III.
[1] Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur; arbitrio commissa res erat, ut quaeque voluisset, aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. [2] Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte. Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit. [3] Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei, nuda plane fronte temerarie audaciam excitatae, et virgines videntur, quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis! [4] 'Scandalizamur', inquiunt, 'quia aliter aliae incedunt', et malunt scandalizari quam provocari. Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum; bonae res neminem scandalizant nisi malam mentem. [5] Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur. Quid enim? si incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, et continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? [6] Cur non magis hae qu[a]erantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter huiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes, quod cognoscantur in medio, paventes, quod detegantur accersitae quasi ad stuprum? Non minus enim et hoc pati nolunt. [7] Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est. Et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit; sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere, quod tuebatur. [8] O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum agnovisset? Denudasti puellam a capite et nota iam sibi virgo non est, alia est facta. [9] Exsurge igitur, veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas; nam iam et illa consuetudine, sub qua te fruebaris, expugnatur. Te esse demonstra, quae virgines tegis, ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit; si enim nosset, numquam esset.