Home‎ > ‎

St. Augustine Predestination of the Saints- Latin



Augustinus Hipponensis
De praedestinatione sanctorum

1. dixisse quidem apostolum scimus in epistola ad philippenses, eadem scribere uobis, mihi quidem non pigrum, uobis autem tutum est. idem tamen scribens ad galatas, cum se satis apud eos egisse perspiceret, quod illis per ministerium sermonis sui necessarium esse cernebat: de caetero, inquit, laborem mihi nemo praestet; uel, sicut in plerisque codicibus legitur, nemo mihi molestus sit. ego autem quamuis me moleste ferre confitear, quod diuinis eloquiis quibus dei gratia praedicatur - quae omnino nulla est, si secundum merita nostra datur -, tam multis manifestis que non ceditur: uestrum tamen studium fraternam que dilectionem, filii charissimi prosper et hilari, qua eos qui tales sunt, ita non uultis errare, ut post tot libros de hac re uel epistolas meas, adhuc me desideretis hinc scribere, tantum amo, quantum non possum dicere; et tantum me amare, quantum debeo, non audeo dicere. quapropter ecce rescribo uobis, et licet iam non uobis cum tamen etiam per uos adhuc ago, quod me satis egisse credebam.

2. consideratis enim litteris uestris uidere mihi uideor eos fratres, pro quibus geritis piam curam, ne teneant poeticam sententiam, qua dictum est, spes sibi quisque; et in illud incurrant quod non poetice, sed prophetice dictum est, maledictus omnis qui spem habet in homine, eo modo esse tractandos, quo tractauit apostolus, quibus ait, et si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit. adhuc quippe in quaestione caligant de praedestinatione sanctorum: sed habent unde, si quid aliter in ea sapiunt, hoc quoque illis reuelet deus, si in eo ambulent in quod peruenerunt. propter quod apostolus cum dixisset, si quid aliter sapitis, hoc quoque uobis deus reuelabit: uerumtamen, inquit, in quod peruenimus, in eo ambulemus. peruenerunt autem isti fratres nostri, pro quibus sollicita est pia charitas uestra, ut credant cum ecclesia christi, peccato primi hominis obnoxium nasci genus humanum, nec ab isto malo nisi per iustitiam secundi hominis aliquem liberari. peruenerunt etiam, ut praeueniri uoluntates hominum dei gratia fateantur, atque ad nullum opus bonum uel incipiendum uel perficiendum sibi quemquam sufficere posse consentiant. retenta ergo ista in quae peruenerunt, plurimum eos a pelagianorum errore discernunt. proinde, si in eis ambulent et orent eum qui dat intellectum, si quid de praedestinatione aliter sapiunt, ipse illis hoc quoque reuelabit: tamen etiam nos impendamus eis dilectionis affectum ministerium que sermonis, sicut donat ille quem rogauimus, ut in his litteris ea quae illis essent apta et utilia diceremus. unde enim scimus ne forte deus noster id per hanc nostram uelit efficere seruitutem, qua eis in christi libera charitate seruimus?

3. prius itaque fidem qua christiani sumus, donum dei esse debemus ostendere: si tamen diligentius id facere possumus, quam in uoluminibus tot tantis que iam fecimus. sed nunc eis respondendum esse uideo, qui diuina testimonia, quae de hac re adhibuimus, ad hoc dicunt ualere, ut nouerimus ex nobis quidem nos habere ipsam fidem, sed incrementum eius ex deo: tanquam fides non ab ipso donetur nobis, sed ab ipso tantum augeatur in nobis, eo merito, quo coepit a nobis. non ergo receditur ab ea sententia, quam pelagius ipse in episcopali iudicio palaestino, sicut eadem gesta testantur, damnare compulsus est, gratiam dei secundum merita nostra dari; si non pertinet ad dei gratiam quod credere coepimus, sed illud potius quod propter hoc nobis additur, ut plenius perfectius que credamus: ac per hoc, initium fidei nostrae priores damus deo, ut retribuatur nobis et supplementum eius; et si quid aliud fideliter poscimus.

4. sed contra haec cur non potius audimus: quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia? et ipsum igitur initium fidei nostrae, ex quo, nisi ex ipso est? neque enim hoc excepto ex ipso sunt caetera: sed ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. quis autem dicat eum qui iam coepit credere, ab illo in quem credidit nihil mereri? unde fit ut iam merenti caetera dicantur addi retributione diuina; ac per hoc gratiam dei secundum merita nostra dari: quod obiectum sibi pelagius, ne damnaretur, ipse damnauit. quisquis igitur hanc damnabilem uult ex omni parte uitare sententiam, ueraciter intelligat dictum, quod apostolus ait: uobis donatum est pro christo, non solum ut credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. utrumque ostendit dei donum, quia utrumque dixit esse donatum. nec ait, ut plenius et perfectius credatis in eum; sed, ut credatis in eum. nec se ipsum misericordiam consecutum dixit, ut fidelior, sed ut fidelis esset. quia sciebat non se initium fidei suae priorem dedisse deo, et retributum sibi ab illo eius augmentum: sed ab eo se factum fidelem, a quo et apostolus factus est. nam scripta sunt etiam fidei eius initia, sunt que ecclesiastica celebri lectione notissima. auersus quippe a fide quam uastabat, ei que uehementer aduersus, repente est ad illam gratia potentiore conuersus; conuertente illo cui hoc ipsum facturo per prophetam dictum est, tu conuertens uiuificabis nos: ut non solum ex nolente fieret uolens credere; uerum etiam ex persecutore persecutionem in eius fidei, quam persequebatur, defensione pateretur. donatum quippe illi erat a christo, non solum ut crederet in eum, uerum etiam ut pateretur pro eo.

5. et ideo commendans istam gratiam, quae non datur secundum aliqua merita, sed efficit omnia bona merita: non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. attendant hic, et uerba ista perpendant, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex deo esse fidei supplementum. quis enim non uideat, prius esse cogitare quam credere? nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitauerit esse credendum. quamuis enim raptim, quamuis celerrime credendi uoluntatem quaedam cogitationes anteuolent, mox que illa ita sequatur, ut quasi coniunctissima comitetur; necesse est tamen ut omnia quae creduntur, praeueniente cogitatione credantur. quanquam et ipsum credere, nihil aliud est, quam cum assensione cogitare. non enim omnis qui cogitat, credit; cum ideo cogitent plerique, ne credant: sed cogitat omnis qui credit, et credendo cogitat, et cogitando credit. quod ergo pertinet ad religionem atque pietatem - de qua loquebatur apostolus -, si non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex deo est; profecto non sumus idonei credere aliquid quasi ex nobismetipsis, quod sine cogitatione non possumus, sed sufficientia nostra qua credere incipiamus, ex deo est. quocirca, sicut nemo sibi sufficit ad incipiendum uel perficiendum quodcumque opus bonum; quod iam isti fratres, sicut uestra scripta indicant, uerum esse consentiunt; unde in omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex deo est: ita nemo sibi sufficit uel ad incipiendam uel ad perficiendam fidem, sed sufficientia nostra ex deo est: quoniam fides si non cogitetur, nulla est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex deo est.

6. cauendum est, fratres dilecti a deo, ne homo se extollat aduersus deum, cum se dicit facere quod promisit deus. nonne fides gentium promissa est abrahae, et ille dans gloriam deo, plenissime credidit quoniam quod promisit, potens est et facere? ipse igitur fidem gentium facit, qui potens est facere quod promisit. porro, si operatur deus fidem nostram, miro modo agens in cordibus nostris ut credamus; numquid metuendum est ne totum facere non possit, et ideo homo sibi primas eius uindicat partes, ut nouissimas ab illo accipere mereatur? uidete si aliud agitur isto modo, nisi ut gratia dei secundum merita nostra detur quolibet modo, ac sic gratia iam non sit gratia. redditur namque hoc pacto debita, non donatur gratis: debetur enim credenti, ut a domino ipsa fides eius augeatur, et sit merces fidei coeptae fides aucta; nec attenditur, cum hoc dicitur, non secundum gratiam, sed secundum debitum istam mercedem credentibus imputari. cur autem non totum tribuatur homini, ut qui sibi potuit instituere quod non habebat, ipse quod instituit augeat, omnino non uideo: nisi quia resisti non potest diuinis manifestissimis testimoniis, quibus et fides, unde pietatis exordium sumitur, donum dei esse monstratur; quale est illud, quod unicuique deus partitus est mensuram fidei; et illud, pax fratribus et charitas cum fide a deo patre et domino iesu christo; et caetera talia. nolens ergo his tam claris testimoniis repugnare, et tamen uolens a se ipso sibi esse quod credit, quasi componit homo cum deo, ut partem fidei sibi uindicet, atque illi partem relinquat: et quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi; et in eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, posteriorem deum.

7. non sic pius atque humilis doctor ille sapiebat: cyprianum beatissimum loquor, qui dixit, in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. quod ut ostenderet, adhibuit apostolum testem dicentem, quid autem habes quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? quo praecipue testimonio etiam ipse conuictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in deum credimus, non esse donum dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrari dei dona quibus temperanter et iuste et pie uiuamus in hoc saeculo. neque enim fidem putabam dei gratia praeueniri, ut per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium ueritatis: ut autem praedicato nobis euangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar. quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant, ante episcopatum meum scripta. in quibus est illud quod commemorastis in litteris uestris, ubi est expositio quarumdam propositionum ex epistola quae est ad romanos. denique, cum mea cuncta opuscula retractarem, eam que retractationem stilo prosequerer, cuius operis iam duos absolueram libros, antequam scripta uestra prolixiora sumpsissem, cum ad hunc librum retractandum in primo uolumine peruenissem, sic inde locutus sum: item disputans, inquam, quid elegerit deus in nondum nato, cui dixit seruiturum esse maiorem; et quid in eodem maiore similiter nondum nato reprobauerit: de quibus propter hoc commemoratur, quamuis longe postea prolatum, propheticum testimonium, iacob dilexi, esau autem odio habui; ad hoc perduxi ratiocinationem, ut dicerem: non ergo elegit deus opera cuiusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed fidem elegit in praescientia, ut quem sibi crediturum esse praesciuit, ipsum elegerit, cui spiritum sanctum daret, ut bona operando, etiam aeternam uitam consequeretur. nondum diligentius quaesiueram, nec adhuc inueneram, qualis sit electio gratiae; de qua idem dicit apostolus, reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt: quae utique non est gratia, si eam merita ulla praecedant: ne iam quod datur, non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. proinde quod continuo dixi, dicit enim idem apostolus, idem deus qui operatur omnia in omnibus; nusquam autem dictum est, deus credit omnia in omnibus: ac deinde subiunxi, quod ergo credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur, illius est qui credentibus dat spiritum sanctum; profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. utrumque ergo nostrum est propter arbitrium uoluntatis, et utrumque tamen datum est per spiritum fidei et charitatis. neque enim sola charitas, sed, sicut scriptum est, charitas cum fide a deo patre et domino iesu christo. et quod paulo post dixi, nostrum est enim credere et uelle; illius autem, dare credentibus et uolentibus facultatem bene operandi per spiritum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris, uerum est quidem, sed eadem regula; et utrumque ipsius est, quia ipse praeparat uoluntatem; et utrumque nostrum, quia non fit nisi uolentibus nobis. ac per hoc quod etiam postea dixi, quia neque uelle possumus, nisi uocemur: et cum post uocationem uoluerimus, non sufficit uoluntas nostra, et cursus noster, nisi deus et uires currentibus praebeat, et perducat quo uocat; ac deinde subiunxi, manifestum est ergo, non uolentis neque currentis, sed miserentis dei esse quod bene operamur: omnino uerissimum est. sed parum de ipsa uocatione disserui, quae fit secundum propositum dei: non enim omnium qui uocantur talis est, sed tantum electorum. itaque quod paulo post dixi, sicut enim in his quos elegit deus, non opera, sed fides inchoat meritum, ut per munus dei bene operentur; sic in his quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; uerissime dixi, sed fidei meritum etiam ipsum esse donum dei, nec putaui quaerendum esse, nec dixi. et alio loco: cuius enim miseretur, inquam, facit eum bene operari; et quem obdurat, relinquit eum ut male operetur: sed et illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et ista obduratio praecedenti iniquitati. quod quidem uerum est; sed adhuc quaerendum erat, utrum et meritum fidei de misericordia dei ueniat; id est, utrum ista misericordia ideo tantummodo fiat in homine, quia fidelis est, an etiam facta fuerit, ut fidelis esset. legimus enim dicente apostolo, misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem: non ait, quia fidelis eram. fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis. rectissime itaque alio loco in eodem libro dixi, quoniam si non ex operibus, sed misericordia dei et uocamur ut credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non est gentibus ista inuidenda misericordia, quamuis minus ibi diligenter de illa, quae per dei propositum fit, uocatione tractauerim.

8. uidetis certe quid tunc de fide atque operibus sentiebam, quamuis de commendanda gratia dei laborarem: in qua sententia istos fratres nostros esse nunc uideo; quia non sicut legere libros meos, ita etiam in eis curauerunt proficere me cum. nam si curassent, inuenissent istam quaestionem secundum ueritatem diuinarum scripturarum solutam in primo libro duorum, quos ad beatae memoriae simplicianum scripsi episcopum mediolanensis ecclesiae, sancti ambrosii successorem, in ipso exordio episcopatus mei. nisi forte non eos nouerunt: quod si ita est, facite ut nouerint. de hoc primo duorum illorum libro in secundo retractationum primum locutus sum; qui sermo meus ita se habet: librorum, inquam, quos elaboraui episcopus, primi duo sunt ad simplicianum ecclesiae mediolanensis antistitem, qui beatissimo successit ambrosio, de diuersis quaestionibus, quarum duas ex epistola pauli apostoli ad romanos in primum librum contuli. harum prior est de eo quod scriptum est, quid ergo dicemus? lex peccatum est? absit; usque ad illud ubi ait, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per iesum christum dominum nostrum. in qua illa apostoli uerba, lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: et caetera, quibus caro contra spiritum confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo describatur adhuc sub lege, nondum sub gratia constitutus. longe enim postea, etiam spiritualis hominis - et hoc probabilius - esse posse illa uerba cognoui. posterior in hoc libro quaestio est ab eo loco ubi ait, non solum autem, sed et rebecca ex uno concubitu habens isaac patris nostri: usque ad illud ubi ait, nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut sodoma facti essemus, et sicut gomorrha similes fuissemus. in cuius quaestionis solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio uoluntatis humanae; sed uicit dei gratia: nec nisi ad illud potuit perueniri, ut liquidissima ueritate dixisse intelligatur apostolus, quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? quod uolens etiam martyr cyprianus ostendere, hoc totum ipso titulo definiuit, dicens: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. ecce quare dixi superius, hoc apostolico praecipue testimonio etiam me ipsum fuisse conuictum: cum de hac re aliter saperem; quam mihi deus in hac quaestione soluenda, cum ad episcopum simplicianum, sicut dixi, scriberem, reuelauit. hoc igitur apostoli testimonium, ubi ad reprimendam hominis inflationem dixit, quid enim habes quod non accepisti? non sinit quemquam fidelium dicere, habeo fidem quam non accepi. reprimitur omnino his apostolicis uerbis tota huius responsionis elatio. sed ne hoc quidem potest dici: quamuis non habeam perfectam fidem, habeo tamen eius initium, quo in christum primitus credidi. quia et hic respondetur: quid autem habes quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

9. illud uero quod putant, de hac fide ideo non posse dici, quid enim habes quod non accepisti? quia in eadem natura remansit, licet uitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit: nihil ad id quod uolunt ualere intelligitur, si cur hoc apostolus dixerit cogitetur. agebat enim, ne quisquam gloriaretur in homine; quoniam dissensiones exortae fuerant inter corinthios christianos, ita ut unusquisque diceret, ego quidem sum pauli; alius autem, ego apollo; alius uero, ego cephae: et inde uentum est, ut diceret, stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit deus, et ea quae non sunt tanquam sint, ut quae sunt euacuet; ut non glorietur coram deo omnis caro. hic certe contra humanam superbiam satis clara est apostoli intentio, ne in homine quisquam glorietur, ac per hoc nec in se ipso. denique cum dixisset, ut non glorietur coram deo omnis caro; ut ostenderet in quo debeat homo gloriari, mox addidit, ex ipso autem, uos estis in christo iesu, qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur: inde peruenit ista eius intentio, ut postea increpans dicat, adhuc enim carnales estis: cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicat, ego quidem sum pauli, alius autem, ego apollo; nonne homines estis? quid ergo est apollo? quid autem paulus? ministri per quos credidistis: et unicuique sicut dominus dedit. ego plantaui, apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat deus. uidetis ne nihil agere apostolum, nisi ut humilietur homo, et exaltetur deus solus? quandoquidem in eis qui plantantur et rigantur, nec ipsum plantatorem et rigatorem dicit esse aliquid, sed qui incrementum dat, deum: quamuis et hoc ipsum quod ille plantat, hic rigat, non ipsis, sed domino tribuat, dicens: unicuique sicut dominus dedit. ego plantaui, apollo rigauit. hinc ergo in eadem intentione persistens, ad hoc uenit ut diceret, itaque nemo glorietur in homine. iam enim dixerat, qui gloriatur, in domino glorietur. post haec et alia nonnulla quae his connectuntur, ad hoc perducitur eadem ipsa eius intentio, ut dicat: haec autem, fratres, transfiguraui in me et apollo propter uos; ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

10. in hac apostoli euidentissima intentione, qua contra humanam superbiam loquitur, ne quisquam in homine, sed in domino glorietur, dona dei naturalia suspicari, siue ipsam totam perfectam que naturam, qualis in prima conditione donata est, siue uitiatae naturae qualescumque reliquias, nimis, quantum existimo, absurdum est. numquid enim per haec dona quae omnibus communia sunt hominibus, discernuntur homines ab hominibus? hic autem prius dixit, quis enim te discernit? et deinde addidit, quid autem habes quod non accepisti? posset quippe dicere homo inflatus aduersus alterum, discernit me fides mea, iustitia mea, uel si quid aliud. talibus occurrens cogitationibus bonus doctor, quid autem habes, inquit, quod non accepisti? a quo, nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donauit quod donauit tibi? si autem et accepisti, ait, quid gloriaris quasi non acceperis? num, quaeso, agit aliud, nisi ut qui gloriatur, in domino glorietur? nihil autem huic sensui tam contrarium est, quam de suis meritis sic quemquam gloriari, tanquam ipse sibi ea fecerit, non gratia dei: sed gratia quae bonos discernit a malis, non quae communis est bonis et malis. sit ergo gratia naturae attributa, qua sumus animantia rationalia, discernimur que a pecoribus; sit etiam gratia naturae attributa, qua in ipsis hominibus a deformibus pulchri, uel ingeniosi discernuntur a tardis, ac si quid eiusmodi est: sed non se ille, quem coercebat apostolus, aduersus pecus inflabat, nec aduersus hominem alterum de aliquo naturali munere quod inesse posset et pessimo; sed aliquod bonum quod pertineret ad uitam bonam, sibi non deo tribuens inflabatur, quando audire meruit, quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? ut enim sit naturae, fidem posse habere; numquid et habere? non enim omnium est fides; cum fidem posse habere sit omnium. non autem ait apostolus, quid autem potes habere, quod non accepisti ut posses habere; sed ait, quid autem habes quod non accepisti? proinde posse habere fidem, sicut posse habere charitatem, naturae est hominum: habere autem fidem quemadmodum habere charitatem, gratiae est fidelium. illa itaque natura, in qua nobis data est possibilitas habendi fidem, non discernit ab homine hominem: ipsa uero fides discernit ab infideli fidelem. ac per hoc, ubi dicitur, quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? quisquis audet dicere, habeo ex me ipso fidem, non ergo accepi; profecto contradicit huic apertissimae ueritati: non quia credere uel non credere non est in arbitrio uoluntatis humanae, sed in electis praeparatur uoluntas a domino. ideo ad ipsam quoque fidem, quae in uoluntate est, pertinet, quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti?

