• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De exhortatione castitatis De Exhortatione Castitatis
Tertullian (160-220)
De Exhortatione Castitatis
(De exhortatione castitatis)

I.

[1] Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam ad compositionem animi conuersum de exitu singularitatis cogitare et utique consilii indigere. Quamquam in huiusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque eiusque uires consulere, tamen quoniam in ista specie carnis necessitas cogitatum mouet, quae fere apud eandem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio tamquam aduocato aduersus carnis necessitatem. [2] Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si uoluntas potius dei quam indulgentia consideretur. Nemo indulgentia utendo promeretur, sed uoluntati obsequendo. [3] Voluntas dei est sanctificatio nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicuti et ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum deprehendamur. [4] Prima species est uirginitas a natiuitate: secunda, uirginitas a secunda natiuitate, id est a lauacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in uiduitate perseuerat ex arbitrio: tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. [5] Prima uirginitas felicitatis est, non nosse in totum a quo postea optabis liberari: secunda uirtutis est, contemnere cuius uim optime noris: reliqua species, hactenus nubendi post matrimonium morte disiunctum, praeter uirtutis etiam modestiae laus est. Modestia est enim ablatum non desiderare, et ablatum a domino deo, sine cuius uoluntate nec folium de arbore delabitur nec passer assis unius ad terram cadit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Exhortatione Castitatis
Translations of this Work
Exhortation à la chasteté Compare
On Exhortation to Chastity Compare
Über die Aufforderung zur Keuschheit (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)
Elucidations - On Exhortation to Chastity

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy