Home‎ > ‎

Ambrosiaster on Paul's Letters- Latin


Ambrosiaster
Commentarius in Pauli epistulas
ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses, ad Timotheum, ad Titium, ad Philemonem
(recensiones alpha et gamma)

AD GALATAS

Argumentum.

1. Omnis credens in Christum et observans legem factorum male intellegit Christum, sicut et Symmachiani, qui ex Farisaeis originem trahunt, qui servata omni lege Christianos se dicunt more Fotini Christum non deum et hominem, sed hominem tantummodo definientes. si enim deum intellegerent Christum, nihil de lege factorum sperarent, id est de numeniis, sabbato, circumcisione et discretione escarum, quia qui deum et dominum legis colit, supra legem est nec potest iudicari a lege qui cum legislatore concordat.

2. denique non illorum causa lex data est, qui deum colebant, sed eorum, qui male et credebant et agebant contemptu (ad contemptum) creatoris. unde dicit ad Timotheum: nec enim iusto lex posita est, sed iniustis et male versantibus, et Moyses: sic, inquit, timentes facietis filios Istrahel. unde et Galatae vel hi qui eos subvertebant, adhuc erroris nebula contectum cor habentes, non cernunt sensum Esaiae profetae inter cetera dicentis: verbum enim consummans et brevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet dominus super terram.

3. si ergo haec dicta intellegerent, a lege recederent, scientes a praedicatione Iohannis baptistae legem iam cessare, ut sola fides sufficiat ad salutem adbreviata ex lege. in lege enim et de deo patre et de Christo filio eius et de spiritu sancto continetur praedestinatum in tempore, quod manifestatum est in praedicatione. nam si signaculi causa circumcidebantur filii Istrahel, ut exinde apparerent filii esse Abrahae iuxta carnem, rite cessare debet circumcisio, quia signum habent credentes mortis evictae, quo dinoscuntur filii esse Abrahae, sed secundum fidem. Abrahae enim promissus est qui veniens vinceret mortem.

4. denique hunc expectabat Abraham, quem in spiritu sentiens natum gavisus est, sciens se in brevi introduci in caelos. unde dicit dominus Iudaeis: Abraham cupivit videre diem meum; et vidit et gavisus est. tempore ergo (enim) quo simul erant adhuc (adhuc erant) filii Istrahel in heremo, antequam vicini essent gentilium, non sunt circumcisi; at ubi autem commiscebant (conmisceri habebant) gentibus, tunc ab Iesu Nave circumcisi sunt de petra, quae significat Christum, quia petra, inquit, erat Christus, ut designaretur per Christum futuram circumcisionem cordis, sicut dixerat Moyses et Hieremias profeta: circumcidite vos deo, et: circumcidite praeputium cordis vestri, ut amputata caligine per remissionem acceptam peccatorum digni fierent videre gloriam dei, quam sub lege positi videre nequiverant causa peccati. ut ergo et Christum deum significaret (signaret) et non se ab homine ea didicisse quae docebat adsereret, ita incipit:

1:1. Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitavit eum a mortuis.

1. apostolus ergo (apostolum) se non ab hominibus electum et missum ad praedicandum testatur, sicut erant quidam, qui electi ab apostolis mittebantur ad ecclesias roborandas, neque sicut alii, qui a Iudaeis mittebantur ad disturbandas ecclesias, quos pseudoapostolos vocat, sed a filio dei missum se {quem in hac causa idcirco hominem negare videtur, quia praecepta quasi deus dedit, non quasi homo, et quem elegit, divino iudicio elegit}. per quod idoneum et firmum se praedicatorem significat, quia multo utique melior est quem deus elegit quam {quem} homo.

2. neque, inquit, per hominem, sicut arbitrabantur de Christo qui hos cogebant circumcidi, sed per Iesum Christum, id est per eum qui deus et homo est. quod statim aperit, cum dicit: et deum patrem, qui suscitavit eum a mortuis. hoc dicto duas hereses damnavit, et Manichaei et Fotini, quia Manichaeus Christum hominem negat et non negat crucifixum, et Fotinus Christum deum esse non concedit et tamen ipsum se, hoc est corpus suum excitasse a mortuis negare non audet, ut Manichaeus, cum crucifixum non negat, stulte eum hominem non fateri videatur, et Fotinus inpietate quadam deum negare, quem se ipsum a mortuis excitasse fatetur.

3. legit enim dixisse dominum: solvite templum hoc et ego tribus diebus excitabo illud. hoc autem dicebat de templo corporis sui. igitur ipse se excitasse (excitans se) a mortuis corpus suum significat {a mortuis se excitasse}. et nihilominus tamen a patre suo dicitur excitatus, propterea quod omnis virtus filii de patre est, ut gesta filii gesta (facta) sint patris, ex quo sunt omnia.

1:2. Et qui me cum sunt omnes fratres ecclesiae Galatiae. postquam auctoritatem suam conmendavit, adhuc auget ad causam, ut ceteros qui se cum egerant omnes conmotos adversus eos ostenderet. quamvis sufficeret auctoritas eius, ne posset refutari, tamen ut gravet factum illorum, quo a prima fide destiterunt (destiterant), multos se cum accensos ad errorem illorum arguendum designat. facile enim poterit quis intellegere errasse (errare) se, si a multis {se} videat reprehendi.

1:3. Gratia vobis et pax a deo patre {nostro} et domino Iesu Christo. utriusque beneficio, tam patris quam filii, genus hominum sublevatum ostendit. nec minorem filium significat, cum eum dominum nostrum vocat, neque patrem maiorem, qui (quia) eum deum nostrum appellat, quia non erit verus pater nisi et dominus sit, neque verus dominus filius nisi et deus sit. si ergo una gratia patris et filii erga nos est, quid est, inquit, ut de filio minus sentientes legem illi aequetis, ut partim Christo, partim legi serviatis, cum legeritis dominum dicentem: quia dominus est filius hominis etiam sabbati? ut per hoc videant quanta contumelia ab eis domino inrogetur, quando eum comparant famulae (cum conparant dominum famulae).

1:4. Qui |se| dedit {semetipsum} pro peccatis nostris.

1. aperte ostendit nihil prodesse legem, quando Christus dicitur (Christum dicit) obtulisse se, ut pro nobis pateretur, ut nos iustificaret, quos lex reos tenebat, ut eruti a lege per fidem Christi iam non peccatores essemus, sed iustificati secunda nativitate filii dei appellati. cum enim in condicione diaboli genus hominum teneretur, salvator obtulit se volenti diabolo, ut inludens eum potestate virtutis suae - accipere enim voluit, quem tenere (detinere) non potuit - |ut| auferret ei quae malo iure teneret (tenebat) obnoxia. expoliatis itaque inferis trofaeum animarum pertulit ad patrem, ex quo sunt omnia, quod lex utique facere non potuit. quamquam profutura data sit, nobis tamen peccantibus conversa est, ut fieret inimica et coepit occidere, non vivificare.

2. Christus autem donans delicta non solum vivificavit nos, sed et sibi sociavit, ut filii dei vocemur facti per fidem. quantus ergo error est post gratiam reverti sub legem, hoc est post acceptam libertatem (accepta libertate) velle servire, ut ereptus gladio inmemor beneficii denuo se vendat lanistae! accusator est enim emptoris, qui relicto eo rursus ad priorem dominum redit. Ut liberaret nos a (de) praesenti saeculo malo (maligno). hoc dicit quia ideo morti se concessit dominus, ut nos ab errore saeculi liberaret, id est, ut ab intellegentia huius saeculi, quod curriculis senescente aetate devergit in finem, alieni facti, futuri saeculi quod occasum nescit participes simus in sensu unius dei. praesentis enim saeculi haec est malignitas, quia non reddit congruam reverentiam creatori {deo et} liberatori (restauratori) Christo, dum multos sibi confingit deos error humanus aut dum Christo {a credentibus} debita honorificentia non reservatur. Secundum voluntatem dei et patris, 5. cui gloria in saecula saeculorum. {amen}. ut firmum sit plenum que auctoritate quod dicit quia Christus nos liberavit, addit quia istud patris fecit cum voluntate.

1:6. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vocavit vos in gratiam ad (in) aliud evangelium, 7. quod non est aliud.

1. evangelium bonum nuntium est, ac per hoc et lex vetus evangelium est, excepta lege factorum; sed hoc potius, in quo quod promissum est solutum est, per quod peccatores ad indulgentiam convocantur. mirari ergo ideo se dicit, quia de optimo et maximo beneficio decidentes manciparunt se legi factorum, ut perderent quod fuerant consecuti, ut de accepta libertate ruerent in servitutem cito eversi. cum mos sit ut paulatim aliquis de malo transeat ad bonum, hi autem de bono facile transducti sunt ad opera carnis quae sunt gravia.

2. raro enim contigit, ut quis de laetitia confugiat ad exitia; ac per hoc admiratur ad hebetudinem illorum, qui in securitate positi labori se subiecerunt inani. tale est, si nauta insanus stans in portu de tempestate securus laxet navem {in altum}, ut perturbetur diversis |et nimiis| procellis. ita et hi per stultitiam subiecerunt se, ut dolores paterentur pudoris desecti et iugum legis susciperent, nulla huius rei spe praedicata. in aliud ergo evangelium vocati fuerant, quam quod hi praedicabant, qui eos subverterant, non tamen aliud ab eo quod apostoli adnuntiabant, quod hi pseudoapostoli aliud esse adserebant ad invidiam apostoli, qui eos instruxerat.

3. et ut Galatas per hanc fallaciam circumvenirent, necesse erat ut evangelium apostoli aliud esse dicerent, quam quod ratio salvatoris docebat, hoc autem esse verum, quod ab eis cum legis veteris concordia praedicabatur. hi sunt qui quaestiones fecerunt Paulo et Barnabae de hac re, sicut continetur in Actis apostolorum. isti enim docebant ex gentibus credentes, quia nisi circumciderentur more Moysi et iudaizarent, salvi esse non possent. Nisi aliqui sunt, qui conturbant vos et volunt convertere evangelium Christi. apertum est quia hoc agebant, ut converterent evangelium Christi inmutantes traditiones, ut sub nomine Christi essent Iudaei; id est convertere evangelium Christi in legem.

1:8. Sed etsi nos aut angelus de caelo evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizavimus, anathema sit. 9. sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis vobis adnuntiaverit praeter id (evangelizaverit praeterquam) quod accepistis, anathema sit.

1. nemo miretur apostolum, qui feritatem morum mansuetabat, sic esse conmotum; pro Galatarum enim salute indignatur adversus inimicos disciplinae Christianae; indignatio enim haec ostendit non leve peccatum esse post acceptam fidem converti ad legem.

2. nam tam firmum et verum evangelium, quod eis praedicaverat, adserit, ut etiam seipsos id est apostolos, si inmutati forte aliter praedicarent, non audiri doceret, quorum utique fama quod essent apostoli Christi peragraverit (peragraverat) omnem locum; aut si forte diabolus angelum dei se fingens, ut facile possit audiri, de caelis appareat (apparet) contra haec praedicans, sciretur esse contrarium et abominatio habeatur (haberetur).

3. si ergo apostolos Christi, quorum tam praeclara opinio in signis et prodigiis erat faciendis, et angelum de caelo, quem possit spiritalis ratio commendare, aliter docentes quam ab apostolo Paulo docti erant, anathematizari praecipit (praecepit), quanto magis quos nullum testimonium ad seducendum potest commendare! ideo autem iterat contestationem, ut confirmet eos in prima traditione; iterata enim lex sollicitiores reddit neglegentes.

1:10. Modo enim hominibus satisfacio aut deo?

1. hoc est, numquid hominibus satisfacio suadendo vobis reverti ad gratiam Christi aut deo? non hominibus utique, sed deo, ut per satisfactionem revertantur ad deum quem spreverant. denique statim subiecit: Aut quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, servus Christi non essem.

2. significat igitur hos, a quibus fuerant eversi, non deo, sed hominibus placere in Galatarum subversione sicut et semetipsum iamdudum, quando ecclesiam, ut patrum traditionem vindicaret, persequebatur. ut enim laudari a Iudaeis possent, secundum voluntatem illorum legem servandam dicebant, ne si verum evangelium Christi praedicarent, inimicos eos facerent. hic iam (autem) apostolus Paulus, qui omni devotione deo placeri docebat, non timebat homines offendere, dummodo dei gloriam commendaret. omnia enim praesentia postponens futuris se commendabat spebus ut Christi idoneus servus. idonei autem servi esse non possunt, qui sub nomine domini propriis lucris student. sed forte |e| contra aliquis dicat: ergo qui legem praedicabant, quam deus dicitur dedisse, hominibus serviebant.

3. quomodo ergo idonea lex esse dicetur (dicitur), cuius praedicatio secundum hominum voluntates dicitur temperata? ante adventum domini lex iuxta dei voluntatem praedicabatur; tempus enim ei debebatur, ut servaretur. at ubi {autem} venit dominus promissus in lege, cessare oportuit legem iuxta praedictam sententiam profetarum; unde dicit dominus: lex et profetae usque ad Iohannem. nec enim dignum erat, ut praesente domino legis auctoritas servaretur. ideo que si quis de cetero legem servandam putat, iam non domini voluntati obtemperat, sed repugnat; similibus enim suis satisfacit.

1:11. Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod praedicatum est a me, quia non est secundum hominem; 12. neque enim ego ab homine accepi illud {aut didici}, sed per revelationem Iesu Christi.

1. nunc principia epistolae aperit; ipsum enim sensum vult manifestare, quia non ea quae docebat ab homine didicerat, ut forte dubitaretur de his quae docebat. neque secundum humanum iudicium aptata erat eius praedicatio, ut indigna divina auctoritate videretur, sed a dei filio dicit se didicisse per revelationem, cum iam post resurrectionem esset in caelis sicut supra memoravi (sicut praememoravi), et ea quae didicit convenire voluntati maiestati que eius, a quo se didicisse testatur.

2. spiritalia enim sunt, quae servata meritum conlocant apud deum. illa enim carnalia sunt, quae a tempore suo servata nec meritum nec inmeritum praestiterunt apud deum, non servata autem obfuerunt, quia et qui non fecerat (fecerant) legem sub maledicto erat (erant), et qui fecerat (fecerant), non iustificabatur (iustificabantur) apud deum, quia iustus ex fide vivit. illa enim ut oneri essent, servanda mandata sunt, non dignitati.

1:13. Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quia super modum persequebar ecclesiam dei et expugnabam eam, 14. et proficiebam in Iudaismo super multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.

1. propositum suum, quo prius iuxta carnem vigebat repugnans ecclesiae, breviter memorat, sed ut famulus Christi esset, hunc se reliquisse. magis enim se devotum {quam illos} in vindicanda lege fuisse designat, non tamen propter hominum favorem, sed hoc putans utile apud deum.

2. {per ignorantiam enim, cum humanitati placeret, deo se servire putabat, liberam habens conscientiam. nesciebat enim iam tempus adserendae legis non esse, doctrinam secutus patrum aut in errore aut in malivolentia constitutorum,} omni industria et (aut) fervore mentis id agebat, ut ceteris coaequalibus sibi aemulatione legis praestantior videretur, sic insaniens contra disciplinam Christi, ut nulli hominum (homini) parceret fidei foedera adsecuto. sed cum revelatione dei laborem hunc inanem esse didicisset et magis contrarium, destitisse ab eo et se fidei gratiae subdidisse, ut profectus ei esset apud deum.

3. si ergo hic qui Istrahelita est et qui dignitate doctoris fultus erat (erat fultus) apud Iudaeos, eruditus a Gamalielo, viro prudentissimo, locum habens cum optimis vita hominibus, reliquit legem, quanto magis hi, qui extra legem erant, legi se subicere non debuerant! et si hic gaudet exisse desub iugo servitutis, quid est ut hi libertatem suam obligaverint vinculis legis?

1:15. Cum autem conplacuit (placuit) ei, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16. et revelavit (revelare) filium suum in me, ut evangelizarem eum gentibus, continuo non adquievi carni et sanguini.

1. cum in lege haberet fiduciam inscius iam tempus legis servandae non esse et omni aviditate contenderet putans dei se voluntate hoc agere, ut resisteret evangelio Christi, videns deus aemulationem eius bonam, sed scientiam ei deesse, placuit ei vocare illum ad suam gratiam, scienti (sciens) iam idoneum hunc esse ad praedicandum evangelium filii eius gentibus; quia si in re minima tam velox et fidus erat audacia conscientiae, non adulatione cuiusquam, quanto magis in praedicando dono dei futurus esset constantior spe promissi praemii!

2. praescientia ergo dei segregatus est de utero matris suae, id est antequam nasceretur, vel statim natum sciit deus futurum bonum, sicut dicit ad Hieremiam: priusquam te formarem in utero, novi te, etc.; ita et apostolum Paulum, sciens quid esset futurus, praevenit eum, ut antequam converteretur, vocaret eum, quia erat necessarius. denique statim suscepit dispensationem doni dei, omni postposita cura carnali. nec enim consilium cuiusquam petiit aut ad aliquem retulit quid esset acturus, sed protinus praedicavit Christum, quia hic est filius dei. nam sicut futuri mali frequenter ante sunt boni, ita et solent futuri boni prius esse mali.

1:17. Neque veni Hierosolyma ad antecessores (praecessores) meos apostolos, sed abii in Arabiam et iterum regressus sum Damascum.

1. non fuisse dicit necessitatem electum se a deo pergendi ad antecessores (praecessores) suos apostolos, ut aliquid forte disceret ab eis, quia deus ei revelavit per filium suum quomodo doceret. hoc ideo loquitur, ut ostendat non aliud tenendum esse quam quod docet nec hominibus credi, sed deo, a quo se didicisse testatur, ac per hoc eos, qui illos in legem induxerunt (induxerant), esse falsos doctores, quia non a deo traditum erat quod docebant.

2. a Damasco ergo in Arabiam profectus est ad praedicandum, ubi nullus erat apostolorum, ut ipse hic fundaret ecclesias, ne subripientibus (subrepentibus) pseudoapostolis Iudaismus seminaretur, et inde iterum reversus (regressus) est Damascum, ut visitaret quibus rudis praedicaverat evangelium gratiae dei.

1:18. Deinde post annos tres ascendi Hierosolyma videre Petrum. et remansi apud illum diebus quindecim.

1. dignum fuit ut cuperet videre Petrum, quia primus erat inter apostolos, cui delegaverat salvator curam ecclesiarum, non utique, ut aliquid ab eo disceret, quia iam ab auctore didicerat, a quo et ipse Petrus fuerat instructus, sed propter affectum apostolatus, et ut sciret Petrus hanc illi datam licentiam, quam et ipse acceperat.

2. veniens ergo ad eum hospitio receptus est et apud eum mansit dies (diebus) quindecim, quasi unianimus coapostolus. haec ideo manifestat, ut ostendat concordiam se cum apostolis habuisse nec in aliquo dissensisse, sicut susurrabant de eo pseudoapostoli, ut eum apud ecclesias gentium deformarent et sua mala simplicioribus insererent, dicentes ea convenire cum doctrina apostolorum maiorum.

1:19. {Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem domini. Iacobum vidit Hierosolyma, quia illic erat constitutus ab apostolis episcopus, qui et ipse prius fuerat incredulus, sicut dicit evangelista: quia nec fratres eius, inquit, adhuc credebant in eum. hic Iacobus filius fuit Iosef, qui ideo frater domini appellatus est, quia et Iosef pater eius etiam domini pater nuncupatus est. sic enim dicit Maria ad Iesum in Lucae evangelio: quid fecisti nobis, fili? etenim et ego et pater tuus maesti et tristes quaerebamus te. et in evangelio Iohannis dicit Filippus ad Nathanahel: quem scripsit Moyses in lege et profetae invenimus Iesum a Nazareth, filium Iosef. hoc ergo modo dictus est dominus frater Iacobi et ceterorum, quo et filius nuncupabatur Iosef. quidam enim ducti insania hos veros domini fratres de Maria natos inpia adsertione contendunt, cum Iosef non verum patrem eius dicant appellatum. si enim hi veri erunt fratres eius, Iosef erit verus pater, quia qui dixit patrem eius Iosef, idem dixit et fratres eius Iacobum et ceteros}.

1:20. Quae autem scribo vobis, ecce coram deo quoniam non mentior. quod ad conmendationem eius pertinet, locuturus testem deum dat, quia ita se habent quae dicturus est, ne forte videretur compositum, cum personae eius non convenit (conveniat) aliquid fingere. sed cum se commendat, hos vult proficere; commendatio enim haec istis proficit, ut sciant ea, quae ab hoc discuntur, esse verissima.

1:21. Deinde veni in regione Syriae et Ciliciae. 22. eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae; solummodo audientes erant, 23. quod is (audiebant, quia) qui persequebatur nos aliquando, nunc praedicat fidem, quam aliquando expugnabat; 24. et in me magnificabant deum. hoc dicit quia, cum Iudaismum defenderet contra fidem, sicut et hi a quibus Galatae fuerant eversi, a deo electus est et doctus dissimulare a Iudaismo et novam legem praedicare, ita ut gauderent in eo {ex Iudaeis credentes}, quos pridem persequebatur, deo agentes gratias, qui de persecutore fecit defensorem, ut perinde scirent Galatae circumventos se, ut sub nomine Christi Iudaeos se profiterentur, circumcidentes carnem praeputii sui, cum Christi lex aliud imperet quam Iudaismus. illic enim circumcisio carnis est, hic cordis, illic sub elementis servitur numeniis et sabbato, hic soli deo in spiritu, quia corde creditur, illic condicio est causa peccati, hic libertas ex remissione peccatorum. multa itaque distantia est.

2, 1. Deinde post annos quattuordecim ascendi Hierosolyma cum Barnaba, adsumpto et Tito.

2. ascendi autem secundum revelationem et exposui illis evangelium, quod praedico gentibus, secreto autem his qui sibi aliquid videbantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.

1. quoniam multo tempore fama eius crescebat (crebrescebat) apud omnes Iudaeos, facie autem non videbatur, perambulabat enim fundare et roborare ecclesias solita constantia inter gentes, a Iudaeis autem causa legis mala illi fiebat opinio, quasi discordaret a praedicatione ceterorum apostolorum, et hinc fiebat multis scrupulus, ita ut gentes possent perturbari, ne in aliud inducerentur ab eo, quam tradebant apostoli qui cum domino fuerant. nam ipsa occasione subversi sunt Galatae a Iudaeis dicentibus quia aliud tradebat Paulus quam Petrus. hinc factum est, ut admonitus revelatione domini ascenderet Hierosolymam cum testibus praedicationis suae, id est Barnaba et Tito, unum ex Iudaeo et alterum ex gentili, ut si qui de eo haberent scandalum, horum testimonio tolleretur, adaperiens illis sensum praedicationis suae.

2. cum apostolis vero secreto contulit, ut scirent non illum discordare a regula evangelica, hoc est, ne putarent illum in vacuum currere aut cucurrisse, sicut aestimabant aliquanti ex Iudaeis credentibus. nec enim aliquid ab eis discere poterat, quia a deo fuerat instructus, sed propter concordiam et pacem dei nutu factum est, ut tolleretur scrupulus aut suspicio fratribus aut coapostolis eius, et ut gentibus proficeret cognoscentibus quia concordabat evangelium eius cum apostolis, praeterea cum legem dedissent non molestari eos, qui ex gentibus credebant, sed ut ab his tantum observarent, id est a sanguine et fornicatione et idolatria.

3. nunc dicant sofistae Graecorum, qui sibi peritiam vindicant naturaliter subtilitate ingenii se vigere, quae tradita sunt gentibus observanda? quae ignorabant an quae sciebant? sed quomodo fieri potest, ut aliquis ea discat quae novit? ergo haec inlicita esse ostensa sunt gentibus, quae putabant licere; ac per hoc non utique ab homicidio prohibiti sunt, cum iubentur a sanguine observare. sed hoc acceperunt, quod Noe a deo didicerat, ut observarent a sanguine edendo cum carne. nam quomodo fieri poterat, ut Romanis legibus imbuti, quorum tanta auctoritas est in servandis mandatis (in servandis mandatis est), nescirent homicidium non esse faciendum, quippe cum |et| adulteros et homicidas et falsos testes et fures et maleficos et ceterorum malorum admissores puniant leges Romanae?

4. denique tria haec mandata ab apostolis et senioribus data reperiuntur, quae ignorant leges Romanae, id est, ut observent se ab idolatria, a sanguine sicut Noe et a fornicatione. quae sofistae Graecorum non intellegentes, scientes tamen a sanguine abstinendum, adulterarunt scripturam quartum mandatum addentes, et a suffocato observandum. quod puto nunc dei nutu intellecturi sunt, quia iam supra dictum erat quod addiderunt.

2:3. Sed neque Titus, qui me cum erat, hoc est, ipso illo (illo ipso) tempore quo fui, inquit, Hierosolymis, Titus qui me cum erat, cum esset Graecus, compulsus non est circumcidi. cum utique inter apostolos et eos qui ex Iudaeis crediderant essemus, nemo illum, id est Titum, compulit circumcidi. et subintellegitur: quid est ut vos circumcidamini, cum Titus ab apostolis, qui videbantur aliquid esse, non est compulsus circumcidi, sed susceptus est incircumcisus?

2:4. Propter autem subinductos falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem subicerent, 5. ad horam cessimus subiectioni, ut veritas evangelii permaneat apud vos.

1. Titum, quia Graecus erat sicut Galatae, negat circumcisum. quo dicto hos arguit, qui paterentur se circumcidi, cum essent Graeci. sed ne forte obponeretur ei, quia ipse circumciderat Timotheum, nunc causas exponit cur fecerit quod faciendum negabat dicens: propter subinductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem subicerent, ad horam cessimus subiectioni, ut veritas evangelii permaneat apud vos.

2. Graeci e contra dicunt: nec ad horam cessimus, et hoc aiunt convenire causae, quia qui fieri prohibebat, non oportebat {inquiunt} dicere se fecisse, ne probaret esse faciendum. sed apostolus vir divinus sciens posse hoc obponi ipse illud proponit, ut praeveniat calumniosos, et reddit causas quibus compulsus est facere quod nolebat.

3. propter subinductos autem, inquit, falsos fratres. subinductos dicit, quia cum dolo intraverunt, ostendentes se fratres, cum essent inimici. qui subintraverunt, hoc est cum humilitate intraverunt fingentes amicitiam. explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem subicerent. explorare est sic intrare, ut aliud fingat et aliud quaerat quod possit (quo possint) accusare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu. libertas in Christo Iesu haec est, non subici legi.

4. ut nos inservitutem subicerent, hoc est, ad hoc intraverunt cum dolo et fallacia, ut nostram libertatem in servitutem subicerent, cogentes nos subici legi circumcisionis. ad horam cessimus subiectioni, hoc est, ad horam nos subiecimus servituti humiliantes nos legi, ut circumciso Timotheo cessaret dolus et scandalum Iudaeorum. parati enim erant, sicut datur intellegi, commovere illi tumultum et seditionem. fuit enim causa, quomodo haberent aditum calumniae faciendae.

5. Timotheus enim erat matre {quidem} Iudaea, patre autem Graeco |id est proselyto|. hic cum (unde factum est, ut) secundum legem circumcisus infans non esset, |quia mater eius erat iam fidelis,| volens autem apostolus eum adsumere et ordinare (ut ordinaret illum) episcopum sicut fecit - quia testimonium ei, inquit, bonum perhibebant omnes {loci illius} -, insidias passus est Iudaeorum. explorabant enim si filium Iudaeae incircumcisum susciperet, parantes seditionem, quia si de Graecis contradicebat non esse circumcidendos {sicut et epistola ab apostolis de hac re fuerat data,} vel filios Istrahel circumcidi non vetaret {,quia nihil de his in epistola eadem significarent apostoli. ex cuius auctoritate plus insaeviebant credentes Iudaei, quia non prohibebat Iudaeos filios suos circumcidere ipsa epistola}.

6. tunc, inquit, accipiens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in locis illis. de gentilibus autem scandalum non habebant, unde Titus non est compulsus circumcidi. ad horam ergo cessit, ut veritas evangelii permaneat apud gentes, cum non se subiciunt circumcisioni. apud Iudaeos autem non erat veritas evangelii, quia credentes circumcidebant filios suos; in Christo enim Iesu neque praeputium neque circumcisio valet aliquid, sed fides per dilectionem operans. nam non solum historia, sed et litterae hoc indicant quia cessit.

7. nam supra dicit Titum, cum esset Graecus, non esse compulsum circumcidi, et subiecit (subicit) dicens: propter subinductos autem falsos fratres. {quid iam sonat, nisi quia cessit ad horam propter subinductos falsos fratres ?} si quo minus, quomodo verba aut sensus se sequerentur? Titum certe negat compulsum circumcidi. propter subinductos autem falsos fratres, quid sonat, nisi quia cessit? si autem propter subinductos falsos fratres {non cessit, non voluntate non cessit. nam cessurum se significavit, si hoc est: sed propter subinductos falsos fratres non cessit.

8. si ergo cedendum non fuit, quare falsi fratres dicuntur, quorum beneficio non fecit, quod faciendum non erat? itaque si hoc est, beneficium praestiterunt apostolo, quia horum causa non cessit, quod cedere habebat. cur igitur exploratores dicti sunt, si hoc illum facere nolebant quod facturus erat, sed propter istos non fecit? si autem non erat facturus, sine dubio propter istos fecit. aliud enim non est}. litterae enim hoc indicant, quia cessit et historia factum exclamat.

9. quomodo enim ad horam negaret se cessisse, cum probetur propter Iudaeos Timotheum circumcidisse, quod est ad horam cessisse, et secundum legem purificatum in templum ascendisse. ille enim posset dicere nec ad horam se cessisse, qui numquam inveniretur cessisse. aut enim cessurus propter falsos fratres non cessit, aut non cessurus, propter falsos fratres cessit |- et si propter falsos fratres non cessit, propter veros habuerat cedere -|. unum ergo e duobus accipite. falsi fratres tamen dicuntur, qui credentes iudaizabant.

2:6. Ab his autem qui existimantur aliquid esse - quales aliquando fuerunt, nihil mea interest, deus personam {hominis} non accipit.

1. hoc significat, quia apostoli prius simplices homines erant et inperiti, nullius dignitatis in lege, sed hoc non obesse. quis enim accuset eum, quem deus excusat? quia non quaeritur quis quid fuerit, sed quid sit. praeterita enim nec condemnant nec vindicant. se tamen vult intellegi quia et peritus erat in lege et clarus vita ac per hoc et in dispensatione evangelii praecipuus administer. Mihi enim qui existimantur aliquid esse nihil contulerunt.

2. nihil se dicit ab apostolis consecutum, sed a deo, quia qui inperitis tribuit sensum disciplinae Christianae, ipse et mihi, inquit, cum essem legis peritus, dignatus est impertire sensum huiusmodi ratione (rationis huiusmodi). quomodo ergo fieri poterat, ut hic ab his disceret, quem peritum inveniens peritiorem fecit gratia Christi?

2:7. Sed {e} contra, cum vidissent quia creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis, 8. qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et in me ad gentes. Petrum solum nominat et sibi comparat, quia primatum ipse accepit ad fundandam ecclesiam; se quoque pari modo electum, ut primatum habeat in fundandis gentium ecclesiis, ita tamen, ut {et} Petrus gentibus praedicaret, si causa fecisset, et Paulus Iudaeis. nam uterque invenitur utrumque fecisse. sed tamen plena auctoritas Petri in Iudaismi praedicatione data dinoscitur et Pauli perfecta auctoritas in praedicatione gentium invenitur. unde {et} magistrum gentium se (se gentium) vocat in fide et veritate. unusquisque enim pro viribus suis et dispensationem sortitus est. difficile enim fuit eos qui longe erant a deo, ad fidem {adtrahere et} suadere quam proximos.

2:9. Et scientes gratiam dei, quae data est mihi, Petrus et Iacobus et Iohannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos ad gentes, ipsi vero in circumcisionem; 10. tantum ut inopum memores essemus pauperum, quod et sollicite curavi hoc ipsum facere.

1. ab apostolis, qui clariores inter ceteros erant {,quos et firmitatis causa 'columnas' appellat} quique cum domino semper in secretis fuerant, gloriam eius digni in monte respicere, ab his itaque probatum dicit donum, quod accepit a deo, ut dignus esset habere primatum in praedicatione gentium, sicut et habebat Petrus in praedicatione circumcisionis. et sicut dat Petro socios, viros egregios inter apostolos, ita et sibi iungit Barnaban (Barnabam), qui divino iudicio ei adiunctus est.

2. gratiam tamen primatus sibi soli vindicat concessam a deo, sicut et soli Petro concessa est inter apostolos, ita ut apostoli circumcisionis dexteras (dextras) porrigerent apostolis gentium ad concordiam societatis demonstrandam, ut utrique scientes perfectionis spiritum in dispensatione evangelii se a domino consecutos in nullo se invicem egere ostenderent.

3. hoc solum tamen inter se convenisse, ut, quod non ex praecepto vel dono domini fuerant instructi, quia facile erat hoc {ex lege} agnoscere, hos quibus praedicabant pauperum memores esse iuberent, ut misericordiam, per quam a deo redempti sunt, colerent. idcirco igitur haec, quae inter se et apostolos acta (sancta) sunt, manifestat, ut sciant Galatae, quia quod ab eo acceperant, hoc verum est et probatum.

2:11. Sed cum (cum autem) venisset Petrus Antiochiam, in faciem illi restiti, quia reprehensus erat. post concordiam societatis et honorificentiam primatus, quam sibi invicem per dei gratiam detulerunt, hac (nunc) interveniente causa neglegentiae vel erroris dissidere inter se videntur apostoli non in propria causa, sed in sollicitudine ecclesiae. in faciem, inquit, illi (illi, inquit,) restiti. quid est hoc nisi in praesenti ei contradixi? et qua causa, subiunxit dicens: quia reprehensus erat. reprehensus utique ab evangelica veritate, cui hoc factum adversabatur. nam quis eorum auderet Petro primo apostolorum, cui claves regni caelorum dominus dedit, resistere nisi alius talis, qui fiducia electionis suae sciens se non imparem constanter improbaret quod ille sine consilio fecerat?

2:12. Prius enim quam venissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui erant ex circumcisione. 13. et simulaverunt cum illo et ceteri Iudaei, ita ut Barnabas consentiret simulationi eorum. hi omnes Iudaei, qui consenserunt simulationi Petri et Barnabae, bonae fidei fuerunt, sed propter scandalum illorum, qui veniebant ab Iacobo - erant enim aemulatores legis, qui et legem et Christum aequo iure venerarentur, quod contra fidei disciplinam est - praesentibus eis non conmiscebantur gentibus; timebant enim impetum audaciae eorum, qui aemulabantur legem. quodsi solum fuisset, non erat reprehensibile, sed in quo erratum est, in subiectis ostendit. nam et ipse utique cessit animositati et audaciae Iudaeorum timens, ne per hoc quod facile est subriperet scandalum, quod difficile sedaretur, quia et secundum legem purificavit se coactus et Timotheum circumcidit invitus.

2:14. Sed cum vidissem quod non recta via ambulabant (incedunt) ad veritatem evangelii, dixi Petro coram omnibus. ideo in solum Petrum invehitur, ut in eo qui primus est discerent ceteri. Si tu cum sis Iudaeus gentiliter vivis, quomodo coges gentes iudaizare?

1. nunc aperuit causam reprehensionis. non enim aliquid fuisset erroris, si praesentibus Iudaeis dissimulasset a gentilibus (gentibus) timens scandalum; sed hic tota causa reprehensionis est, quia advenientibus Iudaeis ab Iacobo non solum segregabat se ab eis, cum quibus gentiliter vixerat, sed et compellebat illos (eos) iudaizare causa timoris illorum, ut quid horum verum esset, ignorarent gentiles. sciebant enim ipsum se cum non quasi Iudaeum vixisse. post autem audientes ab eo quia Iudaeorum instar sequendum erat, haesitabant utique quid esset verum. si enim hoc verum erat ut iudaizarent, ipsum praevaricatorem tenebant, quia gentiliter vixerat.

2. si autem illum (illud) melius erat et verum, ut simpliciter viverent, eversio erat gentilium per eius ignaviam, quibus adempto bono res laboriosa et inefficax tradebatur. apostolus autem Paulus quando ad horam cessit, non hoc et suasit, sed rem se superfluam et inanem facere clamitavit propter furorem Iudaeorum. cui quidem rei non subcubuisset, nisi causa interfuisset, qua audacia Iudaeorum plurimum se iactaret. erat autem Timotheus filius mulieris Iudaeae, patre autem Graeco, - recens. pr. hoc est proselyto, sicut legitur synagoga Graecorum. - - recens. alt. unde factum est, ut infans secundum legem minime circumcideretur. - insidiabantur ergo explorantes, si eum qui Iudaeus natus erat incircumcisum adsumeret, quod inlicitum putabant generi Iudaeorum, occasionem quaerentes, qua eum eversorem tenerent legis. hac causa ad horam cessit furori eorum.

2:15. Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores. 16. scientes autem quia non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credimus, ut iustificemur ex fide et non ex operibus legis. manifesta ratione circumventos eos ostendit, ut servarent legem, in qua nemo iustificatur apud deum, quippe cum hi ipsi, qui natura Iudaei sunt, volentes iustificari relicta lege confugiunt (confugiant) ad fidem Christi. Quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. nullum hominem iustificatum dicit ex operibus legis; quicumque enim iusti sunt, ex fide iustificati sunt, sicut Abraham et Isaac et Iacob vel ceteri sancti.

2:17. Si autem quaerentes iustificari in Christo invenimur et ipsi peccatores, ergo Christus peccati minister est? absit. quomodo Christus potest peccati minister esse, qui donat peccata? ideo absit, inquit. sed si iustificari volentes per fidem Christi legi servimus, sub peccato nos esse profitemur, quia fides extrahet hominem a lege, ut iustus sit. ergo si damus nos legi, peccatores invenimur, quia qui sub lege sunt sub maledicto sunt.

2:18. Si enim quae destruxi haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo. absolutum est quia accedens ad Christum relinquit legem; ex (de) servo enim fit liber. quodsi iterum redeat ad legem, ipse sui accusator exsistit, quia factum suum condemnat.

2:19. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut deo vivam. hoc dicit quia per legem fidei mortuus est legi Moysi. moritur enim qui liberatur ab ea, et vivit deo, cuius fit servus emptus a Christo. |Cum| Christo crucifixus sum (confixus sum cruci). hic configitur cruci Christi, qui aemulus vestigiorum eius nulla mundi concupiscentia capitur, ut deo vivens mundo mortuus videatur. qui enim non agit quae mundi sunt vel erroris, mortuus mundo est.

2:20. Vivo autem iam non ego, sed vivit qui in me est Christus. non est ambiguum in eum (eo), qui per fidem liberatur a morte, Christum vivere. morte enim dignum (digno) dum donat peccatis (peccata), ipse vivit in illo; eius enim praesidio ereptus est morti. Quod vero nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei, qui dilexit me et tradidit se pro me.

2:21. non sum ingratus gratiae dei. quoniam futura vita promissa est Christianis, ideo que qui nunc in hac vita auxiliis dei munitus vivit, in fide vitae promissae vivit. hic enim imaginem illius contemplatur, quasi pignus habens vitae futurae, quae per dei nutum Christi amore nobis quaesita est. hic ergo non est ingratus Christo, qui in fide eius perdurat, sciens nullius se habere beneficium nisi huius, et ad contumeliam eius proficere, si alterum ei comparet, cuius auxilium habere non potuit. Nam si (si enim) per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. nihil tam apertum quia, si per legem potuisset homo iustificari, Christum non oportuerat mori. sed quia lex dare remissionem peccatorum non poterat neque secundam mortem detriumfans expoliare captivis, quos tenebat causa peccati, idcirco Christus mortuus est, ut ea praestaret, quae lex non poterat; ac per hoc non gratis mortuus est. mors enim eius iustificatio peccatorum est.

3:1. O stulti (insensati) Galatae! quis vos fascinavit?

1. irascentis cum miraculo verba sunt, quia sic fuerant depravati, ut nec se agnoscerent circumventos. {prooemio usus est ;} omnis enim qui fascinatur de bono ad malum transit (transit ad malum), sicut et hi de libertate et securitate ad servitium et sollicitudinem transierunt. Quorum ante oculos Christus proscriptus est |et in vobis crucifixus est|. manifestum est quia stultorum oculis Christus proscriptus videtur, id est expoliatus vel condemnatus; prudentium vero oculis et sensibus non solum non condemnatus, sed ipse mortem cruce sua damnasse videtur. passio enim domini vita nostra est et destructio mortis, sed quia hi indigne coeperunt (coeperant) sentire translati ad legem, idcirco mentibus eorum Christum condemnatum videri conqueritur.

2. ideo (ideo que) et subiecit: In vobis crucifixus est. hoc est sensu vestro crucifixus est quasi homo. in quo enim spes plena non est, homo est. ideo |et| hi non putabant plenam salutem esse in Christo, quia legem illi aequabant. in his vero qui congrue intellegunt Christum, vivit in eis Christus. in Fotino crucifixus est; hic enim vere mortuus est, in quo Christus dicitur crucifixus, quia istud loco accusationis obicitur.

3:2. Hoc solum volo discere a vobis: ex operibus legis spiritum accepistis an ex auditu fidei? 3. sic sine intellectu estis?

1. adhuc cum stomacho loquitur; dolet enim valde super errorem (errore) eorum, quia fabricam suam, quae eos per evangelium aedificaverat, videbat esse destructam. non sic de Corinthiis motus est, quia quamvis carnales eos appellet, non tamen usque adeo fuerant mente capti, ut circumcidi se paterentur. ideo hi stulti et sine intellectu esse dicuntur, quia nec dolori carnis suae consulere valuerunt.

2. usque ad hoc enim solet quis induci, quod delectat {aut dolorem non praestat}. interrogantis ergo verba sunt, et quod interrogat ex parte confirmantis, cum dicit: hoc solum volo discere a vobis: ex operibus legis spiritum accepistis an ex auditu fidei? hoc ab eis quaerit, in quo et gloriabantur et negare non poterant, quia spiritum sanctum per fidem acceperunt (acceperant), non per legem, ut resipiscentes agnoscerent, quia donum dei, in quo gloriabantur, non ex operibus (opera) legis acceperant, sed credentes in Christum, ut vel sic grati Christo legem, quam sibi in nullo prodesse didicerant, relinquerent.

3. hoc proponit, quod illo in tempore negari non poterat, spiritum dei inesse credentibus. ad rudimenta enim fidei commendanda donum hoc dei manifestabatur hominibus, sicut inter ipsa initia factum est in apostolis et ceteris discipulis, necnon {et} in illis duodecim, quos - quia in adultero baptismate sub nomine baptismi Iohannis fuerant non tincti, sed sordidati - Paulus apostolus in trinitatis nomine baptizare praecepit, quibus inpositis manibus decidit in eos spiritus sanctus et diversarum linguarum ministrabat eloquia cum interpretatione earum, ut nullus auderet spiritum sanctum negare (negare spiritum sanctum) inesse in eis. quamobrem sine intellectu Galatas esse appellat, qui huius rei gnari et conscii degradantes se carnis curae subiecerunt. Incipientes spiritu nunc carne consummamini?

4. hoc dicit quia cum ab inferioribus ad summa {fidei} ascensus sit, hi contra de summis in ima delapsi sunt. per fidem enim spiritales effecti, conversi ad legem perdiderunt (perdiderant) gratiam spiritus, quam fuerant consecuti. consummatio enim perditionem significat, id est finem.

3:4. Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. multa eos passos pro fide significat ab infidelibus. tunc enim qui credebant ceteris obprobrio erant sive domesticis sive extraneis; nam digito signabantur quasi rei maiestatis. unde similiter Galatae multa passi sunt insaniores experti, cuius rei meritum perdiderant mittentes se sub legem. sed quia addidit: si tamen sine causa, ostendit sperare se posse illos reformari.

3:5. Qui ergo praebet vobis spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? idem sensus est, cui addit virtutis insignia, quae testimonium perhibent fidei, quod sit spes fida et rationabilis. legem autem nulla virtus comitatur, quae adtrahat ad eius spem, quia quae videntur non sperantur, sed sunt temporalia, sicut lex factorum, quam supra ostendimus.

3:6. Sicut scriptum est: credidit Abraham deo et aestimatum est ei ad iustitiam. ostendit exemplo Abrahae, qui pater fidei est, iustitiam non ex opere (opera) legis inputari, sed per fidem. credens enim iustificatus est. ac per hoc stulte et inprovide legi eos se subiecisse, quae non ad iustificationem data est.

3:7. Intellegite (cognoscitis) ergo quoniam (quia) qui ex fide, hi sunt filii Abrahae? verum est quia credentes filii sunt {Abrahae, quia si Abraham ex fide iustificatus est primus}, quotquot post hunc credunt, filii eius sunt sive ex Iudaeis sive ex gentibus.

3:8. Providens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes. hoc dicit quia forma est Abraham omnium credentium, ut hi benedicti in eo sint qui credunt; sequentes enim fidem eius participes fiunt et benedictionis eiusdem.

3:9. Ergo qui ex fide benedicentur cum fideli Abraham. 10. quotquot enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. manifestum {est} quia fideles cum fideli benedicentur, quomodo infideles cum infidelibus punientur. nam qui sub lege agunt, sub maledicto sunt, quia transgressores legis sunt. Scriptum est enim: maledictus omnis qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. hoc scriptum est in Deuteronomio quia, si quid legis praeterisset aliquis, maledictus haberetur. et tanta mandata sunt, ut inpossibile sit servari ea. unde et Petrus apostolus in Actibus apostolorum ait: quid inponitis iugum fratribus, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? neglegenti enim et superbo populo haec data erant, ut per omnem conversationem legem haberent.

3:11. Quod autem in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit. ac per hoc recedendum a lege docet, ne iustitia per fidem quaesita depereat.

3:12. Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit illa (ea) vivet in illis (eis). non est ex fide lex, quia nihil mandat credendum. omnia enim eius manifesta sunt, ut servans legem vivat. si quo minus, necesse est plectatur, quia quod scivit vitandum admisit. potest obponi e diverso et dici: si in lege nemo iustificatur, quid est ut maledicatur qui aliquid praeterit legis? verum est quia nemo per legem iustificatur, sed apud deum. iustificatur autem apud mundum, ut securus sit in vita praesenti. si autem apud deum iustificari vult, ut illi ad meritum proficiat in die iudicii, dei sequatur fidem. alioquin hic securus reus erit in futurum. prodest ergo lex, sed quae in tabulis scripta est; nam cetera, sicut dixi, ut oneri essent data sunt.

3:13. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum.

1. quoniam nemo poterat implere legem, rei erant omnes maledicto legis, ut vindicaret in eos. Christus autem homo natus, oblatus a patre pro nobis, redemit nos a diabolo. morti enim volenti offerens illum pro his, qui maledicto legis erant obnoxii, maledictum illum fecit hoc modo, sicut in lege hostia pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur. {propterea pro maledictis oblatus factus est maledictum. nam et Iudaeis factus est maledictum, dum quasi peccator occiditur}.

2. ideo non dixit: factus pro nobis maledictus, sed maledictum. is enim qui propter peccatum proprium morti offerebatur, maledictus fiebat; in sua enim causa moriebatur. et si propius aspicias, videbis Christum maledictum eorum factum, a quibus occisus est; crux enim salvatoris peccatum et maledictum est Iudaeorum. Quia scriptum est: maledictus omnis qui pendet in ligno.

3. hoc Moyses dixit in Deuteronomio de reis mortis, ut sufficeret suspensis in ligno illic esse usque ad vesperam et deponi ad sepulturam, quia maledictus omnis, inquit, qui pendet in ligno, ut reo mortis sufficeret hoc, quia suspensus moriebatur in ligno, ne diutius si esset suspensus, maius haberet obprobrium mors eius quam deberet, et fieret macula generis eius, si amplius mors eius publicaretur. ac per hoc salvator innocens suspensus in ligno non est maledictus, sed maledictum illorum, a quibus suspensus est. {4. quantum tamen ad Iudaeos pertinet, quasi peccatorem illum occidendum Pilato offerentes maledictum illum fecerunt, ut quasi reus occideretur, cum esset innocens, quia dignus morte maledictus est iuxta legem. videntes enim multos adgregari doctrinae eius zelati sunt dicentes: ecce totus mundus abiit post illum. ac per hoc pro nobis occisus dicitur et duplici genere pro nobis. cum enim putant illum occidi debere, ne doceret, nihil profecerunt, quia et doctrina eius crevit et mortem evacuavit in passione sua. descendens enim ad inferos genus hominum liberavit. qua causa et occidi se permisit, sciens pro nobis esse contra diabolum}.

3:14. Ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut benedictionem spiritus accipiamus per fidem. hoc dicit quia exprobratis et maledictis Iudaeis, cum sibi de iustitia legis blandirentur, occiso salvatore quasi sabbati reo violati (violati reo) benedictio promissionis Abrahae transitum fecit ad gentes per fidem Christi Iesu. unde dicit dominus Iudaeis: tolletur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius.

3:15. Fratres, secundum hominem dico. hoc dicit quia exemplo humanae causae commendare vult rationem divinae promissionis. Tamen hominis testamentum confirmatum auctoritate nemo irritum facit aut superordinat. verum est quia testamentum defuncti iure factum non potest scindi.

3:16. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus, quasi in multis; sed sicut (quasi) in uno: et semini tuo quod est Christus. hoc est quod scriptum est in Genesi ad Abraham: et in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae. quod utique in Christo impletum est, in cuius nomine omnes gentes benedicuntur per fidem. ideo non in multis, sed in uno firmata promissio est, qui est Christus. hac disputatione sua apostolus quasi reos falsati testamenti designat, qui credentes in Christum et de lege aliquid sperant, ut non solum salus promissa in Christo, sed et in lege sit. ideo probat promissionem benedictionis in solo Christo factam.

3:17. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a deo in Christo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non infirmat ad evacuandam promissionem. in |tantum| solo Christo firmatam benedictionem promissionis (benedictionis promissionem) docet, ut legem post quadringentos et triginta annos datam ostendit (ostendat). constituta enim promissione postea data lex est, quae non utique infirmaret promissionem, sed quod futura et quando ventura esset significaret.

3:18. Si enim ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit deus.

1. duas causas contrarias sibi defendunt Iudaei. nullo enim pacto, nulla ratione suaderi potest Iudaeis Abrahae promissionem evacuatam per legem et recte. sed aliud adversum inprovida praesumptione defendunt, putantes iustificationem sine opera legis provenire non posse, cum sciant Abraham, qui forma huius (eius) rei est, sine opera legis per solam fidem iustificatum.

2. sed aemulatione quadam caecati non intellegunt neque considerant, quia si per legem iustificatio, excluditur promissio; et si exclusa fuerit promissio, sine dubio frustrabitur fides Abrahae, quod ne audire quidem se patiuntur Iudaei, scientes quia promissio ex fide est Abrahae.

3. quae promissio per fidem iustificat, non per legem, sicut et Abraham iustificatus ex fide est. hi ergo heredes sunt promissionis Abrahae, qui illi succedunt suscipientes fidem, in qua benedictus et iustificatus est Abraham. testimonium ergo promissionis Abrahae testamentum appellatur, ut post mortem eius heredes essent in promissione, filii eius facti per fidem.

4. quae causa cucurrit usque ad Christum Abrahae repromissum, ut post mortem Christi credentes heredes essent fidei Abrahae per testamentum sanguinis Christi. donum enim (ergo) quod promissum est Abrahae, filiis {eius} in Christo solutum est {,quamvis et ipse Abraham consecutus sit donum hoc illic, ubi inventus est}.

3:19. Quid ergo lex factorum? posita est, donec veniret semen cui promissum est.

1. lex factorum, id est Moysi, posita est in medio inter coeptam promissionem et semen, cui facta promissio est, hoc est inter Abraham et salvatorem. ideo longe data post factam promissionem, ut ipsa distinctione aliud lex et aliud promissio videretur, ut populum dei a gentibus segregatum erudiret sub dei timore, ut dignus fieret ad excipiendam promissionem, quae est Christus. {lex tamen factorum ideo dicitur, quia docet quae deo iubente fiant corporaliter de sacrificiis, de primogenitis, de decimis et ceteris talibus}. Disposita per angelos in manu mediatoris.

2. angelos dicit dei nuntios, id est Moysen, filium Nave et ceteros profetas usque ad Iohannem baptistam, de quo deus dicit: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam. per hos ergo lex |et profetia| ordinata |et| disposita est a deo in manu, id est potestate, salvatoris. ipse est enim mediator vel reconciliator dei et hominum, ut salvet ex his quos vult (quos vult ex his), qui legem per supra memoratos angelos acceperunt. ipse enim ait: sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.

3:20. Mediator autem unius non est.

1. sine dubio mediator, hoc est arbiter, non est unius, sed duorum. cum enim duo populi invicem adversus se dimicarent, semper dissidentes et inimici diversitate doctrinae, salvator horum arbiter venit, amputans utrisque populis per quod discordabant, ut possent esse pacifici. abstulit ergo gentilibus numerum deorum et famulatum elementorum, quod scandalum erat Hebraeis; abstulit et Iudaeis opera legis, id est numenias, circumcisionem et curam sabbati et discretiones escarum et cetera quae abominabantur gentiles; et sic facti sunt pacifici, qui prius fuerant inimici.

2. si ergo haec ita se habent, quid est ut Galatae hebetudine mentis arbiterium istum corrumpant conversi ad Iudaismum? iudicium enim salvatoris in inritum ducunt, quando post factam pacem quasi paenitentes de ea subiciunt se illis, quae prius paci fuerant inimica. iuxta sensum ergo Galatarum Christus arbiter non est, quia inducti in legem de duobus populis unum fecerunt, et unius utique populi arbiter nemo est. hunc eundem sensum ad Efesios prosequitur dicens: ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos conderet in se, in uno novo homine faciens pacem.

3. si in uno novo homine fecit pacem, ambobus utique abstulit per quod dissidebant, et hoc eis statuit data sua lege, per quod essent pacifici. hoc Galatae inruperunt conversi ad Iudaismum. Deus autem unus est. hoc dicit, ne Christum praedicando deum, quem arbitrum dicit, uni deo praeiudicare (praeiudicasse) putaretur contra legem et profetas.

4. arbitrum ergo hunc per assumptionem carnis intellegi docet, sicut dicit ad Timotheum: arbiter dei et hominum homo Christus Iesus; iuxta autem quod deus est, a patre hunc non separari, sed unum esse cum patre. sive enim pater sive filius, deus unus est; deus enim naturae nomen est et potestatis, quam in patre et filio individuam manere ipsa nominum ratio docet.

3:21. Lex igitur adversum promissa? absit. absit utique, quia non est lex inimica promissionis, quippe cum confirmet eam. nam primus Moyses dixit: profetam vobis excitabit deus de fratribus vestris. hoc de Christo dictum Petrus apostolus probat in Actis apostolorum. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. iustitiam hanc dicit, quae apud deum inputatur iustitia, id est fidei, quia et lex habuit iustitiam, sed ad praesens, non quae iustificaret apud deum. remittere enim peccata non potuit, ut de peccatoribus faceret iustos, sed ad hoc data est, ut terrori esset provocans homines ad bonam vitam, inreverentes puniens. ideo que non est data lex, quae posset iustificare (vivificare), sed condemnare.

3:22. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

1. hunc sensum et ad Romanos posuit dicens: conclusit deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. hoc dicit quod supra memoravi, quia lex ad hoc data est, ut peccatores reos se scirent apud deum.