11. multi audiunt uerbum ueritatis: sed alii credunt, alii contradicunt. uolunt ergo isti credere, nolunt autem illi. quis hoc ignoret? quis hoc neget? sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur uoluntas a domino; discernendum est utique quid ueniat de misericordia eius, quid de iudicio. quod quaerebat israel, ait apostolus, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: caeteri uero excaecati sunt, sicut scriptum est, dedit illis deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. et dauid dicit, fiat mensa eorum in laqueum et in retributionem et in scandalum illis: obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua. ecce misericordia et iudicium: misericordia in electionem quae consecuta est iustitiam dei; iudicium uero in caeteros qui excaecati sunt: et tamen illi quia uoluerunt, crediderunt; illi quia noluerunt, non crediderunt. misericordia igitur et iudicium in ipsis uoluntatibus facta sunt. electio quippe ista gratiae est, non utique meritorum. superius enim dixerat, sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. gratis ergo consecuta est, quod consecuta est electio: non praecessit eorum aliquid, quod priores darent, et retribueretur illis: pro nihilo saluos fecit eos. caeteris autem qui excaecati sunt, sicut ibi non tacitum est, in retributione factum est. uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. inuestigabiles sunt autem uiae eius. inuestigabiles igitur sunt, et misericordia qua gratis liberat, et ueritas qua iuste iudicat.

12sed forsitan dicant, ab operibus fidem distinguit apostolus: gratiam uero non ex operibus esse dicit; non autem dicit quod non sit ex fide. ita uero est: sed ipsam quoque fidem opus dei dicit esse iesus, et hanc ut operemur iubet. dixerunt enim ad eum iudaei: quid faciemus, ut operemur opus dei? respondit iesus et dixit illis: hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille. sic ergo distinguit apostolus ab operibus fidem, quemadmodum in duobus regnis hebraeorum distinguitur iudas ab israel, cum et ipse iudas sit israel. ex fide autem ideo dicit iustificari hominem, non ex operibus, quia ipsa prima datur, ex qua impetrentur caetera, quae proprie opera nuncupantur, in quibus iuste uiuitur. nam dicit etiam ipse, gratia salui estis facti per fidem, et hoc non ex uobis, sed dei donum est: id est, et quod dixi per fidem, non ex uobis, sed dei donum est etiam fides. non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. solet enim dici, ideo credere meruit, quia uir bonus erat et antequam crederet. quod de cornelio dici potest, cuius acceptae sunt eleemosynae et exauditae orationes antequam credidisset in christum: nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. nam quomodo inuocabat, in quem non crediderat? sed si posset sine fide christi esse saluus, non ad eum aedificandum mitteretur architectus apostolus petrus: quamuis nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt aedificantes eam. et dicitur nobis, fides est a nobis, caetera a domino ad opera iustitiae pertinentia: quasi ad aedificium non pertineat fides; quasi ad aedificium, inquam, non pertineat fundamentum. quod si in primis et maxime pertinet, in uanum laborat praedicando aedificans fidem, nisi eam dominus miserando intus aedificet. quidquid igitur et antequam in christum crederet, et cum crederet, et cum credidisset, bene operatus est cornelius, totum deo dandum est, ne forte quis extollatur.

13. proinde ipse unus magister et dominus, cum dixisset quae supra memoraui, hoc est opus dei, ut credatis in eum quem misit ille: in eodem ipso sermone suo paulo post ait, dixi uobis, quia et uidistis me, et non credidistis. omne quod dat mihi pater, ad me ueniet. quid est, ad me ueniet, nisi, credet in me? sed ut fiat, pater dat. item paulo post: nolite, inquit, murmurare inuicem: nemo potest uenire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum: et ego eum resuscitabo in nouissimo die. est scriptum in prophetis, et erunt omnes docibiles dei. omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me. quid est, omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me; nisi, nullus est qui audiat a patre et discat, et non ueniat ad me? si enim omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit; profecto omnis qui non uenit, non audiuit a patre, nec didicit: nam si audisset et didicisset, ueniret. neque enim ullus audiuit et didicit, et non uenit: sed omnis, ut ait ueritas, qui audiuit a patre et didicit, uenit. ualde remota est a sensibus carnis haec schola, in qua pater auditur et docet, ut ueniatur ad filium. ibi est et ipse filius, quia ipse est uerbum eius, per quod sic docet; nec agit hoc cum carnis aure, sed cordis. simul ibi est et spiritus patris et filii; neque enim ipse non docet, aut separatim docet: inseparabilia quippe didicimus esse opera trinitatis. et ipse est utique spiritus sanctus, de quo apostolus dicit, habentes autem eumdem spiritum fidei. sed ideo patri hoc potissimum est attributum, quia de ipso est genitus unigenitus, et de ipso procedit spiritus sanctus: unde longum est enucleatius disputare; et de trinitate, quae deus est, laborem nostrum in quindecim libris ad uos iam existimo peruenisse. ualde, inquam, remota est a sensibus carnis haec schola, in qua deus auditur et docet. multos uenire uidemus ad filium, quia multos credere uidemus in christum: sed ubi et quomodo a patre audierint hoc et didicerint, non uidemus. nimium gratia ista secreta est: gratiam uero esse quis ambigat? haec itaque gratia, quae occulte humanis cordibus diuina largitate tribuitur, a nullo duro corde respuitur. ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. quando ergo pater intus auditur et docet, ut ueniatur ad filium, aufert cor lapideum, et dat cor carneum, sicut propheta praedicante promisit. sic quippe facit filios promissionis, et uasa misericordiae quae praeparauit in gloriam.

14. cur ergo non omnes docet, ut ueniant ad christum; nisi quia omnes quos docet, misericordia docet; quos autem non docet, iudicio non docet? quoniam cuius uult miseretur, et quem uult obdurat: sed miseretur, bona tribuens; obdurat, digna retribuens. aut si et ista, ut quidam distinguere maluerunt, uerba sunt eius cui apostolus ait, dicis itaque mihi: ut ipse dixisse accipiatur, ergo cuius uult miseretur, et quem uult obdurat; et quae sequuntur, id est, quid adhuc conqueritur? nam uoluntati eius quis resistit? numquid responsum est ab apostolo, o homo, falsum est quod dixisti? non: sed responsum est, o homo, tu quis es qui respondeas deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit, quare sic me fecisti? annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa, et sequentia, quae optime nostis. et tamen secundum quemdam modum, omnes pater docet uenire ad suum filium. non enim frustra scriptum est in prophetis, et erunt omnes docibiles dei. quod testimonium cum praemisisset, tunc subdidit, omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me. sicut ergo integre loquimur, cum de aliquo litterarum magistro, qui in ciuitate solus est, dicimus, omnes iste hic litteras docet; non quia omnes discunt, sed quia nemo nisi ab illo discit, quicumque ibi litteras discit: ita recte dicimus, omnes deus docet uenire ad christum, non quia omnes ueniunt, sed quia nemo aliter uenit. cur autem non omnes doceat, aperuit apostolus, quantum aperiendum iudicauit: quia uolens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia uasa irae quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam. hinc est quod uerbum crucis pereuntibus stultitia est; his autem qui salui fiunt, uirtus dei est. hos omnes docet uenire ad christum deus; hos enim omnes uult saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire. nam si et illos quibus stultitia est uerbum crucis, ut ad christum uenirent, docere uoluisset, procul dubio uenirent et ipsi. non enim fallit aut fallitur qui ait, omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me. absit ergo ut quisquam non ueniat, qui a patre audiuit et didicit.

15. quare, inquiunt, non omnes docet? si dixerimus quia nolunt discere quos non docet; respondebitur nobis, et ubi est quod ei dicitur, deus, tu conuertens uiuificabis nos? aut si non facit uolentes ex nolentibus deus, utquid orat ecclesia secundum praeceptum domini pro persecutoribus suis? nam sic etiam uoluit intelligi sanctus cyprianus quod dicimus, fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra: hoc est, sicut in eis qui iam crediderunt, et tanquam coelum sunt; ita et in eis qui non credunt, et ob hoc adhuc terra sunt. quid ergo oramus pro nolentibus credere, nisi ut deus in illis operetur et uelle? de iudaeis certe apostolus ait: fratres, bona uoluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad deum pro illis fit in salutem. orat pro non credentibus, quid, nisi ut credant? non enim aliter consequuntur salutem. si ergo fides orantium dei praeuenit gratiam; numquid eorum fides, pro quibus oratur ut credant, dei praeuenit gratiam? quandoquidem hoc pro eis oratur, ut non credentibus, id est fidem non habentibus, fides ipsa donetur. cum igitur euangelium praedicatur, quidam credunt, quidam non credunt: sed qui credunt praedicatore forinsecus insonante, intus a patre audiunt atque discunt; qui autem non credunt, foris audiunt, intus non audiunt neque discunt: hoc est, illis datur ut credant, illis non datur. quia nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum. quod apertius postea dicitur. nam post aliquantum cum de carne sua manducanda et bibendo sanguine suo loqueretur, et dicerent quidam etiam discipulorum eius, durus est hic sermo, quis potest eum audire? sciens iesus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: hoc uos scandalizat? et paulo post: uerba, inquit, quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt: sed sunt quidam ex uobis qui non credunt. et mox euangelista, sciebat enim, inquit, ab initio iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat: propterea dixi uobis, quia nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. ergo trahi a patre ad christum, et audire ac discere a patre ut ueniat ad christum, nihil aliud est, quam donum accipere a patre, quo credat in christum. neque enim audientes euangelium a non audientibus, sed credentes a non credentibus discernebat qui dicebat, nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.

16. fides igitur, et inchoata, et perfecta, donum dei est: et hoc donum quibusdam dari, quibusdam non dari, omnino non dubitet, qui non uult manifestissimis sacris litteris repugnare. cur autem non omnibus detur, fidelem mouere non debet, qui credit ex uno omnes isse in condemnationem, sine dubitatione iustissimam: ita ut nulla dei esset iusta reprehensio, etiamsi nullus inde liberaretur. unde constat magnam esse gratiam, quod plurimi liberantur, et quid sibi deberetur, in eis qui non liberantur agnoscunt: ut qui gloriatur, non in suis meritis, quae paria uidet esse damnatis, sed in domino glorietur. cur autem istum potius quam illum liberet, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. melius enim et hic audimus aut dicimus, o homo, tu quis es qui respondeas deo? quam dicere audemus, quasi nouerimus, quod occultum esse uoluit, qui tamen aliquid iniustum uelle non potuit.

17. illud autem quod in opusculo meo quodam contra porphyrium sub titulo, de tempore christianae religionis, me dixisse recolitis; ita dixi, ut hanc diligentiorem et operosiorem disputationem de gratia praeterirem, non sane omissa significatione, quod eam loco illo explicare noluissem, quae posset alias uel ab aliis explicari. nam ita locutus sum inter caetera, respondens propositae quaestioni, cur christus post tam longa tempora uenerit: proinde, inquam, cum christo non obiiciant, quod eius doctrinam non omnes sequuntur - sentiunt enim et ipsi nequaquam hoc recte obiici posse, uel sapientiae philosophorum, uel etiam numini deorum suorum -; quid respondebunt si excepta illa altitudine sapientiae et scientiae dei, ubi fortassis aliud diuinum consilium longe secretius latet, sine praeiudicio etiam aliarum forte causarum, quae a prudentibus uestigari queunt, hoc solum eis breuitatis gratia in huius quaestionis disputatione dicamus, tunc uoluisse hominibus apparere christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat, et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri? his enim temporibus et his locis, quibus euangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales, non quidem omnes, sed tamen multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis, credere uoluerunt; quales etiam nunc multos uidemus, cum tanta manifestatione de illo compleantur praeconia prophetarum, nolle adhuc credere, et malle humana astutia resistere, quam tam clarae atque perspicuae, tam que sublimi et sublimiter diffamatae diuinae cedere auctoritati, quamdiu paruus et infirmus est intellectus hominis, diuinae accedere ueritati. quid ergo mirum, si tam infidelibus plenum orbem terrarum christus prioribus saeculis nouerat, ut eis apparere uel praedicari merito nollet, quos nec uerbis, nec miraculis suis credituros esse praesciebat? neque enim incredibile est, tales fuisse tunc omnes, quales ab eius aduentu usque ad hoc tempus tam multos fuisse atque esse miramur. et tamen ab initio generis humani, alias occultius, alias euidentius, sicut congruere temporibus diuinitus uisum est, nec prophetari destitit, nec qui in eum crederent defuerunt, et ab adam usque ad moysen, et in ipso populo israel, quae speciali quodam mysterio gens prophetica fuit; et in aliis gentibus antequam uenisset in carne. cum enim nonnulli commemorantur in sanctis hebraicis libris, iam ex tempore abrahae, nec de stirpe carnis eius, nec ex populo israel, nec ex aduentitia societate in populo israel, qui tamen huius sacramenti participes fuerunt; cur non credamus etiam in caeteris hac atque illac gentibus alias alios fuisse, quamuis eos commemoratos in eisdem auctoritatibus non legamus? ita salus religionis huius, per quam solam ueram salus uera ueraciter que promittitur, nulli unquam defuit qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit. et ab exordio propagationis humanae usque in finem, quibusdam ad praemium, quibusdam ad iudicium praedicatur. ac per hoc et quibus omnino annuntiata non est, non credituri praesciebantur; et quibus non credituris tamen annuntiata est, in illorum exemplum demonstrantur: quibus autem credituris annuntiatur, hi regno coelorum et sanctorum angelorum societati praeparantur.

18. cernitis ne me sine praeiudicio latentis consilii dei aliarum que causarum, hoc de praescientia christi dicere uoluisse, quod conuincendae paganorum infidelitati, qui hanc obiecerant quaestionem, sufficere uideretur? quid enim est uerius, quam praescisse christum, qui et quando et quibus locis in eum fuerant credituri? sed utrum praedicato sibi christo a se ipsis habituri essent fidem, an deo donante sumpturi, id est, utrum tantummodo eos praescierit, an etiam praedestinauerit deus, quaerere atque disserere tunc necessarium non putaui. proinde quod dixi, tunc uoluisse hominibus apparere christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui in eum fuerant credituri: potest etiam sic dici, tunc uoluisse hominibus apparere christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse qui electi fuerant in ipso ante mundi constitutionem. sed quoniam si ita diceretur, lectorem faceret intentum ad ea requirenda, quae nunc ex admonitione pelagiani erroris necesse est copiosius et laboriosius disputari; uisum mihi est, quod tunc satis erat, breuiter esse dicendum, excepta, ut dixi, altitudine sapientiae et scientiae dei, et sine praeiudicio aliarum causarum de quibus non tunc, sed alias opportunius disputandum putaui.

19. item quod dixi, salutem religionis huius nulli unquam defuisse qui dignus fuit, et dignum non fuisse cui defuit; si discutiatur et quaeratur unde quisque sit dignus, non desunt qui dicant, uoluntate humana: nos autem dicimus, gratia uel praedestinatione diuina. inter gratiam porro et praedestinationem hoc tantum interest, quod praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia uero iam ipsa donatio. quod itaque ait apostolus, non ex operibus, ne forte quis extollatur: ipsius enim sumus figmentum, creati in christo iesu in operibus bonis; gratia est: quod autem sequitur, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus; praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse: potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit, quae fuerat ipse facturus: unde dictum est, fecit quae futura sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit; sicut quaecumque peccata: quia etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum, unde dictum est, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt; non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio: gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus abrahae in semine eius fidem gentium, dicens, patrem multarum gentium posui te; unde dicit apostolus, ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini: non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines. quia etsi faciunt homines bona quae pertinent ad colendum deum; ipse facit ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt ut ipse faciat quod promisit: alioquin ut dei promissa compleantur, non in dei, sed in hominum est potestate, et quod a domino promissum est, ab ipsis redditur abrahae. non autem sic credidit abraham, sed credidit dans gloriam deo, quoniam quae promisit, potens est et facere: non ait, praedicere; non ait, praescire; nam et aliena facta potest praedicere atque praescire: sed ait, potens est et facere; ac per hoc facta, non aliena, sed sua.

20. an forte opera bona gentium deus promisit abrahae in semine ipsius, ut hoc promitteret quod ipse facit; non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt; sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem loquitur sic apostolus; filios quippe promisit deus abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur: quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem; profecto quoniam non sunt bona opera nisi ex fide - iustus enim ex fide uiuit; et, omne quod non est ex fide, peccatum est; et, sine fide impossibile est placere, nihilominus ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet: hoc est, nisi habeat homo fidem ex semetipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat; credamus cum abraham, quoniam quae promisit, potens est et facere. promisit autem filios abrahae; quod esse non possunt, si non habeant fidem: ergo ipse donat et fidem.

21. sane cum apostolus dicat, ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio; miror homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis dei. sed incerta est mihi, inquit, de me ipso uoluntas dei. quid ergo? tua ne tibi uoluntas de te ipso certa est, nec times, qui uidetur stare, uideat ne cadat? cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem, charitatem que committit?

22. sed cum dicitur, inquiunt, si credideris, saluus eris; unum horum exigitur, alterum offertur. quod exigitur, in hominis; quod offertur, in dei est potestate. cur non utrumque in dei, et quod iubet, et quod offert? rogatur enim ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides; rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides: et in suis igitur incrementis, et in suis initiis dei donum est fides. sic autem dicitur, si credideris, saluus eris; quemadmodum dicitur, si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, uiuetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur; ut autem uiuamus, offertur. num igitur placet ut facta carnis mortificare non donum dei esse dicamus; neque id donum dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio uitae, si hoc fecerimus, oblato? absit ut hoc placeat participibus et defensoribus gratiae. pelagianorum est error iste damnabilis: quorum mox apostolus ora obstruxit, adiungens, quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei; ne facta mortificare nos carnis, non per dei, sed per nostrum spiritum crederemus. de quo dei spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. inter quae omnia, sicut scitis, nominauit et fidem. sicut ergo quamuis donum dei sit, facta carnis mortificare; exigitur tamen a nobis proposito praemio uitae: ita donum dei est et fides, quamuis et ipsa cum dicitur, si credideris, saluus eris; proposito praemio salutis exigatur a nobis. ideo enim haec et nobis praecipiuntur, et dona dei esse monstrantur; ut intelligatur quod et nos ea facimus, et deus facit ut illa faciamus, sicut per prophetam ezechielem apertissime dicit. quid enim apertius, quam ubi dicit, ego faciam ut faciatis? locum ipsum scripturae attendite, et uidebitis illa deum promittere facturum se ut faciant, quae iubet ut fiant. non sane ibi tacet merita eorum, sed mala; quibus se ostendit reddere pro malis bona, hoc ipso quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit ut faciant diuina mandata.

23. sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam dei per iesum christum dominum nostrum, uere esse gratiam, id est, non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum eloquiorum testimoniis asseratur; tamen apud eos, qui nisi aliquid sibi assignent, quod priores dent ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquantum in aetate maiorum iam utentium uoluntatis arbitrio: sed ubi uenitur ad paruulos, et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem christum iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum: quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a caeteris, ut pertineant ad liberatorem hominum; nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum.

24. quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita; et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala; non eorum uitam bonam uel malam deo remunerante uel damnante, sed nullam? apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. ait enim, omnes astabimus ante tribunal christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum, siue malum: gessit, inquit; non adiunxit, uel gesturus fuit. sed unde hoc talibus uiris in mentem uenerit nescio, ut futura quae non sunt futura, puniantur, aut honorentur merita paruulorum. cur autem dictum est, secundum ea quae per corpus gessit hominem iudicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus, nec per ullum corporis membrum; et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena iustissima debeatur: sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo, non est deus? quid est ergo, secundum ea quae per corpus gessit; nisi, secundum ea quae gessit eo tempore quo in corpore fuit, ut per corpus intelligamus, per corporis tempus? post corpus autem nemo erit in corpore, nisi resurrectione nouissima; non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia. hoc autem medio tempore inter depositionem et receptionem corporis, secundum ea quae gesserunt per corporis tempus, siue cruciantur animae, siue requiescunt. ad quod tempus corporis pertinet etiam quod pelagiani negant, sed christi ecclesia confitetur, originale peccatum: quo siue soluto per dei gratiam, siue per dei iudicium non soluto, cum moriuntur infantes, aut merito regenerationis transeunt ex malis ad bona, aut merito originis transeunt ex malis ad mala. hoc catholica fides nouit: in hoc etiam nonnulli haeretici sine ulla contradictione consentiunt. iudicari autem quemquam non secundum merita quae habuit quamdiu fuit in corpore, sed secundum merita quae fuerat habiturus si diutius uixisset in corpore, unde opinari potuerint homines, quorum ingenia non esse contemptibilia uestrae indicant litterae, mirans et stupens reperire non possum: nec credere auderem, nisi uobis non credere non auderem. sed spero adfuturum deum, ut commoniti cito uideant, ea quae dicuntur futura fuisse peccata, si per dei iudicium in non baptizatis possunt iure puniri, etiam per dei gratiam baptizatis posse dimitti. quicumque enim dicit, puniri tantum posse deo iudicante futura peccata, dimitti autem deo miserante non posse, cogitare debet quantam deo faciat gratiae que eius iniuriam; quasi futurum peccatum praenosci possit, nec possit ignosci. quod si absurdum est; magis ergo futuris, si diu uiuerent, peccatoribus, cum in parua aetate moriuntur, lauacro quo peccata diluuntur, debuit subuenire.

25. quod si forsitan dicunt, poenitentibus peccata dimitti; et ideo istos non baptizari in paruula aetate morientes, quia praesciti sunt poenitentiam, si uiuerent, non acturi; eos autem qui baptizantur, et paruuli de corporibus exeunt, deum praescisse acturos poenitentiam fuisse, si uiuerent attendant et uideant, si ita est, non iam in paruulis sine baptismate morientibus peccata originalia uindicari, sed sua cuiusque futura si uiueret: item que baptizatis non originalia dilui, sed sua futura si uiuerent; quoniam non possent nisi in maiore aetate peccare: sed alios acturos poenitentiam, alios non acturos fuisse praeuisos; ideo alios baptizatos, alios sine baptismo exisse de hac uita. hoc si auderent pelagiani, non iam laborarent negando originale peccatum, quaerere paruulis extra regnum dei nescio cuius suae felicitatis locum: maxime quando conuincuntur non eos habere posse uitam aeternam, quia non manducauerunt carnem nec biberunt sanguinem christi; et quia in eis, qui nullum habent omnino peccatum, falsus est baptismus qui in remissionem traditur peccatorum. dicerent enim prorsus nullum esse originale peccatum, sed pro suis futuris, si uiuerent, meritis uel baptizari uel non baptizari eos qui de corpore soluuntur infantes; et pro suis futuris meritis eos uel accipere uel non accipere corpus et sanguinem christi, sine quo uitam prorsus habere non possunt: et in ueram remissionem peccatorum baptizari, quamuis nullum ex adam traherent; quoniam remittuntur eis peccata, de quibus illos deus poenitentiam praesciuit acturos. ita facillime agerent atque obtinerent causam suam, qua negant esse originale peccatum, et gratiam dei non dari nisi secundum merita nostra contendunt. sed quia hominum futura, quae non sunt futura, procul dubio nulla sunt merita, et hoc uidere facillimum est: ideo nec pelagiani hoc dicere potuerunt; et multo magis nec isti dicere debuerunt. dici enim non potest quam moleste feram, quod uiderunt pelagiani esse falsissimum et absurdissimum, hoc non uidisse istos, qui nobis cum errorem illorum haereticorum catholica auctoritate condemnant.

26. scripsit librum de mortalitate cyprianus, multis ac pene omnibus qui ecclesiasticas litteras amant, laudabiliter notum: in quo propterea dicit non solum non esse fidelibus inutilem mortem, uerum etiam utilem reperiri, quoniam peccandi periculis hominem subtrahit, et in non peccandi securitate constituit. sed quid prodest, si etiam futura, quae commissa non sunt, peccata puniuntur? agit tamen ille copiosissime atque optime, peccandi pericula nec deesse in ista uita, nec superesse post illam. ubi et illud testimonium ponit de libro sapientiae, raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. quod a me quoque positum, fratres istos ita respuisse dixistis, tanquam non de libro canonico adhibitum: quasi et excepta huius libri attestatione res ipsa non clara sit, quam uoluimus hinc doceri. quis enim audeat negare christianus, iustum, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio futurum? quilibet hoc dixerit, quis homo sanae fidei resistendum putabit? item si dixerit, iustum, si a sua iustitia recesserit, in qua diu uixit, et in ea fuerit impietate defunctus, in qua, non dico unum annum, sed unum diem uixerit, in poenas iniquis debitas hinc iturum, nihil sibi sua praeterita iustitia profutura: huic perspicuae ueritati quis fidelium contradicet? porro, si quaeratur a nobis utrum si tunc esset mortuus, quando erat iustus, poenas esset inuenturus, an requiem; numquid requiem respondere dubitabimus? haec est tota causa cur dictum est, a quocumque sit dictum, raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. dictum est enim secundum pericula uitae huius, non secundum praescientiam dei, qui hoc praesciuit quod futurum erat, non quod futurum non erat: id est, quod ei mortem immaturam fuerat largiturus, ut tentationum subtraheretur incerto; non quod peccaturus esset, qui mansurus in tentatione non esset. de hac quippe uita legitur in libro iob, numquid non tentatio est uita humana super terram? sed quare aliis concedatur, ut ex huius uitae periculis dum iusti sunt auferantur; alii uero iusti donec a iustitia cadant, in eisdem periculis uita productiore teneantur; quis cognouit sensum domini? et tamen hinc intelligi datur, etiam illis iustis qui bonos pios que mores usque ad senectutis maturitatem et diem uitae huius ultimum seruant, non in suis meritis, sed in domino esse gloriandum: quoniam qui uitae breuitate rapuit iustum, ne malitia mutaret intellectum eius, ipse in quantacumque uitae longitudine custodit iustum, ne malitia mutet intellectum eius. cur autem hic tenuerit casurum iustum, quem priusquam caderet hinc posset auferre, iustissima omnino, sed inscrutabilia sunt iudicia eius.

27. quae cum ita sint, non debuit repudiari sententia libri sapientiae, qui meruit in ecclesia christi de gradu lectorum ecclesiae christi tam longa annositate recitari, et ab omnibus christianis, ab episcopis usque ad extremos laicos fideles, poenitentes, catechumenos, cum ueneratione diuinae auctoritatis audiri. certe enim si de diuinarum scripturarum tractatoribus qui fuerunt ante nos, proferrem defensionem huiusce sententiae, quam nunc solito diligentius atque copiosius contra nouum pelagianorum defendere urgemur errorem; hoc est, gratiam dei non secundum merita nostra dari, et gratis dari cui datur; quia neque uolentis, neque currentis, sed miserentis est dei; iusto autem iudicio non dari cui non datur, quia non est iniquitas apud deum: si huius ergo sententiae defensionem ex diuinorum eloquiorum nos praecedentibus catholicis tractatoribus promerem; profecto hi fratres, pro quibus nunc agimus, acquiescerent: hoc enim significastis litteris uestris. quid igitur opus est ut eorum scrutemur opuscula, qui priusquam ista haeresis oriretur, non habuerunt necessitatem in hac difficili ad soluendum quaestione uersari? quod procul dubio facerent, si respondere talibus cogerentur. unde factum est ut de gratia dei quid sentirent, breuiter quibusdam scriptorum suorum locis et transeunter attingerent: immorarentur uero in eis quae aduersus inimicos ecclesiae disputabant, et in exhortationibus ad quasque uirtutes, quibus deo uiuo et uero pro adipiscenda uita aeterna et uera felicitate seruitur. frequentationibus autem orationum simpliciter apparebat dei gratia quid ualeret: non enim poscerentur de deo quae praecipit fieri, nisi ab illo donaretur ut fierent.

28. sed qui sententiis tractatorum instrui uolunt, oportet ut istum librum sapientiae, ubi legitur, raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, omnibus tractatoribus anteponant: quoniam sibi eum anteposuerunt etiam temporibus proximi apostolorum egregii tractatores, qui eum testem adhibentes, nihil se adhibere nisi diuinum testimonium crediderunt. et certe beatissimum cyprianum disputasse constat, ut celerioris mortis beneficium commendaret, a peccatorum periculis eripi eos qui hanc uitam finiunt in qua peccari potest. in eodem libro ait inter caetera: cur non cum christo futurus, et de domini pollicitatione securus, quod ad christum uoceris, amplecteris; et quod diabolo careas, gratularis? et alio loco: pueri, inquit, periculum lubricae aetatis euadunt. item que alio: quid non, inquit, properamus et currimus, ut patriam nostram uidere, ut parentes salutare possimus? magnus illic nos charorum numerus exspectat parentum, fratrum, filiorum; frequens nos et copiosa turba desiderat, iam de sua incolumitate secura, adhuc de nostra salute sollicita. his atque huiusmodi doctor ille sententiis in catholicae fidei luce clarissima, satis aperte que testatur, usque ad huius corporis depositionem peccandi pericula tentationes que metuendas; deinceps nulla talia quemquam esse passurum. quod etsi non testaretur, quando de hac re christianus qualiscumque dubitaret? quomodo igitur homini lapso, et in eodem lapsu istam uitam misere finienti, atque in poenas eunti talibus debitas; quomodo, inquam, huic non plurimum summe que prodesset, si ex hoc tentationum loco priusquam laberetur, morte raperetur.

29. ac per hoc, si absit nimis inconsiderata contentio, tota quaestio ista finita est de illo qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. nec ideo liber sapientiae, qui tanta numerositate annorum legi meruit in ecclesia christi, in quo et hoc legitur, pati debet iniuriam, quoniam resistit eis qui pro meritis hominum falluntur, ut ueniant contra dei manifestissimam gratiam: quae maxime apparet in paruulis; quorum cum alii baptizati, alii non baptizati uitae huius terminum sumunt, satis indicant misericordiam et iudicium; misericordiam quidem gratuitam, iudicium debitum. si enim iudicarentur homines pro meritis suae uitae, quae non habuerunt morte praeuenti, sed habituri essent, si uiuerent; nihil prodesset ei qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius; nihil prodesset eis qui lapsi moriuntur, si ante morerentur: quod nullus dicere christianus audebit. quocirca non debent fratres nostri, qui nobis cum pro catholica fide perniciem pelagiani erroris impugnant, huic pelagianae in tantum fauere opinioni, qua opinantur gratiam dei secundum merita nostra dari; ut quod illi audere non possunt, sententiam ueram plane et antiquitus christianam, raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, destruere moliantur; et id astruere, quod, non dico crediturum, sed somniaturum neminem putaremus, secundum ea scilicet iudicari quemque mortuorum, quae gesturus fuerat, si tempore prolixiore uixisset. ita quippe claret inuictum esse quod dicimus, gratiam dei non secundum merita nostra dari, ut huic ueritati contradicentes ingeniosi homines haec, ab omnium auribus et cogitationibus abigenda, dicere cogerentur.

30. est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae, ipse saluator, ipse mediator dei et hominum homo christus iesus: qui ut hoc esset, quibus tandem suis uel operum uel fidei praecedentibus meritis natura humana quae in illo est comparauit? respondeatur, quaeso: ille homo, ut a uerbo patri coaeterno in unitatem personae assumptus, filius dei unigenitus esset, unde hoc meruit? quod eius bonum qualecumque praecessit? quid egit ante, quid credidit, quid petiuit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perueniret? nonne faciente ac suscipiente uerbo, ipse homo, ex quo esse coepit, filius dei unicus esse coepit? nonne filium dei unicum femina illa gratia plena concepit? nonne de spiritu sancto et uirgine maria dei filius unicus natus est, non carnis cupidine, sed singulari dei munere? numquid metuendum fuit, ne accedente aetate homo ille libero peccaret arbitrio? aut ideo in illo non libera uoluntas erat, ac non tanto magis erat, quanto magis peccato seruire non poterat? nempe ista omnia singulariter admiranda, et alia si qua eius propria uerissime dici possunt, singulariter in illo accepit humana, hoc est, nostra natura, nullis suis praecedentibus meritis. respondeat hic homo deo, si audet, et dicat, cur non et ego? et si audierit, o homo, tu qui es qui respondeas deo? nec sic cohibeat, sed augeat impudentiam, et dicat, quomodo audio, tu qui es, o homo? cum sim quod audio, id est homo, quod est et ille de quo ago, cur non sim quod et ille? at enim gratia ille talis ac tantus est. cur diuersa est gratia, ubi natura communis est? certe non est acceptio personarum apud deum. quis, non dico christianus, sed insanus haec dicat?

31. appareat itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscuiusque mensuram se per cuncta eius membra diffundit. ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicumque christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est christus: de ipso spiritu et hic renatus, de quo est ille natus; eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. haec se deus esse facturum profecto praesciuit. ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in sancto sanctorum maxime claruit: quam negare quis potest recte intelligentium eloquia ueritatis? nam et ipsum dominum gloriae, in quantum homo factus est dei filius, praedestinatum esse didicimus. clamat doctor gentium in capite epistolarum suarum, paulus seruus iesu christi, uocatus apostolus, segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine dauid secundum carnem, qui praedestinatus est filius dei in uirtute, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. praedestinatus est ergo iesus, ut qui futurus erat secundum carnem filius dauid, esset tamen in uirtute filius dei secundum spiritum sanctificationis; quia natus est de spiritu sancto et uirgine maria. ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a deo uerbo susceptio singularis, ut filius dei et filius hominis simul, filius hominis propter susceptum hominem, et filius dei propter suscipientem unigenitum deum ueraciter et proprie diceretur; ne non trinitas, sed quaternitas crederetur. praedestinata est ista naturae humanae tanta et tam celsa et summa subuectio, ut quo attolleretur altius, non haberet: sicut pro nobis ipsa diuinitas quo usque se deponeret humilius, non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. sicut ergo praedestinatus est ille unus, ut caput nostrum esset: ita multi praedestinati sumus, ut membra eius essemus. humana hic merita conticescant, quae perierunt per adam: et regnet quae regnat dei gratia per iesum christum dominum nostrum, unicum dei filium, unum dominum. quisquis in capite nostro praecedentia merita singularis illius generationis inuenerit, ipse in nobis membris eius praecedentia merita multiplicatae regenerationis inquirat. neque enim retributa est christo illa generatio, sed tributa, ut alienus ab omni obligatione peccati, de spiritu et uirgine nasceretur. sic et nobis ut ex aqua et spiritu renasceremur, non retributum est pro aliquo merito, sed gratis tributum: et si nos ad lauacrum regenerationis fides duxit, non ideo putare debemus, priores nos dedisse aliquid, ut retribueretur nobis regeneratio salutaris; ille quippe nos fecit credere in christum, qui nobis fecit in quem credimus christum; ille facit in hominibus principium fidei et perfectionem in iesum, qui fecit hominem principem fidei et perfectorem iesum: sic enim est appellatus, ut scitis, in epistola quae est ad hebraeos.

32. uocat enim deus praedestinatos multos filios suos, ut eos faciat membra praedestinati unici filii sui, non ea uocatione qua uocati sunt et qui noluerunt uenire ad nuptias; illa quippe uocatione et iudaei uocati sunt, quibus christus crucifixus scandalum est; et gentes, quibus crucifixus stultitia est: sed ea uocatione praedestinatos uocat, quam distinxit apostolus, dicens, ipsis uocatis iudaeis et graecis praedicare se christum dei uirtutem et dei sapientiam. sic enim ait, ipsis autem uocatis; ut illos ostenderet non uocatos: sciens esse quamdam certam uocationem eorum qui secundum propositum uocati sunt, quos ante praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui. quam uocationem significans, ait: non ex operibus, sed ex uocante dictum est ei, quia maior seruiet minori. numquid dixit, non ex operibus, sed ex credente? prorsus etiam hoc abstulit homini, ut totum daret deo. dixit ergo, sed ex uocante: non quacumque uocatione, sed qua uocatione fit credens.

