Home‎ > ‎

St. Jerome Hebrew Names- Latin



Hieronymus
Liber interpretationis hebraicorum nominum

Prologus

philo, uir disertissimus iudaeorum, origenis quoque testimonio conprobatur edidisse librum hebraicorum nominum eorum que etymologias iuxta ordinem litterarum e latere copulasse. qui cum uulgo habeatur a graecis, et bibliothecas orbis inpleuerit, studii mihi fuit in latinam eum linguam uertere. uerum tam dissona inter se exemplaria repperi et sic confusum ordinem, ut tacere melius iudicauerim quam reprehensione quid dignum scribere. itaque hortatu fratrum lupuli et ualeriani, qui me putant aliquid in hebraeae linguae notitia profecisse, et rei ipsius utilitate conmotus, singula per ordinem scripturarum uolumina percucurri, et uetus aedificium noua cura instaurans, fecisse me reor quod a graecis quoque adpetendum sit. praeterea et illud in praefatione conmoneo ut si qua hic praetermissa sunt, alteri sciat lector operi reseruata. libros enim hebraicarum quaestionum nunc in manibus habeo, opus nouum et tam graecis quam latinis usque ad id locorum inauditum, non quo studium meum insolenter extollam, sed quo sudoris conscius ad lectionem eorum prouocem nescientes. si quis igitur et illos et praesens uolumen, librum quoque locorum, quem editurus sum, habere uoluerit, parui pendet ructum et nausiam iudaeorum. ac ne forte consummato aedificio quasi extrema deesset manus, noui testamenti uerba et nomina interpretatus sum, imitari uolens ex parte origenem, quem post apostolos ecclesiarum magistrum nemo nisi inperitus negat. inter cetera enim ingeni sui praeclara monimenta etiam in hoc laborauit, ut quod philo quasi iudaeus omiserat, hic ut christianus inpleret. non statim, ubicumque ex a littera, quae apud hebraeos dicitur aleph, ponuntur nomina, aestimandum est, ipsam esse solam quae ponitur. nam interdum ex ain, saepe ex he, non numquam ex heth litteris, quae adspirationes suas uoces que conmutant, habent exordium. sciendum igitur quod tam in genesi quam ceteris in libris, ubi a uocali littera nomen incipit, apud hebraeos a diuersis (ut supra diximus) incohetur elementis, sed quia apud nos non est uocum tanta diuersitas, simplici sumus elatione contenti. unde accidit ut eadem uocabula, quae apud illos non similiter scripta sunt, nobis uideantur in interpretatione uariari.

de genesi

aethiopiae tenebrae uel caliginis. assyriorum dirigentium. adam homo siue terrenus aut indigena uel terra rubra. abel luctus siue uanitas aut uapor uel miserabilis. ada testimonium. ararat armenia siue mons uellicatus. aschenez ignis sic adspersus. auila dolens siue parturiens. archath insidiae. assur dirigens uel beatus aut gradiens siue arguens. anamim respondentes aquae. amorraeum amarum uel loquentem. arucaeum circumrodentem me. asennaeum leuantem me. aradium uindemiator meus sufficiens. amathi indignatio mea. adama humus uel terra siue terrena. arfaxath sanans depopulationem. aram excelsus. asarmoth atrium mortis. adoram generatio excelsa. ahizel pergens. abimahel pater meus a deo. abram pater excelsus. aran riscus, arca uel capsa. aegyptus tribulatio coangustans. aggai quaestio uel festiuitas. amrafel dixit ut caderet. arioch ebrius uel ebrietas. astaroth ouilia uel faciunt exploratores. amalec populus lambens uel lingens. aner. agar aduena uel conuersa. abraham pater uidens populum. ammon filius populi mei uel populus moeroris. abimelech pater meus rex. azia uidens. arbee quarta uel quattuor. asurim nemus. afer humus siue puluis. abidahe pater meus sciens. adbel. ader grex. aser beatitudo uel beatus. ana responsio siue respondens. aluham despiciens. ahia umbraculum. abdan desiderabilis. acan necessitas uel labor eorum. aran iracundus uel decus. adad praecipuus uel patruelis. auith iniqua. achobor mures. adollamitem testificantem siue testimonium aquae. aunan moeror eorum uel labores. aseneth ruina. aod inclitus. amul parcens. aggi festiuitas mea. aheri declinans. arohedi uindemiator sufficiens. ariheli leo dei mei. achi frater meus. arad descendens. asom festinantes. atad testimonium uel ramnus. babylon uel babel confusio. bethel domus dei. bara in malitia uel creatura. bale praecipitans siue deuorans. barad grando. bersabee puteus satietatis uel puteus septimus. buz despiciens siue contemnens. bathuhel uirgo dei. beeri puteus meus siue putei mei. basemoth in nominibus siue delinquens uel ueniens aut posita. balla inueterata. benoni filius doloris mei. beniamin filius dextrae. balaam sine populo uel absque substantia eorum siue in eis. beor in pelle. bosra in tribulatione uel angustia. badad praecipuus. balaannan habens gratiam. beria in clamore eius. bechor primogenitus uel in clitellis aut ingressus est agnus. cain possessio uel adquisitio. cainan lamentatio uel possessio eorum. citii amentes uel stupentes. carnaim cornua. cades sancta uel mutata. cinaei possidentes. cenez zelotypus uel possessio eius. cedmonaei antiqua tristitia uel orientales. camuhel resurrectio dei uel statio dei. cedar tenebrae uel moeror. cedma orientalis uel antecedens. core caluitium. caath molares dentes siue patientia. huc usque per simplicem c litteram lecta sunt nomina, exin adspiratione addita, id est per ch~g graecum, legenda. cherubim scientia multiplicata uel quasi plures. cham calidus. sed sciendum quod in hebraeo ch~g litteram non habeat, scribitur autem per (nota_hebraica) quae duplici adspiratione profertur. chetim confracti. chus aethiops. chanaan salos~g (hoc est motus) eorum uel negotiator aut humilis. chalanne consummatio futura siue omnes nos. chalech quasi uiride. chapturim manus exploratorum siue turturum. sed melius cappadoces. chesluim contecta regio eorum. chettaeus mentis excessus siue fixus abscissus. sed hoc nomen in hebraico non incipitur consonanti littera, uerum ab heth, de qua iam supra diximus. charran foramina siue ira uel fodiens eos. sed et hoc nomen per (nota_hebraica) hebraicum incipitur. chaldaei quasi daemonia uel quasi ubera aut feroces. chebron coniugium siue incantator aut uisio sempiterna. et hoc (nota_hebraica) habet in principio. chodollahomor quasi generatio manipuli siue quasi decorum manipuli. chorraei de foraminibus: quos uocant troglodytas. choba condemnatio. chased quasi populantes. sunt autem chaldaei. chet percutiens. chettura thymiama offerens uel copulata aut iuncta. choadad praecipuum. chabratha quasi electum siue graue. chorri siue chorraeus farina aut farinatus seu post me uel foramen meum. chazbi mendacium. charmi uinea mea uel cognitio mea. chaber coniunctio uel incantator. sed et hoc per (nota_hebraica) litteram scribitur. dodanim patruelis. in propinquos uertitur et cognatos. dedan solitarius siue fratruelis eorum. dasem frenum. decla subtile siue palmata. damascus sanguinis potus siue sanguinis osculum uel sanguis sacci. dadan iudicans. dan iudicium aut iudicans. duma tacens. dina iudicium istud. debbora apis siue eloquentia. dison fortis papilla siue calcabit eam. sed hoc syro sermone dicitur. ceterum hebraice pinguedo interpretatur aut cinis (id est fauilla) holocaustorum. disan similiter ut supra, licet quidam putent fortem elephantem interpretari. dennaba iudicium adferens. dothaim pabulum uel uiride eorum aut sufficientem defectionem. eden uoluptas siue deliciae uel ornatus. euila dolens siue parturiens. eufrates frugifer siue crescens. eua calamitas aut uae uel uita. enoch dedicatio. enos homo siue desperatus uel uiolentus. euaeum ferum siue pessimum. eber transitor. elmodad ad matrem eius praecipuam siue dei mensuram. ellasar dei declinatio siue hanc separans. esrom iacula gregum. eschol botrus siue ignis omnis. efron puluis moeroris uel puluis inutilis siue puluis eorum. eldaa ad scientiam uel de scientia. etthaeus formidans siue stupens. edom rufus siue terrenus. emor asinus. efratha ubertas siue puluerulenta. eser fictus, id est plasmatus. esban ignis in eis. efraim frugifer siue crescens. esrom sagittam uidens. esbel ignis uanus siue uetus. huc usque per breuem litteram e, nunc per productam nominum sunt legenda principia. elisa deus meus uel eius salus uel ad insulam uel dei mei saluatio. elam saeculi uel orbis. emim horribiles. eliezer dei auxilium. efa dissolutus siue mensura. esau factura siue rubens uel aceruus lapidum siue uanus aut frustra. elom regio campestris aut quercus uel roboreus. elifaz dei mei aurum. emam calor eorum. ebal uallis uetus uel aceruus lapidum. ela terebinthus. er uigiliae siue pelliceus aut resurrectio uel effusio. enaim oculi siue fontes. eroon (id est heroum) in facie eorum siue uigiliae dolorum. fison os pupillae siue oris mutatio. fut libyae siue oris declinatio. fetrusim dissoluens mensuram. filistim cadentes siue ruina poculi aut cadentes potione. farao dissipans siue discooperiens eum. faleg diuidens. ferezaei separantes siue disseminati. faran ferocitas eorum. fichol os omnium, ab ore, non ab osse. filistiim ruina duplex. faldas ruina paupertatis siue cadens germen. fau nihil aut subito. fiennon ori eorum aut ori uincto. futifar os inclinans ad dissicendum. fares diuisio. fetrefe libycus uitulus siue discooperiens uel certe diuisio aut os declinans. fallu mirabilis. fua hic, aduerbium loci, siue rubrum. fanuhel facies dei. geon pectus siue praeruptum. gomer adsumptio siue consummatio uel perfectio. gergesaeus colonum eiciens siue aduenam propinquantem. gerara ruminationem uidit seu maceria. sed sciendum quod gerara interpretatur incolatus, gedera uero maceria siue saepes. gaza fortitudo eius. gomorra populi timor siue seditio. sciendum quod g litteram in hebraico non habet, sed scribitur per uocalem (nota_hebraica). gether torcular uidens siue adcola explorationis. gebal praeruptum siue uallis uetus. geraris aduenae propinquantes siue cornupeta eorum. gaam uallis aestus. gad tentatio siue latrunculus uel fortuna. galaad aceruus testimonii siue transmigratio testimonii. de hoc in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. gatham tangens risit. gesen adpropinquans palpationi eorum siue uicinitas. gersan aduena ibi uel eiectio eorum. gera ruminatio uel incolatus. guni elatio mea siue hortus meus. iobel dimittens aut mutatus siue defluet. iubal delatus siue dimittens. iareth descendens siue roborans. iafeth latitudo. iauan est et non est siue columba. sed syrum est. iebusaeum calcatum siue praesepe eorum. iectan paruulus. iaree luna. iobab mago patre uel distillans. iescha tabernaculum uel unctio eius. ismahel auditio dei. isaac risus uel gaudium. iedlaf manum tollens uel manum ad os. iexan durus siue durities. iesboc est cinis siue tactus. ietur uersus aut ordinatus. iudith laudans aut confitens aut iudaea. iacob subplantator. iuda laudatio siue confessio. issachar est merces. ioseph augmentum. iordanis descensio eorum. iaboc harena siue lucta. ieus parcens aut faciens uel conmotus. ieglam despiciens. iethran superfluus eorum. ietheth dans. irad ciuitatis descensio. iram ciuitas eorum. iras uidit fratrem meum uel fratris mei uisio. iamuhel dies eius deus. iamin dextera. iachin praeparans. iob magus. ioalhel uita dei siue exordium dei uel praestolans deum. iemna marina siue numerabilis. iesua planities siue est desiderium meum aut certe saluator. iessul est dolore. iasihel dimidium dei. iesar figmentum siue tribulatio. lamech humiliatus aut percutiens siue percussum. ludim nati siue prosunt fortiter. laabim deusti siue flammantes. lesa in salutem. luth utilis. lot uinctus siue declinatio. laban candidus. latusim malleatores. laommin tribus siue matres. lia laboriosa. leui additus siue adsumptus. lotan uinculum eorum uel ipse conclusus. mauiahel quis est dominus deus uel ex uita deus. malalehel laudans deum. mathusale mortis emissio uel mortuus est et interrogauit. magog quod d�ma~g (id est tectum) uel de domate (hoc est de tecto). madai mensura siue quam sufficienter. mosoch prolongatio siue defectio aut certe conpressus. mesraim hostes eorum siue mensura. sed sciendum quod mesraim aegyptus adpellatur. mesa aqua rara uel e uado. melcha regina eius. mamre diuisio siue perspicuum. masec potum dans siue propinans. moab de patre. maacha frangens siue confracta. madan metiens siue respondens. madian de iudicio siue de causa. mabsam de iocunditatibus. masma exaudientem. massa leuans siue pondus uel onus. maheleth chorus siue a principio. meza ex isto. maneeth requiescens siue donanti. masreca uectigal uanum siue sibilans uel trahens. meetabel quam bonus deus. matred persecutio siue uirga descendens. mezaab aqua auri siue aqua fluens. mabsar munita. magdihel de promissione dei siue turris dei uel magnificat me deus. madianaei uel madianitae diiudicantes. manasse oblitus uel necessitas. merari amarus uel amaritudines. melchihel rex meus deus. machir uendens. memfon de ore eorum. melchisedec rex iustitiae. naid motus siue fluctuatio. noemma decus siue uoluptas uel fides. noe requies. nemroth tyrannus uel profugus aut transgressor. niniue pulchra uel germen pulchritudinis. neptuim scalpentes siue aperientes. nachor requies luminis uel requiescente luce uel obsecratio nouissima. nabaioth prophetans. nabdehel seruiens deo uel ursus dei. nephis refrigerium uel anima. neptalim conuersauit me uel dilatauit me uel certe inplicuit me. naath requiescens. noeman fidelis uel motus eorum. orech longitudo. ochozath tenens. olibama tabernaculum meum in aliquo uel tabernaculi altitudo. odollamites contestans aliquem uel testimonium in aqua. ofim thalami. huc usque per o breuem litteram legerimus, exin per extensum pronuntiemus elementum. ofir siue afir, quod per aleph litteram scribitur, interpretatur inritum uel herbosum. ox uolentem. omar populus uel amarus. onan moeror eorum. rifath uidens buccellam siue uidens bona. rodii, quod hebraice dicitur rodim, interpretantur descendentes, aut patruus iudicans uel uisio iudicii. rama tonans uel excelsa. rooboth inclinatio uel plateae. ragau aegrotans uel pascens. rafaim gigantes. rebecca multa patientia uel multum accepit uel patientia. remma uel ruma uidens aliquid uel excelsa. rachel ouis uel uidens principium aut uisio sceleris siue uidens deum. hoc autem secundum accentuum et litterarum euenit diuersitatem, ut tam in contrarias significationes nomina conmutentur. ruben uidens filius uel uidens in medio. raguhel pastor dei uel pabulum eius deus. rus caput. ramesse pabulum uel tinea siue malitia de tinea. quod in principio dixeramus in uocalibus litteris obseruandum eo, quod apud nos una sit interdum littera et apud hebraeos uariis uocibus proferatur, hoc nunc quoque in s littera sciendum est. siquidem apud hebraeos tres s sunt litterae: una, quae dicitur samech, et simpliciter legitur quasi per s nostram litteram describatur: alia sin, in qua stridor quidam non nostri sermonis interstrepit: tertia sade, quam aures nostrae penitus reformidant. sicubi ergo euenerit ut eadem nomina aliter atque aliter interpretentur, illud in causa est quod diuersis scripta sunt litteris. hoc autem quod in genesi diximus: in omnibus libris similiter obseruandum. sela umbra eius. seth positio siue positus aut poculum uel gramen aut semen seu resurrectio. sem nomen uel nominatus. saba captus siue captiuitas uel certe conuertens. sabatha gyrans siue circuiens. sabathaca circuiens te uel circumsessio tua uel sedes tua. sennaar excussio dentium siue foetor eorum. sidona uenatio moeroris. samaraeum lanam meam siue coniunctum meum. sed melius custos. sodoma pecus silens uel caecitas siue similitudo eorum. seboim caprearum uel dammularum siue statio eius mare aut statio maris. salef missa. sefar narratio siue liber. serug corrigia siue perfectus. sarai princeps mea. sichem umeri aut labor. seor parua uel meridiana. sennaab dentis pater siue foetor patris. semeber nomen perditionis siue ibi perditio. segor parua. ipsa est quae et supra seor. sed sciendum quia g litteram in medio non habeat, scribatur que apud hebraeos per uocalem ain. sau siue saube digne uel eleuatio. seir pilosus uel hispidus. saraa princeps. sur murus uel directus aut continens. sabac conuersio siue rete. sue loquens siue cantilena. symeon exauditio uel nomen habitaculi. salem pax uel reddens. sichimorum umeri. ipsa est quae et sychem, sed in latinum et graecum sonum uertitur. sebeon stante iniquitate. sofar speculator eius uel bucina. samma perditio. safon speculator. sobal uana uetustas uel uectes ad portandum. salama uestimentum uel pacifica. saul expetitus uel abutens. saua eloquentia uel clamor. sela ut eius uel dimissio eius aut petitio. somthonfanech conrupte dicitur. nam in hebraeo legimus zapfanethfane, quod interpretatur absconditorum repertor. porro ab aegyptiis didicimus quod in lingua eorum resonet saluator mundi. semron nomen uidens aut custos. sared ut descenderet. sefion egressum est os tristitiae. suni pupilla mea uel secundus meus. sare malitiosus uel sibilans. syria sublimis siue humecta. sutalam radicatus. tachos silens. talam ros. huc usque per litteram t simplicem legerimus, nunc adspiratione addita legendum est. thobel siue thubal ductus ad luctum uel conuersus ad uniuersa. thiras timens siue rediens ad superfluum. thogorma incolatus quispiam aut interpres. thares exploratores laetitiae. thara exploratores odoris siue exploratio adscensionis uel pastio. thargal sciens iugum uel explorator. thamar palma siue amaritudo uel conmutans. theman auster uel africus. thamna uetans uel deficiens. thamnath perfecta pars siue consummatio data. thola uermiculus uel coccinum. thesbon festinus ad intellegendum. us consiliator. ul dolens siue parturiens. usam festinus eorum. zamram cantio eorum uel tempus ostendens. zelfan ambulans os, ab ore, non ab osse. uel fluens os. zabulon habitaculum eorum uel ius iurandum eius aut habitaculum fortitudinis uel fluxus noctis. zara oriens uel ortus. zauan motus uel fluctuatio eorum. zozomim praeparati in acie uel quae est haec aqua?

interpretationes de exodo

aser beatus. aaron mons fortitudinis siue mons fortis. aheberim hebraeorum uel transeuntium. afferezei separati siue absque muro. accherubin cognosce et intellege siue scientiae multitudo. achisamech fratrem meum roborans. beselehel in umbra dei. beelsefon habens speculam. caath patientia uel molares dentes siue dolans uel conponens. cades sancta. chanani negotiatores siue hic pauperculus aut praeparati uel humilitas. charmi uinea mea uel agnitio aquae. cherubin scientiae multitudo aut scientia et intellectus. dan iudicium uel iudicans. ebraeorum transeuntium. ebrioth transitus. etthi timuerunt siue obstupuerunt. emori mater lux mea. eui ferales uel feroces enoch dedicauit. emorraeum loquentem siue amaricantem. esrom sagittam uidens siue atrium tristitiae uel fortis. ebron participatio tristitiae siue fortitudinis uel augmentum sempiternum. eleazar deus meus adiutor siue dei adiutorium. edom rufus. huc usque per e breuem litteram legimus, exin per extensum legamus elementum. elisafan dei mei specula uel deus meus abscondens. elisabeth dei mei saturitas uel dei mei iuramentum aut dei mei septimus. elcana dei possessio. etham consummatus siue suscipiens nauigationem. elim aries. efa mensura. eliezer deus meus adiutor. eliab deus meus pater. farao dissipans siue discooperuit eum. fithom os abyssi uel subito. fua hic, aduerbium loci, siue adparebo. sed melius rubrum. fallu mirabilis. futiel hic declinans deum, aduerbium loci, non pronomen. uel declinans deus siue oris declinatio dei. finees ori parcens uel ore requieuit aut oris augurium. filistiim ceciderunt duo. fasec transgressus siue transcensio. gad tentatio siue adcinctus uel latrunculus. gersam aduena ibi. gersom eiectio eorum siue aduena ibi aut aduena pupillae. gadihel adcinctio mea deus. gadi haedus siue tentatio mea. gamalihel reddidit mihi deus. goel propinquus siue redimens. galaad aceruus testis. super hoc in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. guni horti siue adrogantia mea. gabua sublimitas. gomor mensura atticorum choenicum trium. israhel est uidere deum siue uir aut mens uidens deum. et de hoc in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. iethro superfluus huius. iebusi calcatus siue praesepe meum. iamuhel dies eius deus. iamin dextera. iachin praeparans. iessaar est meridies siue meridianus aut unctio mea uel metaphorik�s~g oleum. iochabeth ubi est gloria siue est grauis aut domini gloria. ithamar ubi amarus uel ubi palma uel est amarus siue insulae palma. iesus saluator. in mensura liquentis materiae. leui additus. loboni filio meo uel cor ego aut candor. mesraim hostes eorum uel aegyptus. moyses uel moses adtrectans uel palpans aut sumptus ex aqua siue adsumptio. madian de iudicio. merari amara siue amaritudines. mooli de infirmitate siue chorus meus aut ab initio. mosi adtrectator uel palpator meus. misahel tactus dei siue quis interrogauit? magdolon quis grandis uel turris. moab de patre. maria inluminatrix mea uel inluminans eos aut zmyrna maris aut stilla maris. mara uel merra amaritudo. marath amara. man hu quid est hoc? neptalim latitudo. nafec pruna uel carbo siue seductio. naason augurans uel augur fortis. nadab spontaneus. naue semen uel germen uel pulchritudo. ozihel fortitudo mea deus. omar crispans siue manipulus. oliab protectio mea pater. oefi trium modiorum mensura. nomina quattuor quae secuntur per extensam legenda sunt litteram. oreb ardor siue siccitas aut coruus uel solitudo. ori lux mea. on labor uel dolor. or iracundia. ruben uidens filius uel uidete filium. ramesses intonuit laetus siue malitia de tinea. raguhel pastio dei siue amicus eius deus. rafidim laxae manus uel sanitas iudicii aut uisio oris sufficiens eis. symeon audiuit tristitiam uel nomen habitaculi. sefra adhaesit uel placens. seffora auis eius uel pulchritudo siue placens. sor meridianus. sorihel coangustans deus uel robustus deus. salu tentatio respiciens. saul expetitus siue abutens. semei audi uel auditio mea. sethri exactor meus uel absconsio mea. socchoth tabernacula. sur murus aut robustus siue angustia uel mandatum. sin amphora uel tentatio siue rubus. sinai rubus amphora mea siue mensura mea uel mandatum. sabbata requies. settim spinarum. theman auster. thelame riui aquarum uel agger aquarum. thola uermiculus aut coccinum. theeth subter. ur ignis aut lumen. zabulon habitaculum fortitudinis. zechri memoria mea. finiunt interpretationes hebraicorum nominum libri exodi, inter quas et quae sunt de leuitico potes inuenire, exceptis quattuor, quas subnectere curauimus. badri. fath klima~g, id est plaga, uerbi gratia quod dicimus plaga septemtrionalis uel meridiana. melcho rege. salumith retributio uel pacifica.

interpretationes de numero

aaron mons fortis. aminadab populus meus spontaneus. amiud populus meus inclitus. abidan pater meus iudex. aggelaoni adnuntiat iniquitatem meam. ahiezer frater meus adiutor. amisaddai populus meus sufficiens. achran turbauit eos. ahira fratris mei amicus. anan nubes. abaia pater meus iste uel patris mei abundantia. aseroth atrium angustiae siue beatitudines. amihel populus meus dei. amath indignatio uel uter. ahiman frater meus quis? anacim monile collo sublimi. aetthi obstupefaciens uel perterrens. abiram pater meus excelsus. aunan non est uel inutile. arrad suscitauit descendens uel suscitauit descensionem. atharim exploratorum. aei quam graeci lithologian~g uocant. arnon aceruus tristitiae siue laus. ar suscitauit uel uigilia. ammon populus moeroris. agag d�ma~g, id est tectum. assur beatitudo siue gressus. aggi festiuitas siue sollemnis. arodi maledictio sufficiens siue maledictus. ariheli leo deus meus. amol pepercit. aserehel beatus deus. afar fodit siue humus. agla sollemnitas ista uel uitulus. achiram fratris mei sublimitas. arad descendi. aber commisit uel certamen iniit aut particeps. araboth humilem planam atque campestrem. abarim in transitu, quod significantius graece peran~g dicitur. ataroth coronae. aroer subleuans uel uacuefactio uigilis aut myricae. ahiroth scalptum. alus fermenta siue conmisce, quod graece dicitur phurason~g. arada obstupuit, admiratus est. asmona festinus siue festinans aut numera. aggedgad adnuntia siue adcinctus uel latrunculus. ahiam umbraculum siue praerupta. alamon super multitudinem aut despectio. abelsattim luctus litorum uel riparum. acrabbim scorpiones uel decentem. adar sublimis uel pallium. asemona os eius, ab osse, non ab ore. asmo nouissimum eius. arebla insidiatrix. ain fons. azan fortitudo eorum. ahihod fratris mei gloria. beniamin filius dexterae. bamoth in morte siue excelsa. basan bruchus siue pinguedo. nam quod interpretari solet ignominia uel confusio, busa dicitur. balac lingens uel elidens siue inuoluens. balaam uanus populus siue praecipitans eos uel sine populo. beor in pelle. bahal habens siue uir. behelfegor habens os pelliceum. bechor in sagmate uel ingressus est agnus. bale praecipitauit siue absorbuit. baria in malis uel in conmutatione eius. behelsefon habens aquilonem siue speculam. baon in iniquitate. barnee electa conmotio. bethanamra domus pardorum siue domus amaritudinis. beelsefon adscensio speculae. betharan domus arcae uel montium aut adscensus humilium. bahalmeon habens habitaculum. benacan filius necessitatis. baci luctus siue in uomitu aut uetus. cades conmutatus siue sanctus. ceni aerarius meus siue nidus meus aut possessio. citiis stupentibus siue mirantibus. canath aemulatio siue zelotypia. calaath ecclesia uenit uel uoces. cadesbarne conmutatus electus uel mutabilis. cariathaim uilla uel oppidum eorum. core caluitium. camuhel resurrectio dei aut stabit deus. huc usque per c litteram simplicem legerimus, exin adspiratione addita nominum sunt legenda principia. chanaan reuersus est siue quasi respondentes aut quasi mouentes. chaleb quasi cor aut omne cor uel canis. chamos congregatus uel quasi adtrectatio. chozbi calix in me siue inmola mihi. chenneroth cithararum signum aut quasi lucernae. chaslon scelerata tristitia uel quasi protectio. cherubin quasi plures aut uermiculata pictura uel scientiae multitudo. duhel agnoscant deum. dathan donum eorum siue sufficiens donum. dibon sufficiens ad intellectum uel abundanter intellegens. dibongad sufficienter intellegens tentationem. defeca adhaesit uel remissio. deblathaim lateres siue massas, quas de recentibus ficis conpingere solent, quas hebraei deblathan, graeci palathas~g nuncupant, in praesenti loco nomen quod proposuimus, interpretatur palathai~g eorum. efraim crescens siue frugifer. eldad ad solum siue solitarium uel ad unum. erma anathema eius. esebon cogitatio siue cingulum moeroris. edraim descensio pastorum. elcan pars eorum uel testimonium eorum. esbel ignis uetus siue uanus. eui desideraui. elade ad adscensum. ebrona transgressus siue transgressio. enihel gratia mea deus. efoth superindumentum uel superumerale. eschol botrus siue ignis omnis. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. elisar pater meus fortis siue pater meus coangustans. eliab deus meus pater uel deus pater. elon exercitus fortitudo. elisame deus meus audiuit. elisama deus meus audiens. elisafath deus congregauit uel dei mei protectio siue absconsio. enan nubes. edrai inundatio pascet me. er uigilans aut consurgens uel pelliceus. elon quercus siue aul�n~g, de quo in libro locorum plenius diximus. eran uacuefecit. etham fortem. esaun uoluntas moeroris siue fortitudinis. enon fons tristitiae. elidad deus meus patruelis uel deus meus patruus. fadassur redemtio fortis siue uallata. fegihel occurre mihi deus uel occursio dei. faran ferus eorum uel frugifer. faleti saluator meus. faeleth ruina uel deiectio. fasga abscisus uel dolatus aut os multum, ab ore, non ab osse. fethora oris exploratio siue buccella luminis uel os turturis. fagur oris pellis uel hiauit. finees os requieuit uel silet uel ori pepercit. fares diuisio. finoni os meum nepotum. farnach uitulus saginatus aut discessio mea. gedeoni tentatio iniquitatis uel tentatio humilitatis meae. garizin diuisio siue praecisio. iefanne innuit uel innuens. iegal propinquus uel redimens. iesu saluator. iazer adiutum. iarden descensio eorum uel uide iudicium. iassa dimidia uel factum mandatum. iaboc lucta uel puluis. iaribo odor eius uel luna. iasub conuersio. ialel expectauit deum. iamna mare uel dextera eius. iesui quod est desideraui uel aequalis meus. iaasel dimidiauit deus. ieser plasmauit, hoc est finxit, uel fictum. iair inluminans. etebatha bonitates siue declinauit ut ueniat. isimoth adducet mortem. iegali redimens me uel propinquus meus. lahel in deum uel deo. lobna alba uel candida. manasses obliuiosus uel quid oblitus est. madiani contradictio uel responsio. medad mensus est. michahel quis ut deus? machi quid quia? mathana donum. medaba aquae eminentes. machir restituet siue uenumdabit uel de infirmitate. maala chorus uel infirmitas. melcha rex eius. malchihel rex meus deus. maceloth ecclesia. mathca dulcedo uel saturitas. maseroth exclusiones uel uincula aut successiones siue disciplinae, quod in nostris codicibus mazuroth legitur. nathanahel deus meus uel donum dei. naabi abscondit uel requieuit in me. nefe sufflans uel suspirans. namuhel dormiuit deus siue in quo deus. noa motus, quem graeci significantes salon~g uocant. neeman decus siue motus eorum. namra pardus siue amaritudines. nabau ueniemus uel in conclusione. nobe latrans. naason serpentinus uel augurium. othotham signum eorum. ozni auris mea. ofan maritima eorum uel thalamus eorum. ofir ignominia. sed apud hebraeos per heth litteram scribitur. huc usque per o breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. obab dilectus siue amplexus aut saepes. ori coquens uel claudens me uel adprehendens. osee saluator aut saluans. onan dolor uel tristitia eorum uel mussitatio uel murmuratio. or lumen. obath magus uel pythonissa, quam graeci engastrimuthon~g uocant. og coaceruans siue absconditus. oni dolor meus. rafao sanans aut medicans, roob plateae siue latitudo. recem uarietas siue pictura. rebe quattuor. sed per ain litteram scribitur. rathma uisio consummata siue iuniperus uel sonitus. remmonfares mali granati diuisio siue sublimium diuisio. reesa fraenum. saddesor uberum eorum lux uel uberum lumen. salamihel retribuens mihi deus uel pax mea deus. surisaddai continens mea ubera uel fortis meus dominus. surihel continens me deus uel fortis meus deus. sear pusillus. samue audiens. safat iudicauit. sodi arcanum meum uel exclusit me. susi equus meus. sethur absconditus uel deuertens. sisai longaeuus meus. soon tanis urbs aegypti. seon gramen quod non est uel germen inutile uel adloquium inutile aut calor siue tentatio lacessiens. sefor auis. settim spinae. satan contrarius. seth positio siue posuit. seir pilosus uel hircus. salu tentatio respiciens, sed melius eustath�s~g, quem fortunatum uel uegetum possumus adpellare. sefion absconditus uel egredere os moeroris aut specula eorum. soni coccus uel pupilla mea. sela petitio uel petens. semron nomen uidit uel custos eius. sichem umerus. semidahe nomen meum scientia. salfaath umbra formidinis siue umbra in id ipsum, id est pariter. suthala poculum mixtum siue spina uiridis uel madida. sufan adterens siue adumbraculum rastrorum, quod hebraice dicitur sufafim. sofar tuba. sarahe uelamen siue princeps fratris. sicher ebrietas. salim redde. sabama conuersio quaepiam siue leua in eis uel tolle altitudinem. safan labium uel lepus aut ericius. socchoth tabernacula. salmona umbra portionis siue umbra numerauit aut imago eius. sin sitiens. senna uoluntas siue mandatum eius. sedada ex latere eius. safan labium siue barba superioris labii, quam graeci mustaka~g uocant. safatan iudicans populum. samuhel nomen eius deus. salomi pax mea. thola uermiculus uel coccinum. thersa conplacens sibi, quod graece melius dicitur eudokousa~g. thena castra uel donata. theeth subter. thare exploratio uel pastura siue nequitia. haec omnia quae ex littera hac posuimus, cum aspiratione in suis legenda sunt principiis. uaspi et finis meus. zachur memor. zarath alienus uel descensio. zoob aurum. zemeri iste exacerbans siue amaricans. zare ortus est. zeferuna hoc os uidistis, ab ore, non ab osse. zamri psalmus uel canticum meum.

de deuteronomio

astaroth caulae uel praesepia, ouilia uel atria. aza fortitudo eius. araba occidens siue uespera. argob maledicta sublimitas. aui feri. auothiair gloria luminis uel uita luminis. ita tamen, ut pronuncietur auathiair. acan necessitas. aseroth atria siue uestibula, si tamen per heth et sade litteram scribatur: si uero per aleph et sin, beatitudinem sonat. amora populi inluminatio uel populus eius. adama humus. behelfegor habens os pellis siue superius os pellis. basar angustia siue in angustia uel infantia. bosor in angustia. beroth putei. barne filius motationis. balaam uanus populus. cademoth a principio mortis siue principium mortis. tria nomina quae secuntur ex c per adspirationem legenda sunt. chorraeus iracundus siue de foramine, quem graeci tr�glit�n~g dicunt. chapturim manus turturum siue exploratorum. chaptor cappadocia. edraim inundatio malorum, uel natiuitas pessimorum siue descensio pastorum. erma anathema. euim iniqui. ermon anathema tristitiae. esdod effusio. emmim populi. quattuor nomina quae secuntur, per extensam uocalem legenda sunt. esau aceruus lapidum siue conlectio lapidum, quod graece dicitur lithologeion~g, uel frustra, aut factura, id est poi�sis~g. elath terebinthus uel aulones. emim terribiles. ebal uorago uetus. fasga abscisa uel dolata siue os delicti. faran auctus siue succrescens. fennador conuersio generationis. gaza fortitudo, sed sciendum quod apud hebraeos non habeat in principio litteram consonantem, uerum incipiat a uocali ain, et dicatur aza. gesuri iuxta lumen uel uicinia luminis. golan transmigratio eorum uel uolutabrum eorum. gergesaeum colonum adplica. gaulon uolutatio eius. garizin diuisio siue aduena. galgal rota uel reuelatio. gai uorago. gebal uorago uetus siue lithologeion~g. i litteram et l idcirco praetermisimus, quia eadem nomina in ceteris libris interpretantur, et superfluum est, dicta uel dicenda repetere. h autem a plerisque adspiratio putatur esse, non littera, de k superfluum est mentionem facere, cum etiam apud latinos, exceptis kalendis, superflua iudicetur. igitur obseruandum quod eadem nomina quae hic uel alibi praetermissa sunt, in aliis libris possumus inuenire. misor directum, quod graece dicitur eutheia~g uel plana atque campestria. maachathi fracti sunt mihi aut uenter percussus. mosera eruditio uel disciplina eius. mamoazer de longe uel alienatus. oraim conceptus siue conprehensio. raphaim medici uel gigantes. rabbath multitudo uel grandis. rubeni uisio filii mei uel uidete inter me. ramoth excelsum signum siue uidit mortem uel excelsa. sidon uenatio tristitiae uel inutilitatis. sareon princeps moeroris. sanir leua nouitatem siue dens lucernae. salacha leuans ueni uel tollens uenit. settim spinae. seboim capreae uel damma aut statio eius mare. samech mandatum humile. sina tentatio siue rubus, sit tamen per samech litteram scribatur. thofel insulsitas. zozomim hae cogitationes siue quae est haec aqua uel in acie praeparati.

de libro iesu naue

ain quaestio. adonibezec dominus meus fulgurans uel dominus contemptus uani. si uero per sade litteram scribatur, interpretari potest dominus meus iustus. azeca fortitudo siue decipula. ailon, quem supra aulonem diximus. quod si aeglon legere uoluerimus, interpretatur uacca eorum. asor sagitta luminis. axaf medicamentum. quod si legere uoluerimus axa, interpretatur furibunda. araboth humilia plana atque campestris. alac pars mea siue lubricum. aermon anathema moeroris. anaba uua uel humilitas mea. asdod dissolutio uel effusio siue incendium. arnon lumen eorum aut maledictio eorum. aroer subfusio uigiliae siue exurgens uigilia. sed melius myrice. ader grex. adraim congregatio eorum. afec continuit siue continentia. adraim inundatio pessimorum. accaron eruditio tristitiae uel sterilitas. amas indignatio uel furor. azotii, id est asdodii, ignis patrui mei uel incendia. ascalon adpensa uel ignis infamis. assaar mane, diluculum. acrabbim scorpiones. adar magnificus siue pallium. asamona os eius, ab osse, non ab ore. achor turbatio uel tumultus. adomim rubra. anacam humilis exurgens. ahiman frater eius. acsa claudicans uel factura, id est poi�sis~g. athonihel tempus eius dei uel responsorio dei. adada usque ad testimonium. asergadda atrium adcinctionis eius. asmona celeriter numera. auim acerui lapidum, id est lithologia~g. ain oculus uel fons. aengannin fons aut oculus hortorum. adollamin congregatio eorum. adasa noua. athar deprecatio. achazib mendacium siue stultitia. ani pauper. arab insidiae. ammeta luctus. accen nidus. alala laxitas. araba multa. ataroth corona. asrehel beatus deus. agla festiuitas eius. aser beatus, si per aleph et sin litteram scribitur: sin autem per heth et sade, atrium interpretatur. amathim indignatio (id est bilis) eorum. anem circuli uel coronae siue praecinens. auim aceruus lapidum, id est lithologeion~g. affara uitulus uel taurus. afara humus eius. aliis quippe litteris scribitur. ammona populus eius. afani uolans ego. aalef mille. asarsualim atrium uulpium. asom os, ab osse, non ab ore. asan fumus. afarim fodiens mare. ames robustus. amath populus adhuc. acharan turbans eos. ammon populus moeroris. amma populus eius. annaceb cognomentum. aser atrium siue uestibulum. adame cruores siue sanguines numero plurali. aialon campi uel aulones. anathoth oboediens uel respondens signum. abdo seruus eius. ammador populus generationis. alal laxitudo, quam graeci chaun�sin~g uocant, siue leuitas per extensam primam syllabam. astarten facturam superfluam, id est poi�sin~g peritt�n~g. astaroth factura (id est poi�sis~g) exploratorum. bethauen domus inutilis. babylon confusio. betharan domus irae uel domus montium. baalgad habuit adcinctum uel uir adcinctus aut uir pirata uel fortunatus. bethaisimoth domus deserta uel domus adducens mortem. bamoth excelsa. baal habens. baalmeon habens domicilium. bethfeor domus oris pellium. begunim fabri caementarii. betharam domus sublimium uel montium. bethanamra domus pardorum siue amaritudinem. bethaglan domus festiuitatis eorum. betharaba domus humilis uel uesperae. boon pollex uel in medio. baala habens eam uel supra. bala habens eam uel uir eius siue uenit haec. baaloth in adscensu uel adscensus numero plurali. bethafelet domus salutis. bazeotha despectio uel contemptus. bala uetustas. basecoth adeps uel defaecatio. bethdagan domus tritici. beththafue domus mali, non a malitia, sed ab arbore intellegendum. bethsur domus robusti. bethanoth domus praecinentium. betharaba domus multa uel grandis. benennam in eis uel in medio eorum. bethagla domus festiuitatis eius. beroth putei. bethula uirgo. bethmarchaboth domus quadrigarum. bethlabaoth domus uenientium. balath habitus, ab habendo, non ab habitu, id est cultu, uestis. beram puteus altitudinis. bethfese domus oris fluentis. bethsamis domus solis. beten uenter. bethemec domus uallis. benahel aedificatio dei. bethanath domus humilitatis uel domus respondens. belathala habita, genere feminino, ab habendo. participium est, non uerbum inperatiuum. banebarac filius fulguris. balac elidens. cariathiarim ciuitas uel uilla siluarum. cadesbarne conmutata electae siue sancta electae. cader sanctitudo uel sancta siue mutata. cariatham ciuitas eorum uel uocatio perfecta. caina lamentatio. ceila ad fundam iacta siue suscitans eam aut tollens sibimet. carmelus mollis siue cognitio circumcisionis. cariathbaal ciuitatem habuit siue ciuitas habita. cane calamus. notandum quod latinum canna de lingua hebraea sumptum est. casim summitas uel principium. catath siue caath morsus uel congregati. caseon duri fortitudine. cabasam congregatio eorum. cartham uocationem perfecit. cedemoth prius uel orientales. huc usque per c simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita legendum est. chidon scutum uel clipeus. chifara catulus eius uel manus dissipata siue expiatio. quod autem diximus "catulus eius", leonem significat, quem graeci uocant skumnon~g. chermel molle uel tenerum siue cognitio circumcisionis. melius autem, si interpretetur agnus tener. cheslon reuelatio eorum. chisil robustus. chabon quasi intellegens. chereloth uidisti signum. chsiloth stulti signum. chabul quasi germen. dabir loquens uel loquela aut ursum timens. dar generatio. dibon abundanter uel satis intellegens. dabira loquens uel eloquentia uel ursum timens. dimona satis numerans uel sublimitas. dalani egens pauper. daleam egestas eorum. duma silentium siue gaudium. dana causa uel iudicium eius. dabbasth cliuus. dabrath loquela. dedara generatio eius. domna silentium. eglon uitulus moeroris uel festiuitas eorum. esdod effusio uel incendium siue ignis patruelis. euaeus lapides conligens, quod graece dicitur lithologos~g. eui desiderans siue est. esrom irascens uel sagitta uisionis. eneam ecce ista uel ecce sunt. emmam mater eorum. eltholeth ad natiuitatem. ermon anathema siue damnatio. esthahol ignis parturitionis. esna deuter�sis~g, quam nos a secundo numero dicere possumus secundantem, uel ignis uel edissertio. esthamma concitatio. esaan innitor siue confirmo. elthecem protulit. emec uallis. elec portio. emeccasis uallis concisionis. erma anathema eius. ennathon gratiam dantes. enarath ecce concepit. elcath portiunculam. elammelech ad regem. esthamoe mulier uentris. elthaci nequaquam uomentem. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. elo exercitus eius. pro euporiai~g enim semper in hebraeo aut turmae militum describuntur uel opes. engaddi fons haedi. endor fons generationis. engannim fons hortorum. enadda fons exacutus. edroi inundatio pascens me. eram uita sublimis. fesga dolata siue praecisa aut oris multi. faleti saluans me. gazer praecisio siue diuisio. gosnam iuxta eam uel adplicatam. gaza fortis, ab ain littera incipiens, non a consonante gimel. geth torcular. gessor adplicans lumen uel adplicans dirigentem. galiloth reuelationis uel transmigrationis. gazaeo robusto. gethaeo torculari. gadera saepes eius. gaderoth maceria uel saepes. galiloth colles. gabaon collis moeroris. getthaafer torcular eius humi uel fossum. gabathon sublimitas eorum uel collis moeroris. gethremmon torcular excelsum uel torcular sublimium. golam transmigratio eorum. galim loca palustria uel acerui. galgalis uolutabris. galaath collis patruelis. ierimoth timens mortem uel altitudinem mortis. iafie est os, ab ore, non ab osse. iabin intellegens uel intellegentia. iecnam possedit populum. iazer auxilium. iarim saltuum uel siluarum. iabnehel aedificatio dei. iagur colonus uel aduena. iethan mercedes. iecthahel honestas dei. iepte aperiens uel apertus. ianum dormitans. ietta extenderunt. iezrahel semen dei. iecdom incubuit populus. ianua requies. ieblaam desipiscens populus. ierfal dimisit deus. iecnaam possessio populi. iafie adapertio uel ostensio siue superficies. iafthehel aperiet deus. iedala manus maledictio. iahiel requies dei. ieraon timebunt. ieracon aurugo, quam graeci ikterin~g uocant. iefonne nudus. ietta inclinatio. iezer fortitudo uel adiutorium. lachis iter est uel sibimet uir. lobna candor uel lateres. labo ingressus siue uenientes. laamas ad iniquitatem. luza amugdalon~g, licet quidam interpretentur kloion~g, torquem uidelicet damnatorum, quam uulgo boiam uocant. potest autem interpretari et hic ipse. labec acceptabilis. lacum ad consurgendum. lesem ad nomen. lesemdan nominis iudicium. maceda exustio siue orientalis uel in antecessum, id est prius. madon contradictio uel habitatio. masfa specula siue de specula. masefa specula. marom sublimis siue de excelso. masarfoth incendia siue de tribulatione rostrorum. maachathi uenter caesus siue fracta est mihi. marom aliter amara tristitia. mageddo pomorum eius siue coenacula eius. medab aquarum fames. mefaath aquarum impetus siue ab eis tempora. manaim castra. maabehel congregatio dei. modaba natiuitas. medabena de oneribus. magdalgad turris piratae uel turris adcincti. maresa a capite. maon habitaculum. maaroth speluncae. meddin iudicium. mahala chorus. melcha regina. messa rixa uel azyma. marala amara conscensio. maalaf de mille uel de doctrina. magdalihel turris mea deus. massadda requirentem siue retinentem. misor directa siue campestris uel de tribulatione. nafeddor conuersio generationis. neptoe dissoluti uel deceptio. nasib titulus uel statio. naabsan uel nabas exsiccata. naal adscensio. noa mouens siue conmotio. naalal laudent. oziph germinatio. orchiataroth longitudo coronae. oli infirmitas. ozanoth quasi signum uel forte signum. huc usque per o breuem litteram legerimus, nunc per extensam legendum est. oam uae populo siue insaniens. oram uae excelso uel iracundia. osa spes. ocec diligens siue perscrutans. oga inclitus uel gloriosus. ono dolor eius. q litteram, quam neque graeci resonant nec hebraei, exceptis latinis nulla alia lingua habet. unde et a nobis hic penitus praetermissa est. raab latitudo uel fames siue impetus. recem uarietas siue uacuefactio. rebe quartus uel ordinatus. ramoth uisio mortis. ragal pes uel deorsum ferens. rafaim gigantes. remmon sublimitas. rama excelsa. rabboth multi. ramath excelsa haec. roob late. raccath maxillae siue bucae. sarathan tribulatio eorum. semron custos eius uel nomen uidit. salacha tulit sibimet uel tentatio itineris. saron princeps tristitiae. semronmaron custos amari moeroris. sabama leua excelsam siue conuersio quaedam. sarth uinculum uel angustia eius. sin egrediens. sechrona ebrii uel tabernacula. sisai longaeuus. seme auditio. sualim uulpes. sicileg defaecatio uocis adductae siue effundit sextarium. senesanna tollens rubum uel tentationes. saloim emersiones uel emissiones. saraa crabrones uel angustia malorum. socha tabernaculum uel umbraculum. saarim portae. sanam abundans siue egressus eorum. samer custodita. sior paruulum siue turbulentum. sebacha reticulum. selom auulsio uel dimissio siue ubi est ipse? semdahe nominis scientia. samari lana mea. sela latus, a latere, non a latitudine. sabe septem uel septies. sarith reliquiae. sonim coccinum. seon semini eius. saasim incubuit egrediens. sala tollens. sames sol. salabin adgrauans intellectum. talam ros eorum siue inrorata. tyrus, quae hebraice dicitur sor, et interpretatur tribulatio siue angustia uel fortitudo. huc usque per t simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita legendum est. thaffue malum, ab arbore, non a malitia intellegendum, siue tympanum apertum. thaanach respondens uel humilitas. thersa conplacitio, quae significantius graece dicitur eudokia~g. thalme sulcus uel dependens. thamna numerus uel fidelis siue numerata aut consummatio eorum. thenath ficus. therela uidisti terebinthum. thabor ueniens lumen. thalla ager eius uel adpensio. thamnathsare numerus operimenti noui. ur aerarium siue ad iracundiam prouocans. zebdi dotis meae. zabdi fluxus uehemens siue abundans. zif germinans. zanoe reppulit uel iste requieuit.

in librum iudicum

adonibezec dominus fulminis siue dominus contemptus uani. ahiman frater meus quis? axa claudicans uel irascens. athanihel tempus meum dei. arrad consurrectio descensionis aut testimonium descendens. accho usque huc aut hamus uel humilitas eius. alab lac uel lactea. acrabbim scorpiones. astaroth ouilia uel factura (id est poi�sis~g) exploratorum. anatha responsio. arasth artifex. abinoem patris mei decor. abel luctus uel conmittens. abelmeola luctus parturientis. ares sol. abed seruus. armon anathema moeroris uel imago tristitiae. auoth conmoratio uel sedes aut uiculus siue incunabula. quod graece dicitur epaulis~g. absan pater sordis. abdon seruus moeroris. allel laus. aminadab populus meus spontaneus. bezec fulgur uel contemptus uanus siue micans. baalmesar habens uel uir ex principe. barac fulgurans. bachal iugum. bara creatura siue lectus. baracennim creatura nidorum siue tribuli. baalberith habens pactum. bera puteus. berith pactum. baalthamar habens palmam. booz in fortitudine uel in quo uirtus. cenez possessio contemptibilis. cetron tenebrae eorum uel thymiama. cison inpegerunt siue duritia eorum uel laetitia. carcar inuestigatio. camon resurrectio inutilis. quattuor nomina quae secuntur ex c littera adspiratione addita sunt legenda. chetim insaniens uel formidans siue signata. chusan aethiopia eorum. chamos quasi adtrectans uel congregans. chelion consummatio siue omnis dolor uel ab initio. debbora apis uel loquax. dalila paupercula uel situla. dagon piscis tristitiae. enac humilis consurgens. eloi deus. ezri auxilium meum. efoth superindumentum, quod graece dicitur ependuma~g siue ep�mis~g. efratha frugifera siue de cinere ueniens aut puluerulenta. et super hoc quid nobis uideatur, in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. efrathites humus aut puluis eorum siue frugifer. duo quae secuntur nomina, per extensum legamus elementum. eud accipiens gloriam. etam auis eorum. fura laguncula uel frugifer. fanuhel facies dei. fua operarius uel sonitus uel euidens. fares diuidens uel uiolentus siue diuisio. gaas conmotio. gera ruminatio. gedeon circuiens in utero siue tentatio iniquitatis eorum. gabatha collis siue sublimis. garizim adcola siue aduena eius. gaala abiciens uel reuelatio. gaza fortitudo eius. gadam tentatio uel adcinctio populi. iezbaam defluens uel desipiscens populus. iabin intellegens uel sapiens. iael cerua uel coniugium ceruale siue incipiens. ioas sperans siue temporalis uel domini robur. ierobaal iudicet baal uel iudicem habens aut superior siue iurgium habens. iecbazeb torcular lupi. iecba torcular. iotham est perfectus. iair inluminans. ionathan columbae donum uel columbae dedit aut domini donum. iabes exsiccata uel siccitas. canticum debborae. lapidoth lampas siue quasi os cultri, ab ore, non ab osse. lais leo uel sibimet uir. meroz aquae sacramentorum. maaz robustus fortis. mere manifestus uel inluminans aut apertus. mello plenus. manue requies. micha quis hic? aduerbium loci. uel quis iste? nahellel laus, hymnus. nabe latratus. tria nomina quae ex o subiciuntur, per extensam legenda sunt litteram. obeth seruiens. obab dilectio. oreb coruus aut siccitas. rachab adscensio uel conscendens. rasathaim inpietas eorum. sasai longaeuus uel senarius. sefeth specula. salabbim salus cordium. syria sublimitas. sairath capra. semegar nomen aduenae siue ibi colonus. sisara gaudii exclusio siue tollens recedentem uel equi uisio. settha spinae. saratha uinciens uenit uel tribulatio. suroreb saxum corui. salmana umbra prohibendi uel umbra conmotionis. samir uepres uel incultum. seon tentatio calens uel gramen quod non est. semanath nomen humile. samson sol eorum uel solis fortitudo. sorec electa optima. salma sentiens uel perfecta siue pacifica. tabath bona. excepto hoc nomine cetera quae secuntur huius litterae, per adspirationem legenda sunt. thalmai suspensio uel sulcus. thamnathares enumeratio solis. thanach humilitas uel respondebit tibi. thebes conuersio siue fieri oua. zeb lupus. zebul habitaculum. zabulonites habitaculum eius. booz in fortitudine. elimelech deus meus rex. iesse insulae libamen. maalon de fenestra siue a principio uel consummatio. noemi pulchra. orfa ceruix eius. ruth uidens uel festinans siue deficiens.

interpretationes primi libri regum

anna gratia eius. afec furor nouus aut continenter. aminadab pater meus spontaneus uel urbanus. abia pater dominus uel pater fuit. abihel pater meus deus. ammoni conprimens uel coangustans me. asor sagitta luminis. ahias frater alius uel frater eius. achitob frater meus bonus. ahinaam fratris decor. abner pater meus lucerna uel pater lucernae. agag d�ma~g, id est tectum. armathaim altitudo eorum. azeca fortitudo uel decipula. adrehel greges dei. azel abiens, pergens. achis uerumtamen uir siue frater meus aut frater uir. achimelech frater meus rex. auilath dolens uel parturiens. arith mora. abiathar pater superfluus. achela suscipiens eam. abigal pater exultationis siue pater roris. abisa patris mei incensum uel sacrificium. abigail patris mei exultatio. asan fumans. aendor oculus uel fons generationis. aathach tempore tuo. baalim habentes siue adscendentes uel superiores. bethchar domus agnitionis uel domus agni. bochorach primogenitus tuus. bezec egestas. badan solus uel in iudicio. boses in ipso floruit uel abscisio. bama in quo. baritha pythonissa, quam graeci engastrimuthon~g uocant. bosori adnuntiatio uel caro. bersabee puteus satietatis uel puteus septimus. cariathiarim ciuitas siluarum. cis durus uel uomitus uiri siue uomens uir. quae secuntur, adspiratione addita sunt legenda. cherubin multitudo scientiae. chethi insanientes uel metuentes. cherethi interficientes, qui significantius graece dicuntur exolothreuontes~g. chaleb quasi cor aut omne cor siue canis. dauid fortis manu siue desiderabilis. damaim sanguinum. doec motus uel sollicitus, quod graece dicitur ag�ni�n~g. eleazar ad adiutorium uel dei adiutorium. escaboth cecidit gloria uel uae gloriae. et de hoc quid nobis uideatur in libris hebraicarum quaestionum plenius disputatum est. euilath a principio. ebraei transitores. etthi metum. esthamoe cogitans. tria nomina quae secuntur, per extensam litteram proferenda sunt. elcana dei possessio. elihu deus meus iste. eliab deus meus pater. finees os requieuit siue os mutum uel silens. fenenna conuersio. falti saluatori meo. gabaa collis. galgala uolutatio siue reuelatio. goliath reuelatus siue transmigrans. gallim transmigrantes siue reuelati. gesuri iuxta lumen meum uel adplicantes e lumine meo. garizim abscisiones. gelboe uolutatio siue decursus uel aceruus pluens. gedori adplicans siue adcedens. ieroam misericors. iosue saluator. iechonia praeparatio dei. iohel incipiens uel fuit dei. iabes exsiccata. ierobaal iudicium baal siue iurgium superioris aut habentis. iesaui id est desideraui. iessai insulae sacrificium uel incensum. ioab inimicus uel est pater. ierameheli misericordia dei mei. mataris pluuia uel conpluto me. machemas humilitas siue adtrectata. mageddon tentans. melchisue rex meus salus siue rex meus tyrannus. merob de multitudine. michol aqua omnis uel ex omnibus. meolathi a parturiente me siue a dolente mihi. maon habitaculum. maoch euiratus, quem graeci thladian~g uocant. ner lucerna. nuath pulchritudo. nobe latratus. nabal insipiens. quod si legere uolueris nebel, mensurae nomen est siue psalterii. ofni discalceatus siue insania conuersionis. odollam testimonium eorum. ramathaim excelsa eorum. rachal negotiatio: rachel uero interpretatur ouis aut uidens deum. sofim specula uel scopulus. saufa speculator uel supereffundens. sabaoth exercituum uel uirtutum. samuhel nomen eius deus. semsi sol meus. saror coangustans siue indutus. saul petitio. salisa tertia. salim uulpes. sed melius, si legatur sualim. suf specula uel effundens. sena tollens uel angustia siue deus. soba mandatum in ea. sur rectus. sama ibi uel audiens. socchoth ramus uel humilitas. sechui fatuus. saruia uinctus siue angustia. sonaim coccinea uel subsistens eis. safathmoth labium mortis. thou amens uel errans. ziphaei germinantes uel florentes.

interpretationes secundi libri regum

asuri atrium meum. abisa patris incendium siue sacrificium uel holocaustum, quod significantius graece karp�ma~g dicitur. asse factura, id est poi�ma~g. amma cubitus, mensura, non brachium. amnon matris fletus. abessalon pater pacis. adonia dominator dominus. aggia festus siue sollemnis. abital pater meus ros. aegla iuuencula uel uitula. aia uultur. adrezer decorum auxilium. achchereth disperdens uel dissipans. amihel populus meus dei. anon dolens. abisai pater sacrificii. ammiod populus meus gloriosus. ahitofel frater meus cadens siue inruens uel frater meus cogitans siue tractans. arachi longitudo mea. amesa populum tulit. afelethi mirabilis. adoniram dominus excelsus. adoram generatio excelsa. ahiloth frater inclitus. armoni inluminans me uel anathema siue cellarium meum aut domus mea. adino tenellus uel delicatus. ahesani uoluntatis siue consilio egeo. ahoi spinarum. aga meditans siue loquens. ararites montanus. adollam congregatio eorum. arihel leo dei. asahel factura dei, id est poi�ma~g. aradius obstupescens uel ammirans. aras elatus. alab lac. abiezri dei mei auxilium. anathothites respondens signum. adai robustus siue sufficiens. abialbon pater meus superintellegens. azmath fortis morte. ahiem frater matris. aserai atrium meum. arunas inluminati. beurim electi. berothi putei. baana uenit respondens. bega excelsa. banaia caementarius (id est aedificator) domini. bethroob domus platearum. bethsabee filia saturitatis, ita tamen, ut prima correpta sit syllaba. alioquin, ubi producitur, semper domus interpretatur. balasor habens sagittam luminis uel adscensio atrii. bethchar domus agni. baurim electi, ut supra, uel iuuenes. berzellai ferrum meum. bochori primogenitus meus. bethmacha domus humilis uel fori uel tributi. baana uenit respondens. bareumi fugit eum quispiam. bethoron domus irae. casir messis. cabseel congregatio dei. tria nomina quae secuntur, adspiratione addita legenda sunt. chalamac omnem fortitudinem. chusi aethiopia. chorethi dissipans uel disperdens. eliaba nequaquam absconditus. excepto hoc nomine, cetera quae secuntur ex e littera, per extensam primam syllabam legenda sunt. elisue dei mei salus. elisame deus meus audiens. elidahe deus meus scit. elifalet deus meus saluans. elianan domino donante. felethe mirabilis uel excludens. faraothoni auolantis tristitiae meae. farai hi ante me. gio lucta siue luctare. gelo migra uel transmigranti. gera ruminans. gom fouea. gaas conmotus. gelonites transmigrantes. garab scabiosus. hiram uiuens excelse. histob uir bonus. hiras uigilans. hisboseth uir confusionis. idcirco cum adspiratione haec nomina posuimus, quia et apud hebraeos et apud graecos per diphthongum scribuntur. iezrahel seminauit deus. iethraam superfluus populus. iebgar elegit. iafie inluminat uel ostendit. ioram qui est sublimis uel manus sublimis uel manus sublimium. ieroboseth iudicans confusionem, id est ignominiam. ididia amabilis domino. ionadab domini spontaneus. ioadahe ipse cognoscens. iosaphat ipse iudicat. iodahe sciens siue cognoscens. iesbi est in me. iaare saltus. ioiadahe domini cognitio siue ipso cognoscente. iasan uetus. iagaal propinquus. iahazaher auxiliabitur. iaan respondens. lodabar ipsi uerbum. lasabi sperauit in me. manaim consolatio uel requies. maacha mollitus siue confractus. manaa requies. mifiboseth de ore ignominia. maaria domus mea uel amara siue ex uisione. maachathi subactus (id est mollitus) meus. nefec adplicans ori uel ligurium: nomen est lapidis. naas serpens. netofathi inclusus. neele scala uel torrens. naalia torrentes. orchathi aestimatio mea. odsi mensis meus. tria nomina quae secuntur, per extensam litteram proferenda sunt. obethadam seruiens humo. ohiada ipse cognoscit. orenira. respha lithostr�ton~g siue cursus. rachab quadriga. roboam latitudo populi. ragal tristes uel deorsum. ragalim pedes. rafa sanitas. ribai iudicantes. safatia iudicans me. sion specula uel speculator siue scopulus. samoe auditio. sobab conuertens. soba secta, a secando, non a sectando. susacim gaudium cilicii. siba egressus uenit. saraia princeps dominus. sobach conuertens te. sunem coccineum siue eleuans. sabe saturitas. sadoc iustus. sia indigentes siue dormitantes. subochai condensum siue frutectum, et super hoc quid nobis uideatur, in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. samai ubi mihi siue audiens. salmon umbra uirtutis. sarai princeps mea. salec egrediens. thebes fuerunt in ea uel facta mea. thalme sulci. thecue clangor uel tuba siue percussio. thecoites tuba canens siue bucinator. theethim inferiores uel subter. haec omnia quae posuimus, per litteram t adspiratione addita sunt legenda. uria lux mea dei. usi festinans. urchi longitudo mea. usathi festinante me.

interpretationes libri tertii regum

abisai pater meus superfluus siue patris mei rugitus. accherethi interficiens siue dissipans uel demoliens. amasa populum tollens uel leuans. asor atrium. azaria auxilium domini. ahia frater eius uel ubi haec. ahisar frater meus princeps. adoniram dominus meus excelsus. abda seruus eius. arobboth cataractae. afer suffossa. ahilod frater meus inclitus. auoth gloria uel epaulis~g. argob maledicta sublimitas. adoniram dominus excelsus. aelam ante fores siue uestibulum. adadezer decorum auxilium. adoram generatio excelsa siue decor excelsi. ano dolor eorum. asa tollens siue sustollens. auan subuertit eos siue mouens eos uel fons. anacim non est innocens. anani gratificatus mihi siue donatus mihi. ahab frater patris. azuba relicta uel deserta. bethsabee filia iuramenti. per breuem primam syllabam legendum est. benur filius aerius siue filius ignis. bethsames domus solis. bethanan domus gratiae aut doni. basamath delinquens. baaloth adscendentes. bul germinis. booz in fortitudine. barasa in egestate siue ueniens ad faciendum uel hauriens. caue patientia siue clangor tubae. carmelus tenellus aut mollis siue scientia circumcisionis. huc usque per c simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita legendum est. chalachad pascens uel nutriens. chamos congregatio siue quasi adtrectanti uel palpanti. charith diuisio siue cognitio. chanaan erubescens siue negotiator. dacar conpungentes. dardahe generatio cognitionis. dabir oraculum. diu pulchritudo. damascus sanguinem bibens uel propinans. esda misericordia. ezrahel semen dei. emori amaricantis uel loquentis. ezrai indigena uel orientalis. ezzahon uisio. huc usque per e breuem litteram, exin per extensam legamus. eli deus meus siue scandens siue scindens. elioreb dei hiems. eri uigil meus. elon aul�n~g, de quo plenius in uolumine locorum diximus. ethan robustus siue adscensus. eman accipiens uel formido eorum. ethanim robustorum. esiongaber uoluntas siue consilium tristitiae confortatae uel iuuenalis. ela maledicta uel ipsi. esaion uoluntas siue consilium moeroris. elias deus dominus. elisaeus dei mei salus. felethi ammirabiliter. fadaia redemtio domini. gaber aut uir aut iuuenis uel fortis siue uiriliter. goneabath furtum filiae. gonath adrogantia tua uel hortus tuus. geezi praeruptum uidens uel uallis uisio. gir diuisio uel praecisio. gozan tonsio eorum uel fortitudo eorum. gabe collis. godolia magnificus domini. iezabel cohabitatrix siue est fluxus uanus. ieconiam ulciscitur populum. iair inluminauit. iachon praeparatio. ieroboam diiudicans populum uel diiudicans supernis. iessai insulae sacrificium uel holocaustum. iosia cuius est sacrificium domino uel salus domini uel fortitudo domini. ieu ipse uel est. ioram qui est excelsus. iosaphat domini iudicium. iemla plenitudo uel circumcisio. leben aedificatio uel candida. mageddo coenacula eius. maacha percutiens siue percussa. maces de fine. maol chorus uel de plenitudine. melathra despiciens uel diuisio. mechonoth fulcra, quae graeci baseis~g uocant, id est hupothemata~g. melloth plenitudo siue adinpleta. machia quid hic (aduerbium loci) siue quis dominabitur. mose saluificator siue a saluatore. nafaddor dispersa generatio. nethma imago. neisoth statio. naboth conspicuus uel sessio siue exclusio. nadab sponte. naama decor. naamani decor doni mei. nesib stans. namsi tangens, adtrectans siue palpans. omri crispans meus uel manipulus meus. oza robustus domini. olda destructio uel diuerticulum. tria nomina quae secuntur, per extensam litteram proferenda sunt. og congregans. ofir infirmans. obedia seruiens domino. rei pastor meus. ramoth uisio mortis. razon mysticus uel sacratus. rabaam impetus populi uel latitudo populi. sanamitis quicumque morietur siue mortificata. sisa tentatio siue farinaceus. saalabim adgrauans intellectum. socha ramus. sarthan tribulatio eorum siue demolitorum aut coangustantium. sion specula uel mandatum uel inuium. saba captiua. satan contrarius siue aduersarius. suba incensa siue conuertens. sadala latus eius, a latere, non a latitudine. sarua lepra. sesac byssus cilicii. sicima umerus. semeia audiens dominum. somer custos, sali missa. sophar dissipare, diuidere. sigab supertollere. sarepta incendium siue tribulatio panis. sidonia uenatio inutilis. safat iudicans. sedecia iustus dominus. tafath paruulus uenit. tabremmon bonus ad uidendum siue bona sublimitas uel bona uisio eorum. huc usque per t simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita legendum est. thanach respondet tibi. thermad exploratio redemtionis. thafisa claudicatio siue remissio uitae. themor zmyrna. thedor paxillus. tharsis exploratio gaudii. thafnes coopertae signum, quod significantius graece suss�mon~g dicitur. thersa placens. thebni palea mea. thesbi captiuans siue conuertens. zoeleth tractum siue protractum. zabad fluens torris, quem uulgo titionem uocant. zamri iste lacessiens uel amaricans. proprie enim nomen ab amaritudine figuratum est. zaba iniquitas. zabadia dotata domini.

interpretationes libri quarti regum

ahihel uiuens deo uel uidens deum. abiram patri excelso. azahel uisus deo. adad patruus uel patruelis aut testis. aazia adprehendens deum uel fortitudo domini siue fortitudo eius. abana lapides eius. athalia tempus domini uel tempus eius siue temporalis domini. aramathai deiciens eum. arnon lux eorum uel arca moeroris. amasia robustus domini uel populus elatus. afec continebit uel adprehendet. amia robustus domini uel populus domini. amathi ueritas mea. azaria adiutor dominus. afsith libertas. argob maledicens excelsum. arihel leo dei. asor sagitta luminis. aaz continens aut adprehendens. ala infirmitas. abur liuor aut uulnus. asama delictum. adramelech stola regis uel decor regis. anamelech respondenti regi. abisa uoluntas mea in ea. asaf conligens. arfath sanans aut sanatus. anei numquid conmotus est? amos robustus. ararat armenia uel mons uulsus. asaradon uincens uel exacutus. arus incisa uel aureus. adaia testimonium domini. ahicam frater meus surgens. asaia facienti domino. achabor mus. aars sol. amital calefactus ros. auil stultus, insipiens. baalzebub deuorans muscam. baalsalisa habens tertium. badacar uenit conpungi. bethagan domus horti. bethcacon domus sculpturae. basan confusio siue pinguedo uel siccitas. bedec instauratio. banada filius decoris. baladan uenit sibimet iudicans uel uanitas pro semet ipso. basecath adipem. bethim domibus. cabalaam praecipitauit. cadesim conmutati siue effeminati. caree caluus. huc usque per c simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita proferendum est. chabratha electio. super hoc in libris hebraicarum quaestionum plenius disputatum est. charith concisio. charan ira uel foramen. chomarim aeditui. ezer separatus, sanctificatus. elciau pars domini. ebsiba uoluntas mea in ea. eseliau prope dominum est. enam ecce haec sunt. ennathan ad dantem siue deo dante. quattuor nomina quae secuntur, per extensam litteram proferamus. eloth arietis signum uel arietatio. elam dei populus uel pro foribus. elia dei domini. eliacim dei resurrectio. esaia salus domini. farfar fodientes siue dissipationes uel talpae. ful ruina uel cadens. faceia aperiente domino uel oris adsumptio. falasar cadens princeps uel cadentem principem. farurim conscissio. fasee transgressus siue transscensus. fadai redemptio domini. ieblaam absorbet. iosabe ubi est saturitas uel domini saturitas. ioiade domini cognitio. iozachar domini memoria uel qui est memor. iozabad domini dos uel qui est dotatus. ioaaz ubi est retinere uel domini retentio. ioadina domini delicata siue quae est delicata uel tenella. iecthel coetus dei uel auxilium dei. iona columba uel ubi est donatus siue dolens. iachalia fortitudo domini. ioatham consummatus siue perfectus. iezechia adprehendens dominum uel fortitudo domini. ioae ubi est frater uel domini frater siue factura fratris. iothaba peccantes in ea. ididia amabilis domini uel amabilis eius. ieremiau excelsus domini. iezania audiens uel auscultans dominum. ioiacim domini resurrectio uel domini suscitatio siue qui est consurgens. maasa onus siue adsumptio. matthan donata uel donans. manaem consolans. manaa consolatio siue munus aut sacrificium. medon equae eorum. mochotha plagae eius. mochoth plagae. marodach amara adrogantia siue contritio. messalem reddens uel reddita. masena secunda. mazaroth z�idiois~g, quae duodecim signa mathematici adserunt. moloch rex. mesthi uarietas. mageddo de tentatione. matthania donum dei. mechonoth fulturae, quas bases uel hypothemata (id est subpositiones) possumus dicere. massefath speculatio uel contemplatio. marodach amaritudinem inmittens. mazamaroth tridentes uel fuscinulae, quas graeci anal�mpt�ras~g uocant. naboe propheta uel prophetans. naaman decus siue conmotio eorum. nergal lucerna acerui. nabaaz prophetauit tunc siue sessionis initium. noesthan aes eorum. niniue foeta siue germen pulchritudinis uel speciosa. nesrach fugitiuus tener uel tentatio tenera. nechotha styracem eius uel aromata. necho percussi. nabuchodonosor prophetia lagunculae angustae siue prophetans istius modi signum siue sessio in agnitione angustiae. naostha aes eius. nabuzardan prophetauit palas, quas uulgo uentilabra nuncupant, siue prophetia alieni iudicii. nathania donante domino. rachab adscensio siue excelsa. ramalia excelsus domini. raason cursus uel conplacitio siue placentia, quam significantius graeci eudokian~g uocant. rabsaris princeps eunuchus siue magister aut maior eunuchus. rabsace princeps deosculans siue multos osculo. rafes uolucres siue cursus oris. rablai multum haec siue multa. ruma excelsa. roblath multam istam uel multitudo. sunem dentes uel coccineum siue uarietas. samariam custoditam. sabat requies uel intermissio. sir lebes uel aula, quam uulgo ollam uocant. saderoth periboloi~g, moenia uel porticus publicae. sabia caprea uel damma. sela semper. semath audiens. saalum reddens. salmanassar perfectus uinculo uel ad uinciendum. safaruahim libri uel litterae. sochothbanoth tabernacula uel umbracula filiarum. sennacherib tollens uel leuans deserta. sobnas sedens uel reuertens. saesdema pestilens aer, quem graeci significantius anemophthorian~g uocant. sarasar princeps tribulationis. safau labium eius. sademoth arua uel regiones. saraia uinctus. safania abscondit dominus uel protectio domini. omnia nomina quae per t litteram subdita sunt, adspiratione addita sunt proferenda. thapse indignans siue sessio offendiculi. theglath transmigrans, actiua significatione intellegendum, quod graece dicitur apoikiz�n~g, id est alios transferens. tharthac subuersio, quam melius graeci anatrop�n~g uocant. tharthan turturem dedit uel superfluus uel elongans. thalasar adpensus princeps. thaasar diuitiae. thecum patientia. therach elongatus siue (ut nomen proprium figuremus) proculus. thof protectio oris siue gehenna. therafim incendia. sed melius imagines uel figurae, quas graeci morph�mata~g uocant. thanameth consolator.

de psalterio

abessalon pater pacis. asaf congregans. alef mille siue doctrina. ain fons siue oculus. baalfegor habens hiauit siue habens os pellis uel pelliceum. beth domus. babylon confusio. cades inmutata uel sancta. cof uocatio uel auis. sed melius excussio quam graeci ekkrouma~g uocant. cedar tenebrae uel moeror. chusi aethiops. chaf manus, palma uel uola. deleth pauper uel tabulae uel ianua. ezraites semen dei. ermon anathema eius uel anathema moeroris. efratha frugifera siue equidem uides. e ipsa uel ista siue suscipiens. eth uita uel uiuacitas. fe os, ab ore, non ab osse, siue laqueus uel decipula. gebal definiens uel disterminans. gimel retributio uel plenitudo. iemini dextera mea. idithun transsiliens eos siue saliens eos. ioth principium uel scientia aut dominator. lameth doctrina uel disciplina. mem ex quo uel ex ipsis siue aqua. nun foetus uel piscis siue sempiternum. res caput. selmon umbra offendiculi uel sentiens siue imago fortitudinis. samech firmamentum. quidam erectionem uel adiutorium siue fulturam putant. sade regio siue iustitia uel uenatio. sin dentes. thet bonum. quattuor nomina quae secuntur, adspiratione addita proferenda sunt. thabor ueniens lumen uel ueniat lux. thau signum uel subter. thalasar adpendit principem. thobel offerre. uau et ipse. zebee uictima siue hostia. zaith oliua uel fornicatio siue haec. de alfabeto hebraeorum plenius in ea epistula, quam supra cxuiii psalmum ad sanctam paulam scripsi, aestimo disputatum.

de isaia propheta

ait condemnatio. aelamitae despicientes siue conparati. asaf congregans. arran ira uel irascens. arphart. anathoth. ane numquid conmotus est. aua iniquitas. adramelech decorum regnum uel decorus rex. aserdan uinculum cutis siue iudicii uel exacutus. achor turbatio uel tumultus siue peruersio. barachia benedictus dominus uel benedicens dominus. bosra in tribulatione. baladan ueniens eam iudicare. bel uetustas siue absque. citiorum concisorum siue plagae consummationis. carthaginis scrutationis. cyro heredi. duo nomina quae secuntur, per adspirationem legenda sunt. chalanne omnes. chelciau pars mea dominus est. dimaon sufficit eis moeror. deseth calcatio uel unctio. damascus. dodanim patrueles. emmanuel nobis cum deus. emath. eleale ad adscensum siue conscensum. eglaim uituli uel iuuencae. ezao uisio. tria nomina quae secuntur, per extensam proferenda sunt litteram. elamitae lithologion~g eorum siue conparati aut despicientes. elim aries uel deficiens. efa resolutus uel effundens. facee aperiens. fut induite. gebim fossae. gozan nux eorum. iasub reuertens. iaas dimidium uel fuit. ioach cuius est frater, sed melius confitens siue glorificans. ierusalem uisio pacis. laisa leo. luith maxillae siue genae. luth utilis uel declinans siue utinam. madian iniquitas. magro gutturi uel de fauce. machmas uile tributum siue de tactu. madebena a saltu eius. memphis ab ore. marodach amara contritio siue procacitas. mosoch capientes. nabao prophetia uel uenientes. nemrim pardorum uel apostatarum. niniue foeta uel germen pulchritudinis aut speciosa. nasarach germen molle uel tenerum. nabo sessio uel superueniens. ozia fortitudo domini. oronaim foramen moeroris. romelia excelsus domini. resef lithostr�ton~g. rabba multa uel multitudo. sorec optima uel electa. sicera ebrietas. seraphim ardentes uel incendentes. sion specula. siloa missus. sabaoth exercituum siue uirtutum uel militiarum. samariam custodiam eorum. sufir inritum. sabama tollens altitudinem. sargon princeps horti. sobnam sedens uel reuertens. sisaim egrediens. saron princeps moeroris uel cantans tristitiam. saraser princeps tribulationis siue elatio angustiae. sabaim captiui. saba captiuitas. tabehel bonus deus. tanis mandans humilia. zacharia memor domini.

de osee propheta

beeri puteus meus uel in lumine. baalim in superioribus uel habentes aut uiri. bethaben domus inutilis uel domus idoli. debelaim palathae. gomer consummata atque perfecta. iotham domini consummatio siue perfectio. iezrahel semen dei. iarib diiudicans uel ulciscens. ierebehel iudicium dei uel diiudicans superior. mamath desiderabile. osee saluans uel saluatus aut saluator. on inutilitas uel dolor aut labor siue iniquitas. salmana umbra conmotionis uel consummatus siue perfectus. seboim statio siue stantes.

de amos

amos fortis siue robustus uel populus auulsus siue populum auellens. accaron gregis pascua siue in pascuis, quod graece dicitur en~g poimniotrophiois~g. amasia populus domini uel fortis domini uel populum leuans. gaza fortitudo eius. gog d�ma~g, id est tectum. melchon rex noster. refan factura nostra uel requies nostra. theman auster. thecue tuba uel bucina siue percussio, quam graeci krousmon~g uocant.

de michaea

achaz adprehendens uel tenens. anacim humilitas renuens. michaea quis hic (aduerbium loci) uel quis iste. morasthi heres meus. nemroth apostata.

de iohele

fathuhel latitudo dei uel aperiens deus. iohel incipiens uel est deus uel dei.

de abdia. abdia seruus domini.

de iona

amathi ueritas mea uel fidelis meus. iona columba uel dolens. ioppe pulchritudo.

de nahum

elcesei aduocati. niniue speciosa. naum consolator. senam abundantia. sarafad incendium.

de abbacuc

abbacuc amplexans.

de sophonia

amaria dicente domino uel uerbum domini. godolia magnificatus dominus uel magnificus. sophonia abscondens eum.

de aggaeo

aggaeus festus siue sollemnis. iosedec domini iustus siue iustificatus. salathihel petens deum uel petitio domini. sabat sceptrum uel uirgam. zorobabel princeps uel magister babylonis siue aliena translatio uel ortus in babylone.

de zacharia

addo seruus siue testis eius uel fortitudo eius. asahel factura dei. ananehel gratia dei. chaseleu spes eius. ragom hiems uel multum delictum. rama excelsa.

de malachia

elia deus dominus. malachia angelus domini uel meus. sedrach decorus meus. thesbites captiuans.

de ieremia

anathoth responsio siue respondens signum uel oboedientia. amon fidelis uel nutriens uel onus. achobor mus. anania gratia dissipata siue gratia dei. azor adiutus. amasia factura dei. ananehel cui donauit deus. asedemoth arua uel suburbana. ananahel gratia dei. anan gratia. anania gratia dei uel donans dominus. abdihel seruiens deo. abdemelech seruus regis. asa factura. afree furor alienus siue uita dissipata atque discissa. azau fortitudo eius. aroer suffossa. sed melius myrice. alasa triplex uel conternata. ahi quaestio uel uallis siue uiuit. arfath sanans. aschenez ignis ita adspersus. amital calefactus ros. auil stultus insipiens. buz despectus siue contemptus. baruch benedictus. baalis habens uirum. baasa ueniente factura. bosor tribulatio. bel uetustas. cariathiarim ciuitas saltuum siue siluarum. colaia uox facta. cedron tristis moeror siue dolor. cariatham ciuitas uel oppidum eorum. carioth occursus signi. huc usque per c simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita proferendum est. chelcia pars domini. chabonim manus uel aceruus spinarum. sed melius praeparationes, licet plerique hebraeorum liba uel crustula significari putent. chamoam similis eius. charchamos agnus congregatus siue agnitio quasi sarmentum. chamos congregatus. dedan hoc iudicium siue tale iudicium. dalaia hauriens dominus uel pauperculus domini. dibon satis intellegens. deblathaim palathae eorum. ennom ecce haec siue sunt. elnathan ad dantem siue ad dentem uel donum dei. elasa ad faciendum. ezrihel adiutus a deo. esebon cogitatio moeroris. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. elam obpositi siue abiecti uel conpositi. elisama deus meus audiens. efai defectio mea. elisame deo meo audiente. elom exercitus fortitudinis. fesor os nigredinis. fathures deceptus calcatus siue bucella confirmata. farao necho dissipans praeparata. gamaria retribuens dominus siue consummans dominus. garab scabies siue incolatus multus. gamuhel retributio dei. ieremia excelsus domini. iechonia praeparatio domini uel sic factus domino. iezonia auscultans dominum. iegdaliau magnificus domini. ioachal robustus et fortis. ieraia timens dominum. ionathan domini donum uel columbam dedit. iuchal potens. ionan erat donans uel domini donum. iazer auxiliatus. maseia factura domini. moresthi heres meus. moloch rex. matthania munus et donum. melchia rex meus. masefa speculatio uel contemplatio. magdalon magnificentiae uel turri eorum. mefaath aquae impetus. maon habitaculum. melcham rex eorum. marodach amara contritio siue inpudentia. medon metientes. neelamites hereditas cuiusdam. neria lucerna domini. nathania donum domini uel dedit dominus. nergel lucerna acerui. nabusabaru calcatum tempus. nechao paratus iste. omre uerbum. excepto hoc nomine quattuor quae secuntur, per extensam uocalem legenda sunt. ofaz obryzum. est autem genus auri quod graeci kirron~g uocant. oiade eius scientia siue ipse cognouit uel domini scientia. osai saluabit me. oronaim foramen moeroris. rechab quadriga uel adscendens. rabsaris princeps eunuchus. rahmag princeps cibi. rablatha multa haec siue multum iste. sior firmamentum nouum uel turbidum. sor fortis uel petra siue tyrus. sesac byssus sacceus uel manus sacci. selom translatus siue restituens. samaia audiens dominum. safane labium eius. salom retribuens siue pacificus. sefela humilis siue campestris. selemia reddente domino. saraia princeps fuit. safatia iudicat dominus. sarasar princeps tribulationis. samagar nomen aduenae. sarsachim princeps cadaueris uel ruinae. safan chirogryllius lepus uel ericius siue labium eorum. sabama adtollens excelsum. segon loquela inutilis. tafnas insanum os serpentis siue opertum signum. duo nomina quae per t litteram secuntur, adspiratione addita sunt legenda. thof gehenna uel operculum oris. thaamath dedit indignationem siue bilem.

de danihele propheta

asfanez equorum domitor. anania gratia dei. abdenago seruiens taceo. amalasar dixit princeps. arioch ad solitudinem redigens. asuerus atrium eius uel beatitudo. astyages uoluntas uel consilium festiuitatis. abbacuc amplexans eos siue suscipiens eos. artaxerxes lumen silentio tentans. baltasar capillus capitis. bari in conmutando siue putei uel in uentre. bel uetustas. dura loquens. elam saecula sempiterna. forthommim diuisio perfecta populi gloriosi. et de hoc quid nobis uideatur, in libris hebraicarum quaestionum plenius diximus. ioachim cuius est praeparatio uel domini praeparatio. iezechihel fortis dei uel adprehendens deum. iezania auris eius uel auscultante domino. iobab inimicus siue est pater. isimoth adducet mortem. isar inminuta uel paruula. iezahel est iter. in fuit uel mensura. misahel quae salus domini. misach qui risus uel de gaudio. mane numerauit. michahel quis ut deus? persae tentantes. susanna lilium uel gratia eius. sennaar dentis uacuefactio. sidrach decorus meus. susis equitatio uel reuertens. ulai palus, a palude, non a palo, siue dolor femoris uel umbraculi.

de ezechihele

azur adiutus. accherethi interficiens siue demoliens. assurim ignis inluminationum. aran ira uel iracundus. aun inutilis siue idolum. ainagallim fons uel oculus uituli. azara crepido. auran iracundia. arihel leo dei. aser beatitudo. arsemel silentium circumcisionis. achal omnia. aradi deponentes. aelamitae adpositi siue conlati aut obiecti. buzi despectus siue contemptus. banania aedificium domini. berotha putei eius. baalmeon descensio humilis. bagazin in excelso contemptus. bubastus os uel labium experimenti. beth filia uel mensura. cariathim ciuitas eorum. cedar tristis uel tenebrae. cades mutata uel mutatus. cur gelu. usque huc per c simplicem litteram legerimus, exin adspiratione addita proferendum est. chobar grauitudo uel grauitas siue iuxta electum. chodchod karthaginienses. channa fundum uel praeparatio. chalamad consummauit siue mensus est. chaldaei quasi ubera uel quasi feri aut quasi daemones. cherethim disponentes. pro quo melius in graeco habetur diatithemenoi~g. chennor agnitio luminis uel cithara. cherchoro cognita ablatio. chelbon lactei. chalamar omnis amaritudo. chomor lacessiones. deblatha palathae. diospolis abnuens. sed melius graece iouis ciuitas. esemel electrum. elisa ad insulam uel deus saluator. elbon robustus fortitudine siue dei fortitudo. ethalon incunabula moeroris. ezer fortitudo uel auxilium. emmer sermo uel uerbum. eschani habitantes contemptum. elisee dei est haec uel dei salus. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. enagallim fons uel oculus uitulorum. elam sempiternum uel saeculum. efi mensura. engaddi oculus uel fons haedi. enom fons fortitudinis. feletia salus domini. fut libyae. fennag nutus. fares dissipans. facud uisitatus uel uisitans. gazae gazophylacium siue fortitudo eius. gog tectum. gomor consummatio siue perfectio uel uenundatio. galali uolutabra. galilaea uolubilis siue transmigratio facta. iezechihel fortitudo dei. iezania auris eius. in mensura. iob otiosus. ir uigil. lydi nati. maalmeon habuerunt habitationem. mosoch amentes siue trahentes. magog quid tectum uel de tecto. megia despectio. machalaim consummatio eorum. magdol magnitudo uel turris. magalim transmigrationes siue coloniae. manaim de requie. noe requies uel conmotio. oola tabernaculum. ooliba tabernaculum meum in ea. oefa aestus. huc usque per o breuem litteram legerimus, exin per extensam legendum. ozan abiit. oram irati. ofar uolantes. osia salus domini. on dolor uel moeror. rabbath multitudo. raama tonitrus. rodii uisio iudicii. ramoth uisio mortis. regma malitia quaepiam. semel idolum. et notandum quod latinus sermo sit in hebraeis uoluminibus a similitudine, unde et simulacra dicuntur. safan ericius uel lepus siue labium eius. semoth nomina. sela umbraculum eius. sanir tolle nouitatem uel dens lucernae. seim exeuntes. soene gyrus eius uel expecta. sodada latus eius, a latere, non a latitudine intellegendum. sabarim circuire montes. saphirus speciosus egregius. sua saluatoris. sais tentatio. sataim libri uel historici. sonam pecus eorum uel dentes eorum. tanis mandatum humile. tafnas stupens os serpentis, ab ore, non ab osse intellegendum. exceptis his duobus nominibus cetera eiusdem litterae per adspirationem proferenda sunt. thelabim dispersi. et super hoc in libris hebraicarum quaestionum quid nobis uideatur, plenius diximus. thammuz consummantes siue contemptus. et super hoc in libris illis plenissime dicitur. therafim figurae. thubal deferens uel deferetur siue delatus. thogorma auellens uel incolatus cuiusdam. thafnes opertum signum. thichon mediam. thau consummatio. thasof specula. thobel uniuersa uel uanitas. themora consummatio amaritudinis. zarda abalienatus ualde.

de beato iob. ausitidi consiliatrici. et super hoc quid nobis uideatur, in libris hebraicarum quaestionum diximus. asom silens uel osseus. adad patruelis uel testis. baldad uetustas sola. barachihel benedictio dei. buzites contemptibilis. barad grando. barachel benedixit deum. buzi contempsit me. dennaba iudicium ferens. elifaz dei contemptus. eliu deus meus iste uel deus dominus. gabis altitudo confusionis siue petroboloi~g. getham adplicuerunt eos. iob dolens. leuiathan additamentum eorum. mazuroth z�idion~g, id est signa horoscopi. naamathites mouens mortem. naamathi decor. oofar uolans. ofir infirmitas. raam uisio uel multum. rafaim gigantes uel medici. rathamim iuniperi. ram excelsus. sauchaeorum cantilenae. sofar speculae dissipatio uel speculatorem dissipans siue speculatorem uidebo. sabba conuersio uel captiuitas. secheui uarietas. satan aduersarius. sui loquens. senec cymbalum. topazium bonum.

de nouo testamento

de euangelio matthaei

abraham pater uidens populum. aminadab populus meus spontaneus. abia pater dominus. asa tollens aut adtollens. aazia adprehendens dominum aut robur domini uel fortitudo eius. aaz adprehendens. amon fidelis uel nutricius, si tamen ab aleph littera exordium habeat. quod si ex ain scribitur, onustus interpretatur. abiu pater meus iste uel pater meus est. azor adiutor. archelaus agnoscens leo. amen uere siue fideliter. andreas decorus uel respondens pabulo. alphaeus fugitiuus. sed melius millesimus. amora populus scitus uel populi inluminatio. abel luctus aut uapor siue uanitas. acheldemach ager sanguinis. syrum est, non hebraeum. booz in quo robur uel in ipso fortitudo. sed melius in fortitudine. bartholomaeus filius suspendentis aquas uel me. syrum est, non hebraeum. bethsaida domus frugum uel domus uenatorum. bariona filius columbae. syrum est pariter et hebraeum. bar quippe lingua syra filius, et iona columba utroque sermone dicitur. bethfage domus oris uallium uel domus bucae. syrum est, non hebraeum. quidam putant domum maxillarum uocari. bethania domus adflictionis eius uel domus oboedientiae. barachia uel benedictus dominus uel benedictio domini. barrabban filium magistri eorum. syrum est, non hebraeum. caifas inuestigator uel sagax. sed melius uomens ore. codrantes caligo uel tenebrae. quem nos per q litteram quadrantem dicimus. corbana oblatio. cananaeus possidens siue possessio. huc usque per simplicem c litteram scripta sunt nomina, quae graeci per k efferunt: exin adspiratione addita legendum, quam illi litteram chi uocant. chanani negotiator uel motabilis aut ipse pauperculus. chorozaim hoc mysterium meum. chananaei negotiatores. diabolus defluens. graece uere dicitur criminator. dauid desiderabilis aut fortis manu. danihel iudicium dei uel iudicat me deus. esrom sagittam uidit siue atrium eorum. essai insulae libatio. sed melius incensum. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. eliacim dei resurrectio uel deus resuscitans uel deus suscitauit. eliu deus meus iste uel dei mei istius. eliezer deus meus adiutor. elia deus dominus. eli eli lama sabactani deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? fares diuisio. farisaei diuidentes uel diuisi. gennesar hortus principum. gehennam de ualle sunt siue uallis gratuita. gethsemani uallis pinguedinum. golgotha caluaria. syrum est, non hebraeum. iesus saluator uel saluaturus. ut i litterae seruemus ordinem, adspirationem h in plerisque omisimus, licet eam grammatici non putent litterae loco habendam. isaac risus uel gaudium. iacob subplantator uel subplantans. iudas confitens uel glorificans. iosafat ipse iudicans. sed melius dominus iudicauit. ioram ubi est aut qui est excelsus. sed melius sublimabitur. ionatham consummatus siue perfectus. iezechia fortis dominus uel confortauit dominus. iosia ubi est incensum domini uel salus domini. potest et fortitudo domini dici. ioachim ubi est praeparatio uel domini praeparatio. iechonias praeparans uel praeparatio domini. ioachim domini resurrectio siue dominus suscitans. ioseph adposuit siue adponens. ierusalem uisio pacis uel timebit perfecte. ieremias excelsus domini. iohannan cui est gratia uel domini gratia. isaia salus domini. iscarioth memoriale domini. quod si uoluerimus issacharioth legere, interpretatur est merces eius. potest autem dici et memoria mortis. iericho odor eius siue luna. k litteram nos superfluam habemus, et exceptis kalendis per c uniuersa exprimimus. unde consequenter hic praetermissa est. lebbaeus figuratum nomen a corde, quod nos diminutiue corculum possumus adpellare. manasses obliuiosus. matthan donum siue donatus. mariam plerique aestimant interpretari inluminant me isti uel inluminatrix uel zmyrna maris. sed mihi nequaquam uidetur. melius est autem ut dicamus sonare eam stillam maris siue amarum mare. sciendum que quod maria sermone syro domina nuncupatur. matthaeus donatus quondam. magedda poma eius uel nuntia. magdalene turris. sed melius sicut a monte montanus, ita turrensis a turre dicatur. naason quidam putant requietum sonitum interpretari. sed uerius est augurans siue serpens. nazareth flos aut uirgultum eius uel munditiae aut separata uel custodita. scribitur autem non per z litteram, sed per hebraeum sade, quod nec s nec z littera sonat. nazaraeus mundus. neptalim discretus siue seiunctus uel conuertit siue conuoluit me. obed seruiens. osanna saluifica, quod graece dicitur s�son~g d�~g. utrumque autem nomen per o extensam litteram legendum. raab lata siue dilatata. rachab adscendens uel concita siue uidens. ruth festinans. roboam impetus populi. rachel ouis uel uidens deum. rama excelsa siue exaltata. racha uanus. rabbi magister meus. syrum est. ramatham excelsa eorum uel sublime eis. salman sensibilis uel sensus. salomon pacificus siue pacatus erit. salathihel petitio mea deus. haec tria nomina per sin litteram scribuntur, reliqua duo sade in exordio habent. sadoc iustificatus siue iustus. sidon uenatio. thamar palma uel amara. thomas abyssus uel geminus, unde et graece didumos~g adpellatur. thare pascens siue pastura. zara oriens siue ortus est. zorobabel ipse magister babylonis, id est confusionis. zabulon habitaculum. potest et habitaculi substantia nuncupari. zebedaeus dotatus siue fluens iste. zacharia memoria domini uel memor domini. zachaeus iustificatus aut iustus uel iustificandus. syrum est, non hebraeum.

de marco

abba pater. syrum est, non hebraeum. arimathia altitudo eius uel exaltatus est ipse. idumaea rufa siue terrena. israhel uir uidens deum. sed melius rectus domini. cenna zelotes, unde in alio loco cananaeus, in alio zelotes dicitur. salome pacifica. tyro angustiae. tyrus quippe lingua hebraea sor dicitur, quod in nostrum sermonem transfertur angustia. tiberius uisio eius uel bonitas eius. talithacumi puella surge. syrum est. trachonitidis negotiatio tristitiae.

de luca

aeffeta adaperire. augusti sollemniter stantis aut sollemnitatem additam. abiline lugentes. aaron mons eorum. anna gratia eius. aser beatus aut beatus erit. amos onerans aut onerauit. agge sollemnitas. addai robustus. uiolenter figuratum nomen ab eo quod dicitur saddai. arfaxad sanans depopulationem. adam homo aut terrenus siue indigena. ammaus populus abiectus. caesar possessio principalis. cyrinus heres, qui apud nos melius effertur et uerius per q litteram, ut dicatur quirinus. cosam diuinans. cainam luctus aut lugens. cafarnaum ager uel uilla consolationis. eseli uicinus meus. eber transitus. enoch dedicatio. enos homo. huc usque per e breuem litteram legerimus, exin per extensum legamus elementum. erodes pelliceus gloriosus. elisabeth dei mei saturitas uel dei mei iuramentum aut septimus. eli adscendens. elmadai dei mei mensura. er uigilans aut uigilia. enam oculus eorum. elisaeus dei salus. fanuhel facies dei. fase transitus siue transgressio, pro quo nostri pascha legunt. falec diuidens aut diuisit. filippus os lampadis uel os manuum. gabrihel confortauit me deus aut fortitudo dei uel uirtus mea deus. galilaea uolutabilis aut transmigratio perpetrata. gerasenorum suburbana aut coloni ibidem. ituraeae montanae. syrum est. iordanis descensio eorum aut adprehensio eorum uel uidens iudicium. ioni columba mea. iannai praeparatus. ioiarim dominus exaltans uel est exaltans. iared descendens siue continens, quod graece dicitur epikrat�n~g. iona columba. iohanna dominus gratia eius uel dominus misericors. iairus inluminans uel inluminatus. lysania natiuitas tentationis. sed nimium uiolenter. leui adpositus. lamech humilis. quidam putant percutientem siue percussum posse resonare. lot ligatus aut declinans uel uacans. lazarus adiutus. moyses adsumptus uel palpans siue contrectans aut urgens. sed melius est ex aqua. mathathia donum dei aut aliquando. melchi rex meus. mathusale mortuus est et misit. maalelehel laudatus dei uel laudans deum. martha inritans, prouocans. sermone autem syro domina interpretatur uel dominans. naason augurans. naum consolatio siue consolator. neri lucerna mea. nathan dedit uel dantes. nachor requieuit lux. noe requiescit aut requieuit. naa pulchra. niniuitae natiuitas pulchritudinis aut speciosi. petrus agnoscens. pontius declinans consilium. pilatus os malleatoris. sed sciendum est quod apud hebraeos p littera non habetur nec ullum nomen est quod hoc elementum sonet. abusiue igitur accipienda quasi per f litteram scripta sint. ros caput. ram sublimis. reu pascens aut pastus est. sicera ebrietas. omne enim quod inebriare potest, apud hebraeos sicera dicitur. symeon audiens uel audiuit tristitiam. sedi ex latere meo. semi audiens. salathiel petitio mea deus. salman pax. seruch lorum siue corrigia uel dependens siue perfectio. sale misit. sem nomen. seth positus aut ponens uel posuit aut poculum siue germen uel resurrectio. sarepta incensa siue angustia panis. nomen ex hebraeo syro que conpositum. simon pone moerorem uel audi tristitiam. susanna lilium aut gratia eius. sed melius, si femininum nomen figuretur a lilio. samaritae custodes. sodoma pastio silens uel declinatio eorum aut fulua. satan aduersarius siue transgressor. saba captiuitas. sadducaei iustificati.

de euangelio iohannis

aenon oculus aut fons eorum. anani donauit mihi. banereem filii tonitrui, quod conrupte boanerges usus optinuit. barsemia filius caecus, quod et ipsum conrupte quidam bartimaeum legunt. beelzebub habens muscas aut uir muscarum. in fine ergo nominis b littera legenda est, non l. musca enim zebub uocatur. barabbas filius patris. cephas petrus. syrum est. cana possessio siue possedit. efraim fertilis siue auctus, quem nos possumus ab augendo augentium dicere. messias unctus, id est christus. manna quid est? nazareth flos munditiae. salim pugilli siue uolae aut ortus aquarum, quod breuius graece dicitur bruonta~g. sichar conclusio siue ramus. conrupte autem pro sichem (quae transfertur in umeros) ut sichar legeretur, usus optinuit. siloe missus.

de actibus apostolorum

andreas decus in statione uel respondens pabulo. sed hoc uiolentum. melius autem est, ut secundum graecam etymologiam apo~g tou~g andros~g, hoc est a uiro, uirilis adpelletur. alfaeus millesimus siue super os, ab ore, non ab osse. acheldemach ager sanguinis. syrum est. aegyptus tenebrae uel tribulatio. arabes humiles siue campestres. annas donans. alexander auferens angustiam tenebrarum. sed hoc uiolentum. ananias gratia domini. amos potens uel fortis, si tamen ab aleph littera incipiatur, et finiatur in sade. quod si exordium sumit ab ain, et consummatur in sin, in populum diuellentem transfertur. azotus hebraice uocatur esdod, et secundum pristinum nomen etymologiam habet ignis patruelis. ascalon ignis infamis aut ignis ignobilis. aeneas respondens aut pauper siue miseria. agabus nuntius tribulationis. sed et hoc uiolentum. attalia tempus eius. melius declinatio domini. amfipolis populus ore conruens. apollonia disciplina uel synagoga eorum. sed et hoc uiolentum. athenienses exploratores aut respondentes uel humiles siue tempore dissipati. sed et hoc uiolentum. ariopagus primitiua sollemnitas. sed et hoc uiolentum est, cum atheniensis curiae nomen sit, quae a marte nomen accepit. aquila dolens uel parturiens. achaia soror laborans. apelles congregans eos. uiolentum. artemis (id est diana) suscitans aegrotationes. uiolentum est. aristarchus suscitans coronam. antipatridem donantis laudationem. uiolentum est. agrippa congregans subito. adrumetina diuidens sublimiter. uiolentum est. adrias continens mala siue locus malorum. uiolentum est. appii forum libera uel fortis ubertas. bartholomaeus filius suspendentis aquas uel ut supra. barsaban filium reuertentem uel filium quietis. ex syro et hebraeo nomen conpositum. barnabas filius prophetae uel filius uenientis aut (ut plerique putant) filius consolationis. blastum habentem lucrum. barieu maleficum siue in malo, non nulli bariesu conrupte legunt. bithynia filia speciosa uel inutilis. beroea filius eius. syrum est. bernice eleganter uel electe conmota uel filius innocens. ex syro hebraeo que conpositum. cappadocia manu redempta domino. uiolentum est. cyrene heres. creta uocationes aut uocatae. inter syrum et hebraeum. caifas inuestigator aut sagax uel uomens ore. cyprius tristis aut moeror. cyrenenses heredes. cilicia coetus aut luctus uel adsumptio aut uomitus eius. caesarea possessio principalis. candacis conmutatae. cornelius intellegens circumcisionem. claudius spes tranquillitatis. cis uomens uir aut durus. coloniam reuelationem eorum aut uocem eorum. corinthum conuersationem eorum, quam significantius graeci politeian~g uocant, hoc est administrationem rei publicae. crispus sciens uel cognoscens. co excussio siue praestolatio. cinereas possidens sectatores. cos mentis excessus. cauden recursum aut retentionem siue clangorem. exceptis paucis nominibus omnia paene ex c littera uiolenter interpretata sunt. dauid desiderabilis siue manu fortis. damascus sanguinis poculum. derben generationis filium siue loquentem. dionysius diiudicans siue uehementer fugiens. damaris silens caput. demetrius uehementer innectens siue nimium persequens. derbaeus loquax siue ut supra. drusilla generis pacifici. dioscoroe pulchri ad tegendum. sunt autem gemini castores. elaeonis, id est montis oliueti, quod interpretatur diuinitas uel adlaborantes. elamitae obiecti oppositi siue despecti. ebraei transitores. emor asinus, si per heth litteram scribatur: quod si per aleph, loquax dicitur. elymas ad transgressionem siue transgredi faciens. ermes anathema moeroris. erastus frater meus uidens. satis absurde uocabulum figuratum. ellada ad scientiam uel ad adscensum siue dei scientia. syra uero lingua dicitur super hanc. ellenon (id est graecorum) ad adscendentes siue scientia dei. efesum uoluntas mea in ea siue finis eorum. eutyches amens. porro graece dicitur fortunatus. ebraice transitorie. eurielion conmiscens siue deorsum ducens. quae secuntur duo nomina, per extensam e litteram legenda sunt. erodes pellis gloria. esaias salus domini. uerum apud hebraeos ab i littera sumit exordium. filippus os lampadarum. frygia scissio pectorum. farisaei diuisi. farao denudans eum siue dissipator eius. foenicis adnuerunt siue nutus. fisidiam os sonitus. quia (ut supra dixi) p litteram non habent, propterea pisidiam per f efferunt. felicem ruinam facturae siue timorem eius, latinum nomen est. festum ore multorum. et hoc nomen latinum uiolenter, quia hebraice figuratur. galilaei uolubiles uel rotabiles. gamalihel retributio dei. gaza fortitudo eius. g littera addita est, siquidem hebraice per ain scribitur. gallionis transferentis. galatiam magnificam siue translatam. gaium conmotum. sed melius uallensem. ierosolyma uisio pacis. iohannes in quo est gratia uel domini gratia. ioseph auctus. iustus parcens uel ipse adleuatus. iohel incipiente deo siue est deus. ionatha columba dans siue columba ueniens. ioppe pulchritudo. italica mentis excessus. iessai insulae oblatio. iasonis desiderantis siue qui mandatum fecerit. iulium incipientem. iconium praeparatio aut consolatio. libyam uenientes siue introitus numero plurali. leuites additus. libertinorum facientium paleas. lydda utilitas. lucius ipse suscitans. lycaonia ad suscitandum. lystra generans decorem. lydia quam nos possumus dicere prodificatam. porro graece melius adpellatur �phel�theisa~g. lysias generatus. lyciae lacrimantis. laisa in salutem. omnia paene ex l littera nomina uiolenter usurpata sunt. matthaeum donatum. maria inluminata uel ut supra. medi mensurantes uel mensurati. mesopotamia eleuata uocatione quadam. sed melius a graeco etymologiam possidet, quod duobus fluuiis eufrate ambiatur et tigri. madian in iudicio uel ex iudicio. moloch rex noster, quem et melchom solent dicere. marcus excelsus mandato. manaem castrum. mysia adtrectatio uel palpatio. macedo quem nos orientalem possumus dicere. figuratum nomen ab eo, quod hebraice legitur meccedem. mytilene declinans siue transmigrans. miletum generantem. mnasonem consolantem uel quiescentem. myrra amara. militene de infirmitate siue mandatum humilitatis. nazarenum mundum sanctum uel abiunctum. nicanorem stantem lucernam. nicolaum stultum ecclesiae languentis. niger adscendens. neapolim conmotionem mirabilem. naasson augurans. petrus agnoscens siue dissoluens. parthi diuidentes perfecte. pontus inclinans. pamphylia conuersi a ruina siue diuisio cadens. pontius declinans consilium. pilatus os malleatoris. prochorum fructus congregantem. parmenam diuidentem plenitudinem. pascha transscendens uel transgressio. pafum redemptionem cadentem. parion discooperientem. perge uoraginem. pythona os abyssi. priscilla agnoscens. pyrrus dissoluens. patara separans. ptolomais deducens ad mensuram. porcium diuidentem duritiam eorum. publius tabernaculum eius. puteoli declinantes. haec omnia graeca nomina uel latina quam uiolenter secundum linguam hebraicam interpretata sint, perspicuum puto esse lectori. romani sublimes uel tonantes. rafam facturae nostrae uel laxitati eorum. rhode uidens uel fortis. rhodum uisionem aut descensionem. regium pascua eorum. romam sublimem siue tonitruum. samaria custos. simonis oboedientis siue ponentis tristitiam aut audientis moerorem. salomon pacificus. samuhel nomen eius deus. sadducaei iustificati. safiram narrantem siue litteratam aut librariam uel certe syro sermone formosam. stephanum normam nostram uel skopon~g nostrum, quo ueru et iacula diriguntur. sychem umeri. sinai siue finis aut secundus interpretatur aut mandatum mensura que eius uel certe tentatio. saulus tentatio respicientis uel saturitas. sarona cantans tristitiam. sidonii uenatores. seleuciam tollentem semet ipsam siue experimentum itineris uel exeuntem ad uocationem. salaminam umbra conmotionis aut fluctus uel salutationem iudicii. sergio principi uallis siue hortuli. saul petitio siue expetitus dicitur. silam missus. syria sublimis iuxta hebraeam etymologiam. nam syria hebraice aram. samothracia auditio reuelationis siue responsionis. sosthenes saluanti eos siue gaudium da mihi. sceua uulpecula clamans uel loquens. sosipater narrans. secundus eleuans. samus auditus. sicariorum ebriosorum. sebaste gyro siue gyranti, ita tamen, ut a samech littera exordium habeat. salmonem nomen habitaculi. syrtim angustiam uel tribulationem. melius autem salustius a tractu ait nomen inpositum. syracusae murus siue maceria laetitiae. timonem numerantem sitim siue pinguedinem. tabitha damma uel caprea. tyrii coangustati, ut supra diximus, ab hebraico sor nomine declinatum. troadem requiem. tyranni continentis eos uel confortantis eos. tertullus placens stercore uel aggere eorum. tabernae uisiones eorum siue bona uisio. huc usque per simplicem litteram tau, nunc per theta graecum legenda sunt. theophile sursum ferens siue conuertens. sed melius graeca etymologia ab eo quod amatus sit deo. thomas didumos~g, id est geminus, uel abyssus. theudas laudatio uel capiens aut signum. tharsensis explorator laetitiae. thyatira inluminata. thessalonicensium festinantium umbram roborare siue firmare.

de epistulis catholicis.

de epistula iacobi

abraham pater uidentis multitudinem. elia dei domini. esaia salus domini. iob magus. iunia incipiens. iason factus in mandato. raab dilatata. sabaoth uirtutum siue exercituum.

de prima epistula petri. asia eleuans. bithynia uirguncula uel filia domini. babylon confusio siue translatio. cappadocia manus redempta domino. galatia transmigrans uel translata. marcus sublimis mandato. sara princeps. siluanus missus.

de secunda epistula petri

balaam uanus populus aut deuoratio eius. bosor in tribulatione aut carneus siue pelliceus. cappadocia manus redimens domino. electae adscendentes. galatia transmigrata. gomorra populi timor siue caecitas. g in principio additum est, alioquin ex ain describitur. lot declinans siue uinctus. marcus sublimis mandato siue defricatus aut amarus. noe requies. pontus declinans. paulus mirabilis. sara princeps. simon audiens. siluanus missus. sodomis fuluis aut tacentibus.

de tertia epistula iohannis

diotrefes speciosus insulsus siue decor insaniens. demetrius fortis ad persequendum siue fortis uirga deicere. gaius mobilis.

de epistula iudae

aegyptus tenebrae uel tribulatio. adam homo. balaam uanus populus. cain possessio. core caluities aut glacies. diabolo defluenti siue clauso in ergastulis. enoch dedicatio. gomorra populi timor aut caecitas. michahel quis ut deus? moyses palpans siue liniens. sodoma pecus tacens.

de epistula pauli ad romanos

abraham pater uidens populum. adam homo siue terrigena. abba pater. syrum est. achaia frater quis? aut frater eius uel frater domini uel frater meus dominus. aquila dolens uel parturiens. asia eleuata siue gradiens. andronicus decorus ad standum aut respondens siue cogitans pastionem. ampliatus populus malleator. apelles congregans eos. aristobulus suscitans dolore germen. asyncritum dirigens thuribulum. beniamin filius dexterae. baal habens uel deuorans. cenchris possidens sectatores. dauid desiderabilis. epaeneton superindutum. ermen anathematizantes moerorem. ermam auferentem siue anathema nostrum. erastus frater meus uidens aut uigilans. tria nomina quae secuntur, per h litteram sunt legenda. hesaias salutare domini. helias deus dominus aut fortis dominus. herodionem formidinem. farao discooperiens eum. foeben ore aedificantem uel oris filium. flegon dissicans siue diuidens. filologum ore praecipuum uel os meum ei in hortum. gomorra populi timor aut caecitas. gaius mobilis siue uallensis. iuda confitens siue glorificans. iesu saluator. israhel uir uidens deum. isaac risus. iesse insulae libamen. illyricus aduena aut elementum uel certe secundum uersus. ierusalem uisio pacis. lucius ipse eleuans uel consurgens. moyses adtrectans siue liniens. macedonia orientalis. maria inluminans uel inluminata. narcissus adscensus laetitiae siue lucerna scindens aut conligens. nereus lucerna domini. osee saluator. olympam parturientem thalamos. paulus mirabilis siue electus. priscus agnoscens. persidam tentantem siue dissuentem latera sua. patrobam dissoluentem eum siue uidentem eum. quartus clangens siue superflue. rebecca multa patientia siue quae multum acceperit. rufum sanantem nos uel reficientem nos. sara princeps. sabaoth uirtutum siue exercituum. sodoma pecus tacens siue fulua uel sterilis. sion specula. spania expeditio siue adcinctus. sed rectius hispania scribitur. stachyn facientem cantilenas. satanas parabata uel contrarius. sosipatrus saluans dispersos. tryfaenam innuentem uel reuertentem. tryfosam perspicuam. timotheus beneficus. tertius adiungens (id est adplicans) se. urbanus luce gaudens.

ad corinthios prima

apollo miraculum siue congregans eos. achaia frater meus quispiam uel frater meus dominus. aquila parturiens siue dolens. barnabas filius consolationis. corinthum ciues uel decuriones eorum. cephas petrus. syrum est. crispum scientem. chloes inuestigantes siue omnes. sed melius conclusio siue consummatio. damascus sanguinis potus. efeso uoluntas mea in ea siue anima mea in ea. eua uita siue calamitas. ebraei transitores. gaium conmotum. galatia magnifica uel translatio. iudaeis confitentibus uel laudantibus. iacobo subplantatori. ierusalem uisio pacis. moyses palpans siue liniens. macedonia orientalis. maranatha dominus noster uenit. syrum est. prisca cognoscens. sosthenes saluans in tempore. stephana regulam nostram uel speculatorem nostrum uel iudicantem nos. siluanus missus. satanas aduersarius. sabbatum requies.

ad corinthios secunda

asia auferens siue pergens. abraham pater uidens multitudinem. areta stupor uel descensio. beliar caeca angustia siue caecum lumen uel filius praeuaricationis. sed rectius belial dicitur. damascus sanguinis potus. eua calamitas siue uita. ebraei transitores. israhelitae uiri uidentes deum. siluanus missus. satanas transgressor siue aduersarius. troadem requiem siue latitudinem. titum quaerentem siue bonum. sed melius mutatum.

ad galatas

arabiam humilem siue occidentalem. antiochiam paupertatis silentium. abraham pater uidens multitudinem. abba pater. syrum est. agar aduena siue conuertens. cilicia adsumptio siue uocatio lamentabilis. damascus sanguinis potus. iudaismum confessionem. ierosolyma uisio pacis. iacobo subplantatori. iohannes domini gratia siue cui donatum est. isaac risus. israhel uir uidens deum. petrus dissoluens uel discalcians. syria sublimis. sina mensura eius siue tentatio.

ad filippenses

beniamin filius dexterae. clemens ecclesiastes siue concionator. epafroditum frugiferum. ebraeus transitor. euhodiam adprehendentem dominum. filippenses os lampadarum. farisaeus diuisus. filippus os manuum uel lampadarum. syntychen loquelam siue adoleschian~g, quam nos dicere possumus cantilenam. thessalonicam festinans umbram statuere.

ad colosenses

aristarchus mons facturae superfluae. archippus longitudo operis siue insidiae oris uel insidiae dilatati. barnabas filius consolationis. colosis uoci factae. demas silens. epafra frugifer uel equidem uidens. iesus saluator. iustus parcens siue ipse elatus. ierapoli iudicio superiori. laodicia tribus amata domini. sed melius natiuitas expectata. lucas ipse consurgens siue ipse eleuans. marcus sublimis mandato siue amarus uel certe adtritus atque limatus. nympham adplicitam ori eorum. onesimo decoro uel respondenti. tychicus tacens.

ad thessalonicenses

achaia frater meus quis? siue frater meus dominus. athenae in tempore dissipatae. siluanus missus. satanas aduersarius uel transgressor.

ad hebraeos abraham pater uidens multitudinem. aegyptus tenebrae uel angustiae. aaron mons fortitudinis. abel luctus. barac fulgurans. cain possessio. dauid desiderabilis siue fortis manu. enoch dedicatio. esau rubeus siue aceruus lapidum. ebraeus transitor. farao nudauit eum uel dissipauit eum. fase transscensus, quod interpretatur pascha. gedeon experimentum iniquitatis. iesus salus uel saluator. iuda confitens uel laudator. isaac risus. iacob subplantator. ioseph addens siue augmentum. iericho luna siue odor eius. iepte aperuit siue aperientis. leui additus. moyses palpans uel liniens. melchisedec rex iustus. manna quidnam est istud? noe requies siue requiescens. raab, si per ain mediam litteram scribatur, famem significat, si per he, impetum, si per heth, latitudinem. sabbata requies. salem pax. sara princeps. samson sol eorum. sion specula. samuhel nomen eius deus.

ad timotheum prima

alexander leuans angustiam tenebrarum. adam homo. galatia translatio. gallia transferens. diabolum defluentem siue clausum in latumiis. efesum uoluntas eius. eua calamitas aut uita siue uae. iamnes marinus siue ubi est signum. iambres mare pelliceum siue mare in capite. onesiforus respondens narrationem. pontius inclinans consilium. pilatus ore malleator siue ore contundens. satanas aduersarius. ymenaeus dormitans.

ad timotheum secunda

asia eleuatio. archippus longitudo operis. aristarchus mons facturae superfluae. antiochia paupertatis silentium. aquila dolens uel parturiens. crescens tenebrosus. carpum scientem perspicue. corinthus oritur ipse. claudia spes tranquillitatis. dauid desiderabilis uel fortis manu. demas silens siue terrenus uel sanguineus. dalmatiam paupertatem grandem. eunicae ornantis. euhodiam adprehendentem dominum. ermogenes uomens eos in ualle. sed melius mons scrutatus. efeso uoluntas eius. erastus frater uidens. eubulus cohabitator. figelus occurrens uel aduersarius. filonem faciem dei. filetum declinans uel os meum. galatia magnifica uel translatio. iconium uocatam siue duram. sed melius ubi est calamus. loidi �phel�theis�i~g, id est quae consecuta est utilitatem. lystris utilitas angustiae uel tribulationis. lucas ipse consurgens aut ipse eleuans. linus candidus siue tibicen. moyses palpans uel contrectans. membranas apertas uel manifestas. mileto generare siue qui est eius. priscam agnoscentem. pudens indutus consilio. roma excelsa siue tonitruum. troadi seruienti. trofimum dissoluentem thalamos.

ad titum

artemam anathematizantem siue conturbantem. apollo mirabilem. cretam uocationem consummatam. nicopoli germen protectionis meae. zenam conmotionem eius siue conmouens eum uel ipse requiescens. ad philemonem. appia continens siue continentia uel libera. archippo longitudini operis. demas silens. epafran quem nos crescentem siue augentium possumus dicere. filemoni mire donato uel certe os panis eorum. onesimum respondentem.

de apocalypsi iohannis

asia elatio. amen uere uel fideliter. aser beatitudo uel beatus. aegyptus tribulatio. armageddon consurrectio tecti siue consurrectio in priora. sed melius mons a latrunculis uel mons globosus. alleluia laudate dominum. balaam uanus populus. balac elidens. beniamin filius dexterae. babylon confusio uel translatio. diabolus deorsum fluens. dauid desiderabilis. efesus uoluntas siue consilium meum. eufrate frugifero. filadelfia saluans haerentem domino. gad tentatio. gog d�ma~g, id est tectum. iezabel fluxus sanguinis uel fluens sanguine. sed melius ubi est sterquilinium. issachar est merces. iesus saluator. ioseph adaugens. laodicia tribus amabilis domini siue fuerunt in uomitu. leui additus. labbaddon perdens pro eo, quod est interficiens. sed melius solitarius eorum. manna quid est hoc. manasses obliuiosus uel obstupescens. michahel quis ut deus. magog de domate, hoc est de tecto, siue quod est tectum. nicolaitarum effusio siue ecclesia languens uel stultitia ecclesiae languentis. neptali conuersantis. paulo ori eorum siue ori tubae. pergamo diuidenti cornua eorum uel dissecanti uallem. ruben uidete filium uel uidete in medio. smyrnae cantico eorum. sardis principi pulchritudinis. satanae transgressori uel aduersario. symeon audientis tristitiam. sodoma pecori tacenti. zabulon habitaculum pulchritudinis.

de epistula barnabae apostoli. abraham pater uidens populum. adam homo. amalec populus lingens siue populus brutus. dauid desiderabilis. eua calamitas siue uae aut certe uita. efraim frugifer siue ubertas. manasse oblitus. naum germen. rebecca patientia. sabbata requies. sion specula. sina mandatum mensura uel temptatio. satan aduersarius siue praeuaricator.




Comments