, in eum iudicium dabo. item si quid aliud factum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo'. Si quis sic fecit iniuriam seruo, ut domino faceret, uideo dominum iniuriarum agere posse suo nomine: si uero non ad sug-gillationem domini id fecit, ipsi seruo facta iniuria inulta a praetore relinqui non debuit. maxime si uerberibus uel quaestion[2e]2 fieret: hanc enim et seruum sentire palam est. Si communem quis seruum uerberauerit, utique hac actione non tenebitur, cum iure domini id fecerit. Nec si fructuarius id fecerit, dominus cum eo agit, uel si proprietarius fecerit, fructuarius eum conueniet. Adicitur 'aduersus bonos mores', ut non omnis omnino qui uerberauit, sed qui aduersus bonos mores uerberauit, teneatur: ceterum si quis corrigendi @1 animo aut si quis emendandi, non tenetur. Unde quaerit Labeo, si magistratus munici-palis seruum meum loris ruperit, an possim cum eo experiri, quasi aduersus bonos mores uerberauerit. et ait iudicem debere inquirere, quid facientem seruum meum uerberauerit: nam si honorem ornamentaque petulanter adtemptantem ceciderit, absoluendum eum. ȯ'Uerberasse' dicitur abusiue et qui pugnis ceciderit. @8 'Quaestionem' intellegere debemus tormenta et corporis dolorem ad eruendam ueritatem. nuda ergo interrogatio uel leuis territio non pertinet ad hoc edictum. quaestionis uerbo etiam ea, quam malam mansionem dicunt, continebitur. cum igitur per uim et tormenta habita quaestio est, tunc quaestio intellegitur. Sed et si iussu domini quis quaestionem habeat, modum tamen excesserit, teneri eum debere Labeo ait. Praetor ait: 'Si quid aliud [2fa]2ctum esse dicetur, causa cognita iudicium dabo'. proinde si quidem uerberatus sit seruus uel tormentis de eo quaestio ha-bita est, sine causae cognitione iudicium in eum competit, si uero aliam iniuriam passus sit, non aliter competit [2quam]2 causa cognita. Itaque praetor non ex omni causa iniuriarum iudicium serui nomine promitt[2i]2t: nam si leuiter percussus sit uel maledictum ei leuiter, non dabit actionem: at si infamatus sit uel facto aliquo uel carmine scripto. puto causae cognitionem praetoris porrigendam et ad serui qualitatem: etenim multum interest, qualis seruus sit, bonae frugi, ordinarius, dispensator, an uero uulgaris uel mediastinus an qualis-qualis. et quid si compeditus uel male notus uel notae extremae? habebit igitur praetor rationem tam iniuriae, quae admissa dicitur, quam personae serui, in quem admissa dici-tur, et sic aut permittet aut denegabit actionem. Interdum iniuria seruo facta ad domi-num redundat, interdum non: nam si pro libero se gerentem aut cum eum alterius potius quam meum existimat quis, non caesurus eum, si meum scisset, non posse eum, quasi mihi iniuriam fecerit, sic conueniri Mela scribit. Si quis seruo uerberato iniuriarum egerit, deinde postea damni iniuriae agat, Labeo scribit eandem rem non esse, qu[2i]2a altera actio ad damnum pertineret culpa datum, altera ad contumeliam. Si usum fructum in seruo habeam, tu proprietatem isque uerberatus sit uel quaestio de eo habita, iniuriarum actio magis proprietario quam mihi competit. idemque probatur et si seruum meum, quem bona fide possidebam, cecideris: domino enim magis competit iniuriarum actio. Item, si libe-rum hominem, qui mihi bona fide seruiebat, quis ceciderit, distinguendum est, ut, si in contumeliam pulsatus sit, competat mihi iniuriarum actio. idem ergo et si in seruo alieno bona fide mihi seruient[2e]2, ut totiens admittamus iniuriarum actionem, quotiens in meam contumeliam iniuria ei facta sit. nam ipsius quidem serui nomine domino dabimus iniu-riarum actionem. si autem me tangat et pulset, iniuriarum mihi quoque est. ergo et in fructuario idem distingui potest. Si seruum complurium cecidero, competere iniuriarum actionem omnibus plus quam manifestum est: @@&7Paulus& libro quadragensimo quinto ad edictum. sed non esse aequum pro maiore parte, quam pro qua dominus est, damnationem fieri Pedius ait: et ideo of-ficio iudicis portiones aestimandae erunt. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Sed si unius per-missu id fecero, si quidem solius eius esse putaui, nulli competit iniuriarum actio. plane si scii plurium, ei quidem, qui permisit, non competit iniuriarum actio, ceteris competit. Si iussu tutoris aut procuratoris uel curatoris quaestio habita sit, consequens erit dicere @1 cessare iniuriarum actionem. Seruus meus opera uel querella tua flagellis caesus est a magistratu nostro. Mela putat dandam mihi iniuriarum aduersus te, in quantum ob eam rem aequum iudici uidebitur, et si seruus decesserit, dominum eius agere posse Labeo ait, quia de damno, quod per iniuriam factum est, agatur. et ita Trebatio placuit. Quaedam iniuriae a liberis hominibus factae leues (non nullius momenti) uidentur, enimuero a seruis graues sunt: crescit enim contumelia ex persona eius qui contumeliam fecit. Cum seruus iniuriam facit, maleficium eum admittere palam est: merito igitur sicuti ex ceteris delictis, ita et ex hoc iniuriarum noxalis actio datur. sed in arbitro domini est, an uelit eum uer-berandum exhibere, ut ita satisfiat ei qui iniuriam passus est: neque erit necesse domino utique eum uerberandum praestare, sed dabitur ei facultas praestare ei seruum uerberan-dum aut, si de eo uerberibus satis non fiat, noxae dedendum uel litis aestimationem suf-ferendam. Ait praetor 'arbitratu iudicis': utique quasi uiri boni, ut ille modum uerberum imponat. Si ante iudicem dominus uerberandum seruum exhibuerit, ut satis uerberibus ei fieret, et erit factum arbitratu alicuius, postea actor agere iniuriarum perseuerat, non est audiendus: qui enim accepit satisfactionem, iniuriam suam remisit. nam et si nuda uoluntate iniuriam remisit, indubitate dicendum est extingui iniuriarum actione[2m]2 non minus, quam si tempore abolita fuerit iniuria. Si iussu domini seruus iniuriam fecerit, utique dominus conueniri poterit etiam suo nomine. sed si proponatur seruus manumissus, placet Labeoni dandam in eum actionem, quia et noxa caput sequitur nec in omnia seruus do-mino parere debet: ceterum et si occiderit iussu domini, Cornelia eum eximemus. Plane si defendendi domini gratia aliquid fecerit, rationem ei constare apparet, inque eam rem aduersus agentem exceptio obicienda erit. Si seruus, in quo usus fructus meus est, in-iuriam mihi fecerit, aduersus dominum noxali iudicio experiri potero: neque debeo dete-rioris condicionis ob hoc esse, quod usum fructum in eo habeo, quam si non haberem. aliter atque si seruus communis esset: tunc enim non daremus socio actionem, eapropter, quia et ipse iniuriarum actione tenetur. Ait praetor: 'Si ei, qui in alterius potestate erit, iniuria facta esse dicetur et neque is, cuius in potestate est, praesens erit neque procu-rator quisquam existat, qui eo nomine agat: causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium dabo'. Filio familias iniuriam passo, si praesens [2s]2it pater, agere tamen non possit propter furorem uel quem alium casum dementiae, puto competere iniuriarum actionem: nam et hic pater eius absentis loco est. Plane si praesens agere nolit, uel quia differt uel quia remittit atque donat iniuriam, magis est, ut filio actio non detur: nam et cum abest, idcirco datur filio actio, quia uerisimile est patrem, si praesens fuisset, acturum fuisse. Interdum tamen putamus et si pa[2ter]2 remittat, iniuriarum actionem filio dandam, ut puta si patris persona uilis abiectaque sit, filii honesta: neque enim debet pater uilissimus filii sui contumeliam ad suam uilitatem metiri. ponamus esse eum patrem, cui iure meritoque curator a praetore constitueretur. Sed si pater lite contestata coeperit ab-esse uel etiam neclegere executionem pater uilis, dicendum est causa cognita translatio-nem filio competere. idem et si emancipatus filius esse proponatur. Procuratorem patris praetulit praetor ipsis personis, quae iniuriam passae sunt. si tamen procurator aut negle-gat aut colludat aut non sufficiat aduersus personas, quae iniuriam fecerunt, ipsi potius, qui passus est iniuriam, actio iniuriarum competit. Procuratorem autem accipere debe-mus non utique eum, cui specialiter mandata est procuratio actionis iniuriarum, uerum sufficit eum esse, cui omnium rerum administratio mandata est. Quod autem ait praetor causa cognita ipsi, qui iniuriam accepisse dicetur, iudicium permitti, ita accipiendum est, @1 ut in cognitione causae hoc uersetur, quam longe pater absit et quando superuenturus, et numquid is, qui iniuriarum uult actionem mouere, segnitior uel inutilis admodum, qui non sufficiat ad rei cuius administrationem ac per hoc nec ad actionem. Quod deinde ait 'qui iniuriam accepit', interdum ita accipiendum est, ut patri eius compet[2a]2t actio. ut puta nepoti facta iniuria est, pater praesens est, auus abest: scribit Iulianus patri potius dan-dam iniuriarum actionem quam ipsi nepoti: ad cuius, inquit, officium pertinet etiam uiuente auo filium suum in omnibus tueri. Idem Iulianus scribit filium non tantum ipsum agere debere, uerum procuratorem dare posse: alioquin, inquit, nisi ei permiserimus procura-torem dare, futurum est, ut, si ualetudine impediatur neque sit qui iniuriarum actionem ȯexequatur, impediatur actio. Idem ait, et si nepoti facta sit iniuria et nemo sit, qui aui nomine agat, permittendum esse patri experiri, et is procuratorem dabit. omnibus enim, qui suo nomine actionem habent, procuratoris dandi esse potestatem: intellegi autem filium, inquit, familias suo nomine agere, cum patre cessante praetor ei agere permittat. Si filius familias iniuriarum egerit, patri actio non competit. Idem ait filio familias iniuriarum no-mine actionem dari, quotiens nemo est, qui patris nomine experiatur, et hoc casu quasi patrem familiae constitui. quare siue emancipatus sit siue ex parte heres scriptus fuerit uel etiam exheredatus siue paterna hereditate abstinuerit, executionem litis ei dandam: esse enim perabsurdum, quem praetor manente patria potestate ad actionem admittendum probauerit, ei patri familias ultionem iniuriarum suarum eripi et transferri ad patrem, qui eum, quantum in ipso est, omiserit, aut, quod est indignius, ad heredes patris, ad quos non pertinere iniuriam filio familias fact[2a]2m procul dubio est. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Eum, qui nocentem in-famauit, non esse bonum aequum ob eam rem condemnari: peccata enim nocentium nota esse et oportere et expedire. Si seruus seruo fecerit iniuriam, perinde agendum, quasi si domino fecisset. Si nupta filia familiae iniuriam acceperit et uir et pater iniuriarum agant, Pomponius recte putat tanti patri condemnandum esse reum, quanti condemnetur, si ea uidua esset, uiro tanti, quanti condemnaretur, si ea in nullius potestate esset, quod sua cuiusque iniuria propriam aestimationem haberet. et ideo si nupta in nullius potestate sit, non ideo minus eam iniuriarum agere posse, quod et uir [2suo]2 nomine agat. Si iniuria mihi fiat ab eo, cui sim ignotus, aut si quis putet me Lucium Titium esse, cum sim Gaius Seius: praeualet, quod principale est, iniuriam eum mihi facere uelle: nam certus ego sum, licet ille putet me alium esse quam sum, et ideo iniuriarum habeo. At cum aliquis filium familias patrem familias putat, non potest uideri iniuriam patri facere, non magis quam uiro, si mulierem uiduam esse credat, quia neque in personam eorum confertur iniuria nec transferri personae putationem ex persona filiorum ad eos potest, cum affectus iniuriam facientis in hunc tamquam in patrem familias consistat. Quod si scisset filium familias esse, tamen, si nescisset, cuius filius esset, dicerem, inquit, patrem suo nomine iniuriarum agere posse: nec minus uirum, si ille nuptam esse sciret: nam qui haec non ignorat, cui-cumque patri, cuicumque marito per filium, per uxorem uult facere iniuriam. @@&7Gaius& libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Si creditor meus, cui paratus sum soluere, [2in]2 iniuriam meam fideiussores meos interpellauerit, iniuriarum tenetur. @1 @@&7Modestinus& libro duodecimo responsorum. Si iniuriae faciendae gratia Seia domum absentis debitoris signasset sine auctoritate eius, qui concedendi ius potesta-temue habuit, iniuriarum actionem intendi posse respondit. @@&7Iauolenus& libro nono epistularum. Iniuriarum aestimatio non ad id tem-pus, quo iudicatur, sed ad id, quo facta est, referri debet. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum praetoris. Si liber pro fugitiuo adpre-hensus erit, iniuriarum cum eo agit. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Qui in domum alienam inuito domino introiret, quamuis in ius uoca[2t]2, actionem iniuriarum in eum competere Ofilius ait. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum praetoris. Si quis proprium ser-uum distrahere prohibetur a quolibet, iniuriarum experi[2ri]2 potest. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Si stuprum serua passa sit, iniuria-rum actio dabitur: aut, si celauit mancipium uel quid aliud furandi animo fecit, etiam furti: uel, si uirginem inmaturam stuprauerit, etiam legis Aquiliae actionem competere quidam putant. @@&7Paulus& libro nono decimo ad edictum. Si quis seruum meum uel filium ludibrio habeat licet consentientem, tamen ego iniuriam uideor accipere: ueluti si in po-pinam duxerit illum, si ale[2a]2 luserit. sed hoc utcumque tunc locum habe[2re]2 potest, quotiens ille qui suadet animum iniuriae faciendae habet. atquin potest malum consilium dare et qui dominum ignoret: et ideo incipit serui corrupti actio necessaria esse. @@&7Idem& libro uicensimo septimo ad edictum. Si statua patris tui in mo-numento posita saxis caesa est, sepulchri uiolati agi non posse, iniuriarum posse Labeo scribit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Iniuriarum actio in bonis nostris, non computatur, antequam litem contestemur. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Si seruum, cuius nomine iniuriarum actio tibi competit, manumiseris aut alienaueris, superest tibi iniuriarum actio. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Seruo autem manu-misso non competere actionem ob iniuriam, quam in seruitute passus est, quis dubitet? Si filio iniuria facta sit, cum utrique tam filio quam patri adquisita actio sit, non eadem utique facienda aestimatio est, @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. cum possit propter filii dignitatem maior ipsi quam patri iniuria facta esse. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Nec magistratibus licet aliquid iniuriose facere. si quid igitur per iniuriam fecerit magistra[2tus]2 uel quasi pri-uatus uel fiducia magistratus, iniuriarum potest conueniri. sed utrum posito magistratu an uero et quamdiu est in magistratu? sed uerius est, si is magistratus est, qui sine fraude in ius uocari non potest, exspectandum esse, quoad magistratu abeat. quod et si ex minoribus magistratibus erit, id est qui sine imperio aut potestate sunt magistratus, et in ipso magistratu posse eos conueniri. @@&7Paulus& libro decimo ad Sabinum. Quod rei publicae uenerandae causa secundum bonos mores fit, etiamsi ad contumeliam alicuius pertinet, quia tamen non ea @1 mente magistratus facit, ut iniuriam faci[2a]2t, sed ad uindictam maiestatis publicae respiciat, actione iniuriarum non tenetur. @@&7Gaius& libro tertio decimo ad edictum prouinciale. Si plures serui simul aliquem ceciderint aut conuicium alicui fecerint, singulorum proprium est maleficium et tanto maior iniuria, quanto a pluribus admissa est. immo etiam tot iniuriae sunt, quot et personae iniuriam facientium. @@&7Ulpianus& libro tertio de omnibus tribunalibus. Si quis iniuriam atrocem fecerit, qui contemnere iniuriarum iudicium possit ob infamiam suam et egestatem, prae-tor acriter exequi hanc rem debet et eos, qui iniuriam fecerunt, coercere. @@&7Iulianus& libro quadragensimo quinto digestorum. Si filii nomine cum patre iniuriarum agere uelim et is procuratorem det, non intellegitur filius defendi, nisi iudicatum solui satisdetur: et ideo actio aduersus filium, tamquam a patre non defendatur, danda erit. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Constitutionibus principa-libus cauetur ea, quae infamandi alterius causa in monumenta publica posita sunt, tolli de medio. Etiam ex lege Cornelia iniuriarum actio ciuiliter moueri potest condemnatione aestimatione iudicis facienda. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Senatus consulto ca-uetur, ne quis imaginem imperatoris in inuidiam alterius portaret: et qui contra fecerit, in uincula publica mittetur. @@&7Uenuleius& libro secundo publicorum iudiciorum. Uestem sordidam rei no-mine in publico habere capillumue summittere nulli licet, nisi ita coniunctus est adfinitati, ut inuitus in reum testimonium dicere cogi non possit. @@&7Macer& libro secundo publicorum iudiciorum. Diuus Seuerus Dionysio Diogeni ita scripsit: 'Atrocis iniuriae damnatus in ordine decurionum esse non potest. nec prodesse tibi debet error praesidum aut eius, qui de te aliquid pronuntiauit, aut eorum, qui contra formam iuris mansisse te in ordine decurionum putauerunt'. @@&7Neratius& libro quinto membranarum. Pater, cuius filio facta est iniuria, non est impediendus, quo minus duobus iudiciis et suam iniuriam persequatur et filii. ȯ@@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Iudici ab appellatoribus con-uicium fieri non oportet: alioquin infamia notantur. @@&7Gaius& libro tertio regularum. Qui iniuriarum actionem per calumniam in-stituit, extra ordinem damnatur: id est exilium aut relegationem aut ordinis amotionem patiatur. @@&7Iauolenus& libro nono ex posterioribus Labeonis. Si inferiorum dominus aedium superioris uicini fumigandi causa fumum faceret, aut si superior uicinus [2in]2 inferio-res aedes quid aut proiecerit aut infuderit, negat Labeo iniuriarum agi posse: quod falsum puto, si tamen iniuriae faciendae causa inmittitur. @@&7Hermogenianus& libro quinto epitomarum. De iniuria nunc extra ordinem ex causa et persona statui solet. et serui quidem flagellis caesi dominis restituuntur, liberi uero humilioris quidem loci fustibus subiciuntur, ceteri autem uel exilio temporali uel inter-dictione certae rei coercentur. @1 @@@@{1DE EXTRAORDINARIIS CRIMINIBUS}1 @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Sollicitatores alie-narum nuptiarum itemque matrimoniorum interpellatores et si effectu sceleris potiri non possunt, propter uoluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur. Fit iniuria contra bonos mores, ueluti si quis fimo corrupto aliquem perfuderit, caeno luto oblin[2i]2erit, aquas spurcauerit, fistulas la[2c]2us quidu[2e]2 aliud ad iniuriam publicam contamina-uerit: in quos grauiter animaduerti solet. Qui puero stuprum abducto ab eo uel corrupto comite persuaserit aut mulierem puellamue interpellauerit quidue impudi-citiae gratia fecerit, donum praebuerit pretiumue, quo is persuad[2e]2at, dederit: perfecto flagitio punitur capite, inperfecto in insulam deportatur: corrupti comites summo supplicio adficiuntur. @@&7Ulpianus& libro quarto opinio[2n]2um. Sub praetextu religionis uel sub specie soluendi uoti coetus illicit[2o]2s nec a ueteranis temptar[2i]2 oportet. @@&7Idem& libro tertio de adulteris. Stellionatus uel expilatae hereditatis iudicia accusationem quidem habent, sed non sunt publica. @@&7Marcianus& libro primo regularum. Diuus Seuerus et Antoninus rescripse-runt eam, quae data opera abegit, a praeside in temporale exilium dandam: indignum enim uideri potest impune eam maritum liberis fraudasse. @@&7Ulpianus& libro quinto de officio proconsulis. In eum, cuius instinctu ad infamandum dominum seruus ad statuam confugisse compertus erit, praeter corrupti serui actionem, quae ex edicto perpetuo competit, seuere animaduertitur. @@&7Idem& libro octauo de officio proconsulis. Annonam adtemptare et uexare uel maxime dardanarii solent: quorum auaritiae obuiam itum est tam mandatis quam con-stitutionibus. mandatis denique ita cauetur: 'Praeterea debebis custodire, ne dardanarii ullius mercis sint, ne aut ab his, qui coemptas merces supprimunt, aut a locupletioribus, qui fructus suos aequis pretiis uendere nollent, dum minus uberes prouentus exspectant, [2an]2nona oneretur'. poena autem in hos uarie statuitur: nam plerumque, si negotiantes sunt, negotiatione eis tantum interdicitur, interdum et relegari solent, humiliores ad opus publi-cum dari. Onerant annonam et[2i]2am staterae adulterinae, de quibus diuus Traianus edictum proposuit, quo edicto poenam legis Corneliae in eos statuit, perinde ac si lege testamen-taria, quod testamentum falsum scripsisset signasset recitasset, damnatus esset. Sed et diuus Hadrianus eum, qui falsas mensuras habuit, in insulam relegauit. @@&7Idem& libro nono de officio proconsulis. Sacculari[2i]2, qui uetitas in sacculos artes exercentes partem subducunt, partem subtrahunt, item qui derectarii appellantur, hoc @1 est hi, qui in aliena cenacula se dirigunt furandi animo, plus quam fures puniendi sunt: idcircoque aut ad tempus in opus dantur publicum, aut fustibus castigantur et dimittuntur, aut ad tempus relegantur. @@&7Idem& eodem libro. Sunt praeterea crimina, quae ad ex[2e]2cutionem praesidis pertinent: ut puta si quis instrumenta sua prodita esse dicat: nam huius rei ex[2e]2cutio prae-fecto urbis a diuis fratribus data est. @@&7Idem& eodem libro. Sunt quaedam, quae more prouinciarum coercitionem solent admittere: ut puta in prouincia Arabia $S3KOPELIS3MO\N& crimen appellant, cuius rei ad-missum tale est: plerique inimicorum solent praedium inimici $S3KOPELI/ZEIN&, id est lapides ponere indicio futuros, quod, si quis eum agrum coluisset, malo leto periturus esset insi-diis eorum, qui scopulos posuissent: quae res tantum timorem habet, ut nemo ad eum agrum accedere audeat crudelitatem timens eorum qui scopelismon fecerunt. hanc rem praesides exequi solent grauiter usque ad poenam capitis, quia et ipsa res mortem com-minatur. @@&7Idem& eodem libro. In Aegypto qui chomata rumpit uel dissoluit (hi sunt aggeres, qui quidem solent aquam Niloticam continere), aeque plectitur extra ordi-nem: et pro condicione sua et pro admissi mensura quidam opere publico, [2alii]2 autem me-tallo plectuntur, et metallo quidem secundum suam dignitatem. si quis arborem sycami-nonem exciderit, nam et haec res uindicatur extra ordinem non leui poena, idcirco quod hae arbores colligunt aggeres Niloticos, per quos incrementa Nili dispensantur et coer-centur. et deminutiones aeque coercentur: chomata etiam et diacopi, qui in aggeribus fiunt, plecti efficiunt eos, qui id admiserint. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. In circulatores, qui serpentes circum-ferunt et proponunt, si cui ob eorum metu[2m]2 damnum datum est, pro modo admissi actio dabitur. @@@@{1DE SEPULCHRO UIOLATO}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum praetoris. Sepulchri uiolati actio infa-miam irrogat. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum praetoris. Si sepulchrum quis diruit, cessat Aquilia: quod ui tamen aut clam agendum erit: et ita de statua de monumento euolsa Celsus scribit. idem quaerit, si neque adplumbata fuit neque adfixa, an pars monu-menti effecta sit an uero maneat in bonis nostris: et Celsus scribit sic esse monumenti ut ossuari[2a]2 et ideo quod ui aut clam interdicto locum fore. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum praetoris. Praetor ait: 'Cuius dolo malo sepulchrum uiolatum esse dicetur, in eum in factum iudicium dabo, ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam rem aequum uidebitur, condemnetur. si nemo erit, ad quem pertineat, siue agere nolet: quicumque agere uolet, ei centum aureorum actionem dabo. si plures agere uolent, cuius iustissima causa esse uidebitur, ei agendi potestatem faciam. @1 si quis in sepulchro dolo malo habitauerit aedificiumue aliud, quamque sepulchri causa factum sit, habuerit: in eum, si quis eo nomine agere uolet, ducentorum aureorum iudi-cium dabo'. Prima uerba ostendunt eum demum ex hoc plecti, qui dolo malo uiolauit. si igitur dolus absit, cessabit eiusdem. personae igitur doli non capaces, ut admodum im-puberes, item omnes, qui non animo uiolandi accedunt, excusati sunt. Sepulchri autem appellatione omnem sepulturae locum contineri existimandum est. Si quis in hereditarium sepulchrum inferat, quamuis heres, tamen potest sepulchri uiolati teneri, si forte contra uoluntatem testatoris intulit: licet enim cauere testatori, ne quis eo inferatur, ut rescripto imperatoris Antonini cauetur: seruari enim uoluntatem eius oportere. ergo et si cauit, ut unus tantum heredum infer[2r]2et, seruabitur, ut solus inferat. Non perpetuae sepulturae tra-dita corpora posse transferri edicto diui Seueri continetur, quo mandatur, ne corpora de-tinerentur aut uexarentur aut prohiberentur per t[2e]2rritoria oppidorum transferri. diuus tamen Marcus rescripsit nullam poenam meruisse eos, qui corpus in itinere defuncti per uicos aut oppidum transuexerunt, quamuis talia fieri sine permissu eorum, quibus permit-tendi ius est, non debeant. Diuus Hadrianus rescripto poenam statuit quadraginta aureo-rum in eos qui in ciuitate sepeliunt, quam fisco inferri iussit, et in magistratus eadem qui passi sunt, et locum publicari iussit et corpus transferri. quid tamen, si lex munici-ȯpalis permittat in ciuitate sepeliri? post rescripta principalia an ab hoc discessum sit, uidebimus, quia generalia sunt rescripta et oportet imperialia statuta suam uim optinere et in omni loco ualere. Si quis in sepulchro habitasset aedificiumue habuisset, ei qui uelit agendi potestas fit. Aduersus eos, qui cadauera spoliant, praesides seuerius interuenire, maxime si manu armata adgrediantur, ut, si armati more latronum id egerint, etiam capite plectantur, ut diuus Seuerus rescripsit, si sine armis, usque ad poenam metalli procedunt. Qui de sepulchri uiolati actione iudicant, aestima-bunt, quatenus intersit, scilicet ex iniuria quae facta est, item ex lucro eius qui uiolauit, uel ex damno quod contigit, uel ex temeritate eius qui fecit: numquam tamen minoris debent condemnare, quam solent extraneo agente. Si ad plures ius sepulchri pertineat, utrum omnibus damus actionem an ei qui occupauit? Labeo omnibus dandam dicit recte, quia in id, quod uniuscuiusque interest, agitur. Si is, cuius interest, sepulchri uiolati agere nollet, potest paenitentia acta, antequam lis ab alio contestetur, dicere uelle se agere et audietur. Si seruus in sepulchro habitat uel aedificauit, noxalis actio cessat et in eum praetor hanc actionem pollicetur. si tamen non habitet, sed domunculam ibi habeat seruus, noxale iudicium erit dandum, si modo habere posse uidetur. Haec actio popularis est. @@&7Paulus& libro uicensimo septimo ad edictum praetoris. Sepulchra hostium religiosa nobis non sunt: ideoque lapides inde sublatos in quemlibet usum conuertere pos-sumus: non sepulchri uiolati actio competit. @@&7Pomponius& libro sexto ex Plautio. Utimur eo iure, ut dominis fundorum, in quibus sepulchra fecerint, etiam post uenditos fundos adeundorum sepulchrorum sit ius. legibus namque praediorum uendundorum cauetur, ut ad sepulchra, quae in fundis sunt, item eius aditus ambitus funeri faciendi sit. @1 @@&7Iulianus& libro decimo digestorum. Sepulchri uiolati actio in primis datur ei, ad quem res pertinet. quo cessante si alius egerit, quamuis rei publicae causa afuerit dominus, non debebit ex integro aduersus eum, qui litis aestimationem sustulerit, dari. nec potest uideri deterior fieri condicio eius, qui rei publicae causa afuit cum haec actio non ad rem familiarem eiusdem, magis ad ultionem pertineat. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum, Sepulchri deteriorem condicionem fieri prohibitum est: sed corruptum et lapsum monumentum corporibus non contactis licet reficere. @@&7Macer& libro primo publicorum. Sepulchri uiolati crimen potest dici ad legem Iuliam de ui publica pertinere ex illa parte, qua de eo cauetur, qui fecerit quid, quo minus aliquis funeretur sepeliaturue: quia et qui sepulchrum uiolat, facit, quo quis minus sepultus sit. @@&7Idem& libro secundo publicorum iudiciorum. De sepulchro uiolato actio quo-que pecuniaria datur. @@&7Papinianus& libro octauo quaestionum. Quaesitum est, an ad heredem ne-cessarium, cum se bonis non miscuisset, actio sepulchri uiolati pertineret. dixi recte eum ea actione experi[2ri]2, quae in bonum et aequum concepta est: nec tamen si egerit, heredi-tarios creditores timebit, cum etsi per hereditatem optig[2i]2t haec actio, nihil tamen ex de-functi capiatur uoluntate, neque id capiatur, quod in rei persecutione, sed in sola uindicta sit constitutum. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Rei sepulchrorum uiolatorum, si corpora ipsa extraxerint uel ossa eruerint, humilior[2i]2s quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, honestiores in insulam deportantur. alias autem relegantur aut in metallum damnantur. @@@@{1DE CONCUSSIONE}1 @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Si simulato praesidis iussu concussio interuenit, ablatum eiusmodi terrore restitui praes[2e]2s prouinciae iubet et delictum coerc[2et]2. @@&7Macer& libro primo publicorum iudiciorum. Concussionis iudicium publicum non est: sed si ideo pecuniam quis accepit, quod crimen minatus sit, potest iudicium publi-cum esse ex senatus consultis, quibus poena legis Corneliae teneri iubentur, qui in accu-sationem innocentium coierint quiue ob accusandum uel non accusandum, denuntiandum uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperit. @@@@{1DE ABIGEIS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. De abigeis puniendis ita diuus Hadrianus consilio Baeticae rescripsit: 'abigei cum durissime puniuntur, ad gladium damnari @1 solent. puniuntur autem durissime non ubique, sed ubi frequentius est id genus maleficii: alioquin et in opus et nonnumquam tempor[2ar]2ium dantur'. Abigei autem proprie hi habentur, qui pecora ex pascuis uel ex armentis subtrahunt et quodam-modo depraedantur, et abigendi studium quasi artem exercent, equos de gregibus uel boues de armentis abducentes. ceterum si quis bouem aberrantem uel equos in solitudine re-lictos abduxerit, non est abigeus, sed fur potius. Sed et qui porcam uel capram uel ueruicem abduxit, non tam grauiter quam qui maiora animalia abigunt, plecti debent. Quamquam autem Hadrianus metalli poenam, item operis uel etiam gladii praestituerit, attamen qui honestiore loco nati sunt, non debent ad hanc poenam pertinere, sed aut relegandi erunt aut mouendi ordine. sane qui cum gladio abigunt, non inique bestiis obiciuntur. Qui pecora, de quorum proprietate faciebat controuersiam, abegit, ut Saturninus quidem scribit, ad examinationem ciuilem remittendus est. sed hoc ita demum probandum est, si non color abigeatus quaesitus est, sed uere putauit sua iustis rationibus ductus. @@&7Macer& libro primo publicorum iudiciorum. Abigeatus crimen publici iudicii non est, quia furtum magis est. sed quia plerumque abigei et ferro utuntur, si deprehen-dentur, ideo grauiter et puni[2ri]2 eorum admissum solet. @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. Oues pro numero abact[2a]2rum aut furem aut abigeum faciunt. quidam decem oues gregem esse putauerunt: porcos etiam quinque uel quattuor abactos, equum bouem uel unum abigeatus crimen facere. Eum quoque plenius coercendum, qui a stabulo abegit domitum pecus, non a silua nec grege. Qui saepius abegerunt, licet semper unum uel alterum pecus subripuerint, tamen abigei sunt. Receptores abigeorum qua poena plecti debeant, epistula diui Traiani ita cauetur, ut extra terram Italiam decem annis relegarentur. @@@@{1DE PRAEUARICATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum praetoris. Praeuaricator est quasi uaricator, qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. quod nomen Labeo a uaria certatione tractum ait: nam qui praeuaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex altera. Is autem praeuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit: @1 ceterum aduocatus non proprie praeuaricator dicitur. quid ergo de eo fiet? siue priuato iudi-cio siue publico praeuaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic [2ex]2tra ordinem solet puniri. @@&7Ulpianus& libro non[2o]2 de officio proconsulis. Sciendum, quod hodie is, [2qui]2 praeuaricati sunt, poena iniungitur extraordinaria. @@&7Macer& libro primo publicorum iudiciorum. Praeuaricationis iudicium aliud publicum, aliud moribus inductum est. Nam si reus accusatori publico iudicio ideo prae-scribat, quod dicat se eodem crimine ab alio accusatum et absolutum, cauetur lege Iulia publicorum, ut non prius accusetur, quam de prioris accusatoris praeuaricatione constiterit et pronuntiatum fuerit. huius ergo praeuaricationis pronuntiatio publici iudicii intellegitur. Quod si aduocato praeuaricationis crimen intendatur, publicum iudicium non est: nec inter-est, publico, an priuato iudicio praeuaricatus dicatur. Si ideo quis accusetur, quod dicatur crimen iudicii publici destituisse, iudicium publicum non est, quia neque lege aliqua de hac re cautum est, neque per senatus consultum, quo poena quinque auri libra-rum in desistentem statuitur, publica accusatio inducta est. @@&7Idem& libro secundo publicorum iudiciorum. Si is, de cuius calumnia agi prohibetur, praeuaricator in causa iudicii publici pronuntiatus sit, infamis erit. ȯ@@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo publicorum iudiciorum. Accusator in praeuaricatione conuictus postea ex lege non accusat. @@&7Paulus& libro singulari de iudicis publicis. Ab imperatore nostro et patre eius rescriptum est, ut in criminibus, quae extra ordinem obiciuntur, praeuaricat[2or]2es ea-dem poena adficiantur, qua tenerentur, si ipsi in legem commississent, qua reus per prae-uaricationem absolutus est. @@&7Ulpianus& libro quarto de censibus. In omnibus causis, prae-terquam in sanguine, qui delatorem corrupit, ex senatus consulto pro uicto habetur. @@@@{1DE RECEPTATORIBUS}1 @@&7Marcianus& libro secundo publicorum iudiciorum. Pessimum genus est re-ceptatorum, sine quibus nemo latere diu potest: et praecipitur, ut perinde puniantur atque latrones. in pari causa habendi sunt, qu[2i]2, cum adprehendere latrones possent, pecunia ac-cepta uel subreptorum parte d[2i]2miserunt. @@&7Paulus& libro singulari de poenis paganorum. Eos, apud quos adfinis uel cognatus latro conseruatus est, neque absoluendos neque seuere admodum puniendos: non enim par est eorum delictum et eorum, qui nihil ad se pertinentes latrones recipiunt. @@@@{1DE FURIBUS BALNEARIIS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. Fures nocturni extra ordinem audiendi sunt et causa cognita puniendi, dummodo sciamus in poena @1 eorum operis publici temporarii modum non egrediendum. idem et in balneariis furibus. sed si telo se fures defendunt uel effra[2c]2tores uel ceteri his similes nec qu[2em]2quam percusserunt, metalli poena uel honestiores [2re]2legationis adficiendi erunt. @@&7Marcianus& libro secundo iudiciorum publicorum. Sed si interdiu fur-tum fecerunt, ad ius ordinarium remittendi sunt. @@&7Paulus& libro singulari de poenis militum. Miles, qui in furto balneario adprehensus est, ignominia mitti debet. @@@@{1DE EFFRACTORIBUS ET EXPILATORIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. De his, qui carcere effracto euaserunt, sumendum supplicium diui fratres Aemilio Tironi rescripserunt. Saturninus etiam probat in eos, qui de carcere eruperunt siue effractis foribus siue conspiratione cum ceteris, qui in eadem custodia erant, capite puniendos: quod si per neglegentiam custodum eua-serunt, leuius puniendos. Expilatores, qui sunt atrociores fures (hoc enim est expilatores), in opus publicum uel perpetuum uel temporarium dari solent, honestiores autem ordine ad tempus moueri uel fines patriae iuberi excedere. quibus nulla specialis poena rescriptis principalibus inposita est: idcirco causa cognita liberum erit arbitrium statuendi ei qui cognoscit. Simili modo et sacculari et der[2ec]2tarii erunt puniendi, item effractores. sed enim diuus Marcus effractorem equitem Romanum, qui effracto perforatoque p[2a]2riete pecuniam abstulerat, quinquennio abstinere iussit prouincia Africa, unde erat, et urbe et Italia. oportebit autem aeque et in effractores et in ceteros supra scriptos causa cognita statu[2i]2, prout admissum suggerit, dummodo ne quis in plebeio operis publici poenam uel in honestiore relegationis excedat. @@&7Paulus& libro singulari de officio praefecti uigilum. Inter effractores uarie animaduertitur. atrociores enim sunt nocturni effra[2c]2tores, et ideo hi fustibus caesi in me-tallum dari solent: diurni uero effractores post fustium castigationem in opus perpetuum uel temporarium dandi sunt. @@@@{1EXPILATAE HEREDITATIS}1 @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Si quis alienam hereditatem expila-uerit, extra ordinem solet coerceri per accusationem expilatae hereditatis, sicut et oratione diui Marci cauetur. @@&7Ulpianus& libro nono de officio proconsulis. Si expilatae hereditatis crimen intendatur, praes[2e]2s prouinciae cognitionem suam accommodare debet: cum enim furti agi @1 non potest, solum superest auxilium praesidis. Apparet autem expilatae hereditatis crimen eo casu intendi posse, quo casu furti agi non potest, scilicet ante aditam hereditatem, uel post aditam antequam res ab herede possessae sunt. nam in hunc casum furti actionem non competere palam est: quamuis ad exhibendum agi posse, si qui uindicaturus exhiberi desideret, palam sit. @@&7Marcianus& libro secundo publicorum iudiciorum. Diuus seuerus et Anto-ninus rescripserunt electionem esse, utrum quis uelit crimen expilatae hereditatis extra or-dinem apud praefectum urbi uel apud praesides agere an hereditatem a possessoribus iure ordinario uindicare. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Res hereditarias omnium heredum fuisse communes, et ideo eum qui expilatae hereditatis crimen obicit et optinuit, etiam coheredi profuisse uideri. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Uxor expilatae hereditatis crimine idcirco non accusatur, quia nec furti cum ea agitur. @@&7Paulus& libro primo ad Neratium. Si rem hereditariam, ignorans in ea causa esse, subripuisti, furtum te facere respondit. &7Paulus&: rei hereditariae furtum [2non]2 fit sicut nec eius, quae sine domino est, et nihil mutat existimatio subrip[2i]2entis. @@@@{1STELLIONATUS}1 @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Actio stell[2i]2onatus neque publicis iu-diciis neque priuatis actionibus continetur. @@&7Ulpianus& libro octauo ad Sabinum. Stellionatus iudicium famo-sum quidem non est, sed coercitionem extraordinariam habet. @@&7Idem& libro octauo de officio proconsulis. Stel-lionatus accusatio ad praesidis cognitionem spectat. Stellionatum autem obici posse his, qui dolo quid fecerunt, sciendum est, scilicet si aliud crimen non sit quod obiciatur: quod enim in priuatis iudiciis est de dolo actio, hoc in criminibus stellionatus persecutio. ubi-cumque igitur titulus criminis deficit, illic stellionatus obiciemus. maxime autem in his locum habet: si quis forte rem alii obligatam dissimulata obligatione per calliditatem alii distraxerit uel permutauerit uel in solutum dederit: nam hae omnes species stelliona-tum continent. sed et si quis merces supposuerit uel obligatas auerterit uel si corruperit, aeque stellionatus reus erit. item si quis imposturam fecerit uel collusionem in necem al-terius, stellionatus poterit postulari. et ut generaliter dixerim, deficiente titulo criminis hoc crimen locum habet, nec est opus species enumerare. Poena autem stellionatus nulla legitima est, cum nec legitimum crimen sit. solent autem ex hoc extra ordinem plecti, dummodo non debeat opus metalli haec poena in plebeis egredi. in his autem, qui sunt in aliquo honore positi, ad tempus relegatio uel ab ordine motio remittenda est. Qui merces suppressit, specialiter hoc crimine postulari potest. @@&7Modestinus& libro tertio de poenis. De periurio, si sua pignora esse quis in instrumento iurauit, crimen stellionatus fit, et ideo ad tempus exulat. @1 @@@@{1DE TERMINO MOTO}1 @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Terminorum auulsorum non multa pe-cuniaria est, sed pro condicione admittentium coercitione transigendum. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Diuus Ha-drianus in haec uerba rescripsit: 'Quin pessimum factum sit eorum, qui terminos finium causa positos propulerunt, dubitari non potest. de poena tamen modus ex condicione personae et mente facientis magis statui potest: nam si splendidiores personae sunt, quae conuincuntur, non dubie occupandorum alienorum finium causa id admiserunt, et possunt in tempus, ut cuiusque patiatur aetas, relegari, id est si iuuenior, in longius, si senior, recisius. si uero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari et ad opus biennio dari. quod si per ignorantiam aut fortuito lapides furati sunt, suf-ficiet eos uerberibus decidere'. @@&7Idem& libro quinto de cognitionibus. Lege agraria, quam Gaius Caesar tulit, aduersus eos, qui terminos statutos extr[2a]2 suum gradum finesue mouerint dolo malo, pecu-niaria poena constituta est: nam in terminos singulos, quos ei[2e]2cerint locoue mouerint, quinquaginta aureos in publico dari iubet: et eius actionem petitionem ei qui uolet esse ȯiubet. Alia quoque lege agraria, quam diuus Nerua tulit, cauetur, ut, si seruus seruaue insciente domino dolo malo fecerit, ei capital esse, nisi dominus dominaue multam sufferre maluerit. Hi quoque, qui finalium quaestionum obscurandarum causa faciem locorum con-uertunt, ut ex arbore arbustum aut ex silua nouale aut aliquid eiusmodi faciunt, poena plectendi sunt pro persona et condicione et factorum uiolentia. @@@@{1DE COLLEGIIS ET CORPORIBUS}1 @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Mandatis principalibus praecipitur praesidibus prouinciarum, ne patiantur esse collegia sodalicia neue milites collegia in castris habeant. sed permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in @1 mense coeant, ne sub praetextu huiusmodi illicitum collegium coeat. quod non tantum in urbe, sed et in Italia et in prouinciis locum habere diuus quoque Seuerus rescripsit. Sed religionis causa coire non prohibentur, dum tamen per hoc non fiat contra senatus con-sultum, quo illicita collegia arcentur. Non licet autem amplius quam unum collegium licitum habere, ut est constitutum et a diuis fratribus: et si quis in duobus fuerit, re-scriptum est eligere eum oportere, in quo magis esse uelit, accepturum ex eo collegio, a quo recedit, id quod ei competit ex ratione, quae communis fuit. @@&7Ulpianus& libro sexto de officio proconsulis. Quisquis illicitum collegium usurpauerit, ea poena tenetur, qua tenentur, qui hominibus armatis loca publica uel templa occupasse iudicati sunt. @@&7Marcianus& libro secundo iudiciorum publicorum. Collegia si qua fuerint illicita, mandatis et constitutionibus et senatus consultis dissoluuntur: sed permittitur eis, cum dissoluuntur, pecunias communes si quas habent diuidere pecuniamque inter se pa[2r-]2tiri. In summa autem, nisi ex senatus consulti auctoritate uel Caesaris collegium uel quod-cumque tale corpus coierit, contra senatus consultum et mandata et constitutiones colle-gium celebrat. Seruos quoque licet in collegio tenuiorum recipi uolentibus dominis, ut curatores horum corporum sciant, ne inuito aut ignorante domino in collegium tenuiorum reciperent, et in futurum poena teneantur in singulos homines aureorum centum. @@&7Gaius& libro quarto ad legem duodecim tabularum. Sodales sunt, qui eius-dem collegii sunt: quam Graeci $E(TAIREI/AN& uocant. his autem potestatem facit lex pactio-nem quam uelint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corru[2m]2pant. sed haec lex uidetur ex lege Solonis tr[2a]2lata esse. nam illuc ita est: $E)A\N DE\ DH=MOS3 H)\ FRA/TORES3 H)\ I(ERW=N O)RGI/WN H)\ $NAU=TAI H)\ S3U/S3S3ITOI H)\ O(MO/TAFOI H)\ QIAS3W=TAI H)\ E)PI\ LEI/AN OI)XO/MENOI H)\ EI)S3 E)MPORI/AN, O(/TI A)\N TOU/TWN $DIAQW=NTAI PRO\S3 A)LLH/LOUS3, KU/RION EI)=NAI, E)A\N MH\ A)PAGOREU/S3H| DHMO/S3IA GRA/MMATA. @@@@{1DE POPULARIBUS ACTIONIBUS}1 @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Eam popularem actionem dici-mus, quae suum ius populi tuetur. @@&7Idem& libro primo ad edictum. Si plures simul agant populari actione, prae-tor eligat idone[2i]2or[2e]2m. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Sed si ex eadem causa saepius agatur, cum idem factum sit, exceptio uulgaris rei iudicatae opponitur. In popularibus actionibus is cuius interest praefertur. @@&7Paulus& libro tertio ad edictum. Popularis actio integrae personae permit-titur, hoc est cui per edictum postulare licet. @1 @@&7Idem& libro octauo ad edictum. Qui populari actione conuenietur, ad de-fend[2end]2um procuratorem dare potest: is autem, qui eam mouet, procuratorem dare non potest. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. Mulieri et pupillo popula-res actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat. @@&7Paulus& libro quadragensimo primo ad edictum. Populares actiones non transeunt ad eum, cui restituta est hereditas ex Trebelliano senatus consulto. Item qui habet has actiones, non intellegitur esse locupletior. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Omnes populares actiones neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS OCTAUUS}1 @@@@{1DE PUBLICIS IUDICIIS}1 @@&7Macer& libro primo de publicis iudiciis. Non omnia iudicia, in quibus cri-men uertitur, et publica sunt, sed ea tantum, quae ex legibus iudiciorum publicorum ue-niunt, ut Iulia maiestatis, Iulia de adulteriis, Cornelia de sicariis et ueneficis, Pompeia parricidii, Iulia peculatus, Cornelia de testamentis, Iulia de ui priuata, Iulia de ui publica, Iulia ambitus, Iulia repetundarum, Iulia de annona. @@&7Paulus& libro quinto decimo ad edictum praetoris. Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exilium est, hoc est aquae et ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de ciuitate. nam cetera non exilia, sed relegationes proprie dicuntur: tunc enim ciuitas reti-netur, non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria aut in corpus aliqua coercitio poena est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Publica accusatio reo uel rea ante defunctis permittitur. @@&7Paulus& libro trigensimo septimo ad edictum. Interdum euenit, ut praeiu-dicium iudicio publico fiat, sicut in actione legis Aquiliae et furti et ui bonorum rapto-rum et interdicto unde ui et de tabulis testamenti exhibendis: nam in his de re familiari agitur. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Is qui reus factus est purgare se debet nec ante potest accusare, quam fuerit excusatus: constitutionibus enim obseruatur, ut non relatione criminum, sed innocentia reus purgetur. Illud incertum est, utrum ita demum accusare potest, si fuerit liberatus, an et si poenam subierit: est enim constitutum ab imperatore nostro et diuo patre eius post damnationem accusationem quem inchoare non posse. sed hoc puto ad eos demum pertinere, qui uel ciuitatem uel libertatem ami-serunt. Inchoatas plane delationes ante damnationem implere eis et post damnationem permissum est. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Defuncto eo, qui reus fuit criminis, et poena extincta in quacumque causa criminis extincti debet is cognoscere, cuius de pecuniaria re cognitio est. @@&7Macer& libro secundo iudiciorum publicorum. Infamem non ex omni crimine sententia facit, sed ex eo, quod iudicii publici causam habuit. itaque ex eo crimine, quod iudicii publici non fuit, damnatum infamia non sequetur, nisi id crimen ex ea actione fuit, quae etiam in priuato iudicio infamiam condemnato inportat, ueluti furti, ui bonorum raptorum, iniuriarum. @1 @@&7Paulus& libro singulari de iudiciis publicis. Ordo exercendorum publicorum capitalium in usu esse desiit, durante tamen poena legum, cum extra ordinem crimina probantur. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Sciendum est, si in capitali causa suum seruum reum crimine factum quis non defenderit, non eum pro derelicto ha-beri, et ideo, si absolutus fuerit, non liberum fieri, sed manere domini. @@&7Papinianus& libro secundo definitionum. Inter accusatorem et reum cogni-tione suscepta excusatio pro absente iustis rationibus admittitur: nec per triduum per sin-gulos dies ter citatus reus damnetur uel de accusatoris absentis praesente reo calumnia pronuntietur. @@&7Maecianus& libro decimo de iudiciis publicis. Seruus per procuratorem do-mini aeque ac per dominum defendi potest. @@&7Modestinus& libro tertio de poenis. Custodias audituru[2s]2 tam clarissimos uiros quam patronos causarum, si omnes in ciuitate prouinciae quam regit agunt, adhiber[2e]2 debet. Et feriatis diebus custodias audiri posse rescriptum est, ita ut innoxios dimittat et nocentes, qui duriorem animaduersionem indigent, differat. @@&7Papinianus& libro quinto decimo responsorum. Accusatore defuncto res ab alio, iudicante praeside prouinciae, peragi potest. Ad crimen iudicii publici persequendum frustra procurator interuenit, multoque magis ad defendendum: sed excusationes absentium ex senatus consulto iudicibus allegantur et, si iustam rationem habeant, sententia differtur. Ȱ@@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Generi seruis a socero ueneficii ac-cusatis praeses prouinciae patrem calumniam intulisse pronuntiauerat. inter infames patrem defunctae non habendum respondi, quoniam et si publicum iudicium inter liberos de morte filiae constitisset, citra periculum pater uindicaretur. @@@@{1DE ACCUSATIONIBUS ET INSCRIPTIONIBUS}1 @@&7Pomponius& libro primo ad Sabinum. Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentium liberorumque et patroni et patronae et eorum filii filiae nepotis neptis mortem exequatur. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Certis ex causis concessa est mulie-ribus publica accusatio, ueluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum inuitae non dicunt. idem et in lege Cornelia testamentaria se-natus statuit: sed et de testamento paterni liberti uel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est. Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae aui sui mortem exequi concessum est. lege autem testamentaria nam de patris quidem testamento @1 pupillis agere diuus Uespasianus permisit: sed quasi non exhibeantur tabulae, per inter-dictum possunt experiri. @@&7Paulus& libro tertio de adulteriis. Libellorum inscriptionis conceptio talis est. 'Consul et dies. Apud illum praetorem uel proconsulem Lucius Titius professus est se Maeuiam lege Iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Gaio Seio in ciuitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse.' utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis: hoc enim lege Iulia publicorum cauetur et generaliter praecipitur omnibus, qui reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam inuitus conprehendet. Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repe-tendi reum potestas fiet. Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse, uel alius pro eo, si litteras nesciat. Sed et si aliud crimen obiciat, ueluti quod domum suam praebuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis compre-hendendum erit. Si accusator decesserit aliaue quae causa ei impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege Iulia de ui et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. sed intra quod tempus, uidebimus: et utique triginta dies utiles obseruandi sunt. @@&7Ulpianus& libro secundo de adulteriis. Is, qui iudicio publico damnatus est, ius accusandi non habet, nisi liberorum uel patronorum suorum mortem eo iudicio uel rem suam exequatur. sed et calumnia notatis ius accusandi ademptum est, item his, qui cum bestiis depugnandi causa in harenam intromissi sunt, quiue artem ludicram uel leno-ci[2ni]2um fecerint, quiue praeuaricationis calumniaeue causa quid fecisse iudicio publico pro-nuntiatus erit, quiue ob accusandum negotiumue cui facessendum pecuniam accepisse iu-dicatus erit. @@&7Idem& libro tertio de adulteriis. Seruos quoque adulterii posse accusari nulla dubitatio est: sed qui prohibentur adulterii liberos homines accusare, idem seruos quoque prohibebuntur. sed ex rescripto diui Marci etiam aduersus proprium seruum accusationem instituere dominus potest. post hoc igitur rescriptum accusandi necessitas incumbet do-mino seruum suum: ceterum iuste mulier nupta praescriptione utetur. @@&7Idem& libro secundo de officio proconsulis. Leuia crimina audire et discutere de plano proconsulem oportet et uel liberare eos, quibus obiciuntur, uel fustibus castigare uel flagellis seruos uerberare. @@&7Idem& libro septimo de officio proconsulis. Si cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subscriptio. quae res ad id inuenta est, ne facile quis prosiliat ad accusa-tionem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram. Cauent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseueraturos se in crimine usque ad sententiam. Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita diuus Pius Saluio Ualenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, uidendum est. et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere. Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile ad-mittendum eum qui semel calumniatus sit: quamuis filium accusatoris admitti oportere @1 aliam accusationem instituentem aduersus eum, quem pater accusauerat diuus Pius Iulio Candido rescripsit. Idem imperator rescripsit seruos ibi puniendos, ubi deliquisse arguan-tur, dominumque eorum, si uelit eos defendere, non posse reuocare in prouinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint. Cum sacrilegium admissum esset in aliqua prouincia, deinde in alia minus crimen, diuus Pius Pontio Proculo rescripsit, postquam cognouerit de crimine in sua prouincia admisso, ut reum in eam prouinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit. @@&7Macer& libro secundo de publicis iudiciis. Qui accusare possunt, intellege-mus, si scierimus, qui non possunt. itaque prohibentur accusare alii propter sexum uel aetatem, ut mulier, ut pupillus: alii propter sacramentum, ut qui stipendium merent: alii propter magistratum potestatemue, in qua agentes sine fraude in ius euocari non possunt: alii propter delictum proprium, ut infames: alii propter turpem quaestum, ut qui duo iu-dicia aduersus duos reos subscripta habent nummosue ob accusandum uel non accusan-dum acceperint: alii propter condicionem suam, ut libertini contra patronos: @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. alii propter suspicionem calumniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt: @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent. @@&7Macer& libro secundo de publicis iudiciis. Hi tamen omnes, si suam iniu-riam exequantur mortemue propinquorum defendent, ab accusatione non excluduntur. Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentium patronorumue queri, ueluti si dicant ui s[2e]2 a possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. nam et filius non quidem pro-hibitus est de facto matris queri, si dicat suppositum ab ea partum, quo magis coheredem haberet, sed ream eam lege Cornelia facere permissum ei non est. Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolitione publica uel priuata interueniente aut desistente accusatore de reis exemptus est, alius deferre non prohibetur. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de iudiciis publicis. Hos accusare non licet: legatum imperatoris, id est praesidem prouinciae, ex sententia Lentuli dicta Sulla et Trione consulibus: item legatum prouincialem eius dumtaxat criminis, quod ante commiserit, quam in legationem uenerit: item magistratum populi Romani eumue, qui rei publicae causa afuerit, dum non [2d]2etractandae legis causa abest. Hoc beneficio etiam in reos recepti uti possunt, si abolitione interueniente repeti se non debere contendant, se-cundum epistulam diui Hadriani ad Glabrionem consulem scriptam. Lege Iulia iudicio-rum publicorum cauetur, ne eodem tempore de duobus reis quis quereretur nisi suarum @1 iniuriarum causa. Si seruus reus postulabitur, eadem obseruanda sunt, quae si liber esset, ex senatus consulto Cotta et Messala consulibus. Omnibus autem legibus serui rei fiunt excepta lege Iulia de ui priuata, quia ea lege damnati partis tertiae bonorum publicatione puniuntur, quae poena in seruum non cadit. idemque dicendum est in ceteris legibus, quibus pecuniaria poena irrogatur uel etiam capitis, quae seruorum poenis non conuenit, Ȱsicuti relegatio. item nec lex Pompeia parricidii, quoniam caput primum eos adpraehendit, qui parentes cognatosue aut patronos occiderint: quae in seruos, quantum ad uerba per-tinet, non cadunt: sed cum natura communis est, similiter et in eos animaduertetur. item Cornelia iniuriarum seruum non debere recipi reum Cornelius Sulla auctor fuit: sed durior ei poena extra ordinem imminebit. @@&7Marcianus& libro primo de publicis iudiciis. Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a praefecto annonae deferentem diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur. milites quoque, qui causas alienas deferre non possunt, qui pro pace excubant, uel magis ad hanc accusationem admittendi sunt. serui quoque deferentes audiuntur. @@&7Paulus& libro secundo de officio proconsulis. Senatus censuit, ne quis ob idem crimen pluribus legibus reus fieret. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. In eum, cuius dolo malo hominibus coactis damni quid datum esse dicatur, non debet cogi actor omissa actione ciuili crimen intendere. @@&7Idem& libro secundo de officio consulis. Si plures existant, qui eum in pu-blicis iudiciis accusare uolunt, iudex eligere debet eum qui accuset, causa scilicet cognita aestimatis accusatorum personis uel de dignitate, uel ex eo quod interest, uel aetate uel moribus uel alia iusta de causa. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Si seruum dominus in crimine ca-pitali defendat, sistendum satisdato promittere iubetur. @@&7Idem& libro septimo decimo responsorum. Cum Titia testamentum Gaii fra-tris sui falsum arguere minaretur et sollemnia accusationis non impleuit intra tempus a praeside praefinitum, praeses prouinciae iterum pronuntiauit non posse illam amplius de falso testamento dicere: aduersus quas sententias Titia non prouocauit, sed dixit se post finitum tempus de irrito testamento dicere. quaero, an Titia, quae non appellauit aduersus sententiam praesidis, possit ad falsi accusationem postea reuerti. respondit nihil aperte proponi, propter quod aduersus sententiae auctoritatem de falso agens audienda sit. @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Diui fratres rescripserunt non debere cogi heredes accusatorum exequi crimina. Item non oportere compelli accusatorem plures reos facere diuus Hadrianus rescripsit. @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. Ex iudiciorum publicorum admissis non alias transeunt aduersus heredes poenae bonorum ademptionis, quam si lis contestata et condemnatio fuerit secuta, excepto repetundarum et maiestatis iudicio, quae etiam mor-tuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri placuit, ut bona eorum fisco uindi-centur: adeo ut diuus Seuerus et Antoninus rescripser[2i]2nt, ex quo quis aliquod ex his causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare aut manumittere eum poss[2e]2. ex ceteris @1 uero delictis poena incipere ab herede ita demum potest, si uiuo reo accusatio mota est, licet non fuit condemnatio secuta. @@&7Papinianus& libro quinto decimo responsorum. Capitis reus suspenso cri-mine causam fisco deferre non prohibetur. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Alterius prouinciae reus apud eos accusatur et damnatur, apud quos crimen contractum ostenditur. quod etiam in militibus esse obseruandum optimi principes nostri generaliter rescripserunt. @@@@{1DE CUSTODIA ET EXHIBITIONE REORUM}1 @@&7Ulpianus& libro secundo de officio proconsulis. De custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda uel fideiusso-ribus committenda uel etiam sibi. hoc autem uel pro criminis quod obicitur qualitate uel propter honorem aut propter amplissimas facultates uel pro innocentia personae uel pro dignitate eius qui accusatur facere solet. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Si seruus capitali crimine postuletur, lege publicorum cauetur, ut sistendum uel [2a Domino uel]2 ab extero satisdato promittatur: quod si non defendatur, in uincula publica coici iubetur, ut ex uinculis causam dicat. Solet itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione seruum suum uin-culis liberare. dubitationem auget edictum Domitiani, quo cautum est abo-litiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi seruos non pertinere. nam et lex ipsa prohibet eum absolui, priusquam de eo iudicetur. sed haec interpretatio perdura, per-nimium seuera est in eo, cuius dominus absens fuit uel quod per inopiam illo momento temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici potest, qui domi[2n]2um praesentem non habuit uel habuit paratum defendere, pauperem tamen. quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur. Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. quod in priuatis quoque causis et hominibus sub fideiussore factis obseruatur, nisi ex hoc temporalis actio in peri-culum cadat. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Diuus Pius ad epistu-lam Antiochensium Graece rescripsit non esse in uincula coiciendum eum, qui fideiussores dare paratus est, nisi si tam graue scelus admisisse eum constet, ut neque fideiussoribus neque militibus committi debeat, uerum hanc ipsam carceris poenam ante supplicium sustinere. @@&7Idem& libro nono de officio proconsulis. Si quis reum criminis, pro quo satis-dedit, non exhibuerit, poena pecuniaria plectitur. puto tamen, si dolo non exhibeat, etiam extra ordinem esse damnandum. sed si neque in cautione neque in decreto praesidis certa quantitas compraehensa est, ac ne[2c]2 consuetudo ostenditur, quae certam formam habet, praeses de modo pecuniae, quae inferri oporteat, statuet. @1 @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de iudiciis publicis. Si confessus fuerit reus, donec de eo pronuntietur, in uincula publica coiciendus est. @@&7Marcianus& libro secundo de iudiciis publicis. Diuus Hadrianus Iulio Se-cundo ita rescripsit et alias rescriptum est non esse utique epistulis eorum credendum, qui quasi damnatos ad praesidem remiserint. idem de irenarchis praeceptum est, quia non omnes ex fide bona elogia scribere compertum est. Sed et caput mandatorum exstat, quo[2d]2 diuus Pius, cum prouinciae Asiae praeerat, sub edicto proposuit, ut irenarchae, cum ad-prehenderint latrones, interrogent eos de sociis et receptatoribus et interrogationes litteris inclusas atque obsignatas ad cognitionem magistratus mittant. igitur qui cum elogio mit-tuntur, ex integro audiendi sunt, etsi per litteras missi fuerint uel etiam per irenarchas perducti. sic et diuus Pius et alii principes rescripserunt, ut etiam de his, qui requirendi adnotati sunt, non quasi pro damnatis, sed quasi re integra quaeratur, si quis erit qui eum arguat. et ideo cum quis $A)NA/KRIS3IN& faceret, iuberi oportet uenire irenarchen et quod scripserit, exsequi: et si diligenter ac fideliter hoc fecerit, conlaudandum eum: si parum prudenter non exquisitis argumentis, simpliciter denotare irenarchen minus rettulisse: sed si quid maligne interrogasse aut non dicta rettulisse pro dictis eum compererit, ut uindicet in exemplum, ne quid et aliud postea tale facere moliatur. @@&7Macer& libro secundo de officio praesidis. Solent praesides prouinciarum, in quibus delictum est, scribere ad collegas suos, ubi factores agere dicuntur, et desiderare, ut cum prosecutoribus ad se remittantur: et id quoque quibusdam rescriptis declaratur. @@&7Paulus& libro singulari de poenis militum. Carceri praepositus si pretio cor-ruptus sine uinculis agere custodiam uel ferrum uenenumue in carcerem inferri passus est, officio iudicis puniendus est: si nescit, ob neglegentiam remouendus est officio. @@&7Uenuleius Saturninus& libro primo de offic[2i]2o proconsulis. De militibus ita seruatur, ut ad eum remittantur, si quid deliquerint, sub quo militabunt: is autem, qui Ȱexercitum accipit, etiam ius animaduertendi in milites caligatos habet. @@&7Idem& libro secundo de officio proconsulis. Ne quis receptam custodiam sine causa d[2i]2mittat, mandatis ita cauetur: 'Si quos ex his, qui in ciuitatibus sunt, cele-riter et sine causa solutos a magistratibus cognoueris, uinciri iubebis et his, qui soluerint, multam dices. nam cum scierint sibi quoque molestiae futurum magistratus, si facile sol-uerint uinctos, non indifferenter de cetero facient'. @@&7Celsus& libro trigensimo septimo digestorum. Non est dubium quin, cuius-cumque est prouinciae homo, qui ex custodia producitur, cognoscere debeat is, qui ei pro-uinciae praeest, in qua prouincia agitur. Illud a quibusdam obseruari solet, ut, cum cognouit et constituit, remittat illum cum elogio ad eum, qui prouinciae praeest, unde is homo est: quod ex causa faciendum est. @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Milites si amiserint custo-dias, ipsi in periculum deducuntur. nam diuus Hadrianus Statilio Secundo legato rescripsit, quotiens custodia militibus euaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum euaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos sup-plicio milites, quibus custodiae euaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin pro modo culpae in eos statuendum. Saluio quoque legato Aquitaniae idem princeps re- @1 scripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia euadere, animaduertendum: si tamen per uinum aut desidiam custodis id euenerit, castigandum eum et in deteriorem militiam dar[2i]2: si uero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum. Si paganos euaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas ex-plorandum rettuli. @@&7Idem& libro sexto de cognitionibus. In eos, qui, cum recepti essent in car-cerem, conspirauerint, ut ruptis uinculis et effracto carcere euadant, amplius, quam causa ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamuis innocentes inueniantur ex eo crimine, propter quod inpacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos uero, qui conspi-rationem eorum detexerint, releuandos. @@&7Herennius Modestinus& libro quarto de poenis. Non est facile tironi cu-stodia credenda: nam ea prodita si culpae reus est, qui eam ei commisit. Nec uni, sed duobus custodia committenda est. Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpae uel casti-gantur uel militiam mutant: quod si leuis persona custodiae fuit, castigati restituuntur. nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit uersatus in dimittenda custodia, uel capite punitur uel in extremum gradum militiae datur. interdum uenia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri uenia data est. Sed si se custodia interfecerit uel praecipitauerit, militi culpae adscribitur, id est castigabitur. @8 Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est: @8 Ergo si casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic uenia dabitur. Solet praeterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite. Quod si fugitiuum domino redden-dum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi Saturninus probat. @@@@{1AD LEGEM IULIAM MAIESTATIS}1 @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proc[2ons]2ulis. Proximum sacrilegio crimen est, quod maiestatis dicitur. Maiestatis autem crimen illud est, quod aduersus populum Romanum uel aduersus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusue in urbe sint conueniantue aduersus rem publicam, locaue occupentur uel templa, quoue coetus conuentusue fiat hominesue ad seditionem conuocentur: cuiusue opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi Romani quiue im-perium potestatemue habet occidatur: quoue quis contra rem publicam arma ferat: quiue hostibus populi Romani nuntium litterasue miserit signumue dederit feceritue dolo malo, quo hostes populi Romani consilio iuuentur aduersus rem publicam: quiue milites sollicita-uerit concitaueritue, quo seditio tumultusue aduersus rem publicam fiat: @@&7Idem& libro octauo disputationum. quiue de prouincia, cum ei successum esset, non discessit: aut qui exercitum deseruit uel priuatus ad hostes perfugit: quiue sciens falsum conscripsit uel recitauerit in tabulis publicis: nam et hoc capite primo lege maiestatis enumeratur. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitauerit quiue ciuem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem @1 Iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumue habuerit exercitum comparauerit: quiue, cum ei in prouincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quiue imperium exer-citumue populi Romani deseruerit: quiue priuatus pro potestate magistratuue quid sciens dolo malo gesserit: quiue quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curauerit: @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. cuiusque dolo malo iureiurando quis adactus est, quo aduersus rem publicam faciat: cuiusue dolo malo exercitus populi Romani in insidias deductus hostibusue proditus erit: factumue dolo malo cuius dicitur, quo minus hostes in potestate[2m]2 populi Romani ueniant: cuiusue opera dolo malo hostes populi Ro-mani commeatu armis telis equis pecunia aliaue qua re adiuti erunt: utue ex amicis hostes populi Romani fiant: cuiusue dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo Ro-mano minus obtemperet: cuiusue opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia iumenta hostibus populi Romani dentur aduersus rem publicam. item qui confessum in iudicio reum et propter hoc in uincula coniectum emiserit. Hoc crimine liberatus est a senatu, qui statuas imperatoris reprobatas conflauerit. @@&7Marcianus& libro quinto regularum. Non contrahit crimen maiestatis, qui statuas Caesaris uetustate corruptas reficit. Nec qui lapide iactato incerto fortuito statuam attigerit, crimen maiestatis commisit: et ita Seuerus et Antoninus Iulio Cassiano rescripse-runt. Idem Pontio rescripsit non uideri contra maiestatem fieri ob imagines Caesaris nondum consecratas uenditas. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de iudiciis publicis. Qui statuas aut imagines imperatoris iam consecratas conflauerint aliudue quid simile admiserint, lege Iulia maiestatis tenentur. @@&7Modestinus& libro duodecimo pandectarum. Famosi, qui ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem. Sed et milites, qui causas alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc ac-cusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: et liberti patronos. Hoc tamen crim[2en]2 iudicibus non in occasion[2e]2 ob @1 principalis maiestatis uenerationem habendum est, sed in ueritate: nam et personam spectan-dam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cog[2i]2tauerit et an sanae mentis fuerit. nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod uel ex scriptura legis descendit uel ad exemplum legis uindicandum est. Crimen maiestatis facto uel uiolatis statuis uel imaginibus maxime exacerbatur in milites. @@&7Papinianus& libro tertio decimo responsorum. In quaestionibus laesae maie-statis etiam mulieres audiuntur. coniurationem denique Sergii Catilinae Iulia mulier de-texit et Marcum Tullium consulem indicium eius instruxit. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Eorum, qui maiestatis cri-mine damnati sunt, libertorum bona liberis damnatorum conseruari diuus Seuerus decreuit Ȱet tunc demum fisco uindicari, si nemo damnati liberorum existat. @@&7Idem& libro sexto iuris epitomarum. Maiestatis crimine accusari potest, cuius ope consilio dolo malo prouincia uel ciuitas hostibus prodita est. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Is, qui in reatu decedit, integri status decedit: extinguitur enim crimen mortalitate. nisi forte quis maiestatis reus fuit: nam hoc crimine nisi a successoribus purgetur, hereditas fisco uindicatur. plane non quis-que legis Iuliae maiestatis reus est, in eadem condicione est, sed qui perduellionis reus est, hostili animo aduersus rem publicam uel principem animatus: ceterum si quis ex alia causa legis Iuliae maiestatis reus sit, morte crimine liberatur. @@@@{1AD LEGEM IULIAM DE ADULTERIIS COERCENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. Haec lex lata est a diuo Augusto. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Ex lege Iulia seruatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit peruenire, nisi reum peregerit. peregisse autem non alias quis uidetur, nisi et con-demnauerit. Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit. Lenocinii quidem crimen lege Iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit. Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique con-taminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur. Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, releuare quidem uult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa. ideo si maritum uelit reus adulterii lenocinii reum facere, semel de-latus non audietur. Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio @1 repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat. Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, sta-tuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse. nam Claudius Gorgus uir claris-simus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a diuo Seuero. Extraneus autem nequaquam leno-cinium obiciens, posteaquam reus factus est, se releuabit, nec maritum poenae subiciet. Si simul ad accusationem ueniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quae-ritur. et magis est, ut maritus praeferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore exe-cuturum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praeuenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius i[2u]2dicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum. Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constitu[2a]2t. @@&7Idem& libro secundo de adulteris. Nisi igitur pater maritum infame[2m]2 aut arguat aut doceat colludere magis cum uxore quam ex animo accusare, postponetur marito. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Si maritus praeuenerit accusareque insti-tuerit, tempora non cedunt patri, quo[2d]2 accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, qu[2o]2ad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi uero maritus occupauit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant. quod et in eo dici potest, qui ab adultero uel adultera coepit: nam aduersus eum, aduersus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere. haec in maritis et patribus dicta sunt. Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses ex-traneis dantur et ipsi utiles. Si ante extraneus instituerit accusationem, an superuenient[2i]2 marito permittatur accusatio, quaeritur. et magis arbitror hoc quoque casu maritum audien-dum, si non neglegentia praeuentus est. et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas, allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem. @@&7Iulianus& libro octagensimo sexto digestorum. Nuptam mihi adulterii ream postulari posse in priore matrimonio commissi dubium non est, cum aperte lege Iulia de adulteriis coercendis caueatur, si quidem uidua sit, de cuius adulterio agetur, ut accusator liberum arbitrium habeat, adulterum an adulteram prius accusare malit: si uero nupta sit, ut prius adulterum peragat, tunc mulierem. @@&7Papinianus& libro primo de adulteris. Inter liberas tantum personas adulte-rium stuprumue passas lex Iulia locum habet. quod autem ad seruas pertinet, et legis Aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria quoque actio de seruo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo. Lex stuprum et adulterium promiscue et $KATAXRHS3TIKW/TERON& appellat. sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine: stuprum uero in uirginem uiduamue committitur, quod Graeci $FQORA\N& appellant. Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur. diuus quoque Hadrianus Rosiano Gemino rescripsit et inuito patre filium hac lege reum facere. Maritus @1 etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure uiri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum. @@&7Marcianus& libro decimo institutionum. Qui pupillam suam duxit uxorem contra senatus consultum, nec matrimonium est hoc et potest adulterii accusari, qui tutor uel curator fuit et intra uicensimum sextum annum duxit uxorem non a patre desponsam uel destinatam uel testamento denominatam. @@In libro secundo de adulteriis &7Papiniani Marcianus& notat. In-cesti commune crimen aduersus duos simul intentari potest. @@&7Idem& libro secundo de adulteris. Qui domum suam, ut stuprum adulte-riumue cum aliena matre familias uel cum masculo fieret, sciens praebuerit uel quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit: cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur. Ap-pellatione domus habitationem quoque significari palam est. @@&7Ulpianus& libro quarto de adulteriis. Et si amici quis domum praebuisset, tenetur. Sed et si quis in agro balneoue stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet. Sed et si in domum aliquam soliti fuerint conuenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, uerum tamen uidetur is domum suam, ut stuprum adulteriumue committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur. @@&7Papinianus& libro secundo de adulteriis. Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam uidua. Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum prae-buerunt uel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur. Mulier, quae euitandae poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locauit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest. @@&7Idem& libro singulari de adulteris. Miles, qui cum adultero uxoris suae pactus est, solui sacramento deportarique debet. Militem, qui sororis filiam in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dice-tur. Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest. Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuis-set, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. quaeritur, an huiusmodi commentum eius admitti existimes. respondit: turpissimo exemplo is, qui nurum suam accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam culpa mulieris dirempto matrimonio: quare non inique repelletur, qui commodum dotis uin-dictae domus suae praeponere non erubuit. Adulterii reum intra quinque annos Ȱcontinuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est. Quidam accusare uolebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos in custodiam fecisset: me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret: cuius opinionem an tu probes, rogo m[2atu]2rius mihi scribas. respondit: opinionem tuam et uerba legis et sententia adiuuant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit accusationis sollemnia implere. quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit. Sexaginta dies, qui marito accusant[2i]2 utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus @1 dari potest. quod priuilegium si amisit, non prohibetur intra ali[2o]2s quattuor menses que-rellam suam apud iudicem deferre. Quaerebatur, an iure mariti possit accusare uir eam feminam, quae, cum ei desponsa fuisse[2t]2, alii in matrimonium a patre fuisset tradit[2a]2. re-spondit: nouam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre in matrimonium alii fuerit tradita. @8 Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur, @8 quae propter impuberem filium uult dilationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? respondi: non uidetur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse. Uolenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adul-terium in eodem matrimonio perseuerauerit, contradictum est. quaero, an iuste responsum sit. respondit: ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri: sed nec adulterum interim ac-cusar[2i]2 posse. Licet ei mulier, qui in suspicione[2m]2 adulterii incidit, nupsisse di-catur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit conuictus: alioquin ad hoc uel maxime uiri confugient uolentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum adultero mulierem nuptias contraxisse. Mulier cum absentem uirum audisset uita functum esse, alii se iunxit: mox maritus reuersus est. quaero, quid aduersus eam mulierem sta-tuendum sit. respondit tam iuris quam facti quaestionem moueri: nam si longo tempore transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore uinculo, legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod uerisimile est deceptam eam fuisse nihil uin-dicta dignum uideri potest: quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis pro-babitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, uindicar[2i]2 debet pro admissi cri-minis qualitate. Ream adulterii uxorem duxi: eam damnatam mox repudiaui. quaero, an causam discidii praestitisse uideor. respondit: cum per legem Iuliam huiusmodi uxorem retinere prohibearis, non uideri causam te discidii praestitisse palam est. quare ita ius tractabitur quasi culpa mulieris facto diuortio. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. Haec uerba legis 'ne quis posthac stuprum adulterium facito sciens dolo malo' et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stu-prum uel adulterium intulit, pertinent. @@&7Idem& libro secundo de adulteris. Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei ac-cusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatu[2m]2 se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit. Plane siue iusta uxor fuit siue iniusta, accusationem instituere uir poterit: nam et Sextus Caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud Homericum adfert: nec enim soli, inquit, Atridae uxores suas amant. @@@@$OU) MO/NOI FILE/OUS3' A)LO/XOUS3 MERO/PWN A)NQRW/PWN @@@@$*)ATREI=DAI. Sed et in ea uxore potest maritus adulterium uindicare, quae uolgaris fuerit, quamuis, si uidua esset, impune in ea stuprum committeretur. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem uindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii uiolare permittitur. Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, uel ea, quae, quamuis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse @1 non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse. Iudex adulterii ante oculos habere debet et inquirere, an maritus pudice uiuens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et uirum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare. Si quis uxorem suam uelit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure uiri accusatio-nem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, uel in filia familias, cuius con-iunctioni pater postea concessit. Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure uiri: sed ita demum adulterium maritus uindicabit, si uim hostium passa non est: ceterum quae uim patitur, non est in ea causa, ut adulterii uel stupri damnetur. Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure uiri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta com-misit, sed uel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto diui Seueri, quod supra relatum est. Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, uidendum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, ac-cusari possit. et puto non posse: aboleuit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam. Idem dicendum est, si stupri uelit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probauit. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Is, cuius ope consilio dolo malo factum est, ut uir feminaue in adulterio deprehensi pecunia aliaue qua pactione se redimerent, eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damna[2n]2tur. Si uir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehender[2e]2t, et uir et mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto. Marito primum, uel p[2a]2tri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta diuortii accusare permittitur nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur: ultra eos dies neutrius uoluntas ex-spectatur. Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non euitant. @@&7Ulpianus& libro secundo de adulteriis. Si maritus sit in magistratu, potest praeueniri a patre: atquin non oportet. et putat Pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet: igitur non cedent [2s]2exaginta dies patri, cum accusare non potest. Legis Iuliae de adulteriis capite septimo ita cauetur: 'ne quis inter reos referat eum, qui tum sine [2d]2etrectatione rei publicae causa aberit': neque enim aequum uisum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur Necessario adi-citur 'sine detrectatione': ceterum si quis euitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat. Quod si quis praesens sit, uice tamen absentis @1 habetur (ut puta qui in uigilibus uel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet. Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia prouincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur. proinde si quis in prouincia, in qua agit, adulterium commiserit, Ȱaccusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet. Si nega-uerint se pater et maritus accusatur[2o]2s intra diem sexagensimum, an statim incipiant tem-pora extraneo cedere? et primus Pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negauerint. cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui s[2e]2 negauerit acturum, postea non audiendum. Lex Iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis uiginti quinque: nec enim uisus est idoneus accusator, qui nondum robustae aestatis est. quod ita uerum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium uindicare uelit, quamuis iure extranei ad accusationem ueniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam uindicanti. sane si iuuenali facilitate ductus uel etiam feruore aetatis accensus ad accusa-tionem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. minorem uiginti quin-que annis etiam eum accipimus, [2qui]2 uicensimum quintum annum aetatis agit. Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos reci-piatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere. Si in uiduitate mulier perseuerat, in accusatoris est arbitrio, a quo uelit incipere, utrum ab adultero an ab adultera. Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poterit-que, quasi neutrum detulerit, rursus a quo uelit initium facere, quia nihil agit prima de-latione. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. Qui uxori repudium miserit, po[2st]2ea denuntiare, ne Seio nuberet, et, si denuntiauerit, et ab ea incipere potest. @@&7Idem& libro secundo ad legem Iuliam de adulteriis. Denuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an uero simpliciter? ego, etsi non denuntiauit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiauerit. Quid ergo, si non quidem denun-tiauit, uerum libellos accusatorios dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognouisset, nupsit, uel ignorans? puto non uideri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab ea incipere. Quid ergo, si tantum denuntiauit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse uideatur? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio uideatur electio-nem accusatori reseruare, qui cr[2i]2men denuntiauit. omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstrauit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari. Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox uelit eam ex alterius persona accu-sare? magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiauit obicit. Sed et si per procuratorem denuntiauerit, puto posse eum accusationem si uelit instituere suf-ficereque procuratoris denuntiationem. Ergo et si per actores denuntiauerit, id est per seruum dominus denuntiauerit, rata erit denuntiatio. Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamuis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diuersis tamen singuli possint. sed non ab re est hoc probare diuersos accusatores ad-mitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. @1 exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum uincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, fortassis et optinere uel gratia uel iustitia uel legis auxilio possit. quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est uel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem grauatus, qui aut noluit aut non potuit prouocare, mulier uero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet? Sed si antequam condemnetur @@&7Macer& libro primo de publicis iudiciis. uel antequam cum eo agi coepit, @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Iuliam de adulteris. adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari. Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem ueniri. Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absoluatur, nupta inuenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tem-pore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit. Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusauit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptae aduersus omnes securitatem. plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit. @@&7Papinianus& libro primo de adulteriis. Patri datur ius occidendi adulterum cum filia quam in potestate habet: itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet: sed nec filius familias pater: @@&7Ulpianus& libro primo de adulteris. (sic eueniet, ut nec pater nec auus possint occidere) nec immerito: in sua enim potestate non uidetur habere, qui non est suae potestatis. @@&7Papinianus& libro primo de adulteris. Nec in ea lege naturalis ab adoptiuo pater separatur. @8 In accusationem uiduae filiae non habet pater ius praecipuum. @8 Ius oc-cidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, uel in domo gener[2i]2: sed domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege Cornelia de iniuriis. Sed qui occidere potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere. Ideo autem patri, non marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas pa-terni nominis consilium pro liberis capit: ceterum mariti calor et impetus facile decernentis fuit refrenandus. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. Quod ait lex 'in filia adulterum de-prehenderit', non otiosum uidetur: uoluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. Labeo quoque ita probat, et Pom-ponius scripsit in ipsis rebus Ueneris deprehensum occidi: et hoc est quod Solo et Draco dicunt $E)N E)/RGW|.& Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in matrimonio collocauit: finge enim postea redactam in potestate[2m]2. Quare non, ubicumque deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generiue sui tantum, illa ratio redditur, quod maiorem iniuriam putauit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa fuerit filia adult[2er]2um inducere. Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit. Quod ait lex 'in continenti filiam occidat', sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reseruet et post dies filiam occidat, uel contra: debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque @1 occidere, aequali ira aduersus utrumque sumpta. quod si non affectauit, sed, dum adul-terum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui perseque-batur, in continenti uidebitur occidisse. @@&7Macer& libro primo publicorum. Marito quoque adulterum uxoris suae oc-cidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cauetur, ut liceat uiro de-prehensum domi suae (non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quiue artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandiue causa prodierit iudicioue publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quiue libertus eius mariti uxorisue, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit (nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quiue seruus erit. Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occi-derit, uxorem sine mora dimittat. Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil inter[2esse]2 a plerisque dictum est. Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusue habeat? et quid, si pater maritus leno uel aliqua Ȱignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritiue accusare possunt. @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Iuliam de adulteris. Capite quinto legis Iuliae ita cauetur, ut uiro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam uiginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat. Ego arbitror etiam in patre id seruandum, quod in marito expressum est. Sed et si non in domo sua depre-henderit maritus, poterit retinere. @8 Sed semel remissus adulter reduci non potest. @8 Quid ergo si euaserit, an reductus custodiri uiginti horis possit? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia. Quod adicitur 'testandae eius rei gratia', ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Constante matrimonio ab [2iis]2, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusauerit. Derelictam uero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est. @@&7Idem& libro tertio de adulteriis. Si postulauerit accusator, ut quaestio hab[2e]2atur de seruo adulterii accusato, siue uoluit ipse interesse siue noluit, iubent iudices eum seruum aestimari, et ubi aestimauerint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius serui detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt. Sed d[2i]2spi-ciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominauit 'ad quem ea res pertinebit'. igitur bonae fidei emptorem, quamuis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet. Eum quoque, qui pignori, accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi. Sed et si usus fructus in seruo alienus sit, inter dominum et fructuarium diuidi debet aestimatio. Et si communis plurium seruus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio diuidenda. Si liber homo, dum seruus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit Caecilius actionem utilem ipsi dandam aduersus eum, qui per calumniam appetit, @1 ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi seruum deduxit in quaestionem. Haberi quaestionem lex iubet de seruis ancillisue eius, de quo uel de qua quaereretur, parentisue utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. diuus autem Hadrianus Cornelio Latiniano rescripsit et de exteris seruis quaestionem ha-beri. Quaestioni interesse iubentur reus reaue et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis. De eo quoque seruo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim seruus eius non fuerit, in seruitute tamen fuisse uidetur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet. Ergo et si bona fide seruiat reo seruus alienus, admitt[2e]2t quis interrogari eum per quae-stionem posse. Sed et si seruus sit, cui fideicommissa libertas debetur uel statuta spe-ratur, torqueri eum posse magis est. Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita ha-bita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cui[2us]2 usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum seruum utique non publicabimus. ratio autem publicandorum seruorum ea est, ut sine ullo metu uerum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione. Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit. Sed et si negauerint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem do-minorum reuersuros si negaueri[2n]2t, spe meriti collocandi in mendacio perseuerent. Sed et serui accusatoris, si de his quaestio habita sit, public[2a]2ntur: eius enim serui ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. extranei uero non habent cui gratificentur. Si reus uel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum uoluit, siue mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, siue uiuent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumue esset. Notandum est, quod capite quidem nono cauetur, si seruus adul-terii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi uelit, duplum pretium domino prae-stari lex iubet, at hic simplum. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Quod ex his causis debetur, per condictionem, quae ex lege descendit, petitur. @@&7Ulpianus& libro quarto de adulteriis. Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehens[2a]2m uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque irasci, quae matrimonium eius uiolauit. tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest uel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis: idcirco enim lex ita locuta est 'adulterum in domo deprehensum d[2i]2miserit', quod uoluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere. Quod ait lex, adulterii damnatam si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, uideamus: quod magis est. certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur. Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plecten-dus. ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet. Qui quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit, plectitur: nec enim mediocriter del[2i]2quit, qui lenocinium in uxore exer-cuit. Quaestum autem ex adulterio uxoris facere uidetur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor: siue enim saepius siue semel accepit, non est eximendus: quaestum enim de adul- @1 terio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere. quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, sed neglegentiam uel culpam uel quandam patientiam uel nimiam credulitatem, extra legem positus uidetur. Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die diuortii sex menses computentur, in uidua uero ex die commissi criminis: quod significari uidetur re-scripto ad Tertullum et Maximum consules. praeterea si ex die diuortii sexaginta dies sint, ex die uero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur. Hoc quinquennium obseruari legislator uoluit, si reo uel rea[2e]2 stuprum adulterium uel lenocinium obiciatur. quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege Iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii similes? et melius est dicere omnibus admissis ex lege Iulia uenientibus quinquennium esse praestitutum. Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admis-sum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulataue est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur. Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulauerint, eius, qui perseuerauerit reum reamue facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alie-nos. Eum autem, qui per uim stuprum intulit uel mari uel feminae, sine prae-finitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam uim committere nulla dubitatio est. @@&7Paulus& libro primo de adulteriis. Pater sine periculo calumniae non potest agere. Sexaginta dies a diuortio numerantur: in diebus autem sexaginta et ipse sexagen-simus est. @@&7Idem& libro secundo [2de]2 adulteriis. Quinquennium non utile, sed continuo numerandum est. quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tem-Ȱpore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit? quid si is, qui intra quinquennium quem postulauerat, non peregerit aut praeuaricatus est et alius eundem re-petere uelit et quinquennium transactum sit? aequum est computationi quinquennii eximi id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit. @@&7Macer& libro primo de publicis iudiciis. Nihil interest, adulteram filiam prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat: nam si alterum occidit, lege Cornelia reus erit. quod si altero occiso alter uulneratus fuerit, uerbis quidem legis non liberatur: sed diuus Marcus et Commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto adultero mulier superuixerit post tam grauia uulnera, quae ei pater infixerat, magis fato quam uoluntate eius seruata est: quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignatio-nem exigit et seueritatem requirit. Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accu-sari non licet. non tamen prohibetur accusator simul cum adultero uel adultera eum quo-que accusare, qui domum suam praebuit uel consilio fuit, ut crimen redimeretur. @@&7Marcianus& libro primo de publicis iudiciis. Si quis adulterium a seruo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, diuus Pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius seruum suum torquere. Si quis adul-terum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in nouerca uel etiam libertum uel seruum @1 in uxor[2e]2, ex sententia legis tenetur, quamuis uerbis non continetur. quae autem retinetur, punitur. sed si dimissam reduxerit, uerbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat. Si uxor ex adulterio uiri praemium acceperit, lege Iulia quasi adultera tenetur. @@&7Modestinus& libro primo regularum. Stuprum committit, qui liberam mu-lierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta uidelicet concubina. Adulte-rium in nupta admittitur: st[2u]2prum in uidua uel uirgine uel puero committitur. @@&7Idem& libro octauo regularum. Accusaturus adulterii si quid circa inscriptio-nem errauerit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur. @@&7Papinianus& libro tertio quaestionum. Si minor annis adulterium commiserit, lege Iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit. @@&7Idem& libro quinto quaestionum. Filium familias publico iudicio adulterium in uxorem sine uoluntate patris arguere constitutum est: uindictam enim proprii doloris consequitur. @@&7Idem& libro trigensimo sexto quaestionum. Si adulterium cum incesto com-mittatur, ut puta cum priuigna nuru nouerca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio euenire[2t]2. Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est. occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurr[2a]2nt. Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gent[2i]2um prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri obseruatio inter-ueniet, mulier ab incesti crimine erit excusata. Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura grauiora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit. Fratres denique imperatores Claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. nam et mu-lieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio com-misso nullam habere possint excusationem. Idem imperatores rescripserunt post diuortium, quod cum nouerca bona fide priuignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti. Idem Pollioni in haec uerba rescripserunt: 'Incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo absti-nenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus'. Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu uel aetate uel etiam puniendi correctione, quae bona fide interuenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulauit. Imperator Marcus Anto-ninus et Commodus filius rescripserunt: 'Si maritus uxorem in adulterio deprehensam im-petu tractus doloris interfecerit, non utique legis Corneliae de sicariis poenam excipiet'. nam et diuus Pius in haec uerba rescripsit Apollonio: 'Ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia uindicare se non debuerit, puniendus sit. sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari'. Liberto patroni famam lacessere @1 non facile conceditur: sed si iure mariti uelit adulterii accusare, permittendum est, quo-modo si atrocem iniuriam passus esset. certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui de-prehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. quod durum nobis esse uidetur: nam cuius famae, multo magis uitae parcendum est. Si quis in honore ministerioue publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promitti[2t]2 in finem honoris. et hoc ita Tiberius Caesar rescripsit. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Uim passam mulierem sententia praesidis prouinciae continebatur: in lege[2m]2 Iulia[2m]2 de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit. Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii uir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri. In matrimonio quoque defuncta uxore uir iure adul-terum inter [2r]2eos recipi postulat. Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postu-latur, si nuptias denuntiatio uel ad domum mulieris missa non praecessit. Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse re-spondi, quia non fuerat adulterii damnata. Praescriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur. Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a uiro postulari conuenit. cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere uolebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi. Incesti commune crimen aduersus duos simul intentari potest. De seruis quaestionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur. @@&7Paulus& libro nono decimo responsorum. Quaesitum est, an ea, quam ma-ritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit uel iure mariti uel iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinauit. Paulus respondit nihil impedire, quo minus ei, quem suspectum marit[2us]2 habuit, ea de qua quaeritur nubere pos-sit. Item quaeritur, an idem maritus destitisse uideatur uel lenocinium commisisse, qui eandem reduxit uxorem. Paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum ean-dem uxorem reduxit, destitisse uideri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei [2i]2us non superesse. @@&7Idem& libro primo sententiarum. In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit. @@&7Tryphoninus& libro secundo disputationum. Si is, qui ius anulorum impe-trauit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eiue, cuius libertus patris aut matris, filii filiaeue fuit: an ut libertus puniri debeat? et si de-prehensus sit in adulterio, an impune occidatur? et magis probo subiciendum poena[2e]2 liber-tinorum, quoniam lege Iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis Ȱeos haber[2i]2 placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet. @@&7Gaius& libro tertio ad legem duodecim tabularum. Si ex lege repudium mis-sum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse uideatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, adulter non erit. idque Saluius Iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo non committitur: quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non esse, dolo malo committat. @1 @@&7Papinianus& libro quarto responsorum. Defuncta quoque socru gener in-cesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris. @@@@{1AD LEGEM IULIAM DE UI PUBLICA}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lege Iulia de ui publica tenetur, qui arma tela domi suae agroue in[2ue]2 uilla praeter usum uenationis uel itineris uel nauigationis coegerit. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Excipiuntur autem arma, quae quis pro-mercii causa habuerit hereditateue ei obueneri[2n]2t. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. In eadem causa sunt, qui turbae seditionisue faciendae consilium inierint seruosue aut liberos homines in armis ha-buerint. @8 Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit. @8 In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo conuocatu seditione uillas expugnauerint et cum telis et armis bona rapuerint. @8 Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam. @8 Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum uel feminam uel quemquam per uim stuprauerit. Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit uel prohibendi dominum res suas seruare, eadem poena tenetur. Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis pos-sessorem domo agroue suo aut naui sua deiecerit expugnauerit @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo nono ad edictum. utiue id staret, homines commodauerit: @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. qui coetu conuersu turba seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quiue fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quiue per uim sibi aliquem obligauerit, nam eam obligationem lex rescindit. Si de ui et possessione uel dominio quaeratur, ante cognoscendum de ui quam de proprietate rei diuus Pius $TW=| KOINW=| $TW=N *QES3S3ALW=N& Graece rescripsit: sed et decreuit, ut prius de ui quaeratur quam de iure dominii siue possessionis. Qui uacantem mulierem rapuit uel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quin-quennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis Iulia[2e]2 de adulteris potestatem excedit. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Et eum, qui puerum inge-nuum rapuit, puniendum diuus Pius rescripsit in haec uerba: 'Exemplum libelli dati mihi a Domitio Siluano nomine Domitii Siluani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significauit filium suum ingenuum, iuuenem admodum, raptum atque conclusum, mox @1 uerberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, Gemine carissime: uelim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem seuere ex[2e]2quaris'. @@&7Idem& libro octauo de officio proconsulis. Lege Iulia de ui publica tenetur, qui, cum imperium potestatemue haberet, ciuem Romanum aduersus prouocationem neca-uerit uerberauerit iusseritue quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item quod ad legatos oratores comitesue attinebit, si quis eorum pulsasse et siue iniuriam fecisse arguetur. @@&7Maecianus& libro quinto publicorum. Lege Iulia de ui publica cauetur, ne quis reum uinciat impediatue, quo minus Romae intra ce[2r]2tum tempus adsit. @@&7Paulus& libro septimo ad edictum. Armatos non utique eos intellegere de-bemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent uel is, qui potestatem imperiumue habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamue ab aliquo inuito polliceri publice priuatimue per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter uenationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere con-ceditur. Hac lege tenetur et qui conuocatis hominibus uim fecerit, quo quis uerberetur et pulsetur, neque homo occisus sit. Damnato de ui publica aqua et igni inter-dicitur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Hi, qui aedes alienas aut uillas expilauerint effregerint expugnauerint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur. Qui telum tut[2a]2ndae salutis suae causa gerunt, non uiden-tur hominis occidendi causa portare. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Qui noua uecti-galia exercent, lege Iulia de ui publica tenentur. @@@@{1AD LEGEM IULIAM DE UI PRIUATA}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. De ui priuata dam-nati pars tertia bonorum ex lege Iulia publicatur et cautum est, ne senator sit, ne decurio, aut ullum honorem capiat, neue in eum ordinem sedeat, neue iudex sit: et uidelicet omni @1 honore quasi infamis ex senatus consulto carebit. Eadem poena adficiuntur, qui ad poe-nam legis Iuliae de ui priuata rediguntur, et si quis ex naufragio dolo malo quid rapuerit. sed et ex constitutionibus principum extra ordinem, qui de naufragiis aliquid d[2i]2ripuerint, puniuntur: nam et diuus Pius rescripsit nullam uim nautis fieri debere et, si quis fecerit, ut seuerissime puniatur. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Hac lege tenetur, qui conuocatis hominibus uim fecerit, quo quis uerberetur pulsaretur, neque homo occisus erit: @@&7Macer& libro primo publicorum. nec interest, liberos an seruos et suos an alienos quis ad uim faciendam conuocauerit. Nec minus hi, qui conuocati sunt, eadem lege tenentur. Sed si nulli conuocati nullique pulsati sint, per iniuriam tamen ex bonis alienis quid ablatum sit, hac lege teneri eum qui id fecerit. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Legis Iuliae de ui pri-uata crimen committitur, cum coetum aliquis et concursum fecisse dicitur, quo minus quis in ius produceretur. Et si quis quaestionem de alterius seruo habuisset: et ideo mo-deratius edicto praetoris de iniuriis utendum esse Labeo ait. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Si quis aliquem deiecit ex agro suo hominibus congregatis sine armis, uis priuatae postulari possit. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Ex senatus consulto Uolusiano, qui inprobe coeunt in alienam litem, ut, quidquid ex condemnatione in rem ipsius redactum fuerit, inter eos communicaretur, lege Iulia de ui priuata tenentur. @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Creditores si aduersus debi-tores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent: alioquin si in rem debitoris sui intrauerint id nullo concedente, diuus Marcus decreuit ius crediti eos non habere. uerba decreti haec sunt. 'Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris: interim ille in possessione debet morari, tu petitor es.' et cum Marcianus diceret: 'uim nullam feci': Caesar dixit: 'tu uim putas esse solum, si homines uulnerentur? uis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. non puto autem nec uerecundiae nec dignitati nec pietati tuae conuenire quicquam non iure facere. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit'. @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. Si creditor sine auctoritate iudicis res debitoris occupet, hac lege tenetur et tertia parte bonorum multatur et infamis fit. Ȱ@@@@{1AD LEGEM CORNELIAM DE SICARIIS ET UENEFICIS}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lege Cornelia de sicariis et ueneficis tenetur, qui hominem occiderit: cuiusue dolo malo incendium factum erit: quiue hominis occidendi furtiue faciendi causa cum telo ambulauerit: quiue, cum magistratus @1 esset publicoue iudicio praeesset, operam dedisset, quo quis falsum indicium profiteretur, ut quis innocens conueniretur condemnaretur. Praeterea tenetur, qui hominis necandi causa uenenum confecerit dederit: quiue falsum testimonium dolo malo dixerit quo quis publico iudicio rei capitalis damnaretur: quiue magistratus iudexue quaestionis [2o]2b capitalem causam pecuniam acceperit ut publica lege reus fieret. Et qui hominem occiderit, punitur non habita differentia, cuius condicionis hominem interemit. Diuus Hadrianus rescripsit eum, qui hominem occidit, si non occidendi animo hoc admisit, ab-solui posse, et qui hominem non occidit, sed uulnerauit, ut occidat, pro homicida damnan-dum: et ex re constituendum hoc: nam si gladium stri[2n]2xerit et in eo percusserit, indubi-tate occidendi animo id eum admisisse: sed si claui percussit aut cuccuma in rixa, quamuis ferro percusserit, tamen non occidendi animo. leniendam poenam eius, qui in rixa casu magis quam uoluntate homicidium admisit. Item diuus Hadrianus rescripsit eum, qui stu-prum sibi uel suis per uim inferentem occidit, dimittendum. Sed et in eum, qui uxorem deprehensam in adulterio occidit, diuus Pius leuiorem poenam irrogandam esse scripsit, et humiliore loco positum in exilium perpetuum dari iussit, in aliqua dignitate positum ad tempus relegari. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteris. Inauditum filium pater occidere non potest, sed accusare eum apud praefectum praesidemue prouinciae debet. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Eiusdem legis Corneliae de sicariis et ueneficis capite quinto, qui uenenum necandi hominis causa fecerit uel uendiderit uel habuerit, plectitur. Eiusdem legis poen[2a]2 adficitur, qui in publicum mala medicamenta uendiderit uel hominis necandi causa habuerit. Adiectio autem ista 'uen[2en]2i mali' ostendit esse quaedam et non mala uenena. ergo nomen medium est et tam id, quod ad sanan-dum, quam id, quod ad occidendum paratum est, continet, sed et id quod amatorium ap-pellatur: sed hoc solum notatur in ea lege, quod hominis necandi causa habet. sed ex senatus consulto relegari iussa est ea, quae non quidem malo animo, sed malo exemplo medicamentum ad conceptionem dedit, ex quo ea quae acceperat decesserit. Alio senatus consulto effectum est, ut pigmentarii, s[2i]2 cui temere cicutam salamandram aconitum pituo-campas aut bubrostim mandragoram et id, quod lustramenti causa dederit canthari-das, poena teneantur huius legis. Item is, cuius familia sciente eo apiscendae reciperandae possessionis causa arma sumpserit: item qui auctor seditionis fuerit: et qui naufragium suppresserit: et qui falsa indicia confessus fuerit confitendaue curauerit, quo quis innocens @1 circumueniretur: et qui hominem libidinis uel promercii causa castrauerit, ex senatus con-sulto poena legis Corneliae p[2u]2nitur. Legis Corneliae de sicariis et ueneficis poena insulae deportatio est et omnium bonorum ademptio. sed solent hodie capite puniri, nisi honestiore loco positi fuerint, ut poenam legis sustineant: humiliores enim solent uel bestiis subici, altiores uero deportantur in insulam. Transfugas licet, ubicumque inuenti fuerint, quasi hostes interficere. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Lege Cornelia de sicariis tene-tur, qui, cum in magistratu est esset, eorum quid fecerit contra hominis necem, quod legibus permissum non sit. Cum quidam per lasciuiam causam mortis praebuisset, comprobatum est factum Ignatii Taurini proconsulis Baeticae a diuo Hadriano, quod eum in quinquennium relegasset. Idem diuus Hadrianus rescripsit: 'Constitutum quidem est, ne spadones fierent, eos autem, qui hoc crimine arguerentur, Corneliae legis poena teneri eorumque bona merito fisco meo uindicari debere, sed et in seruos, qui spadones fecerint, ultimo supplicio animaduertendum esse: et qui hoc crimine tenentur, si non adfuerint, de absen-tibus quoque, tamquam lege Cornelia teneantur, pronuntiandum esse. plane si ipsi, qui hanc iniuriam passi sunt, proclamauerint, audire eos praeses prouinciae debet, qui uiri-litatem amiserunt: nemo enim liberum seruumue inuitum sinentemue castrare debet, neue quis se sponte castrandum praebere debet. at si quis aduersus edictum meum fecerit, medico quidem, qui exciderit, capitale erit, item ipsi qui se sponte excidendum praebuit'. @@&7Paulus& libro secundo de officio proconsulis. Hi quoque, qui thlibias faciunt, ex constitutione diui Hadriani ad Ninnium Hastam in eadem causa sunt, qua hi qui castrant. @@&7Uenuleius Saturninus& libro primo de officio proconsulis. Is, qui seruum castrandum tradiderit, pro parte dimidia bonorum multatur ex senatus con-sulto, quod Neratio Prisco et Annio Uero consulibus factum est. @@&7Paulus& libro singulari de publicis iudiciis. In lege Cornelia dolus pro facto accipitur. ne[2que]2 in hac lege culpa lata pro dolo accipitur. quare si quis alto se praeci-pitauerit et super alium uenerit eumque occiderit, aut putator, ex arbore cum ramum de[2i]2ceret, non praeclamauerit et praetereuntem occiderit, ad huius legis coercitionem non pertinet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo tertio ad edictum. Si mulierem uisceribus suis uim intulisse, quo partum abigeret, constiterit, eam in exilium praeses prouinciae exiget. @@&7Idem& libro trigensimo septimo ad edictum. Furem noctur-num si quis occiderit, ita demum impune feret, si parcere ei sine periculo suo non potuit. @1 @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum. Si quis dolo insulam meam exusserit, capitis poena plectetur quasi incendiarius. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Circumcidere Iu-daeis filios suos tantum rescripto diui Pii permittitur: in non eiusdem religionis qui hoc fecerit, castrantis poena irrogatur. Seruo sine iudice ad bestias dato non solum qui uendidit poena, uerum et qui comparauit tenebitur. Post legem Petroniam et senatus consulta ad eam legem pertinentia dominis potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio seruos tradere: oblato tamen iudici seruo, si iusta sit domini querella, sic poenae tradetur. @@&7Idem& libro octauo regularum. Infans uel furiosus si hominem occi-derint, lege Cornelia non tenentur, cum alterum innocentia consilii tuetur, alterum fati in-felicitas excusat. @@&7Idem& libro duodecimo pandectarum. Ex senatus consulto eius legis poena damnari iubetur, qui mala sacrificia fecerit habuerit. @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. Diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'in maleficiis uoluntas spectatur, non exitus'. @@&7Ulpianus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Nihil interest, occidat quis an causam mortis praebeat. @@&7Modestinus& libro tertio de poenis. Qui caedem admiserunt sponde do-loue malo, in honore aliquo positi deportari solent, qui secundo gradu sunt, capite pu-niuntur. facilius hoc in decuriones fieri potest, sic tamen, ut consulto prius principe et iubente id fiat: nisi forte tumultus aliter sedari non possit. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Si in rixa percussus homo perierit, ictus unius cuiusque in hoc collectorum contemplari oportet. @@@@{1DE LEGE POMPEIA DE PARRICIDIIS}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lege Pompeia de parricidiis cauetur, ut, si quis patrem matrem, auum auiam, fratrem sororem patruelem matruelem, patruum auunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem uirum generum socrum, uitricum, priuignum priuignam, patronum patronam occiderit cuiusue dolo malo id factum erit, ut poena ea teneatur quae est legis Corneliae de sicariis. sed et mater, quae filium filiamue occiderit, eius legis poena adficitur, et auus, qui nepotem occiderit: et praeterea qui emit uenenum ut patri daret, quamuis non potuerit dare. Ȱ@@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Frater autem eius, qui cognouerat tan-tum nec patri indicauerat, relegatus est et medicus supplicio affectus. @1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Sed sciendum est lege Pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari prop[2iore]2ue gradu sunt. sed et nouercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur. @@&7Idem& libro primo de publicis iudiciis. cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur. @@&7Idem& libro quarto decimo institutionum. Diuus Hadrianus fertur, cum in uenatione filium suum quidam necauerat, qui nouercam adulterabat, in insulam eum de-portasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pie-tate debet, non atrocitate consistere. @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait Maecianus etiam con-scios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Si sciente credi-tore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad ueneni mali com-parationem uel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita cauerint. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem consciuit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem uoluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege uocantur. @@&7Modestinus& libro duodecimo pandectarum. Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida uirgis sanguineis uerberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et uipera et simia: deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum diui Hadriani constitutionem. Qui alias personas occideri[2n]2t praeter matrem et patrem et auum et auiam (quos more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactan-tur. Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, inpunitus erit, ut diui fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necauerat: nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam uinculis coercendum. @@&7Paulus& libro singulari de poenis omnium legum. Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur. @@@@{1DE LEGE CORNELIA DE FALSIS ET DE SENATUS CON-@@@@SULTO LIBONIANO}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Poena legis Corneliae irro-gatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniaue falsa inspicienda dolo malo coiecerit @1 Item ob instruendam aduocationem testimoniaue pecuniam acceperit pactusue fuerit so-cietatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur. Sed et si quis ob renuntiandum remittendumue testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam acceperit, poena legis Corneliae adficitur. et qui iudicem corruperit corrumpendumue cu-rauerit. @8 Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur. @8 Qui in rationibus tabulis cer[2i]2sue uel alia qua r[2e]2 sine consignatione falsum fecerint uel rem amouerint, per-inde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur. sic et diuus Seuerus lege Cornelia de falsis damnauit praefectum Aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat prouinciae, falsum fecit. @8 Is, qui aperuerit uiui testamentum, legis Corneliae poena tenetur. @8 Is, qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse aduersariis suis dicit, accusare eum falsi potest. Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege Cornelia tenen-tur, qui sibi legatum fideicommissumue adscripserint. Inter filium et seruum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est 'quod illi dictaui et recognoui', poena cessat et capi potest, in filio uel seruo uel generalis subscriptio sufficit et ad poenam euitandam et ad capiendum. Ex illa quoque causa falsi poenae quis subicitur (ut diui quoque Seuerus et Antoninus constituerunt), ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam uel curationem cum fisco con-trahere non possint ac, si quis aduersus hanc legem profectus aerario obrepserit, ut per-inde puniatur, ac si falsum commisisset. Sed ad illos hoc non pertinet (ut idem princ[2ipe]2s rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes exclusisse. Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui @1 rationem tutelae uel curae nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si uiuat is, cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem red-diderit, iure eum contrahere. Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum tutor uel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere licet ad-huc uiuat is, cuius tutela uel cura administrata est. Poena falsi uel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et si seruus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Qui testamentum amouerit celauerit eri-puerit deleuerit interleuerit subiecerit re[2si]2gnauerit quiue testamentum falsum scripserit signauerit recitauerit dolo malo cuiusue dolo malo id factum erit, legis Corneliae poena damnatur. @@&7Ulpianus& libro quarto disputationum. Qui ignorans fa[2l]2sum esse testamen-tum uel hereditatem adiit uel legatum accepit uel quoque modo adgnouit, falsum testa-mentum dicere non prohibetur. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Si quis, cum falso sibi legatum adscribi curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. inde diuus quoque Marcus, cum quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse putauit uindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem. @@&7Iulianus& libro octagensimo sexto digestorum. Senatus poenam remisit ei, qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu patris id fecerat et annorum uiginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere per-missum est. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Si quis legatum sibi adscripserit, te-netur poena legis Corneliae, quamuis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum uel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc uerum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum uel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quid, si adulterinum non esset, uerum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur. Si institutus heres exheredationem nominatim filii uel alia-rum personarum adscribat, senatus consulto tenetur. Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit serui testatoris et maxime cui a se legata uel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur. Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et uenia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem uel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter uenia im-petrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat. Ȱ@@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Nullo modo serui cum dominis suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure ciuili neque iure praetorio neque @1 extra ordinem computantur: praeterquam quod fauorabiliter diui Marcus et Commodus rescripserunt, cum seruus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Quicumque nummos aureos partim raserint, partim tinxerint uel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si serui, summo supplicio adfici debent. @@&7Idem& libro octauo de officio proconsulis. Lege Cornelia cauetur, ut, qui in aurum uitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flauerit, falsi crimine teneri. Eadem poena adficitur etiam si qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit. Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere uendere dolo malo uellet. Poena legis Corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento sciens dolo malo falsum signauerit signariue curauerit, item qui falsas testationes facien-das testimoniaue falsa inuicem dicenda dolo malo coierint. Qui delatorem summisit in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecu-niam acceperunt. @@&7Macer& libro primo publicorum. De eo, qui ei in cuius potest[2at]2e est eique qui in eadem postestate est adscripserit, nihil senatus consultis cauetur: sed hoc quoque casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumue pertinet, ad quem pertinet, si filius seruusue sibi adscripsissent. Illud constat, si extraneo quis adscripserit legatum, licet postea uiuo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Si pater filio suo militi, quem habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem in militia nouit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. et cum matri filius adscripse-rat, diui fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse ma-tremque capere posse. @@&7Papinianus& libro tertio decimo responsorum. Cum falsi reus ante crimen illatum aut sententiam dictam uita decedit, cessante Cornelia quod scelere quaesitum est heredi non relinquitur. @@&7Idem& libro quinto decimo responsorum. Falsi nominis uel cognominis ad-seueratio poena falsi coercetur. Ordine decurionum decem annis aduocatum motum, qui falsum instrumentum cognoscente praeside recitauit, post finem temporis dignitatem respondi reciperare, quoniam in Corneliam falso recitato, non facto non incidit. eadem ratione ple-beium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari. @@&7Paulus& libro uicensimo secundo quaestionum. Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris seruo communi Titii et su[2o]2 legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit. respondit: plures quaestiones coniunxisti. et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemus nobis uel his, quos in potestate habemus, @1 adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is uidetur qui in potestate est sic ut seruus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inueni senatum censuisse. Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod seruo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quan-tum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. et inueni Marcellum apud Iulianum adnotasse. nam cum Iulianus scripsisset, si sibi et Titio scripsisset aut seruo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum Titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum no-men serui subducitur? quod et in praesenti quaestione obseruandum est. Maritus seruum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. quaesitum est, quid mulier ex lege Iulia consequi possit. respondi: et patronum incidere in poenam edicti diui Claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum. ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege 'aut dolo fecit, quo minus ad eum perueniat'? sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim aduersus illam hoc excogitauit. an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut [2i]2d alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi. @@&7Callistratus& libro primo quaestionum. Diuus Claudius edicto praecepit adiciendum legi Corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum uel codicillos scriberet, legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem Corneliam, et ne uel is uenia detur, qui se ignorasse edicti seueritatem praetenda[2n]2t. scribere autem sibi legatum uideri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per seruum suum uel filium, quem in potestatem habet, dictant[2e]2 testatore legato honoratur. Plane consti-tutionibus principalibus cauetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declarauerit dictasse seruo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id ualere, nec generalem subscriptionem testatoris ualere aduersus senatus consulti auctoritatem et ideo legatum pro non scripto habendum et seruo, qui etiam sibi legatum adscripsit, ueniam dari. [2e]2go tutius esse puto ueniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est abstinentibus. Item senatus censuit, ut, si seruus domini sui iussu testamento codicillisue libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu @1 sua testator testamento codicillisue subscripserit. Et quatenus de sola specie fideicom-missae libertatis hoc senatus consulto continebatur, diuus Pius rescripsit sententiam magis sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam seruos, cum dominis suis parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis se ea dictasse et recognouisse: uideri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius uoluntate ea scripta sunt. 'Quod tamen', inquit, 'ad liberas personas, in quas nullum ius testator habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum.' Matri quoque, cui per seruum suum dictante filio legatum scriptum esset, uen[2i]2am tribuendam legis Corneliae placuit. Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripse-rat, senatus censuit. Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur uel, si uterque sine liberis decessisset, hereditas (deinde alia manu) scriptori testamenti restitue-retur: placet testamentario poenam legis Corneliae remitti. sed benignius est, ut etiam ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Respondit instrumentorum subreptorum crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur. Paulus respondit legis Corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa signassent. Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliaue qua re sine consignatione falsum fecerunt uel, ut uerum non appareat, quid celauerunt subripuerunt deleuerunt subiecerunt resignauerunt, eadem poena adfici solere dubium non esse. @@&7Idem& libro tertio fideicommissorum. Cum quidam sua manu seruum sibi Ȱlegatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus here-dibus eum manumittendum. @@&7Idem& libro tertio sententiarum. Uxori legatum in alieno testamento scri-bere non prohibemur. Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam uidebitur affectasse, tamen, si ido-neus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. nec excusatio eius admittetur, quia consensisse uidetur uoluntati testatoris. @@&7Idem& libro quinto sententiarum, Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absoluuntur. Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, quae partum subdidisse contenditur. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Falsi poena coercentur et qui ad litem instruendam aduocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curauerunt. @@&7Paulus& libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Qui duobus in solidum eandem rem diuersis contractibus uendidit, poena falsi coercetur, et hoc et @1 dius Hadrianus constituit. is ad[2iun]2gitur et is [2qui]2 iudicem corrumpit. sed remissius puniri solent, ut ad tempus releg[2e]2ntur nec bona illis auferantur. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Libonianum. Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine uix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit. Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater lega-tum, dicendum est reuerso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur. Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato. Item si seruo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi seruum adquisitum est, restitui oportere manumisso. Et si ei seruo, qui bona fide seruit, aliquid adscribsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse. Si dominus adscripserit seruo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit. eadem et de filio postea emancipato dici potest. Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et Iulianus scribit. Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: ueluti si seruo legato sibi eodemque manu-misso libertatem sua manu ademerit (hoc ita, si uoluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas ualet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicom-missum ademerit. Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non uerbis, sed sententia senatus consulti tenetur. Item non continetur uerbis seruus, qui alieno testamento fidei-commissam libertatem sibi adscripsit. sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit. Si testamentarius seruo suo fideicommissam libertatem dederit, uideamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut seruus magno pretio redimatur ab eo et manu-mittatur. Sed et ille, qui, cum Titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pe-cuniae sibi dandae, in uoluntatem senatus consulti incidit. Qui autem uoluntate patris se exheredat uel legatum sibi adimit, neque uerbis senatus consulti neque sententia continetur. @@&7Idem& libro singulari de poenis paganorum. Quid sit falsum, quaeritur: et uidetur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum uel rationes intercidat uel describat, non qui alias in computatione uel in ratione mentitur. @@&7Scaeuola& libro uicensimo secundo digestorum. Aithales seruus, cui testa-mento Betiti Callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud Maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamen-tum Betiti Callinici. et apud magistratus interrogatus a Maximilla professus est probatu-rum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. et cum in crimen falsi subcripsisset Maximilla in scriptorem testamenti et Proculum coheredem, acta causa praefectus urbi @1 falsum testamentum non esse pronuntiauit et Maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit. quaesitum est, an Aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi. @@&7Ulpianus& libro septimo ad edictum. Qui nomine praetoris litteras falsas reddidisse edictumue falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, quamquam lege Cornelia reus sit. @@&7Marcellus& libro trigensimo digestorum. Si quis patris sui testamentum aboleuerit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Eos, qui diuersa inter se testimonia praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat. Et eum, qui contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. de inpudentia eius, qui diuersa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides uacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est. Qui se pro milite gessit uel illicitis in-signibus usus est uel falso duplomate uias commeauit, pro admissi qualitate grauissime puniendus est. @@&7Idem& libro quarto responsorum. Si, a debitore praelato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimin[2i]2 locus est. @@&7Idem& libro singulari de enucleatis casibus. Si quis obrepserit praesidi pro-uinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius uerba haec sunt. 'Alexander Augustus Iulio Marullo. Si libello dato aduersarius tuus ueritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet.' @@&7Idem& libro duodecimo pandectarum. Lege Cornelia testamentaria obligatur, qui signum adulterinum fecerit sculpserit. De partu supposito soli accu-sant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accu-sationem intendat. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Diuus Pius Claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protule-runt, quae probari non possint: aut si plus meruisse uideatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. sed diuus Marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperauit, ut, si (quod plerumque euenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint. @@&7Modestinus& libro primo de poenis. Hodie qui edicta proposita dolo malo corrumpunt, falsi poena plectuntur. Si uenditor mensuras publice probatas uini, fru-menti uel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit doloue malo fraudem fecerit: quanti ea res est, eius dupli condemnatur: decretoque diui Hadriani praeceptum est in insulam eos re-legari, qui pondera aut mensuras falsassent. @@&7Idem& libro tertio de poenis. Si quis falsis constitutionibus nullo auctore Ȱhabito utitur, lege Cornelia aqua et igni ei interdicitur. @1 @@@@{1DE LEGE IULIA REPETUNDARUM}1 @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lex Iulia repetundarum per-tinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione uel quo alio officio munere ministerioue publico cepit, uel cum ex cohorte cuius eorum est. Excipit lex, a quibus licet accipere: a sobrinis prop[2i]2oreue gradu cognatis suis, uxore. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Datur ex hac lege et in he-redes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur. @@&7Macer& libro primo publicorum. Lege Iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum uel non iudicandum decernendumue acceperit: @@&7Uenuleius Saturninus& libro tertio publicorum iudiciorum. uel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret. @@&7Macer& libro primo publicorum. In comites quoque iudicum ex hac lege iu-dicium datur. @@&7Uenuleius Saturninus& libro tertio publicorum iudiciorum. Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum uel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint. Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareue prohibetur. @8 Lege Iulia repetundarum cauetur, ne quis ob militem legendum mittendumue aes accipiat, neue quis ob sententiam in senatu consilioue publico dicendam pecuniam accipiat, uel ob accu-sandum uel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neue plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum. @@&7Macer& libro primo iudiciorum publicorum. Lex Iulia de repetundis prae-cipit, ne quis ob iudicem arbitrumue dandum mutandum iubendumue ut iudicet: neue ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neue ob hominem in uincula publica coiciendum uinciendum uinciriue iubendum exue uinculis dimittendum: neue quis ob ho-minem condemnandum absoluendumue: neue ob litem aestimandam iudiciumue capitis pe-cuniaeue faciendum uel non faciendum aliquid acceperit. Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit. Illud quoque cauetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adpraehenden-dum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt. Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque uel exilio puniuntur uel etiam durius, prout admiserint. quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? uel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint uel innocentem uel quem punire non debuerant? capite plecti debent uel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Quod contra @1 legem repetundarum proconsuli uel praetori donatum est, non poterit usu capi. Eadem lex uenditiones locationes eius rei causa pluris minorisue factas irritas facit impeditque usucapionem. priusquam in potestatem eius, a quo p[2ro]2fecta res sit, heredisue eius ueniat. @@&7Papinianus& libro quinto decimo responsorum. Qui munus publice manda-tum accepta pecunia r[2u]2perunt, crimine repetundarum postulantur. @@@@{1DE LEGE IULIA DE ANNONA}1 @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Constitit inter seruum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum. @@&7Ulpianus& libro nono de officio proconsulis. Lege Iulia de annona poena statuitur aduersus eum, qui contra annonam fecerit societatemue coierit, quo annona carior fiat. Eadem lege continetur, ne quis nauem nautamue retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur, et poena uiginti aureorum statuitur. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperator[2es]2 Antoninus et Uerus Augusti in haec uerba rescripserunt: 'Minime aequum est decuriones ciuibus suis frumentum uilius quam annona exigit uendere'. Item scripserunt ius non esse ordini cuiusque ciuitatis pretium grani quod inuenitur statuere. Item in haec uerba rescripserunt: 'Etsi, non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia de-monstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae do-cere potes'. @@@@{1AD LEGEM IULIAM PECULATUS ET DE SACRILEGIS ET @@@@DE RESIDUIS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Lege Iulia peculatus cauetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicaue auferat neue intercipiat neue in rem suam uertat neue faciat, quo quis auferat intercipiat uel in rem suam uertat, nisi cui uti-que lege licebit: neue quis in aurum argentum aes publicum quid ind[2a]2t neue immisceat neue quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat. @@&7Paulus& libro undecimo ad Sabinum. Lege Iulia de residuis tenetur, qui publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. Peculatus poena aquae et ignis inter-dictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. porro qui in eum statum dedu-citur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Lege Iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit. Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur. Mandatis autem cauetur de sacrilegiis, ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in eum animaduertant. et sic constitutionibus cauetur, ut sacrilegi extra ordinem digna poena puniantur. @1 @@&7Idem& libro quarto decimo. Lege Iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliaue qua causa pe-cunia publica resedit. Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogauerit, hac lege tenetur. Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur. Non fit locus religiosus, ubi thensaurus inuenitur: nam et si in monu-mento inuentus fuerit, non quasi religiosus tollitur. quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principa-libus cauetur. Sed et si de re ciuitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum diuo-rum Traiani et Hadriani cauetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur. @@&7Idem& libro quinto regularum. Diui Seuerus et Antoninus Cassio Festo rescripserunt, res priuatorum si in aedem sacram depositae sub-reptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Sacrilegii poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et aetatis et sexus uel seuerius uel clementius statuere. et scio multos et ad bestias damnasse sacrilegos, nonnullos etiam uiuos exussisse, alios uero in furca suspendisse. sed moderanda poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt et dona dei in noctu tulerunt. ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est. @@&7Idem& libro eodem. Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica uel signatam furantur, hi non uidentur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen ac-cedit. Si quis ex metallis Caesarianis aurum argentumue furatus fuerit, ex edicto diui Pii exilio uel metallo, prout dignitas personae, punitur. is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflauerit, in quadruplum condemnatur. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo iudiciorum publicorum. Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet. @@&7Idem& ex libro tertio iudiciorum publicorum. Qui tabulam aeream legis for-mamue agrorum aut quid aliud continentem refixerit uel quid inde immutauerit, lege Iulia Ȱpeculatus tenetur. Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleuerit uel induxerit. @@&7Paulus& libro singulari de iudiciis publicis. Sacrilegi capite puniuntur. Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilauerunt. at qui priuata sacra @1 uel aediculas incustoditas temptauerunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi me-rentur. quare quod sacrum quodue admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter con-siderandum est. Labeo libro trigensimo octauo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere. Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam priuatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamuis priuatam pecuniam ab[2s]2tulerit. Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit uel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit. Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potesta-tem feceri[2n]2t. Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogauerit, hac lege teneri Labeo libro trigensimo octauo posteriorum scripsit. cum eo autem, qui, cum prouincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam priuatus fisco debeat, et ideo inter debi-tores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo. sed eam quoque lex Iulia residuorum post annum re-siduam esse iussit. @@&7Marcianus& libro primo iudiciorum publicorum. Hac lege tenetur, qui in tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid uenierit aut locauerit, scripserit aliudue quid simile commiserit. Diuus Seuerus et Antoninus quendam clarissi-mum iuuenem, cum inuentus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam iterum referret, conuictum in insulam deportauerunt. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. Qui perforauerit muros uel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur. @@&7Marcellus& libro uicensimo quinto digestorum. Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecu-nia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus. @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur. @@&7Papinianus& libro trigensimo sexto quaestionum. Publica iu-dicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter aduersus heredem exercentur, nec inmerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moueatur. @1 @@@@{1DE LEGE IULIA AMBITUS}1 @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. Haec lex in urbe hodie cessat, quia ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi fauorem. Quod si in municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus con-sultum centum aureis cum infamia punitur. Qua lege damnatus si alium conuicerit, in integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit. Item is, qui nouum uectigal instituerit, ex senatus consulto hac poena plectitur. Et si qui reus uel accusator domum iudicis in-grediatur, per legem Iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorem cen-tum fisco inferre iubetur. @@@@{1DE LEGE FABIA DE PLAGIARIIS}1 @@&7Ulpianus& libro primo regularum. Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen aduersus eum ex lege Fabia de plagio nascitur, quo uen-ditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse uendiderit. @@&7Idem& libro nono de officio pronconsulis. Sciendum est legem Fa-biam ad eos non pertinere, qui, cum absentes seruos haberent, eos uendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse. Item non pertinere ad eum, qui mandauit seruum fugi-tiuum persequendum et distrahendum: nec enim fugam uendidit. Amplius dicendum est et si quis Titio mandauerit seruum fugitiuum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum. Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam seruorum suorum uendiderunt. @@&7Marcianus& libro primo iudiciorum publicorum. Legis Fabiae crimine sup-pressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat seruum alienum, et qui uoluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur 'si sciens dolo malo hoc fecerit': et saepissime a principibus Seuero et Antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur. Illud non est omittendum, quod exemplo legis Aquiliae, si is, propter quem quis in Fabiam com-misit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis Fabiae superest, ut et diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Gaius& libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. Lege Fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donauerit uel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua uenditor et emptor habetur. idem et si pro eo res permutata fuerit. @@&7Modestinus& libro septimo decimo responsorum. Respondit eum, qui fugi-tiuum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, euitare minime posse. @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob seruos alienos interceptos tenetur, diuus Hadrianus in haec uerba @1 rescripsit: 'Seruos alienos qui sollicitauerit aut interceperit, crimine plagii, quod illi inten-ditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod uerissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob seruos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari'. Idem princeps de eadem re in haec uerba rescripsit: 'Apud quem unus aut alter fuerit fugitiuus inuentus, qui operas suas locauerint ut pasce-rentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit'. Lege Fabia cauetur, ut liber, qui hominem ingenuum uel libertinum inuitum celauerit inuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in earum qua re socius erit, quique seruo alieno seruaeue persuaserit, ut a domino dominaue fug[2i]2at, uel eum eamue inuito uel insciente domino dominaue celauerit, inuinctum habuerit emerit sciens dolo malo quiue in ea re socius erit, eius poena teneatur. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Poena pecuniaria statuta lege Fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur. @@@@{1AD SENATUS CONSULTUM TURPILLIANUM ET DE ABOLI-@@@@TIONIBUS CRIMINUM}1 @@&7Marcianus& libro singulari ad senatus consultum Turpillianum. Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praeuaricantur aut [2t]2ergiuersantur. Calumniari est falsa crimina intendere, praeuaricari uera crimina abscondere, tergiuersari in uniuersum ab accusatione d[2e]2sistere. Calumniatoribus poena lege Remmia irrogatur. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari uidetur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo ab-soluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem pro-cessit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absoluit eum, si uero in euidenti ca-lumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis pronuntiationis manifestatur. nam si quidem ita pronuntiauerit 'non probasti', pepercit ei: sin autem pronuntiauit 'calumniatus e[2s]2', condemnauit eum. et quamuis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur: nam, ut Papi-Ȱnianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae uero persecutio non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur. Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: 'Lucius Titius temere accusasse uidetur', an calumniatorem pronuntiasse uideatur. et Papinianus temeritatem facilitatis ueniam continere et inconsultum calorem calumniae uitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere. Praeuaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie muner[2e]2 accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas uero rei excusationes admitteret. Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur. Abolitio priuatim a prae- @1 sidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur. Accusationem is intulit, qui praescriptione summoueri poterat, ut qui-libet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii uel feminae post [2s]2ex menses utiles ex die diuortii: an, si des[2ti]2terit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur. mou[2e]2t, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut per-sonae uitium omnimodo remoueret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. contra mouet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis uolun-tate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam ac-cusationem processisset. ergo uerius est eum quoque de quo loquimur in senatus consul-tum incidere oportere. adquin Papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur. quod suam suorumue iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto Turpilliano non plecti. num ergo et in ceteris idem respon-surus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisue finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio uel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum uero accusatio uoce dumtaxat tenus interuenit. adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiauerit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas supr[2a]2 scriptas accusatio non ualuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum con-iunctionem ab accusatione summoueatur, an uero stricta ratione quibusdam accusandi fa-cultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere. Suspecti tutoris accusatio pro tri-bunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur. Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse Turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non interuenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est. Incidit in hoc senatus con-sulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffi-dendo crimini quod mouet et eximendo se periculo calumniae uel desertionis merito ca-lumniantis et desistentis poenae sub[2di]2 debuit, nisi subornatus accusator probauerit crimen quod intendere suscepit. nec interest, per se mandauit accusationem an per alium: uerum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex uerbis, sed ex sententia senatus consulti puniri Papinianus respondit. summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit. Reus condemnatus prouocauit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse uideatur, quia prouocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio. @1 @@&7Paulus& libro singulari de poenis omnium legum. Qui destiterit, agere am-plius et accusare prohibetur. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Et in priuatis et in ex-traordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur. @@&7Papinianus& libro quinto decimo responsorum. Mulier, quae falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus consulto Turpilliano teneri non uidetur. Post abolitionem idem crimen ab eodem in eundem instaurari non potest. @@&7Paulus& libro secundo responsorum. Quaesitum est, an is, qui libello prin-cip[2i]2 dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, Turpilliano senatus consulto tenetur. Paulus respondit uerbis senatus consulti Turpilliani eum de quo quaeritur non contineri. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Ab accusatione destitit, qui cum aduersario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus. Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit. Destitisse uidetur, qui intra prae-finitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit. Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur. Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum uel testimonium aliudue quid conquisisse uel scripsisse uel in iudicium protulisse dicuntur. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Si quis repetere uelit crimen publica abolitione interueniente, eo iure repetit, quo accusabat: [2ne]2que enim possunt praescriptiones e[2i]2 obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. et ita diuus Hadrianus rescripsit. Si stellionatum quis obiecerit uel expilatae hereditatis crimen et de[2sti]2tit, poenam senatus consulti Turpilliani non subibit, nec si furti uel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur. @@&7Papinianus& libro secundo de adulteriis. Abolitio aut publice fit ob diem insignem aut publicam gratulationem @@&7Macer& libro secundo publicorum. uel ob rem prospere gestam @@&7Papinianus& libro secundo [2de]2 adulteriis. aut priuatim actore postulante. tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo uel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit. Abolitione autem publice facta non retracta-bitur in iudicio repetendo de mariti iure. Triginta dies repetendi rei diuus Traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum re petere possit. hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire. @@&7Idem& libro singulari de adulteris. Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione @1 tempore exclusi essent, in senatus consultum Turpillianum inciderunt. respondit non opor-tere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii perferre non potuerunt. @@&7Ulpianus& libro secundo de adulteriis. Si interueniente publica abolitione ex senatus consulto, ut fieri adsolet, uel ob laetitiam aliquam uel honorem domus di-uinae uel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare Turpillianum senatus consultum. nec enim uidetur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione interueniente. @@&7Paulus& libro tertio de adulteris. Destitisse eum accipiemus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem. Sed qui permiss[2u]2 imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Diuus Hadrianus Saluio Caro Ȱproconsuli Cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere. @@&7Macer& libro secundo publicorum. In senatus consultum Turpillianum in-cidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemue aliquam interposuissent. hoc autem uerbum 'nec pe[2re]2gissent' ad uniuersos supra scriptos pertinere dicendum est. An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur. Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cauetur. Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium soluitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et aduersus heredes durat, ueluti maiestatis. idem in accusatione repetunda-rum est, quia haec quoque morte non soluitur. Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris releuatur. nam eum qui semel de-stitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum Seuerus et Antoninus statuerunt. Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno uel biennio agere non potuerint uariis praesidum occupationibus uel etiam ciuilium officiorum necessitatibus d[2i]2stricti, in senatus consultum non incident. Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio superuenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur. @@&7Paulus& libro singulari de adulteris. Domitianus rescripsit, quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad seruos, qui accusati in uinculis esse iubentur, ne iudicium finiatur. @@&7Modestinus& libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius Seium reum @1 falsi fecit et priusquam perseque[2re]2tur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. quaero, si postea eum iterato reum non fecerit, an in Turpillianum senatus consultum inciderit. He-rennius Modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus criminis non pertinere. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti Iulio Uero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, inuito aduersario non posse eum abolitionem accipere. Item rescripserunt, nisi euidenter pro-betur consentire aduersarium, abolitionem non dari. Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum. @@@@{1DE REQUIRENDIS UEL ABSENTIBUS DAMNANDIS}1 @@&7Marcianus& libro secundo publicorum. Diui Seueri et Antonini Magna re-scriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur. Si autem grauius quis puniatur, puta in opus metalli uel similem poenam siue capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui prae-stet. Praesides autem prouinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotauerint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere e[2i]2s quo[2d]2 adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos. @8 Et ex hoc annus computatur ad se purgandos. @8 Sed et Papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si prouinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco uindicentur. nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad suc-cessores transmittuntur. @@&7Macer& libro secundo publicorum. Anni spatium ad occu-panda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet. Sed si per uiginti annos fiscus bona non occupauerit, postea praescriptione uel ab ipso reo uel ab heredibus eius sub-mouebitur: @@&7Marcianus& libro secundo de publicis iudiciis. quamcumque enim quaestio-nem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, uiginti annorum silentio praescribi diui principes uoluerunt. @@&7Macer& libro secundo de publicis iudiciis. Annus exinde computandus est, @1 ex quo ea adnotatio quae uel edicto uel litteris ad magistratus factis publice innotuit. Ergo et uiginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit. In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defension[2e]2 summoueri eum, qui requirendus adnotatus est. @@&7Modestinus& libro duodecimo pandectarum. Mandatis cauetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgauerint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur. Et intra annum medio tempore mouentia si qua sunt, in deposito esse, diui Seuerus et Antoninus sanxerunt. Sed et diuus Traianus inter mo-uentia fructus quoque haberi rescripsit. Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius soluatur, ne per hoc fuga eius instruatur. @@@@{1DE QUAESTIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo de officio proconsulis. In criminibus eruendis quaestio adhiberi solet. sed quando uel quatenus id faciendum sit, uideamus. et non esse a tor-mentis incipiendum et diuus Augustus constituit neque adeo fidem quaestioni adhibendam, sed et epistula diui Hadriani ad Sennium Sabinum continetur. Uerba rescripti ita se habent: 'Ad tormenta seruorum ita demum ueniri oportet, cum suspectus est reus et aliis argumentis ita probationi admouetur, ut sola confessio seruorum deesse uideatur'. Idem diuus Hadrianus Claudio Quartino rescripsit: quo rescripto illud expressit a suspectissimo incipiendum et a quo facillime posse uerum scire iudex crediderit. Ad quaestionem non esse prouocandos eos, quos accusator de domo sua produxit, nec facile credendum sub-iectam eam, quam ambo parentes dicuntur caram filiam habuisse rescripto diuorum fra-trum ad Lucium Tiberianum emisso declaratur. Idem Cornelio proculo rescripserunt non utique in serui unius quaestione fidem rei constituendam, sed argumentis causam exami-nandam. Diuus Antoninus, et diuus Hadrianus Sennio Sabino, rescripserunt, cum serui pariter cum domino aurum et argentum exportasse dicerentur, non esse de domino inter-regandos: ne quidem, si ultro aliquid dixerint, obesse hoc domino. Diui fratres Leliano Longino rescripserunt de seruo heredum non esse habendam quaestionem in res heredi-tarias, quamuis suspectum fuisset, quod imaginaria uenditione dominium in eo quaesisse heres uideretur. Seruum municipum posse in caput ciuium torqueri saepissime rescriptum est, quia non sit illorum seruus, sed rei publicae. idemque in ceteris seruis corporum @1 dicendum est: nec enim plurium seruus uidetur, sed corporis. Si seruus bona fide mihi seruiat, etiamsi dominium in eo non habui, potest dici torqueri eum in caput meum non debere. idem est et in libero homine, qui bona fide serui[2t]2. Sed nec libertum torqueri in patroni caput constitutum est. Nec fratrem quidem in fratris imperator noster cum diuo patre suo rescripsit, addita ratione, quod in eum, in quem quis inuitus testi-monium dicere non cogitur, in eum nec torqueri debet. Seruum mariti in caput uxoris posse torqueri diuus Traianus Sernio Quarto rescripsit. I[2d]2em Mummio Lolliano rescripsit damnati seruos, quia desierunt esse ipsius, posse in eum torqueri. Si seruus ad hoc erit manumissus, ne torqueatur, dummodo in caput domini non torqueatur, posse eum torqueri diuus Pius rescripsit. Sed et eum, qui cognitionis susceptae tempore alie-nus fuit, licet postea rei sit effectus, torqueri in caput posse diui fratres rescripserunt. ȰSi quis dicatur nullo iure emptus, non prius torqueri poterit, quam si constiterit uenditionem non ualuisse: et ita imperator noster cum d[2i]2uo patre suo rescripsit. Item Seuerus Scipio Antigono ita rescripsit: 'Cum quaestio de seruis contra dominos ne-que haberi debeat neque, si facta sit, dicturi sententiam consilium instruat: multo minus indicia seruorum contra dominos admittenda sunt'. Diuus Seuerus rescripsit confessiones reorum pro exploratis facinoribus haberi non oportere, si nulla probatio religionem cogno-scentis instruat. Cum quidam deponere pretium serui paratus esset, ut seruus torque-retur contra dominum, imperator noster cum diuo patre suo id non admiserunt. Si serui quasi sceleris participes in se torqueantur deque domino aliquid fuerint confessi apud iu-dicem: prout causa exegerit, ita pronuntiare eum debere diuus Traianus rescripsit. quo rescripto ostenditur grauari dominos confessione seruorum. sed ab hoc rescripto recessum constitutiones posteriores ostendunt. In causa tributorum, in quibus esse rei publicae neruos nemini dubium est, periculi quoque ratio, quod seruo fraudis conscio capitalem poenam denuntiat, eiusdem professionem exstruat. Qui quaestionem habiturus est, non debet specialiter interrogare, an Lucius Titius homicidium fecerit, sed generaliter, quis id fecerit: alterum enim magis suggerentis quam requirentis uidetur. et ita diuus Traianus rescripsit. Diuus Hadrianus Calpurnio Celeriano in haec uerba rescripsit: 'Agricola Pom-pei Ualentis seruus de se potest interrogari. si, dum quaestio habetur, amplius dixerit, rei fuerit indicium, non interrogationis culpa'. Quaestioni fidem non semper nec tamen numquam habendam constitutionibus declaratur: etenim res est fragilis et periculosa et quae ueritatem fallat. nam plerique patientia siue duritia tormentorum ita tormenta con-temnunt, ut exprimi eis ueritas nullo modo possit: alii tanta sunt inpatientia, ut quo[2d]2uis mentiri quam pati tormenta uelint: ita fit, ut etiam uario modo fateantur, ut non tantum se, uerum etiam alios criminentur. Praeterea inimicorum quaestioni fides haberi non debet, quia facile mentiuntur. nec tamen sub praetextu inimic[2i]2tiarum detrahenda erit fides quae-stionis, @8 causaque cognita habenda fides aut non habenda. @8 Cum quis latrones tradidit, quibusdam rescriptis continetur non debere fidem haber[2i]2 eis in eos, qui eos tradiderunt: @1 quibusdam uero, quae sunt pleniora, hoc cauetur, ut neque destricte non habeatur, ut in ceterorum persona solet, sed causa cognita aestimetur, habenda fides sit nec ne. ple-rique enim, dum metuunt, ne forte adprehensi eos nominent, prodere eos solent, scilicet impunitatem sibi captantes, quia non facile eis indicantibus proditores suos creditur. sed neque passim impunitas eis per huiusmodi proditiones concedenda est, neque trans-mittenda allegatio dicentium idcirco se oneratos, quod eos ipsi tradidissent: neque enim inualidum argumentum haberi debet mendacii siue calumniae in se instructae. Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est: nonnumquam enim aut metu aut qua alia de causa in se confitentur. et extat epistula diuorum fratrum ad Uoconium Saxam, qua continetur liberandum eum, qui in se fuerat confessus, cuius post damnatio-nem de innocentia constitisset. cuius uerba hae[2c]2 sunt: 'Prudenter et egregia ratione hu-manitatis, Saxa carissime, Primitiuum seruum, qui homicidium in se confingere metu ad dominum reuertendi suspectus esset, perseuerantem falsa demonstratione damnasti quae-siturus de consciis, quos aeque habere se commentitus fuerat, ut ad certiorem ipsius de se confessionem peruenires. nec frustra fuit tam prudens consilium tuum, cum in tor-mentis constiterit neque illos ei conscios fuisse et ipsum de se temere commentum. potes itaque decreti gratiam facere et eum per officium distrahi iubere, condicione addita, ne umquam in potestatem domini reuertatur, quem pretio recepto certum habemus libenter tali seruo cariturum'. h[2a]2c epistula significatur, quasi seruus damnatus, si fuisset resti-tutus, ad eum pertinebit, cuius fuisset, antequam damnetur. sed praeses prouinciae eum quem damnauit restituere non potest, cum nec pecuniariam sententiam suam reuocare possit. quid igitur? principi eum scribere oportet, si quando ei, qui nocens uidebatur, postea ratio innocentiae constitit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo nono ad edictum. Hereditarii serui, quamdiu in-certum est ad quem bona pertineant, non possunt uideri in caput domini torqueri. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad edictum. Constitutione imperatoris nostri et diui Seueri placuit plurium seruum in nullius caput torqueri posse. @@&7Idem& libro tertio disputationum. In incesto, ut Papinianus respondit et est rescriptum, seruorum tormenta cessant, quia et lex Iulia cessat de adulteriis. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Si quis uiduam uel alii nuptam cognatam, cum qua nuptias contrahere non potest, corruperit, in insulam deportandus est, quia duplex crimen est et incestum, quia cognatam uiolauit contra fas, et adulterium uel stuprum adiungit. denique hoc casu serui in persona[2m]2 domini torquentur. @@&7Papinianus& libro secundo de adulteriis. Patre uel marito de adulterio agente et postulantibus de seruis rei ut quaestio habeatur, si uere causa perorata testibus pro-latis absolutio secuta fuerit, mancipiorum, quae mortua sunt, aestimatio habetur: secuta uero damnatione quae supersunt publicantur. Cum de falso testamento quaeritur, heredi-tarii serui possunt torqueri. @1 @@&7Ulpianus& libro tertio de adulteriis. Quaestionis modum magis est iudices arbitrari oportere: itaque quaestionem habere oportet, ut seruus saluus sit uel innocentiae uel supplicio. @@&7Paulus& libro secundo de adulteris. Edictum diui Augusti, quod proposuit Uibio Habito et Lucio Aproniano consulibus, in hunc modum exstat: 'Quaestiones neque semper in omni causa et persona desiderari debere arbitror, et, cum capitalia et atrociora maleficia non aliter explorari et inuestigari possunt quam per seruorum quaestiones, effi-cacissimas eas esse ad requirendam ueritatem existimo et habendas censeo'. Statuliber in adulterio postulari poterit, ut quaestio ex eo habeatur, quod seruus heredis est: sed spem suam retinebit. @@&7Marcianus& libro secundo de iudiciis publicis. Diuus Pius rescripsit posse de seruis haberi quaestionem in pecuniaria causa, si aliter ueritas inueniri non possit. quod et aliis rescriptis cauetur. sed hoc ita est, ut non facile in re pecuniaria quaestio habeatur: sed si aliter ueritas inueniri non possit nisi per tormenta, licet habere quae-stionem, ut et diuus Seuerus rescripsit. licet itaque et de seruis alienis haberi quaestio-nem, si ita res suadeat. Ex quibus causis quaestio de seruis aduersus dominos haberi non debet, ex his causis ne quidem interrogationem ualere: et multo minus indicia seruo-rum contra dominos admittenda sunt. De eo, qui in insulam deportatus est, quaestio habenda non est, ut diuus Pius rescripsit. Sed nec de statulibero in pecuniariis causis quaestio habenda est nisi deficiente condicione. @@&7Arcadius Charisius& libro singulari de testibus. De minore quatt[2u]2ordecim annis quaestio habenda non est, ut et diuus Pius Caecilio Iuuentiano rescripsit. Sed omnes omnino in maiestatis crimine, quod ad per-sonas principum attinet, si ad testimonium prouocentur, cum res exigit, torquentur. Potes quaeri, an de seruis filii castrensis peculii in caput patris quaestio haberi non possit: nam patris non debere torqueri in filium constitutum est. et puto recte dici nec filii seruos in caput patris esse interrogandos. Tormenta autem adhibenda sunt, non quanta accusator postulat, sed ut moderatae rationis temperamenta desiderant. Nec debet initium probationum de domo rei accusator sumere, dum aut libertos eius quem accusat aut seruos in testimonium uocat. Plurimum quoque in excutienda ueritate etiam uox ipsa et cognitionis suptilis diligentia adfert: nam et ex sermone et ex eo, qua quis con-Ȱstantia, qua trepidatione quid diceret, uel cuius existimationis quisque in ciuitate sua est, quaedam ad inluminandam ueritatem in lucem emergunt. In causis quoque liberalibus non oportet per eorum tormenta, de quorum statu quaeritur, ueritatem requiri. @@&7Paulus& libro secundo de officio proconsulis. Etiamsi redhibitus fuerit ser-uus, in caput emptoris non torquebitur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si quis, ne quaestio de eo agatur, liberum se dicat, diuus Hadrianus [2res]2cripsit non esse eum ante torquendum quam liberale iudicium experiatur. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Certo pretio seruum aestimatum in quaestionem dari interposita stipulatione receptum est. @@&7Idem& libro octauo regularum. Statuliber in delicto repertus sperandae libertatis praerogatiua non ut seruus ob ambiguum condicionis, sed ut liber puniendus est. @@&7Callistratus& libro quinto de cognitionibus. Ex libero homine pro testimonio non uacillante quaestionem haberi non oportet. De minore quoque @1 quattuordecim annis in caput alterius quaestionem habendam non esse diuus Pius Mae-cilio rescripsit, maxime cum nullis extrinsecus argumentis accusatio im-pleatur. nec tamen consequens esse, ut etiam sine tormentis eisdem credatur: nam aetas, inquit, quae aduersus asperitatem quaestionis eos interim tueri uidetur, suspectiores quoque eosdem facit ad me[2n]2tiendi fac[2ili]2tatem. Eum, qui uindicanti seruum cauit, domini loco habendum et ideo in caput eius seruos torqueri non posse diuus Pius in haec uerba rescripsit: 'Causam tuam aliis probationibus instituere debes: nam de seruis quaestio haberi non debet, cum possessor hereditatis, qui petitori satisdedit, interim domini loco habeatur'. @@&7Modestinus& libro tertio de poenis. Repeti posse quaestionem diui fratres rescripserunt. Is, qui de se confessus est, in caput aliorum non torquebitur, ut diuus Pius rescripsit. @@&7Papinianus& libro sexto decimo responsorum. Extrario quoque accusante seruos in adulterii quaestione contra dominum interrogari placuit. quod diuus Marcus ac postea maximus princeps iudicantes secuti sunt. Sed et in quaestione stupri serui ad-uersus dominum non torquentur. De quaestione suppositi partus, uel si petat hereditatem, quem ceteri filii non esse fratrem suum contendunt, quaestio de seruis hereditariis habe-bitur, quia non contra dominos ceteros filios, sed pro successione domini defuncti quae-ritur. quod congruit ei, quod diuus Hadrianus rescripsit: cum enim in socium caedis socius postularetur, de communi seruo habendam quaestionem rescripsit, quod pro domino fore uideretur. De seruo in metallum damnato quaestionem contra eum, qui dominus fuit, non esse habendam respondi: nec ad rem pertinere, si ministrum se facinoris fuisse con-fiteatur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Unius facinoris plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior est uel tenerae aetatis ui-detur. Reus euidentioribus argumentis obpressus repeti in quaestionem potest, maxime si in tormenta animum corpusque durauerit. In ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile adhibenda sunt, sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet atque conuincat. Testes torquendi non sunt conuincendi mendacii aut ueritatis gratia, nisi cum facto interuenisse dicuntur. Iudex cum de fide generis instrui non potest, poterit de seruis hereditariis habere quaestionem. Seruo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: neque enim oportet salutem dominorum seruorum arbitrio committi. Seruus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando seruiuit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest. Seruus, nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est. Sane quotiens quaeritur, an serui in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri. Cogniturum de criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus obprimantur: quamuis defensionem quo- @1 cumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiae. Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari. @@&7Tryphoninus& libro quarto disputationum. Is, cui fideicommissa libertas debetur, non aliter ut seruus quaestioni applicetur, nisi aliorum quaestionibus oneretur. @@&7Paulus& libro tertio decretorum. Maritus quidam heres uxoris suae petebat a Suro pecuniam, quam apud eum deposuisse defunctam se absente dicebat, et in eam rem unum testem liberti sui filium produxerat apud procuratorem: desiderauerat et quae-stionem haber[2i]2 de ancilla. Surus negabat se accepisse et testimonium non oportere unius hominis admitti nec solere a quaestionibus incipi, etsi aliena esset ancilla. procu-rator quaestionem de ancilla habuerat. cum ex appellatione cognouisset imperator, pro-nuntiauit quaestione illicite habita unius testimonio non esse credendum ideoque recte prouocatum. @@&7Idem& libro singulari de poenis paganorum. Quaestionis habendae causa neminem esse damnandum diuus Hadrianus rescripsit. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Qui sine accusatoribus in custodiam re-cepti sunt, quaestio de his habenda non est, nisi si aliquibus suspicionibus urgueantur. @@@@{1DE POENIS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Quotiens de delicto quaeritur, placuit non eam poenam subire quem debere, quam condicio eius admittit eo tempore, quo sen-tentia de eo fertur, sed eam, quam sustineret, si eo tempore esset sententiam passus, cum deliquisset. Proinde si seruus crimen commiserit, deinde libertatem consecutus dicetur, eam poenam sustinere debet, quam sustineret, si tunc sententiam passus fuisset, cum de-liquisset. Per contrarium quoque si in deteriorem condicionem fuerit redactus, eam poe-nam subire eum oportebit, quam sustineret, si in condicione priore durasset. Generaliter placet, in legibus publicorum iudiciorum uel priuatorum criminum qui extra ordinem cognoscunt praefecti uel praesides ut eis, qui poenam pecuniariam egentes eludunt, coer-citionem extraordinariam inducant. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad edictum. Rei capitalis damnatum sic accipere debemus, ex qua causa damnato uel mors uel etiam ciuitatis amissio uel seruitus contingit. Constat, postquam deportatio in locum aquae et ignis interdictionis successit, non prius amittere quem ciuitatem, quam princeps deportatum in insulam statuerit: prae-sidem enim deportare non posse nulla dubitatio est. sed praefectus urbi ius habet depor-tandi statimque post sententiam praefecti amisisse ciuitatem uidetur. Eum accipiemus damnatum, qu[2i]2 non prouocauit: ceterum si prouocet, nondum damnatus uidetur. sed et si ab eo, qui ius damnandi non habuit rei capitalis, quis damnatus sit, eadem causa erit: damnatus enim ille est, ubi damnatio tenuit. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Sabinum. Praegnatis mulieris consumendae damnatae poena differtur quoad pariat. ego quidem et ne quaestio de ea habeatur, scio obseruari, quamdiu praegnas est. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Relegati siue in insulam de- @1 portati debent locis interdictis abstinere. et hoc iure utimur, ut relegatus interdictis locis non excedat: alioquin in tempus quidem relegato perpetuum exilium, in perpetuum relegato insulae relegationis, in insulam relegato deportationis, in insulam deportato poena capitis adrogatur. et haec ita, siue quis non excesserit in exilium intra tempus intra quod debuit, siue etiam alias exilio non obtemperauerit: nam contumacia eius cumulat poenam. et nemo potest commeatum remeatumue dare exuli, nisi imperator, ex aliqua causa. @@&7Ulpianus& libro septimo de officio proconsulis. Absentem in criminibus damnari non debere diuus Traianus Iulio Frontoni rescripsit. sed nec de suspicionibus debere aliquem damnari diuus Traianus Adsidio Seuero rescripsit: satius enim esse in-Ȱpunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnar[2i]2. aduersus contumaces uero, qui neque denuntiationibus neque edictis praesidum obtemperassent, etiam absentes pro-nuntiari oportet secundum morem priuatorum iudiciorum. potest quis defendere haec non esse contraria. quid igitur est? melius statuetur in absentes pecuniarias quidem poenas uel eas, quae existimationem contingunt, si saepius admoniti per contumaciam desint, statui posse et usque ad relegationem procedi: uerum si quid grauius irrogandum fuisset, puta in metall[2um]2 uel capitis poenam, non esse absentibus irrogandam. In accusatorem autem absentem nonnumquam grauius statuendum, quam Turpilliani senatus consulti poena irrogatur, dicendum est. Refert et in maioribus delictis, consulto aliquid admittatur, an casu. et sane in omnibus criminibus distinctio haec poenam aut iustam elicere debet aut temperamentum admittere. @@&7Idem& libro nono de officio proconsulis. Si quis forte, ne supplicio adficiatur, dicat se habere quod principi referat salutis ipsius causa, an remittendum sit ad eum, uidendum est. et sunt plerique praesidum tam timidi, ut etiam post sententiam de eo dictam poenam sustineant nec quicquam audiant: alii omnino non patiuntur quicquam tale allegantes: nonnulli neque semper neque [2n]2umquam remittunt, sed inquirunt, quid sit, quod allegare principi ueli[2n]2t quidque quod pro salute ipsius habeant dicere, post quae aut sustinent poenam aut non sustinent. quod uidetur habere mediam rationem. ceterum, ut mea fert opinio, prorsus eos non debuisse, posteaquam semel damnati sunt, audiri, quidquid allegent. quis enim dubitat eludendae poenae causa ad haec eos decurrere ma-gisque esse puniendos, qui tamdiu conticuerunt, quod pro salute principis habere se dicere iactant? nec enim debebant tam magnam rem tam diu reticere. Si quos comitum uel legati sui reos proconsul inuenerit, utrum punire eos debeat an successori seruare, quaeri potest. sed multa exstant exempla, quae non tantum officialium suorum nec sub se agen-tium, uerum suos quoque seruos poen[2a]2 adfecerunt: quod quidem faciendum est, ut exemplo deterriti minus delinquant. Nunc genera poenarum nobis enumeranda sunt, quibus prae-sides adficere quemque possint. et sunt poenae, quae aut uitam adimant aut seruitutem iniungant aut ciuitatem auferant aut exilium aut coercitionem corporis contineant: @1 @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. (ueluti fustium, admonitio: fla-gellorum, castigatio: uinculorum, uerberatio) @@&7Ulpianus& libro nono de officio proconsulis. aut damnum cum infamia aut dignitatis aliquam depositionem aut alicuius actus prohibitionem. Uita adimitur, ut puta si damnatur aliquis, ut gladio in eum animaduertatur. sed animaduerti gladio oportet, non securi uel telo uel fusti uel laqueo uel quo alio modo. proinde nec liberam mortis facul-tatem concedendi ius praesides habent. multo enim uel ueneno necandi. diui tamen fra-tres rescripserunt permittentes liberam mortis facultatem. Hostes autem, item transfugae ea poena adficiuntur, ut uiui exurantur. Nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut uerberibus necetur uel uirgis interematur, nec tormentis: quamuis pleri-que dum torquentur deficere solent. Est poena, quae adimat libertatem: huiusmodi ut puta, si quis in metallum uel in opus metalli damnetur. metalla autem multa numero sunt et quaedam quidem prouinciae habent, quaedam non habent: sed quae non habent, in eas prouincias mittunt, quae metalla habent. Praefecto plane urbi specialiter competere ius in metallum damnandi ex epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem exprimitur. Inter eos autem, qui in metallum et eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in uinculis tantum est, quod qui in metallum damnantur, grauioribus uinculis premuntur, qui in opus metalli, leuioribus, quodque refugae ex opere metalli in metallum dantur, ex metallo grauius coer-centur. Quisquis autem in opus publicum damnatus refugit, duplicato tempore damnari solet: sed duplicare eum id temporis oportet, quod ei cum superesset fugit, scilicet ne illud duplic[2e]2tur, quo adprehensus in carcere fuit. et si in decem annos damnatus sit, aut perpetuari ei debet poena aut in opus metalli transmitti. plane si decennio damnatus fuit et initio statim fugit, uidendum est, utrum duplicari ei tempora debeant, an uero per-petuari uel transferri in opus metalli: et magis est, ut transferatur aut perpetuetur. gene-raliter enim dicitur, quotiens decennium excessura est duplicatio, non esse tempore poe-nam artandam. In ministerium metallicorum feminae in perpetuum uel ad tempus damnari solent. simili modo et in salinas. et si quidem in perpetuum fuerint damnatae, quasi seruae poenae constituuntur: si uero ad tempus damnantur, retinent ciuitatem. Solent praesides in carcere continendos damnare aut ut in uinculis contineantur: sed id eos facere non oportet. nam huiusmodi poenae interdictae sunt: carcer enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet. In calcariam quoque uel sulpurariam damnari solent: sed hae poenae metalli magis sunt. Quicumque in ludum uenatorium fuerint damnati, uiden-dum est, an serui poenae efficiantur: solent enim iuniores hac poena adfici. utrum ergo serui poenae isti efficiantur an retineant libertatem, uidendum est. et magis est, ut hi quoque serui efficiantur: hoc enim dista[2n]2t a ceteris, quod instituuntur uenatores aut pyr- @1 richarii aut aliam quam uoluptatem gesticulandi uel aliter se mouendi gratia. Seruos in metallum uel in opus metalli, item in ludum uenatorium dari solere nulla dubitatio est: et si fuerint dati, serui poenae efficiuntur nec ad eum pertinebunt, cuius fuerint antequam damnarentur. denique cum quidam seruus in metallum damnatus beneficio principis esset iam poena liberatus, imperator Antoninus rectissime rescripsit, quia semel domini esse desierat seruus poenae factus, non esse eum in potestatem domini postea reddendum. Sed siue in perpetua uincula fuerit damnatus seruus siue in temporalia, eius remanet, cuius fuit, antequam damnaretur. @@&7Idem& libro decimo de officio proconsulis. Moris est aduocationibus quoque praesides interdicere. et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus uel annis metiuntur uel etiam tempore quo prouinciam regunt. Nec non ita quoque inter-dici potest alicui, ne certis personis adsit. Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal praesidis postulet, et tamen apud legatum uel procuratorem non prohibetur agere. Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud praesidem relictam illi postulandi facultatem. Nonnumquam non aduocatio-nibus cui interdicitur, sed foro. plus est autem foro quam aduocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur. solet autem ita uel iuris studiosis interdici uel aduocatis uel tabellionibus siue pragmaticis. Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neue libellos concipiant uel testationes con-signent. Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archio forte uel grammatophylacio. Sol[2e]2t et sic, ut testamenta ne ordinent uel scribant uel signent Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interueniat: hic enim priuatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia praecipitur $DHMOS3I/WN A)PE/XES3QAI. Sunt autem et aliae poenae: si negotiatione quis abstinere iubeatur uel ad conductionem eorum quae publice locantur accedere, ut ad uectigalia publica. Interdici autem negotia-tione plerumque uel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit uidea-mus. et sunt quidem hae poenae, si quis generaliter tractare uelit, inciuiles inuitum ho-minem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractauerit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sen-tentia. Istae fere sunt poenae quae iniungi solent. sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse. nam in Ȱprimis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcae subici uel uiui exuri. et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, uerum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur. Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt. Liberos non tantum filios accipere debemus, uerum omnes liberos. Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an uero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, uidendum est: et magis puto omni-bus prodesse debere. Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimuero si posteaquam plebeius factus est tunc susci-piat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus. Statuliberum quasi liberum iam pu-niendum diuus Pius Saluio Marciano rescripsit. @@&7Macer& libro secundo [2de]2 publicis iudiciis. In seruorum persona ita obser-uatur, ut exemplo humiliorum puniantur. et ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his seruus flagellis caedi et domino reddi iubetur: et ex quibus liber fustibus caesus in opus publicum datur, ex his seruus, sub poena uinculorum ad eius temporis spatium, @1 flagellis caesus domino reddi iubetur. si sub poena uinculorum domino reddi iussus non re-cipiatur, uenumdari et, si emptorem non inuenerit, in opus publicum et quidem perpetuum tradi iubetur. Qui ex causa in metallum dati sunt et post hoc del[2i]2querunt, in eos tam-quam metallicos constitui debet, quamuis nondum in eum locum perducti fuerint, in quo operari habent: nam statim ut de is sententia dicta est, condicionem suam permutant. In personis tam plebeiorum quam decurionum illud constitutum est, ut qui maiori poena ad-ficitur, quam legibus statuta est, infamis non fiat. ergo et si opere temporario quis mul-tatus sit uel tantum fustibus caesus, licet in actione famosa, ueluti furti, dicendum erit infamem non esse, quia et solus fustium ictus grauior est quam pecuniaris damnatio. @@&7Marcianus& libro secundo de publicis iudiciis. Perspiciendum est iudi-canti, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit: nec enim aut seueritatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. plane in leuioribus causis proniores ad lenitatem iudices esse debent, in grauioribus poenis seueritatem legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi. Furta domestica si uiliora sunt, publice uindicanda non sunt, nec admittenda est huiusmodi accusatio, cum seruus a domino uel libertus a patrono, in cuius domo mo-ratur, uel mercennarius ab eo, cui operas suas locauerat, offeratur quaestioni: nam do-mestica furta uocantur, quae serui dominis uel liberti patronis uel mercennarii apud quos degunt subripiunt. Delinquitur autem aut proposito aut impetu aut casu. proposito de-linquunt latrones, qui factionem habent: impetu autem, cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum uenitur: casu uero, cum in uenando telum in feram missum hominem interfecit. Capitis poena est bestiis obici uel alias similes poenas pati uel animaduerti. @@&7Macer& libro secundo de officio praesidis. Quod ad statum damnatorum pertinet, nihil interest, iudicium publicum fuerit nec ne: nam sola sententia, non genus criminis spectatur. itaque hi, in quos animaduerti iubetur quiue ad bestias dantur, con-festim poenae serui fiunt. @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Hodie licet ei, qui extra ordinem de crimine cognoscit, quam uult sententiam ferre, uel grauiorem uel leuiorem, ita tamen ut in [2u]2troque moderationem non excedat. @@&7Macer& libro secundo de re militari. Quaedam delicta pagano aut nullam aut leuiorem poenam irrogant, militi uero grauiorem. nam si miles artem ludicram fecerit uel in seruitutem se uenire passus est, capite puniendum Menander scribit. @@&7Uenuleius Saturninus& libro primo de officio proconsulis. Diuus Hadrianus eos, qui in numero decurionum essent, capite puniri prohibuit, nisi si qui parentem occidissent: uerum poena legis Corneliae puniendos mandatis plenissime cautum est. @@&7Claudius Saturninus& libro singulari de poenis paganorum. Aut facta puniuntur, ut furta caedesque, aut dicta, ut conuicia et infidae aduocationes, aut scripta, ut falsa et famosi libelli, aut consilia, ut coniurationes et latronum conscientia quosque alios suadendo iuuisse sceleris est instar. Sed haec quattuor genera consideranda sunt septem modis: causa persona loco tempore qualitate quantitate euentu. Causa: ut in uer-beribus, quae impunita sunt a magistro allata uel parente, quoniam emendationis, non iniuriae gratia uidentur adhiberi: puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatus est. Persona dupliciter spectatur, eius qui fecit et eius qui passus est: aliter enim puniuntur ex isdem facinoribus serui quam liberi, et aliter, qui quid in dominum parentemue ausus @1 est quam qui in extraneum, in magistr[2at]2um uel in priuatum. in eius rei consideratione aetatis quoque ratio habeatur. Locus facit, ut idem uel furtum uel sacrilegium sit et capite luendum uel minore supplicio. Tempus discernit emansorem a fugitiuo et effracto-rem uel furem diurnum a nocturno. Qualitate, cum factum uel atrocius uel leuius est: ut furta manifesta a nec manifestis discerni solent, rixae a grassaturis, expilationes a furtis, petulantia a uiolentia. qua de re maximus apud Graecos orator Demosthenes sic ait: $OU) GA\R H( PLHGH\ PARE/S3THS3E TH\N U(/BRIN, A)LL' H( A)TIMI/A: OU)DE\ TO\ TU/PTES3QAI TOI=S3 E)LEUQE/ROIS3 E)S3TI\ $DEINO/N, KAI/PER O)\N DEINO/N, A)LLA\ TO\ E)F' U(/BREI. POLLA\ GA\R A)\N POIH/S3EIEN O( TU/PTWN, W)= A)/NDRES3 *)AQH-$NAI=OI, W(=N O( PAQW\N E)/NIA OU)D' A)\N A)PAGGEI=LAI DU/NAITO E(TE/RW|, TW=| S3XH/MATI, TW=| BLE/MMATI, TH=| FWNH=|, $O(/TAN W(S3 U(BRI/ZWN, O(/TAN W(S3 E)XQRO\S3 U(PA/RXWN, O(/TAN KONDU/LOIS3, O(/TAN E)PI\ KO/RRHS3. TAU=TA KINEI=, $TAU=TA E)CI/S3THS3IN A)NQRW/POUS3 AU(TW=N A)H/QEIS3 O)/NTAS3 TOU= PROPHLAKI/ZES3QAI.& Quantitas discernit furem ab abigeo: nam qui unum suem subripuerit, ut fur coercebitur, qui gregem, ut abi-geus. Euentus spectetur, ut a clementissimo quoquo facta: quamquam lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum qui occiderit puniat. et ideo apud Graecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum poetarum scriptum est: @@@@$EU)=TE/ ME TUTQO\N E)O/NTA *MENOI/TIOS3 E)C *)OPO/ENTOS3 @@@@$H)/GAGEN U(ME/TERO/ND' A)NDROKTAS3I/HS3 U(/PO LUGRH=S3&, @@@@$H)/MATI TW=| O(/TE PAI=DA KATE/KTANON *)AMFIDA/MANTOS3 @@@@$NH/PIOS3, OU)K E)QE/LWN, A)MF' A)S3TRAGA/LOIS3I XOLWQEI/S3. Euenit, ut eadem scelera in quibusdam prouinciis grauius plectantur, ut in Africa messium incensores, in Mysia uitium, ubi metalla sunt adulteratores monetae. Nonnumquam euenit, ut aliquorum maleficiorum supplicia exacerbentur, quotiens nimium multis personis gras-santibus exemplo opus sit. @@&7Marcianus& libro primo institutionum. Sunt quidam serui poenae, ut sunt in metallum dati et in opus metalli: et si quid eis testamento datum fuerit, pro no[2n]2 scriptis est, quasi non Caesaris seruo datum, sed poenae. Item quidam $A)PO/LIDES3& sunt, hoc est sine ciuitate: ut sunt in opus publicum perpetuo dati et in insulam deportati, ut ea qui-dem, quae iuris ciuilis sunt, non habeant, quae uero iuris gentium sunt, habeant. @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. Cogitationis poenam nemo patitur. @@&7Idem& libro quinquagensimo septimo ad edictum. Si non defendantur serui a dominis, non utique statim ad supplicium deducuntur, sed permittetur eis defendi uel ab alio, et qui cognoscit, debebit de innocentia eorum quaerere. @@&7Paulus& libro octauo decimo ad Plautium. Si poena alicui irrogatur, re-ceptum est commenticio iure, ne ad heredes transeat. cuius rei illa ratio uidetur, quod poena constituitur in emendationem hominum: quae mortuo eo, in quem constitui uidetur, desinit. Ȱ@@&7Celsus& libro trigensimo septimo digestorum. Ultimum supplicium esse mortem solam interpretamur. @@&7Modestinus& libro primo differentiarum. In metallum damnati si ualetudine @1 aut aetatis infirmitate inutiles operi faciundo deprehendantur, ex rescripto diui Pii a prae-side dimitti poterunt, qui aestimabit de his d[2i]2mittendis, si modo uel cognatos uel adfines habeant et non minus decem annis poenae suae functi fuerint. @@&7Idem& libro octauo regularum. Sine praefinito tempore in metal-lum dato imperitia dantis decennii tempora praefinita uidentur. @@&7Idem& libro undecimo pandectarum. Eorum, qui relegati uel deportati sunt ex causa maiestatis, statuas detrahendas scire debemus. @@&7Idem& libro duodecimo pandectarum. Si diutino tempore aliquis in reatu fuerit, aliquatenus poena eius subleuanda erit: sic etiam constitutum est non eo modo puniendos eos, qui longo tempore in reatu agunt, quam eos qui in recenti sententiam ex-cipiunt. Non potest quis sic damnari, ut de saxo praecipitetur. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Crimen uel poena paterna nullam maculam filio infligere potest: namque unusquisque ex suo admisso sorti subicitur nec alieni criminis successor constituitur, idque diui fratres Hierapolitanis rescripserunt. @@&7Idem& libro quinto de cognitionibus. Diui fratres Arruntio Siloni rescripse-runt non solere praesides prouinciarum ea quae pronuntiauerunt ipsos rescindere. Uetinae quoque Italicensi rescripserunt suam mutare sententiam neminem posse idque insolitum esse fieri. si tamen de se quis mentitus fuerit uel, cum non haberet probationum instru-menta, quae postea reppererit, poena adflictus sit, nonnulla exstant principalia rescripta, quibus uel poena eorum minuta est uel in integrum restitutio concessa. sed id dumtaxat a principibus fieri potest. De decurionibus et principalibus ciuitatium, qui capitale ad-miserunt, mandatis cauetur, ut, si quis id admississe uideatur, propter quod relegandus extra prouinciam in insulam sit, imperatori scribatur adiecta sententia a praeside. Alio quoque capite mandatorum in haec uerba cauetur: 'Si qui ex principalibus alicuius ciui-tatis latrocinium fecerint aliudue quod facinus, ut capitalem poenam meruisse uideantur, commiserint, uinctos eos custod[2i]2es et mihi scribes et adicies, quid quisque commiserit'. @@&7Idem& libro sexto de cognitionibus. Capitalium poenarum fere isti gradus sunt. summum supplicium esse uidetur ad furcam damnatio. item uiui crematio: qu[2o]2d quamquam summi supplicii appellatione merito contineretur, tamen eo, quod postea id genus poenae adinuentum est, posterius primo uisum est. item capitis amputatio. deinde proxima morti poena metalli coercitio. post deinde in insulam deportatio. Ceterae poenae ad existimationem, non ad capitis periculum pertinent, ueluti relegatio ad tempus, uel in perpetuum, uel in insulam, uel cum in opus quis publicum datur, uel cum fustium ictu subicitur. Non omnes fusti[2bu]2s caedi solent, sed hi dumtaxat qui liberi sunt et quidem tenuiores homines: honestiores uero fustibus non subiciuntur, idque principalibus rescriptis specialiter exprimitur. Solent quidam, qui uolgo se iuuenes appellant, in quibusdam ciui-tatibus turbulen[2tis]2 se adclamationibus popularium accommodare. qui si amplius nihil ad-miserint nec ante sint a praeside admoniti, fustibus caesi dimittuntur aut etiam spectaculis eis interdicitur. quod si ita correcti in eisdem deprehendantur, exilio puniendi s[2u]2nt, non-numquam capite [2p]2lectendi, scilicet cum saepius seditiose et turbulente se gesserint et ali-quotiens adprehensi tractati clementius in eadem temeritate propositi perseuerauerint. Serui caesi solent dominis reddi. Et ut generaliter dixerim, omnes, qui fustibus caedi prohi-bentur, eandem habere honoris reuerentiam debent, quam decuriones habent. est enim inconstans dicere eum, quem principales constitutiones fustibus subici prohibuerunt, in @1 metallum dari posse. Diuus Hadrianus in haec uerba rescripsit. 'In opus metalli ad tem-pus nemo damnari deb[2e]2t. sed qui ad tempus damnatus est, etiamsi faciet metallicum opus, non in metallum damnatus esse intellegi debet: huius enim libertas manet, quamdiu etiam hi, qui in perpetuum opus damnantur.' proinde et mulieres hoc modo damnatae liberos pariunt. Ad statuas confugere uel imagines principum in iniuriam alterius prohibitum est. cum enim leges omnibus hominibus aequaliter securitatem tribuant, merito uisum est in iniuriam potius alterius quam sui defensionis gratia ad statuas uel imagines principum confugere: nisi si quis ex uinculis uel custodia detentus a potentioribus ad huiusmodi praesidium confugerit: his enim uenia tribuenda est. ne autem ad statuas uel imagines quis confugiat, senatus censuit: eumque, qui imaginem Caesaris in inuidiam alterius prae-tulisset, in uincula publica coerceri diuus Pius rescripsit. Omnia admissa in patronum pa-troniue filium patrem propinquum maritum uxorem ceterasque necessitudines grauius uin-dicanda sunt quam in extraneos. Uenenarii capite puniendi sunt aut, si digni-tatis respectum agi oportuerit, deportandi. Grassatores, qui praedae causa id faciunt, proximi latronibus habentur. et si cum ferro adgredi et spoliare instituerunt, capite puniuntur, utique si saepius atque in itineribus hoc admiserunt: ceteri in metallum dantur uel in insulas relegantur. Igni cremantur plerumque serui, qui saluti dominorum suo-rum insidiauerint, nonnumquam etiam liberi plebeii et humiles personae. Incendiarii capite puniuntur, qui ob inimicitias uel praedae causa incenderint intra oppidum: et plerumque uiui exuruntur. qui uero casam aut uillam, aliquo lenius. nam fortuita incendia, si, cum uitari possent, per neglegentiam eorum, apud quos orta sunt, damno uicinis fuerunt, ciui-liter exercentur (ut qui iactura adfectus est, damni disceptet) uel modice uindicaretur. In exulibus gradus poenarum constituti edicto diui Hadriani, ut qui ad tempus relegatus est, si redeat in insulam relegetur, qui relegatus in insulam excesserit, in insulam de-portetur, qui deportatus euaserit, capite puniatur. Ita et in custodiis gradum seruandum esse idem princeps rescripsit, id est ut, qui in tempus damnati erant, in perpetuum damna-rentur, qui in perpetuum damnati erant, in metallum damnarentur, qui in metallum damnati id admiserint, summo supplicio adficerentur. Famosos latrones in his locis, ubi grassati sunt, furca figendos compluribus placuit, ut et conspectu deterr[2e]2antur alii ab isdem facinoribus et solacio sit cognatis et adfinibus interemptorum eodem loco poena red-dita, in quo latrones homicidia fecissent: nonnulli etiam ad bestias hos damnauerunt. Maiores nostri in omni supplicio seuerius seruos quam liberos, famosos quam integrae famae homines punierunt. @@&7Gaius& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Qui ultimo supplicio dam-nantur, statim et ciuitatem et libertatem perdunt. itaque praeoccupat hic casus mortem et nonnumquam longum tempus occupat: quod accidit in personis eorum, qui ad bestias damnantur. saepe etiam ideo seruari solent post damnationem, ut ex his in alios quaestio habeatur. @@&7Modestinus& libro primo de poenis. Si quis aliquid fecerit, quo leues hominum animi superstitione numinis terrentur, diuus Marcus huiusmodi homines in insulam relegari rescripsit. @1 @@&7Idem& libro tertio de poenis. Ad bestias damnatos fauore populi praeses dimittere non debet: sed si eius roboris uel artificii sint, ut digne populo Romano exhiberi possint, prin-cipem consulere debet. Ex prouincia autem in prouinciam transduci damnatos sine permissu principis non licere diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Si praeses uel iudex ita interlocutus sit 'uim fecisti'; si quidem ex interdicto, non erit notatus nec poena legis Iuliae sequetur: si uero ex crimine, aliud est. quid si non distinxerit praeses, utrum Iulia publicorum an Iulia priuatorum? tunc ex crimine erit aestimandum. sed si utriusque legis crimina obiecta sunt, mitior lex, id est priuatorum erit sequenda. Ȱ@@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Fratres imperatores rescripserunt seruos in temporaria uincula damnatos libertatem et hereditatem siue legatum, postquam tempus expleuerint, consequi, quia temporaria coercitio, quae descendit ex sententia, poenae est abolitio. si autem beneficium libertatis in uinculis eos inueniat, ratio iuris et uerba constitutionis libertati refragantur. plane si testamento libertas data sit et eo tem-pore, quo aditur hereditas, tempus uinculorum solutum sit, recte manumissus intellegetur, non secus ac si pignori datum seruum debitor manumisisset eiusque post liberatum pignus adita fuisset hereditas. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Seruus in opus publicum perpetuum ac multo magis temporarium non datur. cum igitur per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino seruum esse reddendum respondi. Eos quoque poena delatoris ex sententia senatus consulti teneri respondi, qui per suppositam personam delatori causam dederunt. @@&7Callistratus& libro primo quaestionum. Mandatis principalibus, quae prae-sidibus dantur, cauetur, ne quis perpetuis uinculis damnetur: idque etiam diuus Hadrianus rescripsit. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. In metallum, sed et in ministerium metalli[2c]2orum damnati serui efficiuntur, sed poenae. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. In dardanarios propter falsum mensu-rarum modum ob utilitatem popularis annonae pro modo admissi extra ordinem uindicari placuit. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. Si quis aliquid ex metallo principis uel ex moneta sacra furatus sit, poena metalli et exilii punitur. Transfugae ad hostes uel consiliorum nostrorum renuntiatores aut uiui exuruntur aut furcae suspenduntur. Actores seditionis et tumultus populo concitato pro qualitate dignitatis aut in fur-cam tolluntur aut bestiis obiciuntur aut [2in]2 insulam deporta[2n]2tur. Qui nondum uiripotentes uirgines corrumpunt, humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam relegantur aut in exilium mittuntur. Qui se suis nummis redemptum non probauerit, liber-tatem petere non potest: amplius eidem domino sub poena uinculorum redditur uel, si ipse dominus malit, in metallum damnatur. Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in me-tallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur. quod si eo mulier aut homo perierit, summo supplicio adficiuntur. Testamentum, quod nullo iure ualet, @1 impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo aut petatur aut consistere possit. Qui uiui testamentum aperuerit recitauerit resignauerit, poena Corneliae te-netur: et plerumque humiliores aut in metallum damnantur aut honestiores in insulam deportantur. Si quis instrumentum litis suae a procuratore aduersario pro-ditum esse conuicerit, procurator si humilior sit, in metallum damnatur, si honestior, adempta parte bonorum dimidia in perpetuum relegatur. Instrumenta penes se deposita quicumque alteri altero absente reddiderit uel aduersario prodiderit: prout per-sonae condicio est, aut in metallum damnatur aut in insulam deportatur. Iu-dices pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a praeside aut curi[2a]2 summouentur aut in exilium mittuntur aut [2ad]2 tempus relegantur. Miles, qui ex carcere dato gladio erupit, poena capitis punitur. eadem poena tenetur et qui cum eo, quem custo-diebat, deseruit. Miles, qui sibi manus intulit nec factum peregit, nisi inpatientia doloris aut morbi luctusue alicuius uel alia causa fecerit, capite puniendus est: alias cum igno-minia mittendus est. @@&7Tryphoninus& libro decimo disputationum. Cicero in oratione pro Cluentio Habito scripsit Milesiam quandam mulierem, cum esset in Asia, quod ab heredibus se-cundis accepta pecunia partum sibi medicamentis ipsa abegisset, rei capitalis esse damna-tam. sed et si qua uisceribus suis post diuortium, quod praegnas fuit, uim intulerit, ne iam inimico marito filium procrearet, ut temporali exilio coerceatur, ab optimis impe-ratoribus nostris rescriptum est. @@&7Paulus& libro tertio decretorum. Metrodorum, cum hostem fugientem sciens susceperit, in insulam deportari, Philocteten, quod occultari eum non ignorans diu dissi-mulauerit, in insulam relegari placet. @@&7Papinianus& libro secundo definitionum. Sanctio legum, quae no-uissime certam poenam irrogat his, qui praeceptis legis non obtemperauerint, ad eas spe-cies pertinere non uidetur, quibus ipsa lege poena specialiter addita est. nec ambigitur in cetero omni iure speciem generi derogare, nec sane uerisimile est delictum unum eadem lege uariis aestimationibus coerceri. @@&7Hermogenianus& libro primo epitomarum. Interpretatione legum poenae molliendae sunt potius quam asperandae. @@&7Paulus& libro primo responsorum. Imperator Antoninus Aurelio Atiliano rescripsit: 'Praeses ultra administrationis suae tempus interdicere alicui arte sua uti non potest'. Idem respondit eum, qui suo admisso decurionum honorem amisit, non posse in poenis euitandis decurionis filii honorem uindicare. @@@@{1DE BONIS DAMNATORUM}1 @@&7Callistratus& libro primo de iure fisci et populi. Damnatione bona publi-cantur, cum aut uita adimitur aut ciuitas, aut seruilis condicio irrogatur. Etiam @1 [2si]2 qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damna-torum accipiunt. Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint. Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et diui fratres rescripserunt. @@&7Idem& libro sexto de cognitionibus. Non ut quis in carcerem ductus est, spoliari eum oportet, sed post condemnationem: idque diuus Hadrianus rescripsit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo tertio ad edictum. Quinque legibus damnatae mulieri dos publicatur: maiestatis, uis publicae, parricidii, uenefici, de sicariis: @@&7Papinianus& libro secundo de adulteris. et omnes omnino maritus saluas actiones contra fiscum habet. @@&7Ulpianus& libro trigensimo tertio ad edictum. Sed si alia lege capitis punita sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serua poenae efficitur, uerum est dotem ma-riti lucro cedere, quasi mortua sit. Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, quae sententia et uera est, non utique deportatione dissolui matrimonium: nam cum libera mulier remaneat, nihil prohibet et uirum mariti affectionem et mulierem uxoris animum retinere. si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito uelit, ait Marcellus tunc patrem de dote acturum. sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit deportata, dotem penes maritum remanere: postea uero dissoluto matrimonio posse eam agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione. @@&7Idem& libro decimo de officio proconsulis. Diuus Hadrianus Aquilio Bra-duae ita rescripsit: 'Panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet. non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi uindicare debebit: sed uestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in ue[2n]2tralem, quos uictus sui causa in promptu habuerit, aut leues anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque. alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii uel si quod chirographum magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur'. pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit. ita neque specula-tores ultro sibi uindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides uertere, sed nec pati optiones siue commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea seruari, quae iure praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, Ȱuel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari uenientes ad se uel legationis uel alterius rei causa. plerumque etiam inde conrasas pecunias prae-sides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios uerterit, sed ad utilitatem officii patiatur deseruire. @1 @@&7Paulus& libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur. Cum ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, uelut ad debitam successionem eos uocando (propter quod et in iure ciuili suorum heredum nomen eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoueri ab ea successione possunt): aequissimum ex[2i]2stimatum est eo quoque casu, quo propter poenam parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso grauiorem poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem deuoluti. quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad uniuersitatem uenturi erant iure successionis, ex ea portiones concessas haberent. Si in libertinum animaduer-sum erit, patrono eius i[2d]2, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animad-uersum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad manumissorem non pertinebit, fisco erit uindicanda. Ex bonis damnatorum portiones adoptiuis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus con-cedi aequum est. fraudis autem causa adoptio facta uidetur, etiamsi non in reatu, sed desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur. Si plures filios damnatus habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt. sed et diuus Hadrianus in hac sententia rescripsit: 'Fauorabilem apud me causam libe-rorum Albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi uolo, quae manifesta-bunt tot possessores, etiamsi acceperint uniuersa'. Praeterea ex his, quae per flagitium damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: ueluti si cognatum suum interemi curauerit et eius hereditatem adiit uel bonorum possessionem accepit: nam ita diuus Pius rescripsit. cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias ueneno necasse conui[2n]2ceretur eum, a quo heres instituta erat: quamuis iussu patris, cuius in potestate [2erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam uindicandam esse. Quae post con-demnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo uel ab intestato uenientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut re-liqua quoque iura. quod si deportatus est, quoniam, quia ciuitatem amittit, heredem habere non potest, etiam postea adquisita fiscus capit. @@&7Macer& libro . . . de publicis iudiciis. Liberis quoque patronorum integrum @1 ius patronatus seruatur in bonis paterni liberti publicatis. si eius liberti extat patroni filius, fisco locus non est in parte filii patroni. Si patroni filius excluditur propter liberos quos habet libertus, satius est dicere fisco locum non esse, quoniam patroni filium excludunt liberi liberti, ipse autem fiscum repellit. Patroni filius etiamsi bonorum possessionem non petat, haud dubie excludit fiscum in parte sibi debita ex bonis liberti paterni. Relegati bona per sententiam specialem publicari pote-runt, nec tamen iura aduersus libertos ei auferuntur nisi principis iussu. Si condemnatur pater, qui dotem pro filia dedit, fisco in eam dotem ius non est, etiamsi postea in matrimonio filia moriatur. @@&7Callistratus& libro . . . nisi probabitur patrem metu condemnationis liberis prospexisse. @@&7Macer& libro . . . de publicis iudiciis. Etiam si pater, cum pro filia dotem promisisset, condemnatur, uir eam ex bonis eius a fisco petit. Si post solutum matri-monium filiae pater condemnatur, si quidem postquam filia ei consensit de dote repetenda, fiscus a marito eam repetit: si antequam consentiret ei, condemnatus est, ipsa repetitionem habet. @@&7Marcianus& libro . . . de publicis iudiciis. Si quis damnatus appel-lauerit et pendente appellatione decesserit, bona eius non publicantur: nam ita posterius quoque testamentum eius ratum est. idem est et si appellatio non recepta est. Qui reus est non maiestatis, bona administrare potest et pecuniam credere debitamque sibi recipere, si bona fide debitores ei soluunt: in fraudem autem quae alienauit, post condemnationem reuocantur]2. @@@@{1DE BONIS EORUM QUI ANTE SENTENTIAM UEL MORTEM @@@@SIBI CONSCIUERUNT UEL ACCUSATOREM CORRUPERUNT}1 @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. In capitalibus criminibus a princi-pibus decretum est non nocere ei qui aduersarium corrupit, sed in his demum, quae @1 poenam mortis continent: nam ignoscendum c[2e]2nsuerunt ei, qui sanguinem suum qualiter-qualiter redemptum uoluit. @@&7Macer& libro secundo publicorum. 'Imperatores Seuerus et Antoninus Iulio Iuliano. Eos, qui a latronibus nominati corruptis accusatoribus diem suum obierint, ut confessos de crimine non relinquere defensionem heredibus rationis est.' Si is, de cuius poena imperatori scriptum est (ueluti quod decurio fuerit uel quod in insulam deportari debuerit), antequam rescriberetur decesserit: potest quaeri, num ante sententiam decessisse uideatur. argumento est senatus consultum, quod factum est de his, qui Romam trans-missi ante sententiam decessissent. cuius uerba haec sunt: 'Cum damnatus nemo uideri possit in hunc annum, antequam de eo forte iudicium Romae redditum et pronuntiatum esset: neque cuiusquam mortui bona, antequam de eo Romae pronuntiatum sit, publicata sunt, eaque bona heredes possidere debent'. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Qui rei postulati uel qui in scelere deprehensi metu criminis imminentis mortem sibi cons[2ciu]2erunt, heredem non habent. Papi-nianus tamen libro sexto decimo digestorum responsorum ita scripsit, ut qui rei criminis non postulati manus sibi intulerint, bona eorum fisco non uindicentur: non enim facti sceleritatem esse obnoxiam, sed conscientiae metum in reo uelut confesso teneri placuit. ergo aut postulati esse debent aut [2in]2 scelere deprehensi, ut, si se interfecerint, bona eorum con-fiscentur. Ut autem diuus Pius rescripsit, ita demum bona eius, qui in reatu mortem sibi consciuit, fisco uindicanda sunt, si eius criminis reus fuit, ut, si damnaretur, morte aut deportatione adficiendus esset. Idem rescripsit eum, qui modici furti reus fuisset, licet uitam suspendio finierit, non uideri in eadem causa esse, ut bona heredibus adimenda essent, sicuti neque ipsi adimerentur, si compertum in eo furtum fuisset. Ergo ita demum dicendum est bona eius, qui manus sibi intulit, fisco uindicari, si eo crimine nexus fuit, ut, si conuinceretur, bonis careat. Si quis autem taedio uitae uel inpatientia doloris ali-cuius uel alio modo uitam finierit, successorem habere diuus Antoninus re-scripsit. Uideri autem et patrem, qui sibi manus intulisset, quod diceretur filium suum occidisse, magis dolore filii amissi mortem sibi irrogasse et ideo bona eius non esse publi-canda diuus Hadrianus rescripsit. Sic autem hoc distinguitur, interesse qua ex causa quis sibi mortem consciuit: sicuti cum quaeritur, an is, qui sibi manus intulit et non perpetrauit, debeat puniri, quasi de se sententiam tulit. nam omnimodo puniendus est, nisi taedio uitae uel inpatientia alicuius doloris coactus est hoc facere. et merito, si sine causa sibi manus intulit, puniendus est: qui enim sibi non pepercit, multo minus alii parcet. Si qui autem sub incerto causae euentu in uinculis uel sub fideiussoribus deces-serint, horum bona non esse confiscanda mandatis cauetur. De illo uideamus, si quis conscita morte nulla iusta causa praecedente in reatu decesserit, an, si parati fuerint he-Ȱredes causam suscipere et innocentem defunctum ostendere, audiendi sint nec prius bona in fiscum cogenda sint, quam si de crimine fuerit probatum: an [2u]2ero omnimodo publicanda @1 sunt. sed diuus Pius Modesto Taurino rescripsit, si parati sint heredes defensiones susci-pere, non esse bona publicanda, nisi de crimine fuerit probatum. @@@@{1DE INTERDICTIS ET RELEGATIS ET DEPORTATIS}1 @@&7Pomponius& libro quarto ad Sabinum. Caput ex rescripto diui Traiani ad Didium Secundum: 'Scio relegatorum bona auaritia superiorum temporum fisco uindicata. sed aliud clementiae meae conuenit, qui inter cetera, quibus innocentiam rationum mea-rum temporum, hoc quoque remisi exemplum'. @@&7Marcianus& libro tertio decimo institutionum. Manumittere deportatum non posse diuus Pius rescripsit. @@&7Alfenus& libro primo epitomarum. Eum, qui ciuitatem amitteret, nihil aliud iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso peruenturum esset ad eos, si intestatus in ciuitate moreretur: hoc est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc genere repperiri potest. quae uero non a patre, sed a genere, a ciuitate, a rerum natura tribuerentur, ea manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore legitimos heredes et adgnatorum tutelas et hereditates habituros: non enim haec patrem, sed maiores eius eis dedisse. @@&7Marcianus& libro secundo institutionum. Relegati in insulam in potestate sua liberos retinent, quia et alia omnia iura sua retinent: tantum enim insula eis egredi non licet. et bona quoque sua omnia retinent praeter ea, si qua eis adempta sunt: nam eorum, qui in perpetuum exilium dati sunt uel relegati, potest quis sententia partem bonorum adimere. @@&7Idem& libro primo regularum. Exilium triplex est: aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut [2in]2-sulae uinculum, id est relegatio in insulam. @@&7Ulpianus& libro nono de officio proconsulis. Inter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit ciuitatem Romanam. Deportandi autem in insulam ius prae-sidibus prouinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est. praesides itaque prouinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen uero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam de-beat. medio autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse. Decu-riones ciuitatium propter capitalia crimina deportandos uel relegandos diui fratres rescripse-runt. denique Priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum in insulam deportari iusserunt. @@&7Idem& libro decimo de officio proconsulis. Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut prouinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur. In insulam relegare praesides prouinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant (id est ad eius prouinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin uero @1 non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet. ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea pro-uincia cui praesunt non habeant. interim quoad imperator insulam adsignet, militi tra-dendus est relegatus. Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest. Siue ad tempus siue in perpetuum quis fuerit relegatus, et ciuitatem Romanam retinet et testamenti factionem non amittit. Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere [2re]2scriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum uel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt pro-latae. Est quoddam genus quasi [2in]2 insulam [2re]2legationis in prouincia Aegypto in Oasin relegare. Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in prouinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses Syriae in Macedoniam non relegabit. @8 Sed extra prouinciam suam potest relegare. @8 Item in parte certa prouinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat ciuitatem aliquam uel r[2eg]2ionem aliquam non egrediatur. Sed et in eas partes prouinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare. Interdicere autem quis ea prouincia potest quam regit, alia non potest: et ita diui fratres rescripserunt. unde eueniebat, ut, qui relegatus esset ab ea prouincia, in qua domicilium habuit, morari apud originem suam posset. sed impe-rator noster cum diuo patre suo huic rei prouiderunt. Maecio enim Probo praesid[2i]2 pro-uinciae Hispaniae rescripserunt etiam ea prouincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam prouinciam, ubi quis domicilium habet. sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea prouincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere. Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit prouincia, in qua oriundus est, cum ipse ei prouinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent Italia interdicere, qui patria non interdicunt: uel an per consequentias uideatur etiam prouinciae inter-dixisse, cui praeest. quod magis erit probandum. Per contrarium autem is, qui originis prouinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea prouincia, quam incolit is qui re-legatur. Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia prouincia commisit, possit relegari ab eo qui ei prouinciae praeest: eueniet, ut relegatus iste tribus prouinciis praeter Italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. et si ex diuersis prouinciis oriri uideatur propter condicionem uel suam uel parentis patronorum: uel plu-ribus prouinciis consequenter interdictum ei dicemus. Quibusdam tamen praesidibus, ut multis prouinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus Syriarum, sed et Da-ciarum. Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non uidetur. et ita multis constitutionibus cauetur. Si cui plane non patria sua, sed aliqua ciuitate interdictum sit, uidendum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est. His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari 'illum prouincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem'. Relegatum plane libellum dare princi[2pi]2 posse diui fratres rescripserunt. Solet praeterea interdici sent[2ent]2ia quibusdam, ne intra patriae territorium uel muros mo-rentur: ne excedant patriam uel in uicis quibusdam morentur. Solet decurionibus ordine interdici uel ad tempus uel in perpetuum. Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio @1 quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere. Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, uerum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa prohibitus sit, ad maiores adspirare. maioribus tamen prohibitus minores petere non pro-hibetur. sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil ualebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet. ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris grauem impensam, in-famiam illi ad hoc non profuturam: @@&7Marcianus& libro secundo publicorum iudiciorum. sed honore quidem illum arceri puto, ceterum impendia debere praestare. Ȱ@@&7Ulpianus& [2libro]2 decimo de officio proconsulis. Potest praeses quendam damnare, ne domo sua procedat: @@[2&7Marcianus& libro secundo publicorum iudiciorum. nec tamen, ne necessarias impensas faciat. @@&7Ulpianus& libro decimo de officio proconsulis. Interdum pecuniaria poena ir-rogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum crimen relegati sunt. @@&7Marcianus& libro . . . Qui patria relegatus non excedit, ad tempus prouincia relegatur. @@&7Paulus& libro . . . Ei qui a relegato manumissus est Romae morari non licet, cum ne patrono quidem eius liceat. @@&7Ulpianus& libro . . . Relegatus est is cui inter-dicitur prouincia aut urbe continentibusue in perpetuum uel ad tempus. Et multum interest inter relegationem et deportationem: nam deportatio et ciuitatem et bona adimit, relegatio utrum-que conseruat, nisi bona publicentur. Relegare possunt princeps et senatus et praefecti et prae-sides prouinciarum, nec tamen consules. Qui amissa ciuitate bona habet, a creditore utilibus actionibus conuenitur. @@&7Marcianus& libro . . . Deportatus ciuitatem amit-tit, libertatem retinet et iure ciuili caret, gentium uero utitur. itaque emit uendit, locat conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia. unde etiam recte obligat, quae post con- @1 demnationem quaesiuit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, praeferuntur fisco deportatis defunctis succedenti. nam bona, quae condemnationis tempore inue-niuntur, deportatus alienare non potest. Qui inconsulto principe a praeside deportatur, et heres institui et legata capere potest. @@&7Idem& libro . . . Cum Ulpianus Damascenus ab im-peratore petisset, ut matri deportatae ad uictum necessaria relinquere sibi permitteretur, item mater per libertum suum petisset, ut quaedam filio deportato relinquere liceret, imperator Anto-ninus ita iis rescripsit. 'Neque hereditas nec legatum nec fideicommissum contra consuetudinem legemque publicam huiusmodi personis relinqui potest neque earum condicionem mutari conuenit: quoniam autem pie rogastis, permitto uobis ultima uoluntate relinquere iis, quae ad uictum aliosque usus necessarios sufficiant, ut si quid ad eos ex his causis pertinebit, capere iis liceat.' @@&7Pomponius& libro . . . Relegatus statuis et ima-ginibus honorari non prohibetur. Relegatus statum suum integrum retinet et bona quae habet et potestatem in liberos, siue ad tempus siue in perpetuum relegatus est. Depor-tatio autem non fit ad tempus. @@&7Callistratus& libro . . . Relegatus morari non potest Romae, etsi id sententia comprehensum non est, quia communis patria est: neque in ea ciuitate, in qua moratur princeps uel per quam transit, iis enim solis permissum est principem intueri, qui Romam ingredi possunt, quia princeps pater patriae est. Cum aduersus homines liberos eiusmodi sententia fertur, per quam bona eorum publicantur, qualis est deportationis in insulam, ea ipsa sententia priorem condicionem amittunt et statim poenis sibi irrogatis per eam traduntur, nisi quid cum maiestate coniunctum requirit, ut poena exacerbetur]2. @1 @@@@{1DE SENTENTIAM PASSIS ET RESTITUTIS}1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad edictum. Ad successionem liberti pa-tronus deportatus et restitutus admittitur. Sed si in metallum damnatus restituatur, num-quid seruitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? et magis est, ut non extinguat seruitus ius patronatus. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Si deportatus restitu[2tus]2 dignitatem quidem indulgentia principis reciperauit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a cre-ditoribus nec publico nomine conueniri potest. sed cum ei facultas oblata esset a prin-cipe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus ante sententiam subiectus fuerat, non poterit. @@&7Papinianus& libro sexto decimo responsorum. In insulam deportati bona fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor quondam fuit actiones constitit. quod si bona cum dignitatis restitutione concessa recipe-rauerit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt. @@&7Paulus& libro septimo decimo quaestionum. In metallum damnata mulier eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. humanius dicetur etiam cognationis iura huic restituta uideri. @@@@{1DE CADAUERIBUS PUNITORUM}1 @@&7Ulpianus& libro nono de officio proconsulis. Corpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se obseruasse etiam diuus Augustus libro decimo de uita sua scribit. hodie autem eorum, in quos animaduertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum. eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint. @@&7Marcianus& libro secundo publicorum. Si quis in insulam deportatus uel relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et sepelire inconsulto principe: ut saepissime Seuerus et Antoninus rescripserunt et multis petentibus hoc ipsum indulserunt. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Corpora animaduersorum quibuslibet pe-tentibus ad sepulturam danda sunt. @1 @@@@{1LIBER QUADRAGESIMUS NONUS}1 @@@@{1DE APPELLATIONIBUS ET RELATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Appellandi usus quam sit fre-quens quamque necessarius, nemo est qui nesciat, quippe cum iniquitatem iudicantium uel imperitiam recorrigat: licet nonnumquam bene latas sententias in peius reformet, neque enim utique melius pronuntiat qui nouissimus sententiam laturus est. Quaesitum est, an aduersus rescriptum principis prouocari possit, forte si praeses prouinciae uel quis alius consuluerit et [2ad]2 consultationem eius fuerit rescriptum: est enim quaesitum, an ap-pellandi ius [2s]2upersit. quid enim, si in consulendo mentitus est? de qua re extat rescriptum diui Pii $PRO\S3 TO\ KOINO\N TW=N *QRA|KW=N&, quo ostenditur prouocari oportere. uerba rescripti ita se habent: '$*)EA\N E)PIS3TEI/LH| TIS3 H(MI=N A(\ DIA\ KAI\ A)NTIGRA/FWMEN H(MEI=S3 O(TIOU=N, U(PA/RCEI TOI=S3 $BOULOME/NOIS3 E/PIKALEI=S3QAI PRO\S3 TH\N A)PO/FAS3IN. EI) GA\R DIDA/CEIN H)\ YEUDW=S3 H)\ OU)X OU(/TWS3 E)/XEIN $TA\ E)PES3TALME/NA, OU)DE\N U(F' H(MW=N EI)=NAI DO/CH| PRODIEGNWS3ME/NON, TW=N W(S3 E(TE/RWS3 E)/XOUS3IN TOI=S3 $GRAFEI=S3IN A)NTEPES3TALKO/TWN&'. Huic consequenter uidetur rescriptum a consultatione iudicis non esse appellandum, si quis forte interlocutus fuit principem se consultaturum, cum possit post rescriptum prouocare. Si quis in appellatione errauerit, ut puta cum alium appellare deberet, alium appellauerit, uidendum, an error ei nihil offuit. et si quidem, cum maiorem iudicem appellare deberet, ita errauit, ut minorem appellet, error ei nocebit: si uero maiorem iudicem prouocauit, error ei nihil oberit. et ita multis constitutionibus continetur. denique cum quidam iudicem ex rescripto principis a consulibus accepisset et praefectum urbi appellasset, errori eius subuentum est rescripto diuorum fratrum, cuius uerba haec sunt: 'Cum per errorem factum dicas, uti a iudice, quem ex rescripto nostro ab amplissimis consulibus acceperas, ad Iunium Rusticum amicum nostrum praefectum urbi prouocares, consules amplissimi perinde cognoscant, atque si ad ipsos facta esset prouocatio'. si quis ergo uel parem uel maiorem iudicem appellauerit, alium tamen pro alio, in ea causa est, ut error ei non noceat: sed si minorem, nocebit. Libelli qui dantur appellatorii ita sunt concipiendi, ut habeant scriptum et a quo dati sint, hoc est qui ap-pellet, et aduersus quem et a qua sententia. @@&7Macer& libro primo de appellationibus. Sed si apud acta quis appellauerit, satis erit, si dicat 'appello'. @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Scio quaesitum, si quis non addi-ȱderit in libellis, contra quem aduersarium appellet, an praescriptioni subiciatur: et puto nihil oportere praescribi. Sed illud cecidit in quaestionem, si plures habuerit aduersarios et quorundam nomina libellis sint [2com]2plexa, quorundam non, an aeque praescribi ei possit ab his, quorum nomina comprehensa non sunt, quasi aduersus ipsos adquieuerit senten-tiae. et cum una causa sit, arbitror non esse praescribendum. Certe si plures hi sunt, @1 aduersus quos pronuntiatur, et quorundam nomina in libellis sint comprehensa, quorundam non, hi soli appellasse uidebuntur, quorum nomina libellis sunt comprehensa. Quid ergo, si causam appellandi certam dixerit, an liceat ei discedere ab hac et aliam causam alle-gare? an uero quasi forma quadam obstrictus sit? puto tamen, cum semel prouocauerit, esse ei fac[2ul]2tatem in agendo etiam aliam causam prouocationis reddere persequique pro-uocationem suam quibuscumque modis potuerit. @@&7Macer& libro primo de appellationibus. Ab exsecutore sententiae appellare non licet. Sed ab eo, qui sententiam male interpretari dicitur, appellare licet, si tamen is interpretandi potestatem habuit, uelut praeses prouinciae aut procurator Caesaris: ita tamen, ut in causis appellationis reddendis hoc solum quae[2ra]2tur, an iure interpretatum sit: idque etiam diuus Antoninus rescripsit. Alio condemnato is cuius interest appellare potest. Qualis est, qui per procuratorem expertus uictus est nec procurator suo nomine appellet. Item si emptor de proprietate uictus est, eo cessante auctor eius appellare poterit: aut si auctor egerit et uictus sit, non est deneganda emptori appell[2a]2ndi facultas. quid enim, si uenditor, qui appellare noluit, idoneus non est? quin etiam si auctor appel-lauerit, deinde in causae defensione suspectus uisus sit, perinde defensio causae emptori committenda est, atque si ipse appellasset. Idque ita constitutum est in persona credi-toris, cum debitor uictus appellasset nec ex fide causam defenderet. quae constitutio ita accipienda est, si interueniente creditore debitor de pignore uictus prouocauerit: nam absenti creditori nullum praeiudicium debitor facit, idque statutum est. Si procurator, qui iudicio interfuit, uictus sit, an ipse quoque per procuratorem appellare possit, uidea-mus, quia constat procuratorem alium procuratorem facere non posse. sed meminisse oportet, quod procurator lite contestata dominus litis efficitur: et ideo et per procuratorem appellare potest. @@&7Marcianus& libro primo de appellationibus. A sententia inter alios dicta ap-pellari non potest nisi ex iusta causa, ueluti si quis in coheredum praeiudicium se con-demnari patitur uel similem huic causam (quamuis et sine appellatione tutus est coheres): item fideiussores pro eo pro quo interuenerunt. igitur et uenditoris fideiussor emptore uicto appellabit, licet emptor et uenditor adquiescant. Si heres institutus uictus fuerit ab eo, qui de inofficioso testamento agebat, legatariis et qui libertatem acceperunt per-mittendum est appellare, si querantur per collusionem pronuntiatum: sicut diuus Pius re-scripsit. @8 Idem rescripsit legatarios causam appellationis agere posse. @8 Sed et si in fraudem suam transactionem factam ab eo qui appellasset dicerent, idem dicendum est. sed et sine appellatione si fuerit transactum, similiter rescriptum est. Si quis ipso die inter acta uoce appellauit, hoc ei sufficit: sin autem hoc non fecerit, ad libellos appella-torios dandos biduum uel triduum computandum est. @@&7Ulpianus& libro secundo de appellationibus. Non tantum ei, qui ad suppli-cium ducitur, prouocare permittitur, uerum alii quoque nomine eius, non tantum si ille mandauerit, uerum quisquis alius prouocare uoluerit. neque distinguitur, utrum necessarius eius sit nec ne: credo enim humanitatis ratione omnem prouocantem audiri debere. ergo et si ipse adquiescit sententiae: nec quaerimus, cuius intersit. quid ergo, si resistat qui damnatus est aduersus prouocationem, nec uelit admitti eius appellationem perire festinans? adhuc putem differendum supplicium. @@&7Marcianus& libro primo de appellationibus. Cum quidam propter uiolentiam iudicis non ipsi a quo appellauit dedit libellos, sed publice proposuisset, diuus Seuerus ueniam ei dedit et permisit ei causas appellationis agere. @@&7Ulpianus& libro quarto de appellationibus. Illud sciendum est eum qui pro- @1 uocauit non debere conuiciari ei a quo appellat: ceterum oportebit eum plecti. et ita diui fratres rescripserunt. @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Illud sciendum est neque pupillum neque rem publicam, cum pro libertate iudicatur, in integrum restitui posse, sed appella-tionem esse necessariam. idque ita rescriptum est. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Si qui separatim fuerint condemnati, quamuis ex eadem causa, pluribus eis appellationibus opus est. Si quis, cum una actione ageretur, quae plures species in se habeat, pluribus summis sit condemnatus, quarum sin-gulae notionem principis non faciunt, omnes autem coniunctae faciunt: poterit ad prin-cipem appellare. Sed cum aduersus plures probatae essent rationes quae eis nocerent, sufficit eis una appellatio, quia uno titulo comprobatarum rationum omnes conueniebantur. Quotiens autem plures in unam summam condemnantur, utrum una sententia est et qu[2a]2si plures in unam summam rei sint promittendi, ut unusquisque eorum in solidum teneatur, an uero scinditur in personas sententia, quaeritur. et Papinianus respondit scindi senten-tiam in personas atque ideo eos qui condemnati sunt uiriles partes debere. Quod est rescriptum in communi causa, quotiens alter appellat, alter non, alterius uictoriam ei pro-ficere qui non prouocauit, hoc ita demum probandum est, si una eademque causa fuit defensionis: ceterum si diuersae, alia causa est. ut in duobus tutoribus procedit, si a[2lt]2er tutelam gesserat, alter non attigerat et is qui non gesserat prouocauit: iniquum est enim, qui idcirco adgnouerat sententiam, quoniam gessisse se scit, propter appellationem eius qui non gesserat optinere. @@&7Idem& libro tertio de omnibus tribunalibus. Cum ex causa iudicati soluta esset pecunia ex necessitate iudicis ab eo, qui appellatione interposita meruerit meliorem sen-tentiam, recipere eum pecuniam quam soluit oportet. @@&7Idem& libro secundo opinionum. Si constet nullo actu ex lege habito duum-uirum creatum, sed tantum uocibus popularium postulatum eisque tunc proconsulem, quod facere non debuit, consensisse: appellatio in re aperta superuacua fuit. @@&7Idem& libro secundo responsorum. Appellanti nihil obesse, quod in libellis a qua parte sententiae appellaret non significauit. Non solere improbari appellationem eorum, qui uel unam causam appellandi probabilem habuerunt. @@&7Idem& libro quarto decimo ad edictum. Si perlusorio iudicio actum sit ad-uersus testamentum, an ius faciat iudex, uidendum. et diuus Pius, cum inter coniunctas personas diceretur per collusionem in necem legatariorum et libertatium actum, appellare eis permisit. et hodie hoc iure utimur, ut possint appellare: sed et agere causam apud ipsum iudicem, qui de testamento cognoscit, si suspicantur non ex fide heredem causam agere. Quotiens herede non respondente secundum aduersarium sententia datur, rescriptum est nihil nocere neque legatis neque libertatibus. et hoc diuorum fratrum epistula conti-netur ad Domitium in haec uerba: 'Quod absente possessore ne[2c]2 quoquam nomine eius respondente pronuntiatum est, non habet rei iudicatae auctoritatem nisi aduersus eum so-lum qui adesse neglexerit. quare his, qui testamento libertates uel legata uel fideicommissa acceperunt, saluae sunt actiones, si quas habuerunt, perinde ac si nihil esset iudicatum: et ideo aduersus eum qui uicit permittimus eis agere'. @@&7Marcellus& libro primo digestorum. Serui appellare non possunt: sed do-mini eorum ad opem seruo ferendam possunt uti auxilio appellationis, et alius domini @1 nomine id facere potest. sin uero neque dominus neque alius pro domino appellauerit, ȱipsi seruo, qui sententiam tristem passus est, auxilium sibi implorare non denegamus. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Constitutiones, quae de recipiendis nec non appellationibus loquuntur, ut nihil noui fiat, locum non habent in eorum persona, quos damnatos statim puniri publice interest: ut sunt insignes latrones uel seditionum con-citatores uel duces factionum. @@&7Idem& libro octauo regularum. Cum in una causa separatim duplex sententia diuisa datur, ueluti una sortis, alia usurarum, duplex appellatio necessaria est, ne alteram adgnouisse, de altera prouocasse intellegatur. Tutor pupillo datus si prouocet, interim pupillo curator dabitur. sed si tutoris auctoritas [2fuerit]2 necessaria, ueluti ad adeundam hereditatem, tutor ei necessario dabitur, quoniam curatoris auctoritas ad hoc inutilis est. @@&7Idem& libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius pro seruo suo, qui ad bestias datus est, prouocationem interposuit: quaero, an huiusmodi appellationis causas per procuratorem reddere possit. Modestinus respondit posse. @@&7Idem& libro singulari de enucleatis casibus. Si expressim sententia contra iuris rigorem data fuerit, ualere non debet: et ideo et sine appellatione causa denuo in-duci potest. non iure profertur sententia, si specialiter contra leges uel senatus consultum uel constitutionem fuerit prolata. unde si quis ex hac sententia appellauerit et prae-scriptione summotus sit, minime confirmatur ex hac praescriptione sententia. unde potest causa ab initio agitari. @@&7Idem& libro singulari de praescriptionibus. Qui suspectum tutorem facit et qui de non recipienda tutela excusationem agitat, alieno nomine agere intellegendus est. Is uero qui in rem suam procurator datus est, intra biduum appellare debet, quia suam causam agit. Militibus appellandi tempora non remittuntur, et uicti si non prouocauerint et sollemnia fecerint, postea non audiuntur. @@&7Papirius Iustus& libro primo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt appellationes, quae recto ad principem factae sunt omissis his, ad quos debuerunt fieri ex imo ordine, ad praesides remitti. Idem rescripserunt ab iudice, quem a praeside prouinciae quis acceperat, non recte imperatorem appellatum esse ideoque reuerti eum ad praesidem debere. Si magistratus creatus appellauerit, collegam eius in-terim utriusque officium sustinere debere: si uterque appellauerit, alium interim in locum eorum creandum: et eum, qui non iuste appellauerit, damnum adgniturum, si quod res publica passa sit: si uero iusta sit appellatio et hoc pronuntietur, eos aestimaturos, cui hoc adscribendum sit. in locum autem curatoris, qui annonam administraturus est, alium interim adsumendum, quoad usque appellatio pendeat. Idem rescripserunt, quamuis usi-tatum non sit post appellationem fructus agri, de quo disceptatio sit, deponi, tamen, cum populi traherentur ab aduersario, aequum sibi uideri fructus apud sequestres deponi. @@&7Papinianus& libro secundo responsorum. Ad principem remissa cognitio ab eo circumd[2u]2ci potest, qui remisit. @1 @@&7Idem& libro nono decimo responsorum. Ex consensu litigantium ci[2tr]2a com-promissum a praeside prouinciae iudice dato uictus potest prouocare. Cum procurator Caesaris, qui partibus praesidis non fu[2n]2gebatur, in lite priuatorum ius dandi iudicis non habuisset, frustra prouocatum ab ea sententia constitit, quae non tenebat. Filium familias, cum aduersus patrem eius de bonis, quae per ipsum poterant adquiri, pronuntiatum esset, respondi non nisi patris nomine potuisse prouocare. Eum, qui cognouit edictum perempto-rium, secundum ordinis causam dati placuit non recte prouocasse, cum in eius potestate fuerit ante diem praestitutum pro tribunali respondentem aut defensum edicti denuntia-tionem rumpere. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Negotiorum gestor uel tutor uel curator bona fide condemnati appellauerunt et diu negotium tractum est: quaesitum est appellatione eorum iniusta pronuntiata an, quia tardius iudicatum sit, usurae principalis pecuniae medii temporis debeantur. respondit secundum ea quae pro-ponerentur dandam utilem actionem. Curator iuuenis aduersus tutoris heredes iudicio expertus appellationem interposuit: cum implesset autem uicensimum quintum an-num aetatis iuuenis et in militia ageret, exequi appellationem desiit. quaero, regressus a militia utrum ipse appellationem explicare deberet an uero curatorem in eam rem con-ueniri oporteret. respondit ipsum militem litem ad se pertinentem exsequi debere secundum ea quae proponerentur. @@&7Paulus& libro uicensimo responsorum. $*)AUTOKRA/TWR *)ALE/CANDROS3 TW=| KOINW=| TW=N $E)N *BIQUNI/A| *(ELLH/NWN. *)EKKALEI=S3QAI ME\N PW=S3 A)/N TIS3 KWLU/OITO U(PO\ TW=N DIKAZO/NTWN, OU)X O(RW=, $O(PO/TE E)/CES3TIN TH\N E(TE/RAN O(DO\N TREPO/MENON TAU)TO\ POIEI=N KAI\ QA=TTON PRO/S3 ME A)FIKNEI=S3QAI. U(/BREI $DE\ KAI\ BI/A| XRH=S3QAI PRO\S3 TOU\S3 E)KKALOUME/NOUS3 KAI\ FROURA\N S3TRATIWTIKH\N PERIIS3TA=N KAI\ A(PLW=S3 $EI)PEI=N A)POFRA/TTEIN AU)TOI=S3 TH\N DEU=RO A)/NODON A)PAGOREU/OMEN TOI=S3 E)PITRO/POIS3 KAI\ TOI=S3 H(GOUME/NOIS3 $TW=N E)QNW=N. KAI\ PEIS3QH/S3ONTAI TAU/TH| MOU TH=| PRORRH/S3EI, EI)DO/TES3 O(/TI TOS3OU=TO/N MOI ME/LEI TH=S3 TW=N $A)RXOME/NWN E)LEUQERI/AS3, O(/S3ON KAI\ TH=S3 EU)NOI/AS3 AU)TW=N KAI\ PEIQOU=S3. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. Ad imperatorem causam remissam partibus consentientibus praeses, si ad eius notionem pertinet, audire potest. @@&7Idem& libro quinto iuris epitomarum. Tutor si in negotio pupilli prouocauerit uel curator in adulti, heres eius, antequam reddat rationes, appellationis causam persequi debet: nam post redditas rationes nec ipse tutor nec curator appellationis merita probare cogitur. @@&7Scaeuola& libro uicensimo quinto digestorum. Creditor cum fideiussoribus egerat: sed post iudicium acceptum ad agendam causam ipse non adfuit et, cum absol[2u]2ti essent fideiussores, seruus eius appellauit. quaesitum est, an appellatio, quam seruus inter-posuit nomine domini, nullius momenti esset. respondit eiusmodi appellationem non esse obseruandam. Iussus a iudice exhibere secundum praeceptum praesidis prouinciae ra-tiones, quas apud se esse cauerat, instrumentorum gratia data dilatione nec postea ex-hibuit ideoque secundum constitutionem recitatam, quia per contumaciam instrumenta non exhibuerat, cum petitor quanti sua interesset exhiberi iurasset, facta erat condemnatio. @1 quaesitum est, an post iusiurandum appellationem interponere possit. respondit nihil pro-poni, cur denegandum esset appellationis auxilium. Substituti tutores in locum legitimi tutoris experti cum eo tutelae iudicio, cum arbiter inique condemnauit, quam rei aequitas exigebat, a sententia eius prouocauerunt: pendente causa appellationis iuuenes adoleuerunt. quaesitum est, cum omnis exsecutio huius ad adultos pertineat et causam ad se pertinen-tem idonee tueri possunt, an postulatio eorum, contra quos appellatum erat, dicentium illos debuisse causas appellationis reddere, qui primi sunt experti, admittenda non sit. respondit eos, quorum tutela gesta esset, si uellent causam exsequi, non prohibendos. idem et in curatoribus obseruandum est, si interim adultus ad legitimam aetatem peruenit. @@@@{1A QUIBUS APPELLARI NON LICET}1 @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Tractandum est, a quibus appel-lare non liceat. Et quidem stultum est illud admonere a principe appellare fas non esse, cum ipse sit qui prouocatur. Sciendum est appellari a senatu non posse principem, idque oratione diui Hadriani effectum. Si quis ante sententiam professus fuerit se a iudice non prouocaturum, indubit[2at]2e prouocandi auxilium perdidit. Interdum imperator ita solet iudicem dare, ne liceret ab eo prouocare, ut scio saepissime a diu Marco iudices datos. an et alius possit ita iudicem dare, uidebimus: et puto non posse. @@&7Paulus& libro singulari de appellationibus. Quaesitum est, in arbitros, qui ȱad fideiussores probandos dantur, an appellare liceat: quamuis hoc casu et sine appellatione quidam putent ab eo, qui eum dedit, sententiam eius corrigi posse. @@@@{1QUIS A QUO APPELLETUR}1 @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Quod dicitur eum appellari, qui dedit iudicem, sic accipiendum est, ut et successor eius possit appellari. proinde et si praefectus urbi iudicem dederit uel praetorio, ipse erit prouocandus, qui eum dederit iu-dicem. Ab eo, cui quis mandauit iurisdictionem, non ipse prouocabitur: nam generaliter is erit prouocandus ab eo cui mandata est iurisdictio, qui prouocaretur ab eo qui man-dauit iurisdictionem. @@&7Uenuleius Saturninus& libro secundo de officio proconsulis. Appellari a legatis proconsul potest, et, si multam dixerit, potest de iniquitate eius proconsul cognoscere et quod optimum putauerit statuere. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Dato iudice a magistratibus populi Romani cuiuscumque ordinis, etiamsi ex auctoritate principis licet nominatim iudicem de-clarantis dederint, ipsi tamen magistratus appellabuntur. @@@@{1QUANDO APPELLANDUM SIT ET INTRA QUAE TEMPORA}1 @@&7Ulpianus& libro primo de appellationibus. Si quidem in insulam deportan-dum adnotauerit praeses prouinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, uideamus, quando sit prouocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem @1 tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scri-bendum, ut deportetur. ceterum uerendum est, ne sero sit, ut tunc prouocetur, cum im-perator insulam ei adsignauerit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare. rursus illud uerendum est, si mendaciis apud principem onerauit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi uiam prouocandi. quid ergo est? recte dicetur hu-manitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra prouocaretur, quia non aduersus principem, sed aduersus iudicis calliditatem prouocauit. simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius. Si quis tutor datus fuerit uel testamento uel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum prouocare (hoc enim diuus Marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur. Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus uel honorem uocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint. So-lent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut Gaium Seium creent ma-gistratum uel alius quis honor uel munus in eum conferatur. utrum igitur tunc appellan-dum est, cum ordo decretum interposuerit, an uero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreuerit: magis enim consilium dedisse praeses uidetur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo prouocandum. Sed et si praeses in ordine fuerit (ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit prouocandus, quasi ab or-dine, non ab ipso fiat appellatio. Biduum uel triduum appellationis ex die sen-tentiae latae computandum erit. quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an uero ex die, quo condicio sen-tentiae extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere. Quod in sen-tentiis praeceptum est, ut uel altera die uel tertia prouocetur, hoc etiam in ceteris ob-seruandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est. Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio diui Marci uoluit, si forte eius, a quo prouocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: 'is dies seruabitur, quo primo adeundi facultas erit'. quare si forte post sen-tentiam statim dictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiauit (ut fieri adsolet), dicen-dum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit prouocare. ergo si statim se subduxit, similiter subueniendum est. Quid igitur, si condicio horae effecit, ut se reciperet? si forte dicta sit sententia iam suprema hora? utique non uide-bitur se subtraxisse. Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui co-piam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non uenerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad uillam suburbanam? magisque est, ut non debeat imputari. quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi. Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facul-tatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: uidendum est, an ei prae-scribi possit, quod eum non adierit. et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, praescriptio locum habeat. In propria causa biduum accipitur. propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum uel damnum ad aliquem suo nomine pertinet. Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem obseruet. at si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, @1 utrum biduum an triduum obseruetur. et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum obseruetur. Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium uel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. ex hoc apparet tertio die prouocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit. Si quis sus-pectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere Iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem. Si aduersus absen-tem fuerit pronuntiatum, biduum uel triduum ex quo quis scit, computandum est, non ex quo pronuntiatum est. quod autem dicitur absentem posse pro[2uo]2care ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non prouocauit, difficile est, ut hic audiatur. @@&7Macer& libro primo de appellationibus. Si procuratio nomine egeris et uictus appel-laueris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse uidetur. sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam cau-sam defenderis. Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius interest, an etiam tertia die appellare possit, uideamus. sed dicendum est secunda die appellare eum debere, quia uerum est eum suam causam defendere. contrarium ei est, si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia uidetur quasi alieno nomine ap-pellare, quando, si uelit causam suam alienam uideri, semet ipsum excludit, quia in aliena causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat. Si is, qui ex libertinitate in ingenuitatem se defendebat, uictus appellare omiserit, an pater eius appellare possit, maxime si dicat eum in potestate sua esse, quaeritur. sed si potest, quod magis probatur, secunda die, ut propria causa, appellare debet. Si pro eo, qui capite puniri iussus est, necessaria persona appellet, an tertia die audiri possit, Paulus dubitat. sed dicendum est hanc quo-que personam ut in propria causa secunda die appellare debere, quia qui sua interesse dicit, propriam causam defendit. @@&7Idem& libro secundo de appellationibus. Illud uideamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellauerit et postea con-tra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non ȱappellauit, uera esse quae scripta sunt consensisse uidetur: nec audiendus est, si dicat euentum rescripti sacri se sustinuisse. @@@@{1DE APPELLATIONIBUS RECIPIENDIS UEL NON}1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo nono ad edictum. Non solent audiri appellantes nisi hi, quorum interest uel quibus mandatum est uel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratum habetur. Sed et cum mater filii rem sententia euersam animad-uerteret, prouocauerit, pietati [2dan]2dum est et hanc audiri debere: et si litem praeparandam curare maluerit, intercedere non uidetur, licet ab initio defendere non potest. @@&7Scaeuola& libro quarto regularum. Ante sententiam appellari potest, si quaestionem in ciuili negotio habendam iudex interlocutus sit, uel in criminali, si contra leges hoc faciat. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Intra triduum appellare licet ei, qui de suspecto tutore egit uictusque appellat. @1 @@&7Macer& libro primo de appellationibus. Eius, qui ideo causam agere frustra-tur, quod dicit se libellum principi dedisse et sacrum rescriptum expectare, audiri desi-derium prohibetur: et si ob eam causam prouocauerit, appellatio eius recipi sacris consti-tutionibus uetatur. @@&7Ulpianus& libro quarto de appellationibus. Ei, cuius appellatio non recipitur, sufficit, si possit dicere appellationem suam non esse receptam: quod quaqua ratione do-ceat, admittetur eius appellatio. Non recepta autem appellatione, si quidem principem appellari oportuit, principi erit supplicandum: sin uero aliu[2s]2 appellabatur quam princeps, ille erit adeundus. Sed et si quid aliud post receptam appellationem impedimento factum fuerit, eum adiri oportet, quem appellare quis debet. Plane si appellatione non recepta non ipsum adierit, quem debuit, sed principem, pro eo habebitur, atque si is aditus est, qui adiri debuit: idque rescriptis imperatoris nostri Antonini declaratur. Plane si alium pro alio adiit non principem, nihil ei hic error proderit, licet non uideatur cessasse. Intra constituta autem appellatoria tempora debet is, cuius appellatio non est recepta, uel com-petentem iudicem uel principem adire. @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Sciendum est, cum appellatio non recipitur, praecipi sacris constitutionibus omnia in eodem statu esse nec quicquam nouari, etiamsi contra fiscum appellatum sit: eumque, qui appellationem non receperit, opinionem suam confestim per relationem manifestare et causam, pro qua non recepit appellationem, eiusque exemplum litigatori edere debere mandatis cauetur. @@&7Paulus& libro singulari de appellationibus. Si res dilationem non recipiat, non permittitur appellare, uel[2ut]2 ne testamentum aperiatur (ut diuus Hadrianus constituit), ne frumentum in usum militum, in annonae subsidia contrahatur, neue scriptus heres in possessionem inducatur. Item si ex perpetuo edicto aliquid decernatur, id quo minus fiat, non permittitur appellare. Item quo minus pignus uendere liceat, appellari non potest. @@@@{1DE LIBELLIS DIMISSORIIS, QUI APOSTOLI DICUNTUR}1 @@&7Marcianus& libro secundo de appellationibus. Post appellationem interposi-tam litterae dandae sunt ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogni-turus est, siue principem siue quem alium, quas litteras dimissorias siue apostolos appel-lant. Sensus autem litterarum talis est: appellasse puta Lucium Titium a sententia illius, quae inter illos dicta est. Sufficit autem petisse intra tempus dimissorias instanter et sae-pius, ut et si non accipiat, id ipsum contestetur: nam instantiam petentis dimissorias con-stitutiones desiderant. aequum est igitur, si per eum steterit, qui debebat dare litteras, quo minus det, ne hoc accipienti noceat. @@@@{1NIHIL INNOUARI APPELLATIONE INTERPOSITA}1 @@&7Ulpianus& libro quarto de appellationibus. Appellatione interposita, siue ea recepta sit siue non, medio tempore nihil nouari oportet: si quidem fuerit recepta appel-latio, quia recepta est: si uero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit. Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innouandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum. Si quis ergo forte relegatus fuit et appellauerit, non arcebitur neque in Italia neque in prouincia, qua relegatus est. Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, uel @1 adnotatus, neque uincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui senten-tiae non adquieuerat: integer enim status esse uidetur prouocatione interposita. Ergo et si abstinere ordine iussus sit et prouocauerit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione nouetur. Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellauit, propter quaedam non: utrum differenda poena eius sit an non, quaeritur. et si quidem grauiora sint crimina, ob quae appellatio interposita est, leuius autem id, propter quod non appellauit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si uero grauiorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena inponenda est. @@@@{1QUAE SENTENTIAE SINE APPELLATIONE RESCINDANTUR}1 @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Illud meminerimus: si quaeratur, iudicatum sit nec ne, et huius quaestionis iudex non esse iudicatum pronuntiauerit: licet fuerit iudicatum, rescinditur, si prouocatum non fuerit. Item si calculi error in sententia esse dicatur, appellare necesse non est: ueluti si iudex ita pronuntiauerit: 'Cum constet Titium Seio ex illa specie quinquaginta, item ex illa specie uiginti quinque debere, id-circo Lucium Titium Seio centum condemno': nam quoniam error computationis est, nec appellare necesse est et citra prouocationem corrigitur. sed et si huius quaestionis iudex sententiam centum confirmauerit, si quidem ideo, quod quinquaginta et uiginti quinque fieri centum putauerit, adhuc idem error computationis est nec appellare necesse est: si uero ideo, quoniam et alias species uiginti quinque fuisse dixerit, appellationi locus est. Item cum contra sacras constitutiones iudicatur, appellationis necessitas remittitur. contra constitutiones autem iudicatur, cum de iure constitutionis, non de iure litigatoris pronun-tiatur. nam si iudex uolenti se ex cura muneris uel tutelae beneficio liberorum uel aetatis aut priuilegii excusare, dixerit neque filios neque aetatem aut ullum priuilegium ad mu-neris uel tutelae excusationem prodesse, de iure constituto pronuntiasse intellegitur: quod si de iure suo probantem admiserit, sed idcirco contra eum sententiam dixerit, quod ne-gauerit eum de aetate sua aut de numero liberorum probasse, de iure litigatoris pronun-tiasse intellegitur: quo casu appellatio necessaria est. Item cum ex edicto peremptorio, quod neque propositum est neque in notitiam peruenit absentis, condemnatio fit, nullius momenti esse sententiam constitutiones demonstr[2a]2nt. Si apud eundem iudicem inuicem petamus, si et mea et tua petitio sine usuris fuit et iudex me priorem tibi condemnauit, quo magis tu prior me condemnatum habeas: non est mihi necesse pro hac causa appel-lare, quando secundum sacras constitutiones iudicatum a me petere non possis, priusquam de mea quoque petitione iudicetur. sed magis est, ut appellatio interponatur. @@&7Paulus& libro tertio responsorum. Paulus respondit eum, qui in rebus humanis non fuit sententiae dictae tempore, inefficaciter condemnatum uideri. Idem re-spondit aduersus eum, qui in rebus humanis non esset, cum iudex datus est, neque iudicis dationem ualuisse neque sententiam aduersus eum dictam uires habere. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Paulus respondit inpossibile prae-ceptum iudicis nullius esse momenti. Idem respondit ab ea sententia, cui pareri rerum natura non potuit, sine causa appellari. @1 @@@@{1AN PER ALIUM CAUSAE APPELLATIONUM REDDI @@@@POSSUNT}1 @@&7Ulpianus& libro quarto appellationum. Quaeri solet, an per alium causae ap-ȱpellationis reddi possunt: quae res in rebus pecuniariis et in criminibus agitari consueuit. et in rebus pecuniariis sunt rescripta posse agi. uerba rescripti ita se habent: 'Diui fra-tres Longino. Si tibi qui appellauit mandauit, ut eum de appellatione, quam Pollia ad eum fecit, defenderes, et res pecuniaria est: nihil prohibet nomine eius te respondere. sin autem non sit pecuniaria causa, sed capitalis, per procuratorem agi non licet. sed et si ea causa sit, ex qua sequi solet poena usque ad relegationem, non oportet per alium causas agi, sed ipsum adesse auditorio debere sciendum est'. plane si pecuniaria causa est, ex qua ignominia sequitur, potest et per procuratorem hoc agi. idque erit probandum et in ipso accusatore, si appellauerit uel si aduersus eum sit appellatum. et generaliter quae causa per alium agi non potest, eius nec appellationem per alium agi oportet. @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Si procurator absentis appellauerit, deinde rationes reddiderit, nihilo minus ipse respondere debet. sed an eo cessante dominus litis respondere possit exemplo adulescentis, uideamus: magis tamen obseruatur, ut audiri debeat in causis appellationis reddendis is, cuius absentis procurator appellauit. @@@@{1SI TUTOR UEL CURATOR MAGISTRATUS[2UE]2 CREATUS @@@@APPELLAUERIT}1 @@&7Ulpianus& libro tertio de officio consulis. Si qui ad munera publica nominati appellauerint nec causas probauerint, scient ad periculum suum pertinere, si quid damni per moram appellationis rei publicae acciderit. quod si apparuerit eos necessario prouo-casse, cui adscribendum sit id damnum, praeses uel princeps aestimabit. @@&7Hermogenianus& libro quinto iuris epitomarum. Tutor uel curator retentus si prouocauerit et ante causam actam moriatur, propter periculum medii temporis succes-sores eius causas appellationis necesse habent reddere. @@@@{1EUM QUI APPELLAUERIT IN PROUINCIA DEFENDI}1 @@&7Ulpianus& libro quarto de appellationibus. Eum, qui appellauit, oportere in prouincia defendi in aliis suis causis, etiamsi appellationis causa peregrinetur, diui fratres Decimio Philoni rescripserunt. @@&7Marcianus& libro secundo de appellationibus. Hoc enim illis praestatur, ne necesse habeant se defendere, qui rei publicae causa absunt. @1 @@@@{1APUD EUM, A QUO APPELLATUR, ALIAM CAUSAM AGERE @@@@COMPELLENDUM}1 @@&7Ulpianus& libro quarto de appellationibus. Si quis ex alia causa appellauerit a iudice, an in alia causa eundem iudicem habere necesse habeat, uideamus. et hodie hoc iure utimur, et, tametsi appellatio interposita sit, tamen apud eundem iudi-cem, a quo quis prouocauit, compelletur alias causas si quas habet agere: nec utetur hoc praetextu, quasi ad offensum iudicem non debeat experiri, cum possit denuo prouocare. @@@@{1SI PENDENTE APPELLATIONE MORS INTERUENERIT}1 @@&7Macer& libro secundo de appellationibus. Appellatore defuncto, si quidem sine herede, cuiuscumque generis appellatio fuit, euanescit. quod si appellatori heres ex-titerit, si quidem nullius alterius interest causas appellationis reddi, cogendus non est peragere appellationem: si uero fisci uel alterius, contra quem appellatum est, interest, heres causas appellationis reddere necesse habet. nullius autem interest, ueluti cum sine ademptione bonorum relegatus est. nam si ademptis bonis relegatus uel in insulam de-portatus uel in metallum datus prouocatione interposita decesserit, imperator noster Alexan-der Plaetorio militi ita rescripsit: 'Quamuis pendente appellatione morte rei crimen ex-tinctum sit, data tamen etiam de parte bonorum eius sententia proponitur, aduersus quam non aliter is, qui emolumentum successionis habet, optinere potest, quam si in reddendis causis appellationis iniquitatem sententiae detexerit'. Tutor quoque in negotio pupilli appellatione interposita si decesserit, heredem eius causas appellationis reddere necesse est, etiamsi rationes tutelae heres reddiderit, quia sufficit mortis tempore ad causas appel-lationis reddendas obligatum fuisse. sed diui Seuerus et Antoninus rescripserunt non co-gendum tutorem post rationes redditas causas appellationum reddere. @@@@{1DE IURE FISCI}1 @@&7Callistratus& libro primo de iure fisci. Uariae causae sunt, ex quibus nun-tiatio ad fiscum fieri solet. aut enim se quis, quod tacite relictum est, profitetur capere non posse uel ab alio praeuentus defertur: uel quod mors ab heredibus non uindicatur: uel quod indignus quis heres nuntiatur: uel quod princeps heres institutus et testamentum siue codicilli subrepti esse nuntiantur: uel quod dicatur quis thensaurum inuenisse: uel magni pretii rem minoris ex fisco comparasse: uel praeuaricatione fiscum uictum esse: uel eum decessisse, qui in capitali crimine esset: uel etiam post mortem aliquem reum esse: uel domum destructam esse: uel ab accusatione recessum: uel rem litigiosam uenum-dari: uel poenam fisco ex contractu priuato deberi: uel aduersus leges commissum factum esse. An bona, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertineant, quaesitum est. Labeo scribit etiam ea, quae soluendo non sint, ipso iure ad fiscum pertinere. sed contra sententiam eius edictum perpetuum scriptum est, quod ita bona ueneunt, si ex his fisco adquiri nihil possit. Diuus Pius Coelio Amaranto ita rescripsit uacan-tium bonorum nuntiationem quadriennio finiri idque tempus ex die, quo certum esse coe-pit neque heredem neque bonorum possessorem exstare, computari oportere. Praescriptio @1 autem uiginti annorum, quae etiam circa requirendorum adnotatorum bona obseruatur, ex constitutione diui Titi solet ex eo numerari, ex quo quid ad fiscum pertinere potuit. Causae autem, quae statim motae sunt et tractae ultra uicensimum annum, differri pos-sunt etiam post uicensimum annum. Illae quoque causae, quae a priore nuntiatore pro-ditae dicantur, etiam post annos, quibus praescribi diximus, fisco nuntiari possunt. @@&7Idem& libro secundo de iure fisci. Ex quibusdam causis delatione suscipien-tium fama non laeditur, ueluti eorum, qui non praemii consequendi, item eorum, qui ul-ciscendi gratia aduersarium suum deferunt, uel quod nomine rei publicae suae quis exse-quitur causa[2m]2: et haec ita obseruari plurifariam principalibus constitutionibus praecipitur. Diuus Hadrianus Flauio Arriano in haec uerba rescripsit: 'Quin ei, qui instrumenta ad cau-sam fisci pertinentia, cum possit exhibere, non exhibet, nocere debeat, si uerum aliter non inuenitur, ea subtracta esse credantur, quae nocitura causae eius fuerint, dubitatum non est. sed nec alias dubitari oportet, quin non in aliam rem nocere debeant, quam in eam qua desi[2d]2erata sunt'. Item diui fratres ad libellum Cornelii Rufi rescripserunt totiens edenda esse instrumenta, quotiens de iure capiendi uel de iure dominii uel de aliqua causa simili re nummaria quaeratur, non si de capitali causa agatur. Senatus censuit, ut, si neque delator neque possessor tribus edictis euocati adfuerint, delatoris quidem fide-iussores teneantur et ei postea publicam causam deferendi ius adimatur, possessoris autem ius idem esset, quod si delatus omnino non esset. Quotiens tamen delator adesse iussus cessat nec hoc fraude possessoris factum esse probabitur, diuus Hadrianus rescripsit se-cundum possessorem pronuntiari oportere, ita ut sententia comprehendatur etiam delatores edicto id comprehendiss[2e]2. Diuus Pius Caecilio Maximo rescripsit constitutionem patris sui, qua compelleretur delator edere mandatorem ac, nisi edidisset, ut in uincula deduce-retur, eo pertinere, non ut delator poena subduceretur, si mandatorem haberet, sed ut mandator quoque perinde atque si ipse detulisset puniretur. Imperator noster Seuerus Augustus constituit, ne serui delatores dominorum audiantur, sed ut poena coer-ceantur: libertos quoque causae mandatores contra patron[2o]2s a praesidibus prouinciarum poenae plectendos. Complura sunt rescripta principalia, quibus cauetur non obesse erro-rem cuiquam, quod ignotus iuris sui ipse se detulerit. sed extat eorundem principum ȱrescriptum, ex quo uidetur posse defendi ita demum non nocere cuiquam se detulisse, si ea persona sit, quae ignorare propter rusticitatem uel propter sexum femininum ius suum possit. @@&7Idem& libro tertio de iure fisci. Non intellegitur fraudem legi fecisse, qui rogatus est palam restituere. sed cum quidam testamento suo ita scripsisset: 'uos rogo, ut in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis: perque deum, ut faciatis, rogo' et quaereretur, an id palam datum intellegeretur: Iulianus respondit non quidem apparere, quid ab heredibus ex huius-modi uerbis petitum est. quaeri autem solere, quand[2o]2 intellegatur quis in fraudem legis fidem suam accommodare: et fere eo iam decursum, ut fraus legi fieri uidea-tur, quotiens quis neque testamento neque codicillis rogaretur, sed domestica cautione et chirographo obligaret se [2a]2d praestandum ei qui capere non potest: ideoque dici posse ex supra dictis uerbis non esse legi fraudem factam. Si quis palam rogatus et tacite esset, agitabatur, quid magis praeualeret: utrum id ipsum noceret, quod tacite rogatus esset, an prodesset, quod palam petitum esset. et diuus Hadrianus rescripsit in eo, quod cuiusque fidei palam commissum est, non esse existimandum fidem suam in fraudem legis @1 accommodasse. Quando autem fraus interposita uideatur, agendum est, id est utrum exitus spectari deberet an consilium: forte si tunc, cum tacite fideicommittebatur, non capiebat is, cui restitui iubebatur, mortis uero tempore capere poterat, uel contra. et placuit exitum esse spectandum. Tacita autem fideicommissa frequenter sic detegun-tur, si proferatur chirographum, quo se cauisset cuius fides eligitur, quod ad eum ex bonis defuncti peruenerit, restituturum. sed et ex aliis probationibus manifestissimis idem fit. Cum ex causa taciti fideicommissi bona ad fiscum pertinent, omnia, quae in testamento utiliter data sunt, ualent: et ita diuus Pius rescripsit. Diui fratres recripserunt in uenditionibus fiscalibus fidem et diligentiam a procuratore exigendam et iusta pretia non ex praeterita emptione, sed ex praesenti aestimatione constitui: sicut enim diligenti cultura pretia praediorum ampliantur, ita, si neglegentius habita sint, minui ea necesse est. Cum quinquennium, in quo quis pro publico conductore se obligauit, excessit, sequentis temporis nomine non tenetur: idque principalibus rescriptis exprimitur. diuus etiam Hadrianus in haec uerba rescripsit: 'Ualde inhumanus mos est iste, quo reti-nentur conductores uectigalium publicorum et agrorum, si tantidem locari non possint. nam et facilius inuenientur conductores, si scierint fore ut, si peracto lustro discedere uoluerint, non teneantur'. Si posteriori creditori fiscus successerit, eo iure utitur, quo is usurus erat, cui successit. Multa principalia sunt rescripta, quibus cauetur non aliter fiscum debitorum suorum debitores conuenire, nisi principales debitores defecerint, uel ex ratione fisci nomina facta liquido probentur, uel ex contractu fiscali debitores conuenian-tur. Diuus Hadrianus Flauio Proculo rescripsit, cum in libertatem proclamat qui ex bonis ad fiscum pertinentibus esse dicitur, iudicium dari praesentibus et agentibus etiam his, qui negotiis fisci solent interuenire: et huiusmodi liberales causae, si non interueniente fisci aduocato decisae sint, in integrum restituuntur. Si in locis fiscalibus uel publicis religiosisue aut in monumentis thensauri reperti fuerint, diui fratres constituerunt, ut dimidia pars ex his fisco uindicaretur. item si in Caesaris possessione repertus fuerit, dimidiam aeque partem fisco uindicari. Deferre autem se nemo cogitur, quod thensaurum inuenerit, nisi ex eo thensauro pars fisco debeatur. qui autem, cum in loco fisci thensau-rum inuener[2it]2, partem ad fiscum pertinentem suppresserit, totum cum altero tanto cogitur soluere. @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. In fisci causis pacti cum delatoribus pro confessis habentur, si modo pretium uel modicum dederunt. @@&7Idem& libro sexto decimo ad edictum. Si curator Caesaris rem aliquam uen-diderit, quamuis duplum uel triplum pro euictione promiserit, tamen fiscus simplum prae-stabit. Si ab eo, cui ius distrahendi res fisci datum est, fuerit distractum quid fisci, statim fit emptoris, pretio tamen soluto. @@&7Idem& libro sexagensimo tertio ad edictum. Fiscus cum in priuati ius suc-cedit, priuati iure pro anterioribus suae successionis tempori[2bu]2s utitur: ceterum postea-quam successit, habebit priuilegium suum. sed utrum statim atque coepit ad eum pertinere nomen, an uero posteaquam conuenit debitorem, an posteaquam relatum est inter nomina debitorum, quaeritur. et quidem usuras exinde petit fiscales, etsi breuiores debeantur, ex quo conuenit certum debitorem et confitentem. at in priuilegio uarie rescriptum est: puto tamen exinde priuilegio esse locum, ex quo inter nomina debitorum relatum nomen est. Quodcumque priuilegii fisco competit, hoc idem et Caesaris ratio et Augustae habere solet. @1 @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Si fiscus alicui status controuersiam faciat, fisci aduocatus adesse debet. quare si sine fisci aduocato pronuntiatum sit, diuus Marcus rescripsit nihil esse actum et ideo ex integro cognosci oportere. @@&7Modestinus& libro quinto regularum. Bonorum fisco uindicatorum actores uenundari a procuratoribus non possunt, et, si distrahantur, irritam fieri uenditionem rescriptum est. @@&7Idem& libro septimo decimo responsorum. Lucius Titius fecit heredes sororem suam ex dodrante, uxorem Maeuiam et socerum ex reliquis portionibus: eius testa-mentum postumo nato ruptum est, qui postumus breui et ipse decessit, atque ita omnis hereditas ad matrem postumi deuoluta est. soror testatoris Maeuiam ueneficii in Lucium Titium accusauit: cum non optinuisset, prouocauit: interea decessit rea: nihilo minus tamen apostoli redditi sunt. quaero, an putes extincta rea cognitionem appellationis in-ducendam propter hereditatem quaesitam. Modestinus respondit morte reae crimine extincto persecutionem eorum, quae scelere adquisita probari possunt, fisco competere posse. @@&7Idem& libro singulari de praescriptionibus. Non puto delinquere eum, qui in dubiis quaestionibus contra fiscum facile responderit. @@&7Iauolenus& libro nono epistularum. Non possunt ulla bona ad fiscum pertinere, nisi quae creditoribus superfutura sunt: id enim bonorum cuiusque esse intellegitur, quod aeri alieno superest. @@&7Callistratus& libro sexto de cognitionibus. In metallum damnatis libertas adimitur, cum etiam uerberibus seruilibus coercentur. sane per huiusmodi persona[2m]2 fisco nihil ad-quiri diuus Pius rescripsit: et ideo quod legatum erat ei, qui postea in metallum damnatus erat, ad fiscum non pertinere rescripsit magisque ait poenae eos quam fisci seruos esse. @@&7Paulus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Edicto diui Traiani, quod proposui, significatur, ut, si quis, antequam causa eius ad aerarium deferatur, pro-fessus esset eam rem quam possideret capere sibi non licere, ex ea partem fisco inferr[2e]2t, partem ipse retineret. Idem postea edicto significauit, ut, quaecumque professa esset uel palam uel tacite relictum sibi quod capere non posset et probasset iam id ad fiscum per-tinere: etiamsi id non possideret, ex eo, quod redactum esset a praefectis aerario, partem dimidiam ferat. @8 Nihil autem interest, quae causa impediat ius capiendi. @8 Id autem deferri debet, quod latet, non id quod fisci est. Ad heredes eius, qui se detulerat, non uide-batur praemium transire: sed diuus Hadrianus rescripsit, ut, licet ante decessisset is qui se detulerat, antequam id quod detulerat fisco addiceretur, heredi eius praemium daretur. Exstat eiusdem Hadriani epistula, ut, si is qui se deferre poterat morte praeuentus fuerit, heres eius, si detulerit, praemium consequatur: 'si tamen', inquit, 'liquebit defunctum eius animi fuisse, ut se uellet deferre': si uero idcirco dissimulauerit, dum rem occultari sperat, heredem eius ultra uulgare praemium nihil consecuturum. Item diui fratres rescripserunt ȱheredes eorum, quibus tacitum fideicommissum relictum est, ita demum ex beneficio Tra-iani deferre se posse, si is, cui datum fuerat, morte praeuentus esset et ideo per angustias temporis deferre se non potuerit. Cum ante apertum testamentum tacitum fideicommis-sum nuntiatum esset ab his, qui fidem tacitam susceperunt, deinde post apertas a fidei-commissario delatum esset, diuus Antoninus recipi professionem eius iussit: neque enim dignam esse praemio tam praecipitem festinationem prioris, et cum quis se nuntiet non capere, potius confiteri de suo iure quam aliud deferre uidetur. Ad eos beneficium Tra-iani pertinet, qui ex defuncti uoluntate relictum sibi capere non possunt. ergo nec illud, quod seruo meo relictum est, deferre potero. Eos, qui quasi indigni repelluntur, summo- @1 uendos esse ab eiusmodi praemio: id est eos, qui de inofficioso egerunt uel falsum dixe-runt testamentum, qui usque ad finem litis obpugnauerunt testamentum. Ei, qui per erro-rem se detulit, cum capere solidum posset, non nocere hoc diuus Hadrianus et diuus Pius et fratres rescripserunt. @@&7Gaius& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Dicitur, ex asse hereditates ex Sila-niano cum fiscus uindicasset, ut nec libertates nec legata tueatur. quod aperte nullam habet rationem, cum ex quibuslibet aliis causis fisco uindicatis hereditatibus et libertates et legata maneant. @@&7Iunius Mauricianus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Senatus cen-suit, si delator abolitionem petat, quod errasse se dicat, ut idem iudex cognoscat, an iusta causa abolitionis sit, et si errasse uidebitur, det inprudentiae ueniam, si autem calumniae, hoc ipsum iudicet eaque causa accusatori perinde cedat, ac si causam egisset et prodi-disset. Si quis delatorem subiecerit, tantum in aerarium deferat, quantum praemii nomine delator consecuturus fuisset, si uicisset. Diuus Hadrianus rescripsit eandem poenam de-latorem ferre debere, si citatus ad edictum non responderit, qua teneretur, si causam non probasset. Senatus Hadriani temporibus censuit, cum quis se ad aerarium detulerit, quod capere non potuerit, ut totum in aerarium colligatur et ex eo pars dimidia sibi secundum beneficium diui Traiani restituatur. Quod si tribus edictis a praefecto aerario adesse delator iussus uenire noluerit, secundum possessorem sit pronuntiandum: sed ab eo, qui ita adesse iussus respondente possessore non adfuerit, tantum exigendum, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerit remaneret, si professionem eam implesset. Senatus censuit, ut perinde rationes ad aerarium deferat is, a quo tota hereditas fisco euicta est uel uniuersa legata, atque is deferre deberet, a quo pars hereditatis uel legati euicta sit. Si quis arguetur falsas rationes detulisse, de eo praefectus aerarii cognoscat, quantam fraudem inuenerit, ut [2t]2antam pecuniam in aerario iubeat inferri. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad legem Iuliam et Papiam. Ait diuus Tra-ianus: 'quicumque professus fuerit'. 'quicumque' accipere debemus tam masculum quam [2fe]2minam: nam feminis quoque, quamuis delationibus prohibentur, tamen ex beneficio Tra-iani deferre se permissum est. nec non illud aeque non intererit, cuius aetatis sit is qui se defert, utrum iustae an pupillaris: nam pupillis etiam permittitur deferre se, ex quibus non capiunt. @@&7Modestinus& libro secundo de poenis. In summa sciendum est omnium fiscalium poenarum petitionem creditoribus postponi. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Deferre non possunt mulieres propter sexus infirmitatem, et ita sacris constitutionibus cautum est. Item clarissimi uiri deferre non possunt. Item damnati deferre non possunt, ut diui fratres de eo rescripserunt, qui fustibus caesus in opus publicum erat datus. Item constitutionibus principum pro-hibentur deferre illi, qui in metallum dati sunt. hoc ideo, ne desperati ad delationem facile possint sine causa confugere. Sed eas causas, quas ante damnationem coeperunt deferre, posse eos etiam post damnationem exequi rescriptum est. Ueterani quoque sacris consti-tutionibus delatores esse prohibentur propter honorem utique et merita militiae. Item milites propter honorem stipendiorum quae merent deferre prohibentur. Sed communem causam sibi cum fisco quiuis deferre potest, hoc est uindicare, nec per hoc famosus est, @1 licet in causa sua non optinuerit. Item eos, qui tutores uel curatores fuerunt, non oportere deferre causa[2s]2 pupillorum uel adulescentium suorum diui Seuerus et Antoninus rescripse-runt. quod consequens est obseruari et in eo, qui quasi procurator negotia gessit: et ita idem principes rescripserunt. idem decreuerunt nulla constitutione prohibitum esse pro-curatorem interrogari, sed accusare eum, cuius negotia gessit. et tutorem, qui aut detulit aut mandauit, seuerissime puniendum rescripserunt. Sed ne quidem is, qui aliquam uen-didit rem, eandem deferre debet uel per se uel per subiectam personam, ne ali[2o]2quin poenam patiatur dignam suae personae, ut et constitutum esse refertur. Pa-pinianus tam libro sexto quam undecimo responsorum scribit ita demum publicam auferri pecuniam ei, qui, cum erat creditor, in solutum pecuniam accepit, si aut sciebat, cum ac-cipiebat, publicum quoque esse debitorem, aut postea cognouit, antequam consumeret pe-cuniam. sed placet omnimodo ei pecuniam auferendam esse, etiamsi ignorauit, cum con-sumeret: et postea quidam principes directam actionem competere ablata pecunia rescripse-runt, ut et Marcellus libro septimo digestorum scribit. @@&7Papinianus& libro decimo responsorum. Denique non esse praestandas usu-ras, cum pecunia reuocatur, conuenit, quoniam res, non persona conuenitur. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Sed reuocata pecunia in fideiussorem liberatum utilis actio dabitur. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Titius, qui mihi sub pignoribus pecuniam debebat, cum esset fisci debitor, soluit mihi quae debebat: postea fiscus iure suo usus abstulit mihi pecuniam. quaerebatur, an liberata essent pignora. Marcellus recte existi-mabat, si id quod mihi solutum est fiscus abstulit, non competere pignorum liberationem. neque differentiam admittendam esse existimo interesse putantium, id ipsum quod solutum est an tantundem repetatur. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Res, quae in controuersia sunt, non debent a procuratore Caesaris distrahi, sed differenda est eorum uenditio, ut diuus quoque Seuerus et Antoninus rescripserunt, et defuncto maiestatis reo, parato herede pur-gare innocentiam mortui, distractionem bonorum suspendi iusserunt, et generaliter pro-hibuerunt rem distrahi a procuratore, quae esset in controuersia. Res autem nexas pignori distrahere procuratores possunt. sed si ante alii res obligatae sunt iure pignoris, non debet procurator ius creditorum laedere: sed si quidem superfluum est in re, permittitur procuratori uendere ea lege, ut inprimis creditoribus praecedentibus satis-fiat et si quid superfluum est, fisco inferatur, aut, si acceperit totum fiscus, soluat ipse: uel simpliciter si uendidit procurator, iubebit pecuniam, quam deberi creditori priuato fuerit probatum, exsolui ei. et ita diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. Lites donatas se non suscipere diuus Pius rescripsit, licet bona relict[2u]2rum se quis profiteatur: uel partem bonorum donatam non suscipere. et adiecit et illum dignum fuisse puniri pro tam turpi tamque inuidioso commento, et nisi durum esse uidebatur in ultro uenientem poenam statuere. Sicut nuntiare causam nemo cogitur, ita liberum arbitrium desistendi ei non datur qui detulit: et ita diui Seuerus et Antoninus rescripserunt: et idem esse, licet alieno mandato detulisset. plane rescripserunt delatorem audiendum uolentem a lite desistere, si sibi mandatorem subtractum queratur. @1 @@&7Callistratus& libro secundo de iure fisci. De eo delatore, qui causam solus agere instituerat non habita mentione mandatoris, si postea desistat, praetendens mandatorem causae decessisse, puniendum diui fratres rescripserunt. ȱ@@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Non tantum delator punitur, si non probauerit, sed et mandator: quem exhibere debet delator. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Est et decretum ab imperatore Seuero et constitutum nullo modo exigendum quem probare, unde habeat, circa delationes fiscales, sed delatorem probare debere quod intendit. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad Sabinum. Cum quidam capitis reus emancipasset filium, ut hereditatem adiret, rescriptum est non uideri in fraudem fisci factum, quod adquisitum non est. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad edictum. Cum mortem maritus uxoris ne-catae non defendit, diuus Seuerus rescripsit dotem fisco uindicandam, prout a maritum pertineat. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Si qui mihi obligauerat quae habet habitu-rusque esset cum fisco contraxerit, sciendum est in re postea adquisita fiscum potiorem esse debere Papinianum respondisse: quod et constitutum est. praeuenit enim causam pignoris fiscus. @@&7Idem& libro octauo disputationum. Eius, qui delatorem corrupit, ea condicio est, ut pro uicto habeatur: nam in fiscalibus causis id constitutum est. sed enim haec poena magis est ut aduersus ipsum locum habeat, qui delatorem redemit: ceteroquin ad-uersus heredem eius transire non debet. nec enim exinde perit causa, ex quo redempta est, uel actio peremitur uel condemnatio facta uidetur, uerum oportet constare prius et de crimine pronuntiare. plane si forte de retractanda causa agatur, quae semel iudicata est, per delatoris corruptelam, mortuus corruptor non efficiet, quo minus agi possit atque re-tractari caus[2a]2: hic enim non poenae, sed causae restitutio est. Eum, qui falsum testa-mentum dixit, posse adire hereditatem constat: sed denegatis ei actionibus fisco locus erit. Et obligationes, quas adeundo confudit, non restituuntur: nam et in eo, qui post aditam hereditatem defuncti mortem non defendit, imperator noster cum patre rescripsit obliga-tiones confusas non resuscitari. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Ne procuratores Caesaris bonorum actores, quae ad fiscum deuoluta sunt, alienent, imperatores Seuerus et Antoninus rescripserunt: et, si manumissi fuerint, reuocantur ad seruitutem. @@&7Idem& libro quarto institutionum. Diuus Commodus rescripsit obsidum bona sicut capti-uorum omnimodo in fiscum esse cogenda: @@&7Idem& libro quarto decimo institutionum. sed si accepto usu togae Romanae ut ciues Romani semper egerint, diui fratres procuratoribus hereditatium rescripserunt sine dubi-tatione ius eorum ab obsidis condicione separatum esse beneficio principali, ideoque idem ius eis seruandum, quod habent, si a legitimis ciuibus Romanis heredes instituti fuissent. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Eum, qui debitoris fisci adiit hereditatem, priui-legiis fisci coepisse esse subiectum. @@&7Macer& libro secundo publicorum. Imperatores Seuerus et Antoninus Asclepiadi ita rescripserunt: 'Tu, qui defensione omissa redimere sententiam maluisti, cum tibi crimen obiceretur, non immerito quingentos solidos inferre fisco iussus e[2s]2: omissa enim ipsius causae inquisitione ipse te huic poenae subdidisti. optinendum est enim, ut hi, quibus @1 negotia fiscalia mouentur, ad defensiones causae bona fide ueniant, non aduersarios aut iudices redimere temptent'. @@&7Pomponius& libro undecimo epistularum. Apud Iulianum scriptum est: si priuatus ad se pertinere hereditatem Lucii Titii dicat, altero eandem hereditatem fisco uindicante: quae-ritur, utrum ius fisci ante excutiendum sit et sustinendae actiones ceterorum, an nihilo minus inhibendae petitiones creditorum singulorum, ne publicae causae praeiudicetur. idque senatus consultis expressum est. @@&7Papinianus& libro tertio responsorum. Praediis a fisco distractis praeteriti temporis tributum eorundem praediorum onus emptorem spectare placuit. @@&7Idem& libro decimo responsorum. Quod placuit fisco non esse poenam peten-dam, nisi creditores suum reciperauerint, eo pertinet, ut priuilegium in poena contra credi-tores non exerceatur, non ut ius commune priuatorum fiscus amittat. @@&7Idem& libro tertio decimo responsorum. Fiscus in quaestione falsi testamenti non opti-nuit: priusquam autem ea quaestio decideretur, alio nuntiante bona postea uacare con-stitit. fructus post primam litem absumi non oportuisse respondi: neque enim ad senatus consulti beneficium scriptum heredem pertinere controuersia mota. Delatoris opera non esse functum respondi, qui fisci pecuniam, quam alius tenebat, ad sui temporis administra-tionem pertinere, quamuis probare non potuisset, contendit, quoniam propriam causam egerat. @@&7Idem& libro sexto decimo responsorum. Bona fisco citra poenam exilii perpetuam ad-iudicari sententia non oportet. Eum, qui periculum communis condemnationis diuidi postu-lauit, quod participes iudicati soluendo essent reuocatis alienationibus quas fraudulenter fecerant, non uideri causam pecuniae fisco nuntiasse respondi. @@&7Paulus& libro uicensimo primo quaestionum. Ita fidei heredis commisit: 'rogo fundum Titio des, de quo te rogaui'. si Titius capere non possit, non euitabit heres poenam taciti fideicommissi: non enim est palam relinquere, quod ex testamento sciri non potest, cum recitatum est. quemadmodum nec ille palam dat, qui ita scribit: 'rogo uos, heredes, in eo, quod a uobis peti, fidem praestetis'. immo in priore specie maiorem fraudem excogi-tasse uidetur, qui non tantum legem circumuenire uoluit, sed etiam interpretationem legis, qu[2ae]2 circa tacitum fideicommissum habetur: quamuis enim fundum nominauerit, non tamen cognosci potest, de quo sit rogatus heres, cum diuersitas rerum obscurum faciat legatum. Patronus si tacite in fidem suam recipiat, ut ex portione sua praestet, cessare fraudem dicitur, quia de suo largitur. @@&7Idem& libro uicensimo primo responsorum. Eum, qui bona uacantia a fisco comparauit, debere actionem, quae contra defunctum competebat, excipere. @@&7Ualens& libro quinto fideicommissorum. Arrianus Seuerus praefectus aerarii, cum eius, qui tacite rogatus fuerat non capienti fideicommissum reddere, bona publicata erant, pro-nuntiauit nihilo minus ius deferendi ex constitutione diui Traiani habere eum cui fidei-commissum erat relictum. Quia autem nonnulli ingrati aduersus beneficium diui Traiani post professionem quoque de tacito fideicommisso factam cum possessoribus transigunt atque tribus edictis euocati non respondent, placuit senatui tantum ab eo qui id fecisset exigi, quantum apud aerarium ex ea causa quam detulerat remanere oportere[2t]2, si pro-fessionem suam implesset: et si possessoris quoque fraus apud praefectum conuicta fuisset, ab eo quoque quod conuictus inferre debuisset exigi. @@&7Ulpianus& libro sexto fideicommissorum. Imperator noster rescripsit fiscum in rem habere actiones ex tacito fideicommisso. @1 @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Delator non est, qui protegendae causae suae gratia aliquid ad fiscum nuntiat. @@&7Idem& libro quinto sententiarum. In fraudem fisci non solum per donationem, sed quocumque modo res alienatae reuocantur, idemque iuris est et si non quaeratur: aeque enim in omnibus fraus punitur. Bona eorum, qui in custodia uel in uinculis uel compedibus decesserunt, heredibus eorum non auferuntur, siue testato siue intestato de-cesserunt. Eius bona, qui sibi mortem consciuit, non ante ad fiscum coguntur, quam prius constiterit, cuius criminis gratia manus sibi intulerit. eius bona, qui sibi ob aliquod admissum flagitium mortem consciuit et manus intulit, fisco uindicantur: quod si i[2d]2 taedio uitae aut pudore aeris alieni uel ualetudinis alicuius impatientia admisit, non in-qu[2i]2etabuntur, sed suae successioni relinquuntur. A debitore fis[2c]2i in fraudem datas libertates retrahi placuit: sane ipsum ita ab alio emere mancipium, ut manumittat, non est prohibitum: ergo tunc et libertatem praestare possit. Ex his bonis, quae ad fiscum delata sunt, instrumenta uel chirographa, acta etiam ad ius priuatorum ȱpertinentia restitui postulantibus conuenit. Neque instrumenta neque acta a quoquam ad-uersus fiscum edi oportet. Ipse autem fiscus actorum suorum exempla hac condicione edit, ut is, cui describendi fit potestas, aduersus se uel rem publicam his actis [2ne]2 utatur: de quo cauere compellitur, ut, si usus is contra interdictum fuerit, causa cadat. Quotiens apud fiscum agitur, actorum potestas postulanda est, ut merito is uti liceat, eaque manu com-mentariensis adnotanda sunt. quod si ea aliter proferantur, is qui ita protulerit causa cadit. Quotiens iterum apud fiscum eadem causa tractatur, priorum actorum, quorum usus non fuerat postulatus, ex officio recitatio iure poscetur. Qui pro alio a fisco conuentus debi-tum exsoluit, non inique postulat persecutionem bonorum eius pro quo soluit: in quo etiam adiuuari per officium solet. Fiscalibus debitoribus petentibus ad comparandam pecuniam dilationem negari non placuit. cuius rei aestimatio ita arbitrio iudicantis conceditur, ut in maioribus summis non plus quam tres menses, in minoribus uero non plus quam duo prorogentur: prolixioris autem temporis spatium ab imperatore postulandum est. Si principalis rei bona ad fiscum deuoluta sint, fideiussores liberantur: nisi forte minus idonei sint et in reliquum non exsolutae quantitatis accesserint. Si plus seruatum est ex bonis debitoris a fisco distractis, iure ac merito restitui postulatur. Conductor ex fundo fiscali nihil transferre potest nec cupressi materiam uendere uel oliuae non substitutis aliis ceterasque arbores pomiferas caedere: et facta eius rei aestimatione in quadruplum conuenitur. Minoribus uiginti quinque annis neque fundus neque uectigalia locanda sunt, ne aduersus ea beneficio aetatis utantur. @@&7Hermogenianus& libro sexto iuris epitomarum. Aufertur ei quasi indigno successio, qui, cum heres institutus esset ut filius, post mortem eius, qui pater dicebatur, suppositus declaratus est. Qui aliquid sciens in fraudem fisci suscepit, non solum rem, in qua fraudis ministerium suscepit, sed alterum tantum restituere cogitur. Quod a praeside seu procuratore uel quolibet alio in ea prouincia, in qua administrat, licet per supposi-tam personam comparatum est, infirmato contractu uindicatur et aestimatio eius fisco in-fertur: nam et nauem in eadem prouincia, in qua quis administrat, aedificare prohibe-tur. @8 Fiscus semper habet ius pignoris. @8 Qui compensationem opponit fisco, intra duos menses debitum sibi docere debet. Ut debitoribus fisci quod fiscus @1 debet compensetur, saepe constitutum est: excepta causa tributoria et stipendiorum, item pretio rei a fisco emptae et quod ex causa annonaria debetur. In reatu consti-tutus bona sua administrare potest, eique debitor recte bona fide soluit. Actores, qui aliquod officium gerunt, in bonis quae distrahunt procuratores uenundare inconsultis prin-cipibus prohibentur, et, si ueneant, uenditio nullas uires habebit. Seruus Caesaris si iussu procuratoris adiit hereditatem, Caesari uolenti adquirit. Si multi fisco fraudem fecerint, non ut in actione furti singuli solidum, sed omnes semel quadrupli poenam pro uirili portione debent. sane pro non idoneis qui sunt idonei conueniuntur. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Moschis quaedam, fisci debitrix ex conductione uecti-galis, heredes habuerat, a quibus post aditam hereditatem Faria Senilla et alii praedia emerant. cum conuenirentur propter Moschidis reliqua et dicebant heredes Moschidis ido-neos esse et multos alios ex isdem bonis emisse, aequum putauit imperator prius heredes conuenir[2i]2 debere, in reliquum possessorem omnem: et ita pronuntiauit. Aemilius Ptole-maeus conduxerat a fisco possessionem eamque paulatim pluribus locauerat maiore quan-titate quam ipse susceperat: conueniebatur a procuratoribus Caesaris in eam quantitatem quam ipse perciperet. hoc iniquum et inutile fisco uidebatur, ut tamen suo periculo ipse eos quibus locauerat conueniret: ideoque pronuntiauit in eam solam quantitatem eum con-ueniri debere, qua ipse conductor exstiterat. @@&7Idem& libro secundo decretorum. Statius Florus testamento scripto heredis sui Pompeii tacitae fidei commiserat, ut non capienti fundum et certam pecuniae quantitatem daret, et eo nomine cautionem a Pompeio exigi curauerat se restituturum ea, quae ei per prae-ceptionem dederat. postea idem Florus facto secundo testamento et eodem Pompeio et Faustino heredibus institutis nullas praeceptiones Pompeio dederat. haec persona, quae c[2a]2pere non poterat, se detulerat. consulti imperatores a procuratoribus rescripserant, si non probaretur mutatam uoluntatem esse, praestandum fideicommissum: atque ita Pom-peius condemnatus desiderabat onus esse id hereditatis oportere, quia praeceptiones non acceperat, nec posse uideri pro parte in prima uoluntate testatorem perseuerasse, sed in uniuerso. pronuntiauit nec testamentum prius exstare nec, si dedisset in primo testamento, ex posteriore peti potuisse, nisi petitum esset. placuit, quia non probabat sibi datas prae-ceptiones ex sola sua cautione, solum fideicommissum praestare debere. Cornelio Felici mater scripta heres rogata erat restituere hereditatem post mortem suam. cum heres scripta condemnata esset a fisco et omnia bona mulieris occuparentur, dicebat Felix se ante poenam esse (hoc enim constitutum est). sed si nondum dies fideicommissi ue-nisset, quia posset prius ipse mori uel etiam mater alias res adquirere, repulsus est in-terim a petitione. @@&7Idem& libro singulari de tacitis fideicommissis. Cum tacitum fideicommissum is cui datum erat capere se nihil posse detulisset, in quaestionem uenit, dodrantis an totius assis partem dimidiam ex beneficio diui Traiani recipere debeat. de qua re ex-stat rescriptum imperatoris Antonini in haec uerba: 'Imperator Antoninus Iulio Rufo. Qui @1 tacitam fidem accommodauit, ut non capienti restitueret hereditatem, si deducta parte quarta restituit, nihil retinere debet. quadrans autem qui heredi imponitur ipsius eripia-tur et ad fiscum transferatur'. unde dodrantis semissem solum capit qui se detulit. @@&7Idem& libro tertio decretorum. Ualerius Patruinus procurator imperatoris Flauio Stalticio praedia certo pretio addixerat. Deinde facta licitatione idem Stalticius recepta ea licitatione optinuerat et in uacuam possessionem inductus erat. de fructibus medio tempore perceptis quaerebatur: Patruinus fisci esse uolebat. plane si medio tempore inter primam licitationem et sequentem adiectionem percepti fuissent, ad uenditorem pertinere[2nt]2 (sicut solet dici, cum in diem addictio facta est, deinde melior condicio allata est) nec moueri deberemus, quod idem fuisset, cui et primo addicta fuerant praedia. sed cum utra-que addictio intra tempus uindemiarum facta fuisset, recessum est ab hoc tractatu itaque placebat fructus emptoris esse. Papinianus et Messius nouam sententiam induxerunt, quia sub colono erant praedia, iniquum esse fructus ei auferri uniuersos: sed colonum quidem percipere eos debere, emptorem uero pensionem eius anni accepturum, ne fiscus colono teneretur, quod ei frui non licuisset: atque si hoc ipsum in emendo conuenisset. pronun-tiauit tamen secundum illorum opinionem, quod quidem domino colerentur, uniuersos fructus habere: si uero sub colono, pensionem accipere. Tryphonino suggerente, quid pu-taret de aridis fructibus, qui ante percepti in praediis fuissent, respondit, si nondum dies pensionis uenisset, cum addicta sunt, eos quoque emptorem accepturum. @@@@{1DE CAPTIUIS ET DE POSTLIMINIO ET REDEMPTIS AB @@@@HOSTIBUS}1 @@&7Marcellus& libro uicensimo secundo digestorum. Quod seruus eius, qui ab hostibus captus est, postea stipulatus est, aut si legatum sit seruo eius, posteaquam ille ad hostes peruenit, hoc habebunt heredes eius, quia et si captiuitatis tempore decessisset, adquisitum foret heredi. @@&7Idem& libro trigensimo nono digestorum. Nauibus longis atque onerariis propter belli usum postliminium est, non piscatoriis aut si quas actuarias uoluptatis causa parauerunt. ȱEquus item aut equa freni patiens recipitur postliminio: nam sine culpa equitis proripere se potuerunt. Non idem in armis iuris est, quippe nec sine flagitio amittuntur: arma enim postliminio reuerti negatur, quod turpiter amittantur: @@&7Pomponius& libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. item uestis. @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Eos, qui ab hostibus capiuntur uel hosti-bus deduntur, iure postliminii reuerti antiquitus placuit. an qui hostibus deditus reuersus @1 nec a nobis receptus ciuis Romanus sit, inter Brutum et Scaeuolam uarie tractatum est: et consequens est, ut ciuitatem non adipiscatur. @@&7Pomponius& libro trigensimo septimo ad quintum Mucium. Postliminii ius competit aut in bello aut in pace. In bello, cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquem ex nostris ceperunt et intra praesidia sua perduxerunt: nam si eodem bello is reuersus fuerit, postliminium habet, id est perinde omnia restituuntur ei iura, ac si captus ab hostibus non esset. ante-quam in praesidia perducatur hostium, manet ciuis. tunc autem reuersus intellegitur, si aut ad amicos nostros perueniat aut intra praesidia nostra esse coepit. In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitia[2m]2 neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos peruenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus seruus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perueniat. hoc quoque igitur casu postliminium datum est. Captiuus autem si a nobis manumissus fuerit et peruenerit ad suos, ita demum postliminio reuersus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra ciuitate ma-nere. et ideo in Ati[2li]2o Regulo, quem Carthaginienses Romam miserunt, responsum est non esse eum postliminio reuersum, quia iurauerat Carthaginem reuersurum et non ha-buerat animum Romae remanendi. et ideo in quodam interprete Menandro, qui postea-quam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est uisa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret ciuis Romanus: nam siue animus ei fuisset remanendi apud suos, desineret esse ciuis, siue animus fuisset reuertendi, maneret ciuis, et ideo esset lex superuacua. @@&7Idem& libro primo ex uariis lectionibus. Mulier in opus salinarum ob male-ficium data et deinde a latrunculis exterae gentis capta et iure commercii uendita ac redempta in causam suam reccidit. Cocceio autem Firmo centurioni pretium ex fisco red-dendum est. @@&7Proculus& libro octauo epistularum. Non dubito, quin foederati et liberi nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum sua-rum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos continga[2n]2t? Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: siue is foederatus est item, siue aequo foedere in amicitiam uenit siue foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conseruaret. hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque uiri boni nobis praesunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conseruare debent, liberos esse intellegendum est. At fiunt apud nos rei ex ciuitatibus foederatis et in eos damnatos animaduertimus. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non ut a patre filius, ita uxor a marito iure postliminii recuperari potest, sed tunc, cum et uoluerit mulier et adhuc alii post constitutum tempus nupta non est: quod si [2n]2oluerit nulla causa probabili inter-ueniente, poenis discidii tenebitur. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Apud hostes susceptus filius si postliminio redierit, filii iura habet: habere enim eum postliminium nulla @1 dubitatio est post rescriptum imperatoris Antonini et diui patris eius ad Ouinium Tertul-lum praesidem prouinciae Mysiae inferioris. @@&7Papinianus& libro uicensimo nono quaestionum. Pater instituto impuberi filio substituerat et ab hostibus captus ibi decessit: postea defuncto impubere legitimum admitti quibusdam uidebatur neque tabulas secundas in eius persona locum habere, qui uiuo patre sui iuris effectus fuisset. uerum huic sententiae refragatur iuris ratio, quoniam, si pater, qui [2non]2 rediit, iam tunc decessisse intellegitur, ex quo captus est, substitutio suas uires necessario tenet. Si mortuo patre capiatur impubes institutus uel exheredatus, in promptu est dicere legem Corneliam de tabulis secundis nihil locutam eius dumtaxat per-sonam demonstrasse, qui testamenti factionem habuisset. plane captiui etiam impuberis legitimam hereditatem per legem Corneliam deferri, quoniam uerum est ne impuberem qui-dem factionem testamenti habuisse: et ideo non esse alienum praetorem subsequi non minus patris quam legis uoluntatem et utiles actiones in hereditatem substituto dare. @@&7Papinianus& libro trigensimo primo quaestionum. Quod si filius ante moriatur in ciuitate, nihil est quod de secundis tabulis tractari possit, siue quoniam uiuo patre filius familias mori intellegitur, siue quoniam non reuerso eo exinde sui iuris uidetur fuisse, ex quo pater hostium potitus est. Sed si ambo apud hostes et prior pater decedat, suf-ficiat lex Cornelia substituto non alias, quam si apud hostes patre defuncto postea filius in ciuitate decessisset. @@&7Tryphoninus& libro quarto disputationum. In bello postliminium est, in pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum. quod ideo placuisse Seruius scribit, quia spem reuertendi ciuibus in uirtute bellica magis quam in pace Romani esse uoluerunt, uerum in pace qui peruenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum serui efficiuntur, apud quos iam hostes suo facto deprehenduntur. qui-bus ius postliminii est tam in bello quam in pace, nisi foedere cautum fuerat, ne esset his ius postliminii. Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiis familiarum computentur: nam defuncto illo apud hostes, ex quo captus est, patres familiarum, reuerso numquam non in potestate eius fuisse credentur. ideo et de his, quae medio tempore adquirunt stipulatione traditione legato (nam hereditate non possunt), tractatum est, ubi non est reuersus, si forte alii uel in totum (his exheredatis testamento) uel in partem instituti sunt heredes, utrum in here-ditate captiui, quae lege Cornelia inducitur, an propria ipsorum sint. quod uerius est: diuersumque in his, quae per seruos adquiruntur, merito: quia hi bonorum fuerunt et esse perseuerant, hi sui iuris exinde sibique ideo adquisisse intelleguntur. Facti autem causae inf[2e]2ctae nulla constitutione fieri possunt. ideo eorum, quae usucapiebat per semet ipsum possidens qui postea [2cap]2tus est, interrumpitur usucapio, quia certum est eum possidere desisse. eorum uero, quae per subiectas iuri suo personas possidebat usuque capiebat, uel si qua postea peculiari nomine comprehenduntur, Iulia-nus scribit credi suo tempore impleri usucapionem remanentibus isdem personis in posses-sion[2e]2. Marcellus nihil interesse, ipse possedisset an subiecta ei persona. sed Iuliani sen-tentiam sequendum est. Medio tempore filius, quem habuit in potestate captiuus, uxorem ducere potest, quamuis consentire nuptiis pater eius non posset: nam utique nec dissentire. @1 susceptus ergo nepos in reuersi captiui potestate ut a[2u]2i erit suusque heres ei quodammodo inuito, cum nuptiis non conse[2n]2serit. non mirum, quia illius temporis condicio necessitas-que faciebat et publica nuptiarum utilitas exigebat. Sed captiui uxor, tametsi maxime uelit et in domo eius sit, non tamen in matrimonio est. Codicilli, si quos in tempore captiuitatis scripserit, non creduntur iure suptili confirmati testamento, quod in ciuitate ȱfecerat. sed nec fideicommissum ex his peti potest, quia non sunt ab eo facti, qui testa-menti factionem habuit. sed quia merum principium eorum in ciuitate constituto captiuo factum est, id est in testamento confirmatio codicillorum, et is postea reuersus est et post-liminio ius suum recepit, humanitatis rationi congruum est eos codicillos ita suum effectum habere, quasi in medio nulla captiuitas intercessisset. Cetera quae in iure sunt, postea-quam postliminio redit pro eo habentur, ac si numquam iste hostium potitus fuisset. Si quis seruum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamuis scientis alie-num fuisse: sed oblato ei pretio quod dedit postliminio redisse aut recept[2us]2 esse seruus credetur. Et si ignorans captiuum, existimans uendentis esse redemit, an quasi usucepisse uideatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, uidea-mus. nam occurrit, quod constitutio, quae de redemptis lata est, eum redimentis seruum facit, et quod meum iam usucapere me intellegi non potest. rursum cum constitutio non deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, peremi ius bonae fidei emptoris uetustissimum et iniquum et contra mentem constitutionis est: ideoque transacto tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex consti-tutione domino superesse recte dicetur. Manumittendo autem utrum desinit tan-tum dominus esse et relictus ab eo seruus in ius prioris domini redit? an et liberum eum facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? certe apud hostes manumissus libe-rat[2ur]2, et tamen si e[2u]2m nanctus dominus ipsius uetus intra praesidia nostra fuisset, quam-uis non secutum res nostras, sed dum eo consilio uenisset, ut ad illos reuerte[2re]2tur, seruum retineret iure postliminii. quod in liberis aliter erat: non enim postliminio reuertebatur, nisi qui hoc animo ad suos uenisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus abisset: quia, ut Sabinus scribit, de sua qua ciuitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure. uerum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia hostium iure manumissio obesse ciui nostro domino serui non potuit, at is de quo quae-ritur lege nostra, quam constitutio fecit, ciuem Romanum dominum habuit, et an ab eo possit libertatem adsequi, tractamus. quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? si nec conueniendi eius sit facultas? liber erit seruus, qui nullo merito suo poterit a do-mino libertatem consequi? quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis fauorem. certe et ueteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior do-minus, qui ante captiuitatem fuerat, ius suum amittebat. quare igitur iste non habet ius manumittendi? Si statuliber fuerit, antequam ab hostibus caperetur, redemptus pen-dente condicione suam causam retinebit. Quid ergo, si ita libertatem acceperat, si decem milia dederit? quaesitum est, unde dare debebit, quoniam etsi concessum est @1 statulibero de peculio dare, hoc tamen, quod apud hunc qui redemit habet, numquid uice illius sit, quod apud hostes quaesisset? utique, si ex re illius aut ex operis suis quaesi-tum est: ex alia autem causa parto peculio potest dare, ita ut condicioni benigne eum paruisse credamus. Si pignori seruus datus fuerat ante captiuitatem, post di-missum redemptorem in ueterem obligationem reuertitur, et si creditor obtulerit ei qui redemit, quanto redemptus est, habet obligationem et in [2pri]2orem debiti causam et in eam summam qua eum liberauit, quasi ea obligatione quadam constitutione inducta: ut cum posterior creditor priori satisfacit confirmandi sui pignoris causa: nisi quod in hoc con-uersa res est et posterior, quia eum seruum, ut apud nos esset, efficit, ab eo, qui tem-pore prior fuit, ut infirmiore dimittendus est. Si plurium seruus fuerat et omnium no-mine ei qui redemit restitutum pretium erit, in communionem redibit: si unius tantum uel quorundam nec omnium, ad eum eosue qui soluerunt pertinebit, ita ut in portione sua pristinum ius optineant et in parte ceterorum ei qui redemit succedant. Si fidei-commissa libertas debita captiuo fuerit, redemptus nondum eam petere poterit, nisi re-demptori satisfecerit. Si deportatum ab insula hostes ceperunt, redemptus quibus casibus redit, in eam causam ueniet, in qua futurus esset, si captus non fuisset: deportabitur igitur. Sed si in captiuo seruo talis praecesserat causa, quae eius uel ad tempus uel in perpetuum libertatem impediret, nec redemptione ab hostibus mutabitur: ueluti si in legem Fauiam commisisse eum constit[2e]2rat, uel ita uenierat ne manumitteretur: habebit autem interim sine poena sua qui redemit. Ergo de metallo captus redemptus in poenam suam reuertetur, nec tamen ut transfuga metalli puniendus erit, sed redemptor a fisco pretium recipiet. quod etiam constitutum est ab imperatore nostro et diuo Seuero. Si natum ex Pamphila legatum tibi fuerit tuque matrem redemeris et ea apud te pepererit, non uideri te partum ex causa lucratiua habere, sed officio arbitrioque iudicis aestimandum constituto pretio partus, perinde atque si, quanto mater est empta, simul et partus ue-nisset. quod si iam natum apud hostes, quod eo tempore quo capiebatur utero gerebat, cum matre redimatur ab eodem uno pretio: oblato tanto, quantum ex pretio, quod pro utroque unum datum est, aestimationem contingere partus: et uidetur is postliminio re-uersus. multo magis, si diuersi emptores utriusque extiterint uel unius. sed si suo quem-que pretio redemerit, id offerri pro singulis oportebit redemptori, quod hosti pro quoqu[2e]2 datum est, ut separatim quoque postliminio reuerti possint. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Si me tibi adrogandum dedissem, eman-cipato me reuersum ab hostibus filium meum loco nepotis tibi futurum constat. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Cum duae species postliminii sint, ut aut nos reuertamur aut aliquid recipiamus: cum filius reuertatur, duplicem in eo cau-sam esse oportet postlimini, et quod pater eum reciperet et ipse ius suum. Non ut pater filium, ita uxorem maritus iure postliminii recipit: sed consensu redintegratur matri-monium. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad Sabinum. Si patre redempto et a[2n]2te lui-tionem defuncto filius post mortem eius redemptionis quantitatem offerat, dicendum est suum ei posse existere. nisi forte quis suptilius dicat hunc dum moritur, quasi iure pignoris finito, nactum postliminium et sine obligatione debiti obisse, ut pot[2u]2erit suum habere. quod non sine ratione dicetur. @1 @@&7Idem& libro tertio decimo ad Sabinum. Retro creditur in ciuitate fuisse, qu[2i]2 ab hostibus aduenit. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Postliminio carent, qui armis uicti hostibus se dederunt. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad Sabinum. In omnibus partibus iuris is, qui reuersus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse uidetur, cum captus est. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Sabinum. Postliminium est ius amissae rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae inter nos ac liberos po-pulos regesque moribus legibus constitutum. nam quod bello amissimus aut etiam citra bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. idque naturali aequitate introductum est, ut qui per iniuriam ab extraneis detinebatur, is, ubi in fines suos re-disset, pristinum ius suum reciperet. Indutiae sunt, cum in breue et in praesens tempus conuenit, ne inuicem se lacess[2a]2nt: quo tempore non est postliminium. A piratis aut la-tronibus capti liberi permanent. Postliminio redisse uidetur, cum in fines nostros intra-uerit, sicuti amittitur, ubi fines nostros excessit. sed et si in ciuitatem sociam amicamue aut ad regem socium uel amicum uenerit, statim postliminio redisse uidetur, quia ibi primum nomine publico tutus esse incipiat. Transfugae nullum postliminium est: nam ȱqui malo consilio et proditoris animo patriam reliquit, hostium numero habendus est. sed hoc in libero transfu[2g]2a iuris est, siue femina siue masculus sit. Si uero seruus trans-fugerit ad hostes, quoniam, et cum casu captus est, dominus in eo postliminium habet, rectissime dicitur etiam ei postliminium esse, scilicet ut dominus in eo pristinum ius re-cipiat, ne contrarium ius non tam ipsi iniuriosum sit, qui seruus semper permanet, quam domino damnosum constituatur. Si statuliber transfuga reuersus sit, existente condicione postquam redit, liber efficitur. diuersum est, si condicio extitisset, dum apud hostes est: in eo enim casu neque sibi reuerti potest, ut liber sit, neque heredi in eo ius postliminii est, quia non potest queri, cum nullum damnum patiatur, libertate iam optingente, si non impediret, quod transfuga factus est. Filius quoque familias transfuga non potest postliminio reuerti neque uiuo patre, quia pater sic illum amisit, quemadmodum patria, et quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus Romanis quam caritas liberorum. Transfuga autem non is solus accipiendus est, qui aut ad hostes aut in bello trans-fugit, sed et qui per indutiarum tempus aut ad eos, cum quibus nulla amicitia est, fide suscepta transfugit. Si is, qui emat ab hostibus, pluris alii ius pignoris quod in re-dempto habet cesserit, non eam quantitatem, sed priorem redemptus reddere debet, et emptor habet actionem aduersus eum qui uendidit ex empto. Postliminium hominibus est, cuiuscumque sexus condicionisue sint: nec interest, liberi an serui sint. nec enim soli postliminio recipiuntur, qui pugnare possunt, sed omnes homines, quia eius naturae sunt, ut usui esse uel consilio uel aliis modis possint. @@&7Pomponius& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Si captiuus, de quo in pace cautum fuerat ut rediret, sua uoluntate apud hostes mansit, non est ei postea post-liminium. Uerum est expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire nec aut publicari aut praedae loco cedere: publicatur enim ille ager qui ex hostibus captus sit. Redemptio facultatem redeundi praebet, non ius postlimini mutat. @@&7Ulpianus& libro quinto opinionum. Si quis ingenuam ab hostibus redemptam eo animo secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo @1 naturalis filii cum matre manumiserit: ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui eorum, quos manumisisse uisus est, officere debet, et exinde intellegi oportet remissum matri pignoris uinculum, ex quo de ea suscipere liberos optauerat: ideoque eam, quae postliminio reuersa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat. quod si publice praeda uirtute militum reciperata nulli pretium matris pater numerauerit, protinus post-liminio reuersa non cum domino, sed cum marito fuisse declaratur. In ciuilibus dissen-sionibus quamuis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exitium rei publicae contenditur: qui in alterutras partes discedent, uice hostium non sunt eorum, inter quos iura captiuitatium aut postliminiorum fuerint. et ideo captos et uenumdatos posteaque manumissos placuit superuacuo repetere a principe ingenuitatem, quam nulla captiuitate amiserant. @@&7Iulianus& libro sexagensimo secundo digestorum. Bona eorum, qui in ho-stium potestatem peruenerint atque ibi decesserint, siue testamenti factionem habuerint siue non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non peruenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege Cornelia, quae futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constitueb[2a]2tur, in hostium potestate[2m]2 non peruenissent. Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio reuertisset. porro quaecumque serui captiuorum stipulantur uel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege Cornelia hereditatem adierint. quod si nemo ex lege Cornelia heres extiterit, bona publica fient. legata quoque seruis eorum praesenti die uel sub condicione ad heredes pertinebunt. item si seruus ab extero heres institutus fuerit, iussu heredis captiui adire poterit. Quod si filius eius, qui in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi uiuo patre decesserit, ad heredem patris perti-nebit. nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti es[2t]2, et reuerso quidem patre existimatur nunquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc pater familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perueniret. [2Pater familias qui habebat filios in potestate duos et uiginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem milibus alia decem milia adquisiuit: quaeritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri sint. respondit, si reuersus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: at cum in captiuitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisiuit. uiginti autem milia aequaliter diuidenda.]2 Quae peculiari nomine serui capti-uorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta in-telleguntur, si ibi decesserint, per legem Corneliam ad heredes eorum pertinebunt. Si quis, cum praegnatem uxorem haberet, in hostium potestatem peruenerit, nato deinde filio et mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in ciuitate man-serunt, hoc casu testamenta rumpuntur. @1 @@&7Idem& libro sexagensimo nono digestorum. Si quis praegnate uxore relicta in hostium potestatem peruenerit, mox natus filius eius uxore ducta filium uel filiam pro-creauerit ac tunc postliminio auus reuersus fuerit: omnia iura nepotis nomine perinde ca-piet, ac si filius natus in ciuitate fuisset. @@&7Ulpianus& libro primo institutionum. Hostes sunt, quibus bellum publice populus Romanus decreuit uel ipsi populo Romano: ceteri latrunculi uel praedones appel-lantur. et ideo qui a latronibus captus est, seruus latronum non est, nec postliminium illi necessarium est: ab hostibus autem captus, ut puta a Germanis et Parthis, et seruus est hostium et postliminio statum pristinum recuperat. @@&7Marcianus& libro quarto decimo institutionum. Diui Seuerus et Antoninus rescripserunt, si uxor cum marito ab hostibus capta fuerit et ibidem ex marito enixa sit: si reuersi fuerint, iustos esse et parentes et liberos et filium in po-testate patris, quemadmodum iure postliminii reuersus sit: quod si cum matre sola re-uertatur, quasi sine marito natus, spurius habebitur. @@&7Florentinus& libro sexto institutionum. Nihil interest, quomodo captiuus reuersus est, utrum dimissus an ui uel fallacia potestatem hostium euaserit, ita tamen, si ea mente uenerit, ut non illo reuerteretur: nec enim satis est corpore domum quem redisse, si mente alienus est. sed et qui uictis hostibus recuper[2a]2ntur, postliminio redisse existi-mantur. @@&7Iauolenus& libro nono ex posterioribus Labeonis. Latrones tibi seruum eri-puerant: postea is seruus ad Germanos peruenerat: inde in bello uictis Germanis seruus uen[2i]2erat. negant posse usucapi eum ab emptore Labeo Ofilius Trebatius, quia uerum esset eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impe-dimento esse. @@&7Labeo& libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si quid bello captum est, in praeda est, non postliminio redit. &7Paulus& immo si in bello captus pace facta d[2o]2mum refugit, deinde renouato bello capitur, postliminio redit ad eum, a quo priore bello captus erat, si modo non conuenerit in pace, ut captiui redderentur. @@&7Idem& libro sexto pithanon a Paulo epitomatorum. Si postliminio redisti, nihil, dum in hostium potestate fu[2i]2sti, usucapere potuisti. &7Paulus&. immo si quid seruus tuus peculii nomine, dum in eo statu esses, possederit, id eo quoque tempore usucapere poteris, quoniam eas res etiam inscientes usucapere solemus et eo modo etiam hereditas ȱnondum nato postumo aut nondum adita augeri per seruum hereditarium solet. @@&7Idem& libro octauo pithanon a Paulo epitomatorum. Si id, quod nostrum hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse existimandum est. &7Paulus&. immo cum seruus ciuis nostri ab hostibus captus inde aufugit et uel in urbe Roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli seruiat, non-dum postliminio redisse existimandum est. @1 @@@@{1DE RE MILITARI}1 @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. Miles, qui in comm[2ea]2tu agit, non uidetur rei publi-cae causa abesse. @@&7Arrius Menander& libro primo de re militari. Militum delicta siue admissa aut pro-pria sunt aut cum ceteris communia: unde et persecutio aut propria aut communis est. proprium militare est delictum, quod quis uti miles admittit. Dare se militem, cui non licet, graue crimen habetur: et augetur, ut in ceteris delictis, dignitate gradu specie militiae. @@&7Modestinus& libro quarto de poenis. Desertor[2e]2m auditum ad suum ducem cum elogio praeses mittet, praeterquam si quid grauius ille desertor in ea prouincia, in qua repertus est, admiserit: ibi enim eum plecti poena debere, ubi facinus admissum est, diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. Poenae militum huiuscemodi sunt: castigatio, pecu-niaria multa, munerum indictio, militiae mutatio, gradus deiectio, ignominiosa missio. nam in metallum aut in opus metalli non dabuntur nec torquentur. Emansor est, qui diu uagatus ad castra regreditur. Desertor est, qui per prolixum tempus uagatus reducitur. Is, qui exploratione emanet hostibus insistentibus aut qui a fossato recedit, ca-pite puniendus est. Qui stationis munus relinquit, plus quam emansor est: itaque pro modo delicti aut castigatur aut gradu militiae deicitur. Si praesidis uel cuiusuis prae-positi ab excubatione quis desistat, peccatum desertionis subibit. Si ad diem commeatus quis non ueniat, perinde in eum statuendum est, ac si emansisset uel deseruisset, pro numero temporis, facta prius copia docendi, num forte casibus quibusdam detentus sit, propter quos uenia dignus uideatur. Qui militiae tempus in desertione impleuit, emerito priuatur. Si plures simul primo deseruerint, deinde intra certum tempus reuersi sint, gradu pulsi in diuersa loca distribuendi sunt. sed tironibus parcendum est: qui si iterato hoc admiserint, poena competenti adficiuntur. Is, qui ad hostem confugit et re-diit, torquebitur ad bestiasque uel in furcam damnabitur, quamuis milites nihil eorum patiantur. @8 Et is, qui uolens transfugere, adprehensus est, capite punitur. @8 Sed si ex improuiso, dum iter quis facit, capitur ab hostibus, inspecto uitae eius praecedentis actu uenia ei dabitur, et, si expleto tempore militiae redeat, ut ueteranus restituetur et eme-rita accipiet. Miles, qui in bello arma amisit uel alienauit, capite punitur: hu-mane militiam mutat. Qui aliena arma subripuit, gradu militiae pellendus est. In bello qui rem a duce prohibitam fecit aut mandata non seruauit, capite punitur, etiamsi res bene gesserit. Sed qui agmen excessit, ex causa uel fustibus caeditur uel mutare militiam solet. Nec non et si uallum quis transce[2n]2dat aut per murum castra ingrediatur, capite punitur. @8 Si uero quis fossam transiluit, militia reicitur. @8 Qui seditionem atrocem militum concitauit, capite punitur: Si intra uociferationem aut leuem querellam seditio mota est, tunc gradu militiae deicitur. Et cum multi milites in aliquod flagitium conspirent uel si legio deficiat, auocari militia sole[2n]2t. Qui praepo-situm suum protegere noluerunt uel deseruerunt, occiso eo capite puniuntur. @@&7Arrius Menander& libro primo de re militari. Qui cum uno testiculo natus est quiue amisit, iure militabit secundum diui Traiani rescriptum: nam et duces Sulla et Cotta me-morantur eo habitu fuisse naturae. Ad bestias datus si profugit et militiae se dedit, quan-doque inuentus capite puniendus est: idemque obseruandum est in eo, qui legi se passus @1 est. In insulam deportatus si effugiens militiae se dedit lectusu[2e]2 dissimulauit, capite puniendus est. Tempor[2a]2rium exilium uoluntario militi insulae relegationem adsignat, dissimulatio perpetuum exilium. Ad tempus relegatus si expleto spatio fugae militem se dedit, causa damnationis quaerenda est, ut, si contineat infamiam perpetuam, idem ob-seruetur, si transactum de futuro sit et in ordinem redire potest et honores petere, mili-tiae non prohibetur. Reus capitalis criminis uoluntarius miles secundum diui Traiani rescriptum capite puniendus est, nec remittendus est eo, ubi reus postulatus est, sed, ut accedente caus[2a]2 militiae, audiendus: si dicta causa sit uel requirendus adnotatus, ignominia missus ad iudicem suum remittendus est nec recipiendus postea uolens militare, licet fuerit absolutus. Adulterii uel aliquo iudicio publico damnati inter milites non sunt recipiendi. Non omnis, qui litem habuit et ideo militauerit, exauctor[2ar]2i iubetur, sed qui eo animo militiae se dedit, ut sub optentu militiae pretiosiorem se aduersario faceret. nec tamen facile indulgendum, iudicationis qui negotium antehabuerunt: sed si in trans-actione reccidit, indulgendum est. exauctoratus eo nomine non utique infamis erit nec prohibendus lite finita militiae eiusdem ordinis se dare: alioquin et si relinquat litem uel transigat, retinendus est. Qui post desertionem in aliam militiam nomen dede-runt legiue passi sunt, imperator noster rescripsit et hos militariter puniendos. Grauius autem delictum est detrectare munus militiae quam adpetere: nam, et qui ad dilectum olim n[2on]2 respondebant, ut proditores libertatis in seruitutem redigebantur. sed mutato statu militiae recessum a capitis poena est, quia plerumque uoluntario milit[2e]2 nu-meri supplentur. Qui filium suum subtrahit militiae belli tempore, exilio et bonorum parte multandus est: si in pace, fustibus caedi iubetur et requisitus iuuenis uel a patre postea exhibitus in deteriorem militiam dandus est: qui enim se sollicitauit ab alio, ueniam non meretur. Eum, qui filium debilitauit dilectu per bellum indicto, ut inhabilis militiae sit, praeceptum diui Traiani deportauit. Edicta Germanici Caesaris militem deserto-rem faciebant, qui diu afuisset, ut is inter [2e]2mansores haberetur. sed siue redeat quis et offerat se, siue deprehensus offeratur, poenam desertionis euitat: nec interest, cui se of-ferat uel a quo deprehendatur. Leuius itaque delictum emansionis habetur, ut erronis in seruis, desertionis grauius, ut in fugitiuis. Examinantur autem causae semper eman-sionis et cur et ubi fuerit et quid egerit: et datur uenia ualetudini, affectioni parentium et adfinium, et si seruum fugientem persecutus est uel si qua huiusmodi causa sit. sed et ignoranti adhuc disciplinam tironi ignoscitur. @@&7Idem& libro secundo de re militari. Non omnes desertores similiter puniendi sunt, sed habetur et ordinis stipendiorum ratio, gradus militiae uel loci, muneris deserti et anteactae uitae: sed et numerus, si solus uel cum altero uel cum pluribus deseruit, aliudue quid crimen desertioni adiunxerit: item temporis, quo in desertione fuerit: et eorum, quae postea gesta fuerint. sed et si fuerit ultro reuersus, non cum necessitudine, non erit eiusdem sortis. Qui in pace deseruit, eques gradu pellendus est, pedes militiam mutat. in bello idem admissum capite puniendum est. Qui desertioni aliud crimen adiungit, grauius puniendus est: et si furtum factum sit, ueluti alia desertio habebitur: ut si pla- @1 gium factum uel adgressura abigeatus uel quid simile accesserit. Desertor si in urbe inueniatur, capite puniri solet: alibi adprehensus ex prima desertione restitui potest, iterum deserendo capite puniendus est. Qui in desertione fuit, si se optulerit, ex indulgentia imperatoris nostri in insulam deportatus est. Qui captus, cum poterat redire, non rediit, pro transfuga habetur. item eum, qui in praesidio captus est, in eadem con-ȱdicione esse certum est: si tamen ex improuiso, dum iter facit aut epistulam fert, capiatur quis, ueniam meretur. A barbaris remissos milites ita restitui oportere Hadria-nus rescripsit, si probabunt se captos euasisse, non transfugisse. sed hoc licet liquido con-stare non possit, argumentis tamen cognoscendum est. et si bonus miles antea aestimatus fuit, prope est, ut adfirmationi eius credatur: si remansor aut neglegens suorum aut segnis aut extra contubernium agens, non credetur ei. Si post multum temporis redit qui ab hostibus captus est et captum eum, non transfugisse constiterit: ut ueteranus erit resti-tuendus et praemia et emeritum capit. Qui transfugit et postea multos latrones adpre-hendit et transfugas demonstrauit, posse ei parci diuus Hadrianus rescripsit: ei tamen pol-licenti ea nihil permitti oportere. @@&7Idem& libro tertio de re militari. Omne delictum est militis, quod aliter, quam disci-plina communis exigit, committitur: ueluti segnitiae crimen uel contumaciae uel desidiae. Qui manus intulit praeposito, capite puniendus est. augetur autem petulantiae crimen dignitate praepositi. Contumacia omnis aduersus ducem uel praesidem militis ca-pite punienda est. Qui in acie prior fugam fecit, spectantibus militibus propter exemplum capite puniendus es[2t]2. Exploratores, qui secreta nuntiauerunt hostibus, proditores sunt et capitis poenas luunt. Sed et caligatus, qui metu hostium languorem simulauit, in pari causa eis est. Si quis commilitonem uulnerauit, si quidem lapide, militia reicitur, si gladio, capital admittit. Qui se uulnerauit uel alias mortem sibi consciuit, imperator Ha-drianus rescripsit, ut modus eius rei statutus sit, ut, si impatientia doloris aut taedio uitae aut morbo aut furore aut pudore mori maluit, non animaduertatur in eum, sed ignominia mittatur, si nihil tale praetendat, capite puniatur. per uinum aut lasciuiam lapsis capitalis poena remittenda est et militiae mutatio irroganda. Qui praepositum suum non protexit, cum posset, in pari causa factori habendus est: si resistere non potuit, par-cendum ei. Sed et in eos, qui praefectum centuriae a latronibus circumuentum de-seruerunt, animaduerti placuit. @@&7Tarruntenus Paternus& libro secundo de re militari. Proditores trans-fugae plerumque capite puniuntur et exauctorati torquentur: nam pro hoste, non pro mi-lite habentur. @@&7Ulpianus& libro octauo disputationum. Qui status controuersiam patiuntur, licet re uera liberi sunt, non debent per id tempus nomen militiae dare, maxime lite ordinata, siue ex libertate in seruitutem siue contra petantur. nec hi quidem, qui ingenui bona fide seruiunt: sed nec qui ab hostibus redempti sunt, priusquam se luant. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Milites prohibentur praedia comparare in his prouinciis, in quibus milit[2ant]2, praeterquam si paterna eorum fiscus distrahat: nam hanc speciem Seuerus et Antoninus remiserunt. sed et stipendiis impletis emere permit-tuntur. fisco autem uindicatur praedium illicite comparatum, si delatus fuerit. sed et si non- @1 dum delata causa stipendia impleta sint uel missio contigerit, delationi locus non est. Milites si heredes extiterint, possidere ibi praedia non prohibentur. @@&7Paulus& libro singulari regularum. Qui excubias palatii deseruerit, capite pu-nitur. Sed ex causa desertionis restitutus in militiam non aliter medii temporis stipen-dium et donatiua accipit, nisi hoc liberalitas principalis ei specialiter indulserit. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Ab omni militia serui prohibentur: alioquin ca-pite puniuntur. @@&7Macer& libro primo de re militari. Officium regentis exercitum non tantum in danda, sed. etiam in obseruanda disciplina constitit. Paternus quoque scripsit debere eum, qui se meminerit armato praeesse, parcissime commeatum dare, equum militarem extra prouin-ciam duci non permittere, ad opus priuatum piscatum uenatum militem non mittere. nam in disciplina Augusti ita cauetur: 'Etsi scio fabrilibus operibus exerceri milites non esse alienum, uereor tamen, si quicquam permisero, quod in usum meum aut tuum fiat, ne modus in ea re non adhibeatur, qui mihi sit tolerandus'. Officium tribunorum est uel eo-rum, qui exercitui praesunt, milites in castris continere, ad exercitationem producere, claues portarum suscipere, uigilias interdum circumire, frumentationibus commilitonum interesse, frumentum probare, mensorum fraudem coercere, delicta secundum suae auctoritatis mo-dum castigare, principiis frequenter interesse, querellas commilitonum audire, ualetudinarios inspicere. @@&7Idem& libro secundo de re militari. Milites agrum comparare prohibentur in ea pro-uincia, in qua bellica opera peragunt, scilicet ne studio culturae militia sua auocentur. et ideo domum comparare non prohibentur. sed et agros in alia prouincia comparare pos-sunt. ceterum in ea prouincia, in qua[2m]2 propter proelii causam uenerunt, ne sub alieno quidem nomine eis agrum comparare licet: alioquin fisco uindicabitur. Is autem, qui contra disciplinam agrum comparauerit, si nulla de ea re quaestione mota missionem acceperit, inquietari prohibetur. Illud constat huius praescriptionis commodum ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non pertinere, quod praemii loco ueteranis concessum intellegitur: et ideo et ad eum, qui causaria missus est, potest dici pertinere, cum huic quoque praemium praestatur. Missionum generales causae sunt tres: honesta causaria ignominiosa. honesta est, quae tempore militiae impleto datur: causaria, cum quis uitio animi uel cor-poris minus idoneus militiae renuntiatur: ignominiosa causa est, cum quis propter delictum sacramento soluitur. et is, qui ignominia missus est, neque Romae neque in sacro comi-tatu agere potest. et si sine ignominiae mentione missi sunt, nihilo minus ignominia missi intelleguntur. Inreuerens miles non tantum a tribuno uel centurione, sed etiam a princi-pali coercendus est. nam eum, qui centurioni castigare se uolenti restiterit, ueteres nota-uerunt: si uitem tenuit, militiam mutat: si ex industria fregit uel manum centurioni in-tulit, capite punitur. Eius fugam, qui, cum sub custodia uel in carcere esset disces-serit, in numero desertorum non computandam Menander scripsit, quia custodiae refuga, non militiae desertor est. eum tamen, qui carcere effracto fugerit, etiamsi ante non de-seruerit, capite puniendum Paulus scripsit. Desertorem, qui a patre suo fuerat oblatus, in deteriorem militiam diuus Pius dari iussit, ne uideatur, inquit, pater ad supplicium filium optulisse. item diuus Seuerus et Antoninus eum, qui post quinquennium deser-tionis se optulit, deportari iusserunt. quod exemplum et in ceteris sequi nos debere Menander scripsit. @@&7Paulus& libro singulari de poenis militum. Qui commeatus spatium excessit, emansoris uel desertoris loco habendus est. habetur tamen ratio dierum, quibus tardius reuersus est: @1 item temporis nauigationis uel itineris. et si se probet ualetudine impeditum uel a latro-nibus detentum similiue casu moram passum, dum non tardius a loco profectum se probet, quam ut occurrere posset intra commeatum, restituendus est. Arma alienasse graue cri-men est et ea culpa desertioni exaequatur, utique si tota alienauit: sed et si partem eo-rum, nisi quod interest. nam si tibiale uel umerale alienauit, castigari uerberibus debet, si uero loricam scutum galeam gladium, desertori similis est. tironi in hoc crimine facilius parcetur armorumque custodi plerumque ea culpa imputatur, si arma militi commisit non suo tempore. @@&7Papinianus& libro nono decimo responsorum. Ex causa desertionis notatus ac restitutus temporis, quod in desertione fuerit, impe[2n]2diis expungitur. quod si ratio constiterit neque desertorem fuisse apparuerit, omnia stipendia citra temporis finem redduntur. @@&7Paulus& libro quinto sententiarum. Qui metu criminis, in quo iam reus fuerat postu-latus, nomen militiae dedit, statim sacramento soluendus est. Miles turbator pa-cis capite punitur. ȱ@@@@{1DE CASTRENSI PECULIO}1 @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Filii familias militis si peculium apud patrem remansit sine testamento filio defuncto, pater ipsi heres non fit, sed tamen heres is fiet, quibus filius fuit. @@&7Idem& libro sexagensimo septimo ad edictum. Si filius familias miles deces-serit, si quidem intestatus, bona eius non quasi hereditas, sed quasi peculium patri defe-runtur: si autem testamento facto, hic pro hereditate habetur castrense peculium. @@&7Idem& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Si mulier filio uiri militi ad castrenses uel militares forte res comparandas reliquerit pecuniam, utique castrensi peculio ea quae comparantur adnumerari incipiunt. @@&7Tertullianus& libro singulari de castrensi peculio. Miles praecipua habere debet, quae tulit secum in castra concedente patre. Actionem persecutionemque castren-sium rerum semper filius etiam inuito patre habet. Si pater familias militiae tempore uel post missionem adrogandum se praebuerit, uidendum erit, ne huic quoque permissa intellegatur earum rerum administratio, quas ante adrogationem in castris adquisierit, quamuis constitutiones principales de his loquantur, qui ab initio cum essent filii familias militaueri[2n]2t. quod admittendum est. @@&7Ulpianus& libro sexto ad Sabinum. Miles filius fa[2mi]2lias a commilitone uel ab eo, quem per militiam cognouit, heres institutus et citra iussu[2m]2 patris suo arbitrio recte pro herede geret. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Sabinum. Si militi filio familias uxor seruum ma-numittendi causa donauerit, an suum libertum fecerit, uideamus, quia peculiares et seruos et libertos potuit habere. et magis est, ut hoc castrensi peculio non adnumeretur, quia uxor ei non propter militiam nota esset. plane si mihi proponas ad castra eunti marito uxorem seruos donasse, ut manumittat et habiles ad militiam libertos habeat, potest dici sua uoluntate sine patris permissu manumittentem ad libertatem perducere. @@&7Idem& libro trigensimo tertio ad edictum. Si castrense peculium maritus habeat, in quantum facere potest condemnabitur, quia etiam non castrensibus creditoribus ex eo peculio magis est eum cogi respondere. @@&7Idem& libro quadragensimo quinto ad edictum. Si forte uxor uel cognatus uel quis alius non ex castris notus filio familias donauerit quid uel legauerit et expresserit @1 nominatim, ut in castrensi peculio habeat: an possit castrensi peculio adgregari? et non puto: ueritatem enim spectamus, an uero castrensis notitia uel affectio fuit, non quod quis finxit. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Proponebatur filius familias miles testamento facto extraneum heredem scripsisse, patre deinde superstite decessisse, pater deliberante herede instituto et ipse diem functus, deinde heres institutus repudiasse hereditatem. quaerebatur, ad quem castrense peculium pertineret. dicebam castrense peculium filii familias, si qui-dem testatus decessit, quasi hereditatem deferri heredi scripto, siue extraneum scripsit heredem siue patrem. sed cum nihil de peculio decernit filius, non nunc obuenisse patri, sed non esse ab eo profectum creditur. denique si seruo filii castrensi libertatem pater adscripserit moxque filius uiuo patre defunctus si[2t]2, non impeditur libertas, cum, si filius patri superuixerit, impediatur libertas. unde Marcellus putat necessarium quoque here-dem seruum filii peculiarem patri existere posse, si filio pater superuixerit. idem refere-bam et si rem peculiarem filii pater legauerit: nam eodem casu, quo libertatem compe-tere diximus, legatum quoque uel debebitur uel impedietur. quibus ita praemissis et in proposito dicebam, cum heres non adiit hereditatem, retro peculium patris bonis accessisse: unde posse dici etiam aucta patris bona per hanc repudiationem. nec est nouum, ut ex postfacto aliquis successorem habuisse uideatur. nam et si filius eius, qui ab hostibus captus est, decesserit patre captiuo uiuo, si quidem pater regrederetur, quasi filius familias peculium haberet: enimuero si ibidem pater decesserit, quasi pater familias legitimum habebit successorem, et retro habuisse creditur eius successor ea quoque, quae medio tem-pore filius iste quaesiit, nec heredi patris, sed ipsi filio quaesita uidebuntur. @@&7Pomponius& libro singulari regularum ex nota &7Marcelli&. Constat nec patribus aliquid ex castrensibus bonis filiorum deberi. @@&7Macer& libro secundo de re militari. Castrense peculium est, quod a pa-rentibus uel cognatis in militia agenti donatum est uel quod ipse filius familias in militia adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. nam quod erat et sine militia ad-quisiturus, id peculium eius castrense non est. @@&7Papinianus& libro quarto decimo quaestionum. Pater, qui dat in adoptionem filium militem, peculium ei auferre non potest, quod semel iure militiae filius tenuit. qua ratione nec emancipando filium peculium ei aufert, quod nec in familia retento potest auferre. @@&7Idem& libro sexto decimo quaestionum. Diuus Hadrianus rescripsit in eo, quem mili-tantem uxor heredem instituerat filium, extitisse heredem et ab eo seruos hereditarios manumissos proprios eius libertos fieri. @@&7Idem& libro uicensimo septimo quaestionum. Filius familias miles si captus apud hostes uita fungatur, lex Cornelia subueniet scriptis heredibus: quibus cessantibus iure pristino peculium pater habebit. Proxima species uidetur, ut scriptis heredibus deliberantibus, quod seruus interim stipulatus est uel ab alio sibi traditum accepit, quod quidem ad patris personam attinet, si forte peculium apud eum resederit, nullius momenti uideatur, cum in illo tempore non fuerit seruus patris: quod autem ad scriptos heredes, in suspenso fuisse traditio itemque stipulatio intellegatur: ut enim hereditarius fuisse credatur, post aditam fit hereditatem. sed paterna uerecundia nos mouet, quatenus et in illa specie, ubi iure pristino apud patrem peculium remanet, etiam adquisitio stipulationis uel rei traditae per seruum fiat. Legatum, quod ei seruo relictum est, quamuis tunc propter incertum @1 nulli sit adquisitum, omisso testamento patri tunc primum per seruum adquiretur, cum, si fuisset exemplo hereditatis peculio adquisitum, ius patris hodie non consideraretur. @@&7Idem& libro trigensimo quinto quaestionum. Pater milit[2i]2 filio reuerso quod donat, ca-strensis peculii non facit, sed alterius peculii, perinde ac si filius numquam militasset. Si stipulanti filio spondeat, si quidem ex causa peculii castrensis, tenebit stipulatio: cete-rum ex qualibet alia causa non tenebit. Si pater a filio stipulatur, eadem distinctio ser-uabitur. Seruus peculii, quod ad filium spectat, ab extero si stipuletur aut per traditionem accipiat, sine distinctione causarum res ad filium pertinebit: non enim ut filius duplex ius sustinet patris et filii familias, ita seruus, qui peculii castrensis est quique nullo iure, quamdiu filius uiuit, patri subiectus est, aliquid adquirere simpliciter stipulando uel acci-piendo patri potest. quae ratio suadet, ut, si ab ipso patre seruus, qui ad filium pertinet, stipuletur ex quacumque causa uel traditum accipiat, sic adquiratur filio res et stipulatio, quemadmodum si exter promisisset, quoniam persona stipulantis et accipientis ea est, ut sine differentia causarum quod per eum agitur emolumentum filii spectet. Si serui pater usum fructum amiserit, cuius proprietatem in castrensi peculio filius habebat, plenam pro-prietatem habebit filius. @@&7Idem& libro nono decimo responsorum. Dotem filio familias datam uel promissam in peculio castrensi non esse respondi. nec ea res contraria uidebitur ei, quod diui Hadriani temporibus filium familias militem uxori heredem extitisse placuit et hereditatem in ca-strense peculium habuisse. nam hereditas aduenticio iure quaeritur, dos autem matrimonio cohaerens oneribus eius ac liberis communibus, qui sunt in aui familia, confertur. Here-ditatem castrensi peculio non uideri quaesitam respondi, quam frater patruelis in alia pro-ȱuincia stipendia merens fratri patrueli, cum quo numquam militauit, reliquit: sanguinis ete-nim ratio, non militiae causa meritum hereditatis accipiendae praebuerat. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Pater, qui castrense peculium intestati filii retinebit, aes alienum intra modum eius et annum utilem iure praetorio soluere co-gitur: idem, si testamento scriptus heres extiterit, perpetuo ciuiliter ut heres conue-nietur. Pater a filio milite uel qui militauit heres institutus testamenti causam omi-sit et castrense peculium possidet: legitimi heredis exemplo cogetur ad finem peculii per-petuo legata praestare. quod si filius post annum quam militare desierat iure communi testamento facto uita decessit, ratione Falcidiae retinebitur quarta. ceterum si testamenti causam pater omisit, cum peculium creditoribus soluendo non esset, nihil dolo uidebitur fecisse, quamuis temporis incurrat compendium. @@&7Maecianus& libro primo fideicommissorum. Ex castrensi peculio seruus a patre heres institui potest et filium necessarium heredem patri facit. Et in summa ea res hi actus patris, qui ad praesens alienationem alicuius iuris de castrensi peculio praestant, impe-diuntur: hi uero, qui non statim quidem, sed postea efficere solent, eo tempore animad-uertentur, quo habere effectum consuerunt, ut, si sit filius, cui auferatur, nihil agatur, si ante decesserit, actus patris non impediatur. Itaque negabimus patrem filio saluo communi diuidundo agentem proprietatem alienaturum, exemplo dotalis praedii. sed nec si socius ultro cum eo agat, quicquam agetur, ueluti si cum eo ageret, cui bonis interdictum est. Seruos ex eo peculio usu fructu, item praedia tam usu fructu quam ceteris seruitutibus pater liberare poterit: sed et seruitutes his adquirere. id enim et eum, cui bonis inter-dictum est, uerum est consequi posse. neque autem seruis ex eo peculio neque praediis usum fructum uel seruitutem imponere pater potest. Si quando ex eo peculio filius rem alienam bona fide tenebit, an pater eius in rem uel ad exhibendum actionem pati debeat, ut ceterorum nomine, quaeritur. sed uerius est, cum hoc peculium a patris bonis separetur, @1 defensionis necessitatem patri non inponendam. Sed nec cogendus est pater aes alienum, quod filius peculii nomine, quod in castris adquisiit, fecisse dicetur, de peculio actionem pati: et, si sponte patiatur, ut quilibet defensor satisdato filium in solidum, non peculio tenus defendere deb[2e]2t. sed et eius filii nomine non aliter mouere actiones potest, quam si satis dederit eum ratam rem habiturum. @@&7Tryphoninus& libro octauo decimo disputationum. De hereditate ab adgnato commili-tone data Scaeuola noster dubitabat, quia potuit et ante notus et amicus dare, potuit et non dare, nisi commilitium caritatem auxisset. nobis ita uidetur, si ante commilitium factum sit testamentum, non esse peculii castrensis eam hereditatem, si postea, contra. Sed si seruus peculii castrensis a quocumque sit heres scriptus, iussu militis adire debebit hereditatem eaque fiet bonorum castrensis peculii. Filius familias paganus de peculio castrensi fecit testamentum et, dum ignorat patri se suum heredem extitisse, decessit. non potest uideri pro castrensibus bonis testatus, pro paternis intestatus decessisse, quam-uis id in milite etiamnunc rescriptum sit, quia miles ab initio pro parte testatus, pro parte intestatus potuerat mori, quod ius iste non habuerit, non magis quam sine obseruatione legum facere testamentum. necessario ergo castrensis peculii heres scriptus uniuersa bona habebit, perinde ac si pauperrimus facto testamento decessisset ignorans se locupletatum per seruos alio loco agentes. Pater peculii castrensis filii seruum testamento liberum esse iussit: intestato defuncto filio familias, mox patre quaeritur, an libertas seruo competat. occurrebat enim non posse dominium apud duos pro solido fuisse: denique filium posse manumittere talis peculii seruum Hadrianus constituit: et si testamento tam filii quam patris idem seruus accepisset libertatem et utrique pariter decessissent, non dubitaretur ex testamento filii liberum eum esse. sed in superiore casu pro libertate a patre data illa dici possunt, numquid, qu[2o]2ad utatur iure concesso filius in castrensi peculio, eousque ius patris cessauerit, quod si intestatus decesserit filius, postliminii cuiusdam similitudine pater antiquo iure habeat peculium retroque uideatur habuisse rerum dominia. Non tamen ut heres uiuo filio uindictam seruo imposuit, dicatur eum post mortem intestati filii ex illa manumissione liberum factum esse. Quid autem, si testamentum fecerit filius et non sit eius adita hereditas? non tam facile est dicere continuatum patri post mortem filii rerum peculii dominium, cum medium tempus, quo deliberant instituti heredes, imaginem suc-cessioni praestiterit. alioquin et si adita sit ab instituto hereditas filii, dicetur a patre ad eum transisse proprietatem, quod absurdum est. si in pendenti, ut in aliis, et in hac specie habeamus dominia, ut ex facto retro fuisse aut non fuisse patris credamus? se-cundum quod difficile erit expedire, si, dum deliberant heredes, dies cesserit legati seruo dati istius peculii testamento eius, ex quo pater nihil capere potuisset, an id ad ipsum pertineat, cum utique ad heredem filii pertineret. facilior tamen de libertate serui delibe-ratio est in specie, in qua intestatus filius decessisse proponitur. non est ergo ratio respondendi competere libertatem eo tempore datam, quo non fuit in dominio patris? fauorabilem tamen sententiam contrariam in utroque casu non negamus. @@&7Paulus& libro singulari ad regulam Catonianam. Sed si ponas filium testamentum fe- @1 cisse et patrem heredem instituisse: cum utique pater testamento suo seruo filii libertatem dedisset, qui ad eum ex testamento filii pertinere coeperit, uidendum est, numquid ei comparari debeat, qui, cum [2m]2anumitteretur, alienus erat, deinde postea adquisitus est. sed fauorabile est libertatem a patre relictam admittere: et ab initio patris esse eum uideri ex hoc, quod postea contigit, ostenditur. @@@@{1DE UETERANIS}1 @@&7Arrius Menander& libro tertio de re militari. Ueteranorum priuilegium inter cetera etiam in delictis habet praerogatiuam, ut separentur a ceteris in poenis. nec ad bestias itaque ueteranus datur nec fustibus caeditur. @@&7Ulpianus& libro tertio opinionum. Honeste sacramento solutis data immunitas etiam in eis ciuitatibus, apud qu[2a]2s incolae sunt, ualet: nec labefactatur, si quis eorum uolun-tate sua honorem aut munus susceperit. Uectigalia et patrimoniorum onera sollemnia omnes sustinere oportet. @@&7Marcianus& libro secundo regularum. Ueteranis et liberis ueteranorum idem honor habetur, qui et decurionibus: igitur nec in metallum damnabuntur nec in opus publicum uel ad bestias, nec fustibus caeduntur. @@&7Ulpianus& libro quarto de officio proconsulis. Uiae sternendae immunitatem ueteranos non habere Iulio Sossiano ueterano rescriptum est. nam nec ab intributionibus, quae pos-sessionibus fiunt, ueteranos esse excusatos palam est. Sed et naues eorum angariari posse Aelio Firmo et Antonino Claro ueteranis rescriptum est. @@&7Paulus& libro singulari de cognitionibus. Ueteranos diuus Magnus Antoninus cum patre suo rescripsit a nauium fabrica excusari. Sed et ab exactione tributorum habent immu-nitatem, hoc est ne exactores tributorum constituantur. Sed ueterani, qui passi sunt in ordinem legi, muneribus fungi coguntur. @1 @@@@{1LIBER QUINQUAGESIMUS}1 @@@@{1AD MUNICIPALEM ET DE INCOLIS}1 @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Municipem aut natiuitas facit aut ma-numissio aut adoptio. Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in ciuitate[2m]2, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusiue municipes dicimus suae cuius-que ciuitat[2i]2s ciues, ut puta Campanos, Puteolanos. Qui ex duobus igitur Campanis paren-tibus natus est, Campanus est. sed si ex patre Campano, matre Puteolana, aeque muni-Ȳceps Campanus est, nisi forte priuilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim ma-ternae originis erit municeps. ut puta Iliensibus concessum est, ut qui matre Iliensi est, sit eorum municeps. etiam Delphis hoc idem tributum et conseruatum est. Celsus etiam refert Ponticis ex beneficio Pompeii Magni competere, ut qui Pontica matre natus esset, Ponticus esset. quod beneficium ad uolgo quaesitos solos pertinere quidam putant. quo-rum sententiam Celsus non probat: neque enim debuisse caueri, ut uolgo quaesitus matris condicionem sequeretur (quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diuer-sarum ciuitatium parentibus orerentur. @@&7Idem& libro primo disputationum. Quotiens filius familias uoluntate patris de-curio creatur, uniuersis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio. consensisse autem pater decurionatui filii uidetur, si prae-sens nominationi non contradixit. proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor praestabit. Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam tractare siue erogandam decernere. Sed et si curatores operum uel cuius alterius rei pu-blicae creauit, tenebitur. @8 Sed et si successorem sibi nominauit, patrem obstringit. @8 Sed et si uectigalia publica locauit, pater erit obstrictus. Sed si filius tutores dare non curauerit uel minus idoneos elegerit nec satis exegerit uel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater uero ita demum obligatur, si et fide-iussores solent hoc nomine obligari. sed non solent (hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam saluam fore promittunt, rei publicae autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari. Is, qui ultra commea-tum abest uel ultra formam commeatui datam, ad mu[2n]2era uocari potest. @@&7Idem& libro uicensimo quinto ad Sabinum. Placet etiam filios familias domi-cilium habere posse @@&7Idem& libro trigensimo nono ad edictum. non utique ibi, ubi pater habuit, sed ubicum-que ipse domicilium constituit. @@&7Paulus& libro quadragensimo quinto ad edictum. Labeo indicat eum, qui pluribus locis ex aequo negotietur, nusquam domicilium habere: quosdam autem dicere refert pluribus locis eum incolam esse aut domicilium habere: quod uerius est. @@&7Ulpianus& libro secundo opinionum. Adsumptio originis, quae non est, ueritatem na-turae non peremit: errore enim ueritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se @1 esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, ueritatem mutare potest. Filius ciuitatem, ex qua pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur. Uiris prudentibus placuit duobus locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus apud alteros se collocasse uideatur. Libertini originem patronorum uel domicilium se-quuntur: item qui ex his nascuntur. @@&7Idem& libro quinto de officio proconsulis. Si quis a pluribus manumissus sit, omnium patronorum originem sequitur. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Non debere cogi decuriones uilius praestare frumentum ciuibus suis, quam annona exigit, diui fratres re-scripserunt, et aliis quoque constitutionibus principalibus id cautum est. @@&7Neratius& libro tertio membranarum. Eius, qui iustum patrem non habet, prima origo a matre eoque die, quo ex ea editus est, numerari debet. @@&7Marcianus& libro singulari de delatoribus. Simile priuilegium fisco nulla ciuitas habet in bonis debitoris, nisi nominatim id a principe datum sit. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Imperator Titus Antoninus Lentulo Uero rescripsit magistratuum officium indiuiduum ac periculum esse commun[2e]2. quod sic intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit neque ab his, qui pro eo interuenerunt, res seruari possit et soluendo non fuit honore de-posito. alioquin si persona uel cautio sit idonea, uel soluendo fuit quo tempore conueniri potuit, unusquisque in id quod administrauit tenebitur. Quod si forte is, qui periculo suo nominauit magistratum, soluendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem debeat, an uero non alias, quam si res a collega seruari non potuerit? sed placuit fide-iussoris exemplo priorem conueniendum qui nominauit, quoniam collega quidem neglegen-tiae ac poenae causa, qui uero nominauit, fidei ratione conuenitur. @@&7Idem& libro primo responsorum. Et ei contra nominati collegam actionem utilem dari non oportet. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam siue ignauiam uel aegram ualitudinem rei pu-blicae negotia non gesserit et omnia collega solus administrauerit, nec tamen tota res ab eo seruari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo cauerunt in solidum conueniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominauit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit. nec iuste qui nominauit uniuersi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, indiuiduum officium et commune periculum suscepturum. nam et cum duo gesserunt et ab altero seruari quod debetur non potest, qui collegam nominauit, in uniuersum conuenitur. @@&7Idem& libro quinto decimo quaestionum. Municipes intelleguntur scire, quod sciant hi, quibus summa rei publicae commissa est. @@&7Idem& libro primo responsorum. Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit. sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi me-ruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia uelut transacto negotio postea libe-rari, minoribus uero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris @1 autem auctoritas non sit. In eum, qui successorem suo periculo nominauit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet. In fraudem ciuilium munerum per tacitam fidem praedia translata fisco uindicantur tantumque alterum inter-dictae rei minister de suis bonis cogitur soluere. Ius originis in honoribus obeundis ac muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed nouis quoque muneribus filius per adoptiuum patrem adstringitur. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Sed si emancipatur ab adoptiuo patre, non tantum filius, sed etiam ciuis eius ciuitatis, cuius per adoptionem fuerat factus, esse desinit. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Libertus propter patronum a ciuilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono uel ministerium capto luminibus exhibeat. Liberti uero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur. Filium pater decurionem esse uoluit: ante filium ex persona sua res publica debet conuenire quam pat[2rem]2 ex persona filii. nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset uel postea. Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis uel aliis suscipiendis data est, apud eosdem seruatur, non apud alios. Sed eodem tempore non sunt honores in duabus ciuitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa. Sola ratio possessionis ciui-libus possessori muneribus iniungendis citra priuilegium specialiter ciuitati datum idonea non est. Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamuis in alienae ciuitatis finibus consistant. Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur. Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus ciuilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem rel[2i]2quit. In adoptiua familia susceptum exemplo dati muneribus ciuilibus apud originem aui quoque naturalis Ȳrespondere diuo Pio placuit, quamuis in isto fraudis nec suspicio quidem interueniret. Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera ciuilia suscepturum promisit, de-fensionem iuris non excludit. Patris domicilium filium aliorum incolam ciuilibus muneribus alienae ciuitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit. In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad nouos honores ante causam fini-tam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent. Sola domus pos-sessio, quae in aliena ciuitate comparatur, domicilium non facit. Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet. Fideiussores, qui saluam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstrin-guntur, in quas inciderunt hi, pro quibus interuenerunt: eos enim damnum rei publicae praestare satis est quod promitti uid[2e]2tur. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. Diuus Seuerus rescripsit interualla temporum in continuandis oneribus inuitis, non etiam uolentibus concessa, dum ne quis continuet ho-norem. @@&7Scaeuola& libro primo quaestionum. Quod maior pars curiae effecit, pro eo habetur, ac si omnes egerint. @@&7Paulus& libro uicensimo quarto quaestionum. Domicilium re et facto transfertur, non nuda contestatione: sicut in his exigitur, qui negant se posse ad munera ut incolas uocari. @@&7Idem& libro primo responsorum. Lucius Titius cum esset in patris potestate, a magi-stratibus inter ceteros frumento compar[2a]2ndo inuito patre curator constitutus est: cui rei Lucius Titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cauit aut se com- @1 parationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari coepit. quaeritur, an ex ea causa teneri possit. Paulus respondit eum, qui iniunctum munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conueniri eo nomine propter damnum rei publicae, quamuis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate. Paulus re-spondit e[2os]2, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administrauerint conue-niuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras. Idem respondit heredes patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conueniri non posse. hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera suscepit. Idem respondit eum, qui decurionem adoptauit, onera decurionatus eius susce-pisse uideri exemplo patris, cuius uoluntate filius decurio factus est. Idem re-spondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera munici-palia a certo modo substantiae uocentur, dotem non debere computari. Idem respondit, si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere. 'Impe-ratores Seuerus et Antoninus Augusti Septimio Zenoni. Pro infante filio, quem decu-rionem esse uoluisti, quamquam fidem tuam in poster[2um]2 adstrinxeris, tamen interim onera sustinere non cogeris, cum ad ea, quae mandari possunt, uoluntatem dedisse uidearis.' Idem respondit, si ciuitas nullam propriam legem habet de adiectionibus ad-mittendis, non posse recedi a locatione uel uenditione praediorum publicorum iam per-fecta: tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et pa-troni manumissoris domicilium aut originem sequuntur. Uidua mulier amissi mariti domi-cilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis inter-uenientibus nuptiis permutatur. Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua uoluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubi-que [2m]2uneribus adstringuntur. Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim neces-sarium domicilium habet. Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specia-liter impetrauerit, non restituitur. Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeue, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet muni-cipalem retineant dignitatem. Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi uelint morandi arbitrium impetrauerunt, domicilium in urbe retinent. Qui faenus exer-cent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Municeps esse desinit se-natoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum uero ad honorem, retinere creditur originem. denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde originem trahit. Miles ibi domicilium habere uidetur, ubi meret, si nihil in patria pos-sideat. @@&7Scaeuola& libro secundo digestorum. Constitutionibus principum continetur, ut pecuniae, quae ex detrimento soluitur, usurae non praestentur: et ita imperatores An-toninus et Uerus Augusti rescripserunt his uerbis: 'Humanum est reliquorum usuras neque ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo @1 minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi'. cui consequens est, ut ne in fu-turum a forma obseruata discedatur. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum praetoris. Magistratus municipales cum unum ma-gistratum administrent, etiam unius hominis uicem sustinent. et hoc plerumque quidem lege municipali eis datur: uerum et si non sit datum, dummodo non denegatum, moribus competit. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Ea, quae magis imperii sunt quam iuris-dictionis, magistratus municipalis facere non potest. Magistratibus municipalibus non per-mittitur in integrum restituere aut bona rei seruandae causa iuber[2e]2 possider[2i]2 aut dotis seruandae causa uel legatorum seruandorum causa. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Eius, qui manumisit, municeps est ma-numissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. et si patronum habeat duarum ciuitatium municipem, per manumissionem earundem ciuitatium erit municeps. Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo uendit emit contrahit, [2in eo]2 foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii com-modis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deuersatur. Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequa-liter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex [2de]2sti-natione animi esse accipiendum. ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. et uerum est habere, licet difficile est: quemad-modum difficile est sine domicilio esse quemquam. puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto nauiget uel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi con-stituat: nam hunc puto sine domicilio esse. Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Inter conuenientes et de re maiori apud magistratus municipales agetur. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos ciuis est: nec tantum municipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, uerum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo primo ad edictum. Qui ex uico ortus est, eam patriam intellegitur habere, cui rei publicae uicus ille respondet. @@&7Marcellus& libro primo digestorum. Nihil est impedimento, quo minus quis ubi uelit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit. @@&7Modestinus& libro quarto differentiarum. Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium. @@&7Idem& libro singulari de manumissionibus. Roma communis nostra patria est. @@&7Idem& libro tertio regularum. Incola iam muneribus publicis destinatus nisi perfecto munere incolatui renuntiare non potest. Ȳ@@&7Idem& libro primo excusationum. $*EI)DE/NAI XRH\ O(/TI O( E)N A)GRW=| KATAME/NWN I)N-$KO/LAS3 OU) NOMI/ZETAI: O( GA\R E)KEI/NHS3 TH=S3 PO/LEWS3 E)CAIRE/TOIS3 MH\ XRW/MENOS3 OU(/TWS3 OU) NOMI/ZETAI EI)=NAI $I)NKO/LAS3. @@&7Idem& libro primo responsorum. Titio, cum esset Romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem ciui-tatis, quod erat cum ipsa epistula missum. is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit Lucio Titio, qui et ipse Romae morabatur suae rei gratia: sublato @1 Titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. quaero, qui uiaticum pe-tere ab ea potuisset? et quid commisisse uidetur is, qui non restituit litteras ei, cui resti-tuere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? Herennius Modestinus [2re]2spondit Titium quidem uiaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset. Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. succedentes gradus in locum Titii nomen et pignus probauerunt usque ad Maeuium: ex uenditione pignoris propter repromissionem a magistratu uendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. quaerebatur, quis rei publicae tenetur. Herennius Modestinus: Titium, cum succes-sores eius periculum nominis agnouerint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui uendidisse proponuntur, cum uid[2e]2licet pluris uendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris uendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. eum igitur, qui nouissimus nomen probauit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmississe non doceatur. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. De iure omnium incolarum, quos quaeque ciuitates sibi uindicant, praesidum prouinciarum cognitio est. cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem prouinciae agere debet, sub cuius cura est ea ciuitas, a qua uocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque diuus Hadrianus rescripsit. Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet. Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque diui fratres rescripserunt. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iurauerat se ordini non inter-futurum et postea duumuir creatus esset. Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessauerint, ipsos uel heredes conuen[2e]2ri aut, si sol-uendo non sint, fideiussores eorum qui pro his cauerunt. Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem ciuitatis uideri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi. Item rescripserunt patris, qui con-sulto filium emancipauerat, ne pro magistratu eius caueret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset. Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistrat[2u]2 funguntur, cauere debere, quam qui sponte officium adgnouerunt. @1 @@@@{1DE DECURIONIBUS ET FILIIS EORUM}1 @@&7Ulpianus& libro secundo opinionum. Decuriones, quos sedibus ciuitatis, ad quam per-tinent, relictis in alia loca transmigrasse probabitur, praeses prouinciae in patrium solum reuocare et muneribus congruentibus fungi curet. @@&7Idem& libro primo disputation[2u]2m. Qui ad tempus relegatus est, si decurio sit, desinet esse decurio. reuersus plane locum suum quidem non optinebit, sed non semper prohi-betur decurio fieri. denique in locum suum non restituetur (nam et sublegi in locum eius potest) et si numerus ordinis plenus sit, exspectare eum oportet, donec alius uacet. alia causa est eius, qui ad tempus ordine remouetur: hic enim impleto tempore decurio est. sed et in huius locum sublegi poterit: sed et si plenum locum inuenerit, exspect[2et]2, donec locus uacet. Restitutus tamen in ordinem utrum eum ordinem teneat, quem primum ha-buit, an uero quem nunc nanctus est, quaeri potest, si forte de ordine sententiarum dicen-darum agatur. arbitror tamen eundem ordinem tenere, quem pridem habuit. non idem erit in eo, qui relegatus ad tempus est: nam hic uelut nouus in ordinem uenit. In filiis decurionum quaestio est, utrum is solus decurionis filius esse uideatur, qui conceptus et natus est ex decurione, an uero et is, qui ante natus est, quam pater decurio fieret. et quidem quantum pertinet, ne fustibus castigetur et ne in metallum detur, non nocet plebeio patre esse natum, si postea honor decurionis patri eorum accesserit. in auo quo-que Papinianus idem respondit. ne patris nota filius macularetur. Sed si pater ipsius ordine motus sit, si quidem ante conceptionem eius moueatur, arbitror eum quasi plebei filium in honoribus spectari: quod si post conceptionem pater ipsius dignitatem amiserit, dicendum erit benigne ut decurionis filium intuendum. Proinde hic quoque, qui post patris relegationem natus sit, si quidem ante conceptus est, similis senatoris filio habe-bitur: si postea, nocebit illi relegatio. Si ad tempus ordine moto patre fuerit natus me-dioque tempore conceptus et editus, an quasi decurionis filius nascatur, licet pater eius ante obierit, quam in ordinem uenerit? quod benigne erit admittendum. Praeterea si conceptus sit a plebeio, mox ante editionem pater eius decurionatum adeptus ante edi-tionem amiserit: non infauorabiliter quis medium tempus illi prodesse ueluti iam nato respondebit. Nullum patris delictum innocenti filio poenae est: ideoque nec ordine decu-rionum aut ceteris honoribus propter eiusmodi causam prohibetur. Maiores annis quinquaginta quinque ad decurionatus honorem inuiti uocari constitutionibus prohi-bentur. sed si ei rei consenserint, etsi maiores annis septuaginta sint, munera quidem ciuilia obire non coguntur, honores autem gerere debent. @@&7Idem& libro tertio de officio proconsulis. Generaliter id erit defendendum, ut qui cle-mentiorem sententiam passus est ob hoc, quod ad tempus relegatur, boni consulere de-beat humanitatis sententiae nec decurionatum recipiat. Sed si quis ob falsam causam uel aliam de grauioribus non ad tempus sit relegatus, sed ad tempus ordine motus, in ea est causa, ut possit in ordinem redire. imperator enim Antoninus edicto proposito statuit, ut cuicumque aut quacumque causa ad tempus ordine uel aduocationibus uel quo alio officio fuisset interdictum, completo tempore nihilo minus fungi honore uel @1 officio possit. et hoc recte: neque enim exaggeranda fuit sententia, quae modum inter-dictioni fecerat. Spurios posse in ordinem allegi nulla dubitatio est: sed si habeat com-petitorem legitime quaesitum, praeferri eum oportet, diui fratres Lolliano Auito Bithyniae praesidi rescripserunt. cessantibus uero his etiam spurii ad decurionatum et re et uita honesta recipientur: quod utique non sordi erit ordini, cum ex utilitate eius sit semper ordinem plenum habere. Eis, qui Iudaicam superstitionem se-quuntur, diui Seuerus et Antoninus honores adipisci permiserunt, sed et necessitates eis imposuerunt, qui superstitionem eorum non laederent. @@&7Marcianus& libro primo de iudiciis publicis. Decurio, qui prohibetur conducere quae-Ȳdam, si iure successerit in conductione, remanet in ea. quod et in omnibus similibus seruandum est. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Ad tempus ordine motos ex crimine, quod ignominiam importat, in perpetuum moueri placuit. ad tempus autem exulare iussos ex crimine leuiore uelut transacto negotio non esse inter infames habendos. @@&7Idem& libro primo responsorum. Spurii decuriones fiunt: et ideo fieri poterit ex in-cesto quoque natus: non enim impedienda est dignitas eius qui nihil admisit. Minores uiginti quinque annorum decuriones facti sportulas decurionum accipiunt: sed interim suffragium inter ceteros ferre non possunt. Decurio etiam suae ciuitatis uectigalia exer-cere prohibetur. Qui iudicii publici quaestionem citra ueniam abolitionis deseruerunt, de-curionum honor[2e]2 decorari non possunt, cum ex Turpilliano senatus consulto notentur igno-minia ueluti calumniae causa iudicio publico damnati. Pater, qui filio decurione creato prouocauit, etsi praescriptione temporis exclusus fuerit, si quod gestum est non habuit ratum, muneribus ciuilibus pro filio non tenebitur. Priuilegiis cessantibus ceteris eorum causa potior habetur in sententiis ferendis, qui pluribus eodem tempore suffragiis iure de-curion[2i]2 decorati sunt. sed et qui plures liberos habet, in suo collegio primus sententiam rogatur ceterosque honoris ordine praecellit. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Honores et munera non ordination[2e]2, sed potioribus quibusque iniungend[2a]2 sunt. Surdus et mutus si in totum non audiant aut non loquantur, ab honoribus ciuilibus, non etiam a muneribus excusantur. Is, qui non sit decurio, duum-uirat[2u]2 uel aliis honoribus fungi non potest, quia decurionum honoribus plebeii fungi pro-hibentur. Ad decurionatum filii ita demum pater non consentit, si con-trariam uoluntatem uel apud acta praesidis uel apud ipsum ordinem uel quo alio modo contestatus sit. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Decurionibus facultatibus lapsis ali-menta decerni permissum est, maxime si ob munificentiam in patriam patrimonium ex-hauserint. @@&7Paulus& libro primo decretorum. Seuerus Augustus dixit: 'etsi probaretur Titius in seruitute patris sui natus, tamen, cum ex libera muliere sit procreatus, non prohibetur decurio fieri in sua ciuitate'. Non esse dubitandum, quin nauicularii non debent decu-riones creari. @@&7Modestinus& libro primo responsorum. Herennius Modestinus respondit sola albi pro-scriptione minime decurionem factum, qui secundum legem decurio creatus non sit. @@&7Callistratus& libro primo cognitionum. Non tantum qui tenerae aetatis, sed etiam @1 qui grandes natu sunt decuriones fieri prohibentur. illi quasi inhabiles rem publicam tueri ad tempus excusantur, hi uero in perpetuum amouentur: non alias seniores, ne seniorum excusatione iuniores onerentur ad omnia munera publica suscipienda soli relicti. neque enim minores uiginti quinque annis decuriones allegi nisi ex causa possunt, neque hi, qui annum quinquagensimum et quintum excesserunt. nonnumquam etiam longa consuetudo in ea re obseruata respicienda erit. quod etiam custodiendum principes nostri consulti de allegendis in ordine Nicomedensium huius aetatis hominibus rescripserunt. @@&7Idem& libro sexto cognitionum. Eos, qui utensilia negotiantur et uendunt, licet ab aedilibus caeduntur, non oportet quasi uiles personas neglegi. denique non sunt prohibiti huiusmodi homines decurionatum uel aliquem honorem in sua patria petere: nec enim infames sunt. sed ne quidem arcentur honoribus, qui ab aedilibus flagellis caesi sunt, quamquam iure suo ita aediles officio isto fungantur. inhonestum tamen puto esse huius-modi personas flagellorum ictibus subiectas in ordinem recipi, et maxime in eis ciuita-tibus, quae copiam uirorum honestorum habeant: nam paucitas eorum, qui muneribus publicis fungi debeant, necessaria etiam hos ad dignitatem municipalem, si facultates habeant, inuit[2a]2t. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt in tempus relegatos et reuersos in ordinem allegi sine permissu principis non posse. Item rescripserunt relegatos non posse tempore finito in ordinem decurionum allegi, nisi eius aetatis fuerint, ut nondum decuriones creari possent, et digni-tas certa spem eius honoris id faceret, ut princeps indulgere possit. Item rescripserunt eum, qui in relegatione natus est, non prohiberi honore decurionatus fungi. Item re-scripserunt non admitti contradicere uolentem, quod non recte quis sit creatus decurio, cum initio contradicere debuerit. @@&7Paulus& libro primo quaestionum. De decurione damnato non debere quaestionem haberi diuus Pius rescripsit. unde etiam si desierit decurio esse, deinde damnetur, non esse torquendum in memoriam prioris dignitatis placet. @@@@{1DE ALBO SCRIBENDO}1 @@&7Ulpianus& libro tertio de officio proconsulis. Decuriones in albo ita scriptos esse oportet, ut lege municipali praecipitur: sed si lex cessat, tunc dignitates erunt spectandae, ut scribantur eo ordine, quo quisque eorum maximo honore in municipio functus est: puta qui duumuiratum gesserunt, si hic honor praecellat, et inter duumuirales antiquissi-mus quisque prior: deinde hi, qui secundo post duumuiratum honore in re publica functi sunt: post eos qui tertio et deinceps: mox hi qui nullo honore functi sunt, prout quisque eorum in ordinem uenit. In sententiis quoque dicendis idem ordo spectandus est, quem in albo scribendo diximus. @@&7Idem& libro secundo opinionum. In albo decurionum in municipio nomina ante scribi oportet eorum, qui dignitates principis iudicio consecuti sunt, postea eorum, qui tantum municipalibus honoribus functi sunt. @1 @@@@{1DE MUNERIBUS ET HONORIBUS}1 @@&7Hermogenianus& libro primo epitomarum. Munerum ciuilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum. Patrimonii sunt munera rei uehicularis, item nauicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebratur. Perso-nalia ciuilia sunt munera defensio ciuitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census ac-cipiendum uel patrimonium: scrib[2a]2tus: $KAMHLAS3I/A&: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae uiae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae diuisio et quae-cumque aliae curae istis sunt similes. ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque ciuitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt. Illud tenendum est genera-liter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac uigilantia sollemniter extitit, patrimonii uero, in quo sumptus maxime postulatur. Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosiue, item prodigi, muti, etiam uentri[2s]2, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. sed et in bonis, cuius of-ficio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, prouidetur: item ex Carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere. his similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reuerti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quis-quam ciuili uel honorario iure successit, curatores constituti. @@&7Ulpianus& libro uicensimo primo ad Sabinum. Quod ad honores pertinet, creditur in potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est. @@&7Idem& libro secundo opinionum. Et qui originem ab urbe Roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent. His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. ceteri autem priuati, quamuis militum cognati sunt, legibus patriae suae et prouinciae oboedire debent. Si in me-tallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera uel honores uocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus ciuis esse uideatur. @8 ȲCorporalia munera feminis ipse sexus denegat. @8 Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet. Quod pater non consensit honoribus siue muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non ciuem patriae utilitatibus quatenus potest aufert. Quamuis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus ciuilibus ex-cusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim pro-prium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt. Uitricus onera munerum ciuilium nomine priuigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur. @1 Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est. Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet. Deca-protos etiam minores annis uiginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus uidetur esse. Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat. Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum uel numerus quinque incolumium liberorum excusat. Eos milites, quibus superuenientibus hospitia praeberi in ciuitate oportet, per uices ab omnibus, quos [2i]2d munus contingit, suscipi oportet. Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est. Praeses prouinciae prouideat munera et honores in ciuitatibus aequaliter per uices secun-dum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppre[2s]2sis simul uiris et uiribus res publicae destituantur. Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur. Si is, qui duos filios relinqu[2e]2bat, nihil de expedien-dis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cauit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamuis pro altero uiuus pater eiusmodi onera expedierit. @@&7Idem& libro tertio opinionum. Cura exstruendi uel reficiendi operis in ciuitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per uim ex-tortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet. Deficientium facultatibus ad munera uel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex uoto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur. Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia soluunt. Qui obnoxius muneribus suae ciuitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Nauicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici uacationem habent. @@&7Ulpianus& libro quarto de officio proconsulis. Rescripto diuorum fratrum ad Rutilium Lupum ita declaratur: 'Constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens seruari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit. ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et uix de suo uictum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui conuenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari. sciant igitur locupletiores non debere se ho[2c]2 praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem'. Debitores rerum publicarum ad honores inuitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint. sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae rel[2i]2quantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut hono-ribus arceantur. plane uice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caueat: et ita diui fratres Aufidio Herenniano rescripserunt. sed et si ex pollicita-tione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut hono-ribus arceantur. Si quis accusatorem non habeat, non deb[2e]2t honoribus prohiberi, quemad- @1 modum non debet is, cuius accusator destiterit. ita enim imperator noster cum diuo patre suo rescripsit. Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimo-niorum, itidem quosdam esse honores. Munera, quae patrimoniis iniunguntur, uel intribu-tiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praeroga-tiua, quae solet a personalibus muneribus exuere. Sed enim haec munera, quae patri-moniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, siue municipes sunt siue non sunt, quaedam non nisi municipibus uel incolis. intributiones, quae agris fiunt uel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera uero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus uel incolis. @@&7Marcianus& libro secundo publicorum. Reus delatus etiam ante sententiam honores petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum stetit, quo minus causa intra annum expedi[2r]2etur. Eum, contra quem propter ho-nores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpauerit, coercendum diuus Seuerus rescripsit. ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appel-lauerit, abstinere interim petitione honoris debebit. @@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Ad rem publicam admi-nistrandam ante uicensimum quintum annum, uel ad munera quae non patrimonii sunt uel honores, admitti minores non oportet. denique nec decuriones creantur uel creati suf-fragium in curia ferunt. annus autem uicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus fauoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipi[2a]2mus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris. @@&7Idem& libro tertio de officio consulis. Si quis magistratus in municipio creatus munere iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum. @@&7Modestinus& libro quinto differentiarum. Honorem sustinenti munus imponi non potest: munus sustinenti honor deferri potest. @@&7Idem& libro undecimo pandectarum. Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad maiores perueniatur, epistula diui Pii ad Titianum exprimitur. Etsi lege municipali caueatur, ut praefer[2a]2ntur in honoribus certae condicionis homines: attamen sciendum est hoc esse obseruandum, si idonei sint: et ita rescripto diui Marci continetur. Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, sicuti diui fratres rescripserunt. Reprobari posse medicum a re publica, quamuis semel probatus sit, diuus Magnus Antoninus cum patre rescripsit. Eos, qui pri-mis litteris pueros inducunt, non habere uacationem diuus Magnus Antoninus rescripsit. @@&7Iauolenus& libro sexto ex Cassio. Cui muneris publici uacatio datur, non remittitur ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. cetera omnia, quae ad tempus extra ordinem exiguntur, ueluti munitio uiarum, ab huiusmodi persona exigenda non sunt. @@&7Idem& libro quinto decimo ex Cassio. Uacatio itemque immunitas, quae liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt. Ȳ@@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, siue cum sumptu siue sine erogatione contingens. Munus aut publicum aut priuatum est. publicum munus dicitur, quod in administranda re publica @1 cum sumptu sine titulo dignitatis subimus. Uiarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt. De honoribus siue muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor siue muneris ad-ministratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muner[2i]2 possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat. Plebeii filii fami-lias periculo eius qui nominauerit tenebuntur, idque imperator noster Seuerus Augustus in haec uerba rescripsit: 'Si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam inuitus ho-nores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae ob-sequatur periculo eius qui nominauit, iure patriae potestatis non pote[2s]2'. Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest. Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, conplurimis constitutionibus cauetur. diuus etiam Hadrianus de iterandis muneribus rescrips[2it]2 in haec uerba: 'Illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur'. @@&7Papinianus& libro quinto responsorum. Etsi filium pater decurionem esse uoluit, tamen defuncto honores; qui filio decurioni congruentes post mortem patris obt[2i]2gerunt, ad onus coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater rel[2i]2querit. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt. Qui pro honore pecuniam promisit, si soluere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est. Inuitus filius pro patre rem publicam s[2a]2luam fore cauere non cogitur. @8 Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Sponte prouinciae sacerdotium iterare nemo prohibetur. Immunis ab honoribus et muneribus ciuilibus si decurioni creato filio, quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare filio compellitur. @@&7Arcadius Charisius& libro singulari de muneribus ciuilibus. Munerum ciuilium triplex diuisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta. Personalia sunt, quae animi prouisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, ueluti tutela uel cura, kalendarii quoque curatio. Et quaestura in aliqua ciuitate inter honores non hab[2e]2tur, sed personale munus est. Tironum siue equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda uel res perue-hendae siue persequendae sunt, uel pecuni[2a]2 fiscalis siue annona uel uestis, personae munus est. Cursus [2ue]2hicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est. Cura quoque emendi frumenti olei (nam harum specierum curatores, quos $S3ITW/NAS3& et $E)LAIW/NAS3& appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam ciuitatibus nu-merantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius ciuitatis curatori pecunia subministratur. Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur. Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad facienda uias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus confe-rant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris uenalibus rebus, quae ciuitatium populis [2ad]2 cotidianum uictum us[2ui s]2unt, personalibus muneribus funguntur. Qui annonam suscipit @1 uel exigit uel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinet. Sed et curatores, quid ad colligendos ciuitatium publicos reditus el[2i]2gi solent, personali munere subi[2u]2gantur. Hi quoque, qui custodes aedium uel archeotae uel logo-graphi uel tabularii uel xenoparochi (ut in quibusdam ciuitatibus) uel limenarchae uel cu-ratores ad extruenda uel reficienda aedificia publica siue palatia siue naualia uel man-siones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui fa-ciendis uel reficiendis nauibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus ad-stringuntur. Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et ali-mentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. hos ex albi ordine uocari nec ulla excusatione liberari, nisi sola laesi et inu-tilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum. Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia uiaticum, quod legatiuum dicitur, interdum solent accipere, sed et nyctostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt. Defensores quoque, quos Graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam uel defendendam eli-guntur, laborem personalis muneris adgrediuntur. Iudicandi quoque necessitas inter mu-nera personalia habetur. Si aliquis fuerit electus, ut compell[2a]2t eos, qui prope uiam publicam possident, sternere uiam, personale munus est. Pari modo qui acceptandis siue suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt. Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri seruiunt. Patrimoniorum sunt munera, quae sumpti-bus patrimonii et damnis administra[2n]2tis expediuntur. Elemporia et pratura apud Alexan-drinos patrimonii munus existimatur. Susceptores quoque uini per prouinciam Africam patrimonii munus gerunt. Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. nam quaedam ex his muneribus possessionibus siue patrimoniis indicuntur, ueluti agminales equ[2i]2 uel mulae et angariae atque ueredi. Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur. Sed et eos, qui faenus exercent, etsi ueterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est. Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque ueteranus aut miles aliusue, qui priuilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur. Praeterea habent quaedam ciuitates praerogatiuam, ut hi, qui in ter-ritorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos prae-beant: quod genus collationis munus possessionis est. Mixta munera decaprotiae et ico-saprotiae, ut Herennius Modestinus et notando et disputando bene et optima ratione de-creuit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat. Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege ciuitatis suae uel more etiam de propriis facultatibus impens[2a]2s faciant uel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur. Haec omnia munera, quae trifariam diuisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera ciuilia seu publica appellantur. Siue autem personalium dumtaxat siue etiam ciuilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a ueredo neque ab hospite recipiendo neque a naue @1 neque capitatione, exceptis militibus et ueteranis, excusar[2i]2 possunt. Magistris, qui ciuilium munerum uacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et diuus Uespasianus et diuus Hadrianus rescripserunt. @@@@{1DE UACATIONE ET EXCUSATIONE MUNERUM}1 @@&7Ulpianus& libro secundo opinionum. Omnis excusatio sua aequitate nititur. sed si Ȳpraetendentibus aliquod sine iudice credatur, aut passim sine temporis praefinitione, prout cuique libuerit, permissum fuerit se excusare, non erunt, qui munera necessaria in rebus publicis obeant. quare et qui liberorum incolumium iure a muneribus ciuilibus sibi uin-dicant excusationem, appellationem interponere debent: et qui tempora praefinita in ordin[2e]2 eiusmodi appellationum peragendo non seruauerint, merito praescriptione repelluntur. Qui excusatione aliqua utuntur, quotienscumque creati fuerint, etsi iam ante absoluti sunt, necesse habent appellare. sed si per calumniam et saepius idem aduersarius uexandi gratia eius, quem scit perpetua uacatione subnixum, id facere probatus erit, sumptus litis exemplo decretorum principalium praestare iubeatur ei, quem sine causa saepius inquie-tauit. Qui in fraudem ordinis in honoribus gerendis, cum inter eos ad primos honores creari possint qui in ciuitate munerabantur, euitandorum maiorum onerum gratia ad co-lonos praediorum se transtulerunt, ut minoribus subiciantur, hanc excusationem sibi non parauerunt. Quamuis sexaginta quinque annorum aliquis sit et tres liberos incolumes habeat, a muneribus tamen ciuilibus propter has causas non liberatur. @@&7Idem& libro tertio opinionum. Sextum decimum aetatis annum agentem ad munus sitoniae uocari non oportet: sed si nihil proprie in patria seruatur de mi-noribus quoque annis uiginti quinque ad munera siue honores creandi, iusta aetas ser-uanda est. Numerus liberorum aut septuaginta anno-rum ab honoribus aut muneribus his cohaerentibus excusationem non praestat, sed a mu-neribus tantum ciuilibus. Adoptiui filii in numerum non proficiunt eorum liberorum, qui excusare parentes solent. Qui ad munera uocantur, uiuorum se liberorum numerum habere tempore, quo propter eos excusari desiderant, probare debent: numerus enim libe-rorum postea impletus susceptis antea muneribus non liberat. Quae patrimoniorum onera sunt, numero liberorum non excusantur. Incolumes liberi, etiamsi in potestate patri suo desierint esse, excusationem a muneribus ciuilibus praestant. Minus audiens inmunitatem ciuilium munerum non habet. Quem ita senio et corporis inbecillitate uexari praeses animaduerterit, ut muneri perferendae pecuniae non sufficiat, d[2i]2mittat et alium constituat. Corporis debilitas eorum munerum excusationem praestat, quae tantum corpore implenda sunt. ceterum quae consilio prudentis uiri uel patrimonio sufficientis in homines obiri possunt, nisi certis et receptis probabilibus causis non remittuntur. Qui pueros primas litteras docent, inmunitatem a ciuilibus muneribus non habent: sed ne cui eorum id quod supra uires sit indicatur, ad praesidis religionem pertinet, siue in ciuitatibus siue in uicis primas litteras magistri doceant. @@&7Scaeuola& libro tertio regularum. His, qui naues marinas fabricauerunt et ad annonam populi Romani praefuerint non minores quinquaginta milium modiorum aut plures sin- @1 gulas non minores decem milium modiorum, donec hae naues nauigant aut aliae in earum locum, muneris publici uacatio praestatur ob nauem. senatores autem hanc uacationem habere non possunt, quod nec habere illis nauem ex lege Iulia repetundarum licet. @@&7Neratius& libro primo membranarum. Tempus uacationis, quod datur eis qui rei pu-blicae causa afuerunt, non ex eo die numerandum est, quo quis abesse desiit, sed cum quodam laxamento itineris: neque enim minus abesse rei publicae causa intellegendus est, qui ad id negotium uel ab eo reuertitur. si quis tamen plus iusto temporis aut itinere aut in alio loco commoratus consumpserit, ita ea interpretanda erit, ut ex eo tempore uacationis dies incipiat ei cedere, quo iter ex commod[2o]2 peragere potuisset. @@&7Macer& libro secundo de officio praesidis. A decurionatu, quamuis hic quoque honor est, ad alium honorem nullam uacationem tribuendam Ulpianus respondit. @@&7Papinianus& libro secundo quaestionum. Hi, qui muneris publici uacationem habent, ad ea, quae extra ordinem imperantur, compelli non solent. @@&7Idem& libro trigensimo sexto quaestionum. A muneribus, quae non patrimoniis indi-cuntur, ueterani post optimi nostri Seueri Augusti litteras perpetuo excusantur. @@&7Idem& libro primo responsorum. In honoribus delatis neque maior annis septuaginta neque pater numero quinque liberorum excusatur. sed in Asia sacerdotium prouinciae suscipere non coguntur numero liberorum quinque subnixi: quod optimus maximusque princeps noster Seuerus Augustus decreuit ac postea in ceteris prouinciis seruandum esse constituit. Non alios fisci uectigalium redemptores a muneribus ciuilibus ac tutelis ex-cusari placuit, quam eos, qui praesentes negotium exercerent. Uacationum priuilegia non spe[2c]2tant liberos ueteranorum. Qui muneris publici uacationem habet, per magi-stratus ex inprouiso collationes indictas recte recusat: eas uero, quae e lege fiunt, recusare non debet. Philosophis, qui se frequentes atque utiles per eandem studiorum sectam contendentibus praebent, tutelas, item munera sordida corporalia remitti placuit, non ea, quae sumptibus expediuntur: etenim uere philosophantes pecuniam contemnunt, cuius re-tinendae cupidine fictam adseuerationem detegunt. Qui maximos principes appellauit et causam propriam acturus Roma[2m]2 profectus est: quoad cognitio finem accipiat, ab hono-ribus et ciuilibus muneribus apud suos excusatur. @@&7Paulus& libro primo responsorum. Eos, qui Romae profitentur, proinde in patria sua excusari muneribus oportere, ac si in patria sua profiterentur. Paulus respondit priuile-gium frumentariis negotiatoribus concessum etiam ad honores excusandos pertinere. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Ab his oneribus, quae possessionibus uel patrimonio indicuntur, nulla priuilegia praestant uacationem. Corpus mensurarum frumenti iuxta annonam urbis hab[2e]2t uacationem: in prouinciis non idem. Angariorum prae-statio et recipiendi hospitis necessitas et militi et liberalium artium professoribus inter cetera remissa sunt. Auctis post appellationem medio tempore facultatibus paupertatis optentu non excusantur. Defensores rei publicae ab honoribus et muneribus eodem tem-pore uacant. @@&7Hermogenianus& libro primo iuris epitomarum. Sunt munera, quae rei pro-prie cohaerent, de quibus neque liberi neque aetas nec merita militiae nec ullum aliud priuilegium iure tribuit excusationem: ut sit praediorum collatio uiae sternendae, anga-riorumue exhibitio, hospitis suscipiendi munus (nam nec huius quisquam excusationem praeter eos, quibus principali beneficio concessum est, habet) et si qua sunt praeterea alia huiusmodi. @1 @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Legato, qui publicum negotium tuitus sit, intra tempora uacationis praestituta rursum eiusdem negotii defensio mandari non potest. Co-mites praesidum et proconsulum procuratorumue Caesaris a muneribus uel honoribus et tutelis uacant. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. Praetor eos, quoscumque in-tellegit operam dare non posse ad iudicandum, pollicetur se excusaturum: forte quod in perpetuum quis operam dare non potest, quod in eam ualetudinem incidit, ut certum sit eum ciuilia officia subire non posse: aut si alio morbo laboret, ut suis rebus superesse non possit: uel si quid sacerdotium nancti sint, ut discedere ab eo sine religione non possint. nam et hi in perpetuum excusantur. Duo genera tribuendae muneris publici uacationis sunt, unum plenius, cum et militiae datur, aliud exiguius, cum nudam muneris uacationem acceperint. Qui autem non habet excusationem, etiam inuitus iudicare cogitur. Si post causam actam coeperit se excusare iudex, si quidem priuilegio, quod habuit ante-quam susciper[2e]2t iudicium, uelit se excusare, nec audiendus est: semel enim adgnoscendo iudicium renuntiat excusationi. quod si postea iusta causa incidit, ut iudex uel ad tempus excusetur, non debet in alium iudicium transferri, si cum captione id futurum est alter-utrius. tolerabilius denique est interdum iudicem qui semel cognouerat tantisper exspectare, Ȳquam iudici nouo rem rursum iudicandam committere. @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Ad excusationem munerum defunctus filius non prosit, praeterquam in bello amissus. Eodem tempore idem duas curas operis non ad-ministrabit. @@@@{1DE IURE IMMUNITATIS}1 @@&7Ulpianus& libro tertio opinionum. Qui ob hoc tantum in nauibus sint, ut in eis agendi causa operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus ciuilibus habent. Per-sonis datae immunitates heredibus non relinquuntur. Sed et generi posterisque datae custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent. @@&7Idem& libro quarto de officio proconsulis. Si qui certa condicione muneribus uel hono-ribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inuiti suscipere istum honorem: fides eis seruanda est condicioque, qu[2a]2 ad munera siue honores applicare se passi sunt. @@&7Idem& ex eodem libro. Impuberes, quamuis necessitas penuriae hominum cogat, ad ho-nores non esse admittendos rescripto ad Uenidium Rufum legatum Ciliciae declaratur. @@&7Idem& libro quinto. Maiores septuaginta annis a tutelis et mune-ribus personalibus uacant. sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egres-sus, hac uacatione non utetur, quia non uidetur maior esse septuaginta annis qui annum agit septuagensimum. @@&7Modestinus& libro sexto regularum. Immunitates generaliter tributae eo iure, ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Semper in ciuitate nostra se-nectus uenerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem ma-gistratibus tribuebant. circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est. sed eum, qu[2i]2 in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere @1 functus est, dici potest non eximi ab hoc onere priuilegio aetatis, maxime si non tam cor-poris habeat uexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit ciuitate, in qua non facile sufficientes uiri publicis muneribus inueniantur. Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecte-retur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. idque etiam colligi potest ex litteris diui Pii, quas emisit ad Ennium Proculum proconsulem prouinciae Africae. Demonstratur uarie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis diui Heluii Pertinacis. namque Siluio Candido in haec uerba rescripsit: '$*EI) $KAI\ MH\ PAS3W=N LEITOURGIW=N A)FI/HS3IN TOU\S3 PATE/RAS3 O( TW=N TE/KNWN A)RIQMO/S3, A)LL' OU)=N E)PEIDH\ E(KKAI/-$DEKA PAI=DAS3 E)/XEIN DIA\ TOU= BIBLI/OU E)DH/LWS3AS3, OU)K E)/S3TIN A)/LOGON, W(/S3TE S3UGXWRH=S3AI S3XOLA/ZEIN TH=| $PAIDOTROFI/A| KAI\ A)NE/S3QAI S3E TW=N LEITOURGIW=N&'. Negotiatores, qui annonam urbis ad-iuuant, item nauicularii, qui annonae urbis seruiunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. nam remuneranda pericula eorum, quin etiam e[2x]2hortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fung[2a]2ntur, a domesticis uexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis seruiunt, abesse. Immunitati, quae nauiculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus con-stitutionibus declaratur. Diuus Hadrianus rescripsit immunitatem nauium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis seruiunt. Licet in corpore nauiculariorum quis sit, nauem tamen uel naues non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitu-tionibus ca[2ut]2a sunt, non poterit priuilegio nauiculariis indulto uti. idque et diui fratres rescripserunt in haec uerba: '$*)=HS3AN KAI\ A)/LLOI TINE\S3 E)PI\ PROFA/S3EI TW=N NAUKLH/RWN KAI\ TO\N $S3I=TON KAI\ E)/LAION E)MPOREUOME/NWN EI)S3 TH\N A)GORA\N TOU= DH/MOU TOU= *(RWMAI+KOU= O)/NTWN A)TELW=N A)CIOU=NTES3 $TA\S3 LEITOURGI/AS3 DIADIDRA/S3KEIN, MH/TE E)PIPLE/ONTES3 MH/TE TO\ PLE/ON ME/ROS3 TH=S3 OU)S3I/AS3 E)N TAI=S3 NAU-$KLHRI/AIS3 KAI\ TAI=S3 E)MPORI/AIS3 E)/XONTES3. A)FAIREQH/TW TW=N TOIOU/TWN H( A)TE/LEIA&'. Hoc circa uaca-tiones dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia uocatus sit, quam negotiari inciperet, uel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, uel antequam septuagenarius fieret, uel antequam publice profiteretur, uel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum. Nego[2tia]2tio pro incremento facultatium exercenda est. alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseuerauerit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis nauibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita obseruandum epistula diui Hadriani scripta est. Diuus quoque Pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo nauiculario quaeratur, illud excutiatur, an effug[2i]2endorum munerum causa imagi-nem nauicularii induat. Conductores etiam uectigalium fisci necessitate subeundorum muni-cipalium munerum non obstringuntur: idque ita obseruandum diui fratres rescripserunt. ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compel-lantur ad munera municipalia, sed ne extenu[2e]2ntur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside uel procuratore Caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur. Coloni quoque Caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis fiscalibus habeantur. Quibusdam collegiis uel corporibus, quibus ius coeundi @1 lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis uel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem ratio-nem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilita-tibus exhiberent. nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat. nec ab omni aetate allegi possunt, ut diuo Pio placuit, qui reprobauit prolixae uel inbecillae admodum aetatis homines. sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera ciuitatium sustinere possunt, priuilegiis, quae tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est. Eos, qui in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent nauiculariorum, si honorem decu-rionatus adgnouerint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum uidetur rescripto diui Pertinacis. @@&7Tarruntenus Paternus& lib[2r]2o primo militarium. Quibusdam aliquam uacationem mune[2rum]2 grauiorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio ualetudinarii, medici, capsarii, et artifices et qui fossam faciunt, ueterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladia-tores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem cocunt, et qui siluam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. in eodem numero ha-beri solent lani, uenatores, uictimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii cadu-corum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et praeco, et bucinator. hi igitur omnes inter immunes habentur. @@@@{1DE LEGATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro octauo ad Massurium Sabinum. Legatus municipalis si deseruerit lega-tionem, poena adficietur extraordinaria, motus ordine, ut plerumque solet. @@&7Idem& libro secundo opinionum. Legatus contra rem publicam, cuius legatus est, per alium a principe quid postulare potest. Utrum quis deseruerit legationem an ex neces-saria causa moram passus sit, ordini patriae suae probare debet. Cessatio unius legati ei, Ȳqui munus ut oportet obiit, non nocet. @@&7Idem& ex eodem libro. His, qui non gratuitam legationem susceperunt, legatiuum ex forma restituatur. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. Cum quaeritur, an in eum, qui in legatione sit, actio dari debeat, non tam interest, ubi quis aut crediderit aut dari stipulatus sit, quam illud, an id actum sit, ut legationis tempore solueretur. @@&7Marcianus& libro duodecimo institutionum. Sciendum est debitorem rei publicae lega-tione fungi non posse: et ita diuus Pius Claudio Saturnino et Faustino rescripsit. Sed et eos, quibus ius postulandi non est, legatione fungi non posse et ideo harena missum non iure legatum esse missum diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. D[2e]2bit[2o]2res autem fisci non prohibentur legatione fungi. Si accusatio alicuius publice instituta sit, non est com-pellendus accusator ad eum legationem suscipere, qui se amicum uel domesticum dicit eius, qui accusatur: et ita diui fratres Aemilio Rufo rescripserunt. Legati uicarios dare non ali[2o]2s possunt nisi filios suos. Ordine unusquisque munere legationis fungi cogitur: et non alias compellendus est munere legationis fungi, quam si priores, qui in curiam @1 lecti sunt, functi sint. sed si legatio de primoribus uiris desideret personas et qui ordine uocantur inferiores sint, non esse obseruandum ordinem diuus Hadrianus ad Clazomenios rescripsit. Praecipitur autem edicto diui Uespasiani omnibus ciuitatibus, ne plures quam ternos legatos mittant. @@&7Scaeuola& libro primo regularum. Legato tempus prodest, ex quo legatus creatus est, non ex quo Romam uenit. Sed si non constat, legatus sit an non, Romae praetor de hoc cognoscit. @@&7Ulpianus& libro quarto de officio proconsulis. Filio propter patrem legationis uacatio ne concedatur, imperator noster cum patre Claudio Callisto rescripsit in haec uerba: 'Quod desideras, ut propter legationem patris tui a legatione tu uaces, in interuallis honorum, qui sumptum habent, recte obseruatur: in impendiis legationum, quae solo ministerio obeuntur, diuersa causa est'. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Filius decurio pro patre legationis officium susce-pit. ea res filium, quo minus ordine suo legatus proficiscatur, non excusat: pater tamen biennii uacationem uindicare poterit, quia per filium legatione functus uidetur. @@&7Paulus& libro primo responsorum. Respondit eum, qui legatione functus est, intra tempora uacationis praefinita non oportere compelli rursum ad defendendum publi-cum negotium etiamsi de eadem causa litigetur. 'Imperatores Antoninus et Seuerus Augusti Germano Siluano. Legatione functis biennii uacatio conceditur: nec interest, utrum legatio in urbe an in prouincia agentibus nobis mandata sit.' Pau-lus respondit eum, qui legatione fungitur, neque alienis neque propriis negotiis se inter-ponere debere. in qua causa non uideri eum quoque contineri, qui cum amico suo prae-tore gratis consilium participat. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Paulus respondit de eo damno, quod legationis tem-pore legatus passus es[2t]2, posse eum etiam legationis tempore experiri. @@&7Idem& libro primo sententiarum. Legatus antequam officio legationis functus sit, in rem suam nihil agere potest, exceptis his quae ad iniuriam eius uel damnum parata sunt. Si quis in munere legationis, antequam ad patriam reuertetur, decessit, sumptus, qui proficiscenti sunt dati, non restituuntur. @@&7Idem& libro singulari di iure libellorum. Si absenti iniuncta est legatio eamque gra-tuitam suscepit, potest quis et per alium legationem mittere. Qui legationis officio fun-gitur, licet suum negotium curare non potest, Magnus tamen Antonius permisit ei pupillae nomine et instruere et defendere causam, licet legationi, quam suscepit, nondum renuntia-uerit, praecipue cum participem officii ipsius absentem esse dicebat. @@&7Scaeuola& libro primo digestorum. Legatus creatus a patria sua suscepta legatione in urbem Romam uenit et nondum perfecta legatione domum, quae erat in ipsius ciuitate Nicopoli, emit. quaesitum est, an in senatus consultum inciderit, quo prohibentur legati ante perfectam legationem negotiis uel priuatis rebus obstringi. respondit non uideri teneri. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Uicarius alieni muneris uoluntate sua datus or-dine suo legationem suscipere no admissa biennii praescriptione cogetur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo quarto ad edictum praetoris. Qui libera legatione abest, non uidetur rei publicae causa abesse: hic enim non publici commodi causa, sed sui abest. @@&7Modestinus& libro septimo regularum. Is, qui legatione fungitur, libellum sine permissu principis de aliis suis negotiis dare non potest. @@&7Idem& libro octauo regularum. Eundem plures legationes suscipere prohibitum non est @1 praeterea, si et sumptus et itineris compendium suadeat. Ante legationem susceptam si cui negotium moueatur, etiam absens defendi debet: suscepta legatione non nisi iniuncto munere fungatur. @@&7Pomponius& libro trigensimo septimo ad Quintum Mucium. Si quis legatum hostium pulsasset, contra ius gentium id commissum esse existimatur, quia sancti habentur legati. et ideo si, cum legati apud nos essent gentis alicuius, bellum cum eis indictum sit, responsum est liberos eos manere: id enim iuri gentium conuenit esse. ita-que eum, qui legatum pulsasset, Quintus Mucius dedi hostibus, quorum erant legati, solitus est respondere. quem hostes si non recepissent, quaesitum est, an ciuis Romanus maneret: quibusdam existimantibus manere, aliis contra, quia quem semel populus iussisset dedi, ex ciuitate expulsisse uideretur, sicut faceret, cum aqua et igni interdiceret. in qua sententia uidetur Publius Mucius fuisse. id autem maxime quaesitum est in Hostilio Mancino, quem Numantini sibi deditum non acceperunt: de quo tamen lex postea lata est, ut esset ciuis R[2o]2manus, et praeturam quoque gessisse dicitur. @@@@{1DE ADMINISTRATIONE RERUM AD CIUITATES @@@@PERTINENTIUM}1 @@&7Ulpianus& libro decimo disputationum. Quod ad certam speciem ciuitatis relinquitur, in alios usus conuertere non licet. @@&7Idem& libro tertio opinionum. Non utique de exemplo posterioris locationis praeteri-tarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet. Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. et ideo si de-curio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpat[2a]2 reuocentur. Quod de frumentaria ratione in alium usum conuersum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella. ratio tamen administrationis secundum fidem ac-ceptorum et datorum ponatur. Frumentariae pecuniae suo nomine d[2e]2bitor quam primum soluat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis ac-cipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per prae-sidem prouinciae compellantur. Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui ciui-tati, non compensari in erogata debet. sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conuersa fuerit, ueluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solui autem a curatore rei publicae iubetur. Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum com-moda et usurae usurarum incrementum faciant. Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat. Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium pro-uidere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet. Ius rei publicae pacto mutari non potes[2t]2, quo minus magistratus collegae quoque nomine conueniantur Ȳin his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est. Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit. Quod @1 depensum pro collega in magistratu probabitur, solui et ab heredibus eius praeses pro-uinciae iubet. @@&7Idem& ex eodem libro Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo inter-uenerat, idem opus exstruendum alii locauerat: nec a secundo redemptore opere perfecto usurarum praestationem heres fideiussor[2i]2s recusare non debet, cum et prior causa in bonae fidei contractu in uniuersum fideiussorem obligauerit, et posterior locatio, quia suum peri-culum agnouit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit. Qui fideius-serint pro conductore uectigalis in uniuersam conductionem, in usuras quoque iure con-ueniuntur, nisi proprie quid in persona eorum uerbis obligationis expressum est. Sed si in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni uiri arbitratu in soluenda pensione cuius-que anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est. @@&7Papinianus& libro primo responsorum. Curatores communis officii diuisa pecunia, quam omnibus in solidum publice dari placuit, periculo uice mutua non liberantur. &7Ulpianus&: prior tamen exemplo tutorum conueniendus est is qui gessit. @@[2&7Idem&]2 ex eodem libro. Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non ex-acta curator rei publicae locauit. ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus praedii mercedesque seruari non potuerint, successor qui locauit tenebitur. idem in uecti-galibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praesta-rent. In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae nouatione facta pe-cuniam cauit, post depositum officium actionem denegari non oportet. diuersa causa est eius, qui solui constituit: similis etenim uidetur ei, qui publice uendidit aut locauit. Filium pro patre curatore rei publicae creato cauere cogi non oportet. nec mu-tat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit. Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit. in eum casum pignora uidentur data, quo recte conuenitur: uide-licet postquam res ab eo seruari non potuerit, pro quo intercessit. @@&7Ualens& libro secundo fideicommissorum. Legatam municipio pecuniam in aliam rem quam defunctus uoluit conuertere citra principis auctoritatem non licet. et ideo si unum opus fieri iusserit, quod Falcidiae legis interuentu fieri non potest, permittitur summam, quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae uideatur, conuer-tere: siue plures summae in plura opera legantur et legis Falcidiae interuentu id quod relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod ciuitas uelit, erogari. sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius uenatio aut spectacula edantur, senatus in eas causas erogari uetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime necessarium municipibus uideatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legauit inscriptione notetur. @@&7Paulus& libro primo sententiarum. Decuriones pretio uiliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi. Nisi ad opus nouum pecunia specialiter legata sit, uetera ex hac reficienda sunt. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum praetoris. Magistratus rei publicae non dolum solum-modo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent. @1 @@&7Paulus& libro primo ad edictum praetoris. Si filius familias uolente patre magistratum gesserit, Iulianus existimauit in solidum patrem teneri in id, quod eius no-mine rei publicae abesset. @@&7Modestinus& libro octauo regularum. Calculi erroris retractatio etiam post decennii aut uicennii tempora admittetur. Sed si gratiose expunctae dicentur, non retractabuntur. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius uero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores per-tinere. Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere. Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem ciuitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere. @@&7Idem& eodem libro. Imperatores. Antoninus et Uerus rescripserunt operum ex[2a]2ctionem sine cautione non oportere committi. Item rescripserunt curatores, si neglegenter in dis-trahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad he-redes eorum poenam descendere. Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere. Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras Hadriani. Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisi-tione eligatur. Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si interuenire et prohibere eum potuit. Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia uero antequam curator fieret, idonea non era[2n]2t, aequum uideri periculum ad eum non pertinere. @@&7Idem& libro eodem. Imperatores Antoninus et Uerus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset. @@@@{1DE DECRETIS AB ORDINE FACIENDIS}1 @@&7Ulpianus& libro tertio opinionum. Medicorum intra numerum praefinitum constituen-dorum arbitrium non praesidi prouinciae commissum est, sed ordini et possessoribus cuius-que ciuitatis, ut certi de probitate morum et peritia artis eligant ipsi, quibus se liberosque suos in aegritudine corporum committant. @@&7Marcianus& libro primo publicorum. Illa decreta, quae non legitimo numero decurio-num coacto facta sunt, non ualent. @@&7Ulpianus& libro tertio de appellationibus. Lege autem municipali cauetur, ut ordo non aliter habeatur quam duabus partibus adhibitis. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio curatoris rei publicae. Ambitiosa decreta decurionum rescindi debent. siue aliquem debitorem dimiserint siue largiti sunt. Proinde, ut solent, siue decreuerint de publico alicuius uel praedia uel aedes uel certam quanti-tatem praestari, nihil ualebit huiusmodi decretum. Sed et si salarium alicui decuriones @1 decreuerint, decretum id nonnumquam ullius erit momenti: ut puta si ob liberalem artem fuerit constitutum uel ob medicinam: ob has enim causas licet constitui salaria. @@&7Callistratus& libro secundo de cognitionibus. Quod semel ordo decreuit, non oportere id rescindi diuus Hadrianus Nicomedensibus rescripsit nisi ex causa: id est si ad publicam utilitatem respiciat resc[2i]2ssio prioris decreti. @@&7Scaeuola& libro primo digestorum. Municipii lege ita cautum er[2a]2t: '$E)A/N TIS3 E)/CW TOU= $S3UNEDRI/OU DIKA/S3HTAI, TOU= TE S3UNEDRI/OU EI)RGE/S3QW KAI\ PROS3APOTINNU/TW DRA/XMAS3 XILI/AS3&'. quaesitum est, an poenam sustinere debeat, qui ignorans aduersus decretum fecit. respondit et huius-modi poenas aduersu[2s]2 scientes paratas esse. @@@@{1DE OPERIBUS PUBLICIS}1 @@&7Ulpianus& libro secundo opinionum. Curator operum creatus praescriptione motus ab excusatione perferenda sicuti cessationis nomine, in qua quoad uiuit moratus est, heredes suos obligatos reliquit, ita temporis, quod post mortem eius cessit, nullo onere eos ob-strinxit. Curam operis aquae ductus in alio iam munere constitutus postea susceperat. praepostere uisus est petere exonerari priore utrisque iam implicitus, quando, si alterum tantum sustinere eum oportuisset, ante probabilius impetrasset propter prius munus a se-quenti excusationem. Ȳ@@&7Idem& libro tertio opinionum. Qui liberalitate, non necessitate debiti, reditus suos in-terim ad opera finienda concessit, munificentiae suae fructum de inscriptione nominis sui operibus, si qua fecerit, capere per inuidiam non prohibetur Curatores operum cum re-demptoribus negotium habent, res publica autem cum his, quos efficiendo operi praestituit. quatenus ergo et quis et cui obstrictus est, aestimatio praesidis prouinciae est. Ne eius nomine, cuius liberalitate opus exstructum est, eraso aliorum nomina inscribantur et pro-pterea reuocentur similes ciuium in patrias liberalitates, praeses prouinciae auctoritatem suam interponat. @@&7Macer& libro secundo de officio praesidis. Opus nouum priuato etiam sine principis auctoritate facere licet, praeterquam si ad aemulationem alterius ciuitatis pertineat uel ma-teriam seditionis praebeat uel circum theatrum uel amphitheatrum sit. Publico uero sumptu opus nouum sine principis auctoritate fieri non licere constitutionibus declaratur. Inscribi autem nomen operi publico alterius quam principis aut eius, cuius pecunia id opus factum sit, non licet. @@&7Modestinus& libro undecimo pandectarum. Nec praesidis quidem nomen licebit super-scribere. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio curatoris rei publicae. Si legatum uel fideicommissum fuerit ad opus relictum, usurae quae et quando incipiant deberi, rescripto diui Pii ita continetur. 'Si quidem dies non sit ab his, qui statuas uel imagines ponendas legauerunt, praefinitus, a praeside prouinciae tempus statuendum est: et nisi posuerint heredes, usuras leuiores intra sex menses, si minus, semisses usuras rei publicae pendant. si uero dies datus est, pecuniam deponant intra diem, si aut non inuenire se statuas dixe-rint aut loco controuersiam fecerint: semisses protinus pendant.' Fines publi-cos a priuatis detineri non oportet. curabit igitur praeses prouinciae, si qui publici sunt, @1 a priuatis separare et publicos potius reditus augere: si qua loca publica uel aedificia in usus priuatorum inuenerit, aestimare, utrumne uindicanda in publicum sint an uectigal eis satius sit imponi, et id, quod utilius rei publicae intellexerit, sequi. @@&7Modestinus& libro undecimo pandectarum. De operibus, quae in muris uel portis uel rebus publicis fiunt, aut si muri exstruantur, diuus Marcus rescripsit praesidem aditum consulere principem debere. @@&7Callistratus& libro secundo de cognitionibus. Pecuniam, quae in opera noua legata est, potius in tutelam eorum operum quae sunt conuertendam, quam ad in-choandum opus erogandam diuus Pius rescripsit: scilicet si satis operum ciuitas habeat et non facile ad reficienda ea pecunia inueniatur. Si quis opus ab alio factum adornare marmoribus uel alio quo modo ex uoluntate populi facturum se pollicitus sit, nominis pro-prii titulo scribendo: manentibus priorum titulis, qui ea opera fecissent, id fieri debere senatus censuit. quod si priuati in opera, quae publica pecunia fiant, aliquam de suo adiecerint summam, ita titulo inscriptionis uti eos debere isdem mandatis cauetur, ut quan-tam summam contulerint in id opus, inscribant. @@@@{1DE NUNDINIS}1 @@&7Modestinus& libro tertio regularum. Nundinis impetratis a principe non utendo qui meruit decennii tempore usum amittit. @@&7Callistratus& libro tertio de cognitionibus. Si quis ipsos cultores agrorum uel pisca-tores deferre utensilia in ciuitate[2m]2 iusserit, ut ipsi ea distrahant, destituetur annonae praebitio, cum auocentur ab opere rustici: qui confestim ubi detulerint mercem, tradere eam et ad opera sua reuerti debeant. denique summae prudentiae et auctoritatis apud Graecos Plato cum institueret, quemadmodum ciuitas bene beate habitari possit, in primis istos negotiatores necessarios duxit. sic enim libro secundo $POLITEI/AS3& ait: $DEI= GA\R PLEIO/NWN $A)/RA GEWRGW=N TE KAI\ TW=N A)/LLWN DHMIOURGW=N KAI\ TW=N A)/LLWN DIAKO/NWN TW=N GE EI)S3ACO/NTWN KAI\ $E)CACO/NTWN E(/KAS3TA: OU(=TOI DE/ EI)S3IN E)/MPOROI. KOMI/S3AS3 DE\ O( GEWRGO\S3 EI)S3 TH\N A)GORA/N TI W(=N POIEI= $H)/ TIS3 A)/LLOS3 TW=N DHMIOURGW=N MH\ EI)S3 TO\N AU)TO\N XRO/NON H(/KH| TOI=S3 DEOME/NOIS3 TA\ PAR' AU)TOU= A)N-$TALLA\CAS3QAI, A)RGH/S3EI TH=S3 AU(TOU= DHMIOURGI/AS3 KAQH/MENOS3 E)N A)GORA=|; OU)DAMW=S3, H)= D' O(/S3, A)LL' EI)S3I\N $OI(\ TOU=TO O(RW=NTES3 E(AUTOU\S3 E)PI\ TH\N DIAKONI/AN TA/TTOUS3I TAU/THN. @@@@{1DE POLLICITATIONIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro singulari de officio curatoris rei publicae. Si pollicitus quis fuerit rei publicae opus se facturum uel pecuniam daturum, in usuras non conuenietur: sed si moram coeperit facere, usurae accedunt, ut imperator noster cum diuo patre suo rescripsit. Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est. si quidem ob honorem promiserit decretum sibi uel decernendum uel ob aliam iustam causam, tene- @1 bitur ex pollicitatione: sin uero sine causa promiserit, non erit obligatus. et ita multis constitutionibus et ueteribus et nouis continetur. Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit. Coepisse sic accipimus, si fundamenta i[2ec]2it uel locum purgauit. sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse uideatur. item si apparatum siue impensam in publico posuit. Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicae contemplatione pecuniae coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere. Denique cum columnas quidam promisisset, impe-rator noster cum diuo patre suo ita rescrips[2it]2: 'Qui non ex causa pecuniam rei publicae pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur. sed si columnas Citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus ciuitatis uel priuatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet'. Si quis opus quod perfecit adsignauit, deinde id fortuito casu aliquid passu[2m]2 sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit. @@&7Idem& libro primo disputationum. Si quis rem aliquam uouerit, uoto obli-gatur. quae res p[2er]2sonam uouentis, non rem qu[2ae]2 uouetur obligat. res enim, quae uoue-tur, soluta quidem liberat uota, ipsa uero sacra non efficitur. Uoto autem patres fami-liarum obligantur puberes sui iuris: filius enim familias uel seruus sine patris dominiue auctoritate uoto non obligantur. Si decimam quis bonorum uouit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata. et si forte qui decimam uouit decesserit ante se-positionem, heres ipsius hereditario nomine decimae obstrictus est: uoti enim obligationem ad heredem transire constat. @@&7Idem& libro quarto disputationum. Pactum est duorum consensus atque con-uentio, pollicitatio uero offerentis solius promissum. et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur. sed et coeptum opus, licet non ob honorem promissum, p[2er]2ficere promissor eo cogetur, et est constitutum. Si quis quam ex pollicitatione tradiderat rem municipibus uindicare uelit, repellendus est a peti-tione: aequissimum est enim huius[2m]2odi uoluntates in ciuitates collatas paenitentia non reuocari. sed et si desierint municipes possidere, dicendum erit actionem eis concedendam. @@&7Marcianus& libro tertio institutionum. Propter incendium uel terrae motum uel aliquam ruinam, quae rei publicae contingit, si quis promiserit, tenetur. @@&7Ulpianus& libro primo responsorum. Charidemo respondit ex epistula, quam muneris edendi gratia absens quis emisit, compelli eum ad editionem non posse. @@&7Idem& libro quinto de officio proconsulis. Totiens locum habet deminutio pollicitationis in persona heredis, quotiens non est pollicitatio ob honorem facta. ceterum si ob honorem facta sit, aeris alieni loco habetur et in heredum persona non minuitur. Si quis pecu-niam ob honorem promiserit coeperitque soluere, eum debere quasi coepto opere impe-rator noster Antoninus rescripsit. Non tantum masculos, sed etiam feminas, si quid ob honores pollicitatae sunt, debere implere sciendum est: et ita rescripto imperatoris nostri Ȳet diui patris eius continetur. Si cui res publica necessitatem imposuerit statuarum prin-cipi ponendarum, qui non promisit, non esse ei necesse obtemperare rescriptis imperatoris nostri et diui patris eius continetur. @@&7Paulus& libro primo de officio proconsulis. Ob casum, quem ciuitas p[2a]2ssa est, si quis promiserit se quid facturum: etsi non inchoauerit, omnimodo tenetur, ut diuus Seuerus Dioni rescripsit. @1 @@&7Ulpianus& libro tertio de officio consulis. De pollicitationibus in ciuitatem factis iudi-cum cognitionem esse diui fratres Flauio Celso in haec uerba rescripserunt: 'Probe faciet Statius Rufinus, si opus proscaeni, quod se Gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat. nam etsi aduersa fortuna usus in triennio a praefecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit. quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro ciuitate agere possint, nomine publico adire aduersus eum iudices pote-runt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfic[2i]2 ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicae ob hanc causam iube-bunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio Gabiniorum habet'. @@&7Modestinus& libro quarto differentiarum. Ex pollicitatione, quam quis ob honorem apud rem publicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri: heredem uero eius ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id uero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati soluendo non fuerint, extraneum heredem in quintam par-tem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti quintam partem patrimonii sui debere diuus Pius constituit. @@&7Idem& libro primo responsorum. Septicia certamen patriae suae pollicendo sub hac condicione pollicita est, uti sors apud eam remaneat et ipsa usuras semissales ad praem[2i]2a certantium resoluat, in haec uerba: '$*FILOTIMOU=MAI KAI\ KAQIERW= A)GW=NA TETRAETHRIKO\N A)PO\ $MURIA/DWN TRIW=N, TO\ TOU= KEFALAI/OU AU)TH\ KATE/XOUS3A A)RGU/RION KAI\ A)S3FALIZOME/NH PARA\ TOI=S3 DEKA-$PRW/TOIS3 A)CIOXRE/WS3 E)PI\ TW=| TELEI=N ME TO\N E)C E)/QOUS3 TRIW=N MURIA/DWN TO/KON, A)GWNOQETOU=NTOS3 KAI\ $PROKAQEZOME/NOU TOU= A)NDRO/S3 MOU, E)P' AU)=QIS3 DE\ TW=N E)C E)MOU= GENNHQHS3OME/NWN TE/KNWN. XWRH/S3EI $DE\ O( TO/KOS3 EI)S3 TA\ A)=QLA TW=N QUMELIKW=N, KAQW\S3 A)\N E)F' E(KA/S3TOU A)QLH/MATOS3 H( BOULH\ O(RI/S3H|&'. quaero, an possunt iniuriam pati filii Septiciae, quo minus ipsi praesiderent certamini se-cundum uerba condicionemque pollicitationis. Herennius Modestinus respondit, quo casu certaminis editio licita est, formam pollicitationi datam seruandam esse. @@&7Idem& libro nono pandectarum. Si quis ob honorem uel sacerdotium pecuniam promi-serit et antequam honorem uel magistratum ineat, decedet, non oportere heredes eius con-ueniri in pecuniam, quam is ob honorem uel magistratum promiserat, principalibus consti-tutionibus cauetur, nisi forte ab eo uel ab ipsa re publica eo uiuo opus fuerit inchoatum. @@&7Idem& libro undecimo pandectarum. In priuatis operibus inuitis his qui fecerunt sta-tuas aliis ponere non possumus, ut rescripto diui Seueri continetur. Cum quidam, ne honoribus fungeretur, opus promisisset: honores subire cogendum quam operis instructionem diuus Antoninus rescripsit. @@&7Papirius Iustus& libro secundo de constitutionibus. Imperatores Antoninus et Uerus Augusti rescripserunt opera exstruere debere eos, qui pro honore polliciti sunt, non pecunias pro his inferre cogi. Item rescripserunt condiciones donationibus ad-positas, quae in rem publicam fiunt, ita demum ratas esse, si utilitatis publicae interest: quod si damnosae sint, obseruari non debere. et ideo non obseruandum, quod defunctus certa summa legata uetuit uectigal exerceri. esse enim tolerabilia, quae uetus consuetudo comprobat. @@&7Pomponius& libro sexto epistularum et uariarum lectionum. Si quis sui alieniue honoris causa opus facturum se in aliqua ciuitate promiserit, ad perficiendum tam ipse quam heres eius ex constitutione diui Traiani obligatus est. sed si quis ob honorem opus facturum @1 se ciuitate aliqua promiserit atque inchoauerit et priusquam perficeret, d[2e]2cesserit: heres eius extraneus quidem necesse habet aut perficere id aut partem quintam patrimonii re-licti sibi ab eo, qui id opus facere instituerat, si ita mallet, ciuitati, in qua id opus fieri coeptum est, dare: is autem, qui ex numero liberorum est, si heres exstitit, non quintae partis, sed decimae concedendae necessitate adficitur. et haec diuus Antoninus constituit. @@&7Ulpianus& libro singulari de officio curatoris rei publicae. Inter liberos nepotem quoque ex filia contineri diuus Pius rescripsit. @@@@{1DE [2UARIIS ET]2 EXTRAORDINARIIS COGNITIONIBUS ET SI @@@@IUDEX LITEM SUAM FECISSE DICETUR}1 @@&7Ulpianus& libro octauo de omnibus tribunalibus. Praeses prouinciae de mercedibus ius dicere solet, sed praeceptoribus tantum studiorum liberalium. liberalia autem studia accipimus, quae Graeci $E)LEUQE/RIA& appellant: rhetores continebuntur, gram-matici, geometrae. Medicorum quoque eadem causa est quae professorum, nisi quod iustior, cum hi salutis hominum, illi studiorum curam agant: et ideo his quoque extra ordinem ius dici debet. Sed et obstetricem audiant, quae utique medicinam exhibere ui-detur. Medicos fortassis quis accipiet etiam eos, qui alicuius partis corporis uel certi doloris sanitatem pollicentur: ut puta si auricularius, si fistulae uel dentium. non tamen si incantauit, si inprecatus est, si, ut uulgari uerbo impostorum utar, si exorcizauit: non sunt ista medicinae genera, tametsi sint, qui hos sibi profuisse cum praedicatione adfir-ment. An et philosophi professorum numero sint? et non putem, non quia non religiosa res est, sed quia hoc primum profiteri eos oportet mercennariam operam spernere. Pro-inde ne iuris quidem ciuilis professoribus ius dicent: est quidem res sanctissima ciuilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit aestimanda nec dehonestanda, dum in iudicio honor petitur, qui in ingressu sacramenti offerri debuit. quaedam enim tametsi honeste accipiantur, inhoneste tamen petuntur. Ludi quoque litterarii magistris licet non sint professores, tamen usurpatum est, ut his quoque ius dicatur: iam et librariis et no-tariis et calculatoribus siue tabulariis. Sed ceterarum artium opificibus siue artificibus, quae sunt extra litteras uel notas positae, nequaquam extra ordinem ius dicere praeses debebit. Sed et si comites salarium petant, idem iuris est, quod in professoribus placet. Sed et aduersus ipsos omnes cognoscere praeses debet, quia ut aduersus aduocatos adean-tur, diui fratres rescripserunt. In honorariis aduocatorum ita uersari iudex debet, ut pro modo litis proque aduocati facundia et fori consuetudine et iudicii, in quo erat acturus, aestimationem adhibeat, dummodo licitum honorarium quantitas non egrediatur: ita enim rescripto imperatoris nostri et patris eius continetur. uerba rescripti ita se ha-bent: 'Si Iulius Maternus, quem patronum causae tuae esse uoluisti, fidem susceptam exhibere paratus est, eam dumtaxat pecuniam, quae modum legitimum egressa est, repe-tere debes'. Aduocatos accipere debemus omnes omnino, qui causis agendis quoque stu-dio operantur: non tamen qui pro tractatu, non adfuturi causis, accipere quid solent, aduocatorum numero erunt. Si cui cautum est honorarium uel si quis de lite pactus est, uideamus, an petere possit. et quidem de pactis ita est rescriptum ab imperatore nostro et diuo patre eius: 'Litis causa malo more pecuniam tibi promissam ipse quoque profiteris. @1 sed hoc ita ius est, si suspensa lite societatem futuri emolumenti cautio polli-cetur. is uero post causam actam cauta est honoraria summa, peti poterit usque ad pro-babilem quantitatem, etsi nomine palmarii cautum sit: sic tamen, ut computetur id quod Ȳdatum est cum eo quod debetur neutrumque compositum licitam quantitatem excedat'. Licita autem quantitas intellegitur pro singulis causis usque ad centum aureos. Diuus Seuerus ab heredibus aduocati mortuo eo prohibuit mercedem repeti, quia per ipsum non steterat, quo minus causam ageret. Ad nutricia quoque officium praesidis uel praetoris deuenit: namque nutrices ob alimoniam infantium apud praesides quod sibi de-betur petunt. sed nutricia eo usque producemus, quoad infantes uberibus aluntur: cete-rum post haec cessant partes praetoris uel praesidis. Haec omnia si apud praesides pe-tantur, uideamus an de mutuis petitionibus possunt praesides cognoscere. et putem debere admitti. @@&7Idem& libro primo opinionum. De usu aquae, de riuis nouis inciuiliter institutis, item de equis alienis a sciente possessis fetuque earum, et de damno dato per immissos in praedium suum uniuersos homines eos, qui in plurium praedia distribui debuerunt, si modo id non ex auctoritate eius qui iubere potuit factum est, praesidem prouinciae doceri oportere responsum est, ut is secundum rei aequitatem et iurisdictionis ordinem conue-nientem formam rei det. @@&7Idem& libro quinto opinionum. Si medicus, cui curandos suos oculos qui eis laborabat commiserat, periculum amittendorum eorum per aduersa medicamenta inferendo compulit, ut ei possessiones suas contra fidem bonam aeger uenderet: inciuile factum praeses prouinciae coerceat remque restitui iubeat. @@&7Paulus& libro quarto ad Plautium. Diuus Antoninus Pius rescripsit iuris studiosos, qui salaria petebant, haec exigere posse. @@&7Callistratus& libro primo de cognitionibus. Cognitionum numerus cum ex uariis causis descendat, in genera diuidi facile non potest, nisi summatim diuidatur. nu-merus ergo cognitionum in quattuor fere genera diuidi potest: aut enim de honoribus siue muneribus gerendis agitatur, aut de re pecuniaria disceptatur, aut de existimatione alicuius cognoscitur, aut de capitali crimine quaeritur. Existimatio est dignitatis inlaesae status, legibus ac moribus comprobatus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut mi-nuitur aut consumitur. Minuitur existimatio, quotiens manente libertate circa statum dignitatis poena plectimur: sicuti cum relegatur quis uel cum ordine mouetur uel cum prohibetur honoribus publicis fungi uel cum plebeius fustibus caeditur uel in opus publi-cum datur uel cum in eam causam quis incidit, quae edicto perpetuo infamiae causa enumeratur. Consumitur uero, quotiens magna capitis minutio interuenit, id est cum libertas adimitur: ueluti cum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum euenit, uel cum plebeius in opus metalli uel in metallum datur: nihil enim refert, nec diuersa poena est operis et metalli, nisi quod refugae operis non morte, sed poena metalli subiciuntur. @@&7Gaius& libro tertio rerum cottidianarum siue aureorum. Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus uidetur: sed quia neque ex contract[2u]2 obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per inprudentiam, ideo uidetur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis uisum fuerit, poenam sustinebit. @1 @@@@{1DE PROXENETICIS}1 @@&7Ulpianus& libro quadragensimo secundo [2ad]2 Sabinum. Proxenetica iure licito petuntur. @@&7Idem& libro trigensimo primo ad edictum. Si proxeneta interuenerit faciendi nominis, ut multi solent, uideamus an possit quasi mandator teneri. et non puto teneri, quia hic monstrat magis nomen quam mandat, tametsi laudet nomen. idem dico, et si aliquid philanthropi nomine acceperit: nec ex locato conducto erit actio. plane si dolo et calliditate creditorem circumuenerit, de dolo actione tenebitur. @@&7Idem& libro octauo de omnibus tribunalibus. De proxenetico, quod et sor-didum, solent praesides cognoscere: sic tamen, ut et in his modus esse debeat et quan-titatis et negoti[2i]2, in quo operula ista defuncti sunt et ministerium qualequale accommo-dauerunt. facilius quod Graeci $E(RMHNEUTIKO\N& appellant, peti apud eos poterit, si quis forte condicionis uel amicitiae uel adsessurae uel cuius alterius huiuscemodi proxeneta fuit: sunt enim huiusmodi hominum (ut [2in tam]2 magna ciuitate) officinae. est enim proxe-netarum modus, qui emptionibus uenditionibus, commerciis, contractibus licitis utiles non adeo improbabili more se exhibent. @@@@{1DE CENSIBUS}1 @@&7Ulpianus& libro primo de censibus. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis re-gionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit: Sed et Berytensis colonia in eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet. Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit. Est. et Laodicena colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit. Ptolem[2ae]2ensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet. Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque Italici eam fecit. Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope bar-baras gentes et nationes collocata. In Palaestina duae fuerunt colonia, Caesariensis et Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet. Diuus quoque seuerus in Sebastenam ciuitatem coloniam deduxit. In D[2a]2cia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta iuris Italici est. Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apu- @1 lensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit. Est et in Bi-thynia Apamena et in Ponto Sinopensis. Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad Sabinum. Uitia priorum censuum editis nouis pro-fessionibus euanescunt. @@&7Idem& libro secundo de censibus. Aetatem in censendo significare necesse est, quia quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: ueluti in Syriis a quattuordecim annis masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo ca-pitis obligantur. aetas autem spectatur censendi tempore. Rebus concessam immu-nitatem non habere intercidere rescripto imperatoris nostri ad Pelignianum recte expressum est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam extinguitur. @@&7Idem& libro tertio de censibus. Forma censuali cauetur, ut agri sic in censum refe-rantur. nomen fundi cuiusque: et in qua ciuitate et in quo pago sit: et quos duos uicinos proximos habeat. et [2ar]2uum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: uinea quot uites habeat: oliuae quot iugerum et quot arbores habea[2n]2t: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse uideantur: item siluae caeduae. omnia ipse qui defert aestimet. Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat releuari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non poss[2i]2t. quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem releuari. si uites mortuae sint uel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores uel uites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probauerit. I[2s]2 uero, qui agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tri-butum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur. quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum ciuitatibus immunitas sic data uidetur, ut ad posteros trans-mittatur. Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit Ȳprofessus, actionem illi manere placet. In seruis deferendis obseruandum est, ut et na-tiones eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur. Lacus quoque pisca-torios et portus in censum dominus debet deferre. Salinae si quae sunt in pr[2ae]2diis, et ipsae in censum deferendae sunt. Si quis inquilinum uel colonum non fuerit professus, uinculis censualibus tenetur. Quae post censum ed[2i]2tum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt. Si quis ueniam petierit, ut cen-sum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognouerit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est. @@&7Papinianus& libro nono decimo responsorum. Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conueniretur, aduersus ceteros, quorum aeque praedia tenen-tur, ei qui conuentus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo prae-diorum pecuniam tributi conferant. nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pe-cuniam suam reciperauerit, quia nominum uenditorum pretium acceptum uidetur. Qui @1 non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex diui Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere uoluit. Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa praeteriti temporis, quod heres soluendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus fuerat. @@&7Celsus& libro uicensimo quinto digestorum. Colonia Philippensis iuris Italici est. @@&7Gaius& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Iuris Italici sunt $*TRWA/S3 *BH/RUTOS3 $*DURRA/XION. @@&7Paulus& libro secundo de censibus. In Lusitania Pacenses et Emer[2i]2tenses iuris Italici sunt. idem ius Ualentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes sunt. @8 Lugdunenses Galli, item Uiennenses in Narbonensi iuris Italici sunt. @8 In Germania inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt. Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris Italici sunt et solum earum. Eiusdem iuris et Tyriorum ciuitas a diuis Seuero et Anto-nino facta est. @8 Diuus Antoninus Antiochenses colonos fecit saluis tributis. @8 Imperator noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit. Diuus Uespasianus Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed diuus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. similes his Capi-tulenses esse uidentur. In prouincia Macedonia Dyrracheni, Cassa[2n]2drenses, Philippenses, Dienses, Stobenses iuris Italici sunt. In prouincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et Parium. @8 In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium. @8 In Africa Carthago, Utic[2a]2, Leptis magna a diuis Seuero et Antonino iuris Italici factae sunt. @@@@{1DE UERBORUM SIGNIFICATIONE}1 @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Uerbum hoc 'si quis' tam masculos quam feminas complectitur. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. 'Urbis' appellatio muris, 'Romae' autem con-tinentibus aedificiis finitur, quod latius patet. 'Cuiusque diei maior pars' est horarum septem primarum diei, non supremarum. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. 'Itinere faciendo uiginti milia passuum in dies singulos peragenda' sic sunt accipienda, ut, si post hanc dinumerationem minus quam uiginti milia supersint, integrum diem occupent. ueluti uiginti unum milia sunt passus: biduum eis adtribuetur. quae dinumeratio ita demum facienda erit, si de die non conueniat. Eius, qui apud hostes decessit, dici hereditas non potest, qui[2a]2 seruus decessit. @1 @@&7Paulus& libro primo ad edictum. 'Nominis' appellatione rem significari Pro-culus ait. @@&7Idem& libro secundo ad edictum. 'Rei' appellatio latior est quam 'pecuniae', quia etiam ea, quae extra computationem patrimonii nostri sunt, continet, cum pecuniae significatio ad ea referatur, quae in patrimonio sunt. 'Opere locato conducto': his uerbis Labeo significari ait id opus, quod Graeci $A)POTE/LES3MA& uocant, non $E)/RGON&, id est ex opere facto corpus aliquod perfectum. @@&7Ulpianus& libro tertio ad edictum. 'Nominis' et 'rei' appellatio ad omnem con-tractum et obligationem pertinet. Uerbum 'ex legibus' sic accipiendum est: tam ex legum sententia quam ex uerbis. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum. 'Sponsio' appellatur non solum quae per sponsus interrogationem fit, sed omnis stipulatio promissioque. @@&7Idem& libro tertio ad edictum. Uerbum 'oportebit' tam praesens quam futu-rum tempus significat. 'Actionis' uerbo non continetur exceptio. @@&7Ulpianus& libro quinto ad edictum. Marcellus apud Iulianum notat uerbo 'perisse' et scissum et fractum contineri et ui raptum. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. 'Creditores' accipiendos esse constat eos, qui-bus debetur ex quacumque actione uel persecutione, uel iure ciuili sine ulla exceptionis perpetuae remotione uel honorario uel ex[2tra]2ordinario, siue pure siue in diem uel sub con-dicione. quod si natura debeatur, non sunt loco creditorum. sed si non sit mutua pecunia, sed contractus, creditores accipiuntur: @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. 'creditorum' appellatione non hi tantum accipiuntur, qui pecuniam crediderunt, sed omnes, quibus ex qualibet causa debetur: @@&7Ulpianus& libro sexto ad edictum. ut si cui ex empto uel ex locato uel ex alio ullo debetur. sed et si ex delicto debeatur, mihi uidetur posse creditoris loco accipi. quod si ex populari causa, ante litis contestationem recte dicetur creditoris loco non esse, postea esse. Minus soluit, qui tardius soluit: nam et tempore minus soluitur. @@&7Idem& libro septimo ad edictum. 'Mulieris' appellatione etiam uirgo uiripotens continetur. Res 'abesse' uidentur (ut Sabinus ait et Pedius probat) etiam hae, quarum corpus manet, forma mutata est: et ideo si corruptae redditae sint uel transfiguratae, uideri abesse, quoniam plerumque plus est in manus pretio, quam in re. 'Desinere' autem 'abesse' res tunc uidetur, cum sic redit in potestatem, ne amittere eius possessionem pos-simus. Ob hoc, quod furto pridem subtracta est, abest et ea res, quae in rebus humanis non est. @@&7Paulus& libro septimo ad edictum. Labeo et Sabinus existimant, si uesti-mentum scissum reddatur uel res corrupta reddita sit, ueluti scyphi collisi aut tabula rasa pictura, uideri rem 'abesse', quoniam earum rerum pretium non in substantia, sed in arte sit positum. item si dominus rem, quae furto sibi aberat, ignorans emerit, recte dicitur res abesse, etiamsi postea id ita esse scierit, quia uidetur res ei abesse, cui pretium abest. 'Rem amisisse' uidetur, qui aduersus nullum eius persequendae actionem habet. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Bona ciuitatis abusiue 'publica' dicta sunt: sola enim ea publica sunt, quae populi Romani sunt. @1 @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. Eum qui uectigal populi Romani conductum habet, 'publicanum' appellamus. nam 'publica' appellatio in compluribus causis ad populum Romanum respicit: ciuitates enim priuatorum loco habentur. @@&7Ulpianus& libro decimo ad edictum. Inter 'publica' habemus non sacra nec religiosa nec quae publicis usibus destinata sunt: sed si qua sunt ciuitatium uelut bona. sed peculia seruorum ciuitatium procul dubio publica habentur. 'Publica' uectigalia intel-legere debemus, ex quibus uectigal fiscus capit: quale est uectigal portus uel uenalium rerum, item salinarum et metallorum et picariarum. @@&7Paulus& libro non ad edictum. 'Munus' tribus modis dicitur: uno donum, et inde munera dici dari mittiue: altero onus, quod cum remittatur, uacationem militiae munerisque praestat inde immunitatem appellari. tertio officium, unde munera militaria et quosdam milites munificos uocari: igitur municipes dici, quod munera ciuilia capiant. Ȳ@@&7Ulpianus& libro undecimo ad edictum. Labeo libro primo praetoris urbani definit, quod quaedam 'agantur', quaedam 'gerantur', quaedam 'contrahantur': et actum quidem generale uerbum esse, siue uerbis siue re quid agatur, ut in stipulatione uel nu-meratione: contractum autem ultro citroque obligationem, quod Graeci $S3UNA/LLAGMA& uocant, ueluti emptionem uenditionem, locationem conductionem, societatem: gestum rem signifi-care sine uerbis factam. @@&7Idem& libro duodecimo ad edictum. Uerba 'contraxerunt' 'gesserunt' non per-tinent ad testandi ius. @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Princeps 'bona' concedendo uidetur etiam obligationes concedere. @@&7Gaius& libro quarto ad edictum prouinciale. Plus est in restitutione, quam in exhibitione: nam 'exhibere' est praesentiam corporis praebere, 'restituere' est etiam possessorem facere fructusque reddere: pleraque praeterea restitutionis uerbo continentur. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. 'Rei' appellatione et causae et iura continentur. @@&7Gaius& libro sexto ad edictum prouinciale. Nihil est aliud 'hereditas' quam successio in uniuersum ius quod defunctus habuit. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. Recte dicimus eum fundum to-tum nostrum esse, etiam cum usus fructus alienus est, quia usus fructus non dominii pars, sed seruitutis sit, ut uia et iter: nec falso dici totum meum esse, cuius non potest ulla pars dici alterius esse. hoc et Iulianus, et est uerius. Quintus Mucius ait partis ap-pellatione rem pro indiuiso significari: nam quod pro diuiso nostrum sit, id non partem, sed totum esse. Seruius non ineleganter partis appellatione utrumque significari. @@&7Ulpianus& libro sexto decimo ad edictum. Partum non esse par-tem rei furtiuae Scaeuola libro undecimo quaestionum scribit. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. 'Ager' est locus, qui sine uilla est. 'Stipendium' a stipe appellatum est, quod per stipes, id est modica aera, colligatur. idem hoc etiam 'tributum' appellari Pomponius ait. et sane appellatur ab intributione tributum uel ex eo quod militibus tribuatur. @@&7Paulus& libro uicensimo primo ad edictum. 'Alienationis' uerbum etiam usu- @1 capionem continet: uix est enim, ut non uideatur alienare, qui patitur usucapi. eum quoque alienare dicitur, qui non utendo amisit seruitutes. qui occasione adquirendi non utitur, non intellegitur alienare: ueluti qui hereditatem omittit aut optionem intra certum tempus datam non amplectitur. Oratio, quae neque coniunctionem neque disiunctionem habet, ex mente pronuntiantis uel disiuncta uel coniuncta accipitur. @@&7Idem& libro sexagensimo sexto ad edictum. Coniunctionem enim nonnum-quam pro disiunctione accipi Labeo ait: ut in illa stipulatione 'mihi heredique meo te heredemque tuum'. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. 'Silua caedua' est, ut quidam putant, quae in hoc habetur, ut caederetur. Seruius eam esse, quae succisa rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur. 'Stipula illecta' est spicae in messe deiectae necdum lectae, quas rustici cum uacauerint colligunt. 'Noualis' est terra praecisa, quae anno ces-sauit, quam Graeci $NE/AS3IN& uocant. 'Integra' autem est, in quam nondum dominus pascendi gratia pecus immisit. @8 'Glans caduca' est, quae ex arbore cecidit. @8 'Pascua silua' est, quae pastui pecudum destinata est. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. 'Pratum' est, in quo ad fructum percipiendum falce dumtaxat opus est: ex eo dictum, quod paratum sit ad fructum ca-piendum. @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. 'Minus solutum' intellegitur etiam si nihil esset solutum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo pr[2i]2mo ad edictum. 'Palam' est coram pluribus. @@&7Paulus& libro uicensimo quarto ad edictum. 'Actionis' uerbo etiam persecutio continetur. @@&7Idem& libro septimo decimo ad edictum. 'Restituere' autem is intellegitur, qui simul et causam actori reddit, quam is habiturus esset, si statim iudicii accepti tempore res ei reddita fuisset, id est et usucapionis causam et fructuum. @@&7Ulpianus& libro uicensimo tertio ad edictum. 'Litis' nomen omnem actionem significat, siue in rem siue in personam sit. @@&7Paulus& libro uicensimo sexto ad edictum. Uerbum 'oportere' non ad facul-tatem iudicis pertinet, qui potest uel pluris uel minoris condemnare, sed ad ueritatem refertur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad edictum. 'Ostentum' Labeo definit omne contra naturam cuiusque rei genitum factumque. duo genera autem sunt ostentorum: unum, quotiens quid contra naturam nascitur, tribus manibus forte aut pedibus aut qua alia parte corporis, quae naturae contraria est: alterum, cum quid prodigiosum uidetur, quae [2G]2raeci $FANTA/S3MATA& uocant. @@&7Paulus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. 'Subsignatum' dicitur, quod ab aliquo subscriptum est: nam ueteres subsignationis uerbo pro adscriptione uti solebant. 'Bona' intelleguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt. @8 'Detestari' est absenti denuntiare. 'Incertus possessor' est, quem ignoramus. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto [2ad edictum]2. 'Detestatio' est denuntiatio facta cum testatione. @8 'Serui' appellatio etiam ad ancillam refertur. @8 'Familiae' appellatione liberi quoque continentur. Unicus seruus familiae appellatione non continetur: ne duo quidem familiam faciunt. @1 @@&7Gaius& libro uicensimo primo ad edictum prouinciale. 'Armorum' appellatio non utique scuta et gladios et galeas significat, sed et fustes et lapides. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo septimo ad edictum. 'Probrum' et obpro-brium id[2em]2 est. probra quaedam natura turpia sunt, quaedam ciuiliter et quasi more ci-uitatis. ut puta furtum, adulterium natura turpe est: enimuero tutelae damnari hoc non natura probrum est, sed more ciuitatis: nec enim natura probrum est, quod potest etiam in hominem idoneum incidere. @@&7Idem& libro quinquagensimo octauo ad edictum. Uerbo 'uictus' continentur, quae esui potuique cultuique corporis quaeque ad uiuendum homini necessaria sunt. uestem quoque uictus habere uicem Labeo ait: @@&7Gaius& libro uicensimo secundo ad edictum prouinciale. et cetera, quibus tuendi curandiue corporis nostri gratia utimur, ea appellatione significantur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo octauo ad edictum. In 'stratu' omne uesti-mentum contineri quod iniciatur Labeo ait: neque enim dubium est, quin stragula uestis sit omne pallium, $PERI/S3TRWMA.& in uict[2u]2 ergo uestem accipiemus non stragula[2m]2, in stratu omnem stragulam uestem. @@&7Idem& libro quinquagensimo nono ad edictum. 'Pronuntiatum' et 'statutum' idem potest: promiscue enim et pronuntiasse et statuisse solemus dicere eos, qui ius ha-bent cognoscendi. 'Matrem familias' accipere debemus eam, quae non inhoneste uixit: matrem enim familias a ceteris feminis mores discernunt atque separant. proinde nihil intererit, nupta sit an uidua, ingenua sit an libertina: nam neque nuptiae neque natales faciunt matrem familias, sed boni mores. @@&7Paulus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. 'Liberationis' uerbum ean-dem uim habet quam solutionis. @@&7Gaius& libro ad edictum praetoris urbani titulo qui neque sequantur neque ducantur. 'Solutum' non intellegimus eum, qui, licet uinculis leuatus sit, manibus tamen tenetur: ac ne eum quidem intellegimus solutum, qui in publico sine uinculis seruatur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo nono ad edictum. 'Bonorum' appellatio aut naturalis aut ciuilis est. naturaliter bona ex eo dicuntur, quod beant, hoc est beatos fa-ciunt: beare est prodesse. in bonis autem nostris computari sciendum est non solum, quae dominii nostri sunt, sed et si bona fide a nobis possideantur uel superficiaria sint. aeque bonis adnumerabitur etiam, si quid est in actionibus petitionibus persecutionibus: nam haec omnia in bonis esse uidentur. @@&7Idem& libro sexagensimo primo ad edictum. 'Nurus' appellatio etiam ad pro-nurum et ultra porrigenda est. Ȳ@@&7Gaius& libro uicensimo tertio ad edictum prouinciale. Appellatione 'parentis' non tantum pater, sed etiam auus et proauus et deinceps omnes superiores continentur: sed et mater et auia et proauia. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo primo ad edictum. 'Patroni' appellatione et pa-trona continetur. @@&7Paulus& libro quinqua[2g]2ensimo nono ad edictum. Saepe ita comparatum est, ut coniuncta pro disiunctis accipiantur et disiuncta pro coniunctis, interdum soluta pro se-paratis. nam cum dicitur apud ueteres 'adgnatorum gentiliumque', pro separatione accipitur. @1 at cum dicitur 'super pecuniae tutelaeue suae', tutor separatim sine pecunia dari non potest: et cum dicimus 'quod dedi aut donaui', utraque continemus. cum uero dicimus 'quod eum dare facere oportet', quoduis eorum sufficit probare. cum uero dicit praetor, 'si donum munus operas redemerit', si omnia imposita sunt, certum est omnia redimenda esse, ex re ergo pro coniunctis habentur: si quaedam imposita sunt, cetera non desi-derabuntur. Item dubitatum, illa uerba 'ope consilio' quemadmodum accipienda sunt, sententiae coniungentium aut separantium. sed uerius est, quod et Labeo ait, separatim accipienda, quia aliud factum est eius qui ope, aliud eius qui consilio furtum facit: sic enim alii condici potest, alii non potest. sane post ueterum auctoritatem eo peruentum est. ut nemo ope uideatur fecisse, nisi et consilium malignum habuerit, nec consilium ha-buisse noceat, nisi et factum secutum fuerit. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo secundo ad edictum. 'Condicionales creditores' dicuntur et hi, quibus nondum competit actio, est autem competitura, uel qui spem ha-bent, ut competat. @@&7Paulus& libro sexto decimo breuis edicti. Creditor autem is est, qui ex-ceptione perpetua summoueri non potest: qui autem temporalem exceptionem timet, similis est condicionali creditori. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo secundo ad edictum. 'Cognoscere instrumenta' est relegere et recognoscere: 'dispungere' est conferre accepta et data. 'Liberorum' appel-latione continentur non tantum qui sunt in potestate, sed omnes qui sui iuris sunt, siue uirilis siue feminini sexus sunt exue feminini sexus descendentes. @@&7Paulus& libro quinquagensimo nono ad edictum. Cui praecipua cura rerum incumbit et qui magis quam ceteri diligentiam et sollicitudinem rebus quibus praesunt debent, hi 'magistri' appellantur. quin etiam ipsi magistratus per deriuationem a magistris cognominantur. unde etiam cuiuslibet disciplinae praeceptores magistros appel-lari a monendo uel mo[2n]2strando. 'Persequi' uidetur et qui satis accepit. @@&7Gaius& libro uicensimo quarto ad edictum prouinciale. Licet inter 'gesta' et 'facta' uidetur quaedam esse suptilis differentia, attamen $KATAXRHS3TIKW=S3& nihil inter factum et gestum interest. Paternos libertos recte uidemur dicere nostros libertos: liberorum libertos non recte nostros libertos dicimus. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo octauo ad edictum. 'Portus' appellatus est con-clusus locus, quo importantur merces et inde exportantur: eaque nihilo minus statio est conclusa atque munita. inde 'angiportum' dictum est. @@&7Idem& libro sexagensimo nono ad edictum. 'Locus' est non fundus, sed portio aliqua fundi: 'fundus' autem integrum aliquid est. et plerumque sine uilla 'locum' accipi-mus: ceterum adeo opinio nostra et constitutio locum a fundo separat, ut et modicus locus possit fundus dici, si fundi animo eum habuimus. non etiam magnitudo locum a fundo separat, sed nostra affectio: et quaelibet portio fundi poterit fundus dici, si iam hoc con-stituerimus. nec non et fundus locus constitui potest: nam si eum alii adiunxerimus fundo, locus fundi efficietur. Loci appellationem non solum ad rustica uerum ad urbana quoque praedia pertinere Labeo scribit. Sed fundus quidem suos habet fines, locus uero latere potest, quatenus determinetur et defini[2a]2tur. @1 @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. 'Satisdationis' appellatione in-terdum etiam repromissio continebitur, qua contentus fuit is, cui satisdatio debebatur. @@&7Gaius& libro uicensimo sexto ad edictum prouinciale. 'Tigni' appellatione in lege duodecim tabularum omne genus materiae, ex qua aedificia constant, significatur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo primo ad edictum. 'Penes te' amplius est quam 'apud te': nam apud te est, quod qualiterqualiter a te teneatur, penes te est, quod quodam modo possidetur. @@&7Paulus& libro sexagensimo septimo ad edictum. 'Intestatus' est non tantum qui testamentum non fecit, sed etiam cuius ex testamento hereditas adita non est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo secundo ad edictum. 'Heredes' appellatio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur: nam et heredis heres et dein-ceps heredis appellatione continetur. @@&7Idem& libro septuagensimo quarto ad edictum. 'Mercis' appellatio ad res mo-biles tantum pertinet. @@&7Idem& libro septuagensimo sexto ad edictum. 'Alienatum' non proprie dicitur, quod adhuc in dominio uenditoris manet: 'uenditum' tamen recte dicetur. 'Donationis' uerbum simpliciter loquendo omnem donationem comprehendisse uidetur, siue mortis causa siue non mortis causa fuerit. @@&7Idem& libro septuagensimo ad edictum. Illa uerba 'arbitratu Lucii Titii fieri' ius significant et in seruum non cadunt. @@&7Idem& libro septuagensimo octauo ad edictum. Haec uerba 'cui rei dolus malus aberit afuerit' generaliter comprehendunt omnem dolum, quicumque in hanc rem admissus est, de qua stipulatio est interposita. @@&7Paulus& libro septuagensimo tertio ad edictum. Sciendum. est heredem etiam per multas successiones accipi. nam paucis speciebus 'heredis' appellatio proximum con-tinet, ueluti in substitutione impuberis 'quisquis mihi heres erit, idem filio heres esto', ubi heredis heres non continentur, quia incertus est. item in lege Aelia Sentia filius heres proxi-mus potest libertum paternum ut ingratum accusare, non etiam si heredi heres exstiterit. idem dicitur in operarum exactione, ut filius heres exigere possit, non ex successione ef-fectus. uerba haec 'is ad quem ea res pertinet' sic intelleguntur, ut qui in uniuersum do-minium uel iure ciuili uel iure praetorio succedit, contineatur. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo nono ad edictum. Aliud est 'capere', aliud 'accipere'. capere cum effectu accipitur: accipere, et si quis non sic accepit, ut habeat. ideoque non uidetur quis capere, quod erit restituturus: sicut peruenisse proprie illud dicitur, quod est remansurum. Haec uerba 'his rebus recte praestari' hoc significant, ne quid periculum uel damnum ex ea re stipulator sentiret. @@&7Paulus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Appellatione 'rei' pars etiam continetur. @@&7Ulpianus& libro octogensimo ad edictum. Haec uerba in stipulatione posita 'eam rem recte restitui' fructus contine[2n]2t: 'recte' enim uerbum pro uiri boni arbitrio est. @@&7Paulus& libro secundo ad edictum aedilium curulium. Signatorius anulus 'ornamenti' appellatione non continetur. @@&7Idem& libro quinquagensimo ad edictum. 'Restituere' is uide-tur, qui id restituit, quod habiturus esset actor, si controuersia ei facta non esset. @1 @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad edictum. 'Dedisse' intelle-gendus est etiam is, qui permutauit uel compensauit. @@&7Idem& libro quadragensimo nono ad edictum. 'Frugem' pro reditu appellari, non solum frumentis aut leguminibus, uerum et ex uino, siluis caeduis, cretifodinis, lapi-dicinis capitur, Iulianus scribit. 'fruges' omnes esse, quibus homo uescatur, falsum esse: non enim carnem aut aues ferasue aut poma fruges dici. 'frumentum' autem id esse, quod arista se teneat, recte Gallum definisse: lupinum uero et faba[2m]2 fruges potius dici, quia non arista, sed siliqua continentur. quae Seruius apud Alfenum in frumento contineri putat. @@&7Paulus& libro tertio ad Plautium. Interdum proprietatem quoque uerbum 'possessionis' significat: sicut in eo, qui possessiones suas legasset, responsum est. Ȳϟ@@&7Idem& libro sexto ad Plautium. 'Impensae necessariae' sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit. 'Utiles impensas' esse Fulcinius ait, quae meliorem dotem faciant, non deteriorem esse non sinant, ex quibus reditus mulieri ad-quiratur: sicuti arbusti pastinatione[2m]2 ultra quam necesse fuerat, item doctrinam puerorum. quorum nomine onerari mulierem ignorantem uel inuitam non oportet, ne cogatur fundo aut mancipiis carere. in his impensis et pistrinum et horreum insulae dotali adiectum ple-rumque dicemus. 'Uoluptariae' sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent: ut sunt uiridia et aquae salientes, incrustationes, loricationes, picturae. @@&7Idem& libro nono ad Plautium. In generali repetitione legatorum etiam datae libertates continentur ex mente legis duodecim tabularum. @@&7Idem& libro decimo ad Plautium. Cum praetor dicat 'ut opus factum resti-tuatur', etiam damnum datum actor consequi debet: nam uerbo 'restitutionis' omnis uti-litas actoris continetur. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Uerbum 'amplius' ad eum quoque pertinet, cui nihil debetur: sicuti ex contrario 'minus' solutum uidetur etiam, si nihil esset exactum. @@&7Iauolenus& libro quinto ex Plautio. Proprie 'bona' dici non possunt, quae plus incommodi quam commodi habent. @@&7Paulus& libro secundo ad Uitellium. 'Filii' appellatione omnes liberos intel-legimus. @@&7Marcellus& libro primo digestorum. Neratius Priscus tres facere existimat 'collegium', et hoc magis sequendum est. @@&7Celsus& libro quinto digestorum. Quid aliud sunt 'iura praediorum' quam praedia qualiter se habentia: ut bonitas, salubritas, amplitudo? @@&7Marcellus& libro duodecimo digestorum. Ut Alfenus ait, 'urbs' est 'Roma', quae muro cingeretur, 'Roma' est etiam, qua continenti[2a]2 aedificia essent: nam Romam non muro tenus existimari ex consuetudine cotidiana posse intellegi, cum diceremus Ro-mam nos ire, etiamsi extra urbem habitaremus. @@&7Celsus& libro octauo decimo digestorum. Propemodum tantum quisque pe-cuniae relinquit, quantum ex bonis eius refici potest: sic dicimus centies aureorum habere, @1 qui tantum in praediis ceterisque similibus rebus habeat. non idem est in fundo alieno legato, quamquam is hereditaria pecunia parari potest. neque quisquam eum, qui pecu-niam numeratam habet, habere dicit quidquid ex ea parati potest. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. 'Boues' magis armentorum quam iumen-torum generis appellantur. Hoc sermone 'dum nupta erit' primae nuptiae significantur. Inter 'edere' et 'reddi rationes' multum interest: nec is, qui edere iussus sit, reliquum red-dere debet: nam et argentarius edere rationem uidetur, etiamsi quod reliquum sit apud eum, non soluat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Qui 'uti optimae maximae-que sunt' aedes tradit, non hoc dicit seruitutem illis deberi, sed illud solum ipsas aedes liberas esse, hoc est nulli seruire. @@&7Paulus& libro secundo fideicommissorum. 'Meorum' et 'tuorum' appellatione actiones quoque contineri dicendum est. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. 'Proximus' est, quem nemo antecedit: 'supremus' est, quem nemo sequitur. @@&7Celsus& libro nono decimo digestorum. 'Mouentium', item 'mobilium' appella-tione idem significamus: si tamen apparet defunctum animalia dumtaxat, quia se ipsa mouerent, mouentia uocasse. quod uerum est. @@&7Idem& libro uicensimo digestorum. Uerbum 'reddendi' quamquam signi-ficatum habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem. @@&7Marcellus& libro quarto decimo digestorum. Potest 'reliquo-rum' appellatio et uniuersos significare. @@&7Celsus& libro uicensimo quinto digestorum. Litus est, quousque maximus fluctus a mari peruenit: idque Marcum Tullium aiunt, cum arbiter esset, primum consti-tuisse. praedia dicimus aliquorum esse non utique communiter habentium ea, sed uel alio aliud habente. @@&7Idem& libro trigensimo secundo digestorum. Cum stipulamur 'quanta pecunia ex hereditate Titii ad te peruenerit', res ipsas quae peruenerunt, non pretia earum spectare uidemur. @@&7Idem& libro trigensimo nono digestorum. Cum bisextum ka-lendis est, nihil refert, utrum priore an posteriore die quis natus sit, et deinceps sextum kalendas eius natalis dies est: nam id biduum pro uno die habetur. sed posterior dies intercalatur, non prior: ideo quo anno intercalatum non est sexto kalendas natus, cum bi-sextum kalendis est, priorem diem natalem habet. Cato putat mensem intercalarem ad-diticium esse: omnesque eius dies pro momento temporis obseruat extremoque diei mensis Februarii adtribuit Quintus Mucius. Mensis autem intercalaris constat ex diebus uiginti octo. @@&7Ulpianus& libro primo de officio consulis. 'Notionem' accipere possumus et cognitionem et iurisdictionem. 'Continentes prouinc[2ias]2' accipere debemus eas, quae Italiae iunctae sunt, ut puta Galliam: sed et prouinciam Siciliam magis inter continentes accipere nos oportet, quae modico freto Italia diuiditur. 'Instrumentorum' appellatione quae @1 compraehendantur, perquam difficile erit separare: quae enim proprie sint instrumenta, propter quae dilatio danda sit, inde dinoscemus. Si in praesentiam personae, quae instruere possit, dilatio petatur (puta qui actum gessit, licet in seruitute, uel qui actor fuit constitutus), putem uideri instrumentorum causa peti dilationem. @@&7Idem& libro secundo de officio consulis. 'Speciosas personas' accipere debemus clarissimas personas utriusque sexus, item eorum, quae ornamentis senatoriis utuntur. @@&7Modestinus& libro nono differentiarum. Inter 'stuprum' et 'adulterium' hoc interesse quidam putant, quod adulterium in nuptam, stuprum in uiduam committitur. sed lex Iulia de adulteriis hoc uerbo indifferenter utitur. 'Diuortium' inter uirum et uxorem fieri dicitur, 'repudium' uero sponsae remitti uidetur. quod et in uxoris personam non ab-surde cadit. Uerum est 'morbum' esse temporalem corporis inbecillitatem, 'uitium' uero perpetuum corporis impedimentum, ueluti si talum excussit: nam et luscus utique uitiosus est. Seruis legatis etiam ancillas deberi quidam putant, quasi commune nomen utrumque sexum contineat. @@&7Idem& libro septimo regularum. 'Derogatur' legi aut 'abrogatur'. derogatur legi, cum pars detrahitur: abrogatur legi, cum prorsus tollitur. @@&7Idem& libro octauo regularum. Licet 'capitalis' Latine loquentibus omnis causa existimationis uideatur, tamen appellatio capitalis mortis uel amissionis ciuitatis intelle-genda est. @@&7Idem& libro secundo excusationum. $*(H TW=N TE/KNWN PROS3HGORI/A KAI\ $E)PI\ TOU\S3 E)GGO/NOUS3 E)KTEI/NETAI. @@&7Idem& libro undecimo responsorum. Modestinus respondit his uerbis 'libertis libertabusque meis' libertum libertae testatoris non contineri. @@&7Idem& libro singulari de praescriptionibus. 'Dimissoriae litterae' dicuntur, quae uolgo apostoli dicuntur. dimissoriae autem dictae, quod causa ad eum qui appellatus est dimittitur. @@&7Idem& libro tertio pandectarum. 'Adsignare libertum' hoc est testificari, cuius ex liberis libertum eum esse uoluit. @@&7Idem& libro quarto pandectarum. 'Debitor' intellegitur is, a quo inuito exigi pecunia potest. @@&7Idem& libro quinto pandectarum. 'Bonae fidei emptor' esse uidetur, qui igno-rauit eam rem alienam esse, aut putauit eum qui uendidit ius uendendi habere, puta pro-curatorem aut tutorem esse. @@&7Idem& libro sexto pandectarum. 'Sequester' dicitur, apud quem plures ean-dem rem, de qua controuersia est, deposuerunt: dictus ab eo, quod occurrenti aut quasi sequenti eos qui contendunt committitur. @@&7Iauolen&[2&7u&]2&7s& libro sexto ex Cassio. 'Censer[2e]2' est constituere et praecipere. unde etiam dicere solemus 'censeo hoc facias' et 'semet aliquid censuisse'. inde censoris nomen uidetur esse tractum. @@&7Idem& libro undecimo ex Cassio. Litus publicum est eatenus, qua maxime fluctus exaestuat. idemque iuris est [2in]2 lacu, nisi is totus priuatus est. @1 Ȳ@@&7Idem& libro quarto decimo ex Cassio. 'Morbus sonticus' est, qui cuique rei nocet. @@&7Idem& libro quinto decimo ex Cassio. Soluendo esse n[2e]2mo intellegitur, nisi qui solidum potest soluere. @@&7Idem& libro quarto epistularum. Quaestio est, fundus a possessione uel agro uel praedio quid distet. 'fundus' est omne, quidquid solo tenetur. 'ager' est, si species fundi ad usum hominis comparatur. 'possessio' ab agro iuris proprietate distat: quidquid enim adprehendimus, cuius proprietas ad nos non pertinet aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus: possessio ergo usus, ager proprietas loci est. 'praedium' utriusque supra scriptae generale nomen est: nam et ager et possessio huius appellationis spe-cies sunt. @@&7Idem& libro septimo epistularum. 'Quisquis mihi alius filii filiusue heres sit': Labeo non uideri filiam contineri, Proculus contra. mihi Labeo uidetur uerborum figu-ram sequi, Proculus mentem testantis. respondit: non dubito, quin Labeonis sententia uera non sit. @@&7Idem& libro nono epistularum. Non potest uideri 'minus soluisse' is, in quem amplioris summae actio non competit. @@&7Pomponius& libro secundo ad Quintum Mucium. 'Hostes' hi sunt, qui nobis aut quibus nos publice bellum decreuimus: ceteri 'latrones' aut 'praedones' sunt. @@&7Idem& libro tertio ad Quintum Mucium. 'Hereditatis' appellatio sine dubio continet etiam damnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio. @@&7Idem& libro quinto ad Quintum Mucium. Uerbis legis duodecim tabularum his 'uti le-gassit suae rei, ita ius esto' latissima potestas tributa uidetur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi. sed id interpretatione coangustatum est uel legum uel auctoritate iura constituentium. @@&7Idem& libro sexto ad Quintum Mucium. Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est noua obligatione. @@&7Idem& libro octauo ad Quintum Mucium. Seruius ait, si ita scriptum sit: 'filio filiisque meis hosce tutores do', masculis dumtaxat tutores datos, quoniam [2a]2 singulari casu hoc 'filio' ad pluralem uidetur transisse continentem eundem sexum, quem singularis prior positus habuisset. sed hoc facti, non iuris habet quaestionem: potest enim fieri, ut singulari casu de filio senserit, deinde plenius omnibus liberis prospexisse in tutore dando uoluerit. quod magis rationabile esse uidetur. @@&7Idem& libro uicensimo sexto ad Quintum Mucium. Uerbum 'erit' interdum etiam praeteritum nec solum futurum tempus demonstrat. quod est nobis necessarium scire et cum codicilli ita confirmati testamento fuerint: 'quod in codi-cillis scriptum erit', utrumne futuri temporis demonstratio fiat an etiam praeteriti, si ante scriptos codicillos quis relinquat. quod quidem ex uoluntate scribentis interpretandum est. quemadmodum autem hoc uerbum 'est' non solum praesens, sed et praeteritum tempus significat, ita et hoc uerbum 'erit' non solum futurum, sed interdum etiam praeteritum tem-pus demonstrat. nam cum dicimus 'Lucius Titius solutus est ab obligatione', et praeteri- @1 tum et praesens significamus: sicut hoc 'Lucius Titius alligatus est'. et idem fit, cum ita loquimur 'Troia capta est': non enim ad praesentis facti demonstrationem refertur is sermo, sed ad praeteritum. @@&7Proculus& libro secundo epistularum. Haec uerba 'ille aut ille' non solum disiunctiua, sed etiam subdisiunctiuae orationis sunt. disiunctiuum est, ueluti cum dicimus 'aut dies aut nox est', quorum posito altero necesse est tolli alterum, item sublato altero poni alterum. ita simili figuratione uerbum potest esse subdisiunctiuum. subdisiunctiui autem genera sunt duo: unum, cum ex propositis finibus ita non potest uterque esse, ut possit neuter esse, ueluti cum dicimus 'aut sedet aut ambulat': nam ut nemo potest utrum-que simul facere, ita aliquis potest neutrum, ueluti is qui accumbit. alterius generis est, cum ex propositis finibus ita non potest neuter esse, ut possit utrumque esse, ueluti cum dicimus 'omne animal aut facit aut patitur': nullum est enim quod nec faciat nec patiatur: at potest simul et facere et pati. @@&7Idem& libro quinto epistularum. Nepos Proculo suo salutem. Ab eo, qui ita dotem promisit: 'cum commodum erit, dotis filiae meae tibi erunt aurei centum', pu-tasne protinus nuptiis factis dotem peti posse? quid si ita promisisset: 'cum potuero, doti erunt'? quod si aliquam uim habeat posterior obligatio, 'possit' uerbum quomodo inter-pretaris, utrum aere alieno deducto an extante? Proculus: cum dotem quis ita promisit: 'cum potuero, doti tibi erunt centum', existimo ad id quod actum est interpretationem redigendam esse: nam qui ambigue loquitur, id loquitur, quod ex his quae significantur sensit. propius est tamen, ut hoc eum sensisse existimem 'deducto aere alieno potero'. potest etiam illa accipi significatio 'cum salua dignitate mea potero': quae interpretatio e[2o]2 magis accipienda est, si ita promissum est 'cum commodum erit', hoc est 'cum sine in-commodo meo potero'. @@&7Idem& libro sexto epistularum. Si, cum fundum tibi darem, legem ita dixi 'uti optimus maximusque esset' et adieci 'ius fundi deterius factum non esse per dominum, praestabitur', amplius eo praestabitur nihil, etiamsi prior pars, qua scriptum est 'ut opti-mus maximusque sit' liberum esse significat eoque, si posterior pars adiecta non esset, liberum praestare deberem. tamen inferiore parte satis me liberatum puto, quod ad iura attinet, ne quid aliu[2d]2 praestare debeam, quam ius fundi per dominum deterius factum non esse. @@&7Callistratus& libro quarto de cognitionibus. 'Uestis' appellatione tam uirilis quam muliebris et scaenica, etiamsi tragica aut citharoedica sit, continetur. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Spa-donum generalis appellatio est: quo nomine tam hi, qui natura spadones sunt, item thlibiae thlasiae, sed et si quod aliud genus spadonum est, continentur. @@&7Paulus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Qui mortui nascuntur, ne-que nati neque procreati uidentur, quia numquam liberi appellari potuerunt. @@&7Ulpianus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Lege obuenire heredi-tatem non inproprie quis dixerit et eam, quae ex testamento defertur, quia lege duodecim tabularum testamentariae hereditates confirmantur. @@&7Idem& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Aliud 'fraus' est, aliud 'poena': fraus enim sine poena esse potest, poena sine fraude esse non potest. poena est noxae uindicta, fraus et ipsa noxa dicitur et quasi poenae quaedam praeparatio. Inter 'multam' autem et 'poenam' multum interest, cum poena generale sit nomen omnium delictorum @1 coercitio, multa specialis peccati, cuius animaduersio hodie pecuniaria est: poena autem non tantum pecuniaria, uerum capitis et existimationis irrogari solet. et multa quidem ex arbitrio eius uenit, qui multam dicit: poena non irrogatur, nisi quae quaque lege uel quo alio iure specialiter huic delicto imposita est: quin immo multa ibi dicitur, ubi specialis poena non est imposita. item multam is dicere potest, cui iudicatio data est: magistratus solos et praesides prouinciarum posse multam dicere mandatis per-missum est. poenam autem unusquisque inrogare potest, cui huius criminis siue delicti exsecutio competit. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. 'Anniculus' amittitur, qui extremo anni die moritur. et consuetudo loquendi id ita esse declarat: 'ante diem decimum kalendarum', 'post diem decimum kalendarum': neutro enim sermone undecim dies signi-ficantur. Falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si quis sic dixerit 'ut intra diem mortis eius aliquid fiat', ipse quoque dies, quo quis mortuus est, numeratur. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Anni-culus' non statim ut natus est, sed trecen[2te]2simo sexagensimo quinto die dicitur, incipiente Ȳplane, non exacto die, quia annum ciuiliter non ad momenta temporum, sed ad dies nu-meramus. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Quaeret aliquis si por-tentosum uel monstrosum uel debilem mulier ediderit uel qualem uisu uel uagitu nouum, non humanae figurae, sed alterius, magis animalis quam hominis, partum, an, quia enixa est, prodesse ei debeat? et magis est, ut haec quoque parentibus prosint: nec enim est quod eis imputetur, quae qualiter potuerunt, statutis obtemperauerunt, neque id quod fata-liter accessit, matri damnum iniungere debet. @@&7Idem& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. 'Generi' appellatione et neptis et proneptis tam ex filio quam ex filia editorum ceterarumque maritos contineri mani-festum est. @@&7Paulus& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Ter enixa' uidetur etiam quae trigeminos pepererit. @@&7Idem& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. 'Hereditatis' appellatione bo-norum quoque possessio continetur. @@&7Ulpianus& libro septimo ad legem Iuliam et Papiam. Aedificia 'Romae' fieri etiam ea uidentur, quae in continentibus Romae aedificiis fiant. 'Perfecisse' aedificium is uidetur, qui ita consummauit, ut iam in usu esse possit. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. 'Cepisse' quis intellegitur, quamuis alii adquisiit. @@&7Ulpianus& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Etiam ea mulier cum moreretur creditur filium habere, quae exciso utero edere possit. nec non etiam alio casu mulier potest habere filium, quem mortis tempore non habuit, tu puta eum qui ab hostibus remeabit. @@&7Paulus& libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Triplici modo coniunctio intellegitur: aut enim re per se coniunctio contingit, aut re et uerbis, aut uerbis tantum. nec dubium est, quin coniuncti sint, quos et nominum et rei complexus iungit, ueluti @1 'Titius et Maeuius ex parte dimidia heredes sunto', uel ita 'Titius Maeuiusque heredes sunto', uel 'Titius cum Maeuio ex parte dimidia heredes sunto'. uideamus autem, ne etiam si hos articulos detrahas 'et' 'que' 'cum', interdum tamen coniunctos accipi oporteat, ueluti 'Lucius Titius, Publius Maeuius ex parte dimidia heredes sunto', uel ita 'Publius Maeuius, Lucius Titius heredes sunto. Sempronius ex parte dimidia heres esto', ut Titius et Mae-uius ueniant in partem dimidiam et re et uerbis coniuncti uideantur. 'Lucius Titius ex parte dimidia heres esto. Seius ex parte, qua Lucium Titium heredem institui, heres esto. Sempronius ex parte dimidia heres esto'. Iulianus dubitari posse, tres semisses facti sint an Titius in eundem semissem cum Gaio Seio institutus sit. sed eo, quod Sempronius quoque ex parte dimidia scriptus est, uerisi[2mi]2lius esse in eundem semissem duos coactos et coniunctim heredes scriptos esse. @@&7Ulpianus& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Id 'apud se' quid 'habere' uidetur, de quo habet actionem: habetur enim quod peti potest. @@&7Paulus& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. Libro memorialium Mas-surius scribit 'pellicem' apud antiquos eam habitam, quae, cum uxor non esset, cum aliquo tamen uiuebat: quam nunc uero nomine amicam, paulo honestior[2e]2 concubinam appellari. Granius Flaccus in libro de iure Papiriano scribit pellicem nunc uolgo uocari, quae cum eo, cui uxor sit, corpus misceat: quosdam eam, quae uxoris loco sine nuptiis in domo sit, quam $PALLAKH\N& Graeci uocant. @@&7Ulpianus& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Uirilis' appellatione in-terdum etiam totam hereditatem contineri dicendum est. @@&7Terentius Clemens& libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. 'Soceri' 'socrus' appellatione auum quoque et auiam uxoris uel mariti contineri respondetur. @@&7Idem& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Qui in continentibus urbis nati sunt, 'Romae' nati intelleguntur. @@&7Gaius& libro octauo ad legem Iuliam et Papiam. Non est sine liberis, cui uel unus filius unaue filia est: haec enim enuntiatio 'habet liberos' 'non habet liberos' sem-per pluratiuo numero profertur, sicut et pugillares et codicilli: @@&7Idem& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. nam quem sine liberis esse dicere non possumus, hunc necesse est dicamus liberos habere. @@&7Idem& libro nono ad legem Iuliam et Papiam. Si ita a te stipulatus fuero: 'quanto minus a Titio consecutus fuero, tantum dare spondes?', non solet dubitari, quin, si nihil a Titio fuero consecutus, totum debeas quod Titius debuerit. @@&7Terentius Clemens& libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. 'Delata' he-reditas intellegitur, quam quis possit adeundo consequi. @@&7Gaius& libro decimo ad legem Iuliam et Papiam. 'Hominis' appellatione tam feminam quam masculum contineri non dubitatur. @@&7Terentius Clemens& libro undecimo ad legem Iuliam et Papiam. Intelle-gendus est mortis tempore fuisse, qui in utero relictus est. @@&7Macer& libro primo ad legem uicensimam. Mille passus non a miliario urbis, sed a continentibus aedificiis numerandi sunt. @@&7Licinnius Rufinus& libro septimo regularum. 'Proximi' appellatione etiam ille continetur, qui solus est. @@&7Idem& libro decimo regularum. 'Maiore parte anni' possedisse quis intelle- @1 gitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo aduersarius eius aut paucioribus diebus aut nullis possederit. @@&7Aelius Gallus& libro primo de uerborum quae ad ius pertinent significa-tione. 'Paries' est, siue murus siue maceria est. Item 'uia' est, siue semita siue iter est. @@&7Celsus& libro uicensimo quinto digestorum. In usu iuris frequenter uti nos Cascellius ait singulari appellatione, cum plura generis eiusdem significare uellemus: nam 'multum hominem uenisse Romam' et 'piscem uilem esse' dicimus. item in stipulando satis habemus de herede cauere 'si ea res secundum me heredemue meum iudicata erit' et rur-sus 'quod ob eam rem te heredemue tuum': nempe aeque si plures heredes sint, conti-nentur stipulatione. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Etiam aureos nummos 'aes' dicimus. @@&7Idem& libro secundo ad Sabinum. 'Ceterorum' et 'reliquorum' appellatione etiam omnes continentur, ut Marcellus dixit circa eum, cui optio serui legata est, ceteri Sempronio: nam temptat, si non optet, omnes ad Sempronium pertinere. @@&7Idem& libro septimo ad Sabinum. Non est 'pupillus', qui in utero est. @@&7Pomponius& libro secundo ad Sabinum. In uulgari substitutione, qua ei qui 'supremus' morietur heres substituitur, recte substitutus etiam unico intellegitur, exemplo duodecim tabularum, ex quibus 'proximus' adgnatus et solus habetur. Si quis ita in testa-mento scripserit 'si quid filio meo acciderit, Dama seruus meus liber esto', mortuo filio Dama liber erit. licet enim 'accidunt' et uiuis, sed uulgi sermone etiam mors significatur. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. Illa uerba 'optimus maximusque' uel in eum cadere possunt, qui solus est. sic et circa edictum praetoris 'supremae tabulae' ha-bentur et solae. 'Pueri' appellatione etiam puella significatur: nam et feminas puerperas appellant recentes ex partu et Graece $PAIDI/ON& communiter appellatur. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Nomen 'filiarum' et in postumam cadere quaestionis non est, quamuis 'postumae' non cadere in eam, quae iam in rebus hu-manis sit, certum sit. 'Partitionis' nomen non semper dimidium significat, sed prout est adiectum. potest enim iuberi aliquis et maximam partiri: posse et uicensimam et tertiam et prout libuerit. sed si non fuerit portio adiecta, dimidia pars debetur. 'Habere' sicut peruenire cum effectu accipiendum est. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Uenisse ad heredem nihil intellegetur nisi deducto aere alieno. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. 'Urbana familia' et 'rustica' non loco, sed ge-nere distinguitur: potest enim aliquis dispensator non esse seruorum urbanorum numero: ueluti is, qui rusticarum rerum rationes dispenset ibique habitet. non multum abest a uilico insularius: autem urbanorum numero est. uidendum tamen est, ipse dominus quo-Ȳrum loco quemque habuerit: quod ex numero familiae et uicariis apparebit. 'Pernoctare extra urbem' intellegendus est, qui nulla parte noctis in urbe est: 'per' enim totam noctem significat. @@&7Ulpianus& libro uicensimo quinto ad Sabinum. 'Carbonum' appella-tione materiam non contineri: sed an 'lignorum'? et fortassis quis dicet nec lignorum: non enim lignorum gratia habuit, sed et titiones et alia ligna cocta ne fumum faciant utrum ligno an carboni an suo generi adnumerabimus? et magis est, ut proprium genus habea-tur. sulpurata quoque de ligno aeque eandem habebunt definitionem. ad @1 faces quoque parata non erunt lignorum appellatione comprehensa, nisi haec fuit uolun-tas. idem et de nucleis oliuarum, sed et de balanis est, uel si qui alii nuclei. de pinu autem integri strobili ligni appellatione continebuntur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Pali et perticae in numerum ma-teriae redigendi sunt, et ideo 'lignorum' appellatione non continentur. @@&7Idem& libro quinto ad Sabinum. Non tantum in traditionibus, sed et in emptionibus et stipulationibus et testamentis adiectio haec 'uti optimus maxi-musque est' hoc significat, ut liberum praestetur praedium, non ut etiam seruitutes ei debeantur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo tertio ad Sabinum. 'Heredis' appellatione omnes significari successores credendum est, etsi uerbis non sint expressi. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. 'Peruenisse ad te' recte dicitur, quod per te ad alium peruenerit, ut in hereditate a liberto per patronum filium familias patri eius adoptiuo adquisita responsum est. @@&7Ulpianus& libro trigensimo octauo ad Sabinum. 'Liberti' appellatione etiam libertam contineri placuit. @@&7Idem& libro trigensimo nono ad Sabinum. 'Collegarum' appellatione hi con-tinentur, qui sunt eiusdem potestatis. Qui extra continentia urbis est, 'abest': ceterum usque ad continentia non abesse uidebitur. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Aliud est promittere 'furem non esse', aliud 'furto noxaque solutum': qui enim dicit furem non esse, de hominis pro-posito loquitur, qui furtis noxaque solutum, nemini esse furti obligatum promittit. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. 'Faciendi' uerbo reddendi etiam causa continetur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. 'Solutionis' uerbo satis-factionem quoque omnem accipiendam placet. 'soluere' dicimus eum, qui fecit quod facere promisit. @@&7Idem& libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Natura cauil-lationis, quam Graeci $S3WRI/THN& appellauerunt, haec est, ut ab euident[2e]2r ueris per breuissi-mas mutationes disputatio ad ea, quae euident[2e]2r falsa sunt, perducatur. @@&7Idem& libro quadragensimo nono ad Sabinum. 'Pecuniae' uerbum non so-lum numeratam pecuniam complectitur, uerum omnem omnino pecuniam, hoc est omnia corpora: nam corpora quoque pecuniae appellatione contineri nemo est qui ambiget. 'He-reditas' iuris nomen est, quod et accessionem et decessionem in se recipit: hereditas autem uel maxime fructibus augetur. 'Actionis' uerbum et speciale est et generale. nam omnis actio dicitur, siue in personam siue in rem sit petitio: sed plerumque 'actiones' personales solemus dicere. 'petitionis' autem uerbo in rem action[2e]2s significari uidentur. 'persecutionis' uerbo extraordinarias persecutiones puto contineri, ut puta fideicommissorum et si quae aliae sunt, quae non habent iuris ordinarii exsecutionem. Hoc uerbum 'debuit' omnem omnino actionem comprehendere intellegitur, siue ciuilis siue honoraria siue fideicommissi fuit persecutio. @@&7Idem& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Inter haec uerba 'quanti ea res erit' uel 'quanti eam rem esse paret' nihil interest: in utraque enim clausula placet ueram rei aestimationem fieri. @1 @@&7Pomponius& libro trigensimo ad Sabinum. 'Tugurii' appellatione omne aedi-ficium, quod rusticae magis custodiae conuenit quam urbanis aedibus, significatur. Ofilius ait tugurium a tecto tamquam tegularium esse dictum, ut toga, quod ea tegamur. @@&7Idem& libro trigensimo quinto ad Sabinum. Uerbum illud 'pertinere' latissime patet: nam et eis rebus petendis aptum est, quae dominii nostri sint, et eis, quas iure aliquo possideamus, quamuis non sint nostri dominii: pertinere ad nos etiam ea dicimus, quae in nulla eorum causa sint, sed esse possint. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad edictum. Pater familias liber 'peculium' non potest habere, quemadmodum nec seruus 'bona'. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad edictum. 'Tabernae' appellatio declarat omne utile ad habitandum aedificium, non ex eo quod tabulis cluditur. @@&7Paulus& libro trigensimo ad edictum. Inde tabe[2r]2nacula et contubernales dicti sunt. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. 'Instructam' autem tabernam sic accipiemus, quae et rebus et hominibus ad negotiationem paratis constat. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. 'Commendare' nihil aliud est quam de-ponere. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad edictum. Uerbum 'exactae pecuniae' non solum ad solutionem referendum est, uerum etiam ad delegationem. @@&7Paulus& libro trigensimo tertio ad edictum. 'Habere' duobus modis dicitur, altero iure dominii, altero optinere sine interpellatione id quod quis emerit. 'Cautum' in-tellegitur, siue personis siue rebus cautum sit. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad edictum. 'Facere oportere' et hanc signi-ficationem habet, ut abstineat quis ab eo facto, quod contra conuentionem fieret, et cu-raret ne fiat. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quarto ad edictum. 'Prouinciales' eos accipere debemus, qui in prouincia domicilium habent, non eos, qui ex prouincia oriundi sunt. @@&7Paulus& libro trigensimo quinto ad edictum. Inter 'diuortium' et 'repu-dium' hoc interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest, non recte autem sponsa diuortisse dicitur, quod diuortium ex eo dictum est, quod in diuersas partes eunt qui discedunt. @@&7Ulpianus& libro trigensimo septimo ad edictum. Haec adiectio 'plurisue' non infinitam pecuniam continet, sed modicam, ut taxatio haec 'solidos decem plurisue' ad minutulam summam referatur. @@&7Idem& libro trigensimo octauo ad edictum. Haec uerba 'quanti eam rem paret esse' non ad quod interest, sed ad rei aestimationem referuntur. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo tertio ad edictum. Inter 'donum' et 'munus' hoc interest, quod inter genus et speciem: nam genus esse donum Labeo a donando dictum, munus speciem: nam munus esse donum cum causa, ut puta natalicium, nuptalicium. @@&7Idem& libro quadragensimo sexto ad edictum. Pronuntiatio sermonis in sexu masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur. 'Familiae' appellatio qualiter acci-piatur, uideamus. et quidem uarie accepta est: nam et in res et in personas d[2e]2ducitur. in res, ut puta in lege duodecim tabularum his uerbis 'adgnatus proximus familiam habeto'. ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patrono et liberto loquitur lex: 'ex ea familia', inquit, 'in eam familiam': et hic de singularibus personis legem loqui @1 constat. Familiae appellatio refertur et ad corporis cuiusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum aut communi uniuersae cognationis continetur. iure proprio familiam dici-mus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut iure subiectae, ut puta patrem familias, matrem familias, filium familias, filiam familias quique deinceps uicem eorum sequuntur, ut puta nepotes et neptes et deinceps. pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamuis filium non habeat: non enim solam personam eius, sed et ius demonstramus: denique et pupillum patrem fa-milias appellamus. et cum pater familias moritur, quotquot capita ei subiecta fuerint, sin-gulas familias incipiunt habere: singuli enim patrum familiarum nomen subeunt. idemque eueniet et in eo qui emancipatus est: nam et hic sui iuris effectus propriam familiam habet. ȲÒcommuni iure familiam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo sin-guli singulas familias habent, tamen omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte eiusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo et gente proditi sunt. Seruitutium quoque solemus appellare familias, ut in edicto praetoris ostendimus sub titulo de furtis, ubi praetor loquitur de familia publicanorum. sed ibi non omnes serui, sed corpus quoddam seruorum demonstratur huius rei causa paratum, hoc est uectigalis causa. alia autem parte edicti omnes serui continentur: ut de hominibus coactis et ui bonorum raptorum, item redhibitoria, si deterior res reddatur emptoris opera aut familiae eius, et interdicto unde ui familiae appellatio omnes seruos comprehendit. sed et filii continentur. Item ap-pellatur familia plurium personarum, quae ab eiusdem ultimi genitoris sanguine proficiscuntur (sicuti dicimus familiam Iuliam), quasi a fonte quodam memoriae. Mulier autem familiae suae et caput et finis est. @@&7Gaius& libro sexto decimo ad edictum prouinciale. Familiae appellatione et ipse princeps familiae continetur. Feminarum liberos in familia earum non esse palam est, quia qui nascuntur, patris familiam sequuntur. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo ad edictum. 'Indicasse' est detulisse: 'ar-guisse' accusasse et conuicisse. @@&7Idem& libro secundo de omnibus tribunalibus. 'Urbana praedia' omnia aedi-ficia accipimus, non solum ea quae sunt in oppidis, sed et si forte stabula sunt uel alia meritoria in uillis et in uicis, uel si praetoria uoluptati tantum deseruientia: quia urbanum praedium non locus facit, sed materia. proinde hort[2o]2s quoque, si qui sunt in aedificiis constituti, dicendum est urbanorum appellatione contineri. plane si plurimum horti in re-ditu sunt, uinearii forte uel etiam holitorii, magis haec non sunt urbana. @@&7Idem& libro octauo de omnibus tribunalibus. 'Absentem' accipere debemus eum, qui non est eo loci, in quo loco petitur: non enim trans mare absentem desideramus: et si forte extra continentia urbis sit, abest. ceterum usque ad continentia non abesse uidebitur, si non latitet. Abesse non uidetur, qui ab hostibus captus est, sed qui a latro-nibus detinetur. @@&7Iulianus& libro secundo digestorum. Haec stipulatio 'noxis solutum praestari' non existimatur ad eas noxas pertinere, quae publicam exercitionem et coercitionem capi-talem habent. @@&7Idem& libro octagensimo primo digestorum. Iusta interpretatione recipiendum est, ut appellatione 'filii', sicuti filiam familias contineri saepe respondebimus, ita et nepos uideatur comprehendi, et 'patris' nomine auus quoque demonstrari intellegatur. @1 @@&7Alfenus Uarus& libro secundo digestorum. Cum in testamento scriptum esset, ut heres in funere aut in monumento 'dumtaxat aureos centum' consumeret, non licet minus consumere: si amplius uellet, licet neque ob eam rem contra testamentum facere uidetur. @@&7Idem& libro septimo digestorum. In lege censoria portus Siciliae ita scriptum erat: 'seruos, quos dom[2um]2 quis ducet suo usu, pro is portorium ne dato'. quaerebatur, si quis a Sicilia seruos Romam mitteret fundi instruendi causa, utrum pro his hominibus portorium dare deberet nec ne. respondit duas esse in hac scriptura quaestiones, primam, quid esset 'domum ducere', alteram, quid esset 'suo usu ducere'. igitur quaeri soleret, utrum, ubi quisque habitaret siue in prouincia siue in Italia, an dumtaxat in sua cuiusque patria domus esse recte dicetur. sed de ea re constitutum esse eam domum unicuique nostrum debere existimari, ubi quisque sedes et tabulas haberet suarumque rerum consti-tutionem fecisset. quid autem esset 'usu suo', magnam habuisse dubitationem. et magis placet, quod uictus sui causa paratum est, tantum contineri. itemque de seruis eadem ratione quaeri, qui eorum usus sui causa parati essent? utrum dispensatores, insularii, uilici, atrienses, textores, operarii quoque rustici, qui agrorum colendorum causa haberentur, ex quibus agris pater familias fructus caperet, quibus se toleraret, omnes denique seruos, quos quisque emisset, ut ipse haberet atque eis ad aliquam rem uteretur, neque ideo emisset, ut uenderet? et sibi uideri eos demum usus sui causa patrem familias habere, quid ad eius corpus tuendum atque ipsius cultum praepositi destinatique essent, quo in ge-nere iunctores, cubicularii, coci, ministratores atque alii, qui ad eiusmodi usum parati essent, nume[2r]2arentur. @@&7Paulus& libro secundo epitomarum Alfeni. 'Pueri' appellatio tres significa-tiones habet: unam, cum omnes seruos pueros appellaremus: alteram, cum puerum con-trario nomine puellae diceremus: tertiam, cum aetatem puerilem demonstraremus. @@&7Idem& libro quar[2to]2 epitomarum Alfeni. Qui fundum uendidit, 'pomum' rece-pit: nuces et ficos et uuas dumtaxat duracinas et purpureas et quae eius generis essent, quas non uini causa haberemus, quas Graeci $TRWCI/MOUS3& appellarent, recepta uideri. @@&7Iulianus& libro sexto ex Minicio. 'Uinaria' uasa proprie uasa torcularia esse placet: dolia autem et serias tamdiu in ea causa esse, quamdiu uinum haberent, cum sine uino esse desinerent, in eo numero non esse, quoniam ad alium usum transferri possent, ueluti si frumentum in his addatur. eandem causam amphorarum esse, ut, cum uinum habeant, tum in uasis uinariis, cum inanes sint, tum extra numerum uinariorum sint, quia aliud in his addi possit. @@&7Africanus& libro tertio quaestionum. 'Mercis' appellatione homines non con-tineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores sed uenaliciarios appellari ait, et recte. @1 @@&7Idem& libro quarto quaestionum. 'Bonorum' appellatio, sicut hereditatis, uni-uersitatem quandam ac ius successionis et non singula[2s]2 res demonstrat. @@&7Florentinus& libro decimo institutionum. 'Coram Titio' aliquid facere iussus non uidetur praesente eo fecisse, nisi is intellegat: itaque si furiosus aut infans sit aut dormiat, non uidetur coram eo fecisse. scire autem, non etiam uelle is debet: nam et in-uito eo recte fit quod iussum est. @@&7Marcianus& libro septimo institutionum. Is, qui natus est ex mancipiis ur-banis et missus est in uillam nutriendus, in urbanis seruis constituetur. @@&7Florentinus& libro octauo institutionum. 'Fundi' appellatione omne aedi-ficium et omnis ager continetur. sed in usu urbana aedificia 'aedes', rustica 'uillae' di-cuntur. locus uero sine aedificio in urbe 'area', rure autem 'ager' appellatur. idemque ager cum aedificio 'fundus' dicitur. @@&7Ulpianus& libro primo de adulteriis. 'Praeuaricatores' eos appellamus, qui causam aduersariis suis donant et ex parte actoris in partem rei concedunt: a uaricando enim praeuaricatores dicti sunt. @@&7Idem& libro primo regularum. 'Cedere diem' significat incipere deberi pecu-niam: 'uenire diem' significat eum diem uenisse, quo pecunia peti possit. ubi pure quis stipulatus fuerit, et cessit et uenit dies: ubi in diem, cessit dies, sed nondum uenit: ubi sub condicione, neque cessit neque uenit dies pendente adhuc condicione. 'Aes alienum' est, quod nos aliis debemus: 'aes suum' es[2t]2, quod alii nobis debent. 'Lata culpa' est nimia neglegentia, id est non intellegere quod omnes intellegunt. @@&7Marcianus& libro primo publicorum iudiciorum. 'Munus' proprie est, quod necessarie obimus lege more imperioue eius, qui iubendi habet potestatem. 'dona' autem proprie sunt, quae nulla necessitate iuris officiis et sponte praestantur: quae si non prae-stentur, nulla repraehensio est et, si praestentur, plerumque laus inest. sed in summa in hoc uentum est, ut non quodcumque munus, id et donum accipiatur, at quod donum fuerit, id munus recte dicatur. @@&7Paulus& libro singulari ad legem Fufiam Caniniam. 'Potestatis' uerbo plura significantur: in persona magistratuum imperium: in persona liberorum patria potestas: in persona serui dominium. at cum agimus de noxae deditione cum eo qui seruum non de-fendit, praesentis corporis copiam facultatemque significamus. in lege Atinia in potestatem Ȳןdomini rem furtiuam uenisse uideri, et si eius ui[2n]2dicandae potestatem habuerit, Sabinus et Cassius aiunt. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Aeliam Sentiam. Uerum est eum, qui in carcere clusus est, non uideri neque 'uinctum' neque 'in uinculis' esse, nisi corpori eius uincula sint adhibita. @@&7Iauolenus& libro primo ex posterioribus Labeonis. Inter illam condicionem 'cum fari potuerit' et 'postquam fari potuerit' multum interest: nam posteriorem scripturam uberiorem esse constat, 'cum fari potuerit' artiorem et id tantummodo tempus significari, quo primum fari possit. Item ita data condicione 'illud facito in diebus', si nihil praeterea fuisset adiectum, in biduo condicionem impleri oportet. @@&7Papinianus& libro uicensimo septimo quaestionum. Uerbum 'facere' omnem omnino faciendi causam complectitur dandi, soluendi, numerandi, iudicandi, ambulandi. @@&7Idem& libro secundo responsorum. In conuentionibus contrahentium uolun-tatem potius quam uerba spectari placuit. cum igitur ea lege fundum uectigalem muni- @1 cipes locauerint, ut ad heredem eius qui suscepit pertineret, ius heredum ad legatarium quoque transferri potuit. @@&7Callistratus& libro secundo quaestionum. 'Liberorum' appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum ap-pellatione lex duodecim tabularum comprehendit. totiens enim leges necessariam d[2u]2cunt cognationem singulorum nominibus uti (ueluti filii, nepotis, pronepotis ceterorumue qui ex his descendunt), quotiens non omnibus, qui post eos sunt, praestitum uoluerint, sed solis his succurrent, quos nominatim enumerent. at ubi non personis certis, non quibusdam gradibus praestatur, sed omnibus, qui ex eodem genere orti sunt, liberorum appellatione comprehenduntur. Sed et Papirius Fronto libro tertio responsorum ait praedio cum uilico et contubernali eius et filiis legato nepotes quoque ex filiis contineri, nisi uoluntas testa-toris aliter habeat: filii enim appellatione saepe et nepotes accipi multifariam placere. Diuus quoque Marcus rescripsit non uideri sine liberis defunctum, qui nepotem suum heredem reliquit. Praeter haec omnia natura nos quoque docet parentes pios, qui liberorum pro-creandorum animo et uoto uxores ducunt, filiorum appellatione omnes qui ex nobis descen-dunt continer[2e]2: nec enim dulciore nomine possumus nepotes nostros quam filii appellare. etenim idcirco filios filiasue conc[2i]2pimus atque edimus, ut ex prole eorum earumue diu-turnitatis nobis memoriam in aeuum relinquamus. @@&7Paulus& libro decimo responsorum. Paulus respondit falsum tutorem eum uere dici, qui tutor non est, siue habenti tutor datus est siue non: sicut falsum testa-mentum, quod testamentum non est, et modius iniquus, qui modius non est. @@&7Hermogenianus& libro secundo iuris epitomarum. 'Pecuniae' nomine non so-lum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles et tam corpora quam iura continentur. @@&7Paulus& libro secundo sententiarum. Latae culpae finis est non intellegere id quod omnes intellegunt. 'Amicos' appellare debemus non leui notitia coniunctos, sed quibus fuerint in iura cum patre familias honestis familiaritatis quaesita rationibus. @@&7Uenuleius& libro septimo stipulationum. 'Uinculorum' appellatione uel pri-uata uel publica uincula significant, 'custodiae' uero tantum publicam custodiam. @@&7Tryphoninus& libro primo disputationum. 'Fugitiuus' est non is, qui solum consilium fugiendi a domino suscepit, licet id se facturum iactauerit, sed qui ipso facto fugae initium mente deduxerit. nam et furem adulterum aleatorem quamquam aliqua significatione ex animi propositione cuiusque sola quis dicere posset, ut etiam is, qui n[2um]2quam alienam rem inuito domino subtraxerit, numquam alienam matrem familias cor-ruperit, si modo eius mentis sit, ut occasione data id commissurus sit, tamen oportere eadem haec crimina adsumpto actu intellegi. et ideo fugitiuum quoque et erronem non secundum propositionem solam, sed cum aliquo actu intellegi constat. @@&7Paulus& libro primo manualium. Magna neglegentia culpa est: magna culpa dolus est. @@&7Idem& libro secundo manualium. Ex illa parte edicti 'tum quem ei heredem @1 esse oportet' heredis heredibus bonorum possessio non defertur. Item in substitutione his uerbis 'quisquis mihi heres erit' proximus heres tantum significatur: immo non tantum proximus heres, sed etiam scriptus. @@&7Idem& libro singulari de cognitionibus. 'Municipes' intellegendi sunt et qui in eodem municipio nati sunt. @@&7Idem& libro singulari de tacitis fideicommissis. 'Transacta finitaue' intelle-gere debemus non solum quibus controuersia fuit, sed etiam quae sine controuersia sint possessa: @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Orfitianum. ut sunt iudicio termi-nata, transactione composita, longioris temporis silentio finita. @@&7Idem& libro singulari ad senatus consultum Tertullianum. Quod dicimus eum, qui nasci speratur, pro superstite esse, tunc uerum est, cum de ipsius iure quaeritur: aliis autem non prodest nisi natus. @@&7Gaius& libro primo de uerborum obligationibus. Haec enuntiatio 'quae sunt pluris aureorum triginta' simul et quantitatis et aestimationis significatiua est. @@&7Idem& libro primo ad legem duodecim tabularum. 'Si caluitur': et moretur et frustretur. inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios uexarent litibus: inde et cauillatio dicta est. Post kalendas Ianuarias die tertio pro sa-lute principis uota suscipiuntur. 'Telum' uolgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur: sed [2non minus]2 omne significatur, quod mittitur manu: ita sequitur, ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine contineatur: dictumque ab eo, quod in longin-quum mittitur, Graeca uoce figuratum $A)PO\ TOU= THLOU=.& et hanc significationem inuenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamus, illi $BE/LOS3& [2appellant]2 $A)PO\ $TOU= BA/LLES3QAI.& admonet nos Xenophon, nam ita scribit: $KAI\ TA\ BE/LH O(MO/S3E E)FE/RETO, LO/GXAI $TOCEU/MATA S3FENDO/NAI, PLEI=S3TOI DE\ KAI\ LI/QOI.& et id, quod ab arcu mittitur, apud Grae-cos quidem proprio nomine $TO/CEUMA& uocatur, apud nos autem communi nomine telum appellatur. @@&7Idem& libro secundo ad legem duodecim tabularum. Quos nos hostes appellamus, eos ueteres 'perduelles' appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset. 'Locuples' est, qui satis idonee habet pro magnitudine rei, quam actor resti tuendam esse petit. Uerbum 'uiuere' quidam putant ad cibum pertinere: sed Ofilius ad Atticum ait his uerbis et uestimenta et stramenta contineri, sine his enim uiuere nemi-nem posse. @@&7Idem& libro tertio ad legem duodecim tabularum. 'Ferri' proprie dicimus, quae quis suo corpore baiulat: 'portari' ea, quae quis iumento secum ducit: 'agi' ea, quae animalia sunt. 'Fabros tignarios' dicimus non eos dumtaxat, qui [2t]2igna dolarent, sed omnes qui aedificarent. @@&7Idem& libro quarto ad legem duodecim tabularum. Qui 'uenenum' dicit, adi-cere debet, utrum malum an bonum: nam et medicamenta uenena sunt, quia eo nomine omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum esset, mutat. cum id, quod nos uenenum appellamus, Graeci $FA/RMAKON& dicunt, apud illos quoque tam medicamenta @1 quam quae nocent, hoc nomine continentur: unde adiectione alterius nomine distinctio fit. admonet nos summus apud eos poetarum Homerus: nam sic ait. @@@@$FA/RMAKA, POLLA\ ME\N E)S3QLA\ MEMIGME/NA, POLLA\ DE\ LUGRA/. 'Glandis' appellatione omnis fructus continetur, ut Iauolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species $A)KRO/DRUA& appellantur. @@&7Idem& libro quinto ad legem duodecim tabularum. Duobus negatiuis uerbis quasi permittit lex magis quam prohibuit: idque etiam Seruius animaduertit. @@&7Idem& libro sexto ad legem duodecim tabularum. 'Plebs' est ceteri ciues sine senatoribus. @8 'Detestatum' est testatione denuntiatum. @8 'Pignus' appellatum a pugno, quia Ȳres, quae pignori dantur, manu traduntur. unde etiam uideri potest uerum esse, [2quod]2 qui-dam putant, pignus proprie rei mobilis constitui. 'Noxiae' appellatione omne delictum con-tinetur. @@&7Pomponius& libro singulari enchiridii. 'Pupillus' est, qui, cum impubes est, desiit in patris potestate esse aut morte aut emancipatione. 'Seruorum' appellatio ex eo fluxit, quod imperatores nostri captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere solent. 'Incola' est, qui aliqua regione domicilium suum contulit: quem Graeci $PA/ROIKON& appellant. nec tantum hi, qui in oppido morantur, incolae sunt, sed etiam qui alicuius oppidi finibus ita agrum habent, ut in eum se quasi in aliquam sedem recipiant. 'Munus publicum' est officium priuati hominis, ex quo commodum ad singulos uniuersosque ciues remque eorum imperio magistratus extraordinarium peruenit. 'Aduena' est, quem Graeci $A)/POIKON& appellant. 'Decuriones' quidam dictos aiunt ex eo, quod initio, cum coloniae deducerentur, decima pars eorum qui ducerentur consilii publici gratia conscribi solita sit. 'Urbs' ab urbo appellata est: urbare est aratro definire. et Uarus ait urbum appellari curua-turam aratri, quod in urbe condenda adhiberi solet. 'Oppidum' ab ope dicitur, quod eius rei causa moenia sint constituta. 'Territorium' est uniuersitas agrorum intra fines cuius-que ciuitatis: quod ab eo dictum quidam aiunt, quod magistratus eius loci intra eos fines terrendi, id est summouendi ius habe[2n]2t. Uerbum 'suum' ambiguum est, utrum de toto an de parte significat. et ideo qui iuret suum non esse, adicere debet neque sibi com-munem esse. @@&7Paulus& ex libris sex libro primo imperialium sententiarum in cognitionibus prolatarum. Cum quaerebatur, an uerbum 'soluto matrimonio dotem reddi' non tantum diuortium, sed et mortem contineret, hoc est an de hoc quoque casu contrahentes senti-[2r]2ent, et multi putabant hoc sensisse, et quibusdam aliis contra uidebatur: secundum: hoc motus imperator pronuntiauit id actum eo pacto, ut nullo casu remaneret dos apud maritum. @@&7Quintus Mucius Scaeuola& libro singulari $O(/RWN.& In 'rutis caesis' ea sunt, quae terra non tenentur quaeque opere structili tectorioue non continentur. @@&7Iauolenus& libro secundo ex posterioribus Labeonis. Malum nauis esse partem, arte-monem autem non esse Labeo ait, quia pleraeque naues sine malo inutiles essent, ideoque pars nauis habetur: artemo autem magis adiectamento quam pars nauis est. Inter 'proiectum' et 'immissum' hoc interesse ait Labeo, quod proiectum esset id quod ita pro-ueheretur ut nusquam requiesceret, qualia maeniana et suggrunda[2e]2 essent: immissum autem, @1 quod ita fieret, ut aliquo loco requiesceret, ueluti tigna trabes quae inmitteretur. Plum-bum, quod tegulis poneretur, aedificii esse ait Labeo: sed id, quod hypaethri tegendi causa poneretur, contra esse. 'Uiduam' non solum eam, quae aliquando nupta fuisset, sed eam quoque mulierem, quae uirum non habuisset, appellari ait Labeo: quia uidua sic dicta est quasi uecors, uesanus, qui sine corde aut sanitate esset: similiter uiduam dictam esse sine duitate. Straturam loci alicuius ex tabulis factis, quae aestate tollerentur et hieme ponerentur, aedium esse ait Labeo, quoniam perpetui usus paratae essent: neque ad rem pertinere, quod interim tollerentur. @@&7Scaeuola& libro octauo decimo digestorum. Scaeuola respondit: semper ac-ceptum est, ut libertorum appellatione etiam hi contineri intellegantur, qui eodem testa-mento uel posteriore loco manumitterentur, nisi manifeste is, a quo peter[2e]2tur, contra de-functi uoluntatem doceret peti. @@&7Labeo& libro quarto pithanon a Paulo epitomatorum. Si qua poena est, multa est: si qua multa est, poena est. &7Paulus&: utrumque eorum falsum est. namque harum rerum dissimilitudo ex hoc quoque apparet, quod de poena prouocatio non est: simul atque enim uictus quis est eius maleficii, cuius poena est statuta, statim ea debetur. [2a]2t multae prouocatio est, nec ante debetur, quam aut non est prouocatum aut prouocat[2o]2r uictus est: nec aliter quam si is dixit, cui dicere licet. ex hoc quoque earum rerum dissimilitudo apparere poterit, quia poenae certae singulorum peccatorum sunt, multae contra, quia eius iudicis potestas est, quantam dicat, nisi cum lege est constitutum quantam dicat. @@&7Pomponius& libro decimo epistularum. Statuae adfixae basibus structilibus aut tabulae rel[2i]2gatae catenis aut erga parietem adfixae aut si similiter cohaerent lychni, non sunt aedium: ornatus enim aedium causa parantur, non quo aedes perficiantur. idem Labeo ait. Prothyrum, quod in aedibus iterum qui fieri solet, aedium est. @@&7Idem& libro sexto decimo epistularum. Apud Labeonem pithanon ita scriptum est: exhibet, qui praestat eius de quo agitur praesentiam. nam etiam qui sistit, praestat eius de quo agitur praesentiam, nec tamen eum exhibet: et qui mutum aut furiosum aut infantem exhibet, non potest uideri eius praestare praesentiam: nemo enim ex eo genere praesens satis a[2p]2te appellari potest. Restituit non tantum, qui solum corpus, sed etiam qui omnem rem condicionemque reddita causa praestet: et tota restitutio iuris est inter-pretatio. @@@@{1DE DIUERSIS REGULIS IURIS ANTIQUI}1 @@&7Paulus& libro sexto decimo ad Plautium. Regula est, quae rem quae est breuiter enarrat. non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. per regu- @1 lam igitur breuis rerum narratio traditur, et, ut ait Sabinus, quasi causae coniectio est, quae simul cum in aliquo uitiata est, perdit officium suum. @@&7Ulpianus& libro primo ad Sabinum. Feminae ab omnibus officiis ciuilibus uel publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postu-lare nec pro alio interuenire nec procuratores existere. Item impubes omnibus officiis ciuilibus debet abstinere. @@&7Idem& libro tertio ad Sabinum. Eius et [2no]2lle, qui potest uelle. @@&7Idem& libro sexto ad Sabinum. Uelle non creditur, qui obsequitur imperio patris uel domini. @@&7Paulus& libro secundo ad Sabinum. In negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamuis actum rei non intellegerent: nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest. @@&7Ulpianus& libro septimo ad Sabinum. Non uult heres esse, qui ad alium trans-ferre uoluit hereditatem. @@&7Pomponius& libro tertio ad Sabinum. Ius nostrum non patitur eundem in pa-ganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est 'testatus' et 'intestatus'. @@&7Idem& libro quarto ad Sabinum. Iura sanguinis nullo iure ciuili dirimi pos-sunt. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad Sabinum. Semper in obscuris quod minimum est sequimur. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. Id, quod nostrum est, sine facto nostro ad alium transferri non potest. @@&7Paulus& libro tertio ad Sabinum. In testamentis plenius uoluntates testan-tium interpreta[2m]2ur. @@&7Ulpianus& libro nono decimo ad Sabinum. Non uidetur cepisse, qui per ex-ceptionem a petitione remouetur. @@&7Pomponius& libro quinto ad Sabinum. In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur. @@&7Paulus& libro quarto ad Sabinum. Is, qui actionem habet ad rem recipe-randam, ipsam rem habere uidetur. @@&7Ulpianus& libro uicensimo primo ad Sabinum. Imaginaria uenditio non est pretio accedente. @@&7Idem& libro uicensimo tertio ad Sabinum. Cum tempus in testamento adi-citur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipu-lationibus promissoris gratia tempus adicitur. @@&7Pomponius& libro sexto ad Sabinum. Quae legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. nam et sub condicione stipulantes Ȳomnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat. @1 @@&7Ulpianus& libro uicensimo quarto ad Sabinum. Qui cum alio contrahit, uel est uel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit. Non solet exceptio doli nocere his, quibus uo-luntas testatoris non refragatur. @@&7Pomponius& libro septimo ad Sabinum. Quotiens dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum erit. @@&7Ulpianus& libro uicensimo septimo ad Sabinum. No[2n]2 debet, cui plus licet, quod minus est non licere. @@&7Idem& libro uicensimo octauo ad Sabinum. In personam seruilem nulla cadit obligatio. Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in arbitrium domini uel procuratoris eius condicio, pro boni uiri arbitrio hoc habendum esse. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad Sabinum. Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. dolum tantum: depositum et precarium. dolum et culpam mandatum, commodatum, uenditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. societas et rerum com-munio et dolum et culpam recipit. sed haec ita, nisi si quid nominatim conuenit (uel plus uel minus) in singulis contractibus: nam hoc seruabitur, quod initio conuenit (legem enim contractus dedit), excepto eo, quod Celsus putat non ualere, si conuenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. animalium uero casus mortesque, quae sine culpa acc[2i]2dunt, fugae seruorum qui custodiri non so-lent, rapinae, tumultus, incendia aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur. @@&7Paulus& libro quinto ad Sabinum. Quatenus cuius intersit, in facto, non in iure consistit. @@&7Pomponius& libro undecimo ad Sabinum. Plus cautionis in re est quam in persona. @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad Sabinum. Qui potest inuitis alienari, multo magis et ignorantibus et absentibus potest. @@&7Pomponius& libro sexto decimo ad Sabinum. Nec ex praetorio nec ex sol-lemni iure priuatorum conuentione quicquam immutandum est, quamuis obligationum causae pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conuenti exceptionem: quia actionum modus uel lege uel per praetorem introductus priuatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos conuenit. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Diuus Pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conueniuntur, in id quod facere possunt condemnandos. @@&7Paulus& libro octauo ad Sabinum. Quod initio uitiosum est, non potest tractu temporis conualescere. @@&7Ulpianus& libro trigensimo sexto ad Sabinum. Nuptias non con-cubitus, sed consensus facit. @@&7Idem& libro quadragensimo secundo ad Sabinum. Uerum est neque pacta ne- @1 que stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipu-latione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit. @@&7Idem& libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quod attinet ad ius ciuile, serui pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius natu-rale attinet, omnes homines aequales sunt. @@&7Pomponius& libro uicensimo secundo ad Sabinum. In eo, quod uel is qui petit uel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia uarius fuit? ad id, quod minimum est, redi-genda summa est. @@&7Idem& libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Nihil tam naturale est quam eo genere quidque dissoluere, quo colligatum est. ideo uerborum obligatio uerbis tollitur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissoluitur. @@&7Pomponius& libro uicensimo septimo ad Sabinum. Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo primo ad Sabinum. Nemo, qui condemnare potest, absoluere non potest. @@&7Pomponius& libro uicensimo nono ad Sabinum. Sicuti poena ex delicto de-functi heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum peruenisset. @@&7Idem& libro trigensimo secundo ad Sabinum. In omnibus causis pro facto ac-cipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat. @@&7Idem& libro trigensimo quarto ad Sabinum. Furiosi uel eius, cui bonis inter-dictum sit, nulla uoluntas est. @@&7Ulpianus& libro uicesimo sexto ad edictum. Non debet actori licere, quod reo non permittitur. In re obscura melius est fauere repetitioni quam aduen-ticio lucro. @@&7Gaius& libro nono ad edictum prouinciale. Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. haec ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando uelit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere. @@&7Ulpianus& libro uicensimo octauo ad edictum. Nemo ex his, qui nega[2n]2t se debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit. Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet. @@&7Idem& libro uicensimo nono ad edictum. Totiens in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo. @@&7Idem& libro trigensimo ad edictum. Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest. Priuatorum conuentio iuri publico non derogat. @@&7Gaius& libro decimo ad edictum prouinciale. Quod a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur. @1 @@&7Ulpianus& libro trigensimo ad edictum. Consilii non fraudulenti nulla obli-gatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit. Socii mei socius meus socius non est. @@&7Paulus& libro trigensimo quinto ad edictum. Quid-quid in calore iracundiae uel fit uel dicitur, non prius ratum est, quam si perseuerantia apparuit iudicium animi fuisse. ideoque breui reuersa uxor nec diuortisse uidetur. @@&7Ulpianus& libro trigensimo quinto ad edictum. Alterius circumuentio alii non praebet actione[2m]2. @@&7Paulus& libro trigensimo nono ad edictum. Culpa caret qui scit, sed prohi-bere non potest. @@&7Gaius& libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Non uidetur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo quarto ad edictum. Non defendere uidetur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non uult suscipere actionem. @@&7Paulus& libro quadragensimo secundo ad edictum. Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est. @@&7Ulpianus& libro quadragensimo sexto ad edictum. Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet. @@&7Gaius& libro secundo de testamentis ad edictum urbicum. Nullus uidetur dolo facere, qui suo iure utitur. @@&7Idem& libro tertio de legatis ad edictum urbicum. Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt. @@&7Idem& libro octauo decimo ad edictum prouinciale. Bona fides non patitur, ut bis idem exigatur. @@&7Ulpianus& libro secundo disputationum. Ex poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari. @@&7Idem& libro tertio disputationum. Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat. @@&7Idem& libro decimo disputationum. Semper qui non prohibet pro se interuenire, mandare creditur. sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione. @@&7Idem& libro tertio opinionum. Domum suam reficere unicuique licet, dum non officiat inuito alteri, in quo ius non habet. Ȳ@@&7Iulianus& libro sexto digestorum. Hereditas nihil aliud est, quam successio in uniuersum ius quod defunctus habuerit. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. Qui sine dolo malo ad iudicium prouocat, non uidetur moram facere. @@&7Idem& libro uicensimo nono digestorum. Ea, quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur. @@&7Idem& libro quinquagensimo quarto digestorum. Ea est natura cauilla-tionis, quam Graeci $S3WRI/THN& appellant, ut ab euidenter ueris per breuissimas mutationes disputatio ad ea, quae euidenter falsa sunt, perduc[2a]2tur. @@&7Idem& libro sexagensimo digestorum. &7Marcellus&. Desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem. @1 @@&7Idem& libro octagensimo septimo digestorum. Quotiens idem sermo duas sen-tentias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est. @@&7Paulus& libro singulari de dotis repetitione. In omnibus causis id obseruatur, ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque de-ficiat, ubi uero genus actionis id desiderat, ibi ad quemuis persecutio eius deuenerit, non deficiat ratio auxilii. @@&7Idem& libro singulari de adsignatione libertorum. Inuito beneficium non datur. @@&7Ulpianus& libro primo de officio proconsulis. Nemo potest gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre. @@&7Idem& libro secundo de officio proconsulis. Omnia, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt. @@&7Iauolenus& libro tertio ex posterioribus Labeonis. Fructus rei est uel pignori dare licere. @@&7Quintus Mucius Scaeuola& libro singulari $O(/RWN&. Quo tutela redit, eo et he-reditas peruenit, nisi cum feminae heredes intercedunt. Nemo potest tutorem dare cui-quam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusue esset, si uixisset. Ui factum id uidetur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, cum controuersiam haberet habiturumue se putaret, fecit. Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, a[2c]2 si scripta non essent. Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cauere potest. @@&7Papinianus& libro primo quaestionum. Non debet alteri per alterum iniqua condicio inferri. @@&7Idem& libro tertio quaestionum. Nemo potest mutare consilium suum in alte-rius iniuriam. @@&7Idem& libro uicensimo quarto quaestionum. In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi uera et certa scientia perfici possunt. @@&7Idem& libro uicensimo octauo quaestionum. Actus legitimi, qui non recipiunt diem uel condicionem, ueluti [2e]2mancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, serui optio, datio tutoris, in totum uitiantur per temporis uel condicionis adiectionem. nonnumquam tamen actus supra script[2i]2 tacite recipiunt, quae aperte comprehensa uitium adferunt. nam si ac-ceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio in-tellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si uerbis nominatim acceptilationis com-prehendatur, nullius momenti faciet actum. @@&7Idem& libro trigensimo primo quaestionum. Generaliter cum de fraude dispu-tatur, non quid [2non]2 habeat actor, sed quid per aduersarium habere non potuerit, conside-randum est. @@&7Idem& libro trigensimo secundo quaestionum. Fraudis interpre-tatio semper in iure ciuili non ex euentu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur. @1 @@&7Idem& libro trigensimo tertio quaestionum. In toto iure gener[2i]2 per speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est. @@&7Idem& libro tertio responsorum. Quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt. @@&7Idem& libro nono responsorum. Donari uidetur, quod nullo iure cogente conceditur. @@&7Idem& libro secundo definitionum. Non uidentur rem amittere, quibus pro-pria non fuit. @@&7Paulus& libro tertio quaestionum. Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non inuenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina obligatione. Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus. @@&7Idem& libro sexto quaestionum. In ambiguis pro dotibus respon-dere melius est. Non est nouum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt. Quotiens aequi-tate[2m]2 desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res tempe-randa est. @@&7Idem& libro septimo quaestionum. Non solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior: @@&7Idem& libro tertio decimo quaestionum. nemo enim in persequendo deterio-rem causam, sed meliorem facit. denique post litem contestatam heredi quoque prospice-retur et heres tenetur ex omnibus causis. @@&7Scaeuola& libro quinto quaestionum. Nulla intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est. @@&7Paulus& libro decimo quaestionum. Quamdiu possit ualere testamentum, tam-diu legitimus non admittitur. @@&7Idem& libro quinto decimo quaestionum. In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda [2es]2t. @@&7Idem& libro septimo decimo quaestionum. Quotiens duplici iure defertur ali-cui successio, repudiato nouo iure quod ante defertur, supererit uetus. @@&7Scaeuola& libro quinto responsorum. Si librarius in transscribendis stipula-tionis uerbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor tene[2re]2tur. @@&7Maecianus& libro primo fideicommissorum. Filius familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris uidetur. @@&7Ulpianus& libro secundo fideicommissorum. Non solent quae abundant uitiare scripturas. @@&7Idem& libro sexto fideicommissorum. Nemo dubitat soluendo uideri eum qui defenditur. @@&7Maecianus& libro duodecimo fideicommissorum. In ambiguis orationibus ma-xime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset. @@&7Hermogenianus& libro tertio iuris epitomarum. Ea sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perueniunt. @@&7Idem& libro quarto iuris epitomarum. Quotiens utriusque causa lucri ratio uertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit. @1 @@&7Uenuleius& libro duodecimo stipulationum. Non potest improbus uideri, qui ignorat quantum soluere debeat. @@&7Gaius& libro primo regularum. Omnia, quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt. @@&7Paulus& libro singulari de cognitionibus. Ubi lex duorum men-sum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die uenerit, audiendus est: ita enim et imperator Antoninus cum diuo patre suo rescripsit. @@&7Ulpianus& libro primo ad edictum. Qui uetante praetore fecit, hic aduersus edictum fecisse proprie dicitur. Eius est actionem denegare, qui possit et dare. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Nemo de domo sua extrahi debet. @@&7Ulpianus& libro secundo ad edictum. Si in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. ubi autem aequiperant, famosa, iudicia, etsi summam imparem habent, pro paribus accipienda sunt. @@&7Paulus& libro primo ad edictum. Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor desideratur. @@&7Idem& libro secundo ad edictum. Libertas inaestimabilis res est. @@&7Gaius& libro primo ad edictum prouinciale. Cum seruo nulla actio est. @@&7Paulus& libro quarto ad edictum. Fere in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur. @@&7Idem& libro quinto ad edictum. Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest. @@&7Idem& libro sexto ad edictum. In eo, quod plus sit, semper inest et minus. Nemo alienae rei expromissor idoneus uidetur, nisi si cum satisdatione. @8 Pupillus pati posse non intellegitur. Ubi uerba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum. ȲMulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur. @@&7Gaius& libro secundo ad edictum prouinciale. Pupillum, qui proximus pu-bertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae. In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio, ueluti furti, damni iniuriae, ui bonorum rapto-rum, iniuriarum. @@&7Paulus& libro octauo ad edictum. Nihil interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur. @@&7Gaius& libro tertio ad edictum prouinciale. In toto et pars continetur. @@&7Paulus& libro nono ad edictum. In obscuris inspici solere, quod uerisimi-lius est aut quod plerumque fieri solet. @@&7Idem& libro decimo ad edictum. Si quis obligatione liberatus sit, potest uideri cepisse. Non potest uideri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoueri. @@&7Ulpianus& libro u[2n]2decimo ad edictum. Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam uis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est. @8 Non capitur, qui ius publicum sequitur. @8 Non uidentur qui errant con-sentire. @1 @@&7Paulus& libro undecimo ad edictum. Praetor bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet. @@&7Ulpianus& libro duodecimo ad edictum. Qui in seruitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere non uidetur. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Non alienat, qui dum-taxat omittit possessionem. @@&7Paulus& libro duodecimo ad edictum. Nemo plus commodi heredi suo relin-quit, quam ipse habuit. @@&7Idem& libro tertio decimo ad edictum. Qui non facit quod facere debet, ui-detur facere aduersus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non uidetur facere id quod facere iussus est. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Libertas omnibus rebus fauo-rabilior est. @@&7Ulpianus& libro quarto decimo ad edictum. Nemo alieno nomine lege agere potest. Temporaria permutatio ius prouinciae non innouat. @@&7Paulus& libro sexto decimo ad edictum. Ubi non uoce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest uideri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere potest. Furiosus absentis loco est et ita Pomponius libro primo epistularum scribit. @@&7Gaius& libro quinto ad edictum prouinciale. Fauorabiliores rei potius quam actores habentur. @@&7Ulpianus& libro quinto decimo ad edictum. Nemo praedo est, qui pretium numerauit. @8 Locup[2l]2etior non est factus, qui libertum adquisierit. @8 Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis. @@&7Paulus& libro uicesimo ad edictum. Cum praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum peruenit, sufficit, si uel momento ad eum peruenit ex dolo defuncti. @@&7Idem& libro nono decimo ad edictum. In pari causa possessor potior haberi debet. Hi, qui in uniuersum ius succedunt, heredis loco habentur. @@&7Idem& libro uicensimo primo ad edictum. Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit. Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent. @@&7Ulpianus& libro octauo decimo ad edictum. Numquam actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit. @@&7Paulus& libro uicesimo secundo ad edictum. Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione dolus est. @@&7Gaius& libro septimo ad edictum prouinciale. Imperitia culpae adnumeratur. @@&7Idem& libro octauo ad edictum prouinciale. Melior condicio nostra per seruos fieri potest, deterior fieri non potest. @@&7Ulpianus& libro uicesimo primo ad edictum. Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur. Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest. @@&7Idem& libro uicesimo tertio ad edictum. Ea, quae dari impossibilia sunt uel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur. @1 @@&7Paulus& libro octauo decimo ad edictum. Bona fides tantundem possidenti praestat, quantum ueritas, quotiens lex impedimento non est. @@&7Ulpianus& libro uicesimo quinto ad edictum. Qui auctore iu-dice comparauit, bonae fidei possessor est. @@&7Paulus& libro uicesimo septimo ad edictum. Omnis hereditas, quamuis postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur. Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio. @@&7Gaius& libro ad edictum praetoris urbani. Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio saluae permanent. Non uidetur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Absentia eius, qui rei publicae causa ab[2es]2t, neque ei neque alii damnosa esse debet. @@&7Paulus& libro quinquagensimo quarto ad edictum. Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia. Uni duo pro solido heredes esse non possunt. @@&7Idem& libro quinquagensimo sexto ad edictum. Qui tacet, non utique fatetur: sed tamen uerum est eum non negare. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Quod ipsis qui contraxe-runt obstat, et successoribus eorum obstabit. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Non omne quod licet ho-nestum est. In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo sexto ad edictum. Nemo uidetur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt. @@&7Paulus& libro sexagensimo secundo ad edictum. Quod quis dum seruus est egit, proficere libero facto non potest. @@&7Gaius& libro uicesimo quarto ad edictum prouinciale. Semper spe-cialia generalibus insunt. @@&7Paulus& libro sexto decimo breuis edicti. Cuius effectus omnibus prodest, eius est partes ad omnes pertinent. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo septimo ad edictum. Ex qua persona quis lu-crum capit, eius factum praestare debet. @@&7Idem& libro sexagensimo octauo ad edictum. Parem esse con-dicionem oportet eius, qui quid possideat uel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret uel haberet. @@&7Paulus& libro sexagensimo quarto ad edictum. Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet. @@&7Ulpianus& libro sexagensimo nono ad edictum. Hoc iure utimur, ut quid-quid omnino per uim fiat, aut in uis publicae aut in uis priuatae crimen incidat. Deicit et qui mandat. @8 In maleficio ratihabitio mandato comparatur. In contractibus, quibus doli praestatio uel bona fides inest, heres in solidum tenetur. @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Fere quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus. ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et cor-pore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est. @1 @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. sicut fit, cum de dolo ex-cipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori 'aut si rei quoque in ea re dolo actum sit'. illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam incidit. @@&7Paulus& libro sexagensimo quinto ad edictum. Factum cuiqui suum, non aduersario nocere debet. Non uidetur uim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur. In poenalibus causis benignius interpretandum est. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo ad edictum. Inuitus nemo rem cogitur de-fendere. Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit. Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc, quod aduersus eum [2non]2 nocuit, in cuius locum successit. Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris. Quod cuique pro eo praestatur, inuito non tribuitur. @@&7Idem& libro septuagensimo primo ad edictum. Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, ueluti tutoribus et curatoribus obtemperauerint. Sem-Ȳper qu[2i]2 dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet. In con-tractibus successores ex dolo eorum, [2quibus]2 successerunt, non tantum in id quod peruenit, uerum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est. @@&7Gaius& libro uicesimo sexto ad edictum prouinciale. Creditor, qui permittit rem uenire, pignus d[2i]2mittit. @@&7Paulus& libro sept[2ua]2gensimo ad edictum. Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse. @@&7Ulpianus& libro septuagensimo sexto ad edictum. Aliud est uendere, aliud uenden[2t]2i consentire. @8 Refertur ad uniuersos, quod publice fit per maiorem partem. @8 Absur-dum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testa-torem, si uiueret. @@&7Idem& libro septuagensimo septimo ad edictum. In iure ciuili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. quod ad libertatem et le-gata et ad heredum institutiones perducitur. quibus exemplis stipulationes quoque com-mittuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret. @@&7Paulus& libro septuagensimo ad edictum. Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi. @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo quinto ad edictum. Cui [2i]2us est donandi, eidem et uendendi et concedendi ius est. @@&7Paulus& libro quinquagensimo primo ad edictum. Poenalia iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt. @1 @@&7Ulpianus& libro quinquagensimo tertio ad edictum. Cum quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit, ratam eius uoluntatem habendam. @@&7Paulus& libro quadragensimo octauo ad edictum. Qui rem alienam defendit, numquam locuples habetur. @@&7Idem& libro quadragensimo nono ad edictum. Non uidentur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt. Qui iussu iudicis aliquid facit, non uidetur dolo malo facere, qui parere necesse habet. @@&7Idem& libro primo ad Plautium. Rapienda occasio est, quae praebet benignius respon-sum. Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem. @@&7Idem& libro secundo ad Plautium. Is damnum dat, qui iubet dare: eius uero nulla culpa est, cui parere necesse sit. Quod pendet, non est pro eo, quasi sit. @@&7Idem& libro tertio ad Plautium. Factum a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est. @@&7Idem& libro quarto ad Plautium. Nemo ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit. @@&7Idem& libro quinto ad Plautium. In contrahenda uenditione a[2m]2biguum pactum contra uenditorem interpretandum est. Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salua actori sit. @@&7Idem& libro sexto ad Plautium. In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant. Cum uerbum 'restituas' lege inuenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt resti-tuendi. Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi obseruatur. Dolo facit, qui petit quod redditurus est. @@&7Idem& libro octauo ad Plautium. Qui potest facere, ut possit con-dicioni parere, iam posse uidetur. Quod quis si uelit habere non potest, id repu-diare non potest. @@&7Idem& libro undecimo ad Plautium. In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant, seruus interuenire non potest. Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit. @@&7Idem& libro tertio decimo ad Plautium. Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi. Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis. @@&7Idem& libro quarto decimo ad Plautium. Qui in ius dominiumu[2e]2 alterius suc-cedit, iure eius uti debet. Nemo uidetur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non de-beat petere. @@&7Idem& libro quinto decimo ad Plautium. Cum principalis causa non con-sistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent. @1 @@&7Idem& libro sexto decimo ad Plautium. In obscura uoluntate manumittentis fauendum est libertati. @@&7Idem& libro septimo decimo ad Plautium. Quod iussu alterius sol-uitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset. @@&7Idem& libro primo ad Uitellium. Si nemo subiit hereditatem, omnis uis testa-menti soluitur. @@&7Idem& libro tertio ad Uitellium. Quod nullius esse potest, id ut ali-cuius fieret, nulla obligatio ualet afficere. @@&7Marcellus& libro tertio digestorum. Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas euidens poscit, subueniendum est. @@&7Celsus& libro septimo digestorum. Uani timoris iusta excu-satio non est. @@&7Idem& libro octauo digestorum. Inpossibilium nulla obligatio est. @@&7Idem& libro duodecimo digestorum. Nihil peti potest ante id tem-pus, quo per rerum naturam persolui possit: et cum soluendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti non potest. @@&7Idem& libro sexto decimo digestorum. Si quis praegnatem uxorem reliquit, non uidetur sine liberis decessisse. @@&7Idem& libro septimo decimo digestorum. Ubi pugnantia inter se in testa-mento iuberentur, neutrum ratum est. Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confir-mata sunt. @@&7Idem& libro tertio decimo digestorum. Pupillus nec uelle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria est. @@&7Idem& libro uicesimo quarto digestorum. Quod euincitur, in bonis non est. @@&7Idem& libro trigensimo tertio digestorum. Neratius consultus, an quod be-neficium dare se quasi uiuenti Caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non uideri sibi principem, quod ei, quem uiuere existimabat, concessisset, de-functo concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui uellet, ipsius aestimationem esse. @@&7Marcellus& libro uicensimo nono digestorum. Ea, quae in partes diuidi non possunt, solida a singulis heredibus debentur. In re dubia be-nigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. @@&7Celsus& libro trigensimo octauo digestorum. Omnia fere iura heredum per-inde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent. @@&7Modestinus& libro sexto differentiarum. Qui per successionem quamuis lon-gissimam defuncto heredes constit[2e]2runt, non minus heredes intelleguntur, quam qui prin-cipaliter heredes existunt. @@&7Idem& libro septimo differentiarum. Expressa nocent, non ex-pressa non nocent. @@&7Idem& libro octauo regularum. Priuilegia quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non transeunt. @@&7Idem& libro singulari de ritu nuptiarum. Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit. @@&7Iauolenus& libro tertio decimo ex Cassio. Neque in interdicto neque in ce-teris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, siue soluendo est siue non est. @1 @@&7Idem& libro sexto epistularum. Non potest dolo carere, qui imperio magi-stratus non paruit. @@&7Idem& libro septimo epistularum. Quotiens nihil captione inuestigari potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis. @@&7Idem& libro decimo epistularum. Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, ita statum euentus capiunt, si initium quoque sine uitio ceperint. @@&7Idem& libro undecimo epistularum. Omnis definitio in iure ciuili periculosa est: parum est enim, ut non subuerti posset. @@&7Pomponius& libro octauo ad Quintum Mucium. Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire. @@&7Idem& libro uicesimo octauo ad Quintum Mucium. Minus est actionem habere quam rem. Ȳ͟@@&7Idem& libro trigensimo nono ad Quintum Mucium. Plerumque fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condi-cionis, ut abire possent. et ideo quod fisco obligamus, et uindicare interdum et alienare et seruitutem in praedio imponere possumus. @@&7Idem& libro nono ex uariis lectionibus. Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletio[2r]2em. @@&7Ulpianus& libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Res iudicata pro ueritate accipitur. @@&7Paulus& libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Non potest uideri desisse habere, qui numquam habuit. @@&7Ulpianus& libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Seruitutem mortalitati fere comparamus. @@&7Licinnius Rufinus& libro secundo regularum. Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto conualescere non potest. @@&7Paulus& libro sexagensimo nono ad edictum. Seruus rei publicae causa abesse non potest. @1