• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Iudaeos
Tertullien (160-220)
Adversus Iudaeos

I.

[1] Proxime accidit: disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, [ut] quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, curiosius inspectis lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. [2] Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus [sibi] divinam gratiam hinc habuit praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec prosapia Israelitum Iudaeus. [3] Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium de urceo aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem qui Abrahae promiserit, quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum id est Israelis et gentium id est noster. [4] Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione sed in partus editione, ut qui prior esset de utero processurus minori subiceretur id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de utero tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. [5] Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae elocutionis prior maior populus id est Iudaicus serviat necesse est minori et minor populus id est Christianus superet maiorem. [6] Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum id est antiquior derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus feminarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel abrelicto deo honorem dederunt dicentes: Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. [7] Sic namque posterioribus temporibus quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum scriptuarum. Noster vero populus id est posterior relictis idolis quibus ante deserviebat ad eundem deum conversus est, a quo Israel, ut supra memoravimus, abscesserat. [8] Sic namque populus minor id est posterior populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Iudaeos
Traductions de cette œuvre
An Answer to the Jews Comparer
Contre les Juifs Comparer
Gegen die Juden (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung: Kathechteische Schriften (Über die Schauspiele, Über die Idolatrie, über den weiblichen Putz, An die Märtyrer, Zeugnis der Seele, über die Busse, über das Gebet, über die Taufe, gegen die Juden, Aufforderung zur Keuschheit)

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2023 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité