VI.
[1] Persequar itaque propositum, si tamen tantum possim carni vindicare quantum contulit ille qui eam fecit, iam tunc gloriantem quod illa pusillitas limus in manus dei, quaecumque sunt, pervenit, satis beatus etsi solummodo contactus. [2] Quid enim si nullo amplius opere statim figmentum de contactu dei constitisset? Adeo magna res agebatur quod ista materia extruebatur. Itaque totiens honoratur quotiens manus dei patitur, dum tangitur, dum decerpitur, dum deducitur, dum effingitur. [3] Recogita totum illi deum occupatum ac deditum, manu sensu opere consilio sapientia providentia, et ipsa imprimis adfectione quae liniamenta dictabat: quodcumque enim limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus quod et limus, et sermo caro quod et terra tunc. [4] Sic enim praefatio patris ad filium, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et fecit hominem deus, id utique quod finxit: ad imaginem dei fecit illum, scilicet Christi. Et sermo enim deus, qui in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo. [5] Ita limus ille iam tunc imaginem induens Christi futuri in carne non tantum dei opus erat sed et pignus. Quo nunc facit ad infuscandam originem carnis nomen terrae ventilare ut sordentis ut iacentis elementi, cum et si alia materia excudendo homini competisset artificis fastigium recogitari oporteret qui illam et eligendo dignam iudicasset et tractando fecisset? [6] Phidiae manus Iovem. Olympium ex ebore molitae adorantur: nec iam bestiae et quidem insulsissimae dens est sed summum saeculi numen, non quia elephantus sed quia Phidias tantus: deus vivus et deus verus quamcunque materiae vilitatem nonne de sua operatione purgasset et ab omni infirmitate sanasset? An hoc supererit, ut honestius homo deum quam hominem deus finxerit? [7] Nunc et si scandalum limus, alia iam res est. Carnem iam teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra es et in terram redibis, origo recensetur, non substantia revocatur. [8] Datum est esse aliquid origine generosius et demutatione felicius: nam et aurum terra quia de terra, hactenus tamen terra est ex quo aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior, de obsoletiore matrice. Ita et deo licuit carnis aurum de limi quibus putas sordibus excusato censu eliquasse.
