III.
[1] Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam uidentur uoluntatem dei sapere, dum ab eo permittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota uoluntate procedit eius qui permittit. [2] Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine uoluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de inuita uenit uoluntate, passa causam sui quae cogit uoluntatem. Vide qualis sit uoluntas cuius alter est causa. [3] Secunda item species consideranda est, purae uoluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis uult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mauult, cum quae minus uult, quia alia magis uult, perinde habenda sunt atque si nolit? [4] Nam ostendens quid magis uelit, minorem uoluntatem maiore deleuit, quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declarauit se magis uelle. Ergo si ideo declarauit, ut id secteris quod magis uult, sine dubio, nisi ita facis, contra uoluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius uoluntatem, magisque offendis quam promereris, quod uult quidem faciendo et quod mauult respuendo. [5] Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium si ex illa dei uoluntate quae indulgentia uocatur, negabimus meram uoluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae, didicerimus non potiorem a potiore rescindi. [6] Haec praestruxerim, ut iam apostoli uoces decurram. In primis autem non uidebor inreligiosus, si quod ipse profitetur animaduertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de diuino praescripto induxisse. Nam et cum de uiduis et innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conuersus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse: Melius est nubere quam uri. [7] Quae uox licet ad eos pertineat qui innupti uel uidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, uelim retractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest uideri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. [8] Bonum ita est, si perseueret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali collationem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. [9] Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas: Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas: Melius est nubere, non adiciens quid sit id quo melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et remouisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. [10] Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et uiduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.
