III.
[1] Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum, qui facio pacem et condo mala, id est bellum; hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? [2] Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo. [3] Uram, inquit, illos, sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos, sicut probatur argentum. Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore. Haec erunt 'ignea iacula' diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate. [4] De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos, qui timide conveniunt in ecclesiam. Dicitis enim [inquit]: 'Quoniam'
