2.
Caelibatus Clericorum.—Proh nefas! episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint: nulli caelibi credentes pudicitiam, immo ostendentes quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur: et nisi praegnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuant. Quid facient Orientis Ecclesiae? quid Aegypti et Sedis Apostolicae, quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? Hoc docuit Dormitantius, libidini frena permittens, et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis [Al. hortationibus] hortatibus duplicans; immo extinguens coitu feminarum: ut nihil sit quo distemus a porcis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis, de quibus scriptum est: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat. (Jerem. V, 8). Hoc est quod loquitur per David Spiritus sanctus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et rursum de Dormitantio et sociis ejus: In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
