4
[1] novimus inquam optime originem quoque ipsorum et scimus cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur, abscesseruat enim a conditore sed minime origo deletur et si forte mutetur: testatio est ipsa mutatio. speraverat episcopatum Valentinus quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogativa loca potitum indignatus, de ecclesia authenticae regulae abrupit. ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, [2] ad expugnandum conversus veritatem et cuiusdam veteris opinionis semitam nactus Colorbaso viam delineavit. eam postmodum Ptolomaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis (ut sensus et affectus, motus) incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. [3] multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus et tamen Valentiniani qui per Valentinum. soius ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est quantum lupae feminae formam cotidie supparare solemne est. [4] quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid novi adstruxerint revelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem sed diversitatem. ideoque prospicimus, seposita alla solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis. etiam bona fide dicturos “hoc ita non est” et “hoc aliter accipio” et “hoc non agnosco.” varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.
