• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De carne Christi
Tertullian (160-220)
De carne Christi

I

[1] Qui fidem resurrectionis ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam ita student inquietare ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino aut quoquo modo aliam praeter humanam, ne si humanam constiterit fuisse praeiudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexerit. igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. [2] examinemus corporalem substantiam domini: de spiritali enim certum est. caro quaeritur: veritas et qualitas eius retractatur, an fuerit et unde et cuiusmodi fuerit. renuntiatio eius dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion ut carnem Christi negaret negavit etiam nativitatem, aut ut nativitatem negaret negavit et carnem, scilicet ne invicem sibi testimonium responderent nativitas et caro, quia nec nativitas sine carne nec caro sine nativitate: [3] quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset aut admissa carne nativitatem negare ut Apelles discipulus et postea desertor ipsius, aut et carnem et nativitatem confessus aliter illas interpretari ut condiscipulus et condesertor eius Valentinus. [4] sed et, qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus et praegnatus et partus virginis, et ipsius exinde infantis ordo, τω δοκειν haberentur: eosdem oculos eosdemque sensus fefellissent quos carnis opinio elusit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De carne Christi
Translations of this Work
De la chair de Jesus-Christ Compare
On the Flesh of Christ Compare
Über den Leib Christi. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the flesh of Christ

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy