5.
Reliquiae Apostolorum, et Samuelis.—Quis enim, o insanum caput, aliquando martyres adoravit? quis hominem putavit Deum? nonne Paulus et Barnabas (Act. XIV) cum a Lycaonibus Jupiter et Mercurius putarentur, et eis vellent hostias immolare, sciderunt vestimenta sua, et se homines esse dixerunt? Non quod meliores non essent olim mortuis hominibus Jove atque Mercurio: sed quod sub gentilitatis errore, honor eis Deo debitus deferretur. Quod et de Petro legimus, qui Cornelium se adorare cupientem manu sublevavit, et dixit: Surge: nam et ego homo sum. (Ibid. X, 26). Et audes dicere: "Illud nescio quid quod in modico vasculo transferendo colis?" Quid est illud, nescio quid, scire desidero. "Expone manifestius, ut tota libertate blasphemes, pulvisculum nescio quod [Ms., B. inquit in, etc.] in modico vasculo pretioso linteamine circumdatum." Dolet martyrum reliquias pretioso operiri velamine: et non vel pannis, vel cilicio colligari, vel projici in sterquilinium; ut solus Vigilantius ebrius et dormiens adoretur. Ergo sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur? Sacrilegus fuit Constantius Imperator I, qui sanctas reliquias Andreae, Lucae, et Timothei transtulit Constantinopolim, apud quas daemones rugiunt, et inhabitatores Vigilantii illorum se sentire praesentiam confitentur? Sacrilegus dicendus est, et nunc Augustus Arcadius, qui ossa beati Samuelis longo post tempore de Judaea transtulit in Thraciam? Omnes episcopi non solum sacrilegi; sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et cineres dissolutos in serico et vase aureo portaverunt? Stulti omnium Ecclesiarum populi, qui occurerrunt sanctis reliquiis: et tanta laetitia, quasi praesentem, viventemque prophetam cernerent, susceperunt: unde Palaestina usque Chalcedonem jungerentur populorum examina: et in Christi laudes una voce resonarent? Videlicet adorabant Samuelem, et non Christum, cujus Samuel et levita et prophetes fuit. Mortuum suspicaris, et idcirco blasphemas. Lege Evangelium: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XII). Si ergo vivunt, honesto juxta te carcere non clauduntur.