2. manifestatis enim peccatis suis conclusi sunt, ut se excusare non possent, sed quaererent misericordiam, ut veniens qui promissus fuerat Abrahae, fidem solam ab eis posceret, quam habuit Abraham, ut et malorum suorum veniam et iustificationem mererentur. hoc enim manifestaverat deus per Esaiam profetam dicens: veniet ex Sion qui eripiat et avertat inpietatem ab Iacob, et hoc erit illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.

3:23. Prius enim quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eandem fidem, quae retegebatur (incipiebat revelari). hoc est quod dicit, quia antequam veniret salvator, sub legis custodia agebamus, ne peccaremus, ut venienti promissioni digni essemus. hac ergo (enim) spe lex tutos praestabat nos, ut venienti Christo offerret nos {id est Iudaeos}.

3:24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo Iesu, ut ex fide iustificemur. idem sensus est, quia sub cura legis eramus, donec veniret Christus, qui nos credentes iustificaret.

3:25. Veniente autem fide iam non sub paedagogo sumus.

26. omnes enim filii dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. sub paedagogo qui agit potestatis suae non est; parvulus enim et lubricus ad peccandum sub paedagogi cura habetur. veniente autem Christo, qui quasi de minoribus facit maiores, liberati de potestate paedagogi, per ablutionem peccatorum facti sumus filii dei, cum essemus servi peccati.

3:27. Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. hoc dicit quia credentes dum inmutantur Christum induunt, quando hoc appellantur quod credunt.

3:28. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. nullam distantiam dicit credentium, ut nulli praeiudicetur quid fuerit antequam crederet. Deus autem unus est. hoc dicit, ne Christum praedicando deum, quem arbitrum dicit, uni deo praeiudicare (praeiudicasse) putaretur contra legem et profetas.

4. arbitrum ergo hunc per assumptionem carnis intellegi docet, sicut dicit ad Timotheum: arbiter dei et hominum homo Christus Iesus; iuxta autem quod deus est, a patre hunc non separari, sed unum esse cum patre. sive enim pater sive filius, deus unus est; deus enim naturae nomen est et potestatis, quam in patre et filio individuam manere ipsa nominum ratio docet.

3:21. Lex igitur adversum promissa? absit. absit utique, quia non est lex inimica promissionis, quippe cum confirmet eam. nam primus Moyses dixit: profetam vobis excitabit deus de fratribus vestris. hoc de Christo dictum Petrus apostolus probat in Actis apostolorum. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. iustitiam hanc dicit, quae apud deum inputatur iustitia, id est fidei, quia et lex habuit iustitiam, sed ad praesens, non quae iustificaret apud deum. remittere enim peccata non potuit, ut de peccatoribus faceret iustos, sed ad hoc data est, ut terrori esset provocans homines ad bonam vitam, inreverentes puniens. ideo que non est data lex, quae posset iustificare (vivificare), sed condemnare.

3:22. Sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

1. hunc sensum et ad Romanos posuit dicens: conclusit deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur. hoc dicit quod supra memoravi, quia lex ad hoc data est, ut peccatores reos se scirent apud deum.

2. manifestatis enim peccatis suis conclusi sunt, ut se excusare non possent, sed quaererent misericordiam, ut veniens qui promissus fuerat Abrahae, fidem solam ab eis posceret, quam habuit Abraham, ut et malorum suorum veniam et iustificationem mererentur. hoc enim manifestaverat deus per Esaiam profetam dicens: veniet ex Sion qui eripiat et avertat inpietatem ab Iacob, et hoc erit illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum.

3:23. Prius enim quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eandem fidem, quae retegebatur (incipiebat revelari). hoc est quod dicit, quia antequam veniret salvator, sub legis custodia agebamus, ne peccaremus, ut venienti promissioni digni essemus. hac ergo (enim) spe lex tutos praestabat nos, ut venienti Christo offerret nos {id est Iudaeos}.

3:24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo Iesu, ut ex fide iustificemur. idem sensus est, quia sub cura legis eramus, donec veniret Christus, qui nos credentes iustificaret.

3:25. Veniente autem fide iam non sub paedagogo sumus. 26. omnes enim filii dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. sub paedagogo qui agit potestatis suae non est; parvulus enim et lubricus ad peccandum sub paedagogi cura habetur. veniente autem Christo, qui quasi de minoribus facit maiores, liberati de potestate paedagogi, per ablutionem peccatorum facti sumus filii dei, cum essemus servi peccati.

3:27. Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. hoc dicit quia credentes dum inmutantur Christum induunt, quando hoc appellantur quod credunt.

3:28. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. nullam distantiam dicit credentium, ut nulli praeiudicetur quid fuerit antequam crederet. sed hereditas ex morte alicuius provenit. quid est ergo, ut mortales eius heredes dicantur, qui semper vivit? sed scriptura more nostro loquitur, ut intellegere possimus; ut enim ostendat daturum patrem filiis de bonis suis haec quae daturus est, hereditatem appellat.

4:8. Sed tunc quidem ignorantes deum his, qui non sunt dii, serviebatis. quoniam prius per ignorantiam peccabant servientes idolis, facile illis ignotum significat, sicut dicit in Genesi Abimelech ad deum: domine, inquit, numquid gentem ignorantem perdes?

4:9. Nunc autem ubi cognovistis (cognoscentes) deum, immo vero cogniti a deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis? gravem illorum admissum adnotat, quia post cognitionem dei ea quae paganorum sunt sequi coeperant. et plus addit, quia non isti cognoverunt deum, sed magis cogniti a deo sunt. cum enim hi non quaererent deum, advocavit eos ad suam gratiam; et hi ingrati ad ea converti coeperunt (coeperant) quae tunc colebant, quando ignorabant deum, ut venerarentur infirma et egena elementa et non tota mente Christum, in quo omnis inhabitat divinitas. infirma et egena dicit elementa, quia inperfecta sunt; ad regendum enim mundum invicem egent sui. in Christo enim perfecta salus est.

4:10. Dies observatis et menses et tempora et annos.

1. quae elementa dixerit, nunc declaravit. diem sol facit, menses cursus lunae; tempora vero sunt ver, aestas, autumnus, hiemps; quattuor haec completo numero proprio faciunt annum. dies ergo observant, qui dicunt ut puta: crastino proficiscendum non est; post crastinum autem (enim) non debet aliquid inchoari, et sic solent magis decipi. hi autem colunt menses, qui cursus lunae perscrutant dicentes ut puta: septima luna strumenta confici non debent; nona iterum luna ut puta: servum emptum domum duci non oportet, et per haec facilius solent adversa provenire.

2. tempora vero sic observant, cum dicunt: hodie veris initium est, festivitas est, post cras Vulcanalia sunt. et alia (talia) iterum aiunt: posterum est, domum egredi non licet. annos sic colunt, cum dicunt: kalendis Ianuariis novus est annus, quasi non quotidie anni impleantur; sed ut Iani illius memoriam recolant bifrontis, hac superstitione utuntur, quae longe debet esse a servis dei. si enim deus ex toto corde diligatur, ipso propitio nulla debet esse formido neque suspicio harum rerum; prospere enim potest cedere quidquid simpliciter sub dei devotione fit.

4:11. Timeo vos ne frustra laboraverim in vobis. duplici genere subversi fuerant Galatae, ut post dei gratiam non solum ad legem converterentur, sed ad errores pristinos. inducti enim vel reversi in legem facile declinaverunt ad observantiam dierum et mensuum; sabbati enim observatio et numeniarum adtraxerunt illos ad haec. ideo que inquit: timeo ne sine causa laboraverim in vobis. sic enim videbat eos in peius proficere, ut possent etiam a Christo {penitus} recedere.

4:12. Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. hoc dicit, ut dent operam corrigendi se (ea), quia non est inpossibile ut sint sicut ipse, quia et ipse hoc erat, id est homo, quod et illi, et cum fuisset in errore persequens ecclesiam, correptus convertit se. Fratres, obsecro vos, nihil mihi nocuistis. nunc mitius agit cum eis et bona eorum incipit memorare, ut post magnas correptiones bona opera sua audientes recrearentur et data opera reformarent se, ne obiurgationibus diutius pressi asperioribus fierent exacerbati. nihil tamen illos sibi nocuisse (sibi nocuisse illos) dicit; ipsis enim oberat delictum illorum. apostolus enim impleverat officium dispensationis sibi creditae, ut omni cum diligentia praedicaret eis, sicut dicit dominus ad profetam Hiezechihel: tu, inquit, praedica. si te audierint lucraberis eos; si quo minus, tu salvabis animam tuam.

4:13. Scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem, 14. et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis.

1. in memoriam revocat illis tempus, quando {primum} praedicavit illis evangelium dei; ipso enim tempore iniuriis agebatur apostolus et caedibus infirmabatur. infirmus enim videtur qui humiliatur et non resistit propter evangelium dei. et in hoc laudat constantiam eorum, quia non sunt abstracti a fide; iniuriae enim apostoli temptatio erant (erat) Galatarum, in qua firmes inventi sunt, non dubitantes de fide.

2. possent enim scandalum passi dicere: quae est virtus aut spes in hac fide, quando minister eius {sic} humiliatur? sed quia iam animum futuris spebus infecerant, praesentes exitus pro Christi nomine non pertimescebant, certi fidem nostram non in terris, sed in caelis habere dignitatem et pro his tribulationibus magna rependi praemia. ruborem illis incutit, quia post haec laudabilia circumventi fuerant, ut vituperabiles viderentur. Sed sicut angelum dei excepistis me, ut Christum Iesum.

3. hoc magis laudat in eis, quia pressuris non deformatus est apud eos, sed commendatus, scientibus pro his qui credunt pati illum exitia. sicut ergo angelum dei exceperunt apostolum credentes dei donum esse quod praedicat, sic ei deferentes quasi ipsi auctori domino Iesu Christo.

4:15. Quae ergo fuit (erat) beatitudo vestra? beatos hos fuisse dicit apud ceteras ecclesias per id, quod |in| apostoli iniuriis non frangebantur, sed crescebant in fide. Testis enim sum vobis, quia si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. votum eorum circa religionem tam plenum ostendit fuisse, ut non solum bene ab eis susceptus sit, sed et fortes in fide inventi sint, et quod ad laudem magis proficit, omnia pene sua illi obtulerint profliganda. hinc plus dolet, quia tanta caritas subversa fuerat prava doctrina.

4:16. Ergo inimicus factus sum vobis (vobis factus sum), verum dicens vobis? hoc dicit quia non potest fieri, ut inimicus {,inquit, ego} vobis sim, quorum tanta sensi obsequia. sed quia nemo se argui vult errantem, idcirco vobis inimicus videor, iuste vos reprehendens.

4:17. Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut eos aemulemini. invidia Iudaeorum subversos eos significat. videntes enim sic illos proficere in evangelio et tantam habere caritatem in apostolo, id egerunt, quatenus illos deciperent. erant enim legis causa apostolo inimici, ut manente nomine salvatoris facerent eos Iudaeos, gaudentes in eversione illorum. non enim patiebantur, ut gratiam sibi promissam audirent {incircumcisis} gentibus datam. ideo imitatores suos voluerunt illos fieri, ut more eorum circumciderentur.

4:18. Aemulamini autem meliora dona. bonum aemulamini semper et non solum cum praesens apud vos sum. meliora dona spiritalia sunt, quae imitati habebunt effectum apud deum. haec spiritalia et bona sunt, quae vult ut semper imitentur, non ad tempus sicut pridem aut se praesente tantum, post autem ad aliud convertantur, sed vult illos de cetero perseverare in bono.

4:19. Filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. primum per fidem illos genuerat in baptismo, sed quia velut per abortum nati deformati et infirmes inventi sunt, nunc cum dolore consilii reformat eos in Christo (Christum). {concipientes enim fidem et sensum fidei minime advertentes formatum Christum animis suis negantur habere; si enim intellexissent gratiam dei in Christo, post fidem in Iudaismum transducti non essent}.

4:20. Vellem autem adesse (praesens esse nunc) apud vos et mutare vocem meam, quia confundor in vobis. praesens vult arguere illos, ut mutet vocem suam de laude in vituperationem eorum, ut duplici genere confundantur, et de errore suo et |de| rubore apostoli, quem patiebatur apud eos, quibus illos praetulerat.

4:21. Dicite qui sub lege vultis esse, legem non legistis? 22. scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla et unum de libera. hoc in Genesi habetur, quia cum Sarra generare non posset - erat enim sterilis -, Agar ancillam suam obtulit viro suo Abrahae in concubinam, ut quod generasset adoptaret sibi. sic factum est, ut de Agar nasceretur Ismahel. post autem nutu dei promissus est Abrahae filius de Sarra uxore eius, quae erat sterilis. haec peperit Abrahae Isaac. tunc coepit duos Abraham habere filios, unum de ancilla et unum de libera.

4:23. Sed quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, per promissionem. 24. quae sunt per allegoriam dicta.

1. Ismahel, qui ex ancilla Agar natus est, secundum carnem natus est, quia iuxta consuetudinem natus est; Isaac vero non secundum consuetudinem, sed secundum providentiam dei virtute natus est, quippe cum Sarra et anus esset et sterilis. in typum enim Christi natus est Isaac. ideo haec per allegoriam adserit dicta, ut aliud ex alio significent personae Ismahel et Isaac. Ismahel enim Iudaeorum significat nativitatem vel eorum qui servi peccati sunt, Isaac vero Christianorum, quia in libertatem nascuntur; liber enim fit, qui accipit remissionem peccatorum. Haec enim sunt dua (duo) testamenta.

2. Moyses accipiens sanguinem vituli in cratera asparsit (aspersit) populum dicens: hic est sanguis testamenti, quod disposuit deus ad vos. hoc est quod dixit: Unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar. lex enim in monte Sina data est, quam Moyses recitans populo librum hunc testamenti appellavit et tunc aspersit populum sanguine, sicut dixi. haec lex reos tenuit peccatores, et coeperunt esse servi peccati, facti Agar filii (filii Agar) quasi ancillae.

4:25. Sina autem mons est in Arabia, quae coniungitur huic quae nunc est Hierusalem, serviens cum filiis suis. causam Agar significare dicit Hierusalem terrenam, id est synagogam, quae in servitutem generat; quos enim generat, sub peccato sunt.

4:26. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. haec, quam matrem nostram dicit, regula est mysterii dominici, per quam renascimur in libertatem, sicut {et} ipsa libera est. et ideo caelestis dicitur, quia caelum sedes eius est, et quos generat ibi erunt cum ea, sicut dicit dominus: pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero, et hi sint me cum. haec est et vita, quia inmortalitate donantur, qui credentes renascuntur per eam. sic enim de domino dictum est {quia quod factum est in illo vita est. sicut enim pater habet vitam, ita dedit et filio vitam,} et vita erat lux hominum. haec vita et lux |et| mater est fidelium.

4:27. Scriptum est enim {- in Esaia hoc habetur quod subiectum est -}: laetare, sterilis, quae non paris. erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. hanc terrenam Hierusalem virum habere dicit, quia secundum carnem generat, illam autem caelestem Hierusalem, quam dicit matrem nostram, sterilem appellat, quia non parit secundum carnem nec dolores patitur, hoc est non parturit. generat autem {sine passione} spiritaliter exclamans in laetitia (laetitiam), quia deserta aliquando - a quo nisi ab Adam, qui deserta vita secutus est mortem? - nunc plures filios habet, quam haec quae habet virum, id est quae carnaliter generat. multo enim plures sunt Christiani Iudaeis, {sicut dicit in Apocalypsi: et vidi turbam multam, quam numerare nemo poterat, ex omni tribu et gente}.

4:28. Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis. hoc est non carnis filios esse, sed dei, quia Isaac in typum natus est filii dei, et vult eos subintellegere quia facti filii dei conversi sunt, ut essent filii carnis. si vero resipiscunt (resipiscant), sunt filii dei.

4:29. Sed quomodo tunc qui carnaliter (secundum carnem) natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. non solus Ismahel secundum carnem natus est, sed et Esau, quia et ipse in populi Iudaici typum natus est. de quo in Malachia profeta scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem (vero) odio habui (odivi). hic persequebatur Iacob, qui in populi Christiani figura natus est vocatus Istrahel, hoc est homo videns deum. similiter et Iudaeos per invidiam persequi significavit Christianos. unde data opera Galatas everterant astutia carnali (carnali astutia).

4:30. Sed quid dicit scriptura? eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. haec verba Sarrae sunt, quae typum habet Hierusalem caelestis, de promissione generans Isaac, ut iecto (eiecto) filio ancillae, id est Iudaeo populo incredulitatis causa abiecto - servi enim peccati sunt, quibus data remissio peccatorum non est - heres sit filius liberae illius Hierusalem supernae, qui est populus novus regni caelorum.

4:31. Itaque non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit. fuimus igitur ancillae filii, dum peccatis eramus obnoxii, sed accepta remissa peccatorum a Christo liberati sumus.

5:1. State {ergo} et nolite iterum servitutis iugo cohiberi. standum monet in accepta gratia, ne redeuntes ad vetera amittant donum libertatis, quod fuerant consecuti.

5:2. Ecce ego Paulus dico vobis quia, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. nunc apertae veritatis et auctoritatis suae vim non tacet dicens: ecce ego Paulus dico vobis, id est ego magister gentium, cuius opus estis in Christo, palam vobis dico quia nihil vobis proderit Christus, si circumcidamini. ipse enim dominus ait: lex et profetae usque ad Iohannem; ex quo regnum caelorum praedicatur. antequam nova ergo inciperet praedicatio, oportuit circumcidi. nunc autem lege fidei succedente ea sequenda sunt, quae rudis veritas iubet, quia vetus et novum admisceri non debet auctoritate domini praedicantis. ait enim: nemo additamentum panni rudis adsuit vestimento veteri; tollit enim fortitudinem eius a vestimento et maior fit scissura. ac per hoc non solum nihil proderit fideli {addita} circumcisio, sed et oberit. maius enim malum est ex libero servum fieri quam nasci.

5:3. Testor (testificor) autem omni homini circumcidenti se, quia debitor est universae legis faciendae. possunt aliqui legem {aliquatenus} servare et non circumcidi; nam multi Romanorum in Iudaea servabant legem incircumcisi. unde dicit Paulus apostolus ad Agrippam regem Iudaeae: scio, rex Agrippa. credis profetis? scio quia credis. et centurio, cuius servus erat moriturus, qui mittens ad Iesum rogabat, ut veniret et sanaret servum eius, cui testimonium perhibentes Iudaei dicebant ad Iesum: dignus est ut praestes ei; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis. nemo tamen circumcisus non totam legem servat; debitor est enim. quia circumcisis data lex est (lex circumcisis data est). hoc ideo dixit, quia tam hebetes se ostendebant, ut digni essent omnia onera legis portare.

5:4. Evacuati estis a Christo. quibus nihil prodest Christus, evacuati sunt a Christo. erant enim gratia eius pleni, qua recedente evacuati sunt. - recens. pr. hyperbaton ergo est, ut post 'Christus nihil vobis prodest' iungatur evacuati estis a Christo. - - recens. alt. his enim loquitur, qui post acceptum donum gratiae dei circumcidi se maluerunt. - Qui enim in lege iustificamini, a gratia excidistis. iustitia legis est, si serventur quae data sunt. ideo que qui in his iustificari se vult post fidem, amittit gratiam, quia ad hoc venit donum dei, ut cessantibus oneribus iustificaret credentes apud deum.

5:5. Nos enim per spiritum (spiritu) ex fide spem iustitiae expectamus; 6. in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.

1. apertum est quod dicit, quia spes iustificationis in fide est per spiritum, non per opera legis. in fide enim spiritaliter deo servitur devotione mentis et puritate cordis. unde dicit dominus ad Samaritanam: deus spiritus est, et adorantes eum in spiritu et veritate adorare oportet. ac per hoc neque praeputium valet quicquam neque circumcisio, sed sola fides opus est in caritate ad iustificationem.

2. fides enim caritate fraterna debet muniri, ut perfectio sit credentis. denique salvator, quod primum mandatum esset, interroganti scribae respondit dicens: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus mandatis tota lex pendet et profetae. exclusa (inperfecta) sunt itaque cetera |omnia|, quando in his duobus mandatis perfectio continetur.

5:7. Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non consentire (oboedire)? exercitium illorum in opera fidei bonum fuisse testatur, sed nequitia malorum hominum detentos, ne cursum suum efficacia perseverantiae consummarent. unde ut resipiscant hortatur de cetero nulli eorum credentes, qui ut opera legis servanda suaderent, evangelicae veritati non eos oboedire sinebant.

5:8. Suasio vestra non est a deo, qui vocat vos. verum est, quia humano consilio hoc agebant Iudaei, ut mitterent eos sub iugo (iugum) legis, non dei iudicio, qui vocabat eos per apostolum suum ad gratiam.

5:9. Modicum fermentum totam massam corrumpit. hoc dicit, quia licet quippiam legis admiscentes fidei violant fidem, ne habeat fructum aut sit acceptabilis. hoc ideo adiecit, ne forte incolumem se putarent habere gratiam fidei, si pauca legis servarent.

5:10. Ego |autem| confido in vobis in domino, quia nihil aliud sentietis. hac spe dicit se fidere de his, quia non sponte, sed circumventi erroris viam intraverant. ideo ostenso vero itinere facile eos posse reverti confidit. Qui autem conturbat vos portabit iudicium, quicumque fuerit. quomodo qui errantem converti facit remunerandus est dicente Iacobo apostolo in epistola sua: qui converti fecerit peccatorem salvabit animam eius et operiet multitudinem peccatorum suorum, ita et qui recta incedentem via iter in devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicumque fuerit. hoc propter hos subiecit (subicit, ne) qui sibi meritum defendunt (defenderent) eo quod filii essent Abrahae iuxta carnem. denique exaltantes se dicunt ad Iesum: nos filii Abrahae sumus.

5:11. Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? apertum est quod dicit. ideo enim quasi inimicus a Iudaeis habebatur et non desinebant a persecutione eius, quia circumcisionem iam non stare docebat. denique Iudaeis compellentibus et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum iudicem videns coactus appellavit Caesarem. Ergo evacuatum est scandalum crucis. scandalum erat Iudaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum et pacifici essent nobis Iudaei. nam dicebant de salvatore: non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit.

5:12. Utinam abscindant se (abscidantur) hi, qui vos conturbant (subvertunt)! tale est hoc, quale et illud ad Corinthios in prima: qui non, inquit, amat dominum Iesum, sit anathema. ex ipso grege morbido sunt et hi quos sociat sententiae eorum, ut abscidantur a misericordia dei qui Galatas dei gratia exuerunt. {et non solum spiritaliter, sed et carnaliter hos maledicit, ut quia circumcidi Galatas cogebant, ipsi absciderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis}.

5:13. Vos enim in libertate (libertatem) vocati estis, fratres. in libertate (libertatem) vocati sunt, qui (quia) cum peccatis essent obnoxii, dei gratia accipientes remissa delictorum liberati sunt. Tantum ne libertatem in occasione (occasionem) carnis detis. hoc dicit, ne acceptam libertatem occasio carnis adimat. ad hoc enim circumcidi eos volebant, ut in condicionem legis intrarent. ideo monet, ne dent occasionem consentiendo eis. Sed per dilectionem spiritus servite vobis invicem. non per affectum carnis caritatem habendam, sed per spiritus exhortatur, ut invicem sibi subiecti sint.

5:14. Tota (universa) enim lex in vobis uno verbo impletur: diliges proximum tuum sicut te ipsum.
hoc scriptum est in Levitico, |hoc est| quod supra dictum est, quia perfectio salutis per dilectionem operatur, quia qui non diligit fratrem, non diligit deum, dicit Iohannes apostolus.

5:15. Quodsi mordetis invicem et criminatis, videte ne ab invicem consumamini.
manifestum {est}, quia dissensio fratrum inimica est dilectionis. ideo monet, ut pacifici sint proficientes in bono. contentiones enim generant iurgium, cuius fructus est vitae consumptio.

5:16. Dico autem, spiritu ambulate et concupiscentiam carnis non perficietis. postquam a lege factorum eos prohibuit, in qua sunt praecepta carnalia, nunc ut a vitiis carnis se contineant, praecepit (praecipit). hic enim spiritu ambulat, qui fugit peccata.

5:17. Nam caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem; haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis faciatis.

1. duas leges proponit, sicut facit {et} in epistola ad Romanos, quae invicem adversae sunt: unam dei, alteram peccati. quae ideo in carne significatur, quia visibilibus oblectatur cupida peccatorum, ut his sibi adversantibus medius homo non ea quae vult agat. divina enim lex premit et fugat legem peccati consulens homini, ut vigorem naturae suae custodiat, ne capiatur inlecebris. illa {e} contra in insidiis agens lacessit hominem blanditiis, ut spernat praeceptum legis divinae.

2. cum ergo consenserit homo legi dei, contradicit lex peccati suadens homini, ne faciat quod imperat lex divina; e diverso autem lex dei revocat hominem, ne faciat quod suggerit lex peccati, quod quidem homo non videt esse absurdum; scit enim naturae suae congruere, si faciat quod imperat lex dei, denique gaudet, quando haec agit. cum autem ea operatur, quae suggerit lex peccati, videt se turpem et horret post factum. ideo que legis spiritus praecepta servanda sunt et carnalia fugienda. ipsa enim conscientia |se| accusat, si ei consentiat, sciens horrori esse quae suggerit lex peccati.

5, 18. Quodsi spiritu |dei| ducimini, non estis sub lege.
non est obscurum, quia qui ducem habet sanctum spiritum, non errat. lex enim errantibus dominatur, sicut alio loco dicit: iusto lex non est posita.

5:19. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, inpuritas, obscenitas, 20. idolatria, veneficia, inimicitiae, contentiones, simulationes, irae, simultates, dissensiones, hereses, 21. invidiae, ebrietates, comessationes et quae sunt his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quod hi qui talia agunt, regni dei hereditatem non consequentur.
haec omnia et his similia legis peccati membra sunt, quae apostolus opera carnis appellat, quia errores isti ex mundo sunt, ex quo et caro |est|. omnia namque peccata de foris oriuntur ex parte carnis, non ex parte spiritus; ideo non absurde opera carnis dicuntur.

5:22. Fructus vero spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, spes, 23. lenitas, continentia, castitas, bonitas. adversus huiusmodi non est lex. 24. qui autem Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |suis|.

1. non dixit: opera spiritus caritas est, sed: fructus spiritus. lex enim spiritus haec, quae supra memoravit, fructificat, ut ex his hereditas regni caelorum quaeratur. qui enim Christo devoti sunt {, hos dicit Christos, id est unctos. hi} carnem, id est mundum, crucifigunt, quando haec, ex quibus errores oriuntur, condemnant. hunc sensum et Iohannes apostolus secutus ait: nolite diligere hunc mundum neque ea quae in hoc mundo sunt. si quis diligit mundum, non est caritas patris in illo, quia omne, quod in hoc mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum.

2. qui ergo mundum et quod in mundo est non concupiscit, hic carnem crucifigit. neque enim corpori humano haec vitia adscribenda sunt, id est idolatria, veneficia, hereses, invidiae, inimicitiae, irae et talia, sed ideo carnalia dicuntur, quia ex parte mundi sunt, sicut supra memoravi. interea non amplius quam decem res posuit, quas fructus spiritus significavit (significat), ut in his omnia conplexus videatur secundum tabulas testamenti dei, in quibus non amplius quam decem verba mandatorum tradita sunt.

5:25. Si vivimus spiritu, spiritu et ambulemus. 26. non simus inanem gloriam sectantes, invicem provocantes, invicem invidentes. hoc dicit quia, si bene et honeste vivimus, bonos debemus habere et mores. hoc est enim spiritu vivere, intaminatam vitam habere; et sic spiritu ambulamus, si paci studeamus. haec enim parit caritatem. inanis autem gloria est velle vincere, ubi praemium non est, ut quis studium habeat contentionis et aemulationis sciens quia haec generant discordias et lites. servum autem, inquit, domini non oportet litigare. bonae enim vitae fructus aridos facit perdens spem promissam castae conversationi (conversationis). bona enim et casta vita moribus ornanda est et benivolentia locupletanda.

6:1. Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans temetipsum, ne et tu tempteris. 2. invicem onera vestra portate.

1. nunc hos adloquitur, qui firmiores erant, ne inflatione bonae vitae eum, qui forte a peccato circumventus fuisset, spernendum putarent et abiciendum, ideo que consulendum his. cum mansuetudine enim provocandi sunt ad reformandos se, quia, si acrius ex auctoritate fuerint correpti, non se patientur argui, sed et defendere se incipient, ne turpes videantur et peiores fieri.

2. tolle enim hominem a contentione et audacia et habebis eum subiectum. humilitas enim etiam superbos solet humiliare (inclinare). et ut cum tota animi lenitate fieret, adiecit: ne et tu tempteris, ut vel hac causa non sperneret peccatorem sciens et se posse peccare. Et sic implebitis legem Christi. lex enim Christi omnes salvos vult; ac per hoc qui fratri peccanti consulit, ut redeat ad propositum, implet voluntatem Christi.

6:3. Nam si enim quis videtur esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. 4. opus suum probet unusquisque; et tunc in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero.

1. verum est nec latet quemquam, quia, si actus nostros et mentem consideremus, nullis nos anteponimus et nec facile quemquam iudicamus. qui enim extollitur quasi aliquid sit, errat; nescit enim, quia de humilitate crescitur. verba enim et gesta salvatoris ante oculos non habet, qui cum sit omnium dominus, humiliavit se, ut nobis formam daret quid sequi deberemus, si crescere velimus, et si nos erigeremus, inclinaremur, quod facit inperitia cordis inflati, ut apud homines commendatior videatur.

2. spernens enim et despiciens peccatores iustum se videri contendit, sicut et Farisaeus ille, quem dominus denotat. numquid non vere hic inperitus est, qui praesentis gloriae cupidus est? numquid non vere de futuris desperans mercedem iustitiae in praesenti vult consequi? quare? quia non est iustus in opere, sed per fallaciam fingit iustitiam. qui enim vult iustus esse, alterum sibi praeponit, ut vere iustus sit. unusquisque enim plus mala sua novit (scit) quam alterius.

6:5. Unusquisque enim suam sarcinam portabit. ad postremum hoc voluit innotescere superbis, quia non coinquinatur quis alieno peccato, dummodo dissentiat, ut nemo vereatur iungere se peccatori et (aut) accedentem ad se suscipere, ut eum lucretur.

6:6. Communicet autem is, qui catecizatur, hoc est qui verbum audiens est, ei qui catecizat in omnibus bonis. hoc dicit, ut doctoribus audientes communicent in omnibus bonis. si autem aliter agant quam docent, in his illis non communicandum, sed dissentiendum, ut magis lex tibi dux sit quam homo. sibi enim oberit, non tibi, qui (quia) quae doceris observas.

6:7. Nolite errare, deus non inridetur (deridetur). nemini dubium est deo inposturam fieri non posse, sed hoc ab eo unumquemque consequi quod meretur.

6:8. Quod enim seminaverit quis, hoc et metet. qui enim seminaverit in carne sua, ex carne metet corruptionem.

1. hinc (hic) carnalia vitia, quae in corpus (carne) admitti solent, significat, ut qui carnem suam corruperit, sciat se corruptelae futurum obnoxium. corrumpit autem corpus, qui inconcessa praesumit. Qui vero seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. homo Christianus |in| spiritu constat et carne; homo enim ad comparationem spiritus sancti (sancti spiritus) caro est. cum ergo spiritui dat adsensum cohibens se ab his quae contraria sunt, spiritaliter seminat, ut possit metere vitam aeternam.

2. testimonio enim spiritus accipiet immortalitatem loco mercedis. sicut enim qui corrumpit dehonestans corpus suum, non ad aeternitatem, sed ad corruptionem pertinebit, ita et qui intaminatum se custodit, vitam aeternam consequetur. haec est enim aeterna vita, vivere sine poena, habere et gloriam. nam si hic ad praesens qui in sollicitudine est, negat se vivere, quanto magis ubi alienus a deo ignem tortorem patietur!

6:9. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. hoc dicit quia, qui fortis erit ad seminandum, fortis erit et ad metendum, id est sic recipiet quomodo facit. ideo promptos nos ad benefaciendum {esse} hortatur nec fastidium pati debere, securos quia pro parvis magna recipiemus et pro terrenis aeterna, tempore quo promisit deus.

6:10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. gentiles tempus habent operandi malum; homines enim sine deo, quomodo possunt operari bonum? Christiani autem facti tempus habent operandi bonum ad omnes {homines, ut post acceptam fidem bonum opus proficiat mercedi promissae. tempus enim idcirco conceditur vitae, ut iam iuste versemur exemplum dantes gentilibus. Maxime autem ad domesticos fidei}; verum est quia faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus, quia invicem sumus membra. huic ergo rei inserviendum quae prodest, non circumcisioni, rei {nunc} inani.

6:11. Scitote qualibus litteris scripsi vobis manu mea (mea manu). auctoritatem dat epistolae suae. cum enim dicit: ego scripsi mea manu, oboediri vult litteris his. ubi enim olografa (holografa) manus est, falsum dici non potest, ne forte circumventi excusarent de epistola, quasi aut falsata esset aut non esset apostoli, nolentes se reprehendi.

6:12. Quicumque voluerit (volunt) placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, ne crucis Christi persecutionem patiatur (patiantur). in carne placere hominibus placere significat. ut enim Iudaeis propitiis aut non infensis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent. quod apostolus numquam metuit, sed constanter quod verum est non tacuit, et sibi et his providens quod docebat. denique ego, inquit, non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine domini Iesu Christi.

6:13. Neque enim {hi} qui circumcisi sunt legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in vestra carne glorientur.

1. tale est {hoc}, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: si tu cum sis Iudaeus, gentiliter vivis, quomodo compellis gentes iudaizare? ita et hi cum ipsi legem non custodirent conversantes - recens. pr. et conviventes cum gentilibus Galatas, circumcidere semetipsos cogebant, ut placerent Iudaeis. per hoc enim molliebant sibi animos Iudaeorum, ut etiam de ipsis non crederent, quod gentiliter viverent. - - recens. alt. iniuste circumcisionem zelabantur, ut perinde vindices et amatores legis viderentur, cum constet hunc legem defendere et custodire, qui iustitias eius exsequitur et mandatum, quod ad vitam pertinens datum est, non praetermittit. -

2. cladis ergo Galatarum excusatio erat eorum |et sic effugiebant persecutiones eorum|. haec dicit, ut vel sic intellegant, quia ludebantur velut stulti et hebetes, de quorum doloribus gloriarentur.

6:14. Mihi vero absit gloriari, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego |huic| mundo.

1. quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi quasi nihil profuturas per hypocrisim redimebant erubescentes in his, ita et apostolus gloriabatur de his sciens magnam pro istis fore mercedem, quemadmodum et coapostoli eius, sicut scriptum est in Actibus (Actis) apostolorum: tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati.

2. cuius ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce eius. huic et mundus crucifixus est, certus amorem crucis Christi vitam esse, mundi vero amorem parere mortem. invicem ergo sibi mortui sunt et mundus apostolo et apostolus mundo, dum nihil concupiscit apostolus mundi et dum nihil habet mundus suum, quod agnoscat in apostolo, sicut et dominus ait: ecce, inquit, princeps huius mundi venit et nihil invenit in me (in me nihil inveniet).

6:15. Neque enim circumcisio quidquam est neque praeputium, sed nova creatura.

16. et quotquot hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia et super Istrahel dei. nova creatura est regeneratio nostra. haec est quae dat profectum permanentibus; super istos {est} enim pax dei. qui enim cum deo pacificus est, nullius inimicitiam metuit; tutus est enim protectione et misericordia dei, quae promissa est et manet super Istrahel dei, non super Istrahel hominis. Iudaei enim non credentes Istrahelitae sunt secundum carnem. duas ergo partes significavit, super quas manet pax et misericordia dei, Iudaeorum credentium et gentilium fidelium.

6:17. De cetero nemo mihi molestus sit.

1. molestias sibi noluit de cetero fieri, ut iterum forte cogeretur scribere, sed iam correctiores illos vult fieri, ut amputatis erroribus post tanta taedia pausam haberet. si autem duriores se praestarent et inflectibiles (inflexibiles) in convertendo, cessarent ab eo, ut illis operas suas et efficaciam inpenderet, de quibus mercedem aut lucrum speraret. Ego enim stigmata domini Iesu Christi in corpore meo porto.

2. hoc dicit {iratus}, quia {passiones, quas credentium causa patiebatur, inefficaces in his videbat, quoniam} constantia et fide doctrinae suae pro Christo plagas et vincula pati non timuit, sed passus est {amore credentium} cicatrices plagarum habere {se} in corpore, quo non minus fideliter {eis} praedicaret, sicut et pseudoapostoli, qui Galatas deceperant. neminem itaque vult sibi molestum esse, qui huic rei devotus non est. haec (ista) enim stigmata, id est cicatrices plagarum, testimonia sunt credentium {eorum qui patiuntur}, quod digni sint futura promissione.

6:18. Gratia domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. non legis gratiam dicit, sed domini Iesu Christi esse {cum spiritu illorum}, quos spiritales fratres appellat. neque enim penitus fuerant omnes eversi.

AD EFESIOS

Argumentum

Efesios non apostolus fundavit in fide, sed confirmavit multa mala pro his passus a perfidis, sicut dicit: si enim secundum hominem ad bestias pugnavi Efesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgent? et quoniam pugnam suam non sine effectu profectionis illorum pervidet gaudens in eis ad meliora scriptis hortatur de urbis Romae custodia, quia veniens ab Hierosolymis in custodia sub fideiussore intellegitur egisse (degisse), manens extra castra in conducto suo.

1:1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem dei. solito more scribit; apostolum enim se {esse} Christi Iesu dei voluntate testatur. Sanctis et fidelibus in Christo Iesu qui sunt Efesi. non solum fidelibus scribit, sed et sanctis, ut tunc vere fideles sint, si fuerint sancti in Christo Iesu. bona enim vita tunc prodest ac dicitur (creditur) sancta, si sub nomine Christi habeatur. alioquin contaminatio erit, quia ad iniuriam proficit creatoris.

1:2. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. gratiam dei cum sanctis dicit esse et fidelibus, quem patrem nostrum appellat, quia ab ipso sunt omnia et condita et restaurata; Christum autem dominum nostrum, quia redemit nos offerens se pro nobis.

1:3. Benedictus |est| deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali [in caelestibus in Christo],

1. id est non mundana, sed caelesti benedictione neque corruptibili, sed aeterna, quia gloria Christianorum non in terra, sed in caelo est et est in Christo. omne enim donum gratiae dei in Christo est, ut si quis spreto Christo benedici se a deo putet, errare se sciat. aliter tamen benedicitur deus et aliter homines. unum quidem benedictionis nomen est, sed pro merito personae debet intellegi.

2. nam et facere dicitur deus et homines faciunt. sed deus nutu solo inpassibiliter facit, homines enim manu, conatu, labore, sudore efficiunt. deus ergo benedicitur, cum laudibus dignis extollitur. homines autem sic benedicit deus, ut donum gratiae suae eis impertiat, non secundum merita eorum, sed secundum misericordiam suam |illorum perfici gloriam|; et non dixit: 'qui nos benedixit in benedictione spiritali', ut ostenderet perfectam benedictionem dari caelestium credentibus Christo, ut pleni sint gloria caelesti supra potestates subvecti caelorum, quia ubi ego, inquit, ero, illic erit et minister meus.

1:4. Sicut |et| elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et inmaculati coram ipso in caritate. praescius deus omnium sciit qui credituri essent in Christum, sicut dicit ad Romanos: quos praesciit et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus. quos ergo deus vocare dicitur, perseverant in fide. hi sunt quos elegit ante mundum in Christo, ut sint incontaminati coram deo in caritate, hoc est, ut amor dei sanctam illis faciat conversationem. nemo enim melius alicui obtemperat, quam qui ex caritate obsequitur.

1:5. Praedestinans nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum. hoc dicit decrevisse deum, ut credentes in Christum adoptarentur in filios deo, ut caput ipsorum sit Christus verus filius dei. Secundum placitum voluntatis

1:6. in laudem claritatis suae. tale propositum (placitum) dicit deum habuisse, ut ad laudem claritatis eius proficeret gratia data hominibus, ut salus nostra gloria dei sit. Qua gratificavit nos in dilecto filio suo. deus nobis gratiam dedit, propter quod credidimus in filium eius Christum; diligens enim unigenitum suum amatoribus eius divina dona largitur.

1:7. In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum. duplicem gratiam flagitat, quia et redemit nos sanguine suo et peccata nobis non inputavit, {id est} redemit et manumisit. Secundum divitias gratiae suae, 1, 8. quae abundavit in nobis in omni sapientia et prudentia. addit ad gratiam, quia post supra memorata beneficia donum accedit sapientiae et prudentiae rerum spiritalium.

1:9. Facere nobis sacramentum (ut notum nobis faciat mysterium) voluntatis suae iuxta placitum suum, quod proposuit in eo. 10. et dispensationem adimpletionis temporum restaurans omnia in Christo, quae in caelis sunt et quae in terra |in| ipso|.

1. hoc placuit deo, cuius consilium retractari non potest, ut in Christo ostenderet mysterium voluntatis suae tempore, quo revelari illum voluit in agnitionem creaturae. voluntas autem eius haec fuit, ut tunc propitius fieret omnibus, qui in errore erant sive in caelis sive in terris, quando Christum manifestavit hoc donum esse credentium, ne illis inputarentur peccata suscipientibus fidem Christi.

2. omnis ergo creatura in caelis et in terris, dum discit agnitionem Christi, restauratur ad id quod est condita. cum enim ad unius dei fidem inbuitur cognito mysterio salvatoris, ab errore quem coeperat restauratur pro certo habens creatorem suum unum esse {et} deum et dominum. hinc est unde et in Apocalypsi Iohannis (Iohannis in Apocalypsi) dicit: vidi Michahel et angelos eius in caelo pugnare cum dracone et cum exercitu eius. haec repugnantia partim de errore est, partim de usurpatae tyrannidis praesumptione.

1:11. In quo sortiti sumus praedestinati secundum propositum dei, qui universa creavit secundum consilium voluntatis suae, 12. ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo. hoc est quod dicit, quia dispensatio praedicationis his decreta est a deo, qui ex Iudaeis crediderunt in Christum, unde nullus ex gentibus ad apostolatum electus est. dignum enim erat ex his elegi praedicatores, qui ante speraverunt salutem, quae illis promissa erat in Christo.

1:13. In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis evangelii salutis vestrae, credentes signati estis spiritu promissionis sancto, 14. qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem adquisitionis, in laudem gloriae eius (ipsius). laus gloriae dei est, cum multi adquiruntur ad fidem, sicut gloria medici est, si multos curet. ideo que ad gloriam dei pertinet, quia gentes vocavit, ut salutis suae medellam consequerentur per fidem promissam Iudaeis signum habentes redemptionis atque hereditatis futurae spiritum sanctum datum post baptismum. redempti enim heredes designati sunt, si in regeneratione perdurent, ut fides prima veniam, sancta vero conversatio perdurans cum fide coronam mereatur.

1:15. Propterea audita fide vestra in domino Iesu et dilectione in omnes sanctos 16. non cesso gratias agendo pro vobis conmemorationem vestri facere in orationibus meis. quoniam iuxta decretum dei, quo statuit gentes participes fieri promissionis Iudaeorum audito Efesii verbo dei susceperunt fidem Christi diligentes omnes sanctos, sicut mandavit dominus, hac causa deo gratias agit pro conversione et caritate eorum, qui dignatus est gentes concorporare Iudaeis.

1:17. Ut deus domini nostri Iesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione 18. inluminatos habere oculos cordis vestri; ad hoc ut sciatis, quae est spes vocationis eius, quae divitiae hereditatis gloriae eius in sanctos.

1. manifestum est quia ideo se orare dicit pro eis, ut fidei suae spem cognoscant in remuneratione caelesti, quia cum plene scierint qui fructus est credentium, propensiores fient circa excolendam religionem. iam enim in huiusmodi videtur profectus fore, qui si, antequam sciant promissionis gloriam, tam devoti sunt, propensiores fient necessario, cum cognoverint, - recens. pr.

2. quia tamen dicitur, de deo est Christus, idcirco deus eius dicitur, non sicut noster deus est. patrem vero claritatis ideo dixit, quia parens est omnium luminum. - - recens. alt.

2. claritatis tamen patrem vocat deum et Christi deum, cum verus pater Christi sit deus et deus creaturae. sed et ipse dominus eadem dicit: vado ad patrem meum et patrem vestrum, deum meum et deum vestrum. totius ergo claritatis pater est, quia ab ipso est omnis claritas et potestas et dignitas. est et pater Christi, sed aliter; qui hic verus filius est et deus omnium, sed non ita Christus deus est. sic enim deus Christi est, quia deus de deo Christus est. ceterorum autem deus est causa terroris, sicut ipse dicit in Malachia profeta: si deus ego sum, ubi est timor meus? -

1:19. Et quae est excelsa magnitudo eius in vos, qui creditis, secundum operationem potentiae fortitudinis eius, 20. quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et conlocavit ad dexteram sibi in caelestibus 21. super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro.

1. exemplum salutis credentium et gloriae in resurrectione salvatoris consistere profitetur, ut ex ea cognoscant fideles, quid eis promissum est. simili enim modo extollentur supra caelos futuri cum Christo, sicut ipse dixit (dicit): pater, volo ut ubi ego fuero, et hi sint me cum (me cum sint) et videant gloriam meam. hoc propter incarnationem filii dei, ut {etiam} homo factus super omnes caelos esse dicatur et super cunctam creaturam sedens ad dexteram dei, habens nomen dei per naturam, non per adoptionem, ut cognoscant esse illum filium dei qui illum crucifixerunt. honor enim quem illi dedit pater per generationem, tunc manifestatus est, cum natus homo passus est et victa morte resurrexit, unde descenderat ascendens (ascendens unde descenderat) super omnes caelos.

2. unde dictum est quia veritas de terra orta est. quia enim omne iudicium pater filio dedit, idcirco ad dexteram dei sedere dicitur quasi iudex. denique ipse dicit ad discipulos: usque modo nihil petistis in nomine meo; petite, et ego faciam. unde ait Iudaeis: a modo videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis et venientem cum nubibus caeli. ex eo enim quod innotuit adiri coepit et postulari quasi iudex.

1:22. Et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit [caput] super omnem ecclesiam, 23. quae est corpus et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. patrem dicit filio omnem creaturam subiecisse, ut quia omnia per ipsum fecit, ipse omnium caput sit et dominus. tunc illi omnia subiecit, quando illum ante omnia genuit, ut per ipsum fierent quae non erant. omnem ecclesiam dicens summatim totum conprehendit, quod in caelo est et terra, ut in novum hominem membra eius efficiantur, dum confitentur hunc esse, per quem facti a deo sunt. subiciuntur enim illi quasi capiti membra, ex quo trahunt originem, ut omnia in omnibus adimpleatur. cum enim regressa fuerint ad confessionem unius dei flectentes genu Christo, adimpletur in omnibus ut sit omnia, quia ab ipso sunt; ac per hoc ipse in eis est, quia virtute eius subsistunt recedentes enim a deo evacuare illum videntur. unde alio loco dicit: ut crescant omnia in incrementum dei.

2:1. Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, 2. in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum huius mundi. mortuos dicit |eos|, qui errores saeculi sequuntur; quisquis (quidquid) enim ab unius dei professione recedit, mortuus (mortuum) habetur, quia non manet in radice, unde (ex qua) trahit originem. Secundum principem potestatis aeris huius, spiritum qui nunc operatur in filiis diffidentiae. principem potestatis, id est diabolum, significat saeculi intellegentiam corrupisse, ut ab uno deo recederet, multorum deorum opinionem suscipiens, ut socios illos suae conspirationi (conspirationis) efficeret, dum in eadem inpietate inveniuntur negantes unum deum. principem ergo hunc erroris ideo aeris dicit spiritum, ut ostendat quia hanc partem sibi usurpavit ad exercendam dominationem. aliud (alius) est enim aer et aliud (alius) princeps. sed quia in mundo vel in aere dominatur, spiritus aeris appellatur.

2:3. In quibus et nos omnes (aliquando) conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et consiliorum eius; et eramus natura filii irae sicut et ceteri.

1. perfidiam significat, dum desideria carnis memorat. voluptas enim carnis est visibilibus oblectari, ut elementa, quae deus gubernacula mundi instituit, deos appellet, cum hoc nomen uni deo debeatur, ex quo sunt omnia; ut sicut nullum participem habet ex his in virtute, ita nullum habeat consortem in nomine. Christo autem idcirco hoc nomen non negatur, quia sicut communis eis natura est, ita erit et nomen.

2. hoc tamen inter patrem et filium interest, quia pater a nullo hoc accepit, filius autem per generationem omnia patris accepit, ut in virtute et substantia et nomine nihil distet filius a patre. unde dicit: omnia quae habet pater mea sunt et mea patris. non ergo indignum neque contrarium est, si et Christus deus dicatur, sed de deo patre, ut unius dei auctoritas conservetur. nam si quis aliud putat significare, cum voluntatem carnis flagitat, sciat apostolum mundam vitam habuisse, quia secundum iustitiam legis conversatus est sine querella. sed quia persecutus est fidem Christi, idcirco: conversati, inquit, sumus in desideriis carnis nostrae.

3. omne enim peccatum caro dicitur maxime perfidia, quae est totius sceleris mater. nulli opera bona et castitas proderit, si sit perfidus; perfidia enim haec omnia maculat. hinc est quod subdidit: et eramus natura filii irae sicut et ceteri. naturae enim cum mala voluntas subponitur, fit natura irae, id est quae ultioni subicienda sit inmutata non substantia, sed mala voluntate. hoc enim deputatur naturae quod sequitur. unde ait in Esaia: semen pessimum.

4. et quare sit semen pessimum, subiecit: dereliquistis (reliquistis) enim dominum, ait, et ad iracundiam concitastis (incitastis) sanctum Istrahel, ut natura quae deserit deum pessimum semen dicatur. degenerare est enim recedere ab auctore, et cum malum exemplum ceteris praebet, malum est semen; fructus enim pessimos facit. si vero redeat ad auctorem, bona erit natura secundum apostolum, qui inmutatus, dum agnoscit creatorem suum, vas electionis appellatur.

2:4. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam misericordiam misertus est nostri. hae verae divitiae sunt misericordiarum, ut non quaerentibus ultro misericordia praedicaretur (praestaretur), sicut dicit Esaias: palam factus sum non quaerentibus me. hoc est enim abundare misericordiam (misericordia), ut et non postulantibus tribuatur. haec tamen caritas dei erga nos est (est erga nos), ut quia fecit nos, nolit perire nos; diligit enim opus suum. ideo enim fecit, ut amaret quod fecit; nemo enim laborem suum odio habet.

2:5. Et cum mortui essemus, convivificavit nos in Christo. a deo alienati mortui eramus, gratia autem sua revocavit nos, hoc est vivificavit nos in Christo. quia enim per ipsum fecit nos (nos fecit), iterum per ipsum nos reformavit in ipso, id est, ut eius membra simus. ipse est autem caput nostrum. ipsum enim habemus deo praestante auctorem vitae nostrae, sicut dicit Petrus apostolus: auctorem vero vitae interfecistis. Cuius gratia estis salvi facti. huic dono addit et gentes significans salvatos nos gratia Christi.

2:6. Simul suscitavit et simul sedere conlocavit in caelestibus. hoc dicit, quod supra memoravi, illic futuros sanctos {etiam ex gentibus}, ubi Christus est caput eorum.

2:7. Ut ostenderet in saeculis supervenientibus superabundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo. - recens. pr. in futuro saeculo inmortale donum dei dicit apparere, cum coeperint fideles remunerari, - - recens. alt. significat, quia in futuro saeculo inmortale donum dei apparebit in remunerationem fidelium, - quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus diligentibus eum. hae sunt superabundantes divitiae, ut tantum detur credentibus, quantum investigare non potest mens.

2:8. Gratia enim salvi facti estis per fidem. gratia fidei data est, ut credentes salventur. Et hoc non ex vobis; dei {enim} donum est, 9. non ex operibus, {ut} ne quis glorietur. 10. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo in opera bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus. verum est, quia omnis gratiarum actio salutis nostrae ad deum referenda est, qui misericordiam suam nobis praestat, ut errantes revocaret ad vitam, non quaerentes verum iter. ideo que non est gloriandum nobis in nobis ipsis, sed in deo, qui nos regeneravit nativitati (nativitate) caelesti per fidem Christi, ad hoc ut bonis operibus exerciti, quae deus nobis iam renatis decrevit, promissa mereamur accipere.

2:11. Memores vos gentes (memoria retinentes vos), qui aliquando eratis {gentes} in carne, qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta,

12. quoniam eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Istrahel et hospites testamentorum et promissionis eorum spem non habentes et sine deo in hoc mundo. conmonet gentes, ut reminiscentes quid fuerint - erant enim carnales et sine spe nullam promissionis communionem habentes Iudaeorum in Christo; Iudaeis enim promissus erat Christus, non gentibus -, ut propensius gratias agant deo per Christum, qui misericordia sua fecit illos participes spiritalium, cum essent carnales. {ideo tamen circumcisio, ait, in carne manufacta, ut significaret aliam non manufactam spiritalem}.

2:13. Nunc autem in Christo vos, qui aliquando longe eratis, facti estis prope in sanguine Christi. adhuc donum et gratiam dei commendat, cui nos semper velut obnoxios gratias vult referre. idcirco enim sanguine Christi proximos nos deo factos memorat, ut quantum affectum circa nos habeat deus ostenderet, qui pro nobis filium suum mori permisit, ut et nos in fide eius durantes omnibus exitiis pro illo nobis inlatis non cedamus, scientes plus illum de nobis mereri, quam quaecumque ab inimicis possunt inferri. ille enim, cum sit dominus et nullius egeat, obtulit se pro nobis, ut non illi, sed nobis proficeret. nos enim etiamsi nobis non proficeret, forte cogeremur mori pro ipso domino servi; quanto magis cum non solum illius, sed et nostra mors nobis praestet effectum.

2:14. Ipse est enim (enim est) pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitias in carne sua.

1. pacem fecit inter circumcisionem et praeputium passio salvatoris. inimicitiam enim, quae velut paries media erat et dividebat circumcisionem a praeputio et praeputium a circumcisione, hanc solvit salvator dans legem, ut neque Iudaeus praesumens de circumcisione reprobaret gentilem neque gentilis fidus de praeputio, id est de paganitate, abominaret Iudaeum, sed ut ambo innovati unius dei fidem sequerentur in Christo. omnia enim quae docuit salvator tunc firmavit quando (cum) resurrexit.

{2. parietem tamen, qui medius erat, dividens inter legem factorum et gentilitatem, maceriam sive sepem significavit, id est non parietem stabilem neque robustum, quia neque gentilitas firma res erat quasi ab homine inventa neque circumcisio et numeniae et escarum et sacrificiorum vel sabbatorum stabilis et fixa observatio. sic enim data sunt, ut cessarent adveniente Christo quamvis enim deus haec dederit, sed ad tempus. fidei autem firma et sine successore est praedicatio}.

2:15. Legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos conderet in se, in uno novo homine faciens pacem.
hoc est quod supra summatim memoravi, quia legem, quae data erat Iudaeis in circumcisione et in numeniis et in escis et in sacrificiis et in sabbato, evacuavit, hoc est cessare iam iussit, quia oneri erat, et sic fecit pacem. unde Petrus apostolus dicit in Actibus (Actis) apostolorum: quid inponitis iugum supra cervicem fratrum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare?

2, 16. Ut exhiberet et reconciliaret ambos in uno corpore deo per crucem. sublata inimicitia morte sua Christus prius populos inter se reconciliavit, deinde deo patri pacificos fecit, ut homines naturae unius, quia diversi facti fuerant per errorem, membra efficerentur unius corporis novi, cuius caput Christus est. Interficiens inimicitiam in semetipsum

2:17. et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe, et pacem his, qui iuxta, 18. quia per ipsum habemus accessum utrique in uno spiritu ad patrem.
idem sensus est; interfecit enim inimicitiam in se, dum pro omnibus tam Iudaeis quam gentilibus, mortuus est. omnibus enim profecit mors salvatoris. resurgens enim a mortuis damnata morte, quae tenebat omnes, ostendit quam spem haberent credentes in eum. hinc mandavit praedicationem, qua omnes convocarentur ad deum patrem in unitate spiritus scissa discordia, ut sive Iudaei, qui prope ideo dicuntur, quia ipsorum patribus facta promissio est, sive gentiles, qui ideo longe dicuntur, quia dei legem non receperunt datam per Moysen, sublato praeterito ritu susciperent fidem Christi, per quam efficerentur unum.

2:19. Ergo iam non estis hospites et incolae, sed estis cives sanctorum et domestici dei.
admonet illos, ut memores sint beneficiorum dei, quia cum longe essent a cognitione et timore dei, misericordia eius adiuncti sunt, ut fierent participes eorum, qui prope deum erant, cives facti filiorum dei. sicut enim quaecumque gens Romanorum pacem sequi desideravit oblatis donis suscepta est, ut essent cives Romani, quemadmodum Tharsocilicienses - unde apostolus civem Romanum se dicit -, ita et quicumque fidei Christianae se sociaverit, fit civis sanctorum et domesticus dei.
2:20. Superaedificati super (supra) fundamentum apostolorum et profetarum.
hoc est super (supra) novum et vetus testamentum conlocati. quod enim apostoli praedicaverunt, profetae futurum dixerunt; quamvis dicat ad Corinthios: deus, inquit, primum posuit in ecclesia apostolos, secundo profetas. sed hi alii profetae sunt. illo enim loco de ordinatione ecclesiae disputat, hic vero de fundamento ecclesiae. profetae enim disposuerunt, nam apostoli fundamenta adiecerunt (iecerunt). unde dicit dominus ad Petrum: super istam petram aedificabo ecclesiam meam, hoc est in hac catholicae fidei confessione statuo fideles ad vitam. nam et David disposuit domum dei et signavit locum ubi fieret, Solomon vero fundavit eam.

Ipso angulari lapide Iesu Christo, 21. in quo omnis instructura conpacta crescit in templum sanctum in domino, 22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum dei in spiritu.
hic sensus est, unde dominus ait: super istam petram aedificabo ecclesiam meam. duos enim populos in se suscepit salvator et fecit unum in domino, sicut et lapis angularis duos parietes continet in unitate domus firmatos. fideles enim superficia sunt templi dei in spiritu conversantes, ut possint heredes fieri caelestis habitationis.

3:1. Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi pro vobis fratribus. quoniam dispositionem divinae clementiae, quae fuerit ante mundum erga salutem gentium ostendit, nunc se legationem huius doni fungi dei provisione {Christo mittente} declarat |pro Christo cuius se vinctum appellat; quasi reus enim praedicati Christi vinculis et carceribus subiciebatur|. dominus ergo (enim) {post resurrectionem suam} apostolos suos vice sua misit praedicare hunc dirigens ad conversionem gentium. sic enim dixit ad eum: vade, ego longe ad gentes mittam te. dominico ergo verbo usus est, cum dicit: vobis qui longe et pacem his qui iuxta.

3:2. Si tamen audistis dispensationem gratiae, quae data est nobis in vos. velit (vult) eos scire, quia dei iudicio a Christo missus est praedicare gentibus mysterium gratiae dei.

3:3. Secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut antea (ante) scripsi in modico, 4. prout potestis intellegere prudentiam meam in mysterio Christi. ostensam sibi significat revelationem mysterii dei, de quo prius breviter se memorat scripsisse, hoc est temperate, prout poterant capere prudentiam apostoli in sacramento Christi.

3:5. Quod aliis saeculis non fuit notum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis eius et profetis spiritu 6. esse gentes coheredes et concorporatas et participes promissionis eius in Christo. hoc adserit ostensum a deo tempore Christi, quod latebat, quia gentes participes futurae essent gratiae promissae in lege. quod ostensum dicit praedicatoribus sanctis et profetis, id est apostolis et legis explanatoribus, non profetis veteribus. quamvis enim admitterentur prius ad legem gentiles, sed circumcidi iubebantur, et profetae scierunt gentes participes futuras doni dei - nam hoc et significaverunt multis {in} locis -; sed hoc latuit, quia sine circumcisione et sabbatis et numeniis et ceteris talibus gratiae dei futurae essent participes, ut absque lege susciperent fidem Christi et salvarentur. hoc est quod dicit: spiritu esse gentes coheredes et concorporatas et participes promissionis eius in Christo. qui enim spiritu deum colit, opera (opere) legis opus non habet.

3:7. Per evangelium eius factus sum minister secundum donum gratiae dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. per praedicationem ministerii sui cognitum adserit donum, quod disposuit deus gentibus iuxta virtutis suae operationem. operatio enim virtutis {eius} est, quia Christum suscitavit a mortuis devicta morte, in quo omnes salvavit. dispensatio tamen evangelii eius haec est, qua agnita est voluntas dei, quia gentes sine opera legis salvare decrevit.

3:8. Mihi minimo omnium sanctorum data est haec gratia. humiliat se, cum se minimum dicit, sciens humilitatem profectum habere. nam tantam gratiam sibi datam dicit, ut donum hoc, quod ante ignotum fuit praeteritis saeculis, sibi adserat concessum, ut hoc manifestaret gentibus. unde enim minimus sanctorum omnium videri potest, qui antequam baptizaretur vas electionis appellatus est? Ut in nationibus evangelizem inaestimabiles divitias |Christi|. electum se probat ad praedicandum donum dei in divitiis inconprehensibilibus Christi, quas gentibus iam desperatis largiri dignatus est, ut sine opere (opera) salvarentur per fidem. et manifestum est, quia nemo egregium et maximum munus per indignam mittat (mittit) personam. ostendens ergo quantum a deo mereatur, humiliat tamen se, ut meritum eius crescat.

3:9. Et inluminem, quae est dispensatio mysterii absconditi a saeculis in deo, qui universa creavit. se dicit missum (missum se dicit) duplici modo docere gentes mysterium, quod fuit in deo, ex quo sunt omnia, ut per eum discant ac intellegant Christum semper in deo et apud deum, et quia sine circumcisione et cetera (ceteris) legis mandata (mandatis) disposuit salvare gentes. indigni enim inventi sunt Iudaei tantum ac talem habere doctorem. sic enim credebant Iudaei (Iudaei credebant) in Christum, ut legem tamen servarent, quod odibile est apud deum. denique dicunt apostoli ad coapostolum suum Paulum: vides, frater, quot milia sunt in Iudaea credentium, et omnes isti aemulatores sunt legis. unde factum est, ut vas electionis ad gentes docendas missus est (esset), ut vel ipsi fidei suae spem plenam haberent nihil de lege, sed in solo Christo sperantes. manifestato enim sacramento Christi tale donum datum est, quod perfectae salutis haberet effectum. sicut enim in magna vota maxima dantur apoforita, ita et magnifico manifestato mysterio gaudii et laetitiae causa tam egregio munere donati sunt homines, quod illis satis sit ad copiam salutarem.

3:10. Ut nota fiat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei.

1. quantum (tantum) de hoc bene sensit deus, ut non solum gentibus hunc magistrum daret, verum etiam ut per eum veritas Christi innotescat spiritibus in caelestibus, qui sunt principes et potestates. potestates ideo, quia potentiores sunt inter ceteros spiritus; principes autem eo quod principentur potestatibus, ut agnoscentes per ecclesiam, quae multifarie ad vitam adtracta est, in Christo unius dei manere mysterium desinant ab errore. id enim agitur, ut praedicatio ecclesiastica etiam his proficiat et deserant adsensum tyrannidis diaboli, qua se adversus dei unius fidem inpia praesumptione armavit. qui sensus in psalmo vicesimo tertio praescriptus est, ubi deus universitatis dominus demonstratur dicente dei spiritu per David: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in ea. et in subiectis: tollite portas principis vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex gloriae.

2. dicitur ergo his principibus, qui in errore sunt in caelestibus sive {ministris eius} in terris, ut auferant portas principis sui id est diaboli de mentibus suis, per quas multorum deorum adserendorum error intravit. sunt enim temporales, quia omnis fallacia tempore clauditur; iter enim inpiorum peribit. ut autem aeternas portas elevent hortante iustitia admonentur, quia veritas in sempiterna saecula perseverat. unde ait in psalmo centesimo septimo decimo: haec porta domini, iusti intrabunt per eam.

3. manifestum est enim quia iusti per fidem intrant in caelos, in regnum dei, quod numquam corrumpi Danihel profeta testatur dicens inter cetera: exsurget regnum aliud incorruptibile; inpii autem per incredulitatem intrant in infernum tartarum (tartareum). hic ergo rex gloriae Christus {est}, qui devicta morte resurgens apparet dominus esse et rex gloriae. virtute enim potestatis suae, qua subegit inferos, manifestatur quia iste (ipse) est filius dei, qui unius dei regnum in caelis et in terris esse ad condemnationem diaboli tyrannidis (tyrannidis diaboli) praedicavit.

3:11. Secundum propositum saeculorum in Christo Iesu domino nostro, 12. in quo habemus libertatem in confidentiam per fidem ipsius. manifestatum dicit Christum saeculo quo proposuit deus ostendere mysterium suum pro salute humana, ut cognitio mysterii dei mortalibus conferret salutem, ut quasi dedicatio regni Christi hanc gratiam credentibus pro apoforitis largiretur. licet enim infectum sit, novum tamen videtur ignoranti creaturae.

3:13. Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis, quae sunt in gloria vestra. manifestata spe, quae est in mysterio Christi, conmonet ne scandalum patiantur propter tribulationes, quae sanctis a perfidis inrogantur. ad gloriam enim pertinet illorum, si in tribulatione magistri non fuerint scandalizati {discipuli}, hac spe firmati, quia fidelium pressurae futuri saeculi gloria erigerentur. haec enim fidelium probatio est, si fidei suae spem advertunt (advertant).

3:14. Huius rei gratia flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, 15. ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16. ut det vobis secundum divitias maiestatis suae virtutem confirmari in spiritu suo. hoc flexis genibus precari se dicit, ut quia dignatus est advocare gentes ad cognoscendum mysterium bonitatis (voluntatis) eius, hoc etiam donet, quia dives est, ut nutu eius firmentur in spiritu, hoc est ut non illos perturbent carnalia exitia inlata a perfidis, sed sint stabiles, expectantes in futuro huius rei mercedem. In interiore homine

3:17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris.

1. in eo petit eos magis firmari, ut non ambigant, sed magis credant Christum habitare in se, quem non vident his oculis, ut spiritus datus hoc eis per dei donum infundat, ut certi sint de Christo, quod vivit et filius dei est et habitat per fidem in cordibus nostris, ut cum fidem eius habemus in cordibus nostris, ipsum videre (habere) videamur.

2. quod eo proficit, ut securi simus de auxiliis eius, quia non deserit nos, sed semper adest propter fidem suam, quam videt in nobis, quippe cum ideo spiritus eius, qui et dei patris est, detur nobis, ut vice eius tutos praestet nos, si ei adsentiamus, ut occulta revelet, per quem utique ipsum in nobis habitare ambigere non debemus.

3. est enim hic alius paraclitus, inter quos personarum distantia est, non naturae, quia et de eius accipit et de (a) deo procedit. in quibus enim naturae unitas est, invicem sui sunt. unde dicit dominus: omnia patris mea sunt et mea omnia patris. Ut in caritate radicati et fundati

3:18. possitis conprehendere cum sanctis omnibus, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum.

1. hoc praestare dicit habitantem spiritum vel Christum in nobis, ut fundati simus in caritate dei devincti beneficiis eius et possimus cum sanctis, qui sunt apostoli et profetae, inmensum et inaestimabilem cognoscere deum omnia excedentem maiestate virtutis suae.

2. cum enim dicit: latitudo et longitudo et altitudo et profundum, hoc {utique} significat, ut sicut in spera tanta longitudo est quanta latitudo et tanta altitudo quantum profundum, ita et in deo omnia aequalia sint inmensitate infinitatis. spera enim definito modo concluditur, deus autem non solum omnia implet, sed et excedit. nec enim clauditur, sed omnia intra se habet, ut solus {ineffabilis et} infinitus habeatur et gratiae huic insufficienter agantur, quia (qui) cum tantus sit, dignatus est {per Christum} hominem visitare peccatis et morti subiectum.

3:19. Cognoscere quoque supereminentem scientiae caritatem Christi.

1. post dei patris infinitam et inconprehensibilem cognitionem et ineffabilem (inenarrabilem ) clementiam Christi quoque agnoscere nos vult caritatem, quia supereminens est scientiae - et subintellegitur humanae -, ut super scientiam hominum habeatur dilectio Christi. quis enim potest scire (conligere) {caritatis} mysterii huius rationem, ut {et} deus {hominis causa} homo natus (nasceretur, deinde) moreretur pro hominibus, pro servis dominus, pro creatura creator, pro inpiis pius? propter quid ita dilexit nos? aut ut quid nostrum haberet, qui nullius indiget?

2. {numquid non caritas haec super scientiam hominum est? aut quis hominum hanc poterit caritatem alicui exhibere, quamquam inpar sit ac per hoc supereminet humana commenta? hoc} ergo vult nos scire, quia sensus noster adsequi non potest nec perspicere profunditatem beneficiorum Christi erga nos, ut perinde semper {ei} supplices et devoti et qui debitis nulla ratione satisfacere possumus, vel in fidem (fide) eius usque ad mortem perseveremus.

3. ille enim pro magnificentia maiestatis suae ea gessit pro nobis, quae sibi digna sunt, ut et nos in quantum {ei} possumus famulemur. Ut impleamini in omnem plenitudinem dei.

4. quia fides neque in solo patre integra est neque in solo filio perfecta, ideo adiecit: ut impleamini, ait, in omnem plenitudinem dei, ut |in| confessione et |in| gratiarum actione simili modo (sicut) patri {ita} et filio honorificentia reservetur et omnia, quae a deo patre sunt, per filium facta et restaurata credantur, ut sit plena perfectio divinitatis in professione credentium. {nihil enim deerit Christiano, quando deum patrem per omnia inmensum esse cognoscit, caritatem quoque Christi ineffabilem et supraeminentem scientiae humanae profitetur}.

3:20. Ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus aut intellegimus secundum virtutem, quae operatur in nobis, 21. ipsi gloria in Christo Iesu et in ecclesia et in omnia saecula saeculorum. {amen}. ad patris personam haec refert, ut, quia melius scit quae utilia et quae non petenda sunt et quando danda et qualia et quanta opus sit (sint), ipse gubernat (gubernet) providentia et virtute sua sibi credentes. cui ideo gloria in Christo Iesu, quia per ipsum omnia praestat nobis et quia honor patris in filio est {et in ecclesia id est in populo, quem sibi adoptare dignatus est}. in claritate enim filiorum gloria patris est dicente domino: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona et magnificent patrem vestrum, qui in caelis est. in saecula saeculorum. {amen, id est in aeternum veritas}.

4:1. Obsecro itaque vos ego vinctus in domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis. hortatur eos, ut recte incedentes in praeceptis domini ad promissam gloriam possint venire. sicut enim peritus medicus obsecratur infirmos, ut bene se agentes possint salutarem recipere valitudinem, ita et magister gentium hortatur, ut fidei suae digna opera facientes possint percipere quae promissa sunt sanctis, sciens gloriae suae esse huius rei profectum.

4:2. Cum omni humilitate animi et modestia, cum magnanimitate sufferentes invicem in caritate, 3. sollicite servantes unitatis spiritum in vinculo pacis. nunc dissensionem prohibet, caritati autem studendum monet, ne spiritum unitatis et pacis amittant ac per hoc ut invicem se sufferant cum patientia. modestia enim profectum parit, quia cum se invicem tolerant, cum lenitate animi monentes corriguntur ad effectum et pax in eis manebit, per quam filii dei non inmerito vocabuntur, quia dixit dominus: beati pacifici, quia (quoniam) filii dei vocabuntur. perturbatio enim vel inquietudo contentionem facit, quae solet etiam ea, quae mala novit, velle defendere, ne cedere videatur. hinc oritur discordia, quae corrumpit pacis foedera.

4:4. Unum corpus et unus spiritus, ita ut vocati estis in una spe vocationis vestrae. propter pacem et concordiam haec subiecit, ut quia unum corpus est ecclesia, unum sapit (sapiat) populus, quia unum est quod creditur.

4:5. Unus dominus, una fides, unum baptisma, 6. unus deus et pater omnium, qui super omnes est et per omnes et in omnibus nobis.

1. adhuc unitatem commendat, ut quia unitas est ad quam vocamur, in nullo dissentiamus. si enim unus est dominus, id est Christus - sicut et ipse in evangelio ait (ait in evangelio): quia magister vester unus est Christus -, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnia est et per omnes, et in omnibus credentibus unus debet esse et animus populi, quia haec quae numerat unitatis sunt; concordant enim in omnibus. patrem tamen deum, quia nulli debet quod est, super omnia esse dixit et per omnes.

2. ideo per omnes, quia ex eo omnes; et necesse est, ut super haec omnia sit, quae ex eo sunt. et in omnibus nobis, id est fidelibus. in nobis enim est (est enim) per confessionem, quia eum fatemur et quia spiritum suum dedit nobis, per quem sine dubio in nobis est. in paganis non est, quia pater Christi esse negatur ab his (illis).

4:7. Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis domini Iesu Christi. nunc ne, quia diversa in hominibus dona sunt, putarentur officere unitati, hoc purgat non esse contrarium, quia in donis officiorum diversitas est, non naturae. unicuique autem tantum dari dicit gratiae, quantum donare dignatus fuerit dominus; non tamen sine aequitatis mensura, quia unicuique pro viribus tribuet, ut tantum hauriat quantum sitit.

4:8. Qui cum ascendisset in altitudinem (Propter quod dicit: ascendit in altum), captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.

1. hoc scriptum est in psalmo sexagesimo septimo. dona tamen haec post triumfos coepit largiri. victa enim morte (vincens est enim mortem) {exaltatus in cruce, sicut ipse dixerat. ait enim: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me.} expoliavit inferos, cum captivos quos ex praevaricatione Adae aut propriis captos peccatis in condicione tenebat, abstulit consentientes sibi et ascendens inde in caelos induxit.

2. ex quibus aliquanti resurgentes in corporibus multis apparuerunt ad testimonium evictae mortis, ut qui forte Christi resurrectionem credituri non essent, ex horum resurrectione, quos mortuos scirent, rei fierent; hos enim viderunt quos agnoscerent |iam| dudum vixisse. quamvis captivi inviti et alieni ducantur, salvator tamen et suos duxit et voluntarios. apparentia enim sua dum lacessit desiderantes liberari, cepisse illos dicitur.

4:9. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia etiam descendit in inferiora terrae? verum est quia ideo dicitur descendisse (descendit), ut ascenderet, et non sicut homines, qui ad hoc descenderunt, ut illic remanerent. ex sententia enim tenebantur apud inferos. quae sententia salvatorem tenere non poterat, quia vicit peccatum. triumfato ergo diabolo descendit in cor terrae, ut ostensio eius praedicatio esset mortuorum, ut quotquot cupidi eius essent liberarentur. nec poterat non ascendere, qui (quia) ad hoc descenderat, ut vi potestatis suae calcata morte cum captivis {,quorum causa pati se permisit,} resurgeret.

4:10. Qui descendit ipse est qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. hoc est quod dicit dominus: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis, qui et est in caelo. {quod quidem et in psalmo continetur; ait enim: a summo caelo egressio eius et regressus eius usque ad summum eius}. hic ergo |primus| descendens e caelis in terram homo natus est. post mortuus descendit ad inferos, ex quibus tertia (tertio) die resurgens ante omnes mortales primus ascendens caelos ingressus est (ascendit super cunctos caelos), ut inlusam mortem ostenderet creaturae.

4:11. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem profetas, alios vero evangelistas, quosdam vero pastores et magistros 12. ad consummationem sanctorum in opus ministerii.

1. apostoli episcopi sunt; profetae vero explanatores sunt scripturarum. quamvis inter ipsa primordia fuerint profetae sicut Agabus et quattuor virgines profetantes, sicut continetur in Actis apostolorum, {sed} propter rudimenta fidei conmendanda; nunc autem interpretes profetae dicuntur. evangelistae diacones (diaconi) sunt, sicut fuit Filippus. quamquam non sint sacerdotes, evangelizare tamen possunt sine cathedra quemadmodum et Stefanus et Filippus memoratus. pastores possunt esse lectores, qui lectionibus saginent populum audientem, quia non in pane tantum vivet homo, sed in omni verbo dei.

2. magistri vero exorcistae sunt, quia in ecclesia ipsi conpescunt et verberant inquietos, sive hi qui lectionibus inbuendi infantes solebant inbuere, sicut mos Iudaeorum est, quorum traditio ad nos transitum fecit, quae per neglegentiam obsolevit. inter istos post episcopum plus esse intellegitur, qui propter reseratum occultum scripturarum sensum profetare dicitur, praesertim quia futurae spei verba depromit, qui ordo non potest esse presbyterii. nam in episcopo omnes ordines sunt, qui et (quia) primus sacerdos est, hoc est princeps sacerdotum, et profeta et evangelista et cetera ad implenda officia ecclesiae in ministerio fidelium.

3. tamen postquam omnibus locis ecclesiae sunt constitutae et officia ordinata, aliter conposita res est quam coeperat. primum enim omnes docebant et omnes baptizabant, quibuscumque diebus vel temporibus fuisset occasio. nec enim Filippus tempus quaesivit aut diem, quo eunuchum baptizaret, neque ieiunium interposuit neque Paulus et Sileas tempus distulerunt, quo optionem carceris baptizarent cum omnibus eius neque Petrus clericos habuit aut diem quaesivit, quando Cornelium cum omni domu sua (eius) baptizavit nec ipse, sed iussit fratribus, qui cum illo ierant ad Cornelium ab Ioppe; adhuc enim praeter septem diacones (diaconos) nullus fuerat ordinatus.

4. ut ergo cresceret plebs et multiplicaretur, omnibus inter initia concessum est et evangelizare et baptizare et scripturas in ecclesia explanare. at ubi autem omnia loca circumplexa est ecclesia, conventicula constituta sunt et rectores et cetera officia ecclesiis sunt ordinata, ut nullus de clero auderet, qui ordinatus non esset, praesumere officium, quod sciret non sibi creditum vel concessum. et coepit alio ordine et providentia ecclesia gubernari (gubernari ecclesia), quia, si omnes eadem possent, inrationabile esset et vulgaris res et vilissima videretur. hinc ergo est, unde nunc neque diaconi in populo praedicant neque ceteri vel laici baptizant neque quocumque die credentes tinguntur nisi aegri.

5. ideo non per omnia conveniunt scripta apostoli ordinationi, quae nunc in ecclesia est, quia haec inter ipsa primordia sunt scripta. nam et Timotheum presbyterum a se creatum episcopum vocat, quia primi presbyteri episcopi appellabantur, ut recedente eo sequens ei succederet. denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit episcopus. sed quia coeperunt sequentes presbyteri indigni inveniri ad primatos tenendos, inmutata est ratio prospiciente consilio, ut non ordo, sed meritum crearet episcopum multorum sacerdotum iudicio constitutum, ne indignus temere usurparet et esset multis scandalum.

6. in lege nascebantur sacerdotes ex genere Aaron levitae. nunc enim omnes sunt ex genere (ex genere sunt) sacerdotali dicente Petro apostolo: quia sumus (estis), inquit, genus regale et sacerdotale; ideo que ex populo potest fieri sacerdos. In aedificationem corporis Christi. ecclesiae ordinationem ad conpaginationem humani generis in professionis unitate dicit conpositam, ut {diversi dignitate} in Christo omnes sint unum caput habentes Christum, hoc est auctorem vitae.

4:13. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii dei. tamdiu dicit manere ordinationem, quamdiu cuncti destinati ad vitam unius sint fidei in cognitionem Christi. In virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. ita elaborandum hortatur, ut perfectio fidei adprehendatur, cuius haec ratio est, ut Christum perfectum et plenum deum fides teneat, ne mensura humana metiatur, sed in plenitudine divinitatis quasi perfectus deus habeatur. nec enim perfectum dicens virum temporali aetate et mensura significat, sed per hoc dictum perfectos nos vult fieri in plenitudine intellectus divinitatis filii dei.

4:14. Ut ultra non simus parvuli neque fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia, ad remedium erroris. fundatos et stabiles esse nos vult in disciplina fidei catholicae, quam Petrus apostolus revelante deo professus est, nec ventilari nos oberrantes per diversarum haeresum pestilentiosas adseverationes nequitia humana inventas, ut per has fallentis inimici sub veri nomine error possit adferri. hoc enim remedium est falsitatis, ut sub praetextu veritatis inducat errorem. {et non solum sub veri nomine, sed et ne, sicut ante acceptam fidem sensu humiles vagabamur per diversos errores, fideles facti discurreremus fragiles et dubii de spe promissa, conmonet, quia iam Christiani facti fundati esse debent, quia ambiguitas in fide nostra non est; commendatur enim virtute prodigiorum.}

4:15. Veritatem autem facientes in caritate augeamus in ipsum omnia, qui est caput Christus. hanc dicit esse veritatem, ut amorem Christi respicientes, quo dilexit nos et tradidit se pro nobis, omnia subiciamus ei scientes quia omnium auctor est vitae, ut quasi capiti membra subdantur, ut, si alii errore vel malivolentia non fatentur omnia caput habere Christum, quia ab ipso facta sunt voluntate patris, nos tamen, qui catholicae fidei adhaeremus, hoc omni devotione et cura agere debemus, ut huic fidei non damnum, sed lucrum adferamus persistentes in hac adseveratione, ut conprimantur pravae mentis conloquia adversus veritatem armata.

4:16. Ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit ad aedificationem sui in caritate.

1. qua ratione Christum caput esse omnium dixerit, docet; ex ipso enim, inquit, omne corpus, id est omnis chorus archangelorum et potentiarum, principum et potestatum subsistit. quamvis enim singula haec numeros proprios habeant et sint legiones, ut ipse dominus dixit, quia ab uno tamen per unum sunt, simul omnia unum corpus appellat.

2. sicut enim membra cum sint unius corporis, diversa tamen sunt actu et dignitate, ita et creatura condita est a deo per Christum, ut a cherubin et serafin potentiis, quae sub sede dei sunt, et angelis, quos ipse dominus sanctos appellat, quasi quaedam concatenatio sit usque ad firmamentum ordinata descendens, ut totum et iunctum sit et meritis tamen discernatur. meritis dico, non solum officiorum, sed et naturarum. nec enim quia iniuncta (iuncta) dicit omnia, unius erunt naturae; sed quod in corpore membra faciunt discreta officiis, non natura, ita et in his omnibus non membra, sed naturae ipsae faciunt distinctiones |et sit in eis unitas professionis|.

3. hoc ergo est (est ergo) quod laboratur, ut ad unum sensum redigatur creatura {et in sensu unum sit corpus, dum omnium una professio est}, ut concordet in caritate creatoris ad suum profectum. reaedificat enim se in templum domini; destructa enim fuerat dementia et furore diaboli.

4:17. Hoc ergo dico et testor in domino, ut non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate mentis suae, 18. obscurati intellectu, alienati a fide dei per ignorantiam, quae est in illis. manifestato creatore et ratione ostensa, quam sequi debeat creatura in fide dei sui dumtaxat, contestatur illos in deum, ut non aliter incedant vel sentiant quam docentur, ne similes gentibus (gentilibus) inveniantur, qui nec fidem recipiunt nec conversationem quam mandat lex, obscurum habentes sensum, ne contemplentur divini luminis (nominis) veritatem. vana enim sectantes, quae sunt idolatria, infrenantur a diabolo, ne unius dei iter incedant, ut socios illos suae perditioni (perditionis) efficiat. Et duritiam cordis illorum,

4:19. qui desperantes semetipsos tradiderunt inpudicitiis in operationem inmunditiae omnis et avaritiae. gentiles futurae resurrectionis desperatione caecitatem cordis habere significat. quasi enim ultra non futuri vitam suam contaminant turpissima operatione nolentes se subicere legi fidei, quia prohibet voluptatem propter spem vitae futurae, quam hi idcirco ridendam censent, ut iure dehonestare se et aliena adpetere avida cupiditate videantur, quasi post hanc transpunctionem nulla sit {vita}.

4:20. Vos autem non ita didicistis Christum, 21. si tamen illum audistis et in illo edocti estis, sicut est veritas in Iesu. manifestum est Christianos non desperationem post mortem hanc didicisse, sed spem ad utrumque. fidelibus enim vita, perfidis enim (vero) promittitur mors, quae est poena aeterna, ut sive mors sive vita in Christo discatur, quia qui eum sequitur, per eum resurget ad vitam, qui vero discernit se ab eo, per eum mancipabitur gehennae; ipso enim iudicante damnabitur. et quoniam sunt quidam in ecclesia, qui sub nomine Christi non sequuntur Christi veritatem, ideo que: sicut est, inquit, et veritas in Iesu, ut si ita docti sunt, ut est veritas in Iesu, tunc Christum didicisse et illum audisse et in illo docti esse videantur. Christus enim de se docet quid sit et quantus credendus sit et quae spes in eo sit et quales debeant esse credentes. qui enim didicit Christum, scit illum resurrexisse a mortuis (a mortuis resurrexisse), ut forma esset fidelibus; ideo que magna spes est post istam mortem amantibus deum.

4:22. Ut exponatis secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. qui Christum audivit, hoc didicit, ut recederet a conversatione pristina, quam veterem hominem nuncupat propter praeteritum ignorantiae tempus. homo itaque unus atque idem est, qui si pristina vitia sequitur, vetus dicitur, si autem in novitate vitae ambulat alienus a saeculi errore, qui est sive in actu sive in sensu, rudis dicitur, non utique substantia carnis aut animae, sed intellectu et conversatione vitae. corruptus tamen vetus homo dicitur propter adulterum sensum et turpem vitam.

4:23. Renovamini autem sensu mentis vestrae 24. et induamini novum hominem, qui secundum deum creatus est in veritate et iustitia. iustum et verum est rectam viam sequi. hic autem rectam viam sequitur, qui devotus creatori suo in voluntate eius ambulat quam gentilitas nescit. innovatus enim spiritu mentis novum hominem dicitur indutus, qui est Christus. Christum enim induitur, qui per fidem renovatus (renatus) in Christo aemulus est vitae, quam tradidit Christus, ut iuxta deum creatus videatur. in eo enim quis creatus est, in quo sapit, et ideo quia veritas et iustitia dei a gentilibus ignoratur. cum {enim} credentes deum agnoscunt creatorem servantes mandata eius, in iustitia et veritate creantur.

4:25. Propter quod deposito mendacio loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. quia in veritate et iustitia creati sumus, renati in baptismo (baptismate), idcirco ut in eo maneamus, mendacium deponere iubemur adsumpta veritate nec dolo aliquid cum fratre agere, ut quia unius corporis membra sumus, causis nostris in veritate invicem faveamus.

4:26. Irascimini |autem| et nolite peccare. quoniam irasci quis non potest prohiberi - quippe cum ira motus sit naturalis, conceptus ex causis, qui solet ad profectum pertinere delinquentis -, idcirco irascendum dicit, sed conmonet, ne per iram peccetur. solemus enim modum egredi, dum irascimur, et invenimur ipsi peccare qui peccantes arguimus, dum plus irascimur et amplius oneramus peccantem quam meretur. hoc ergo docet, ut {ipsa} ira cum moderatione sit neque nimium quis iustum se praebeat delinquenti, quia solent quidam sic peccare, ut tantis plagis adficiendi videantur, quantas non possunt sufferre (ferre), et qui poterat forte corrigi, tollitur de vita non sine peccato irascentis. hinc est unde Solomon: noli, inquit, iustus esse multum, quia est qui perit in suo iusto. sed imitatores dei esse debemus, qui temperatam habet iustitiam. cum enim iustum esset plecti iniquos, patientia sua suffert eos, ut aliqui ex eis corrigantur. nos ipsos servos suos peccantes patitur nec cito aliquem percutit. Sol non occidat super iracundiam vestram,

4:27. neque locum detis diabolo. iram transire vult nec retineri in pectore, ut |in| die orta cum die decidat, quia si in animo manserit, dat occasionem diabolo gloriandi. necesse est enim iratus animus male cogitet, quod cupit diabolus. invenit enim mentem paratam ad malum, cui se inserens effectu suo decipit hominem factum ad vitam, quia hominis cogitare est, diaboli implere.

4:28. Qui furabatur iam non furetur; magis autem laboret operando manibus quod bonum est, ut habeat unde tribuere indigentibus (necessitatem patienti). ut novi hominis conversatio maneat, hortatur ne rursum ad praeterita vitia et peccata redeatur, et nihil proderit novum dici, quando vetus esse homo malis operibus adprobatur. non solum ergo Christianus aliena non tollere iubetur, sed et de labore suo penuriam patientibus subministrare, ut bonis operibus deditus rependat quae prius abstulerat {,et de cetero thensaurizet sibi in futurum. qui enim cessat a furto veniam potest habere, non gloriam}. quid enim magnum aut cuius meriti est ab alienis temperare? ad meritum enim proficit, cum quis de proprio tribuet egenis.

4:29. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. in dei servo omnia bona debent videri nec ex aliqua parte puritas eius debet maculari. quid enim prodest mundam vitam habere et os sordidum, cum dicat dominus quod unusquisque verbis suis aut iustificabitur aut condemnabitur? nec credibile potest videri bene vivere eum, qui male loquatur; male enim loqui ad multa trahitur vitia. potest enim male loqui qui turpiter fatur et qui detrahit bonis et qui cum dolo fabulatur et qui mentitur. haec horrorem praestant; bonae enim et sobriae fabulae dant gratiam et exemplum audientibus, ut honorificent deum in verbis eius aedificati in fide Christi.

4:30. Et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in diem redemptionis. cum bene agimus, gaudet in nobis spiritus sanctus datus |in| nobis, videns monita sua proficere utilitatibus nostris, sicut dictum est a domino: ita gaudium erit in caelo in uno peccatore paenitentiam agente. gaudet ergo spiritus sanctus saluti nostrae, non sibi, qui non indiget laetitiam (laetitia); ita e contra (contrario), si oboedientes ei non fuerimus, contristatur, quia non habet profectum in nobis; vult enim nos pertinere ad vitam. non tamen sic contristatur, ut patiatur, quippe cum inpassibilis sit; sed cum eum contristatum dicit, nostri causa hoc significat, quia deserit nos eo quod laeserimus eum contemnendo monita eius. contristatio itaque eius indignitas nostra est, quae filios nos dei prohibet appellari. ipse est enim spiritus sanctus, qui significat filios dei manens in nobis.

4:31. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasfemia auferatur a vobis cum omni malitia. omnia haec, quae perniciem possunt praestare animis, amovenda memorat. per iram enim fit indignatio, per indignationem clamor quasi vox insanientis, quae aliena est a dei servo. per clamorem subripit blasfemia, quae non potest non mala esse. haec amaram praestat vitam trahens ad mortem. ideo que ab his omnibus cavendum. timor enim dei temperare debet et modum imponere accidentibus causis. sed quia possunt aliqui pressa in animo ira et clamore retinere malitiam ad retributionem nancta occasione, idcirco subiecit haec auferri cum omni malitia, quia non solum blasfemare malitia est, verum etiam fingere pacem in faciem (facie) et in animo meditari discordiam.

4:32. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes vobis, sicut et deus in Christo donavit vobis. exemplo dei patris benignos et misericordes invicem fieri exhortatur, sicut et dominus: estote, inquit, misericordes, ut similes sitis patris vestri, qui in caelis est. si enim dominus per filium suum servorum misertus est, quanto magis servi ipsi |sibi| invicem {sui} debeant misereri et donare, si alter in alterum peccat (peccet)! haec praecepta eius sunt, qui miseratus est. qui si in his contemptus fuerit, sine dubio revocabit sententiam, per quam misericordiam dederat. et ita eveniet, ut sicut ait dominus in evangelio de eo, qui a domino accipiens misericordiam in conservo suo (conservum suum) inpius deprehensus est.

5:1. Estote imitatores dei sicut filii carissimi. hoc est quod supra dixit, quia dei patris imitatores esse iubemur hac exhortatione, ut si obaudierimus, filii dei et carissimi habeamur. hic enim carissimus patris est filius, qui bonorum eius imitator est.

5:2. Et ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit vos et tradidit semetipsum pro vobis hostiam et oblationem deo in odorem suavitatis.

1. sicut dei patris imitatores esse nos (nos esse) vult in benignitate et misericordia, ita et Christi filii eius in dilectione, ut sicut ille dilexit nos tradens se pro nobis, ita et nos invicem pro nobis etiam animas ponere debeamus. quod etiam Iohannes apostolus dixit exemplo domini pro fratribus animas ponendas. si ergo Christi mors in odorem suavitatis est deo, mortem eius libenter accepit.

2. quodsi verum est, non peccaverunt qui illum secundum dei voluntatem crucifixerunt? sed non ita est, quia Christus deo se dicitur obtulisse, dum occidi |inique| se passus est, in dei patris sui voluntate perdurans; quia qui iuste occiditur diabolo se offerens, voluntatem eius facit, ut occidi mereatur. ita et Christus dum dei voluntati adhaeret, diabolo displicuit et ideo illum occidit, quia deo se obtulit iustitiam exsequendo. in oblatione enim iustitia signatur et veritas; hanc enim respicit deus et hoc est eius sacrificium acceptatum.

3. itaque inmeritus qui occiditur placet deo, non quia occiditur, sed quia usque ad mortem iustitiam conservavit. suscepit enim hanc mortem deus {Christus} ad vitam; unde et odor suavitatis appellatur deo. ad Romanos tamen dicit quia deus illum tradidit pro nobis omnibus. nunc quaerendum est quomodo deus illum tradidit aut quomodo se ipse obtulit deo; nam hoc quantum ad verba pertinet videtur contrarium. deus illum tradidisse dicitur, dum illum occidi permisit, sicut dicit dominus ad Pilatum: non haberes adversum me potestatem, nisi tibi data esset desuper.

4. data est enim, sed non nolenti, potestas, hoc est permissum est illi facere quod voluit, et hoc est tradere. dum enim dissimulat, tradit. si enim noluisset permittere, non fuisset occisus. voluit (permisit) ergo occidi eum, sed ab his qui eum volebant non coacti, sed sponte occidere; non ergo inmunes a poena sunt, quia hoc eis permissum est quod volebant. damnatio enim in eo conpetit, quia voluerunt. quod ideo tamen permisit deus, quia sciit istud adversum diabolum futurum pro multis.

5. dignum enim fuit, ut quod inimicus inpraescius futurorum contra se quasi pro se facere putabat, permitteretur ei, ut inpraescientiam suam sibi imputans facti sui paenitentia torqueretur. {quod autem Christus ipse se obtulit aut deus illum tradidit, unum est, quia amborum una voluntas est}.

5:3. Fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos. manifesta sunt quae dicit. quam tamen gravis res est (sit) avaritia, a qua dissimulamus, quando fornicationi et inmunditiae conparatur, et sic a nobis habetur (videtur) quasi quaedam culpa nullius momenti, cum sit grave peccatum. sancti ergo esse non possunt, in quibus aliquid horum quae prohibet fuerit repertum.

5:4. Aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.

1. quoniam quidam solent aliquid turpe agere aut stultiloquiis iocum movere, quasi non sit peccatum, hoc prohibet, quia dei servi semper sobrii et modesti debent videri; per stultiloquium enim peccatur. unde Solomon: stultus, inquit, per risum agit mala. et dominus in evangelio dicit quia omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii.

2. nec inulta possunt discerni, quae idcirco dicuntur, ut ad alicuius pertineant contumeliam. ideo ad rem salutarem haec non pertinent (non pertinent haec). quare haec agenda et loquenda monet, quae ad utilitatem proficiant nostram et dei laudem, in cuius lege meditandum est die ac nocte, sicut scriptum est in psalmo primo. ex conversatione enim et moribus dei servi etiam tacentes intellegendi sunt, ut quantum distat verum a falso, tantum distent dei servi a servis diaboli.

5:5. Hoc enim scitote, quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno dei et Christi.

1. qua causa amovenda sunt haec ostendit, quia qui talis fuerit, partem in regno caelorum non habebit, quod est patris et filii. ut avaritiam tamen periculosam rem (rem periculosam) esse doceret, idolatriam hanc nuncupat, qua nullum peccatum maius est. videamus ergo cur avaritia idolatria dicatur. idolatria dei honorificentiam usurpat et vindicat creaturae, cum in nomine deitatis, quod soli creatori (conditori) conpetit, participem illi adserunt eius facturam. avaritia autem idcirco huic exaequata est, quia similiter ea quae dei sunt sibi usurpat et recondit avarus, ut quae usibus omnium communiter concessit, avaritia deneget, quando idcirco haec congregat apud se, ne alii utantur.

2. quae res facit, ut |omnia| caro venundentur, ne pauperes vivant. si enim minime reconderentur, abundantia omnium rerum faceret vilitatem. denique apud veteres quia avaritia non erat, nec caritas. recte ergo idolatriae conparata est, qua multos laedet, creatori similiter inimica. vult enim deus ac iubet de his quae creavit subveniri pauperibus, avaritia contradicit. vide, an sine diabolo possit esse.

5:6. Nemo vos decipiat (seducat) inanibus verbis; propterea enim venit ira dei in filios ignorantiae (diffidentiae). 7. nolite ergo effici participes eorum. inanes sermones vani sunt; vanitas autem idolorum cultura est, quae utique non ex deo initium habet, sed de errore. docet ergo ne eorum (horum) verbis adsensus praebeatur. perstrepunt enim semper et seductione quadam fallaciae contra fidem consuetudinem antiquitatis obtendunt, rationem praesentium, non spem futurorum adserendam iudicantes. ideo venit super hos vindicta de caelis, ut sciant verum esse, quod credere noluerunt. a qua vanitate dei servos longe docet debere esse discretos, ne participes fiant poenae illorum.

5:8. Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. tenebrae ignorantia sunt, quia nemo videt in tenebris. ignorantia vero gentilitas est sive perfidia, a qua dei gratia ad fidem tracti sunt, facti lux, id est veritas, quia in luce manifestantur quae sunt. denique pagani in tenebris mystica sua celebrantes in speleo velatis oculis inluduntur. ex his Christiani facti cognita veritate filii lucis dicuntur, quia deus lux est, cuius fidem in veritate suscipiunt. Ut filii lucis ambulate,

5:9. nam fructus lucis in omni bonitate et iustitia et veritate {est}. hoc dicit ut sic conversentur, ut non inmerito filii lucis dicantur. opera enim lucis palam sine timore fiunt, tenebrarum autem opera in occulto, quia inlicita sunt; omne enim peccatum palam fieri timetur (timet).

5:10. Probate quid sit quod placet deo. ex magnificentia sanctitatis et bonitatis perpendi potest, quibus deus operibus delectetur. ipse enim dixit: sancti estote, sicut et ego sanctus sum, dominus deus vester. et dominus: estote, ait, misericordes sicut et pater vester. haec placent deo. in sanctitate enim purificatio, in misericordia vero plena et perfecta iustitia est.

5:11. Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. monet ne malorum actibus per consensum polluamur, qui sunt infructuosi erga bonum et quaestuosi ad malum. Magis autem et obiurgate. 12. quae in occulto ab eis fiunt, turpe est etiam iam dicere. non solum alienos vult eos esse a malis actibus, sed et arguere mala facta eorum, qui in occulto turpiter operantur. tunc enim probantur peccata, si arguantur, ut admirentur filios lucis, a quibus cum iuste arguuntur, contradicere non potuerunt, sed magis reverebuntur eos (eos reverebuntur).

5:13. Omnia autem cum obiurgantur, |a lumine| manifestantur. verum est, quia tunc videntur peccata, cum obiurgantur, quia qui peccat, quamdiu non corripitur, minime sibi videtur peccare. Omne enim quod manifestatur lumen (lux) est. in manifesto ambiguitas non est nec excusari potest, quod palam delictum est. sicut enim apparente sole dies esse negari {iam} non potest, ita et manifestato peccato obiurgatio falsa videri.

5:14. Propter quod dicit: surge, qui dormis et exsurge de mortuis et continges Christum. dormitionem hanc stuporem mentis significat, quae alienatur a vera [via]. alienatio vero haec spe[cie]s mortis est, ex qua resurgere conmonetur, ut resipiscens agnoscat veritatem, quae est Christus. perfidi ergo et vitiosi demersi in caenum sub desperatione vitae, ut resurgant sive emergant admonentur et habeant partem cum Christo, ut de tenebris transeant ad lucem et a morte ad vitam.

5:15. Videte igitur (ergo) quomodo caute ambuletis, non ut insipientes, 16. sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

1. quoniam superius perfidiam et vitia vitae a dei servis arguenda mandavit, nunc ut prudenter ea ipsa arguantur propter scandalum subiecit, ut inter perfidos cum prudentia conversandum sit, maxime tempore quo perfidi regnant, praesumentes de rege profano, ut si viderit Christianus inquietum et iracundum contradictorem, dissimulet ab eo, ne eum quidem incitet ad blasfemiam (blasfemium) et tempestatem movendam, illic autem verba faciat, ubi datur facultas.

2. quomodo enim inter potentes perfidos interrogatus quid sit, tacere non debet nec negare quod est, ita etsi metus est inter eos disputare, dissimulandum est, quippe cum detrimentum sit seminare supra spinas. hoc est enim prudentis, scire quemadmodum unicuique respondeat. est enim qui quamvis perfidus sit, non tamen penitus intracta bilis est, ut nec audire se patiatur verba fidei.

3. est iterum ita quo sic fervet zelus perfidiae, ut non tantum non cum illo, sed nec praesente illo tractetur de fide; perstrepente enim illo et blasfemante multis fit scandalum. unde Paulus et Barnabas cum adversum se blasfemantes audirent, excutientes vestimenta sua recesserunt ab eis.

5:17. Ideo nolite effici inprudentes, sed intellegentes quae est voluntas domini. dominus Iesus paci studendum monet, et vas electionis: si potest, inquit, fieri, quod ex vobis est, cum omnibus pacem habete, et ad Timotheum: servum, ait, domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. haec est voluntas domini, ut quae agenda sunt a servis eius cum modestia agantur. perturbatio enim et strepitus sive contentio cum animositate inimicitiam generat. haec ergo propter superiora subdidit, in quibus vult dei servos corripere delicta {hominum} peccatorum, ut quia per hoc solet oriri dissensio et rixa, cum temperantia et mansuetudine arguant peccatores, ne ad iracundiam provocati insiliant ad litem. ideo que prudenter istud curandum monet, ut sit profectus.

5:18. Et nolite inebriari vino, in quo est omnis luxuria. sobrii possunt habere fiduciam arguendi. bona enim conversatio terrorem incutit delinquenti; nec poterit qui arguitur aspere ferre quia reprehenditur, quando scit optimam conversationem monentis se. nam ubi ebrietas, et luxuria est, luxuria vero provocat turpitudinem. quamobrem sobrios esse convenit, ut bonae conversationis iura serventur. Sed impleamini spiritu,

5:19. loquentes vobis in psalmis et hymnis et canticis, cantantes et psallentes in cordibus vestris deo. rationabilem vitam diligit spiritus sanctus, quia si bene vixerimus, implebimur eo, ut memorat, ad confitendum et extollendum dei donum diverso vocis canore, ut laus in deum omni lingua canatur. in quo enim est spiritus, semper spiritalia meditatur, ut non in labiis tantum sit, sed de corde prorumpat propter vetus dictum domini per profetam; ait enim: plebs haec labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me.

5:20. Gratias agentes semper pro omnibus in nomine domini Iesu Christi patri et deo, 21. subiecti invicem in timore dei (Christi). deo gratias in omnibus donis eius agere iubemur, qui etiam adoptare nos dignatus est per Christum filium proprium, per quem cognovimus eum et didicimus in spiritu deum, quia deus spiritus est, adorandum, alter alteri se subiciens propter timorem Christi, qui humilitatem exsequendam mandavit.

5:22. Mulieres viris suis subditae sint sicut domino, 23. quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. 24. sed ecclesia subiecta est Christo; ita et mulieres viris suis in omnibus. mulieres subditae esse viris naturali lege iubentur, quia mulieris auctor vir est, unde sicut domino, inquit, ita viris subditae esse debeant (debent). hinc Sarra dominum vocabat Abraham. sicut enim caput ecclesiae Christus est, ita et vir mulieris. a Christo enim ecclesia sumpsit initium, unde subiecta est illi; ita et a viro mulier, ut sit subdita. in eo tamen distat, quia mulier consubstantiva viro est, ecclesia autem in nomine potest, non in natura participari Christo.

5:25. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam et semetipsum tradidit pro illa, 26. ut eam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo, 27. ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta et inmaculata. 28. ita et viri debent diligere uxores suas. mulieres humiles esse iubentur et reverentiam habere virorum, viri vero ita diligere mulieres suas admonentur, ut etiam animas suas pro illis ponant causa dilectionis zelum habentes circa affectum earum et disciplinam, ut religiosae et sanctae sint. Corpus enim suum (suum corpus) diligit, qui uxorem suam diligit |et se ipsum diligit|. naturali ratione mulier portio corporis viri est ac per hoc vir in muliere se ipsum diligit, quomodo si fornicetur, in se ipsum peccat, quia duo in carne una sunt. non ergo personae substantiam dividunt, ut per personas numerus fiat naturae, sed sunt in unitate naturae.

5:29. Nemo enim umquam carnem suam odit, sed nutrit et fovet eam sicut Christus ecclesiam. exemplo salvatoris virum uxorem suam (viros uxores suas) diligere hortatur, ut sicut Christus opus suum nutrit et fovet, ita et vir mulierem, quia caro eius est.

5:30. Quoniam membra sumus corporis eius, de carne ipsius et de ossibus eius. hoc spiritaliter intellegendum est. ideo enim dixit esse nos membra eius, quia caput est ipse totius ecclesiae, ut quia per ipsum esse coepimus, caput nostrum dicatur, quasi ex quo omne corpus subsistat, ut membra eius omnis spiritalis creatura sit, si tamen in nomine eius genu flectant (flectat).

5:31. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una. ad unitatem commendandam unitatis dedit exemplum, ut sicut vir et mulier unum sunt per naturam, ita {et} Christus et ecclesia unum intellegantur esse per fidem.

5:32. Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. mysterii sacramentum grande in unitate viri et (ac) feminae esse significat. nec hoc prodit, sed aliam causam quae non discordet a memorato mysterio flagitat, quam scit ad profectum humani generis pertinere, hoc est ecclesiae et salvatoris, ut sicut relictis parentibus homo uxori suae adhaeret, ita et relicto omni errore ecclesia adhaereat et subiciatur capiti suo, quod est Christus.

5:33. Verumtamen et vos singuli, unusquisque suam uxorem ut se diligat, mulier autem ut timeat virum. quoniam una natura in viro et femina est, idcirco vir quasi se ipsum ita mulierem diligere commonetur, mulier autem, quia persona inferior est conditionis causa, non naturae, viro subiecta; timere autem eum iubetur.

6:1. Filii, obaudite parentibus vestris. hoc enim iustum est: 2. honora patrem tuum et matrem. lex datur filiis, ut, quia parentibus auctoribus constant, oboediant eis. iustum est enim, ut reverentiam exhibeant eis per quos sunt. Quod est mandatum primum promissionis,

6:3. ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.

1. promissio haec in Exodo continetur, ut honorifici sint parentes, et bene esset et provectioris fierent aetatis. quomodo tamen hoc primum mandatum dixit, cum constet primum mandatum ita contineri: non sint tibi alii dii praeter me, deinde: non facies tibi ullam similitudinem quae sunt in caelo sursum et in terra deorsum, tertium: non sumes nomen domini dei tui in vanum, quartum: observabis, inquit, sabbata mea, quintum autem: honora patrem et matrem et cetera.

2. sed quia prima quattuor mandata ad deum pertinent, haec in prima tabula contineri subintellegitur, cetera ad hominem, ut honoret parentes, non occidat, non fornicetur, non furetur, non falsum testimonium dicat neque quidquam proximi sui concupiscat. haec sex mandata in secunda tabula videntur scripta. quorum primum est: honora patrem et matrem. hac causa ergo dixit: quod est mandatum primum in promissione, ut discerneret inter mandata quae ad deum et inter ea quae ad hominem pertinent.

6:4. Et patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione domini. ut lex possit servari, qua cautum est. ut filii honorificent parentes, parentibus quoque alia lex ab apostolo datur, ut sic inbuant filios, ne mandata legis contemnant, quia si in timore domini fuerint enutriti, poterunt observare quae praecepta sunt. nam si ad iram provocant filios, nec ipsi modum legis custodiunt; cogere enim eos videntur, ut praevaricatores inveniantur. in ira enim nemo agnoscit quid sit utile. idcirco temperantiam parentum exemplo debent addiscere, ut quae utilia sunt sectentur. meminisse enim debent patres, quia et ipsi fuerunt filii et noluerunt utique exacerbari a patribus. filii quoque cognoscere debent, quod futuri sunt patres, et nolunt inhonorari ab eis. idcirco utrique exhibeant invicem quod exquirunt ad invicem.

6:5. Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo.

1. quoniam omnium sublimior et sola potens est religio nostra et quae credentibus caelorum regna pollicetur, ne hac igitur causa superbia nasceretur hominibus, omnes debita condicionum vel officiorum praesentium iubentur exsolvere, ut magis incitent perfidorum animos ad culturam dei, quam vident et iustam et humilem. videntes autem domini meliorasse servos et in reddendis obsequiis fideliter profecisse, servi quoque dum cernunt mansuetudinem dominorum, omni aviditate concupiscunt fidem, cuius tam placidis retinaculis gubernat humana officia.

2. nam et qui in condicione est, si habeat famulum, non vult contemni ab eo. ideo que nec ipse debet contemnere dominum suum; et sicut vult agere se cum dominum suum, ita et ipse agere debet cum servo suo et sic poterit placere deo.

6:6. Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes; facientes voluntatem dei ex animo, 7. cum benignitate servientes domino, et non hominibus; 8. scientes quod unusquisque quodcumque fecerit homo, hoc consequetur a domino, sive servus sive liber. propter timorem dei iusta et fidelia vult hominibus exhiberi servitia. deo enim servit, cuius iura in obsequiis domini carnalis custodit, quem sibi pro iustis actibus in die iudicii vicem reddere et ceteris omnibus audit testari. quae res potest proficere etiam ad salutem dominorum. videntes enim, quod difficile est servos per dei gratiam factos fideles ministros, poterunt dei gloriam conlaudare.

6:9. Et vos, domini, eadem facite ad illos, demittentes moenas, scientes quod et vester et ipsorum dominus est in caelis et personarum non est acceptio apud deum. non ignorantes utique carnales domini deum omnium dominum esse communem, talia exigant servitia, qualia a se exigi non ferant aegre. in qua enim quis mensura mensuraverit, remetietur illi. dominus enim iustus iudex causas discernit, non personas.

6:10. De cetero confortamini in domino et in potentia virtutis eius. post omnia monita et hortamenta et disciplinae ordinem traditum religiose et dispositionem mysterii manifestam robustos illos vult esse in fide fiducia potestatis dei, ut scientes firmam esse spem promissionis prompti sint circa obsequia dei, erigentes gubernacula contra fluctus excitos inpudentia inimici. tempestatem enim dei servis conmovet, sed ipse naufragium facit.

6:11. Induimini vos armis dei, ut possitis stare adversum [machi]nationes. arma dei fides est stabilis, per quam solam semper victus est satanas.

6:12. Quoniam non est vobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates huius mundi, tenebrarum harum rectores, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. certus apostolus, quia exitia, quae a perfidis dei famulis inrogantur, auctore diabolo ministrantur, cuius altitudo grandis et hominibus inpossibilis est, monet adversus haec dei arma sumenda, cuius solius virtute superantur et destruuntur omnia machinamenta eius. ipse est enim cuius satellites sunt, quos tenebrarum harum dicit rectores, spiritus nequissimi, qui degunt in caelestibus, in firmamento mundi. hi sunt erroris duces, tenebrarum rectores, hoc est ignorantiae et perfidiae praepositi. rectores enim tenebrarum in perversum intellegendi sunt gubernare, quasi incredulitatis magistri.

6:13. Ideo accipite universitatem armorum, ut possitis resistere malo et in omnibus perfecti 14. stare, succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae 15. et calciati pedes in praeparationem evangelii pacis, 16. super his omnibus adsumentes scutum fidei, in quo poteritis omnia tela maligni ignita extinguere, 17. et galeam salutis et gladium spiritus, qui est verbum dei.

1. quoniam contra atrocissimos hostes et omni tergiversatione callidos bellum gerimus, idcirco omni cautela et sollicitudine vigilare debemus, ut quacumque temptaverint, munitos nos et praeparatos inveniant. necesse est enim, ut et deus adiuvet, quos viderit in precibus vigilare et de armis eius expectare victoriam. in huiusmodi ergo bello sobria mente opus est et pura conscientia, quia non contra carnalia nequitiae, sed adversus spiritalia dimicatur.

2. contra terrigenos enim hostes corpus sagina roboratur et poculis mens incenditur, ut repugnandi sumat audaciam, adversus spiritalia enim nequitiae spiritaliter repugnandum est et sobrietatis et abstinentiae arma sumenda sunt, ut infusi sancto spiritu inmundos et erraticos spiritus devincamus. sic itaque succingemus lumbos nostros in veritate, si parati sumus errori resistere. omnis enim qui operari vult, subcingit se, ut ablato impedimento diligentius operetur.

6:18. Per omnem orationem et precem orantes in omni tempore in spiritu et in ipsum vigilantes in omni perseverantia et obsecratione pro omnibus sanctis 19. et pro me, ut detur mihi sermo in adapertione oris mei exerte notum facere mysterium, 20. pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso exerta libertate utar, prout oportet me loqui.

1. si recte conversemur, spiritus sanctus manet in nobis, et quod postulamus possumus impetrare. hoc est ergo in spiritu semper orare, munda conscientia et fide integra precem ad deum dirigere. in carne enim orat, qui polluta mente precatur, iterum peccaturus, non de eventu aut subreptione, sed de proposito. sed potest non peccari ad mortem, si perseveranter oretur, ut animus sedula mente intentus sit semper in dei legem, ea meditans die noctu que quae amat deus. tunc et pro sanctis possunt orare.

2. non est enim indignum, ut pro invicem sollicita sint membra, nec temerarium poterit videri, si pro magistro discipuli idonei interpellent adiutantes eum, ut postpositis impedimentis libertate utatur ad praedicandum, sicut traditum est ab auctore, ne pressus vi tribulationum ipsa formidine acumen doctrinae obtundat, amissa severitate. duplici igitur genere pro se orandum hortatur, ut et sensus eius impleatur spiritu ad eloquendum plene mysterium et facultas illi detur audaciae in adserendo. quam utique precem libenter audit deus.

3. videt enim legationem suam in apostolo suo despici, unde utique indignatus in causa sua non negabit effectum. si enim consuetudo et lex est legatis hominum non inferre exitia, qua praesumptione et audacia legatis dei non solum exitia, sed et mors inrogatur! quare et dicit: pro quo legatione fungor in catena. non enim permittebatur libere loqui, sed in subiectione et necessitate verba dei referens vinculis, plagis subiciebatur et mortibus. et lapidatus est enim, et ad bestias pugnavit Effesi.

6:21. Ut autem sciatis et vos ea quae circa me sunt, quid agam, plene notum faciet vobis Tychicus, dilectus frater et fidelis minister in domino. 22. quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra.
per Tychicum Effesii discunt quid agat apostolus, et idem cognoscit quid agerent Effesii. de apostolo, quia divina erant quae agebat, dubium non erat; sed hoc sciendum erat de eo, quid ageret in perfidos et insidias eorum. de Effesiis vero hoc cognoscendum, si proficerent necne. ut ergo oboedirent et libenter audirent verba Tychici, hunc commendat et fratrem istum dilectissimum vocans et ministrum dei idoneum.
6:23. Pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo.
pacem quae est ianua dilectionis, optat esse cum fratribus et caritatem cum fide, ut ingressi per pacem possint manere in caritate, quae est ex fide. haec est enim dei patris et filii eius domini nostri Iesu Christi.
6:24. Gratia cum omnibus qui diligunt dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
praescius apostolus multos futuros desperatae fidei sensum habentes de domino Iesu Christo, cum his aeternam gratiam dicit mansuram qui diligunt Christum recte de illo et cum dei patris voluntate sentientes. qui enim degenerem hunc dicunt, data illis gratia auferetur.

AD FILIPPENSES

Argumentum. Filippensibus verbum fidei apostolus tradidit. somnio enim monitus est, sicut continetur in Actis apostolorum, ut accederet ad eos et aperiret aures eorum ad recipiendum sermonem dei. multis ergo diebus conmoratus apud eos instruxit eos doctrinam domini. et quia post discessum eius non sunt translati ad aliud sicut et Galatae, sed permanserunt in fide non recipientes pseudoapostolos, per epistolam conlaudat eos gaudens in proposito cordis eorum. in horum enim laude aliorum vituperatio continetur. Corinthii enim multo tempore audientes apostolum recedente eo a diversis pseudoapostolis fuerant eversi. unde isti iure laudantur.

1:1. Paulus et Timotheus, servi Christi Iesu.

1. apostolum se tacet, quia his scribit qui de illo recta sentirent. ideo dignitatem suam subprimit, erat enim his manifesta. condicionem vero fatetur, quia qui Christum confitetur dominum, hic magis liber est et habet salutem. Omnibus sanctis in Christo Iesu. sanctis scribit more suo, sed qui in Christo Iesu sancti sunt, id est qui deum et hominem Christum fatentur. Fotinus enim Christum deum negat et Manichaeus hominem; ideo que inmundi sunt. non ergo his scribit, qui mendaciis propriis subprimunt veritatem. Qui sunt Filippis.

2. quibus scribat significat. Cum episcopis et diaconibus. hoc est cum Paulo et Timotheo, qui utique episcopi erant. simul significavit et diaconos, qui ministrabant eis. ad plebem enim scribit; nam si episcopis scriberet et diaconibus, ad personas eorum scriberet, et loci ipsius episcopo scribendum erat, non duobus vel tribus, sicut et ad Titum et |ad| Timotheum.

1:2. Gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. manifestum est deum patrem esse, Christum vero Iesum dominum nostrum. numquid non videtur plus dominus esse quam pater? sed inter homines in mundo; apud deum vero patrem et apud Christum dominum concordia est. hic enim {,hoc est in mundo,} ideo plus {est} dominus quam pater, quia aut et ipsius patris dominus est aut pater filium non suae condicioni generat, sed alienae. deus autem sic genuit, ut in eius potestate sint quos genuit, ut nati ingenui servi tamen eius sint. cum hos tradit proprio filio, reddit (facit) illos etiam servos filii sui, ut sit dominus eorum, sicut dicit: pater, quos dedisti mihi, tui erant, et mihi illos dedisti, ut in patre et filio servi sint dei unius.

1:3. Ego quidem gratias ago domino super omni memoria vestra, 4. semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio orationem faciens 5. super conmunicatione vestra in evangelium. primum quidem domino gratias agit, cuius nutu prospera omnia cedunt fidelibus. in omni oratione sua memor eorum cum exultatione, quod participes facti sint evangelii, sicut dicit Petrus apostolus inter cetera dicens: ut sitis, inquit, consortes divinae naturae. A prima die usque nunc. praevidit enim apostolus devotionem illorum et fidem ratam ex ipsis principiis et gavisus est in eis semper, sciens multis exemplo futuros.

1:6. Confidens in hoc ipsum, quod qui inchoavit opus bonum, perficiet usque ad diem Christi Iesu, 7. sicut est iustum mihi hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde tam in vinculis meis quam in defensione et confirmatione evangelii, quoniam mihi omnes participes gaudii estis. securus de bonitate et iustitia dei et de horum fide non ambigens confidit, quod dei auxiliis adiuti perseveraturi sint in fide usque ad diem domini, in quo remunerandi sunt persistentes in fide. nec aliud debuit de his sentire, quos semper inflexibiles in devotione dei expertus est, tam directum et infatigabilem cursum eorum videns, ut cogitaret dignos hos sibi participes gaudii esse. unius enim fidei homines congaudere oportet de spe futurae inmortalitatis et gloriae.

1:8. Testis est enim mihi deus, quemadmodum desiderem omnes vos in visceribus Christi Iesu. deum testatur, ut affectum commendet. qui enim multum de aliquo sentit, ut credibile hoc faciat, testificatur. per quod et provocat desiderium illorum erga se, ut desiderati desiderent; desiderat ergo omnes hos non humana cupiditate, sed in amore Christi, non carnis affectu, sed spiritus, ut participes hos habeat et in sensu mysterii divinitatis et incarnationis domini Iesu Christi.

1:9. Et hoc oro, ut caritas vestra magis magis que abundet in agnitione et omni sensu, 10. in hoc ut probetis quae sunt utilia, ut sitis sinceri et inoffensi in diem Christi, 11. repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem mihi. deo adiutore ordinem disciplinae Christianae vult eos inbuere, ut quia firmati in fide sunt, non sint nescii sacramenti credulitatis suae et scientes discernere utilia a contrariis iustitiae operibus ornent doctrinam domini, fructum facientes inmortalitatis ad abundantiam omnium bonorum, ut gloriosus in his appareat magister gentium.

1:12. Scire autem vos volo, fratres, quod quae ad me adtinent, ad profectum evangelii venerunt, 13. ita ut vincula mea manifesta in Christo facta sint in omni praetorio et ceteris omnibus 14. et plures ex fratribus in domino confidentes vinculis meis coeperint magis audere sine timore verbum dei loqui, 15. alii quidem et propter invidiam et contentionem, quidam vero propter bonam voluntatem Christum praedicant, 16. alii quidem ex caritate scientes quod in defensionem evangelii positus sum, 17. alii vero ex contentione Christum adnuntiant non simpliciter existimantes, quod pressuram suscitent vinculis meis.

1. haec explanatione non indigent; tamen propter sollicitudinem nostram, ne qua in dubium veniant, per ordinem apertius prosequemur. quoniam superius participes hos gaudii sui pronuntiavit, ideo quod profecerit praedicatio eius insinuat quasi caris, ita ut omnibus innotuerint passiones eius pro Christo. per hanc humilitatem gloriosum se indicat, ut habeant occasionem gaudendi amatores eius, quia cuius vincula in Christo manifestantur, dignitas eius crebrescit. in omni praetorio et in ceteris omnibus. id est in omni Iudaismo et per universas ecclesias gentium. praeest enim Iudaismus, quia ipsi facta promissio est, sicut dicit dominus: quia salus ex Iudaeis est.

2. ideo que plures ex fratribus exemplum suum secutos ausos dicit fuisse loqui verbum dei cum fiducia. constantia enim eius multos animavit, ut non timerent evangelizare conperto exemplo apostoli, quod deus adest, ut tueatur diligentes se; sed et alios falsos fratres non fiducia neque dilectione dei, sed contentione zeli incitatos dei verbum praedicare quasi invidos. plures ergo e fratribus sincera quidem, sed diversa voluntate Christum adnuntiabant.

3. alii enim bona voluntate hoc agebant ad gloriam dei solius, alii vero caritate incitati apostoli certi de tuitione dei. sic iterum e contra alia duo genera ponit, quae non sincero animo praedicabant; quidam invidentes apostolo contentione hoc agebant, alii vero astutia simulationis Christum adnuntiabant, ut possent seditiones excitare apostolo, quasi auctori huius sectae, qui multos adgregaverat suae conspirationi. maior enim invidia crescebat apostolo, quando ex latere eius multi videbantur docere.

1:18. Quid enim? dum tamen omni modo sive occasione sive veritate Christus adnuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. 19. scio autem quod hoc mihi procedet ad salutem per vestram precem et subministrationem spiritus Iesu Christi 20. secundum contemplationem et spem meam, quia in nullo confundar, sed in omni exerta fiducia, sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem. 21. mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.

1. primum gaudium eius est in fratribus, qui bona voluntate Christum adnuntiant; deinde etiam in eo se dicit gaudere, quod fallacia hominum adversum eum conpositum erat, ut ad invidiam et pressuram eius Christus praedicaretur. hoc enim dicit sibi ad vitam proficere, quod illi paraverant ad mortem. hanc enim vitam suam dicit esse, si Christus omnibus praedicetur, et se etiam mori paratum, ut hoc possit impleri, sciens magnam sibi pro hoc voto et efficacia dari posse mercedem. inperita enim malitia adversum se semper machinatur, dum nescit.

2. ad calcandam ergo horum malivolentiam, qui tecti fallacia insidias vitae eius tendebant, dei praesidiis se muniri testatur, his quos utique socios gaudii sui dicit adiuvantibus oratione propter communem alacritatem et sancti spiritus subministrationem, qui contra voluntatem illorum et vias aperiret praedicanti, dans gratiam et fiduciam verbis eius, ut ortas seditiones conpesceret. in nullo ergo dicit se confundi in doctrina Christi, quia et spes magna promissionis est et quia nihil in ea turpe et inhonestum aut fallax est, sicut apud paganos, sed aperta simplicitas. hinc est unde cum omni constantia non cedit adversis, ut magnificetur Christus in corpore eius sive occidatur sive caesus evadat.

3. ex eo enim quae et quanta spes in Christo est, consideratur, quando non solum caedi et adfligi pro eo, sed et mori paratus est. vitam enim suam sive in praesenti sive in futuro Christum esse dicit, sicut et evangelista Iohannes testatur dicens: quod factum est, in ipso vita est, et vita erat lux hominum. pro hac vita mortale corpus tradit, ut eum recipiat in aeternum, ac per hoc lucrum conputat mori pro Christo.

1:22. Si autem (ergo) vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23. coartor autem ex his duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo enim melius est; 24. remanere autem in carne valde necessarium propter vos. 25. et hoc certum habens scio, quia manebo et permanebo omnibus vobis in vestrum profectum et gaudium fidei, 26. ut gloria vestra abundet in Christo per meum adventum iterum ad vos.

1. manifestum est quod dicit, quia si in carne positus, non otiosum est, quod vivit; habet enim fructum operis sui. quid eligam, inquit, nescio. duabus enim ex causis urguetur. habet enim desiderium excedere et cum Christo esse multo melius aestimans, ut iam praesens sit ad (apud) deum, ut exoptata (exoptatis) et promissa (promissis) fruatur. in carne vero ut sit adhuc, necessarium dicit propter instructionem credentium.

2. et cum dissolvi et cum Christo esse multo magis melius dicat, certum tamen hoc scire se protestatur, quia manebit in carne ad profectum fidelium, ut gloria eorum abundet in domino, proficiens ad laudem apostoli, cum iterum viderint eum. incrementum (crementum) enim faciunt scientiae et plenius fundantur in fide. quantum affectum habuit circa credentes, ut hoc quod multo melius sibi esse dicit, non eligat, sed hoc velit, quod expediat multis, certus etiam domino hoc placere, quod pro multorum salute proficiat.

3. quis non tertii caeli cupidus sperneret omnem curam praesentem? quis non paradisi superioris desiderio omnia haec postponeret? quis non verborum archanorum memor humana eloquia evitaret (devitaret)? quis non post tanta exitia eligeret requiem? sed quia caritatem omnibus anteposuit, hoc secutus est quod proficeret fratribus.

1:27. Tantum digne evangelio Christi conversamini. dignam conversationem vult eos exhibere disciplinae dominicae, ne paeniteat eum voluisse remanere in carne. Ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis, quod stetis in uno spiritu unianimes, pariter cum fide evangelii certantes 28. et non pavescentes in quoquam ab adversariis, quae est illis ostentatio interitus, vobis autem salutis. unianimes vult eos esse in fide et devotione contra adversarios, ut eadem de illis audiat absens, quae videt {et} praesens, ut in nullo paventes minas aut terrores adversariorum custodiant fidem scientes, quia eis qui pro Christo tribulantur, ad salutem proficit, illis vero qui tribulant, ad perditionem.

1:29. Et hoc (ideo) quia a deo donatum vobis est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini, 30. idem certamen habentes, quale et vidistis in me et nunc audistis a me. quamquam dei gratiam extollat in omnibus, ad laudem tamen eorum proficit, quod dicit quia deus illis concessit pati pro Christo; non enim concedit vel donat nisi amatoribus Christi. ideo dixit: 'pro Christo donatum est vobis', ut a patre deo donatum sit diligentibus Christum, ut ad augmentum meritorum suorum patiantur pro Christo et sequentes exempla doctoris sui omni confidentia certent ad triumfandos infideles.

2:1. Si qua ergo exhortatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua sunt viscera et miserationes, 2. implete gaudium meum, ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes, unum sentientes, 3. nihil secundum inritationes neque secundum inanem gloriam, sed in humilitate mentis alius alium existimantes superiorem sibi, 4. non quae sua {sunt} unusquisque contemplantes, sed quae aliorum sunt.

1. hoc dicit quia, si est vera exhortatio spei in Christo apud nos, qua vos invicem consolamur in solatium caritatis communis, si participatio spiritus sancti, per quem iungimur in uno corpore novo, si aliqua sunt viscera, id est si in animo vestro sum, sicut et vos in meo, si miserationes, hoc est si affectus pietatis in amore est, implete gaudium meum.

2. haec quae enumerat tunc vera probanda significat, si ista quae subter mandat fuerint servata, ut unianimes sint et spiritu humiles non se invicem provocantes, sed in caritate gaudentes, ut gaudium plenum sit in eis apostoli. sic ergo eos constringit, ut si haec non custodierint, nec in ceteris probati videantur, ut quia in aliis nolunt se inprobatos videri, ista quoque servent, ut perfecti sint.

3. sine dubio enim erant inter eos dissentientes et inquieti et qui inani gloriae studerent, contendere et vincere volentes cum animi atrocitate, ubi praemium non est, sed parit lites et rumpit caritatem. quae enim potest esse plebs, in qua vasa aurea et argentea tantum sint, non et lignea et fictilia? sed possunt exercitio boni immutata fieri aurea et argentea, quia non naturae vitium est, sed voluntatis.

2:5. Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, 6. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem deo. Christus semper in forma dei erat, quia imago est invisibilis dei. sed apostolus de dei filio, cum incarnatus homo factus est, tractat dicens: hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, id est deo et homine. qui cum in forma dei esset, inter homines utique conversatus gestis et operibus apparebat esse deus. forma enim dei nihil differt a deo. ideo enim forma et imago dei est appellatus (appellatus est), ut intellegeretur non ipse pater esse deus, sed hoc esse quod deus est. hic ergo non rapinam arbitratus est esse se parem deo; sciens enim se in forma (in forma se) dei esse non furatus est, ut diceret: ego et pater unum sumus. et in Iohannis evangelio: propterea, inquit, persequebantur Iudaei Iesum, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem sibi proprium dicebat deum, aequalem se faciens deo. iure ergo exaequavit se deo; ille enim arbitrat (arbitratur) rapinam, qui se parem facit ei, a quo inferior est.

2:7. Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.

8. humiliavit semetipsum factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis.

1. Christus igitur sciens in forma se dei esse, aequalem se ostendit deo. sed ut humilitatis legem doceret, Iudaeis se conprehendentibus {non solum} non repugnavit, sed semetipsum exinanivit, hoc est potestatem suam ab opere retraxit, ut humiliatus otiosa virtute infirmari videretur. formam servi accipiens, dum tenetur et ligatur et verberibus agitur, usque ad crucem factus obaudiens patri, cui se aequalem sciebat, non sibi defendit aequalitatem, sed subiecit se.

2. hanc patientiam et humilitatem imitari nos docet, ut non solum coaequalibus non nos anteponamus, verum etiam inclinemus nos auctoris nostri secuti exemplum. formam tamen dei non accepisse dicitur, sed esse in dei forma, servi autem formam accepisse, dum quasi peccator humiliatur. servi autem ex peccato fiunt, sicut Cam filius Noe, qui primus merito servi nomen accepit. non enim mihi sicut quibusdam videtur sic formam servi accepisse, dum homo natus est.

{3. vide enim quid dicat: hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, id est deo et homine. ante incarnationem enim aut Christus potest dici aut Iesus, quia simul ambo nomina et hominis filium et dei filium significant. nam ante nativitatem quid dicit inter cetera? petra autem erat Christus, et: non temptemus Christum, sicut quidam temptaverunt. ubi ergo aut deum aut hominem vult significare scriptura, unum e duobus ponit, aut Iesum aut Christum}.

4. dei enim filius homo natus sic in forma dei erat, quia cum homo videretur, opera dei faciebat, ut {in} gestis rebus appareret deus esse, qui tantum homo esse putabatur. opera enim formam significavit (significabant), ut quia opera eius non utique hominis opera sunt, hic qui in opera (opere) vel forma dei erat, deus intellegeretur.

5. forma enim dei quid est, nisi exemplum quod deus appareat (apparet), dum mortuos excitat, surdis reddit auditum, leprosos mundat et alia? quomodo autem homini similis factus dicitur, si homo tantum erat? et qua ratione habitu repertus ut homo est, si non esset et deus, nisi quia cum antequam se inclinari permitteret, semper in dei virtute visus sit, postea infirmatus in habitu hominis repertus est? nam in monte utique quasi deus apparuit et in mari pedibus ambulans non solum homo, sed et deus visus et intellectus est. denique qui erant in navi, quid dicunt? vere filius dei est hic. ista ergo virtute cessante velut homo visus est.

6. ideo enim dicit 'quasi', ut illud significet, quia et deus est. infirmitatis enim causa deum similem dicit factum hominibus. quod in subiectis aperit dicens: humiliavit semetipsum factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis. hinc est unde habitu repertus ut homo est. retinens enim virtutem suam, ne appareret in eo, ut homo visus est et occisus qui mori nesciit (nescit).

2:9. Propter quod et deus illum superexaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen, 10. ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium, terrestrium et infernorum 11. et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris.

1. quid et quantum humilitas mereatur ostendit, ut magis hanc adpeteremus calcata iactantia. unde dicit Solomon: superbis deus resistit, humilibus vero dat gratiam. quare et dominus: qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. haec est ergo humilitas, si sibi quis nec quod deberi novit defendat. denique Farisaeus ille vera de se dicens exaltasse se dictus est ac per hoc humiliatus est. Christus autem plus fecit, quia (qui) cum deus sit, caro factus hominibus se inclinavit.

2. nunc videamus quomodo donatum est Christo nomen, quod est super omne nomen, quasi eguerit filius dei aut inperfectus fuerit; qui enim eget, inperfectus est. si enim in forma dei erat, par et aequalis deo, quomodo donatum est illi? ei enim donatum dicit, qui se humiliavit et quasi homo apparuit, exinaniens se factus obaudiens usque ad mortem. si ergo perfectus natus est, quomodo eguit? perfectum dei filium natum de deo patre qui negat, Arrianus est; nam ante passionem aequalem se deo patri ostendit, sicut {et} supra memoravi. unde constat hunc natum esse perfectum; in nativitate enim sua omnia consecutus videtur. in plenitudine enim divinitatis est natus ad omnia agenda quae gessit, ut prius donum accepisset quam gereret, ad quae agenda natus est.

3. videtur donum ergo (ergo donum) patris, hoc est esse filium, ut (et) nomen eius super omne nomen sit, hoc est esse deum. nomen enim dei {sed} per naturam, non per solam appellationem, super omne nomen est. hinc est ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium, terrestrium et infernorum, sicut ad Romanos significat inter cetera dicens: et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula. quae sint autem haec omnia, in epistola ista aperit dicens: caelestia et terrestria et inferna. alia enim nulla sunt.

4. quibusdam tamen videtur homini donatum esse nomen, quod est super omne nomen, quod nullo genere, nulla ratione convenit. si enim Christus dei filius idem ipse et homo est, non poterat deus homo factus, sed manens deus his egere quae habebat. aut si secundum quod homo erat his egebat quae dei sunt, ipse sibi dei filius deus dedisset, quae deerant ei iuxta quod homo erat. {quod quidem ad insipientiam dicitur}. et quare pater dicatur dedisse, cum ipse qui homo factus erat nihil dehaberet?

{5. aut non poterat filii divinitas corpori suo et animae praestare quae deerant? sed forte quia a deo patre sunt omnia, ideo ipse dicitur dedisse. si ergo a patre omnia, quare non dicatur cuncta filio suo per generationem dedisse? et quamvis aequalem sibi genuerit filium, ordo tamen exigit, ut in nomine patris agantur omnia. hoc pater concessit filio, ut post crucem omnia in nomine filii salventur. denique dicit dominus de discipulis ad patrem: pater, quos dedisti mihi custodivi, tui enim erant, et mihi eos dedisti. et ad discipulos ait: usque modo nihil petistis in nomine meo; petite et accipietis. hoc ergo natus accepit, ut post crucem manifestaretur, quid a patre dum generaretur acceperit. nomen enim tunc accepit, cum a creatura coepit sciri. cognoscitur enim quid propter haec quae gessit, antequam gereret, acceperit. denique ante crucem dixit: omnia mihi tradita sunt a patre meo. quomodo ergo hoc ad corpus potest referri, ut dei nomen corpori sit donatum, cum constet Christum hominem esse et deum, quia nec dignum est, ut deus inmutetur in carnem neque caro hoc possit effici quod est deus ?}

6. sed forte ut adoptione deus esset, et hic color est. incipiet enim ex parte deus verus esse Christus et ex parte adoptivus aut duo dii. sed aliud scriptura significat. illi enim donatum significat, qui se exinanivit, qui formam servi accepit, qui in similitudinem hominis factus est, qui patri obaudivit (oboedivit). si homo deo patri obaudivit (oboedivit), quid magnum est, quod dixit apostolus? sed hoc magnum dicit, quia cum aequalis esset, oboedivit. et quid laudis {est}, si in similitudinem hominis factus est homo, ut homini similis homo factus dicatur? sed nec potest fieri; nemo enim in similitudinem fit alicuius nisi alius sit, antequam fiat in similitudinem cuius vult. per causam enim similis factus est, non per substantiam.

7. et quis est, qui se exinanivit? homo. ergo habebat. et quomodo accepit? sed quid poterat se exinanire homo res infirma? et in forma dei numquid homo erat? sed forte homo in forma dei filius erat. age, filius dei in cuius forma erat? et si iam homo in forma dei, hoc est filius dei erat, iam ante passionem perfectus erat. non ergo post passionem aliquid accepit. sed videamus, de eo quid (quid de eo) scriptum sit: propter quod superexaltavit eum, inquit, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium, terrestrium et infernorum et confiteatur omnis lingua, quia dominus Iesus in gloria {est} dei patris.

8. consideremus nunc dicta et sic advertemus (advertamus) vim elocutionis. certe nomen, quod super omne nomen est, dei nomen est. sed si per naturam non constat hoc nomen, non est super omne nomen. appellativum enim nomen in solo vocabulo est, non in nobilitate naturae; et adoptivo deo non flectit genu creatura, sed vero, non concreaturae. et quomodo fieri potest, ut homo sit in gloriam (gloria) dei patris? etiamsi adoptivus deus sit homo, in gloria dei patris non potest esse. nam ei hoc competit, qui natus est de deo.

9. in gloriam (gloria) {enim} dei patris esse nihil differre a deo est, ut una gloria sit patris et filii per communem substantiam et virtutem; est enim haec unitas naturae. {quid, rogo, contrarium est, si filius donum a patre accepisse dicatur, cum omnia filii a patre sint, a quo et cuncta esse creduntur? substantiam autem dei idcirco naturam dicimus, quia natus de illa Christus est}.

2:12. Itaque, dilectissimi mihi, sicut semper oboedistis, non praesentia mei tantummodo, sed multo magis nunc in absentia, cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. 13. deus est enim, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate. deum bonos conatus adiuvare testatur. omnem enim gratiam semper reportat ad deum, ut nostrum sit velle, perficere vero dei. nam quis vinceret principes et (ac) potestates, rectores tenebrarum harum, spiritalia nequitiae in caelestibus, nisi solus deus, quos causa invidiae inimicos habemus? indignantur enim dici nos filios dei. non ergo novum est quod hortatur, sed ut more solito subditi sint evangelio, curam propriae conversationis habentes. bona enim conversatio salutem operatur.

2:14. Omnia facite sine murmurationibus et hesitationibus, 15. ut sitis inreprehensibiles et simplices sicut filii dei, inmaculati in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16. verbum vitae continentes in gloriam mihi in diem Christi, quia non in vacuum cucurri nec in inritum laboravi. 17. sed etsi libor super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo et gratulor omnibus vobis. 18. idipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi.

1. ut fidei et operum suorum fructus possint habere, conmonet ut omnia, quae ad disciplinam pertinent Christianam, sine hesitationibus faciant et murmurationibus - quia si neglegenter et indevote aliquid agitur, ad effectum non pervenit, quia in reprehensione (reprehensionem) cadit -, sed ut omni simplicitate operentur quasi filii dei inmaculati, ut memores professionis suae tales se praebeant actibus, ut professioni suae respondeant, ut inter diffidentes tam clari appareant vita, conversatione, moribus, quemadmodum sol et luna inter stellas splendore sublimes sunt - sicut {enim} stellae apparente sole obscurantur, ita et iniusti et infidi praesentibus fidelibus aut iustis turpes et deformati videntur -, ut gloria sit apostoli in adventu filii dei, cuius plantatio tales edidit fructus.

2. labor enim et efficacia eius tunc probabitur non esse inanis. ideo que: etsi immolor, ait, super sacrificium et ministerium fidei vestrae, gaudeo. si enim obpressus fuerit a perfidis, cur eos congregaverit (adgregaverit) suae conspirationi, gratulandum sibi significat; scit enim effectum habere mortem suam. magna enim maestitia est, si patiatur quis pro eis, in quibus nihil proficit. quamobrem gaudere se in illis et eos congratulari sibi debere testatur, ut invicem participes sint gaudii communis et plebs et magister idoneus.

2:19. Spero autem in domino Iesu Christo Timotheum in brevi mittere me ad vos, ut et ego bono animo sim, certior de vobis factus. 20. neminem enim habeo tam unianimum, qui sinceram circa vos sollicitudinem gerat; 21. nam omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Christi Iesu. 22. probationem autem eius nostis, quod ut filius cum patre me cum servivit in evangelio. 23. hunc ergo spero me missurum confestim, ut videro quae sunt circa me. 24. confido autem in domino, quod et ipse cito veniam.
absoluta sunt haec nec interpretatione egent; post epistolam enim istam Timotheum se missurum significat, per quem ad fidem agnoscat, quae circa hos agantur; erat enim apostolo unianimis (unianimus). quare et circa eos sollicitior signatur, non sicut quidam qui, dum semetipsos commendare volebant, neglegentes erant de disciplina et conversatione fratrum; non enim devoto animo praedicabant, sed propter propria lucra. et quia Timotheus vir erat egregius, dicit quia probatum hunc habebant, quia erat cum eo ut filius carissimus deserviens evangelio Christi. ideo filium hunc (hunc filium) dicit, quia ab ipso fuerat ordinatus. hunc se praemittere se quoque {in} brevi iturum ad eos.
2:25. Necessarium vero arbitratus sum Epafroditum fratrem et conmilitonem meum, vestrum autem apostolum et administrum operis mei, mittere ad vos, 26. quoniam quidem desiderabat vos omnes et inpatienter sollicitus erat, eo quod audieratis illum infirmatum fuisse. 27. etenim infirmatus est prope mortem. sed deus misertus est illius |non solum autem eius|, sed et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

1. omnia haec manifesta sunt; Epafroditum enim significat missurum se cum ista epistola ad eos. invicem enim desiderio sui maesti erant infirmitatis eius causa et populus et Epafroditus, ut viso eo recrearentur de recuperata valitudine (salute) eius et ille careret sollicitudinem (sollicitudine) quam videndi eos gerebat. erat enim eorum apostolus ab apostolo factus, dum illum ad exhortationem eorum mittebat ad eos; et quia vir erat bonus, desiderabatur a plebe. quid ergo est, ut praesente apostolo, quo mortuos suscitabat, hic Epafroditus infirmaretur usque ad mortem?

2. numquid non oravit pro illo apostolus et non impetravit, ut citius sanaretur? sed signa infidelium causa fiunt. nam huic non ad detrimentum contigit aegritudo, sed ad augmentum. probationes enim diversae sunt credentium. alius enim per aegritudinem, alius amissione carorum, alius per damnum pecuniae, alius per tribulationes probatur, si in necessitate stabilis inveniatur, auxilium a diversa parte non quaerens, ut augmentum faciat meritorum.

3. non ergo contempta est postulatio apostoli, sed melius provisum ei, pro quo petebat. quid autem illud est, ut cum de excessu fratrum in alia epistola non contristari debere admoneat, in hac autem contristandum se, si exisset Epafroditus e corpore significat?

4. tristitiam se, si exisset, habiturum dixerat super tristitiam, quam habebat de infirmitate eius; erat enim necessarius ecclesiis. nam ad Tesalonicenses: videte, ait, ne contristemini de dormientibus, sicut et ceteri qui non habent spem. se autem sic tristem futurum dixerat de excessu Epafroditi, quia solatium eius et auxilium requirebat, non tamen ut quasi perditum lugeret.

2:28. Sollicitus itaque misi eum, ut cum illum videritis, iterum gaudeatis et ego meliori animo sim.
affectionem habuisse Epafroditum et plebem Filippensium significat, quem videntes iterum in laetitiam se excitarent et apostoli animus laetaretur, quia meliori animo fit, qui ad caros suos mittit revisendos.

2:29. Excipite ergo illum in domino cum omni gaudio et huiusmodi in honore habete, 30. quia propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut subpleret id quod vobis deerat circa meum officium.
quamquam individua esset caritas Epafroditi et plebis, tamen etiam ab apostolo commendatur, ut |plus| amplius cariorem illum faciat, maxime propter hos, qui forte tam cari non essent circa eius affectum; in omni enim plebe diversitas est. hinc est unde et proelium eius memorat, quod non dubitavit propter opus evangelii |et| mori, hoc est non est deterritus minis et pressuris infidelium, sed perstitit in exhortatione fidelium, ut impleret quod deerat plebi in traditionem (traditione) iuxta dispensationem apostoli. qui ergo a morte non retrahit animam suam in interitum, hanc tradit iuxta vitam praesentem, sicut {et} dominus ait: qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam. perditio haec interitus est, quia secundum mundum qui animam suam tradit pro Christo, amittit eam, in futurum tamen conservabit eam.

3:1. Reliquum, fratres mei, gaudete in domino. eadem scribere vobis mihi quidem non est pigrum, vobis autem necessarium. ostendit sollicitudinem suam, quam gerit circa profectum illorum, quia inpiger est ad scribendum eis quae necessaria sunt utilitati (utilitatibus) illorum.

3:2. Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. hos designat, qui invidentes gentibus pravitate conloquiorum suorum everterant Galatas suadentes eis, ut circumciderentur. quos omni genere vitandos et spernendos docet quasi canes, qui primum oblatrant, dehinc morsu saevo male operantur in carnem.

3:3. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habemus, 4. quamquam ego habeam fiduciam et in carne. manifestum est quia credentes ipsi circumcidunt cor suum, ut amputata erroris nebula adspiciant et agnoscant dominum creaturae. hoc est spiritu deo servire et gloriari in domino Iesu Christo, qui legem spiritus dedit, ut carnis gloria inaniretur (exinaniretur). apostolus tamen etiam hanc fiduciam habebat, ut si vellet gloriaretur de carnis circumcisione, sed sciens vacuam esse hanc gloriam repudiavit eam. Si quis videtur confidere in carne, ego magis 3, 5. circumcisione octavi diei, ex genere Istrahel tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Farisaeus, 6. secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine quaerella. 7. quae mihi lucra fuerunt, haec arbitratus sum propter Christum damna.

1. quantum ad legis culturam pertinet {et} ad iustitiam eius servandam et ad studium heresis farisaeorum et iuxta zelum traditionis paternae (paternae traditionis) in persequendo ecclesiam, hic parem non habuit; in ceteris enim erant consortes eius qui similiter essent natura Iudaei. sed quae lucra videbantur iuxta humanum sensum, comparatione Christi inventa sunt damna.

2. quare damna, nisi quia iam tempus non erat, ut servaretur lex? inania enim erant haec omnia et impedimenta, ne accederetur ad gratiam, et quia sunt haec carnalia, nostra vero spiritalia. ideo autem de tribu se dicit Beniamin, ut genus suum extolleret propter illos (super hos), qui de |concubinis| {patriarchis concubinarum Iacob filiis ducunt originem, aut propter illos, qui} erant |nati patriarchis| {proselyti. unde dicit: ego magis circumcisione octavi diei ex genere Istrahel, ut ostenderet primum se esse inter Iudaeos, sed hoc se contemnere propter spem promissam a Christo}.

3. Hebraei tamen propter Abraham dicti sunt. inmutata est enim littera propter sonum, ut non vocarentur Abraei, sed Ebraei, ut apud veteres, cum diceretur 'medidie' et esset absurdum, inmutata est littera, ut diceretur 'meridie'. si enim origo ex Abraham est, ex ipso trahi debet et nomen, non ex Heber, qui sexta generatione est ante (super) Abraham. si enim in Abraham reformari coepit genus hominum et ipse est pater fidei, ex ipso et nomen et lingua Hebraea. prima enim lingua, quae erat sine nomine, cum huic redditur, ex eo |et| accepit nomen. nam nulla causa est, ut ex Heber trahat nomen; Abraham tamen Chaldaeus fuit, non tamen Chaldaei linguam habent Hebraeam.

3:8. Verum quidem et omnia arbitror damna esse propter eminentiam [scientiae] Christi Iesu domini mei, propter quem omnia damna duxi et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam 9. et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam quae per fidem Christi, quae ex deo est iustitiam super fidem 10. ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis eius et communicationem passionum eius, conformans me morti ipsius, 11. si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis.

1. cum superius de genere Abrahae et de lege et de iustitiis eius et meritis observantium loqueretur, haec omnia detrimentum deputans ad conparationem promissionum salvatoris nunc addit non solum haec, sed et omnia damnum esse propter eminentiam, inquit, scientiae Christi Iesu domini mei. post legem et iustitias eius, quae erunt haec omnia, nisi ut ipsi vitae corporis animae que anteponatur agnitio Christi? si enim, sicut dicit ad Colosenses, in Christo sunt omnes thensauri sapientiae et scientiae absconditi, cuncta quaeque (quaecumque) sunt, nullius momenti ducenda sunt, ut ad excellentiam sapientiae et scientiae huius pervenire contingat.

2. sufficit ergo, immo exuberat iustitia quae ex fide est, non ex lege, ad salutem, quae ex cognitione Christi gratia dei indulta est. cognitio enim mysterii incarnationis et passionis et resurrectionis eius perfectio vitae et thensaurus sapientiae. ubi enim sapientia, est et vita, quia vita non est ubi stultitia est. denique Solomon: stultus, ait, per risum (in risu) agit mala. qui enim intellegit sui causa Christum hominem factum et passum et victa morte resurrexisse, contemptis et spretis omnibus hunc sequitur, cuius praesidio videt se a morte liberatum, quaerens causas ad promerendum eum, ut vel in aliquo vicem illi (illi vicem) possit reddere, ut adhuc maiora consequi mereatur in resurrectione promissa.

3:12. Non quod iam perceperim (acceperim) aut iam iustificatus sim aut iam perfectus sim; sequor autem si conprehendam, in quo et conprehensus sum a Christo.

1. quoniam in tota epistola gaudere se in eis testatur et laudat oboedientiam illorum (eorum) et fidem, ne forte quasi homines inflatione, quasi (eo quod) iam digni essent, extollerentur, nunc per suam personam adhuc deesse ad iustificationem implendam aperta voce declarat, ut contendant addere in operibus bonis. si enim hic qui tanta praeditus dignitate est, adhuc deesse sibi ad perfectionem confitetur, quanto magis hi intellegerent elaborandum sibi esse, ut iustificationis (iustificationum) merita adipiscerentur.

2. ideo subiecit: sequor autem, inquit, ut comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo. dum enim errore aestu mentis fluctuaret de via domini diffidens, misericordia dei quasi fugientem gratiam Christi comprehendit eum in via, euntem ad conturbandam et |ad| adfligendam ecclesiam, ad hoc ut dono dei addisceret gratiam quam refutabat et sciret pro hac etiam mori lucrum esse ideo que non se posse obesse credentibus, sed sibi, si non crederet, qui rem salutarem per ignorantiam insequebatur.

3. ad hoc ergo conprehensus est, id est a praescientia dei requisitus inventus est et didicit mysterium Christi, ut in omni vita sua augmentum faciens meritorum comprehendat destinatum praemium, promeritus eum, quem didicit sui causa occisum.

3:13. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse adhuc. unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea autem quae ante me sunt extendens me, 14. secundum destinatum sequor ad palmam supernae dei vocationis. hoc est quod supra dixit, quia ideo laborare se significat, ut quotidie in melius proficiat, semper extendens se ad potiora, illa quae retroacta sunt obliviscens meliora sectetur, non quia mala sunt, sed quia parva sunt ad meritum conlocandum, in melius autem proficiendum, ut ad destinatum caeleste praemium occurratur. causa enim tam admirabilis et invisibilis praemii non leviter utique certandum esse pronuntiat.

3:15. Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sentiamus. superius perfectos esse negat, sed iuxta promissum, ut adhuc addatur ad meritum; ad comparationem autem ceterorum, qui res divinas neglegentius curant, perfecti dicendi sunt, qui adhibita sollertia perfectionis ambulant iter. hoc ergo sentiendum est, ut in melius proficiatur. Etsi quid aliter sentietis, id quoque deus vobis revelabit. {hoc dicit, ut} si quid amplius ad culturam melioratae conversationis excogitaverint, dei existiment donum esse {,ne per hoc inflarentur}.

3:16. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus et in eo ambulemus. ne qua hinc oreretur (oriretur) praesumptio et putaretur quod a deo non erat, a deo revelatum, ideo subdidit (subiecit) dicens: ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, hoc est non extra regulam disciplinae sapere {in conversatione fidei}, sed hoc sapere, quod commune sit et modestum in evangelii (evangelica) veritate.

3:17. Imitatores mei estote, fratres, et considerate eos, qui sic ambulant, sicut habetis formam nostram. vult illos esse sollicitos, ne pravorum hominum subtilitate capiantur, et notare unumquemque qualiter et conversetur et doceat, ut his iungantur, in quibus sensum magistri sui cognoverint (agnoverint).

3:18. Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi; 19. quorum finis est interitus, quorum deus venter est et gloria in pudendis illorum, qui terrena sapiunt. hi quos significat ex numero eorum sunt, qui Galatas everterant. cum dolo enim ambulantes ecclesias destruebant (subvertebant) sub nomine Christi Iudaismum colendum praedicantes, quasi ibi Christus promissus sit. quos cum dolore et lacrimis memorat, quia saluti credentium obsistebant de cibis edendis et non edendis quaestiones moventes, quasi salus in esca sit aut venter deus, quem iuxta legem mundis escis delectari putabant, gloriantes in pudendis circumcisis. hoc est terrena sapere; qui autem spiritalia sapit, in fide, in spe, in caritate gloriatur. ad locum autem hunc non pertinet, ut quaestus causa aut gulae dixerit: quorum venter deus.

3:20. Nostra autem conversatio in caelis est; unde et salvatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum, 21. qui transfigurabit corpus humilitationis nostrae conforme corpori gloriae suae secundum operationem suam, qua possit etiam sibi subicere (subicere sibi) omnia. spiritalia curantes in caelis agere dicuntur, cum ipsi adhuc sint in terris, quomodo mali principes et potestates, cum sint adhuc ipsi in firmamento, conversatione tamen in terris sunt. Christianorum ergo actus in caelis sunt, ubi et spes salutis eorum est, qui est Christus, quem omnis fidus expectat ad transfigurationem corporis carnis, ut quod ex humo est indutum spiritali veste conformem (conforme) efficiat adventu maiestatis suae corpori gloriae suae, iuxta operationem suam, hoc (id) est secundum virtutem suam, qua possit subicere sibi omnia, hoc est, quia per resurrectionem mortuorum et inmutationem in gloriam (gloria) apparebit virtus domini manifestata, conprimens omnes principes et potestates, ut manifestetur deus et dominus esse omnium.

4:1. Itaque, fratres mei carissimi et desiderantissimi, gaudium et corona mea, sic state in domino {,dilectissimi}. conmonet, ut in eadem fide perseverent; gaudium enim eius constantia illorum {est} ad praesens et in futurum corona. discipulis enim in agone victoribus dignus erit corona magister.

4:2. Aevodiam rogo et Sinticen obsecro idem sapere in domino.

3. et te rogo, germane compar, adiuva illas quae laboraverunt me cum in evangelio cum Clemente et ceteris, qui sunt mihi participes operum, quorum nomina sunt in libro vitae. Aevodiam et Sinticen ad prudentiam amplificandam hortatur adiuvantibus quos memorat, ut sicut in operibus evangelii profecerant, proficerent et in scientia et sapientia dei, quos omnes merito fidei in libro vitae haberi pronuntiat.

4:4. Gaudete in domino semper, iterum dico: gaudete. laetus apostolus in operibus et fide eorum ad cumulandam alacritatem suam exoptat illos in hoc studio proficientes in domino semper gaudere. hoc est enim quod iterat, ut se vera affectione gaudere in illis ostendat.

4:5. Modestia vestra innotescat omnibus hominibus. dominus prope est. 6. in nullo solliciti sitis, sed per omnia oratione et prece cum gratiarum actione postulationes vestrae innotescant apud deum. 7. et pax dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda vestra in Christo Iesu.

1. nunc exemplo eorum alios vult lucrari. cum enim modestia eorum manifestata fuerit, id est rationabilis conversatio, lucebunt opera eorum et de non erunt, qui imitentur bonum illorum, ut non solum propriorum gestorum, sed et aliorum meritum consequantur, ut sicut dictum est labores fructuum suorum edant. quando enim fructus operum ipsorum alios adquirit ad opus bonum, labores eorum, qui adquisiti sunt, proficient |in| eis, quorum exemplo bona opera imitari coeperunt.

2. dominus, ait, prope est. in nullo solliciti sitis. hoc est praeparatos esse debere et vigilare in oratione et prece deo gratias agentes seposita omni mundi sollicitudine illud sperare et ante oculos habere, quod dominus repromisit, unde et gratias ei agendas docet. domino {enim} inminente sollicitudo saeculi cessat. ut quid enim sollicitus sit de re cito peritura?

3. ac per hoc: postulationes vestrae notae, inquit, fiant apud deum. quae notitia adsiduitate fit et vigilantia orationis. tunc demum munitionibus pacis suae, quae omnem superat mentem, ait, custodiat corda vestra in Christo Iesu. hoc ideo dixit, quia cum deo qui habet pacem, non timet omnem mentem adversam. tutus est enim pace dei omnis diligens deum in Christo Iesu. quis enim non metuat eum, quem scit dei esse amicum?

4:8. Reliquum, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque magnifica, quaecumque iusta, quaecumque amabilia, quaecumque laudabilia, si qua virtus, si qua laus disciplinae: haec cogitate. 9. quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite, et deus pacis erit vobis cum. in conclusione quae reliqua erant ad imitationem perfectionis exponit, ut ea quae non solum in vituperationem non cadunt, verum etiam laude digna sunt, haec (et) cogitantes et agentes secuti formam apostoli deum pacis habeant se cum. deus noster vere deus pacis est, qui non rogatus quasi potens, non timidus quasi infirmus ad pacem hortatur, in tantum ut et peccata in se commissa concedat, cum possit utique terrore manifestatae potentiae et ineffabilis magnitudinis suae etiam invitos non ad pacem cogere, sed ad subiectionem. sed huiusmodi mundi pax (pax mundi) est, non dei, cuius ipsa natura pax est.

4:10. Gavisus sum autem in domino magnifice, quod tandem aliquando refloruistis ad hoc, ut pro me sentiatis, in quo et sentiebatis; occupati enim eratis. nunc alacritatem suam propensiorem factam ostendit, quia in quo neglegentiores facti fuerant, adhibita sollertia opus pristinum iterarunt memores facti apostoli sui, ut fructus suos ad eum mitterent condendos in horreum caeleste (horreo caelesti), ubi neque tinea neque erugo exterminat.

4:11. Non {quasi} propter indigentiam (penuriam) dico; ego enim cognovi in quibus sim sufficiens esse. 12. scio et abundare et humiliari - in omni et in omnibus imbutus sum - et saturari et esurire et abundare et penuriam pati. 13. omnia possum in eo qui me confortat. non se sui causa in hoc eorum opere gaudere, sed in profectu {eorum} ipsorum, se autem omnia contentum deo adiuvante testatur, ut neque de penuria contristaretur neque de abundantia exultaret, sciens quia et abundantia frequenter extollit et tolerata penuria divitias caelestes adquirit. horum tamen opera in se benigna declarat; multorum enim necessitatibus profuit.

4:15. Scitis autem et vos, Filippenses, quia in principio evangelii, cum profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicaverit in ratione dandi et accipiendi nisi vos soli, 16. quia et in Thessalonica semel et iterum usibus meis misistis, 17. non quia munus quaeram, sed requiro fructum crescentem in rationem vestram. haec idcirco commemorat, ut audiendo (audientes) in memoria et laude esse opera sua, non dubitent {illa} accepto ferri apud dominum (deum), |huic rei| studium fidei adhibentes (sed magis fidei studium adhibeant).

4:18. Percepi enim (autem) omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epafrodito, quae a vobis missa sunt, odorem bonae suavitatis, hostiam acceptabilem, placentem deo. non otiose conmonet debere fieri et hortatur, quod factum profitetur, nisi quia aut neglegentius aut minus copiose, sicut solitum erat ab eis fieri, factum videbatur, ut reminiscentes priorum operum scirent se minus fecisse quam coeperant. licet enim non inprobet factum, sed significat devotiores illos ante in opere hoc fuisse, tamen gratum esse et accepto ferre deo quasi sacrificium placitum. denique dominus ait: facite elemosynam, et ecce vobis omnia munda (munda vobis omnia). quam gratum ergo opus est, ut omnem maculam hominis et sordes emundet!

4:19. Deus vero meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. ideo discrevit dicens: deus meus, ut secundum ea quae praestabat meritis eius auxilia, adesset et desideriis eorum in copia magnitudinis bonitatis suae in gloria Christi Iesu. gloria est enim Christi Iesu, cum dei nutu Christianorum inplentur desideria secundum evangelicam disciplinam.

4:20. Deo autem et patri nostro gloria in saecula saeculorum. {amen}. hic non discrevit, sed generaliter ait: deo et patri nostro gloria. deus est propter timorem, pater autem honoris causa et quia ab ipso est omnis origo. ipse enim dixit in Malachihel profeta: si deus ego sum, ubi est timor meus? et si pater ego sum, ubi est honor meus?

4:21. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. hunc salutat in Christo Iesu, qui se sanctificat, ut Christo dignus habeatur qui dixit: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dominus deus vester.

4:22. Salutant vos qui me cum sunt fratres. salutatio fratrum solatium invicem praestat, quasi imagines enim exhibet divulsorum. Salutant vos omnes sancti, maxime qui de domo Caesaris sunt. hos significat propensiorem affectum habere circa eos, qui de domo Caesaris sunt. istos et potiores supra memoratis ostendit fratribus, quia hos sanctos appellat.

4:23. Gratia domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. quoniam de salvatoris persona quaestiones oriuntur, hic, ut soliditatem in eo divinitatis adprobet, tuitionem gratiae eius spiritui nostro exoptat.

AD COLOSENSES

Argumentum. |Hos id est| Colosenses pseudoapostoli evertere nitebantur, ut post praedicationem Epafrae sive Arcippi filosoficis disputationibus inretirent simplicitatem mentis eorum, ne spernerent rationes elementorum, quibus quasi gubernatur vita humana. idcirco hos apostolus per epistolam hortatur et admonet, ne alicubi praeter Christum aliquam esse spem putarent et deciperentur.

1:1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem dei et Timotheus frater 2. his qui sunt Colosenses sanctis et fidelibus fratribus in Christo. 3. gratia vobis et pax a deo patre nostro. caput epistolae solito more scribit ad eos, in quo et sanctis et fidelibus fratribus litteras se ordinare prosequitur, quibus exoptat dei gratiam manere per Christum. Gratias agimus deo, patri domini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orantes 4. audita fide vestra in Christo Iesu et dilectione, quam habetis in omnes sanctos 5. propter spem quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, 6. quod pervenit ad vos sicut et in universum mundum. quoniam dignum habuit deus credere istis filium suum, gratias ei refert in orationibus suis, deinde propter caritatem quam habebant in sanctos, fidi quia pro hac spes firma est apud deum, qua remuneraturus creditur {credentes et} diligentes se invicem auctore Christo, cuius nomen pervenit ad omnes gentes, ut multiplicentur in fide eius. Et est fructificans et crescens sicut et in vobis, ex qua die audistis et cognovistis gratiam dei in veritate, 7. prout didicistis ab Epafra dilecto conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi, 8. qui etiam notam fecit nobis vestram dilectionem in spiritu. exemplo ceterarum gentium hos crescere et fructum vitalem facere alacri sermone prosequitur, ut ex eo, quod dei gratiam perceperunt, proficerent et numero et opere adiungentes fidei suae qui fierent fratres eorum in Christo. exemplo enim bonorum operum illorum adtracti sunt multi teste illis Epafra, qui eis ministravit gratiam Christi vice apostoli, quam statim inbiberunt ut potum spiritalem in domini caritate {, quae non in carne est, sed in spiritu}.

1:9. Idcirco et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut repleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali in hoc, 10. ut ambuletis digne domino ad omne placitum in omni opere bono. audiens apostolus devotam ac promptam voluntatem illorum circa fidem Christi orat pro eis, ut propensius agnita voluntate dei rationabili opere explerent devotionem, quam audita fide Christi didicerant, ne tam mentis fida dicatio et robustitas (robur) fidei, dum inconsulte aliquid atque inperite conficeret, laboris sui fructum amitteret. hoc enim libenter acceptolatur (accepto fertur), quod devoto fit animo et prudenter. Fructificantes et crescentes in agnitione dei, 11. in omni virtute robur capientes secundum potentiam gloriae eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio 12. et gratias agentes patri, qui vocavit vos in partem sortis sanctorum in lumine, 13. qui liberavit nos a potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae.

1. crementum operum eorum cum scientia vult fieri, ut non ignorent fidei suae spem. tunc enim firmes et stabiles sunt, si advertant quae pro fide promissa sunt et quanta sit potentia gloriae maiestatis dei in patientia, ut longa expectatione sustineat humanum genus, quod inreverentia sua non solum neglegit creatorem, verum persequitur amantes eum, ut et ipsi similiter patientes sint, ut subportent probra et maledicta infidelium, vel si inlata fuerit pressura, expectantes iudicium dei nec dubitantes de eo, magis autem gaudentes in promissa vita cum gratiarum actionibus deo, qui dignatus est advocare et inducere gentes in promissionem Iudaeorum, quae est lumen aeternum, id est veritas perpetua.

2. liberati enim de condicione tenebrarum, hoc est eruti de inferno, in quo tenebamur a diabulo tam ex proprio quam ex delicto Adae, qui est pater omnium peccantium, translati sumus {per fidem} in regnum caeleste filii dei, ut ostenderet nobis deus quo amore diligit nos, quando adtollens nos de ima tartari induxit in caelos cum suo vero filio (vero filio suo). iam enim omnes credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de saeculo duce dextrae partis angelo inducuntur in caelos, quod ante devictam mortem concessum non erat.

1:14. In quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum. in huius filii sui regnum transtulit nos deus, per quem nos redemit et manumisit. remissio enim peccatorum liberos facit, ut liberati debitis teneri obnoxii non possint. nam sine fide Christi nullus egressus infernum (de inferno) est, quia obligatus peccatis exire ianuas tartari non potest.

1:15. Qui est imago dei invisibilis.

1. invisibilis dei imago visibilis esse non potest, alioquin nec imago; quod enim invisibile est, pingi non potest; nec enim visibilis potest invisibilem videre. aut enim corpus est quod videtur aut figura aut aliqua informata substantia, quam fert acies oculorum, totum tamen corpus est. deus autem, qui ab his omnibus alienus est, quomodo potest imaginem habere visibilem? sed ideo sic dicitur, ut talis filius intellegatur, qualis est pater, ut, quia de ipso est et nihil distat ab eo in divinitate naturae, imago eius dicatur et forma, ne alius deus a perfidis crederetur, quamvis nomine ipso hoc contineatur. ideo enim verus filius dicitur, ut de ipso esse credatur.

2. sed propter malam intellegentiam etiam hoc additum est, ut et imago eius dicatur, ut cum apparet, licet {in} figura humana aut certe in igni (igne) {ut} ad Moysen, non ipse pater intellegitur (intellegatur) esse, sed filius, et per id, quod imago eius dicitur, nihil ab eo distare credatur. unde dicit ad Filippum: Filippe, qui me videt, videt et patrem. quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis quia ego in patre et pater in me est? haec est unitas et consubstantialitas patris et filii, ut invicem sint, ut qui videt filium, videat et patrem.

3. nunc videamus quomodo visus est filius, ut perinde intellegamus qua ratione Filippus videndo filium videat et patrem. intellectu certe operum divinorum viderunt filium, non carnalibus oculis. quae operatus est filius, dixit esse patris, ut unitatem virtutis ostenderet. eodem genere visus est et a Iacob, unde nomen accepit Istrahel, id est homo videns deum.

4. propter hoc ergo imago dictus est invisibilis dei, ut ipse esse intellegeretur, qui per intellectum visus est deus. patrem autem numquam ullo modo apparuisse, {sicut} dictum est in evangelio: deum nemo vidit umquam. Primogenitus universae creaturae. ante omnem creaturam genitum filium, non creatum testatur, ut secerneret nativitatem eius a creaturae factura {et} ut hoc penitus clarescat, subiecit:

1:16. Quia in ipso creata sunt omnia in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, omnia per ipsum et in ipsum condita sunt.

1. non solum in eo magnificum et gloriosum significat Christum, quia antequam fierent omnia natus {est}, sed et in ipsum dicit omnia condita, hoc est, ut omnium potentia in eo esse credatur et de eo profecta, dum omnia fiunt per ipsum. hoc est caput esse totius creaturae, quia ab ipso ut sint esse coeperunt. ideo autem quae ab ipso facta sunt, per ipsum facta dicuntur, quia ad hoc natus est, ut faceret creaturam; hoc est fecisse in eum et per eum.

2. nec enim sibi nativitas sua profecit, sed nobis, quia non eguit nasci qui in his erat. quomodo fit unicus dei patris filius, quomodo ipse novit quae ingenita sunt dei patris? {erat enim in deo, qui processit de deo, ita ut unus esset deus. ac sic fit,} ut neque diminutio sit patris neque profectus filii, dum nascitur. et ut apertius tradat quae et quanta sit potentia filii, ostendit quae per ipsum sint, id est throni, dominationes et principatus et (ac) potestates, ut perinde omnino minus nihil in eo credatur esse, quam est in patre.

1:17. Et ipse est ante omnes. ante omnes sic est, quia hic solus de patre deo natus est, de ingenita utique substantia dei. haec autem virtute eius, quam per generationem habet a patre, substiterunt, non ut communio eis substantiae sit cum eo, sed ex nihilo nutu dei patris filio agente coeperunt. Et cuncta |in| ipso (ipsi) constant. |in| ipso (ipsi) constant, quia sine eo nihil sunt; nisi enim huic fuerint subdita errore devia, quasi perditioni fient obnoxia.

1:18. Et ipse est caput corporis ecclesiae.

1. ecclesiae caput est Christus, si tamen omnes unum sentiant caelestes et terreni, ut sint ecclesia, hoc est unius fidei. si quo minus, truncati capite totius corporis, id est a creatore suo seiuncti amentia quadam et vanitate bacchantur. Qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ipse primatum tenens. quoniam omnia per ipsum sunt, per ipsum denuo neglegentia quadam facta caduca reformanda fuerant (fuerunt), ne ad iniuriam eius pertineret, si opus eius per alterum restauratum fuisset, ut, quomodo ante omnes natus est, sic iterum ante omnes primus esset ex resurrectione mortuorum reddita pristina vita.

2. ante omnia enim natus est de deo, ut cuncta crearet quae non erant; iterum autem accepta carne de virgine natus est, ut peccatum, quod ex virgine Eva intraverat in mundum, aboleret. natus ergo et mortuus resurrexit, ut quae primum fecerat, postea iterum recrearet, quia per errorem fuerant velut mortua, ut semper in omni vita sit primus et princeps.

1:19. Quia in ipso conplacuit omnis plenitudo (omnem plenitudinem) inhabitare. plenitudo in ipso est et manet, quia omnia potest semper, ut nihil exceptum sit, quod non per eum possit praestari, ut et faceret et reformaret et lapsa erigeret et mortua vivificaret. unde |et| ait: sicut habet pater vitam in semetipso, ita dedit et filio vitam habere in semetipso, et: sicut enim pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. nec enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. quid tam iustum, nisi ut horum, quae fecit per illum, ipsi daret iudicium, ut omnis plenitudo divinitatis habitet in ipso per id quod diximus omnem illum potestatem in se habere, hoc est deum esse perfectum; qui enim haec omnia non habet, non est deus.

1:20. Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sunt sive quae in terra. hoc est quod supra memoravi, quia ut ea omnia quae fecit per illum restauraret, cum errore quodam discrepare coepissent ab invicem nec non et ab auctore - est enim adhuc error in carnalibus caelis - humiliavit eum incarnando illum, ut homo factus ostenderet ac doceret, quomodo possent ea quae in firmamento sunt et super terram reconciliare se (reconciliari) creatori. quod ut ad perfectum perduceret, occidi se passus est propter homines, ut quos apud superos docuerat, exeuntes hinc a morte secunda teneri non possent, ut doctrina eius fructum haberet primae institutionis et omnia facta per ipsum viverent in ipso quasi in auctore, sicut Petrus fatetur in Actis apostolorum.

1:21. Et vos quondam alienatos et inimicos consiliorum eius in operibus iniquis, 22. nunc autem reconciliatos in corpore carnis eius per mortem, exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensos in conspectu suo. quale donum dei sit erga gentes memorat, ut ostendat eos debitores, et quidem multum, in gratiarum actionibus deo (dei); qui cum inimici essent consiliorum eius, quibus decrevit visitare genus hominum per famulum suum Moysen, cuius doctrinam et potestatem non receperunt devoti idolis suis, ideo in operibus iniquis - adoraverunt enim opera sua, quae fecerunt -, misericordia autem et providentia dei requisivit eos, ut gratuito dei gratiam consequerentur, redeuntes ad eum in conscientia munda, ut in die iudicii, dum nihil erroris veteris inveniretur in his, adcorporarentur creatori suo, qui ut prodesset humano generi homo factus est, ut in carne sua vinceret mortem.

1:23. Si quidem perseveratis in fide fundati, stabiles et inmobiles a spe evangelii quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura quae est sub caelo, cuius factus sum ego Paulus minister, 24. qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et subpleo reliquias pressurarum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia.

1. in tribulationibus, quas patiebatur exultare se fatetur, quia profectum suum videt in fide credentium. non est enim inanis tribulatio, quando eum, pro quo patitur, adquirit ad vitam. quas passiones Christo dicit inferri, cuius utique doctrinam persequuntur, ut et perfidos gravet inpietatis suae crudelitate et fidelibus dei praedicet caritatem, cuius filius nunc usque iniurias patitur pro nobis. nunc igitur intellegi vult qua causa scribit ad eos, cum dicit: si tamen perseveratis in fide fundati, ut scirent tunc prodesse sibi passionem Christi, si in accepta fide manerent.

2. idcirco enim potentiam magnitudinis quanta sit Christi et quam infinita, ab initio declaravit, ut doceret in ipso solo spem ponendam, quia ipsius sunt omnia et quia nihil sine ipso potest vivere neque in caelis neque in terris. ante omnes enim est et cuncta ipsi constant, quia in omnibus ipse primatum tenet, ut, si quis alicui elementorum aut angelorum vel potestatum devotum se debere esse putet, errare se sciat. hic enim unus est filius dei, caput omnis principatus et principii, cuius evangelium praedicatum est in toto mundo, incipiens a Moyse qui dixit Iudaeis: quia profetam vobis suscitabit dominus deus vester de (ex) fratribus vestris tamquam me. ipsum audietis. erit enim, quicumque non audierit profetam illum, exterminabitur de plebe. unde dominus ait Iudaeis: quia Moyses de me scripsit. itaque hic unus audiendus est et colendus nec ad hunc aestimandus est quisquam, quia qui caput tenet, reliquam partem subiectam habet. nam qui se subiectis humiliat, totus errat, quia non tenens caput truncus est, ex quo totum corpus continetur ad vitam.

1:25. Cuius factus sum ego minister secundum dispensationem dei, quae data est mihi in vos, ad implendum verbum dei 26. in mysterio, quod absconditum fuit a saeculis saeculorum et a generationibus. ministrum factum {esse} se evangelii inter gentes a deo per Christum cum fiducia loquitur, ut mysterium coeptum a domino per idoneum et efficacem servum possit impleri, quod ignotum fuit a saeculis. Nunc vero declaratum est sanctis eius, 27. quibus voluit deus demonstrare quae sint divitiae maiestatis mysterii dei in nationibus, quod est Christus in vobis spes gloriae, 28. quem nos adnuntiamus. mysterium quod latuit a saeculis, modo revelatum adserit, id est tempore apostolorum ostensum, quia et gentes admittendae essent sine circumcisione carnis ad fidem Christi, qui promissus erat Iudaeis. prius enim ante praedicationem fidei circumcidi mandatum est gentes (gentiles), si voluissent ad legem accedere; nunc autem misericordia dei ita ut sunt suscipi iussi sunt ad fidem. quod indignum putabatur |a| Iudaeis, ut Christus, in quo spes erat Iudaeorum, etiam gentes participes faceret gloriae suae. Monentes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo, 29. in quo laboro certans secundum operationem ipsius, quae operatur in me in virtute. hanc dicit veram esse sapientiam, quae est in disciplina dominica, cum agnoscitur Christus. quod se ipsum apostolus magna cum cura agere testatur, ut erudiens omnem hominem in hac sapientia consummatum exhibeat eum deo in intellectum Christi, ut mysterium nativitatis ex deo et nativitatis ex Maria et totius operis eius caelestium et terrestrium adsequatur. cuius rei certamen contra perfidos habere se loquitur adiutoribus (adiuvantibus) signis virtutum, ut per haec victa infidelitas conprimatur. qui enim verbis subtilitate quadam diabolicae versutiae ausus est contradicere, pudore correptus necesse est cedat virtuti.

2:1. Volo enim vos scire, qualem (quantam) pro vobis et pro his certamen (sollicitudinem) habeam, qui Laodiciae sunt, et quotquot non viderunt faciem meam in carne, 2. ut consolationem accipiant corda eorum, cum fuerint instructi in caritate in omnes divitias plenitudinis intellectus ad agnitionem mysterii dei in Christo, 3. in quo sunt omnes thensauri sapientiae et scientiae absconditi.

1. non se minus pro his sollicitum (sollicitum pro his) quos in carne minime vidit, quam de illis erat, quibus praesens praedicabat, testatur, ut scirent non minori affectu diligi se ab eo, quia eos non viderat, quam ceteros apud quos erat diligebat, ut foveret animos eorum in caritate et prompti fierent per epistolam agnitionem accipere sacramenti dei in Christo advertentes has esse sapientiae et scientiae divitias, si agnoscatur Christus in deitatis suae plenitudine adorandus.

2. omne igitur mysterium sacramenti dei in Christo est. hic est enim unus, in quem (quo) omnis creatura nisi speraverit periet (peribit), ut omnium potentia in eum (eo) sit, ut qui cognoscit istum, cunctorum quaeque (quaecumque) sunt cognitionem videatur habere nec colendus alius praeter hunc requiratur, quia omnium potentiarum virtus in eo est; ex ipso enim habent omnes. unus enim cum sit, omnia potest; quare et caput omnium dicitur, ut per ipsum omnes subsistere videantur. digne ergo omnes thensauri sapientiae et scientiae in eo dicuntur absconditi. omnis enim scientiae ratio totius creaturae supernae et terrenae in eo sit oportet, qui omnium eorum caput est, sive angelorum sive solis sive lunae sive stellarum aut ceterarum rerum, omnis scientiae peritia in auctore illorum est, ut qui hunc agnoscit, nihil ultra requirat nec sapientiam nec virtutem, quia agnovit eum, in quo perfecta virtus perfecta que sapientia est.

3. quicquid enim alibi se putaverit invenire, in hoc plene et abunde inveniet. nam quid sapientius Solomone? quid prudentius Danihelo? quibus idcirco deus prae ceteris sapientiam dedit, ut notum faceret infidelibus totius se sapientiae esse auctorem. denique Nabucodonosor dicit Danihelo admirans super sapientiam eius: vere deus vester ipse est deus vivus et aperiens mysteria. quod quidem omnem incredulum latet in Christo omnem esse sapientiam et scientiam, quia non legunt in evangeliis astrologiam, non in apostolo geometricam, non in profeta aritmeticam nec musicam, quae idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem et avocant a deo, ut, dum his student ratiocinationum disputationibus, curam animae suae non agant. quae enim tam vera sapientia est, nisi cognovisse quod prosit et despexisse quod obsit? obest enim, quia impedit animam, ne curam sui agat. non inmerito ergo qui Christum agnovit, invenit thensaurum sapientiae et scientiae; agnovit enim quod ei sit utile.

2:4. Hoc dico, ut nemo vos circumveniat in subtilitate sermonis.

5. nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobis cum sum gaudens et videns ordinationem vestram et subplens id quod deest utilitati fidei vestrae.

1. conmonet, ne malorum conloquiis et astutia iniquitatis sensus eorum transducerentur, quia sapientes mundi arte quadam et minutiis disputationum inretire gestiunt simplicum animas, ut ratione mundanarum rerum abstrahant eos ab spe, quae est in Christo. unde apostolus spiritu se illic adesse dicit, ut reverentiam eius ante oculos habentes abstinerent se ab huiusmodi hominibus.

2. si enim spiritus Helisaei profetae vidit fraudem Giezi euntis ad Neman Syrum, ut acciperet sub nomine eius quae illi mandata non fuerant et descendentem prompto animo Neman ei plus dedisse quam fuerat postulatus, quanto magis apostolus ea quae dixit poterat in spiritu videre! maior enim gratia fuit in apostolis quam in profetis. et ut promptiores illos faceret circa traditionem evangelii, gaudere se dicit in dispositione conversationis illorum, ut scientes unde deo placeatur in eo fierent firmiores {, per quod digni effecti ad utilitatis profectum fidei suae addiscerent sensum}.

2:6. Quemadmodum ergo accepistis Christum Iesum dominum, in ipso ambulate 7. radicati et aedificati in ipso et confirmati fide, sicut et docti estis, ambulantes in illa cum gratiarum actione. hoc monet et hortatur, ne devotio eorum minueretur et recederent a fide quam fuerant adsecuti et pravis fabulis eversi aliter Christum acciperent quam didicerant. multi enim corruptores fidei circuibant ad seducendos simplices, dolose et cum simulatione adnuntiantes Christum, quos evitari monet magna cautela, ut stabiles et firmi supra fundamentum trinitatis spe futurorum gratias uberes agerent super misericordiam (misericordia) dei.

2:8. Videte ne quis vos seducat (depraedetur) per filosofiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi et non secundum Christum, 9. quia in ipso habitat omnis plenitudo deitatis corporaliter.

1. filosofiam dicit terrenam, per quam solent seduci, qui cupiunt prudentes iudicari in mundo. haec argumentis et subtilitate minutiarum quorundam conponitur, quasi fysicas investigaverit rationes quaedam habens admixta, quae hortamenta sint bonae vitae vel documenta, aliquando de mensuris necnon de numeris, aliquando de elementorum qualitatibus et quantitatibus ordinata. in cuius disputationem (disputationibus) qui inciderit, vix et raro evadit. detinetur enim verisimilibus causis et conmentitiis rebus nihil tam verum aestimans, quam conspicitur et intellegitur in elementis.

2. et quia quae ad praesens sunt et cernuntur oculis, suavia et oblectabilia videntur, aliquantos seducunt, qui rationem spiritalem (spiritalem rationem) despiciendam et ridendam putant desperatione futuri, omnem vim astris adsignantes carnali rationi obnoxii, ne gravia credenda sint sustolli posse in caelum neve levia venire ad terras aut aliquid corporeum sine rerum admixtione generari repugnantes potentiae ac providentiae dei.

3. sciunt enim legi in divinis veteribus Hebraeorum voluminibus multa gesta per Moysen, quae humana ratio non capit, simili modo et in novis libris facta a domino aut per apostolos, quae tractatus carnalis prohibet credi. hanc ergo traditionem vel filosofiam fallacem et inanem appellat, quia non ad potentiam (a potentia) dei ordinata est, sed ad inbecillitatem (ab imbecillitate) ratiocinationis humanae, quae potentiam dei intra scientiam suam coartat, ne aliter credatur facere, quam carnalis se continet ratio, qua singulis elementis divinitatis diversitatem deputant ad culturam, ut obligent animos inperitorum, ne se ad deum verum extendant.

4. quamobrem cavendam monet traditionem istam, quia mundi cultrix est, non dei qui unus est, nec ad Christum, sed a Christo abstrahit, in quo perfectio divinitatis est. omnia enim quae habet pater dedit filio, dum (cum) illum in plenitudinis genuit divinitate corporaliter, ut, quia ipse caput est, creatura autem eius corpus est, quicquid putatur posse caelestis creatura, hoc totum plene in Christo esse credatur, ut nullus arbitretur quemquam colendum. quicquid enim in aliquo magnum putaverit, plus in illo inveniet, quia omnes ex ipso habent, sicut ex capite membra. ipse autem plenus est semper.

2:10. Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. plus significat credentibus dari quam potest in elementis deprehendi, quia qui in Christo est, repletus est abundantia divinitatis, quam elementa non habent. denique {in} credentibus spiritus sanctus inhabitat, quod elementis concedi non potuit, quia indignum erat et incongruum, ut invisibilis habitaret in substantia visibili et incorporeus in his quae sensibilia sunt. audiant ergo et veniant cultores eorum et credant in Christum (Christo), ut fiant maiores eorum quos nunc colunt.

2:11. In quo etiam circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliationem corporis carnis, in circumcisione Christi, 12. una cum illo sepulti in baptismo, in quo et simul surrexistis per fidem operationis dei, qui suscitavit illum ex mortuis.

1. hi circumciduntur in Christo, qui amputata totius traditionis humanae cultura Christo se iungunt (iunguntur) corde, non carne circumcisi, id est in spiritu, non in carne servientes, ut a terrenis ad caelestia, ab humanis ad divina, ab errore convertantur ad veritatem, capiti et auctori suo copulati per caritatem. cum quo et sepulti sunt in baptismate, resurrexerunt autem per fidem dei, de quo credunt quod exemplo Christi resuscitabit illos ex mortuis. illic enim homo vetus deponitur et novus adsumitur, peccatis moritur, ut vivat iustitiae, elementis abrenuntiat, ut Christo societur, resurrectionis futurae tenens pignus exemplo (exemplum) salvatoris, qui resurrexit ex mortuis.

2. haec igitur conmonet, ut perseverent in abrenuntiatione pompae et praestigiis satanae. qui idcirco elementorum suadet culturam, ut a deo sevocet, participes apostasiae suae volens efficere homines. quia enim sub nomine suo culturam suadere non potest - horretur enim ipso nomine -, sub alterius nomine suam voluntatem conatur implere.

2:13. Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit simul cum illo donans nobis omnia delicta 14. deleto cirografo, quod adversum nos erat in decretis, quod erat contrarium nobis, et illud tulit de medio et adfixit cruci; 15. exuens principatus et potestates ostentavit in auctoritate triumfans illos in ipso. - recens. pr.

1. dei memorat beneficium quod est circa genus humanum, ut recordati ex gentibus gratias illi referant supplices maiestati eius, qui dignatione sua opem tulit non requirentibus se, ut in devotione eius maneant scientes olim se fuisse sine lege dei, hoc est in praeputio carnis nullius spei, dei autem gratia per Christum vocatos ad vitam, dum in baptismo remisit illis peccata erroris antiqui.

2. devictis enim principibus et potestatibus in morte Christi delevit cirografum, quod erat decretum adversus nos peccato Adae; sicut enim bene agentium nomina in libro vitae sunt, ita et peccantium in libro mortis. igitur hanc sententiam qua tam paterno quam proprio delicto rei mortis eramus, delevit deus devicta morte in Christo triumfato diabolo et satellitibus eius in carne ipsius.

3. Christo enim non solum innocente, sed et iusto quasi peccatore occiso triumfavit illos in cruce Christi; inventi sunt enim impii et crudeles in eum qui non peccaverat. hinc factum est ut non auderent rei facti contradicere salvatori ne de inferno animas ad superna educeret. cum enim insultarent de peccato hominis Adae ipsi inventi sunt gravius peccasse quando ipsum occiderunt. sic deletum cirografum quod erat ex prima sententia peccante Adam decretum verbo dei dicentis: de terra es et in terram ibis, cum resurrexit a mortuis, quia ex hac sententia hominem sibi diabolus vindicabat quem victus triumfatus que amisit.

4. iustum enim fuit peccati sententiam dare, sed quia subtilitate diaboli suasus peccavit, dei factum est providentia iusti iudicis, ut hic, qui malo more deceptum hominem tenebat, in eo reus fieret in quo insultabat, ut vocem contradicendi de sublato sibi homine non haberet. hoc deus egit per Christum ut qui per peccantem hominem regnare coeperat, per non peccantem amitteret palam a deo triumfatus in Christo. - - recens. alt.

1. mortuos dicit gentiles fuisse, primum quidem, quia legem, quae ad testimonium creatoris data est et ad vitia condemnanda, recipere noluerunt, deinde inpietatis peccatorum suorum causa indigni erant vita; ideo que discrevit hos a Iudaeis, quasi qui fuerint inimici dei unius. Iudaei vero in unius dei confessione degentes adveniente Christo addiscunt mysterium dei, quod expectabant ad iustificationem suam, ut in eo quod subreptum illis fuerat, quia inpossibile est esse sine peccato, acciperent remissionem.

2. unde post causam gentilium inducit et Iudaeos dicens: donans nobis omnia delicta, ut post specialem subiceret et generalem, quia cunctis donavit omnia delicta. sed quia, sicut dicit dominus: cui plus donatum fuerit, amplius debet diligere, idcirco conmonet gentes, ut considerantes causas malorum suorum et qualem gratiam acceperint a deo in Christo, tota devotione solliciti sint circa obsequium eius, a quo a diversa mortis poena sunt liberati.

3. quomodo ergo donavit nobis omnia delicta? deleto, inquit, cirografo, quod erat adversarium nobis. et quid est delere subiecit dicens: et illud tulit de medio. sic ergo delevit, cum tulit de medio. sic autem tulit de medio, cum adfixit, ait, cruci. adfigere autem cruci, hoc dixit esse spoliare principatus et potestates publice et detriumfare illos in Christo. haec, sicut videtur, obscura sunt ac per hoc adhibita cura dilucidanda sunt.

4. hoc est praesidium dei, quod per significantiam diversarum causarum exponit apostolus. multa enim acta memorat, ut genus hominum ad indulgentiam perveniret, ut non solum propria remitteret nobis delicta, sed et illud tolleret peccatum, quod ex Adae erat praevaricatione, quod appellavit cirografum in decretis, quod nos a mortuis surgere non sinebat, quia, si non et hoc tulisset de medio, exeuntes hinc qui acceperant remissa, illic tenerentur apud inferos. -

{5. porro autem ideo omnia delicta concessa sunt, ut resurgerent a mortuis. quia enim ex peccato mors, sublato peccato fit resurrectio mortuorum; quod quidem fieri minime potuisset, nisi peccatum adfixisset cruci. dum enim non peccando salvator vincit peccatum, quod hominem tenebat obnoxium, insuper et occiditur ab eo innocens, sic crucifixit peccatum. devictum enim peccatum mortificatum dicitur. crux enim non salvatoris mors est, sed peccati. innocens enim sic qui occiditur reos illos facit, a quibus occiditur. peccatum autem principes et potestates intellegamus, quorum studio peccavit primus Adam. ad auctores enim referendum est nomen hoc, quorum mortem in expoliatione significavit. mors enim ipsorum haec est, quia victi a salvatore, dum expoliantur animabus, quas tenebant in captivitate, mortificantur.

6. rei enim facti sunt, quia cum hac auctoritate animas tenerent, quia peccaverant, ipsi inventi sunt amplius peccatores, dum illum, qui illos non peccando vicerat, occiderunt. et sic iuste expoliati sunt, sicut dixit, publice, id est in cruce, quod est palam detriumfati a deo in Christo. ille enim detriumfatur, qui palam vincitur et spolia eius publicantur.

7. ostenditur enim omnibus prostratus, qui ceteris insultabat. decretum autem quod dicit non est hoc quod pagani fatum appellant, quia illud non omnibus contrarium adserunt, quia quosdam dicunt ex hoc felices, alios infelices. hoc enim decretum omnibus dicit fuisse contrarium; sententia enim erat cunctis adversa hominibus}.

2:16. Nemo igitur iudicet vos in cibo vel in potu aut in parte diei festi aut in numeniis aut sabbato, 17. quod est umbra futurorum, corpus autem Christi.

1. quoniam omnis spes in Christo est ac fiducia, nulli superstitioni aut legi subicere nos debere praecepit. quamobrem perstrepentes aut aliquid quod ad fidem Christi non pertinet susurrantes contemnendos, istum autem solum sequendum per quem devicta mors est et reddita resurrectio mortuorum. quidam enim Iudaeorum solent iudicare fideles, quod ea, quae interdicta per Moysen sunt, edant de cibis, cum omnia deus munda fecerit; indigni autem iudicati Iudaei de his edere prohibiti sint a melioribus.

2. solent iterum reprehendere nos, quia dies festos eorum spernimus aut quia initia mensuum non observamus, quae numenias vocant; maxime autem quod dies sabbatorum non custodimus, ut otio et epulis cum luxuria transigantur, quod magis ad offensam pertinet quam ad gratiam. haec omnia corpus sunt Christi, quia elementorum per effectus sunt vocabula. hinc est unde in evangelio dicit: dominus est enim, inquit, filius hominis etiam sabbati.

3. per ipsum enim omnia, quae quidem sic data sunt per Moysen, ut umbra essent vel figura futurorum, ut adparente veritate figura cessaret. sicut enim absente imperatore imago eius habet auctoritatem, praesente non habet, ita et haec ante adventum domini tempore suo observanda fuerunt, praesente autem carent auctoritate. numquid aliqui (aliquis) vicem domini agens ipso praesente dominatur? si praefectorum vicarii praesentibus eis privati sunt, quanto magis servi praesente domino etiam ipsi in obsequio debent videri!

2:18. Nemo vos devincat, volens in humilitate animi et superstitione angelorum ea, quae videt, extollens se frustra, inflatus mente carnis suae, 19. et non tenens caput illud, ex quo omne corpus per conpaginationes et coniunctiones subministratum et conpaginatum crescit in augmentum dei.

1. quod superius sub nomine filosofiae cavendum monuit, nunc apertius docet observandum ab his, qui terrenae sapientiae studentes haec colenda adserunt, quae obtutibus adiacent vel apparent, ut horum culturis detentae animae sub firmamento obligatae teneantur, ne se supra firmamentum tendant ad superiores caelos ad deum omnium adorandum. quod opera efficitur inimici, ut semper animas super terram (terras) humiliatas detineat, ubi se scit semper de caelis deiectum futurum iusto iudicio dei, religionem simulans, cum sit maximum sacrilegium.

2. inflantur enim motum pervidentes stellarum, quas angelos vocant, non auctoritate divina, sed superstitione humana, quae ad nihilum proficit nisi ad damnum, nolentes tenere fidem Christi, qui omnium creator et dominus est. ex ipso enim omnes originem habent; quare et corpus eius dicuntur, si tamen agnoscant eum. ad ipsum enim conversi reaedificantur, conpaginati fide eius subministrante evangelio adunantur cuncti quasi membra corporis in caritate Christi, ut augmentum faciant deo.

3. cum enim redeunt ad illum qui per errorem deseruerant illum, minuentes copias divitiarum eius, dum denegant eius se esse, crementum faciunt deo, quia ex perditis adquiruntur deo. sursum de Iudaeis dicit, quia et ipsi sub elementis serviunt, non elementis, hoc loco de paganis.

2:20. Si mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid tamquam viventes in hoc mundo decernitis?

1. omnis qui baptizatur in Christo moritur mundo; cunctis enim superstitionum erroribus abrenuntiat, ut solam colat fidem Christi. {amotis enim quae naturali iustitiae accedunt, relinquitur disciplina data a deo, per quam vivitur deo per spem, quae est in Christo; moritur autem his quibus subiectus fuerat per errorem, dum negat illos, quos praesumpserant esse. et ita fit, ut per inimicitiam abrenuntiationis invicem sibi mortui dicantur homo et elementorum cultura}.

2. mundum enim dicens errorem carnis significat; omne enim quod videtur carni deputatur. hinc est unde et Iohannes apostolus: nolite, inquit, diligere hunc mundum neque ea quae in hoc mundo sunt; id est neque elementa, quibus conpactus mundus est, neque errores, quos humana adinvenit traditio, diligamus, sed solum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut corpori suo nos sociaret ex perditis. qui ergo consepulti sunt Christo, mortui sunt elementis, ut nihil curent de (ex) his; superna enim didicerunt tenenda, quae possunt vitam dare perpetuam.

3. haec enim nec praesentem dant et inpediunt, ne adprehendatur futura. qui autem post baptismum ambiget de aliquibus putans quaedam de veteribus veneranda, vivere se ostendit elementis, quae decernit colenda {aut dubitat contemnenda}. hic remanebit intra circulos mundi, alienus a deo, quia vetere (veteri) indutus homine carnalia transire non poterit.

2:21. Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne contrectaveritis, 22. quae sunt omnia in interitum et corruptionem per abusionem secundum praecepta et doctrinas hominum. prohibet omni genere ab spe mundanorum, quia inanis est, ne colant, ne adsentiant, ne cogitent, quia quae promittunt corruptionis sunt. usus enim culturae ipsorum interitum generat, quia praecepta et doctrinae non dei, sed hominum sunt, in quibus vana spes est, quippe cum adversus creatorem invenerit haec error humanus, ut prohibens ab unius dei fide multorum deorum superstitionem inducat.

2:23. Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae simulatione religionis et humilitate animi ad vexationem corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis.

1. hinc se sapientiae rationem habere putant, quia traditioni humanae nomen religionis adplicant, ut religio appelletur, cum sit sacrilegium, quia quod contra auctorem est, sacrilega mente inventum est. nomen ergo fingit, ut falsa quae sunt possit vera adserere, {et} humanas mentes in terra humiliat, ne se erigant ad superna, ut (aut) terrena colentes excidant (excedant) a supernis caelestibus et obsint corpori, cuius caput Christus est secundum primaevae rationis facturam.

2. hinc enim gravati non poterunt sursum iungi capiti suo, ut restaurentur in illo honorati effecti, quasi prima parte corporis truncati, totos se dantes mundo ad sensum carnis explendum. sagina enim carnalis sensus traditio humana est, quae hoc dicit sufficere, quod carnis tradidit prudentia. {rationem enim videtur habere sapientiae iuxta carnem, quia ex elementis est omnis corporalis nativitas; ac per hoc non esse incongruum, inquiunt, his inclinari, quorum gubernaculis humanum regitur genus,} ut his se subiciat, quae videt mundi clarissima, nec requiri debere spiritalia, quia his solis, inquiunt, ducibus uti concessum est {, et per hanc rationem neglegunt auctorem}.

3:1. Si enim consurrexistis cum Christo, quae sunt sursum quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens. hos cum Christo resurrexisse adserit in baptismo, qui supercaelestia cogitant, ubi sedes est Christi, ubi deus pater filio suo tradidit dexteram, ut regnet et iudicet; iudicis enim in sinistra sedere non est. resurrectio tamen duas habet formas, ut primum animo de terris resurgat ad caelos, deinde recepto corpore resurgat raptus Christo obviam (obviam Christo).

3:2. Quae sunt sursum sapite, non ea quae super terram. supernorum caelorum, qui aeterni sunt habitacula, nos petere exhortatur, ab his autem omnibus, quae in firmamento et sub firmamento sunt, dissimulandum. quisquis enim his se superstitionibus occupaverit, inpedimentum patietur. non enim poterit haec transcendere, quibus se inclinavit ut dominis.

3:3. Mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. apud mundi sensum mortuus Christus videtur et discipuli eius, cum (dum) constet vivere illum cum his omnibus. idcirco carnalibus ac mundanis abscondita est vita Christi et suorum in deo extra mundum in regno eius caelesti, in quo vivunt.

3:4. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum illo in gloria. vita nostra Christus est, quia legimus in Actis apostolorum hunc esse vitae auctorem, qui a perfidis non creditur futurus iudex. cum autem advenerit in virtute caeli (caelesti) et visus fuerit esse quod minime credebatur, tunc apparebunt etiam cum illo (cum illo etiam) qui crediderunt in illum, et manifestabitur omni perfidiae, quia vivit cum suis in gloria. haec consolatio fiduciam spei parit, ut securi de futura vita omnia postponentes Christum sequamur.

3:5. Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est idolorum servitus.

1. quoniam omnia simul peccata corpus esse in epistola ad Romanos signat (significat), idcirco nunc singula delicta describens membra ea appellat, ut post acceptam ac servatam evangelicam de salvatoris plenitudine rationem bonae vitae operam darent abstinentes se ab omni turpitudine et desiderio malo, quo possint peritiae divinae fructum non amittere. multum enim obest scire veri rationem et minime illam factis prosequentibus adfirmare.

2. hinc est unde et dominus inter cetera ait: qui autem, inquit, scit voluntatem domini sui et non paruerit ei, vapulabit multis. avaritiam tamen idolatriae conparavit, ut nihil illa sceleratius (scelestius) demonstraret. sub uno nomine duo pessima et inpia genera designavit, quae omni ratione monet fugienda. primum enim et pergrave crimen idolatriae (idolatria) est. quid autem (enim) tam perniciosum tam que funestum, quam ad iniuriam creatoris dei lignis et lapidibus vel aliis metallis honorificentiae eius nomen tribuere, cum ipsi non patiantur, ut servus nomine domini nuncupetur, quem non natura utique, sed quaedam condicio subicit servituti? aliud contra crimen est avaritiae, non dispar malitia, sed diversum {in} nomine.

3. unde ad Timotheum ait: radix {enim} omnium malorum est avaritia. omnium enim capax est delictorum, ut aviditatis suae, quod inpossibile est, impleat desiderium, semper bibens et semper sitiens. non inmerito ergo sub uno nomine utrumque malum ostendit. pene enim uno explentur opere, quia sicut idolatria uni deo auferre nititur gloriam, ne, quod eius peculiare est, solus habeat nomen deitatis sibi soli condignum, ita et avaritia in dei se res extendit, ut si potest fieri, unus solus creaturam eius sibi usurpet, quam deus omnibus fecit. unde dicit deus per profetam: meum est aurum et meum est argentum. utraque igitur deo est inimica; ambae enim deo abnegant quae eius sunt.

3:6. Propter quae venit ira dei. malorum memoratorum causa venturum dicit iudicium dei, ut vindicetur in hos, qui contempto deo et lege eius interdicta sequi maluerunt.

3:7. In quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. quantum illis beneficium praestiterit gratia dei per Christum non tacet, ut gratulentur evasisse se iram, quae ventura est repente super infideles totius terrae, et tales semetipsos praebeant, ut parere possint praeceptis eius, a quo a morte secunda sunt liberati.

3:8. Nunc vero deponite et vos haec omnia, iram et indignationem animi, malitiam, blasfemiam. turpiloquium de ore vestro non procedat. 9. nolite mentiri invicem. exuite vos veterem hominem cum actibus suis 10. et induite novum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui condidit illum; 11. ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scyta, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.

1. nunc ab his prohibet, quae minora peccata videntur, ne forte, quia superius quae graviora sunt mortificanda mandavit, haec admittenda aut non quasi (quasi non) periculosa fugienda putarentur, simul etiam ut exuti vetere homine (veterem hominem), id est tam verba quam actus turpes et contaminatos evitent, novi facti in Christo per agnitionem veritatis, quae olim latuit, modo autem manifestata est per novam legem credentibus, ut similes fiant imagini eius, qui creavit illos.

2. imago haec in conversatione bonae vitae intellegenda est, sicut dicit ad Corinthios in epistola prima: quemadmodum portavimus imaginem eius qui de terra est, ita et portemus imaginem illius (eius) qui de caelo est. ipse est ergo creator hominis, cuius imaginem portare nos iubet in sanctitate et bonis operibus, quae de filii dei agnitione descendunt. nemo enim potest bonam et mundam habere vitam, nisi habeat cui hanc exhibeat, a quo, si non praemium, certe vel laudem expectet.

3. sed apud deum et laus et praemium speratur, quia non patitur dei iustitia eum, qui carnis vitia vicerit, minime coronari. in hac itaque agnitione nullus ut indignus excipitur, quasi non mereatur accedere ad fidem Christi. omnes enim accedentes unum fiunt, deleti quid fuerint et scripti quid esse coeperint, ut, quia unius fidei sunt, in eo ipso unius sint et meriti, ut quos fides iungit non possint discerni, propter quod diversi natura et gente sive condicione sunt.

4. omnia enim et in his omnibus Christus est. quia enim cuncta membra eius sunt, omnia Christus est; et dum una confessio eorum est de spe eius, in omnibus Christus. et sic omnia corpus eius sunt, ut et professio eorum et natura concordent (concordet). alia est tamen imago haec, quam de agnitione salvatoris dicit creari, et alia imago, ad quam factus est primus homo. ista enim imago est et in femina, cum agnoscit eum, qui se creavit, et obtemperans voluntati eius abstinet a vita turpi et actu perverso. illa autem imago in solo viro est, sicut idem dicit in epistola ad Corinthios prima: vir quidem non debet velare caput, cum sit imago et gloria dei.

5. si autem et mulier non velaret caput, esset et ipsa imago dei. sed incongruum erat, ut facta viro subiecta diceretur esse imago dei. nam et in Genesi ita ait: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum, ut sicut deus unus est, unus ab eo fieret homo, ut quomodo a (ex) deo uno omnia, ita ex uno homine omne genus esset super faciem {totius} terrae. unus igitur unum fecit, qui unitatis eius haberet imaginem et esset in viro et muliere similitudo mysterii patris et filii. barbarum tamen ab Scyta segregavit, sicut servum a libero, non utique in Christo, in quo omnes unum sunt, sed in morum feritate et {in} gentis inmanitate. peiores enim hos barbaris intellegi voluit antequam credant, cum Graecorum libri iustitiam eorum praedicent, quam duce natura sequebantur, in tantum ut magnum apud eos peccatum furti haberetur (habeatur), quod Graeci magna, inquit, cum industria et doctrina iustitiae semitas vestigarent (investigarunt), hoc (hos) naturaliter adprehendisse conlaudat (conlaudant).

6. sed quomodo degenerant omnia, postea plus vituperabiles esse coeperunt, quam fuerant ante laudabiles. postquam enim mulieres eorum lege viri uti coeperunt, quas Amazonas primitus adserunt appellatas, totam Asiam contra naturam subicientes, sic contigit, ut et viri canum more rabidi efficerentur, inmanes, silvestres, inculti plus quam barbari, in tantum inmutati, ut carne humana vescenda inbuerentur. quid mirum, cum et ipsi Romani longe alii fuerint quam nunc sunt? nam et mulieribus eorum {castitatis causa} vini usus incognitus fuit sicut nunc aquae |usus|. in tantum enim vigebat disciplinae auctoritas, ut subiectum vas non faceret quod volebat.

3:12. Induimini ergo ut electi dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, sensus mansuetudinem, longanimitatem, 13. praebentes vobis invicem patientiam et donantes alius alii, si quis adversus aliquem habet quaerellam; sicut et Christus donavit vobis, ita et vos facite. ut lucrum possint habere, ad haec eos facienda hortatur, quae meritum conlocant apud deum. a peccatis autem abstinere timor facit; veretur enim ne male faciens poenis subdatur. haec autem, quae nunc facienda monet, ad profectum pertinent meritorum; ex voluntate enim fiunt, non ex necessitate. qui ergo ab inlicitis se abstinet, habet laudem, qui vero a licitis temperat, et laudem habet et praemium.

3:14. Super haec autem omnia caritatem, quod est vinculum unitatis.

15. et pax dei exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore. et grati estote. quia enim omnium maior est caritas, huic magis studendum hortatur. tunc etenim (enim) omnia, quae supra servanda mandavit, ad effectum praemiorum poterunt deduci, si duce caritate iter ambulent legis; tota enim mente operatur, qui de amore aliquid facit. hypocrisis et simulatio non est in caritate. quare et Iohannes apostolus: timor, inquit, non est in dilectione. qui enim timet, perfectus non est. perfecta enim dilectio foras mittit timorem. unde et dominus amari se vult (maluit) quam timeri. haec est enim quae conplectitur unitatem, haec quae omnes unum corpus facit, haec est quae veram habet pacem, quam corde puro custodit. potest enim pax dici et non habet caritatem; caritas enim semper se cum habet pacem.

3:16. Verbum Christi habitet in vobis abunde in omni sapientia, docentes et monentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris deo. haec meditanda monet semper, quae sonent Christum, haec in corde habenda, quae deo patri semper gratias referant, ut vox canora illi serviat, illum laudet psalmus, hymnus extollat. et ut huic soli notum sit, qui occulta pervidet mentis, {a quo speratur et praemium,} in cordibus illi cantari mandavit, ne favore hominum fieret et fructum amitteret.

3:17. Et omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine domini Iesu, gratias agentes deo et patri per ipsum.
quoniam supra in corde deum laudari et illi gratias referri praecepit, nunc tam in verbo quam in opere totius conversationis nostrae nomen domini Iesu laudari et exaltari hortatur, ut cum verba nostra carent reprehensione et opera nostra bona sunt, magnificetur dominus Iesus, cuius magisterio invituperabiles sunt discipuli. tunc enim veras gratias agimus deo per ipsum, si modum praeceptorum eius custodiamus.
3:18. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in domino.
ita praecepit mulieres subditas debere esse viris, sicut mandavit deus inter cetera dicens ad mulierem: et ad virum tuum conversio tua et ipse tui dominabitur, ut ipso ritu et disciplina timeat virum suum quasi dominum, ex quo coepit esse.

3:19. Viri, diligite uxores vestras et nolite amari esse ad illas.
rigorem virilis legis emollit, ne potestate qua praevalet nimius quis sit in dominatu uxoris, sed debet respicere et affectum, quia mulier caro eius est, ne plus illam humilians exacerbet et contraria cogitet.

3:20. Filii, obaudite parentibus per omnia.
hoc enim placet deo. non potest aliud deo placere, quam iustum et pium est. tunc enim possunt filii deum habere propitium, si debitam honorificentiam rependant parentibus, circa obsequium illorum faciles, in contemptu difficiles, scientes numquam filiis adversa providere parentes (parentes providere).

3:21. Patres, nolite ad iracundiam (iram) provocare filios vestros, ne pusillo animo fiant.
modestos praecipit patres debere esse filiis, ne coartati ab eis delinquant in illos et deum offendant, quod nolunt. ira enim inconsiderata res est, in tantum ut aliquando nec sibi parcat qui irascitur. debent {enim} recordari patres quia fuerunt et ipsi filii, considerare autem filii quia futuri sunt patres, ut aeque librato consilio utriusque partis et filii subiecti sint et patres modesti.

3:22. Servi, obaudite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis timentes dominum.
quoniam deo aliter serviri non potest quam puro corde - occulta enim pervidet animorum -, ita (sic) et hominibus debere servire praecepit. qui enim ad oculum servit, in occulto aliud facit; qui enim ex animo, talis est foris qualis et intus. si ergo in hoc obsequio fuerit fidelis, promerebitur dominum, quia ipse dixit: qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est. si enim ei, qui ad praesens vindicat, fidelis non fuerit, qui fieri poterit, ut illi fidem exhibeat, quem post mortem audit iudicaturum? idcirco in domini carnalis causa iustum vult esse servum et obsequentem, ut possit et in dei rebus et fidelis esse et obsequens. si enim in praesenti idoneus fuerit, ubi scit nulla esse nisi corruptibilia praemia, quanto magis propensior erit in dei devotione, quem scit fidelibus inmortalia daturum praemia!

3:23. Quicquid facitis, ex animo operamini, ut domino, non hominibus, 24. certi quod a domino recipietis retributionem hereditatis domini Christi cui servitis. 25. qui enim inique egerit, fert id quod gessit inique. et non est personarum acceptio apud deum.
ut promptos illos in obsequio et fide faciat, mercedem illos bonorum operum accepturos promittit a deo in regno Christi. quod ut probatum sit et acceptum, sic illos vult obsequi sicut domino, a quo mercedem expectant, aut si inique egerint poenam. qui enim inique egerit, non solum hominem offendet, sed et deum, quem in admissa fraude carnalis domini contempsit. si autem bene egerit, non erit apud deum servus hominis quasi despectior, sed remunerabitur quasi liber inter homines, servus autem Christi, quod dignitatis est nomen.

4:1. Domini, quod

1. ne domini temporales superbia extollantur praesumentes de dominatu, mitigat et cohibet animos illorum, ut habita (adhibita) consideratione humani generis animadvertant auctorem deum non servos et liberos, sed omnes ingenuos condidisse. sed hoc mundi iniquitate factum est, ut dum alter alterius fines invadit, tunc captivos ducit ingenuos.

2. unde et manu capti dicti sunt a veteribus, inde mancipia. hic casus haec (et) condicio etiam nunc apparet: alii redimuntur, alii remanent servi. apud deum autem hic servus habetur, qui peccaverit. denique peccati causa Cam servus audivit. cui sententiae veteres adsensere, ita ut definirent omnes prudentes esse liberos, stultos autem omnes esse servos, quia prudens abstinet a peccatis, ut hic ingenuus sit, qui recta sequitur, servus autem qui per stultitiae inprudentiam subicit se peccato.

3. unde et Cam propter stultitiam, quia risit nuditatem patris stulte, servus est appellatus. ostendit ergo dominis, quia non vere sunt domini, sed quasi per imaginem; corporum enim, non animorum sunt domini. solus enim dominus et auctor rerum invisibilis deus tam corporibus quam animis dominatur, ut haec considerantes iusta ab eis exigant servitia, talia utique qualia et a se exigi volunt a domino communi.

4. nam cum ipsi non ut dignum est deo serviant, quem non negant omnium potestatem habere cuiusque quotidiana dona ministra creatura humanis usibus exhiberi, a paribus suis - non dicam fratribus - tam gravia exigunt servitia, ut ferri non possint, non ponentes in animo, quia et ipsi velint nolint servi sunt, et videris cuius meriti.

4:2. Orationi instate vigilantes in illa, 3. orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium verbi ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, 4. ut manifestem illud, prout oportet me loqui. iam prudentibus mysteriorum (mysterium) domini Christi et cautis in evitandis vitiis peccatorum orationi instandum ostendit, ut meritis crescant deficientibus temptationibus adversarii. quos in tantum dignos habet, ut iudicet eos etiam se posse precibus adiuvare ad adserendum audacter evangelium, ad quod manifestandum legationem acceperat.

4:5. In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. 6. sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos singulis respondere.

1. quoniam necesse est ambulare nos inter infideles et conloquia miscere causa conversationis mundanae, hoc est quod conmonet, ut cum sapientia sit ipsa conversatio propter scandalum gentilium, ne occasionem per nos accipiant blasfemandi et incitentur ad persequendum. quid enim opus est loqui cum eo, quem scias intractabilem et obstinatae mentis, paratum ad contumeliam {faciendam}?

2. ideo haec monet, ut opportuno et loco et tempore magistra modestia religionis verba promantur, aut si persona talis in medio est, quae perstrepat, reticendum. aliter enim cum potentibus mundi, aliter cum mediocribus et aliter cum humilibus agendum est, aliter iterum cum mansuetis, aliter cum iracundis, quibus cedi oportet, hoc est redimere tempus. cum enim insidianti dominicis verbis et furenti temporis audaciae cedis, iniurias infesti temporis lucrum (lucri) facis. nam si caput, id est rex, adsentit corpori, est libertas loquendi verba dei cum mansuetudine, ut provocentur ad bonum. perstrepentibus tamen et animosis ad convicia semper cedendum. vincis enim, cum cedis.

4:7. Quae circa me sunt, omnia nota faciet vobis Tychicus dilectus frater et fidelis minister et conservus in domino. 8. quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat, quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, 9. cum Onisimo carissimo et fideli fratre, qui est ex vobis, omnia quae hic sunt nota facient vobis. ad hoc se dicit fratres misisse, ut invicem sibi nota fierent quae agerentur ab invicem. quamvis superius dicat spiritu se praesentem apud eos et videre quae agerent, internuntiis opus est tamen. sollicitior enim fiet quis, quando videt ad se veniri ad considerandam conversationem suam. plus enim veretur, si speculetur se videri quae agat. nam cum deus omnia videat et sciamus omnia illi nota esse, quia non tamen videmus videri nos (nos videri) ab eo, contraria facimus.

4:10. Salutat vos Aristarcus comes captivitatis meae et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata, ut si venerit ad vos, excipiatis eum, 11. et Hiesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione. hi soli sunt adiutores mei in regno dei, qui mihi solatio fuerunt. hic Aristarcus bonae conversationis ac meriti videtur, qui devotione dominica particeps et socius laborum apostoli designatur. Marcum autem ut conmendet, quid sit non tacet, ut cum laudabilis viri Barnabae adfinis addiscitur, honorabilis habeatur. addit et Hiesum, quem Iustum vocari nomine (nomine vocari) appellat. quibus solis testimonium perhibet, quia hi ex circumcisione adiutorio fuerunt ei, adsentientes et participes sententiae eius, ut iam circumcidi ulterius non debere praedicarent. ideo participes illos dicit suos in regno dei. circumcidendum autem esse et sabbata et numenias servandas praedicare non spiritale est, sed terrenum.

4:12. Salutat vos Epafras, qui est ex vobis, servus Christi. cariorem illis facit epistolam, quando ei qui ex ipsis est testimonium reddit. Semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut sitis perfecti et abunde expleti in omni voluntate dei. tam salutaria illis se (se illis) exoptare testatur, ut illum, qui civis illorum est et affectu unianimitatis carissimus, participem suae devotionis in profectum eorum ostendit (ostendat).

4:13. Testimonium enim adhibeo illi, quia habet multum laborem pro vobis et pro his, qui Laodiciae sunt et Hierapolim (Hierapoli). ut sollicitos eos salutis suae faciat, aliorum vigilantiam (vigilantia) quanta sit pro his, ostendit. sollicitior enim quis fit pudore, quando in causa sua alterum videt laborare.

4:14. Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. vere carissimus apostolo fuit Lucas, quia omnia postponens apostolum secutus est semper. qui et evangelium et Actus apostolorum scripsisse perhibetur.

4:15. Salutate eos qui sunt Laodiciae fratres et Nymfam et domesticam eius ecclesiam. quoniam simili modo et pro his qui Laodiciae sunt sollicitus erat, in eorum epistola hos salutandos conmonet, Nymfam cariorem existimans, cuius et domum salutat. tam enim devota videtur fuisse, ut omnis domus eius signo titulata esset crucis.

4:16. Et cum lecta fuerit apud vos haec epistola, facite et ut in Laodicensium ecclesia legatur, et Laodicensium ut vos legatis. quia generales sunt instructiones apostoli et ad omnium profectum scriptae epistolae, idcirco etiam Laodicensibus epistolam hanc legi praecepit, ut per hanc quid agendum sibi esset addiscerent, et Colosenses ut eorum legerent, iuxta sensum supradictum.

4:17. Et dicite Arcippo: vide ministerium, quod suscepisti in domino, ut illud impleas. praepositum illorum per eos ipsos conmonet, ut sit sollicitus de salute illorum (ipsorum); et quia plebis solius causa scribitur epistola, ideo que non ad rectorem illorum destinata est, sed ad ecclesiam. post enim Epafram, qui illos inbuit, hic accepit regendam eorum ecclesiam.

4:18. Ipsa enim salutatio mea manu Pauli. memores estote vinculorum meorum. gratia vobis cum.

ut confirmet epistolam, manu sua subscriptam dicit memorans, ut in mente habeant exitus eius, quos patiebatur pro salute gentium, et tales se praeberent, ut non aegre ferret pati pro eis (his) iniurias.

AD THESALONICENSES PRIMA

Argumentum. Ut horum, id est Thesalonicensium, exemplo alios exhortetur ad fidei incrementa, istos laudat, eo quod in accepta gratia permanentes ad profectum praemii aucti sunt meliora sectando, ut et ad perfectum tenderent et eorum virtutibus quaesita dignitas ceteros provocaret. tantae enim fidei inbiberant spiritum, ut spe futurorum etiam civium suorum Macedonum persecutiones inlatas pro nomine Christi devoto animo paterentur. ut horum ergo meritum et suam ex eorum profectu laetitiam litteris signet, ita scribit ad eos:

1:1. Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thesalonicensium in deo patre et in domino Iesu Christo: 2. gratia vobis et pax. trium quidem episcoporum nomine litterae continentur, sed sensus et verba solius apostoli sunt. quia enim communi gaudio exultant in profectu illorum, ex consensu ad plebem epistola scribitur in exultatione dei patris et domini Iesu Christi pacem et gratiam his exoptans. Gratias agimus semper deo pro omnibus vobis memoriam vestri facientes in orationibus nostris, sine intermissione 3. memores operis fidei vestrae et laborum caritatis et expectationis domini nostri Iesu Christi coram deo et patre nostro. quoniam omnia bona a deo sunt, idcirco ei primum gratias referunt in profectu illorum, qui dignatus est non solum donum suum dare hominibus sub peccato constitutis, sed et in filios hos adoptare simul adiuvans eos ad omnia exitia toleranda, ut digniores fiant. quamobrem meminisse horum dicunt se in orationibus suis, eo quod crebrescerent in opere fidei ceteris ecclesiis, ut nutu dei perficerent opus coeptum prompti in studio caritatis et patientiae et spei adventus domini ante deum, qui dignatus est filium suum incarnare pro salute humana. placitum enim dei est, si proficiatur in Christo.

1:4. Scientes, fratres dilecti a deo, electionem vestram, 5. quia evangelium nostrum non fuit ad vos in verbo solum, sed et in virtute et in spiritu sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis vestri causa. humiles se fuisse inter eos significant, ut illis formam darent mansuetudinis, non quod defuerint, quae ad fidem illos hortarentur magnalia, quia doctrinae evangelicae robur virtus praestabat signorum et prodigiorum in spiritu sancto, id est non in fantasia, sed in veritate plenitudinis, ut nulli necessitati deesset auxilium, sed superabundans gratia videretur et in doctrina et in conversatione et in aegris curandis, ut perfectum opus spiritus sancti adpareret in Thesalonicensium ecclesiis, ut in nullo se minores videntes Iudaeorum ecclesiis gauderent in dono dei, qui participes illos facere dignatus est promissionis Abrahae.

1:6. Et vos imitatores nostri facti estis et ipsius domini, suscipientes verbum in pressura multa cum gaudio spiritus sancti, 7. ita ut fueritis vos exemplum omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.

1. cupidi credulitatis probra et iniurias a civibus suis passi tolerarunt fiducia futurorum. unde aemuli dicuntur apostolorum et ipsius domini, quia et dominus eadem a Iudaeis passus est et apostoli sequentes fidem dei persecutiones passi sunt gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine domini contumelias pati, scientes pro his magna fore praemia repromissa.

2. idoneus enim servus probatur, quando pro amore domini sui inimicos eius offendit. cuius rei memores gavisi sunt spe promissionis in pressura. itaque magna exhortatio est ad profectum, cum similes illos factos dicit et Christi et apostoli ad formam praebendam ceteris credentibus illis in locis, quibus fama illorum ambulabat.

1:8. A vobis enim diffamatus est sermo domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed et in omnem locum fides vestra, quae est ad deum, processit. tale est hoc quale et illud ad Romanos, cum dicit: quia fides vestra praedicatur in universo mundo. sed in his amplius, quia non solum fides, sed opus fidei illorum pervenit in omnem locum. Ita ut non necesse habeamus nos aliquid eloqui. 9. ipsi enim de nobis adnuntiant, qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad deum ab idolis ad serviendum deo vivo et vero 10. et ad expectandum filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum qui eripiet nos ab ira veniente. sic peragrasse dicunt famam introitus sui et conversionis eorum cum praedicatione evangelii, ut non esset necesse ea dicere. superfluum est enim ea fari quae nota sunt. ad omnes enim in circuitu pervenerat, ita ut et adnuntiarent ceteris, qua devotione susceperant apostolos, et, quia ad omnia quae audierant ab eis fuerant promptiores, relinquentes deos mortuos, expectarent autem Christum de caelis, quem humanae salutis causa mortuum audierant et resurrexisse devicta morte et cum carne adsumptum in caelos ministra nube ad confusionem prudentium mundi, quia consideratione habita mundanorum carnis naturam, qui gravis est, putant non posse fieri, ut sustollatur in caelos. hoc effectu fit spiritus sancti, ut erubescant terrigenae prudentes.

2:1. Ipsi enim scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, 2. sed ante passi et contumeliis adflicti, sicut scitis, in Filippis exerta libertate ausi sumus in deo nostro loquendo ad vos evangelium dei in magno certamine. hanc pressuram, quam nunc memorat, passus est in Filippis cum Silea propter spiritum pythonem, quem a puella eiecerat, quod iam suo loco dictum est. cui pressurae non cessit, sed fortior inventus est, dum audet praedicare nec loqui timet, spe utique promissi praemii, ut et hi securi essent in persecutionibus gaudentes propter futuram mercedem. signum ergo devoti et fidelis praedicatoris hoc dicit esse, si in pressura loqui dei verbum non timeat, inanem illum significans, qui terrore praesenti formidinem patitur praedicandi. qui enim securus est de promissa spe, non cedit, ut coronetur.

2:3. Nam exhortatio nostra non ex fallacia neque ex inmunditia neque in dolo, 4. sed sicut probati sumus a deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur, non ut hominibus placentes, sed deo, ei qui probat corda nostra. hoc propter pseudoapostolos dicit, qui dolo et fallacia praedicabant non missi, ut circumvenirent gentes ad serviendum legi factorum. iste autem electum se et missum praedicare multis probat rebus, quia et in pressuris fortior inventus est et in conversatione inreprehensibilis, ut nihil esset in hoc, quod minus deo dignum videretur prosequentibus signis. quidam enim quaestus causa Christum praedicabant favori hominum servientes, quia et in arguendo remissiores erant, quippe cum nec auctoritas esset, et in tribulatione infirmi, quia non ex corde, sed in fallacia erat sermo eorum. omnis enim, qui aliquid sine spe agit, orta tribulatione subcumbit.

2:5. Neque enim umquam in verbo adulationis conversati sumus, sicut scitis, neque in occasione avaritiae; deus testis est. nunc aperuit (aperit) quod supra significavit, cum dicit: non in occasione avaritiae, deum dans testem, quia istud ex corde faciebat, non in hypocrisi, quasi contemnens pauca, ut forte plura offerrentur. unde et ipsos convenit, scientes ac probantes quia nullis (nulli) fuerat adulatus; pseudoapostoli enim formam avaritiae dari sibi optabant, ut ipsa occasione, dum |vident| veros apostolos omnia inlata {vident} accipere, possent ipsi sine invidia simpliciores homines depraedari.

2:6. Neque (nec) quaerentes ex hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis, 7. cum possemus oneri esse ut Christi apostoli. in tantum gravat pseudoapostolorum causam, ut se abnuere dicat, cum liceret illi obsequia requirere ad conprimendos eos, quibus nec facultas erat nec pudor et tamen honorem sibi poscebant; se enim potius quam dei doctrinam conmendari volebant. apostolus autem, qui gloriam non ad praesens, sed in futuro quaerebat, se humilem faciebat, ut dei praedicatio exaltaretur. Sed facti fuimus parvoli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; 8. ita desiderantes vos cupimus inpertiri vobis non solum evangelium dei, sed etiam animas nostras, quia carissimi nobis facti estis. tantum affectum habere se circa illos ostendit - quem, quia verus est, non verbis magis quam rebus probatum vult videri; potest enim in verbis latere fallacia -, ut his exhortationibus provocati omnem sensum suum in dilectione haberent apostoli.

2:9. Meministis enim, fratres, laborem nostrum et fatigationem, nocte ac die operantes ad hoc, ne quem vestrum gravaremus. hoc est quod dicit in Actis apostolorum: omnia, inquit, quae mihi et his qui sunt me cum fuerant necessaria, laboraverunt manus istae. unde et in alia epistola dicit: qui non laborat, nec manducet. et hoc contra pseudoapostolos, qui ut {otiosi} manducarent, praedicatores esse se fingebant (se fingebant esse). ut ergo exemplum daret, quemadmodum gubernanda sit vita Christiana et fictores proderet, labori insistebat humano obfuscans pseudoapostolos, praeterea quia, qui labori insistunt, a malis cogitationibus declinant occupantes animum suum et a periculis prohibentes. Praedicavimus vobis evangelium dei. 10. vos testes estis et deus, quam sancte et iuste et sine querella vobis qui creditis facti sumus, 11. sicut scitis, quomodo unumquemque vestrum ut pater filios 12. obsecrantes vos et consolantes, ad hoc ut ambuletis digne deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam. manifesta sunt haec; conmonet enim illos, quomodo crediderint se praedicante et qualem eum fuerit experti et quae praecepta dederit eis, ut digni fierent deo, qui illos vocavit de terris in caelos, ut exsuscitet laetitiam illorum.

2:13. Ideo que et nos gratias agimus deo sine intermissione, quod cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, suscepistis non verbum hominum, sed sicut est vere verbum dei, quod et operatur in vobis qui creditis. deo gratias referunt, qui aperuit sensum illorum ad recipiendum evangelium suum. gloria enim praedicantium est, quando audientes facile credunt. tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse dei esse doctrinam.

2:14. Vos enim, fratres, imitatores facti estis ecclesiarum dei, quae sunt in Iudaea, quae sunt in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis, 15. qui et dominum interemerunt Iesum (Iesum interemerunt) et profetas et nos persecuti sunt et deo non placuerunt et omnibus hominibus adversantur 16. prohibentes nos gentibus loqui, ut salventur, ad hoc ut subpleant peccata sua semper. sed praevenit ira dei super eos usque ad finem. de inpietate atque incredulitate (crudelitate) queritur diffidentium Iudaeorum, qui non solum suae salutis inimici sunt, verum etiam aliorum, prohibentes ne credant et salvi fiant, ab initio parricidae. vel domino enim communi parcere debuerant, qui conservis et praepositis suis non pepercerunt, ut repleantur peccata eorum, in tantum, ne aliquando misericordiam consequi mereantur. ideo Thesalonicenses a civibus suis eadem passos dicit imitatos patientiam sanctorum et domini Iesu Christi, cuius sceleris auctores inducit Iudaeos, ut {et} quanta gloria digni sint, qui pro nomine domini patiuntur, et quae ultio infestis perfidis praeparata sit, dinoscatur.

2:17. Nos enim (autem), fratres, defraudati (desolati) a vobis ad tempus horae facie, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre in multo desiderio. 18. quapropter voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel et iterum, et inpedivit nos satanas.

1. non animo, sed corpore divulsos se dicunt ab eis - caritas enim non dividitur nec separatur -, sed propter maiorem instructionem etiam faciem eorum cupere dicunt se (se dicunt) videre. in rebus enim divinis deficiunt articuli conprehendere, quae possunt dici. nec enim sufficit dies stilo his, quae una hora possunt depromi, ut non dicam quaedam esse mystica religionis nostrae, quae propter carnales sensus, ne scandalum patiantur, facile publicari non debeant, quia non omnibus dicenda sunt omnia, sed pro uniuscuiusque captu moderanda sunt dicta, aliter rudibus et aliter fundatis.

2. idcirco praesentia corporis requiritur, quia sic perficitur veritas caritatis. quamvis enim caritas non dividatur, desiderium tamen facit absentia corporis. denique osculis et amplexu animorum expletur voluntas. cui rei inpedimento fuisse adserit satanan, qui etiam apostolis manus obvias tendebat, ne veritatis ratio hominibus panderetur. accendebat enim perfidorum mentes, ut eos verberibus ac vinculis detinerent, ne loquerentur verbum dei. dixerunt enim maiores Iudaeorum apostolis: nonne praecipientes denuntiavimus vobis, ne loqueremini in nomine hoc (Iesu) ulli hominum? sed quia quod non est a deo, stare non potest, dissolvuntur inpedimenta satanae.

2:19. Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae? nonne vos coram domino nostro Iesu in adventu eius? 20. vos enim estis gloria nostra et gaudium. manifestum est quia perfectio discipulorum gaudium et corona magistri est. hi enim sunt, qui labores fructuum suorum edituri sunt. fructus enim magistri est discipulus (discipulus est) oboediens, cuius dum bona conversatio proficit magistro, fructus sui edet laborem. labor enim discipuli in opere bono coronam dat magistro iudice Christo.

3:1. Propterea iam non sustinentes amplius voluimus remanere Athenis (idcirco iam non tolerantes optimum duximus, ut Athenis soli relinqueremur,) 2. et misimus Timotheum fratrem nostrum et participem operis dei in evangelio Christi, ad hoc ut et vos confirmet et deprecetur pro fide vestra, 3. ne quis moveatur in his pressuris. ipsi enim scitis, quia ad hoc positi sumus; 4. nam et cum apud vos eramus, praedicabamus vobis passuros nos pressuram, sicut factum est et scitis. desiderii supra memorati causas expressit. idcirco enim praesentes esse apud eos volebant, ut animos eorum firmarent, ne quis ex eis (his) scandalum pateretur de pressuris apostolorum, ut qui tanta signa facerent, aliquando infirmarentur, ita humilitati (humiliati), ut verberibus et vinculis subicerentur. ad quam rem excusandam Timotheum missum testatur idoneum doctorem, qui ostenderet hinc merita crescere Christianis, si pro nomine domini passi gratias agant, a quo huius rei mercedem expectant {simul que preces deo funderent, ut stabiles essent}. quam persecutionem idcirco se passuros praedicaverunt (praedicaverant), ut per id, quod praescientiam huius rei habere se protestarentur, posse se effugere et declinare has iniurias adprobarent; sed quia spes magna in his est, ideo inlatas sufferre quidem libenter.

3:5. Ideo et ego non tolerans amplius misi ad hoc, ut cognoscerem fidem vestram, ne quo modo adtemptaverit vos ille temptator et inanis fiat labor noster. istud propter quosdam dicit qui possent seduci astutia satanae, quia in omni plebe est pars firma et infirma, quorum causa sollicitus erat, ne amitteret fructum credulitatis illorum. et quia diutius passus non est nescire {se}, quid certius ageretur circa illos, misit Timotheum episcopum a se creatum, a quo posset certum scire.

3:6. Modo autem cum venisset Timotheus ad nos a vobis et adnuntiasset nobis fidem et caritatem vestram et quoniam memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut et nos vos, 7. ideo consolationem sumus adepti, fratres, in vobis super omni necessitate et pressura nostra per vestram fidem, 8. quia nunc vivimus, si vos steteritis in Christo. declaravit, cur alacri sermone scribat ad eos. ideo enim nuntio veniente et firmitatem devotionis illorum in fide et dilectione apostoli declarante laetus factus de communi concordia scribit ad eos securum habens fructum fidei et bonae conversationis eorum.

3:9. Quam enim gratiarum actionem possumus deo referre (referre deo) de vobis super omni gaudio, quo gaudemus propter vos coram deo nostro, 10. noctu die que abundantissime orantes, ut videamus faciem vestram et subpleamus quae desunt fidei vestrae.

1. nihil dicit tam dignum, quod sufficere possit ad conpensationem adquisitae salutis gentium. {et} quoniam provexerant se perseverantia fidei et actu vitae melioris, magis ac magis cupit eos videre, ut ea quae ad perfectionem illorum pertinent ediscant, sacramenta scilicet rerum spiritalium, quae facile publicari non debent, ut ediscerent (scirent) quis et quam inmensus est, quem iudicem sperabant.

{2. aliud est enim fidem accipere et aliud expositionem fidei. altera enim disputatio est de natura patris et filii et alia de personis. pater ingenitus est, filius vero genitus. quantum ad personas pertinet, diversum videtur, cum sit individua unitas naturae. unitas enim non in persona est, sed in substantia. spiritus autem sanctus non degener putetur, quia tertius ponitur. qui ergo de secunda persona non ambigit, admittit et tertiam}.

3:11. Ipse autem deus et pater noster et dominus noster Iesus Christus dirigat viam nostram ad vos. integro ordine iter suum disponi postulat, primum a deo patre, quia ab ipso sunt omnia, deinde a domino Iesu Christo, per quem sunt omnia, ut virtus atque providentia patris et filii adventum eius commendet, ut acceptabilis fiat audientibus se et inpedimenta diaboli solverentur ad dirigendum iter eius.

3:12. Vos autem dominus multiplicet et abundare faciat caritate in invicem in vos et in omnes sicut et nos in vos 13. ad confirmanda corda vestra inreprehensa in sanctimonia coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu cum omnibus sanctis suis. ut gaudium suum, quo de eis gaudet, cumulet, in omnibus bonis multiplicari illos exoptat, ut veniens ad eos plus inveniat in eis, quod laude dignum sit, quam a Timotheo audierat, ut inreprehensibiles inveniantur cum sanctis in caritate dei patris et adventu domini nostri Iesu Christi, cum coeperit ante tribunal eius examinatio singulos adprobare. deum vocat propter terrorem maiestatis eius, patrem vero propter benignitatem, qua dignatus est (dignatur) credentes sibi adoptare in filios, quod in adventu domini manifestabitur.

4:1. Quod superest itaque, fratres, rogamus vos et obsecramus in domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis qualiter oporteat vos ambulare et placere deo, sicut et ambulastis, ut abundetis magis. hoc est quod supra dixi, quia ad cumulandum gaudium suum crescere illos vult in bonis operibus secundum mandata apostolica.

4:2. Scitis enim quae praecepta dedimus (dederim) vobis per dominum nostrum Iesum. 3. {nam} haec est voluntas dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, 4. scire unumquemque vestrum suum vas possidere in sanctimonia et honore, 5. non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant deum, 6. ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est dominus de his omnibus, sicut et praedicavimus vobis et testificati sumus. quamvis laudet eos in tota epistola, tamen conmonet, ne aliqua subreptione ad inlicita deducantur et incurrant vindictam, quam ultricem malorum didicerunt, scientes hoc deo placere, si corpora sua intaminata custodiant, sed et cum fratribus simpliciter agant, ne similes gentibus inventi adoptionis nomine abdicentur.

4:7. Non enim vocavit nos deus in inmunditia, sed in sanctimonia.

8. quapropter qui spernit haec, non hominem spernit, sed deum, qui dedit spiritum sanctum in vos. ut fortius adstringat ad ea quae docet, dei interponit personam dicens: non hominem spernit, qui praeterit praecepta, sed deum. quem ideo dicit sanctum spiritum nobis dedisse, ut sancte vivamus, quia in corpore subdito peccatis non habitat spiritus sanctus.

4:9. De affectione autem fraternitatis non habemus necessitatem scribendi vobis; ipsi enim vos a deo docti estis ad hoc, ut vos invicem diligatis. 10. nam et facitis illud in omnes fratres per universam Macedoniam. etiam hoc cum facere illos laudat, conmonet tamen, ut propensius hoc agant. quos enim ab ipso deo doctos dicit, promptiores esse debere in fraterna dilectione significat. propter multam enim caritatem deus miseratus (misertus) est nostri, cuius imitatores effecti non inmerito adoptatos nos ostendimus a deo in filios. Hortamur autem vos, fratres, abundare magis 11. et eniti quiescere et vestrum negotium agere et operari manibus vestris, sicut vobis praecepimus, 12. ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius desiderium sit vobis. iterum eadem hortatur, ut data opera abundent bonis actibus; ut enim significet vere hoc esse quod placet deo, frequenter hoc monet. iustitiae enim via tenenda est, ut ad misericordiam iure veniatur, ut qui inferiores sunt substantia, manibus laborent, ut ipsa intentione tollantur a vulgari inquietudine et prava cogitatione, ut disciplina eorum etiam ab infidelibus laudetur et possint provocari ad fidem.

4:13. Nolumus autem vos ignorare (ignorare vos), fratres, de his qui dormiunt, ne contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. 14. nam si credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, sic et deus illos qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. manifesta est ratio, quia si resurrectio creditur mortuorum futura, non sunt lugendi, qui cum signo crucis exeunt. lugendi autem vere sunt infideles, qui hinc transeunt in gehennam, ut ediscant verum esse quod credere noluerunt; fideles autem resurgent ad gloriam, ut qui in saeculo stulti habiti sunt propter fidem, videantur prudentes; providerunt enim sibi gloriam. hi sunt qui per Iesum, id est sub spe fidei huius exeuntes, adducentur cum eo in adventu eius, ut ab hominibus videantur. cum ipse tamen defuncti excessum lugendum prohibeat, alibi dicit: ne tristitiam haberem. sed iam suo loco solutum est.

4:15. Hoc enim vobis dicimus in verbo domini quia nos qui vivimus, qui subrelicti sumus in adventu domini, non praeveniemus eos qui dormierunt, 16. quia ipse dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo et hi, qui mortui sunt in Christo, resurgent primi, 17. deinde nos qui vivimus una cum illis rapiemur in nubibus obviam domino Christo in aera et sic semper cum domino erimus. 18. quare consolamini vos invicem in his verbis.

1. sensu domini loqui se profitetur cum dicit: hoc vobis dicimus in verbo domini. ut enim fidam spem et ratam gloriam resurrectionis sanctis promissae demonstret, ordinem ipsum, quomodo futura sit, exponit nutu iudicis Christi sancto spiritu intimante, ut ipsa spe qui caros suos praemiserunt, non doleant addiscentes, quia in adventu domini priores resurgent qui in Christo moriuntur.

2. ipse enim Christus dominus voluntate patris quasi primus angelus {dei} cum exercitu caelesti, sicut continetur in Apocalypsi Iohannis apostoli, descendet de caelo ad gerendum bellum nomine dei contra Antichristum. quo extincto iussu eius resurgent mortui. hoc est ergo in tuba dei descendere, nomine dei bellum gerere. est enim, ut ipse dixit ad Hiesum filium Nave, dux et princeps exercitus domini, propter quod archangelus dicitur.

3. cum autem in tuba dei descendet, deus est, quia utrumque continent scripturae, sicut in Exodo, quem angelum in flamma apparuisse Moysi legimus, statim ipsum in subiectis deum esse agnoscimus, id est filium dei, dicente eadem scriptura: et accedens, inquit, Moyses avertit se, quia non potuit considerare in faciem dei.

4. deus ergo est, quia filius dei verus est; dux autem et princeps ideo, quia caput omnium est, quia per ipsum omnia. resurgentibus ergo primis, qui in Christo mortui sunt, deinde nos qui vivimus rapiemur una cum illis baiulis nubibus obviam Christo in aeram (aera), ut cum domino omnes veniant ad praelium, et quos occiderant videant vivos, quia sicut domino famulatae sunt nubes, ita et his quos fratres suos dignatus est appellare. et sic semper cum domino erimus. in ipso enim raptu mors proveniet quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur. cum enim tollentur, morientur, ut pervenientes ad dominum praesentia domini recipiant animas, quia cum deo mortui esse non possunt. hac spe consolari se invicem iubet eos, quia (qui) {adhuc more gentili} carorum suorum excessum putabant lugendum.

5:1. De temporibus autem et momentis, fratres, non est necesse vobis scribi. 2. ipsi enim diligenter scitis, quia dies domini ut fur noctu sic veniet. 3. cum dicit: pax et firmitas, tunc repentinus illis superveniet interitus quemadmodum dolor partus praegnanti, et non effugient.

1. hoc est quod |et| dominus in evangelio (in evangelio dominus) locutus est dicens: vigilate, quia nescitis horam, qua dominus vester venturus est, et iterum: si quis vobis dixerit: ecce hic Christus aut ecce illic, nolite credere. subito enim et ex insperato apparebit, sicut coruscatio apparet ab oriente in occidentem, habens se cum militiam exercitus dei patris ad perditionem Antichristi et satellitum eius.

2. cum enim securi fuerint perfidi de regno diaboli interfectis sanctis {id est Enoc et Helia} laeti de victoria invicem sibi mittentes munera, sicut dicit Apocalypsis, tunc illis subito veniet repentinus interitus. in adventu enim suo Christus hos omnes disperdet, ut videntes sancti, quid evaserint, glorientur.

5:4. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut dies ille vos tamquam fur conprehendat; 5. omnes enim vos filii luminis estis et filii diei, non estis noctis neque tenebrarum.
in tenebris ignorantiam significat et mendacium, in die autem scientiam et veritatem. idcirco Christianos non in tenebris esse dicit, gentiles autem vel incredulos Iudaeos filios tenebrarum, quia cultores sunt mendacii. quamobrem fideles securos esse debere significat, quia non ignorant futurum adventum domini, sed expectant solliciti, ut veniat. qui autem ignorant diffidentes de eo, repente illos conprehendet inprovidos et interficiet.

5:6. Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. 7. hi enim qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui inebriantur, nocte sunt ebrii. 8. nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti thoracem fidei et caritatis et galeam spei salutis, 9. quia non posuit nos deus in iram, sed in adquisitionem salutis per dominum nostrum Iesum Christum, 10. qui mortuus est pro nobis, ut sive dormiamus sive vigilemus, simul cum eo vivamus. 11. propter quod exhortamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
apertum est quod dicit. conmonet enim, ne securi de nomine salvatoris neglegenter agamus; ideo que tribus nos propugnaculis muniri debere, id est fidei et spei et caritatis. dum enim fides manet, spem excitat. spes autem necessario sollicita est de promissione nec dormit. caritas autem devotum offert deo; nihil enim adversum admittit caritas. idcirco enim mortuus est pro nobis dominus Iesus et resurrexit, ut sive vigilemus, hoc est vivamus, sive dormiamus, id est moriamur, una cum illo aeterna vita fruamur. hoc est quod supra dixit, quia fideles in adventu domini tam mortui quam vivi obviam tollentur domino et semper vivent cum eo. in hoc meditandum docet, ut invicem se in isto aedificent sensu.

5:12. Hortamur (rogamus) autem vos, fratres, ut cognoscatis eos, qui laborant in vobis et praesunt vobis in domino et monent vos, 13. ut illis summum honorem habeatis in caritate propter opera ipsorum. pacem habete inter vos.

1. hoc est, quod dicit et in alia epistola, presbyteros duplici honore honorandos, qui laborant in verbo et doctrina. quid enim prodest honorem sine fructu habere? aut quid magnum est offerre ei carnalia, qui tribuit spiritalia? potest enim pigere eum, qui inopiam patitur, exercitium facere, quod prosit audientibus. sicut enim divitiae neglegentiam pariunt salutis, ita et egestas dum saturari quaerit, a iustitia declinat. hinc Solomon nec nimis divitem se petit fieri nec egestosum.

2. hoc ipsum tamen in caritate fieri debere, ut honorificentia sacerdotis non {de} timore magis sit, sed de amore, ut etiam illi proficiat, qui facit. res enim quae sponte non fit, ad effectum non pervenit; quamvis ad praesens proficiat sumenti, nihil tamen proderit in futuro danti. et quia dissensio multa generat mala, pacificos eos esse hortatur.

5:14. Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillianimes, opitulamini infirmes, patientes estote ad omnes. 15. videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes. 16. semper gaudete in domino. 17. sine intermissione orate. 18. in omnibus gratias agite. haec est enim voluntas dei in Christo Iesu in vos. quoniam necesse est quosdam esse in plebe inmodestos, quosdam autem parvos animi (pusillianimes), hoc est timidos, quosdam vero fide infirmes, ideo que hos, qui moderati sunt et magnianimes et fide fundati, hortatur cum prece, ut his consulant, ut possint proficere sufferentes eos, ne si retributio fit malorum, peiores se fiant. idcirco nihil aliud quam bonum sectandum hortatur, non solum in causa fratrum, sed et in omnium. possunt enim bonis operibus adtrahi infideles ad credulitatem, ex qua semper gaudeatur in domino, hoc est in bono. orandum autem sine intermissione; sedulae enim preces provocant animum iudicis ad dandam misericordiam. in omnibus vero actibus bonis deo gratias agendas, qui hanc tribuit doctrinam in Christo Iesu domino nostro.

5:19. Spiritum nolite extinguere. 20. profetias nolite spernere. 21. omnia autem probate, quod bonum est, tenete. 22. ab omni specie mala abstinete vos.

1. hoc dicit, ut non facile alicui per spiritum loquenti interdicatur - extinguitur enim, si incipientis loqui fervor contradictione sopitur -, ne forte non intellegentes dici ab eo spiritalia iniuriam faciant sancto spiritui et peccent per ignorantiam. neque aliquem, qui quasi scripturas revelet, non audiri patienter debere, sed omnia dicta examinari et sic iudicari, ne forte gratiam datam fratri dum respuunt, auctori repugnent.

2. omnia ergo quae dicentur |a quocumque| probanda monet, et quicquid sobrie et bene dictum fuerit, retinendum. quaecumque enim apostolorum et ipsius domini dictis congruunt, ea bene dicta habenda sunt et retinenda; ab his autem, quae inimica fidei videntur, abstinendum. solent enim spiritus inmundi fallaciter quasi per imitationem dicere bona et inter haec subintroducere (subinducere) prava, ut per haec quae bona sunt accepto ferantur et mala, ut, quia unius spiritus dicta putantur, non discernantur ab invicem, sed per id quod licitum est, conmendetur inlicitum auctoritate nominis, non ratione virtutis. solent enim sub apostolorum nomine et ipsius domini infanda et adversa docere, ideo que omnia probanda monet, quia non possunt eloquia domini esse diversa.

3. hinc est unde in alia (unde et Iohannis apostoli) epistola: nolite, inquit, omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex deo sunt. quia, si multa bona dicat, in aliquo autem quod fidei adversum est promat, sciatur non esse spiritus sanctus. nihil enim erroris poterit in sancto spiritu reperiri, sed aut per exercitium eloqui quaedam quidem spiritalia, quaedam vero carnalia, quia omnis error carni deputatur, aut certe conmento quodam astutiae bona fingit, ut his inserat mala, sicut supra memoravi, quemadmodum in Montano et Priscilla et Maximilla profetis Catafrygarum spiritus mundi imitatione quadam boni simulavit, ut per multa verisimilia necnon et vera mentiretur se esse spiritum sanctum.

5:23. Ipse autem deus pacis sanctificet vos per omnia perfectos et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu domini nostri Iesu Christi servetur.

1. deus pacis Christus est; ait enim: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis. quippe cum omnia, quae habet pater, filii sint, hunc sanctificare nos optat apostolus, ut nos inlustret pietate clementiae suae et omnem actum nostrum dirigat in perfectione, ut integer sit spiritus datus nobis. tunc enim integer est, si bonae vitae studeamus animam habentes mundam et corpus sine querella, ut totus homo sit perfectus. {potest enim corpus mundum esse et anima inquinari per malum cogitatum. ideo que spiritum in homine mundum dicit esse debere}.

2. si autem mala vita {vel cogitatio} intercedat, non erit integer spiritus, quia deserit hominem peccatis obnoxium. dum enim dissentit |a deo| anima et corpus, {quamvis sine sensu sit,} alieni ab illo efficiuntur et velut perdens eos non erit integer spiritus. ad hoc enim datur homini, ut maneat in eo {et sit quasi caput eius}. integer ergo non erit - recens. pr. homini qui recedit ab eo, quando ea agit, quae vetat spiritus sanctus. - - recens. alt. quia perdit membra, dum recedit ab eo homo ea agens, quae odit sanctus spiritus. -

5:24. Fidelis est deus, qui vocat vos, qui et faciet.

25. fratres, orate et pro nobis. fidelem deum dicit in promissis suis, ut securi de praemio recte versentur. et quia qui recte et iuxta evangelium vivunt, facile poterunt inpetrare quae postulant, idcirco orare eos pro se hortatur; facile enim multi inpetrant quod desiderant.

5:26. Salutate fratres omnes in osculo sancto. sancta oscula sunt in salutatione Christiana, cetera carnalia sunt, quia quicquid sine Christo fit, carnale est ac per hoc et mortale. qui enim auctorem vitae contemnit, in morte est.

5:27. Adiuro vos per dominum, ut legatur epistola haec omnibus fratribus. adstringit eos, ut solliciti sint ad legendam epistolam cunctis fratribus, ut cognoscant et laudes et admonitiones suas, per quas fiant perfecti.

5:28. Gratia domini nostri Iesu Christi vobis cum. sic illos in bonis operibus vult proficere, ut gratia domini nostri Iesu Christi permaneat in eis in aeternum.

AD THESALONICENSES SECUNDA

Argumentum. Quoniam in prima epistola ad Thesalonicenses data inter cetera etiam de adventu domini quaedam scripsit et de resurrectione sanctorum, nunc aliam scribit ad eos, in qua significat, licet obscure - neque enim possit aperte scribere -, de abolitione regni Romani et de Antichristi apparentia et damnatione et de quorundam fratrum inquietudine.

1:1. Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thesalonicensium in deo patre nostro et Christo Iesu.

2. gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. sollemnibus verbis scribit ad eos. solito enim more sermonum caput continetur epistolae. et idem ipsi tres sunt, quorum nomine scribitur, sicut et prima epistola.

1:3. Gratias agere debemus deo semper de vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam superexcrescit fides vestra et multiplicatur caritas uniuscuiusque omnium vestrum in vos invicem. deo se debitores de horum profectu in gratiarum actione profitentur, et ut non qualecumque esse debitum ostenderet, sicut dignum est, ait, ut pro tam infinito dono satis magnas gratias referendas deo testarentur. post acceptam enim primam epistolam meliores esse quam fuerant perstiterunt, ita ut in eo copiosi et abundantes viderentur, quod post domini et dei devotionem habemus mandatum, ut diligamus nos invicem.

1:4. Ita ut nos ipsi gloriemur in vobis in ecclesiis dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et pressuris, quas sustinetis 5. in exemplum iusti iudicii dei, in hoc ut digni habeamini regno dei, pro quo et patimini. gloriam esse suam in horum conversatione et persecutione tolerata testantur, in tantum ut apud ceteras ecclesias exempla eorum proferantur, ut imitatione ipsorum crescant in devotionem (devotione) passionum pro Christo et mereantur consequi quae promissa sunt sanctis in die iusti iudicii dei, cuius amore mundum spernere non dubitarunt. ipsae enim pressurae exempla sunt futurorum meritorum in his qui patiuntur ad gloriam, in illis autem qui persequuntur ad perditionem.

1:6. Siquidem iustum apud deum retribuere eis, qui vos deprimunt, pressuram; 7. et vobis qui pressuram sustinetis, requiem nobis cum in revelatione domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 8. in ignem flammae dantis vindictam in eos qui non noverunt deum, et in eos qui non obaudiunt evangelium domini nostri Iesu Christi, 9. qui poenas solvent in interitum aeternum a facie domini et gloria virtutis eius.

1. quoniam exemplum iusti iudicii dei apparere dicit sive in bonos sive in malos, idcirco subsecutus ait: siquidem iustum apud deum, ut reddat unicuique secundum opera sua. quid tam iustum, |nisi| ut qui in saeculo bonos deprimunt et extorres faciunt persecutionibus, in futuro eadem patiantur quae faciunt, illi autem ut sint in requie cum ceteris sanctis, qui de magna tribulatione venientes regnum accipient aeternum in adventu domini de caelo, cum coeperit venire cum caelesti exercitu suo et ministro igne ad dandum vindictam in paganos, qui ignorant deum patrem esse Christi Iesu, et |in| Iudaeos, qui dicentes se scire deum non credunt evangelio Christi, quod dedit illi pater deus, ut traderet servis eius (suis)? 2. quos omnes praesentia domini et gloria maiestatis eius ignis exuret, ut debitas reddant poenas in aeternum interitum (interitus in aeternum) semper sentientes, non tamen penitus deficientes, ut ipsa poena illos quodam modo generet semper, quo consumatur.

1:10. Cum venerit clarificari in sanctis suis et mirificari in omnibus qui crediderunt, quia fidem habuit testimonium nostrum super vos in die illa adventus domini. duplicem continet sensum; adveniet enim punire malos et glorificare bonos. ipse enim clarus et mirabilis videbitur in eos qui credunt exemplo et fidei apostolorum, cum fuerint coronati, testimonium reddente eis evangelio in die domini; severus autem apparebit in incredulos, cum aeternis poenis coeperint coartari. corona enim discipulorum magistri est gloria et veritas eius incredulorum est poena, quia quod praedicabatur, non credebatur.

1:11. In quo et oramus semper pro vobis, ut vos dignos habeat vocatione sua deus noster et impleat omni placito bonitatis et opere fidei in virtute, 12. ita ut clarificetur nomen domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in ipso secundum gratiam dei nostri et domini Iesu Christi. gaudio addit et preces, ut, quia devoti sunt, dignetur deus adiuvare eos, ut perficiant opus coeptum ad claritatem domini nostri Iesu Christi, ut perseverantia discipulorum testimonium sit magistro ad gloriam. auctoritas enim magistri in discipulorum est fiducia, cum se in accepta gratia faciunt digniores.

2:1. Rogamus autem vos, fratres, super adventu domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, 2. ne facile moveamini a sensu vestro neque conturbemini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistolam tamquam a nobis missam, quasi instet dies domini. 3. ne quis vos seducat ullo modo, quia nisi venerit defectio primum et revelatus fuerit homo ille peccati, filius perditionis, 4. qui adversatur et extollitur super omnem qui dicitur deus, aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat, ostendens se ipsum quasi sit deus.

1. obsecrat eos ne leviter et facile de adventu quasi inminentis domini opinionem reciperent, et talia dat mandata, ut etiam si per spiritum aliquis velut profeta fuerit locutus, credi ei non debeat, neque si per tractatum aut per epistolam nomine forte apostolorum scriptam, adsensum tribuendum. solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicuius viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit conmendare quod per se ipsum recipi non posset. hoc ideo, ne ipsa perturbatione, dum incauti invenirentur, possent seduci ad adorandum diabolum, qui idcirco haec iactabit, ut sub nomine salvatoris (salvatoris nomine) apparens ac fallens sanctos velit se adorari, ut decipiat credentes in Christum.

2. sed ut locum aut occasionem fallendi, quam se putat habere, non habeat inpudentissimus satanas, tempus et signa adventus domini designavit, quia non prius veniet dominus, quam regni Romani defectio fiat et |ante| appareat Antichristus, qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine. sciens enim venturum dominum ad se conprimendum nomen eius sibi usurpabit, et ut regnum eius verum esse videatur et trahat se cum qui simul cum eo pereant, ita ut in domo domini in sede sedeat Christi, ut ipsum deum se adserat, non filium dei.

3. unde in evangelio ad Iudaeos dominus ait: ego veni in nomine patris mei et non me recepistis; si alius venerit in suo nomine, illum accipietis. quamobrem ex circumcisione aut circumcisum venire illum sperandum est, ut sit Iudaeis credendi illi fiducia. itaque cum Thesalonicensibus scribit apostolus, docet omnes in re huiuscemodi cautos esse debere.

2:5. Non meministis quod me adhuc apud vos agente haec dicebantur vobis? 6. et nunc quid detineat scitis, ad hoc ut reveletur ille in suo tempore. hoc superesse dicit, ut reveletur ille, qui ante dominum venturus est, ut iam speretur et dominus venturus. quod supra quasi sub velamine fatus est dicens: nisi prius venerit defectio, quam regni Romani abolitionem superius intellegendam memoravi, ut, cum defecerit et venerit Antichristus, tunc adventus domini inminere credatur.

2:7. Nam mysterium iam operatur iniquitatis, tantum ut qui nunc tenet, teneat, quoadusque de medio fiat. mysterium iniquitatis a Nerone coeptum est, qui zelo idolorum et apostolos interfecit instigante patre suo diabolo, usque ad Diocletianum et novissime Iulianum, qui arte quadam et subtilitate coeptam persecutionem implere non potuit, quia desuper concessum non fuerat. his enim ministris utitur satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri dei manifestationem inludat, quamdiu steterit regnum Romanorum (Romanum); hoc est quod dixit: donec de medio fiat.

2:8. Et tunc reveletur (revelabitur) ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inluminatione praesentiae suae. 9. cuius est adventus secundum operationem satanae, in omni potestate et signis et prodigiis mendacii.

1. post defectum regni Romani appariturum Antichristum dicit, sicut memoratum est. novissimo enim tempore sciens diabolus inminere sibi interitum - deficiente autem regno Romano et ille de caelis mittetur deorsum proiectus in terram, sicut dictum est in Apocalypsi Iohannis apostoli - subornabit sibi in quo et per quem signa quaedam virtutis permissu iusti dei faciens, se conmendet ut adoretur, quasi sit deus. imitabitur enim, ut sicut filius dei divinitatem suam homo natus vel factus signis ac virtutibus demonstravit, ita et satanas in homine apparebit, ut virtutibus mendacii ostendat se deum, sicut supra dictum est.

2. revelatio vero mysterii iniquitatis haec est; cum {enim} apparuerit Antichristus, cognoscetur ipse esse quasi eorum deus, quos prius nutu eius ut deos coluit vulgus, quorum sit ipse primus aut summus, quod signorum virtutibus faciet credibile. ideo mendacii portenta dixit, quia hoc se vult credi per signa quod non est, ut decipiat quos circumventurus est. quod sanctis ideo praedictum est, ut sciant quid caveant.

2:10. In omni fallacia iniquitatis his qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non susceperunt, ad hoc ut salvi fierent. his dicit fallaciam iniquitatis prodigiorum eius proficere qui perituri sunt. quia enim veritatis caritatem spreverunt, per quam salvari potuerant apostolis praedicantibus, traditi sunt diabolo; nolentes enim salvari deseruntur a deo.

2:11. Et idcirco mittet illis deus operationem erroris, in hoc ut credant mendacio, 12. quatenus iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. operatio erroris est falsis fidem conmittere, ut qui claritatem luminis diem esse consentire noluerunt, putent tenebras diem dici debere, ut possint propensiori delicto rei facti sine contradictione damnari veritatis inimici, fautores autem iniquitatis.

2:13. Nos vero debemus deo gratias agere semper de vobis, fratres dilecti a domino, quia adsumpsit vos deus a principio ad salutem in sanctificatione spiritus et fide veritatis, 14. in quam vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitione gloriae domini nostri Iesu Christi. hoc loco praescientia dei personat, qui scit omnium mentes ante nativitatem eorum; nec enim latet illum, qui credituri sunt. idcirco hos a principio sciit fideles fore, qui credentes augmentum fidei faciunt, non detrimentum. sanctificati enim per fidem veritatis evangelii filii dei adquiruntur ad augmentum gloriae corporis Christi, sicut et in alia epistola ait: ut crescant, inquit, omnia in incrementum dei. quique (quicumque) enim deserto diabolo confugiunt ad fidem Christi, augmentum faciunt deo in corpore Christi, qui prius fecerant detrimentum.

2:15. Itaque, fratres, state et tenete traditiones nostras, quas didicistis sive per verbum sive per epistolam nostram. ut praescientia dei maneat in salutem illorum, idcirco in traditione evangelii standum ac perseverandum monet, ut solliciti sint, ne desidia et otio torpentes in operibus dei non impleant quod coeperunt. sic enim praescit credere et posse manere, si crebra admonitione pulsentur.

2:16. Ipse autem dominus noster Iesus Christus et deus pater, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratiam, 17. consoletur corda vestra et stabiliat in omni opere et verbo bono. quoniam pater et filius una virtus una que divinitas et substantia est, ideo que non dubitavit primum dominum nostrum Iesum Christum nominare, deinde deum patrem nostrum dignatione eius, non veritate naturae, qui in tantum dilexit nos, ut filium suum daret pro nobis, deum pro hominibus, pro servis dominum, pro adoptivis filium verum, ut mors eius vita nostra sit et resurrectio eius iustificatio nostra, secundus autem adventus eius requies vitae nostrae et gloria in aeternum, ut ipsa (ista) spes consolatio sit praesentium pressurarum, per quam fundati crescerent in bonis operibus et doctrina.

3:1. Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum domini currat et clarificetur, sicut et apud vos, 2. et liberemur ab iniquis et nequam hominibus; non enim omnium est fides. de cetero orandum hortatur, ut dignetur deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per os apostoli sui in aures audientium et ut conpesceret et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret apostolo ad eius fructum et conversionem multorum.

3:3. Fidelis autem deus, qui stabiliet vos et custodiet ab omni malo. quoniam deus fidelibus et bonae vitae hominibus auxilium suum non defuturum in necessitate promisit ad confirmationem illorum, hi autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum, idcirco fidelem deum dicit in promissis eius, quia providentia eius esset circa eos.

3:4. Confidimus autem in domino de vobis, quod ea quae praecipimus, et facitis et facietis. propter quod mereri illos, ut dei defensione tutos praestari confideret, idcirco ea quae illis praecipiebat in nomine domini, fieri ab illis et futura esse non dubitabat (dubitat).

3:5. Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione dei et expectatione Christi. hoc illis exoptat a deo, quod non ambigit posse praestari, ut in dei caritate cor eorum proficeret ad expectandum adventum domini, ut contempto saeculo desideretur adventus eius, qui saeculum vicit.

3:6. Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, secernere vos ab omni fratre intemperanter ambulante et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. quoniam in omni plebe non omnes obaudientes (oboedientes) sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes, propter hoc declinandum ab eis (his) praecipit, ut cognoscant semetipsos errare.

3:7. Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos, quia non intemperanter viximus inter vos 8. neque gratis panem edimus a quoquam, sed in labore et in fatigatione noctu die que operantes, ad hoc ne graves essemus cuiquam vestrum, 9. non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandos nos. non illos ignaros dicit operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum illum. neque enim reprehensibile esset, si panem ab his acciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori inmortalitatem cum gloria procuraret. tunc etenim exerta potest esse libertas, si semetipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subiciat, suo pane contentus; maxime quod ad laudem magis proficit, si, cum liceat et sit sumendi potestas, contemnat. hic talis prodesse potest audientibus se. reverentiam enim habebunt rigoris huius et ea, quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.

3:10. Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet.

1. non solum verbis docebat, sed exhortabatur (hortabatur) et factis; idonei enim magistri est, si ea quae verbis doceat (docet), operibus expleat. tunc etenim addiscentes sciunt vera esse quae audiunt, si neglegi illa non viderint a doctore.

2. quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur quae docentur, tamen, si neglegi coeperint a magistro, difficile proficient audientibus; magis enim opera suadent quam verba. quamobrem magnis praemiis remunerandi sunt, qui neglegentibus magistris de solis verbis proficiunt tam in opere quam in sensu. forma ergo erat eis (his), qui mediocris vel tenuis erant substantiae in plebe, ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent.

3. unde et Solomon: raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne satiatus tui oderit te. qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se, cum religio nostra ad libertatem homines advocet. ideo que si quis, inquit, manducare spernit, cesset ab opere, ut, quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi, ut arbitrio suo vivens deum possit habere propitium.

3:11. Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter nihil operantes, sed curiose agentes. qui otiosi esse desiderant, id agunt quatenus occasiones nascantur (occasio nascatur), qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum: ambulantes gesta et opiniones verborum subtiliter conligunt scientes quid de quo velint audire, ut libenter et requisiti pascantur. quod factum valde abhorret disciplina dominica; horum enim venter deus est, qui foeda cura necessaria procurant (provident).

3:12. His igitur huiuscemodi denuntiamus et exhortamur in domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. ut eis facilius suadeat, interposito nomine domini |nostri| Iesu Christi exhortatur eos, ut obaudiant quod eis sit utile.

3:13. Vos autem, fratres, nolite deficere in benefaciundo. 14. quodsi quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate et nolite cum eo conversari, ut reverentia confundatur. 15. non velut inimicum existimetis, sed monete consiliis ut fratrem.

1. propter quod superius unumquemque suum panem manducare debere praecepit, ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent, ideo statim subiecit: vos autem, inquit, fratres, nolite defatigari benefacientes. neque enim in reprehensionem venit, qui humanus et largus est, sed hic, qui cum possit laborem ferre, otio vult vitam agere. quem si epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc {et} nec conversandum cum eo praecipit, ut confusus qui ab omnibus evitatur, subiceret se praeceptis apostoli. quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo, ita tamen ut si res adtulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta apostoli contemnenda; familiaritatem quoque tamdiu cum eo non haberi (habere), quamdiu obaudiens fiat.

2. nam si ad iracundiam contumeliis lacessatur (lacessitur), peior se fiet. incitatur enim ad contentionem et incipiet erratum suum velle defendere, post autem erubescere emendare se, ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.

3:16. Ipse autem deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. dominus cum omnibus vobis. semper quod suum est, bono voto illos prosequitur quasi carissimos filios optans semper cum eis pacem manere, quae est dux ad vitam aeternam. cum his enim dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.

3:17. Ipsa salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola. ita scribo. propter interpolas et adulteratores scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem subscribere testatur, ut sub nomine eius epistola acceptolari (accepto ferri) non possit, quae non fuerit manu eius subscripta.

3:18. Gratia domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. haec salutatio manu apostoli conscripta est, qua gratiam domini nostri Iesu Christi optat esse cum eis. {amen}.

AD TIMOTHEUM PRIMA

Argumentum. Timotheus filius fuit mulieris Iudaeae fidelis patre Graeco, cuius causa parvulus circumcidi non potuit, |et| qui |a| studio matris suae sacras litteras didicit, quibus operam dans bonam sibi vitam instituit. hunc apostolus cum voluisset adsumere sciens idoneum fore dispensatorem evangelicae veritatis, causa Iudaeorum conpulsus est circumcidere eum instantibus eis, ut qui matre Iudaea natus esset, incircumcisus adsumi non deberet ad magisterium propter testimonium generis. hunc ergo iam creatum episcopum instruit per epistolam quomodo deberet ecclesiam ordinare.

1:1. Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium dei salvatoris nostri Christi Iesu spei nostrae, 2. Timotheo Germano filio in fide. gratia, misericordia, pax a deo patre et Christo Iesu domino nostro. patris et filii imperio apostolum se factum ostendit, ut in deo patre salutem et Christo filio eius spem praedicaret, ut quia nemo negat salutem esse in deo, nec quisquam dubitaret spem esse in Christo Iesu, quem a mortuis excitatum exemplum huius spei dedisse cognoscerent. hoc modo scribit Timotheo, ut securior (securus) esset de sua ordinatione, quia imperio patris et filii electus est ad docendum. quem verum filium appellat, sed in fide, sicut {dicit} ad Corinthios: in Christo enim Iesu, inquit, per evangelium ego vos genui. haec vera et firma generatio est, quae nescit occasum, nescit morbos et pestilentias, quae ignorat famem et sitim, didicit autem in regno dei nullius egere, quia futura est dono dei inmortalitas gloriosa in regno dei et Christi, quorum gratiam, misericordiam et pacem exoptat cum isto manere.

1:3. Sicut rogavi te subremanere Effesi, cum irem in Macedoniam, ut denunties quibusdam, ne aliter doceant 4. neve intendant fabulis et genealogiis infinitis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem dei, quae est in fide. filius a patre rogari non debuit, sed propter caritatis affectum et, ut illi formam humilitatis ostenderet, obsecrat episcopus coepiscopum suum, ne pateretur Iudaeos aliter populum quam ab apostolo tradebatur docere, ne oblectarentur fabulis, quas narrare consueti sunt Iudaei de generationum suarum origine, de Abraham et Isaac et ceteris patriarchis et de circumcisione et his quae postea tradita sunt a Moysi, ne circumvenirentur ad haec colenda, quae carnaliter data fuerant. quid enim opus est generationum, quas constat esse infinitas per traducem, facere mentionem, et quid et quatenus factum est sub unoquoque eorum, et non potius conpendio per fidem salutem quaerere? inde enim quaestiones oriuntur, cum quid {et quando} et quomodo et quare factum est tractatur. quae res impedit saluti.

1:5. Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non simulata, 6. a quibus quidam errantes conversi sunt in vaniloquium 7. volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae dicunt neque de quibus adfirmant. quoniam omnium maior est caritas, hanc finem esse dixit, id est perfectionis, consummationem omnium praeceptorum, si tamen ex puro corde (corde puro) sit et bona conscientia. vera enim caritas non potest malam vitam habere nec simulatam fidem, in quibus omnis lex impletur et profetae. quidam autem Iudaeorum mysterium legis ignorantes et profetarum, quia usque ad Christum servanda sunt tradita, erraverunt putantes praedicato Christo et legem factorum in numeniis et circumcisione et escis discernendis servari debere. idcirco in vaniloquium dicit eos conversos, quia volebant docere quae ignorabant.

1:8. Scimus autem quia bona est lex, si quis eam (ea) legitime utatur 9. certum habens hoc, quod iusto lex non est posita, iniustis vero et inobsequentibus, inpiis et peccatoribus, scelestis et profanis, patricidis et matricidis et fornicatoribus, 10. homicidis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, 11. quae est secundum evangelium gloriae beati dei, quod creditum est mihi.

1. bonam esse legem, quae per Moysen data est, non negat, ita tamen ut sensus eius sciatur et quomodo data est accipiatur. hic enim scit legem et qua causa data sit, qui praedicato Christo deserit illam ex parte, qua lex factorum appellatur, circa dilectionem autem dei utatur ea, adserens et adfirmans |ea|, quae de salvatore dicta sunt a lege et profetis.

2. hic enim legitime utitur lege, qui potest discernere ea, quae ad tempus data sunt, ab his quae perpetua sunt; et quae ad Christi pertinent sacramentum, servari iam in futurum non oportere, quasi venturus credatur qui iam venit. si ergo omnia locis suis accipiantur, bona sunt; si quo minus, mala erunt adserenti perverse; peccare est enim unaquaeque minime locis suis exponere.

3. praeterea quia iustis lege non opus est, id est his qui accepta remissione peccatorum iustificati sunt, ne iam vivant sub lege, a qua liberati sunt dono dei per fidem Christi, ut de cetero servata lege naturae, quae creatoris cognitionem recepit et non peccari hortatur, iudicii diem expectent, in quo iusti remunerandi sunt custodientes legem naturalem. quam si humanum genus ducem habuisset, lex in litteris per Moysen data non esset. sed quia contemptui ducta est, quasi nullius esset auctoritatis, scriptura firmata est, ut sciretur quod servanda esset et propter tempus praesens, et quia requisiturus est in futurum qui illam firmavit, a quibus neglecta {et} a quibus servata est. itaque non solum propter malos actus et vitia corporis legem datam dicit, sed et propter perfidiam, qua spernebant creatorem, ut bene vivere addiscerent et gratias agerent creatori (conditori).

1:12. Et gratias ago ei, qui me confortavit Christo Iesu domino nostro, quod fidelem me existimavit, ponens in ministerium, 13. qui prius eram blasfemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci nondum credens. 14. superabundavit autem gratia domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt (est) in Christo Iesu.

1. propter quod omnis incredulus infirmitatem animi patitur constrictus carnali ratione, ne credat spiritalia, idcirco Christo se gratias dicit agere, quia apparentia maiestatis suae inbecillitatem mentis eius roboravit, quia inpossibile putabat esse, quod de domini potestate et gemina nativitate et resurrectione et spe praedicabatur.

2. confirmatus autem talis visus est, qui dignus esset ac posset dispensator esse sacramenti dominici, ut ea vera per legem firmaret, quae prius amore legis incredibilia iudicabat, et in persecutionibus gauderet, quas prius quasi iuste velut impiis (credentibus) inferebat, dolens quia fecerat, laetus quia patiebatur. tantam enim spem didicerat in eo, quem ante negabat, ut plus gauderet in patiendo quam prius exultaverat in persequendo.

3. non enim malitia hoc agebat, sed errore, cui facile potest, cum resipiscit, ignosci. qui autem scit vera esse quae negat, hic non errore hoc agit, sed malivolentia, huius incurabile vulnus est; invidia enim conpellitur falsum appellare quod scit verum.

1:15. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego; 16. sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem magnanimitatem et patientiam ad exemplum eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.

1. quid tam gratum tam que iucundum quam peccatoribus indulgentiam praedicare? quis enim sine peccato est, ut hoc munus non cum omni gratiarum actione suscipiat, deum auctorem huius praeferens et conlaudans in Christo? qui ut hominem peccatis ablueret, de caelestibus ad terrena descendens carnem peccati accepit, terrenis se admiscuit, ut eum caelestem efficeret, mori se passus est, ut illum morti erutum paradiso redderet inmortalem?

2. quis haec beneficia non in infinitum extollat, quae deus praestitit homini, dominus servo, conditor creaturae, ut plus adhuc esset in beneficiis humanis, quam cum fecit quae non erant, posteaquam fecit? etenim derelictus ab his et contemptus et contumeliis adpetitus addit ad beneficia non requisitus, ut gratior esset et plus praeferendus, dum reparat, quam cum fecit, ut ostenderet unum se esse, qui haec omnia possit. igitur sic Christus praesidium tulit homini, ut puritatem suam minime (non) violaret nec amitteret potestatem. hominem enim nasci se voluit pro certo habens carnis contactu minime se violari; conversationi humanae se miscuit sciens peccatis se corrumpi non posse; occidi se passus est non nescius mortem sibi |minime| dominari {non posse}, sed eam sua obprimere potestate.

3. haec ergo gessit, ut omnia se posse doceret. humilitas enim ista non ad diminutionem eius proficit, sed ad gloriam et non solum eius, verum etiam in ipsum credentium; dignitas est enim servum esse potentis. cum ante apostolum multi utique credidissent Iudaeorum ex his, qui dominum ipsum occiderunt, apostolus tamen, ut se humiliet, adhuc dolens de sua incredulitate, primum se omnium peccantium vocat.

4. quoniam enim prae ceteris sacramento se inbuit salvatoris, propius ad cognoscendam magnificentiam eius accedens accusat se magis, qui tantum boni tarde agnovit, nec ultro, sed misericordia eius praeventus, ut ipse testis esset divinitatis eius, quem prius ut hominem mortuum aestimabat. haec accusatio eius est, laus vero salvatoris, qui ad exemplum ceterorum credentium persequentem se vocavit ad gratiam, ut per patientiam suam et magnanimitatem in eo ostenderet ceteris, qui inimico tam benignus (benivolus) exstitit, qualis esset futurus ad se decurrentibus.

1:17. Regi autem saeculorum inmortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. amen. haec ad dei patris personam pertinent, quem inmortalem ideo solum et invisibilem appellat, quia omnis inmortalitas ab ipso est, ut ipsi soli magis conpetat in veritate; quia quisque inmortalis est, non a se hanc habet, sed ab illo. simili modo et in evangelio legitur dicente domino quia nemo est, inquit, bonus nisi unus deus; et iterum ipse dicit: bonus homo de bono thensauro profert bona? nemo tamen nisi unus deus bonus est, quia ipse fons bonitatis est, ex quo ceteri potantur, ut boni sint. ipse est et invisibilis solus deus, quia nulli umquam |nullo modo| visus est; omnia enim agit per filium, quem idcirco visum dicimus, ut, licet aliter quam est, apparuisse tamen illum significemus. honorificentiam ergo et gloriam deo patri in veritate pronuntiat, cuius pietate ac providentia Christus liberavit peccatores ex morte.

1:18. Hoc praeceptum conmendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te profetias, ut milites in illis bonam militiam 19. habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt. 20. ex quibus est Hymeneus et Alexander, quos tradidi satanae, ut discant non blasfemare.

1. postquam dei patris et Christi filii eius quae et quanta beneficia sint circa peccatores homines memoravit, qui cum essent puniendi, non solum ignovit eis, sed et iustificavit et in filios sibi adoptavit, quo ordine populum disciplina ecclesiastica inbueret, in subiectis ostendit conmonens, ut memor electionis suae sanctus Timotheus ad id quod praedestinatus est impleat.

2. praedestinatus est enim, quando ad hoc ab apostolo adsumptus est, ut ordinaretur, dignus iudicatus futurus episcopus, ut impleret militiam evangelicam in fide et pura conscientia. qui enim fideliter docet, non potest malam habere conscientiam. tunc enim fidem exhibet praedicationi, si se abstineat a contrariis omnibus, quia exemplo bonorum operum multos lacessit ad credulitatem fidentes de spe praedicationis.

3. nam qui fidem spernit, procul dubio malae est conscientiae. aut enim hypocrita praedicator |est| aut apertus blasfemus, sicut erant Hymeneus et Alexander, qui deserentes fidem naufragi facti sunt, id est nudi veritate aut privati vita. quid est enim veritas nisi vita? quos tradidisse se dicit satanae, ut emendarentur causa blasfemiae. traditio autem haec est, quia conmotus apostolus blasfemiis eorum sententiam protulit in eos, diabolus autem qui ad hoc paratus est, ut aversos a deo accipiat in potestatem, audita sententia corripuit (corripit) eos, ut intellegerent hac causa se poenis adstringi, quia blasfemaverant.

4. hinc est, unde in evangelio dictum est inter cetera: iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat, ostendens causa peccati aliquando infirmitates inferri corporibus. et quia ministro diabolo fiunt, declaravit dominus dicens inter multa: haec autem cum sit filia Abrahae, quam adligaverat satanas decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo die sabbati?

2:1. Exhortare ergo primo (primum) omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 2. pro regibus et pro omnibus qui in sublimiori loco positi sunt, ut placitam et quietam vitam degamus in omni pietate et castitate. 3. hoc enim bonum et acceptum coram salvatori nostro deo, 4. qui omnes homines vult salvos fieri et in agnitionem veritatis venire.

1. haec regula ecclesiastica est tradita a magistro gentium, qua utuntur sacerdotes nostri, ut pro omnibus supplicent deprecantes pro regibus huius saeculi, ut subiectas habeant gentes, ut in pace positi in tranquillitate mentis et quiete deo nostro servire possimus, orantes etiam pro his, quibus sublimis potestas credita est (est credita). ut in iustitia et veritate gubernent rem publicam subpeditante rerum abundantia, ut amota perturbatione seditionis succedat laetitia - panis enim confirmat cor et vinum laetificat mentem -, postulantes vero pro his qui in necessitate varia sunt, ut erepti (eruti) et liberati deum conlaudent incolomitatis auctorem, referentes autem (quoque) gratiarum actiones pro his, quae nobis quotidie dei providentia praestantur ad vitam, ut in his omnibus pater conlaudetur deus, ex quo sunt omnia, et filius eius, per quem sunt omnia, ut sopitis omnibus, quae huic imperio infesta et inimica sunt, in affectu pietatis et castitatis deo servire possimus; perturbatio enim et captivitas nec pietatem servat nec castitatem.

2. unde enim pius, qui nudus est? et unde castitas, ubi potestatis suae non est? ut ergo haec servari possint, quies necessaria est, ut placita deo reddantur obsequia, qui omnes homines salvos vult fieri et cognoscere veritatem. haec est |enim|, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum deum et quem misisti Iesum Christum. si deus utique, qui omnipotens dicitur, omnes salvos vult fieri, cur non impletur eius voluntas? sed in omni locutione sensus et condicio latet, unde dicit Petrus apostolus: omnis scriptura indiget interpretatione.

3. vult enim deus omnes homines salvos fieri, sed si accedant ad eum. non enim sic vult, ut nolentes salventur, sed vult illos salvari, si et ipsi velint. nam utique qui legem omnibus dedit, nullum excepit a salute. numquid non medicus idcirco proponit in publico, ut omnes se ostendat velle salvare, si tamen ab aegris requiratur? non est enim vera salus, si nolenti tribuatur nec gaudere potest in percepta salute, qui invitus, si tamen potest fieri, accipit medicinam, ut non dicam quia medicina (medicinae) effectum habere non potest, nisi ad illam aeger animum conmodaverit {, quia haec medicina non est corporalis, sed spiritalis, quae neque dubiis proficit neque invitis. fides est enim quae dat salutem, quam nisi mens tota susceperit voluntate, non solum nihil proderit, sed et oberit. fidei enim gratia hanc habet potestatem, ut devotis sibi divinam infundat medellam, indevotis vero conferat morbum, per quem totus homo intereat}.

2:5. Unus enim deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus.

1. dei et Christi unam significat esse voluntatem in salvandis hominibus, unde deum patrem, quia ab ipso est omnis auctoritas, unum esse fatetur et unum mediatorem dei et hominum Iesum Christum (Christum Iesum). missus enim a patre factus arbiter reconciliavit deum et homines reformando eos ad agnitionem eius. quia enim unus est |deus| pater et filius non persona, sed indifferenti natura, ut arbiter esset dei et hominum filius dei, adsumpta carne homo natus est, ut mediator dei et hominum homo esset Christus Iesus, id est non sine divinitate, quia in deo homo erat et deus in homine, ut ex utroque esset mediator et utrumque reconciliaret, in se primum hoc fecit.

2. non enim poterat unitatem dei custodiens mediatorem dei et hominum deum vocare (mediator dei et hominum vocari), quasi alius esset deus, qui dissidentem hominem a deo in gratiam revocaret, sed homo, qui legem datam non praeteriret, factus est arbiter inter eum qui peccavit et inter illum qui peccare ignorat, ut |et| hic ignosceret et homo de cetero in dei fide maneret.

2:6. Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, cuius testimonium temporibus suis datum est, 7. in quo positus sum ego praedicator et apostolus - veritatem dico, non mentior - magister gentium in fide et veritate. quoniam homo iam reconciliatus deo obnoxius erat morti infernae, ne ad deum cui reconciliatus fuerat (erat) posset (possit) ascendere, salvator, ut arbitrium suum ad effectum perduceret, mori se passus est contra ius, ut descendens ad inferos mortem de inpietate, quam in eum (eo) gesserat, damnaret auferens ei quos tenebat, ut de cetero quisque signum eius haberet, ab ea teneri non posset. cuius rei testimonium tempore quo resurrexit ostendit. destructio enim mortis resurrectio mortuorum est. quam spem missus est hic apostolus gentibus praedicare, ut ab eo discerent, quae spes esset in Christo. hic enim datus est magister, ut fidem doceret et veritatem.

2:8. Volo itaque orare viros in omni loco, levantes sanctas manus sine ira et disceptatione. pacificum animum in oratione esse debere, ut ad effectum deducatur oratio; sanctae enim manus sunt, quando cor mundum est. sic tamen in omni loco orandum praecipit, ut conpetens locus intellegatur, non utique inportuno aut sordido loco, quippe cum prohibeat dominus vulgo orare, sed hoc monet, ne in sola ecclesia putarent orandum.

2:9. Similiter et mulieres in habitu ordinato, cum verecundia et pudicitia, ornantes semetipsas non tortis crinibus aut auro aut margaritis aut veste pretiosa, 10. sed quod decet mulieres profitentes pietatem, per opera bona. humili habitu mulieres orare debere, non in iactantia; qui enim vult audiri, inclinare se debet amota a se pompa, ut misericordiam dei provocet. habitus enim superbus nec inpetrat nec recta de se facit credi. quis enim prudentium iactanter ornatam mulierem non horreat? quanto magis auctor deus, qui corpus a se liberum factum obligatum metallis videt! nam humilis habitus bonae professioni congruit, ut possit non aliud aestimari quam cernitur. quae autem in domo dei cum pompa se mavult videri, non utique propter deum, sed propter homines consequitur quod vult, ut gloriosa videatur, nihil consecutura a deo nisi maculam. quanto enim hominibus splendida videtur, tanto magis despicitur a deo.

2:11. Mulier in silentio discat in omni subiectione. 12. docere autem mulieri non permittitur neque dominari viro, sed esse in silentio. non solum habitum humilem mulierem habere debere (habere debere mulierem), verum etiam auctoritatem ei denegandam et subiciendam praecipit viro, ut tam habitu quam obsequiis sub potestate sit viri, ex quo trahit originem.

2:13. Adam enim primus creatus est, deinde Eva, 14. et Adam non est seductus, mulier autem seducta facta est in praevaricationem. 15. salva autem erit per filiorum generationem, si manserint in fide et in dilectione et sanctimonia cum pudicitia.

1. praefert virum mulieri, propter quod primus creatus est, ut inferior sit mulier, quia post virum et ex viro creata est. adicit et aliud, quia diabolus non virum seduxit, sed mulierem, vir autem per mulierem deceptus est. ac per hoc nulla illi concedenda audacia est, sed esse debet in humilitate, quia per illam mors intravit in mundum.

2. salva autem erit, inquit, per filiorum generationem, si tamen in fide manserint et caritate et pura vita. hos enim filios dicit, qui regenerantur per fidem Christi, quia si in regeneratione sua perseveraverint, cum his liberabitur resurgens ex mortuis, non quo ab illis liberabitur, sed per illorum generationem. cum credunt, qui destinati sunt in vitam aeternam, pervenitur ad resurrectionem ex mortuis, et fiet salva credentibus illis et vitam castam agentibus. {tamdiu enim resurrectio suspensa est, quamdiu omnes credant praedestinati ad salutem}.

3:1. Humanus sermo est: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. quoniam episcopum bonae vitae esse oportet, idcirco qui episcopatum cupit, bonum opus desiderat. hoc enim cupiens bonam vitam adpetere videtur, si tamen non ab his declinet quae in subiectis habentur, ne ambitione et desiderio pecuniae hoc egisse videatur.

3:2. Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse. qualis episcopus debeat esse describit, ut nemo episcopatum adpetat nisi fidus fuerit, quia ab omnibus contrariis abstinere se potest, ut non indignus sit professione sua (sua professione). Unius uxoris virum. quamvis secundam numero uxorem non sit habere prohibitum, ut tamen quis dignus ad episcopatum sit, etiam licita debet spernere propter sublimitatem ipsius ordinis, quia ceteris melior debet esse, qui cupidus est sedis illius. Sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docibilem, 3. non obnoxium vino, non verberatorem, sed modestum, non litigiosum, non asperum, 4. domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni caritate. talem hominem, qui haec custodit (custodiat) quae enumerat bona, creari debere dicit episcopum. haec enim signa sunt dignitatis episcopalis. si quis autem potiora sectatus et corpus et animam suam deo dicaverit, ne se copulet matrimonio, tanto magis dignior fiet. {ideo enim inferiorem posuit, ut de potiore nemo dubitaret}.

3:5. Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae diligentiam habebit? manifestum est quia tunc potest idoneus rector futurus probari, si prius domum suam recte gubernaverit. qui enim in minimis fidelis est, et in magnis |fidelis est|.

3:6. Non Neofitum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli. verum est quia rudis in fide solet extolli superbia, maxime si accipiat ordinem; novitate enim et potestate inflatur arbitrans se prae ceteris digniorem. videns enim primo anno nativitatis conlatum in se honorem putat non magis ad suum, sed ad aliorum profectum se vocatum {, quasi beneficium religioni det magis quam accipiat ab ea}; per quam rem elatus incurrit laqueum diaboli. inventa enim occasione superbiae illius satanas praecipitat eum. ideo que in Solomone legitur: superbis deus resistit. unde et in alia epistola idem apostolus ait: qui se putat esse aliquid, se ipsum seducit, et dominus: qui se, inquit, exaltaverit, humiliabitur.

3:7. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt.

1. sensum dominicum secutus ait oportere futurum episcopum testimonium bonum habere ab extraneis, quia qui in minimis fidelis est, et in magnis, sicut dicit dominus. si in alieno mamona fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis? ut hic, qui in mundanis rebus et conversatione humana fidelis minime invenitur, dubium non sit, quia et in divinis rebus idoneus non erit. si autem hominibus fidem exhibuerit, multo magis deo. Ne in obprobrium incidat et laqueum diaboli.

2. si timorem dei ante oculos non habuerit episcopus, tempori se magis (magis se) conmendans, hunc quasi infidelem et pseudoprofetam deserit deus et deformis videbitur omnibus et maculosus, quia aliter facit quam praedicat, verbis suis ipse se accusans, quia deputatus est gregi satanae. tunc enim vera se probat praedicare, si ea conetur et gerere. magna ergo cura eligendus est, qui domum dei regendam accipit (accipiat). si enim terrestrium rerum dispensatores idonei quaerendi sunt, quanto magis caelestium!

3:8. Diaconos similiter (pari modo) pudicos, non bilingues, non vino multo deditos, non turpibus lucris vacantes, 9. habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10. et hi autem probentur primum et sic ministrent sine crimine.

1. qui tanta cura diaconos eligendos praecipit, quos constat esse ministros (ministros esse) sacerdotum, quales vult esse episcopos nisi, sicut ipse ait, inreprehensibiles, negotia tamen publica, turpia {vilia} lucra non habentes? scit enim ideo negotiari, ut capiant lucra, nec aliud profitetur quam gerit. turpia autem lucra haec dicit esse, si sub pia professione quaestibus studeatur; turpis enim deprehenditur, cum se purum ostendit (ostentet). post episcopum tamen diaconis (diaconatus) ordinationem subiecit. quare, nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est? uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus est, ut omnis episcopus presbyter sit. non tamen omnis presbyter episcopus.

2. hic enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est. denique Timotheum presbyterum ordinatum significat, sed quia ante se alterum non habebat, episcopus erat. unde et quemadmodum episcopum ordinet ostendit. neque enim fas erat aut licebat, ut inferior ordinaret maiorem. nemo enim tribuit quod non accepit.

3:11. Mulieres similiter pudicas, non studentes discordiae, sed sobrias, fideles in omnibus. quia sanctum praecepit creari episcopum, adaeque et diaconum, non utique disparem vult esse plebem, quippe cum dicat dominus: sancti estote, quia et ego sanctus sum. ideo que etiam mulieres, quae inferiores videntur, sine crimine vult esse, ut munda sit ecclesia dei. sed Catafrygae occasionem erroris captantes, propter quod post diaconos mulieres adloquitur, etiam ipsas diaconissas (diaconas) debere ordinari vana praesumptione defendunt, cum sciant apostolos septem diaconos elegisse. numquid nulla mulier tunc idonea inventa est, cum inter undecim apostolos sanctas mulieres fuisse legamus? sed cum (ut) heretici animum suum verbis, non sensu legis adstruere videantur, apostoli verbis contra sensum nituntur apostoli, ut, cum ille mulierem in ecclesia in silentio esse debere praecipiat, illi e contra etiam auctoritatem in ecclesia vindicent ministerii.

3:12. Diacones sint unius uxoris viri, filios bene regentes et domos proprias; 13. qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi adquirunt et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.

1. ea, quae minus dixerat de ordinatione diaconii (diaconatus), nunc subiecit ostendens (ostendit) etiam istos unius uxoris viros esse debere, ut hi ad ministerium dei eligantur, qui non sunt egressi constitutum dei. homini enim unam uxorem decrevit deus, cum qua benedicatur; nemo enim cum secunda benedicitur. qui si filios bene gubernaverint et domos suas, id est vernaculos aut domesticos, poterunt digni fieri sacerdotio et fiduciam habere apud deum, ut sciant se posse inpetrare quod postulant, iam de cetero se ab usu feminae cohibentes.

2. veteribus enim idcirco concessum est levitis aut sacerdotibus uxores ad usum habere, quia multum tempus otio vacabant a ministerio aut sacerdotio. multitudo enim sacerdotum erat (erat sacerdotum) et magna copia levitarum et unusquisque certo tempore serviebat divinis cerimoniis secundum institutum David; hic enim viginti et quattuor classes constituit sacerdotum, ut vicibus deservirent; unde Abia octavam classem habuit, cuius vice Zacharias fungebatur sacerdotio, sicut continetur in Paralipomenon, ita ut tempore, quo non illos contingebat deservire altari, domorum suarum agerent curam.

3. adubi autem tempus inminebat deservitionis (ministerii), purificati aliquantis diebus accedebant ad templum offerre deo. nunc autem septem diaconos esse oportet, aliquantos presbyteros, ut bini sint per ecclesias et unus in civitate episcopus. ac per hoc omnes a conventu feminae abstinere debere, quia necesse est eos quotidie praesto esse in ecclesia nec habere dilationem, ut post conventum legitime purificentur sicut veteres.

4. omni enim hebdomada offerrendum est, etiam si non quotidie, peregrinis in locis tamen vel bis in hebdomada; et {de non sunt, qui prope quotidie baptizentur aegri. nam} veteribus ideo concessum est, quia multo tempore in templo non videbantur, sed erant privati. si enim plebeis hominibus orationis causa ad tempus abstinere se praecipit, ut vacent orationi, quanto magis levitis aut sacerdotibus, quos die noctu que pro plebe sibi conmissa oportet orare! {mundiores ergo esse debent ceteris, quia actores dei sunt}.

3:14. Haec tibi scribo sperans cito me venire ad te; 15. si autem tardavero, ut scias quemadmodum oporteat te in domo dei conversari, quae est ecclesia dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

1. quantum ad scientiam eius pertinebat, hoc erat in eo quod citius illum visurus esset, sed quia solet aliud deo placere, cuius providentia ipsi soli cognita est, idcirco ne forte, inquit, tardem, scribo tibi, ut scias quomodo ecclesiam ordines, quae est domus dei, ut cum totus mundus dei sit, ecclesia tamen domus eius dicatur, cuius hodie rector est Damasus.

2. mundus enim in praevaricatione est diverso turbatus errore. ideo illic necesse est dicatur esse domus dei et veritas, ubi secundum voluntatem suam timetur; hoc profitentibus de eo servis, quod ipse dignatus est edocere, ne forte verba eius esse negarentur, virtutibus haec signavit, quae a nullo alio fieri possunt, ut his infidelitas accusata inexcusabilis pereat. firmamentum enim veritatis huius signa sunt et prodigia.

3:16. Et quidem omnium confessione magnum est huius pietatis mysterium.

1. nullum fidelium admirari negat sacramentum veritatis in ecclesia praedicatae, quam pietatem appellat; magnanimitate enim et clementia sua cognoscentibus se divina dona tribuit (tribuit dona) excepta remissione peccatorum, quam hic in praesenti largitur. Quod declaratum est in carne, iustificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, adsumptum est in gloria.

2. sacramentum mysterii dei, quod est Christus in carne, dicit manifestatum, quod latebat in spiritu. natus enim homo filius dei, qui in secreto erat apud deum, opere et praedicatione declaravit se creaturae, et hoc est iustificatum esse in spiritu, operibus et virtute claruisse eum, qui erat in carne, quis esset. deinde apparuisse angelis, non iam in formae humilitate, sed in potestate. tamdiu enim aspectu humilis visus est per carnem, quamdiu devicta morte resurgeret a mortuis et videretur maiestas eius, qui natus ut homo non erat totus homo, ut agnoscentes angeli mysterium, quod prius latuit, declaratum in carne, genu illi flectentes quasi deo gratias agerent (agant), quia didicerunt veritatem, quae gentibus praedicata est, ut ab errore liberarentur, in quo mundus proficit, ut non damnetur.

3. ideo enim creditum est mundo dei sacramentum, ut perfidia eius veniam erroris mereri non possit, sicut dicit dominus de Iudaeis: si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habebunt de peccato suo, quia quod velut infirmum et deforme contempserunt, adsumptum est in gloria: post crucem manifestata persona et virtute sua salvator palam famulantibus nubibus ascendit {gloriosus} in caelos.

4:1. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritus fallaces, doctrinas daemoniorum, 2. in simulatione falsiloquorum, cautheriatam habentium conscientiam suam, 3. prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, 4. quia omnis creatura dei bona et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. 5. sanctificatur enim per verbum dei et orationem.

1. quae sibi spiritus sanctus futura revelaverit ad instructionem ecclesiarum et cautelam, non tacet, ut praemonitae ecclesiae sollicitae sint, ne ab huiusmodi possint circumveniri hominibus. quid enim tam clarum tam {que} apertum ad evitandos aut magis condemnandos doctrinae huius pestiferae viros potuit manifesta voce praefari, nisi ut adseverationem eorum fallacem ac simulatam doctrinam daemoniorum nuncuparet, ut, cum huius adseverationis sermones audiuntur, a diabolo conposita doctrina haec esse (esse doctrina haec) sciretur, quam praedixerat sanctus spiritus, quae de incarnatione salvatoris adserit falsa, quae nunc in Marcionitis, quamvis paene defecerunt (defecerint), vel Patricianis aut maxime in Manichaeis denotatur?

2. hi enim et {Christum natum negant et} nuptias prohibent et abstinendum a cibis tradunt. quorum cautheriatam dicit conscientiam, hoc est - recens. pr. reprobam. ex verbis enim adsertionis suae reprobandum sensum habere videntur. hoc enim signum est. - - recens. alt. simulatione corruptum. quia, sicut cautherium corium corrumpit et notam infligit, ita et fallacia conscientiam, quae dolo malivolentiae aliud scit et aliud profitetur, denotat ad perditionem. iam enim hos inmutari negat, ut salventur, quia sicut cautherium inmutari non potest, ita nec horum animus emendari; nihil enim peius simulatione. tales enim hi sunt quales et Iudaei illi, qui intellegentes Christum dei virtute operari in Behelzebub haec ab eo fieri dicebant. - 3. ut enim fabricatorem hominis male tractent, {cum natos se non doleant,} nuptias {tamen} prohibent {et Christo carnem subtrahunt,} et ut ad eius iniuriam proficiat, ab his, quae usibus nostris instituit, abstinendum docent, ut per id quod despiciuntur mala esse et a malo auctore inventa videantur. hinc est unde apostolus omnia a deo facta bona (bona facta) ostendit, si tamen cum gratiarum actione sumantur; inmunda enim erunt ei, qui non laudat in his creatorem. nec enim possunt bene illi proficere, qui sic illa sumit, ut male tractet auctorem eorum.

4:6. Haec igitur proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam adsecutus es. quid tam verum, quid tam clarum ac providum, nisi ut disciplina Christiana incorrupta tradatur, ut fructus eius in area dominica fertilis et (ac) firmus conlaudetur, hoc est, ut in die iudicii non reprobus et igni conburendus censeatur. hoc boni doctoris est atque idonei ministri domini Iesu Christi; quippe cum enutritum hunc dicat verbis fidei et bonae doctrinae, quam ab infantia adsecutum hunc adserit. qui enim integris omnibus Hebraeorum libris inbutus erat, accepta fide perfectum fecit doctorem.

4:7. Profanas autem et aniles fabulas abnue, exercens temetipsum ad pietatem. 8. corporalis enim exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae.

1. profana verba adversa intelleguntur; aniles autem fabulae deliramenta sunt quaedam. haec quorundam perstrepentium vocibus solent in contentionem deduci, ut quasi tractatus habeatur rei inanis, cuius effectus nullus est nisi vanitas (vanitatis). ab his ergo quae contraria sunt declinandum monet, simili modo et ab illis quae anilia sunt vanitate quadam composita; sunt enim aliqui, qui calore animi mittunt se in disputationes huiusmodi.

2. pietati autem operam dandam conmonet, quia grandem habet profectum. qui enim misericordiae student sine dubio vicem reddentes parentibus, et in praesenti vita auxilia dei non deerunt illis et in futuro inmortalitatem habebunt cum gloria. exercitium autem corporalem (corporale) ad modicum utilem (utile) dicit. ieiunare autem (enim) et abstinere a cibis manente auctoritate creatoris non multum prodest, nisi addatur huic pietas, cuius opera multorum precibus adiuvatur ad dominum promerendum. denique illos, qui fratribus largi sunt et variis titulis obsequentes, in vitam aeternam proficere evangelicus sermo testatur, dissidentes autem ab hoc opere in aeternum ignem.

3. corporis autem exercitium nihil aliud quam carnis frena sunt. si quis ergo, quia misericordia magna res est, lubricum tamen carnis patiatur huiusmodi, quid fiet? sine dubio vapulabit, quia illud oportuit fieri et hoc minime praetermitti. si autem solum corporis habuerit (habuit) exercitium, perennis ignis poenas patietur, sicut in evangelio dominus repromisit; omnis enim summa disciplinae nostrae in misericordia et pietate est.

4. aliud tamen exercitium corporis habent carnales et aliud spiritales. carnales enim sagina et dapibus nutriunt corpora sua, ut celeri motu proficiant ad perditionem; spiritales autem ieiuniis et abstinentia temperant corpora sua, ut pigra facta circa desideria possint digna esse futura resurrectione. hic enim propter spem futuram castigat corpus, ille vero propter futuri desperationem fovet curam eius agens ad tempus, ut moveatur citius ad peccandum.

4:9. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. 10. ad hoc enim laboramus et persecutiones patimur, quia speramus in deum vivum, qui est salutaris omnium hominum, maxime fidelium. dignum est plane et accepto ferendum pro spe, quae est in deo, pati persecutiones, quia in praesenti vita spes caduca est, in promissione autem dei firma atque stabilis. ipse est enim salus omnium, quia ex ipso et per ipsum vivunt; quantum ad praesentem vitam pertinet omnes, quantum vero ad promissam salutem fideles. cognoscentibus enim se post hanc vitam, quae morte finitur, aliam daturum se (se daturum) promisit, quae inmortalitate vigebit. ideo ergo: maxime, ait, (ait maxime) fidelium.

4:11. Praecipe haec et doce. 12. nemo iuventutem tuam contemnat, sed forma esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

Timotheus quantum ad aetatem pertinet iunior (iuvenis) erat, quantum ad mores et conversationem senior et gravis. quem ideo sic monet, ut profectus eius per omnia exemplum esset bonorum operum, ut in adolescente mirabilis videretur et gravissima (gravis) disciplina, ut actus eius excusarent aetatem et non quasi iuvenis, sed quasi senior haberetur et erubescerent maiores natu, nisi se exhibuissent iuxta formam huius, conversatione et moribus graves, iuvenes autem coaevum suum haberent magistrum. mirabilis adolescens sanctissimus Timotheus, cuius exemplo indisciplinata coercenda iuventus est et seniorum inreverentia punienda.

4:13. Dum venio, adtende lectionem, exhortationem ac doctrinam. 14. noli neglegere gratiam quae est in te, quae data est tibi per profetiam cum inpositione manuum presbyterii.

1. intentum hunc vult esse {et deditum} exercitio lectionis, ut omni cura diligentia que hoc enitatur, ut exhortetur et doceat. exhortatio est, cum miti verbo aliquos provocamus ad bonum opus, docere vero, quando ea quae latent intimamus mentibus audientium. si autem (enim) rector populi ab his dissimulet (dissimulat), neglegit gratiam datam sibi. ad hoc enim creatur dux populo, ut huius salutis sollicitudinem gerat admonendo, docendo, ut fructum habeat ordinatio, quam ad hoc utique deus constituit, ut proficiat saluti plebis suae.

2. qui ergo in hac auctoritate positus indiligens fuerit, dei contemptor habebitur, minimus in regno dei vocatus; neque enim poterit facere, qui nec docere dignatur. gratiam tamen dari ordinatis significat per profetiam et manuum inpositionem. profetia est, qua eligitur quasi doctor futurus idoneus, manus inpositionis vero verba sunt mystica, quibus confirmatur ad hoc opus electus, accipiens auctoritatem, teste conscientia sua, ut audeat vice domini sacrificium deo offerre.

4:15. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16. adtende tibi et doctrinae, insta in illis. hoc enim faciendo te ipsum salvum facies et eos qui te audiunt. ut forma sit omnibus non solum in bonis operibus, verum etiam in doctrinae exercitio, admonet.

apparere {enim debere} significat exercitii profectum in doctrina dumtaxat et in gestis. bona enim arbor bonos facit fructus. similiter et bona doctrina mala opera habere non potest, ut, cum visa fuerint bona opera, divini magisterii fructus esse intellegatur et auditores possint proficere. tum vera enim et metuenda esse intellegunt quae dicuntur, quando ab eo ipso qui docet magna veneratione observari videntur. quod rectori plebis duobus proficit modis: et suorum enim bonorum operum et audientium mercedem accipiet, quomodo, si neglegens fuerit, tam pro se quam pro eis redditurus est rationem.

5:1. Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, iuniores ut fratres, 2. anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate.

1. propter honorificentiam aetatis maiorem natu cum mansuetudine ad bonum opus provocandum, ut facilius suscipiat admonitionem. potest enim vereri conmonitus, ne postea corripiatur, quod turpe est seniori. nam apud omnes utique gentes honorabilis est senectus; unde et synagoga et post ecclesia seniores habuit, quorum sine consilio nihil agebatur in ecclesia. quod qua neglegentia obsoleverit nescio, nisi forte doctorum desidia aut magis superbia, dum soli volunt aliquid videri.

2. iuniores quasi fratres censet admonendos cum affectu dilectionis, ut videntes amoris causa se conmoneri facilius se corrigant, quippe cum videant non discrepare opera eius a praedicatione. aniculas (anus) vero quasi matres, ut, cum miti sermone doceri se vident, non aspere accipiant, quia honorifice proficiunt; asperum est enim senibus, cum corripiuntur a iunioribus. quod temperamento quodam leniri vult, ut profectus sit et dicenti et audienti.

3. adolescentulas ut sorores admonet edocendas, ut prompte possint bonae conversationis suscipere disciplinam. quando enim non cum imperio insinuari sibi videt, quae ad bonam pertinent vitam, consentit humilem se praebens admonenti. blanditiis enim solent obtineri, quae auctoritate non possunt. nam animalia quando membra sua zelantur, blanditiis tamen cedunt.

5:3. Viduas honora, quae vere viduae sunt. has viduas dicit honorandas, quae data opera viduae sunt, quae cum possint nubere, ut meliores essent et dignae deo, secundas nuptias respuerunt scientes semel benedici coniugium, aemulae sanctissimae Annae, quae ieiuniis et obsecrationibus deo serviebat noctu ac die (die que) unius viri experta concubitum.

5:4. Si qua autem vidua filios vel nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare et mutuam vicem gratiarum reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram deo. viduam prius in hac vita et conversatione dicit probandam, ut tunc demum digna sit vidua ecclesiae nuncupari, quae non quaestus causa magis quam devotione ecclesiasticae subcumbat disciplinae. praeire enim debent merita, ut accedenti debitus honor tribui videatur. quae enim adfectus suos pie tractavit et domum bene gubernavit, dei legem servavit digna effecta remuneratione ecclesiae.

5:5. Nam quae vere vidua est et desolata, sperat in deo et instat in orationibus noctu die que. viduam filios aut nepotes habentem non facile admittendam ad stipendia ecclesiae, quia, si pie et sollicite domum suam gubernavit, necesse est reddi illi vicem a suis, sicut et illa reddidit propinquis. si autem, ut adsolet, inpietas fuerit operata, ut anus despiciatur a suis, quos pie tractavit, dignum esse hanc suscipi ab ecclesia, quia in domini lege fideliter conversata est. vidua igitur desolata aut a suis contempta sperat in deo; videns enim ex nulla parte {se habere} suffragium, toto animo devota est deo, de quo solo auxilium vitae salutis que expectat.

5:6. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. viduam, propter quod vidua dicitur, talem esse debere significat, ut ad dominum promerendum orationibus vacet deo serviens noctu die que, ut ostendat idcirco se nuptias secundas contempsisse, ut instaret disciplinae dominicae. si enim sub nomine viduae deliciis vacet aut luxuriae, vivens mortua habenda est, quia inposturae genus est aliud agere et aliud profiteri; non obsequia et devotionem dei, sed honorem viduae volentes habere, cum nominis ipsius professio hoc indicet, quia spreto viro deum elegit, cui serviat tota mente propter vitam promissam.

5:7. Et haec praecipe, ut inreprehensibiles sint. tantam diligentiam actuum ac morum viduam vult habere, ut reprehendi non possit. amota enim a spe mundanae conversationi et corporis curandi officio propter hoc se ad deum contulit, ut probabilem agat vitam. sublatis enim occasionibus, quae aditus solent aperire peccatis, potest bona conversatio incolumis permanere.

5:8. Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. hanc viduam, quae neglegens fuit circa suos adfectus, ut educaret eos in disciplinam (disciplina) et correptionem (correptione) domini, inhonorandam, quia sicut perfidi legi domini non oboedivit, ut peior habeatur necesse est qui sub lege et timore dei agens contemptor est, quam qui non subiectus est legi; hic enim nescit, ille autem sciens contemnit.

5:9. Vidua eligatur annorum non minus sexaginta, quae fuerit unius viri uxor, 10. in operibus bonis testimonium habens, si filios enutrivit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si pressuram patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. si praerogativa praeteritorum operum vidua conmendatur, eligendam hanc docet. dei (domini) enim iudicio adscribitur nomen eius ecclesiasticis monumentis, quam dignam vetus vita declarat. inbuta enim divinis obsequiis et in his vitam adterens suscipienda est in sinus ecclesiae, cui olim se vovit legitimis servitiis.

5:11. Iuniores autem viduas devita; cum enim in deliciis egerint, in Christo nubere volunt. prohibet adolescentulas viduas in hac suscipi professione; lubricae enim aetati fides facile haberi non debet, quippe cum quarundam exempla praecedant, quae post professionem vitae deliciarum oblectatione nomen, non opera viduitatis habentes (habent et) conversae nuptiis sollicitantur. qui enim putat se in Christo deliciis vitam agere, minime innocens perseverat. luxuria enim trahit illum ad sua membra, ut subiciatur peccato; deliciae enim ianua (ianuae) sunt peccati. non enim quo tendat ignoratur, qui fluidam amat vitam.

5:12. Habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt. quid maneat talibus ostendit, ne facile audeant, quod implere difficile est. aut si animus est huic devotioni deditus, apud se interim teneat, quia didicit temerarium esse profiteri, quod adhuc iuvenili aetati credi non debet. damnationi enim fit obnoxius, qui ab id (eo) declinat quod recte fecerat. quantum enim laudabile est, si impleat quod ultra vires eius creditur, tanto magis puniendus erit, si hoc audeat sibi inponere praesumptione temeritatis, quod ferre non possit, nec ad veniam debebit (debet) pertinere, quia a primordio infidelis inventus est.

5:13. Simul autem et otiosae discunt circuire domos; non solum autem otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. quaedam virgines vel viduae conmendante professione - gloriosum est enim huius rei vocabulum - acceptabiles sunt domibus divitum, quae id agunt, ut pareant voluntatibus eorum, ambulantes et quaerentes quae perferant ad illos, quibus delectentur, ut otiosae muneribus adficiantur et malo more plus quaerant fabulis, quam quae operantur manibus, ut elatae procedant et conpositae contra professionem suam agentes. quae res solet illis etiam in hac vita esse contraria; revelatur enim id quod semper occultum putant. quid est enim, ut ea loquantur quae non oportet? nuptiarum enim sunt proxenetae, multorum secretorum participes, adulatrices, servorum querulae.

5:14. Volo itaque iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, hoc est enim domum regere (regere domum), nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15. iam enim quaedam deerraverunt post satanan. quoniam quae supra dixit de huiusmodi, contraria et inlicita sunt, perducent eas ad mortem.

idcirco consilium dat et praecipit ea fieri, quae licita sunt. melius est enim domus suae curam gerere, quam in aliena domo adulari; et multum expedit nubere, quam sub bona et pia professione notabiliter incedere. plus autem est cum pudore manibus victum quaerere, quam inverecunde cum otio aliena utensilia expectare. sic enim invenit occasionem satanas, quomodo subvertat animas inconsultas, cum pia profitentes iniuste versantur; nihil enim tam periculosum est quam si professioni gesta repugnent. apertum enim malum non zelatur satanas, quia gaudet in illo; istum vero quem videt fallere, id agit, ut manifestet illum suum filium esse, non dei, quod factum non displicet deo.

5:16. Si quis fidelis vel si qua fidelis habet viduas, sufficienter subministret illis, ut non gravetur ecclesia, ut veris viduis sufficiat.

1. quid mirum, si apostolica potestas futura potuit praevidere? nam apparet quod dixit, quia fidelium viduae nunc multum gravant ecclesiam, et eorum qui locupletes videntur mundi et per senectutis causam desistentes eas ab opere lanificio, retrahunt eis et vestitum (vestimentum) et victum, si non totum, tamen ex parte, ut illae ipsa inopia ad |piam| ecclesiam convertantur, ut vivant. quos oportebat non solum suis indigentibus largiri, verum etiam alias inopes pascere {et contegere}. quod multum obest. cum enim his datur, ceteris aut minus aut non datur, quibus magis dandum est, quae dignae sunt ecclesiae sumptibus ministrari. sic autem gravatur, cum cogitur vestire multos quae deberet vestire paucos; et plebs quae libenter et frequenter possit ministrare paucis, cogitur plures dimittere, ut aut murmuret aut tardius hoc curet.

2. nam cum praecipiat unius viri uxorem eligi viduam, nunc inveniuntur inter eas non tantum duum aut trium maritorum uxores, sed et quae turpius vixerint, quod aliquando per neglegentiam fit, aliquando potentatu insinuantis.

5:17. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore habeantur digni, maxime qui laborant in verbo et doctrina. boni dispensatores ac fideles non solum honore sublimi digni debent iudicari, sed et terreno, ut non contristentur indigentia sumptuum, sed magis gaudeant fide sua et doctrina. instantior enim fit, si non humilietur inopia; et crescit in illo auctoritas, cum videt se etiam in praesenti laboris sui fructum percipere, non ut abundet, sed ut de non fiat.

5:18. Dicit enim scriptura: non frenabis (infrenabis) bovem triturantem; et: dignus est operarius mercede sua. tanta merces debet esse evangelizantis regnum dei, qua neque contristetur neque extollatur.

5:19. Adversum presbyterum accusationem ne receperis. quoniam huius ordinis sublimis honor est - huiusmodi enim vicarii Christi sunt - idcirco non facile de hac persona accusatio debet admitti. incredibile enim debet videri istum, qui dei antistes est, criminose versatum, sicut credibile est scenicum esse turpissimum.

5:20. Delinquentes autem coram omnibus argue, ut ceteri metum habeant. quomodo non facile credi debet de presbytero crimen, si probetur tamen aut sit manifestum, quia inreverenter versatus est, publice praecipit arguendum, ut ceteri terreantur; quod non solum ordinatis proficit, sed et plebeis (plebi). quando enim vident dignitosum virum erroris causa corripi, necesse est ut sibi caveant.

5:21. Testor coram deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias, sine praeiudicio nihil faciens in partem aliam declinans. 22. manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis. temetipsum castum custodi.

1. contestationem deponit apud deum patrem et Christum filium eius et electos angelos, quos dominus in evangelio sanctos appellat. hi ergo electi {sunt}, quia sunt alii reprobi, qui non sunt (sunt non) dei angeli, sed diaboli, adsentientes apostasiae eius. sub testatione ergo ea quae ad ordinationem ecclesiae mandat custodiri, praecipit nihil fieri sine praeiudicio, ne facile aliquis accipiat ecclesiasticam dignitatem, nisi prius de vita eius et moribus fuerit disputatum, ut dignus adprobatus minister aut sacerdos constituatur, ut non postea, si reprehensibilis videatur, paeniteat forte principem populi non ad liquidum praeiudicasse quid mereretur, quem inprobabiliter ordinavit.

2. nec illum, cuius peccata ad suspicionem veniunt, ordinandum, ne conmaculetur ordinator vitiis et delictis eius. si enim (ergo) omnino latentia sunt delicta, inmunis erit rector, quia conscientia eius libera est. suspicio enim trepidum facit; peccat enim, si non probat et sic ordinat. melior ergo (enim) ceteris debet probari qui ordinandus est.

3. non enim sufficit, si sine crimine sit, quia merita eius debent praeire bonorum operum, ut dignus habeatur ad ordinationem. haec episcopus custodiens, castum se exhibebit religioni, cuius rei in futuro praemium consequatur.

5:23. Iam noli bibere aquam, sed vino modico utere propter stomacum et crebras tuas infirmitates. nunc speciale consilium dat, ut se ipsum salubri regat doctrina. prudenter enim deus sibi serviri vult, non ut nimietate sua debiles fiant et postea medicorum suffragia requirant. temperandum est enim, ut, si fieri potest, coeptum obsequium gradatim provehatur, quam per inconsiderantiam minuatur. intemperantia enim ipsam animam inquietam facit, ut, cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit divinis servitiis. damnum ergo adfert inprovidentia; anima enim in tranquillitate posita totum cor extollit ad deum integro consilio obsecrans quae petenda sunt.

5:24. Quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia in iudicium, quosdam vero et subsequuntur. 25. pari modo et opera bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.

1. nullam excusationem vult intellegi fore eorum, qui his adhaerent, quorum peccata propalam sunt, ut cum evitandi sint, magis honori sint. hoc ergo significat, ut homo dei ab his secernatur, maxime dispensator Christi, qui etiam corripiendi eos habet auctoritatem; qui si {se} emendare promittunt, retinendi sunt. alios vero subsequi mala opera illorum ostendit, quia cum viventes aestimantur boni, mortui deteguntur, ut qui prius ostendebant se idoneos, postmodum declarentur inpostores. {2. superiore ratione sicut mala, ita et facta bona manifesta sunt; bona enim vita et actus modesti abscondi non possunt. adhibita pietate faciunt perfectos. sed sicut quaedam mala occulta ad praesens sunt, ita et bona. nemo enim omnia in hominibus potest scire, sed ex his quae videt et audit, probat et iudicat. perpendit enim an ea quae dicuntur conveniant ei, de quo dicuntur, sive bona, sive mala}.

3. quae autem occulta fuerint hominibus, in die iudicii palam fient. propter hoc ergo dicta sunt, ut sciant huiusmodi graviorem se causam habere prae ceteris. peior est enim qui se, cum sit malus, bonum ostendit, quam ille qui apertus (aperte) est malus.

6:1. Quotquot sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen domini et doctrina blasfemetur. servorum obsequiis dominos deo gratias vult referre. cum enim per dei disciplinam fidelia illis exhibuerint servitia, forte etiam ipsi huic se subiciant disciplinae.

6:2. Qui vero fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti qui beneficium percipiunt. si profanis dominis serviendum tota sollicitudine imperat, quanto magis fidelibus! tunc enim probat |servus| se timori dei subiectum, si fideli {et} temporali domino toto animo fuerit obsecutus. {nec contemnendum putet, quia frater dicitur causa communis fidei, quia magis corripiendus erit, qui fidelem dominum contemnendum putaverit}. Haec doce et exhortare. doctrinam dominicam manifestari vult, ut obtrectatores stupeant, quia non est quod reprehendatur in ea, considerantes pariter quae in sacris eorum sint occulta turpia et erubescant per quod inexcusabiles erunt.

6:3. Si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus domini nostri Iesu Christi et huic quae secundum pietatem est doctrinae, 4. superbit autem et nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus fit invidia, contentiones, blasfemiae, suspiciones malae, 5. conflictiones hominum, qui corrupti sunt mente et veritate caruerunt, existimantes quaestum esse pietatem et dei culturam, discede ab huiusmodi.

1. discrepantes a disciplina catholica spernendos praecipit, maxime qui convicti et correpti adquiescere nolunt perturbatione mentis pravae, qui contentionibus delectantur et pascuntur. elatus enim vinci se non patitur, quippe cum ad favorem quaerendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis viris vitandum est.

2. contentio enim numquam est sine lite, et parum esset si lis sola oriretur, sed blasfemiae et inimicitiae, quod a dei servis alienum est, ab his autem, qui corrupti mente veritate privati sunt, utile iudicatur. dei enim culturam et pietatem quaestum existimant non de futuro aliquid sperantes, sed quomodo in praesenti se transigant providentes, {sicut et mundanae sectae, quas constat propter praesentia lucra inventas,} non nescii quosdam hoc libenter audire, quod in hac vita florendum est (sit); ideo que desistendum ab huiusmodi.

6:6. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. magnas divitias et adquisitionem in eo dicit, si quis {fidelis} suo contentus sit. pius enim {et} in semetipsum (semetipso) {et ceteris} est, qui {misericordia dei adquisitus ad futuram vitam ad praesens} sibi sufficere (sufficere sibi) putat quod habet {non dubitans ex eo ipso largiri}. omnis enim avarus inpius est et sibi et ceteris nocens.

6:7. Nihil enim intulimus in hunc mundum, verum quia nec auferre possumus quicquam. 8. habentes autem alimentum et tegimina, his contenti sumus. frustra mortales homines copiae studere et locupletes fieri velle aperta voce declarat, cum sciant nihil se proprium habere in mundo. cui rei |enim| proficit humana cupiditas, nisi quia ipsa sibi inimica est (existit)? nihil enim intulit mundo, nihil auferre poterit. quid sibi incutit sollicitudinem et quaerit congerere (congregare)? talis hinc exiens (exiet) qualis venit. quod etiam {scripsit} Iob sanctissimus (et) in sua passione fatetur dicens: nudus exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. sit nomen domini benedictum. quod si avari non retinerent in perniciem suam, pauci conderent quod pluribus posset proficere cum eorum ipsorum emolumento.

6:9. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa et inutilia et nociva, quae demergunt homines in exitium et in interitum. 10. radix enim omnium malorum est avaritia, quam quidam adpetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

1. nihil tam asperum tam que periculosum (perniciosum) est, quam si ecclesiasticus, maxime qui sublimis loci est, divitiis huius saeculi studeat, quia non solum sibi ipsi, sed et ceteris obest. contrariam enim formam dat hominibus; necesse est enim multos imitatores eius existere ad perditionem.

2. quanto enim honorificentior ordine est, tanto magis suadet imitandum se, maxime in hac re, quae in ista vita proclivis est; avaritia enim omnia mala potest admittere. ideo radix omnium malorum est, quia, ut desideria sua expleant, quod inpossibile est, et maleficia et homicidia et obscenitatem et quicquid sceleris est perpetrat nec ad praesens secura, quia semper cupida, et in futuro damnata.

6:11. Tu autem, homo dei, haec fuge. abscidere se hominem dei ab hac hortatur et praecipit, ut et hic securus sit et in futuro praemiis adficiatur (remuneretur) {divinis}. non enim inmerito coronandus est qui hanc spernit quae multis suadet. Sequere autem iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, tranquillitatem animi. 12. certato bonum certamen fidei, adprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.

1. quoniam avaritia res iniqua est, hominem dei, ut ab hac dissentiat, iustitiam sequi iubet atque pietatem et alia quae memorat. non enim poterit hanc evitare, nisi his adhaeserit, quae avaritiae adversa sunt. qui enim fieri potest, ut avarus fidelis sit, qui operibus negat quod verbis profiteri (fateri) videtur? unde autem amator fraternitatis, cuius manus sunt aridae? quomodo vero patiens, qui semper ad aliena se tendit?

2. aut quatenus quietem animi poterit (possit) habere, qui die noctu que aviditate cupiditatis incenditur? sed quia ab homine dei Timotheo iniquitas haec aliena erat, bonum certamen fidei adgredi iubetur. fidei enim victoria est, cum omnia vitia et crimina subiugantur, ut ad aeternae vitae praemia veniatur, cuius confessio inter ipsa rudimenta fidei teste interrogante et respondente monumentis ecclesiasticis continetur.

6:13. Praecipio tibi in conspectu dei, qui vivificat omnia, et Christi Iesu, qui testatus est sub Pontio Pilato bonam confessionem, 14. ut serves mandatum inmaculatum, inreprehensibile, usque in adventum domini nostri Iesu Christi, 15. quem suis temporibus ostendet ille beatus et solus potens rex regnantium et dominus dominantium, 16. qui solus habet inmortalitatem et lumen habitat inaccessibile, quem vidit nemo hominum nec videre potest, cui honor et potestas aeterna. amen.

1. magna vigilantia atque providentia praecepta dat rectori ecclesiae; in huius enim persona totius populi salus consistit. non sollicitus de cura Timothei tam circumspectus est, sed propter successores eius, ut exemplo Timothei ecclesiae ordinationem custodirent, ipsis vero (quoque) futuris formam tradentes a semetipsis inciperent. denique: ut serves, inquit, mandatum inmaculatum usque ad adventum domini nostri Iesu Christi. quod sic adstringit, ut coram deo et Christo hoc se mandare testetur.

2. et ut terrorem incutiat, passionem Christi memorat, cuius passionis reus necesse fiat, qui hoc spernit propter quod passus est Christus. nec diem iudicii tacuit, quod praedestinato tempore futurum est dei nutu, quem solum beatum et potentem et regem regum et dominum |dominantium| pronuntiat; solus est enim ipse, qui propriam et a nullo acceptam habeat (habeat acceptam) beatitudinem atque potentiam, dominatum et regnum nec non inmortalitatem.

3. haec omnia habet pater, similiter et filius a patre; lumen autem inaccessibile solius patris est, quia nulli umquam apparuit. denique subiecit: quem vidit nemo hominum nec videre potest. non quia aliud lumen filii sit, quippe cum in psalmo scriptum sit: et in lumine tuo videbimus lumen, hoc est lumen patris esse in filio, sed quia nemo vidit patrem, ac per hoc inaccessibile habitat lumen.

4. non est enim ordo alicui videndi patrem nisi Christo. qui de deo est, hic vidit deum. filius autem, quia omnia ipse agit, et apparere dicitur et videri. illud ergo peculiare patris est quod supra dictum est: cui honor et potestas aeterna amen,. quod (hoc) est verum.

6:17. Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 18. in voluntate operum bonorum, divites esse factis bonis, faciles ad inpertiendum communicatores, 19. thensaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant veram vitam.

1. vera vita illa est, quam speramus futuram, quae non occasu, non temporibus terminatur. aeterna est enim, |unde non inmerito| (merito) vera appellatur. haec enim praesens imago vitae est, non veritas. et quia imago non omnino inanitas est, in hac vita illa adquiritur. et ut ad illam festinetur (festinaretur), ex imagine quam praecellat veritas addiscitur, quae neque superbia neque spe divitiarum adtingitur, sed humilitate et spe dei, qui hanc promisit.

2. in ipso enim sperandum est, quia ipse praestat quae usibus sunt necessaria, non in ipsis copiis, sed in auctore earum. quae enim spes videtur in re caduca atque incerta, quippe cum aliquanti ex his decidant? qui autem in his manere videntur, nullum lucrum ex his capiunt in futurum, sed damnum, nisi cum indigentibus patiantur; neque enim aeternae sunt, ut futurae vitae praeponantur. sic superbos faciunt, quasi inmortalitatem polliceantur.

3. resurrectionis exemplum habemus in Christo, et a multis non sic diligitur Christus sicut divitiae, quarum nullum exemplum videtur, quod aliquem a morte liberarunt. Christus nos redemit, non divitiae. ipse enim futurae vitae instar ostendit, ut his omnibus spretis ipsum sequamur, ut ad inmortales et caelestes divitias veniamus. quare hoc eniti debemus, ut bonis factis divites simus et de his terrenis copiis spiritales divitias adquiramus. seminemus in terra, ut metamus in caelis, ubi thensaurus conlocatur aeternus.

6:20. O Timothee, conmendatum custodi, devitans profanas vocum novitates et obpositiones fallacis nominis scientiae, 21. quam quidam promittentes circa fidem exciderunt. gratia te cum. eadem admonet, ut ea quae supra dicta sunt serventur; contraria autem religioni evitanda, quae nomen tantum scientiae usurpant, fallaces in professione, ut decipiant simplices. fidem enim simulant, a qua exciderunt, ut perfidiam inferant. et manu propria subscripsit dicens: gratia te cum. amen.

AD TIMOTHEUM SECUNDA

Argumentum. Aliam epistolam scribit ad Timotheum, ut iam eruditum ecclesiastica disciplina et quae spes sit promissionis suo exemplo ad martyrium provocet, et quia futurum est, ut quidam a sana doctrina, eo quod dura illis videatur, ad fabulas convertantur, id est ad humana conmenta.

1:1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, 2. Timotheo dilecto filio.

1. huius rei gratia apostolum se Christi Iesu dei voluntate appellatum significat, ut quae et quanta promissio in futuro in fide Christi sit edoceret, ut praedicatione eius crementum faciat in salvandis disciplina dominica. idonei enim servi sunt, qui instantia sua et fide negotia dominorum suorum exaggerant.

2. quod ideo huic quasi carissimo filio scribit, ut huius rei imitator existat eadem ceteris tradens, ut per traducem indeficiens sit idoneus doctor, per quem adserta veritas multos adquirat ad vitam promissam. Gratia, misericordia, pax a deo Patre et Christo Iesu domino nostro. gratiam huic |dei| patris in miseratione exoptat, ut adsit ei, et Christi Iesu domini nostri, quia deus gratiam suam per Christum largitur, ut una gratia sit utriusque.

1:3. Gratiam habeo deo meo, cui servio a proavis in conscientia pura, quod indeficientem habeam tui memoriam in precibus meis, noctu die que 4. multum desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio replear 5. recordationem accipiens eius quae est in te sincerae fidei, quae habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certum autem habeo quod et in te.

1. quoniam dignum est meminisse bonorum, idcirco deo agit gratias (gratias agit), quia memor erat Timothei viri mirabilis, ut etiam hoc ipsum dei donum sit. non enim sine merito est, qui cogitat de bonis viris. et quia idem deus Christianorum est, qui erat Iudaeorum, ei se deo gratias referre testatur, cui a proavis famulatus est. quando enim hoc sperabant progenitores eius, quod hic coeperat praedicare, una eorum fides est. et quia in parentum successit servitia et quia in his erat adhuc, cum illi deo servirent, recte ait: cui a proavis servio.

2. et servio quomodo? in conscientia pura, inquit. sic enim aliquando persecutus est ecclesiam, ut dei amore hoc ageret, non malivolentia. nam simili modo et in epistola ad Hebraeos scriptum est quia Levi, qui decimas accepit, decimas dedit Melchisedech, quia in Abrahae, inquit, lumbis erat Levi, quando decimas obtulit Melchisedech. ita et hic a proavis deo se dicit servisse, quia et Levi in proavo decimas dicitur obtulisse. est enim pater Levi Iacob, avus Isaac, proavus Abraham. multum ergo memorem se Timothei profitetur et avide illum desiderare propter recordationem lacrimarum eius (lacrimarum eius recordationem), quas amore fuderat apostoli, sicut intellegitur, recedentis a se.

3. non inmerito ergo amantem se desiderat, ut gaudio impleatur ex communi laetitia, causa fidei sincerae, quam et in avia eius et in matre fuisse significat, certissime et in eo. omnis itaque hic adfectus propter fidem est, quae erat in eis inviolata.

1:6. Qua de causa conmoneo te, ut recrees donum dei, quod est in te per inpositionem manuum mearum; 7. non enim dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

1. propterea se parentum eius sinceritatem fidei significat memorasse, ut fortiorem hunc faceret. quis enim laudem illorum audiens, quorum in eo ipso particeps est, non crescat addens animum huiusmodi viribus? sic ergo recreat in se donum gratiae dei acceptum per ordinationem presbyterii, dum animum suum confovet mentis alacritate gaudens in semetipso, sicut in novitate ordinationis gaudetur.

2. denique subiecit: nec enim, inquit, dedit nobis deus spiritum timoris, sed virtutis. innovatus enim homo exit de timore, accipiens spiritum laetitiae propter iustificationem, quia omnis iniustus in timore est, non fortis, sed infirmus, non in dilectione, sed in odio, nec in mentis sobrietate, sed errore saucius. si autem his caruerit, per fidem et fortis et dilectus et sobrius erit.

1:8. Noli itaque erubescere in testimonium domini nostri Iesu Christi neque in me vincto eius.

1. constantiam habendam docet nec trepidari debere in professione. non est enim unde erubescatur in ea, quia si homo visus est Christus, gestis tamen apparuit deus; et si crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis et multis videntibus {suscipiente eum nube} in caelum ascendit. non est ergo infirmitatis causa, sed potestatis, quia ubi putatur inbecillitas, ibi apparet potentia. itaque stulte infirmatus dicitur, qui vicisse probatur.

2. hoc modo nec in apostolo est, quod ad ruborem pertineat, quia si pressuris et caedibus humiliatus dicitur, ex illa parte confundit obtrectatores suos, qua in signis ac prodigiis nutu dei mirabilis pervidetur, ut intellegatur non infirmitate humiliari, sed voluntate ad quendam meritorum profectum. idcirco enim deus servos suos ab iniquis humiliari permittit, ne illis iniuste praemia dare videatur. Sed conlabora in evangelio secundum virtutem dei, 1:9. qui nos salvos fecit.

1. quoniam virtute dei victa est mors, ut nos salvi esse possimus, iuxta hoc ergo convenit vicem nos ex aliqua parte reddere redemptori. quia {enim} ad omnia ei beneficia respondere non possumus, vel legationem eius fideliter et instanter agamus. Et vocavit vocatione sancta. vocatio sancta est, cum electi sunt ad gubernandum populum sanctum dei; ad sanctam autem sine dubio vocatur, qui dux sanctitatis eligitur (eligitur sanctitatis). Non secundum meritum nostrum. verum est quia, si ad liquidum quaeras, nullus hominum dignus potest videri vicarius esse Christi; omnes enim quos elegit prius fuerant peccatores.

2. quantum ergo ad conparationem ceterorum pertinet, hi digni inventi sunt, quantum vero (ergo) ad rem ipsam, omnes indigni sunt. Sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia. quoniam dignatione sua deus olim decrevit peccatores salvos facere - praescius enim fuit deus quid futurum esset in homine, antequam faceret eum et peccaret -, quomodo redintegraretur praedestinavit, quo tempore et per quos et qua ratione salvari possint, ut neque merito suo qui salvantur neque eorum (horum) per quos vocati sunt (vocantur), sed dei gratia istud donum praestari videatur per fidem Christi.

1:10. Nunc vero declarata per inluminationem adventus salvatoris nostri Christi Iesu. donum dei, quod ante tempora saecularia latebat in mysterio, incarnatione et adventu Christi declaratum testatur, quando coeperunt homines remissa peccatorum accipere. Qui destruxit quidem mortem, inluminavit autem vitam aeternitate per evangelium, 11. in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium. qua ratione salvum fecit populum suum Christus ostendit dicens, quia mortem destruxit, quae erat inimica hominis (hominis inimica), ne ab inferis posset resurgere. tum demum vitam inluminavit aeternitate, ut resurgens a mortuis iam mori non possit. obscura enim vita est, quae tempore definitur, dum soporatur, dum ignorat {, dum male versatur}. et quomodo inluminatur (inluminetur) vita ostendit, quia per evangelium credentibus datur aeternitas magistro gentium praedicante.

1:12. Quam ob causam et haec patior. praedicans dei donum diabolum patitur inimicum, ut pressuras ei exsuscitet, quia populum de faucibus eius eruit. Sed non confundor in hoc. securus, quia pro tribulationibus magna promissa merces est, non confunditur, sed gloriatur in pressuris. Scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum custodire in illa die. hoc est quod dicit, quia spe et fiducia magnificentiae salvatoris securus est, quia quod conmendat illi, in tuto est. quid autem illi conmendat, nisi salutem suam? ut hic pro illo patiens salutem inveniat penes illum, cum coeperit iudicare, ut puniens infideles istum dignum aeterna vita pronuntiet.

1:13. Formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide et dilectione, quae est in Christo Iesu, 14. bonum conmendatum custodire per spiritum sanctum, qui habitat in vobis. praecepta sua cum gestis formam appellat salutaris doctrinae, quam istum sequi mandat, ut custodiat eam (ea) spiritu sancto favente.

1:15. Scis hoc, quod aversati sunt omnes a me, qui in Asia sunt, ex quibus est Fygilus et Hermoginis. hi quos memorat fallacia pleni erant; simulabant enim amicitias apostoli, ut adhaerentes ei addiscerent, unde illi calumnias (calumniam) facerent aut per alios inmitterent. qui posteaquam viderunt manifestatos se, recesserunt ab eo.

1:16. Det misericordiam dominus Onisifori domui, quia saepe me refrigeravit et super catenam meam non erubuit. duplici genere refrigerium hoc intellegendum est, quia et in necessitate custodiae solacio suo refrigeravit eum et si qua ipsi (illi) opus erant sive indigentibus ministravit. spe enim eorum, quae promissa sunt, non illum puduit accedere et requirere hominem positum in custodia; illi enim, quos supra memorat, quia erubescebant de cruce Christi, in necessitate deseruerunt apostolum.

1:17. Sed cum fuit Romae, sollicite me quaesivit et invenit. 18. det illi dominus invenire misericordiam apud dominum in illa die.

1. Romam veniens apostolus, cum appellasset Caesarem, a militibus custodiebatur. tunc {enim} Onisiforus caritatis causa et magisterii magna diligentia requisitum invenit. cuius visitatio tam acceptabilis fuit apostolo, ut eum sic domino conmendet, ut inveniat misericordiam apud deum (dominum) in die iudicii, ut sicut apostolum reconquirens (requirens) invenit, ita et misericordiam quaerens inveniat apud iudicem.

2. hoc ergo (enim) orat, ut praestet ei pater dominus (dominus pater) caeli et terrae invenire gratiam apud dominum humani generis, filium scilicet. tale est hoc quale et illud in Genesi: et pluit, inquit, dominus sulfur et ignem super Sodomam et Gomorram a domino de caelo. Quanta autem Effesi ministraverit, melius tu nosti. quoniam solent quidam personis magis quam causis servire volentes grati fieri (gratificari) maioribus, ideo apostolus Onisifori bonum generale ostendit, ne videretur forte personae se conmendasse, dum apostolo ministravit, cum constaret illum magnanimum omnibus fuisse.

2:1. Tu ergo, mihi fili, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu, 2. et quae audisti a me per multos testes, haec conmenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. constantem hunc et robustum esse praecipit in docendo gratiam dei, quae est in Christo Iesu, et non solum in gratia, sed et (etiam) in mysteriis quae sunt de Christo. archana fidelibus ac dignis tradi vult, qui alios possint docere, non passim vulgaribus ac neglegentibus; magna enim cura eligendus est doctor.

2:3. Labora ut bonus miles Christi Iesu; 4. nemo enim militans deo obligat se negotiis saecularibus, ut placeat ei cui se probavit. manifestum est, quod dicit, quia nemo potest duobus dominis servire. negotia enim saecularia avaritiae serviant necesse est, et nisi fuerint mentiti, transigere non possunt. est ergo, sed leve peccatum. ecclesiasticus autem idcirco deo se probat, ut huic devotus officium impleat quod spopondit, in dei rebus sollicitus, a saeculari negotio alienus. non enim convenit unum duplicem professionem habere.

2:5. Et nisi certet quis, non coronabitur, nisi legitime certaverit. dei militem tam exercitatum vult esse in dei operibus vel officio deputato, ut possit ad gloriae meritum pervenire, tota mente vigilantem divinis obsequiis, praesentia spernentem, caelestia diligentem. ad hoc enim se probavit, ut hic laborans remuneretur in caelis.

2:6. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7. intellege, quae dico; dabit enim tibi dominus intellectum in omnibus.

tantae abstinentiae fuit sanctus Timotheus, ut etiam a licitis se temperaret. hoc enim vult intellegi, quia a participatione gazofylacii se abstinebat, cum hoc dominus decreverit, ut qui evangelium adnuntiant, de evangelio vivant. ideo apostolus prius hunc sumere praecipit, qui princeps (primus) est, et sic ceteris distribuere.

2:8. Memor esto Christum Iesum surrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum, 9. in quo laboro usque ad vincula quasi latro. sed verbum dei non est alligatum.

1. quoniam multi futuri erant filii diaboli, qui dei filium incarnatum negarent, idcirco hoc memorat |et|, quoniam fallaciter sub nomine apostolorum hoc adseverare nituntur, subiecit: secundum evangelium meum, ut excluderet malae mentis falsa conloquia; nec enim plus hereticis credendum est de apostolis quam {his} ipsis de praedicatione sua testantibus, quam praedicationem cum labore se agere queritur. pressuris enim tribulabatur et carceribus, eo quod tam Iudaeos quam gentiles offenderet, sicut illis videbatur, incredibilia praedicando.

2. {iratos enim habebat Iudaeos propter legem, quam cessare docebat}. gentiles autem inimicos faciebat, quia unum deum praedicabat in Christo. unde quasi latronem hunc tractabant alligantes, claudentes, si possit tacere, nescientes quia verbum dei alligare non poterant. denique saepe clausus non dispendium fecit, sed lucrum. neque enim defuit cui praedicaret in carcere {, ut quos libere invitare ad fidem non possit, in vinculis positus pasceret dei verbo}.

2:10. Ideo omnia suffero propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti. ut praedicatione sua salvaret homines {praedestinatos ad vitam}, exitiis erat subiectus, sciens profectum se habiturum quaesitae salutis illorum.

2:11. Si enim conmortui sumus, et convivemus, 12. si sustinemus, et conregnabimus.

sic posse ad inmortalitatem et gloriam Christi pervenire significat, si in forma baptismatis manserimus, ubi omnia delicta moriuntur, ut innovati omnia vetera vitia (vitia vetera) et crimina fugiamus, ut auctoris secuti vestigiis peccatis mortui videamur. si vero additum fuerit ad causam, ut et tribulationes ac pressuras non aegre pro nomine domini patiamur, sustinentes haec simul cum illo regnabimus. dignum est enim, ut qui pro illo obprobria patitur et exitia, in regno eius gloriosus appareat. Si negamus, et ille negabit nos. verum est, quia, si minime confessi illum fuerimus coram hominibus, tunc dicet et ipse nobis in illa necessitate futuri iudicii: ne scio vos. haec est punitionis significatio.

2:13. Si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest.

nemo potest domino auferre quod habet. quis enim illo fortior est, per quem omnia extiterunt? nec addi potest perfecto, quia non illi aliquid praestat, qui credit in illum, quomodo nihil aufert |ei|, qui non credit in illum (ei). quidquid ergo agitur, ad profectum nostrum pertinet, ne in ignorantia maneamus. nec enim a nobis firmatur, cum ipse ex se et apud se firmus sit.

2:14. Haec admone, contestans coram domino, noli verbis pugnare; ad nihil enim utile est nisi ad subversionem audientium. contentiones evitandas (vitandas) monet, praecepta autem danda sub dei timore et terrore, quia contentio potest adhuc minus stabilitis generare scrupulum. solent enim in contentione talia obponi elimato malivolentiae ingenio (ferro), ut moveant animos incipientium fratrum.

2:15. Sollicite cura temetipsum, probabilem exhibeas deo, operarium non inpudoratum, recte tractantem verbum veritatis. quoniam sunt aliqui, qui contentionem dicant audientibus prodesse, apostolus autem sciens magis obesse hoc mandat, ut unusquisque hoc curet, ut spreta altercatione semetipsum probabilem faciat, inpudoratos appellans eos qui contentionibus nituntur. necesse est {enim} ut contentio extorqueat aliquid, immo multa quae dicantur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, foris victor abscedat. nemo autem patitur se vinci, licet sciat vera quae audit; recte autem tractat et bona conscientia, qui volentibus loquitur et pacificis. conlatio ergo inter dei servos esse debet, non altercatio.

2:16. Profanas autem vocum inanitates (novitates) devita, plurimum enim proficient ad inanitatem; 17. sermo enim eorum sicut cancer serpit.

hoc idem adhuc prosequitur, ut contentiones evitentur. nec enim congruit unius fidei viros habere contentionem, sed in tractatu patiantur se invicem et consentiant bonis dictis; si quid autem inprobabile videtur, cum pace dissimuletur. adversarii enim et dissidentes solent se invicem provocare, ex quibus unus catholicus est et alter profanus. hic ergo catholicus, cui apostolus mandat, ut spernat et declinet a fabulis inanibus, quietus debet esse, ut semper de conscientia verba emittat, nec patiatur se coram impia verba depromi. dant enim quibusdam occasionem, ut in peius proficiant; non enim desunt, qui audientes profana concipiant cogitatum malum. ideo que obest contentio. Ex quibus est Hymeneus et Filitus, 18. qui deerraverunt a veritate dicentes resurrectionem iam factam esse et fidem quorundam subvertunt. nunc ipsorum, quorum causa evitandas contentiones monet, prodidit nomina, quos et profanos et inpios designavit, errantes a veritate. hoc enim negabant, quod palmare est Christianorum, ut credant se {in futurum} a mortuis resurgere. hi autem, sicut ex alia scriptura docemur, in filiis fieri resurrectionem dicebant, quibus de non erat, qui adsensum praestaret perversum contra fidem, quam in primordio fuerat consecutus.

2:19. Firmum tamen fundamentum dei stat, habens hoc signaculum: cognovit, inquit, dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini.

fundamentum dei fides est, quae continet quae promisit deus. quae fides non poterit infringi perfidorum et hereticorum conmentis; quamvis enim hi negent futura quae credimus, deus tamen dabit quae credimus daturum illum teste promissione eius. signaculum itaque promissionis dei fides nostra est, quae firmat dei verba. in die iudicii cognoscet deus, qui habent signum eius dissidentes a perfidorum et hereticorum iniquitate, quae dei promissionem infirmare se putant (putat). nihil enim tam iniquum, quam dei fidei contraire. {sic et ad Dathan et Abiron et Core dictum est a Moyse, cum contra dei praeceptum offerre sacrificia praesumerent: cognovit, inquit, dominus qui sunt eius. quo dicto ostendit, quae pernicies maneret eos qui dei verba inverterent}.

2:20. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quaedam in honorem, quaedam autem in contumeliam.

1. hoc dicto significavit in ecclesia diversos esse homines: quosdam bonos et summos viros, quos in aurum intellegi vult, quosdam bonos tantum, quos in argentum designat, alios vero non bonos, quos vas ligneum et fictile (vasa lignea et fictilia) appellat, quod nulli ambiguum puto. nam in Corinthiorum hoc ecclesia frequens probat (probat frequens) sermo obiurgantis apostoli.

2. nunc autem in ecclesia nostra palam est et in templo Hierosolymis, in quo erat typus (typus erat) ecclesiae, manifestis lectionibus approbatur. erant enim ibi Sadducaei, ex quorum radice erant Hymeneus et Filitus, de quorum prava sententia cum apostolus esset locutus, statim hoc subiecit, ut non esset mirabile in ecclesia videri homines dissentientes. nam et in Corinthiorum ecclesia, de qua dixi, quidam erant qui dissentientes resurrectionem negabant.

3. insanus tamen Novatianus, ut errori suo blandiatur, aliter hoc intellegendum tradit, ut domus magna totus mundus significari credatur, quia habet hominum diversitatem, cum constat (constet) apostolus (apostolum) exemplo usus (usum) domus divitis et locupletis (opulentis), quae, quamvis copiosa sit, habeat tamen vasa lignea et fictilia. hoc modo et ecclesia, quamquam sancta dicatur, habet tamen et vitiosos et prava sentientes sicut supra (superius) memoravi, quos contumelia dignos ostendit {non tamen perituros, sed purgandos per ignem, quia domui ex aliqua parte necessarii sunt}.

4. Novatianus autem elatus superbia, ut ecclesiae suae veritatem et sanctitatem generalem defenderet, hoc modo intellegendum decrevit, quasi ecclesia penes ipsum est (sit) et cunctos habet (habeat) purificatos, propter illas causas quibus nos innocentes accusat. sed quid opus erat hoc loco de mundo aliquid dicere? aut ut quid firmaret (adfirmaret) mundum domum magnam significans? nam dicit dominus apostolis: non estis de mundo, ego autem elegi vos |de mundo|.

5. quomodo ergo intra mundum concludendi sunt, qui negantur de mundo esse? {et idem apostolus: quo, inquit, mihi de his qui foris sunt iudicare? nam in una domo omnes sub uno sunt nomine; uno enim domini sui nomine censentur omnes. mundus autem diversae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. non ergo domum magnam mundum dixit, sed ecclesiam, in qua omnes sub unius domini sunt nomine}.

2:21. Si quis ergo purgaverit semetipsum ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, utile domino, ad omne opus bonum praeparatum. nunc alia heresis fraude sua convincitur, quae adserit animas quasdam natura esse malas, quae ad bonum cogi non possint, cum hic dicat posse malos inmutari in bonum et sordidos purificari. potuerant enim Himineus et Filitus emendare (mundare) sensum suum, si voluissent, ut fierent vas sanctificatum, praeparatum in honore (honorem).

2:22. Iuvenilia autem desideria fuge. iuvenilia desideria adversa sunt; sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus inlecebris mancipatae sunt ac per hoc a dei servo fugiendae sunt. Sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his qui invocant dominum de puro corde. haec sectanda iubet, quae iuveniali (iuvenili) aetati devia videntur et aspera. qui enim elegit iustitiam (iustitiam elegit), {ei} nihil facit contrarium, et qui fidem diligit, servat mandata. qui autem caritatem sequitur, omnibus humilis est, pacis vero custos nullum lacessit ad iurgium.

2:23. Stultas autem et ineruditas quaestiones devita sciens, quia generant lites. insensatae quaestiones partim infidelium, partim hereticorum sunt, aliorum ex parte infidelium, quae modestos homines cogunt ad litem; permoventur (inmutantur) enim nimia contradictione inpietatum (inpietatis) eorum et irati dicunt aliquid contra propositum suum. nam solent quidam hereticorum patientiam fingere - quamvis a catholico non possint audire aliquid asperum -, ut conmendent prava sua conloquia. ideo dissimulandum ab his est.

2:24. Servum autem domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, 25. modestum, corrigentem eos, qui diversa sentiunt, ne quando det illis deus paenitentiam ad agnitionem veritatis, 26. et resipiscant a diaboli laqueis, capti ab eo ad ipsius voluntatem. haec nulla indigent interpretatione, sunt enim manifesta. quantum tamen prosit modestia declaravit. si enim hoc in quibusdam hereticis placitum est, quia humiles videntur, quanto magis laudabile et fructuosum erit in catholico, si fuerit mitis, in quo et sensus utilis et gravitas imitanda perspicitur.

3:1. Hoc autem scito, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa. 2. erunt homines sui tantum amatores, avari, insolentes, superbi, blasfemi, parentibus non obsequentes, ingrati, inpii, 3. sine fide, sine dilectione, criminatores, incontinentes, inmites, bonorum inimici, 4. proditores, protervi, tumidi, amatores voluptatum magis quam dei, 5. habentes formam pietatis, virtutem eius abnegantes. et hos devita. profetia haec est (est haec) sancti apostoli, {in} qua praevidit quanta mala futura essent hereticorum |nec non| et Iudaeorum. in his enim omnia ista, quae inimica fidei sunt, denotantur. ipse enim apostolus dixit: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? qui enim male de deo sentiunt et non timent, quod ad iniuriam eius pertinet profiteri, quomodo in conversatione humana possunt esse benivoli? ideo enim dixit: habentes formam pietatis, virtutem eius abnegantes, quia profitentur quidem semetipsos Christianos, cum sint et nequissimi operis et sensu perversi. {non enim in professione magis quam in gestis laus dei et virtus est}.

3:6. Ex his sunt enim, qui inrepunt in domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, 7. semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

1. quamvis omnibus hereticis hoc conveniat, ut subintrantes domos mulieres subdolis et versutis verbis capiant, ut per eas viros decipiant more patris sui diaboli, qui per Evam Adam circumvenit, Manicheis tamen prae ceteris congruit. nulli enim tam inportuni, tam fallaces, tam captiosi sunt, quam ipsi, quos constat aliud colere et aliud profiteri, aliud intus gerere et foris aliud vindicare. nam sanctimonium defendunt et lege sua favente turpiter vivunt; misericordiam laudant, cum inter se iniusti deprehendantur; mundum spernendum adserunt et semper accurati procedunt; ieiuniis insistere se iactanter praedicant, cum omnes saginati videantur, tantum quod arte quadam pallidi cernuntur, ut fallant.

2. haec ergo apostolus maxime de his profetavit, quos constat apostolorum tempore non fuisse, sicut nec Arrianos, quippe cum Diocletianus imperator constitutione sua designet dicens: sordidam hanc et inpuram heresim, quae nuper, inquit, egressa est de Persida. hi inveniunt mulieres prae vanitate nova aliquid desiderantes audire et per ea, quae placita sunt, suadent illis foeda et inlicita; cupidae enim sunt discendi, cum iudicium non habeant probandi. hoc est semper discere et veritatis scientiam non habere.

3:8. Quemadmodum autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem. 9. sed non proficient amplius; ignorantia enim eorum evidens erit omnibus, sicut et illorum fuit. exemplum hoc de apocryfis est; Iamnes enim et Mambres fratres erant magi vel venefici Aegyptiorum, qui arte magiae suae virtuti dei, quae per Moysen agebat, aemulatione conmentitia resistere se putabant. sed cum in Moysi virtus in operibus cresceret, humiles facti confessi sunt cum dolore ulcerum (vulnerum) deum in Moyse operatum. unde similiter et hos non amplius proficere in inpietate adsertionis suae dicit, quia {inperitia eorum palam fiet et seductio et}, licet inviti, confitebuntur tamen suam ignorantiam (inperitiam) in ultimo.

3:10. Tu autem adsecutus es doctrinam meam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11. persecutionem, passiones. eorum vult |illum| esse aemulum, quae enumerat. haec enim in ultimo non ad paenitentiam, sed ad laetitiam proficient. Qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconio, Listris, quales persecutiones sustinui! et ex omnibus liberavit me dominus. 12. sed et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. 13. nequam autem homines et deceptores proficient in peius, ipsi errantes atque alios erroribus involventes. ideo quae et quanta passus sit memorat, ut auxilia dei ostendat, quibus defendit et tutos praestat servos suos ab inpudentia satanae, ut securos illos faciat et erigat, ne timeant quae inrogari possunt a perfidis, sed in persecutione alacres sint, certi quia omnes, qui in Christo recte convertuntur, odio habentur etiam a corporis sui membris. mali autem in deterius proficient, dum vident multos sibi dare adsensum, ita ut ceteros in errorem mittant. dum enim sciuntur esse mali et deceptores et nihilominus florere et prosperari in mundo, adtrahunt quosdam, ut imitatores horum (eorum) efficiantur, non solum in propriis erroribus puniendi, verum etiam in horum, quos exemplo suo deperdunt.

3:14. Tu vero persevera in his, quae didicisti et quae tibi credita sunt, sciens a quibus didiceris 15. et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae possunt te erudire ad salutem |quae est in Christo Iesu|. multum prodesse significat Veteris Testamenti habere notitiam. ipsas enim sacras litteras dicit, quia Christi personam insinuant et incarnationem eius ad salutem hominum redimendam declarant. hortatur enim, ut in his proficiat. antiquitas enim haec robur est novitatis, sciens quia a quo didicit, firmae est auctoritatis (firma est auctoritas); signa enim et prodigia vidit facta per eum, quibus omnis sermo subcumbit.

3:16. Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad correptionem, ad redintegrationem, ad eruditionem, quae est in ipsa iustitia, 17. ut paratus sit homo dei, ad omne opus bonum consummatus. manifestum est quia omnis scriptura, cuius deus auctor ostenditur, utilis est. ad hoc enim data est, ut proficiat inperitis et restauret (instauret) deformes extrahens iniquos ad iustitiam, ut homo dei in omni opere bono perfectus sit. in novo enim homine gradatim proficiens constituit illum hominem dei.

4:1. Testor coram deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et adventum ipsius et regnum eius. 2. praedica hoc verbum, insta oportune, argue, hortare, increpa in omni magnanimitate et doctrina. tam sollicite mandat inviolate praedicandum dei donum, ut cum contestatione (testatione) dei patris et Christi filii eius hoc moneat curandum instandum que in eo, ut adsidua praedicatione et crebra obiurgatione cum oportunitate provocet |homines| ad meliorem profectum, et ut facilius arguenti adsentiant, sine amaritudine hoc agendum hortatur.

4:3. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria magistros sibi aggerent prurientes auribus 4. et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas vero convertentur.

1. et haec simili modo profetia est sancti apostoli, qua (qui) praescius futurorum instandum in doctrina sollicite praecipit, ut formati in fide et bonis operibus, eruditi in disciplina sana robusti maneant, ut postremo tempore, cum quidam a veritate ad errorem converti coeperint, |hi| inmobiles perseverent.

2. tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri se velint, ut a magistris constantibus et veracibus ad hos convertantur, qui haec illos doceant, quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta sana doctrina fabulis vacent.

3. nolunt enim argui maligna opera sua; quare volunt tales (tales volunt) magistros, qui serviant moribus eorum. pruriunt enim aures eorum, ut audiant fabulas vanitatum conpositas sub nomine doctrinae, quibus delectentur. quod nullis tam proprium est, quam Manicheis, qui nescio quae habent diversa conmenta inflatis nominibus nuncupata, cum sint res frivolae et quaedam deliramenta.

4:5. Tu vero sobrius esto, in omnibus patiens opus fac evangelistae, ministerium tuum exple; 6. ego enim iam delibor et tempus solutionis meae instat. admonet et hortatur, ut vigilet in disciplina ecclesiastica, viriliter agat, scripturas explanet, ut prudentes et eruditi inanes fabulas vitent. apostolus enim sciens passionem suam inminere exemplum piae conversationis et sanae doctrinae in sancto Timotheo vult relinquere, ut per traducem numquam deessent doctores idonei. passionem tamen suam delibationem appellat; deo enim immolatur, qui pro iustitia eius patitur.

4:7. Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8. quod reliquum est, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. omnia, quae sibi et ceteris utilia et prospera essent, servasse se memorat. non solum enim in verbis, sed et {in} operibus formam se praebuit audientibus, ut et auctori suo veritate praedicationis fidelis {dispensator} existeret et contra mundi principes et potestates omni sollicitudine et peritia conluctatus exemplum, quomodo vincerentur, relinqueret, ut inviolata doctrina et agonis legitimum certamen dignos illos faceret coronari, quia deus iustus iudex dabit amplissima praemia diligentibus se et expectantibus filium eius de caelo (caelis). Sollicitus esto venire ad me quam primum; 9. Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thesalonicam, 10. Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. >11. Lucas est me cum solus. Marcum adsume et adduc te cum; est enim mihi utilis in ministerio. 12. Tychicum autem misi Effesum. cum constet omnem instructionem iuris ecclesiastici in epistola contineri, propter multam tamen caritatem praesentiam eius desiderat. Marco autem idcirco testimonium perhibet, quia memor est praeteritorum eius laborum.

4:13. Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens adfers et libros, maxime autem membranas. apostolus natura Iudaeus fuit et nec quicquam habuit alienum. unde ergo illi paenula? sed quia erat a Tarso, quos constat in societatem Romanorum receptos, ut de cetero cives appellarentur Romani, idcirco necesse est eos et curiam habere, in qua more Romanorum paenulati conveniant. quicumque enim illo tempore cum muneribus obviam exissent Romanis, inmunitate perpetua donati cives Romani {et fratres eorum} nuncupabantur {teste eodem apostolo. potest ergo fieri, ut si non suam, quia totum se legi dederat, patris sui haberet paenulam}.

4:14. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. reddat illi dominus secundum opera sua. 15. quem et tu devita; valde enim restitit verbis meis. Alexander iste et Demas supradictus conlegae fuerunt. hi prius cum apostolo erant simulantes illi amicitiam. et quia fallaces tempore probabantur, ambo ab eo recesserunt. hic autem aerarius, qui audacior erat in malis, sic ab eo recessit, ut et contradictor verborum eius existeret. qui ergo apostolo ausus erat contradicere, non inmerito evitandum hunc admonet, dei iudicio istum dimittens.

4:16. In prima mea defensione nemo mihi adfuit, sed omnes me dereliquerunt. non illis inputetur. pressuram et tribulationes sibi inlatas defensionem suam nuncupat. passio enim Christianis vita est et persecutio defensio. pressura enim inlata pro iustitia defendet (defendit) illum in die iudicii, reos constituens perfidos. inter ipsa ergo initia inlatae pressurae derelictum se conqueritur, et quia scit hanc esse consuetudinem, non illis vult inputari, quia et dominum a Iudaeis adprehensum discipuli reliquerunt, quippe cum scriptum sit in profeta: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

4:17. Dominus autem adstitit mihi et confortavit me, ut per me praedicatio impleretur et audirent omnes gentes. propter quod domini Christi auxiliis munitum se dicit et auctum virtute, ut praedicationem impleret in omnibus gentibus, idcirco ignosci petit eis, a quibus derelictus est in necessitate, ut bene acceptus a deo vindictam non quaerat. hac enim causa amplius adiutum se credit a deo, quia derelictus est ab hominibus. Et liberatus sum de ore leonis. 18. liberabit me dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regno suo caelesti. cui gloria in aeternum. amen.

{1. similiter dicit et Petrus coapostolus eius: quia adversarius noster diabolus circumit fremens sicut leo, quaerens quem devoret. sed quia in apostolo occasionem non inveniebat, qua illum deciperet, per filios suos pressuram illi excitabat et poenas, ut si non quasi peccator, vel quasi iustus de hac tamen tolleretur vita, ne multos hortaretur ad fidem.

2. quod cum prope impleret, dei providentia liberatus apostolus insultat illi, infirmum illum testificans, quia de ore eius ereptus est, quia quod cupivit implere non potuit. igitur dei auxiliis morti se ereptum testatur (gratulatur); et de providentia domini tam securus est, ut et de futuris temptationibus liberari se credat et non solum liberari ad praesens, verum etiam salvum se futurum in die iudicii et regnaturum cum domino Christo in aeterna saecula}.

4:19. Saluta Priscillam et Aquilam et Onisifori domum. 20. Erastus remansit Corinthi. Trofimum autem reliqui infirmum Mileti. 21. sollicitus esto ante hiemem venire. Aquila et Priscilla hi sunt, apud quos hospitatus |est et| operabatur manibus. Onisiforus autem hic est, cui testis est in prima epistola. quid est tamen, ut praesente apostolo, qui mortuos excitabat, Trofimus infirmaretur? sed signa propter incredulos facta sunt, et quia ex diversis causis meritum conlocatur apud deum, ut sive |qui| in tribulatione sive in aegritudine deo gratias agit nec ab adversa parte suffragium quaerit, ut proficiat meritis apud deum. propter imbres autem et frigora conmonuit, ut autumno ad se veniret. Salutat te Eubolus et Pudens et Linus et Claudia et omnes fratres. more consueto impleta est epistola salutatione fratrum.

4:22. Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. vale. haec subscriptio apostoli est, quod signum esse dicit in omni epistola. et quia filius dei idem filius hominis est et Iesus dicitur et Christus, ut et homo significetur et deus, duobus nominibus nuncupatur. utroque tamen nomine dignitas designatur, quia ratione sunt posita nomina.

AD TITUM

Argumentum. Titum apostolus creavit episcopum et ideo conmonet eum, ut sit sollicitus in ecclesiastica ordinatione, propter (id est, ad) quosdam, qui simulatione quadam dignos se ostentant, ut sublimem ordinem teneant; simul que {et} hereticos ex circumcisione corripiendos.

1:1. Paulus servus dei, apostolus autem Christi Iesu secundum fidem electorum dei et agnitionem veritatis eius, quae secundum pietatem est 2. in spe vitae aeternae, quam promisit deus verax ante tempora saecularia, 3. manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quod creditum est mihi, secundum praeceptum salvatoris nostri dei, 4. Tito germano filio secundum communem fidem. gratia et pax a deo patre et Christo Iesu salvatore nostro. decretum donum a deo, quod ante saecula promiserat, tempore salvatoris in praedicatione apostolorum manifestatum declarat. sic enim promiserat. quod etiam dicit sibi (sibi dicit) creditum, ut gentibus insinuaret praedestinatam misericordiam dei, ut et Titus verus eius filius, id est secundum evangelium hoc est enim verum, quod aeternum est -, hanc dei voluntatem devote et sollicite suscipiens praedicaret gratiam {dei} et pacem, ut accepto dono pacifici fiant cum deo {et} patre, quia omnia ex ipso sunt, et Christo Iesu salvatore nostro, quia ipse nos liberavit a morte.

1:5. Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui, 6. si quis est sine crimine, unius mulieris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxoriae aut inobsequentes. 7. oportet enim episcopum sine crimine esse sicut dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vino deditum, non percussorem, non turpia lucra adpetentem, 8. sed hospitalem, benignum, prudentem, iustum, sanctum, continentem, 9. tenacem eius sermonis, qui secundum doctrinam fidelis est, ut potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere. 10. sunt enim multi non obaudientes, vaniloqui et seductores, maxime hi qui sunt ex circumcisione, 11. quos oportet redargui. qui universas domos subvertunt docentes, quae non oportet turpis lucri causa (gratia).

1. manifesta sunt quae lecta sunt. episcopum enim et sanctum in operibus et verbis prudentem ordinari vult, ut et fratres exhortari possit et contradicentes convincere, maxime eos qui erant ex Iudaeis, qui sub nomine Christi iudaizare docebant, quos alibi falsos fratres appellat. renati enim in Christo non puri erant Christiani; partim enim legem, partim Christum venerari volebant. hos dicit, quia domos subvertebant prava ista doctrina. duplici etenim genere turpibus lucris studebant, quia ideo haec magis agebant, ut placerent Iudaeis, a quibus sumptus sperabant, ut pecuniam lucrum (lucri) facerent et praeputium.

2. hi erant quaestus eorum, sicut dominus dicit Iudaeis: ambulatis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum. haec duo turpia lucra appellat, quia qui sub nomine dei docet non devotionis causa, sed quaestus, turpis lucri captator est, similiter et qui per circumcisionem aliquem vult adquirere. unde alibi ait: et gloria in pudendis eorum.

1:12. Dixit quidam ex ipsis, proprius eorum profeta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. 13. testimonium hoc verum est. quidam ex Cretensibus melioratus per disciplinam dominicam, quid sentiendum esset de Cretensibus indoctis expressit, quod et mali essent et otiosi vellent comedere. malitia enim |propria| pasci volebant, |malae enim bestiae ipsae sunt,| quae (qui) cum nihil prosint, gestiunt et nocere. duplex ergo malum est. tales erant et Cretenses, unde istum profetam appellat, sed in causa Cretensium. tam enim vera hunc de his adserit locutum, ut profetam |hunc vocet|; falli enim profetam inpossibile est. Quam ob causam argue illos dure, ut sani sint in fide, 14. non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate.

1. insistendum praecipit in correptione illorum, ut converti possint et illa sectari quae iusta sunt et dei legi condigna, avertentes se a Iudaicis fabulis, quia in lege nemo iustificatur apud deum, quanto magis in mandatis hominum!

2. quicquid enim adversus (adversum) veritatem obponitur, humana inventio est, nescientes enim vim scripturarum et interiora verborum legis colorem sequuntur, non saporem. ideo fabulas dicuntur narrare, non veritatem. putant enim numquam recedendum ab his, quae Moyses tradidit, ut puta de escis aut coniugiis aut numeniis aut sanguine mustelae aut (vel) domo inmunda septem diebus (diebus septem), cum sciant primores suos Abraham et Isaac et Iacob sine his iustificatos et dei amicos appellatos, et Hiezechihelo profeta contestante, quia propter quod legem dei et iustificationes eius profanaverint, praecepta acceperint non bona et mandata (et mandata non bona), in quibus iustificari non possent.

3. unde et dominus ait Iudaeis quia haec ad duritiam cordis vestri scripsit Moyses. hinc est unde et Petrus apostolus: quid inponitis, inquit, iugum supra cervices fratrum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? nam si utilia fuissent, tunc data essent, quando et lex in tabulis data est. sed quia post tanta signa prodigiorum et legem editam inreverentes diffidentes que (et diffidentes) et cervicosi inventi sunt, talia et tanta acceperunt mandata, in quibus respirare non possent.

4. hinc factum est, ut et boni laborarent cum malis, accepturi mercedem. haec ergo pro vindicta data sunt, ita ut tempore, quo promissum advenit donum dei, misericordia dei relaxaret omnia, quae prius interdixerat. quod non intellegentes Iudaei sub iugo permanent et quorundam libertatem his volunt vinculis obligare. ideo que hos obiurgandos admonet, ut ab his avertantur.

1:15. Omnia munda mundis; his vero qui contaminati sunt et sine fide nihil mundum, sed inquinata est eorum et mens et conscientia. istos mundos esse significat, qui et qua causa interdicta sunt norunt et qua causa concessa sunt postea. nam si in Genesi legitur, quia omnia quae fecit deus bona sunt, dubium non est, quia et munda sunt. qui vero non intellegunt, inmundi sunt; accusatores enim scripturae sunt. si enim bona facta leguntur, cur interdicuntur quasi execrabilia? si execrabilia non sunt, quia bona sunt, propter duritiam cordis interdicta noscuntur, quia indigni habiti sunt tota dei uti (uti dei) creatura. nam qui a melioribus prohibiti videntur, horum mens et conscientia inquinata est, quia creaturam dei accusant, ut semetipsos excusent (excusent semetipsos).

1:16. Deum confitentur se nosse, factis autem negant, quoniam sunt execrabiles et inoboedientes, ad omne opus bonum reprobi. quamvis ad omnes hereticos pertineat dictum hoc, tamen de Iudaeis intellegitur locutus, qui se Abrahae deum solos dicunt scire, operibus vero abnegant, sicut dicit dominus: si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis. quomodo ergo possunt deum Abrahae scire, qui mysterium et fidem eius ignorant non evangelii opera sectantes, sed legis factorum in numeniis et circumcisione et ceteris, perturbatores inpii et inreverentes? haec sunt opera, quae deum nesciunt.

2:1. Tu autem loquere quae decet sanam doctrinam. haec scit deum, quae appellatur sana doctrina. dei enim doctrina salutaris est.

2:2. Seniores sobrios esse, graves, prudentes, sanos fide, dilectione, patientia. quid sint sanae doctrinae ostendit, ut minus sobrios, minus graves, infideles, sine caritate, inpatientes insanae doctrinae discipulos significaret. his enim operibus nescitur deus neque iustitia eius.

2:3. Anus pari modo in statu religione digno, non criminatrices, non vino multo servientes, bona docentes, 4. ut instituant adulescentulas viros suos diligere, amare filios, 5. prudentes, pudicas esse, castas, domus curam habentes, subditas propriis viris, ne verbum dei blasfemetur. tales praecipit esse seniores, ut exemplo sint bonae conversationis iunioribus, ut, si infideles viros habeant, congaudeant eis magis quam blasfement nomen dei, dum vident quia propter dei timorem propensius obsequuntur suis viris.

2:6. Iuniores similiter hortare continentes esse, 7. per omnia teipsum praebens exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in gravitate, 8. verbum sanum inreprehensibile, ut is, qui e diverso est, revereatur nihil habens dicere de nobis dignum reprehensione. quoniam iuventas solet modum egredi, immo promptior esse ad lapsum, idcirco salubribus retinaculis retineri (contineri) iubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur. quod ut effici non sit arduum aut difficile, magistrum formam esse praecepit, ut ea quae docet, quomodo fiant, ostendat, ut hi qui profani sunt et inimici fidei erubescant videntes quia quae verbis docet vera esse probet (probat) factis.

2:9. Servos dominis suis subditos esse in omnibus optimos, non responsatores, 10. non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salvatoris nostri dei ornent in omnibus. bonis operibus et fide doctrinam dicit ornari dominicam. tunc enim placita est et decora, si hic qui eam profitetur non illam exosam faciat abnegans factis, sed amabilem et veram; non potest enim indecorum esse quod verum est. cum ergo dicta sequentibus factis implentur, ostenduntur vera ac per hoc |et| decora. tunc possunt domini servos suos non tantum a fide minime (non) prohibere, verum etiam gaudere, quia fidem eorum etiam sibi vident proficere. nemo enim fidem dei custodiens infidelis potest esse hominibus.

2:11. Inluxit enim gratia dei salutaris nostri omnibus hominibus 12. erudiens nos, ut abnegata inpietate et saecularibus desideriis temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo.

1. donum dei inluxisse dicit hominibus per Christum, id est veritatem unius dei manifestatam in Christo, ut pia professione creatorem praedicemus in trinitatis unitate. quod prius latuit humanum genus, nunc autem misericordia dei eluxit, ut erroris tenebras evitantes, id est ignorantiam et inpietatem mundanorum fugientes, pii inveniamur in parentem omnium deum profitentes eum in veritate, quam tradit evangelium filii eius, et, ut huius rei mercedem habere possimus, bona opera faciamus.

2. quomodo enim illi qui solum patrem praedicat spes nulla est, si non profiteatur in eadem veritate et filium, ita et huic (huius) spes frustrata est, qui solum (solam) professionem fidei habet sine bonis operibus.

2:13. Expectantes beatam spem et adventum gloriae magni dei et salutaris nostri Iesu Christi, 14. qui dedit semetipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate et emundaret sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum. hanc esse dicit beatam spem credentium, qui expectant adventum gloriae magni dei, quod revelari habet iudice Christo, in quo dei patris videbitur potestas et gloria |naturaliter|, ut fidei suae praemia (praemiam) consequantur. ad hoc enim redemit nos Christus, ut puram vitam sectantes repleti operibus bonis regni dei heredes esse possimus.

2:15. Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. nemo te contemnat.

3:1. Admone illos principatibus et potestatibus subditos esse, oboedire, ad omne opus bonum paratos esse. quae spes credentium sit admonet, ut manifestet, cum arguuntur, ut sciant cui bono praeparantur, ut non aspere accipiant certi, quia pro salute sua corripiuntur, et ut ad malum tardi sint, ad bonum vero parati, non nescii quid singulis persolvi oportet (oporteat).

3:2. Neminem blasfemare, non litigiosos esse, sed modestos, ostendentes omnem mansuetudinem ad omnes homines. Christianos omnibus hominibus humiles vult videri; sic enim possunt perfidi ad futuram spem vocari.

3:3. Eramus enim et nos quondam inconsulti, inobsequentes, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odio nos invicem habentes. haec bona, quae incredulitas non habet, Christianis data memorat, ut in omni iustitia elucentes manifesti fiant, quod dei cultores sint. cum enim quondam inconsulti, nunc videntur sani esse consilii per omnia (per omnia sani esse consilii), laudatur in his deus.

3:4. Cum vero bonitas et humanitas inluxit salutaris dei nostri, 5. non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, 6. quem effudit in nos abunde per Christum Iesum, salutarem nostrum, 7. ut iustificati gratia illius heredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. hoc bonum, quod in Christianis florere videtur, de radice pietatis divinae oritur. deus enim misericordia sua salvos nos fecit per Christum, cuius gratia renati spiritum sanctum accepimus abunde, ut bonis operibus inniti possimus ipso nos in omnibus adiuvante, ut per haec hereditatem regni caelorum adsequi possimus. quamobrem omni devotione huic obsequi debemus et praeceptis eius parere, quia quicquid in nobis pulchrum est, spiritalibus liniamentis ipse depingit.

3:8. Fidelis sermo, et de his volo te confirmare, ut solliciti sint ad effectum bonorum operum hi, qui crediderunt deo. haec sunt bona et utilia hominibus. nihil tam apertum, quia misericordia atque humanitas bona est ad praesens et utilis in futurum; et hic enim habet laudem et in iudicii die coronam. omnis enim deo credens misericordiae debet studere, per quam vivit. ut in hac (haec) ergo esset sollicitus rector populi admonetur.

3:9. Stultas autem quaestiones et originum enumerationes et contentionem et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae.

1. has stultas quaestiones appellat, quae salutis effectum non habent neque aliquam tribuunt scientiae peritiam ad utilitatem. his verbis multorum hereticorum denotat dogmata. quamvis omnia, quaeque (quae) vera non sunt, stulta dicenda sunt (sint), alius tamen est qui res fabulosas inducit, et alius qui calliditate tergiversationis rem veneno plenam proponit, ut est Arrius aut Fotinus.

2. fabulosa autem non lex, sed heresis primum Iudaeorum est (heresis est, quantum ad tempus illud pertinet Iudaeorum), dum quidam eorum sibi vindicarent praerogativam originum patriarcharum, quae de matrimoniis ortae sunt, cum ex hoc nullum meritum sit apud deum; et (quidam vero) urceorum et ceterorum vasorum baptismata (baptisma) et sanguinem mustelae magna cura expiandum. et quia ideo Moysi sepultura abscondita est, ne a magis excitaretur - quodsi verum esset, et ceterorum sanctorum abscondenda fuerat sepultura -, - recens. pr. denique tanta vanitas in traditione Manichaeorum est, ut melius sit tacere. - - recens. alt. et quia Solomon daemoniorum templum aedificavit, in quo opere ingens multitudo laboravit, quid tam fabulosum? -

3:10. Hereticum hominem post primam correptionem devita 11. sciens, quod perversus est huiusmodi et delinquit a semetipso damnatus. heretici hi sunt, qui per verba legis sensum legis (legem) impugnant; proprium enim sensum verbis adstruunt legis, ut pravitatem mentis suae legis auctoritate conmendant (conmendent). sciens enim inpietas multum auctoritatem valere, fallaciam sub nomine eius conponit, ut, quia res mala per semetipsam acceptabilis esse non potest, bono nominis conmendetur. idcirco huiusmodi homines, ut inexcusabiles sint, semel corripi oportere; frequentius enim correpti exercitatiores fient in malo. cogere autem illos videtur qui saepe corripit, ut politiores fiant ad perditionem multorum. ideo remittendos, ut neglegentiores effecti soli forte depereant.

3:12. Cum misero ad te Arthiman aut Tychicum, festina ad me venire Nicopoli; ibi enim statui hiemare. post epistolam datam etiam ipsum videre vult adfectus causa et ut plenius illum firmaret in ecclesiastica disciplina.

3:13. Zenan legisperitum et Apollon sollicite illos praemitte, ut nihil illis desit. 14. discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. uterque nobilis vir est sapientia et operibus. idcirco iubet sumptos (sumptus) illis necessarios dari ab his qui crediderunt (crediderant), ut refrigerarent, quia dignum erat, ut qui spiritalia tradebant, non illis deessent carnalia. quamvis enim Zenan legisperitum vocitet, Apollo tamen perfectus erat in scripturis; sed quia Zenan huius professionis fuerat in synagoga, sic illum appellat.

3:15. Salutant te omnes qui me cum sunt. propter conpendium simul omnes salutare (consalutare) illum significat. Saluta eos qui nos amant in fide. illos salutatione sua dignos videri vult, qui fideliter illum diligunt adfectu Christi domini nostri. Gratia dei cum omnibus vobis. nunc generaliter omnes salutat fratres et domesticos Titi.

AD FILEMONEM

Argumentum. Filemon nulla erat ecclesiasticae ordinationis praeditus dignitate, sed vir laudabilis, unus ex plebe. cui causa Onesimi servi eius familiares litteras facit, ut non solum ignoscat ei, sed et deo gratias agat, quia talem illum recepit, ut non servum aestimet, sed dilectissimum fratrem.

1:1. Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Filemoni dilecto fratri et laborum nobis participi 2. et Appiae sorori carissimae et Archippo conmilitoni nostro et domesticae eius ecclesiae. 3. gratia vobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. ut dignitatem epistolae a se missae faceret, ab iniuria sua coepit. sicut enim peccati causa vinciri obprobrium est, ita e contra pro Christo custodiae vincula sustinere maxima gloria. eo enim tempore, quo hanc epistolam misit, in custodia erat. quamvis clericus non fuerit Filemon, tamen intererat ecclesiasticis necessitatibus causa devotionis, unde participem hunc dicit laborum. sunt enim multi, qui cum sint digni, excusant tamen infimos semetipsos iudicantes tanti ministerii; unde vere digni apparent.

1:4. Gratias ago deo semper mentionem tui faciens in orationibus meis, 5. audiens fidem tuam et caritatem, quam habes in dominum Iesum et in omnes sanctos, 6. ut communicatio tua accepta fiat in agnitione omnis boni, quae in nobis est in Christo. gaudere se dicit et deo gratias referre in precibus suis, quia firmus erat in fide et bonis operibus insistebat. qui enim diligit Christum, probare hoc debet in servos eius sciens dominum sibi inputaturum quicquid constiterit erogatum in servis. apostolus tamen hoc se dicit addere precibus, ut operatio eius cum cognitione fiat bonitatis; hoc est, ut tali hoc mente operetur, ut in futurum huius rei expectet mercedem.

1:7. Gaudium enim magnum habui et consolationem super caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. manifestum est quia idcirco se significat laetum {esse}, quia sanctorum necessitatibus utensilia ministrabat. unde plus gaudet certus ex hoc, quia obsequeretur et mandatis eius, quem constat esse potiorem.

1:8. Quapropter multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, 9. propter caritatem magis deprecor, cum talis sis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu. quantum ratio exigebat, dignum erat imperare discipulo magistrum ex fiducia apostolicae auctoritatis, sed quia vir bonus erat Filemon, per adfectum illum provocat obaudire quasi coaevum aetate (aetatis) et vinctum Christi Iesu, id est obligatum negotiis dominicis vel propter nomen eius subiectum vinculis {sicut erant et ipsi apostoli}. tales etenim (enim) fuerunt Iudas et Sileas, qui cum ex plebe essent, primores inter fratres obligaverunt (obligaverant) semetipsos dominicis actibus, ut una cum apostolis coagonizarent propter fidem dei. unde Sileas particeps laborum invenitur apostoli.

1:10. Obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimum, 11. quondam tibi inutilem, nunc vero tibi mihi que utilem 12. quem misi. tu autem illum, id est sicut mea viscera suscipe. 13. quem ego volueram apud memetipsum retinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. 14. sed citra tuum consilium nihil volui facere, ut non velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. non magnum est humilem inclinare se, laudabile vero sublimen virum humiliare se. ideo apostolus rogat eum, cui imperandi habet potestatem, ut in omnibus forma sit ad profectum meritorum. Onesimum ergo profugum decurrentem ad divinum auxilium, cum esset in custodia urbis Romae, baptizavit apostolus, videns in illo utilitatis spem. quem sic commendat, ut suum animum in illo significet idoneum ex inutili factum tam saecularibus quam divinis obsequiis.

1:15. Forsitan enim idcirco recessit ad horam, ut in aeternum illum reciperes, 16. non iam velut servum, sed pro servo dilectissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in domino! Onesimus offenso domino proprio confugit longa peregrinatione ad apostolum, ut ostenderet se non ad hoc recessisse, ut delicti esset obnoxius, sed ut obliteratis peccatis utilis reverteretur in tantum, ut non solum domino suo aequalis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. et ne Filemon aliquod, ut adsolet, quasi dominus adversus (adversum) servum fastidium inflationis pateretur, humiliat illum, cum dicit illum fratrem et in carne et in domino, ut sublata humanae condicionis causa, quia omnes ex uno sumus Adam, fratres nos cognoscamus, maxime cum fides accedit media, quae omnem superbiam amputat.

1:17. Si ergo habes me socium, adsume illum sicut me. tantum se adfectum habere circa Onesimum ostendit, ut tunc Filemonem, quem superius laudat, participem suum dicat, si istum sic susceperit quasi apostolum. hoc est enim quod dixit Solomon: servo sapienti liberi servient. quod dictum terrori est Filemoni, ut saltim vel hac causa adsumeret eum, si caritate flecti non posset.

1:18. Sin autem aliquid laesit te aut debitor est, hoc mihi inputa. nunc excusationem iracundiae convellit, ne forte sic laesum se ab eo quereretur, ut illi ignoscendum minime videretur. quodsi esset, sibi inputandum dicit, per quem regni caelorum heredes futuri sunt, quia ante peccaverunt.

1:19. Ego Paulus scripsi manu mea, ego reddam; ut non dicam tibi quod etiam te ipsum mihi debes. si qua offensa est Onesimi, cautionem suam testatur esse idoneam, ut pro illo satisfaciat. et ut verius (verum) loquatur, suberigit se et dicit, quia minus ab illo exigit quam debere probatur. in servo enim cogitur satisfacere, quia seipsum debito onerat.

1:20. Ita, frater, sic ego te perfruar (fruar) in domino, refove viscera mea in Christo. 21. fiduciam habens obauditionis tuae scripsi tibi, sciens quia supra quam dico facies. modo blanditur, ut obauditio eius voluntaria sit, ut possit fructum habere. sic enim provocat eum, ut amplius faciat quam postulatur ab eo. solet enim fieri, ut qui videt bene de se sentiri, meliorem se praebeat.

1:22. Simul autem praepara mihi hospitium; spero enim quod per orationes vestras donabor vobis. ut sollicitiorem illum faciat et magis oboediat, venturum se esse ad illum (illi) significat; solent enim absentes contemni. et ut quid apostolus hic adhuc esse non dedignatur, qui semper taedia passus est et exitia, caedes, persecutiones ac vincula et cuius requies non erat nisi in solo Christo? sed propter profectum credentium, ut et inimicos crucis Christi confunderet ad dei gloriam augmentandam, carnem suam passionibus offerrebat, ut animae suae et corpori coronas inmortales adquireret.

1:23. Salutat te Epafras concaptivus meus in Christo Iesu, 24. Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. hos omnes participes gloriae suae testatur.

1:25. Gratia domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. {amen}. haec subscriptio apostoli est confirmantis epistolam |a se| missam.




Comments