• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De pallio
Tertullian (160-220)
De pallio

I.

[1] Principes semper Africae, uiri Carthaginienses, uetustate nobiles, nouitate felices, gaudeo uos tam prosperos temporum, cum ita uacat ac iuuat habitus denotare. Pacis haec et annonae otia. Ab imperio et a caelo bene est. Tamen et uobis habitus aliter olim, tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio et luminis concilio et mensurae temperamento, quod neque trans crura prodigae nec intra genua inuerecundae nec brachiis parcae nec manibus artae, sed (nec cingulo sinus diuidere expeditum) beatae quadrata iustitia in uiris stabant. Pallii extrinsecus habitus et ipse quadrangulus ab utroque laterum regestus et ceruicibus circumstrictus in fibulae morsu, humeris acquiescebat.

[2] Instar eius hodie Aesculapio iam uestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror ciuitas uestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium uariauit urna et Romanis deus maluit, soror quidem ciuitas suopte arbitrio mutare properauit, ut adpulsum Scipionem ante iam de habitu salutasset, Romanum praecoca. Vobis uero post iniuriae beneficium, ut senium non fastigium exemptis, post Gracchi obscena omina et Lepidi uiolenta ludibria, post trinas Pompei aras et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, sollemnia Sentius Saturninus enarrauit, cum concordia iuuat, toga oblata est. Pro, quantum circummeauit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur!

[3] Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii iam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis, et si quid praeterea condicio uel dignitas uel temporalitas uestit, pallium tamen generaliter uestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat) nemini unquam adhuc libratum illa dicitur Carthago, studiis asperrima belli, prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata uim tormenti de bile pecoris capite uindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae et aries iam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses ut nouum extraneum ingenium:

Tantum aeui longinqua ualet mutare uetustas!

Sic denique nec pallium agnoscitur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De pallio
Übersetzungen dieses Werks
Du manteau vergleichen
On the Pallium vergleichen
Über das Pallium oder den Philosophenmantel (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Persönliche Schriften (Über das Pallium oder den Philosophenmantel, über die Geduld und an seine Frau)
Elucidations - On the Pallium

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung