Hieronymus Commentarii in iv epistulas Paulinas
Ad Galatas
Prologus
pauci admodum dies sunt, ex quo epistolam pauli ad philemonem
interpretatus, ad galatas transcenderam, multis retrorsum in medio
praetermissis; et ecce subito litterae mihi de urbe allatae sunt,
nuntiantes et albinam uenerabilem anum praesentiae domini redditam, et
sanctam marcellam matris contubernio destitutam, magis nunc uestrum, o
paula et eustochium, flagitare solatium. et quia hoc interim fieri non
potest, propter grandia
maris in medio spatia atque terrarum, repente uulnus impressum saltem
scripturarum uellem curare medicamine. scio equidem ardorem eius, scio
fidem, quam flammam semper habeat in pectore, superare sexum, obliuisci
hominis, et diuinorum uoluminum tympano concrepante, rubrum huius
saeculi pelagus transfretare. certe cum romae essem, nunquam tam festina me uidit, ut non de scripturis aliquid interrogaret. neque uero more pythagorico quidquid responderam, rectum putabat: nec
sine ratione praeiudicata apud eam ualebat auctoritas; sed examinabat
omnia, et sagaci mente uniuersa pensabat, ut me sentirem non tam
discipulam habere, quam iudicem. itaque quod et illi absenti pergratum
fore, et uobis quae in praesentiarum estis, utile existimo, aggrediar
opus intentatum ante me linguae nostrae scriptoribus, et a graecis
quoque ipsis uix paucis, ut rei poscebat dignitas, usurpatum. non quod
ignorem caium marium uictorinum, qui romae, me puero, rhetoricam docuit,
edidisse commentarios in apostolum; sed quod occupatus ille eruditione
saecularium litterarum, scripturas omnino sanctas ignorauerit: et nemo
possit, quamuis eloquens, de eo bene disputare, quod nesciat. quid
igitur, ego stultus aut temerarius, qui id pollicear quod ille non
potuit? minime. quin potius in eo, ut mihi uideor, cautior atque
timidior, quod imbecillitatem uirium mearum sentiens, origenis
commentarios sum secutus. scripsit enim ille uir in epistolam pauli ad
galatas, quinque proprie uolumina, et decimum stromatum suorum librum
commatico super explanatione eius sermone compleuit: tractatus quoque
uarios, et excerpta, quae uel sola possint sufficere, composuit.
praetermitto didymum, uidentem meum, et laodicenum de ecclesia nuper
egressum, et alexandrum ueterem haereticum, eusebium quoque emesenum, et
theodorum heracleoten, qui et ipsi nonnullos super hac re
commentariolos reliquerunt. e quibus si uel pauca decerperem, fieret
aliquid quod non penitus contemneretur. itaque ut simpliciter fatear,
legi haec omnia, et in mente mea plurima coaceruans, accito notario, uel
mea, uel aliena dictaui, nec ordinis, nec uerborum interdum, nec
sensuum memoriam retentans. iam domini tantum misericordiae est, ne per
imperitiam nostram ab aliis bene dicta dispereant, et non placeant inter
extraneos, quae placent inter suos. argumentum itaque epistolae huius
breuiter comprehendens, hac praefatione commoneo, ut sciatis eamdem esse
materiam et epistolae pauli ad galatas, et quae ad romanos scripta est.
sed hoc differre inter utramque, quod in illa altiori sensu et
profundioribus usus est argumentis, hic quasi ad eos scribens, de quibus
in consequentibus ait: o insensati galatae! et: sic insipientes estis.
tali se sermone moderatus est, quod increparet potius quam doceret; et
quem possent stulti intelligere, ut communes sententias communi oratione
uestiret, et quos ratio suadere non poterat, reuocaret auctoritas.
nullus quidem apostoli sermo est, uel per epistolam, uel praesentis, in
quo non laboret docere antiquae legis onera deposita, et omnia illa quae
in typis et imaginibus praecesserunt, id est, otium sabbati,
circumcisionis iniuriam, kalendarum et trium per annum solemnitatum
recursus, scrupulositatem ciborum, et per dies singulos lauacra iterum
sordidanda, gratia euangelii subrepente cessasse, quam non sanguis
uictimarum, sed fides animae credentis impleret. uerum alibi pro parte,
et ut se aliud agenti haec quaestio obtulerat, ex latere disputatum est,
et pene perstrictum. in his autem duabus, ut dixi, epistolis,
specialiter antiquae legis cessatio, et nouae introductio continetur.
sed ad galatas hoc proprium habet, quod non scribit ad eos qui ex
iudaeis in christum crediderant, et paternas putabant caeremonias
obseruandas: sed ad eos qui ex gentibus fidem euangelii receperant, et
rursum retro lapsi, quorumdam fuerant auctoritate deterriti, asserentium
petrum quoque et iacobum, et totas iudaeae ecclesias, euangelium
christi cum lege ueteri miscuisse. ipsum etiam paulum aliud in iudaea
facere, aliud nationibus praedicare: et frustra eos in crucifixum
credere, si id negligendum putarent quod apostolorum principes
obseruarent. quamobrem ita caute inter utrumque et medius incedit, ut
nec euangelii prodat gratiam, pressus pondere et auctoritate maiorum,
nec praecessoribus faciat iniuriam, dum assertor est gratiae: oblique
uero et quasi per cuniculos latenter incedens: ut petrum doceat pro
commissa sibi circumcisionis plebe facere, ne ab antiquo repente uiuendi
more desciscens, in crucem scandalizata non crederet, et sibi
praedicatione gentium credita, aequum esse id pro ueritate defendere,
quod alius pro dispensatione simularet. quod nequaquam intelligens
bataneotes et sceleratus ille porphyrius, in primo operis sui aduersum
nos libro, petrum a paulo obiecit esse reprehensum, quod non recto pede
incederet ad euangelizandum: uolens et illi maculam erroris inurere, et
huic procacitatis, et in commune ficti dogmatis accusare mendacium, dum
inter se ecclesiarum principes discrepent. quae quidem et nunc,
orantibus uobis, leuiter quo sensu sint dicta, contingimus, et in suis
locis plenius exsequemur. sed iam tempus est, ut ipsius apostoli uerba
ponentes, singula quaeque pandamus.
LIBER 1
1. "paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem; sed per
iesum christum, et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis". non
superbe, ut quidam putant, sed necessarie, neque ab hominibus, neque per
hominem, se apostolum esse proponit; sed per iesum christum, et deum
patrem, ut eos qui paulum extra duodecim apostolos uentilabant, et
nescio unde subito prorupisse, uel a maioribus ordinatum astruebant, hac
auctoritate confunderet. potest autem et oblique in petrum et in
caeteros dictum accipi, quod non ab apostolis ei sit traditum
euangelium, sed ab ipso iesu christo, qui et illos apostolos elegerat.
hoc autem totum ideo praeparatur, ut nemo sibi contra legis onera pro
euangelii gratia disputanti, possit opponere: sed petrus hoc dixit, sed
apostoli hoc statuerunt, sed praecessores tui aliud decreuerunt.
quod quidem in sequentibus, nunc quasi occulto sermone praeludens,
manifestius facit; dum ab eis qui uidentur esse aliquid, nihil in se
collatum refert, et ipsi petro in faciem restitisse se scribit, nulla se
dicens necessitate compulsum, ut hypocrisi cederet iudaeorum. quod si
temerarium quibusdam uidetur, eum contra apostolos, quamuis occulte,
locutum; qui hierosolymam idcirco perrexerit, ut cum eis conferret
euangelium, ne forte in uacuum curreret, aut cucurrisset, illo
intelligentiam transferamus. usque hodie a patriarchis iudaeorum
apostolos mitti, a quibus etiam tunc reor galatas deprauatos legem
obseruare coepisse, uel certe alios de iudaeis credentibus in christum
perrexisse galatiam, qui asserent petrum quoque apostolorum principem,
et iacobum fratrem domini, legis caeremonias custodire. ad distinctionem
itaque eorum qui mittuntur ab hominibus, et sui, qui sit missus a
christo, tale sumpsit exordium: paulus apostolus, non ab hominibus,
neque per hominem. apostolus autem, hoc est, missus, hebraeorum proprie
uocabulum est, quod silas quoque sonat, cui a mittendo missi nomen
impositum est. aiunt hebraei inter ipsos quoque prophetas, et sanctos
uiros esse quosdam, qui et prophetae et apostoli sint, alios uero qui
tantum prophetae. denique moysen, cui dicitur: et ego mitto te ad
pharaonem; et ipse respondeat: prouide alium quem mittas; et isaiam, cui
loquitur deus: quem mittam et quis ibit ad populum istum? esse et
apostolos et prophetas. unde et nos possumus intelligere ioannem quoque
baptistam et prophetam et apostolum appellandum, siquidem ait scriptura:
fuit homo missus a deo, cui nomen erat ioannes. et in epistola ad
hebraeos propterea paulum solita consuetudine nec nomen suum, nec
apostoli uocabulum praeposuisse, quia de christo erat dicturus: habentes
ergo principem sacerdotum, et apostolum confessionis nostrae iesum; nec
fuisse congruum, ut ubi christus apostolus dicendus erat, ibi etiam
paulus apostolus poneretur. quatuor autem genera apostolorum sunt. unum,
quod neque ab hominibus est, neque per hominem, sed per iesum christum,
et deum patrem; aliud, quod a deo quidem est, sed per hominem; tertium,
quod ab homine, non a deo; quartum, quod neque a deo, neque per
hominem, neque ab homine, sed a semetipso. de primo genere potest esse
isaias caeteri que prophetae, et ipse apostolus paulus, qui neque ab
hominibus, neque hominem, sed a deo patre et christo missus est. de
secundo, iesus filius naue, qui a deo quidem est apostolus constitutus,
sed per hominem, moysen. tertium genus est, cum hominum fauore et studio
aliquis ordinatur. ut nunc uidemus plurimos non dei iudicio, sed
redempto fauore uulgi in sacerdotium subrogari. quartum est
pseudoprophetarum et pseudoapostolorum, de quibus apostolus: istiusmodi,
inquit, pseudoapostoli, operarii iniquitatis, transfigurantes se in
apostolos christi, qui dicunt: haec dicit dominus; et dominus non misit
eos. uerum non talis apostolus paulus, qui neque ab hominibus, neque per
hominem, sed a deo patre per iesum christum missus est. ex quo
approbatur, ebionis et photini etiam hinc haeresis retundenda, quod
dominus noster iesus christus, deus sit: dum apostolus quia a christo ad
praedicationem euangelii missus est, negat se missum esse ab homine.
subrepunt hoc loco caeterae haereses, quae putatiuam christi carnem
uindicantes, deum aiunt christum esse, non hominem. necnon et noua
haeresis, quae dimidiatam christi asserit dispensationem. atque ita
ecclesiae fides inter tanta falsorum dogmatum naufragia constituta, si
christum fateatur hominem, ebion photinus que subrepunt: si deum esse
contenderit, manichaeus, et marcion, nouelli dogmatis auctor, ebulliunt.
in commune itaque audiant, christum et deum esse et hominem. non quod
alius deus sit, et alius homo: sed qui deus semper erat, homo ob nostram
salutem esse dignatus est. sciendum quoque in marcionis apostolo non
esse scriptum, et per deum patrem, uolentis exponere christum non a deo
patre, sed per semetipsum suscitatum, ut est illud: soluite templum hoc,
et ego in triduo suscitabo illud. necnon et alibi: nemo tollit animam
meam a me; sed ego pono eam a meipso. potestatem habeo ponendi eam et
rursum potestatem habeo sumendi illam.
"et qui me cum sunt omnes fratres, ecclesiis galatiae". in aliis
epistolis, sosthenes, et siluanus, interdum et timotheus in exordio
praeponuntur: in hac tantum, quia necessaria erat auctoritas plurimorum,
omnium fratrum nomen assumitur. qui et ipsi forsitan ex circumcisione
erant, et a galatis non contemptui ducebantur.
plurimum quippe facit ad populum corrigendum, multorum in una re
sententia atque consensus. quod autem ait, ecclesiis galatiae: et hoc
notandum quia hic tantum generaliter non ad unam ecclesiam unius urbis,
sed ad totius prouinciae scribat ecclesias, et ecclesias uocet, quas
postea errore arguat deprauatas. ex quo noscendum dupliciter ecclesiam
posse dici, et eam quae non habeat maculam aut rugam, et uere corpus
christi sit, et eam quae in christi nomine absque plenis perfectis que
uirtutibus congregetur. quomodo sapientes bifariam nuncupantur, tam hi
qui sunt plenae perfectae que uirtutis, quam illi qui incipiunt, et in
profectu positi sunt. de perfectis dicitur: mittam in uos sapientes. de
insipientibus: argue sapientem, et diliget te. qui enim plenae
consummatae que uirtutis est, correptione non indiget. iuxta hunc sensum
de caeteris quoque uirtutibus intelligendum: quod scilicet fortis et
prudens, pius, castus, iustus, et temperans, interdum plene, interdum
abusiue accipiantur.
"gratia uobis, et pax a deo patre, et domino nostro iesu
christo". non ut in caeteris epistolis, dei patris et domini nostri iesu
christi gratiam ponit, et pacem, per quas absque operum merito, et
peccata nobis concessa sunt pristina, et pax indulta post ueniam: sed
prudenter iam causam agit aduersum eos qui fuerant a lege praeuenti, et
putabant se posse ex operibus iustificari, ut scirent se saluos gratia,
in eo perseuerare debere quod coeperant.
"qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de
praesenti saeculo malo, secundum uoluntatem dei et patris nostri, cui
est gloria in saecula saeculorum. amen" neque filius se dedit pro
peccatis nostris absque uoluntate patris, neque pater tradidit filium
sine filii uoluntate; sed haec est uoluntas filii, uoluntatem patris
implere, ut ipse loquitur in psalmo: ut facerem uoluntatem tuam, deus
meus, uolui. dedit se autem filius, ut iniustitiam quae erat in nobis,
iustitia ipse subuerteret. tradidit se sapientia, ut insipientiam
expugnaret. sanctitas et fortitudo se obtulit, ut spurcitiam
infirmitatem que deleret. atque ita non solum in futuro saeculo iuxta
promissam spem qua credimus, sed etiam hic de praesenti saeculo nos
liberauit: dum commortui christo, transfiguramur in nouitatem sensus, et
non sumus de hoc mundo, a quo merito nec amamur. quaeritur quomodo
praesens saeculum malum dictum sit. solent quippe haeretici hinc capere
occasiones, ut alium lucis et futuri saeculi, alium tenebrarum et
praesentis asserant conditorem. nos autem dicimus, non tam saeculum
ipsum, quod die ac nocte, annis currit et mensibus, appellari malum,
quam hom�num�s~g, ea quae in saeculo fiant: quomodo sufficere dicitur
diei malitia sua: et dies iacob modici esse scribuntur et pessimi. non
quo spatium temporis, in quo uixit iacob, malum fuerit, sed quo ea quae
sustinuit, per uaria eum exercuerint tentamenta. denique eo tempore quo
ille pro coniugibus seruiebat, et multis conflictabatur angustiis, esau
in requie erat, atque ita idem temporis spatium, alii bonum, alii malum
fuit; nec scriptum esset in ecclesiaste: ne dixeris quia dies mei
priores erant boni super istos, nisi ad discrimen malorum. unde ioannes
ait: mundus omnis in maligno positus est. non quod mundus ipse sit
malus, sed quod mala in mundo fiant ab hominibus, manducemus et bibamus,
dicentibus, cras enim moriemur. et ipse apostolus: redimentes, inquit,
tempus, quia dies mali sunt. infamantur et saltus, cum latrociniis pleni
sunt, non quo terra peccet et siluae, sed quo infamiam homicidii loca
quoque traxerint. detestamur et gladium, quo humanus effusus est cruor,
et calicem in quo uenenum temperatum est, non gladii calicis que
peccato, sed quod odium mereantur illi qui his male usi sunt. ita et
saeculum, quod est spatium temporum, non per semetipsum, aut bonum, aut
malum est, sed per eos qui in illo sunt, aut bonum appellatur aut malum.
quapropter ualentini deliramenta et fabulae contemnendae sunt, qui
triginta ai�nas~g suos, ex eo quod in scripturis saecula legantur,
affinxit, dicens eos esse animalia, et per quadradas et ogdoadas,
decadas quoque et duodecadas, tot edidisse numeros saeculorum, quot
aeneia fetus scropha generauit. quaerendum quoque quid sit inter
saeculum, et saeculum saeculi, siue saecula saeculorum, et ubi pro breui
temporis spatio, ubi pro aeternitate ponatur: quia in hebraeo saeculum,
id est, olam, ubi uau litteram positam habuerit, aeternitatem
significat, ubi uero sine uau scribitur annum quinquagesimum, quem illi
iubilaeum uocant. ob hanc causam et ille hebraeus qui propter uxorem et
liberos amans dominum suum aure pertunsa seruitio subiugatur, seruire
iubetur in saeculum, hoc est, usque ad annum quinquagesimum.
et moabitae et ammonitae, non ingrediuntur ecclesiam domini, usque ad
quintam et decimam generationem, et usque in saeculum: quia omnis dura
conditio iubilaei soluebatur aduentu. quidam dicunt eumdem esse sensum
in saeculis saeculorum, quem in sanctis sanctorum, in coelis coelorum,
in operibus operum, in canticis canticorum: et quam habent differentiam
coeli ad eos, quorum coeli sunt, et sancta, quae sanctorum comparatione
sunt sanctiora, et opera, quae operum praelatione meliora sunt, et
cantica, quae inter cantica uniuersa praecellunt: eamdem habere et
saeculum, quae saeculorum collatione sunt saecula. praesens itaque
saeculum ita edisserunt, ut dicant ex eo tempore illud esse numerandum,
ex quo coelum et terra sunt condita, et currere usque ad consummationem
mundi, quo christus iudicaturus est omnia. reuocant quoque ultra, et in
priora promouent gradum, de praeteritis et futuris saeculis disputantes,
bona an mala fuerint, seu futura sint: et in tam profundas incidunt
quaestiones, ut libros quoque et infinita uolumina super hac dissertione
condiderint. quod autem prologus pauli, amen, hebraeo sermone
concluditur: amen, septuaginta transtulerunt, genoito~g, id est fiat:
aquila pepist�menos~g, uere, siue fideliter. quod etiam in euangelio a
saluatore semper assumitur, sua per amen uerba firmante.
"miror, quod tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit in
gratiam christi iesu, in aliud euangelium quod non est aliud, nisi si
sunt aliqui qui uos conturbant, et uolunt conuertere euangelium
christi". uerbum translationis in genesi primum legimus, ubi enoch
transtulit deus, et non inueniebatur. et in regnorum postea libris,
quando achab a cultu dei ad idolorum uenerationem transtulit uxor sua
iezabel, ut faceret iuxta omnia quae fecit amorrhaeus, quem disperdidit
dominus a facie filiorum israel. sed cum sit utraque translatio, illa
dei est, haec diaboli. qui transfertur a deo, non inuenitur ab inimicis
suis: nec ei potest insidiator obrepere. hoc quippe significare aestimo,
et non inueniebatur. qui uero transfertur a diabolo, in hoc transfertur
quod uidetur esse, sed non est. sapientes quoque saeculi eos qui de
dogmate transferuntur ad dogma, translatos uocant, ut dionysius ille
(cuius fuit ante sententia, dolorem non esse malum: postquam oppressus
calamitatibus et dolore cruciatus, coepit affirmare quod dolor esset
summum omnium malorum) ab his appellatus est transpositus, siue
translatus, quod scilicet a priori decreto recedens, in contrarium
recidisset. miratur itaque paulus: primum quod translati sunt ab
euangelii libertate, in legalium operum seruitutem. deinde quod tam cito
translati: quia non eiusdem reatus est transferri ab aliquo
difficulter, et cito transferri; ut in martyrio non eadem poena
plectitur, qui absque colluctatione et tormentis statim prosiluit ad
negandum, et ille qui inter equuleos, fidiculas, ignes que distortus,
compulsus est quod credebat, negare. recens adhuc erat euangelii
praedicatio, non grande tempus in medio, quo galatas apostolus ab idolis
ad christum traduxerat. miratur itaque quomodo tam cito recesserint ab
eo, ad cuius nomen facti fuerant christiani. habet autem et locus ipse
huperbaton~g, quod ita suo ordine legi potest. miror quod tam cito
transferimini a christo iesu, qui uos uocauit in gratiam, dicens: non
ueni uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. gratia quippe salui
facti sumus, et non per legem. translati autem, inquit, estis in aliud
euangelium, quod non est aliud: quia omne quod falsum est, non
subsistit, et quod ueritati contrarium est, non est, ut illud: ne
tradas, domine, sceptrum tuum his qui non sunt. et ea quae non erant,
uocauit deus, ut faceret esse quod non erat. si autem hoc de his qui in
eumdem credebant deum, et easdem scripturas habebant, dicitur, quod
translati sint in aliud euangelium, quod non est euangelium, quid de
marcione et caeteris haereticis, qui conditorem respuunt, et alterius
dei christum simulant, aestimare debemus? qui non interpretatione legis
et litterae, uel pugna carnis et spiritus labuntur et corruunt, sed de
toto ecclesiae iure discordant. pulchre autem ait: nisi sunt aliqui qui
uos conturbent, et uolunt conuertere euangelium christi. uolunt, inquit,
euangelium christi mutare, conuertere, turbare, sed non ualent. quia
huius naturae est, ut non possit aliud esse, quam uerum est. omnis qui
euangelium alio interpretatur spiritu et mente quam scriptum est,
credentes turbat, et conuertit euangelium christi, ut id quod in facie
est, post tergum faciat, et ea quae post tergum sunt, uertat in faciem.
si quis tantum litteram sequitur, posteriora ponit in faciem.
si quis iudaeorum interpretationibus acquiescit, post tergum mittit ea
quae ex natura sua in faciem constituta sunt. necnon et illud congrue,
quod translationis uerbum galatis coaptatum est: galatia enim
translationem in nostra lingua sonat.
"sed licet nos, aut angelus de coelo euangelizet uobis, praeter
quam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. sicut praediximus, et
nunc iterum dico: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod
accepistis, anathema sit". potest et hyperbolice dictum accipi, non quo
aut apostolus, aut angelus aliter potuerint praedicare quam semel
dixerant: sed etiamsi hoc posset fieri, ut et apostoli et angeli
mutarentur: tamen non esse ab eo quod semel acceptum fuerat, recedendum:
maxime cum ipse apostolus in alio loco firmitatem fidei suae ostendat,
dicens: scio quia neque mors, neque uita, neque angeli, neque
principatus, neque praesentia, neque futura, neque fortitudo, neque
altitudo, neque profundum, neque alia creatura, poterit nos separare a
dilectione dei quae est in christo iesu domino nostro. ueritatem dico,
non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea. haec quippe
dicta non sunt eius qui possit a christi fide et dilectione aliquando
discedere. qui autem nolunt kath~g' hupothesin~g hoc dictum esse, sed
uere: quod scilicet possint et apostoli et angeli ad peiora conuerti,
illud opponunt, quod et ipse paulus scierit posse se labi, si segnius
ageret, dicens: subiicio autem corpus meum, et in seruitutem redigo, ne
aliis praedicans, ipse reprobus inueniar. angelos quoque esse mutabiles,
qui non seruauerint principatum suum; sed relinquentes proprium
domicilium, in iudicio magni diei uinculis aeternis sub caligine
reseruantur. dei solius naturam esse immutabilem, de quo scribitur: tu
uero ipse es. et ipse de se: ego deus uester, et non mutor. cecidisse
luciferum, qui mane oriebatur; et eum qui mittebat quondam ad omnes
gentes, in terra esse contritum. eleganter in hoc loco uir doctissimus
tertullianus, aduersus apellem, et eius uirginem philumenem, quam
angelus quidam diabolici spiritus et peruersus impleuerat, hunc esse
scribit angelum, cui multo antequam apelles nasceretur, spiritus sancti
uaticinio sit anathema per apostolum prophetatum. porro anathema~g,
uerbum proprie iudaeorum est, et positum tam in iesu naue, quam in
numeris, quando omnia quae erant in iericho et madianitarum detestationi
et anathemati habenda dominus imperauit. interrogemus eos qui christum
et apostolum paulum, boni dei et usque ad illud tempus ignorati, uel
filium asserunt esse, uel seruum, qui maledicere nesciat, nec nouerit
aliquem condemnare: quomodo nunc apostolus eius, uerbo iudaeorum, id
est, creatoris utatur, et perire uel angelum uel apostolum uelit, cum
ipse non soleat ulcisci. quod autem addidit, sicut praediximus, et nunc
iterum dico, ostendit se et in principio hoc ipsum cauentem, denuntiasse
anathema eis qui aliter praedicaturi erant, et nunc postquam
praedicatum est, id anathema decernere quod ante praedixerat. propterea
autem et sibi, quem aliud in iudaea facere, aliud docere in gentibus
criminabantur, et angelo quem maiorem etiam praecessoribus suis
apostolis esse constabat, anathema denuntiauit: ut non magna petri et
ioannis putaretur auctoritas, cum nec sibi liceret qui eos ante
docuerat, nec angelo aliter praedicare, quam semel didicerant. se itaque
et angelum nominatim posuit: alios uero absque nomine. si quis, inquit,
uobis euangelizauerit, ut in generali uocabulo, nec praecessoribus
faceret iniuriam; et tamen nomina eorum latenter ostenderet. "modo enim
hominibus suadeo an deo? aut quaero hominibus placere? si adhuc
hominibus placerem, christi seruus non essem". non putemus ab apostolo
nos doceri, ut exemplo suo hominum iudicia contemnamus, qui in alio loco
dixerit: scientes ergo timorem domini, hominibus suademus: deo autem
manifesti sumus; et illud: sine offensione estote, iudaeis, et gentibus,
et ecclesiae dei: sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens
quod mihi utile est, sed quod multis, ut saluentur. sed si fieri potest,
ut pariter deo et hominibus placeamus, placendum est et hominibus. sin
autem aliter non placemus hominibus, nisi deo displiceamus, deo magis
quam hominibus placere debemus. alioquin et ipse infert, cur omnibus per
omnia placeat: non quaerens, inquiens, quod mihi utile est, sed quod
multis, ut saluentur. qui autem ex ea charitate, quae non quaerit quae
sua sunt, sed quae aliena sunt, placet omnibus ut saluentur: utique deo
primum placet, cui salus hominum curae est. habet autem et uerbum, quod
hic specialiter additum est, modo, uel placendum esse pro tempore
hominibus, uel displicendum: ut qui modo non placet propter euangelii
ueritatem, placuerit quondam ob salutem plurimorum. placuerat paulus
aliquando iudaeis, cum aemulator existens paternarum traditionum, sine
querela ante in lege uersatus est, et tantum habuit in maiorum
caeremoniis ardoris et fidei, ut in stephani nece particeps fuerit, et
damascum perrexerit ad eos, qui a lege desciuerant, uinciendos. sed
postquam in uas electionis de persecutore translatus est, et coepit
praedicare fidem, quam quondam expugnauerat, coepit pariter displicere
iudaeis, quibus ante placuerat. hoc est ergo quod ait: numquid quaero
iudaeis placere, quibus displicendo, deo placui?
si enim illis placerem, adhuc christi seruus non essem. assererem quippe
legem, et euangelii gratiam destruerem. nunc autem propterea nec in
simulationem quidem obseruandae legis adducor: quia non queo et deo
placere pariter et iudaeis; quibus quicunque placet, deo displicet.
ipsum quoque uerbum, suadere, de humano usu sumptum est, cum quis id
quod ipse habet, et semel imbibit, etiam caeteris conatur inserere, et
in plurimis scripturarum locis legitur, ex quibus illud est: suasio non
est ex eo qui uocauit uos. necnon et in actibus apostolorum: uenerunt
ergo ad eum iudaei in hospitium multi: quibus exponebat, contestans eis
regnum dei, suadens que eis de iesu, ex lege moysi et prophetis usque ad
uesperum. hoc autem totum ideo, quia disseminatum de eo fuerat, occulte
illum custodire legem, et in hierosolymis cum his qui iudaizabant,
consortium miscuisse.
"notum enim uobis facio, fratres, euangelium quod euangelizatum
est a me: quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi
illud, neque didici; sed per reuelationem iesu christi". ex hoc loco
ebionis et photini dogma conteritur, quod deus sit christus, et non
tantum homo. si enim euangelium pauli non est secundum hominem, neque ab
homine accepit illud, aut didicit, sed per reuelationem iesu christi;
non est utique homo iesus christus, qui paulo euangelium reuelauit. quod
si non est homo, consequenter deus est. non quo hominem negemus
assumptum; sed quo tantum hominem renuamus. quaeritur utrum totius orbis
ecclesiae dei acceperint euangelium, an hominis: quotus enim quisque
nostrum per reuelationem christi didicit, et non homine praedicante
cognouit? ad quod respondebimus, eos qui possunt dicere: an experimentum
eius quaeritis, qui in me loquitur christus? et: uiuo autem iam non
ego, uiuit autem in me christus, non tam ipsos docere, quam in ipsis
deum, qui ad sanctos loquatur: ego dixi, dii estis, et filii excelsi
omnes; et statim de peccatoribus: uos autem ut homines moriemini, et
tanquam unus de principibus cadetis. cum igitur paulus loquitur et
petrus, qui non moriuntur ut homines neque ut unus de principibus
corruunt, deos eos esse, manifestum est. qui autem dii sunt, tradunt dei
euangelium, et non hominis. marcion et basilides et caeterae
haereticorum pestes, non habent dei euangelium; quia non habent spiritum
sanctum, sine quo humanum fit euangelium, quod docetur. nec putemus in
uerbis scripturarum esse euangelium, sed in sensu: non in superficie,
sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis. dicitur
in propheta de deo: sermones eius boni sunt cum eo. tunc scriptura
utilis est audientibus, cum absque christo non dicitur, cum absque patre
non profertur, cum sine spiritu non eam insinuat ille qui praedicat.
alioquin et diabolus qui loquitur de scripturis, et omnes haereses
secundum ezechielem inde sibi consuunt ceruicalia, quae ponant sub
cubito uniuersae aetatis. ego quoque ipse qui loquor, si christum in me
habeo, non habeo euangelium hominis; si autem peccator sum, dicitur
mihi: peccatori dixit deus: quare tu enarras iustitias meas: et assumis
in labiis tuis testamentum meum? tu autem odisti disciplinam, et
proiecisti uerba mea post te, et caetera quae sequuntur. grande
periculum est in ecclesia loqui, ne forte interpretatione peruersa, de
euangelio christi, hominis fiat euangelium, aut quod peius est, diaboli.
inter accipere autem, et discere, hoc interest, quod ille accipit
euangelium, cui primum insinuatur, et ad fidem eius adducitur, ut credat
uestra esse quae scripta sunt. discit autem is, qui ea quae in illo per
aenigmata et parabolas figurata sunt, explanata et disserta cognoscit:
et cognoscit, non homine reuelante, sed christo, qui reuelauit paulo,
aut per paulum, in quo loquitur christus. uerbum quoque ipsum
apokalupse�s~g, id est, reuelationis, proprie scripturarum est, et a
nullo sapientum saeculi apud graecos usurpatum. unde mihi uidentur
quemadmodum in aliis uerbis, quae de hebraeo in graecum septuaginta
interpretes transtulerunt, ita et in hoc magnopere esse conatos, ut
proprietatem peregrini sermonis exprimerent, noua nouis rebus uerba
fingentes: et sonare, cum quid tectum et uelatum, ablato desuper
operimento, ostenditur et profertur in lucem. hoc ut manifestius fiat,
accipite exemplum. moyses cum deo reuelata et aperta facie loquebatur,
id est, absque uelamine: ad populum autem loquens, quia in uultum eius
attendere non ualebant, uelamen ponebat in facie.
ante aream quoque testamenti uelum oppansum erat; quod cum fuisset
reductum, ea quae ante abscondita fuerant, prodebantur, et, ut ipso
uerbo utar, reuelabantur. si itaque hi qui disertos saeculi legere
consueuerunt, coeperint nobis de nouitate et uilitate sermonis illudere,
mittamus eos ad ciceronis libros, qui de quaestionibus philosophiae
praenotantur: et uideant, quanta ibi necessitate compulsus sit, tanta
uerborum portenta proferre, quae nunquam latini hominis auris audiuit:
et hoc cum de graeco, quae lingua uicina est, transferret in nostram.
quid patiuntur illi, qui de hebraeis difficultatibus proprietates
exprimere conantur? et tamen multo pauciora sunt in tantis uoluminibus
scripturarum quae nouitatem sonent, quam ea quae ille in paruo opere
congessit. potest autem, sicut in principio diximus, cum exponeremus:
paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem: ita et in
praesenti loco oblique in petrum accipi, et in caeteros praecessores
eius: quod nullius pro lege et auctoritate moueatur, qui christum solum
euangelii habeat praeceptorem. porro, reuelationem illam significat, cum
damascum uadens, in itinere christi uocem meruit audire, et caecatis
oculis, uerum mundi lumen intuitus est.
"audistis enim conuersationem meam aliquando in iudaismo: quoniam
supra modum persequebar ecclesiam dei; et expugnabam illam: et
proficiebam in iudaismo, supra multos coaetaneos in genere meo
abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum". plurimum
prodest galatis ista narratio, quomodo paulus, uastator quondam
ecclesiae et iudaismi acerrimus defensator, ad christi fidem repente
conuersus sit. et hoc eo tempore quo crucifixus primum annuntiabatur in
mundo; quo nouum dogma et a gentibus et a iudaeis totius orbis finibus
pellebatur. dicere enim poterant: si ille qui a parua aetate
pharisaeorum institutus est disciplinis, qui omnes coaetaneos suos in
iudaica traditione superabat, nunc defendit ecclesiam, quam quondam
ualidissime persequebatur; et magis christi gratiam et nouitatem uult
habere cum inuidia omnium, quam uetustatem legis cum laude multorum:
quid nos facere oportet, qui ex gentilitate esse coepimus christiani?
pulchre uero adiunxit: supra modum persequebar ecclesiam dei, ut et hinc
quoque admiratio nasceretur, quod non unusquisque de his qui leuiter
persequebantur ecclesiam: sed ille qui caeteros in persecutione
uincebat, conuersus ad fidem sit. et prudenter dum aliud narrat,
interserit non tam dei se seruisse legi, quam paternis, id est,
pharisaeorum traditionibus: qui docent doctrinas et mandata hominum, et
reiiciunt legem dei, ut statuant traditiones suas. quam pulchra autem
obseruatio pondus que uerborum: auditis, inquit, conuersationem meam
aliquando in iudaismo, conuersationem, non gratiam: aliquando, non modo:
in iudaismo, non in lege dei. quoniam supra modum persequebar ecclesiam
dei; et deuastabam illam. non persequebatur ut caeteri, sed supra
modum. nec sufficiebat quamuis uehemens persecutio: sed quasi quidam
grassator ecclesiam et praedo uastabat. nec ait, ecclesiam christi, ut
tunc putabat: quem ducebat contemptui, quem persequebatur: sed ut nunc
credit, ecclesiam dei; uel ipsum christum deum esse significans, uel
eiusdem dei esse ecclesiam, qui quondam legis dator fuit. et
proficiebam, inquit, in iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo:
abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. rursum
profectum non legis dei, sed iudaismi uocat. nec supra omnes, sed supra
plurimos, nec supra senes, sed supra coaetaneos, ut et studium suum
referret in lege, et iactantiam declinaret. paternas autem traditiones,
non domini mandata commemorans, et se pharisaeum ex pharisaeis
indicauit, et habuisse quidem zelum dei, sed non secundum scientiam.
usque hodie autem qui iudaico sensu scripturas intelligunt, persequuntur
ecclesiam christi, et populantur illam, non studio legis dei, sed
traditionibus hominum deprauati.
"cum autem placuit ei qui me segregauit de utero matris meae, et
uocauit per gratiam suam, ut reuelaret filium suum in me, ut euangelizem
illum in gentibus". non solum in hoc loco, sed ad romanos paulus
segregatum in euangelium dei esse se scribit. et ieremias antequam
formaretur in utero, et conciperetur in uulua matris suae, notus deo
sanctificatus que perhibetur. et ex iusti, siue, ut quidam putant, ex
saluatoris persona dicitur: in te proiectus sum ex uulua, ex utero
matris meae, deus meus es tu. contra de peccatoribus dauid canit: ecce
enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater
mea. et in alio loco: abalienati sunt peccatores a uulua. et in utramque
partem antequam paruuli nascerentur: deus iacob dilexit, esau autem
odio habuit. inueniunt locum haeretici, qui diuersas naturas esse
praetendunt, spiritualem uidelicet et animalem, et choik�n~g, et aliam
saluari, aliam perire, aliam inter utramque consistere, quod nunquam aut
iustus eligeretur, antequam aliquid boni faceret, aut peccator odiretur
ante delictum, nisi esset pereuntium et saluandorum natura diuersa.
ad quod potest simpliciter responderi, hoc ex dei praescientia euenire,
ut quem scit iustum futurum, prius diligat quam oriatur ex utero: et
quem peccatorem, oderit antequam peccet: non quo et in amore et in odio
iniquitas dei sit, sed quo non aliter eos habere debeat, quod scit uel
peccatores futuros esse, uel iustos: nos ut homines tantum de
praesentibus iudicare, illum cui futura iam facta sunt, de fine rerum,
non de exordiis ferre sententiam. et haec quidem simplicius dicta sunt:
et absque altiori dissertatione possunt utcunque placere lectori.
caeterum qui iniustum deum nituntur asserere, post illud quod dudum
posuimus, abalienati sunt peccatores a uulua, inferunt etiam caetera
quae sequuntur: errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. et dicunt,
quomodo statim ab utero errauerunt peccatores, et falsa locuti sunt, qui
nec sermonem potuerunt habere, nec sensum? aut quae est ista iustitia
praescientiae dei, alium amare et custodire prius quam nascatur, alium
detestari? et causas huius rei ad priorem uitam referunt, quod
unusquisque pro merito suo, a primo statim ortu bonis aut malis angelis
assignetur. totum que illum locum de iacob et esau, cuius nunc fecimus
mentionem, ita ad romanos scriptum uentilant, ut non absque sudore et
chrysippi eis possit helleboro responderi. non est autem ipsum, ut
reuelaret filium suum in me, quod si diceret, ut reuelaret filium suum
mihi. cui enim quid reuelatur, huic illud potest reuelari, quod ante in
eo non erat. in quo uero reuelatur, illud reuelatur quod prius fuit in
eo, et postea reuelatum est. simile est illud in euangelio: medius in
uobis stat, quem uos nescitis. et alibi: erat lux uera, quae illuminat
omnem hominem uenientem in mundum. ex quo perspicuum fit, natura omnibus
dei inesse notitiam nec quemquam sine christo nasci, et non habere
semina in se sapientiae, et iustitiae, reliquarum que uirtutum. unde
multi absque fide et euangelio christi, uel sapienter faciunt aliqua,
uel sancte, ut parentibus obsequantur: ut inopi manum porrigant, non
opprimant uicinos, non aliena diripiant, magis que iudicio dei obnoxii
fiant, quod habentes in se principia uirtutum, et dei semina, non
credunt in eo sine quo esse non possunt. potest et aliter accipi in
paulo dei filius reuelatus: quod, praedicante illo, agnitus sit
gentibus, quem antea nesciebant.
"continuo non acquieui carni et sanguini". siue ut in graeco
melius habet: non contuli cum carne et sanguine. scio, plerosque de
apostolis hoc dictum arbitrari. nam et porphyrius obiicit, quod post
reuelationem christi non fuerit dignatus ire ad homines, et cum eis
conferre sermonem: ne post doctrinam uidelicet dei, a carne et sanguine
instrueretur. sed absit ut ego, petrum, ioannem et iacobum carnem et
sanguinem putem: quae regnum dei possidere non possunt. si spirituales
apostoli, caro et sanguis sunt, quid de choikois~g arbitramur? non
contulit plane paulus post reuelationem christi cum carne et sanguine,
quia noluit margaritas proiicere ante porcos, nec dare sanctum canibus.
uide quid de peccatoribus scriptum sit: non permanebit spiritus meus in
hominibus istis, quia caro sunt. cum talibus qui caro et sanguis erant,
quae petro quoque non reuelauerunt filium dei, non contulit apostolus
euangelium quod ei fuerat reuelatum: sed paulatim eos de carne et
sanguine uertit in spiritum: et tunc demum eis occulta euangelii
sacramenta commisit. dicat quispiam: si statim non contulit cum carne et
sanguine euangelium, tamen subintelligitur, quod postmodum cum sanguine
et carne contulerit: et sensus hic, quo apostoli excusantur, ne caro et
sanguis sint, stare non poterit: nihilominus qui in principio cum carne
et sanguine non contulit, postmodum, ut dixi, cum carne et sanguine
contulerit. quae praepositio nos coarctat, ut sic distinguamus, ne
statim, siue continuo, cum carne iungamus et sanguine, sed cum
superioribus haerere faciamus, et legatur: cum autem placuit ei qui me
segregauit de utero matris meae. ac deinde: ut reuelaret filium suum in
me. et ad extremum: ut euangelizarem illum in gentibus continuo: ut a
proprio incipiat exordio: non contuli cum carne et sanguine: magis que
arbitrandum est sic stare sensum: quia qui statim missus sit, post
reuelationem christi euangelium gentibus annuntiare, non steterit: nec
moris quibusdam tempus produxerit eundo ad apostolos, et reuelationem
domini cum hominibus conferendo: sed abierit in arabiam, et rursus
reuersus damascum, post tres annos euangelium praedicauerit: et tunc
demum hierosolymam ueniens, petrum, ioannem et iacobum uiderit.
"neque ueni hierosolymam ad antecessores meos apostolos". si de
apostolis dixerat, non contuli cum carne et sanguine, quid necesse
fuerat idipsum iterare dicendo: neque ueni hierosolymam ad antecessores
meos apostolos?
is itaque sensus tenendus, quem supra exposuimus. "sed abii in arabiam,
et iterum reuersus sum damascum". non sibi uidetur historiae ordo
concinere, referente luca in actibus apostolorum quod cum paulus post
fidem christi per dies multos euangelium damasci loqueretur audenter,
factae fuerint ei insidiae, et in sporta per murum nocte demissus sit,
et uenerit hierosolymam tentans se iungere discipulis. a quibus cum
uitaretur, et timerent ad eum accedere, a barnaba ad apostolos illum
esse perductum: et ibi narrasse quomodo dominum uiderit in itinere, et
damasci fiducialiter egerit in nomine domini erat, inquit, cum illis,
intrans et exiens in ierusalem, fiducialiter agens in nomine domini.
loquebatur quoque et disputabat cum graecis: illi autem quaerebant
occidere eum. quod cum cognouissent fratres, deduxerunt eum caesaream,
et dimiserunt tarsum. hic autem dicit se primum isse in arabiam; et
iterum reuersum damascum post triennium uenisse hierosolymam, uidisse
petrum, et cum eo mansisse diebus quindecim, nec praeter iacobum,
fratrem domini, alterum conuenisse. quae ut uera credantur (dubia quippe
uideri absentibus poterant), sub testatione confirmat dicens: quae
autem dico uobis, ecce coram deo quia non mentior. possumus igitur
aestimare esse quidem paulum, secundum lucae historiam, hierosolymam,
non quasi ad antecessores apostolos, ut aliquid ab illis disceret: sed
ut persecutionis impetum declinaret, qui sibi damasci propter euangelium
christi fuerat concitatus: et sic uenisse hierosolymam quasi ad
quamcunque aliam ciuitatem. inde eum statim propter insidias recessisse,
et uenisse arabiam, siue damascum: atque inde post triennium ad
uidendum petrum hierosolymam reuertisse. uel certe ita: statim ut
baptizatus sit, et accepto cibo confortatus, fuisse eum cum discipulis
qui erant damasci per dies aliquot: et stupentibus cunctis in synagogis
iudaeorum, praedicasse continuo quod iesus esset filius dei; et tunc
isse in arabiam, et de arabia damascum reuertisse, et ibi fecisse
triennium: quos dies multos scriptura testatur, dicens: cum implerentur
autem dies multi, consilium fecerunt iudaei ut eum interficerent. notae
autem factae sunt paulo insidiae eorum: et custodiebant portas die ac
nocte, ut eum interficerent. accipientes ergo discipuli eius nocte, per
murum dimiserunt eum, submittentes in sporta. cum autem uenisset
ierusalem, tentabat iungere se discipulis. lucam uero idcirco de arabia
praeterisse, quia forsitan dignum apostolatu in arabia perpetrarat: et
ea potius compendiosa narratione dixisse, quae digna christi euangelio
uidebantur. nec hoc segnitiae apostoli deputandum, si frustra in arabia
fuerit: sed quod aliqua dispensatio et dei praeceptum fuerit ut taceret.
nam et postea legimus paulum cum sila egressum, prohibitum esse a
spiritu sancto uerbum in asia loqui. aliter: sed abii in arabiam; et
iterum reuersus sum damascum. quid mihi prodest ista relatio, si legam
quod paulus post reuelationem christi statim ierit in arabiam; et de
arabia statim damascum fuerit reuersus: nec sciam quid ibi gesserit,
quid ue utilitatis habuerit itus ac reditus? dat mihi occasionem
altioris intelligentiae in hac eadem epistola ipse apostolus, cum de
abraham, agar, et sara disputans: quae quidem sunt, inquit, per
allegoriam dicta. haec enim sunt duo testamenta: unum quidem a monte
sina, in seruitutem generans, quae est agar. sina enim mons est in
arabia, qui iunctus est ei, quae nunc est ierusalem. et docet uetus
testamentum, hoc est, ancillae filium, in arabia (quae interpretatur
humilis et occidua) constitutum. statim itaque ut credidit paulus ad
legem, ad prophetas, ad ueteris testamenti iam in occiduo positi
sacramenta conuersus, quaesiuit in eis christum, quem iussus fuerat in
gentibus praedicare: et reperto illo, non est ibi diutius commoratus;
sed reuersus est damascum, hoc est, ad sanguinem et passionem christi:
et inde prophetica lectione firmatus pergit hierosolymam, locum uisionis
et pacis: non tam disciturus aliquid ab apostolis, quam cum eis
euangelium quod docuerat, collaturus.
"deinde post annos tres, ueni hierosolymam uidere petrum". non ut
oculos, genas, uultum que eius aspiceret, utrum macilentus, an pinguis;
adunco naso esset, an recto: et utrum frontem uestiret coma: an (ut
clemens in periodis eius refert) caluitiem haberet in capite. nec puto
apostolicae fuisse grauitatis, ut post tantam triennii praeparationem,
aliquid humanum in petro uoluerit aspicere. sed his oculis aspexit eum,
quibus et modo in epistolis suis uidetur. his oculis paulus uidit
cepham, quibus nunc a prudentibus quibusque paulus ipse conspicitur.
quod si cui non uidetur, cum superiori sensu iungat haec omnia: quod
nihil sibi apostoli contulerint.
nam et quod uisus sit ire hierosolymam, ad hoc isse ut uideret
apostolum, non discendi studio, quia et ipse eumdem praedicationis
haberet auctorem; sed honoris priori apostolo deferendi. "et mansit apud
eum diebus quindecim". non grandi indiguit magisterio qui tanto se ad
uidendum petrum tempore praeparauit. et licet quibusdam superfluum
uideatur, numeros quoque qui in scripturis sunt obseruare: tamen non abs
re arbitror quindecim dies, quibus apud petrum paulus habitauit, plenam
significare scientiam, consummatam que doctrinam. siquidem quindecim
sunt carmina in psalterio, et quindecim gradus per quos ad canendum
ascendunt deo, et in atriis eius consistendum iustus ascendit. ezechias
quoque quindecim annorum spatio sibi ad uitam dato, signum accipere
meretur in gradibus: et solemnitates dei a quinto decimo die incipiunt.
necnon (quia duplicem intelligentiam sequamur) propterea quindecim ponit
dies, ut ostendat non fuisse grande tempus, quo potuerit aliquid a
petro discere; ut ad illum sensum a quo coepit, cuncta referantur: se
non ab homine ductum esse, sed a deo.
"alium autem apostolorum uidi neminem, nisi iacobum fratrem
domini". memini me dum romae essem, impulsu fratrum librum de sanctae
mariae uirginitate edidisse perpetua. in quo mihi necesse fuit de his
qui fratres domini dicti sunt, diutius disputare. unde qualiacunque sunt
illa quae scripsimus, his contenti esse debemus. nunc hoc sufficiat, ut
propter egregios mores, et incomparabilem fidem sapientiam que non
mediam, frater dictus sit domini: et quod primus ei ecclesiae
praefuerit, quae prima in christum credens ex iudaeis fuerat congregata.
dicuntur quidem et caeteri apostoli fratres domini, sicut in euangelio:
uade, dic fratribus meis: uado ad patrem meum, et ad patrem uestrum: et
ad deum meum, et ad deum uestrum. et in psalmo: narrabo nomen tuum
fratribus meis; in medio ecclesiae cantabo te. sed praecipue hic frater
dicitur, cui filios matris suae ad patrem uadens dominus commendauerat.
et quomodo iob et caeteri patriarchae dicti sunt quidem famuli dei, sed
quasi egregium quidam moyses habuit, ut scriberetur de eo. sed non sicut
moyses famulus meus: sic et beatus iacobus specialiter frater domini
(ut ante diximus) appellatus est. quod autem exceptis duodecim, quidam
uocentur apostoli, illud in causa est: omnes qui dominum uiderant, et
eum postea praedicabant, fuisse apostolos appellatos, ut ad corinthios
scribitur: quia uisus est cephae, post haec illis undecim: deinde uisus
est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus multi manent usque
adhuc: quidam autem dormierunt: deinde uisus est iacobo, deinde
apostolis omnibus. paulatim uero tempore procedente; et alibi ab his
quod dominus elegerat, ordinati sunt apostoli; sicut ille ad
philippenses sermo declarat, dicens: necessarium autem existimaui
epaphroditum fratrem, cooperatorem et commilitonem meum, uestrum autem
apostolum, et ministrum necessitatis meae mittere ad uos. et ad
corinthios de talibus scribitur: siue apostoli ecclesiarum, gloriae dei.
silas quoque et iudas ab apostolis, apostoli nominati sunt. unde
uehementer errauit, qui arbitratus est iacobum hunc, de euangelio esse
apostolum fratrem ioannis: quem constat post stephanum iuxta fidem
actuum apostolorum sanguinem fudisse pro christo. hic autem iacobus
episcopus hierosolymorum primus fuit, cognomento iustus: uir tantae
sanctitatis et rumoris in populo, ut fimbriam uestimenti eius certatim
cuperent attingere. qui et ipse postea de templo a iudaeis
praecipitatus, successorem habuit simonem, quem et ipsum tradunt pro
dominum crucifixum. negat se itaque praeter hos quemquam apostolorum
conuenisse, ne occulta contradictio nasceretur: etiamsi a petro non es
doctus, alios habuisti apostolos praeceptores. non uidit autem eos: non
quod contemptui duceret, sed quod illi ad euangelium praedicandum toto
fuerant orbe dispersi. "quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia
non mentior". siue simpliciter accipiendum, ut sit: quae scribo uobis,
uera sunt, et deo teste confirmo, quia nulla arte uerborum, nullo sunt
fucata mendacio. siue altius ut legatur: quae scribo uobis, coram deo
sunt, id est, dei digna conspectu. quare autem dei digna conspectu? quia
scilicet, non mentior.
et quomodo oculi domini super iustos: auertit autem faciem suam a
conspectu impiorum: ita nunc ea quae scribuntur, coram domino sunt, me
non mentiente qui scribo: quae non essent coram domino, si mentirer. hoc
autem non solum de his quae nunc scribit ad galatas, potest accipi; sed
et generaliter de his omnibus epistolis: quia non sunt falsa quae
scribat et cor eius uerba que non discrepent. "deinde ueni in partes
syriae et ciliciae". post hierosolymae uisionem uenit ad syriam, quae
nobis cum dicitur excelsa atque sublimis. et inde transiit ad ciliciam,
quam in fide christi cupiebat assumere, euangelizans ei uocationem
poenitentiae: cilicia quippe interpretatur assumpti, siue uocatio
lamentabilis.
"eram autem ignotus facie ecclesiis iudaeae, quae erant in
christo iesu. tantum autem auditum habebant; quoniam qui persequebatur
nos aliquando, nunc euangelizat fidem quam quondam expugnabat: et in me
glorificabant deum". ecclesiae quae erant in iudaea, paulum tantum
rumore cognouerant. ex quibus pleraeque eum magis persecutorem, quam
apostolum uiderant. syria uero et partes ciliciae, arabia et damascus,
ex uultu quoque eum forsitan nouerant; quia doctor gentium euangelium
christi non iudaeis, sed gentibus praedicabat. totum autem quod agit,
illud est: ut doceat se nunquam de persecutore apud eos ipsos quos prius
persecutus fuerat, potuisse existere gloriosum, nisi praedicatio eius,
eorum quoque qui ante eum malum nouerant, esset iudicio comprobata. et
ad propositum occulte redit, tam breue tempus se in iudaea fecisse
confirmans ut etiam uultu credentibus esset ignotus. ex quo ostendit,
non petrum, non iacobum, non ioannem se habuisse doctores, sed christum
qui sibi euangelium reuelasset. simul autem notandum quod supra dicatur
ecclesiam expugnasse, hic fidem: ibi homines, hic rem; ut nunc
opportunius inferretur: euangelizat fidem, quam aliquando expugnabat. de
ecclesia enim similiter sonare non poterant.
2. "deinde post annos quatuordecim, rursum ascendi ierosolymam,
cum barnaba, assumpto et tito. ascendi autem secundum reuelationem: et
contuli cum eis euangelium, quod praedico in gentibus: seorsum autem his
qui uidebantur, ne forte in uacuum currerem, aut cucurrissem". id quod
supra latinus interpres, acquieui, dixerat in eo loco ubi scriptum est:
continuo non acquieui carni et sanguini, in praesenti loco, contuli,
magis quam acquieui, interpretatus est. et ut uerius dicam, sermo
graecus anethem�n~g aliud quiddam quam apud nos intelligitur, cum
scilicet ea quae nouimus, conferimus cum amico; et quasi in sinum eius
et conscientiam reponimus, ut pari consilio uel probanda sint, uel
improbanda, quae nouimus. ascendit igitur post quatuordecim annos
hierosolymam, et qui prius tantum ad uidendum perrexerat petrum, et
diebus quindecim manserat apud eum, nunc se dicit ideo perrexisse, ut
conferret cum apostolis euangelium; assumpto barnaba circumciso, et tito
ex gentibus, habente praeputium: ut sub ore duorum et trium testium,
staret omne uerbum. aliud est autem conferre, aliud discere. inter
conferentes aequalitas est; inter docentem et discentem, minor est ille
qui discit. in principio fidei, in transitu apostolos uidit. post annos
(ut ipse ait) decem et septem, plene cum eis loquitur, et se humiliat:
et ne forte in uacuum aut curreret, aut cucurrisset, inquirit. duplicem
ob causam, quo et humilitas ostenderetur pauli, qui doctor in toto orbe
iam gentium, ad praedecessores apostolos cucurrisset; et galatae
discerent non reprobasse euangelium eius, eos quoque qui in iudaea
ecclesiis praesidebant. simul autem et illud docet, quod pro christi
fide et euangelii libertate, ad eos ipsos qui de eo plura cognouerant,
quod legem infringeret, moysen destrueret, circumcisionem penitus
auferret, ausus sit ducere titum, hominem incircumcisum. et inter tantam
multitudinem iudaeorum et inimicos suos, qui quasi ob zelum legis
sanguinem eius haurire cupiebant, nec ipse, nec titus aliquo sint
terrore superati necessitati cedere. quae potuit habere ueniam, uel pro
auctoritate maiorum, uel pro numero ecclesiarum, quae de iudaeis in
christo credebant, uel pro tempore, ne tantam simul inuidiam
sustinerent. quidam post quatuordecim annos eum hierosolymam ascendisse
tunc dicunt, quando in actibus apostolorum de quaestionibus obseruandae,
uel praetermittendae legis, inter credentes antiochiae orta dissensio
est: et placuit ire hierosolymam, et sententiam maiorum praestolari,
quando ipse quoque paulus et barnabas missi sunt: et hoc esse quod in
codicibus legatur latinis: quibus ad horam cessimus subiectioni, ut
ueritas euangelii perseueraret apud uos. quod scilicet propterea paulus
et barnabas de re manifesta, quasi dubia se mitti passi sunt
hierosolymam: ut maiorum quoque iudicio euangelii gratia confirmata,
credentibus probaretur, et nulli resideret ultra dubitatio
circumcisionis omissae: cum apostolorum esset litteris imperatum, iugum
legis ab his qui in christum crediderant ex gentibus, auferendum.
potest autem hoc quod ait: contuli cum eis euangelium, quod praedico in
gentibus: seorsum autem his qui uidebantur: ne forte in uacuum currerem,
uel cucurrissem, et sic intelligi, ut abscondite cum apostolis gratiam
euangelicae libertatis, et legis abolitae uetustatem contulerit, propter
multitudinem credentium iudaeorum, qui necdum poterant christum
adimpletionem et finem legis audire, qui et absente paulo, hierosolymae
iactauerant, frustra eum currere aut cucurrisse, qui putaret legem
ueterem non sequendam. non quod paulus timuerit, ne per decem et septem
annos falsum in gentibus euangelium praedicasset; sed ut ostenderet
praecessoribus suis non se in uacuum currere aut cucurrisse, sicut
putauerunt ignorantes.
"sed neque titus qui me cum erat, cum esset ex gentibus,
compulsus est circumcidi. propter subintroductos autem falsos fratres,
qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in christo
iesu, ut nos in seruitutem redigerent: quibus neque ad horam cessimus
subiectioni, ut ueritas euangelii permaneat apud uos". si titus, cum
esset ex gentibus, nullo potuit terrore compelli, ut circumcideretur
hierosolymis, in iudaeorum metropoli ciuitate, in qua tanta paulus
blasphemiae in moysen flagrabat inuidia: ut postea pene a iudaeis
interfectus sit, quando a tribuno liberatur, et romam uinctus ad
caesarem mittitur: quomodo quidam putant legendum esse, quibus ad horam
cessimus subiectioni, ut ueritas euangelii permaneat apud uos, et
intelligendum quod titus ipse qui compelli ante non potuit ad
circumcisionem, rursum circumcisus sit, atque subiectus? aut, quae est
ista ueritas euangelii, hypocrisi cedere iudaeorum; et ea quae prius
scybala aestimaueris, et quasi damna contempseris, obseruare, et esse
aliquid aestimare, cum nihil sint? sed et ipsius epistolae sensui ualde
repugnat, galatas ad circumcisionem reuocare. hoc toto sermonis sui
textu agit, ut doceat se hebraeum ex hebraeis, omnia quondam legis opera
seruantem, circumcisum octaua die secundum legem pharisaeorum:
nihilominus tamen ob christi gratiam uniuersa contemnere. nam cum isset
hierosolymam, et falsi fratres qui ex circumcisione crediderant eum
uellent impellere ut circumcideret titum: nec titum, nec se cessisse
uiolentiae, quo minus custodirent euangelii ueritatem. quod si dicit se
necessitate superatum ut circumcideret titum: quomodo galatas reuocat a
circumcisione, a qua nec titum, qui se cum fuerat ex gentibus,
hierosolymis potuit excusare? itaque aut iuxta graecos codices est
legendum: quibus neque ad horam cessimus subiectioni; ut consequenter
possit intelligi: ut ueritas euangelii permaneat apud uos. aut si latini
exemplaris alicui fides placet, secundum superiorem sensum accipere
debemus: ut ad horam cessio non circumcidendi titi, sed eundi
hierosolymam fuerit. quo scilicet idcirco subiectioni cesserint paulus
et barnabas eundi hierosolymam, seditione ob legem antiochiae concitata:
ut per epistolam apostolorum, sua sententia firmaretur, et maneret apud
galatas euangelii ueritas, quae non esset in littera, sed in spiritu;
non in carnali sensu, sed in intelligentia spirituali; nec in manifesto
iudaismo, sed in occulto. sciendum uero, quod, autem, coniunctio quae in
praesenti loco ponitur: propter subintroductos autem falsos fratres,
superflua sit: et si legatur, non habeat quod ei respondeat, illam que
concludat; sed esse ordinem lectionis et sensus: sed neque titus qui me
cum erat, cum esset ex gentibus, conpulsus est circumcidi.
statim que subiungat quae causa fuerit, ut ad circumcisionem
impelleretur inuitus: propter subintroductos, inquit, falsos fratres,
qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in christo
iesu, ut nos in seruitutem redigerent. qui cum minis terrerent, et
multitudine uellent nos a libertate christi in legis traducere
seruitutem, ne ad tempus quidem eis cessimus, ut circumcideremus titum:
maxime cum et aliqua ob ecclesiasticam pacem potuerit nos necessitas
excusare: et hoc totum fecimus, ut uobis nulla fieret occasio ab
euangelii gratia recedendi. si igitur nos ierosolymis inter tantos
iudaeos imminentibus hinc inde falsis fratribus, et his qui maiores
erant aliqua ex parte cohibentibus, nulla potuimus ui ac ratione
compelli, ut obseruaremus circumcisionem quam sciebamus esse finitam:
uos ex gentibus, uos in galatia, uos quibus uis nulla inferri potest,
ultro a gratia recedentes, ad legis iam abolitae transcendistis
uetustatem.
"ab his autem qui uidebantur esse aliquid, quales aliquando
fuerint, nihil mea interest: deus personam hominis non accipit". licet,
inquit, petrum et ioannem dominus se cum apostolos habuerit, et
transfiguratum eum in monte uiderint, et super ipsos ecclesiae sit
positum fundamentum: mihi tamen nihil refert, quia non aduersum eos
loquor qui eo tempore dominum sequebantur, sed aduersum eos loquor qui
nunc legem praeponunt gratiae: nec detraho praecessoribus, nec in aliqua
parte accuso maiores, sed hoc dico, quia deus personam hominis non
accipit. non enim accepit moysi, non accepit dauid, non accepit aliorum:
nec eorum ergo accipiet, qui cedere quibusdam uidentur ad tempus,
tametsi ipsi me cum sentiant, petro quoque dicente: in ueritate
cognosco, quia non est acceptor personarum deus, sed in omni loco qui
timet eum, et operatur iustitiam, acceptabilis ei est. quo itaque
argumento ipse sanctus apostolus petrus aduersum eos qui in cornelio ex
gentibus baptizato, nec circumciso, scandalum sustinebant, utitur, et
placat eos se non potuisse negare aquam his qui spiritum sanctum
acceperant: eodem nunc sanctus apostolus paulus aduersum ipsum petrum
disputat, quod personarum non sit acceptor deus, sed unumquemque pro
ueritate iudicet. et ita caute et pedetentim inter laudem et
obiurgationem petri medius incedit, ut et praecessori apostolo deferat,
et nihilominus audacter ei resistat in faciem, ueritate compulsus. "mihi
enim qui uidebantur, nihil contulerunt". ipse superius cum illis
contulit, et multa ad eos retulit, quae in gentibus perpetraret: illi
nihil contulerunt ei, sed tantummodo quae ab eo dicta sunt comprobantes,
dextera dederunt consortii, et unum suum pauli que euangelium
firmauerunt. rursum notandum, quod contulerunt, uerbum ipsum sit in
graeco, de quo ante tractauimus.
"sed contra cum uidissent quod creditum est mihi euangelium
praeputii, sicut petro circumcisionis. qui enim operatus est petro in
apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. et cum
cognouissent gratiam quae data est mihi, petrus et iacobus, et ioannes,
qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et barnabae,
societatis: ut nos in gentes; ipsi autem in circumcisionem".
huperbatou~g est, et multis quae in medio sunt interiecta sublatis, sic
breuiter legi potest. mihi enim qui uidebantur esse nihil contulerunt:
sed econtra dexteras dederunt mihi et barnabae, societatis.
aut certe ille absque iactatione sui, occultus est sensus: mihi qui
uidebantur esse aliquid, nihil contulerunt; sed econtra a me eis
collatum est, dum fiunt in euangelii gratia firmiores. totum autem quod
dicit, hoc est: unus atque idem mihi euangelium praeputii, et petro
circumcisionis credidit. me misit ad gentes, illum posuit in iudaea. nec
gentes poterant adulta iam aetate non profuturo circumcisionis dolore
cruciari, et abstinere se ab escis, quibus semper assueuerant, et quas
deus creauerat ad utendum: nec hi qui ex iudaeis crediderant et
circumcisi erant, et ex consuetudine quasi secunda natura, putabant se a
caeteris gentibus plus habere, facile contemnere poterant ea in quibus
gloriabantur. prouidentia itaque dei, alius apostolus circumcisis datus
est, qui legis umbris uideretur acquiescere, alius in praeputio
constitutis, qui euangelii gratiam non putaret esse seruitium, sed
liberam fidem. ne sub aliqua occasione impedimentum fidei nasceretur: et
propter circumcisionem siue praeputium, non crederetur in christum. nec
hoc dicimus quod petrus, qui et ipse in actibus apostolorum nullum
hominem communem esse testatus est, et in illo uase, quod quatuor
angulis de coelo missum uiderat, edocetur nihil interesse, iudaeus sit
aliquis, an gentilis, quasi oblitus priorum, super euangelii gratia,
legem putauerit obseruandam: sed ut ipse quoque legem custodire se
simulans, paulatim iudaeos ab antiquo uiuendi more deduceret. non enim
poterant tantum obseruationis laborem, et ueteris uitae cautissimam
conuersationem, quasi purgamenta subito et damna contemnere. ex quo
perspicimus, propterea dexteras datas paulo et barnabae societatis, a
petro, iacobo et ioanne: ne obseruatione uaria, diuersum christi
euangelium putaretur; sed et circumcisorum et habentium praeputium esset
una communio. pulchre autem praestruxit, dicens: qui enim operatus est
petro in apostolatum circumcisionis: ne quis eum putaret detrahere
petro, sed ut laudibus eius ante praemissis, intelligeretur petrus ideo
circumcisionem aliqua ex parte suscipere, ut eos qui sibi ex iudaeis
crediti fuerant lucrifaceret, et in christi fide et euangelio
custodiret. subintelligit etiam quod si ille absque culpa faceret, et ad
tempus obseruando, quod non licet, ne sibi creditos perderet, se magis
pro euangelii ueritate facere debere quod sibi creditum est in
praeputio, ne gentes legis onere et difficultate deterritae, a christi
fide et credulitate discederent. occulta hic oritur quaestio: quid
igitur? petrus si inuenisset ex gentibus, non eos adducebat ad fidem?
aut paulus si ex circumcisione aliquod reperisset, non eos ad christi
baptismum prouocabat? quae ita soluitur, ut dicamus principale singulis
in iudaeos et gentes fuisse mandatum, ut qui defendebant legem, haberent
quem sequerentur; qui legi gratiam praeferebant, non deesset eis doctor
et praeuius. in commune uero hoc eos habuisse propositi, ut christo ex
cunctis gentibus ecclesiam congregarent. legimus enim et a sancto petro
gentilem baptizatum fuisse cornelium, et a paulo in synagogis iudaeorum,
christum saepissime praedicatum. petrus, et ioannes, et iacobus, qui
uidebantur columnae esse. ter supradictum de apostolis legimus: seorsum
autem his qui uidebantur. et: ab his qui uidebantur esse aliquid. et:
mihi enim qui uidebantur esse aliquid: nihil contulerunt. sollicitus
itaque requirebam, quidnam esset quo diceret, qui uidebantur: sed nunc
me omni scrupulo liberauit, adiiciens, qui uidebantur columnae esse.
columnae igitur sunt ecclesiae apostoli, et maxime petrus, iacobus, et
ioannes, ex quibus duo cum domino ascendere merentur in montem, quorum
unus in apocalypsi saluatorem introducit loquentem: qui uicerit, faciam
eum columnam in templo dei mei, docens omnes credentes qui aduersarium
uicerint, posse columnas ecclesiae fieri. ad timotheum uero paulus
scribens ait: ut scias quomodo oporteat te in domo dei conuersari, quae
est ecclesia dei uiui, columna autem et firmamentum ueritatis. his et
caeteris instruimur, tam apostolos omnes que credentes, quam ipsam
quoque ecclesiam columnam in scripturis appellari, et nihil interesse de
corpore quid dicatur, an membris, cum et corpus diuidatur in membra, et
membra sint corporis. dederunt itaque petrus, et iacobus, et ioannes,
qui uidebantur columnae esse, dextras paulo et barnabae, societatis; sed
tito qui cum eis erat, dextras non dederunt. necdum quippe ad eam
mensuram peruenerat, ut possent ei christi mercimonia ex aequo cum
maioribus credi, et eumdem tenere negotiationis locum quem barnabas
tenebat, et paulus.
"tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui
hoc ipsum facere". sancti pauperes, quorum praecipue ab apostolis paulo
et barnabae cura mandatur, hi sunt, qui ex iudaeis credentes, pretia
possessionum suarum ad pedes apostolorum deferebant egentibus largienda,
uel quia contribulibus, cognatis et parentibus suis, quasi desertores
legis, et in crucifixum hominem credentes, detestationi et piaculo
ducebantur. in horum ministerio sanctus apostolus paulus quanto labore
sudauerit, epistolae eius testes sunt, scribentis ad corinthios, et ad
thessalonicenses, ad omnes gentium ecclesias, ut praepararent munus hoc
per se uel per alios qui eis placuissent, hierosolymam deferendum. unde
nunc confidenter dicit, quod etiam sollicitus fui facere hoc ipsum.
possunt autem et alio genere pauperes accipi, de quibus in euangelio
dicitur: beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum coelorum.
merentur quippe tales in memoria esse apostolorum. necnon et illi
pauperes, de quibus in salomone scribitur: redemptio uiri animae,
propriae diuitiae. pauper uero non sustinet comminationem. non enim
potest futurum poenarum audire terrorem, pauper in fide, pauper in
gratia, non habens diuitias spirituales, nec scientiam scripturarum,
quae auro et argento, et pretioso lapidi comparantur. quoniam igitur non
egent sani medico, sed hi qui male habent, propterea et apostolis in
dexterarum communicatione conuenit, ne spernerent pauperes, ne
despicerent peccatores; sed semper meminissent eorum, sicut paulus
corinthii illius meminit, quem cum in priore epistola contristasset ad
tempus, ut corpore per poenitentiam laborante, spiritu saluus fieret: in
secunda, ne maiori tristitia absorberetur, reuocat ad ecclesiam. petit
que cunctos, ut confirment in eum charitatem, et donent fratri sicut
ipse unicuique eorum in facie christi donauerit, implens pactum quod
hierosolymis fecerat, ut semper pauperum recordaretur.
"cum autem uenisset petrus antiochiam, in faciem ei restiti: quia
reprehensibilis erat. prius enim quam uenirent quidam a iacobo, cum
gentibus edebat. cum autem uenissent, subtrahebat et segregabat se,
timens eos qui ex circumcisione erant, et simulationi eius consenserunt,
et caeteri iudaei: ita ut et barnabas duceretur ab eis in illa
simulatione". ex eo quod petrus antequam quidam de hierosolymis
antiochiam uenirent, edebat cum gentibus, ostenditur non eum oblitum
fuisse praecepti: nullum hominem communem et immundum dicere; sed quia
propter eos, qui adhuc legem obseruandam putabant, paululum se a
conuictu subtraxerat gentium (ita ut etiam caeteri qui ex iudaeis erant,
similiter facerent, et barnabas qui cum paulo in gentibus euangelium
praedicabat, hoc facere cogeretur), hi qui antiochiae crediderant ex
gentibus, nec fuerant circumcisi, compellebantur ad legis onera
transcendere: non intelligentes dispensationem petri, qua iudaeos
saluari cuperet, sed putantes ita se euangelii habere rationem. cum
itaque uidisset apostolus paulus periclitari gratiam christi, noua
bellator uetus usus est arte pugnandi, ut dispensationem petri, qua
iudaeos saluari cupiebat, noua ipse contradictionis dispensatione
corrigeret, et resisteret ei in faciem: non arguens propositum; sed
quasi in publico contradicens, ut ex eo quod paulus eum arguens
resistebat, hi qui crediderant ex gentibus, seruarentur. quod si putat
aliquis, uere paulum petro apostolo restitisse, et pro ueritate
euangelii intrepide fecisse iniuriam praecessori, non ei stabit illud
quod et ipse paulus iudaeis iudaeus factus est, ut iudaeos lucrifaceret,
et eiusdem simulationis tenebitur reus, quando caput totondit in
cencris, et facto caluitio, oblationem obtulit in ierusalem, et
timotheum circumcidit, et nudipedalia exercuit, quae utique
manifestissime de caeremoniis iudaeorum sunt. si itaque ipse qui ad
praedicationem gentium missus erat, non putauit abs re dicere: sine
offendiculo estote iudaeis et ecclesiae dei; quomodo et ego omnibus per
omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut
saluentur; et fecit aliqua quae contraria essent euangelii libertati, ne
scandalizaret iudaeos: qua auctoritate, qua fronte audet hoc in petro
reprehendere, qui circumcisionis apostolus erat, quod ipse apostolus
gentium arguitur commisisse? sed ut ante iam diximus, restitit secundum
faciem publicam petro et caeteris, ut hypocrisis obseruandae legis, quae
nocebat eis qui ex gentibus crediderant, correptionis hypocrisi
emendaretur, et uterque populus saluus fieret, dum et qui circumcisionem
laudant, petrum sequuntur; et qui circumcidi nolunt, pauli praedicant
libertatem. quod autem ait, reprehensibilis erat, propterea inediae
temperauit; ut intelligamus non tam paulo eum fuisse reprehensibilem,
quam his fratribus cum quibus ante edens, se ab eis postea separabat.
utilem uero simulationem, et assumendam in tempore, iehu regis israel
nos doceat exemplum, qui non potuisset interficere sacerdotes baal, nisi
se finxisset uelle idolum colere, dicens: congregate mihi omnes
sacerdotes baal: si enim achab seruiuit baal in paucis, ego seruiam in
multis. et dauid quando mutauit faciem suam coram abimelech, et dimisit
eum, et abiit. nec mirum, quamuis iustos homines, tamen aliqua simulare
pro tempore, ob suam et aliorum salutem, cum et ipse dominus noster non
habens peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis
assumpserit, ut condemnans in carne peccatum, nos in se faceret
iustitiam dei. legerat utique paulus in euangelio dominum praecipientem:
si autem peccauerit in te frater tuus, uade et corripe eum inter te et
ipsum solum. si te audierit, lucrifeceris fratrem tuum. et quomodo cum
etiam de minimis fratribus hoc faciendum iusserit, ausus est apostolorum
maximum in publica facie tam procaciter, tam constanter arguere; nisi
et petro sic placuisset argui, et paulus non ei faceret iniuriam de quo
ante dixerat: ueni hierosolymam uidere petrum, et mansi apud eum diebus
quindecim: alium autem apostolorum uidi neminem. et rursum: qui enim
operatus est petro in apostolatum circumcisionis. et infra: petrus, et
iacobus, et ioannes, qui uidebantur columnae esse, et caetera quae in
eius laudes perorat. aliquoties cum adolescentulus romae controuersias
declamarem, et ad uera certamina fictis me litibus exercerem, currebam
ad tribunalia iudicum, et disertissimos oratorum tanta inter se uidebam
acerbitate contendere, ut omissis saepe negotiis, in proprias
contumelias uerterentur, et ioculari se inuicem dente morderent. si hoc
illi faciunt, ut apud reos nullam suspicionem praeuaricationis
incurrant, et fallunt populum circumstantem: quid putamus tantas
ecclesiae columnas, petrum et paulum, tanta uasa sapientiae inter
dissidentes iudaeos atque gentiles facere debuisse? nisi ut eorum
simulata contentio, pax credentium fieret, et ecclesiae fides sancto
inter eos iurgio concordaret. sunt qui cephan, cui hic in faciem paulus
restitisse se scribit, non putant apostolum petrum, sed alium de
septuaginta discipulis isto uocabulo nuncupatum. et dicunt nequaquam
petrum a conuictu gentium se potuisse subtrahere, qui et centurionem
cornelium baptizarat. et cum ascendisset hierosolymam, disceptantibus
aduersus se qui erant ex circumcisione, et dicentibus: quare introisti
ad uiros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
post narrationem uisionis, tali responsionem suam fine concluserit: si
ergo eamdem gratiam dedit illis deus, sicut et nobis qui credidimus in
dominum iesum christum: ego quis eram qui possem prohibere deum? quibus
auditis, tacuerunt, et glorificauerunt deum, dicentes: ergo et gentibus
deus poenitentiam ad uitam dedit, maxime cum lucas scriptor historiae,
nullam huius dissensionis faciat mentionem; nec dicat unquam petrum
antiochiae fuisse cum paulo, et locum dari porphyrio blasphemanti: si
autem petrus errasse, aut paulus procaciter apostolorum principem
confutasse credatur. quibus primum respondendum, alterius nescio cuius
cephae nescire nos nomen, nisi eius qui et in euangelio, et in aliis
pauli epistolis, et in hac quoque ipsa modo cephas, modo petrus,
scribitur. non quod aliud significet petrus, aliud cephas: sed quod quam
nos latine et graece petram uocemus, hanc hebraei et syri propter
linguae inter se uiciniam, cephan nuncupent. deinde totum argumentum
epistolae quod oblique de petro, iacobo et ioanne dicitur, huic
intelligentiae repugnare. nec mirum esse si lucas hanc rem tacuerit, cum
et alia multa quae paulus sustinuisse se replicat, historiographi
licentia praetermiserit: et non statim esse contrarium, si quod alius ob
causam dignum putauit relatu, alius inter caetera dereliquit. denique
primum episcopum antiochenae ecclesiae petrum fuisse accepimus, et romam
exinde translatum, quod lucas penitus omisit. ad extremum si propter
porphyrii blasphemiam, alius nobis fingendus est cephas, ne petrus
putetur errasse, infinita de scripturis erunt radenda diuinis, quae
ille, quia non intelligit, criminatur. sed et aduersum porphyrium, in
alio, si christus iusserit, opere pugnabimus: nunc reliqua prosequamur.
"sed cum uidissem quod non recto pede incedunt ad ueritatem euangelii,
dixi petro coram omnibus". sicut hi qui sanis gressibus claudicare
simulant, non uitium habent in pedibus, sed est aliqua causa cur
claudicent, ita et petrus sciens circumcisionem et praeputium nihil
esse, sed obseruationem mandatorum dei, edebat quidem ante cum gentibus,
sed pro tempore ab eis se, ne iudaeos a fide christi perderet,
subtrahebat. unde et paulus eadem arte qua ille simulabat, ei restitit
in faciem, et loquitur coram omnibus; non tam ut petrum arguat, quam ut
hi, quorum causa petrus simulauerat, corrigantur, uel ut etiam iudaeis
superbia, gentibus desperatio tolleretur. quod si cui iste non placet
sensus, quo nec petrus peccasse, nec paulus procaciter ostenditur
arguisse maiorem, debet exponere qua consequentia hoc paulus in altero
reprehendat, quod ipse commisit.
"si tu, cum iudaeus sis, gentiliter, et non iudaice uiuis:
quomodo gentes cogis iudaizare?" indissolubili argumento constringit
petrum, imo per petrum, eos qui pugnantia illum inter se facere
cogebant. si, inquit, o petre, tu natura iudaeus es, circumcisus a parua
aetate, et uniuersa legis praecepta custodiens, nunc ob gratiam christi
scis ea nihil per se habere utilitatis, sed exemplaria esse et imagines
futurorum, et cum his qui ex gentibus sunt, cibum capis, nequaquam ut
ante superstitiose, sed libere et indifferenter uictitans: quomodo eos
qui ex gentibus crediderunt, nunc recedens ab eis, et quasi a
contaminatis te separans et secernens, compellis iudaizare? si enim
immundi sunt a quibus recedis, idcirco autem recedis, quia non habent
circumcisionem, compellis eos circumcidi et iudaeos fieri: cum tu ipse
natus iudaeus, gentiliter uixeris. et laetanter ostendit causam quare
aduersum eum disputauerit: quia scilicet gentes simulatione sua
iudaizare compelleret, dum eum cupiunt aemulari.
"nos natura iudaei, et non ex gentibus peccatores". subrepunt hoc
loco haeretici, qui ridicula quaedam et inepta fingentes, aiunt, nec
spiritualem peccare posse naturam: nec iuste aliquid facere terrenam.
quod interrogemus quare de bona oliua rami fracti sunt, et cur de
oleastro in radicem bonae oliuae inserti sint, si nec de bono cadere
quidquam potest, nec de malo surgere? aut quomodo uel paulus persecutus
sit ante ecclesiam, si de natura spirituali fuit: aut postea apostolus
factus, si de terrena faece generatus est? quod si terrenum eum non
fuisse contenderint, ipsius uerba ponamus: eramus filii natura irae,
sicut et caeteri. natura iudaeus est qui de genere est abraham, et a
parentibus die octauo circumcisus est. non natura iudaeus, qui postea
est factus ex gentibus. ut autem totum argumentum breui sermone
comprehendam, sensus est iste qui texitur: nos, id est, ego et tu, petre
(miscuit enim personam suam, ne illi facere uideretur iniuriam), cum
essemus, inquit, natura iudaei, ea facientes quae lege praecepta sunt,
et non ex gentibus peccatores, qui uel generaliter, quia idolis
seruiunt, peccatores sunt, uel quos nunc putamus immundos, scientes quod
non possimus ex legis opere, sed ex christi saluari fide, credidimus in
christum, ut quod lex nobis non dederat, fides tribueret quam habebamus
in christo. quod si recedentes a lege, in qua saluari non potuimus,
transcendimus ad fidem, in qua non carnis quaeritur circumcisio, sed
cordis puri deuotio: et nunc a gentibus recedendo hoc agimus, ut
quicunque non sit circumcisus, immundus sit: ergo fides in christum, in
qua nos putabamus ante saluari, magis peccati est ministra, quam
iustitiae, quae aufert circumcisionem, quam qui non habuerit, immundus
est. sed absit, ut quod semel destruxi, et sciui mihi non profuisse,
rursum uindicem. semel a lege discedens, legi sum mortuus, ut in christo
uiuerem, cruci que eius affixus, et in nouum renatus hominem, fide
magis quam carne subsisterem, et cum christo egrederer e mundo. quod
semel adorsus sum, teneo.
non mihi gratis christus est mortuus: in quo frustra credidi, si potui
absque fide eius in ueteri lege saluari.
"scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis,
nisi per fidem iesu christi, et nos in christo iesu credidimus, ut
iustificemur in fide christi, et non ex operibus legis". aiunt quidam si
uerum hoc sit quod paulus affirmat, ex operibus legis neminem
iustificari, sed ex fide iesu christi, patriarchas et prophetas, et
sanctos, qui ante christi aduentum fuerunt, imperfectos fuisse. quos
admonere debemus eos hic dici iustitiam non consecutos, qui tantum ex
operibus iustificari posse se credunt, sanctos autem, qui antiquitus
fuerint, ex fide christi iustificatos. siquidem abraham uidit diem
christi, et laetatus est et moyses maiores diuitias aestimauit thesauro
aegyptiorum, improperium christi. aspiciebat enim in remunerationem. et
isaias uidit gloriam christi, ut ioannes euangelista commemorat, et
iudas de omnibus generaliter: commonere, inquit, uos uolo scientes semel
omnia: quoniam iesus populum de terra aegypti saluans: secundo eos qui
non crediderunt, perdidit. unde non tam legis opera damnantur, quam hi
qui tantum ex operibus iustificari se posse confidunt, saluatore quoque
ad discipulos loquente, nisi superabundauerit iustitia uestra plus quam
scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum.
congregandum hoc in loco quanta in lege praecepta sint, quae explere
nullus queat. et econtrario dicendum, quaedam legis etiam ab his fieri
qui ignorent eam. sed ideo non iustificari operatores eius, quia absque
fide christi fiant: uerbi gratia, non dormire cum uiro dormitatione
mulieris, non adulterari, non rapere, sed magis honorare patrem et
matrem, et caetera, quae imperata sunt, facere. quod si de sanctis uiris
nobis exempla protulerint: quod in lege uersati, ea quae legis fuerant,
perpetrarint, dicemus: quia iusto lex non est posita, sed iniquis et
non subditis, impiis et peccatoribus, contaminatis et immundis. qui
autem a deo doctus sit, non habere eum necesse, ut uel de charitate
doceatur, paulo dicente: de charitate autem non necesse habeo scribere
uobis: ipsi enim uos a deo docti estis, ut diligatis inuicem.
"propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
quod si quaerentes iustificari in christo, inuenti sumus et ipsi
peccatores; nunquid christus peccati minister est? absit. si enim quae
destruxi, haec iterum reaedifico, praeuaricatorem me constituo". non
iustificabitur ex operibus legis caro illa, de qua scribitur: omnis caro
fenum; et omnis gloria eius, quasi flos agri. iustificatur autem ex
fide iesu christi caro illa, de qua in resurrectionis dicitur
sacramento: omnis caro uidebit salutare dei. sed et iuxta humiliorem
intellectum, iustificabatur quondam ex lege non omnis caro, sed tantum
hi homines qui in palaestina erant. nunc autem ex fide iesu christi
iustificatur omnis caro, dum ecclesia eius in toto orbe fundatur.
"ego enim per legem legi mortuus sum, ut deo uiuam". aliud est
per legem mori, aliud legi mori. qui legi moritur, uiuebat ei antequam
moreretur, obseruans sabbata et neomenias, et dies festos, et uictimarum
typicam curiositatem, et fabulas iudaicas, et genealogias. postquam
autem uenit christus et lex, de qua scriptum est: scimus autem quia lex
spiritualis est, per euangelicam legem, legi pristinae mortuus est: et
anima, quae secundum id quod scribitur ad romanos: uiro uiuente, si
nupsisset, adultera uocabatur: mortuo uiro suo, id est, lege ueteri,
nupsit legi spirituali, ut fructificaret deo. unde et in osee ad eam
dicitur: ex me fructus tuus inuentus est. cui pulchre mysticum illud
infertur: quis sapiens, et intelliget ista: intelligens, et cognoscet
ea? qui per legem igitur spiritualem, legi litterae moritur, deo uiuit,
cum non sit sine lege dei, sed in lege sit christi. qui uero legi
moritur ob peccata, mortuus quidem est; sed non potest de eo dici quod
sequitur, ut uiuat deo. esse autem legem aliam spiritualem extra legem
litterae, et alibi apostolus docet, dicens: itaque lex quidem sancta, et
mandatum sanctum, et iustum, et bonum. et ezechiel ex persona dei:
eduxi, inquit, eos, id est, populum iudaeorum, de terra aegypti: et
adduxi eos in desertum: et dedi eis praecepta mea, et iustificationes
meas ostendi illis: quas faciet homo, et uiuet in eis.
de ea uero lege quae iram operatur, cui et apostolus mortuus est, postea
infert: et ego dedi eis praecepta non bona, et iustificationes in
quibus non uiuent in eis. idipsum significatur et in psalterio: quoniam
non cognoui litteraturam, introibo in fortitudinem domini. "christo
confixus sum cruci". quia dixerat se per legem legi mortuum, quomodo
mortuus fuerit, ostendit: christo confixus sum cruci, tollens crucem
suam, et christum sequens, et in ipsa obsecrans passione: memento mei,
cum ueneris in regnum tuum. statim que audiens: hodie me cum eris in
paradiso. si quis mortificatis membris super terram, et mundo mortuus,
configuratus fuerit morti iesu christi, crucifigitur cum iesu, et
tropaeum mortificationis suae in ligno dominicae passionis affigit.
"uiuo autem iam non ego: uiuit autem in me christus". non uiuit
ille qui quondam uiuebat in lege, quippe qui persequebatur ecclesiam.
uiuit autem in eo christus, sapientia, fortitudo, sermo, pax, gaudium,
caeterae que uirtutes; quas qui non habet, non potest dicere: uiuit
autem in me christus, hoc autem totum sub sua persona aduersum petrum de
petro disputat. "quod autem nunc uiuo in carne". aliud est in carne
esse et in carne uiuere. qui enim in carne sunt, deo placere non
possunt. unde ad bene uiuentes dicitur: uos autem non estis in carne.
"in fide uiuo filii dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me".
ad romanos de deo loquitur, quod filio suo non pepercit, sed pro nobis
tradiderit eum. nunc uero de christo, quod se ipse tradidit; qui dilexit
me, inquit, et tradidit semetipsum pro me. in euangelio uero ubi
apostoli enumerantur, infertur: et iudas iscariotis qui et tradidit eum.
rursum in eodem: ecce appropinquauit qui tradet me. de principibus uero
sacerdotum, et senioribus populi scriptura commemorat, quod
condemnauerint iesum morti, et ligantes eum, duxerint et tradiderint
pilato praesidi. et deinceps de pilato: dimisit eis barabbam, iesum
autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigerent illum. igitur et pater
tradidit filium, et filius ipse se tradidit: et iudas et sacerdotes eum
principibus tradiderunt, et ad extremum traditum sibi, tradidit ipse
pilatus. sed pater tradidit, ut saluaret perditum mundum: iesus ipse se
tradidit, ut patris suam que faceret uoluntatem: iudas autem et
sacerdotes et seniores populi, et pilatus, uitam morti nescii
tradiderunt. quae cum ipsa quoque se pro nostra salute tradiderit,
beatus multum que felix, qui uiuente in se christo, per singulas
cogitationes et opera potest dicere: in fide uiuo filii dei, qui dilexit
me, et tradidit semetipsum pro me.
"non abiicio gratiam dei: si enim per legem iustitia; ergo
christus gratis mortuus est". abiicit gratiam dei, tam ille qui post
euangelium uiuit in lege, quam is qui peccatis post baptismum
sordidatur. qui autem potest iuxta apostolum dicere: gratia eius in me
non fuit uacua, iste et hoc loquitur confidenter: non abiicio gratiam
dei. quod autem sequitur, ualde necessarium est aduersum eos qui post
fidem christi putant legis praecepta seruanda. dicendum quippe est: si
per legem iustitia est, ergo christus gratis mortuus est. aut certe
doceant, quomodo non christus gratis mortuus sit, si opera iustificant.
sed quamuis sint hebetes, dicere non audebunt christum sine causa
mortuum.
ad particulam itaque syllogismi, quae hic proponitur, id est: si enim
per legem iustitia, ergo christus gratis mortuus est, debemus illud
assumere quod consequenter infertur, et negari non potest: christus
autem non est gratis mortuus; et concludere: non igitur per legem
iustitia. hucusque contra petrum, nunc ad galatas reuertitur.
3. "o insensati galatae, quis uos fascinauit? "dupliciter hic
locus intelligi potest. uel ideo insensatos galatas appellatos, a
maioribus ad minora uenientes, quia coeperint spiritu, et carne
consummentur: uel ob id, quod unaquaeque prouincia suas habeat
proprietates. cretenses semper mendaces, malas bestias, uentres pigros,
uere ab epimenide poeta dictos, apostolus comprobat. uanos mauros, et
feroces dalmatas, latinus pulsat historicus. timidos phrygas, omnes
poetae lacerant. athenis expeditiora nasci ingenia, philosophi
gloriantur. graecos leues, apud c. caesarem suggillat tullius, dicens:
aut leuium graecorum, aut immanium barbarorum. et pro flacco ingenita,
inquit, leuitas, et erudita uanitas. ipsum israel, graui corde, et dura
ceruice, omnes scripturae arguunt. in hunc ergo modum arbitror et
apostolum galatas regionis suae proprietate pulsasse. licet quidam
profundis se quaestionibus inserentes, quasi sub obtentu uitandae
haereseos, quae diuersas naturas infert, dicant, tyrios quoque et
sidonios, moabitas et ammonitas, et idumaeos, babylonios et aegyptios,
omnes que gentes, quae in scripturis nominantur, habere quaedam idiomata
ex causis praecedentibus, et merito operum pristinorum, ne iustitia dei
ueniat in dubium: cum unaquaeque gens uel bonum, uel malum habere
asseratur, quod alia non habeat. nos istas altitudines declinantes,
superiora sectabimur: aut stultitiae eos argui, dicentes, per quam
spiritum legis et litteram diiudicare non possint: aut uitio gentis
corripi, quod indociles sint et uecordes, et ad sapientiam tardiores.
quod autem sequitur: quis uos fascinauit, digne paulo (qui etsi
imperitus est sermone, non tamen scientia) debemus exponere, non quo
scierit esse fascinum, qui uulgo putatur nocere; sed usus sermone sit
triuii, et ut in caeteris, ita et in hoc quoque loco, uerbum quotidianae
sermocinationis assumpserit. legimus in prouerbiis: donum inuidi
cruciat oculos. qui apud nos inuidus, in graeco significantius ponitur,
fascinator et in sapientia quae salomonis scribitur: fascinatio
malignitatis obscurat bona. quibus docemur exemplis, quod uel inuidus
aliena felicitate crucietur, uel is in quo bona sint aliqua, alio
fascinante, id est, inuidente noceatur. dicitur fascinus proprie
infantibus nocere, et aetati paruulae, et his qui necdum firmo uestigio
figant gradum. unde et quidam e gentibus:
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
hoc utrum uerum, necne sit, deus uiderit: quia potest fieri, ut et
daemones huic peccato seruiant; et quoscunque in dei opere uel coepisse,
uel profecisse cognouerint, eos a bonis operibus auertant. nunc illud
in causa est, quod ex opinione uulgi sumptum putamus exemplum: ut
quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino: sic etiam galatae in
christi fide nuper nati, et nutriti lacte, et non solido cibo, uelut
quodam fascinante sint nociti: et stomacho fidei nauseante spiritus
sancti cibum euomuerint. quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de
communi opinione sit sumptum, uallis titanorum, in regnorum libris,
sirenae et onocentauri in isaia, arcturus et orion, et pleiades in iob,
et caetera his similia, quae utique uocabula, gentilium fabularum et
causas et origines habet. interrogemus ergo hoc loco marcionem, qui
prophetas repudiat, quomodo interpretetur id quod sequitur.
"ante quorum oculos iesus christus proscriptus est, in uobis
crucifixus est". nobis enim recte praescriptus est christus, de cuius
patibulo et passione, alapis et flagellis, omnis prophetarum praedicit
chorus, ut crucem ipsius non de euangelio tantum, in quo crucifixus
refertur: sed multo antequam descendere dignaretur ad terras, et hominem
qui est crucifixus assumeret, nouerimus. nec parua laus galatarum est,
quod ita crediderint in crucifixum, ut ante fuerat eis praescriptus, quo
scilicet lectitantes prophetas, et omnia ueteris legis sacramenta
noscentes, uia et ordine uenerint ad credendum. legitur in quibusdam
codicibus: quis uos fascinauit non credere ueritati? sed hoc quia in
exemplaribus adamantii non habetur, omisimus. "hoc solum a uobis uolo
discere, ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei?"
sunt quidem, ait, multa quae possunt interrogatione uos cogere, legi
euangelium praeferendum: sed quoniam insensati estis, et nequaquam ea
potestis audire, simplici uobis cum sermone loquor, et de eo quod
promptum est, sciscitor: spiritum sanctum quem accepistis, utrum uobis
legis opera, sabbati obseruatio, circumcisionis, et neomeniarum
superstitio dederint, an auditus fidei, per quam ex gentibus
credidistis? quod si negari non potest, spiritum sanctum et uirtutes,
quae in principio fidei acceptum spiritum sequebantur, non ex operibus
legis, sed ex fide christi datas, manifestum est, uos a melioribus
exorsos, in peiora corruere. consideremus autem diligenter, quia non
dixerit: uolo a uobis discere utrum ex operibus spiritum accepistis; sed
adiecerit, ex operibus legis. sciebat enim et cornelium centurionem
spiritum ex operibus accepisse; sed non ex operibus legis, quam
nesciebat. si autem econtrario dicitur, ergo et sine auditione fidei
accipi spiritus potest, nos respondebimus, accepisse quidem eum
spiritum, sed ex auditu fidei, et naturali lege, quae loquitur in
cordibus nostris, bona quaeque facienda, et uitanda mala: per quam dudum
quoque abraham, moysen, et caeteros sanctos iustificatos retulimus,
quam augere deinceps potest operum obseruatio, legis que iustitia: non
tamen carnalis legis, quae praeteriit, sed spiritualis, quia lex
spiritualis est. neque uero, quia fidem praeferimus, legis opera
destruimus, nec dicimus secundum quosdam: faciamus mala, donec ueniant
bona, quorum damnatio iusta est, sed seruituti gratiam anteponimus.
dicimus que, quod iudaei propter metum faciunt, id nos facere propter
charitatem. illos seruos esse, nos filios: illos cogi ad bonum, nos
bonum suscipere. non igitur ex fide christi licentia nascitur
delinquendi; sed ex dilectione fidei uoluntas boni operis augetur, dum
bona ideo facimus, non quia iudicem formidamus, sed quia scimus ea ei
placere in quem credimus. quaerat quispiam, si fides non est nisi ex
auditu, quomodo qui surdi nati sunt, possunt fieri christiani. deum
quippe patrem ex magnitudine et pulchritudine creaturarum potest quis
intelligere, et a conditionibus conditor consequenter agnoscitur.
christi autem natiuitas, crux, mors, resurrectio, nisi ex auditu sciri
non potest. aut surdi igitur christiani non sunt: aut si surdi sunt
christiani, falsum est quod alibi ab apostolo dicitur: itaque fides ex
auditu; auditus autem per uerbum dei. ad quod qui simplici responsione
contentus est, dicit, non eum generaliter dixisse, fides omnium ex
auditu est; sed fides ex auditu, quod et in parte, et in toto accipi
potest: eorum scilicet fides ex auditu, qui audiunt, qui credunt. qui
autem huic scrupulo satisfacere conatur, prius illud tentabit asserere,
quod nutibus quoque et quotidiana conuersatione, et ut ita dixerim,
totius corporis loquente gestu, surdi possunt euangelium discere: deinde
etiam hoc, quod dei sermo cui nihil surdum est, ad eas magis loquatur
aures, de quibus et ipse ait in euangelio: qui habet aures audiendi,
audiat. et in apocalypsi: qui habet aurem, audiat quid spiritus dicat
ecclesiis. et isaias: dominus addidit mihi auriculam. iste est alius
homo, cui deus loquitur in occulto, qui clamat in corde credentis: abba,
pater: et (ut frequenter exposuimus) quomodo corpus omnia membra, et
sensus habet: ita animam quoque uniuersos et sensus, et membra habere,
et inter caetera aures etiam: quas qui habuerit, non magnopere indigebit
his auribus corporis ad christi euangelium cognoscendum. simul autem
etiam illud attendite, quod hic spiritus absque ullo additamento sanctus
intelligatur, quem ex dono dei consequimur, et non hominis de quo alibi
scribitur: incorruptus spiritus est in omnibus. et: ipse spiritus
testimonium reddit spiritui nostro. et in alio loco: nemo scit ea quae
in homine sunt, nisi spiritus hominis qui est in eo. et in daniele:
benedicite, spiritus et animae iustorum, dominum.
"sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne
consummemini?" si sanctum spiritum acceperant galatae, quomodo stulti
erant? uerum statim soluitur, coepisse quidem eos spiritum, sed cum
carne consummarentur, spiritum ab eis fuisse sublatum. unde sine causa
passi sunt tanta quae passi sunt. quod ne sibi post peccatum eueniret,
dauid precatur, dicens: spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
diligenter attendite quod qui scripturas iuxta litteram sequitur,
consummari carne dicatur. quamobrem illud quod ad corinthios scriptum
est: in carne uiuentes, non iuxta carnem militamus, melius sic intelligi
potest, ut hi militare dicantur in carne, qui uetus testamentum
humiliter edisserunt. qui uero sequuntur intelligentiam spiritualem,
sint quidem in carne, quia eamdem habeant litteram quam iudaei, sed non
iuxta carnem militent, a carne ad spiritum transcendentes.
quando uideritis eum qui primum credit ex gentibus, et ad christi
aratrum mittit manum, praeuio aliquo doctore prudente, sic per legis
iter ad euangelium pergere, ut omnia illa quae ibi scripta sunt, de
sabbato, de azymis, de circumcisione, de uictimis, digne deo intelligat,
et deinceps post euangelii lectionem a iudaeo aliquo aut iudaeorum
socio persuaderi, ut umbras et allegoriae nubila derelinquens, sic
scripturas interpretetur, ut scriptae sunt: de hoc potestis dicere: sic
stultus es, ut cum spiritu coeperis, nunc carne consummeris?
"tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa". consideremus
infelices iudaeos, quanta superstitione et obseruationis labore uiuant
inter caeteras nationes, dicentes, ne tetigeris, ne gustaueris, ne
attrectaueris, et probabimus uerum esse quod dicitur: tanta passi estis
sine causa; sed non statim ad eos sententia temperatur, et dubia fit, si
tamen sine causa: quia de his dicitur, qui possunt post legem ad
euangelium reuerti. melius autem sic intelligi potest, quod primum
credentes galatae in crucifixum, et a iudaeis, et a gentibus opprobria
multa perpessi sint, persecutiones non minimas sustinuerint. quas
frustra arguuntur fuisse perpessi, si a gratia christi recedant, propter
quam tanta perpessi sunt. simul et illa spes, quod quicunque ob christi
fidem laborauerit, et postea lapsus fuerit in peccatum, sicut priora
sine causa dicitur passus fuisse dum peccat, sic rursum non perdat ea,
si ad pristinam fidem et ad antiquum studium reuertatur. aliter: si
circumcisionem, inquit, putatis sequendam esse post gratiam: ergo usque
ad praesens tempus sine circumcisione uiuentes, omnia quae passi estis,
in irritum sunt deducta. quae quidem mihi uidemini non frustra
sustinuisse, qui scio legem post euangelium non ualere. uel certe sic:
non leue erat damnum, si circumcisionem sequentes, tantum pristinum
fidei perdidissetis laborem: nunc uero ad hoc detrimentum etiam
praeuaricationis poena sociatur, ut et praeterita sine causa perpessi
sitis, et in futuro cruciemini. quidam coactius ita intelligunt:
considerate pristinam gratiae libertatem et praesentis onera
obseruationis in lege, et uidebitis quam multa casso studio feceritis:
licet non penitus fructus erroris istius desperandus sit, dum zelo dei
ad hoc ipsum estis adducti. ignorantibus enim concedi uenia potest, si
ad meliora conuersi, scientiam in uobis doceatis fluctuasse, non
studium.
"qui ergo tribuit uobis spiritum, et operatur uirtutes in uobis,
ex operibus legis, an ex auditu fidei?" tribuit, hoc est administrat,
praesentis temporis est legendum; ut ostendatur per singulas horas atque
momenta semper dignis sanctum spiritum ministrari; et quanto quis in
dei opere et amore profecerit, tanto magis sancti spiritus in se habere
uirtutes, quas auditus fidei, et non legis opera consummant. non quo
legis opera contemnenda sint, et absque eis simplex fides appetenda; sed
quo ipsa opera fide christi adornentur. scita est enim sapientis uiri
illa sententia, "non fidelem uiuere ex iustitia, sed iustum ex fide".
simul ostenditur galatas, accepto post fidem sancto spiritu, dona
habuisse uirtutum id est, prophetiam, genera linguarum, morborum
curationes, et caetera, quae ad corinthios in donis spiritualibus
enumerantur. et tamen post tanta (quia forsitan gratiam discernendorum
spirituum non habebant) a falsis doctoribus irretiti sunt. obseruandum
etiam, quod operari uirtutes dicantur in his qui non tenent euangelii
ueritatem: sicut in illis qui dominum non sequentes, in nomine eius
signa faciebant, ioanne uel maxime conquerente praeceptor, uidimus
quemdam in nomine tuo eiicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non
sequitur nobis cum. hoc aduersum haereticos, qui probationem fidei suae
ex eo si signum aliquod fecerint, arbitrantur. qui cum manducauerint et
biberint in nomine domini (habent quippe et ipsi altare sacrilegum), et
signa multa, inuocato saluatore, fecisse se iactent, in die iudicii
merebuntur audire: non noui uos, discedite a me qui operamini
iniquitatem.
"sicut abraham credidit deo, et reputatum est illi ad iustitiam".
ab hoc loco usque ad eum ubi scribitur: qui ex fide sunt, benedicentur
cum fideli abraham, marcion de suo apostolo erasit. sed quid profuit hoc
tulisse, cum caetera quae reliquit, insaniae eius aduersa sint?
credidit autem abraham deo, exiens de patria sua in terram quam
nesciebat: saram nonagenariam, et sterilem confidens esse parituram; et
audita repromissione dei, quod in isaac uocaretur semen eius, ipsum
isaac offerens uictimam, et tamen de domini repromissione non dubitans.
recte tali reputatur fides ad iustitiam, qui legis opera supergressus,
deum non metu, sed dilectione promeruerit. "cognoscitis ergo, quia qui
ex fide sunt, hi filii sunt abraham". plenius de hoc in epistola ad
romanos disputat, quod fides reputata sit abrahae ad iustitiam, non in
circumcisione, sed in praeputio. et diligenter obseruans, docet eos
filios esse abrahae, quicunque hac mente crediderunt, qua incircumcisus
credidit abraham, qui exsultauit ut uideret diem domini, et uidit, et
laetatus est. unde et ad infideles iudaeos dicitur: si filii essetis
abrahae, opera abrahae faceretis. quae autem alia (illo in tempore cum
haec dicebantur) ab eis opera dominus expetebat, nisi credulitatem in
filium dei, quem pater miserat loquentem: qui credit in me, non credit
in me, sed in eum qui me misit?
unde et in alio loco de generis sibi antiquitate, et nobilitate
plaudentibus respondetur: et ne dixeritis, quia patrem habemus abraham.
potest enim deus de lapidibus istis suscitare filios abraham. lapides
ibi nemo ambigit dura significari corda gentilium, quae mollita sunt
postea, et fidei recepere signaculum. uirtutes abraham in quibus ante
circumcisionem deo placuit, diligens lector enumera, et quoscunque in
simili opere repereris, dicito filios esse abraham, iustificati in
praeputio, qui circumcisionem non ob meritum operum, sed in signum fidei
prioris accepit. quia enim ex semine eius erat christus oriundus (in
quo uniuersarum gentium fuerat benedictio repromissa, et ab abraham
usque ad christum multa erant saecula transitura), prouidens deus, ne
soboles dilecti abrahae caeteris nationibus miscerentur, et paulatim
familia eius fieret incerta, gregem israeliticum quodam circumcisionis
cauterio denotauit, ut uiuentes inter aegyptios, inter assyrios,
babylonios atque chaldaeos, hoc signaculo distinguerentur. denique per
quadraginta annos in eremo nullus est circumcisus: soli quippe sine
gentis alterius admistione uiuebant: statim ut iordanis ripam
transgressus est populus, et in palaestinae terram iudaeum se examen
infudit, circumcisio necessaria futuro ex commistione gentium prouidit
errori. quod autem a iesu duce, secundo scribitur populus circumcisus,
significat et in eremo cessasse circumcisionem, quae in aegypto
rationabiliter exercebatur; et a domino iesu christo spirituali
circumcisione credentes esse mundandos.
"prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deum,
praenuntiauit abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. igitur qui
ex fide sunt, benedicentur cum fideli abraham". non quo ipsa scriptura,
atramentum uidelicet et membranae, quae insensibiles sunt, possint
futura praenoscere; sed quo spiritus sanctus, et sensus, qui in littera
latet, multis post saeculis uentura praedixerint. porro exemplum quod de
genesi sumptum est, ita in proprio uolumine continetur: et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terrae. quod apostolus super christo
interpretatus, ait: non est scriptum, et seminibus, quasi in multis: sed
quasi in uno, et semini tuo, qui est christus. hoc autem in omnibus
pene testimoniis, quae de ueteribus libris in nouo assumpta sunt
testamento, obseruare debemus, quod memoriae crediderint euangelistae
uel apostoli; et tantum sensu explicato, saepe ordinem commutauerunt,
nonnunquam uel detraxerint uerba uel addiderint. nulli uero dubium quod
in isaac et iacob, siue in duodecim patriarchis, et caeteris qui de
abraham stirpe descendunt, non fuerint benedictae uniuersae nationes;
sed in christo iesu, per quem omnes gentes laudant deum, et benedicitur
nouum nomen super terram. potest autem intelligi apostolus et de alio
geneseos loco exemplum seminis usurpasse, ubi scribitur: eduxit autem
foras (haud dubium quin abraham) deus, et dixit ei: aspice in coelum et
numera stellas, si poteris dinumerare eas. et ait illi: sic erit semen
tuum: et credidit abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
quicunque igitur credunt, benedicentur cum fideli abraham, qui ob
egregiam in deum fidem prius in eum credidisse narratur. sicut enos ob
principalem in deum spem, et inter caeteros eminentem, sperasse
scribitur inuocare dominum deum. non quo et abel de quo dominus ait: uox
sanguinis fratris tui clamat ad me; et caeteri deinceps, deum non
sperauerint inuocare; sed quo ex ea parte unusquisque appelletur, quam
uel maxime habet.
LIBER 2
quod in primo commentariorum ad galatas libro, cum de gentium
proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo
reddendum uidetur: qui sint galatae, uel quo, et unde transierint. utrum
indigenas eos fuderit, an aduenas quam nunc incolunt, terra susceperit:
et utrum linguam connubio perdiderint, an et nouam didicerint, et non
amiserint suam. marcus uarro, cunctarum antiquitatum diligentissimus
perscrutator, et caeteri qui eum imitati sunt, multa super hac gente, et
digna memoria tradiderunt. sed quia nobis propositum est, incircumcisos
homines non introducere in templum dei (et ut simpliciter fatear, multi
iam anni sunt quod haec legere desiuimus), lactantii nostri quae in
tertio ad probum uolumine de hac gente opinatus sit, uerba ponemus:
"galli, inquit, antiquitus a candore corporis galatae nuncupabantur; et
sibylla sic eos appellat. quod significare uoluit poeta, cum ait: tum
lactea colla auro innectuntur: cum posset dicere, candida. hinc utique
galatia prouincia, in quam galli aliquando uenientes, cum graecis se
miscuerunt. unde primum ea regio gallograecia, post galatia nominata
est". nec mirum si hoc ille de galatis dixerit, et occidentales populos,
tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in orientis plaga
consedisse memorauit: cum constet orientis contra et graeciae examina,
ad occidentis ultima peruenisse. massiliam phocaei condiderunt: quos ait
uarro trilingues esse, quod et graece loquantur, et latine, et gallice.
oppidum rhoda, coloni rhodiorum locauerunt: unde amnis rhodanus nomen
accepit. praetermitto carthaginis conditores tyrios, et agenoris urbem;
praetereo thebas liberi, quas in africa condidit: quae ciuitas nunc
thebestis dicitur.
relinquo eam partem libyae, quae graecis urbibus plena est. ad hispanias
transgredior: nonne saguntum graecis ex insula zacyntho profecti
condiderunt: et oppidum tartesson, quod nunc uocatur carteia, iones
graeci homines locasse referuntur? montes quoque hispaniarum, calpe,
idrus, pyrene: item insulae aphrodisiades, et gymnesiae, quae uocantur
baleares, nonne graeci sermonis indicia demonstrant? ipsa italia a
graecis populis occupata, maior quondam graecia uocabatur. certe quod
negari non potest, romani de aeneae asiani hominis stirpe generati sunt.
ex quo euenit, ut et in occidente graeci saepe acuminis reperiantur
ingenia, et in oriente stoliditatem barbaram redoleant. nec hoc dicimus,
quod non e regione utrobique diuersa nascantur: sed quod ex magna parte
etiam caetera quae non sunt similia, nuncupentur. itaque non mirum est
stultos, et ad intelligentiam tardiores galatas appellatos; cum et
hilarius latinae eloquentiae rhodanus, gallus ipse et pictauis genitus,
in hymnorum carmine gallos indociles uocet. et quod nunc oratorum
fertiles sunt, non tam ad regionis diligentiam, quam ad rhetoricorum
clamorem pertinet: maxime cum aquitania graeca se iactet origine: et
galatae non de illa parte terrarum, sed de ferocioribus gallis sint
profecti. uultis scire, o paula et eustochium, quomodo apostolus
unamquamque prouinciam suis proprietatibus denotarit? usque hodie eadem
uel uirtutum uestigia permanent, uel errorum. romanae plebis laudatur
fides. ubi alibi tanto studio et frequentia, ad ecclesias et ad martyrum
sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui amen
reboat, et uacua idolorum templa quatiuntur? non quod aliam habeant
romani fidem, nisi hanc quam omnes christi ecclesiae; sed quod deuotio
in eis maior sit, et simplicitas ad credendum. rursum facilitatis et
superbiae arguuntur. facilitatis, ut ibi: rogo uos, fratres, ut
obseruetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam
uos didicistis, faciunt: et declinate ab illis: huiusmodi enim christo
domino non seruiunt, sed suo uentri: et per dulces sermones et
benedictiones seducunt corda innocentium. uestra enim obedientia in
omnem locum peruulgata est. gaudeo igitur in uobis: et uolo uos
sapientes esse in bono, et simplices in malo. superbiae uero: noli altum
sapere, sed time. et: nolo uos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non
sitis ipsi uobis sapientes. et in sequentibus: dico enim per gratiam
quae data est mihi, omnibus qui sunt inter uos: non plus sapere quam
oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem. et apertius: gaudere cum
gaudentibus, flere cum flentibus. idipsum inuicem sentientes. non alta
sapientes, sed humilibus consentientes, nolite esse prudentes apud
uosmetipsos. corinthios quoque notat quod mulieres eorum intecto capite
sint, et uiri comam nutriant: et indifferenter uescantur in templis; et
inflati sapientia saeculari, resurrectionem carnis negent. haec ex parte
usque hodie permanere, non potest dubitare, qui achaiam uiderit
macedones in charitate laudantur, et hospitalitate ac susceptione
fratrum. unde ad eos scribitur: de charitate autem fraternitatis, non
necesse habemus scribere uobis. ipsi enim uos a deo didicistis, ut
diligatis inuicem. etenim facilis illud in omnes fratres in uniuersa
macedonia.
sed reprehenduntur quod otiosi domos circumeant: et alienum exspectantes
cibum, dum singulis placere desiderant, et huc illuc que discurrant,
quid apud singulos agatur, enuntient. sequitur enim; rogamus autem uos,
fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis: ut et
uestrum negotium agatis, et operemini manibus uestris sicut praecepimus
uobis: ut et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid
desideretis. quod ne quis putet officio magis docentis, quam uitio
gentis admonitum, in secunda ad eosdem inculcat ac replicat, dicens: nam
et cum essemus apud uos, hoc denuntiabamus uobis, quoniam si quis
operari non uult, nec manducet. audiuimus enim inter uos quosdam
ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. his autem qui
eiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in domino iesu christo, ut cum
silentio operantes, suum panem manducent. longum est si uelim de
apostolo, et de scripturis omnibus singularum gentium, uel uirtutes
obseruare, uel uitia: cum ad haec ipsa quae diximus, inde deuoluti simus
quod galatae stulti et uecordes pronuntiati sint. scit me cum qui uidit
ancyram metropolim galatiae ciuitatem, quot nunc usque schismatibus
dilacerata sit, quot dogmatum uarietatibus constuprata. omitto
cataphrygas, ophitas, borboritas, et manichaeos; nota enim iam haec
humanae calamitatis uocabula sunt. quis unquam passaloryncitas, et
ascodrobos, et artotyritas, et caetera magis portenta quam nomina in
aliqua parte romani orbis audiuit? antiquae stultitiae usque hodie
manent uestigia. unum est quod inferimus, et promissum in exordio
reddimus, galatas excepto sermone graeco, quo omnis oriens loquitur,
propriam linguam eamdem pene habere quam treuiros, nec referre, si
aliqua exinde corruperint, cum et afri phoenicum linguam nonnulla ex
parte mutauerint, et ipsa latinitas et regionibus quotidie mutetur et
tempore. sed iam ad propositum reuertamur.
3:10 "quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
scriptum est enim: maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae
scripta sunt in libro legis, ut faciat ea". hunc morem habeo, ut
quotiescunque ab apostolis de ueteri instrumento aliquid sumitur,
recurram ad originales libros, et diligenter inspiciam, quomodo in suis
locis scripta sint. inueni itaque in deuteronomio hoc ipsum apud
septuaginta interpretes ita positum: maledictus omnis homo qui non
permanserit in omnibus, sermonibus legis huius, ut faciat illos: et
dicet omnis populus, fiat. apud aquilam uero sic: maledictus qui non
statuerit uerba legis huius, ut faciat ea: et dicet omnis populus uere.
symmachus: maledictus qui non firmauerit sermones legis istius, ut
faciat eos, et dicet omnis populus, amen. porro theodotio sic
transtulit: maledictus qui non suscitauerit sermones legis huius, facere
eos, et dicet omnis populus, amen. ex quo intelligimus, apostolum, ut
in caeteris, sensum magis testimonii posuisse quam uerba: et incertum
habemus, utrum septuaginta interpretes addiderint, omnis homo, et, in
omnibus, an in ueteri hebraico ita fuerit, et postea a iudaeis deletum
sit. in hanc me autem suspicionem illa res stimulat, quod uerbum, omnis,
et in omnibus, quasi sensui suo necessarium, ad probandum illud, quod
quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sint, apostolus uir
hebraeae peritiae, et in lege doctissimus, nunquam protulisset nisi in
hebraeis uoluminibus haberetur. quam ob causam samaritanorum hebraea
uolumina relegens, inuenti kol, quod interpretatur omnis, siue omnibus,
scriptum esse, et cum septuaginta interpretibus concordare. frustra
igitur illud tulerunt iudaei, ne uiderentur esse sub maledicto, si non
possent omnia complere quae scripta sunt: cum antiquiores alterius
quoque gentis litterae id positum fuisse testentur. quoniam autem nemo
possit implere legem, et cuncta facere quae iussa sunt, at alibi
testatur apostolus, dicens: quod enim erat impossibile legi, in quo
infirmabatur per carnem: deus filium suum mittens in similitudinem
carnis peccati, de peccato condemnauit peccatum in carne. quod si uerum
est, potest nobis obiici: ergo et moyses, et isaias, et caeteri
prophetae, qui sub operibus legis fuerunt, sub maledicto sunt? quod non
timebit annuere, qui dicentem apostolum legerit: quia christus nos
redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: et respondere
unumquemque sanctorum suo tempore maledictionem factum esse pro populo.
nec statim hoc tribuens et iustis uiris, uidebitur detrahere saluatori,
quasi nihil praecipuum et excellens habuerit, factus pro nobis
maledictum, cum et caeteri pro aliis maledictum facti sint. nemo enim
illorum quamuis factus fuerit ipse maledictio, de maledicto quempiam
liberauit, absque solo domino iesu christo, qui pretioso sanguine suo,
et nos omnes, et ipsos, moysen dico et aaron, prophetas que cunctos et
patriarchas, de maledicto legis redemit. nec hoc ex meo sensu dictum
putetis, scriptura testis est: quia christus gratia dei, siue ut in
quibusdam exemplaribus legitur, absque deo, pro omnibus mortuus est. si
autem pro omnibus, et pro moyse, et pro uniuersis prophetis, e quibus
nullus potuit delere chirographum uetus, quod aduersum nos scriptum erat
et affigere illud cruci.
omnes peccauerunt, et indigent gloria (id est gratia) dei. ecclesiaste
quoque hanc firmante sententiam: homo non est iustus in terra, qui
faciat bonum et non peccat. denique et inferius apostoli dictum
manifeste docet, nec moysen, nec illustrem aliquem de antiquis uirum,
apud deum iustificari potuisse per legem. sequitur enim: "quoniam autem
in lege nemo iustificatur apud deum, manifestum est, quia iustus ex fide
uiuit. lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, uiuet in illis".
exemplum quo probatur iustus ex fide uiuere, et non ex operibus, de
habacuc tulit, quod ita septuaginta interpretes ediderunt: iustus autem
ex fide mea uiuit. aquila et theodotio: iustus autem ex fide eius uiuit,
id est dei. considerandum itaque quia non dixerit, homo aut uir ex fide
uiuit, ne occasionem tribueret ad uirtutum opera contemnenda; sed,
iustus ex fide uiuit: ut quicunque fidelis esset, et per fidem uicturus,
non aliter posset ad fidem uenire, uel in ea uiuere, nisi prius iustus
fuisset, et puritate uitae quibusdam ad fidem gradibus ascendisset.
potest ergo fieri, ut sit aliquis iustus, et tamen non uiuat absque fide
christi. si legenti scrupulus commouetur, pauli uerba suscipiat, in
quibus de se ait secundum iustitiam, quae in lege est, sine
reprehensione. erat igitur paulus tunc iustus in lege, sed necdum uiuere
poterat, quia non habebat in se christum loquentem: ego sum uita. in
quem credens postea coepit et uiuere. faciamus et nos aliquid simile
huic quod dicitur, iustus ex fide uiuit: et dicamus: castus ex fide
uiuit, sapiens ex fide uiuit, fortis ex fide uiuit, et a caeteris
uirtutum partibus uicinam sententiam proferamus aduersum eos, qui in
christum non credentes, fortes et sapientes, temperantes se putant esse,
uel iustos: ut sciant nullum absque christo uiuere, sine quo omnis
uirtus in uitio est. potest praesens testimonium et sic legi: quia
iustus ex fide, ut deinceps inferatur, uiuit. quod autem ait: lex non
est ex fide, sed qui fecerit ea, uiuet in illis, manifestissime
demonstratur non simplicem dici uitam, sed eam quae referatur ad
aliquid. iustus quippe ex fide uiuit: et non additur, in his, siue in
illis. uiuens autem in lege qui fecerit ea, uiuit in illis, hoc est, in
his quae fecit, quae putauit bona: mercedem laboris sui habens ea tantum
opera quae fecit, siue longitudinem uitae (ut iudaei putant), siue
declinationem, poenae per quam transgressor legis occiditur. uiuere
autem in illis, non putemus apostoli uerba esse, sed ezechielis
prophetae, qui ait: et eduxi eos in desertum, et dedi eis praecepta mea,
et iustificationes meas demonstraui eis, quas faciet homo, et uiuet in
eis. qui cum illos qui in praeceptis et iustificationibus ambulassent,
uiuere dixisset, adiecit: et dedi eis praecepta non bona, et
iustificationes in quibus non uiuerent in eis. quanta in uerbis
consideratio! ubi dixit: dedi eis praecepta et iustificationes in quibus
uiuerent in eis, non adiunxit bona. ubi uero posuit, in quibus non
uiuerent in eis, addidit: et ego dedi eis praecepta non bona, et
iustificationes in quibus non uiuerent in eis. sed haec plenius in
ezechiele; nunc ad ordinem epistolae reuertamur.
"christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis
maledictum". subrepit in hoc loco marcion de potestate creatoris, quem
sanguinarium, crudelem infamat et uindicem, asserens nos redemptos esse
per christum, qui alterius boni dei filius sit. qui si intelligeret quo
differunt emere, et redimere (quia qui emit, alienum emit; qui autem
redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desiuit) nunquam
scripturarum uerba simplicia in calumniam sui dogmatis detorqueret.
redemit ergo nos christus de maledicto legis, quod peccantibus
constitutum est, quos ipse increpat per prophetam, dicens: ecce peccatis
uestris uenditi estis, et in iniquitatibus uestris dimisi matrem
uestram. et apostolus hoc ipsum replicat, dicens: ego autem carnalis
sum, uenundatus sub peccato. maledicta quoque legis quae in leuitico et
deuteronomio scripta sunt, non deo auctore complentur, sed prophetico
spiritu his qui peccaturi erant, ea quae eis uentura sunt, nuntiantur.
quod si apostoli uoluerit nos testimonio coarctare dicentis: quicunque
ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt: scriptum est enim:
maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in
libro legis, ut faciat ea, et asserere omnes qui sub lege fuerint,
fuisse maledictos, interrogemus eum, utrum hi qui sub euangelio christi
sunt, et eius praecepta non faciunt, maledicti sint, an non. si
maledictos dixerit, id habebit in euangelio, quod nos habemus in lege.
si maledictos negauerit, frustra ergo euangelii praecepta sint posita,
et absque mercede erunt hi qui illa compleuerint. soluitur itaque
utrumque hoc modo: quomodo christus iesus ex maledicto nos legis
liberauit, factus pro nobis maledictum: ita de maledicto quoque
euangelii quod statutum est super eos qui eius praecepta non fecerint,
eruit nos, factus pro nobis ipse maledictum, sciens talenti quoque
minimam non dimittere portionem, et nouissimum exigere quadrantem.
"quia scriptum est: maledictus omnis qui pendet in ligno: ut in
gentibus benedictio abrahae fieret in christo iesu, ut pollicitationem
spiritus accipiamus per fidem". antequam de sensu et uerbis apostoli
disputemus, iustum uidetur deuteronomii testimonium, de quo et apostolus
haec sumpsit, paucis replicare, et componere illud caeteris
editionibus. septuaginta ergo interpretes ita hunc locum transtulere:
"si autem fuerit in aliquo peccatum et iudicium mortis, et mortuus
fuerit, suspenderitis eum in ligno, non dormiet corpus illius super
lignum, sed sepelientes sepelietis eum in die illa; quia maledictus a
deo omnis qui pendent in ligno: et non contaminabis terram tuam quam
dominus deus tuus dabit tibi in haereditatem". aquila: "et cum fuerit in
uiro peccatum in iudicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum
super lignum, non commorabitur morticinium eius super lignum, sed
sepeliens sepelies eum in die illa, quia maledictio dei est, qui
suspensus est: et non contaminabis humum tuam quam dominus deus tuus
dabit tibi haereditatem". symmachus: "si autem fuerit homini peccatum ad
iudicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum,
non pernoctabit cadauer ipsius super lignum sed sepultura sepelies eum
in die ipsa, quia propter blasphemiam dei suspensus est et non
contaminabis terram tuam quam dominus deus tuus dabit tibi ad
haereditatem". theodotio: "et quia erit in uiro peccatum in iudicium
mortis, et morietur, et suspendes eum in ligno, non dormiet morticinium
eius super lignum, quia sepultura sepelies eum in die ipsa, quia
maledictio dei est suspensus: et non contaminabis adama tuam quam
dominus deus tuus dederit tibi haereditatem". porro adama terra siue
humus lingua hebraea appellatur. in eo autem loco ubi aquila et
theodotio similiter transtulerunt, dicentes: quia maledictio dei est
suspensus, in hebraeo ita ponitur ki klalath eloim thalui. haec uerba
ebion ille haeresiarches semichristianus, et semiiudaeus ita
interpretatus est, hoti~g hubris~g theou~g ho~g kremamenos~g, id est,
quia iniuria dei est suspensus. memini me in altercatione iasonis et
papisci, quae graeco sermone conscripta est, ita reperisse: loidoria~g
theou~g ho~g kremamenos~g, id est, maledictio dei qui appensus est.
dicebat mihi hebraeus qui me in scripturis aliqua ex parte instituit,
quod possit et ita legi: quia contumeliose deus suspensus est. haec
idcirco congessimus, quia famosissima quaestio est, et nobis soleat a
iudaeis pro infamia obiici, quod saluator noster et dominus sub dei
fuerit maledicto. primum igitur intuendum est, quod non quicunque in
ligno pependerit maledictus sit apud deum, sed qui peccauerit, et
propter scelus morti fuerit adiudicatus sublatus que in crucem non ideo
maledictus quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum, ut
meruerit crucifigi. deinde illud opponendum, quod inferius causa
patibuli plenius exponatur, scriptura referente, ob maledictum et
blasphemiam dei eum esse crucifixum. quod apertius symmachus transtulit,
dicens: quia propter blasphemiam dei suspensus est. ad extremum
interrogemus eos, si ananias et azarias et misael, nolentes adorare
idolum nabuchodonosor, fuissent in ligno suspensi; eleazarus quoque
nonagenarius sub antiocho rege syriae, et cum septem filiis gloriosa
mater, utrum maledictos eos aestimaturi fuerint, an omni benedictione
dignissimos? certe si crucem quam aman parauerat mardochaeo, non ipse
pro suo merito conscendisset, puto mardochaeus in eam, non ut
maledictus, sed ut uir sanctus ascenderet. his et caeteris similibus
comprobatur illum esse maledictum, qui dignum facinus patibulo
perpetrarit: non eum qui iniquitate iudicum, et inimicorum potentia, uel
clamore uulgi, aut uirtutum inuidia, aut regis ira fuerit crucifixus.
et naboth quondam, ad iezabel litteras, tota iezrael ciuitas morte
damnauit; sed sanguis eius in typo christi, multa post saecula
uindicatur, dicente domino ad osee: uoca nomen eius iezrael, quia adhuc
modicum, et ulciscar sanguinem iezrael super domum iehu. haec aduersum
iudaeos. caeterum ut ad nos redeat disputatio, scire non possum quare
apostolus in eo quod scriptum est: maledictus a deo omnis qui pendet in
ligno, uel subtraxerit aliquid uel addiderit. si enim semel auctoritatem
septuaginta interpretum sequebatur, debuit, sicut ab illis editum est,
et dei nomen adiungere. sin uero ut hebraeus ex hebraeis, id quod in sua
lingua legerat, putabat esse uerissimum, nec omnis, nec in ligno, quae
in hebraeo non habentur, assumere. ex quo mihi uidetur, aut ueteres
hebraeorum libros aliter habuisse, quam nunc habent: aut apostolum (ut
ante iam dixi) sensum scripturarum posuisse, non uerba: aut quod magis
est aestimandum, post passionem christi, et in hebraeis, et in nostris
codicibus ab aliquo dei nomen appositum, ut infamiam nobis inureret, qui
in christum maledictum a deo credimus. audaci itaque pede ad hoc
procedo certamen, ut ad libros prouocem, nullo loco scriptum, a deo
quemquam esse maledictum, et ubicunque maledictio ponitur, nunquam dei
nomen adiunctum. maledictus tu ab omnibus bestiis, dicitur ad serpentem.
et ad adam: maledicta terra in operibus tuis. et ad cain: maledictus tu
super terram.
et alibi: maledictus chanaan puer, famulus erit fratribus suis. necnon
et in alio loco: maledictus furor eorum, quia audax, et ira eorum, quia
dura. longum est si uniuersas maledictiones, quae in leuitico, et in
deuteronomio, et in iesu naue, scribuntur, enumerem; et tamen in nulla
earum dei nomen est additum: intantum ut etiam ipse satanas, cum de iob
polliceretur, quod si grandibus pressus fuisset angustiis, blasphemaret,
a meliori parte hoc significauerit, dicens: nisi te benedixerit in
faciem. et in regnorum libris, naboth propterea lapidatus refertur: quia
benedixerit deum et regem. nullum autem debet mouere quod christus pro
nobis maledictum factus sit, quia et deus qui eum dicitur fecisse
maledictum, ipse (cum nesciret christus peccatum) pro nobis eum peccatum
fecit, et saluator de plenitudine patris exinaniuit se, formam serui
accipiens: uita mortua est, et sapientia dei fatuitas est appellata, ut
quod stultum erat dei sapientius fieret hominibus. et in sexagesimo
octauo psalmo de se loquitur: deus, tu scis insipientiam meam, et
delicta mea a te non sunt abscondita. iniuria itaque domini, nostra
gloria est. ille mortuus est, ut nos uiueremus. ille descendit ad
inferos, ut nos ascenderemus ad coelum. ille factus est stultitia, ut
nos sapientia fieremus. ille se de plenitudine et de forma dei
euacuauit, formam serui accipiens, ut in nobis habitaret plenitudo
diuinitatis, et domini fieremus e seruis. ille pependit in ligno, ut
peccatum quod commiseramus in ligno scientiae boni et mali, ligno
deleret appensus. crux eius amaras aquas uertit in dulcem saporem, et
securim perditam, in profundum que demersam, missa in fluenta iordanis
leuauit ad postremum factus est ille maledictio, factus, inquam, non
natus: ut benedictiones quae promissae fuerant abrahae, ipso auctore et
praeuio transferrentur ad gentes, et spiritus repromissio per fidem
illius compleretur in nobis: quam dupliciter debemus accipere, aut in
uirtutum spiritualibus donis, aut in scripturarum intelligentia
spirituali.
