4.
Convenarum urbs et patria Vigilantii. Pompeiopolis fuit dicta. Verba Vigilantii.—Nimirum respondet generi suo, ut qui de latronum et Convenarum natus est semine (quos [Consul Strab. lib. IV]. Cn. Pompeius edomita Hispania, et ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei jugis deposuit, et in unum oppidum congregavit: unde et Convenarum urbs nomen accepit) hucusque latrocinetur contra Ecclesiam Dei, et de Vectonibus, Arrebacis, Celtiberisque descendens, incurset Galliarum Ecclesias, portetque nequaquam vexillum [Al. Christi] crucis, sed insigne diaboli. Fecit hoc idem Pompeius, etiam in Orientis partibus: ut Cilicibus et Isauris piratis, latronibusque superatis: sui nominis inter Ciliciam et Isauriam conderet civitatem. Sed haec urbs hodie servat scita majorum, et nullus in ea ortus est Dormitantius. Galliae vernaculum hostem sustinent, et hominem moti capitis, atque Hippocratis vinculis alligandum, sedentem cernunt in Ecclesia: et inter caetera verba blasphemiae, ista quoque dicentem: "Quid necesse est, te tanto honore, non solum honorare; sed etiam adorare illud nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis?" Et rursum in eodem libro: "Quid pulverem linteamine circumdatum, adorando oscularis? Et in consequentibus: Prope ritum gentilium videmus sub praetextu religionis introductum in Ecclesiis, sole adhuc fulgente, moles cereorum accendi, et ubicumque pulvisculum nescio quod, in modico vasculo pretioso linteamine circumdatum osculantes adorant. Magnum honorem praebent hujusmodi homines beatissimis martyribus, quos putant de vilissimis cereolis illustrandos; quos Agnus, qui est in medio throni cum omni fulgore majestatis suae, illustrat."