33. hanc intuebatur etiam, cum diceret: sine poenitentia sunt dona et uocatio dei. nam et ibi quid agebatur paulisper aduertite. cum enim dixisset, nolo enim uos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis uobis sapientes: quia caecitas ex parte israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis israel saluus fieret; sicut scriptum est, ueniet ex sion qui eripiat, et auertat impietatem ab iacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum: mox addidit quod diligenter intelligendum est, secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem dilecti propter patres. quid est, secundum euangelium quidem inimici propter uos; nisi quod eorum inimicitia qua occiderunt christum, euangelio, sicut uidemus, sine dubitatione profecit? et hoc ostendit ex dei dispositione uenisse, qui bene uti nouit etiam malis: non ut ei prosint uasa irae, sed ut ipso illis bene utente, prosint uasis misericordiae. quid enim apertius dici potuit, quam id quod dictum est, secundum euangelium quidem inimici propter uos? est ergo in malorum potestate peccare: ut autem peccando hoc uel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed dei diuidentis tenebras et ordinantis eas; ut hinc etiam quod faciunt contra uoluntatem dei, non impleatur nisi uoluntas dei. legimus in actibus apostolorum, quod cum dimissi a iudaeis apostoli uenissent ad suos, et indicassent quanta eis sacerdotes et seniores dixerunt; leuauerunt illi uocem unanimes omnes ad dominum, et dixerunt: domine, tu es qui fecisti coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, qui per os patris nostri dauid, sancti pueri tui, dixisti, quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, aduersus dominum et aduersus christum eius? conuenerunt enim in ueritate, in ciuitate ista, aduersus sanctum puerum tuum iesum quem unxisti, herodes et pilatus et populus israel, facere quanta manus tua et consilium praedestinauit fieri. ecce quod dictum est, secundum euangelium quidem inimici propter uos. tanta quippe ab inimicis iudaeis manus dei et consilium praedestinauit fieri, quanta necessaria fuerunt euangelio propter nos. sed quid est quod sequitur, secundum electionem autem dilecti propter patres? numquid illi inimici, qui in suis inimicitiis perierunt, et aduersantes christo de gente ipsa adhuc pereunt, ipsi sunt electi atque dilecti? absit: quis hoc uel stultissimus dixerit? sed utrumque licet inter se contrarium, id est, inimici et dilecti, quamuis non in eosdem homines, tamen in eamdem gentem conuenit iudaeorum, et ad idem carnale semen israel, aliis eorum ad claudicationem, aliis ad benedictionem israel ipsius pertinentibus. hunc enim sensum apertius superius explicauit, ubi ait, quod quaerebat israel, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est, caeteri uero excaecati sunt. in utrisque tamen idem ipse israel. ubi ergo audimus, israel non est consecutus, uel, caeteri excaecati sunt; ibi intelligendi sunt inimici propter nos: ubi uero audimus, electio autem consecuta est; ibi intelligendi sunt dilecti propter patres: quibus patribus utique ista promissa sunt. abrahae quippe dictae sunt promissiones et semini eius. unde et in ista olea oleaster inseritur gentium. iam porro electionem quam dicat, quia secundum gratiam, non secundum debitum, debet utique occurrere; quoniam reliquiae per electionem gratiae factae sunt. haec electio consecuta est, caeteris excaecatis. secundum hanc electionem israelitae dilecti propter patres. non enim uocatione illa uocati sunt, de qua dictum est, multi uocati; sed illa qua uocantur electi. unde et hic posteaquam dixit, secundum electionem autem dilecti propter patres; continuo subiecit unde agimus, sine poenitentia enim sunt dona et uocatio dei: id est, sine mutatione stabiliter fixa sunt. ad hanc uocationem qui pertinent, omnes sunt docibiles dei: nec potest eorum quisquam dicere, credidi ut sic uocarer; praeuenit eum quippe misericordia dei, quia sic est uocatus ut crederet. omnes enim docibiles dei ueniunt ad filium: quoniam audierunt et didicerunt a patre per filium, qui euidentissime dicit, omnis qui audiuit a patre et didicit, uenit ad me. istorum autem nemo perit, quia omne quod dedit ei pater, non perdet ex eo quidquam. quisquis ergo inde est, omnino non perit: nec erat inde qui perit. propter quod dictum est, ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum.

34. intelligamus ergo uocationem qua fiunt electi: non qui eliguntur quia crediderunt, sed qui eliguntur ut credant. hanc enim et dominus ipse satis aperit, ubi dicit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos. nam si propterea electi erant, quia crediderant; ipsi eum prius utique elegerant credendo in eum, ut eligi mererentur. aufert autem hoc omnino, qui dicit, non uos me elegistis, sed ego uos elegi. et ipsi quidem procul dubio elegerunt eum, quando crediderunt in eum. unde non ob aliud dicit, non uos me elegistis, sed ego uos elegi; nisi quia non elegerunt eum ut eligeret eos, sed ut eligerent eum elegit eos: quia misericordia eius praeuenit eos secundum gratiam, non secundum debitum. elegit ergo eos de mundo cum hic ageret carnem, sed iam electos in se ipso ante mundi constitutionem. haec est immobilis ueritas praedestinationis et gratiae. nam quid est quod ait apostolus, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. quod profecto si propterea dictum est, quia praesciuit deus credituros, non quia facturus fuerat ipse credentes; contra istam praescientiam loquitur filius, dicens, non uos me elegistis, sed ego uos elegi: cum hoc potius praescierit deus, quod ipsi eum fuerant electuri, ut ab illo mererentur eligi. electi sunt itaque ante mundi constitutionem ea praedestinatione, in qua deus sua futura facta praesciuit: electi sunt autem de mundo ea uocatione, qua deus id quod praedestinauit, impleuit. quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; illa scilicet uocatione secundum propositum: non ergo alios, sed quos praedestinauit, ipsos et uocauit: nec alios, sed quos ita uocauit, ipsos et iustificauit: nec alios, sed quos praedestinauit, uocauit, iustificauit, ipsos et glorificauit; illo utique fine qui non habet finem. elegit ergo deus fideles, sed ut sint, non quia iam erant. apostolus iacobus dicit: nonne deus elegit pauperes in hoc mundo, diuites in fide, et haeredes regni, quod repromisit deus diligentibus se? eligendo ergo facit diuites in fide, sicut haeredes regni. recte quippe in eis hoc eligere dicitur, quod ut in eis faciat, eos eligit. rogo, quis audiat dominum dicentem, non uos me elegistis, sed ego uos elegi; et audeat dicere, credere homines ut eligantur, cum potius eligantur ut credant, ne contra sententiam ueritatis priores inueniantur elegisse christum, quibus dicit christus, non uos me elegistis, sed ego uos elegi?

35. quis audiat apostolum dicentem, benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus in christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per iesum christum in ipsum, secundum placitum uoluntatis suae, in qua gratificauit nos in dilecto filio suo; in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum diuitias gratiae eius, quae abundauit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium uoluntatis suae, secundum bonam uoluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in christo, quae in coelis sunt et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui uniuersa operatur secundum consilium uoluntatis suae, ut simus in laudem gloriae eius: quis, inquam, haec audiat diligenter et intelligenter, et audeat de hac, quam defendimus, tam clara ueritate dubitare? elegit deus in christo ante constitutionem mundi membra eius: et quomodo eligeret eos qui nondum erant, nisi praedestinando? elegit ergo praedestinans nos. numquid eligeret impios et immundos? nam si quaestio proponatur, utrum hos eligat, an potius sanctos et immaculatos; quid horum respondeat quis requirat, ac non statim ferat pro sanctis immaculatis que sententiam?

36. praesciebat ergo, ait pelagianus qui futuri essent sancti et immaculati per liberae uoluntatis arbitrium: et ideo eos ante mundi constitutionem in ipsa sua praescientia, qua tales futuros esse praesciuit, elegit. elegit ergo, inquit, antequam essent, praedestinans filios, quos futuros sanctos immaculatos que praesciuit: utique ipse non fecit, nec se facturum, sed illos futuros esse praeuidit. intueamur ergo uerba apostoli, atque uideamus utrum propterea nos elegerit ante mundi constitutionem, quia sancti et immaculati futuri eramus, an ut essemus. benedictus, inquit, deus et pater domini nostri iesu christi, qui nos benedixit in omni benedictione spirituali in coelestibus in christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. non ergo quia futuri eramus, sed ut essemus. nempe certum est, nempe manifestum est: ideo quippe tales eramus futuri, quia elegit ipse, praedestinans ut tales per gratiam eius essemus. ita ergo nos benedixit benedictione spirituali in coelestibus in christo iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius, in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per iesum christum in ipsum. deinde quid adiungat, attendite: secundum placitum, inquit, uoluntatis suae; ne in tanto beneficio gratiae de placito gloriaremur uoluntatis nostrae. in qua gratificauit nos, inquit, in dilecto filio suo: in qua utique uoluntate sua gratificauit nos. sic dictum est gratificauit a gratia, sicut iustificauit dicitur a iustitia. in quo habemus, inquit, redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum diuitias gratiae eius, quae abundauit in nos in omni sapientia et prudentia, ut ostenderet nobis mysterium uoluntatis suae, secundum bonam uoluntatem suam. in hoc mysterio uoluntatis suae posuit diuitias gratiae suae, secundum bonam uoluntatem suam, non secundum nostram: quae bona esse non posset, nisi ipse secundum bonam uoluntatem suam, ut bona fieret, subueniret. cum autem dixisset, secundum bonam uoluntatem suam; subiecit, quam proposuit in illo, id est, in dilecto filio suo, in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in christo, quae in coelis sunt, et quae in terris in ipso: in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui uniuersa operatur secundum consilium uoluntatis suae, ut simus in laudem gloriae eius. nimis longum est de singulis disputare. cernitis autem procul dubio, cernitis quanta manifestatione apostolici eloquii defendatur haec gratia, contra quam merita extolluntur humana, tanquam homo aliquid prior det, ut retribuatur ei. elegit ergo nos deus in christo ante mundi constitutionem, praedestinans nos in adoptionem filiorum: non quia per nos sancti et immaculati futuri eramus, sed elegit praedestinauit que ut essemus. fecit autem hoc secundum placitum uoluntatis suae, ut nemo de sua, sed de illius erga se uoluntate glorietur: fecit hoc secundum diuitias gratiae suae, secundum bonam uoluntatem suam, quam proposuit in dilecto filio suo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, non nostrum, sed eius, qui uniuersa operatur, usque adeo ut ipse in nobis operetur et uelle. operatur autem secundum consilium uoluntatis suae, ut simus in laudem gloriae eius. hinc est quod clamamus, ut nemo glorietur in homine, ac per hoc nec in se ipso; sed qui gloriatur, in domino glorietur, ut simus in laudem gloriae eius. ipse quippe operatur secundum propositum suum, ut simus in laudem gloriae eius, utique sancti et immaculati, propter quod nos uocauit, praedestinans ante mundi constitutionem. ex hoc proposito eius est illa electorum propria uocatio, quibus omnia cooperatur in bonum: quia secundum propositum uocati sunt, et sine poenitentia sunt dona et uocatio dei.

38. sed hi nostri, de quibus et pro quibus nunc agimus, forsitan dicunt, pelagianos hoc apostolico testimonio refutari, ubi dicit ideo nos electos in christo et praedestinatos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. ipsi enim putant, acceptis praeceptis iam per nos ipsos fieri liberae uoluntatis arbitrio sanctos et immaculatos, in conspectu eius in charitate: quod futurum deus quoniam praesciuit, inquiunt, ideo nos ante mundi constitutionem elegit et praedestinauit in christo. cum dicat apostolus, non quia futuros tales nos esse praesciuit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiae suae, qua gratificauit nos in dilecto filio suo. cum ergo nos praedestinauit, opus suum praesciuit, quo nos sanctos et immaculatos facit. unde recte hoc testimonio pelagianus error arguitur. nos autem dicimus, inquiunt, nostram deum non praescisse nisi fidem, qua credere incipimus, et ideo nos elegisse ante mundi constitutionem, ac praedestinasse, ut etiam sancti et immaculati gratia atque opere eius essemus. sed audiant et ipsi in hoc testimonio, ubi dicit, sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum, qui uniuersa operatur. ipse ergo ut credere incipiamus operatur, qui uniuersa operatur. uocationem quippe illam de qua dictum est, sine poenitentia enim sunt dona et uocatio dei; et de qua dictum est, non ex operibus, sed ex uocante; cum posset dicere, sed ex credente: et electionem quam significauit dominus, dicens, non uos me elegistis, sed ego uos elegi; nec fides ipsa praecedit. non enim quia credidimus, sed ut credamus elegit nos: ne priores eum elegisse dicamur, falsum que sit, quod absit, non uos me elegistis, sed ego uos elegi. nec quia credidimus, sed ut credamus uocamur: atque illa uocatione, quae sine poenitentia est, id prorsus agitur et peragitur, ut credamus. nec omnia replicanda sunt de hac re tam multa quae diximus.

39. denique et in huius testimonii consequentibus, deo gratias agit apostolus pro his qui crediderunt, non utique quoniam eis annuntiatum est euangelium, sed quoniam crediderunt. ait enim: in quo et uos audientes uerbum ueritatis. euangelium salutis uestrae, in quo credentes signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius: propter hoc et ego audita fide uestra in christo iesu et in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro uobis. noua erat et recens eorum fides praedicato sibi euangelio, qua fide audita, gratias deo pro eis agit apostolus. si homini gratias ageret pro eo quod illum uel putaret non praestitisse uel nosset, adulatio uel irrisio uerius quam gratiarum actio diceretur. nolite errare; deus non irridetur: donum enim eius est etiam incipiens fides, ne apostoli falsa uel fallax gratiarum actio merito iudicetur. quid illud? nonne initium fidei apparet thessalonicensium, de quo tamen idem apostolus deo gratias agit, dicens, propterea et nos gratias agimus deo sine intermissione, quoniam cum percepissetis a nobis uerbum auditus dei, excepistis non ut uerbum hominum, sed sicut est uere uerbum dei, quod operatur in uobis, cui credidistis? quid est quod hinc deo gratias agit? nempe uanum est atque inane, si cui gratias agit, hoc ipse non fecit. sed quia hoc uanum et inane non est, profecto deus cui de hoc opere gratias agit, ipse fecit, ut cum percepissent ab apostolo uerbum auditus dei, exciperent illud non ut uerbum hominum, sed sicut est uere, uerbum dei. deus igitur operatur in cordibus hominum, uocatione illa secundum propositum suum, de qua multum locuti sumus, ut non inaniter audiant euangelium, sed eo audito conuertantur et credant, excipientes non ut uerbum hominum, sed sicut est uere uerbum dei.

40. illud etiam initium fidei hominum donum dei esse nos admonet, cum hoc significet apostolus dicens in epistola ad colossenses: orationi instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi sui ad loquendum mysterium christi, propter quod etiam uinctus sum, ut manifestem illud ita ut oportet me loqui. quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis ut credat, et initio fidei facto, ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat; ne per infidelitatem corde clauso, ea quae dicuntur improbet ac repellat? unde et ad corinthios ait: permanebo autem ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, et aduersarii multi. quid hic aliud potest intelligi, nisi praedicato ibi per eum primitus euangelio credidisse multos, et multos eiusdem fidei aduersarios exstitisse, secundum illud domini, nemo ad me uenit, nisi cui datum fuerit a patre meo: et, uobis datum est nosse mysterium regni coelorum; illis autem non est datum. ostium ergo apertum est in eis quibus datum est; aduersarii autem multi ex eis quibus non est datum.

41. item que ad eosdem in secunda epistola idem apostolus: cum uenissem, inquit, in troadem in euangelium christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inueni titum fratrem meum: sed uale illis faciens exii in macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in christo, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco: quia christi bonus odor sumus deo, in his qui salui fiunt, et in his qui pereunt; quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae: ecce unde gratias agit, quia christi bonus odor sunt apostoli deo, et in his qui salui fiunt gratia eius et in his qui pereunt iudicio eius. sed ut minus succenseatur haec parum intelligentibus, ipse admonet, cum adiungit et dicit, et ad haec quis idoneus? uerum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significauit apostolus. quid est enim, orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi; nisi apertissima demonstratio, etiam ipsum initium fidei esse donum dei? non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. hoc donum coelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut scriptura dicit in actibus apostolorum, deus aperuerat sensum eius, et intendebat in ea quae a paulo dicebantur. sic enim uocabatur, ut crederet. agit quippe deus quod uult in cordibus hominum, uel adiuuando, uel iudicando, ut etiam per eos impleatur quod manus eius et consilium praedestinauit fieri.

frustra itaque etiam illud, quod regnorum et paralipomenon scriptura teste probauimus, cum deus uult fieri quod non nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari eorum corda ut hoc uelint, eo scilicet inclinante qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam de qua disserimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud, nihil dicere, et tamen contradicere? nisi forte cur eis hoc uisum sit, rationem uobis aliquam reddiderunt, quam uos in litteris uestris tacere maluistis. sed quae illa esse possit ignoro. an forte quia ostendimus hoc deum egisse in cordibus hominum, et ad hoc perduxisse quorum ei placuit uoluntates, ut rex constitueretur saul siue dauid; ideo haec exempla causae huic conuenire non putant, quoniam non hoc est temporaliter regnare in hoc saeculo, quod est in aeternum regnare cum deo; ac per hoc existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero coeleste obtinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed puto propter regnum coelorum, non propter regnum terrenum esse dictum, inclina cor meum in testimonia tua; uel, a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius uolet; uel, paratur uoluntas a domino; uel, fiat dominus noster nobis cum sicut erat cum patribus nostris: non derelinquat nos, nec auertat nos a se; inclinet corda nostra ad se, ut eamus in omnibus uiis eius; uel, dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes; uel, dabo eis cor aliud, et spiritum nouum dabo eis. audiant etiam illud, spiritum meum dabo in uobis, et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea obseruetis et faciatis: audiant, a domino diriguntur gressus uiri; mortalis autem quomodo intelligit uias suas? audiant, omnis uir uidetur sibimetipsi iustus; dirigit autem corda dominus: audiant, crediderunt quotquot erant ordinati in uitam aeternam. audiant haec, et alia quaecumque non dixi, quibus ostenditur deus ad regnum etiam coelorum et ad uitam aeternam parare et conuertere hominum uoluntates. cogitate autem quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum uoluntates operari deum, et ad capessendum regnum coelorum homines operari uoluntates suas.

multa diximus, et fortasse iam dudum potuimus persuadere quae uolumus, et adhuc tam bonis ingeniis sic loquimur quasi obtusis, quibus et quod nimium est non est satis. sed dent ueniam; noua enim quaestio ad hoc nos compulit. quia cum in prioribus opusculis nostris satis idoneis testimoniis egissemus, donum dei esse etiam fidem: inuentum est quod contradiceretur, ad hoc ualere illa testimonia, ut ostendant dei donum esse incrementum fidei; initium uero fidei quo in christum primitus creditur, ab homine ipso esse, nec esse donum dei, sed hoc exigere deum, ut cum id praecesserit, caetera tanquam hoc merito consequantur quae dei dona sunt; nec ullum eorum dari gratis, cum in eis dei gratia, quae non nisi gratuita est, praedicetur. quod uidetis quam sit absurdum; propter quod institimus, quantum potuimus, ut etiam ipsum initium fidei donum dei esse ostenderemus. quod etsi diutius fecimus, quam forsitan uellent hi propter quos fecimus; hinc ab eis reprehendi parati sumus: dum tamen etsi multo diutius quam uellent, etsi cum fastidio ac taedio intelligentium, fateantur nos fecisse quod fecimus, id est, etiam initium fidei, sicut continentiam, patientiam, iustitiam, pietatem, et caetera, de quibus cum his nulla contentio est, donum dei esse docuisse. hic ergo sit huius uoluminis terminus, ne offendat unius nimia longitudo.










Comments