"fratres, secundum hominem dico: tamen hominis testamentum
confirmatum nemo spernit aut superordinat: abrahae dictae sunt
repromissiones, et semini eius. non dicit, et seminibus, quasi in
multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est christus. hoc autem
dico testamentum confirmatum a deo, quae post quadringentos et triginta
annos facta est lex, non irritum facit ad euacuandam repromissionem,
quia si ex lege haereditas, iam non ex promissione. abrahae autem per
promissionem donauit deus". apostolus, qui omnibus omnia factus est, ut
omnes lucrifaceret, debitor graecis ac barbaris, sapientibus et
insipientibus, galatis quoque quos paulo ante stultos dixerat, factus
est stultus. non enim ad eos his usus est argumentis quibus ad romanos,
sed simplicioribus; et quae stulti possent intelligere, et pene de
triuio. quod ne uideretur imperitia et non arte fecisse, prudentem
placat ante lectorem, et quae dicturus est, temperat praefatione
praemissa: fratres, secundum hominem dico. quod enim dicturus sum, non
dico secundum deum: non dico secundum reconditam sapientiam, et eos qui
solido possunt uesci cibo, sed secundum eos qui ob teneritudinem
stomachi lacteo rore pascuntur, et nequaquam ualent audire quae grandia
sunt. unde et ad corinthios in quibus audiebatur fornicatio, et talis
fornicatio quae ne inter gentes quidem, ait: ego dico, et non dominus.
et ad eosdem in secunda: quod loquar, non secundum dominum loquor, sed
quasi in insipientia. putant aliqui quod de testamento hominis, et de
testatoris morte, et caeteris humanae similitudinis disputaturus
exemplis dixerit: fratres, secundum hominem dico: mihi autem uidetur, et
propter hoc quidem quod illi arbitrantur, sed maxime propter illud quod
sequitur esse praemissum, id est: non dicit, et seminibus, quasi in
multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est christus. omnes
scripturas sensu ac memoria peragrans, nunquam plurali numero semina
scripta reperi, sed siue in bonam partem, siue in malam, semper in
singulari numero. necnon et illud quod infert: hoc autem dico
testamentum confirmatum a deo, si quis diligenter hebraea uolumina, et
caeteras editiones cum septuaginta interpretum translatione contulerit,
inueniet ubi testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed
pactum, quod hebraeo sermone dicitur berith. unde manifestum est, id
fecisse apostolum quod promisit, nec reconditis ad galatas usum esse
sensibus, sed quotidianis, et uilibus, et quae possent (nisi
praemisisset, secundum hominem dico) prudentibus displicere. supputandi
in hoc loco anni ab eo tempore quo dominus ad abraham locutus est,
dicens: et in semine tuo benedicentur omnes gentes, usque ad
legislatorem moysen: utrum quadringenti triginta sint, uel quomodo in
genesi ipsi abrahae dominus polliceatur, quod post quadringentos annos
de terra seruitutis filii eius exituri sint. non enim parua res est, et a
multis quaesita, nescio an ab aliquo sit inuenta. illud etiam quod in
eodem libro de thamar et duobus eius paruulis legitur, quod scilicet
primus qui dicitur zara, miserit manum suam, et obstetrix ligauerit ei
coccinum, et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, manum posterior,
qui phares uocatur, porrexerit, praesenti loco congruit, quod ostenderit
israel in legis opere manum suam, et eam prophetarum, et ipsius
saluatoris pollutam cruore contraxerit.
postea uero proruperit populus gentium, propter quem dicitur saepius
esse destructa, et medius paries qui inter iudaeos et gentiles fuerat
dissipatus, ut fieret unus grex et unus pastor, et esset gloria, et
honor, et pax omni operanti bonum, iudaeo primum et graeco. simplex
autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc uim habet, ut doceat
apostolus, non posse per legem, quae postea data est, repromissiones
quae ante factae sunt ad abraham destrui, et posteriora prioribus
praeiudicare, cum repromissionem ad abraham ante quadringentos triginta
annos datae sint, quod benedicerentur in illo uniuersae nationes. legis
autem obseruatio, quod qui fecisset eam, uiueret in ea, post
quadringentos triginta annos moysi data sit in monte sina. econtrario
hic dici poterat: quid ergo necesse fuit legem post tantum tempus
repromissionis dari, cum et data lege, suspicio destructae sponsionis
potuerit oboriri, et manente repromissione non profutura lex data sit?
quam praeuidens apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit
et explicat, dicens:
"quid igitur? lex propter transgressiones posita est, donec
ueniret semen cui promissum erat: ordinata per angelos in manu
mediatoris, mediator autem unius non est, deus autem unus est". quia
manente repromissione, quae facta fuerat ad abraham, lex postea data per
moysen frustra uidebatur illata, cur data sit explicat: propter
transgressiones, inquit. post offensam enim in eremo populi, post
adoratum uitulum, et murmur in dominum, lex transgressiones, prohibitura
successit. iusto quippe lex non est posita, iniquis autem et non
subiectis, impiis et peccatoribus; et ut altius repetam, post
idololatriam, cui in aegypto fuerant mancipati, ita ut deum patrum
suorum obliuiscerentur, et deinceps dicerent: isti sunt dii tui, israel,
qui eduxerunt te de terra aegypti, ritus colendi deum et delinquentium
poena sancita est in manu mediatoris christi iesu, quia omnia per ipsum
facta sunt, et sine ipso factum est nihil: non solum coelum, terra, mare
et uniuersa quae cernimus, sed etiam illa quae per moysen duro populo
quasi iugum legis imposita sunt. scribitur et ad timotheum: unus enim
deus, unus et mediator dei et hominum, homo christus iesus. postquam ob
nostram salutem de uirginis utero dignatus est nasci mediator dei et
hominum homo christus iesus, sequester est dictus. antequam uero humanum
corpus assumeret, et esset apud patrem in principio deus uerbum, ad
omnes sanctos ad quos factus est sermo dei, enoch uidelicet, noe,
abraham, isaac, et iacob, et postea moysen et cunctos prophetas, quos
scriptura commemorat, sine additamento hominis, quem necdum assumpserat,
mediator tantummodo nuncupatur. quod autem ait: lex ordinata per
angelos, hoc uult intelligi, quod in omni ueteri testamento, ubi angelus
primum uisus refertur, et postea quasi deus loquens indicitur: angelus
quidem uere ex ministris pluribus quicunque sit uisus, sed in illo
mediator loquatur qui dicat: ego sum deus abraham, deus isaac, et deus
iacob. nec mirum si deus loquatur in angelis, cum etiam per angelos qui
in hominibus sunt, loquatur deus in prophetis, dicente zacharia: et ait
angelus qui loquebatur in me; ac deinceps inferente: haec dicit dominus
omnipotens. neque enim angelus qui esse dictus fuerat in propheta, ex
sua persona audebat loqui: haec dicit dominus omnipotens. manum
mediatoris, potentiam et uirtutem eius debemus accipere. qui cum
secundum deum, unum sit ipse cum patre, secundum mediatoris officium
alius ab eo intelligitur. quia uero lectionis ordo confusus est, et
hyperbato perturbatur, sic nobis reddendus uidetur: lex posita est per
angelos in manu mediatoris, propter transgressiones ordinata per
angelos, donec ueniret semen cui repromissum erat. semen autem haud
dubium quin christum significet, qui ex matthaei quoque principio
comprobatur esse filius abraham. scriptura referente: liber generationis
iesu christi filii dauid, filii abraham.
"lex ergo aduersus promissa dei? absit. si enim data esset lex
quae posset uiuificare, uere ex lege esset iustitia. sed conclusit
scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide iesu christi daretur
credentibus. prius autem quam ueniret fides, sub lege custodiebamur,
conclusi in eam fidem quae reuelanda erat". sicut mediator dei et
hominum, inter dantem et accipientem legem medius fuit: ita ex ipsa,
quae post repromissionem data, inter repromissionem et completionem eius
media subrepsit. quae non idcirco arbitranda est promissionem
excludere, quia postea subsecuta eam, quae prius fuit, uidetur abolere;
sed ex eo quod non potuit uiuificare, nec id tribuere quod repromissio
prima pollicita est, manifestum est in custodiam eam repromissionis, non
in subuersionem datam. si enim data esset lex quae posset praestare
uitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, uere promissio per
legem putaretur exclusa. nunc autem propter transgressiones, ut supra
diximus, posita, magis arguit eos peccatores, quibus post repromissionem
in custodiam, et, ut ita dicam, in carcerem data est, ut quia per
arbitrii libertatem noluerant innocentes exspectare promissum, legalibus
uinculis praepediti, et in seruitutem mandatorum redacti, custodierunt
in aduentum futurae in christo fidei, quae finem repromissionis
afferret. nec uero aestimandum scripturam auctorem esse peccati, quia
omnia sub peccato conclusisse dicatur, cum mandatum quod ex iure
praecipitur, ostendat potius arguat que peccatum, quam sit causa
peccati. quomodo et iudex non est auctor sceleris, nequam homines
uinciendo: sed concludit eos, et nocentes sententiae suae auctoritate
pronuntiat, ut debitos poenae indulgentia postea si uoluerit,
principalis absoluat.
"itaque lex paedagogus noster fuit in christo, ut ex fide
iustificaremur. at ubi uenit fides, iam non sub paedagogo sumus. omnes
enim filii dei estis per fidem, quae est in christo iesu". paedagogus
paruulis assignatur, ut lasciuiens refrenetur aetas, et prona in uitia
corda teneantur, dum tenera studiis eruditur infantia, et ad maiores
philosophiae ac regendae reipublicae disciplinas, metu poenae coercita
praeparatur. non tamen paedagogus magister et pater est, nec
haereditatem et scientiam paedagogi is qui eruditur, exspectat; sed
alienum custodit filium paedagogus, ab eo postquam ille ad legitimum
capiendae haereditatis tempus aduenerit, recessurus. denique et nomen
paedagogi hoc ipsum sonat, et est compositum ab eo quod pueros agat, id
est ductet. itaque et moysi lex, populo lasciuienti, ad instar paedagogi
seuerioris apposita est, ut custodiret eos, et futurae fidei
praepararet, quae postquam uenit, et credidimus in christum, iam non
sumus sub paedagogo, tutor a nobis curator que discedunt, et legitimum
aetatis tempus ineuntes, ueri dei filii nominamur, cui nos generat non
lex abolita, sed mater fides, quae est in christo iesu. quod si quis
post consummatum aetatis suae tempus, quando iam haeres et liber et
filius appellatur, uoluerit esse sub paedagogo, sciat se non posse
legibus paruuli uiuere. ubi enim nunc compleri potest illud: ter in anno
apparebit omne masculinum tuum in conspectu domini dei tui, subuersa
ierusalem, et templo usque ad cineres dissipato? ubi salutares et pro
peccato hostiae? ubi ad simulacrum coelestium siderum, holocaustorum
aeternus ignis, altari omnino destructo? noxiis uero quae poterit poena
decerni, scriptura dicente: auferetis malum de medio uestrum,
seruientibus iudaeis, et romanis regnantibus? atque ita fiet, ut nec sub
patre, nec sub paedagogo uiuant: dum et lex impleri non potest post
successionem fidei, et fides dum paedagoga lex appetitur, non tenetur.
"quicunque enim in christo baptizati estis, christum induistis.
non est iudaeus, neque graecus. non est seruus, neque liber. non est
masculus, neque femina. omnes enim uos unum estis in christo iesu".
quomodo filii dei per fidem, quae est in christo iesu, nascamur,
ostendit dicens: quicunque enim in christo baptizati estis, christum
induistis. quod autem christus sit indumentum, non solum de praesenti
loco, uerum etiam de alio comprobatur, paulo eodem cohortante: induite
uos dominum iesum christum. si igitur qui in christo baptizati sunt,
christum induerunt, manifestum est eos qui non sunt induti christum, non
fuisse baptizatos in christo. ad eos enim qui fideles et baptisma
christi consecuti putabantur, dictum est: induite uos dominum iesum
christum. si quis hoc corporeum et quod oculis carnis aspicitur, aquae
tantum accipit lauacrum, non est indutus dominum iesum christum. nam et
simon ille de actibus apostolorum acceperat lauacrum aquae: uerum quia
sanctum spiritum non habebat, indutus non erat christum. et haeretici
uel hypocritae, et hi qui sordide uictitant, uidentur quidem accipere
baptismum, sed nescio an christi habeant indumentum. itaque consideremus
ne forte et in nobis aliquis deprehendatur, qui ex eo quod christi non
habet indumentum, arguatur non baptizatus in christo. cum autem quis
semel christum indutus fuerit, et missus in flammam, spiritus sancti
ardore canduerit, non intelligitur aurum sit an argentum. quandiu calor
massam sic possidet, unus igneus color est, et omnis diuersitas generis,
conditionis et corporum aufertur istiusmodi uestimento. non est enim
iudaeus, neque graecus. pro graeco gentilem accipere debemus, quia
hell�n~g, et graecum et ethnicum utrumque significat. nec iudaeus
idcirco melior est quia circumcisus est, nec gentilis ideo deterior quia
praeputium habet; sed pro qualitate fidei, uel iudaeus, uel graecus
melior, siue deterior est.
seruus quoque et liber, non conditione separantur, sed fide, quia potest
et seruus libero esse melior, et liber seruum in fidei qualitate
praeuertere. masculus similiter et femina, fortitudine et imbecillitate
corporum separantur. caeterum fides pro mentis deuotione censetur, et
saepe euenit ut et mulier uiro causa salutis fiat, et mulierem uir in
religione praecedat. cum autem ita se res habeat, et tota diuersitas
generis, conditionis et corporum, christi baptismate, et indumento
illius auferatur, omnes unum sumus in christo iesu: ut quomodo pater et
filius in se unum sunt, ita et nos in ipsis unum simus.
"si autem uos christi, ergo abrahae semen estis, secundum
promissionem haeredes". quia repromissiones ad abraham et ad semen eius
factae sunt, quod est christus iesus, consequenter hi qui christi filii,
id est semen eius, sunt, semen quoque dicuntur abraham, cuius sunt
semen ex semine. uerum quotiescunque dominus noster iesus semen abrahae
nominatur, corporaliter sentiendum est, quod ex eius stirpe generetur.
quoties autem nos, qui saluatoris sermone suscepto, credidimus in eum,
et nobilitatem generis abrahae, ad quem est promissio facta, suscepimus:
tunc spiritualiter semen fidei et praedicationis accipere debemus.
deinde etiam hoc considerandum, quod quando de domino loquitur: abrahae
autem dictae sunt promissiones et semini eius, hoc est christo iesu,
repromissiones pluraliter ponat. quando uero de his qui per christum
semen sunt abrahae, singulariter repromissio nuncupetur, ut in praesenti
loco: ergo abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. decens
quippe erat ut quod in christo uno pluraliter dicebatur, id in multis
hominibus singulariter poneretur. sequitur:
4. "dico autem, quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt
a seruo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus est et actoribus
usque ad praefinitum tempus a patre". haeres iste paruulus, qui nihil
differt a seruo cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus
est, usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus usque ad
aduentum christi, et, ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem
significat. quomodo enim omnes in protoplasto adam, necdum nati
moriuntur: ita et omnes etiam hi, qui ante aduentum christi nati sunt,
in secundo adam uiuificantur. atque ita fit, ut et nos legi seruierimus
in patribus: et illi gratia saluentur in filiis. iste intellectus
ecclesiae catholicae conuenit, quae et ueteris et noui testamenti unam
asserit prouidentiam: nec distinguit in tempore, quos conditione
sociauit. omnes aedificati sumus super fundamentum apostolorum et
prophetarum, continente nos angulari lapide iesu christo domino nostro,
qui fecit utraque unum, et medium parietem dissipans, inimicitiam
utriusque populi in sua carne destruxit, et antiquae legis
difficultatem, euangelicorum dogmatum integritate mutauit. uere in
christo omnes unus panis sumus, et duo consensimus super terram. et
quomodo nos super prophetas fundati sumus: ita et patriarchae in
apostolorum fundamine constiterunt. tutores autem et actores, possunt et
prophetae accipi, quorum uerbis quotidie in aduentum saluatoris
erudiebamur: sicut paedagoga moysi lex supra disserta est; et angeli
paruulorum qui quotidie uident faciem patris, et interpellant pro eis.
de quibus dictum est: immittet angelos domini in circuitu timentium eum,
et eruet eos. possunt intelligi et sacerdotes et principes, qui tum
populo dominati, nunc formam praebere censentur. et recte hi sub
tutoribus et actoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris,
necdum meruere spiritum libertatis et adoptionis accipere. aetas enim
infantiae ad peccata formidat, paedagogum metuit, non confidit esse se
liberam, licet per naturam domina sit. et secundum utramque
intelligentiam qua tutores et actores, uel prophetas, uel angelos
diximus, paruulus iste tandiu sub actoribus est atque tutoribus, donec
legitimum perfecti uiri tempus impleuerit. legitimum autem tempus, sicut
romanis legibus, uiginti quinque annorum spatio terminatur, ita ad
humani generis perfectionem christi reputatur aduentus. statim ut ille
uenerit, et omnes in uirum perfectum creuerimus, paedagogus a nobis
tutor que discedunt. tunc auctoritate domini et haereditatis possessione
perfruemur, in qua prius nati quodammodo putabamur alieni. "ita et nos,
cum essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus seruientes".
elementa mundi, eosdem quos supra tutores et actores dixerat,
appellauit: quod sub ipsis primum praesidibus constituti, quia necdum
dei filii capere ad nos poteramus aduentum, erudiebamur in medio.
nonnulli eos esse angelos arbitrantur, qui quatuor mundi elementis
praesideant: terrae uidelicet, aquae, igni, et aeri: et necesse esse, ut
priusquam quis credat in christo, illis arbitris gubernetur. elementa
mundi coelum et terram, et ea quae intra haec sunt, plerique appellata
putant: quod uidelicet solem, lunam, maria, siluarum et montium deos, et
sapientes graeciae, et barbarae nationes, romani que, omnium
superstitionum sentina, uenerentur: quibus cum christus uenerit,
liberamur, intelligentes ea creaturas esse, non numina. alii elementa
mundi, legem interpretantur moysi et eloquia prophetarum: quod per haec
quasi initia et exordia litterarum, dei timorem, qui sapientiae
principium est, suscipiamus. denique ad eos qui iam deberent esse
perfecti; et ueritate neglecta, adhuc disciplinarum principiis
inhaerebant, scribit in epistola ad hebraeos apostolus: etenim cum
deberetis esse magistri propter tempus, rursum necesse habetis ut
doceamini quae sint elementa principii sermonum dei. e contrario nobis
obiici potest, quod ad colossenses paulus apostolus scribens, elementa
mundi alia nuncuparit: uidete, dicens, ne quis uos depraedetur per
philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum:
secundum elementa mundi, et non secundum christum. sed ex eo quod
addidit, secundum traditionem hominum, et inanem deceptionem, ostendit
non eadem elementa ad colossenses et ad galatas nominari. ab his quippe
elementis postquam uenerit temporis plenitudo redimimur, et ad maiora
gradientes adoptionem recipimus filiorum. ab illis uero nihil tale
dicitur quid sequatur: sed simpliciter elementa pro litteris
accipiuntur. potest igitur, ut diximus, moysi lex et prophetae pro
elementis accipi litterarum, quod per eas syllabae iungantur et nomina,
et non tam sui, quem alterius rei utilitate discantur: ut possimus
orationem legere contextam, id qua sensus magis et ordo uerborum quam
litterarum principia considerantur. quod autem legem et prophetas,
elementa mundi interpretati sumus, mundus pro his qui in mundo sunt,
accipi solet, eodem paulo dicente: deus erat in christo, mundum
reconcilians sibi. et in euangelio: et mundus per eum factus est, et
mundus eum non recipit. quidam etiam in illa liberius euagantur: ut quia
lex umbram habet futurorum bonorum, requirant utrum in alio mundo, de
quo saluator ait: ego non sum de mundo isto, primum paruuli simus, et
sub elementis initiorum constituti, paulatim procedamus ad summum, et
recipiamus adoptionis locum quem quondam amisimus.
P"at ubi uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex
muliere, factum sub lege: ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut
adoptionem filiorum reciperemus". diligenter attendite quod non dixerit,
factum per mulierem: quod marcion et caeterae haereses uolunt, quae
putatiuam christi carnem simulant: sed ex muliere, ut non per illam, sed
ex illa natus esse credatur. quod autem sanctam et beatam matrem
domini, mulierem, non uirginem nominauit, hoc idem et in euangelio
kata~g matthaion~g scriptum est, quando uxor appellatur ioseph, et ab
ipso domino quasi mulier increpatur. non enim necesse erat semper quasi
caute et timide uirginem dicere, cum mulier sexum magis significet quam
copulam uiri: et secundum intelligentiam graecitatis, gun�~g tam uxor
quam mulier ualeat interpretari. sed ut cuncta praeteream: quomodo sub
lege factus est, ut eos qui sub lege erant, redimeret: sic propter illos
qui nati erant ex muliere, ex muliere nasci uoluit. nam et baptismum in
iordanis fluento idcirco quasi poenitens, cum esset a peccatis liber,
accepit: ut caeteros edoceret mundandos esse per baptismum, et in filios
noua spiritus adoptione generari. quod nequaquam intelligens ioannes
baptista, eum ad lauacrum prohibebat accedere, dicens: ego a te debeo
baptizari. et statim sacramentum docetur: sine modo: sic enim decet nos
adimplere omnem iustitiam, ne qui ob hominem salutem uenerat, aliquid de
conuersatione hominum praeteriret. quaerat quispiam, et dicat: si ideo
sub lege factus est, ut eos qui sub lege erant, redimeret: quod
uidelicet impossibile fuerit redimi eos qui erant sub lege, nisi factus
fuisset ipse sub lege: aut sine lege factus est, ut redimeret eos, qui
sub lege non erant: aut si non est factus ipse sine lege, non redimit
eos qui sub lege non fuerant. quod si possibile erat eos qui sine lege
erant, redimi; ita ut sine lege ipse non fieret: ergo superflue sub lege
factus est; ut redimeret eos qui sub lege erant. breuiter soluet hanc
quaestionem, si quis illo utatur exemplo: et cum his qui sine lege
erant, reputatus est. nam licet in latinis codicibus propter
simplicitatem interpretum male editum sit: et cum iniquis reputatus est;
tamen sciendum aliud apud graecos significare anomon~g, quod hic
scriptum est; aliud adikon~g, quod in latinis uoluminibus habetur.
"anomos~g enim dicitur ille, qui sine lege est, et nullo iure
constringitur. "adikos~g uero iniquus, siue iniustus. unde et ipse
apostolus in alio loco: cum non essem, ait, sine lege dei; sed in lege
essem christi: et certe in hoc quoque testimonio anomos~g in graeco
scriptum est; et qui hic bene interpretatus est, potuit idem uerbum et
ibi similiter interpretari: nisi eum ambiguitas fefellisset. alius uero
ipsum uerbum, redimeret, acutius intuebitur; et dicet eos significari
redemptos, qui primum de dei parte fuerint, et postea esse cessauerint:
illos uero qui sub lege non fuerint, non tam redimi quam emi. unde et ad
corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae
ne inter gentes quidem, scribitur: pretio empti estis, non redempti: sub
lege quippe non fuerant. recipimus igitur adoptionem filiorum dei: et
redempti a christo, sub seruitute elementorum mundi et tutorum potestate
esse desistimus.
quomodo autem inter redimere et emere quid interesset, ostendimus, sic
quid sit inter accipere, et recipere adoptionem filiorum, consideremus.
"quoniam autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in
corda nostra clamantem, abba, pater". manifeste apostolus paulus tres
spiritus nominat, spiritum filii dei, ut in praesenti loco: misit deus
spiritum filii in corda nostra. et spiritum dei, ut in illo: quotquot
spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. et spiritum sanctum ut ibi:
corpora uestra templum sancti spiritus sunt, qui est in uobis. alium
autem sanctum spiritum esse quam filium dei, manifeste et in euangelio
comprobatur: qui dixerit uerbum contra filium hominis, dimittetur ei.
quicunque autem dixerit contra spiritum sanctum, nec hic, nec in futuro
dimittetur ei. hoc ideo, quia multi per imperitiam scripturarum (quod et
firmianus in octauo ad demetrianum epistolarum libro facit) asserunt
spiritum sanctum saepe patrem, saepe filium nominari. et cum perspicue
in trinitate credamus, tertiam personam auferentes, non substantiam eius
uolunt esse, sed nomen. ne autem longum faciam (non enim dialogus, sed
commentarius scribitur), de quinquagesimo psalmo tres spiritus nominatos
breuiter ostendam, propheta dicente; cor mundum crea in me, deus, et
spiritum rectum innoua in uisceribus meis. ne proiicias me a facie tua:
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. redde mihi laetitiam salutaris
tui, et spiritu principali confirma me. principalem spiritum, patrem
appellat: quia filius ex patre, et non pater ex filio. spiritum autem
rectum, ueritatis atque iustitiae christum dominum significat: quia
pater omne iudicium dedit filio, ut dauid ait: deus, iudicium tuum regi
da, et potentiam tuam filio regis. porro spiritum sanctum aperto nomine
uocat. quae quidem cum uocabulis personis que dissentiant, substantia
natura que sociata sunt: et indifferenter idem spiritus ob naturae
societatem, nunc patris dicitur esse, nunc filii. argumentum autem quo
asserere conatur, nos iam non esse sub lege, sed sub gratia domini iesu,
tali fine concludit. superius dixerat, ut adoptionem filiorum
reciperemus: nunc dei esse nos filios, ex spiritu probat quem habemus in
nobis. nunquam enim, inquit, auderemus dicere: pater noster qui es in
coelis: sanctificetur nomen tuum, nisi de conscientia spiritus
habitantis in nobis, et magna sensuum et dogmatum uoce clamante: abba,
pater. abba hebraicum est, idipsum significans quod et pater. et hanc
consuetudinem in pluribus locis scriptura conseruat, ut hebraicum uerbum
cum interpretatione sua ponat. bartimeus, filius timei. aser, diuitiae.
tabitha, dorcas: et in genesi, mesech, uernaculus, et caetera his
similia. cum autem abba pater hebraeo syro que sermone dicatur et
dominus noster in euangelio praecipiat, nullum patrem uocandum nisi
deum, nescio qua licentia in monasteriis uel uocemus hoc nomine alios,
uel uocari nos acquiescamus. et certe ipse praecepit hoc qui dixerat non
esse iurandum. si non iuramus, nec patrem quidem quempiam nominemus. si
de patre interpretabimur aliter, et de iurando aliter sentire cogemur.
notandum etiam, quia clamor in scripturis, non magnae uocis emissio, sed
scientiae intelligatur et dogmatum magnitudo. nam et in exodo respondit
dominus ad moysen: quid clamas ad me?
cum penitus moysi uox nulla praecesserit. uerum compunctum cor et pro
populo lacrymabiliter ingemiscens, scriptura clamorem uocauit. quomodo
igitur, qui spiritum filii dei habet filius dei est; sic in reciprocum,
qui spiritum filii dei non habet, dei filius non potest appellari.
"itaque iam non est seruus, sed filius. quod si filius, et haeres per
christum". habentes inquit, spiritum filii dei in uobis clamantem, abba,
pater, non serui coepistis esse, sed filii. quia ante nihil
differebatis a seruo cum essetis natura quidem dei; sed sub tutoribus et
actoribus paruuli degebatis: quod si filii estis, consequenter uobis
debetur haereditas, ut quomodo spiritum filii dei accipientes, facti
estis filii dei: ita in libertatem de seruitute mutati, haeredes sitis
cum haerede patris christo iesu, qui ex persona hominis assumpti
loquitur in psalmo: dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie
genui te. postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae. quod autem in hoc loco dicimus, in
caeteris quoque obseruare debemus, de toto genere hominum singulari
numero disputari. omnes enim credentes, unum sumus in christo iesu, et
membra corporis eius, et in perfectum uirum redacti, illum habemus
caput, quia caput uiri christus est.
"sed tunc quidem nescientes deum seruistis his qui natura non
erant dii. nunc uero cognoscentes deum, magis autem cogniti ab eo,
quomodo conuertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursum
seruire uultis?" galatas quos ab idolorum cultu ad fidem dei ueri
transtulerunt, arguit, quomodo idolis derelictis, quae natura non erant
dii, et cognoscentes deum, magis autem cogniti ab ipso, spiritu quoque
adoptionis accepto, rursum quasi paruuli, et sub tutoribus et paedagogo
esse cupientes, ad infirma et paupertina reuertantur elementa, quae
propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt in deserto, quia non
poterat accipere et sustinere maiora. eadem autem elementa, quae nunc
infirma et egena appellauit, superius tantum mundi elementa posuit. et
ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum, infirma et egena.
hinc rursum ubi infirma uocata sunt, mundi, ut supra diximus, nomen est
tacitum. puto itaque quamdiu quis paruulus est, nec statutum a patre
tempus impleuit, ut filius et haeres appellari queat, sub elementis eum
mundi, lege uidelicet esse moysi. cum autem post libertatem filio
debitam rursus reuersus fuerit ad legem, circumcidi uolens, et totam
iudaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum
fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. in tantum
enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere
ualeant quod ante praestiterant, hierosolyma, templo altari que
destructis. respondeat aliquis, et dicat: si lex et praecepta quae in
lege conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui
cognouerunt deum, magis autem cogniti sunt ab eo, legem obseruare non
debent (ne incipiant non tam deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos
reuerti qui natura non sunt dii), aut legem obseruauerunt moyses et
prophetae, et non cognouerunt deum, nec cogniti sunt ab eo; aut si
cognouerunt deum, mandata legis minime compleuerunt. quod utrumque
periculosum est dicere: aut illos non fecisse quae legis sunt, et sic
cognouisse deum: aut non cognouisse deum, dum infirma et egena legis
elementa custodiunt. quod quidem sic solui potest, ut dicamus illos,
quomodo paulus factus est iudaeis iudaeus, ut iudaeos lucrifaceret, et
in cencris ex uoto comam totondit, et nudipedalia atque caluitium
hierosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret inuidiam, qui
catechizati de eo fuerant, quod contra legem moysi, et deum faceret
prophetarum: ita et sanctos uiros fecisse quidem ea quae legis erant,
sed sensum magis legis secutos esse quam litteram. qui non minus quam
abraham sublato de facie uelamento, cupierunt uidere diem christi, et
uiderunt et laetati sunt: facti infirmo populo infirmi, ut infirmos
lucrifacerent, et his qui sub lege erant quasi essent ipsi sub lege, ut
eos ab idolis, quibus in aegypto assueuerant, separarent. absurdum
quippe est moysen et caeteros confabulatores dei in ea fuisse
conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a patre uenisse,
et redemptos eos esse de seruitute legali, et adoptionem filiorum
consecutos, et haereditatem cepisse cum christo. quaecunque enim toto
generi humano sapientia dei quasi uni filio praestitit, haec eadem
unicuique sanctorum semper suo ordine et dispensatione largita est.
legem nobis moysi infirma et egena dicentibus elementa, occasionem
inueniunt haeretici, ut detrahant creatori, quia mundum condiderit, et
legem sanxerit. quibus nos respondebimus, id quod supra diximus, infirma
his esse et egena elementa, qui ad ea post euangelii gratiam
reuertuntur. antequam uero praefinitum tempus ueniret a patre, non tam
infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. denique priusquam
christi in toto orbe euangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem
praecepta legalia; postquam uero maius euangelicae gratiae lumen
effulsit, et sol iustitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen
absconditum est, et earum radii caligauerunt, ita ut apostolus in alio
loco diceret: nam nec glorificatum est, quod glorificatum fuit in hac
parte, propter excellentem gloriam. quod aliis uerbis nunc loquitur, ut
dicat, lex moysi quae ante euangelium diues, et opulenta, et clara fuit,
post aduentum christi ad comparationem eius quasi infirma et egena,
imminuta atque destructa est ab eo qui maior fuit salomone, et templo,
et iona.
iudaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum
fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. in tantum
enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere
ualeant quod ante praestiterant, hierosolyma, templo altari que
destructis. respondeat aliquis, et dicat: si lex et praecepta quae in
lege conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui
cognouerunt deum, magis autem cogniti sunt ab eo, legem obseruare non
debent (ne incipiant non tam deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos
reuerti qui natura non sunt dii), aut legem obseruauerunt moyses et
prophetae, et non cognouerunt deum, nec cogniti sunt ab eo; aut si
cognouerunt deum, mandata legis minime compleuerunt. quod utrumque
periculosum est dicere: aut illos non fecisse quae legis sunt, et sic
cognouisse deum: aut non cognouisse deum, dum infirma et egena legis
elementa custodiunt. quod quidem sic solui potest, ut dicamus illos,
quomodo paulus factus est iudaeis iudaeus, ut iudaeos lucrifaceret, et
in cencris ex uoto comam totondit, et nudipedalia atque caluitium
hierosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret inuidiam, qui
catechizati de eo fuerant, quod contra legem moysi, et deum faceret
prophetarum: ita et sanctos uiros fecisse quidem ea quae legis erant,
sed sensum magis legis secutos esse quam litteram. qui non minus quam
abraham sublato de facie uelamento, cupierunt uidere diem christi, et
uiderunt et laetati sunt: facti infirmo populo infirmi, ut infirmos
lucrifacerent, et his qui sub lege erant quasi essent ipsi sub lege, ut
eos ab idolis, quibus in aegypto assueuerant, separarent. absurdum
quippe est moysen et caeteros confabulatores dei in ea fuisse
conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a patre uenisse,
et redemptos eos esse de seruitute legali, et adoptionem filiorum
consecutos, et haereditatem cepisse cum christo. quaecunque enim toto
generi humano sapientia dei quasi uni filio praestitit, haec eadem
unicuique sanctorum semper suo ordine et dispensatione largita est.
legem nobis moysi infirma et egena dicentibus elementa, occasionem
inueniunt haeretici, ut detrahant creatori, quia mundum condiderit, et
legem sanxerit. quibus nos respondebimus, id quod supra diximus, infirma
his esse et egena elementa, qui ad ea post euangelii gratiam
reuertuntur. antequam uero praefinitum tempus ueniret a patre, non tam
infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. denique priusquam
christi in toto orbe euangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem
praecepta legalia; postquam uero maius euangelicae gratiae lumen
effulsit, et sol iustitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen
absconditum est, et earum radii caligauerunt, ita ut apostolus in alio
loco diceret: nam nec glorificatum est, quod glorificatum fuit in hac
parte, propter excellentem gloriam. quod aliis uerbis nunc loquitur, ut
dicat, lex moysi quae ante euangelium diues, et opulenta, et clara fuit,
post aduentum christi ad comparationem eius quasi infirma et egena,
imminuta atque destructa est ab eo qui maior fuit salomone, et templo,
et iona.
quod enim scriptum est: illum oportet crescere, me autem minui: non tam
ex ioannis, quam ex legis persona dictum puto, quia semper cedunt minora
maioribus, et perfecta initiis praeponuntur. alias autem infirma et
egena elementa, iudaeorum traditiones, et secundum litteram uilem
intelligentiam confirmabimus, quae sunt iustificationes non bonae, et
praecepta non bona. robusta quippe et diues est legis intelligentia
spiritualis, ita ut aut penitus elementum non debeat appellari, aut
elementum quidem sit comparatione futuri saeculi, et uitae in christo
iesu, qua nunc uiuunt angeli supernae que uirtutes. sensui uero iudaico
comparata, non tam elementum, hoc est, initium, quam perfectio
nuncupetur. quod autem ait: nunc uero cognoscentes deum, magis autem
cogniti ab eo, illud ostendit, quod post idolorum cultum, deum
intellexerint galatae, uel potius ipsi cognitione eius digni sint
iudicati. non quod deus creator omnium aliquid ignoret; sed quod eos
tantum scire dicatur, qui errorem pietate mutauerint. cognoscit dominus
qui sunt eius. et saluator in euangelio: ego sum, ait, pastor bonus, et
cognosco meas, et cognoscunt me meae. econtra ad impios: nescio uos,
recedite a me, operarii iniquitatis. et ad stultas uirgines: nescio uos
quae estis. "dies obseruatis, et menses, et tempora, et annos, timeo
uos, ni forte sine causa laborauerim in uobis". qui non adorat patrem in
spiritu et ueritate, nescit sabbatismum sanctis repositum, de quo
loquitur deus: si introierunt in requiem meam: et non de illis
temporibus recordatur, de quibus scriptum est: recordamini dierum
saeculi. et alibi: memoratus sum dies antiquos, et annos aeternos in
mente habui. dies iudaicos obseruat, et menses, et tempora, et annos.
dies, ut sabbati, et neomeniae, et a decima mensis primi usque ad
quartam decimam, qua agnus corporeus uictimae reseruatur, et a quarta
decima usque ad uicesimam primam eiusdem mensis, quando azyma
comeduntur, non sinceritatis et ueritatis, sed in fermento ueteri
malitiae et nequitiae pharisaeorum. septem quoque septimanas, qui ritu
iudaico post azyma computat, dies israeliticae pentecostes colit. nec
non et clangorem tubarum mense septimo prima mensis. decima quoque
eiusdem mensis, expiationem et ieiunium, et scenopegias ex more
figentes, iudaicos obseruant dies. menses autem custodiunt, qui primum
et septimum mensem, non intelligentes mysterium ueritatis, obseruant.
tempora quoque colunt, qui ter per annos singulos ierosolymam uenientes,
putant se domini implere praeceptum, dicentis: tribus temporibus anni
diem festum agetis mihi, solemnitatem azymorum, et solemnitatem messis
primitiuorum; et solemnitatem consummationis in exitu anni. et alibi:
tribus temporibus anni apparebit masculinum tuum in conspectu domini dei
tui. quod autem ait, et annos, puto de septimo remissionis anno dici,
et de quinquagesimo, quem illi iubileum uocant. plenius hunc locum ad
colossenses apostolus explicat, dicens: nemo ergo uos iudicet in cibo,
aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum,
quae sunt umbra futurorum. partem diei festi ad distinctionem perpetuae
festiuitatis hic posuit, ut non breuem, et, ut ita dicam, totius
corporis quamdam particulam, sed totum uitae nostrae spatium perpetuae
in christo solemnitatis habeamus. et ut posterioribus priora connectam,
quid de lege moysi et de superflua ciborum curiositate in hac eadem
epistola sentiat, statim subiungit et loquitur: si enim mortui estis cum
christo, ab elementis mundi huius, quid adhuc tanquam uiuentes in hoc
mundo decernitis? ne tetigeritis, neque gustaueritis, neque
contrectaueritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum
praecepta et doctrinas hominum. dicat aliquis: si dies obseruare non
licet, et menses, et tempora, et annos, nos quoque simile crimen
incurrimus quartam sabbati obseruantes, et parasceuen, et diem
dominicam, et ieiunium quadragesimae, et paschae festiuitatem, et
pentecostes laetitiam, et pro uarietate regionum, diuersa in honore
martyrum tempora constituta. ad quod qui simpliciter respondebit, dicet:
non eosdem iudaicae obseruationis dies esse quos nostros. nos enim non
azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis. nec septem
iuxta morem israel numeramus hebdomadas in pentecoste, sed spiritus
sancti ueneramur aduentum.
et ne inordinata congregatio populi fidem minueret in christo, propterea
dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter ueniremus. non
quo celebrior sit dies illa qua conuenimus, sed quo quacunque die
conueniendum sit, ex conspectu mutuo laetitia maior oriatur. qui uero
oppositae quaestioni acutius respondere conatur, illud affirmat, omnes
dies aequales esse, nec per parasceuen tantum christum crucifigi, et die
dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem et
semper cum carne uesci dominica, ieiunia autem et congregationes inter
dies propter eos a uiris prudentibus constitutos, qui magis saeculo
uacant, quam deo, nec possunt, imo nolunt toto in ecclesia uitae suae
tempore congregari, et ante humanos actus, deo orationum suarum offerre
sacrificium. quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca quae statuta
sunt, uel orandi tempora, uel ieiunandi semper exerceat? itaque sicut
nobis licet uel ieiunare semper, uel semper orare, et diem dominicam
accepto domini corpore indesinenter celebrare gaudentibus: non ita et
iudaeis fas est omni tempore immolare agnum, pentecostem agere,
tabernacula figere, ieiunare quotidie. satis uero caute inter
auctoritatem apostoli, et sancti hominis lenitatem uerba moderatus est,
inferens: timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis. si enim
abrupte condemnare uoluisset, dixisset utique: timeo uos: sine causa
enim laboraui in uobis. nunc autem uidens eos zelum dei habere, sed non
secundum scientiam, nec penitus eorum desperauit salutem, qui pio
fuerant errore decepti, nec rursum irreprehensos reliquit, ne et ipsis
perseuerandi in errore, et caeteris occasionem similiter tribueret
errandi. timeo autem uos, posuit, pro eo quod est, timeo de uobis. sine
causa laborat magister, cum ipse prouocat ad maiora discipulos, et illi
retro lapsi ad minora et humilia reuoluuntur.
"estote sicut et ego, quia et ego sicut uos". quod dicit tale
est, quomodo ego uobis infirmis sum factus infirmus, et non potui loqui
ut spiritualibus, sed quasi carnalibus et paruulis in christo, et quia
necdum poteratis solido cibo uesci, euangelico uos tantum lacte potaui,
nolens in aetate uos semper infantiae permanere, sed paulatim ad
adolescentiam et iuuentutem usque perducere, ut solidum cibum possetis
accipere: ita et uos debetis esse sicut et ego sum, perfectiora
uidelicet sapere, dimisso lacte, ad fortiores cibos, et ad pabula
transire maiora. hoc autem loquitur quasi saluatoris imitator, qui non
rapinam arbitratus est se esse aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit
formam serui accipiens; et habitu inuentus est ut homo, ut nos dii
fieremus ex hominibus, et non ultra moreremur; sed consurgentes christo,
amici eius diceremur et fratres, et ut esset discipulus sicut magister,
et seruus sicut dominus. potest autem et ita intelligi: obsecro uos,
inquit, fratres, ut iudaica obseruatione contempta, dierum, mensium,
temporum, atque annorum, quae sunt umbrae futurorum, me imitemini, qui
sine querela in lege uersatus, omnia arbitratus sum quasi purgamenta
atque quisquilias, ut christum lucrifacerem. fui quippe et ego sicut uos
nunc estis, cum eisdem obseruationibus strictus tenebar, et ecclesiam
christi, quia ista non faceret, persequens deuastabam. "fratres, obsecro
uos, nihil me laesistis. scitis autem quia per infirmitatem carnis
euangelizaui uobis iam pridem". superiori sententiae iunge quod
sequitur, quod ut fiat manifestius, sit ordo iste quem fingimus: obsecro
uos, fratres, estote sicut et ego, quia et ego sicut uos. simile est
huic illud: rogamus pro christo, reconciliamini deo. nec non et alibi:
obsecro primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes,
gratiarum actiones. petri quoque uerba dicentis: seniores in uobis rogo
consenior ipse, et testis passionum christi. quae quidem et nos ad
humilitatem prouocant, et supercilium decutiunt episcoporum, qui uelut
in aliqua sublimi specula constituti, uix dignantur uidere mortales, et
alloqui conseruos suos. discant ab apostolo, errantes et insipientes
galatas fratres uocari. discant post increpationem blanda uerba
dicentis: obsecro uos. quod autem obsecrat, illud est, ut imitatores
eius sint, sicut ipse christi; imo ut praesentem locum sequar, nihil est
grande quod postulat: ut quomodo ipse propter illos de maiori factus
est minor, sic illi a minoribus ad maiora conscendant. nihil me, inquit,
laesistis. laedit discipulus magistrum, si per negligentiam suam
praecepta eius laborem que disperdat. non laeserant galatae apostolum,
usque in praesens tempus euangelium eius ac mandata seruantes. aut certe
ita: quando uobis primum euangelium annuntiaui; et propter infirmitatem
carnis uestrae, quia non poteratis sacramenta suscipere maiora,
praedicaui uobis quasi paruulis, et meipsum infirmum esse simulaui, ut
uos infirmos lucrifacerem: nonne quasi angelum suscepistis me, quasi
christum iesum? cum igitur in nullo me illo tempore laeseritis, et me
uestri causa humilem atque deiectum similem dei filio putaueritis:
quomodo ad maiora uos prouocans laedor a uobis, perdendo laborem meum,
et dispensationem illam, qua me paruulum esse simulaueram, irrito opere
nunc lugetis?
per infirmitatem autem carnis non suae, sed audientium, galatis paulus
annuntiat: qui non poterant carnem subiicere uerbo dei, sed quasi
carnei, nihil intelligentiae suscepere spiritualis. quod ut euidentius
fiat, ponamus exemplum. per infirmitatem carnis docet, qui dicit: si se
non continent, nubant. et: mulier, si mortuus fuerit uir eius, libera
est: cui uult nubat, tantum in domino. nequaquam uero per infirmitatem
carnis docet, ista commemorans: solutus es ab uxore, noli quaerere
uxorem. et: tempus est ut et qui habent uxores, sic sint quasi non
habentes. alia quippe praecepta ad spirituales, alia dantur ad carneos.
et aliud est quod iuxta imperium, aliud quod iuxta indulgentiam
praecipitur.
"et tentationem uestram, quae erat in carne mea, non spreuistis,
neque respuistis: sed sicut angelum dei excepistis me, sicut christum
iesum". obscurus locus, et acrius attendendus. ego quidem, ait, quasi
paruulis uobis atque lactentibus per infirmitatem carnis uestrae iam
pridem euangelizaui, a minoribus incipiens, et (ut ita dicam) apud uos
pene balbutiens. quae dispensatio et praedicationis infirmae simulatio,
mea quidem gubernatio erat; sed uestra tentatio, an uobis placerent, et
magna uiderentur ea quae pro conditione sui minora erant, et a me quasi
humilia promebantur. quae quidem uos, non ut parua, sed ut magna
capientes, in tantum admirati estis, ut me qui ea loquebar quasi
angelum, et, ut plus dicam, quasi dei filium susciperetis. haec ergo
uestra tentatio, qua ego uos in carnali mei sermonis annuntiatione
tentabam, non fuit contempta, nec uilis; sed plus quam aestimabam,
habuit dignitatis. potest et locus iste ita edisseri: quando ueni ad
uos, non ueni in sermone sapientiae, sed homo humilis atque contemptus,
nihil magnum deferens, crucifixum. cum igitur me uideretis in corpore
infirmitatibus obnoxio constitutum, regna coelestia pollicentem non
irrisistis, nec aestimastis dignum esse contemptu: intelligebatis quippe
humilitatem carnis meae, et ipsius habitus uilitatem, ad uestram
tentationem fieri: an uidelicet contemneretis eum, qui ab incredulis
miserabilis putabatur; sed contra illum humilem, uilem atque contemptum,
ita ut angelum, et plusquam angelum suscepistis. aut certe suspicari
possumus, apostolum eo tempore quo primum uenit ad galatas, aegrotasse;
et aliqua corpusculi infirmitate detentum, non cessasse tamen, nec uocem
silentio repressisse, quo minus coeptum euangelium praedicaret. nam
tradunt eum grauissimum capitis dolorem saepe perpessum: et hunc esse
angelum satanae, qui appositus ei sit, ut eum colaphizaret in carne, ne
extolleretur. haec infirmitas, et languor hic corporis, apud eos quibus
annuntiabatur euangelium, tentatio fuit: an contemnerent eum sublimia
promittentem, quem languoribus corporis subiectum uidebant. nec non et
illud dici potest, quod in principio aduentus sui ad galatas,
contumelias, et persecutiones, et plagas corporis ab his qui contraibant
euangelio sustinuerit: et hanc fuisse tentationem uel maximam galatis,
apostolum christi cernentibus uerberari. quod autem ait, sicut angelum,
sicut christum iesum suscepistis me: et angelo christum esse ostendit
maiorem, quem secundum dispensationem corporis minorem psalmista
cantauerat, dicens: minorasti eum paulo minus ab angelis; et tantum sua
uerba in principio ualuisse demonstrat, ut angeli putarentur et christi.
"ubi est ergo beatitudo uestra? testimonium enim perhibeo uobis;
quia si fieri potuisset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi.
ergo inimicus uobis factus sum ueritatem dicens uobis?" beatus est qui
ambulat in uirtutum uia, sed si ad uirtutes usque peruenerit. nec
prodest a uitiis recessisse, nisi optima comprehendas. quia non tam
initia sunt in bonis studiis laudanda, quam finis. sicut enim in uinea
multi usque ad praelum uuae gradus sunt: et primum necesse est ut uitis
gemmet in pampinis, spem promittat in floribus: dehinc ut flore decusso,
futuri botri species deformetur, paulatim que turgescens uua parturiat,
ut pressa torcularibus dulcia musta desudet. ita et in doctrina singuli
beatitudinum sunt prouectus: ut audiat quis uerbum dei, ut concipiat,
ut in utero animae eius adolescat, et ad partum usque perueniat. ut cum
pepererit illum, lacte enutriat, et per infantiam, pueritiam,
adolescentiam, iuuentutem, ad perfectum uirum usque perducat. cum ergo
singuli, ut diximus, gradus, iuxta prouectus suos habeant beatitudinem:
si finis, et ut ita loquar, extrema manus operi defuerit, totus labor
irritus fiet; et dicetur: ubi est ergo beatitudo uestra?
quamuis, inquit, uos eo tempore quo euangelium iuxta carnem
susceperatis, beatos dicerem quod in initiis feruebatis: tamen nunc quia
non uideo aedificio culmen impositum, et pene nequaquam iacta
fundamina, cogor dicere: ubi est ergo beatitudo uestra, qua uos beatos
arbitrans ante laudabam? uere enim et ipse fateor, quia sic me uobis
humilia praedicantem uel persecutionibus conflictatum, in principio
dilexistis: ut si fieri posset (hyperbolice autem sunt accipienda quae
loquitur) eruissetis uobis oculos, et mihi, ut omnium uestrum luminibus
plus cernerem, dedissetis. optabatis quippe uos caecos esse per
ineffabilem in me charitatem: ut plus in meo corde euangelii lumen
oriretur, emolumentum meum uestris damnis crescere uolebatis: et hoc
illo tempore, quo uobis quasi paruulis atque lactentibus, siue propter
infirmitatem carnis uestrae parua et humilia annuntiabam, siue propter
meae carnis iniurias, non dignus uidebar fide. nunc uero quia ab
elementis et syllabis et lectione puerili coepi uos ad maiora studia
prouocare, ut libros teneatis in manibus, ut plena eruditionis, et
sensuum uerba discatis, recalcitratis, irascimini, grauis uobis uidetur
esse perfectio doctrinarum: et in tantum in alios mutati estis affectus,
ut me quem quasi angelum et christum susceperatis, cui uolebatis oculos
uestros tradere, nunc habeatis inimicum; quia uobis plenam annuntio
ueritatem. eleganter autem sententiam terminauit, dicens: ergo inimicus
uobis factus ueritatem dicens uobis? ut ostenderet initia
praedicationis, non tam ueritatem fuisse, quam umbram et imaginem
ueritatis. similis est huic illa sententia nobilis apud romanos poetae.
obsequium amicos, ueritas odium parit.
sed uide quanto hic melius quam ille; apostolus enim his quos
stultos dixerat, quos paruulos appellarat, hanc sententiam temperauit,
et specialem fecit: dum proprie ad personas galatas que direxit. ille
uero et generalem, et ita se apud omnes habere denuntians, uehementer
errauit. obsequium enim, quo putauit amicos fieri, ueritate dempta, non
tam obsequium est, quam adulatio, et assentatio: quas clandestinas magis
inimicitias, quam amicitias dici debere, perspicuum est. simul autem et
illud considerandum, quod hodie quoque quandiu paruulis atque
lactentibus, et his in quorum cordibus nunquam christus adolescit, nec
proficit aetate et sapientia, et gratia apud deum et homines, iuxta
litteram scripturas explanamus, laudamur, suspicimur, admirationi
habemur. cum autem paululum coeperimus eos prouocare, ut transeant ad
maiora, de praeconibus nostris inimici fiant; et malint iudaeos potius
quam apostolos sequi, qui a pharisaeorum doctrina et traditionibus
recedentes, ad ipsum christum propitiatorium et perfectionem legis
ingressi sunt: nec diuinum sermonem accipere dignetur, qui ecclesiae
magistros iubet ad altiora dogmata scandere, et totis uiribus sublimare
uocem, nec circumlatrantium strepitum pertimescere paruulorum, dicentem:
super montem excelsum ascende, qui euangelizas sion. exalta in uirtute
uocem tuam, qui euangelizas ierusalem. exalta, noli timere.
"aemulantur uos non bene: sed excludere uos uolunt, ut illos
aemulemini. bonum autem aemulamini in bono semper; et non tantum cum
praesens sum apud uos". aemulantur bene, qui cum uideant in aliquibus
esse gratias, dona, uirtutes, ipsi tales esse desiderant, et fidem,
uitam atque industriam eorum per quae illa meruerunt, nituntur imitari,
ut possint ea quoque quae bona aemulatione digna sunt, consequi. de
quibus et apostolus ait: aemulamini spiritualia: magis autem ut
prophetetis. ac deinceps: sic et uos, quoniam aemulatores estis
spiritualium, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. et
iterum: itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite
prohibere. aemulantur autem non bene, qui non tam ipsi cupiunt esse
meliores, ut imitentur eos qui aemulatione digni sunt, quam illos ipsos
uolunt facere peiores, et retrorsum trahere aemulatione peruersa. uerbi
gratia dictum sit: christianus est quispiam, legit moysen et prophetas;
scit omnia in umbra et in imagine illi populo praecessisse; scripta
autem esse propter nos in quos fines saeculorum decurrerunt.
circumcisionem non tam praeputii, quam aurium et cordis intelligit.
resurrexit cum christo: ea quaerit quae sursum sunt. liberatus est ab
onere et seruitute legis, ne tangas, ne gustes, ne contamines,
imperantis: huic si quis scripturarum uerbis uoluerit persuadere, ut non
per tropologiam, sed occidentem litteram quae sunt scripta, suscipiat:
ut in manifesto fiat iudaeus, non in occulto, aemulatur eum non bene;
sed concito cursu ad maiora gradientem retrahere festinat; ut se potius
aemuletur qui retrorsum uadit: aut certe eum multum ultra non promouet.
loquitur itaque galatis, qui ab assertoribus legis inducti fuerant, ut
eos imitarentur, cum illi potius galatas debuerint imitari. quia
naturale est, maiorem de minori, non minorem fieri de maiore, et dicit:
bonum aemulamini in bono, id est, nolite assertores iudaicae
obseruationis imitari, sed ea quae bona sunt, imitamini. quomodo enim
qui diuitias, potentiam, dignitatem alicuius imitatur, non tam bona,
quam ea quae fugienda sunt, aemulatur; ita et uos econtrario, bonum
aemulamini in bono: magis quaerentes spiritualia quam carnalia; ut non
illi uos iudaeos, sed uos illos christianos esse doceatis. hoc autem
facite semper, ut perseueranti gradu, ad finem boni operis peruenire
possitis.
aemulabamini siquidem bonum in bono, prius cum apud uos essem: qui
postquam a uobis recessi, omnia quae tradideram perdidistis, de statione
certa et fido portu, rursum in altum unda relabente subtracti. nec
mirum si, recedente apostolo, uase electionis, et in quo christus
dominus loquebatur galatae sunt mutati: cum etiam nunc cernamus et in
ecclesiis idipsum fieri. si quando enim doctor quis in ecclesia
contigerit sermone ornatus et uita, qui audientes quasi stimulis
quibusdam concitet ad uirtutes, uidemus omnem plebem circa eleemosynas,
ieiunia, castitatem, susceptionem pauperum, sepulturas, et caetera
similia festinare, feruere, discurrere. cum autem ille recesserit,
paulatim emarcescere, et subtracto cibo, tenuari, pallere, languescere,
et interitum sequi omnium quae prius uigebant. quamobrem quia messis
multa, operarii autem pauci, precemur dominum messis, ut mittat
operarios ad metendum, qui spicas populi christiani, quae stant in
ecclesia, futuro tritico praeparatae, metant, colligant, et in horrea
comportantes, nequaquam perire patiantur. hoc de eo zelo et aemulatione
peruersa, de qua et alibi dictum est: nolite aemulari in malignantibus;
et hic: aemulantur uos non bene. inuenimus autem et alium zelum, quo
zelati sunt filii iacob, ioseph fratrem suum: et maria et aaron amicum
domini moysen. neque enim aut illi, aut hi, ut meliores essent ioseph et
moyse, ad zelum sunt concitati; quia dolebant illos esse meliores. iste
zelus uicinus inuidiae est. longum est, si uelim omnia zeli genera,
boni seu mali de scripturarum praeferre thesauro. bonum zelum legimus
phinees, eliae, mathatiae, et apostoli iudae (sed non proditoris) qui ob
insignem zeli in se uirtutem, etiam zelotis nomen accepit. malum autem,
ut cain in abel, et caeterorum in alios. et zelum uiri, de quo scriptum
est: et uenerit ei spiritus zeli. nisi forte medius hic zelus est, et
nec in bonam, nec in malam partem accipi potest, sed inter utrumque
zelotypia potius appellatur. aliter: uidentes hi qui ex circumcisione
erant galatas ex gentibus, spiritus sancti abundare uirtutibus, se uero
non linguis loqui, non dona habere curationum: non gratiam prophetiae,
cupiebant eos zeli stimulis incitati, ad legis onera transducere, ut
inciperent et illi sui similes fieri.
"filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur christus in
uobis". quantis difficultatibus et dolore fetus promantur ex utero,
maledictio prima declarat dicens: in tristitia paries filios. uolens
igitur paulus ostendere magistrorum pro discipulis sollicitudinem, quos
patiantur affectus, ne sectatores sui excidant a salute, ait: filioli
mei quos iterum parturio. qui enim in alio loco quasi pater dixerat: si
decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres,
iam non quasi pater, sed ut mater loquitur in christo, ut utriusque
anxietatem, et pietatem in se parentis agnoscant. tale quis et moyses de
populo loquebatur: nunquid ego in utero accepi omnem populum istum?
quis, putas, nostrum ita de discipulorum anxius est salute, et non
paucis horis, aut ut multum biduo triduo ue, sed toto uitae suae tempore
torqueatur, donec christus formetur in eis? exemplum fetae mulieris
quod assumpsit, concipientis et formantis in se semina, diligenter
tenendum, ut possimus intelligere quod dicitur. natura non erubescenda,
sed ueneranda est. sicut enim in uuluam mulieris primum semen iacitur
informe, ut sulcis et fundo eius quasi quodam glutino adhaereat: de quo
et propheta initii sui recordatus, ait: incompositum meum uiderunt oculi
tui: deinde per nouem menses restricto sanguine, futurus homo
coagulatur, corporatur, pascitur atque distinguitur: ut postquam in
utero palpitarit, statuto tempore fundatur in lucem, et tantis
difficultatibus nascitur, quantis postea ne intereat, enutritur: ita et
semen sermonis christi cum in animam audientis inciderit, per gradus
suos crescit, et, ut multa praeteream (possumus siquidem facile
corporalem descriptionem transferre ad intelligentiam spiritualem),
tandiu in ancipiti est, quamdiu pariat qui concepit. nec statim finis
industriae est edidisse, sed tunc alterius laboris exordium est, ut
lactentem infantiam sedulis nutrimentis et studiis, usque ad plenam
christi perducat aetatem. et quomodo in coniugio saepe uiri semen in
causa est ne liberi procreentur, nonnunquam sterilis uxor semina non
tenet, et frequenter neuter ad generandum aptus est, et e contrario
uterque fecundus: ita et in his qui uerbum dei seminant, quadrifaria
haec diuisio custoditur, ut impleat quidem suum doctor officium, sed sit
sterilis auditor; uel auditor bonae indolis sit, sed per imperitiam
doctoris, uerbi semen intereat; aut certe tam uecors sit qui docetur,
quam ille est qui praecipit; raro que contingit, ut et magister et
discipulus sibi consentiant, scilicet ut tantum iste doceat, quantum
ille possit haurire; uel tantum suscipere doctus, quantum doctor
ingerere. at nunc omnes iudices sumus. nescimus quotus psalmus sit, quae
pars prophetiae, quod legis capitulum, et loquendi facilitate
interpretamur audacter, quod nequaquam intelligimus. non ad nos
pertinet, ut christus formetur in populo: ut ad domum suam unusquisque
rediens habeat semen uerbi dei, quod cum conceperit, possit dicere cum
propheta: a timore tuo, domine, concepimus et peperimus, filios
saluationis tuae fecimus super terram. tales in apostolos transeunt, et a
saluatore merentur audire: quicunque fecerit uoluntatem patris mei,
ipse est frater meus, et soror, et mater: diuersitate profectuum, in
diuersis nominibus ostensa.
formatur quoque christus in corde credentium, cum omnia illis sacramenta
panduntur, et ea quae obscura uidebantur, perspicua fiunt. sed et illud
est intuendum, quod qui per peccatum quodammodo homo esse desierat, per
poenitentiam concipitur a magistro, et rursum in eo christi formatio
repromittitur. hoc aduersum nouatianos, qui nolunt reformari eos quos
semel peccata contriuerint.
"uellem autem esse apud uos modo, et mutare uocem meam, quoniam
confundor in uobis". scriptura diuina aedificat et lecta; sed multo plus
prodest, si de litteris uertatur in uocem, ut qui per epistolam
docuerat, praesens instruat audientes. magnam siquidem uim habet uox
uiua: uox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur
atque distinguitur, qua in hominis sui corde generata est. sciens
itaque apostolus maiorem uim habere sermonem qui ad praesentes fiat,
cupit uocem epistolicam, uocem litteris comprehensam, in praesentiam
commutare: et quia hoc magis expediebat his qui in errore fuerant
deprauati, uiuo eos ad ueritatem retrahere sermone. hoc autem ideo, quia
confundebatur in illis: quod quidem graece magis proprie dicitur.
aporoumai~g enim non tam confusionem, quae apud illos aischun�~g siue
sugchusis~g appellatur, quam indigentiam et inopiam sonat. sensus itaque
iste est: uellem apud uos nunc adesse, et litterarum uocem praesens
ipse proferre, quia indigeo in uobis. non quippe habeo fructus quos
solent de discipulis habere doctores: et sine causa semen iactum est
doctrinarum, cum penitus in uobis patiar egestatem: ita ut in ieremiae
possim uocem prorumpere: non profui, neque profuit mihi quisquam. potest
et aliter locus iste interpretari: paulus apostolus qui factus fuerat
iudaeis iudaeus, ut iudaeos lucrifaceret et his qui erant sub lege,
quasi ipse esset sub lege, et infirmis infirmus, ut infirmos
lucrifaceret; pro qualitate eorum quos saluare cupiebat, mutabat uocem
suam, et in histrionum similitudinem (factus siquidem est theatrum
mundo, et angelis, et hominibus habitum) in diuersas figuras uertebat et
uoces. non quod id esset, quod se esse simulabat; sed quod in tantum
uideretur esse quod caeteris proderat. cernit galatas alia indigere
doctrina, alia uia debere saluari, non illa qua primum ad christi fidem
fuerant de gentilitate transducti: et compellitur dicere: uellem nunc
esse apud uos, et mutare uocem meam, quoniam confundor in uobis. non,
inquit, uideo me prodesse, si ea loquar quae prius locutus sum, propter
quod ignorans quid agam, et in diuersa distractus, laceror, confundor
atque dilanior. et quomodo medici cum uim artis suae in primo uiderint
non ualere medicamine, transeunt ad aliud, et tandiu experiuntur quid
prosit e pluribus, donec perueniant ad curationem: ut quod per mollitiem
alicuius emplastri nequaquam sanari ualuit, mordaciori puluere, et
austeriori curatione sanetur; ita et ego quia confundor in uobis, et
ignorantia huc atque illuc distrahor, uellem litterarum uocem praesens
de meo ore proferre, ut uos solito seuerior ipse corriperem: quoniam
epistola non potest uocem obiurgantis exprimere; non ualet irascentis
resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare. potest autem
et simplicius intelligi: blandis apud uos modo uerbis usus sum, dicens:
fratres, obsecro uos. et: filioli mei, quos iterum parturio donec
christus formetur in uobis; sed ego blandus et lenis, qui ad uos quasi
pater locutus sum, pro ea charitate qua filios meos perire non patior et
errare perpetuo, uellem nunc praesens esse si confessionis me uincula
non arctarent, et blandam uocem in obiurgantis uerba mutare. nec
leuitatis est si nunc blandiar, nunc irascar; impellit me charitas,
impellit me dolor, diuersis affectibus loqui. nescio enim in quae primum
uerba prorumpam, et quo uos debeam sanare medicamine quia confundor in
uobis. "dicite mihi qui sub lege uultis esse, legem non audistis?"
notandum legem hic dictam esse geneseos historiam, non ut uulgo
aestimant quae facienda sint, quae ue uitanda, sed totum quod de abraham
et eius uxoribus liberis que contexitur legem appellatam, legimus et in
alio loco, prophetas quoque legem uocari. audit ergo legem, qui iuxta
paulum non superficiem, sed medullam eius introspicit. non audit legem,
qui similis galatarum, exteriorem tantum corticem sequitur.
"scriptum est enim, quoniam abraham duos filios habuit, unum de
ancilla et unum de libera. sed qui de ancilla, secundum carnem natus
est: qui autem de libera, per repromissionem". nimiae difficultatis est
demonstrare, isaac tantum, qui de sara natus est, fuisse de
repromissione generatum, et non etiam ismael, qui de agar ancilla est
ortus aegyptia. scriptura quippe refert, quod cum, persequente sara,
agar feta fugisset, et uenisset ad eam angelus in deserto, moneret que
ut subiiceretur dominae potestati, idem ipse angelus etiam haec locutus
sit: multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae
multitudine. et postea de ismael (quae utique repromissionis uerba nemo
dubitarit): iste erit rusticanus homo, manus eius super omnes, et manus
omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. sed
responderi potest, minoris auctoritatis esse repromissionem angeli, quam
ipsius dei.
sicut enim stella, orto sole, non rutilat: ita et angeli uerba ad
comparationem repromissionis dei obscurari, et euanescere, et pro nihilo
computari. uidetur quidem haec responsio aliquid habere momenti; sed
statim sequentis scripturae auctoritate conteritur. scriptum est enim:
abraham autem dixit ad deum: ismael iste uiuat in conspectu tuo: et deus
respondit ad eum ita: ecce sara uxor tua pariet tibi filium, et uocabis
nomen eius isaac, et statuam testamentum meum ad eum in testamentum
aeternum, et semini eius post eum. de ismael autem: ecce exaudiui te, et
ecce benedixi eum, et augebo eum, et multiplicabo illum uehementer.
duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam, testamentum
autem meum statuam ad isaac, quem generabit tibi sara in tempore isto,
anno uenturo. ex quibus euidens est ipsius quoque sermonibus dei, ismael
secundum repromissionem esse generatum. sed et hoc ita soluitur,
repromissionem proprie in testamenti datione compleri, et aliud esse
benedicere, augere, multiplicare uehementer, quod in ismael scriptum
est: aliud haeredem facere per testamentum, quod de isaac dicitur:
statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et semini eius
post eum. et in consequentibus: testamentum autem meum statuam ad
isaac, quem pariet tibi sara. et quomodo aliud sunt dona, aliud
substantia: aliud legata, aliud haereditas (legimus enim filiis
concubinarum abrahae dona tradita: filio autem sarae totius substantiae
haereditatem relictam); ita aliud esse, ut diximus, benedictionem atque
legata, aliud testamentum. sed et hoc dici potest de ismaele, post
conceptum eius, uel angelum, uel deum locutum. de isaac uero antequam in
sarae utero conciperetur, deum fuisse pollicitum. haec interim quantum
ingenii nostri mediocritas patitur dicta sint. caeterum si quis potest
maius aliquid inuenire, quomodo ismael qui de ancilla natus est, non sit
repromissionis filius, sed isaac qui de libera: ille potius audiendus
est. et si quid, inquit apostolus, aliter sentitis, et hoc uobis deus
reuelauit. nunc breuiter ad altiora tendendum est, ut dicamus
unumquemque nostrum primum, non iuxta repromissionem nasci, quamdiu
scripturarum uerbis simplicibus instruitur, et iudaicis adhuc
expositionibus delectatur: quando uero ad sublimiora transcenderit, et
legem intellexerit spiritualem, tunc eum de repromissione generari: et,
ut apertius loquar, quotidie eos qui faciunt opera abrahae, de abraham
nasci. uerum illos qui habent spiritum seruitutis iterum in timore, ex
ancilla generari aegyptia; eos autem qui spiritum adoptionis acceperint,
ex sara libera: qua libertate a christo donati sumus. loquitur dominus
ad iudaeos, qui adhuc ancillae filii esse malebant: si manseritis in
sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et
ueritas liberos faciet uos. unde et illi ignorantes mysticum esse quod
dicebatur, aiunt: semen abrahae sumus, et nemini unquam seruiuimus:
quomodo tu dicis, liberi eritis? respondit eis iesus: amen, amen dico
uobis, quia omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. seruus autem
non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. si serui
sumus peccati, agar nos generauit aegyptia: si non regnat peccatum in
nostro mortali corpore, uere dei filii sumus.
"quae sunt per allegoriam dicta". allegoria proprie de arte
grammatica est, et quo a metaphora, uel caeteris tropis differat, in
scholis paruuli discimus. aliud praetendit in uerbis, aliud significat
in sensu. pleni sunt oratorum, et poetarum libri. scriptura quoque
diuina, per hanc non modica ex parte contexta est. quod intelligens
paulus apostolus (quippe qui et saeculares litteras aliqua ex parte
contigerat) ipso uerbo figurae usus est, ut allegoriam, sicut apud suos
dicitur, appellaret: quo scilicet sensu magis loci huius graeci sermonis
abusionem monstraret. scisse autem paulum, licet non ad perfectum,
litteras saeculares, ipsius uerba testantur: dixit quidam ex eis,
proprius eorum propheta: cretenses semper mendaces, malae bestiae,
uentres pigri. hic uersus heroicus epimenidis poetae est, cuius et
plato, et caeteri scriptores ueteres recordantur, apud athenienses
quoque cum in areopago satisfaceret, haec addidit: sicut et quidam de
uobis poetae dixerunt: ipsius enim et genus sumus. hoc hemistichium
fertur in arato, qui de coelo stellis que conscripsit.
necnon et illud: corrumpunt bonos mores confabulationes pessimae;
trimeter iambicus de comoedia, sumptus est menandri. ex quibus et aliis,
euidens est paulum non ignorasse litteras saeculares, et quam hic
allegoriam dixit, alibi uocasse intelligentiam spiritualem. ut ibi:
scimus enim quod lex spiritualis est, pro eo quod est, allegoria, siue
allegorice figurata. et alibi: omnes eamdem spiritualem comederunt
escam, et eumdem spiritualem biberunt potum. bibebant autem de
spirituali sequenti eos petra, petra autem erat christus. manna hic, et
subiti fontis eruptio, et petra ipsa quae sequitur, quod allegorice
accipienda sint, nemo est qui dubitet. scio quid econtrario possit
opponi: fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: uos
spirituales instruite istiusmodi in spiritu mansuetudinis. et in alio
loco: spiritualis autem diiudicat omnia: ipse autem a nullo diiudicatur:
quod scilicet aliud quam supra diximus, uerbum spirituale sonet. sed
nos spiritualem, quia omnia iudicet, et ipse a nemine diiudicetur, eum
uirum dicimus, qui uniuersa scripturarum sacramenta cognoscens,
sublimiter ea intelligat: et christum in diuinis libris uidens, nihil in
eis iudaicae traditionis admittat.
"haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte sina, in
seruitutem generans, quae est agar. sina enim mons est in arabia, qui
conterminus est ei, quae nunc est in ierusalem, et seruit cum filiis
suis. illa autem quae sursum est ierusalem, libera est, quae est mater
omnium nostrum". pene cunctorum super hoc loco ista est explanatio, ut
agar ancillam, interpretentur in lege, et in populo iudaeorum: saram
autem liberam, in ecclesia, quae de gentibus congregata est, quae mater
sanctorum sit, paulo dicente: quae est mater omnium nostrum. haec diu
non peperit, antequam christus de uirgine nasceretur, et sterilis fuit:
necdum risu mundi isaac de electo patre cum uoce sublimium dogmatum
resonante: siquidem et abraham in nostra lingua, pater electus cum
sonitu refertur. agar autem quae interpretatur paroikia~g, id est
incolatus, siue peregrinatio, siue mora, generat ismael, qui tantum
audiat dei praecepta, nec faciat hominem rusticum, sanguinarium, deserta
sectantem: qui uniuersis fratribus suis de libera procreatis inimicus
sit, et aduersa eis fronte resistat. nec mirum uetus testamentum, quod
in monte sina, qui est in arabia, et confinis est ei, quae nunc est
ierusalem, constitutum est atque conscriptum, non esse perpetuum: cum et
incolatus a perpetua possessione diuersus sit, et sina montis nomen
tentationem sonet: et arabia significet occasum: et econtrario quae
sursum est ierusalem, quae est libera mater que sanctorum, demonstret
hanc ierusalem, quae in praesenti est, deorsum esse, et in humili infimo
que demersam. sunt qui duo testamenta et aliter intelligant: ut
scripturam diuinam, tam ueterem quam nouam, iuxta diuersitatem sensus
eorum que sententiam qui legunt, aut ancillam interpretentur, aut
liberam, et eos, qui adhuc litterae seruiant, et spiritum timoris
habeant in seruitutem, de agar aegyptia uelint esse generatos; eos autem
qui ad superiora conscendant, et allegorice uelint sentire quae scripta
sunt, filios esse sarae, quae in lingua nostra archousa~g, id est
princeps, interpretatur, genere feminino. et hoc ob illam necessitatem
se asserunt usurpare: quia iniquum sit moysen, et cunctos prophetas de
ancilla, quoslibet uero gentilium de libera intelligere procreatos. unde
melius esse, ut non solum de his qui in ecclesia sunt, pro diuersitate
(ut supra diximus) intellectuum, alios seruos, alios liberos arbitremur:
sed etiam de uno eodem que homine quandiu sequitur historiam, ancillae
eum esse filium: cum autem aperiente iesu scripturas, incensum fuerit
cor eius, et in fractione panis inspexerit eum quem antea non uidebat:
tunc et ipsum sarae filium nominari. marcion et manichaeus hunc locum in
quo dixit apostolus: quae quidem sunt allegorica, et caetera quae
sequuntur, de codice suo tollere noluerunt, putantes aduersum nos
relinqui: quod scilicet lex aliter sit intelligenda, quam scripta est:
cum utique etiamsi allegorice (quod nos quoque fatemur, et paulus docet)
accipienda sit, non pro uoluntate legentis, et pro scribentis
auctoritate sic condita sit: et eo ipso, quod contra nos seruare uisi
sunt, conterantur: quod moyses creatoris dei seruus, spiritualia
scripserit, apostolo quoque eorum idipsum docente, quem ipsi alterius
christi, et melioris dei asserunt praedicatorem.
"scriptum est enim: laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et
clama, quae non parturis: quia multi filii desertae magis quam eius quae
habet uirum". uirum habuit synagoga legem: et iuxta annae quoque
prophetiam, fetosa quondam in liberis fuit. sterilis uero ecclesia, sine
uiro christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu iacuit in
deserto. sed postquam accepit illa librum repudii in manus suas, et
omnia ornamenta uiri in idoli uertit ornamentum: tunc maritus, priore
cingulo putrescente, alium lumbis suis baltheum, aliud de gentibus
lumbare contexuit: quae statim ut est uiro iuncta, concepit et peperit.
et in isaac exclamat dominus per prophetam: si est gens nata simul:
quando una die in actibus apostolorum tria millia et quinque millia
hominum crediderunt. nec puto necesse esse, ut de multitudine
christiana, et de iudaeorum paucitate dicamus, cum in toto mundo crucis
uexilla resplendeant: et uix rarus atque notabilis in urbibus iudaeus
appareat.
"nos autem, fratres, secundum isaac promissionis filii sumus".
apostolum et similes ei secundum isaac promissionis esse filios, nulla
intelligentiae difficultas est. sed quia origenes, hunc locum
edisserens, ita apostoli posuit exemplum: uos autem, fratres, secundum
isaac promissionis filii estis, quaeritur quomodo galatas, quos stultos
appellarat, et incoepisse dixerat spiritu, carne finire, nunc secundum
isaac filios repromissionis uocet? dicimus itaque apostolum ideo eos
appellare secundum isaac filios repromissionis, quia non penitus eorum
desperet salutem, et rursum eos ad spiritum quo coeperant aestimet
reuersuros, fiant que filii liberae. qui si carne fuerint consummati,
filii sunt ancillae.
"sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur
eum qui secundum spiritum: ita et nunc. sed quid dicit scriptura? eiice
ancillam et filium eius: non enim haeres erit filius ancillae cum filio
meo isaac. itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. qua
libertate christus nos liberauit". non puto inuenire non posse ubi
ismael persecutus fuerit isaac: sed tantum illud, quod cum filius
aegyptiae, qui maior natu erat, luderet cum isaac, indignata sit sara,
et dixerit ad abraham: eiice ancillam et filium eius: non enim
haereditabit filius ancillae cum filio meo isaac. et utique simplex
lusus inter infantes, expulsione et abdicatione indignus est. uerum
apostolus quasi hebraeus ex hebraeis, et ad pedes magistri gamalielis
edoctus: qui quondam furentes aduersus dominum pharisaeos concilio
refrenaret, ex uerbis sarae dicentis: non enim haereditabit filius
ancillae cum filio meo isaac, intellexit lusum illum simplicem non
fuisse. sed quia forsitan ismael quasi maior natu, et eo tempore
circumcisus quo iam poterat intelligere et sentire quod passus est, sibi
primogenita uindicabat, scriptura iurgium paruulorum, lusum uocauit.
unde et sara haec uerba non sustinens, et consuetudinem sibi primogenita
uindicantis ancillae filii a parua aetate non patiens, erupit in uocem:
eiice ancillam cum filio suo: non enim haereditabit filius ancillae cum
filio meo isaac. quod cum durum uisum fuisset abrahae (semper enim
primogenitis maiora debentur) non solum ismaelem priorem esse desinere,
sed ne aequalem quidem cum minore fratre accipere portionem: deus qui
liberam intus esse, et foras expelli uolebat ancillam, sarae uerba
confirmat, et loquitur ad abraham: non durum sit coram te de puero et
ancilla. omnia quae dixerit tibi sara, audi uocem eius: quoniam in isaac
uocabitur tibi semen. sicut ergo tunc maior frater ismael lactentem
adhuc et paruulum persequebatur isaac, sibi circumcisionis
praerogatiuam, sibi primogenita uindicans; ita et nunc secundum carnem
israel, aduersum minorem fratrem de gentibus populum christianum
sustollitur, inflatur, erigitur. consideremus insaniam iudaeorum, qui et
dominum interfecerunt, et prophetas, et apostolos persecuti sunt, et
aduersantur uoluntati dei: et uidebimus multo maiores persecutiones,
quas nos etiam historiae docent, a iudaeis in christianos quam a
gentibus concitatas. miramur de iudaeis? hodie quoque hi qui in christo
paruuli sunt, et uiuunt carnaliter, persequuntur eos qui ex aqua et
spiritu nati sunt, et cum christo resurgentes, ea quaerunt quae sursum
sunt, non deorsum. faciant quod uolunt: cum ismaele persequantur isaac:
eiicientur foras cum ancilla matre aegyptia: nec accipient haereditatem,
quam solus qui de repromissione natus est, consequetur. eleganter autem
et illud, quod is qui secundum carnem natus est, persequitur
spiritualem. nunquam enim spiritualis persequitur carnalem; sed ignoscit
ei quasi rusticano fratri: scit eum posse proficere per tempus. et si
quando aegyptiae filium uiderit irascentem, recordatur unius patris, qui
lucem, boues crearit et culicem: et in magna domo, non solum esse uasa
aurea et argentea, sed lignea et fictilia. itaque cum apostolo paulo
dicamus; non sumus ancillae filii, sed liberae; et renouati in christo,
audiamus uerba domini ad iudaeos loquentis: si manseritis in sermone
meo, cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. hac libertate et
apostolus liberatus aiebat: cum enim sim liber ex omnibus. qui facit
peccatum, seruus peccati est. ille quia se ab omnibus uitiis liberum, ab
omni concupiscentia et errore sciebat alienum, recte in christi
libertate gaudebat dicens: non sumus ancillae filii, sed liberae: qua
libertate christus nos liberauit.
5. "state, et nolite iterum iugo seruitutis contineri". et ex hoc
ostenditur, quia non stet qui iugo inhaereat seruitutis. et quia is qui
a christo libertate donatus est, tandiu fuerit sub iugo, quandiu
spiritum seruitutis habuerit in timore, et legis initia sit secutus.
quod autem ait, state, firmam et stabilem in christo hortatur fidem, ut
ecclesiae galatiae fixo in saluatore permaneant pede. de quo et in alio
loco iustus loquitur: statuit super petram pedes meos, pro eo quod est,
super christum: ne scilicet circumferantur omni uento doctrinae et in
diuersa rapiantur. unde et ad stantes dicitur: et qui stat, uideat ne
cadat. et in alio loco: state, uiriliter agite, confortamini, ut stent
cum eo, quem stephanus a dextris patris stantem uidit in martyrio
perseuerans, et qui locutus est ad moysen: tu uero sta me cum. iugum
autem seruitutis, legem uocat duram, difficilem, laboriosam, quae die ac
nocte cultores suos graui opere consumit. sicut et petrus in actibus
apostolorum: quid tentatis, inquit, imponere iugum graue super collum
fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt? quod
autem apposuit nolite iterum, non quo prius legem galatae custodierint;
sed quo et idololatriae iugum graue sit, quo aegyptiorum populus
oppressus, ad instar plumbi in rubrum mare mersus est. iuxta quem sensum
et supra dixerat: quomodo conuertimini iterum ad infirma, et egena
elementa; quibus rursum seruire uultis, dies obseruantes, et menses, et
tempora, et annos? galatae enim qui ad pauli apostoli praedicationem,
idolis derelictis, statim ad euangelii conscenderant gratiam, non
reuertebantur ad legis iudaicae seruitutem, quam nunquam prius
cognouerant: sed uolentes obseruare tempora, circumcidi carne, et
hostias offerre corporeas, quodammodo in eosdem reuertebantur cultus,
quibus in idololatria ante seruierant. aiunt enim, et aegypti
sacerdotes, et ismaelitas, et madianaeos praeputium non habere. quod
autem nationes obseruent dies, menses, et annos, utinam nesciremus, ne
nobis cum eis esse unquam mista festiuitas.
"ecce ego paulus dico uobis: quoniam si circumcidamini, christus
uobis nihil prodest". in euangelio saluator ad discipulos loquitur: qui
uos audit, me audit: qui uos suscipit, me suscipit. et apostolus
testatur, dicens: uiuo autem, iam non ego: uiuit uero in me christus; et
alibi: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? ex
quo liquido comprobatur hoc quod nunc dicit: ecce ego paulus dico uobis,
non quasi pauli tantum uerba accipienda, sed domini. nam cum et in
prima ad corinthios praemisisset: his autem qui nupti sunt denuntio, non
ego, sed dominus; et statim intulisset: caeteris autem ego praecipio,
ne uilis sua putaretur auctoritas: puto, inquit, quod et ego spiritum
dei habeo: ut spiritu et christo in se loquente, non contemptui
duceretur, qui prophetas imitans diceret: haec dicit dominus omnipotens.
maius autem fiet id quod dictum est: ecce ego paulus dico uobis:
quoniam si circumcidamini, christus uobis nihil prodest, si cum
principio copuletur, in quo ait: paulus apostolus non ab hominibus,
neque per hominem, sed per iesum christum, et reliqua: ut audientes, non
tam missi, quam mittentis auctoritate moueantur. potest aliquis dicere:
contrarium est huic loco illud quod ad romanos scribitur: circumcisio
quidem prodest, si legem custodias; et infra: quid ergo est amplius
iudaeo: aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum
quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. si enim his qui circumcisi
fuerint christus nihil prodest: quomodo legem custodientibus prodest
circumcisio? quod quidem hac responsione soluetur, ut dicamus, epistolam
quae ad romanos scripta est, ad eos esse dictatam, qui ex iudaeis
gentibus que crediderant: et hoc egisse paulum, ut neuter populus
offenderetur: quo scilicet suum utraque plebs priuilegium possideret: ut
nec gentiles circumciderentur, nec circumcisi adducerent praeputium. ad
galatas autem scribens alio usus sit argumento. non enim erant ex
circumcisione, sed ex gentibus qui crediderant. nec poterat eis prodesse
circumcisio, qui post euangelii gratiam iterum ad legalia reuerterentur
elementa. et in actibus apostolorum narrat historia: cum quidam de
circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex gentibus crediderant,
debere circumcidi, et legem custodire moysi, seniores qui hierosolymis
erant, et apostolos pariter congregatos, statuisse per litteras, ne
superponeretur eis iugum legis, nec amplius obseruarent, nisi ut
custodirent se tantum ab idolothytis, et sanguine, et fornicatione, siue
ut in nonnullis exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. et ne
resideat ulla dubitatio, quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos
qui ex iudaeis crediderant, ad romanos de circumcisione sententiam
temperauit, paulatim ad epistolae eiusdem posteriora descendens, nec
circumcisionem, nec praeputium aliquid ualere, monstrauit dicens:
circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed obseruatio
mandatorum dei. intantum enim circumcisio nihil est, ut israeliticae
quoque domui, se de circumcisione iactanti, nihil profuerit, propheta
memorante: omnes gentes incircumcisae carne, domus autem israel
incircumcisa corde, et incircumcisus melchisedec, circumcisum benedixit
abraham. nam quod ait: si circumcidamini, tale est, quale si dicere
uoluisset, si carne circumcidamini. quam in alio loco non
circumcisionem, sed concisionem uocat, dicens: uidete concisionem. nos
enim sumus circumcisio, qui spiritu dei seruimus, et gloriamur in
christo, et non in carne confidimus. non confidit in carne, qui omnem
utilitatem exspectat a christo, et non seminat in carne, ut de carne
metat corruptionem; sed in spiritu, de quo uita aeterna generatur.
subtilius intuenda sententia: si circumcidamini, christus uobis nihil
prodest. quod non solum in eo si circumcidantur, non eis prosit ipsa
circumcisio; sed etiamsi caeteras uideantur extra circumcisionem in
christo habere uirtutes, uniuersae pereant, cum post fidem christi
fuerint circumcisi.
quid igitur? nihil profuit timotheo circumcisio? multum per omnem modum.
non enim tam ideo circumcisus est, ut ex ipsa circumcisione aliquid
emolumenti aestimare posse se consequi, quam ut caeteros lucrifaceret.
factus iudaeis iudaeus, ut iudaeos ad fidem christi sua circumcisione
transduceret. tunc siquidem non prodest circumcisio, cum aliquid per
semetipsam putatur utilitatis afferre.
"contestor autem omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor
est uniuersae legis faciendae". deus qui circumcisionem primo ad
abraham, deinde per moysen in lege praecipit, non solum circumcisionem,
sed et alia multa obseruanda constituit: dies festos hierosolymis
frequentandos: hostiarum holocausta, mane semper et uespere:
immolationem in uno tantum loco agni, terrae septima aetate ferias:
quinquagesimum remissionis annum; et caetera quae facile est de
scripturis excerpere sibi unumquemque lectorem. coarctabimus itaque
ebionem, et sectatores eius, qui post euangelium credentes in christo
circumcidendos putant, ut aut circumcisionem faciant, et caetera quae
praecipiuntur in lege: aut si impossibile est cuncta fieri, cesset, et
circumcisio, quae cum caeteris quasi inutilis praetermissa est. quod si
responderint, possibilia tantum debere se facere (non enim deum ea a
nobis exigere quae non possumus, sed ea quae possimus implere), dicemus
eis, non eiusdem esse dei, custodiri uelle legem, et eos qui legem
custodiant derelinquere. aut quomodo propter intermissam legem reos eos
faciat, qui etiamsi uelint, uniuersa complere non possint? nos uero
legem sequi spiritualem, quae dicat: non infrenabis os boui trituranti,
et cum apostolo intelligere: numquid de bobus cura est deo? sed propter
nos utique dicit, et obseruare sabbata delicata, non ut hos et asinus
noster, et uilia pecora laetentur in sabbato; sed illi homines, et
pecora, de quibus scriptum est: homines et iumenta saluos facies,
domine. homines rationabiles quosque et spirituales uiros, animalia
uero, eos qui tardioris ingenii sunt, et a spiritualibus ad agenda
domini sabbata erudiuntur. nec contrarium esse id quod supra dictum est:
si circumcidamini, christus uobis nihil prodest: et quod sequitur:
testificor omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est
uniuersae legis faciendae, huic quod infertur a nobis. neque enim
auditores legis sunt iusti apud deum: sed factores legis
iustificabuntur. quia factor ille sit legis, qui potest dicere: non
sumus circumcisio; et, in occulto iudaeus: et, scimus quia lex
spiritualis est. qui autem concisionem et interfectricem sequatur
litteram, eum non legis esse factorem, sed uere legis inimicum, maxime
post saluatoris aduentum, qui ad se conuertentibus tollat uelamen de
corde, ut omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes,
transfiguremur de uetustate litterae in nouitatem spiritus.
"euacuati estis a christo: qui in lege iustificamini, a gratia
excidistis". quomodo nemo potest duobus dominis seruire, sic umbram
pariter et ueritatem legis implere difficile est. umbra in lege ueteri
est, donec aspiret dies, et amoueantur umbrae: ueritas in euangelio
christi: gratia enim et ueritas per iesum christum factae sunt. perdit
ergo gratiam christi, et euangelium quod tenuerat, amittit, qui in
aliqua obseruatione legis se iustificari putat: et cum gratiam amiserit,
a christi fide destituitur, et in eius opere conquiescit:
kat�rg�th�te~g enim apo~g tou~g christou~g, non ut in latino male
interpretatum est, euacuati estis a christo, sed, in christi opere
cessastis, magis intelligitur, ut id quod supra specialiter de
circumcisione praeceperat, dicens: si circumcidamini, christus uobis
nihil prodest, nunc de tota lege generaliter comprehendat, nihil eos in
christi opere proficere, qui in quacunque obseruatione legis se
crediderint iustificandos.
"nos enim spiritu ex fide, spem iustitiae exspectamus". spiritum,
ad distinctionem litterae posuit. spes uero iustitiae, christus
intelligendus: quia ipse est ueritas, patientia, spes, iustitia, omnes
que uirtutes cuius nos secundum exspectamus aduentum, quod iudicaturus
est omnia, et iam non patientia, sed iustitia affuturus, ut reddat
unicuique secundum opera sua. cuius dei praesentiam apostolus, et qui ei
sunt similes exspectantes, aiunt: adueniat regnum tuum, ut cum filius
deo et patri tradiderit regnum, et in subiectis omnibus fuerit et ipse
subiectus: tunc caput subiiciatur in corpore, et sit deus omnia in
omnibus. quia qui nunc est ex parte, per singulos, tunc incipiet totus
esse per cunctos.
"nam in christo iesu, neque circumcisio aliquid ualet, neque
praeputium, sed fides quae per charitatem operatur". his qui in christo
iesu uolunt uiuere, uirtutes appetendae sunt, uitia fugienda, media uero
quae inter uirtutes et uitia sunt, nec fugienda, nec appetenda, ut
circumcisio et praeputium, et caetera his similia. circumcisio quidem
prodest, si legem custodias. quae idcirco utilis fuit his qui in lege
uixerunt, non quia circumcisi erant, sed quia credita sunt illis eloquia
dei, quae in opera uertentes, a salute extranei non fuerunt. nec nos
moueat quod a sephora tollens calculum, filium circumcidit, et
suffocantem angelum prohibuit a marito, siue ut aliter in hebraeo
scriptum refertur, quia nunc non tam circumcisionem penitus nil
prodesse, quam in christo iesu eam non ualere testatus est, ex eo
siquidem tempore quo euangelium in toto orbe radiauit, superflua est
circumcisionis iniuria.
quae tunc, ut caetera quoque legis, ualuit, quando et benedictiones
carnales legem seruantibus spondebantur; quod scilicet, si implessent
eam, benedicti essent in ciuitate, benedicti in agro, plena haberent
horrea, et multa alia quae in repromissionibus continentur. nos autem in
christo iesu ualere uolumus et confortari, id est, in uera
circumcisione et non in concisione iudaica. neque enim qui in aperto
iudaeus est, neque manifesta in carne circumcisio, sed in abscondito
iudaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. nihil itaque
prodest in christo carnis circumcisio, sed cordis et aurium, quae aufert
illud opprobrium iudaeorum: ecce incircumcisae aures uestrae, et non
potestis audire. prodest circumcisio labiorum, quam iuxta humilitatem,
necdum se habere causabatur moyses, ut in hebraico scriptum est: ego
autem sum praeputium habens in labiis. multum utilitatis praebet, et in
rebus uenereis circumcisio cum per castitatem impudicitia desecatur.
igitur in christo iesu nec circumcisio ualet, nec praeputium corporale,
quia in medio, id est, inter uitia uirtutes que sunt posita; sed fides,
quae per charitatem operatur ut et fides quae reputata est abrahae in
iustitiam, comprobetur, et omne opus fidei in charitate ponatur, tota
lege et prophetis ex charitate pendentibus. in his siquidem duobus
praeceptis: diliges deum tuum, et diliges proximum, saluator asseruit
legem prophetas que consistere. et paulus in alio loco: etenim non
adulterabis, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud
mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum sicut te.
si ergo omne mandatum recapitulatur in eo quod dictum est: diliges
proximum tuum tanquam te, fides autem per charitatem operata ualet
plurimum, manifestum est operationem fidei per charitatem, plenitudinem
mandatorum omnium continere. quomodo autem iuxta apostolum iacobum,
fides absque operibus mortua est: sic absque fide, quamuis bona opera
sint, mortua computantur. qui igitur in christo non credunt, et sunt
probis moribus, aliud quid magis habent quam opera uirtutum? exemplum
fidei quae per charitatem operatur, de euangelio illa meretrix tribuat,
quae cum in domo pharisaei accubanti domino pedes lauisset lacrymis,
tersisset crinibus, linisset unguento, et pharisaeo murmuranti, dominus
parabolam quinquaginta et quingentos denarios debitoris proposuisset,
adiecit: propter quod dico tibi: dimittuntur ei peccata multa, quia
dilexit multum. et ad ipsam mulierem conuersus, ait: fides tua te saluam
fecit: uade in pace. aperte enim in hoc loco demonstratum est mulierem
istam habuisse fidem per charitatem operatam, quae multum ualuerit in
christo. esto quis dicat: bene circumcisionem in christo nihil ualere
monstrauit, quam sciebat aliquando ualuisse: nunquid et de praeputio
aliquis ambigebat, ut diceret, neque praeputium? sed si consideremus
plurimos christianorum, id est, e nostris, qui de oleastro inserti sumus
in radicem bonae oliuae exsultare contra fractos ramos populi
iudaeorum, et dicere, magis ualere praeputium, in quo abraham deo
placuit, et reputata est ei fides ad iustitiam, quam circumcisionem,
quae in signum fidei data est, et habenti eam non profuit israeli:
uidebimus etiam hanc quorundam usurpationem cautissime nunc exclusam.
LIBER 3
tertium ad galatas, o paula et eustochium, uolumen hoc cudimus: non
ignari imbecillitatis nostrae, et exilis ingenii riuulum, uix paruo
strepentem murmure sentientes. iam enim et in ecclesiis ista quaeruntur:
omissa que apostolicorum simplicitate et puritate uerborum, quasi ad
athenaeum, et ad auditoria conuenitur, ut plausus circumstantium
suscitentur: ut oratio rhetoricae artis fucata mendacio, quasi quaedam
meretricula procedat in publicum, non tam eruditura populo, quam fauorem
populi quaesitura, et in modum psalterii et tibiae dulce canentis,
sensus demulceat audientium; ut uere illud prophetae ezechielis nostris
temporibus possit aptari, dicente domino ad eum: et factus es eis quasi
uox citharae suaue canentis, et bene compositae: et audiunt uerba tua,
et non faciunt ea. uerum quid agam? taceam ne? sed scriptum est: non
apparebis in conspectu domini tui uacuus. et isaias (sicut in hebraeis
tamen habetur uoluminibus) ingemiscit: uae mihi misero, quia tacui.
loquar? sed omnem sermonis elegantiam, et latini eloquii uenustatem,
stridor lectionis hebraicae sordidauit. nostis enim et ipsae, quod plus
quam quindecim anni sunt, ex quo in manus meas nunquam tullius, nunquam
maro, nunquam gentilium litterarum quilibet auctor ascendit: et si quid
forte inde dum loquimur, obrepit, quasi antiqui per nebulam somnii
recordamur. quod autem profecerim ex linguae illius infatigabili studio,
aliorum iudicio derelinquo: ego quid in mea amiserim, scio. accedit ad
hoc, quia propter oculorum et totius corpusculi infirmitatem, manu mea
ipse non scribo: nec labore et diligentia compensare queo eloquii
tarditatem: quod de uirgilio quoque tradunt, quia libros suos in modum
ursorum fetum lambendo figurauerit: uerum accito notario, aut statim
dicto quodcunque in buccam uenerit: aut si paululum uoluero cogitare,
melius aliquid prolaturus, tunc me tacitus ille reprehendit, manum
contrahit, frontem rugat, et se frustra adesse, toto gestu corporis
contestatur. oratio autem etsi de bonae indolis ingenio sit profecta, et
distincta inuentionibus, et ornata flore uerborum: tamen nisi auctoris
sui manu limata fuerit et polita, non est nitida, non habet mistam cum
decore grauitatem; sed in modum diuitum rusticorum, opibus suis magis
arguitur, quam exornatur. quorsum ista? uidelicet ut et uobis, et
caeteris (qui forte legere uoluerint) sit responsum, me non panegyricum,
aut controuersiam scribere, sed commentarium, id est, hoc habere
propositum, non ut mea uerba laudentur, sed ut quae ab alio bene dicta
sunt, ita intelligantur ut dicta sunt. officii mei est obscura
disserere, manifesta perstringere, in dubiis immorari. unde et a
plerisque commentariorum opus, explanatio nominatur. si quis eloquentiam
quaerit, uel declamationibus delectatur, habet in utraque lingua
demosthenem et tullium, polemonem et quintillianum.
ecclesia christi non de academia et lycaeo, sed de uili plebecula
congregata est. unde et apostolus: uidete, inquit, uocationem uestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,
non multi nobiles; sed quae stulta sunt huius mundi elegit deus, ut
confundat sapientes: et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia:
et ignobilia huius mundi, et contemptibilia elegit deus, et quae non
sunt, ut ea quae sunt, destrueret. quia enim ex creaturarum ordine,
uarietate, constantia, non cognouerat mundus per sapientiam deum,
placuit deo per stultitiam praedicationis, saluos facere credentes: non
in sapientia uerbi, ut non euacuaretur crux christi. ubi enim sapiens,
ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? nec in
persuasibilibus sapientiae uerbis, sed in ostensione uirtutis et
spiritus: ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in
uirtute dei. quamobrem et ipse apostolus ad eosdem corinthios
loquebatur: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non per sublimitatem
sermonum, et sapientiae, annuntians uobis testimonium domini. non enim
iudicaui scire me aliquid inter uos, nisi christum iesum et hunc
crucifixum. et ne forsitan putaretur, hac dicens, esse insipientiae
praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, euertit. sed loquitur,
inquit, dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam nemo
principum huius saeculi cognouit. quotusquisque nunc aristotelem legit?
quanti platonis uel libros nouere, uel nomen? uix in angulos otiosi eos
senes recolunt. rusticanos uero et piscatores nostros totus orbis
loquitur, uniuersus mundus sonat. itaque sermone simplici, simplicia
eorum uerba pandenda sunt. uerba, inquam, non sensus. caeterum si
orantibus uobis, illum possim in exponendis epistolis eorum habere
spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc uideritis tantam
maiestatem et latitudinem in his uerae fuisse sapientiae, quanta in
saeculi litteratis arrogantia et uanitas fuit. breuiter uobis meae
mentis fateor arcanum: qui per me intellecturus est apostolum, nolo ut
mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum,
alium quaerat interpretem. sed iam tempus est, ut reliqua persequamur.
"currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non obedire?" id
quod nunc latinus posuit interpres ueritati non obedire, et in graeco
scriptum est t�i~g al�theiai~g m�~g peithesthai~g, in superiori loco ita
interpretatus est, non credere ueritati. quod quidem nos, in uetustis
codicibus non haberi, in suo loco adnotauimus: licet et graeca
exemplaria hoc errore confusa sint. sensus autem iste: adorabatis patrem
in spiritu et ueritate, et de plenitudine christi accipientes,
sciebatis, quia lex data est tantum populo per moysen, et non etiam
facta. gratia autem et ueritas non solum data, sed et facta per iesum
christum. cum igitur tam bene curreretis, ueritati magis quam imaginibus
seruientes, a quo praepediti doctore peruerso umbram legis sequimini,
et euangelii relinquitis ueritatem? sequitur.
"nemini consenseritis". sed quia nec in graecis libris, nec in
his qui in apostolum commentati sunt, hoc scriptum inuenimus,
praetereundum uidetur.
"persuasio uestra non est ex eo qui uocauit uos". in latinis
codicibus ita scriptum reperi: persuasio uestra ex deo est, qui uocauit
uos. quod quidem puto, ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob
similitudinem, ex deo, increbuisse, pro eo quod est, ex eo. sed nec sic
potest stare sensus, ut quos modo accusauerat quare non obedierint
ueritati, ostendens in eorum arbitrio positum, uel obedire, uel non
obedire, nunc e contrario asserat persuasionem et obedientiam eorum, non
tam ex ipsis esse qui uocentur, quam ex eo qui uocet. melius igitur et
uerius sic legitur: persuasio uestra non est ex eo qui uocauit uos.
ecclesia christi non de academia et lycaeo, sed de uili plebecula
congregata est. unde et apostolus: uidete, inquit, uocationem uestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,
non multi nobiles; sed quae stulta sunt huius mundi elegit deus, ut
confundat sapientes: et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia:
et ignobilia huius mundi, et contemptibilia elegit deus, et quae non
sunt, ut ea quae sunt, destrueret. quia enim ex creaturarum ordine,
uarietate, constantia, non cognouerat mundus per sapientiam deum,
placuit deo per stultitiam praedicationis, saluos facere credentes: non
in sapientia uerbi, ut non euacuaretur crux christi. ubi enim sapiens,
ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? nec in
persuasibilibus sapientiae uerbis, sed in ostensione uirtutis et
spiritus: ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in
uirtute dei. quamobrem et ipse apostolus ad eosdem corinthios
loquebatur: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non per sublimitatem
sermonum, et sapientiae, annuntians uobis testimonium domini. non enim
iudicaui scire me aliquid inter uos, nisi christum iesum et hunc
crucifixum. et ne forsitan putaretur, hac dicens, esse insipientiae
praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, euertit. sed loquitur,
inquit, dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam nemo
principum huius saeculi cognouit. quotusquisque nunc aristotelem legit?
quanti platonis uel libros nouere, uel nomen? uix in angulos otiosi eos
senes recolunt. rusticanos uero et piscatores nostros totus orbis
loquitur, uniuersus mundus sonat. itaque sermone simplici, simplicia
eorum uerba pandenda sunt. uerba, inquam, non sensus. caeterum si
orantibus uobis, illum possim in exponendis epistolis eorum habere
spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc uideritis tantam
maiestatem et latitudinem in his uerae fuisse sapientiae, quanta in
saeculi litteratis arrogantia et uanitas fuit. breuiter uobis meae
mentis fateor arcanum: qui per me intellecturus est apostolum, nolo ut
mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum,
alium quaerat interpretem. sed iam tempus est, ut reliqua persequamur.
"currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non obedire?" id quod nunc
latinus posuit interpres ueritati non obedire, et in graeco scriptum
est t�i~g al�theiai~g m�~g peithesthai~g, in superiori loco ita
interpretatus est, non credere ueritati. quod quidem nos, in uetustis
codicibus non haberi, in suo loco adnotauimus: licet et graeca
exemplaria hoc errore confusa sint. sensus autem iste: adorabatis patrem
in spiritu et ueritate, et de plenitudine christi accipientes,
sciebatis, quia lex data est tantum populo per moysen, et non etiam
facta. gratia autem et ueritas non solum data, sed et facta per iesum
christum. cum igitur tam bene curreretis, ueritati magis quam imaginibus
seruientes, a quo praepediti doctore peruerso umbram legis sequimini,
et euangelii relinquitis ueritatem? sequitur. "nemini consenseritis".
sed quia nec in graecis libris, nec in his qui in apostolum commentati
sunt, hoc scriptum inuenimus, praetereundum uidetur. "persuasio uestra
non est ex eo qui uocauit uos". in latinis codicibus ita scriptum
reperi: persuasio uestra ex deo est, qui uocauit uos. quod quidem puto,
ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob similitudinem, ex deo,
increbuisse, pro eo quod est, ex eo. sed nec sic potest stare sensus, ut
quos modo accusauerat quare non obedierint ueritati, ostendens in eorum
arbitrio positum, uel obedire, uel non obedire, nunc e contrario
asserat persuasionem et obedientiam eorum, non tam ex ipsis esse qui
uocentur, quam ex eo qui uocet. melius igitur et uerius sic legitur:
persuasio uestra non est ex eo qui uocauit uos.
ecclesia christi non de academia et lycaeo, sed de uili plebecula
congregata est. unde et apostolus: uidete, inquit, uocationem uestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,
non multi nobiles; sed quae stulta sunt huius mundi elegit deus, ut
confundat sapientes: et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia:
et ignobilia huius mundi, et contemptibilia elegit deus, et quae non
sunt, ut ea quae sunt, destrueret. quia enim ex creaturarum ordine,
uarietate, constantia, non cognouerat mundus per sapientiam deum,
placuit deo per stultitiam praedicationis, saluos facere credentes: non
in sapientia uerbi, ut non euacuaretur crux christi. ubi enim sapiens,
ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? nec in
persuasibilibus sapientiae uerbis, sed in ostensione uirtutis et
spiritus: ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in
uirtute dei. quamobrem et ipse apostolus ad eosdem corinthios
loquebatur: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non per sublimitatem
sermonum, et sapientiae, annuntians uobis testimonium domini. non enim
iudicaui scire me aliquid inter uos, nisi christum iesum et hunc
crucifixum. et ne forsitan putaretur, hac dicens, esse insipientiae
praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, euertit. sed loquitur,
inquit, dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam nemo
principum huius saeculi cognouit. quotusquisque nunc aristotelem legit?
quanti platonis uel libros nouere, uel nomen? uix in angulos otiosi eos
senes recolunt. rusticanos uero et piscatores nostros totus orbis
loquitur, uniuersus mundus sonat. itaque sermone simplici, simplicia
eorum uerba pandenda sunt. uerba, inquam, non sensus. caeterum si
orantibus uobis, illum possim in exponendis epistolis eorum habere
spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc uideritis tantam
maiestatem et latitudinem in his uerae fuisse sapientiae, quanta in
saeculi litteratis arrogantia et uanitas fuit. breuiter uobis meae
mentis fateor arcanum: qui per me intellecturus est apostolum, nolo ut
mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum,
alium quaerat interpretem. sed iam tempus est, ut reliqua persequamur.
"currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non obedire?" id quod nunc
latinus posuit interpres ueritati non obedire, et in graeco scriptum
est t�i~g al�theiai~g m�~g peithesthai~g, in superiori loco ita
interpretatus est, non credere ueritati. quod quidem nos, in uetustis
codicibus non haberi, in suo loco adnotauimus: licet et graeca
exemplaria hoc errore confusa sint. sensus autem iste: adorabatis patrem
in spiritu et ueritate, et de plenitudine christi accipientes,
sciebatis, quia lex data est tantum populo per moysen, et non etiam
facta. gratia autem et ueritas non solum data, sed et facta per iesum
christum. cum igitur tam bene curreretis, ueritati magis quam imaginibus
seruientes, a quo praepediti doctore peruerso umbram legis sequimini,
et euangelii relinquitis ueritatem? sequitur. "nemini consenseritis".
sed quia nec in graecis libris, nec in his qui in apostolum commentati
sunt, hoc scriptum inuenimus, praetereundum uidetur. "persuasio uestra
non est ex eo qui uocauit uos". in latinis codicibus ita scriptum
reperi: persuasio uestra ex deo est, qui uocauit uos. quod quidem puto,
ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob similitudinem, ex deo,
increbuisse, pro eo quod est, ex eo. sed nec sic potest stare sensus, ut
quos modo accusauerat quare non obedierint ueritati, ostendens in eorum
arbitrio positum, uel obedire, uel non obedire, nunc e contrario
asserat persuasionem et obedientiam eorum, non tam ex ipsis esse qui
uocentur, quam ex eo qui uocet. melius igitur et uerius sic legitur:
persuasio uestra non est ex eo qui uocauit uos.
ecclesia christi non de academia et lycaeo, sed de uili plebecula
congregata est. unde et apostolus: uidete, inquit, uocationem uestram,
fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes,
non multi nobiles; sed quae stulta sunt huius mundi elegit deus, ut
confundat sapientes: et infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia:
et ignobilia huius mundi, et contemptibilia elegit deus, et quae non
sunt, ut ea quae sunt, destrueret. quia enim ex creaturarum ordine,
uarietate, constantia, non cognouerat mundus per sapientiam deum,
placuit deo per stultitiam praedicationis, saluos facere credentes: non
in sapientia uerbi, ut non euacuaretur crux christi. ubi enim sapiens,
ubi grammaticus, ubi causarum naturalium scrutatores? nec in
persuasibilibus sapientiae uerbis, sed in ostensione uirtutis et
spiritus: ut fides credentium non esset in sapientia hominum, sed in
uirtute dei. quamobrem et ipse apostolus ad eosdem corinthios
loquebatur: et ego ueniens ad uos, fratres, ueni non per sublimitatem
sermonum, et sapientiae, annuntians uobis testimonium domini. non enim
iudicaui scire me aliquid inter uos, nisi christum iesum et hunc
crucifixum. et ne forsitan putaretur, hac dicens, esse insipientiae
praedicator, mente praesaga, quod opponi poterat, euertit. sed loquitur,
inquit, dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est: quam nemo
principum huius saeculi cognouit. quotusquisque nunc aristotelem legit?
quanti platonis uel libros nouere, uel nomen? uix in angulos otiosi eos
senes recolunt. rusticanos uero et piscatores nostros totus orbis
loquitur, uniuersus mundus sonat. itaque sermone simplici, simplicia
eorum uerba pandenda sunt. uerba, inquam, non sensus. caeterum si
orantibus uobis, illum possim in exponendis epistolis eorum habere
spiritum, quem illi in dictando habuerunt: tunc uideritis tantam
maiestatem et latitudinem in his uerae fuisse sapientiae, quanta in
saeculi litteratis arrogantia et uanitas fuit. breuiter uobis meae
mentis fateor arcanum: qui per me intellecturus est apostolum, nolo ut
mea scripta difficulter intelligat, et ad interpretem cognoscendum,
alium quaerat interpretem. sed iam tempus est, ut reliqua persequamur.
"currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non obedire?" id quod nunc
latinus posuit interpres ueritati non obedire, et in graeco scriptum
est t�i~g al�theiai~g m�~g peithesthai~g, in superiori loco ita
interpretatus est, non credere ueritati. quod quidem nos, in uetustis
codicibus non haberi, in suo loco adnotauimus: licet et graeca
exemplaria hoc errore confusa sint. sensus autem iste: adorabatis patrem
in spiritu et ueritate, et de plenitudine christi accipientes,
sciebatis, quia lex data est tantum populo per moysen, et non etiam
facta. gratia autem et ueritas non solum data, sed et facta per iesum
christum. cum igitur tam bene curreretis, ueritati magis quam imaginibus
seruientes, a quo praepediti doctore peruerso umbram legis sequimini,
et euangelii relinquitis ueritatem? sequitur. "nemini consenseritis".
sed quia nec in graecis libris, nec in his qui in apostolum commentati
sunt, hoc scriptum inuenimus, praetereundum uidetur. "persuasio uestra
non est ex eo qui uocauit uos". in latinis codicibus ita scriptum
reperi: persuasio uestra ex deo est, qui uocauit uos. quod quidem puto,
ex eo, fuisse, et non intellectum, paulatim ob similitudinem, ex deo,
increbuisse, pro eo quod est, ex eo. sed nec sic potest stare sensus, ut
quos modo accusauerat quare non obedierint ueritati, ostendens in eorum
arbitrio positum, uel obedire, uel non obedire, nunc e contrario
asserat persuasionem et obedientiam eorum, non tam ex ipsis esse qui
uocentur, quam ex eo qui uocet. melius igitur et uerius sic legitur:
persuasio uestra non est ex eo qui uocauit uos.
aliud quippe dei opus est, aliud hominum. dei opus est, uocare: hominum,
uel credere, uel non credere. et sicubi de scripturis liberum hominis
affirmatur arbitrium ut ibi: si uolueritis et audieritis me. et iterum:
et nunc israel, quid petit a te dominus deus tuus, et ex hoc loco maxime
comprobatur. uerum simpliciores quique putantes se deferre deo, ut
persuasio quoque nostra in eius sit potestate, abstulerunt partem
orationis non et sensum contrarium apostolo reddidere. siue ergo in
bonam, siue in malam partem, nec deus, nec diabolus in causa est, quia
persuasio nostra non est ex eo qui uocauit nos, sed ex nobis, qui uel
consentimus, uel non consentimus uocanti. aliter: persuasio haec quam
nunc sequimini, non est ex deo, qui in principio uos uocauit, sed ex his
qui uos postea turbauerunt.
"modicum fermentum totam conspersionem fermentat". male in
nostris codicibus habetur: modicum fermentum totam massam corrumpit, et
sensum potius interpres suum, quam uerba apostoli transtulit. hac autem
ipsa sententia paulus et ad corinthios utitur; ubi praecepit eum qui
uxorem patris sui habebat, tolli de medio, et tradi poenitentiae in
interitum et uexationem carnis per ieiunia et aegrotationes, ut spiritus
saluus fiat in die domini iesu christi. ait quippe: non bona gloriatio
uestra. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? siue (ut
iam emendauimus) totam conspersionem fermentat? et statim intulit:
expurgate uetus fermentum, ut sitis nouas conspersio, sicut estis azymi;
etenim pascha nostrum immolatus est christus. itaque epulemur non in
fermento ueteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et ueritatis. nunc autem per hanc eamdem sententiam docet
panem ecclesiae spiritualem, qui de coelo descendit, non debere iudaica
interpretatione uiolari: et dominus idipsum discipulis praecepit, ut
caueant a fermento pharisaeorum. quod euangelista manifestius faciens
addidit: dixerat autem eis de doctrina pharisaeorum. porro quae est ista
alia doctrina pharisaeorum, nisi legis secundum carnem obseruatio?
sensus itaque iste est: nolite putare paucorum hominum, qui de iudaea
uenientes aliud docent, insidias contemnendas. scintilla res parua est,
et pene dum cernitur, non uidetur; sed si fomitem comprehenderit, et
nutrimenta sui quamuis paruus ignis inuenerit, moenia, urbes, latissimos
saltus, regiones que consumit. fermentum quoque cuius ad aliam partem
in euangelio parabola temperata est, res modica uidetur et nihili; sed
cum farinae conspersum, totam massam suo uigore corruperit, in illius
uim transit omne quod mistum est: ita et doctrina peruersa ab uno
incipiens uix duos aut tres primum in exordio reperit auditores; sed
paulatim ut cancer serpit in corpore, et iuxta uulgare prouerbium, unius
pecudis scabies, totum commaculat gregem. igitur et scintilla statim ut
apparuerit, exstinguenda est, et fermentum a massae uicinia semouendum,
secandae putridae carnes, et scabiosum animal a caulis ouium
repellendum, ne tota domus, massa, corpus et pecora, ardeat,
corrumpatur, putrescat, intereat. arius in alexandria una scintilla
fuit; sed quia non statim oppressa est, totum orbem eius flamma populata
est.
"ego confido in uobis in domino, quia nihil aliud sapietis". non
per coniecturam, ut quidam uolunt, sed prophetico spiritu paulus
pronuntiat, galatas ad ueritatis uiam, quam amiserant, regressuros.
etenim qui alios hortabatur, ut aemularentur charismata, magis autem ut
prophetarent: ipse quoque eadem plenus gratia loquebatur: ex parte
cognoscimus, et ex parte prophetamus. praeuidens igitur spiritu, quia
nihil aliud essent credituri, nisi quod per epistolam docebantur, ait:
ego confido in uobis in domino quod nihil aliud sapietis. nam et additio
dominici nominis, idipsum significat. si enim per coniecturam hoc
aestimabat, potuerat dicere: ego confido in uobis. nunc autem apponens,
in domino, diuino quodam confidens spiritu, quod futurum cognouerat,
prophetauit.
"qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicunque est ille".
occulte, inquiunt, petrum lacerat, cui supra in faciem restitisse se
scribit, quod non recto pede incesserit ad euangelii ueritatem. sed nec
paulus tam procaci maledicto de ecclesiae principe loqueretur, nec
petrus dignus qui conturbatae ecclesiae reus fieret. ex quo arbitrandum
est de alio quodam dici, qui aut cum apostolis fuerat, aut de iudaea
uenerat, aut ex pharisaeis crediderat, aut certe magnus sit apud galatas
aestimatus, ut portet iudicium ecclesiae conturbatae, quicunque est
ille. portare autem iudicium, id est, quod aliis uerbis in sequentibus
dixit: unusquisque proprium onus portabit. et puto in scripturis, onus
et in bonam et in malam partem posse accipi, hoc est, et in his qui
peccatis grauibus opprimuntur et in illis qui uirtutum leuia onera
sustentant. de peccatis in psalmo poenitens loquitur: iniquitates meae
eleuatae sunt super caput meum, quasi onus graue grauatae sunt super me.
de uirtutibus, doctrina que uirtutum saluator ait: iugum enim meum
suaue est, et onus meum leue est. quod autem et doctrina pro onere
accipiatur, perspicuum fit in euangelio. alligant quippe pharisaei onera
grauia, et quae portari non possunt, et superponunt ea super humeros
hominum, ipsi autem uno ea digito nolunt contingere. quam graue sit
aliquem de tranquillitate turbare, et serena corda hominum quibusdam
quasi fluctibus concitare, saluatoris ad apostolos uerba testantur,
dicentis: ne conturbetur cor uestrum, neque timeatis. expedit quippe ei
qui conturbat et scandalizat quempiam in ecclesia, ut lapis molaris
circumdetur collo eius, et mittatur cum eo in mare, quam ut scandalizet
unum de his minimis, qui a saluatore monstrantur. turbati ergo fuerant
galatae inter spiritum et litteram circumcisionem et concisionem,
iudaismum occultum et manifestum, quid agerent ignorantes. breuius autem
et sic accipi potest. quicunque est ille qui uos ad pharisaeorum
doctrinam retrahit, et in carne desiderat circumcidi, quamuis sit
eloquens, et in legis eruditione se iactitet, nihil amplius dico, nisi
hoc (quod etiam uos abnuere non potestis) quod portabit pro hoc opere
iudicium, et consequetur pro suo labore mercedem.
"ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc
persecutionem patior? ergo euacuatum est (siue, ut in graeco melius
habet, cessauit), scandalum crucis". legimus in actibus apostolorum,
ipse quoque apostolus paulus in epistolis suis saepe commemorat, se a
iudaeis persecutiones creberrimas sustinuisse, propterea quod doceret
eos qui de gentibus crediderant in christo, non debere circumcidi. hi
itaque de quibus supra ait: qui autem conturbat uos, portabit iudicium,
quicunque est ille, ut deciperent galatas, etiam hoc addebant: non solum
petrus et iacobus, et ioannes, et caeteri in iudaea apostoli
circumcisionem, et alia praecepta legis obseruant, sed ipse quoque
paulus, qui uos aliter docuit, quam se rei ueritas habet, timotheum
circumcidit, et iudaeis frequenter iudaeus factus est, ueritate cogente.
quam opinionem de galatarum mentibus paulus nunc uolens tollere, ait:
ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem
patior? omne, inquit, in me odium iudaeorum, et qua aduersum furiunt
insania, ob nihil aliud est, nisi quod doceo gentes non debere
circumcidi et legis onera superflua et iam abolita custodire. cum autem
persecutionem patiar, manifestum est me circumcisionem non praedicare,
quam destruo. non enim tam persecutionem patior a iudaeis, quia praedico
crucifixum, et iesum dico esse christum, quem lex et prophetae
praenuntiauerunt, quam quia doceo legem esse completam. quod autem crux
iudaeis scandalum sit, gentibus stultitia, ipse dominus noster ostendit,
qui lapis dicitur offensionis et petra scandali: propter nihil aliud
puto, nisi quia praedicatio cum plenis uelis ad audientes processerit,
statim ut ad crucem uenerit, impingit: et nequaquam libero cursu potest
ultra procedere. sed haec crux quae apud iudaeos scandalum est, et apud
gentes stultitia, nobis qui credimus uirtus est et sapientia. christus
enim dei uirtus est, et dei sapientia, ut propter id quod stultitia
dicebatur, fatuum dei sapientius fieret hominibus; et propter id quod
infirmitas et scandalum infirmum dei fortius fieret hominibus. cum
autem, inquit, crucis christi scandalum maneat, et ego persecutionem
patiar, quam non paterer, si scandalum non maneret; frustra quidam
iactitant me circumcisionem praedicare, quam impugnando sustineo
persecutionem.
"utinam et abscindantur qui uos conturbant". quaeritur quomodo
paulus discipulus eius qui ait: benedicite maledicentibus uobis. et ipse
loquens: benedicite et nolite maledicere. et in alio loco: neque
maledici regnum dei possidebunt: nunc et maledixerit eis, qui ecclesias
galatiae conturbant, et cum optantis uoto maledixerit: utinam et
abscindantur qui uos conturbant.
tam enim detestanda abscisionis est passio, ut et qui inuitis eam
intulerit, legibus publicis puniatur, et qui seipsum castrauerit,
infamis habeatur. ut enim illud, aiunt, uerum sit: uiuit in me christus;
et hoc: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus?
certe maledictionis uox non potest eius intelligi, qui dicit: discite a
me, quia humilis sum, et mitis et mansuetus corde. et magis putatur
iudaico furore, et quadam effrenata insania se non potuisse cohibere,
quam imitatus esse eum, qui tanquam agnus coram tondente se, non aperuit
os suum, et maledicentibus non remaledixit. tradidit autem se morti
condemnatus. ad quod qui pro paulo respondebit, haec dicet: non tam
furoris in aduersarios, quam dilectionis in ecclesias dei uerba esse
quae locutus sit. uidebat quippe totam prouinciam, quam ipse suo
sanguine, et periculis ab idololatria, ad christi transduxerat fidem,
subita persuasione turbatam, et dolore apostolico, dolore patris, se
tenere non poterat: mutabat uocem, et quibus blanditus fuerat,
irascebatur, ut quos nequiuerat lenitate, saltem obiurgatione retineret.
nec mirum esse si apostolus, ut homo, et adhuc uasculo clausus infirmo,
uidens que aliam legem in corpore suo captiuantem se, et ducentem in
lege peccati, semel fuerit hoc locutus, in quod frequenter sanctos uiros
cadere perspicimus. sed et illud dici potest (licet superfluum
quibusdam esse uideatur) quod paulus non tam maledixerit eis, quam
orauerit pro illis, ut eas partes corporis perderent, per quas
delinquere cogebantur. et quomodo in euangelio dictum est: melius esse
aliquem sine oculo, et sine manu, et sine pede, et qualibet alia parte
membrorum intrare in regnum coelorum, quam totum ire in gehennam: ita et
nunc optare eis magis unam partem corporis perdere, quam per occasionem
integri corporis perpetuo igne damnari. hic locus quando ab ethnicis
reprehenditur, quomodo eis responderi possit, ostendimus. nunc a nobis
contra haereticos proferatur, marcionem uidelicet, et ualentinum et
omnes qui contra uetus latrant testamentum, qua ratione illi qui
creatorem sanguinarium, seuerum bellatorem, et tantum iudicem
criminantur, hoc in apostolo dei boni ualeant excusare. et certe nullam
puto in ueteri lege tam trucem, tam cruentam in aliquo esse sententiam,
quam, utinam abscindantur qui uos conturbant. nec possunt dicere orasse
apostolum pro inimicis christi, qui eius ecclesias conturbabant. nec ex
dilectione prolatum, quod tumore et indignatione plenum, ipso uerborum
pondere demonstratur. quidquid ergo illi pro apostolo excusationis
attulerint, hoc non pro lege ueteri defendemus.
"uos enim in libertatem uocati estis, fratres: tantum ne
libertatem in occasionem carni (subauditur) detis;" quod quia in graeco
non habetur, latinus posuit interpres. hunc locum quia ualde obscurus
est, de decimo stromatum libro transferri placuit ad uerbum. non quo
singula non possint suis locis et sensibus explanari; sed quo a
superiori negotio separata, unum difficile corpus efficiant: et si sic
intelligantur ut resonant, inconsequenter et abrupte repugnare inter se
et scatere uideantur. origenis itaque haec uerba sunt: 'difficilis locus
est: et ita nobis disserendus uidetur. qui liber est, et altiori sensu
spiritum, et ueritatem sequitur, praecedentes et typos contemnit et
litteram: non idcirco debet minores despicere, et occasionem dare his
qui non possunt sentire sublimius, de se penitus desperandi. licet enim
infirmi sint et caro comparatione spiritus appellentur: caro tamen
christi sunt. si enim intelligit mysterium charitatis infirmioribus
seruientis, faciat aliquid propter infirmos: ne in scientia sua frater
pereat, pro quod christus est mortuus. diligenter itaque attende, an ex
consequentibus sensus iste texatur. uos, inquit, fratres, in libertatem
uocati estis: forsitan ideo, quia non omnes uocationem capere poterant
libertatis. propter quod nunc auditis: tantum ne libertatem in
occasionem detis carni. per dilectionem enim oportet minoribus seruire
maiores: quia qui uult esse maior, erit omnium seruus. neque ergo
spiritualis laceret christi carnes: neque occasionem illis tribuat, ut
se remordeant prouocantem ne ab inuicem consumantur. oportet ergo
spiritu ambulantem, et spiritu scripturarum uerba sectantem, non
perficere desiderium carnis earum. si autem hoc quod dicitur: spiritu
ambulate, et desiderium carnis non perficietis, simpliciter intelligimus
(ut plerique arbitrantur) contra argumentum et hypothesin totius
epistolae, in haec subito paulus erumpet; statim quippe sequitur: si
autem spiritu ducimini, non estis sub lege.
et cum hucusque aliqua ex parte sibi sermo cohaereat, rursum si
simplicem intelligentiam sequamur, ad inordinata repente praecepta nos
transfert, de carne et spiritu disserens, id est: manifesta autem sunt
opera carnis illa et illa. et econtrario: fructus autem spiritus, est
charitas, et reliqua. sed neque in his consequentiam desperare debemus:
quia opera carnis diuinorum uoluminum historia continet; non ualde eos
iuuans qui sic eam intelligunt, ut scripta est. quis enim non docebitur
seruire luxuriae, et fornicationem habere pro nihilo: cum iudam ad
meretricem legerit ingredientem: et patriarchas habuisse multas pariter
uxores? quomodo non ad idololatriam prouocabitur, qui sanguinem
taurorum, et caeteras leuitici uictimas non plus quam quod in littera
sonat, putauerit indicare? quod autem inimicitias, in aperto positus
scripturae sermo doceat, et ex hoc loco probatur: filia babylonis
misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti
nobis. beatus qui tenebit, et allidet paruulos tuos ad petram. et ex
illo: in matutino interficiebam omnes peccatores terrae, et caetera his
similia: de contentionibus uidelicet, aemulatione, ira, rixis,
dissensionibus. ad quae (si non altius aliquid sentiamus) prouocant nos
magis historiae exempla, quam prohibent. haereses quoque magis de
carnali scripturae intelligentia, quam de opere carnis nostrae, ut
plurimi aestimant substiterunt. necnon inuidiam et ebrietates per legis
litteram discimus. inebriatur noe post diluuium, et patriarchae apud
fratrem ioseph in aegypto. sed et comessationes in regnorum libro
scriptae sunt; saltante dauid et concrepante tympanis coram arca
testamenti dei, et his similia. quaeritur quomodo ad ueneficia, et ad
maleficas artes, simplex scripturae diuinae sermo qui dicitur caro, nos
prouocet: nisi ad eiusdem scripturae spiritum transcendamus. puto hoc
significare, decies danielem, et tres pueros, magis, incantatoribus et
gazarenis atque chaldaeis sapientiores repertos, et moysen omni
sapientia et doctrina aegyptiorum eruditum. multorum ergo malorum
occasio est, si quis in scripturae carne permaneat. quae qui fecerint,
regnum dei non consequentur. quamobrem spiritum scripturae fructus que
quaeramus, qui non dicuntur esse manifesti. multo quippe labore et
sudore, et digno cultu in scripturis fructus spiritus inuenitur. unde
arbitror, paulum diligenter et caute de scripturae sensibus dixisse
carnalibus: manifesta autem sunt opera carnis. de spiritualibus uero non
ut ibi posuisse, manifestus est fructus spiritus; sed ita: fructus
autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, et reliqua. quod si relictis
typis, ad ueritatem scripturae transeamus et spiritum, statim nobis
prima charitas panditur, et ad gaudium inde gradientes, peruenimus ad
pacem, per quam consequimur patientiam. quis autem non ad miserationem
et bonitatem erudiatur, cum etiam ea quae quibusdam tristia putantur in
lege supplicia dico et praelia, et euersiones gentium, et comminationes
ad populos per prophetas, magis remedia intellexerit esse, quam poenas?
non enim in aeternum irascetur dominus. cum haec ergo nobis aperta
fuerint, rationabiliorem habebimus fidem, et correctos mores temperantia
comitabitur, quam continentia sequetur et castitas: et post haec omnia
incipiet esse lex pro nobis'. hucusque origenes. quibus nos possumus
addere, ut dicamus de seruitute legali ad euangelii libertatem uocatos
(quibus superius dicitur: state, et nolite rursum iugo seruitutis
haerere) etiam nunc moneri, ut leue christi iugum et delectabilia
euangelii praecepta sectantes, nequaquam putent sibi licere, ut hac ipsa
libertate uiuendi, in occasione carnis utantur: scilicet ut iuxta
carnem uiuant, iuxta carnem circumcidantur: sed spiritu magis stent,
spiritu praeputium carnis abscindant, et ad spiritus altiora tendentes,
humilitatem litterae derelinquant. potest autem et aliter intelligi.
discat quispiam: si cessaui, o paule, esse sub lege, et de seruitute ad
libertatem uocatus sum: ergo debeo ita uiuere ut conuenit libertati, nec
aliquibus praeceptis teneri, sed quodcunque placuerit, et uoluntas
suggesserit, hoc facere implere, sectari. ad quod respondit apostolus:
uocatos quidem nos esse in spiritus libertatem: sed ita, ut libertas
ipsa carni non seruiat.
nec putemus quia nobis omnia licent, omnia expedire: quin potius quia
serui legis esse cessauimus, facti liberi, magis per charitatem nobis
inuicem seruiamus, ut laciniosae legis praecepta, uno dilectionis
capitulo concludantur.
"sed per charitatem seruite inuicem, omnis enim lex in uno
sermone impletur. diliges proximum tuum sicut teipsum". qui cum esset
liber ex omnibus, omnium se propter charitatem seruum fecit, ut plures
lucrifaceret, recte hortatur et caeteros, ut per charitatem sibi
seruiant: quae non quaerit quod suum est, sed quod proximi. qui enim
uult fieri primus, erit omnium seruus: ut quomodo saluator in forma dei
constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed
seipsum exinaniuit, formam serui accipiens, et habitu inuentus ut homo,
humiliauit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem
crucis: ita et nos quaecunque ante sub legis necessitate facere
uidebamur, nunc sciamus, nobis liberis, magis per charitatem esse
facienda. tantum autem bonum est charitas, ut omnis lex in illa
recapituletur. enumerat et in alio loco apostolus charitatis bona
dicens: non zelatur, non agit perperam. multis que in medio replicatis,
in fine concludit: omnia sperat, omnia sustinet, charitas nunquam
excidit. et saluator in euangelio, hoc signum sui, ait, esse discipuli,
si diligat proximum. quod quidem puto non solum hominibus, sed etiam
angelis conuenire. aliis uerbis idipsum dicitur: quae uobis fieri non
uultis, aliis ne feceritis, et quae uultis ut uobis faciant homines,
haec eadem et uos eis facite similiter. nolo adulterari uxorem meam,
nolo substantiam diripi, nolo me falso opprimi testimonio, et ut cuncta
breui sermone comprehendam, indigne fero aliquid mihi fieri quod
iniustum est. haec eadem si per charitatem in me operantem, uel fecero
alteri, uel uoluero, lex omnis impleta est. nec difficile est docere
quomodo uniuersa praecepta, non occides, non adulterabis, non furaberis,
non falsum testimonium dices, et caetera his similia, una charitatis
obseruatione teneantur. hoc ostendere arduum est, quomodo hostiae
quoque, quae in leuitico sunt praeceptae, et ciborum uel abstinentia,
uel permissio, cum alia munda, alia dicantur immunda, solemnitatum
quoque iugis per annos recursus, in uno charitatis praecepto
recapitulentur. nisi forte quis illo se transferat, ut affirmet legem
spiritualem esse, et imaginibus et exemplaribus nos coelestium
deseruisse, antequam uerus pontifex adueniret: qui postquam semel
seipsum offerens uictimam, suo sanguine nos redemit, omnis illa priscae
legis uarietas, et difficultas, in ipsius super homines dilectione
completa est. intantum quippe pater amauit mundum, ut filium suum
charissimum, et unigenitum daret pro nobis. ei autem qui semel spiritu
uiuens, opera carnis mortificauit, et a saluatore dilectus, nequaquam
seruus, sed amicus uocatur, non est ultra lex posita, quae impiis et
peccatoribus, et non subiectis et nefariis constituta est. at nunc cum
omnia quae difficiliora sunt, uel modica ex parte faciamus, hoc solum
non facimus, quod et factu facilius est, et absque quo cassa sunt
uniuersa quae facimus. ieiunii corpus sentit iniuriam: uigiliae carnem
macerant: eleemosynae labore quaeruntur: sanguis in martyrio, quamuis
ardeat fides, tamen sine dolore et timore non funditur. haec omnia sunt
qui faciant: sola charitas sine labore est. et quia sola cor mundum
efficit, a diabolo expugnatur in nobis, ne deum pura mente uideamus.
quando enim sedens loquor contra fratrem meum, et contra filium matris
meae pono scandalum, quando aliena torqueor felicitate, et alterius
bonum, meum malum facio, nonne hoc quod sequitur, in me expletur: si
inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini?
charitatis rara possessio est. quis uult ipse anathema esse a christo
pro fratribus suis, apostolum sequens? quis cum lugentibus lugens, cum
gaudentibus gaudens, alieno uulnere uulneratur? quis fratris morte
perimitur? omnes magis amatores nostri, quam amatores dei sumus. uide
quantum bonum sit charitatis. si ita martyrium fecerimus, ut nostras
uelimus ab hominibus reliquias honorari: si opinionem uulgi sectantes,
intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad
mendicitatem propriam dederimus, huic operi non tam praemium quam poena
debetur: et perfidiae magis tormenta sunt, quam corona uictoriae.
"quod si inuicem mordetis, et comeditis, uidete ne ab inuicem
consumamini".
potest hoc et simpliciter accipi, ne detrahamus inuicem, ne maledicto
nos putemus ulcisci, ne contristati contristare cupiamus, et similes
bestiarum, mordere pariter et remorderi, ut post morsus sequatur
interitus atque consumptio. melius autem est, ne contra rationem et
totius epistolae consequentiam, subito in extraordinaria praecepta,
paulus erumpat, hoc ita intelligere, ut ad circumcisionem obseruationem
que legis cuncta referamus. si uos, inquit, conturbant alii, uos autem
conturbamini. si totam scripturam ueterem legentes, sic intelligitis ut
scripta est: oculum pro oculo: dentem pro dente, et ira desiderat
ultionem, ultio uero imponit dolorem: quod lex non solum non prohibet,
uerum etiam praecipit, iustitiam in talione restituens, sequitur, ut et
nudatus nudet, et uulneratus reuulneret, et comestus remordeat, et quae
uidetur iustitia esse, consumptio sit, non unum uindicans, sed utrumque
consumens.
"dico autem: spiritu ambulate, et desiderium carnis non
perficietis". et hoc secundum superiora dupliciter accipiendum, ut
dicamus eos qui spiritu opera carnis mortificauerint et seminauerint in
spiritu, ut de spiritu metant uitam aeternam, quotiescunque uoluptatem
carnis senserint titillare, non perficere desiderium eius (quod quidem
si expletum fuerit, blandiri uidetur ad tempus), sed spiritu refrenare,
et secundum sententiam historici, animi imperio, corporis seruitio magis
uiuere. nec non et illud, quia lex spiritualis est, et non qui in
manifesto iudaeus, sed qui in occulto, et circumcisio cordis in spiritu,
non littera, eos ambulare spiritu, et carnis desiderium non perficere
dicimus, qui spiritualiter egrediuntur aegyptum, et spiritualem escam
potum que de spirituali hauriunt petra, qui non iudicantur in cibo, aut
in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae et sabbati, sed ambulant
in omnibus spiritualiter, non perficientes carneae legis, litterae ue
desiderium, sed fructus metentes intelligentiae spiritualis. tertia
quoque interpretatio a quibusdam in hoc loco dicta est, sed quae non
multum discrepet a secunda, ut desiderium carnis in his asserant esse
qui paruuli in christo sunt: iter autem spiritus in perfectis uiris, et
esse sensum: in grauitate spiritus, id est, in itinere uiri ambulate
perfecti, et non facietis desideria paruulorum.
"caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus
carnem. haec enim sibi inuicem aduersantur, ut non quaecunque uultis,
illa faciatis". caro praesentibus delectatur et breuibus: spiritus
perpetuis et futuris. inter hoc iurgium media anima constitit, habens
quidem in sua potestate bonum et malum, uelle et nolle, sed non habens
hoc ipsum uelle ac nolle perpetuum, quia fieri potest, ut cum carni
consenserit, et opera eius fecerit, rursum per poenitentiam se
remordens, spiritui copuletur, et opera eius efficiat. hoc est ergo quod
ait: haec enim sibi inuicem aduersantur, id est, caro et spiritus: ut
non quaecunque uultis, illa faciatis. non quo proprium nobis tulerit
arbitrium, quo uel carni, uel spiritui assentiamur: sed quia quod
facimus, non est nostrum proprie, sed opus ipsum uel carni, uel spiritui
deputatur. grandis laboris et disputationis est nimiae, ostensis carnis
operibus et spiritus, media aliqua reperire, quae nec ad carnem
uideantur pertinere, nec ad spiritum. carnales dicimur, quando totos nos
uoluptatibus damus. spirituales, quando spiritum sanctum praeuium
sequimur, id est, cum ipso sapimus instruente, ipso docemur auctore.
animales reor esse philosophos, qui proprios cogitatus putant esse
sapientiam, de quibus recte dicitur: animalis autem homo non recipit ea
quae sunt spiritus. stultitia quippe est ei. quod ut manifestius fiat,
aliquod sumamus exemplum: caro, terra, anima, aurum, spiritus, ignis
uocentur. quandiu aurum fuerit in terra, perdit uocabulum suum, et a
terra cui commistum est, appellatur. cum uero separatum ab humo, auri et
speciem et nomen acceperit, aurum quidem dicitur, sed necdum probatum.
si autem per ignem excoctum fuerit et purgatum, tunc auri splendorem, et
ornatus sui accipit dignitatem. ita et anima inter humum et ignem, hoc
est, inter carnem spiritum que consistens, quando se tradiderit carni,
caro dicitur: quando spiritui, spiritus appellatur. quod si proprio
crediderit cogitatui, et absque gratia spiritus sancti inuenire se
aestimauerit ueritatem, quasi aurum sordidum, animalis hominis
appellatione signatur. potest locus iste sic melius explanari, et quasi
una series corpus que fieri, se inuicem nectens, sibi que non
discrepans. fratres, de seruitute legis uocati estis in euangelii
libertatem. uerum obsecro uos, ne libertate pro licentia abutamini, et
putetis uobis cuncta expedire quae licent: detis que occasionem carni
atque luxuriae. quin potius discite quod libertas haec maior sit
seruitus, ut quod ante lex ab inuitis extorquebat obsequium, nunc per
charitatem uobis inuicem seruiatis. siquidem omne illud legis onus, et
multiplicia praecepta, non tam exclusa sunt per euangelii gratiam, quam
uno charitatis sermone breuiata, ut diligamus proximum sicut
nosmetipsos.
qui enim diligit proximum, totam legem implet, bona ei tribuens, mala
non inferens. quod si cesset dilectio, et non sit charitas, per quam lex
uniuersa completur, publicum quoddam inter homines latrocinium erit, ut
contra se inuicem defurentes, se que mordentes, consumantur ab inuicem.
uos autem, fratres propterea secundum spiritualem legem debetis uiuere,
ne desideria quae carnis sunt, perficiatis. caro enim frigus timet,
aspernatur famem, attenuatur uigiliis, libidinibus exardescit, mollia
quaeque et iucunda desiderat. e contra spiritus, ea quae carni contraria
sunt, et quae illam debilitare queant, expetit. et ita fit, ut non ideo
quia sub seruitute legis esse cessatis, putetis esse uos liberos: sed
sciatis magis naturae uos lege retineri, quia non statim si lex non
imperat, et natura cessauit, ne uoluntatem scilicet uestram, opera
subsequantur, sed frequenter ea facere compellamini, repugnante carne
aduersus spiritum, quae facere non uultis. ex quo, fratres obsecro, ut
non detis libertatem uestram in occasionem carnis, sed magis spiritui
seruiatis, ut incipiatis ea facere quae uultis, et nihil debere legi, id
est, non esse sub carne. quia libertatem legis abolitae tunc uere in
euangelio habere poteritis, cum uos nequaquam caro compulerit facere
quae non uultis, sed spiritui seruientes, docueritis uos non esse sub
lege. et quia supra secundum duplicem intelligentiam hunc locum
coeperamus exponere, reddenda sunt quae omisimus. caro concupiscit
aduersus spiritum, id est, historia et scripturae carneus intellectus,
contra allegoriam et spiritualem doctrinam repugnat. spiritus autem
aduersus carnem, id est, sublimiora deiectis, aeterna breuibus, umbrae
ueritas refragatur. et carneus scripturae sensus, qui adimpleri non
potest (nec enim ualemus omnia quae scripta sunt facere) ostendit nos
non in nostra positos potestate legis explendae, cum etiam si uelimus
litteram sequi, impossibilitas non admittat. "quod si spiritu ducimini,
non estis sub lege". spiritum non eum, de quo apostolus in alio loco
loquitur: ipse spiritus testimonium perhibet spiritui nostro, quod sumus
filii dei, id est, non spiritum hominis qui in ipso est, sed spiritum
sanctum significat: quem sequentes, efficimur spirituales, et sub lege
esse desistimus. notandum ergo quod his spiritus non cum arthr�i~g et
cum additamento aliquo, sicut in caeteris legimus, spiritum
mansuetudinis, et spiritum fidei: sed simpliciter spiritus appellatur:
quae quidem minutiae magis in graeco, quam in nostra lingua obseruatae
(qui arthra~g penitus non habemus) uidetur aliquid habere momenti.
quaeritur in hoc loco, si quicunque spiritu ducitur, non est sub lege,
utrum moses et prophetae, uel spiritu acti sint, et sub lege uixerint,
quod apostolus negat: aut habentes spiritum, sub lege non fuerint, quod
apostolus hic affirmat: aut quod est tertium, sub lege uiuentes,
spiritum non habuerint, quod de tantis uiris nefas est credere. ad quod
nos breuiter respondebimus: non idem esse sub lege esse, et esse quasi
sub lege: quomodo non idipsum est, in similitudine carnis peccati, et in
carne esse peccati. nec idem sonat uerus serpens, et aerei similitudo
serpentis, quem moyses in eremo suspendit. sic igitur et sanctos
prophetas, et moysen, ambulantes spiritu, et spiritu uiuentes, non sub
lege, sed quasi sub lege uixisse, ut ipsi uiderentur quidem esse sub
lege; sed eos qui sub lege erant lucrifacerent, et ab humilitate
litterae, ad altitudinem spiritus prouocarent. nam et paulus qui iudaeis
iudaeus factus est, et omnibus omnia, ut omnes lucrifaceret: non dixit,
factus sub lege, sed, factus quasi sub lege, ut ostenderet se non
ueritatem legis, sed similitudinem custodisse. uidemur nobis soluisse
propositam quaestionem. sed quid faciemus de illo pauli capitulo
dicentis: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum,
factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant,
redimeret? si enim christus sub lege fuit, et non quasi sub lege, tota
illa superior disputatio uacua fiet. uerum et haec oppositio de suo
soluetur loco. qui enim propterea factus sub lege est, ut eos qui erant
sub lege, redimeret, utique cum esset liber a lege, legi se subdidit
uoluntate: et multo erat paulo liberior, qui non sub lege, sed quasi sub
lege se fuisse testatus est. et quomodo in coenum de barathrum mortis
propter nos descendit, qui orabamus dicentes: quis me liberabit de
corpore mortis huius? ita et ex muliere nasci uoluit, et esse sub lege,
ut eos qui nati erant de muliere, et sub lege, saluaret. et certe non
est natus de muliere, id est, de nupta, sed de uirgine. uerum abusiue
uirgo mulier appellata est, propter eos qui illam fuisse uirginem
nesciebant. ut itaque propter illos, qui sanctam mariam arbitrabantur
maritum habere, mulier pro uirgine posita est: sic propter eos qui
aestimabant christum esse sub lege, nescientes quia factus esset his qui
erant sub lege, quasi sub lege, dicitur et ipse factus esse sub lege.
"manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt, fornicatio,
immunditia, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, haereses,
inuidiae, ebrietates, commessationes, et his similia, quae praedico
uobis sicut et praedixi: quoniam qui haec agunt, regnum dei non
possidebunt". superius cum exponeremus de carne et spiritu, triplicem
intelligentiam dixeramus: uel eos esse carneos, qui paruuli et corporei,
in christo solidum cibum, et perfectae aetatis alimenta capere non
possent: uel carnales eos esse, qui more iudaico historiam tantum
sequerentur et litteram: aut certe, iuxta simplicem sensum, in hominis
fictione carnem spiritum que subsistere, et iuxta diuersitatem
substantiae, uel opera carnis esse, uel spiritus. nunc ergo quae hic
carnis opera nominantur, fornicatio uidelicet, immunditia, luxuria, et
caetera quae sequuntur, magis mihi uidentur ad simplicem carnis et
spiritus intelligentiam, quam ad carnem legis, et paruulos in christo
referri, licet in eo loco, ubi supra de decimo origenis stromate uerbum
transtulimus ad uerbum, quid etiam de his sentiri possit, expressum sit.
quod autem ait manifesta autem sunt opera carnis, uel omnibus ea nota
esse demonstrat: quia per se pateant mala esse et fugienda, intantum ut
etiam hi qui ea faciunt, cupiant occultare quod faciunt. uel certe his
tantum manifesta, qui in christo crediderint. plurimi quippe gentilium
in suis ignominiis gloriantur, et putant si expleuerint uoluptatem,
quamdam se turpitudinum uictoriam consecutos. sed et illud eleganter,
quod in carne opera posuit, et fructus in spiritu: quia uitia in
semetipsa finiuntur et pereunt, uirtutes frugibus pullulant et
redundant. nec putemus animae nullum esse opus, si uitia carni, uirtutes
spiritui deputentur. quia anima (ut supra diximus) in quodam meditullio
posita, uel carni iungitur, et dicitur de ea: non permanebit spiritus
meus in hominibus istis, quia carnes sunt; uel spiritui copulatur, et in
spiritus uocabulum transit. qui enim adhaeret domino, unus spiritus
est. primum itaque carnis opus, est fornicatio. manifesta in exordio
posuit, ne de mediis ambigamus. omne enim quodcunque fecerit homo, extra
corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. et non sumus
nostri: empti enim sumus pretio, glorificemus et portemus deum in
corpore nostro. in eo fornicator maioris est criminis: quia tollit
membra christi, et facit ea membra meretricis. erunt quippe duo in carne
una. qui non est fidelis, nec credit in christo, sua membra facit
membra meretricis: qui credit et fornicatur, christi membra facit membra
meretricis. econtrario infidelis in fornicatione sua utrum uiolet, an
aedificet templum idolo, nescio. per uitia quippe uel maxime daemones
coluntur. hoc unum scio: quod qui post fidem christi fornicatur, uiolat
templum dei. secundum opus carnis, immunditia nuncupatur, et eam comes
luxuria sequitur. quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus,
quae in occulto fiunt, et ea nominare turpissimum est (ne et dicentis os
et aures audientium polluerentur) generaliter scriptura complexa est,
dicens: uerecundos, uel reuerentes facite filios israel ab omni
immunditia: sic in hoc loco caeteras extraordinarias uoluptates, ipsarum
quoque opera nuptiarum, si non uerecunde, et cum honestate, quasi sub
oculis dei fiant, ut tantum liberis seruiatur, immunditiam et luxuriam
nominauit. quartum, in catalogo operum carnis, idololatria locum tenet.
qui enim semel se luxuriae uoluptati que permiserit, non respicit
creatorem. alias autem omnis idololatria, festiuitate, gula, uentre, et
his quae infra uentrem sunt, delectatur. et ne forsitan ueneficia, et
maleficae artes non uiderentur in nouo prohibitae testamento, ipsae
quoque inter carnis opera nominantur. quia saepe magicis artibus, et
amare miseris euenit et amari. inimicitia quoque, quae post ueneficia
ponitur, quem habent reatum, manifesti criminis subiectio declarat.
quantum enim in nobis est, nullius esse debemus inimici, sed cum omnibus
habere pacem. quod si loquentes ueritatem, aliquos meremur inimicos:
non tam nos inimici eorum sumus, quam illi inimici sunt ueritatis.
nam quod et in genesi dicitur ad abraham: inimicus ero inimicis tuis: et
aduersator aduersantibus tibi, sicut supra intelligendum, non tam
abraham illis inimicum fuisse, quam illos abrahae uirtutibus et
religioni, per quam, calcatis idolis, cognitum uenerabatur deum. illud
quoque quod populo praecipitur israel, ut odio sempiterno, et in
posteros transmissa discordia, inimici sint madianeis, quasi his
dicitur, qui sub paedagogo erant, et in alio loco merebantur audire:
odio habebis inimicum tuum. aut certe non tam personarum, quam morum est
facta dissensio; ut quomodo deus utiliter inter serpentem et mulierem
inimicitias posuit, ne amicitiae eorum inutiles essent homini, per quas
proiectus est de paradiso: ita et in israelitis, et madianeis uita magis
dissimilis, quam gens una damnata est. septimum locum inter carnis
opera, contentio possidet: quodam quasi sacrato, et eminenti inter uitia
numero collocata. seruum autem domini non oportet rixari, sed esse
mansuetum ad omnes, doctorem, longanimem, cum mansuetudine erudientem,
etiam eos qui e contra disputant. post contentionem, octaua succedit
aemulatio, quae graeco sermone z�los~g significantius et notius
appellatur. quo quidem malo, nescio quis nostrum careat. zelati sunt
enim, et patriarchae ioseph fratrem suum: et maria, et aaron prophetes
dei et sacerdos, contra moysen tali passione decepti sunt: intantum ut
illa de qua scriptura narrauerat, dicens: tollens autem maria prophetes
tympanum, et caetera, postea extra castra proiecta, leprae uitio
sordidata sit, et poenitentiam longiorem septem dierum separatione
signauerit. ira deinde succedit, quae iustitiam dei non operatur, et
species est furoris. inter iracundiam autem et iram, hoc interest: quod
iracundus semper irascitur: iratus pro tempore concitatur. et nescio
quis possit regnum dei possidere: cum is qui irascitur, separetur a
regno. rixae quoque quas aliud graeci significantes, eritheias~g uocant
(siquidem rixa mach�~g dicitur) a regno dei prohibent. est autem
eritheia~g, cum quis semper ad contradicendum paratus, stomacho
delectatur alieno: et muliebri iurgio contendit, et prouocat
contendentem. haec alio nomine apud graecos philoneikia~g appellatur.
necnon et dissensiones opera carnis sunt: cum quis nequaquam perfectus,
eodem sensu, et eadem sententia dicit: ego sum pauli, et ego apollo, et
ego cephae, et ego christi. sed et domorum inter se haec eadem dissensio
reperitur: mariti uidelicet ad uxorem, patris ad filium, fratris ad
fratrem, conserui ad conseruum, militis ad contubernalem, artificis ad
eiusdem operis artificem. nonnunquam euenit, ut et in expositionibus
scripturarum oriatur dissensio: e quibus haereses quoque quae nunc in
carnis opere ponuntur, ebulliunt. si enim sapientia carnis inimica est
deo (inimica autem sunt omnia dogmata falsitatis deo repugnantia)
consequenter et haereses inimicae deo, ad carnis opera referuntur.
hairesis~g autem graece, ab electione dicitur: quod scilicet eam sibi
unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. quicunque
igitur aliter scripturam intelligit, quam sensus spiritus sancti
flagitat, quo conscripta est: licet de ecclesia non recesserit, tamen
haereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens quae
peiora sunt. haereses sequitur inuidia, quam non putemus idem esse quod
zelum. quia zelus et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea
quae meliora sunt, aemulari. inuidia uero aliena felicitate torquetur,
et in duplicem scinditur passionem: cum aut ipse est aliquid in eo, in
quo alium esse non uult: aut alium esse uidens meliorem, dolet se ei non
esse consimilem. pulchre quidam de neotericis, graecum uersum
transferens, elegiaco metro de inuidia lusit, dicens:
iustius inuidia nihil est: quae protinus ipsum
auctorem rodit, excruciat que animum.
scripsit et beatus cyprianus librum de zelo et liuore ualde optimum:
quem qui legerit, non dubitabit annumerare operibus carnis inuidiam.
inter inuidum autem et inuidiosum hoc interest: quod inuidus feliciori
inuidet. inuidiosus autem is est, qui ab alio patitur inuidiam. quartum
decimum locum inter carnis opera ebrietas tenet. ebriosi quippe regnum
dei non possidebunt. et dominus ad discipulos: cauete, ait, ne forte
grauentur corda uestra in uino et crapula.
uino homini sensus euertitur: pedes corruunt: mens uacillat: libido
succenditur: unde apostolus clamitat: et uinum in quo est luxuria. habet
unusquisque suae sententiae potestatem. ego apostolum sequor: in uino
esse luxuriam, in uino ebrietatem. ebrietatem autem et luxuriam inter
carnis opera numerari, nec ille potest negare qui eisdem passionibus
uincitur. et licet me quidam in eo libro, quem de seruanda uirginitate
scripsi, reprehendendum putent: quod dixerim adolescentulas ita uinum
debere fugere ut uenenum: non me sententiae poenitebit. opus quippe ibi
magis uini, quam dei a nobis creatura damnata est: et licentiam tulimus
uirgini proprio aetatis calore feruenti, ne sub occasione parum bibendi,
plus biberet et periret. alioquin sciebamus, et in christi sanguinem
uinum consecrari: et timotheo uinum ut biberet, imperatum. ebrietas
autem tam ex uino quam ex caeteris bibendi generibus, quae uario modo
conficiuntur, potest accidere; ex quo et de sancto dicitur: uinum et
siceram non bibet. sicera interpretatur ebrietas. et ne quis uinum non
bibens, aliud sibi putaret bibendum, exclusa causatio est; dum omne quod
inebriare potest, cum uino pariter aufertur. quintadecima, quae et
extrema inter carnis opera, comessatio est. manducauit quippe populus et
bibit, et surrexerunt ludere. semper ebrietati iuncta luxuria est.
pulchre quidam non ignobilis orator, cum ebrium de somno describeret
excitatum, ait: "nec dormire excitatus, nec uigilare ebrius poterat".
qua sententia expressit, quodammodo nec mortuum eum fuisse nec uiuum.
longum erat uniuersa carnis opera replicare, et catalogum facere
uitiorum. uno igitur omnia sermone conclusit dicens, et his similia.
quae utinam tam facile uitare possemus, quam facile intelligimus.
praedico, inquit, uobis sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum
dei non consequentur. ubi ante praedixerat: non regnet, inquit, peccatum
in mortali uestro corpore, ad obediendum desideriis eius. peccatum
omnes istas species habet, in quibus nunc discriminandis plus forsitan
quam oportuit, immorati sumus. ergo in anima, in qua peccatum
regnauerit, non potest dei regnare regnum. quae enim participatio
iustitiae et iniquitati? quae communicatio luci ad tenebras? qui
consensus christo et belial? et putamus nos regnum dei consequi, si a
fornicatione, idololatria, et ueneficiis immunes simus. ecce
inimicitiae, contentio, ira, rixa, dissensio, ebrietas quoque, et
caetera quae parua arbitramur, excludunt nos a regno dei. nec refert uno
quis a beatitudine excludatur, an pluribus, cum omnia similiter
excludant. in latinis codicibus, adulterium quoque, et impudicitia, et
homicidia, in hoc catalogo uitiorum scripta referuntur. sed sciendum non
plus quam quindecim carnis opera nominata, de quibus et disseruimus.
"fructus autem spiritus, est charitas, gaudium, pax, longanimitas,
benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, aduersus huiusmodi
non est lex". et quae alia inter fructus spiritus debuit tenere
primatum, nisi charitas, sine qua uirtutes caeterae non reputantur esse
uirtutes, et ex qua nascuntur uniuersa quae bona sunt?
siquidem et in lege, et in euangelio ipsa obtinet principatum: diliges
dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota
uirtute tua: et diliges proximum tuum sicut teipsum. quantis bonis
referta sit charitas, et supra breuiter perstrinximus, et nunc uel parum
dixisse sufficiat: quod dilectio non quaerit quae sua sunt, sed quae
aliena. et quamuis suo quis uitio inimicus sit diligenti, et
tranquillitatem eius ad odiorum fluctus concitare nitatur: tamen nunquam
ille turbatur: nunquam creaturam dei odio dignam aestimat. charitas
enim operit multitudinem peccatorum. illud quoque quod a saluatore
dicitur: non potest arbor bona fructus afferre malos: neque arbor mala,
fructus afferre bonos, non tam de hominibus, quam de fructibus carnis et
spiritus arbitror pronuntiatum: quia nec spiritus unquam potest ea
uitia, quae in carnis operibus numerata sunt, facere; nec caro his
fructibus qui oriuntur ex spiritu redundare. potest autem fieri per
negligentiam possidentis, ut spiritus qui uersatur in homine, fructus
non habeat suos: et econtrario caro operibus suis mortificatis, peccare
desistat. non tamen illo usque procedunt, ut et neglecta arbor spiritus,
opera carnis afferat, et arbor carnis exculta, fructus germinet
spirituales. in secundo spiritualium fructuum loco gaudium positum est:
quod stoici quoque qui distinguunt inter uerba subtilius, aliud quid
esse aestimant quam laetitiam. gaudium quippe, esse aiunt elationem
animi super his quae digna sunt exsultantis: laetitiam uero effrenatam
animi elationem, quae modum nesciat, et in his quoque quae uitio sint
mista, laetetur. alii e regione gaudii uoluptatem ponunt: non hanc quae
corpus ad libidinem concitat, titillat sensus, dulci blanditur affectu;
sed alium huic hom�numon~g, quae sine moderatione, et ullo decore
laetitiae, in risu exaltat uocem suam. quod si uerum est, et eorum inter
uerba distinctio non fallit et fallitur, consideremus ne forsitan
idcirco sit dictum: non est gaudere impiis, dicit dominus. simul autem
et illud notandum, quod post dilectionem, gaudium sequitur. qui enim
diligit quempiam, semper in eius felicitate laetatur. et si eum uiderit
aliquo errore deceptum, et peccatorum lubrico concidisse, dolebit
quidem, et eruere festinabit: sed non poterit gaudium mutare tristitia,
sciens nullam rationabilium creaturarum apud deum perire perpetuo.
tertius fructus spiritus, est pax, a qua salomon quoque qui in typo
christi praecessit, nomen accepit. et de ecclesia psalmista canit:
factus est in pace locus eius. et inter octo euangelii benedictiones
scribitur: beati pacifici: quoniam filii dei uocabuntur. in primo etiam
graduum psalmo cantatur: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. nec
putemus pacem tantum in eo esse quaerendam, si cum alio non iurgemur:
sed tunc pax christi, hoc est, haereditas nostra nobis cum est, si
tranquilla mens nullis passionibus perturbetur. post pacem sequitur
longanimitas, siue sapientia: quia utroque modo makrothumian~g possumus
interpretari. huic contraria est pusillanimitas, de qua scribitur:
pusillanimis uehementer insipiens: qui uero patiens est, et uniuersa
sustentat, uir sapiens. et cum epitasei~g multum sapiens appellatur, ut
in prouerbiis quoque scriptum est longanimus uir, multus in prudentia.
benignitas etiam siue suauitas, quia apud graecos chr�stot�s~g utrumque
sonat, uirtus est lenis, blanda, tranquilla, et omnium bonorum apta
consortio, inuitans ad familiaritatem sui, dulcis alloquio, moribus
temperata. denique et hanc stoici ita definiunt: benignitas est uirtus
sponte ad bene faciendum exposita. non multum bonitas a benignitate
diuersa est: quia et ipsa ad benefaciendum uidetur exposita. sed in eo
differt, quia potest bonitas esse tristior, et fronte seueris moribus
irrugata, bene quidem facere et praestare quod poscitur: non tamen
suauis esse consortio, et sua cunctos inuitare dulcedine. hanc quoque
sectatores zenonis ita definiunt: bonitas est uirtus quae prodest: siue,
uirtus ex qua oritur utilitas: aut, uirtus propter semetipsam: aut
affectus qui fons sit utilitatum.
inter fructus spiritus, septimum et sacratiorem locum fides
possidet, quae etiam alibi inter tres ponitur: spes, fides, charitas.
nec mirum si spes in hoc catalogo non referatur: cum in fide sit quod
speratur: et ita eam apostolus ad hebraeos scribens definiat: est autem
fides sperandarum substantia rerum, argumentum necdum apparentium.
siquidem id quod speramus esse uenturum, et necdum est in praesenti,
fide possidemus, sperantes nos tenere quod credimus.
quaeritur quoque quomodo fides in charitate sit posita. qui diligit,
nunquam se laedi aestimat: nunquam aliud nisi quod diligit et diligitur,
suspicatur. cum autem dilectio procul abfuerit, et fides pariter
abscedit. post fidem mansuetudo numeratur, quae aduersa est irae, rixis,
dissensionibus; et nunquam ad sui contraria prouocatur, uere de bona
spiritus arbore, bonos fructus egerminans. per hanc famulus dei moyses,
testimonium scripturae meruit accipere, dicentis: moyses mansuetus erat,
plusquam omnes homines super terram. super terram, inquit. super eos
enim qui facie ad faciem deum uidebant, esse non poterat: quia multa
saepe compellimur per carnis facere infirmitatem. de dauid quoque, licet
multi de domino nostro aestiment prophetatum, quod nos etiam non
negamus, spiritus sanctus in typo uenturi canit: memento, domine, dauid,
et omnis mansuetudinis eius. cuius mansuetudo aduersus saul, absalon et
semei, uel maxime claruit? cum alius eum uellet occidere: alius res
nouas molitus, fraudare imperio niteretur: alius lapides in eum iaciens,
et puluerem uentilans, clamaret et diceret: egredere, egredere, uir
inique. extrema continentia in fructibus spiritus collocatur. quam non
solum in castitate debemus accipere, sed etiam in cibo et potu, in ira
quoque et uexatione mentis, et detrahendi libidine. inter modestiam
autem et continentiam hoc interest, quod modestia in uiris perfectis
est, consummatae que uirtutis, de quibus saluator ait: beati mites,
quoniam ipsi possidebunt terram. et de seipso: discite a me, quoniam
mitis sum, et humilis, et mansuetus corde. continentia uero in uia
quidem uirtutis est, sed necdum peruenit ad calcem: quia cupiditates
adhuc in eius qui se continet, cogitatione nascuntur, et mentis polluunt
principale, licet non superent, nec ad opus pertrahant cogitantem. non
solum autem in desideriis et cupiditate, continentia necessaria est, sed
etiam in tribus reliquis perturbationibus, dolore scilicet, laetitia et
timore. aduersus huiusmodi fructus spiritus, non est lex. iusto quippe
lex non est posita: iniquis autem et non subiectis, impiis et
peccatoribus. lex mihi dicit: non adulterabis: non occides, non falsum
testimonium dices: non fraudabis: non desiderabis aliena; non
periurabis: non furaberis: si haec omnia, fructu in me spiritus
charitate regnante, non facio, superflua mihi sunt praecepta legis.
denique et sapientes mundi de philosophia sic opinati sunt, ut quod
leges publicae facere homines necessitate compellunt, hoc illa
persuadeat fieri uoluntate.
"qui autem sunt christi, carnem crucifixerunt cum uitiis et
concupiscentiis". origenes hunc locum superioribus nectens, ita legit:
aduersus huiusmodi non est lex, qui christi carnem crucifixerunt cum
uitiis et concupiscentiis: ut non sicut in latino sonat, eos qui christi
sunt, carnem suam dicat crucifixisse cum uitiis et concupiscentiis; sed
christi carnem ab his cum uitiis et concupiscentiis crucifixam. et
quaerit quomodo in his qui fructus spiritus habeant, et aduersum quos
lex esse cessauit, crucifixio carnis dominicae ponatur in laude, cum ad
hebraeos in uituperatione sit positum: rursum crucifigentes in
semetipsis filium dei, et ostentui habentes. pro rursus crucifigentes,
melius unum uerbum compositum in graeco est, anastaurountes~g, quod nos
interpretari possumus, recrucifigentes. primum ergo notandum quod aliud
sit crucifigere, aliud recrucifigere. deinde quia non idipsum sit
recrucifigere filium dei, et crucifigere carnem christi cum uitiis et
concupiscentiis. caro quippe christi non principaliter, et proprie
filius dei est, sed iesus christus, qui cum esset in principio apud
patrem, uerbum deus caro factus est, et seipsum exinaniuit, formam serui
accipiens, ut crucifigeret carnem, et despoliaret principatus et
potestates, triumphans de eis in ligno, ut compleretur illud apostoli:
quod enim mortuus est, peccato, mortuus est semel. igitur si corpora
nostra membra sunt christi, consequenter et caro nostra caro christi
est, quam crucifigimus, mortificantes per eam super terram,
fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum, et auaritiam:
et de nobis in laude nunc ponitur, qui christi iesu carnem crucifixerunt
cum uitiis et concupiscentiis, et semper mortificationem iesu
circumferimus in corpore nostro, ut et uita eius manifestetur in carne
nostra. non modici autem laboris est, sic in praesenti saeculo uiuere,
ut iam nunc uita iesu manifestetur in carne nostra. ita enim
uiuificabuntur et mortalia corpora nostra per inhabitantem in nobis
spiritum.
ubi latinus interpres uitia posuit, in graeco path�mata~g, id est,
passiones leguntur. et quia passio potest et dolorem, et caeteras
necessitates significare corpusculi, caute apostolus intulit desideria:
ut non naturam corporis uideretur in spiritualibus uiris negare, sed
uitia. et hoc ita admonitum sit, si uulgatam editionem sequimur,
legentes: qui autem sunt christi, carnem crucifixerunt cum uitiis et
concupiscentiis: ut non carnem christi, sed suam eos crucifixisse
dicamus. pene oblitus sum interpretationis secundae. praedixeram enim
omnia quae sequuntur ad legem, et ad circumcisionem esse referenda.
sensus itaque iste est: in quibus est fructus spiritus, charitas,
gaudium, et reliqua, hi corpoream scripturae intelligentiam, quae nunc
caro christi appellatur, crucifixerunt cum passionibus eius et
desideriis, quae generant paruulis atque lactentibus fomenta uitiorum.
crucifixit christi carnem, qui non iuxta carnem historiae militat, sed
spiritum allegoriae sequitur praeuiantem.
"si spiritu uiuimus, spiritu et ambulemus". utamur hoc testimonio
aduersum eos qui nolunt scripturas spiritualiter intelligere. quis est
autem qui uiuit spiritu, nisi absconditus homo noster, qui et iuxta
carnem interdum solet uiuere? sed cum spiritu uixerit, spiritu ambulat.
cum in carne uoluerit ambulare, uiuens mortuus est. uir perfectus in
christo, semper uiuit in spiritu: spiritui obedit, nunquam uiuit in
carne. et contra: qui se totum carni dederit, et passionibus deputarit,
nunquam uiuit in spiritu. inter hos medii sunt, quos nec spirituales
possumus appellare, nec carneos; sed qui inter uirtutes et uitia
fluctuantes, nunc ad meliora retrahuntur, et spiritus sunt; nunc carnis
lubrico supplantantur, et caro sunt.
"non efficiamur inanis gloriae cupidi, inuicem prouocantes,
inuicem inuidentes". unum uerbum apud graecos kenodoxoi~g, trium
uerborum circuitu interpres latinus expressit. quantas autem habeat
definitiones, et significantias gloria, et philosophorum innumerabiles
libri, et ciceronis duo uolumina, quae de gloria scripsit, indicio sunt.
uerum nos quia non uerborum etymologias, sed scripturae sensum
disserere conamur, ita hunc locum cum superioribus copulabimus: si
spiritu uiuimus, spiritui obtemperemus, nequaquam per legem, sed per
charitatem nobis inuicem seruientes. non debemus de scripturarum
interpretatione contendere et dicere: circumcisio melior est: non, sed
praeputium. contemnenda historia, et allegoria sequenda imo allegoria
uana est et umbratica, et nullis ueritatis fixa radicibus. unde euenit,
ut inuicem nascantur inuidiae. excludere enim, ait, uos uolunt, ut illos
aemulemini: non tam ueritatem legis uolentes docere, quam uincere. ne
autem penitus uerbum gloriae praetermittamus intactum, suas philosophis
ineptias relinquentes, de scripturis aliqua retractemus. opinionem
uulgi, et laudem hominum fauore quaesitam, gloriae nomen sonat, ubi
dicitur: omnia autem faciunt, ut ab hominibus glorificentur. et alibi:
quomodo potestis credere, gloriam ab inuicem quaerentes? porro in bonam
partem in eodem loco: et gloriam ab eo qui solus est, non quaerentes. ex
quo intelligimus idem uerbum, nunc uirtutem significare, nunc uitium.
si ab hominibus quaero gloriam, uitium est: si a deo, uirtus est, qui et
ad ueram nos gloriam cohortatur, dicens: eos autem qui me glorificant,
glorificabo. significat et aliud in scripturis diuinis gloria, cum
augustius aliquid, et diuinius hominum se praebet obtutibus.
uisa est in tabernaculo gloria domini, et in templo quod a salomone
constructum est, gloria erat, et in facie moysi, quando nesciebat quod
glorificatus esset uultus eius, de qua uultus gloria, puto et apostolum
dicere: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes, in
eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, sicut a dei spiritu.
et ipse saluator, splendor gloriae et figura substantiae dei, dictus
est. uidit et stephanus gloriam dei, et iesum stantem a dextris eius. ut
autem et nos nobis fingendorum nominum licentiam praesumamus, rebus
quippe nouis (ut ait quidam) noua fingenda sunt nomina: quia hic dictum
est: non efficiamur inanis, uel uacuae gloriae cupidi: nos eos asseramus
plenae gloriae esse cupidos, qui gloriam dei desiderant, et laudem
uirtute condignam, et aspectum diuinius aliquid ostendentem. unde et in
plerisque locis. nostri maiestatem pro gloria transtulerunt. iam dudum
cupio in uerba prorumpere, sed teneor timore dicendi. dicam tamen, nec
tacebo passionem meam, passionem pene communem, non de diuitiis, non de
potentia, non de pulchritudine, et corporum uenustate; haec enim
manifeste inter carnis opera nominantur. eleemosyna si ob laudem fiat,
inanis est gloria: longa oratio, pallor ex ieiunio sequens. non mea sunt
uerba, sed saluatoris in euangelio pertonantis. ipsa quoque castitas in
matrimonio, uiduitate, uirginibus, saepe plausum quaerit humanum: et
quod dudum timeo dicere sed dicendum est, martyrium ipsum, si ideo fiat
ut admirationi et laudi habeamur a fratribus, frustra sanguis effusus
est. loquatur apostolus, loquatur electionis uas: si tradidero corpus
meum, ut glorier, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. illi
qui dixerat: scio hominem in christo, ante annos quatuordecim, siue in
corpore, nescio, siue extra corpus, nescio, deus scit, raptum usque ad
tertium coelum; et post modicum: raptus in paradisum, audiuit arcana
uerba, quae non licet homini loqui: illi, inquam, qui plus omnibus
laborauit, ne magnitudo reuelationum extolleret eum, datus est stimulus
carnis eius, angelus satanae, qui eum colaphizaret, ut non tolleretur.
et certe ter dominum rogauit ut discederet ab eo: sed dictum est ei:
sufficit tibi gratia mea: uirtus enim in infirmitate perficitur. quid
tam dei opus est, quam scripturas legere, in ecclesia praedicare,
sacerdotium cupere, ante altare domini ministrare? sed et haec, nisi
aliquis omni diligentia custodierit cor suum, de cupiditate laudis
oriuntur. uideas plerosque (quod etiam tullius ait) libros suos de
contemnenda gloria inscribere, et causa gloriae, proprii nominis titulos
praenotare. interpretamur scripturas: saepe uertimus stylum: quae digna
lectione sunt, scribimus; et nisi christi causa fiant, sed memoriae in
posteros, et famae in populos, totus labor irritus fiet: et erimus quasi
tympanum sonans, et cymbalum concrepans. uideas plerosque de scripturis
inter se contendere: et athleticum scamma dei facere sermonem: inuicem
prouocant, et si uicti fuerint, inuident: inanis quippe gloriae cupidi
sunt. scio in latinis codicibus in eo testimonio quod supra posuimus: si
tradidero corpus meum, ut glorier, ardeam habere pro glorier; sed ob
similitudinem uerbi, qua apud graecos, ardeam, et glorier, id est,
kauth�somai~g et kauch�somai~g una litterae parte distinguitur, apud
nostros error inoleuit. sed et apud ipsos graecos exemplaria sunt
diuersa.
6. "fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto,
uos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis;
considerans teipsum, ne et tu tenteris". sciens paulus eius dei se esse
cultorem, qui nollet mortem peccatoris, sed poenitentiam: et excepta
trinitate, omnem creaturam, licet non peccet, tamen posse peccare: eum
quoque qui spiritualis est, cohortatur sui timore ne peccet, manum
porrigere corruenti. et pulchre praeoccupatum in delicto, hominem uocat,
qui mori possit: ex ipso nomine fragilitatem conditionis ostendens; ut
dignus sit uenia, qui uelut homo errore deceptus, et mersus in
uoraginem, seipsum sine auxilio, et adiutore erigere non possit.
spirituali autem non additur homo: sed quasi deo praecipitur, ut hominem
praeoccupatum in delicto instruat: siue (ut melius habetur in graeco)
perficiat in spiritu lenitatis. qui autem perficitur, non ei desunt
uniuersa, sed aliqua. denique si non peccatis pluribus, sed uitio aliquo
praeoccupatus errauit: lenitatis spiritum et mansuetudinis in
correctione peccantis spiritualis adhibeat, ne rigidus, ne iratus et
tristis corrigere cupiat errantem; sed prouocet eum, spondens salutem;
ueniam repromittens: christi testimonium proferat: quod graui legis et
peccatorum onere depressos, ad iugum suum suaue, et leue inuitet onus:
ut discant, quia humilis sit et mitis, et mansuetus corde, et inueniant
requiem animabus suis. utamur hoc testimonio aduersum haereticos: qui
diuersarum fingentes fabulas naturarum, aiunt spiritualem, bonam esse
arborem, et nunquam malos afferre fructus. ecce apostolus, cuius et ipsi
auctoritatem sequuntur, dicit eos qui spirituales sunt, posse peccare,
si per altitudinem cordis sui inflentur et corruant. quod et nos quoque
fatemur; et choikous~g spirituales fieri, si ad meliora reuertantur.
opponi nobis potest illud quod ad corinthios scribitur: quid uultis? in
uirga ueniam ad uos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis? si enim
ibi ad peccatores, non in spiritu mansuetudinis, sed in uirga uenire se
dicit: quomodo hic his qui in aliquo peccato praeuenti fuerint non
uirgam adhibet, sed spiritum mansuetudinis? uerum ibi ad eos dicitur,
qui post peccatum non sentientes errorem suum, nolebant maioribus suis
subdi, et poenitentia corrigi. ubi uero peccator intelligens uulnus
suum, tradit medico se curandum, ibi non est uirga necessaria, sed
spiritus lenitatis. sed et illud forte quaeratur, quod si propterea
instruere quis debeat peccatorem in spiritu lenitatis: quia consideret
se, ne et ipse tentetur; ergo iustus, qui de sua certus est mente, qui
scit non posse se labi, non debet instruere peccatorem in spiritu
lenitatis? ad quod dicemus, etiamsi uicerit iustus, sciens quanto labore
superauerit, magis peccanti ueniam largietur. nam et saluator propterea
tentatus est, iuxta omnia nobis similiter absque peccato: ut possit
compati, et condolere infirmitatibus nostris, suo doctus exemplo, quam
difficilis sit in carne uictoria. si quis uirgo ad senectam usque
permanserit; ignoscat ei qui adolescentiae quondam calore deceptus est,
sciens quantis difficultatibus illam transierit aetatem. si quis pro
christi nominis confessione cruciatus, alium in tormentis uiderit
denegare, compatiatur uulneribus negatoris, et non tam illum uictum,
quam se uicisse, miretur. cautelam quoque scribentis attendite, quia non
dixerit: considerans te, ne tu cadas; sed, ne et tu tenteris. uinci
quippe uel uincere, nonnunquam in nostra est potestate: caeterum
tentari, in potestate tentantis est. si enim saluator tentatus est, quis
potest esse securus intentatum se uitae huius maria transire? qui
putant paulum iuxta humilitatem, et non uere dixisse: et si imperitus
sermone, non tamen scientia, defendant huius loci consequentiam. debuit
quippe secundum ordinem dicere: uos, qui spirituales estis, instruite
huiusmodi in spiritu lenitatis, considerantes uosmetipsos, ne et uos
tentemini; et non plurali inferre numerum singularem. hebraeus igitur ex
hebraeis, et qui esset in uernaculo sermone doctissimus, profundos
sensus aliena lingua exprimere non ualebat: nec curabat magnopere de
uerbis, cum sensum haberet in tuto. haec secundum simplicem
intelligentiam. caeterum, ut et secundae expositionis ordinem
prosequamur, locus iste de epistolae ad romanos fine pandendus est. ibi
enim cum similiter de escis et obseruationibus scriberet iudaeorum, et
eos qui legis iuxta litteram praecepta contemnerent, firmos atque
perfectos: illos uero qui adhuc antiqua consuetudine ducebantur,
infirmos paruulos que narraret, et uideret iurgium esse inter
spirituales, et carneos: admonuit spirituales, ne contemnerent carneos,
et ait: infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus
cogitationum. alius enim credit manducare omnia: qui autem infirmus est,
olus manducet. is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non
manducat, manducantem non iudicet, deus enim illum assumpsit. tu quis
es qui iudices alienum seruum? suo domino stat, aut cadit. stabit autem:
potens est enim deus statuere illum. et multa in medio super hoc sensu
disserens, adiecit in fine: noli propter escam destruere opus dei. et
iterum: debemus autem nos firmiores, imbecillitates infirmorum
sustinere, et non nobis placere. unusquisque uestrum proximo suo placeat
ad bonam aedificationem.
"alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
christi". quia peccatum onus sit, et psalmista testatur dicens:
iniquitates meae eleuatae sunt super caput meum, quasi onus graue
grauatae sunt super me. et zacharias, in specie mulieris, uidit super
talentum plumbi sedere iniquitatem. hoc onus saluator pro nobis tulit,
suo nos exemplo docens quid facere deberemus.
ipse quippe iniquitates nostras portat, et pro nobis dolet et eos qui
peccatorum ac legis onere sunt depressi, ad leue onus uirtutis inuitat,
dicens: iugum meum suaue est, et onus meum leue. qui igitur fratris non
desperat salutem, sed manum porrigit deprecanti, et quantum in se est,
flet cum flente, infirmus est cum infirmo, sua que iudicat aliena
peccata, iste per charitatem adimplet legem christi. quae christi lex
est? hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem. quae lex filii dei
est? diligite alterutrum, sicut et ego dilexi uos. quomodo dei filius
nos dilexit? maior hac dilectione non est, quam ut quis animam suam
ponat pro amicis suis. qui clementiam non habet, nec indutus est uiscera
misericordiae et lacrymarum, quamuis spiritualis sit, non adimplebit
legem christi. sed et hunc locum cum superioribus copulemus. duplicem
enim sequimur intelligentiam. si quis infirmus in fide est, et adhuc
lacte nutritur infantiae, nec potest tam cito a legali obseruatione ad
spiritualia sacramenta transire: uos qui robustiores estis, eius onera
portate: ne per scientiam uestram frater pereat, pro quo christus est
mortuus. portat quoque fratris necessitatem, qui grauatum pauperem onere
egestatis adiuuat, et facit sibi amicos de iniquo mammona, quem post
resurrectionem christus affatur: uenite ad me, benedicti patris mei:
possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim,
et dedistis mihi manducare: sitiui, et dedistis mihi bibere. iuxta hunc
sensum etiam in alia epistola paulus timotheum docens, addidit:
diuitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere (pro eo quod est,
non superbire), neque sperare in incerto diuitiarum, sed in deo qui
praestat omnia abunde ad fruendum: bene agere, diuites esse in operibus
bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum, ut apprehendant ueram uitam. qui ueram uitam apprehendit,
eum uidelicet qui loquitur: ego sum uita, impleuit legem christi, quae
tendit ad uitam.
"nam si quis existimat se esse aliquid, cum nihil sit, seipsum
seducit". si quis non uult onera aliena portare, et immisericors suo
tantum opere et uirtute contentus est, non quaerens quae aliena sunt,
sed quae sua, hoc est, sui tantum amator, et non etiam dei, ipse se
seducit. dupliciter autem legi potest atque distingui: uel, si quis
existimat esse se aliquid, cum sit nihil: aut ita: si quis existimat
esse se aliquid, ut postea inferamus, cum sit nihil, se ipse seducit. et
magis in graeco quam in latino resonat ista distantia. prioris
distinctionis hic sensus est: qui se aliquid existimat esse, et nihil
est, ipse se decipit. secundus sensus altior est, et qui nobis magis
placet: si quis existimat se esse aliquid, in eo quod se putat esse
aliquid, et non ex clementia in proximum; sed ex suo opere et labore se
iudicat, sua tantum uirtute contentus, iste ex hac ipsa arrogantia nihil
fit, et ipse se decipit: quod melius in graeco dicitur phrenapatai~g,
hoc est, mentem suam decipit: pro quo latinus posuit interpres, se ipse
seducit. mentem autem suam decipit qui se putat esse sapientem, et
secundum isaiam, sapiens in se est, et in conspectu suo intelligens. ad
circumcisionem et legem, ita loci huius connectitur intellectus: qui
spiritualis est, et misericordiam in proximum non habet, contemnens
humilem, quia ipse sublimior est, ipse se decipit, nesciens hanc
spiritus esse legem, ut nos inuicem diligamus.
"opus autem suum probet unusquisque: et sic in semetipso tantum
gloriam habebit, et non in altero". sensus iste est: tu qui te aestimas
spiritualem, et de alterius infirmitate robustior es, non debes
imbecillitatem iacentis, sed tuam fortitudinem considerare. neque enim
si alius perfecte non potest ad christianismum a iudaismo transire,
idcirco tu perfectus es christianus: sed si te propria conscientia non
remordet, habes in temetipso gloriam et non in altero. athleta non ideo
fortis est, quia uicit infirmum, et languida aduersarii membra
superauit: sed si robustus est, et in sua fortitudine, non in
infirmitate alterius gloriatur. intelligi potest et aliter: qui
conscientiam habet operis boni, et seipsum considerans, opus suum non
reprehendit, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras
fundere, et communicare cum cunctis, et ex hominum quaerere fauore
iactantiam: sed in semetipso habeat gloriam, et dicat: mihi autem absit
gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi, per quem mihi mundus
crucifixus est, et ego mundo. qui gloriam quaerit ab altero, huic nec
mundus crucifixus est, nec crucifixus est ipse cum christo. recipit
quippe, quod quaerebat ab hominibus, mercedem suam.
"unusquisque enim onus suum portabit". uidetur superioribus
contraire, ubi ait: alter alterius onera portate: si enim onus suum
unusquisque portabit, alter alterius onera portare non poterit.
sed uidendum, quod ibi praeceperit ut peccantes in hac uita nos inuicem
sustentemus, et in praesenti saeculo alterutrum auxilio simus: hic autem
de domini dicat in nos iudicio, quod non ex alterius peccato et
comparatione deterioris; sed iuxta nostrum opus, aut peccatores ab eo
iudicemur, aut sancti, recipiente unoquoque secundum opus suum. obscure
licet docemur per hanc sententiolam, nouum dogma quod latitat: dum in
praesenti saeculo sumus, siue orationibus, siue consiliis, inuicem posse
nos coadiuuari. cum autem ante tribunal christi uenerimus, non iob, non
daniel, nec noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare opus
suum.
"communicet autem is qui catechizatur uerbum, ei qui se
catechizat in omnibus bonis". marcion hunc locum ita interpretatus est,
ut putaret fideles, et catechumenos simul orare debere, et magistrum
communicare in oratione discipulis; illo uel maxime elatus, quod
sequatur, in omnibus bonis. cum utique si de oratione sermo fuisset, non
debuerit ei praecipi qui catechizatur, sed ei qui se catechizat, id est
non discipulo, sed magistro. deinde etiam caetera quae sequuntur, cum
eius expositione non congruunt: quae seminauerit homo, haec et metet.
et: bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus, non
deficientes. sensus itaque iste est: quia superius spiritualibus
praeceperat, ut eos qui praeoccupati fuerant in aliquo delicto,
instruerent in spiritu lenitatis, et alter alterius onera portarent,
adimplentes legem christi: nunc econtrario his qui adhuc imbecilliores,
et discipuli, et carnales erant, praecipit, ut quomodo ipsi a magistris
spiritualia metunt: sic magistris carnalia praebeant: qui totos se
diuinae eruditioni et studio tradentes, uitae huius necessariis
indigeant; et fiat illud quod de manna scriptum est: qui multum, non
abundauit: et qui modicum, non minorauit. bona autem in praesenti loco
iuxta uulgi consuetudinem morem que communem, uictum et uestitum, et
caetera quae homines inter bona numerant, appellauit. habentes enim
uictum et uestitum, his contenti sumus. nec mirum si paulus ea quae
erant corpori necessaria boni appellatione signauit: cum etiam saluator
noster ad eos qui necdum ad uirtutum culmen ascenderant, sed adhuc
humilius incedebant, et sibi addi poscebant fidem, dixerit: si ergo uos
cum mali sitis, scitis bona data dare filiis uestris: quanto magis pater
uester coelestis dabit bona petentibus se! ego puto et iob, cum ad
uxorem, quasi unam de insipientibus mulieribus loqueretur, respectu
eius, quae ita putabat, de corporalibus diuitiis locutum: si bona
accepimus de manu domini: et rursum de angustiis et pressuris, et
tentatione, quae uictoriam afferant: quare malum non sustineamus? cum
utique mala et bona non in diuitiis et pressuris, sed in uirtutibus
ponantur et uitiis, ut iustus loquitur in psalmo: quis est homo qui uult
uitam, cupit uidere dies bonos? prohibe linguam tuam a malo, et labia
tua ne loquantur dolum. declina a malo, et fac bonum. proprie malum
dicitur, quod uitandum est: bonum quod facere debemus. diues quoque ille
in euangelio, qui mali et boni scientiam non habebat, recte agrorum
ubertatem bona arbitrabatur, dicens: anima, habes bona posita in annos
multos: quiesce, comede, bibe, et laetare. et alius qui iacebat in
purpura, et deliciis affluebat, audit apud inferos ab abraham: recepisti
bona in uita tua. illud quoque attendendum ne forte et hoc possit
intelligi, dari discipulis mandatum, ut eis qui se instruunt, uerbum
communicent, obsequantur, dociles, faciles que se praebeant. in his
tamen quae bona sunt, quae spiritualia, et non haeretica, uel iudaica
prauitate peruersa.
"nolite errare, deus non irridetur: quae enim seminauerit homo,
haec et metet". praeuidens spiritu, eos qui docentur, et debent
magistris sumptus et uitae necessaria ministrare, posse obtendere
paupertatem, et dicere: ager meus hoc anno aruit siccitate: uineam
grando contriuit: redditus qui esse potuerunt, tributa rapuerunt: non
habeo unde tribuam quod iubetur, adiecit: nolite errare, deus non
irridetur. scit, inquit, corda uestra, non ignorat facultates. excusatio
uerisimilis hominem potest utcunque placare, deum non potest fallere.
et simul cohortatur ad id quod praeceptum est exhibendum, semen
nominans, ne putet perditum, quod multiplicato fenore recepturus est. ad
corinthios quoque rationem dati et accepti, simili docuit exemplo: qui
parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictione, de
benedictione et metet. unusquisque sicut propositum habet in corde, non
ex tristitia, aut necessitate: hilarem enim datorem diligit deus.
"quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet
corruptionem. qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet uitam
aeternam". omne quod loquimur, agimus, cogitamus, in duobus seminatur
agris, carne et spiritu.
si bona sunt, quae de manu, ore, corde promuntur, seminata in spiritu,
uitae aeternae fructibus redundabunt. si mala, ab agro carnis excepta,
corruptionis nobis segetem pullulabunt. aliter: qui legem carnaliter
intelligit, repromissiones quoque carnales, et quae in praesenti saeculo
corrumpuntur, exspectat. qui autem spiritualis auditor est, seminat in
spiritu, et de spiritu metet uitam sempiternam. simul notemus sermonis
consequentiam, et eam cum superioribus copulemus: hominem uocari in
spiritu seminantem, qui quando coeperit uitam metere sempiternam, homo
fortasse esse desistit. cassianus, qui putatiuam christi carnem
introducens, omnem coniunctionem masculi ad feminam immundam arbitratur,
encratitarum uel acerrimus haeresiarches, tali aduersum nos sub
occasione praesentis testimonii usus est argumento: si quis seminat in
carne, de carne metet corruptionem: in carne autem seminat, qui mulieri
iungitur: ergo et is qui uxore utitur, et seminat in carne eius, de
carne metet corruptionem. respondebitur ei, primum non dixisse paulum,
qui seminat in carne; sed, in carne sua. nemo autem se cum ipse
concumbit, et in sua carne seminat. deinde ut obseruationem hanc quam
annotauimus, in carne sua, ex abundanti ei concedamus, addendum est eos
quoque, qui comedant et bibant, et dormiant et aliquid faciant ob
refrigerium corporis, iuxta illum seminare in carne, et de ea metere
corruptionem. quod si ad hoc confugerit, ut dicat eos qui, siue bibant,
siue manducent, siue dormiant, in nomine tamen domini omnia cum ratione
perficiant, non in carne seminare, sed in spiritu; et nos ei similiter
respondebimus, eos quoque qui dei primam sententiam sequantur cum
ratione facientes: crescite et multiplicamini, et replete terram, non in
carne, sed in spiritu seminare. syllogismus itaque eius futilis et
caducus, sophismate primum decipit audientem. caeterum diligenter
inspectus, facile soluitur: neque enim possumus dicere, abraham, isaac
et iacob, et alios sanctos uiros, qui de repromissione nati sunt, ipsum
quoque domini praecursorem, quia in carne natus est, de corruptionis
germine pullulasse, illud pariter obseruandum, quod qui seminat in
carne, cum additamento suae carnis ponitur: qui autem seminat in
spiritu, non dicitur in spiritu suo, sed simpliciter in spiritu. qui
enim bona seminat, non in suo quidpiam, sed in dei spiritu seminat, de
quo et uitam est messurus aeternam. "bonum autem facientes, non
deficiamus: tempore enim suo metemus, non deficientes". cohortatur eos
ad studium perseuerantiae, qui in hac uita mercedem boni operis
exspectant, nescientes quia sicut in semine aliud sationis, aliud messis
est tempus: sic et in praesenti uita, sementem esse opera (quae uel in
spiritu, uel in carne metantur), messem uero futurum iudicium, et pro
qualitate uel diuersitate sementis, diuersas nos facere messuras,
centesimum et sexagesimum, et tricesimum fructum, quam segetem nemo
potest metere deficiens. qui enim perseuerauerit usque in finem, hic
saluus erit. sicut et in alio loco praecipitur: esto non deficiens.
quale est autem, ut cum peccatores quotidie in malis operibus augeantur,
nos in bono opere lassemur?
"ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem
ad domesticos fidei". tempus sementis, ut diximus, tempus est praesens,
et uita quam currimus. in hac licet nobis quod uolumus seminare; cum
ista uita transierit, operandi tempus aufertur. unde et saluator ait:
operamini dum dies est: ueniet nox, quando iam nullus poterit operari
ortus est nobis dei sermo, sol uerus, et congregatae sunt bestiae
recedentes in cubilia sua: procedamus ut homines ad opus nostrum, et
usque ad uesperam laboremus, sicut mystice cantatur in psalmo: posuisti
tenebras, et facta est nox. in ipsa pertransibunt bestiae siluae, catuli
leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a deo escam sibi. ortus est
sol, et congregatae sunt, et in cubilibus suis dormierunt. egredietur
homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad uesperam. siue
aegrotamus, siue sani sumus, humiles, uel potentes, pauperes, diuites,
ignobiles, honorati, esurientes, siue uescentes, omnia in nomine domini
cum patientia et aequanimitate faciamus, et implebitur in nobis illud
quod scriptum est: diligentibus autem dominum, omnia cooperantur in
bonum. ira ipsa et libido, et iniuria quae desiderat ultionem, si me
refrenem: si propter deum taceam: si per singulos commotionis aculeos,
et incentiua uitiorum, dei desuper me uidentis recorder, fiunt mihi
occasio triumphorum. ne dicamus in largiendo: ille est amicus, hunc
nescio: hic debet accipere, iste contemni. imitemur patrem nostrum, qui
solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et
iniustos. fons bonitatis omnibus patet.
seruus et liber, plebeius et rex, diues et pauper, ex eo similiter
bibunt. lucerna cum accensa fuerit in domo, omnibus lucet aequaliter.
quod si in cunctos indifferenter liberalitatis frena laxantur, quanto
magis in domesticos fidei, et in christianos, qui eumdem habent patrem,
eius que magistri appellatione censentur! uidetur autem mihi locus iste
posse et superioribus cohaerere, ut domesticos fidei, magistros nominet,
quibus supra omnia quae putantur bona, ab auditoribus suis iusserat
ministrari. breue est uitae istius curriculum. hoc ipsum quod loquor,
quod dicto, quod scribo, quod emendo, quod relego, de tempore meo mihi
aut crescit, aut deperit. titus, filius uespasiani, qui in ultionem
dominici sanguinis, subuersis ierosolymis, romam uictor ingressus est,
tantae dicitur fuisse bonitatis, ut cum quadam nocte sero recordaretur,
in coena, quod nihil boni die illa fecisset, dixerit amicis: hodie diem
perdidi. nos putamus non perire nobis horam, diem, momenta, tempus,
aetates, cum otiosum uerbum loquimur, pro quo reddituri sumus rationem
in die iudicii? quod si hoc ille sine lege, sine euangelio, sine
saluatoris, et apostolorum doctrina, naturaliter et dixit, et fecit:
quid nos oportet facere, in quorum condemnationem habet et iuno
uniuiras, et uesta uirgines, et alia idola continentes? beatus ioannes
euangelista cum ephesi moraretur usque ad ultimam senectutem, et uix
inter discipulorum manus ad ecclesiam deferretur, nec posset in plura
uocem uerba contexere, nihil aliud per singulas solebat proferre
collectas, nisi hoc: filioli, diligite alterutrum. tandem discipuli et
fratres qui aderant, taedio affecti, quod eadem semper audirent,
dixerunt: magister, quare semper hoc loqueris? qui respondit dignam
ioanne sententiam: quia praeceptum domini est, et si solum fiat,
sufficit. hoc propter praesens apostoli mandatum: operemur bonum ad
omnes: maxime autem ad domesticos fidei.
"uidete qualibus litteris scripsi uobis mea manu". hi qui
circumcidi galatas uolebant, disseminauerant alia paulum facere, alia
praedicare, et suo opere destruere sermonem, quod qui legem assereret
abolitam, ipse inueniretur in lege. hanc opinionem, quia non poterat
paulus apud omnes praesens ipse subuertere (prohibebatur quippe
uinculis, quae ob christi martyrium sustinebat), seipsum per litteras
repraesentat. et ne aliqua suppositae epistolae suspicio nasceretur, ab
hoc loco usque ad finem, manu sua ipse perscripsit, ostendens superiora
ab alio exarata. quod autem sub nomine eius a falsis doctoribus
epistolae mitterentur, ad thessalonicenses quoque demonstrat scribens:
rogamus autem uos, fratres, per aduentum domini nostri iesu christi, et
nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini a uestro sensu,
nec terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per
epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies domini, ne quis uos
seducat ullo modo. et ut totam epistolam quam mittebat, suspicione
erueret falsitatis, manu sua in fine subscripsit, dicens: salutatio mea
manu pauli, quod est signum in omni epistola: ita scribo: gratia domini
nostri iesu christi cum omnibus uobis. ad colossenses etiam quas
dictauerat litteras, manu sua similiter subnotauit: salutatio mea manu
pauli: memores estote uinculorum meorum. et ubicunque sciebat falsos
adesse doctores, qui possent per apostoli auctoritatem noua dogmata
seminare, epistolam manu propria subscribebat. denique et ad corinthios
scribens, in quibus erant schismata et haereses, unoquoque dicente: ego
sum pauli, et ego apollo, ego autem cephae, epistolam suam tali
annotatione signauit: salutatio mea manu pauli: si quis non amat dominum
iesum christum, anathema sit, maranatha, et caetera. propter hoc igitur
uolens omnem occasionem falsis auferre doctoribus, qui et galatas a
ueritate euangelii deprauarant, finem epistolae manus suae adnotatione
compleuit, dicens: uidete qualibus litteris scripsi uobis; non quod
grandes litterae fuerint (hoc quippe in graeco sonat p�likois~g), sed
quod suae manus essent eis nota uestigia, ut dum litterarum apices
recognoscunt, ipsum se putarent uidere, qui scripserat. in hoc loco uir
apprime nostris temporibus eruditus, miror quomodo rem ridiculam locutus
sit. paulus, inquit, hebraeus erat, et graecas litteras nesciebat. et
quia necessitas expetebat, ut manu sua epistolam subscriberet, contra
consuetudinem curuos tramites litterarum, uix magnis apicibus
exprimebat: etiam in hoc suae ad galatas indicia charitatis ostendens,
quod propter illos id quoque quod non poterat, facere conaretur.
grandibus ergo paulus litteris scripsit epistolam, quia sensus erat
grandis in litteris, et spiritu dei uiui, non atramento, nec calamo
fuerat exaratus. quod autem apposuit, mea manu, opera intelligamus in
manibus. quam ob causam crebro et in prophetis scribitur: sermo dei qui
factus est in manu ieremiae, siue aggaei, ut per hanc quoque
similitudinem in manu pauli sciamus factum dei esse sermonem. grandes
paulus litteras non solum tunc ad galatas, sed etiam hodie scribit ad
cunctos, et quamuis parui sint apices quibus eius epistolae
conscribuntur, tamen magnae sunt litterae, quia in litteris magnus est
sensus.
"quicunque uolunt placere in carne, hi cogunt uos circumcidi
superius ostendit ex quo loco sua subscripserit manu: nunc quid
scripserit, replicat. caius caesar, et octauianus augustus, et tiberius
successor augusti, leges promulgauerant, ut iudaei qui erant in toto
romani imperii orbe dispersi, proprio ritu uiuerent, et patriis
caeremoniis deseruirent. quicunque igitur circumcisus erat, licet in
christum crederet, quasi iudaeus habebatur a gentibus. qui uero absque
circumcisione se non esse iudaeum praeputio praeferebat, persecutionibus
tam gentilium, quam iudaeorum, fiebat obnoxius. has igitur
persecutiones hi qui galatas deprauauerant declinare cupientes,
circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant quam nunc
apostolus confidentiam in carne uocat, quod scilicet tam gentibus, quos
timebant, quam iudaeis, qui uolebant placere, circumcisionem in
persecutione proponerent. nam nec iudaei persequi eos poterant, nec
gentiles, quos uidebant et proselytos circumcidere, et ipsos legis
praecepta seruare.
"neque enim qui circumcisi sunt, hi legem custodiunt, sed uolunt
uos circumcidi, ut in carne uestra glorientur". propter infirmitatem,
inquit, carnis, lex impleri non potest. unde et iudaei praecepta magis
hominum et doctrinas, quam dei mandata custodiunt, neque corporalem
facientes legem, impossibile quippe est: neque spiritualem, quam non
intelligunt. unde hoc est omne quod student, quod agunt, quod nituntur,
ut apud iudaeos de uestrae carnis iniuria glorientur, et iactitent suo
gentes magisterio circumcisas. hoc autem totum faciunt, ut iudaeis
placeant, et expugnatae legis inuidia conquiescat.
"mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu
christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo". solus
potest in cruce christi gloriari, qui tollit eam, et sequitur
saluatorem, qui crucifixit carnem suam cum uitiis et concupiscentiis,
qui mortuus est mundo, et non contemplatur ea quae uidentur, sed quae
non uidentur: uidens mundum crucifixum, et transeuntem figuram eius.
crucifigitur autem iusto mundus ille, de quo saluator ait: ego uici
mundum et: nolite diligere mundum. et: non accepistis spiritum e mundo.
cui crucifixus est mundus, huic mundus et mortuus est: et iam ei uenit
mundi consummatio, et dignus effectus nouo coelo, et noua terra, et nouo
testamento, canit canticum nouum, et accipit nomen nouum scriptum in
calculo, quod nemo nouit nisi qui acceperit illud. quaeritur quomodo
nunc paulus dicat: mihi autem absit gloriari, nisi in cruce domini
nostri iesu christi, cum in alio loco de aliis glorietur, ut ibi ait:
per uestram gloriam, quam habeo in christo iesu. et iterum: libenter
gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus christi. et
in alio loco: bonum autem mihi est magis mori, quam ut gloriam meam quis
euacuet, et caetera quae in hunc modum scripta sunt. sed sciendum quod
omnis illa gloriatio ad crucem relata, gloria crucis sit: et quidquid
dignum in uirtutibus perpetratur, hoc fieri ob domini passionem.
"neque enim circumcisio aliquid est, neque praeputium, sed noua
creatura". quomodo fidelis et infidelis, cum unus sit per substantiam,
in duos diuiditur iuxta intelligentiae diuersitatem, apostolo dicente:
exspoliantes uos ueterem hominem cum operibus eius, et induentes nouum,
qui renouatur in cognitionem iuxta imaginem creatoris: sic et mundus cum
secundum substantiam unus sit, secundum sensum alius atque alius
efficitur. peccatori, mundus uetus est: sancto, nouus. cum enim sancto
mundus fuerit crucifixus, nequaquam est ei circumcisio et praeputium:
non iudaeus, neque gentilis: sed noua creatura, in quam transfiguratur
corpus humilitatis nostrae, conforme corporis gloriae christi: uetera
quippe transierunt, ecce facta sunt omnia noua. et quomodo alia est
gloria solis, alia lunae, alia stellarum: stella quippe a stella differt
in gloria: sic et resurrectio mortuorum. de qua et daniel pari uoce
concordat, dicens: plurimi dormientium de terrae puluere surgent: hi in
uitam aeternam, et hi in opprobrium et in confusionem aeternam; et:
intelligentes fulgebunt sicut splendor firmamenti. et de iustis: multi
sicut stellae in sempiternum. neque enim in sole et luna, firmamento et
stellis, circumcisio aliquid ualet, aut praeputium: sed est noua
conditio sine his partibus corporum, quae possunt secari. ita igitur et
nos, qui diligimus deum, et praeparata sunt nobis quae nec oculus uidit,
nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, cum de corpore
humilitatis transformati fuerimus in corpus gloriae domini iesu christi,
illud habebimus corpus quod nec iudaeus possit incidere, nec cum
praeputio custodire gentilis. non quod aliud iuxta substantiam sit: sed
quod iuxta gloriam sit diuersum.
oportet enim mortale hoc induere immortalitatem, et corruptiuum hoc
incorruptione uestiri. huic quid simile et beatus euangelista ioannes
sentiens est locutus: charissimi, nunc dei filii sumus, et necdum
manifestum est quid futuri simus. scimus quia si manifestatum fuerit,
similes ei erimus, quia uidebimus eum sicut ipse est. quia ergo necdum
manifestatum est illud corpus gloriae iesu christi, quod et uestigia
clauorum post resurrectionem habuit, et clausis ianuis est ingressum:
nos qui iam nunc in baptismate christo conresurreximus, in nouum renati
hominem, nec circumcisioni, nec praeputio seruiamus: sed quod futuri
sumus, iam nunc nos esse credamus.
"et quicunque hanc regulam sequuntur, pax super illos, et
misericordia, et super israel dei". ad normam omnia diriguntur: et utrum
praua recta ue sint, cum regula apposita fuerit, arguuntur. ita et
doctrina dei quaedam quasi norma sermonis est, quae inter iusta iudicat
et iniusta: quam qui secutus fuerit, habebit pacem in semetipso quae
superat omnem sensum; et post pacem, misericordiam quae praecipua est in
dei israel. dei uero israel dictus est, ad distinctionem eius qui dei
israel esse cessauit. dicunt enim se esse iudaeos, et non sunt; sed
mentiuntur, cum sint de synagoga satanae nec mireris, si ad imitationem
spiritualis israel, carnalis sit israel, qui nec pacem habeat nec
misericordiam; de quo et ad corinthios scribitur: uidete israel secundum
carnem, cum ad imitationem quoque dei et domini, multi sint dii, et
multi domini, siue in coelo, siue in terra. pulchre autem uno sermone,
ut epistolam iuxta propositum argumentum finiret, israel dei uocauit;
quo scilicet omnia quae supra dicta sunt, non extra causam; sed ex causa
disputata doceantur.
