@@@@{1VITA IVVENALIS}1 @@D. Iunius Iuuenalis, libertini locupletis incertum est filius an alumnus, ad mediam fere aetatem declamauit animi magis causa quam quod se scholae aut foro praepararet. deinde paucorum uersuum satura non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque eius semenstribus militio-lis tumentem genus scripturae industriose excoluit; et tamen diu ne modico quidem auditorio quicquam committere ausus est. mox magna frequentia tantoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret nouis scriptis: @@@@quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos @@@@et Bareas, tu nobilium magna atria curas? @@@@praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. erat tum in deliciis aulae histrio multique fautorum eius cottidie prouehebantur. uenit ergo Iuuenalis in suspicionem, quasi tempora figurate notasset, ac statim per honorem militiae quamquam octogenarius urbe summotus est missus-que ad praefecturam cohortis in extremam partem Aegypti tendentis. id supplicii genus placuit, ut leui atque ioculari delicto par esset. uerum intra breuissimum tempus angore et taedio periit.