• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

1.

Joviniani damnatio et mors. Errores Vigilantii et blasphemiae.—Multa in orbe monstra generata sunt. Centauros, et sirenas, ululas, et onocrotalos in Isaia (Isai. XIII, et XXXV.) legimus. Job Leviathan et Behemoth mystico sermone describit (Job. III et 40). Cerberum et Stymphalidas, aprumque Erimanthium, et leonem Nemaeum, chimaeram atque hydram multorum capitum narrant fabulae poetarum. Cacum [Al. descripsit] describit Virgilius. (Aeneid. l. VIII). Triformem Geryonem Hispaniae prodiderunt. Sola Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortibus, et eloquentissimis abundavit. Exortus est subito Vigilantius, seu verius Dormitantius, qui immundo spiritu pugnet contra Christi spiritum, et Martyrum neget sepulcra veneranda; damnandas [Al. dicit] dicat esse vigilias: numquam nisi in Pascha Alleluia cantandum: continentiam, haeresim; pudicitiam, libidinis seminarium. Et quomodo Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto Joviniani mens prava surrexit: ut et in illo, et in hoc diaboli respondere cogamur insidiis. Cui jure [Al. dicetur] dicitur: Semen pessimum, para filios tuos occisioni peccatis patris tui (Isa. XIV, sec. LXX, v. 21). Ille Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus, inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit. Iste caupo Calagurritanus, et in perversum propter nomen viculi mutus Quintilianus, miscet aquam vino: et de artificio pristino, suae venena perfidiae Catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum jejunia proclamare: dum inter phialas philosophatur, et ad placentas liguriens, psalmorum modulatione mulcetur: ut tantum inter epulas, David et Idithun, et Asaph et filiorum Chore cantica audire dignetur. Haec dolentis magis effudi animo quam ridentis, dum me cohibere non possum, et injuriam apostolorum ac martyrum surda nequeo aure transire.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Contra Vigilantium liber unus
Übersetzungen dieses Werks
Gegen Vigilantius (BKV) vergleichen
Traité contre l'hérétique Vigilantius vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung