• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Hieronymus (347-420) Vita Pauli
Hieronymus (347-420)
Vita Pauli

1.

Inter multos saepe dubitatum est, a quo potissimum Monachorum eremus habitari coepta sit. Quidam enim altius repetentes a beato Elia et Ioanne principia sumpserunt. Quorum et Elias plus nobis uidetur fuisse quam monachus et Ioannes ante prophetare coepisse quam natus sit. Alii autem, in quam opinionem omne uulgus consentit, adserunt Antonium huius propositi caput, quod ex parte uerum est. Non enim tam ipse ante omnes fuit, quam ab eo omnium incitata sunt studia.

Amatas uero et Macarius, discipuli Antonii, e quibus superior magistri corpus sepeliuit, etiam nunc adfirmant Paulum quemdam Thebaeum principem rei istius fuisse, non nominis, quam opinionem nos quoque probamus.

Nonnulli et haec et alia prout uoluntas tulit iactitant: subterraneo specu crinitum calcaneo tenus hominem, et multa quae persequi otiosum est incredibilia fingentes. Quorum quia impudens mendacium fuit, ne refellenda quidem sententia uidetur.

Igitur quia de Antonio tam Graeco quam Romano stilo diligenter memoriae traditum est, pauca de Pauli principio et fine scribere disposui, magis quia res omissa erat quam fretus ingenio. Quomodo autem in media aetate uixerit aut quas Satanae pertulerit insidias, nulli hominum compertum habetur.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
Vita Pauli
Übersetzungen dieses Werks
Leben des hl. Paulus, des ersten Einsiedlers (BKV) vergleichen
Vie de Saint Paul ermite vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung