• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De Trinitate

Edition Hide
De Trinitate

De Trinitate

DOMINO BEATISSIMO ET SINCERISSIMA

CARITATE VENERANDO SANCTO FRATRI ET

CONSACERDOTI PAPAE AURELIO AUGUSTINUS

IN DOMINO SALUTEM.

De trinitate quae deus summus et verus est libros iuvenis inchoavi, senex edidi. Omiseram quippe hoc opus posteaquam comperi praereptos mihi esse sive subreptos antequam eos absolverem et retractatos ut mea dispositio fuerat expolirem. Non enim singillatim sed omnes simul edere ea ratione decreveram quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. Cum ergo per eos homines (qui priusquam vellem ad quosdam illorum pervenire potuerunt) dispositio mea nequivisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri ut scirent qui possent non a me fuisse eosdem libros editos sed ablatos, priusquam mihi editione mea digni viderentur.

Verum multorum fratrum vehementissima postulatione et maxime tua iussione compulsus opus tam laboriosum adiuvante domino terminare curavi, eosque emendatos non ut volui sed ut potui, ne ab illis qui subrepti iam in manus hominum exierant plurimum discreparent, venerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, describendos legendosque permisi. In quibus si servari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes, multo tamen enodatiores atque planiores quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. Sunt autem qui primos quattuor vel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parva, sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia si voluerint et valuerint emendabunt. Peto sane, ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. Ora pro me.

Translation Hide
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity

The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Trinitate
Translations of this Work
De la trinité Compare
Fünfzehn Bücher über die Dreieinigkeit Compare
The Fifteen Books of Aurelius Augustinus, Bishop of Hippo, on the Trinity
Commentaries for this Work
Einleitung
On the Trinity - Introductory Essay

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy