II.
Heu, quam praecipiti mersa profundo
Mens hebet et propria luce relicta
Tendit in externas ire tenebras,
Terrenis quotiens flatibus aucta
Crescit in immensum noxia cura!
Hic quondam caelo liber aperto
Suetus in aetherios ire meatus
Cernebat rosei lumina solis,
Visebat gelidae sidera lunae
Et quaecumque vagos stella recursus
Exercet varios flexa per orbes,
Comprensam numeris victor habebat.
S. 10 Quin etiam causas unde sonora
Flamina sollicitent aequora ponti,
Quis volvat stabilem spiritus orbem,
Vel cur Hesperias sidus in undas
Casurum rutilo surgat ab ortu,
Quid veris placidas temperet horas,
Ut terram roseis floribus ornet,
Quis dedit, ut pleno fertilis anno
Autumnus gravidis influat uvis,
Rimari solitus atque latentis
Naturae varias reddere causas:
Nunc iacet effeto lumine mentis
Et pressus gravibus colla catenis
Declivemque gerens pondere vultum
Cogitur heu stolidam cernere terram.
[1] Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae. [2] Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus, nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? [3] Atqui talia contuleramus arma, quae, nisi prior abiecisses invicta te firmitate tuerentur. [4] Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te ut video stupor oppressit. [5] Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque vidisset, admovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum. [6] Sui paulisper oblitus est, recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. [7] Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.