"de caetero nemo mihi molestus sit". non quasi defecerit in
docendo; sed quo et agricola hunc habeat laborem, si quae plantauerit
uirgulta siccentur; et pastor sollicitudinem, si pecora quae
congregauerat dissipata lanientur. melius ergo in graeco legitur, de
caetero labores mihi nemo exhibeat; ne rursum scilicet in uobis
necessitatem habeam laborandi. laborem praestat magistro, qui aliter et
uiuit et sentit, quam magister et docuit et fecit. potest et
contentionem eorum, si qui contradicere deinceps uoluerint, praeuenire,
quod etiam ad corinthios in uelando mulieris capite, et masculi non
uelando, post multa complexus est, dicens: si quis autem uidetur
contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia
dei: hoc est, nos diximus quae nobis honesta uidebantur et iusta; si
quis autem nolens acquiescere ueritati, quaerit quid respondeat, et
quibus nitantur contra, sciat se responsione non dignum, qui magis
contendere paratus est, quam doceri. "ego autem stigmata domini iesu in
corpore meo porto". qui post aduentum christi in carne circumciditur,
non portat stigmata domini iesu; sed habet gloriam in confusione sua.
qui uero in plagis supra modum, in carceribus frequenter, ter uirgis
caesus est, semel lapidatus est, et caetera quae in catalogo scripta
sunt gloriandi, hic stigmata domini iesu in corpore suo portat. forte et
is qui macerat corpus suum, et subiicit seruituti, ne aliis praedicans
ipse reprobus inueniatur, portat stigmata domini iesu in corpore suo.
laetabantur et apostoli quod digni fuerant pro nomine iesu contumeliam
pati.
gratia domini nostri iesu christi, cum spiritu uestro, fratres,
amen. non dissensio, non legis seruitus, non rixa, non iurgium, sed
gratia domini iesu christi sit cum spiritu uestro. nequaquam cum carne,
nequaquam cum anima; siue quia spirituales facti, caro et anima esse
desistis, siue quod in principali etiam ea, quae minora sunt,
comprehendantur. anima enim et caro subiecta sunt spiritui. de quo et
ecclesiastes loquitur: spiritus reuertetur ad eum qui dedit illum. et
paulus in alio loco: ipse spiritus testimonium perhibet et spiritui
nostro. haec autem gratia domini iesu non cum omnibus est, sed cum his
qui fratres ab apostolo merentur uocari, fratres fideles, fratres que
germani, quod amen uerbum significat hebraeum. amen enim septuaginta
interpretes, fiat; aquila, symmachus, et theodotio, fideliter, siue,
uere, interpretati sunt. et quomodo in ueteri testamento quadam iurandi
consuetudine deus sua uerba confirmat, dicens: uiuo ego, dicit dominus:
per sanctos quoque iuratur: uiuit anima tua; ita et saluator noster in
euangelio per uerbum amen, uera esse quae loquitur, ostendit. quod autem
amen consensum significet audientis, et sit signaculum ueritatis, ad
corinthios quoque prima nos docet, in qua paulus ait: caeterum si
benedixeris spiritu, quis supplet locum idiotae?
quomodo dicet amen super tua benedictione: quoniam quidem nescit quid
dicas? ex quo ostendit non posse idioten respondere uerum esse quod
dicitur, nisi intellexerit quod docetur.
Ad Ephesios
Prologus
si quidquam est, paula et eustochium, quod in hac uita sapientem
uirum teneat, et inter pressuras et turbines mundi aequo animo manere
persuadeat, id esse uel primum reor, meditationem et scientiam
scripturarum. cum enim a caeteris animantibus hoc uel maxime differamus,
quod rationale animal sumus et loqui possumus: ratio autem omnis et
sermo diuinis libris contineatur, per quos et deum discimus, et quare
creati sumus non ignoramus: miror quosdam exstitisse qui aut ipsi se
inertiae et somno dantes, nolint quae praeclara sunt discere: aut
caeteros, qui id studii habent, reprehendendos putent. quibus cum possim
districtius respondere, et breuiter eos uel offensos dimittere, uel
placatos, multo esse melius scripturas legere, quam augendis et
cumulandis opibus inhiare: illud dicam, quod uel apud iniquissimum
iudicem obtineam, placere mihi otium meum, et solitudinem omni
celebritate iucundiorem uideri. et quomodo ego non reprehendo, non damno
quod faciunt: ita illos ineptias meas mihi debere concedere. parum
eloquens sum, quid ad te? disertiorem lege. non digne graeca in latinum
transfero: aut graecos lege (si eiusdem linguae habes scientiam); aut si
tantum latinus es, noli de gratuito munere iudicare, et, ut uulgare
prouerbium est: equi dentes inspicere donati. nunquid te manu conserta
in ius traho, quia nostra non scribas? me imperitior quisque lecturus
est: tua forsitan dicta si scripseris, tullius admirabitur. nunquid aut
tertullianus beatum martyrem cyprianum, aut cyprianus lactantium, aut
lactantius hilarium deterruit a scribendo? taceo de caeteris
minutalibus, qui me cum in libris suis garriunt. nisi et parua fuerint,
magna eminere non possunt. primum non dicitur, nisi secundum sequatur et
tertium. ad summa non scandimus, nisi per ima gradiamur. quamobrem
obsecro tam uos quae in praesentiarum estis, quam sanctam marcellam,
unicum uiduitatis exemplar, ne facile maledicis et inuidis opuscula mea
tradatis: neque detis sanctum canibus, et margaritas mittatis ante
porcos. qui cum bona imitari non queant, quod solum facere possunt,
inuident: et in eo se doctos eruditos que arbitrantur, si de aliis
detrahant. quibus obsecro respondeatis, ut figant ipsi stylum, tria ut
dicitur uerba coniungant, sudent paululum, experiantur semetipsos, et ex
labore proprio discant ignoscere laborantibus. scitis enim et ipsae
quod ad hoc me explanationum opus, inuitum et retractantem compuleritis.
non quo ab adolescentia, aut legere unquam, aut doctos uiros ea quae
nesciebam interrogare cessauerim, et meipsum tantum, ut plerique,
habuerim magistrum. denique nuper ob hanc uel maxime causam alexandriam
perrexi, ut uiderem didymum, et ab eo in scripturis omnibus quae habebam
dubia sciscitarer. sed cum aliud sit proprios libros componere, uerbi
gratia, de auaritia, et de fide, de uirginitate, de uiduis, et super
unaquaque materia testimoniis scripturarum hinc inde quaesitis
eloquentiam iungere saecularem, et pene in communibus locis pompaticum
iactare sermonem: aliud in sensum prophetae et apostoli ingredi,
intelligere cur scripserint, qua sententiam suam ratione firmauerint,
quid habeant in ueteri lege proprium idumaei, moabitae, ammonitae,
tyrii, philistiim, aegyptii, et assyrii; quid rursum in nouo testamento
romani, corinthii, galatae, philippenses, thessalonicenses, hebraei,
colossenses, et quam nunc ad ephesios epistolam habemus in manibus.
necesse est enim, ut iuxta diuersitates locorum et temporum, et hominum,
quibus scriptae sunt, diuersas et causas, et argumenta, et origines
habeant. et quomodo beatus ioannes in apocalypsi sua ad septem scribens
ecclesias, in unaquaque earum specialia, uel uitia reprehendit, uel
uirtutes probat: ita et sanctus apostolus paulus per singulas ecclesias
uulneribus medetur illatis, nec ad instar imperiti medici uno collyrio
omnium oculos uult curare. et quia iam ad galatas, orantibus uobis, ante
paucos dies quid nobis uideretur, expressimus: nunc ad ephesios
transeundum est, mediam apostoli epistolam, ut ordine ita et sensibus.
mediam autem dico, non quo primas sequens, extremis maior sit; sed
quomodo cor animalis in medio est: ut ex hoc intelligatis quantis
difficultatibus, et quam profundis quaestionibus inuoluta sit. scribebat
ad ephesios dianam colentes non hanc uenatricem, quae arcum tenet,
atque succincta est, sed illam multimammiam quam graeci polumaston~g
uocant, ut scilicet ex ipsa quoque effigie, mentirentur omnium eam
bestiarum et uiuentium esse nutricem. scribebat autem ad metropolim
asiae ciuitatem, in qua ita idololatria, et quod semper idololatriam
sequitur, artium magicarum praestigiae uiguerant, ut demetrius diceret,
et magnae deae templum dianae in nihilum reputabitur, destruetur quoque
magnitudo eius, quam cuncta asia, et uniuersus orbis colit. denique
triennio ibi apostolus moratus est, nocte et die dei euangelium
praedicans, ut, idololatriae arce destructa, facile minorum urbium
templa caperentur. hoc ipsum scriptura refert quomodo paulus ad ephesios
sermocinetur, dicens: quapropter uigilate, recordantes quia triennio
nocte ac die non cessaui cum lacrymis monere unumquemque uestrum: et
nunc commendo uos deo, et uerbo gratiae eius, qui potens est aedificare
et dare uobis haereditatem in sanctificatis omnibus.
indigebant enim commendatione apostoli ad deum, quos tanto tempore
daemonum error tenuerat, et sciebant esse spirituales aliquas
potestates, et in extis atque auguriis et diuinationibus quamdam
similitudinem diuinitatis agnouerant. unde rursum ad eos loquitur:
"propter quod contestor uos in die hac, quia mundus sum ego a sanguine
omnium. non enim subtraxi quominus annuntiarem uobis omnem uoluntatem
dei". et in alio loco; "quomodo nihil subtraxerim eorum quae uobis
proderant, quin annuntiarem, et docerem publice domestice". legerat in
ezechiele, quod speculator qui populo hostium non praedixisset aduentum,
sanguis ciuium exigeretur de manibus eius, et propterea omnem se
uoluntatem dei, et uniuersa quae illis utilia forent annuntiasse
memorauit, ut liber esset a sanguine eorum. ut autem sciatis eos qui in
epheso crediderant, daemoniacis praestigiis et magiae fuisse artibus
obligatos, in eisdem apostolorum actibus replicatur, et dicitur: plurimi
quoque eorum qui curiosa gesserant, comportantes libros, combusserunt
coram omnibus, et computauerunt pretium eorum, et inuenerunt argenti
quinquaginta millia: sic propter uerbum domini crescebat, et
confortabatur. haec idcirco uniuersa replicauimus, ut ostenderemus quare
apostolus in hac uel potissimum epistola obscuros sensus et ignota
saeculis sacramenta congesserit: et de sanctarum contrariarum que
uirtutum docuerit potestate: qui sint daemones, quid ualeant, quid ante
fuerint, et quomodo post aduentum christi sint diruti atque destructi.
de quibus ait: non est nobis pugna aduersum carnem et sanguinem, sed
aduersum principatus et potestates: aduersus rectores tenebrarum
istarum: aduersum spiritualia nequitiae in caelestibus. et in alio loco:
permanebo autem ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum
est magnum, et efficax: sed aduersarii multi. permansit autem ephesi
usque ad pentecosten, tempus laetitiae atque uictoriae, quo non
flectimus genua, nec curuamur in terram: sed cum domino resurgentes ad
coelorum alta sustollimur. et permansit: quia apertum ei erat ostium, et
non ostium modicum, sed magnum, ut uincto forti atque superato, domum
eius inuaderet, spoliaret, euerteret et captiuam duceret captiuitatem:
qui satellitum suorum agminibus congregatis, tota contra apostolum acie
dimicauit, et uictus est. qui sint autem ephesii, et hinc uel maxime
comprobatur quod sicut ioannes mysterium natiuitatis antiquae domini
relaturus, in pectus eius recubuit, et de purissimo fonte hausit riuulum
doctrinarum: ita et hi in abeuntis pauli collum ruentes, osculis atque
complexibus suis indicauerunt unum se cum eo scientiae habere thesaurum
et magistri desiderium lacrymis contestati sunt. illud quoque in
praefatione commoneo, ut sciatis origenem tria uolumina in hanc
epistolam conscripsisse, quem et nos ex parte secuti sumus. apollinarium
etiam et didymum quosdam commentariolos edidisse, e quibus licet pauca
decerpsimus, et nonnulla, quae nobis uidebantur, adiecimus, siue
subtraximus, ut studiosus statim in principio lector agnoscat hoc opus,
uel alienum esse, uel nostrum.
LIBER 1
1. "paulus apostolus iesu christi, per uoluntatem dei". si per
praepositio ministerium eius per quem res agitur, ostendit, uidetur mihi
in illam sententiam sensus iste congruere: nemo uenit ad me, nisi pater
meus attraxerit eum ad me. atque ita fiet, ut et illud quod in ioannis
euangelio legitur: omnia per illum facta sunt, haud dubium quin per
filium, non praeiudicet domino nostro iesu christo, quasi ex eo minor
sit, quod patris obtemperet uoluntati: quomodo et nunc non praeiudicat
patri, quod per uoluntatem illius paulus apostolus iesu christi sit.
alii uero ita locum istum intelligunt, ut paulum apostolum iesu christi,
per uoluntatem dei, qui sit christus, ostendi putent: ut sicut
sapientia et uerbum, et uirtus dei, et ueritas et resurrectio, et uia
dicitur: ita etiam uoluntas appelletur. nonnulli nihil referre
existimant, utrum per uoluntatem dei, an ex dei dixerit uoluntate, quia
his praepositionibus apostolus indifferenter utatur: et idipsum
significare, per uoluntatem dei, quod si dixisset, ex uoluntate dei.
"sanctis omnibus qui sunt ephesi". quidam curiosius quam necesse est,
putant ex eo quod moysi dictum sit: haec dices filiis israel: qui est,
misit me, etiam eos qui ephesi sunt sancti et fideles, essentiae
uocabulo nuncupatos. ut quomodo a sancto sancti, a iusto iusti, a
sapiente sapientes: ita ab eo qui est, hi qui sunt appellentur, et iuxta
eumdem apostolum elegisse deum ea quae non erant, ut destrueret ea quae
erant. ipsam etiam scripturam quae in testimonium adducta est, ita
edisserunt, ut destructionem eorum quae erant, ex consequentibus
intelligamus: ut non, inquit, glorietur omnis caro in conspectu dei. si
enim, aiunt, quispiam ex eo quod non erat, in id quod est a deo esse
proficiens, non datori gratiam referat; sed sui meriti et uirtutis
aestimet quod subsistat, statim quod est esse destruitur, et incipit non
esse quod fuerat. alii uero simpliciter, non ad eos qui sint, sed qui
ephesi sancti et fideles sint, scriptum arbitrantur. "et fidelibus in
christo iesu". quoniam sanctificata est mulier infidelis in fratre
fideli, et uir infidelis sanctificatus est in muliere fideli. et sunt
uasa quoque sancta, et mutae pecudes quae deo mactantur in templo:
propterea eos quos sanctos dixerat, uocauit et fideles, quia fides ex
mentis propriae descendit arbitrio: sanctificatio uero ex sanctificantis
interdum, absque uoluntate nostra, sumimur largitate. quod autem ait,
fidelibus in christo iesu, et hoc ad distinctionem diligentissimae
obseruationis est positum.
sunt quippe plures fideles; sed non in christo iesu. si quis reddat
depositum; si quis commendata non abneget, fidelem se amicum exhibeat:
animam magis quam fidem paratus sit prodere, quod de nonnullis
philosophis legimus (et ne illi satis gloriarentur, atheniensis meretrix
perpetrauit), iste quidem fidelis est: sed non est fidelis in christo
iesu. "gratia uobis et pax a deo patre nostro, et domino iesu christo".
siue ambo ad utrumque, hoc est, et gratia et pax, tam ad deum patrem,
quam ad dominum nostrum iesum christum: siue ad singulos referenda sunt
singula, ut gratia ad deum patrem, pax uero referatur ad christum.
siquidem statim sequitur: in laudem gloriae gratiae suae: in qua
glorificauit nos in dilecto: ut gratia patris in eo sit, quod filium pro
salute nostra dignatus est mittere: pax uero filii in eo, quod per
ipsum patri reconciliati sumus, et destructo medio pariete, inimicitias
in carne sua euacuans, fecerit utrumque unum.
"benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, qui
benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus, in
christo". quomodo secundum substantiam atque naturam deus bonus, nos
communione sui effecit bonos, et loquitur ad israel: sancti estote,
quoniam ego sanctus sum; ita ipse benedictus nos praestet esse
benedictos. dat quippe legislator benedictiones, et benedictio domini
super caput iusti; cuius benedictionis cognomentum habet baruch, qui in
lingua nostra, benedictum sonat. benedixit autem nos, non in una
benedictione, sed in cunctis. non quo omnes omnia consequamur, sed dum
singuli, uel singulas, uel plures habemus ex omnibus, omnes per singulas
possideamus. et non in terrenis benedictionibus, sed in spiritualibus.
sunt quippe terrenae benedictiones, habere quempiam liberos, affluere
opibus, honore et sanitate gaudere, quae terrena benedictio usque ad
irrationabilia iumenta descendit. dictum est quippe de illis: benedixit
eis dominus, et dixit: crescite et multiplicamini. spirituales uero
benedictiones in caelestibus sunt; quia terra benedictionem non capit
spiritualem. siquidem et benedictiones illae quae in leuitico dei
praecepta seruantibus promittuntur: uerbi causa, externis gentibus
fenerare, plena esse horrea frumentis, benedictos esse in urbibus,
benedictos in agris, et caetera his similia, in prophetis non uidebimus
expleta, hominibus, qui in melotis et in caprinis pellibus errauerunt:
in egestate, in angustia, in desertis montibus, in speluncis et cauernis
petrarum, persecutorum impetus declinantes. spiritualiter ergo
accipienda sunt omnia, et spiritualia, non in terrenis locis, sed in
caelestibus exspectanda. quod uero ait: benedixit nos in omni
benedictione spirituali in caelestibus, quasi iam in praeterito factum
sit, et non in futuro promissum, id est, benedixit, et non benedicturus
est, quaeritur quomodo adhuc in terra nos positos, caelesti benedictione
benedixerit. siue igitur quod conuersatio nostra in caelis est, et non
sumus de mundo isto, sed deposita imagine choici, portamus imaginem
supercaelestis: et in carne non uiuimus, sed in spiritu; et
thesaurizamus nobis in caelis ubi et cor habemus, dicimur nunc caelesti
benedictione benedicti; siue certe, quod omnis benedictio spiritualis in
christo, licet in terra sit, tamen de caelestibus computetur: benedixit
nos, inquit, in omni benedictione spirituali in caelestibus in christo:
in sermone dei, et sapientia, et ueritate, caeteris que uirtutibus.
dupliciter autem legendum: benedictus deus et pater domini nostri iesu
christi; ut sit benedictus deus, qui uniuersorum conditor est, et
hucusque distinctio; deinceps inferatur: qui est et pater domini nostri
iesu christi; uel ita: ut deus et pater, ad dominum nostrum, in commune
referatur. benedictus deus eius qui assumptus est hominis, et pater
eius, qui in principio apud deum fuit deus uerbum. non quo alius
assumptus homo, et alius sit sermo qui assumpserit; sed quo unus atque
idem pro uarietate causarum, nunc sublimis, nunc humilis, praedicetur.
"sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi: ut essemus
sancti et immaculati coram ipso". pro constitutione mundi, in graeco
scriptum habet, pro~g katabol�s~g kosmou~g; non idipsum autem
katabol�~g, quod constitutio sonat. unde et nos propter paupertatem
linguae, et rerum nouitatem, et sicut quidam ait, quod sit graecorum et
sermo latior et lingua felicior, conabimur non tam uerbum transferre de
uerbo, quod impossibile est, quam uim uerbi quodam explicare circuitu.
katabol�~g proprie dicitur, cum qui deorsum iacitur, et in inferiorem
locum mittitur de sublimi, uel cum aliqua res sumit exordium. unde et hi
qui aedium futurarum prima iaciunt fundamenta katabebl�kenai~g, id est,
deorsum initia fundamentorum iecisse dicuntur. uolens itaque paulus
ostendere quod deus uniuersa sit machinatus ex nihilo, non conditionem,
non creaturam atque facturam, sed katabol�n~g, id est, initium
fundamenti ad eum retulit: ut non iuxta manichaeum, et caeteras haereses
(quae factorem et materiam ponunt) aliquid unde creaturae factae sint,
antecesserit creaturas; sed omnia ex nihilo substiterint. quod autem
electos nos ut essemus sancti et immaculati coram ipso, hoc est, deo,
ante fabricam mundi testatus est, ad praescientiam dei pertinet; cui
omnia futura iam facta sunt, et antequam fiant uniuersa sunt nota. sicut
et paulus ipse praedestinatur in utero matris suae, et ieremias in
uulua sanctificatur eligitur, roboratur, et in typo christi propheta
gentibus mittitur. alius uero qui deum iustum conatur ostendere, quod
non ex praeiudicio scientiae suae, sed ex merito electorum unumquemque
eligat, dicit, ante uisibiles creaturas, coelum, terram, maria et omnia
quae intra ea sunt, fuisse alias inuisibiles creaturas, in quibus et
animas, quae ob quasdam causas, soli deo notas, deiectae sint deorsum in
uallem istam lacrymarum, in locum afflictionis et peregrinationis
nostrae, in quo sanctus constitutus orabat ut ad sedem pristinam
reuerteretur, dicens: heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est!
habitaui cum habitantibus cedar, multum peregrinata est anima mea.
et in alio loco: miser ego homo: quis me liberabit de corpore mortis
huius? et: melius est reuerti, et esse cum christo. et alibi: antequam
humiliarer, ego peccaui, et caetera his similia. itaque priusquam
animae, inquiunt, praecipitarentur in mundum, et mundus ex animabus
fieret cum habitatricibus suis, in infimum ipse deiectus, elegit paulum
deus et ei similes coram se, qui erant sancti et immaculati. nemo autem
eligitur nisi de pluribus; et ubi sunt aliqui uiliores, ibi electio
perpetratur. quomodo autem in babylonia captiuitate, quando a
nabuchodonosor in chaldaeam abductus est populus, missi sunt prophetae
ezechiel, daniel, tres pueri, aggaeus, zacharias, non quo et ipsi
meruerint captiuitatem, sed ut essent in solatio captiuorum: ita et in
illa deiectione mundi eos, qui antequam mundus fieret, electi erant a
deo, missos esse in eruditionem et magisterium animarum peccatricium, ut
ad praedicationem eorum reuerterentur ad eum locum unde corruerant; et
hoc esse quod a moyse in octogesimo nono psalmo dicatur: domine,
refugium factus es nobis in generatione et generationem: antequam montes
firmarentur, et fieret terra, et orbis terrarum. quod scilicet antequam
mundus fieret, et uniuersa generatio principium sumeret, sanctis suis
deus refugium fuerit. quod autem ait, ut essemus sancti et immaculati
coram ipso, inter sanctum et immaculatum hoc interest, quod sanctus et
immaculatus quoque intelligi potest, immaculatus uero non statim et
sanctus. paruuli quippe immaculati sunt, quia integro corpore nullum
fecere peccatum; et tamen non sancti, quia sanctitas uoluntate et studio
comparatur. et quod immaculatus dici potest ille qui peccata non fecit,
sanctus autem his qui uirtutibus plenus sit, iuxta illud quod in quodam
psalmo scribitur: qui ambulat sine macula, et operatur iustitiam. et in
cantico canticorum: tota speciosa es, proxima mea, et macula non est in
te. quaeritur quomodo sanctus quis et immaculatus sit coram deo, cum
propheta testetur, dicens: non iustificabitur in conspectu tuo omnis
uiuens. aut enim sancti et immaculati coram deo ephesii sunt, et falsum
est quod dicitur: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. aut
si nemo iustificatur in conspectu dei, falsum est quod praecessit,
sanctos et immaculatos esse in conspectu dei, ad quod bifariam est
respondendum. non enim ait paulus: elegit nos ante constitutionem mundi,
cum essemus sancti et immaculati; sed, elegit nos ut essemus sancti et
immaculati, hoc est, qui sancti et immaculati ante non fuimus, ut postea
essemus. quod et de peccatoribus ad meliora conuersis dici potest, et
stabit illa sententia: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens,
id est, in tota uita sua, in omni quo in mundo isto conuersatus est
tempore. quod quidem ita intellectum, et aduersum eum facit, qui
antequam mundus fieret, animas dicit electas esse propter sanctitatem et
nullum uitium peccatorum. non enim, ut ante iam diximus, eliguntur
paulus, et qui ei similes sunt, quia erant sancti et immaculati; sed
eliguntur et praedestinantur, ut in consequenti uita per opera atque
uirtutes sancti et immaculati fiant. deinde et sic sentiendum est, quia
non dixerit. non iustificabitur in conspectu tuo quispiam uiuens; sed,
omnis uiuens, id est, non iustificabuntur omnes, iustificabuntur uero
aliqui.
"in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum per iesum
christum in ipsum". dupliciter legendum, ut charitas uel cum
superioribus, uel inferioribus copuletur. cum superioribus ita: ut
essemus sancti et immaculati coram ipso in charitate, et postea
sequatur. praedestinans nos in adoptionem filiorum per iesum christum in
ipsum. cum inferioribus autem sic: in charitate praedestinans nos in
adoptionem filiorum per iesum christum in ipsum. differentiam uero
graeci sermonis proorisas~g et horisthentos~g latinus sermo non
explicat. superior quippe sermo ad eos refertur, qui antea non fuerunt,
et priusquam fierent, de his cogitatum est, et postea substiterunt.
inferior uero de eo quem nulla cogitatio, uoluntas nulla praecessit, sed
semper fuit, et nunquam ut esset, accepit exordium. unde recte nunc de
his qui cum ante non essent, postea substiterunt, dicitur
prooristhentes~g. de filio uero, hoc est, de domino nostro iesu christo,
in alio loco scriptum est horisthentos~g, quia semper cum patre fuit,
et nunquam eum ut esset, uoluntas paterna praecessit.
ex quo colligitur semper patrem, semper fuisse filium, et in quibus
aeternitas coaequalis est, eamdem esse naturam. nec non etiam hoc
inferendum, quod cum praedestinet nos, siue praefiniat deus, in
adoptionem filiorum per iesum christum, tamen non ante filii esse
possumus, nisi filii eius iesu christi fidem et intelligentiam
recipiamus. et ille quidem natura filius est, nos uero adoptione. ille
nunquam filius non fuit; nos antequam essemus, praedestinati sumus, et
tunc spiritum adoptionis accepimus, quando credidimus in filium dei.
"secundum placitum uoluntatis suae". uerbum eudokian~g, quod
latinus sermo interpretatus est, placitum, apud graecos compositum est
ex duobus integris, apo~g tou~g eu~g, kai~g tou~g dokein~g, a bene, et a
placito, quod nos possumus dicere beneplacitum, quia non statim omne
quod placuit, et bene placere potest, sed ibi tantum eudokia~g, hoc est,
beneplacitum dicitur, ubi quod placuit, recte placitum comprobatur.
hunc autem sermonem de hebraico reson, septuaginta interpretes
transtulerunt, rebus nouis noua uerba fingentes. inuadunt itaque in hoc
loco occasionem, qui ante conditionem mundi, animas putant cum angelis
et caeteris uirtutum nominibus in coelesti ierusalem fuisse uersatas,
quod nec beneplacitum dei, nec in laudem gloriae eius, et gratiae possit
intelligi, alios nudos, barbaros, seruos, debiles; alios diuites,
romanos, liberos, sanos: ignobiles, uel nobiles in diuersa orbis parte
generari, nisi causae praecesserint, quibus ex meritis haec animarum
unaquaeque sortita sit. et illud quod ad romanos scriptum se quidam
putant nosse, nec norunt: an non habet potestatem figulus de eadem massa
facere aliud uas in honorem, aliud in contumeliam? ad eumdem sensum
referunt: ut quomodo uita bona, siue mala, laboriosa, uel facilis,
frustra in isto mundo agitur, nisi credamus dei futurum iudicium esse;
ita et diuersitas in hoc mundo nascentium iustitiam dei arguat, nisi
animarum merita praecesserint. si enim, inquiunt, haec non ita
accipimus, nec beneplacitum uoluntatis dei erit, nec in laudem gloriae
et gratiae eius, alios elegisse ante constitutionem mundi, ut essent
sancti et immaculati, et haberent adoptionem per iesum christum: alios
ultimae conditioni, et poenis perpetuis destinasse.
"in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificauit nos in
dilecto". quae laus, inquiunt, gloriae gratiae dei est, alios
gratificare in christo, alios aeternis praeparare suppliciis: amare
iacob, antequam oriatur ex utero; odisse esau priusquam digna odio
perpetraret, nisi causae praecesserint quae iustitiam dei probent? omnis
ergo gratia quam consequimur in gloriam, et laudem eius qui nos
iustificauit in dilecto, hoc est, in domino nostro, et saluatore
completur: quia absque sapientia, ueritate, iustitia, pace, redemptione,
caeteris que uirtutibus, nullum bonum intelligi potest. nec putandum
quod in latinis codicibus habetur scriptum esse, in dilecto filio suo,
sed simpliciter, in dilecto; et si quidem esset additum, dilecto dei,
uel dilecto patris, esset simplex intelligentia, et omnium opinione
uulgata, quod dominus noster iesus christus diligeretur a patre; sed non
magnum aliquid proprietati filii concederemus, cum sic filius
diligeretur, ut caetera. dicitur quippe ad deum: diligis omnia, et nihil
abiicis eorum quae fecisti: neque enim odio quid habens condidisti. aut
si esset oppositum, in qua gratificauit nos in dilecto prae omnibus,
uniuersus scrupulus fuisset ablatus, quia et patriarchas et prophetas,
et omnes sanctos uiros scimus a deo fuisse dilectos. nunc uero in eo
quod absolute locutus est, dicens: in dilecto, ita mihi intelligendum
uidetur, ut subaudiatur, ab omnibus. si enim christus, ut saepe iam
diximus, sapientia est, iustitia, pax, gaudium, continentia, et caetera,
haec uirtutum uocabula etiam hi qui sequi nequeunt diligunt, et nullus
tam confessi sceleris est, ut non sapientiam et iustitiam amare se
dicat. quomodo et substantia dei omnium hominum consentit opinio, quod
diuina sit, et nullius sensu facile comprehendatur, errat uero
unusquisque, dum talem, uel talem eam putat: ita et christum, secundum
id quod diuersas uirtutes sonat, omnes diligunt, licet plures factis non
possint probare quod diligunt. iste est dilectus quem aestimo et in
isaia significari: cantabo dilecto canticum dilecti uineae meae; et:
uinea facta est dilecto; et in uicesimo octauo psalmo: conteret dominus
cedros libani, et comminuet eas, ut uitulum libani, et dilectus sicut
filius unicornium.
"in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem
peccatorum". ille redimitur qui captiuus est, et in hostium ueniens
potestatem liber esse desiuit: ita et nos quidam dicunt in hoc mundo
esse captiuos, et sub principibus et potestatibus iugo seruitutis
teneri, nec ante uinctas catenis explicare manus, et oculos sursum
attollere, nisi redemptor aduenerit. sed quis iste, aiunt, tantus et
talis, qui possit pretio suo totum orbem redimere? iesus christus filius
dei proprium sanguinem dedit, et nos de seruitute eripiens libertate
donauit. et reuera si historiis gentilium credimus, quod codrus, et
curtius, et decii mures pestilentias urbium, et fames, et bella suis
mortibus represserint, quanto magis hoc in dei filio possibile
iudicandum est, quod cruore suo, non urbem unam, sed totum purgarit
orbem! dupliciter uero sanguis christi, et caro intelligitur, uel
spiritualis illa atque diuina, de qua ipse dixit. caro mea uere est
cibus, et sanguis meus uere est potus; et: nisi manducaueritis carnem
meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis uitam aeternam; uel
caro et sanguis, quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea.
iuxta hanc diuisionem et in sanctis eius diuersitas sanguinis et carnis
accipitur, ut alia sit caro quae uisura est salutare dei: alia caro et
sanguis quae regnum dei non queant possidere. consequenter autem post
redemptionem sanguinis christi, remissionem accepisse scribimur
peccatorum; quia nisi redempti fuerimus, frustra nobis peccata donantur.
nec ante ueniam accipere possumus delictorum, et serui esse cessamus,
nisi pretium pro nobis cruentus quondam uictor acceperit.
"secundum diuitias gratiae eius qua abundauit in nobis". qui
intelligit hoc quod dictum est: gratia estis saluati, et non ex
operibus, et quinquaginta et quingentorum denariorum in euangelio
debitorem: quod qui plus dimittitur, plus diligat: iste potest scire
quod secundum diuitias suas dei gratia abundarit in nobis, maxime in
ecclesia de gentibus congregata, quae aliena fuit a testamento et
promissionibus israel, cuius delicto nos salutem consecuti sumus. annon
est magnitudo gratiarum in paulo, et in caeteris sanctis, de quibus
dicitur: nescitis quoniam angelos iudicabimus? et in alio loco; in quem
desiderant angeli considerare; et rursum: pater, da ut quomodo ego et tu
unum sumus, sic et ipsi in nobis unum sint. has diuitias gratiarum ille
in se non facit uacuas, qui quantum ualet humana fragilitas, nititur,
laborat, atque contendit, et cum apostolo loquitur: gratia eius in me
non fuit uacua. qui uero beneficii magnitudinem non recordans, ad
deteriora delabitur, in isto diues gratia dei, et opulenta largitio
paupertate tenuatur.
"in omni sapientia et prudentia notum nobis faciens mysterium
uoluntatis suae". sapientiam et prudentiam esse diuersas, stoici quoque
opinantur, dicentes: "sapientia est rerum diuinarum humanarum que
cognitio; prudentia uero tantum mortalium". iuxta hanc diuisionem
possumus sapientiam inuisibilium, et uisibilium accipere, prudentiam
uero tantum uisibilium. quaeritur itaque quomodo nobis deus, in omni
sapientia, et prudentia notum fecerit mysterium uoluntatis suae. et
quidem primum simpliciter accipiendum, quod mysterium uoluntatis eius,
redemptio nostra sit, per sanguinem filii ipsius, et remissio
peccatorum, secundum diuitias gratiae eius qua abundauit in nobis. quod
scilicet nos in domini passione credentes (quae est stultitia non
credentibus) sapientiam possideamus atque prudentiam. deinde quod per
scripturas suas nobis nota fecerit uniuersa mysteria: quomodo primum
coelum, et terram machinatus sit, et omnia quae intra ea sunt, fecerit,
ordinarit atque distinxerit: ut plasmatus homo, et usque ad passionem
christi mundus impletus sit, quomodo ex uisibilibus ea quae sunt
inuisibilia cognoscantur. ad extremum, quod etiam ea quae in terra sunt,
sapientia indigeant atque prudentia. quotus enim quisque nostrum scit
quid sit illud quod aues in aera suspendat, pisces in fluctibus, nec non
hominum gressus promoueat, et rabiem incitet bestiarum? sed qui
diligens lector est, statim nobis illud opponet: si ex parte cognoscit
paulus, et ex parte prophetat, et nunc uidet per speculum in aenigmate,
quomodo uel ipsi, uel ephesiis, in omni sapientia atque prudentia dei
mysterium reuelatum est? hac itaque necessitate compellimur mutare
ordinem lectionis, et facere: secundum placitum uoluntatis suae, in
laudem gloriae gratiae tuae, in qua gratificauit nos in dilecto; in quo
habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum,
secundum diuitias gratiae eius, qua abundauit in nobis in omni sapientia
et prudentia, et cum hucusque distinxerimus, quo scilicet, omni
sapientia et prudentia, ad superiora iungantur, deinceps inferamus:
notum faciens nobis mysterium uoluntatis suae secundum placitum suum.
potest autem et hac manente sententia, quod ex parte uideant, et ex
parte prophetent, nunc in omni sapientia et prudentia, dici reuelatum
eis esse mysterium. non quo ipsi in omni sapientia et prudentia
mysterium didicerint, sed deus in omni sapientia sua atque prudentia,
iuxta quod consequi poterant, eis mysterium reuelauerit. "secundum
placitum suum quod proposuit in eo in dispensatione plenitudinis
temporum". supra dixerat, secundum placitum uoluntatis suae; nunc,
secundum placitum suum, uoluntate detracta. ibi proorismon~g, id est,
praedestinationem in adoptionem filiorum per iesum christum posuit: hic
uero prothesin~g, id est, propositionem inter praedestinationem autem et
propositum, hi qui solent inter uerba discutere, hoc asserunt
interesse, quod praedestinatio alicuius rei multo ante in mente eius qui
destinet quid futurum sit, praefiguret: propositum autem, cum iam
uicina sit machinatio, et pene cogitationem sequatur effectus. quod uero
ait, proposuit in eo, ad mysterium referendum est: siquidem supra
dixerat: ut notum faceret nobis mysterium uoluntatis suae, quod
mysterium dispensatio est plenitudinis temporum, ut statuto tempore
omnia compleantur. quomodo enim haeres quandiu paruulus est, licet
ipsius bona sint, tamen necdum ei debetur haereditas. ita et mysterium
quod praedestinatum fuerat a deo in adoptionem filiorum eius, ante non
potuit dispensari, nisi suo ueniret tempore. de quo et alibi numero
singulari paulus ait: ut autem uenit plenitudo temporis, misit deus
filium suum: qui ante uenire non potuit, nisi mysterium temporis
impleretur.
"recapitulare omnia in christo, quae in coelis, et quae in terra,
in ipso". pro recapitulare in latinis codicibus scriptum est,
instaurare et miror cur ipso uerbo graeco non usi sint translatores, cum
istiusmodi licentia, dialectica et philosophia sicut in graeco
habentur, assumptae sint. nam et oratores in epilogis, uel ante
epilogos, in fine causarum propter memoriam iudicum et eorum qui audiere
negotia, recordationem, id est, anakephalai�sin~g solent facere, ut
quae prius latius disputarant, breui postea sermone comprehendant, et
unusquisque recordari eorum incipiat quae audiuit. sensus itaque in
praesenti loco iste est: omnis dispensatio quae et ante mundum, et
postea esse coepit in mundo, tam inuisibilium quam uisibilium
creaturarum, aduentum dei filii pollicebatur.
quod adam qui de paradiso eiectus est, per saluatorem reuocandus erat.
quod in fabricatione turris, linguarum unitas scissa est, in actibus
apostolorum portendebat dona linguarum. quod isaac in typo domini,
crucem suam ipse portauit. quod samson sanctam comam nutriens, dalilae
pauperis dilexit amplexus, et omnia cordis sui secreta confessus est,
saluatoris et ecclesiae ex gentibus uere pauperis et egenae mysterium
significabat. in cruce itaque domini, et in passione eius recapitulata
sunt omnia, id est, uniuersa in hac anakephalai�sei~g supputata. quod ut
manifestius fiat, quotidianae consuetudinis aliquod ponamus exemplum.
uerbi causa: uiginti denarios erogaui, rursum quinque, et alios
quindecim; triginta quoque et ter decies, per diuersa tempora dedi. haec
si in unum uoluero supputare, centenarii mihi numeri summa succrescit,
et in uno numero habebo omnia quae ante descripsi. sic itaque uniuersa
mysteria et omnis dispensatio uetustatis non solum quae in terris, sed
etiam quae in coelis gesta est, in christi passione completur. cum enim
semel mihi christus passus fuerit, et sepultus, et resurrexit, et ad
patrem uictor ascenderit: non necesse habeo ueterem numerum, quia in uno
omnia teneo. diligenter attendite, quod non solum omnes historiae
scripturarum, quas in terra gestas spiritus sanctus enumerat: sed etiam
in coelestibus quae, nobis occultae sunt, in christi recapitulata
passione teneantur.
"in quo et sorte uocati sumus: praedestinati secundum propositum
eius qui uniuersa operatur secundum consilium uoluntatis suae". uerbum
haereditatis et sortis, per quas in christi partem uenimus, ostendit nos
de alia potestate ad aliam transmigrasse: et secundum illud quod in
deuteronomio scriptum est: quando diuidebat altissimus gentes, cum
disseminaret filios adam, de angelorum ditione ad partem domini esse
translatos. et illi quidem aliena, et sibi uel commissa, uel usurpata
tenuerunt. ista uero recepit sua: et ascendens in altum captiuam duxit
captiuitatem, id est, eos qui ante capti fuerant in perditionem, ipse
cepit ad uitam, ut reduceret in excelsum; et quodammodo est capta
captiuitas, dum per secundam captiuitatem qui prius capti fuerant,
liberantur. considerandum quod et hic proorismos~g et prothesis~g, id
est, praedestinatio et propositum, simul posita sint, iuxta quae
operatur omnia deus secundum consilium uoluntatis suae. non quo omnia
quae in mundo fiant, dei uoluntate et consilio peragantur: alioquin et
mala deo poterunt imputari; sed quo uniuersa quae facit, consilio faciat
et uoluntate, quod scilicet et ratione plena sint, et potestate
facientis. nos homines pleraque uolumus facere consilio: sed nequaquam
uoluntatem sequitur effectus. illi autem nullus resistere potest, quin
omnia quae uoluerit faciat. uult autem ea quaecunque sunt plena rationis
atque consilii, uult saluari omnes, et in agnitionem ueritatis uenire.
sed, quia nullus absque propria uoluntate saluatur (liberi enim arbitrii
sumus), uult nos bonum uelle, ut cum uoluerimus, uelit in nobis et ipse
suum implere consilium.
"ut simus in laudem gloriae eius, qui ante sperauimus in
christo". si sperauimus, tantum dixisset, in christo, et non
praemisisset, ante sperauimus, quod graece dicitur pro�lpikotes~g, esset
manifestior sensus, eos qui sperauerunt in christo sorte uocatos esse
et praedestinatos secundum propositum eius, qui uniuersa operatur iuxta
consilium uoluntatis suae. nunc uero praepositionis adiectio, ad illam
nos intelligentiam trahit, de qua superius disputauimus, exponentes hoc
quod scriptum est: qui benedixit uos in omni benedictione spirituali, in
coelestibus in christo, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem
mundi, ut essemus sancti et immaculati coram ipso: quod scilicet sicut
iam non benedixerit omni benedictione spirituali in coelestibus, et
elegerit ante constitutionem mundi: ita etiam nunc sperasse ante dicamur
in christo ex eo tempore quo electi et praedestinati, et benedicti
sumus in coelestibus. alius uero hoc dogma non sustinens, quod ante
fuerimus et sperauerimus in christo, quam in isto corpore degeremus,
illo intelligentiam transferet, ut dicat: in aduentu domini saluatoris,
quando in nomine eius omne genu flectetur coelestium, terrestrium et
infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia dominus iesus christus in
gloria est dei patris cum ei fuerint uniuersa subiecta, alios
uoluntate, alios necessitate subiiciendos, et eos qui ante praesentiam
maiestatis eius sperauerint in eum, futuros esse in laudem gloriae eius,
et uocari ap�lpikotas~g; eos uero qui reperti fuerint necessitate
credentes, eo tempore quo nec diabolus, et angeli eius poterunt negare
regnantem, esse sperantes: sed non in laudem gloriae eius. quod quidem
et nunc ex parte uidemus expleri, quia alia sit merces eius, qui
uoluntate sequatur deum, alia qui necessitate. uerumtamen siue per
occasionem, siue per ueritatem, tantum christum annuntietur: dummodo
sciat, et sperans, et ante sperans, quod pro diuersitate spei diuersa
sint praemia recepturi.
"in quo et uos audito uerbo ueritatis euangelii salutis uestrae,
in quo credentes signati estis spiritu sancto promissionis". in quo:
haud dubium quin in christo. inter caeteros qui audierunt, uos quoque,
ephesii, uerbum ueritatis audistis, euangelium salutis uestrae, cui
credentes, signati estis spiritu repromissionis sancto.
uidetur autem iuxta ordinem lectionis non stare sententia, nec ei quod
praelatum est: in quo et uos audito uerbo ueritatis euangelii salutis
uestrae, redditum aliquid quod quia sequatur, quia statim secundo
ponitur, in quo, quod superfluum est, sublatum e medio potest textum
reddere lectioni. hoc autem patiebatur paulus de nimio amore christi, ut
eum semper quem diligebat, etiam superflue et extraordinarie nominaret.
quod potest absque nobis in omnibus epistolis eius lector diligens
inuenire. unde et nunc secundo positum, in quo ordinem deprehenditur
turbasse sententiae, et anteriorem propositionem reliquisse pendentem.
neque uero parua laus ephesiorum est, non praedicationem, sed uerbum
ueritatis audisse. siquidem inter praedicationem et uerbum ueritatis
multam esse distantiam, et in alia epistola legimus: et uerbum, inquit,
meum et praedicatio mea, non in persuasibilibus sapientiae uerbis, sed
in ostensione spiritus et uirtutis. quaeramus diligentius, ubi alibi
scriptum sit, quod uerbum quis audierit ueritatis, ut ex collatione
eorum possit perspicue pauli sensus aperiri: ubi quoque euangelium
nominatum sit, siue cum additamento, siue absolute. uerbi gratia cum
additamento, euangelium meum, et euangelium iesu christi et euangelium
aeternum; uel quod nunc dicitur ad ephesios, euangelium salutis uestrae.
absolute uero, ut cum loquitur de luca, cuius laus in euangelio per
omnes ecclesias. signatur autem qui audierit uerbum ueritatis, et
crediderit in eo, spiritu repromissionis sancto. quia multi sunt qui
audierunt, et increduli permanentes, nequaquam signaculum sancti
spiritus consecuti sunt. dicitur et ad principem tyri, tu es signaculum
similitudinis dei. signaculum autem dei est, ut quomodo primus homo
conditus est ad imaginem et similitudinem dei: sic in secunda
regeneratione quicunque spiritum sanctum fuerit consecutus, signetur ab
eo, et figuram conditoris accipiat. quaerendum etiam ubi alibi scriptum
sit: spiritus repromissionis sanctus: uel quid significet. ego enim
aestimo quia sicut spiritus sanctus sanctum facit eum cui fuerit
infusus: et spiritus sapientiae, sapientem: et intelligentiae,
intelligentem: et consilii, cautum atque consultum: et fortitudinis,
fortem: et scientiae, scientem: et pietatis, pium: et timoris, timidum.
dei que timore trepidantem: ita et spiritus repromissionis uel spiritus
dei, sponsorem et deum facit eum in quo habitauerit. quomodo econtrario
immundus spiritus immundum facit, et spurcam sibi domum praeparat
spurcus habitator: fornicationis quoque spiritus efficit scortatores, de
quibus et propheta loquitur: spiritu fornicationis seducti sunt: et
nequam spiritus, nequam facit homines atque peruersos: et daemoniacus,
daemones: qualis que fuerit liquor, qui nouae testae infusus est, talem
diu testa et odorem retinet, et saporem.
"qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem adoptionis,
in laudem gloriae ipsius". pignus latinus interpres pro arrhabone
posuit. non idipsum autem arrhabo, quod pignus sonat. arrhabo enim
futurae emptioni quasi quoddam testimonium, et obligamentum datur.
pignus uero, hoc est, enechuron~g, pro mutua pecunia opponitur: ut cum
illa reddita fuerit, reddenti debitum pignus a creditore reddatur.
rursum in eo ubi ait: in redemptionem adoptionis, non habet in graeco
huiothesian~g, sed peripoi�sin~g, quam nos acquisitionem, siue
possessionem, possumus dicere: nec tamen uim sermonis expressimus. multa
enim uerba sunt, quae nec de graeco in latinum transferri ualent, nec
de hebraico in graecum: et reciproce nec de latino in graecum, nec de
graeco in hebraeum. quicunque igitur non tantum spiritum sanctum, sed
spiritum sanctum repromissionis acceperit, simul consequetur, et
arrhabonem haereditatis, quae haereditas uita perpetua est. et quomodo
ex arrhabone aestimatur qualis emptio futura sit, et quae possessio:
uerbi causa, ex decem solidis, centum solidorum uilla, et ex centum
solidis mille solidorum possessio; ita ex uarietate arrhabonis,
haereditatis, quoque postea secuturae magnitudo cognoscitur. quamuis
autem sanctus sit aliquis atque perfectus, et omnium iudicio beatitudine
dignus putetur: tamen ad futuram haereditatem nunc arrhabonem est
spiritus consecutus. si autem arrhabo tantus, quanta erit ipsa
possessio? quomodo autem arrhabo qui nobis tribuitur, non est extra nos;
sed intra nos est: sic et ipsa haereditas, hoc est regnum dei quod
intra nos est, in nobis uersatur intrinsecus. quae enim potest esse
maior haereditas, quam contemplari et uidere sensu pulchritudinem
sapientiae, et uerbi, et ueritatis, et luminis, et ipsius ineffabilem,
et magnificam dei considerare naturam, omnium que quae ad similitudinem
dei condita sunt, substantiam contueri?
iste autem spiritus repromissionis sanctus, qui est arrhabo haereditatis
nostrae, idcirco nunc sanctis datur, ut redimantur et copulentur deo in
laudem gloriae ipsius. non quod deus laude alicuius indigeat, sed quo
laus dei laudatoribus prosit, et dum per singula opera maiestatem ipsius
magnitudinem que cognoscunt, ad laudandum eum miraculo stuporis
erumpant.
"propterea et ego audiens fidem uestram in domino iesu, et in
omnes sanctos, non cesso gratias agens pro uobis, memoriam uestri
faciens in orationibus meis: ut deus domini nostri iesu christi, pater
gloriae, det uobis spiritum sapientiae et reuelationis in agnitione
eius, illuminatos oculos cordis uestri". licet uerbi ad uerbum expressa
translatio possit apostolum diligenti excusare lectori, quod uideatur
omnis sententiae scatere contextus, et soloecismus fieri, tamen et in
graeco uitium sonat. unde et nos graecis potius calumniatoribus
respondentes, conabimur ita iuxta sensum temperare: ordinem lectionis,
ut dicamus: audiens fidem uestram in domino iesu, et in omnes sanctos
eius: uidens que differentiam fidei uestrae in dominum, et in omnes
sanctos eius, non cesso gratias agere, et memoriam uestri facere in
orationibus meis; ut domini nostri iesu christi deus, pater autem
gloriae, det uobis spiritum sapientiae et reuelationis. quod autem
sequitur: illuminatos oculos cordis uestri, ita per hyperbaton reddi
potest: propterea et ego audiens fidem uestram in domino iesu in
agnitione eius, illuminatos oculos cordis uestri, et in omnes sanctos,
non cesso, gratias agens pro uobis, memoriam uestri facere in
orationibus meis, ut deus domini nostri iesu christi pater gloriae det
uobis spiritum sapientiae, et reuelationis in agnitionem; ut sciatis
quae sit spes uocationis uestrae, etc.. porro deus domini nostri iesu
christi, pater autem gloriae, ita intelligendus, ut quomodo dominus
noster iesus christus ipse est sermo, sapientia, ueritas, pax, iustitia,
fortitudo, ipse sit etiam gloria, secundum illud quod alibi dicitur:
apparebit gloria dei: et in omni pene ueteri lege, scriptum est super
tabernaculum testimonii uisam esse gloriam dei. et psalmista canit:
exsurge, gloria mea, exsurge. quae gloria illuminans suo fulgore mundum,
templum sibi de uirginali utero fabricata est. cuius templi pater
gloriae efficitur deus. et ubi christus gloria est, ibi tantum pater
dicitur: ubi iesus, ubi deus eius, absque additamento aliquo nominatur.
iste igitur deus assumpti hominis, pater uero gloriae, sapientiae,
ueritatis, dat credentibus in filium suum spiritum sapientiae, et
reuelationis, ut sapientes fiant, et reuelata facie gloriam domini
contemplentur. quae sapientia et reuelatio cum eos sapientes fecerint,
et mysteria illis occulta aperuerint: statim sequitur ut habeant
illuminatos oculos cordis. ex uerbis praesentibus approbatur secundum
exterioris membra hominis, etiam interioris hominis membra dici. ecce
enim manifeste cordis oculos appellauit, quos absque sensu et mente
intelligere non possumus. huic et illud psalmistae conuenit: illumina
oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. et alibi: sapientes oculi in
capite eius. si enim simpliciter oculos carnis accipimus, utique non
solum sapientis, sed etiam insipientis oculi in capite eius sunt. caput
itaque sapientis, sensus accipitur: quia alio uerbo mens, et animus, et
principale cordis appellatur. quod uero ait, in agnitione eius, id est,
epign�sei~g autou~g, quidam sic intelligunt, ut inter gn�sin~g et
epign�sin~g, hoc est, inter notionem et agnitionem, illud intersit: quod
notio eorum sit quae ante non sciuimus, et ea postea scire coepimus.
agnitio uero eorum quae prius scientes deinceps scire desiuimus, eorum
que postea recordamur, et priorem quamdam uitam in coelestibus
suspicantur, postquam in corpora ista deiecti et obliti dei patris, nunc
eum per reuelationem cognouimus, secundum illud: reminiscentur et
conuertentur ad dominum omnes fines terrae, et caetera his similia
replicantes.
"ut sciatis quae sit spes uocationis eius, et quae diuitiae
gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sublimis magnitudo
uirtutis eius in nos qui credimus secundum operationem potentiae
uirtutis eius, quam operatus est in christo, suscitans illum a mortuis".
cui semel, iuxta orationem pauli, datus fuerit spiritus sapientiae et
reuelationis, ut apertis oculis cordis aspiciat, iste sciet quae
reposita sunt uocatis, et quae speranda sanctis dei, quae abundanter, et
large his qui haereditatem ipsius sustinent, est daturus. ad quam
notitiam magnitudo uirtutis dei est necessaria in his qui iuxta
similitudinem pauli, credentes uocantur, per quam operatus est deus in
christo iesu, quem a mortuis resuscitauit. dupliciter autem intelligenda
haereditas: siue quod primogenitus omnis creaturae, haereditas sit
animae domini nostri iesu christi, et eius qui ex corpore et anima
assumptus est hominis, nos que cum haereditate animae haereditemus deum
uerbum: siue quod in christo haereditas nostra sit, patris et filii, et
spiritus sancti una diuinitas; ut quomodo uocatur haereditas domorum
atque uillarum ea ipsa quae ab haeredibus possidentur: sic ipse deus
haereditas credentium sit atque sanctorum. scriptum est et in ueteri
testamento: filiis autem leui non dabitis haereditatem in medio fratrum
suorum: quia ego pars eorum; et alibi: dominus haereditas eorum est; et
sanctus qui extra deum nihil habere se nouit, audacter loquitur: pars
mea dominus; et: tu es pars haereditatis meae et calicis mei. non ergo
parui studii est, ut sciamus spem uocationis, et diuitias gloriae
haereditatis dei in sanctis: ea quippe indigemus ad haec cognoscenda
uirtute, qua etiam in filio suo deus usus est suscitando: quem
suscitauit non semel, sed semper a mortuis, et fecit eum in mortuis
liberum, nulla mortis contagione maculatum. quotidie christus resurgit
ex mortuis: quotidie in poenitentibus suscitatur. non quo non habuerit
etiam secundum carnem potestatem animae suae ponendae, et iterum
resumendae eius, (nemo quippe tollit eam, nisi ponat illam a semetipso),
sed quo iuxta dispensationem carnis et filii, homo et filius a deo et
patre suscitatus esse dicatur.
"et sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus, super
omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne
nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro".
per humanam similitudinem dei potentiam demonstrauit: non quo solium
ponatur, et deus pater in eo sedeat, se cum que filium habeat
residentem; sed quo nos aliter iudicantem atque regnantem, nisi per
nostra uerba intelligere nequeamus. ad hoc pertinet et illud quod in
centesimo nono psalmo scriptum est: dixit dominus domino meo: sede a
dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. si enim
iuxta regnantis habitum filius ad patris dexteram sedet, necesse est
iuxta eamdem similitudinem maior sit ab eo qui in laeua parte
consederit. quod ut sciamus aliter intelligi quam littera resonat, idem
psalmus in consequentibus docet, dicens: tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem melchisedech: dominus a dextris tuis. quomodo enim cum
filius patris ad dextram sedeat, rursum pater a dextris eius esse
perhibetur? aut qua ratione terra scabellum est pedum eius, et coelum
thronus ipsius, cum et terram secundum isaiam pugillo continere dicatur,
et coelum palmae extensione metiri? non enim potest intra id esse quod
ab eodem continetur, nec in manu inclusum tenere, a quo ipse iuxta
sedentis habitum circumdetur. sicut ergo proximum esse deo, uel ab eo
procul recedere, non secundum locorum spatia, sed iuxta merita
sentiendum est, quod sancti iuxta eum sint: peccatores uero, de quibus
ait propheta dicens: ecce qui elongant se a te, peribunt, ab omni eius
uicinia submoueantur: sic et in dextris uel in sinistris dei esse,
accipiendum est: quod sancti a dextris eius sint: peccatores uero a
sinistris, saluatore quoque idipsum in euangelio comprobante, cum oues a
dextris, haedos esse memoret a sinistris. sed et ipsum uerbum sedere,
regni significat potestatem, per quam beneficium eis deus tribuit, super
quibus sedere dignatur: quod scilicet regat eos, et in curru suo
habeat, et ad nutum proprium uaga prius, et libera colla conuertat. post
haec quaeritur, quomodo id quod sequitur, possit intelligi, super omnem
principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne nomen
quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. et
quidem de dextris ac sinistris, et de sessione iam dictum est. nunc
quaerendum ubi apostolus haec quatuor nomina, principatum, loquor, et
potestatem, uirtutem, et dominationem, scripta reperit, et in medium
nude protulerit. neque enim fas est eum qui diuina lectione fuerat
instructus, aliquid locutum putare quod in sanctis uoluminibus non
habetur. arbitror itaque illum aut de traditionibus hebraeorum ea quae
secreta sunt, in medium protulisse: aut certe quae quasi iuxta historiam
scripta sunt, cum intelligeret legem esse spiritualem, sensisse
sublimius, et quod de regibus atque principibus, ducibus quoque,
tribunis et centurionibus, in numeris, et in regnorum libris refertur,
imaginem aliorum principum regum que cognouisse: quod scilicet in
coelestibus sint principatus, sint potestates, sint dominationes atque
uirtutes, et caetera ministeriorum uocabula; quae nec nos possumus
nominare, nec ipsum paulum, puto, ut in graui corpusculo constitutum,
enumerare ualuisse. si autem sunt principatus, et potestates, et
uirtutes, et dominationes, necesse est ut et subiectos habeant, et
timentes se, et seruientes sibi, et eos qui sua fortitudine roborentur.
quae distributiones officiorum non solum in praesentiarum, sed etiam in
futuro saeculo erunt: ut per singulos profectus, et honores et
ascensiones, etiam et descensiones, uel crescat aliquis, uel decrescat,
et sub alia atque alia potestate, uirtute, principatu, et dominatione
fiat. nos homunculi cito in cinerem, et puluerem dissoluendi, si
consensu hominum leuemur in reges, tantas habemus ministrorum
diuersitates et multitudines, quantas facilius possumus sentire, quam
dicere: uerbi causa, quod praefectus in parte ciuili, iudices,
prouincias, et ordinem suum habeat: rursum militia, in tot comites,
duces, tribunos, et multiplicem scindatur exercitum; et putamus deum,
dominum dominorum et regem regnantium, simplici tantum ministerio
contentum?
"et omnia subiecit pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnia
ecclesiae, quae est corpus ipsius: plenitudo eius qui omnia in omnibus
adimpletur". huic uidetur illud esse contrarium, quod alibi scribitur:
necdum enim ei uidemus omnia subiecta. sed et illud: oportet enim illum
regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. si enim necdum ei
subiecta sunt omnia, et oportet eum regnare, donec ei subiiciantur
omnia: quomodo nunc sub pedibus eius deus uniuersa subiecit? maxime cum
et in alio loco paulus ipse testetur: cum autem ei subiecta fuerint
omnia, tunc et ipse filius subiicietur ei qui sibi subiecit omnia: ut
sit deus omnia in omnibus? ergo aut secundum praescientiam id quod
futurum est, quasi iam factum esse commemorat, iuxta sensum quem supra
exposuimus, ubi ait: benedixit nos in omni benedictione spirituali in
coelestibus in christo. aut certe si de praeterito sentiendum est: sic
debemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ei uoluntate subiecta,
naturae conditione deseruiant: uerbi causa, daemones, iudaei atque
gentiles. non enim seruiunt christo, nec subiecti sunt pedibus eius, et
tamen quia ab eo in bonam partem creati sunt, subditi sunt potestati
eius inuiti, tametsi aduersum eum repugnent liberi arbitrii uoluntate.
in hunc sensum et illud quod sequitur coaptatur: et ipsum dedit caput
super omnia ecclesiae, quae est corpus ipsius. quomodo enim caput
plurima sibi habet membra subiecta, e quibus sunt nonnulla uitiosa et
debilia: ita et dominus noster iesus christus cum sit caput ecclesiae,
habet membra eos omnes qui in ecclesia congregantur, tam sanctos
uidelicet quam peccatores: sed sanctos uoluntate, peccatores uero sibi
necessitate subiectos. atque ita fit, ut etiam inimici subiecti sint
pedibus eius. quapropter in eo quod ait, omnia, uidetur facere
quaestionem. nam illud quod dictum est: sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos sub pedibus tuis.
et alibi: oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub
pedibus eius: non magnopere quaerit interpretem ut ea quae inimica sunt,
cum fuerint superata, subiiciantur pedibus eius, et in uictoris
transeant potestatem. cur autem omnia, id est, angeli, throni,
dominationes, potestates, et uirtutes caeterae, quae nunquam fuerunt
contrariae deo, eius pedibus subiiciantur, uidetur obscurum. potest
itaque responderi, quod absque peccato nullus sit, et sidera ipsa non
sint munda coram deo, omnis que creatura paueat creatoris aduentum. unde
et crux saluatoris non solum ea quae in terra, sed etiam quae in coelis
erant purgasse perhibetur. alius uero, omnia, non ad uniuersitatem, sed
ad ea tantum refert, de quibus disputatum est: uel hoc modo, omnis
ciuitas conclamauit, non quo aliquis tacens in urbe non fuerit, sed ex
parte maxima etiam ea quae minora sunt appellantur. et ipse paulus
apostolus: omnes, inquit, sua quaerunt, non ea quae sunt dei; et: omnes
me dereliquerunt. non quod timotheus et caeteri discipuli, qui illo
tempore quo epistolae scribebantur, cum eo erant, illum reliquerint; sed
idcirco, quia a pluribus sit desertus, ab omnibus, id est, a maxima
parte desertum se esse conqueritur. simile huic quid et in psalmo sonat:
omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum. si enim omnes declinauerunt: ergo
declinauit et ipse qui loquitur. et alibi: ego dixi in excessu mentis
meae, omnis homo mendax. aut enim uerum est hoc quod dixit, aut falsum.
si omnis homo mendax est, ergo mendax est et ipse qui loquitur. si autem
mendax est et ipse qui loquitur, ne hoc quidem quod ait uerum est,
omnem hominem esse mendacem. porro si uera sententia est, omnes sic
accipiendi sunt, ut supra diximus, quod magna pars hominum mentiatur.
scribit et alibi apostolus: docentes omnem hominem. et rursum,
commonentes omnem hominem: non quod omnes homines docuerit: quanti enim
sunt qui usque hodie nec doctrinam apostoli audiere, nec nomen; sed quod
eos omnes doceat et admoneat, qui in ecclesia sunt, et cupiunt scire
quae dei sunt. sequitur: plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.
quod quidem sic accipiendum, quemadmodum et illud: tunc subiicietur ei
qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. nunc enim deus
per partes in singulis est, in alio iustitia, in alio castitas, in alio
temperantia, in alio sapientia, in alio fortitudo: et difficile est
etiam in sanctis uiris atque perfectis omnes pariter esse uirtutes. cum
autem in finem rerum, et consummatione mundi, ei fuerint uniuersa
subiecta, adimplebitur omnia in omnibus: ut iuxta id quod deus est
cunctis uirtutibus plenus, omnia in omnibus adimpleatur, et sint
uniuersi habentes omnia, quae ante singula singuli possidebant. sed et
hoc quod ait: et ipsum dedit caput super omnia ecclesiae quae est corpus
ipsius: plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur, non solum
hominum, sed etiam angelorum cunctarum que uirtutum, et rationabilium
creaturarum ecclesia intelligi potest. nec non et hoc: qui omnia in
omnibus adimpletur, nequaquam ita ut resonat, accipiendum; non enim ait:
qui omnia in omnibus adimplet; sed, qui omnia in omnibus adimpletur.
siquidem aliud est implere, aliud impleri; quia in altero agentis, in
altero patientis est uerbum. sicut ergo adimpletur imperator, si
quotidie eius augeatur exercitus, et fiant nouae prouinciae, et
populorum multitudo succrescat: ita et dominus noster iesus christus in
eo quod sibi credunt omnia, et per dies singulos ad fidem eius ueniunt,
ipse adimpletur in omnibus, sic tamen ut omnia adimpleatur in omnibus,
id est, ut qui in eum credunt, cunctis uirtutibus pleni sint, et iuxta
euangelium faciant eum proficere aetate, sapientia et gratia, non solum
apud deum, sed et apud homines.
