IV.
[1] Igitur si constat, a quo persecutio eveniat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit, sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi, quod a deo evenit. Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne, quod deo visum est. Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit deus, quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniunt et alicuius malo eveniunt ---- immo bonum est ideo, quia a deo venit ut divinum, rationale; quid enim divinum non rationale, non bonum? quid bonum non divinum? ---- [2] si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui; status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicut est. Si autem statu quidem bonum, quod a deo venit ---- nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale ----, sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent; numquid ideo status sensui addicitur? [3] Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet. Sed qui
