VI.
[1] Sed et lapillos istos qui cum auro superbiam iungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos eiusdem terrae minutalia? Nec tamen aut fundamentis demandandis aut parietibus moliendis aut fastigiis sustinendis aut tectis densandis necessaria; solum hunc mulierum stuporem aedificare nouerunt, quia tarde teruntur ut niteant, et subdole substruuntur ut floreant, et anxie forantur ut pendeant, et auro lenocinium mutuum praestant.
[2] Sed si quid de mari Britannico aut Indico ambitio piscatur, conchae genus est, non dico conchylio aut ostreo, sed nec peloride gratius de sapore. Ad hoc enim conchas nouerim maris poma. Quodsi concha illa aliquid intrinsecus pustulat, uitium magis eius debet esse quam gloria. Et licet margaritum uocetur, non aliud tamen intellegendum quam conchae illius aliqua dura et rotunda uerruca.
Aiunt et de frontibus draconum gemmas erui, sicut et in piscium cerebris lapidositas quaedam est. [3] Hoc quoque deerat christianae ut de serpente cultior fiat. Sic calcabit diaboli caput, dum de capite eius ceruicibus suis aut ipsi capiti ornamentum struit!
