@@@@{1EX INCERTIS INCERTORUM LIBRIS}1 쮠ήcum Pacuvius . . . grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Taren-tum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppi-dum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tra-goediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. * 'ita est . . . uti dicis, neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. nam quod in pomis, itidem . . . esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iu-cunda, sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt sed putria. relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet.'