• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De Idololatria
Tertullian (160-220)
De Idololatria

I.

[1] Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce. Idololatres idem homicida est. Quaeris quem occiderit ? Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum nec inimicum, sed ipsum se. Quibus insidiis ? Erroris sui. Quo telo ? Offensa dei. Quot plagis? Quotquot idololatriis. [2] Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Perinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas ; nam qui falsis deis seruit, sine dubio adulter est ueritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et constupratus incedit ? Atque adeo scripturae sanctae stupri uocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. [3] Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. [4] Post talia crimina, tam exitiosa, tam deuoratoria salutis cetera quoque aliquem ad modum et seorsum perinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ornatus ? In illa lasciuiae et ebrietatis, cum plurimum uictus et uentris et libidinis causa frequententur. In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit ? In illa etiam uanitas, cum tota eius ratio uana sit. In illa mendacium, cum tota substantia eius mendax sit. [5] Ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias, cum uniuersa delicta aduersus deum sapiant, nihil autem, quod aduersus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De Idololatria
Übersetzungen dieses Werks
De l'idolatrie vergleichen
On Idolatry vergleichen
Über den Götzendienst (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidation - On Idolatry

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung