II.
[1] Hanc primam umbram plane sine lurnine pessimus pictor illis argumentationibus colorauit praestruens aut[em] dominum de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse atque ita aliquid illud materiam fuisse. [2] Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecumque ex semetipso fecisset dominus; porro in partes non deuenire ut indiuisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid; omne autem, et quod fieret et quod faceret, inperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. [3] ut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum: si enim esset, non fieret, esset enim; si uero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem qui semper sit non fieri sed esse illum in aeuum aeuorum. Igitur non de semetipso fecisse illum qui non eius fuerit condicionis, ut de semetipso facere potuisset. [4] Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque optima tam uelit facere quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et uelle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum condicionem ipsius. Inueniri autem et mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex uoluntate, quia si ex arbitrio et uoluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex uitio alicuius rei factum ex materia esse sine dubio.
