IV.
[1] Non te terremus, qui nec timemus; sed uelim, ut omnes saluos facere possimus, monendo mh_ qeomaxei=n. Potes et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse, uel quia et uos sub gladio estis. [2] Quid enim amplius tibi mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta reuocare? Videtis ergo quomodo ipsi uos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non uultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo innocentiam expugnatis. [3] Quanti autem praesides, et constantiores et crudeliores, dissimulauerunt ab huiusmodi causis! ut Cincius Seuerus, qui Thysdri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum ciuibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice uexatum hominem et statim deiectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter aduocatos et adsessores, dolere se incidisse primum in hanc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum, in elogio concussione eius intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum. [4] Haec omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem aduocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quae uolunt. [5] Nam et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus et puerulus; et quanti honesti uiri (de uulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis aut ualetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Seuerus, pater Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curauerat, requisiuit et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Antoninus optime nouerat, lacte Christiano educatus. [6] Sed et clarissimas feminas et clarissimos uiros Seuerus, sciens huius sectae esse, non modo non laesit, uerum et testimonio exornauit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione Christianorum militum orationibus ad Deum factis imbres in siti illa impetrauit. Quando non geniculationibus et ieiunationibus nostris etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus acclamans Deo deorum, qui solus potens. In Iouis nomine Deo nostro testimonium reddidit. [7] Praeter haec depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur? Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae, quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probauit? [8] Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro ueritate, pro Deo uiuo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, uerum nec tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis, et a praeside Mauritaniae uexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animaduerti in huiusmodi. Sed maiora certamina maiora sequuntur praemia.