2. "et uos cum essetis mortui delictis, et peccatis uestris, in
quibus aliquando ambulastis, secundum saeculum mundi huius, secundum
principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis
diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in
desideriis carnis nostrae, facientes uoluntates carnis et cogitationum,
et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. deus autem qui diues est
in misericordia, propter multam charitatem suam qua dilexit nos et cum
essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos christo". antequam de
singulis uerborum sensibus disputemus, uidetur nobis ita lectionis ordo
reddendus: et uos cum mortui essetis delictis et peccatis uestris,
conuiuificauit christo deus, qui diues est in misericordia propter
multam charitatem suam qua dilexit nos: et cum essemus mortui delictis,
in quibus aliquando ambulauimus, secundum saeculum mundi huius, secundum
principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis
diffidentiae, in quibus et nos omnes conuersati sumus aliquando in
desideriis carnis nostrae, facientes uoluntates carnis et mentium, et
eramus natura filii irae, conuiuificauit nos christo, ut apo~g koinou~g,
subaudiatur quasi bis dictum, et nos conuiuificauit christo.
coniunctionem uero causalem in eo loco in quo ait: deus autem qui diues
est in misericordia, arbitramur aut ab indoctis scriptoribus additam, et
uitium inoleuisse paulatim, aut ab ipso paulo, qui erat imperitus
sermone, et non scientia, superflue usurpatam. manifeste autem mors
animae dicitur esse peccatum, ex eo quod ait: et uos cum essetis mortui
delictis et peccatis uestris, iuxta illud quoque quod in ezechiele
scriptum est: anima quae peccauerit ipsa morietur. et quia delicta quae
graece parapt�mata~g nuncupantur, iuxta eiusdem linguae etymologiam
proprie uerbum est scripturarum (licet delicta pl�mmeleiai~g rectius
transferantur) quaerimus quid significent, quo ue distent a peccatis, id
est, quid intersit inter parapt�mata~g, et hamartias~g.
aiunt enim quod parapt�mata~g, quasi initia peccatorum sint, cum
cogitatio tacita subrepit, et ex aliqua parte conniuentibus nobis,
necdum tamen nos impulit ad ruinam. unde et in octauo decimo psalmo
scribitur: delicta, hoc est, parapt�mata~g quis intelligit? quia
scilicet difficile sit radices, et initia intelligere peccatorum.
peccatum uero esse, cum quid opere consummatum peruenit ad finem.
quaerimus quoque quid sit, in quibus aliquando ambulastis secundum
saeculum mundi huius, utrumnam et aliud saeculum sit, quod non pertineat
ad mundum istum, sed ad mundos alios, de quibus et clemens in epistola
sua scribit: "oceanus, et mundi qui trans ipsum sunt?" an unus iste
mundus sit, qui ab initio saeculi quo factus est adam usque ad terminum
suum uoluatur, et transeat: uel certe mundus alio nomine appelletur
princeps aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae?
scribitur et ad galatas. ut eruat nos de praesenti saeculo nequam. et in
hac eadem epistola: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. et dies
iacob modici dicuntur et pessimi, siue quod tempus uitae istius per quod
clausi tenemur in saeculo, graue sit et laboriosum, siue quod ipse
satanas mundi huius, ut supra diximus, et saeculi uocabulo nuncupetur.
de quo statim in sequentibus: secundum principem, inquit, potestatis
aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae. princeps
quippe aeris, et spiritus potestatis, qui in aere isto est, diabolus
intelligitur, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. in his enim qui
domino credunt, non potest operari. de quo et infra ait: non est nobis
pugna aduersus carnem et sanguinem, sed aduersum principatus et
potestates, aduersus rectores tenebrarum istarum, aduersus spiritualia
nequitiae in coelestibus. non quo diabolus, et satellites eius, qui per
mundum istum uagantes, peccata hominibus insinuant, in coelo uersari
queant, de quo ob sua merita corruerunt; sed coelum dicitur, aer iste,
qui supra nos est, iuxta illud saluatoris eloquium: considerate
uolatilia coeli, et caetera. manifestum quippe est, quod uolatilia non
per coelum uolitent, sed per aerem. sequitur: in quibus et nos omnes
conuersati sumus aliquando in desideriis carnis nostrae, facientes
uoluntates carnis et mentium. quod ait, in quibus, ad delicta referendum
est. superius enim quia duo pariter posuerat: et uos cum essetis mortui
delictis et peccatis uestris, et ad peccata retulerat dicens: in quibus
aliquando ambulastis: ad delicta uero nihil tale uidebatur secutum quod
sensum posset explere: nunc ait: in quibus delictis, et nos omnes
conuersati sumus: simul que ne in eo quod dixerat, et peccatis uestris
in quibus aliquando ambulastis, se per superbiam a peccato uideretur
excipere adiunxit, in quibus et nos omnes conuersati sumus. qui autem
conuersatum esse se dicit, de praeteritis delictis, et non de
praesentibus confitetur. conuersati sumus, inquit, aliquando, non in uno
desiderio, sed in desideriis carnis nostrae. caro quippe desiderat
aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. facientes non unam
uoluntatem carnis, sed plures: et non solum uoluntates carnis, sed etiam
mentium, pro quo in latinis codicibus habetur, cogitationum. inter
peccatum autem carnis et mentium hoc esse puto: quod carnis peccatum est
impudicitia atque luxuria, et ea quae ministerium eius in libidinibus
explentur. mentium uero delictum ad dogmata pertinet contraria ueritati
et haereticam prauitatem, ita ut possimus dicere plerosque haereticorum
(quanquam hoc rarum sit) uoluntates mentium facere, et non uoluntates
carnis, et multos contra ecclesiasticos, carnis et non mentium facere
uoluntates, et esse plures qui et carnis, et mentium pariter faciant
uoluntates. haec autem diximus, non quo et haeretici carnis non faciant
uoluntates (plura quippe apud eos corporis sunt uitia quam apud nostros)
sed ut, exemplo posito, facilius quod uolebamus possit intelligi. et
eramus, inquit, natura filii irae sicut et caeteri. respondeant
haeretici qui diuersas naturas esse contendunt, quomodo paulus, quem
utique spiritualis naturae esse non dubium est, fuerit natura filius
irae, sicut et caeteri qui adhuc in errore sunt positi. nos uero dicimus
esse primum omnes homines natura filios irae, uel propter corpus
humilitatis corpus que mortis, et quod ab adolescentia mens hominum
apposita sit ad malitiam: unde et salomon ait: non est iustus in terra
qui faciat bonum, et non peccet. uel quod ex eo tempore quo possumus
habere notitiam dei, et ad pubertatem uenimus, omnes, aut opere, aut
lingua, aut cogitatione peccemus.
eramus igitur natura filii irae sicut et caeteri, et omnes sancti, qui
ab ira sanguine christi redempti sunt. si enim paulus qui iuxta
iustitiam quae in lege fuit irreprehensibiliter est conuersatus, dicit
se natura fuisse filium irae, cur timeamus, etiam retro sanctos uiros
filios irae fuisse testari? de quibus omnibus uere dici possit: cum
autem uenit mandatum, peccatum reuixit, ipsi uero mortui sunt. filius
autem irae sic accipiendum, ut filius perditionis, filius iniquitatis,
filius mortis. non quo aliqua ira, mors, iniquitas et perditio subsistat
in natura sua, quae filios habeat; sed quo filii dicantur eius rei quae
operetur in singulis: sicut filii appellantur gehennae, qui gehennae
ignibus consumendi sunt. alius irae filios sic uocatos putat, ut filios
diaboli. diabolus enim perditio est, et ira, et mors. deuorauit mors
inualescens. et: nouissimus inimicus destruetur mors: et ad ipsum
diabolum: perditio factus es. factus, inquit, propria uoluntate, non ab
initio sic creatus. quomodo igitur mors dicitur, ex eo quod inuidia
diaboli mors introiuit in orbem terrarum, et per illum sunt mortui qui
ante uiuebant, et perditio, quod perdat quoscunque deceperit: sic et ira
dicitur propter eam quam exercet aduersum hominem ueritatem. sunt qui
illud in regnorum libris, quando dauid numerauit populum israel, iram in
se dei prouocans, scriptura dicente: et apposita est ira dei succendi
in israel, et incitauit dauid dicens, iram domini, diabolum significare
putent: etenim iuxta graecae linguae proprietatem non dixit genere
feminino ira dei legousa~g, hoc est, quae diceret, sed ira dei leg�n~g,
id est, qui diceret, genere masculino: mittit siquidem dominus iram et
furorem suum per angelos pessimos. deus ergo qui diues est in
misericordia, et diues propter charitatem suam qua dilexit hominum
genus, et charitatem non simplicem, sed multam, cum essemus mortui
propter delicta nostra, uiuificauit nos, et non solum uiuificauit (parum
quippe hoc erat bonitati et magnitudini eius), se uiuificauit cum
christo iesu, unam atque eamdem nobis tribuens uitam habere cum christo.
quidam pro eo quod nunc exposuimus: et eramus natura filii irae, pro
natura, prorsus, siue omnino quia uerbum phusei~g, ambiguum est,
transtulerunt. quod etsi sic sonet, iuxta ea quae diximus, exponendum
est. - "gratia saluati estis". si non sunt dignae passiones huius
temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, gratia magis
sumus quam opere saluati. nihil enim possumus domino retribuere pro
omnibus quae retribuit nobis.
"et coexcitauit, simul que fecit sedere in coelestibus in christo
iesu". supra dixerat, quod suscitauerit deus christum a mortuis, et
sedere fecerit ad dextram suam in coelestibus super omnem principatum,
et potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne nomen quod
nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. nunc uero
addidit: quia et nos suscitauerit cum eo, et sedere fecerit in
caelestibus ad dextram suam. quaeritur ergo, quomodo deus qui non saluos
fecit et suscitauit, simul fecerit sedere cum christo? et quidem qui
simplicius est responsurus, hoc asserit, quod iuxta praescientiam dei,
id quod futurum est, quasi factum esse iam dixerit. et quia mos iste sit
scripturarum, ut interdum futura tempore praeterito declinentur: uerbi
causa, de cruce domini: foderunt manus meas et pedes. et alibi de
passione eius: quasi ouis ad uictimam ductus est. et adhuc de iniuriis
flagellorum: liuore eius nos sanati sumus. et alibi: ab iniquitatibus
populi mei ductus est in mortem. hoc autem ideo, ne quia futura semper
incerta sunt, hominum spes fluctuet et uacillet, ea quae deus futura
cognouit (apud quem nihil ambiguum est) quasi iam facta memorantur: ut
quia praeterita secundum philosophos quoque fieri infecta non possunt,
qui audierint, quasi iam facta habeant quae futura sunt. alius uero qui
resurrectionem, et regnum christi spiritualiter intelligit, non
deliberauit dicere, iam sanctos sedere, et regnare cum christo: quomodo
enim nequaquam in carne sanctus est, cum uiuat in carne, et habet
conuersationem in coelestibus, cum gradiatur in terra, et caro esse
desistens, totus uertatur in spiritum: ita cum in coelestibus sedere cum
christo: regnum quippe dei intra nos est; et ubi fuerit thesaurus
noster, ibi erit et cor nostrum; firmi que et stabiles sedemus cum
christo, sapientia, uerbo, iustitia, ueritate. potest autem et hoc dici,
ut quomodo arrhabonem spiritus sancti accepimus, necdum totam eius
plenitudinem consecuti; sic et sedere nos cum christo atque regnare,
necdum perfectam sessionem in coelestibus obtinentes.
"ut ostenderet in saeculis superuenientibus abundantes diuitias
gratiae suae in bonitate super nos in christo iesu". quanta sit
beneficii magnitudo, et quam multiplex gratia qua nos dominus de saeculi
istius perturbationibus liberatos sedere fecit, et regnare cum christo,
hinc uel maxime comprobatur, quod in futuris saeculis non uno, sed
omnibus suam cunctis rationabilibus creaturis super nos ostensurus est
gloriam, suas que diuitias monstraturus. quod nos qui quondam lege
tenebamur inferni, et propter uitia atque peccata; ut operibus carnis,
ita eramus et suppliciis destinati: nunc in christo regnemus sedeamus
que cum eo. sedeamus autem non in humili quocunque loco, sed super omnem
principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne
nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. si
enim christus suscitatus a mortuis sedet ad dextram dei in coelestibus
supra omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et caetera: et nos
sedemus regnamus que cum christo: necesse est ut super his quae sedet
ille, sedeamus. sed qui diligens lector est, statim requirit et dicit:
quid ergo, maior homo angelis et cunctis in coelo potestatibus? quod
quia periculosum est respondere: principatus et potestates, et uirtutes,
et dominationes, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo,
sed etiam in futuro (maxime quia omnia christi subiecta sunt pedibus)
non ad bonam partem, sed ad contrariam referet: ut dicat eas esse
angelos refugas, et principem mundi istius, et luciferum qui mane
oriebatur, super quibus sancti cum christo in fine sessuri sunt, illis
quoque tribuentes beneficium, qui nunc infreni et male libertate sua
abutentes passim uagantur, et per praecipitia corruunt, peccatorum. cum
autem tales habuerint sessores, iuxta sedentium uoluntatem incipient
gubernari. alius uero hoc quod ait: ut ostenderet in saeculis
superuenientibus abundantes diuitias gratiae suae in bonitate supra nos,
in christo iesu, ad illam intelligentiam transferet, quod non simus
merito nostro, sed gratia eius saluati, et maioris bonitatis indicium
sit pro peccatoribus, magis quam pro iustis mori: pro bono enim forsitan
quis audeat interire; et daturus nobis sit, quae nec oculus uidit, nec
auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt. quae omnia ex parte iam
dederit in christo iesu: quia nullum absque christo bonum dici potest.
"gratia enim estis salui facti per fidem, et hoc non ex uobis:
dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur". ideo,
inquit, abundantes diuitias gratiae suae, in bonitate in superuenturis
saeculis ostensurus est, quia gratia salui facti estis per fidem, non
per opera. et haec ipsa fides non est ex uobis, sed ex eo qui uocauit
uos. hoc autem ideo, ne forsitan nobis cogitatio occulta subreperet: si
per opera nostra saluati non sumus, certe uel per fidem saluati sumus:
et alio genere nostro est quod saluamur. addidit itaque et dixit, fidem
quoque ipsam non nostrae uoluntatis esse, sed dei muneris. non quod
liberum homini tollatur arbitrium, et secundum illud apostoli ad
romanos, non sit currentis neque uolentis, sed miserentis dei; uerum
quod arbitrii ipsa libertas deum habeat auctorem, et ad illius
beneficium cuncta referantur, cum etiam bonum nos uelle ipse permiserit.
hoc autem totum propterea, ne quis glorietur a semetipso, et non a deo
se esse saluatum.
"ipsius enim sumus factura, creati in christo iesu in operibus
bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus". reddidit causas,
quare gratia saluati sumus per fidem, et hoc ipsum non ex nobis, sed ex
munere dei, dicens: ipsius enim factura sumus, hoc est, quod uiuimus,
quod spiramus, quod intelligimus, et credere possumus, ipsius est, quia
ipse conditor noster est. et diligenter obserua, quia non dixerit,
ipsius figuratio sumus atque plasmatio: sed, ipsius factura sumus.
plasmatio quippe originem de terrae limo trahit: factura uero iuxta
similitudinem et imaginem dei sumpsit exordium. quod in centesimo quoque
octauo decimo psalmo simul positum diuersa significat: manus tuae
fecerunt me, et plasmauerunt me. factura primum locum tenet: deinde
plasmatio. et quia creationis, et conditionis nomen ad magna semper
solet opera copulari, uerbi causa: illa urbs condita est, et ab initio
creatus est mundus, et unusquisque sanctorum per uaria dogmata atque
uirtutes, in semetipso mundus est totus: propterea nunc creati in
christo dicimur, et creati in operibus bonis, siue quae ipsi fecimus,
uel facturi sumus, siue in aliis creaturis, ad quae nostra conuersatio
transferenda est, ut quae praeparauit deus, in illis ambulemus, spe
magna iam nobis data, dum in his ambulaturi sumus, quae deus magnopere
praeparauit. et quia semel ad nomen creaturae uenimus, et sapientia in
prouerbiis salomonis dicit se creatam initium uiarum dei, multi que
timore, ne christum creaturam dicere compellantur, totum christi
mysterium negant, ut dicant, non christum in hac sapientia, sed mundi
sapientiam significari: nos libere proclamamus, non esse periculum eum
dicere creaturam, quem uermem, et hominem, et crucifixum, et
maledictionem, tota spei nostrae fiducia profitemur: maxime cum ex
duobus uersiculis quae praecedunt, ipsa sapientia promittat se esse
dicturam quae post saecula sunt. cum autem saecula christus fecerit, et
quae deinceps loquitur, ea sint quae post saecula dicturum se esse
promiserit, ad incarnationis mysterium, non ad naturam dei referenda
sunt quae sequuntur: licet in hebraeis codicibus non habeatur: dominus
creauit me initium uiarum suarum: sed, dominus possedit me. inter
possessionem autem, et creationem multa distantia est: quia qui
possidetur, is utique est atque subsistit, et est proprius, qui
possidetur. creator uero ille qui non erat antequam fieret: aut certe de
eo quod erat, transfertur in aliud, sicut et nos nunc creati dicimur in
christo iesu. creati utique, non quia ante non fuimus, sed creati in
operibus bonis. quod dauid quoque in psalmo quinquagesimo deprecatur,
dicens: cor mundum crea in me, deus.
et certe mundum cor ante peccatum habuerat, quando de eo dominus
loquebatur: inueni dauid filium iesse secundum cor meum; sed ut ibi
creatio instaurationem sonat: ita et in nobis et in christo per singula
opera et profectus, creatura atque conditio accipi potest: ut quotidie
in credentibus, quia uarie secundum merita diuersa montes dicuntur, et
ualles, et colles, atque campestria, christus creatus, natus et conditus
sit.
"propter quod memores estote, quia aliquando uos gentes in carne,
qui dicebamini praeputium, ab ea quae appellatur circumcisio in carne
manu facta: quoniam eratis illo tempore sine christo, alienati a
conseruatione israel, et peregrini testamentorum promissionis, spem non
habentes, et sine deo in mundo". gentes ephesios in carne uocans,
ostendit in spiritu esse non gentes: sicut econtrario iudaei in spiritu
gentes sunt, et in carne israelitae. quadrifariam igitur iudaei
diuiduntur et gentes. alii sunt in carne circumcisi, et in spiritu,
qualis fuit moyses et aaron, apostoli et nathaniel, cuius occultum
iudaismum dominum intuens ait: ecce uere israelites, in quo dolus non
est. alii qui nec carne nec spiritu circumcisi sunt, qualis fuit
nabuchodonosor et pharao, de hodie barbararum et romanarum gentium
multitudo, quae non credunt in deum. tertii, qui tantum in carne sunt
circumcisi, et spiritum incircumcisum habent, ad quos propheta dicit:
circumcidimini deo uestro, et nolite circumcidere carnem praeputii
uestri. et alibi: omnes gentes incircumcisi carne: domus uero israel
incircumcisi sunt corde. extremi de quibus nunc dicitur: quia aliquando
uos gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea quae dicitur
circumcisio ut carne manu facta, qualis hodie uniuersa est turba
credentium, et totus e gentibus mundus est plenus. ad distinctionem
igitur spiritualium gentium iudaeorum, ephesii gentes uocantur in carne,
quia secundum spiritum israelitae sunt. nam et in alio loco carneum
israelem scriptura commemorans ait: uidete israel secundum carnem: quia
in spiritu non erat israel. pulchre autem etiam uerba moderatus est: qui
dicebamini praeputium. dicebamini, inquit, praeputium, nec eratis, ab
ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta. non quo sit
circumcisio, sed quo ipsa sibi hoc nomen assumat, et sit uere
circumcisio manu facta, non spiritu. simul et illud est attendendum quod
nos quos sine christo alienatos quondam a conuersatione israel esse
memorauit, et peregrinos a promissionibus et testamento dei: nunc
postquam in christum credidimus, sicut repromissiones et testamenta eius
accepimus, ita conuersationem quoque habere dicamur israel: quomodo
conuersatio uniuersa legalis expletur in nobis, quia uidelicet lex
spiritualis est, et magis circumcidamur, et sabbatizemus in spiritu,
spirituales uictimas offerentes: illorum templo altari que destructis:
nos deo fructuum nostrorum decimas offeramus: nos immolemus agnum
immaculatum, et accincti lumbos, expediti pascha comedamus. sicut enim
circumcisio dicitur in carne manu facta: ita ad distinctionem eius
intelligitur alia esse circumcisio, quae non sit, ut diximus, manu
facta, sed spiritu. quod autem ait: spem non habentes, et sine deo in
mundo: non quo plures deos, antequam in christum crederent, ephesii non
habuerint, atque uenerati sint; sed quo qui absque deo uero sit, nullum
deum habeat. et significanter additum est, sine deo in mundo. habebant
quippe deum, quem eos habituros deus ante cognouerat, et apud
praescientiam dei non erant sine deo, sed in mundo erant absque deo.
"nunc autem in christo iesu uos qui aliquando eratis longe, facti
estis prope in sanguine christi; ipse est enim pax nostra". deus ubique
est, et totus ubique est, a quo quis potest separari, cum in eo sint
omnia? et ipse per prophetam loquatur: ego deus appropinquans, et non de
longe. et psalmista testatur: si ascendero in coelum, tu illic es: si
descendero in infernum, ades. cum igitur in eo sint omnia, procul tamen
esse ab impiis dicitur iuxta illud: longe est dominus ab impiis. iste a
quo impii longe sunt, uicinus est sanctis. denique cum et ab ephesiis
esset procul, in sanguine iesu prope eis factus est. et diligentius
intuendum, quod absque cruore domini iesu, nemo appropinquet deo, quia
ipse est pax nostra, dicens: pacem meam do uobis: pacem meam relinquo
uobis. quomodo enim sapientia sapientes facit, et iustitia iustos, et
sanctificatio sanctos, et uita uiuentes: sic et ipse pax nos facit esse
pacatos, ut dicamus: cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. si autem
christus credentium pax est, quicunque sine pace est, consequenter non
habet christum.
"qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae soluens
inimicitiam in carne sua, legem mandatorum in dogmatibus euacuans: ut
duo conderet in seipso in unum nouum hominem, faciens pacem, ut
reconciliaret utrumque in uno corpore deo, per crucem interficiens
inimicitiam in ea, et ueniens euangelizauit pacem uobis qui longe
eratis, et pacem his qui prope; quoniam per ipsum habemus accessum
uterque in uno spiritu ad patrem".
iste est medius paries et maceria, quae utrumque a se populum diuidebat.
de quo et in genesi in partu geminorum, obstetrix loquitur: utquid
propter te dirupta est sepis? postquam ergo sapientiam carnis quae est
inimica deo, in sua saluator carne destruxit, et praecepta legalia,
euangelicis dogmatibus commutauit, ut de iudaeo atque gentili unum
populum faceret christianum, euangelizans nobis qui longe eramus et
reliquiis iudaeorum, qui de israel per apostolos crediderunt, pacem
atque concordiam: tunc accessimus per ipsum ad deum, et unum in spiritu
patrem nos habere cognouimus: completum que est illud quod in euangelio
dominus loquebatur, dicens: et fiet unus pastor et unus grex; et iterum:
et alias oues habeo quae non sunt de ouili isto, nos significans ex
gentibus congregandos. inimicitia autem quae in saluatoris carne
destructa est, etiam per crucem est interfecta. scriptum est enim: ut
reconciliaret utrumque in uno corpore deo, per crucem interficiens
inimicitiam in ea. non ut in latinis codicibus habetur, in semetipso:
propter graeci pronominis ambiguitatem: en~g aut�i~g enim, et in
semetipso, et in ea, id est, cruce intelligi potest, quia crux, id est,
stauros~g, iuxta graecos generis masculini est. lex quoque mandatorum
subuersa est in dogmatibus: postquam circumcisio, et sabbatismus, qui
relictus est populo dei, et pascha, et pentecoste, et non apparere in
conspectu dei uacuum, sunt altius intellecta quam resonant, et ab
occidente littera recedentes, coepimus uiuificantem spiritum sequi. quod
autem ait: ueniens euangelizauit pacem uobis qui longe, hoc est,
gentibus, et pacem his qui prope, hoc est, iudaeis, uidetur mihi de
isaia aliis uerbis testimonium protulisse, et scripturae sententia
abusum quasi sua. scriptum est quippe in eo: uias eius uidi, et sanaui
eum, et consolatus sum eum, et dedi ei consolationem ueram: pacem super
pacem his qui longe erant, et qui prope. et haec quidem iuxta uulgatam
interpretationem dicta sint. caeterum qui illud apostoli legit, de
christo memorantis: pacem faciens per sanguinem crucis suae, his quae in
terra erant, et his quae in coelis, et caetera quae in eodem dicuntur
loco, non putabit nos, qui iuxta spiritum israel uocamur fuisse longe:
et iudaeos, qui tantummodo israel nuncupentur in carne, fuisse prope. et
hanc totam intelligentiam ad angelos uirtutes que coelestes, et ad
animas temperabit humanas: quod christus in suo sanguine terrena et
coelestia copularit, quae inter se antea dissidebant: et bonus pastor
morbidam ad montes reuectans ouem, fecerit esse cum caeteris; drachmam
que quae perierat, drachmis quae saluae fuerant copulauerit, et mandata
legalia ad illa retraxerit dogmata, ad quorum typum et imaginem moyses
quae essent in tabernaculo fabricanda, conspexit. atque ita fieri, ut
crux domini non solum terrae, sed et coelo profuerit; non solum
hominibus, sed et angelis; et omnis creatura domini sui cruore purgata
sit. quod autem ait: ut duo conderet in semetipso in unum nouum hominem,
et quod magis uidetur superiori de iudaeis atque gentilibus sensui
conuenire: sic suae intelligentiae coaptabat, ut dicat hominem iuxta
imaginem et similitudinem dei factum, eamdem post reconciliationem
formam recepturum, quam et nunc angeli habent, et ipse perdiderit. nouum
autem hominem esse dicit, qui quotidie renouatur, et habitaturus est in
nouo mundo, quando erit coelum nouum et terra noua, et bibiturus est
calicem iesu nouum in regno dei, cantaturus canticum nouum, et ueteris
et noui testamenti lectione gaudebit. illud quoque quod alibi scribitur:
ecce facio noua quae nunc orientur, sic sentiet, ut principium
innouationis in praesenti saeculo fieri existimet. caeterum perfectam
consummatam que nouitatem, necdum in isto putet saeculo posse compleri.
et quomodo nunc per speculum uidemus in aenigmate, tunc autem facie ad
faciem: sic et instaurationem noui hominis tunc plene perfecte que
complendam, cum coelestia terrena que fuerint copulata, et in uno
spiritu, et sensu eadem que sententia, accesserimus ad patrem. nescio
quid tale et in alia epistola (si quis tamen eam recipit) prudentibus
quibusque lectoribus paulus subindicat, dicens: hi omnes testimonium
accipientes fidei, non retulerunt promissionem, deo pro nobis melius
quid prouidente: ut non absque nobis consummarentur. propterea et
uniuersa creatura congemiscit nobis cum, qui in tabernaculo isto
ingemiscimus, et condolet, qui a timore dei in utero concepimus et
dolemus, et praestolamur reuelationem filiorum dei: ut de uanitate
seruitutis, cui nunc subiecta est, liberetur, et fiat unus pastor et
unus grex: et oratio domini compleatur dicentis: fiat uoluntas tua sicut
in coelo et in terra.
"ergo iam non estis peregrini et accolae: sed ciues sanctorum, et
domestici dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum, ipso summo angulari lapide christo iesu. in quo omnis
aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in domino. in quo et
uos coaedificamini in habitaculum dei, in spiritu". ad id quod supra
dixerat: peregrini testamentorum et repromissionis, nunc respondet: ergo
iam non estis peregrini et accolae. et ad illud quod praemiserat,
alienati a conuersatione israel, modo redit: estis ciues sanctorum, et
domestici dei. hic locus aduersus eos uel maxime facit, qui diuersas
naturas nituntur introducere. quomodo enim peregrini facti sunt ciues
sanctorum, et quomodo domestici dei fuerunt quondam alieni a
conuersatione israel, si non potest uel in melius, uel in peius natura
mutari? quod autem sequitur: aedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum, magis priori quam secundae interpretationi conuenit, in
qua superius dixeramus, ante passionem christi uicinum israel, et gentes
fuisse de longe. hoc testimonio et contra marcionem caeteros que
ueteres haereticos, qui alium legis, alium euangelii praedicant deum,
uti possumus. si enim nequaquam peregrini et accolae, sed ciues
sanctorum et domestici dei superaedificati sunt fundamento apostolorum
et prophetarum, ipso summo angulari lapide christo iesu: in quo omnis
aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in domino: in quo et
ephesii coaedificantur in tabernaculum dei in spiritu, unus est deus,
unius aedificationis et templi, quod superaedificatum est fundamento
apostolorum et prophetarum.
quod si uniuersa aedificatio compaginata, crescit in templum sanctum in
domino, omni labore nitendum est ut fiamus illi lapides de quibus
scriptum est: lapides sancti uoluuntur super terram. et cum fuerimus
uiui lapides, ex omni parte dolati, laeues, politi, nullam habentes
scabredinem, aedificemur in templum, et fiamus habitaculum deo. condatur
que in nobis arca testamenti custos legis domini, et cherubim,
scientiae multitudo, et interiora pectoris nostri in nouum uocabulum
transeant: dicamur que, dabir quod nos oraculum, siue responsum possumus
appellare, et ut contentiosius uerbum exprimamus e uerbo, lal�t�rion~g,
id est locutorium, dicere: ut cum apostolo erumpamus in uocem: an
experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? potest autem
omnis aedificatio super fundamentum apostolorum prophetarum que
constructa, non solum nos, sed et coelestes significare uirtutes, ut
uniuersi pariter fiant habitaculum dei in spiritu: incongruum quippe
esse aiunt, ex hominibus aedificationem compactam atque concordem
crescere in templum sanctum in domino, fieri que habitaculum dei in
spiritu; angelos autem et beatas quasque uirtutes, quae in coelestibus
deo seruiunt, ab hac felicitate alienas existimari. summus autem
angularis lapis, qui populum utrumque contineat (siue iuxta secundam
interpretationem coelestia iungat atque terrena), christus est dominus
noster, lapis praecisus de monte sine manibus, de quo et psalmista
testatur, dicens: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli. a domino factum est istud. reprobatus quippe est a
pharisaeis, qui uidebantur legis habere notitiam, dei que templum
legalibus aedificare mandatis: et assumptus a deo in angularem lapidem,
ut duos parietes ipse medius contineret; et per illum uterque populus ad
deum haberet accessum. iste angularis lapis, non credentibus lapis
offensionis est, et petra scandali: super quem qui ceciderit,
quassabitur; super quem uero ipse corruerit, comminuet eum.
LIBER 2
secundum orationibus uestris, o paula et eustochium, ad ephesios
aggredimur librum: noua quoque romam munuscula transmissuri. non quod
haec dignetur legere doctorum senatus, et bibliothecis ueterum
ascribere: sed quod sancta marcella idipsum fieri per epistolas
flagitet. cuius ego quotiescunque studiorum, ingenii, laboris, recordor,
toties me damno inertiae, qui in monasterii solitudine constitutus, et
illud praesepe contra uidens, in quo uagientem paruulum festini
adorauere pastores, id facere non possum, quod mulier nobilis inter
strepentem familiam, et procurationem domus explet operis succisiuis.
quapropter et illam et uos, et si qui forte lecturi sunt, in commune
precor, ut sciatis me non cogitatum diu limatum que proferre sermonem:
sed ad reuelanda mysteria scripturarum, uti uerbis pene de triuio, et
interdum per singulos dies usque ad numerum mille uersuum peruenire, ut
coepta in apostolum explanatio, ipsius pauli, cuius epistolas conamur
exponere, orationibus compleatur.
3. "huius rei gratia, ego paulus uinctus iesu christi pro uobis
gentibus: si tamen audistis dispensationem gratiae dei, quae data est
mihi in uobis. quoniam secundum reuelationem cognitum factum est mihi
mysterium, sicut praescripsi in modico; prout potestis legentes
intelligere sensum meum in mysterio christi". quantum ad consequentiam
sermonis textum que eloquii pertinet, ad id quod praemisit: huius rei
gratia, ego paulus uinctus iesu christi pro uobis gentibus,
diligentissime perquirentes, nihil quod ei reddiderit, potuimus
inuenire. neque enim dixit, huius rei gratia ego paulus hoc uel hoc
feci, uel illud et illud docui: sed suspensa manente sententia,
transgressus ad alia est. nisi forte ignoscentes ei, quod et ipse
confessus est dicens: et si imperitus sermone, non tamen scientia,
sensuum magis in eo quaeramus ordinem, quam uerborum. qui sic reddi
potest: huius rei gratia, ego paulus uinctus christi iesu, et uinctus
pro uobis qui estis ex gentibus, cognoui mysterium, ut uobis quoque
illud traderem: sicut in hac eadem epistola ante paululum sum locutus.
debetis autem audire dispensationem gratiae dei, quae data est mihi in
uobis qui estis ex gentibus, pro quibus et uinctus sum iesu christi.
uinctum autem iesu christi paulum esse pro gentibus, potest et de
martyrio intelligi: quod romae in uincula coniectus, hanc epistolam
miserit eo tempore quo ad philemonem, et ad colossenses, et ad
philippenses in alio loco scriptas esse monstrauimus. uel certe quia in
pluribus locis lectum est, uinculum animae corpus hoc dici, quo quasi
clausa teneatur in carcere: dicimus propterea paulum corporis nexibus
coerceri, nec reuerti et esse cum christo, ut perfecta in gentes per eum
praedicatio compleatur. licet quidam alium sensum in hoc introducant,
quod paulus praedestinatus, et sanctificatus ex utero matris suae, ad
praedicationem gentium antequam nasceretur, postea uincula carnis
acceperit. puto autem quod et uitiosa in hoc loco elocutio sit. pro eo
enim quod debuit dicere: huius rei gratia, ego paulus uinctus iesu
christi pro uobis gentibus, cognoui mysterium, sicut et praescripsi in
modico, prout potestis legentes intelligere, ait: huius rei gratia ego
paulus uinctus secundum reuelationem, cognitum factum est mihi
mysterium, et reliqua. si uero quis potest etiam iuxta sermonis et
eloquii contextum docere, apostolum fuisse perfectum, et in artis
grammaticae uitia non incurrisse, ille potius auscultandus est. nos
quotiescunque soloecismos, aut tale quid adnotauimus, non apostolum
pulsamus, ut maliuoli criminantur, sed magis apostoli assertores sumus,
quod hebraeus ex hebraeis, absque rhetorici nitore sermonis, et uerborum
compositione, et eloquii uenustate, nunquam ad fidem christi totum
mundum transducere ualuisset, nisi euangelizasset eum non in sapientia
uerbi, sed in uirtute dei. nam et ipse ad corinthios ait: et ego cum
uenissem ad uos, fratres, ueni non in eminentia uerbi aut sapientiae
annuntians uobis testimonium dei. et rursum: et uerbum meum, et
praedicatio mea, non in suasoriis sapientiae uerbis, sed in ostensione
spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed
in uirtute dei. iste igitur qui soloecismos in uerbis facit, qui non
potest hyperbaton reddere, sententiam que concludere, audacter sibi
uindicat sapientiam, et dicit: quoniam secundum reuelationem cognitum
est mihi mysterium, sicut praescripsi in modico. uere enim si quis
superiora huius epistolae contempletur, uidebit ei reuelata mysteria,
quorum partem quamdam modicam suo sermone perstrinxit: non tam totum
quod nouerat proferens, quam ostendens ex modico quid taceret.
prout potestis, inquit, legentes intelligere sensum meum, siue
sapientiam in mysterio christi. hoc est illud quod in praefatione
diximus: nullam epistolarum pauli tanta habere mysteria, tam reconditis
sensibus inuolutam, quos et apostolus nosse se gloriatur, et nobis
indicatos breuiter ostendit, ut attentius quae sunt scripta, relegamus.
"et aliis generationibus non fuit notum filiis hominum, sicut
nunc reuelatum est sanctis eius apostolis et prophetis in spiritu, esse
gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in
christo per euangelium, cuius factus sum minister secundum donum gratiae
dei, quae data est mihi iuxta operationem uirtutis eius". mysterium
christi quod ex parte supra apostolus exsecutus est, quomodo aliis
generationibus fuerit ignotum, plenius retractandum uidetur: utrumne
abraham, iacob et moyses, isaias, et caeteri prophetae illud
ignorauerint, an non? a quibus esse praedictum aduentum christi et
uocationem gentium, scriptura commemorat. abraham quippe uidit diem
eius, et laetatus est, et dicitur ei: benedicentur in semine tuo omnes
gentes. et iacob de eo qui oriundus esset ex iuda prophetice loquitur:
et ipse erit exspectatio gentium. moyses quoque maiores diuitias aegypti
thesauris, opprobrium christi arbitratus est. et isaias: ecce, inquit,
uirgo in utero concipiet, et pariet. et alibi: erit uirga iesse, et qui
surget ad regnandum gentibus: in ipso gentes sperabunt. et ne longum
fiat, pauca de psalmis dixisse sufficiat: et adorabunt in conspectu eius
omnes familiae gentium. et iterum: omnes gentes seruient ei. et adhuc
manifestius de populo israel, et de domino saluatore: uisita uineam
istam, et perfice eam quam plantauit dextera tua, et super filium quem
confirmasti tibi. cuius etiam corporis dispensatio in consequentibus
indicatur: fiat manus tua super uirum dexterae tuae, et super filium
hominis quem confirmasti tibi. aut igitur iuxta montanum, patriarchas et
prophetas in ecstasi locutos accipiendum, et nescisse quae dixerint:
aut si hoc impium est (spiritus quippe prophetarum prophetis subiectus
est) intellexerunt utique quae locuti sunt. et si intellexerunt,
quaeritur quomodo nunc paulus dicat, quod aliis generationibus non fuit
notum, fuisse christi apostolis reuelatum. aut igitur illud est
respondendum, quod caute paulus signanter que testatus sit, filiis
hominum ignotum fuisse mysterium, non filiis dei, ad quos loquitur: ego
dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. quod scilicet hi qui spiritum
adoptionis acceperint, de quibus patriarchae, et prophetae fuerint, dei
scierint sacramentum. aut si hoc non recipitur, et nimium uiolentum et
coactum uidetur, illuc sermo transibit, ut dicat non definite et
generaliter dixisse paulum aliis generationibus ignotum fuisse omnino
domini sacramentum: sed sic quomodo nunc reuelatum est sanctis eius et
apostolis, nescisse patriarchas ueteres, et prophetas. aliud est enim in
spiritu uentura cognoscere, aliud ea cernere opere completa. unde et
ioannes propterea maior prophetis omnibus dicitur: quia quem caeteri
prophetauerunt, ipse conspexerit, et digito demonstrarit, dicens: ecce
agnus dei: ecce qui tollit peccata mundi. iuxta quem sensum et illud
exponi potest: multi prophetae et iusti cupierunt uidere quae uidetis,
et non uiderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. haec utique
uidere et audire cupiebant, quae futura cognouerant. quod si nesciebant
uentura, quomodo desiderare poterant, quae penitus ignorabant? legimus
in regnorum libris, dominum salomoni in somnio pollicentem atque
dicentem: pro eo quod petiisti a me uerbum istud, et non petiisti tibi
dies multos, nec postulasti diuitias, nec animas inimicorum tuorum, sed
petisti ut intelligeres et audires iudicium: ecce feci uerbum tuum, et
dedi tibi cor prudens et sapiens sicut tu non fuit ante te, et post te
non surget similis tibi. et quomodo quidam putant apostolis christi
reuelatum esse mysterium, quod ignotum fuerit salomoni, cum apostolis
omnibus sapientiorem fuisse salomonem, et retro patriarchis uox diuina
pollicita sit? qui de se quoque ipse loquitur confidenter: deus docuit
me sapientiam, intellectum sanctorum cognoui. necnon et dauid de
scientia occulti mysterii gloriatur, dicens: incerta et occulta
sapientiae tuae manifestasti mihi. et ad eum qui sibi de sapientia
supplaudebat, deus loquitur per prophetam: numquid tu sapientior es
daniele? aut ille igitur de quo iam supra disseruimus, tenendus est
sensus, ita patriarchas et prophetas, ut nunc apostolis reuelatum est,
christi ignorasse mysterium, quia aliud sit tenere quid manibus, aliud
futurum in spiritu praeuidere.
aut dicendum, quomodo non sunt similes facies faciebus, sic nec corda
esse cordibus; et, iuxta apostolum, diuersa esse charismata, alium
habere prophetiam, alium genera linguarum, alium dona curationum, alium
opitulationes et gubernationes, illum esse sapientem, hunc fidelem,
istum pollere scientia secretorum, illum simplici tantum fide esse
contentum. neque enim omnes in exemplum salomonis de naturis bestiarum
et uolucrum, et herbarum similiter sunt locuti, ut disputarent a cedro
libani, usque ad hyssopum quae exiit per parietem. econtrario salomon
non ita forsitan uiderit, ut moyses omnes species uictimarum, et
culturae dei; nec ei facie ad faciem sit locutus dominus, nec uasorum
tantam uel habuerit, uel intellexerit supellectilem, quorum typum illi
in monte dominus ostendit. et quomodo patriarchae, et prophetae
habuerunt aliqua quae apostolos non habuisse credendum est: sic e
contrario pro opportunitate temporis, et pro euangelii praedicatione,
habuerunt apostoli magis notum mysterium christi. quod scierunt quidem
et sancti antiquitus uiri, sed non ita ut apostoli, quibus praedicandi
necessitas incumbebat. quod est autem hoc mysterium, quod, sicut nunc,
aliis generationibus non fuit reuelatum? utique illud quod sequitur,
esse gentes cohaeredes, concorporales, et comparticipes promissionis in
christo iesu per euangelium, cuius factus est paulus minister, secundum
donum gratiae dei, quae data est ei iuxta operationem uirtutis eius.
scio in appositionem coniunctionis eius, per quam dicitur, cohaeredes,
et concorporales, et comparticipes, indecoram facere in latino sermone
sententiam. sed quia ita habetur in graeco, et singuli sermones,
syllabae, apices, puncta, in diuinis scripturis plena sunt sensibus:
propterea magis uolumus in compositione structura que uerborum, quam
intelligentia periclitari. gentes igitur cohaeredes sunt israeli, siue,
quod melius arbitramur, christo cohaeredes sunt, ut haereditas nostra
deus sit, et cohaeredes christi. quod et in alio loco scriptum est.
haeredes dei, cohaeredes autem christi. non quod aliqua inter nos
possessio diuidatur; sed quod ipse dominus sit haereditas nostra atque
possessio. dominus quippe, ait, haereditas uestra est; et alibi: dominus
pars mea, et haereditas mea. concorporales autem illud significat, ut
quemadmodum in uno corpore plura sunt membra: uerbi causa, oculi, manus,
aures, pedes, uenter, et genua: et cum in uno sint corpore, habeant
differentias suas, et pro se inuicem laetentur, et doleant: sic, licet
diuersas habeant gratias, hi qui in christo credidere, in uno tamen sint
ecclesiae corpore conglobati. et in superioribus quidem duobus uerbis,
id est, in eo quod ait, cohaeredes et concorporales, poterat in uno
corpore diuersum aliquid suspicari. ex eo autem quod addidit: et
comparticipes promissionis in christo iesu, omnis penitus diuersitas
amputata est. ubi enim una comparticipatio est, uniuersa communia sunt.
pulchre etiam addidit, per euangelium, cuius factus sum minister
secundum donum gratiae quae data est mihi iuxta operationem uirtutis
eius: ut dei gratiam, non suum meritum demonstraret. sciebat se namque
persecutorem fuisse, et christi ecclesiam deuastasse, ex qua humilitate,
arrogantiae penitus crimen excluditur. super qua nonnulli eum
reprehendendum putant: quia sibi dixerit mysterium reuelatum, quod
patriarchis et prophetis fuerit ignotum. nunquam enim humilitatis
discipulus, uerbis arrogantiae intumesceret, euangelium cuius minister
est, non sui meriti dicens fuisse, sed gratiae dei. qui uolunt prophetas
non intellexisse quod dixerint, et quasi in ecstasi locutos, cum
praesenti testimonio, illud quoque quod ad romanos in plerisque
codicibus inuenitur, ad confirmationem sui dogmatis trahunt, legentes:
ei autem qui potest uos roborare iuxta euangelium meum, et
praedicationem iesu christi secundum reuelationem mysterii temporibus
aeternis taciti, manifestati autem nunc per scripturas propheticas, et
aduentum domini nostri iesu christi, et reliqua. quibus breuiter
respondendum est, temporibus praeteritis tacitum christi fuisse
mysterium, non apud eos qui illud futurum pollicebantur, sed apud
uniuersas gentes quibus postea manifestatum est. et pariter adnotandum,
quod sacramentum fidei nostrae, nisi per scripturas propheticas, et
aduentum christi non ualeat reuelari. sciant igitur qui prophetas non
intelligunt, nec scire desiderant, asserentes se tantum euangelio esse
contentos, christi nescire mysterium, quod temporibus aeternis gentibus
cunctis fuerit ignoratum.
"mihi infimo omnium sanctorum data est gratia haec, in gentibus
euangelizare inuestigabiles diuitias christi, et illuminare omnes quae
sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in deo qui uniuersa
creauit". non puto apostolum paulum cum mentis suae concordasse secreto,
ut uere omnibus sanctis infimum esse se dixerit: uerbi causa, his qui
erant in epheso, qui in corintho, qui in thessalonica, uel qui in toto
orbe crediderant. quod cum humilitatis indicium sit, se omnibus sanctis
infimum dicere, mendacii est reatus, aliud in pectore clausum habere,
aliud in lingua promere. reperiendum ergo est argumentum, quo et paulus
uere omnibus sanctis infimus fuerit, et tamen de apostolica non
ceciderit dignitate.
loquitur dominus in euangelio ad discipulos: qui uult in uobis maior
esse, fiat omnium minor, et qui uult esse primus, sit omnium nouissimus.
quod paulus opere complebat, dicens: puto enim quia deus nos apostolos
nouissimos ostendit, quasi morti destinatos. omnibus igitur qui se
propter christum infirmos esse cupiebant, apostolus paulus infirmior
erat, et idcirco maior. omnibus enim, inquit, illis plus laboraui, non
autem ego, sed gratia dei, quae me cum est. propter quam humilitatem dum
omnium sanctorum est infimus, data est ei gratia haec in gentibus, ut
euangelizaret ininuestigabiles diuitias christi, et doceret
dispensationem mysterii absconditi a saeculis in deo, qui uniuersa
creauit. si ininuestigabiles diuitiae christi sunt, quomodo
euangelizantur in populo? si absconditum est a saeculis mysterium in
deo, qua ratione per paulum profertur in gentes? sed ininuestigabiles et
absconditum dupliciter sentiendum. quod ininuestigabiles ante diuitiae
fuerint, et nunc post domini apertae sint passionem. aut certe quae
natura sua homini ininuestigabiles erant, hae, deo reuelante, sunt
cognitae. quia aliud est ad secretum curiositate propria peruenire, quod
postquam inuentum fuerit, desinit esse ininuestigabile. aliud propria
diligentia illud nequaquam posse comprehendere, sed per gratiam
cognoscere dei, quod cum scieris, et caeteris quoque ostenderis,
nihilominus ininuestigabile perseuerat, dum tibi quantum in te est, fuit
antequam ostenderetur occultum. diuitias christi ininuestigabiles, ad
ipsum quoque christum loquens psalmista testatur, dicens: quam infinita
multitudo bonitatis tuae, quam abscondisti timentibus te. hae bonitatis
eius diuitiae ab omnibus retro saeculis absconditae fuerunt in deo, qui
creator est omnium. ubi sunt marcion et ualentinus, et omnes haeretici,
qui alterum mundi, id est uisibilium, et alterum asserunt inuisibilium
conditorem? hunc iustum esse dicentes, illum nescio quem semper ignotum:
tantum bonum, qui pater christi sit. ecce deus, in quo mysterium
christi ab omnibus retro saeculis absconditum fuit, creator esse omnium
praedicatur. ex quo ostenditur idem esse deus noui et ueteris
testamenti. potest autem mysterium a saeculis absconditum et aliter
intelligi, quod ipsa illud saecula ignorauerint, hoc est, omnes
spirituales, et rationabiles creaturae quae in saeculis fuerunt.
saeculum quippe frequenter pro his quae in saeculo uersantur, accipitur.
sicut paulus ad galatas loquitur dicens: ut eriperet nos de praesenti
saeculo nequam. et in alio loco: ut ostenderet in uenturis saeculis, pro
eo quod est, his omnibus quae in superuenientibus saeculis futura
erant.
"ut innotesceret nunc principatibus et potestatibus in
coelestibus per ecclesiam multiplex sapientia dei secundum propositum
saeculorum, quam fecit in christo iesu domino nostro". iuxta donum
gratiae dei, quae data est apostolo, ut euangelizaret ininuestigabiles
diuitias christi, et doceret in gentibus mysterium quod a saeculis
fuerat ignoratum: idcirco idipsum sacramentum ei est reuelatum, ut non
solum gentibus, sed et principatibus et potestatibus per ecclesiam
manifesta fieret multiplex sapientia dei, quae iuxta propositum ueterum
saeculorum olim destinata, nunc consummata uidetur in christo. si autem
principatibus et potestatibus in coelis, quas sanctas ministras que dei
accipere debemus (licet quidam principem aeris istius et angelos eius
interpretentur), ignota fuit multiplex sapientia dei, quae nunc eis per
ecclesiam reuelata est, quanto magis patriarchis et prophetis ignota
fuit, quos supra non ignorasse mysterium christi, sed ita ut apostolos,
nescisse monstrauimus? multiplex quippe sapientia dei, quae sermone
graeco, polupoikilos~g, et ut ita dicam, multifaria, appellatur, per
ecclesiam dei nunc et principatibus et potestatibus reuelata est. quam
olim deus futuram in sua mente decreuerat, et nunc esse perfectam ex eo
quod uidemus, agnoscimus. crux itaque christi non solum nobis, sed et
angelis cunctis que in coelo uirtutibus profuit, et aperuit sacramentum
quod antea nesciebant. denique ad coelum cum corpore deum reuertentem
mirantur, et dicunt: quis est iste qui ascendit de edom: fuluida
uestimenta eius ex bosor, sic formosus in stola candida. et in alio
loco: quis est iste rex gloriae?
dominus uirtutum ipse est rex gloriae. non putemus igitur in ecclesia
esse simplicem fidem, sed multiplicem et multifariam esse sapientiam, ut
non solum uaria sit, sed multa uarietate distincta. respicis cunas
christi: uide pariter et coelum. uagientem in praesepe intueris
infantem: sed angelos simul ausculta laudantes. herodes persequitur, sed
adorant magi. ignorant pharisaei, sed stella demonstrat. baptizatur a
seruo: sed uox desuper dei intonantis auditur. aquis mergitur: sed
columba descendit, imo spiritus in columba. ad passionem uenit, et pati
timet, uult transire calicem, et petrum quia calicem timebat, accusat.
quid hac stultitia prudentius, uarietate distinctius, sapientia
obscurius, quam fecit deus in christo iesu domino nostro? licet enim a
plerisque secundum ordinem iuncturam que sermonis, et ecclesia facta
intelligi possit, et prothesis~g, id est propositio, quam nos genere
neutrali in latino sermone propositum habemus expressam: tamen sapientia
magis in christo facta potest resonare quam caetera. fatuum quippe dei
sapientius est hominibus. quod si in christo secundum mysticos
intellectus dicitur facta sapientia, intelligant ariani frustra se de
illo testimonio gloriari, in quo sapientia in initio uiarum dei creatam
se et genitam loquitur et fundatam. et utique iuxta illos creata est,
nata esse non potuit. si autem nata est, quomodo et fundata dicitur et
creata?
"in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem
eius". nihil nobis ita potest ad deum praebere fiduciam, et conscientiae
puritate, de qua dicitur: si conscientia nos non reprehenderit,
confidentiam habemus ad deum, nisi sermo, ueritas, sapientia, iustitia,
quae omnia intelliguntur in christo. quomodo igitur haec nobis tribuunt
fiduciam ad deum: sic et accessum, ut noster ad eum sensus accedat, et
diligentius contempletur, et aliquid sibi de eius maiestate assumat et
uindicet, et quasi de radiis solis calorem quemdam splendorem que
luminis mutuetur et dicat: signatum est super nos lumen uultus tui,
domine. magnum est ergo non solum nos habere fiduciam, sed etiam habere
eam in confidentia. nec tantum habere accessum, sed ut ipse firmior sit
accessus, habere illum in confidentia, cuius fiduciae atque accessus,
principium et origo, fides in christo est. qui igitur omnia ratione et
ordine facit, iste credit in christum sermonem atque rationem: qui
sapientiam potuerit comprehendere, credit in christum sapientiam: qui
intellexerit ueritatem, credit in christum ueritatem, qui iuste uixerit,
credit in eum iustitiam. nec opus est plura dicere, cum frequenter mihi
necessitas incubuerit de christo similiter disserendi.
"propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro
uobis, quae est gloria uestra". id quod nunc latinus translator
expressit, ne deficiatis, potest iuxta graeci sermonis ambiguitatem et
ita legi, ne deficiam. ut sit sensus: propter quod peto ne deficiam in
tribulationibus meis pro uobis, etc.. hoc est ergo quod apostolus rogat,
et a domino magnopere deprecatur, ne deficiat in pressuris suis.
uidebat quippe se de ierusalem usque ad illyricum euangelium
praedicasse, isse romam, ad hispanias, uel perrexisse, uel ire
disponere. totus mundus ad doctrinam ipsius de potestate principis
tollebatur: deserebantur idola, et cultoribus templa deserta squalore et
sordibus replebantur. ob quam causam omnis exercitus daemonum, omnis
turba inimicarum fortitudinum, contra ipsum facto cuneo dimicabat, ut,
per tribulationes et angustias, euangelium christi desineret praedicare,
et lassus aliquando requiesceret. hoc est itaque quod ait: peto ne
deficiam in tribulationibus meis pro uobis.
totum enim quod patior, quod tribulor, quod coarctor, uestrae salutis
est causa, dum uobis euangelium annuntiare desidero: quae tribulationes
meae uestra est gloria. porro quasi imperitus locutus est, ut plurali
tribulationum numero, gloriam subiungeret singularem, et diceret: in
tribulationibus meis pro uobis, quae est gloria uestra, pro eo quod est,
quae sunt tribulationes gloria uestra: nisi forte quis altius et per
hyperbaton, uel ad fiduciam, uel ad accessum, uel ad fidem hoc existimet
esse referendum, et dicat, in quo habemus fiduciam, et accessum, et
fidem. quae fiducia, accessus et fides, uestra est gloria. sed magis
superior sectandus est sensus. potest autem secundum id quod latinus
expressit: propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro
uobis, quae est gloria uestra, illud exponi quod pro ephesiis petat, ne
in pressuris apostoli lassescant atque deficiant. siquidem et ea quae
sequuntur, huic sensui magis congruunt: propterea curuo genua mea ad
patrem domini nostri iesu christi, ut det uobis secundum diuitias
gloriae suae uirtute confortari. necessariam quippe habebant
fortitudinem, ne in tribulationibus uincerentur. dicat aliquis: si
fuissent ephesi in angustiis constituti, recte paulus pro eis potuerat
deprecari, ne deficerent atque lassescerent: nunc uero ridiculum est,
paulo in tribulationibus posito, rogare eum ne ephesi in suo labore
deficiant. sed et ad hanc quaestiunculam dissoluendam, illud sumetur
exemplum: tentationem uestram in carne mea non spreuistis, neque
abiecistis. ostenditur siquidem in hoc dicto, quod in carne pauli aliis
sit nata tentatio. consideremus totius mundi homines (et quid in commune
de omnibus loquor, eos qui in christum putantur credere, discutiamus),
et uidebimus hac eos uel maxime quaestione tentari, quare sanctis uiris
et deo seruientibus, multa aduersa eueniant, et contra scelerati, impii,
parricidae floreant, uigeant, sint diuites et potentes. quorum uerba
sub sua persona dauid exprimens ait: quam bonus deus israel rectis
corde. mei uero pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.
quoniam aemulatus sum super iniquis, pacem peccatorum uidens, et
reliqua. super quae infert: ego autem dixi: ergo sine causa iustificaui
cor meum, et laui inter innocentes manus meas, et factus sum flagellatus
tota die. non itaque mirum est, si, pluribus paulo angustiis in epheso
et in asia coarctato, ephesii tentabantur, et habebant necessarium
orationum eius auxilium, ne deficerent in pressuris eius. quod autem in
epheso, et in asia fuerit apostolus plura perpessus, scriptum est quidem
et in actibus apostolorum: sed magis de ipsius pauli epistolis
discimus, in quibus ait: si iuxta hominem ad bestias pugnaui in epheso,
quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? et in secunda ad corinthios:
nolo uos ignorare, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in
asia, quia super modum, super uirtutem aggrauati sumus, ita ut
desperaremus etiam uiuere, sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis
habuimus, ut non confidentes essemus in nobis, sed in deo qui suscitat
mortuos, qui de talibus mortibus liberauit nos, et liberat: speramus
autem quia et liberaturus sit. quantum putas eum tribulationum pondus
urgebat, ut diceret: qui de tantis et talibus mortibus liberauit nos?
recte igitur petit, ne deficiat fides ephesiorum in pressuris suis atque
angustiis, quas propterea patitur, quia ephesiis euangelium
praedicabat. quae quidem pressurae apud incredulos poenae sunt, apud
fideles gloria atque uictoria, quia uicisse, est aduersariis in
angustiis non cessisse.
"propterea curuo genua mea ad patrem domini nostri iesu christi,
ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur". quomodo in
superioribus demonstratum est, ad effigiem corporalium luminum esse
oculos spirituales: sic nunc intelligendum, alia esse exterioris hominis
genua, alia interioris. etenim illud quod dicitur in isaia:
confortamini manus dimissae, et genua dissoluta. et in alio loco ipse
apostolus: ut in nomine, inquit, iesu, omne genu flectatur, coelestium,
terrestrium, et infernorum, non ad genua corporis, sed ad subiectionem
mentis et inclinationem animae, cordis que obsequium pertinet, terrae se
coaequantis, ut psalmista quoque canit, dicens: adhaesit pauimento
anima mea. res enim spiritualis et incorporea anima, rei corporali
pauimento quomodo potuit adhaerere? esto quippe in nomine iesu flectant
genua terrestria: nunquid et angelos caeteras que uirtutes, quae in
coelestibus perseuerant, possumus affirmare speciem habere corpoream, ut
in nomine eius flectant genu? uel apud inferos animas uinculis corporis
liberatas, genu quod non habent, esse flexuras? quomodo igitur
quicunque subiectus est saluatori, flectere ei genu dicitur: sic qui
peccati seruus est, et habet spiritum seruitutis iterum in timore, genu
scribitur flexisse peccato. derelinquit mihi, ait dominus, septem millia
uirorum, qui non curuauerunt genua ante baal, idolo scilicet atque
peccato.
qui fornicator est, et per lupanaria scorta que discurrit, libidini
flectit genu suum. qui furiosus, flexo adorat iram genu. qui mammonam
suscipit, et deus eius est uenter, flectit genua auaritiae atque
luxuriae. et quid me necesse est singula peragrare? toties diabolo
flectimus genu, quotiescunque peccamus. haec autem spiritualiter
exponentes, non statim iuxta litteram orandi consuetudinem tollimus, qua
deum genu posito suppliciter adoremus, et fixo in terram poplite, magis
quod ab eo poscimus, impetramus. legimus enim et paulum in littore sic
orasse, et geniculationes in oratione praeceptas. sed sicut illud
aedificat simplices: sic ueram geniculationem esse docemus in animo,
quia multi corporale flectentes genu, animae nequaquam poplitem
curuauerunt. et contra, alii erecto deum corpore deprecantes, magis se
animo curuauerunt. porro quod sequitur, ad patrem ex quo omnis
paternitas in coelis et in terra nominatur, non ut latinis codicibus
additum est, ad patrem domini nostri iesu christi, sed simpliciter, ad
patrem, legendum, ut dei patris nomen, non domino nostro iesu christo,
sed omnibus creaturis rationabilibus coaptetur. quaerendum ergo quomodo
ex deo patre omnis paternitas in coelis et in terra sit nominata. et
simul antequam aliquid retractetur, notandum, quod non dixerit, ex quo
omnis paternitas in coelis et in terra nata est, uel creata; sed, ex quo
omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. aliud est enim
appellationem paternitatis mereri, aliud naturae habere consortium,
paternitatem quae in graeco patria~g, in hebraeo misphahath, id est
cognatio uel familia, dicitur, legimus et in numeris: tollite, inquit,
summam omnis synagogae israel, iuxta cognationes et populos, secundum
domos paternitatum, iuxta numerum nominum eorum. et post paulum: hi sunt
electi synagogae principes tribuum, iuxta paternitates suas duces
israel. et rursum de tribu leui: et locutus est dominus ad moysen in
deserto sina, dicens: numera filios leui, secundum domos paternitatum
suarum, secundum populos eorum, secundum cognationes eorum: omne
masculinum a mense uno et supra, considerate eos. haec de populo israel,
et de sacerdotali ac leuitica tribu. caeterum me cum ipse pertractans,
ubi de gentibus paternitatum uocabulum legerim, nunc interim aliud non
inuenio, nisi uicesimi primi psalmi testimonium, in quo scriptum est: et
adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium; et uicesimi octaui:
afferte domino patriae gentium; afferte domino filios arietum. quomodo
ergo deus essentiae suae nomen atque substantiae, etiam caeteris
impertit elementis, ut ipsa quoque esse dicantur, non quo secundum
naturam sint (fuit enim tempus quando uniuersa non fuerunt, et rursum,
si uoluerit, in nihilum reuertentur) sed ut esse dicantur, habent dei
bonitate donatum: sic et paternitatis nomen ex semetipso largitus est
omnibus. quod ut manifestius fiat, scripturarum testimonium proferam.
loquitur in exodo dominus: ego sum qui sum; et; haec dices filiis
israel: qui est, misit me ad uos. nunquid solus deus erat, et caetera
non erant? utique angeli, coelum, terra, uel maria, et ipse moyses, cui
dominus loquebatur, et israel, et aegyptii, ad quos, et contra quos
princeps et aduersarius mittebatur, et erant. et quomodo nomen commune
substantiae, sibi proprium uindicat deus? illa, ut diximus, causa: quia
caetera ut sint, dei sumpsere beneficio. deus uero qui semper est, nec
habet aliunde principium, et ipse sui origo est, suae que causa
substantiae, non potest intelligi aliunde habere quod substitit. nam et
in igne aliud est calidum, aliud calefactum. ignis absque calore
intelligi non potest. caetera quae ex igne calefiunt, calorem illius
mutuantur, et paulatim si ignis abscesserit, calore tenuato, redeunt in
naturam suam, et nequaquam calida nuncupantur. iuxta hunc sensum et in
euangelio dicitur ad eum qui saluatorem non quasi dei filium, sed quasi
magistrum bonum putabat: quid me appellas bonum? nemo est bonus, nisi
unus deus. et certe terram bonam legimus, et hominem, et pastorem bonum;
sed nemo iuxta naturam bonus, nisi solus deus.
caetera ut dicantur bona, bonitate illius consequuntur. sicut ergo solus
bonus, bonos facit, et solus immortalis, immortalitatem tribuit, et
solus uerus, ueritatis nomen impertit: ita et solus pater, quia creator
est omnium, et uniuersorum causa substantiae, praestat caeteris ut
patres esse dicantur. de terrenis coelestia contemplemur: adam quem
primum plasmauit deus, et creator ipsius, et pater fuit, certe deo patri
scit se debere quod substitit. rursum hi qui geniti sunt ex adam,
patrem illum intelligunt, ex quo orti sunt. unde et in euangelio
secundum lucam, cum paulatim a christo dauid, et abraham retrorsum esset
generatio supputata, ad extremum scriptura ait: filii seth, filii adam,
filii dei; ut paternitatis in terra uocabulum, a deo primum ortum esse
monstraret. quaeritur uero quam ob causam, et in coelis ab eo omnis
paternitas appelletur. quomodo nos, qui non sumus de genere abraham, si
fidem illius habuerimus, filii uocamur abraham: patriarchas quoque et
prophetas (si tamen nos ab eis peccata non separent) nostros patres
dicimus: ita puto et angelos, caeteras que uirtutes habere principes sui
generis in coelestibus, quos patres gaudeant appellare. archangelus
enim, nisi angelorum dici non potest, et dominatio, et principatus, et
potestas, nisi inferiores subiectos habeant, non uocantur. potest ergo
et hoc dici, ex eo quod deus pater domini nostri iesu christi iuxta
substantiam pater est, et unigenitus non est adoptione filius, sed
natura: caeterae quoque creaturae paternitatis nomen adoptione
meruerunt. quidquid autem de patre et filio dicimus, hoc sciamus dictum
esse de spiritu sancto. nam et saluator noster patrem esse se nouit,
dicens: fili, dimittuntur tibi peccata tua; et: filia, fides tua te
saluam fecit; et: filii mei, adhuc modicum uobis cum sum; et per
spiritum sanctum, iusti quique adoptantur in filios. ualentinus
saeculorum suorum probolas atque coniugia, ex hoc uel maxime loco
confirmandas putat: nequaquam intelligens, ut supra diximus, ad
similitudinem dei patris, et in coelo, et in terra, paternitates non
fieri, sed appellari.
"ut det uobis, secundum diuitias gloriae suae, uirtute confortari
per spiritum eius in interiorem hominem: habitare christum per fidem in
cordibus uestris: in charitate radicati et fundati: ut possitis
comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et
profundum, et altitudo: scire etiam supereminentem scientiae charitatem
christi, ut impleamini in omni plenitudine dei". propterea inquit, curuo
genua mea ad patrem, ad cuius similitudinem omnis in coelo et in terra
paternitas nominatur, deprecans eum atque obsecrans, ut tribuat uobis
uirtutem gloriae suae, id est maiestatis suae, habere consortium: uos
que roboret atque confirmet per spiritum sanctum: quia nulla fortitudo
absque spiritu sancto est. roboret autem atque confirmet in interiorem
hominem. non enim corporis uires, sed animae quaerimus: nec exteriorem,
sed interiorem hominem cupimus roborari: ut postquam habitauerit
christus in interiore homine, in ipsius interiori hominis habitet
principali, id est in cordibus nostris: nequaquam per cuncta eius membra
discurrens, sed in rationabili eius habitans: et in eo domicilium,
sedem que suam ponens. hoc autem totum per fidem fiet, si credamus in
eum. quamobrem ait: habitare christum per fidem in cordibus uestris.
habitatio autem ista quae per exordium fidei fabricatur, radices et
fundamentum in charitate habet: ut quoniam dei agricultura sumus, dei
aedificatio, omnia in charitate succrescant atque aedificentur. cum
autem radicati et fundati in charitate, in interiore homine habitare
christum tota mentis fiducia nouerimus: tunc incipiemus cum caeteris
sanctis etiam ad illa nos tendere: ut sagaci animo comprehendamus quae
sit latitudo, et longitudo, profundum, et altitudo: et non solum hoc,
sed etiam supereminentem scientiae charitatem christi scire cupiemus; ut
postquam haec omnia fuerint in nobis ordine et ratione completa, tunc
impleamur in omnibus plenitudine dei. latitudinem et longitudinem,
profundum et altitudinem, de corporalibus ante discamus, ut per ea ad
spiritualia transire ualeamus. uerbi gratia, sit latitudo coeli istius
et terrae, id est, totius mundi, ab oriente usque ad occidentem:
longitudo, a meridie ad septentrionem: profundum, in abyssis, et in
inferno: altitudo, quae supra coelestia sublimatur. sed quoniam a
plerisque iuxta ecclesiastem, coelum affirmatur rotundum, et in sphaerae
modum uolui. nulla autem rotunditas, latitudinem et longitudinem habet,
altitudinem quoque et profundum; sed ex uniuersis partibus coaequalis
est, necessitate compellimur, altitudinem, angelos intelligere superas
que uirtutes. profundum uero inferos, et quae infra eos sunt.
longitudinem autem et latitudinem, media quae inter superos inferos que
consistunt. et quia consequens est, aut superis aliquem, aut inferis
esse uicinum, quaecunque incipiunt ad meliora proficere, et ad
coelestia, et ad alia consurgere, longitudo appellentur. quae uero
inferiori parti proxima sunt, et ad uitia delabuntur, his latitudinis
nomen impositum sit: lata quippe et spatiosa uia quae ducit ad mortem.
haec uniuersa, et in cruce domini nostri iesu christi intelligi queunt.
ascendens quippe in altum, captiuam duxit captiuitatem; et descendit in
inferiora terrae.
et post altitudinem et profundum, in omnem terram exiit praedicatio
crucis. atque ita et altitudinem, et profundum, et longitudinem, et
latitudinem tenet. nec mirum si crux christi uniuersa possideat, cum
etiam si quis crucifixus fuerit cum christo, eamdem habeat potestatem.
sciet quippe primum latitudinem ab inferioribus incipiens, et minora
cognoscens. deinde longitudinem, eos qui in terra positi, ad sublimia et
alta festinant. post haec profundum, aduersarias contrarias que
uirtutes, quae contra nos in hoc mundo bellum gerunt. et ad extremum
altitudinem: quia postquam notitiam earum habentes, fecerimus nobis eas
esse sub pedibus: tunc merebimur ad alta et excelsa conscendere. nec
putandum in hoc laboris nostri esse, ut radicati et fundati in
charitate, possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit
latitudo, et longitudo et profundum, et altitudo, nisi etiam omni studio
nosse cupiamus, eminentem scientiae charitatem christi, ut non simplex
charitas, sed supereminens nota sit nobis: nec iste sit terminus habere
notitiam supereminentis charitatis christi, nisi addamus et aliud, ut
supereminentem charitatem scientiae consequamur. ex quo animaduertendum,
quia grandem et immensam christus scientiae habeat charitatem, id est,
eorum qui se scire desiderant, qui in lege eius meditantur die ac nocte,
qui uerba uertunt in opera, et quod ore meditantur, consummant manu.
qui autem talis est, ut dignus sit per scientiam suam habere christi
supereminentem charitatem, ille nihil debet aliud praeter scientiam
cogitare. atque ita implebitur in omni plenitudine dei: non solum in
praesenti saeculo, sed etiam in futuro: ut qui nunc plenus esse coepit
in studio per lectionem, postea perfectius impleatur deo, qui est
plenitudo omnium, se complente.
"ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus
aut intelligimus, secundum uirtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria
in ecclesia, et in christo iesu, in omnibus generationibus saeculi
saeculorum, amen". ad id quod supra dixerat: propterea curuo genua mea
ad patrem: ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur: ut
det uobis secundum diuitias suas uirtute confortari, et reliqua, nunc
infert: ei autem qui potest super omnia facere abundantius quam petimus,
aut intelligimus, hoc ostendens, se quidem iuxta imbecillitatem hominis
postulasse, quae eis conducibilia uidebantur: caeterum quantum ad rei
ipsius pertinet ueritatem, plus deum ualere tribuere, quam rogatur, et
spes nostras uinci effectibus: quia secundum id quod oportet orare,
nescimus, et saepe contra nos petimus, aestimantes esse pro nobis.
quanto enim melius erat fornicatori aegrotare, et debilitate torqueri,
quam christi templum facere membra meretricis? potens est ergo deus, non
solum super id quod petimus, sed etiam super id quod intelligimus,
tribuere. euenit interdum, ut sensum nostrum non exprimamus in uocem, et
mentem uerba non explicent, tacito que cogitatu gemitibus
inenarrabilibus, ut ipse apostolus ait, nescio quid, quod dicere non
possumus, deprecemur. praestabit igitur super quam petimus, aut
intelligimus, secundum eam uirtutem quae operatur in nobis: ut quomodo
nunc non iuxta meritum nostrum, sed supra uota dat nobis aliqua, quae
nec petere ausi fuimus, nec si petissemus, aestimauimus nos mereri: ita
et caetera tribuat, quae nec mens potest cogitare, nec lingua proferre.
ipsi itaque deo sit gloria: primum in ecclesia quae est pura, non habens
maculam neque rugam, et quae propterea gloriam dei recipere potest,
quia corpus est christi. deinde in christo iesu, quia in corpore
assumpti hominis, cuius sunt uniuersa membra credentium, omnis diuinitas
inhabitet corporaliter. quae quidem gloria non in praesens tantum
tempus extenditur, et futuris saeculis terminatur; sed in omnes
generationes, et saeculum saeculorum, ineffabili aeternitate permanet,
crescit, augetur.
4. "obsecro itaque uos ego uinctus in domino, ut digne ambuletis
uocatione qua uocati estis". potest et in christi uinculis, et in
carcere pro martyrio constitutus haec scribere: melius autem est, si
uinctum domini in christi charitate dicamus. cuius rei et clemens ad
corinthios testis est scribens: uinculum charitatis dei quis poterit
enarrare? et in primo regnorum libro legimus: factum est post uerba
haec, colligata est anima ionathae cum anima dauid. et propheta de
apostolis: post te, inquit, sequentur uinctis ferro manibus. qui enim
christum diligunt, sequuntur eum charitatis uinculis colligati. est et
alia expositio, quae recipienda sit, necne, erit in potestate lectoris:
uinculum animae, corpus hoc dici, et quia paulus ob ministerium
euangelii corpus hoc acceperit, consequenter christi uinctus sit
appellatus. corpus hoc uinculum dici, et eos qui in corpore uincti sunt,
uinctos terrae appellari, ieremias quoque in secundo alphabeto
testatur, dicens: ut humiliaret sub pedibus suis omnes uinctos terrae.
et alibi hoc ipsum legimus ex christi persona, dicentis: his qui erant
in uinculis, exite, et qui in tenebris, reuelamini. potest quidem
uinculum hic peccati, et tenebras ignorantiae, aduentu et praedicatione
christi propheta ostendere dissolutas.
sed et superior sensus habet locum: quod uinculum, corpus sit, et
tenebrae, terrena haec habitatio, ubi sunt rectores tenebrarum, et
montes tenebrosi, ad quos pedes prohibemur offendere. quod autem ait: ut
digne ambuletis uocatione qua uocati estis. digne uocatione ambulare
credendus est, qui ingreditur per eum qui dicit: ego sum uia, et non
declinat, neque ad dextram, neque ad sinistram, auertit pedem suum ab
omni uia mala; completur que in eo: a domino gressus hominis diriguntur.
"cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia". qui terram
et cinerem esse se nouit, et post paululum in puluerem dissoluendum,
nunquam superbia eleuabitur. et qui dei aeternitate perspecta, breue et
pene ad puncti instar humanae uitae spatium cogitarit, ante oculos suos
semper habebit interitum, et erit humilis atque deiectus. corruptibile
enim corpus aggrauat animam, et terrenum hoc tabernaculum, sensum
opprimit multa curantem. propter quod cum omni humilitate dicamus:
domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. omnis
autem humilitas, non tam in sermone quam in mente est, ut humiles nos
esse conscientia, nouerit, nunquam nos uel scire, uel intelligere, uel
esse aliquid aestimemus. mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione
turbatur: et specialiter ira et furore non rumpitur. quam qui habuerit,
beatitudinem, quae domini uoce promissa est, consequetur: ut possideat
terram, id est, imperet corpori suo, dominetur que subiecto; et haec sit
eius prima haereditas, in carne non carnaliter uiuere. nonnulli rugata
fronte, demisso supercilio, uerbis que trutinatis, auctoritatem sibi
doctorum, et iudicum uindicant. non quo ipsi dignum aliquid arrogantia
nouerint: sed quo simplices quosque fratrum, sui quaedam uideant
comparatione nescire.
"sufferentes inuicem in charitate". si quis intelligit quid sit,
sufferentes inuicem in charitate, non putabit in sanctos uiros hoc
conuenire mandatum: uerum in eos qui sunt in uirtutum initiis
constituti. sancti quippe non habebunt quod inter se inuicem sufferant:
sed hi qui quasi homines aliqua adhuc passione superantur. nec mirum si
ephesi haec audiant, cum in multitudine credentium sint aliqui qui adhuc
inuicem sufferre se debeant. hoc ipsum mihi uidetur significare et
illud quod ad galatas scribitur: alterutrum onera uestra portate.
possumus ergo utrumque testimonium et aliter interpretari: ut uel
alterutrum onera portare, uel sufferre inuicem in charitate, et eos
complere dicamus, qui diuites sunt, et inopiam pauperum subleuant. si
quis aegrotanti fratri praebet obsequium, suffert eum in charitate. si
quis in coelibatu beatam transigens uitam, alium qui et uxorem habet et
liberos, et seipsum uix potest pascere, adiuuerit, et utcunque potest,
fuerit consolatus, alienum onus portasse laudabitur. est qui matrem uel
sororem uiduam cernens egestate tabescere, non potest adiuuare: huic si
quis porrexerit manum, sustinuit eum in charitate. siue autem superiorem
sensum, siue posteriorem sequamur: nec peccantem fratrem, nec inopem
consolatur, qui non habet charitatem, et contemnit uerba apostoli
commonentis: debemus autem nos, qui fortiores sumus, infirmitates
imbecilliorum portare, et non nobismetipsis placere.
"solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. unum
corpus, et unus spiritus, sicut et uocati estis in una spe uocationis
uestrae". ephesiis qui iam unitatem spiritus sancti fuerant consecuti,
recte dicitur: solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. qui
enim quid habet, seruandi illi sollicitudo praecipitur. qui autem non
habet, studium illi ut habere ualeat, imperatur. hic locus uel maxime
aduersum haereticos facit, qui, pacis uinculo dissipato atque corrupto,
putant se tenere spiritus unitatem: cum unitas spiritus in pacis uinculo
conseruetur. quando enim non idipsum omnes loquimur, et alius dicit:
ego sum pauli, ego apollo, ego cephae, diuidimus spiritus unitatem, et
eam in partes ac membra discerpimus.
nec statim aliquis illud opponat: quomodo ergo diuersae sunt gratiae et
uaria charismata, cum unitas custodienda sit spiritus? sunt quidem
uariae donationes, sed in eodem spiritu: et diuersa ministeria, sed idem
dominus: et multiplices operationes, sed ipse deus qui operatur omnia
in omnibus. quod autem ait: unum corpus, et unus spiritus, uel
simpliciter unum corpus christi intelligitur, quae est ecclesia, uel
certe quod ex uirgine est dignatus assumere: ne illum quidem putent
toties corporatum, quoties in ueteri apparuit testamento. et unus
spiritus sanctus: unus quippe largitor, et sanctificator est omnium. uel
certe unum corpus, ad uitam refertur et opera quae graece dicuntur
praktikos~g bios~g: et unus spiritus, ad scientiam et contemplationem,
quae proprie uersatur in corde, et ab illis appellatur the�ria~g. cum
ergo membrum quis fuerit ecclesiae, nec ab uno eius spiritu separatus,
consequenter erit in una spe uocationis. quaeritur quomodo una spes
uocationis sit, cum apud patrem diuersae sint mansiones. ad quod, unam
spem uocationis, regnum coelorum, quasi unam domum dei patris esse
dicemus, et in una domo uarias mansiones, alia enim gloria solis, alia
lunae, alia stellarum. aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine
et consummatione rerum in pristinum statum restituenda sint, omnia
quando omnes unum corpus efficiemur, et in uirum perfectum reformabimur:
et oratio pro nobis saluatoris implebitur: pater, da ut, quomodo ego et
tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. non ignoro in eo quod
nunc exposui: solliciti seruare unitatem spiritus in uinculo pacis,
spiritum a plerisque non sanctum accipi, sed affectum mentis atque
sententiam, iuxta quam omnium credentium erat anima et cor unum. et ab
apostolo uirgini praecipitur: ut sit sancta et corpore et spiritu:
carnis uidelicet opere, et mentis affectu. sed et generalis explanatio
ad specialem interpretationem trahi potest, quod seruet unitatem
spiritus in uinculo pacis, qui non rapiatur omni uento doctrinae, neque
in morem stulti quasi luna mutetur, nunc diabolo seruiens, nunc deo.
habeat uero unum corpus bonorum operum, et semper carnem suam deo
templum exhibeat. et unum spiritum: eadem semper sentiens: in una spe
uocationis, ut nequaquam de repromissionibus ambigens, in resurrectione
et restitutione omnium, solida mente confidat.
"unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater
omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus". quomodo alia est
fides a baptismate, deo et domino: sic baptisma dominus et deus, alia
sunt a tribus singulis, quae pariter nominantur. hoc autem dico propter
sabellium, qui eumdem deum patrem arbitratur et filium, confundit que
personas, dum eamdem diuinitatem in utroque deprehendit. ecce
manifestissime unus dominus filius, et unus deus pater uocantur. quod ad
corinthios quoque plenius scriptum est: sed nobis unus deus pater, ex
quo omnia, et unus dominus noster iesus christus, per quem omnia, et nos
per ipsum. sicut enim deo patri non adimit filius ne dominus sit, cum
dominus solus ipse dicatur: ita et filio non aufert pater ut deus sit,
qui pater deus tantummodo nominatur. legimus et in alio loco: et scitote
quoniam dominus ipse est deus; et alibi: dominus deus tuus, deus unus
est. si enim, ut existimant ariani, deus pater solus est deus, eadem
consequentia, solus erit dominus iesus christus, et nec pater erit
dominus, nec filius deus. sed absit, ut non sit, uel in dominatione
deitas, uel in deitate nominatio. unus est dominus, et unus est deus,
quia patris et filii dominatio, una diuinitas est. propterea et fides
una dicitur, quia similiter in patrem, et in filium, et in spiritum
sanctum credimus. et baptisma unum, eodem enim modo, et in patrem et in
filium, et in spiritum sanctum baptizamur. et ter mergimur, ut
trinitatis unum appareat sacramentum. et non baptizamur in nominibus
patris, et filii, et spiritus sancti, sed in uno nomine, quod
intelligitur deus. et miror qua consequentia in uno uocabulo, eodem
opere, et eodem sacramento, naturae diuersitatem, arius, macedonius, et
eunomius suspicentur (concordante in impietate discordia), et creaturae
in filio, et spiritu sancto coenosum fontem tenentes, diuersos haereseos
riuulos duxerint. unum baptisma, et contra ualentinum facit, qui duo
baptismata esse contendit, et contra omnes haereticos: ut sciant non
habere se baptismata, sed in una christi ecclesia fontem esse uitalem.
potest unum baptisma et ita dici quod, licet ter baptizemur, propter
mysterium trinitatis, tamen unum baptisma reputetur. unum quoque
baptisma est in aqua, in spiritu, et in igne. et de quo dominus
loquitur: baptisma habeo baptizari; et alibi: baptismate meo
baptizabimini. diuersitas autem praepositionum in quibus dicitur: unus
deus, et pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus,
diuersam intelligentiam sapit. super omnes enim est deus pater, quia
auctor est omnium. per omnes filius, quia cuncta transcurrit, uadit que
per omnia. in omnibus spiritus sanctus, quia nihil absque eo est. nec
uero putandum unum deum, et patrem omnium esse communiter, ut scilicet
ad irrationabilia iumenta, nomen patris possit aptari; sed quomodo in se
decem hominibus, quinque filiis, et quinque seruis, pariter diceremus:
horum decem, unus est dominus, et unus est pater: non utique omnium
patrem, nec dominum omnium uocaremus: sic et in eo quod ait: unus deus
et pater omnium, aliorum pater, aliorum deus accipiendum est. tale quid
de creaturis, et de deo etiam zeno cum suis stoicis suspicatur. quem
secutus uirgilius ait:
deum namque ire per omnes
terras que tractus que maris, etc.;.
et:
principio caelum ac terras, campos que liquentes,
lucentem que globum lunae, titania que astra,
spiritus intus alit: totam que infusa per artus
mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
quidam hoc quod est scriptum: super nos, et per omnes, et in
omnibus, ad patrem, et filium, et spiritum sanctum sic aestimant esse
referendum, ut super omnia pater sit, quia auctor est omnium: per omnes,
filius, quia per filium creata sunt omnia: in omnibus, spiritus
sanctus, ipse enim credentibus datur, et templum sumus spiritus sancti:
et pater et filius habitant in nobis.
"unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
christi". licet deus pater super omnia sit, et per omnes, et in
omnibus: tamen gratia iuxta mensuram credentibus datur. non quod ad
mensuram spiritum, et gratiam tribuat deus (magnificentiae enim eius non
est finis, sed quod iuxta mensuram uasculorum, infundat liquorem,
tantum muneris largiens, quantum potest ille cui donatur, accipere. nec
enim ad mensuram dat deus spiritum: aut potest habere mensuram, quod
aequaliter ubique diffusum est. quod ut manifestius fiat, imperfectum
licet et non implens similitudinem, tamen per quod possit intelligi quod
dicitur sumamus exemplum. mare certe immensum est, et capacitas eius
deo soli nota: ex hoc si quis uelit multis hominibus secundum id quod
gestare queunt, tradere, necesse est ut ad mensuram unicuique tribuat,
et partes eius mensuram recipiant, cuius solidum, immensurabile est. ita
et spiritus sanctus immensus quidem est, et nullo fine concluditur:
tamen unicuique datur secundum quod expedit. et simul notandum, quod
haec eadem gratia, quae nunc attributa perhibetur, secundum mensuram
donationis christi data sit nobis.
"propter quod dicit: ascendens in altum, captiuam duxit
captiuitatem, dedit dona in hominibus". quia supra dixerat: unicuique
autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis christi, ut
confirmaret haec ipsa dona, quae post paululum quoque enumerat, dicens:
et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios
euangelistas, alios pastores et magistros, et reliqua, a saluatore esse
donata, testimonium de sexagesimo septimo psalmo assumpsit, ut sciamus
illas esse manubias hominibus distributas, quas christus uictor emeruit.
ascendens quippe in altum, captiuam duxit captiuitatem. nos qui nunc in
christo credimus de gentibus congregati, cum essemus creatura dei, a
diabolo capti sumus, et eius satellitibus distributi. uenit igitur
dominus noster iesus christus secundum ezechielem, uasa se cum
captiuitatis apportans, et operto capite, ne ab aduersariis
cognosceretur, praedicauit his qui capti erant remissionem; et qui
tenebantur in uinculis, solutionem et nos de catenis hostium, et de
compedibus liberauit, sicut illam in euangelio mulierem, de qua ipse
commemorat: hanc autem filiam abraham, quam ligauit satanas iam decem et
octo annis, non oportuit solui de uinculo hoc in die sabbati? liberatos
que nos, et per nouam captiuitatem de captiuitate ueteri erutos, se cum
duxit in coelum: et his ipsis quos de inimicorum manu uictor eripuit,
diuersa gratiarum dona largitus est. et eleganter hic posuit, dedit dona
in hominibus, cum in psalterio scriptum sit: accepit dona in hominibus.
uerum ibi, quia necdum factum erat, sed futurum promittebatur,
propterea dicitur, accepisse. hic uero cum apostolus scribit, quia iam
dederat, et in uniuerso orbe ecclesiae fundatae erant: idcirco non
accepisse scribitur, sed dedisse. alii nunc locum ita edisserunt, quod
ob id dominus noster iesus christus ad coelos uictor ascenderit, ut inde
angelos caeteras que uirtutes ad custodiam ecclesiarum suarum mitteret.
et dum indignus sit locus iste terrenus, sublimium potestatum habere
praesentiam, quodammodo illae sustinuerint captiuitatem. ideo enim
(inquiunt) ascendit in altum, ut captiuans captiuitatem, dona hominibus
largiretur. hoc autem totum ideo apostolus replicat, ut quia superius
dixerat: sufferentes inuicem in charitate, solliciti seruare unitatem
spiritus in uinculo pacis doceret in diuersis charismatibus ecclesiam
esse concordem, et non statim schismatum et dissensionum occasionem
dari, quia secundum mensuram donationis christi unusquisque nostrum
accepisset dona: non eadem, sed in unum corpus, et in unum spiritum
omnes uocatos esse, id est, ut sicut unus dominus est, et una fides, et
unum baptisma, et unus deus pater: ita et nos in charitate idipsum
simus, in pacis uinculo seruantes spiritus unitatem.
"quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in
inferiora terrae?" qui ascendisse nunc dicitur, propterea ascendit, quia
ante descenderat. hoc enim sonat: quod autem ascendit, quid est, nisi
quia et descendit. requirendum itaque super eo quod alibi scriptum est:
nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis,
quomodo ascenderit ante descendens? quando enim haec loquebatur, post
descensionem e coelis, se quondam ad coelos ascendisse monstrabat.
necnon et illud pariter retractandum, quomodo ipsa descensio et ascensio
sentienda sit. utrumnam secundum corpus localiter, an supra corpus
spiritualiter, uel uerte utroque modo. inferiora autem terrae, infernus
accipitur ad quem dominus noster saluator que descendit, ut sanctorum
animas, quae ibi tenebantur inclusae, se cum ad coelos uictor abduceret.
unde et post resurrectionem eius, plurima corpora iustorum in sancta
ciuitate uisa sunt. quod autem infernus in inferiori parte terrae sit,
et psalmista testatur, dicens: aperta est terra, et deuorauit dathan, et
operuit super congregationem abiron. et ipsum in numerorum libro
plenius explicatur. alio quoque loco legimus: ueniat mors super eos, et
descendant in infernum uiuentes.
"qui descendit, ipse est qui ascendit supra omnes coelos, ut
impleret omnia". nunquid corporaliter omnes coelos, et uniuersas
sublimitates, et coelorum circulos, quas philosophi sphaeras uocant,
transiens atque transcendens, stetit in summo coeli fornice, et ut ipso
uerbo utar, apside? an certe omnia corporalia contemnens atque
despiciens, et aeterna contemplans, super coelos, id est, super
inuisibilia stetisse credendus est? quod ego melius puto. descendit ergo
in inferiora terrae, et ascendit super omnes coelos filius dei, ut non
tantum legem prophetas que compleret, sed et alias quasdam occultas
dispensationes, quas solus ipse nouit cum patre. neque enim scire
possumus, quomodo et angelis, et his qui in inferno erant, sanguis
christi profuerit, et tamen quin profuerit nescire non possumus.
descendit quoque ad inferos, et ascendit ad coelos, ut impleret eos qui
in illis regionibus erant, secundum id quod se capere poterant. ex quo
sciendum, quod, antequam christus descenderet et ascenderet, uacua
fuerint omnia, et plenitudine illius indiguerint. hic locus aduersum
ebionem, et photinum, uel maxime facit. si enim ipse est ascendens in
coelos, qui de coelis ante descenderat, quomodo dominus noster iesus
christus non ante mariam est, sed post mariam? necnon et contra eos, qui
duos filios insano errore confingunt: filium uidelicet dei, et filium
hominis. ecce hic apertissime dicitur, quod ipse sit ascendens atque
descendens. nec statim ista dicentes, locum alteri haeresi damus, quae
dimidiatam christi asserit dispensationem; sed de unum et dei et hominis
filium confitemur: ne dispensationem assumpti hominis, qua saluati
sumus, ex parte credentes, in parte truncemus.
"et ipse dedit quosdam quidem apostolos: quosdam autem prophetas:
alios uero euangelistas: alios autem pastores et magistros ad
instructionem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis
christi". et ex hoc loco manifestissime comprobatur, patris et filii una
diuinitas.
siquidem hoc quod nunc christus tribuisse describitur, in prima epistola
ad corinthios, deus pater dedisse narratur: alios enim, ait, posuit
deus in ecclesia: primo apostolos: secundo prophetas, tertio doctores:
deinde uirtutes, et dona sanitatum, opitulationes, gubernationes, genera
linguarum. quod sabellius non intelligens, patrem confundit et filium,
dum eamdem operationem esse non putat diuersorum. et simul notandum,
quod hic apostolos, prophetas, euangelistas, pastores, et magistros
dedisse christus: ibi uero eosdem pater posuisse memoretur. posuit
itaque siue dedit pater et filius, primo apostolos, secundo prophetas:
non illos qui futura uaticinentur, quales in ueteri legimus testamento:
sed qui infideles et imperitos arguant atque diiudicent. tales quippe
prophetas noui testamenti in alia epistola esse definit. tertio
euangelistas, quorum speciosi pedes sunt ad annuntiandam pacem. nec uero
putandum quod, sicut in superioribus tribus, alios dixit esse
apostolos, alios prophetas, alios euangelistas: ita et in pastoribus et
in magistris, officia diuersa posuerit. non enim ait: alios autem
pastores et alios magistros, sed alios pastores et magistros: ut qui
pastor est, esse debeat et magister: nec in ecclesiis, quamuis sanctus
sit, pastoris sibi nomen assumere, nisi possit docere quos pascit. uel
certe aliter, ut unus atque idem praeses ecclesiae, sit pastor et
doctor; pastor ouium: magister hominum. homines quippe et iumenta saluos
facies, domine. arbitror hodie quoque in ecclesiis, quemadmodum
propheta et euangelista, pastor quoque inuenitur et doctor: ita posse et
apostolum reperiri, in quo apostolatus signa et indicia compleantur; et
e regione esse plurimos tam foris, quam intus, tam in ecclesia, quam in
haeresibus, qui pseudoapostoli sint, et pseudoprophetae, et
pseudoeuangelistae, et pseudopastores, et pseudomagistri. et de
haeresibus quidem nulla dubitatio est quin secundum falsam fidem, falsa
uniuersa possideant. in ecclesiis autem nonne uobis uidentur falsi esse
pastores, qui non pascunt oues cum disciplina, sed quasi mercenarii
nequaquam gregis salutem cogitant, quod errauit, non conuertentes, et
quod periit, non quaerentes; sed tantummodo de ouibus lac et lanam,
cibos uidelicet et uestimenta captantes. nec uero absque ordine in haec
putemus apostolum subito prorupisse; uerum quia praemiserat esse deum
super omnia et per omnia, et in omnibus, et unicuique sanctorum datam
gratiam secundum mensuram donationis christi: nunc addit alios
apostolos, alios prophetas, alios euangelistas, alios pastores et
magistros esse in ecclesia distributos, qui necessarii sint ad
perfectionem instructionem que sanctorum in opus ministerii, in
aedificationem corporis christi: quia cum corpus domini ecclesia sit, et
ecclesia de uiuis lapidibus construatur; hi quos supra memorauimus in
ecclesia constitutos, id habent operis, ut secundum dispensationem et
officia sibi credita, ecclesiam christi, id est corpus eius, aedificent.
si quis igitur non aedificat ecclesiam christi, nec plebem sibi
subiectam instruit (ut de subiecto populo, christi ecclesia
construatur), iste nec apostolus, nec propheta, nec euangelista, nec
pastor, nec magister est appellandus.
"donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitionis filii dei,
in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis christi. ut ultra
non simus paruuli fluctuantes, et circumlati omni uento doctrinae, in
fallacia hominum et astutia, ad circumuentionem erroris. ueritatem autem
facientes in charitate, augeamus in ipso omnia qui est caput christus".
quaerendum quos omnes dixerit occurrere in unitate fidei: utrumnam
omnes homines, an omnes sanctos, an certe omnes qui rationis capaces
sunt? uidetur autem mihi de omnibus hominibus dicere, quia multi uenti
doctrinarum sunt: et flatu eorum fluctibus concitatis, huc atque illuc
homines incerto cursu, et uario feruntur errore. unde omni studio
laborandum, primum in fidei occurrere unitate: deinde in eadem unitate,
habere agnitionem filii dei. quorum cum fuerit secura possessio, paruuli
esse cessantes, et mensuram interioris hominis recipientes (quae
mensura plenitudinis, mensura christi est), perfecti uiri uocabulum
sortiemur: ita tamen ut ad consummatam aetatem plenitudinis christi,
omnis credentium turba perueniat, et nequaquam in dogmatibus fluctuans,
ad instar paruulorum gurgite infidelitatis feratur incerto, dum uenti
hinc inde perflantes, haereticorum uidelicet, siue sapientium saeculi,
diuersae compugnantes que rationes, naufragium audientibus aut inferunt,
aut minantur: dum alii absque uoluntate fallaciae, ea tamen quae falsa
sunt, praedicant: alii uero omni calliditate erroris laqueos
componentes, nos decipere et uincere festinant. cum autem occurrerint
atque peruenerint sancti in mensuram supradicti uiri, tunc intelligentes
charitatem christi, augebunt in eo omnia quae acceperant semina
ueritatis, habentes corporis ecclesiae caput dominum iesum. quia uero
ait: ut ultra non simus paruuli fluctuantes, et reliqua, se quoque
fluctuantem et paruulum esse contestans, retractandum uidetur, utrumne
haec secundum humilitatem locutus sit: an certe ex parte uidens, et ex
parte cognoscens, intellexerit quantum a perfecta absit scientia, et in
uera conscientiae suae uerba proruperit. si quis igitur uult eum haec
secundum humilitatem locutum, illo utetur exemplo: quando eram paruulus,
loquebar ut paruulus, cogitabam ut paruulus, sapiebam ut paruulus.
quando uero factus sum uir, euacuaui ea quae erant paruuli. alius uero
ad ista respondeat, comparatione multorum, in aetatem perfecti uiri
apostolum peruenisse: ad ea uero quae reposita sanctis sunt, adhuc
paruulum nuncupari. siquidem omnes apostolos qui in christo credant,
paruulos propheta commemorat, dicens: ecce ego et paruuli quos dedit
mihi deus. post haec attentius disserendum, ne forte uere iuxta
humilitatem, non solum paruulum apostolus se esse dixerit, sed
fluctuantem, et omni doctrinarum flatu in diuersa raptatum, in fallacia
hominum, in nequitia, ad circumuentionem erroris. qui autem uult haec
eum non de humilitate, sed de conscientia protulisse, dicit: paulus
apostolus, homo erat acuti et acris ingenii, et qui ad primos quosque
disputantium conatus, sagaci mente quae erant inferendo, praenosceret.
uidebat igitur saepe ex utraque parte sic dici, et tam uerisimilia in
rebus contrariis asseri, ut ambigere facerent audientem: idcirco ut
homo, et adhuc in fragili corpusculo constitutus, circumferebatur quidem
omni uento doctrinae, sed non elidebatur in saxa, nec nauis eius
gurgitibus implebatur: stabat quippe in puppi gubernaculum tenens, et
spumantes haereseos fluctus, fidei securitate frangebat. non tamen
intrepidus et securus, nec quietus et placidus, prospiciebat uentos hinc
inde perflantes, et sollicita aure captabat, uincebat que contraria:
sed non erat illi secura uictoria. quia igitur aduersariorum uerba,
atque rationes, quibus ueritatem euertere nitebantur, uidebat non facile
posse superari, et omni calliditate plenas, dialecticae quoque, imo
diaboli arte contextas, sperabat dei auxilium, ut omnem deliberationem
de mente sua propelleret, et certae atque defixae absque ulla molestia
crederet ueritati, et augeret eam in dilectione christi: quem sciebat et
sui et totius ecclesiae corporis caput. sciendum quod hic locus in
graeco manifestior sit, dum autem in latinum e uerbo transfertur ad
uerbum, sensus sermonibus inuoluti, obscurum fecere quod dicitur.
"ex quo totum corpus compactum, et conglutinatum per omnem
iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram
uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in
charitate". in fine rerum, cum deum facie uidere coeperimus ad faciem,
et in mensuram peruenerimus aetatis plenitudinis christi, (de cuius
plenitudine nunc omnes accepimus ita ut christus non ex parte sit, sed
totus in nobis: et relictis initiis paruulorum, creuerimus in eum uirum,
de quo propheta dicit: ecce uir, oriens nomen illi. et ioannes baptista
commemorat: post me uenit uir qui ante me factus est, quoniam ante me
erat), tunc in occursu unius fidei, et unius agnitionis filii dei, quem
nunc pro uarietate mentium, non una nec eadem fide et agnitione
cognoscimus, totum corpus, quod prius dissipatum fuerat, et in diuersa
laceratum, in suam compagem iuncturam que redigetur ita ut una
subministratio eadem que operatio, et unius aetatis consummata
perfectio, totum crescere faciat corpus aequaliter, et omnia membra
iuxta mensuram suam incrementum aetatis accipiant. haec autem tota
aedificatio, per quam ecclesiae per partes corpus augetur, mutua in se
charitate complebitur. totas rationabiles creaturas sub unius
rationabilis animalis intelligamus exemplo, et quodcunque de huius
membris dixerimus et partibus, hoc sciamus esse referendum ad
unamquamque rationabilem creaturam. putemus hoc animal ita per artus,
uenas, carnes que laceratum, ut nec os ossi haereat, nec neruus iungatur
ad neruum: separatim oculi iaceant, seorsum nares, manus alium locum
teneant, alio proiecti sint pedes, et reliqua membra in hunc modum inter
se dispersa sint, et diuisa. finge aliquem uenire tantae scientiae
medicum, qui iuxta fabulas ethnicorum, aesculapium possit imitari, et in
nouam figuram nouum que nomen, uirbium suscitare: hic necesse habebit
unumquodque membrum suo loco restituere, et compagem copulare compagi,
et quodam glutino partibus restitutis, unum corpus efficere. huc usque
nobis una similitudo processerit; nunc in eamdem similitudinem ad id
quod intelligi uolumus, aliud trahatur exemplum. paruulus crescat, et
occulto aeuo, in perfectam adolescat aetatem: suum manus augmentum
habebit, sua pedes sentient incrementa: uenter dum nescimus, impletur:
humeri, dum falluntur oculi, dilatantur: et omnia membra per partes
iuxta mensuram suam sic crescunt ut tamen non sibi, sed corpori
uideantur augeri. ita igitur et in restitutione omnium, quando corpus
totius ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, uerus medicus christus
iesus sanaturus aduenerit, unusquisque secundum mensuram fidei, et
agnitionis filii dei (quem ideo agnoscere dicitur, quia prius nouerat,
et postea nosse desiuit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod
fuerat: ita tamen ut non iuxta aliam haeresim, omnes in una aetate sint
positi, id est, omnes in angelos reformentur: sed unumquodque membrum
iuxta mensuram et officium suum perfectum sit: uerbi gratia, ut angelus
refuga id esse incipiat quod creatus est: et homo, qui de paradiso
fuerat eiectus, ad culturam iterum paradisi restituatur. ista autem
uniuersa sic fient, ut inuicem inter se charitate iungantur: et dum
congaudet membrum membro, et in alterius prouectione laetatur, christi
corpus, ecclesia primitiuorum habitet in coelesti ierusalem, quam in
alio loco apostolus matrem sanctorum uocat. idcirco (ut supra diximus)
haec apud nos obscuriora sunt, quia metaphorik�s~g dicuntur in graeco.
et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad uerbum,
quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur.
"hoc ergo dico, et contestor in domino, ut non amplius ambuletis,
sicut et gentes ambulant, in uanitate sensus sui, obscurati mente,
abalienati a uia dei propter ignorantiam, quae est in illis, propter
caecitatem cordis eorum. qui desperantes, semetipsos tradiderunt
impudicitiae in operatione immunditiae omnis in auaritia". hoc ergo,
ait, dico uobis, o ephesii, uos que contestor, ut quia occursuri estis
in mensuram aetatis plenitudinis christi, non ambuletis sicut ambulant
gentes, quae idolis seruientes, et sensu et mente abutuntur in praua.
quae cum ideo acceperint animam et intellectum, ut cognoscerent deum,
abalienati sunt a uia eius (quam aliam absque christo non nouimus) et in
sui cordis ambulant caecitate. atque utinam peccasse sufficeret, et uel
sero agerent poenitudinem, damnarent que uitia in quibus iugiter
inhiarunt! esset remedium resipiscere post errorem. nunc uero
desperantes, et se in ritum irrationabilium bestiarum, coeno uoragini
que mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes
quidquid corpus uoluit, mens desiderauit, libido suggessit. et cum nihil
omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in auaritia,
dum nunquam luxuriando satiantur, nec eorum terminum habet uoluptas.
aut certe ultra concessam uiri ad feminam coniunctionem, ad maiora
conscendunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem
erroris sui in semetipsis recipientes. uanitas sensus, et mentis
obscuritas, bifariam diuiditur, in saeculi huius negotia, et in
sapientiam saecularem quando aut in his quae mundi huius sunt, et cito
transeunt, detinemur, aut non profutura cognoscimus. nonne uobis uidetur
in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac
noctibus in dialectica arte torquetur: qui physicus perscrutator oculos
trans coelum leuat, et ultra profundum terrarum et abyssi quoddam inane
demergit, qui iambum struit, qui tantam metrorum siluam in suo studiosus
corde distinguit et congerit: et (ut alteram partem transeam) qui
diuitias per fas et nefas quaerit: qui adulatur regibus, haereditates
captat alienas, et opes congregat, quas in momento cui sit relicturus,
ignorat? quod autem ait, qui desperantes semetipsos, id est,
ap�lg�kotes~g heautous~g, multo aliud in graeco significat quam in
latino: desperantes quippe ap�lg�kotes~g nominantur; ap�lg�kotes~g autem
hi sunt, qui postquam peccauerint, non dolent: qui nequaquam sentientes
ruinam suam, feruntur in pronum, et tanquam bestiae ferrum uidentes, in
mortem ruunt. pone mihi duos in uno uitio deprehensos: alterum qui
intelligat, plangat que quod fecit: alterum qui delectetur in scelere,
et non solum non doleat, uerum etiam glorietur, et putet se quamdam
turpitudinum palmam et uictoriam consecutum: nonne tibi uidetur ille
dolere, et hic penitus non dolere? exprimamus, si possimus, uerbum de
uerbo, et dicamus ap�lg�kotes~g, indolentes, siue indolorios.
nam et quidam philosophorum ap�lg�sian~g, id est, indoloriam
praedicauit. hi qui naturas uarias introducunt, sciant propterea gentes
in uanitate sensus obscuratis mentibus ambulare, quia ignorantiae se et
caecitati dederint. nemo enim imperitus appellatur et caecus, nisi is
qui cognoscere potest et uidere. nec dicimus caecum esse lapidem, et
brutum animal ignorare: quia non ab eo quaeritur, nec eius naturae est,
ut cognoscat et uideat. sin autem in natura gentium fuit, ut dei uitam
intelligerent et uiderent: non choicorum et spiritualium natura uaria,
sed uoluntas. dixeramus supra operationem immunditiae omnis in auaritia,
non ad auaritiam, ut sonat simpliciter, pertinere, sed ad libidinem
atque luxuriam. debemus hunc sensum alterius loci testimonio comprobare.
in prima ad thessalonicenses epistola scribitur: haec est enim uoluntas
dei, sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione: ut sciat
unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore, non
in libidine desiderii, sicut et gentes, quae non nouerunt deum: ut ne
quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum: quoniam
uindex est dominus de his omnibus, sicut et praediximus uobis, et
testificati sumus. non enim uocauit nos deus in immunditia, sed in
sanctificatione. diligenter obserua, quia ad castitatem nos prouocans,
et uolens uxoribus tantum esse contentos, dixerit: ne quis
supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum, id est, ne
suam coniugem derelinquens, alterius polluere quaerat uxorem. ubi nos
habemus, et circumscribat in negotio fratrem suum, in graeco legitur,
kai~g pleonektein~g en~g t�i~g pragmati~g ton~g adelphon~g autou~g.
pleonexia~g autem auaritia nuncupatur, quam nos possumus, uim uerbi
transferentes, sic in praesenti loco exprimere: ut ne quis
supergrediatur, et auarus fraudet in negotio fratrem suum. quae enim
consequentia est, uel in illo capitulo quod nunc ad exemplum uocauimus,
uel in hoc quod principaliter ad ephesios conamur exponere, inter
impudicitiam et immunditiam, castitatem quoque et affectum coniugalem,
extraordinarie repente auaritiam dominari? non uobis molestum sit, si
diu in obscurioribus immoremur: causati enim in principio sumus, inter
omnes pauli epistolas, hanc uel maxime et uerbis, et sensibus inuolutam.
"uos autem non ita didicistis christum, si tamen illum audistis
et in illo docti estis". si omnes qui christum audire uidentur,
audirent, nunquam ad ephesios, et certe illos quibus sacramenta christi
reuelarat, apostolus diceret: si tamen illum audistis. discere autem
christum, idipsum est, quod nosse uirtutem: et audire illum, non differt
ab eo si diceret, audire sapientiam, iustitiam, fortitudinem,
temperantiam, et caetera quibus christus uocatur. si quis ergo christum
audiuit et didicit, non ambulabit in uanitate sensus sui: nec obscuratus
mente gradietur: neque erit abalienatus a uita dei: habebit etiam
scientiam, ignoratione discussa, et immisso tenebris lumine, omnis de
oculis cordis eius caecitas auferetur. quod cum habuerit, non se tradet
impudicitiae: nec operabitur omnem immunditiam in auaritia, concessos
fines praetergrediens nuptiarum. si autem aliquando contigerit ut aliqua
passione superetur, dolebit super uulnere suo, et conscientiae tormenta
patietur: quia liberam frontem, et puritatem immaculatae mentis
amiserit. discamus igitur christum, et audiamus illum; si quis est qui
potest dicere: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur
christus? curramus ad eum diebus ac noctibus, ad os eius et ad eloquium
pendeamus. christus nobis loquitur: spiritus sancti sunt uerba quae
promit. statuit enim deus in ecclesia primum apostolos, secundo
prophetas, tertio doctores. sed nec illud est desperandum, quod
aliquando ipse in mentibus nostris christus loquatur, et per semetipsum
nos doceat, et organum oris non quaerat alieni: tantum non simus subditi
peccato; nec corpus nostrum delicta possideant, et ingredietur in illud
sapientia.
"sicut est ueritas in iesu". uocabulum, iesus, interdum eum
hominem significat, qui a deo uerbo est assumptus ex uirgine, iuxta
illud: uocabis nomen eius iesus: ipse enim saluabit populum a peccatis
eius. et alibi: iesus ergo fatigatus de uia, et reliqua. interdum uero
deum uerbum: nobis enim unus dominus iesus christus per quem omnia. si
quando ergo dicit iesus: ego sum uia et ueritas, iuxta id dicit quod
filius dei est.
cum autem scribit paulus: sicut est ueritas in iesu, de templo corporis
loquitur, in quo habitat uerbum deus. uerbum enim caro factum est, et
habitauit in nobis. nisi forte utrumque de deo uerbo intelligendum, quod
quomodo habitet in eo uita, et ipse sit uita: sicut enim habet pater
uitam in semetipso: ita et filio dedit habere uitam in semetipso. sic et
ueritas dicatur filius, et ipsa in eo habitare monstretur. haec autem
dicimus, non iesum a christo separantes, nec rursum deum uerbum ab eo
quem assumpsit, hominem alterum esse dicentes; sed secundum
intelligentias effectuum uel locorum, illum quem unum esse credimus
filium hominis et filium dei, et ante uirginem, et post uirginem alium
atque alium nuncupantes. potest autem et aliter intelligi. sicut et
ueritas in iesu. in nullo patriarcharum, in nullo prophetarum, in nullo
apostolorum ueritas fuit, nisi in solo iesu. alii enim ex parte
cognoscebant, et ex parte prophetabant, et per speculum in aenigmate
uidebant. in solo iesu ueritas dei apparuit, quae loquitur confidenter:
ego sum ueritas: quae credentibus in se iuxta analogiam fidei tribuit
libertatem. qui enim cognoscit ueritatem, a ueritate libertate donatur.
et ipsa ueritas propterea formam serui assumpsit, et humiliauit se,
facta obediens patri usque ad mortem, ut seruum redderet liberum. ubi
enim spiritus dei est, ibi libertas. si uolumus formam liberi in iesu,
faciem que cognoscere ueritatis, ascendamus cum eo in montem, uideamus
eum transfiguratum: ubi et uestimenta eius, id est, scripturae quae de
eo annuntiant, immutantur, et moyses quoque et elias, id est, lex et
prophetae uidentur in gloria. quandiu dominus formam serui non mutat,
nec ascendit in montem, lex in sordibus, prophetae in squalore
uersantur. cum ille ad superiora conscenderit, et uestimenta sua
uoluerit immutare, intellectus que de seruo fuerit clarus et liber, tunc
moysi quoque et eliae, et facies, et uestimenta mutantur.
"deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem,
qui corrumpitur iuxta desideria erroris". quia uideretur iuxta ordinem,
textum que sermonis scatere sententia, sic legendum est: uos autem non
ita didicistis christum (si tamen illum audistis, et in illo docti
estis) deponere uos secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui
corrumpitur iuxta desideria erroris: sicut est ueritas in iesu: ut sit
sensus: quomodo est ueritas in iesu, sic erit et in uobis qui didicistis
christum, et audistis illum, et docti estis deponere secundum priorem
conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur iuxta desideria erroris.
ueterem autem hominem, quem praecipit deponendum, inueteratum a malitia
arbitror appellari. iste enim secundum priorem conuersationem et
desideria erroris, semper errans, et in opere corruptionis helluans,
corrumpitur atque uiolatur. et quia in desideriis indesinenter uersatur
erroris, et nunquam cessat a uitio, nequaquam corruptus dicitur, sed
corrumpi: quod per singulos dies, horas, puncta atque momenta
corrumpitur, intercipitur, uiolatur. sermo uero dei qui ideo interficit,
ut uiuificet mortuum, et uiuificatus dominum requirat, quem ante
interitum nesciebat, non corrumpit, sed interficit ueterem hominem: ego
enim occido, ait, et ego uiuifico; et: cum interficeret illos, tunc
quaerebant eum. nec putemus hoc quod nunc ait: qui corrumpitur secundum
desideria erroris, illi esse contrarium quod in alio loco scriptum est:
et si exterior noster homo corrumpitur: sed is qui interior est,
renouatur de die in diem quia corruptio exterioris hominis, interioris
hominis renouatio est; et contra, interioris hominis corruptio,
exterioris est restauratio. aestimet aliquis simpliciter paulum loqui:
si quis templum dei corrumpit, corrumpet illum deus: templum enim dei
sanctum est, quod estis uos. sed forte et ibi alibi latitat, quod apud
nos uidetur absconditum. si templum dei non sumus, secundum id quod
scribitur: templum enim dei sanctum est, quod estis uos: et alius est
qui corrumpit templum dei, aliud quod corrumpitur, quaerendum quis sit
ille qui templum corrumpat dei. si inueneris hostes ierusalem,
corrumpentes atque uiolantes templum ex lapidibus exstructum, uidebis
pariter omnem corrumpentem et uiolantem templum dei, quem corrumpet et
uiolabit deus, ulciscens corruptionem templi sui. uerumtamen et templum
quod se praebuit (uiuens quidem est atque sensibile) insidiis
corrumpentis, luet poenas, per hoc ipsum quod corruptum atque uiolatum,
spiritum incorruptionis amisit.
"renouamini autem spiritu sensus uestri: et induite nouum
hominem, qui secundum deum creatus est, in iustitia et sanctitate
ueritatis". nec in sensu renouamur absque spiritu, nec in spiritu absque
sensu; sed renouamur coniuncte in spiritu sensus nostri: ut quomodo
psallimus spiritu, psallimus et sensu, oramus spiritu, oramus et sensu:
sic in spiritu sensus nostri renouemur: ut cum sensus mundus fuerit
atque purgatus, et ab omni macula sordidae concretionis alienus: tunc ei
iungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis glutino
copulentur, ut nequaquam simplex spiritus, sed spiritus sensus esse
dicatur.
cum autem renouati fuerimus in spiritu, qui nostri sensus est spiritus;
tunc induemur nouum hominem, qui secundum deum creatus est. quod quidem
aliis uerbis idipsum puto esse, quod in alio loco dicitur: induite uos
christum iesum. iste quippe est nouus homo, quo uniuersi credentes
debemus indui atque uestiri. quid enim in homine qui a saluatore nostro
assumptus est, non nouum fuit? conceptus, natiuitas, partus, infantia,
doctrina, uita, uirtutes: et ad extremum, crux et passio, exspoliantis
in ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui habentis:
resurrectio quoque et ascensus ad coelum. hic ergo uere creatus est in
iustitia et sanctitate ueritatis: quia deus uerus, dei ueri filius fuit,
et tota in illo religio atque iustitia dei ueritate completa est. qui
igitur conuersationem illius imitari potest, et uniuersas in se
exprimere uirtutes, et sit mansuetus, sicut fuit ille mansuetus et
humilis corde, et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit pro
ouibus suis: uerberatus non respondeat: maledictus non remaledicat, sed
uincat in humilitate superbiam: iste indutus est nouum hominem, et
dicere cum apostolo potest: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me
christus; et: imitatores mei estote, sicut et ego christi. potest quoque
uerba ioannis assumere: qui dicit se in christo credere, debet sicut
ille ambulauit, et ipse ambulare. quod autem ait: qui secundum deum
creatus est, non idipsum sonat in latino sermone quod graeco. creatio
quippe apud nos, generatio, uel natiuitas dicitur: apud graecos uero sub
nomine creationis, uerbum facturae et conditionis accipitur. et quod
apud nos conditio, hoc apud graecos creatio sonat. unde et haeresis
natiuitatem christi calumnians, salomonis usurpat exemplum: dominus
creauit me initium uiarum suarum. considerandum igitur, quia creatio
atque conditio nunquam nisi in magnis operibus nominentur. uerbi causa,
mundus creatus est: urbs condita est: domus uero, quamuis magna sit,
aedificata potius dicitur, quam condita, uel creata. in magnis enim
operibus atque facturis, uerbum creationis assumitur. ex quo
animaduertendum istum nouum hominem, qui iuxta deum in christo creatus
est, magnum dei opus esse, et eminere ultra caeteras creaturas: cum sic
conditus esse dicatur, ut mundus, et initium uiarum dei, et in exordio
elementorum omnium sit creatus.
"propter quod deponentes mendacium, loquimini ueritatem
unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus alterutrum membra". non
simpliciter, ut quidam putant, nec moraliter apostolus praecepit,
mendacio derelicto, cum proximis ueritatem loquendam. alioqui si tantum
cum proximis loquimur ueritatem, quicunque non fuerit proximus, debet
audire mendacium. quod quidem et in lege praeceptum est: non adulterabis
uxorem proximi tui. si proximus tantum propinquus uel amicus accipitur,
adulteria in alienos iure permittit; sed proximum uocat omnem hominem,
qui ex eodem nobis cum parente generatus est. quod quidem et parabola
illa significat, de ierusalem iericho hominis descendentis, qui incidit
in latrones: et sacerdote et leuita praetereuntibus, a samaritano
curatus est, et ad stabularium reuectus. affirmat autem post haec
dominus eum esse proximum, qui illi misericordiam fecerit, uolens
ostendere omnes homines, omnibus esse proximos. et hoc quidem sic
intellectum aedificat audientes. caeterum id quod sequitur: quoniam
sumus alterutrum membra, magis uidetur mihi significare mysterium, et de
his dicere, qui nobis fide et uirtute sunt proximi. membra quippe
alterutrum non sunt, nisi fideles fidelium, et christiani christianorum,
et perfecti, eorum qui sunt plenae, consummatae que uirtutis. propter
quod paulus ipse perfectus, in epistola alia loquebatur: sapientiam
autem loquimur inter perfectos. ergo hoc iubet, ut unusquisque mystica
quaeque atque secreta, et ea quae dei ueritate sunt plena, loquatur cum
proximo suo, et dies diei eructet uerbum, et nox nocti indicet
scientiam, hoc est, clara quaeque et lucentia his indicet, qui merentur
audire: uos estis lumen mundi. porro tenebrosa et inuoluta, et omni
sacramentorum nocte uelata, his referat, qui et ipsi nox, tenebrae, uel
caligo sunt, de quibus dicitur: et caligo sub pedibus eius, haud dubium
quin dei. nam et in monte sina moyses ingreditur in turbinem et
caliginem, ubi erat deus, et de ipso deo scriptum est: posuit tenebras
latibulum suum.
loquatur itaque ueritatem atque mysterium unusquisque cum proximo suo,
et non det sanctum canibus, neque mittat margaritas suas ante porcos;
sed quicunque oleum habuerint ueritatis, illos in thalamum sponsi et
penum regis inducat. porro quod ait: loquimini ueritatem unusquisque cum
proximo suo, sciamus de zacharia propheta sumptum.
"irascimini, et nolite peccare". de quarto psalmo hoc usurpatum,
nulli dubium est, et uidetur illi esse contrarium quod alibi dicitur:
nunc autem deponite et uos omnes iram, et indignationem, et malitiam, et
blasphemiam, et turpem sermonem ex ore uestro. sed et simpliciter
intellectum nocet, dum putantur irae frena laxata. duplex autem non
solum apud nos, uerum etiam apud philosophos irae nomen accipitur. uel
cum iniuria lacessiti, naturalibus stimulis concitamur; uel cum,
requiescente impetu, et furore restincto, potest mens habere iudicium,
et nihilominus super eo qui putatur laesisse, desiderat ultionem.
arbitror itaque de priori nunc dictum, et nobis quasi hominibus esse
concessum, ut ad indignae alicuius rei faciem moueamur, tranquillitatem
que mentis, uelut lenis quaedam aura conturbet: nequaquam tamen in
tumentes gurgites furoris impetu subleuemur. firmianus noster librum de
ira dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui
legerit, puto ei ad irae intellectum satis abunde que posse sufficere.
"sol non occidat super iracundiam uestram". si simpliciter hunc
solem intelligimus, qui oculis carnis aspicitur, peccamus, quando
irascimur, et occidente sole, iracundia perseuerat. non peccamus autem,
quando (uerbi gratia) a prima hora usque ad undecimam irascentes,
facimus quod indignatio, furor, ira suggesserint. quo sensu nihil mihi
uidetur absurdius, quasi non queat quispiam ab ortu solis usque ad
occasum in tanta scelera debacchari, quanta tota uita sua non possit
lacrymis expiare, aut non magis ira locum in die habeat, cum utique nox
requies sit furoris, et succedente somno, etiam si irascimur, in diem
iracundiam differamus. quia igitur uerus sol, sicut occidit super malos
prophetas, iuxta illud quod scriptum est: occidit sol super prophetas
uestros meridie: ita etiam super omnes occidit peccatores, nequaquam eis
ortus sui lumen indulgens: praecipit nunc apostolus, ne talia faciamus
furore superati, per quae nobis sol occidat, et principale cordis
tenebris inuoluatur. quidam putant sic accipiendum hoc esse simpliciter,
quomodo et illud quarti psalmi, unde idipsum sumptum uidetur: quae
dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris compungimini, id
est, quaecunque in die, uel opere, uel sermone, uel cogitatione
peccatis, haec succedente poenitentia purgate per noctem: et ira sit
breuis, nec in diem crastinum differatur.
"neque locum detis diabolo". diabolus graecum uerbum est, quod
latine dicitur criminator: lingua uero hebraea satan appellatur, id est
aduersarius, siue contrarius, et ab apostolo belial, hoc est, absque
iugo quod de collo suo dei abiecerit seruitutem: quem aquila apostatam
transtulit. et sciendum ubicunque in ueteri lege filii pestilentiae
scribantur, sicut ibi: filii autem heli, filii pestilentiae, ibi in
hebraicis uoluminibus belial, hoc est, diabolum pro pestilentia
nominari: licet plurimi pro belial corrupte in apostolo beliar legant.
nolite itaque, ait, dare locum diabolo, qui, tanquam leo rugiens,
quaerit aditum per quem possit irrumpere. quomodo enim pater et filius
stant ante ostium, et pulsant, ut introeant, et coenent cum eo qui se
receperit: ita et aduersarius semper in nos est paratus irrumpere, et
cum locum dederimus, ingreditur. solet autem, antequam ueniat, quaedam
iacula praemittere, et praecursorem aduentus sui facere cogitationem:
hanc si nos in corde nostro susceptam nutrierimus intrinsecus, et
crescere fecerimus, cum in nobis prolem suam auctam uiderit, et ipse
audebit intrare. denique in iudae iscarioth cor primam iecit sagittam,
ut traderet saluatorem, quam si exceptam ille miserabilis non fouisset,
nunquam post intinctum panem in paropside, intrasset in illum satanas.
simul que et hoc diligenter attendite, quod non inuenerit diabolus locum
introeundi in iudam, cuius pectus iam ante percusserat, nisi in
conuiuio saluatoris: quia tunc uel maxime in potestatem ei damur, quando
nec humanitate, nec clementia, nec mansuetudine eius uincimur, quem
odimus indigne. huic quod nunc praecepit, neque locum detis diabolo,
illud de ecclesiastico comparatur: si spiritus potestatem habentis
ascenderit super te, locum tuum ne dederis ei. ille superbus et
temerarius uult ascendere, uult subire: sed etiam si te oppressum
putauerit, et se extulerit, tu ne dederis locum. potestas quippe
diaboli, non in temeritate illius atque iactantia, sed in tua est
uoluntate.
"qui furabatur, iam non furetur: magis autem laboret, operando
manibus suis quod bonum est: ut habeat communicare ei qui indiget". quia
hi qui in uitae istius negotiis conuersantur, propter alimenta et usus
necessarios coguntur aliqua uel emere, uel uendere, et lucra de
negotiatione sectari: et difficile est etiam eos qui a caeteris
passionibus liberati sunt, fornicatione uidelicet, idololatria,
adulterio et homicidio, hoc uitio non teneri. propterea nunc ephesios
monet, ne sub occasione emolumenti, furti crimen incurrant. furtum
nominans, omne quod alterius damno quaeritur.
iustum autem esse, ut manibus suis unusquisque operans, et uictum labore
conquirens, impertiat non habentibus. neque uero ait: magis autem
laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut non indigeat, et
habeat uictum, et nulli molestiam exhibeat: sed, laboret, inquit,
manibus suis quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. qui
igitur ad hoc tantum laborat, ipse ut non egeat, et a caeteris
contrahit manum, quamuis applaudat sibi, tamen apostoli praeceptum non
fecit. potest autem et altius intelligi: qui furabatur, iam non furetur,
et reliqua: propter illud quod scriptum est de pseudoprophetis: qui
furantur sermones unusquisque a proximo suo. et in euangelio: omnes qui
uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones. et ad romanos: qui
praedicas non furandum, furaris: quod furta prohibeamur facere
spiritualia. neque enim hoc quod sequitur: magis autem laboret, operando
manibus suis quod bonum est, ad uitae huius necessaria digne referri
potest: ut bonum dicatur quodcunque periturum est, et ad mammonam
iniquitatis pertinet. quamuis enim iustus labor opes habeat absque
tergiuersatione quaesitas, satis habebit si non dicantur malum; caeterum
bonum non ualent appellari. igitur bonum operatur, qui declinat a malo,
et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus
panibus impleatur, et possit commodare esurienti, et necessitatem
sustinenti, dans in tempore cibaria conseruis suis: si autem talis est
qui operatur bonum, ergo et is qui furatur, consequenter uerba furatur
et dogmata, de furto uiuens, de furto sibi ceruicalia consuens, et
scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere
conscissam, quae deorsum est, non desursum. tunica enim ecclesiae, hoc
est corpus christi, desuper contexta est, et nulla ex parte consutilis,
quae ne ab inimicis quidem scindi potest.
"omnis sermo malus de ore uestro non procedat. sed si quis bonus,
ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus". bonus
sermo est ad aedificationem opportunitatis, dans gratiam audientibus,
qui docet uirtutes sequendas, uitia fugienda; malus qui ad peccata
prouocat, et pronos magis incitat ad ruinam. pro eo autem quod nos
posuimus ad aedificationem opportunitatis, hoc est quod dicitur graece
t�s~g chreias~g, in latinis codicibus propter euphoniam mutauit
interpres, et posuit ad aedificationem fidei. quotiescunque ex sermone
nostro aliquis proficit, et iuxta opportunitatem loci, temporis et
personae aedificat audientes, bonus de ore nostro sermo processit.
quoties uero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non
ut conuenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro, ad
destructionem eorum qui audiunt. consideremus itaque quid loquamur, quia
pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii. et etiam
si non laedamus, non tamen aedificemus, mali uerbi nobis luenda sit
poena.
"et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis
in die redemptionis". moeror sancti spiritus sic intelligendus, quomodo
ira dei et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones: non
quo contristetur spiritus, et ullam perturbationem diuinitus sentiat;
sed quo ex uerbis nostris dei discamus affectus, quod moereat
quotiescunque peccamus, et defleat peccatores. nam et saluator in
corpore constitutus, fleuit ierusalem, et omne hominum genus in propheta
deplorat, dicens: heu mihi, anima, quia periit reuertens a terra. et
qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine iudicantur. et in
ezechiele opera quondam sanctae ciuitatis enumerans, ait: in omnibus
istis contristabas me. signati autem sumus spiritu dei sancto, ut et
spiritus noster et anima imprimantur signaculo dei, et illam recipiamus
imaginem et similitudinem ad quam in exordio conditi sumus. hoc
signaculum sancti spiritus, iuxta eloquium saluatoris, deo imprimente,
signatur. hunc enim, ait, signauit pater deus. signatur ergo a patre,
spiritu sancto, omnis qui ex eo quod credidit deo, signauit, quia uerus
est deus. qui idcirco signatur, ut seruet signaculum et ostendat illud
in die redemptionis, purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum,
et ob id numerari cum his ualeat qui redempti sunt. satis abunde que, o
paula et eustochium, de argumento epistolae pauli ad ephesios, in primi
libri praefatione disserui: et sparsim ubicunque occasio data est, licet
breuiter, ostendi quod beatus apostolus ad nullam ecclesiarum tam
mystice scripserit et abscondita saeculis reuelauerit sacramenta. nunc
ergo quoniam orationum uestrarum et sanctae marcellae fultus auxilio,
tertium, id est extremum, in eamdem epistolam dicto librum, iustum mihi
uidetur, ut nominis quoque ipsius etymologiam cum sensu quem supra
exposui, congruere doceam.
iustum autem esse, ut manibus suis unusquisque operans, et uictum labore
conquirens, impertiat non habentibus. neque uero ait: magis autem
laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut non indigeat, et
habeat uictum, et nulli molestiam exhibeat: sed, laboret, inquit,
manibus suis quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. qui
igitur ad hoc tantum laborat, ipse ut non egeat, et a caeteris
contrahit manum, quamuis applaudat sibi, tamen apostoli praeceptum non
fecit. potest autem et altius intelligi: qui furabatur, iam non furetur,
et reliqua: propter illud quod scriptum est de pseudoprophetis: qui
furantur sermones unusquisque a proximo suo. et in euangelio: omnes qui
uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones. et ad romanos: qui
praedicas non furandum, furaris: quod furta prohibeamur facere
spiritualia. neque enim hoc quod sequitur: magis autem laboret, operando
manibus suis quod bonum est, ad uitae huius necessaria digne referri
potest: ut bonum dicatur quodcunque periturum est, et ad mammonam
iniquitatis pertinet. quamuis enim iustus labor opes habeat absque
tergiuersatione quaesitas, satis habebit si non dicantur malum; caeterum
bonum non ualent appellari. igitur bonum operatur, qui declinat a malo,
et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus
panibus impleatur, et possit commodare esurienti, et necessitatem
sustinenti, dans in tempore cibaria conseruis suis: si autem talis est
qui operatur bonum, ergo et is qui furatur, consequenter uerba furatur
et dogmata, de furto uiuens, de furto sibi ceruicalia consuens, et
scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere
conscissam, quae deorsum est, non desursum. tunica enim ecclesiae, hoc
est corpus christi, desuper contexta est, et nulla ex parte consutilis,
quae ne ab inimicis quidem scindi potest.
"omnis sermo malus de ore uestro non procedat. sed si quis bonus,
ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus". bonus
sermo est ad aedificationem opportunitatis, dans gratiam audientibus,
qui docet uirtutes sequendas, uitia fugienda; malus qui ad peccata
prouocat, et pronos magis incitat ad ruinam. pro eo autem quod nos
posuimus ad aedificationem opportunitatis, hoc est quod dicitur graece
t�s~g chreias~g, in latinis codicibus propter euphoniam mutauit
interpres, et posuit ad aedificationem fidei. quotiescunque ex sermone
nostro aliquis proficit, et iuxta opportunitatem loci, temporis et
personae aedificat audientes, bonus de ore nostro sermo processit.
quoties uero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non
ut conuenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro, ad
destructionem eorum qui audiunt. consideremus itaque quid loquamur, quia
pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii. et etiam
si non laedamus, non tamen aedificemus, mali uerbi nobis luenda sit
poena. "et nolite contristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis
in die redemptionis". moeror sancti spiritus sic intelligendus, quomodo
ira dei et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones: non
quo contristetur spiritus, et ullam perturbationem diuinitus sentiat;
sed quo ex uerbis nostris dei discamus affectus, quod moereat
quotiescunque peccamus, et defleat peccatores. nam et saluator in
corpore constitutus, fleuit ierusalem, et omne hominum genus in propheta
deplorat, dicens: heu mihi, anima, quia periit reuertens a terra. et
qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine iudicantur. et in
ezechiele opera quondam sanctae ciuitatis enumerans, ait: in omnibus
istis contristabas me. signati autem sumus spiritu dei sancto, ut et
spiritus noster et anima imprimantur signaculo dei, et illam recipiamus
imaginem et similitudinem ad quam in exordio conditi sumus. hoc
signaculum sancti spiritus, iuxta eloquium saluatoris, deo imprimente,
signatur. hunc enim, ait, signauit pater deus. signatur ergo a patre,
spiritu sancto, omnis qui ex eo quod credidit deo, signauit, quia uerus
est deus. qui idcirco signatur, ut seruet signaculum et ostendat illud
in die redemptionis, purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum,
et ob id numerari cum his ualeat qui redempti sunt.
LIBER 3
satis abunde que, o paula et eustochium, de argumento epistolae pauli
ad ephesios, in primi libri praefatione disserui: et sparsim ubicunque
occasio data est, licet breuiter, ostendi quod beatus apostolus ad
nullam ecclesiarum tam mystice scripserit et abscondita saeculis
reuelauerit sacramenta. nunc ergo quoniam orationum uestrarum et sanctae
marcellae fultus auxilio, tertium, id est extremum, in eamdem epistolam
dicto librum, iustum mihi uidetur, ut nominis quoque ipsius etymologiam
cum sensu quem supra exposui, congruere doceam.
ephesus in latinam linguam interpretatur, uoluntas, siue consilium meum
in ea, uel certe anima mea in ea. uoluntas et consilium, et anima dei in
eo est, qui potest dicere: ipse enim mihi dedit notitiam omnium, et cum
incerta et occulta sapientiae dei illi fuerint reuelata, testimonium
consequetur loquentis: inueni dauid de bethleem filium iesse, uirum
secundum cor meum, qui faciet omnes uoluntates meas. istiusmodi uirum et
osee propheta significat, dicens: quis sapiens et intelliget haec,
prudens et agnoscet ista? porro ut sciatis multam esse distantiam iusti
simplicis, iusti que sapientis, qualem in resurrectione mortuorum
singuli gloriam consequantur attendite: et multi dormientium de limo
terrae consurgent: hi in uitam aeternam, et hi in opprobrium et
confusionem aeternam. et intelligentes fulgebunt sicut splendor
firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in aeternum. fulgebunt,
inquit, iusti sicut stellae in aeternum: et intelligentes, id est
habentes scientiam scripturarum, sicut splendor caeli: non quo doctus
uir iustus quoque esse non debeat: sed quo qui iustus est, nisi fuerit
eruditus, tam procul sit a sapiente iusto, quam est stellarum fulgor a
lumine firmamenti. quod si quis meditatione tantum legis instructus,
uitam suam negligit, neque audet dicere: a mandatis tuis intellexi,
propterea ad omnia mandata tua dirigebar, iste quasi aeramentum sonans,
et cymbalum tinniens, et infatuatum sal, in stercore conculcandus est.
si autem detur optio singulorum seposito eo qui habet sapientiam atque
iustitiam), magis ego uelim rusticitatem iustam, quam doctam malitiam,
quia in altero licet minor, tamen gloria est, stellarum esse lumini
coaequalem: in altero iuxta scientiae profectum, maiora supplicia sunt.
potentes patientur tormenta; et: seruus qui scierit uoluntatem domini
sui, et non fecerit eam, uapulabit multis. haec idcirco, ut docerem
quare animam et consilium, et uoluntatem dei, ephesiorum uocabulum
sonet: qui, artium magicarum praestigiis derelictis, erroris zelum ad
ueritatis studium transtulerunt. ob quorum salutem tanto paulus sudore
pugnauit, ut ad corinthios scriberet, si secundum hominem ad bestias
pugnaui ephesi: quid mihi prodest si mortui non resurgent? quae sunt
istae bestiae? nempe illae de quibus psalmista precatur dicens: ne
tradas bestiis animam confitentem tibi; et in alio loco: increpa feras
calami. aduersarius enim noster diabolus, tanquam leo rugiens circuit.
qui cum cerneret principem asiae ciuitatem ad doctrinam pauli de
faucibus suis eripi, totis satellitum suorum agminibus congregatis, eum
opprimere nitebatur, et improbe se extollens, uolebat quasi aquila
ponere super illum nidum suum.
quod apostolus sentiens, et omni custodia seruans cor suum (quippe qui
eius non ignoraret astutias), post uictoriam quidem, sed non incruentam
uictoriam loquebatur: non enim uolumus uos ignorare, fratres, de
tribulatione nostra quae facta est nobis in asia: quoniam supra modum
grauati sumus, supra uirtutem, ita ut taederet nos etiam uiuere. quod
autem per tychicum epistola mittitur, ualde eiusdem epistolae congruit
sacramentis. de quibus et noni psalmi titulus praenotatur, pro arcanis
filii. tychicus enim silens interpretatur: non proiiciens margaritas
ante porcos, nec dans sanctum canibus: et libere ad deum loquens. in
corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
"omnis amaritudo, et furor, et ira, et clamor, et blasphemia
auferatur a uobis cum omni malitia". amaritudo contraria est dulcedini:
unde amari uulgo appellantur, et dulces. de qua et ieremias loquitur,
dicens: et amaritudo tua ascendit super me. furor uero incipiens ira
est, et feruescens in animo indignatio. ira autem est (cuius amaritudo
et furor species sunt) quae furore restincto desiderat ultionem, et eum
quem nocuisse putat, uult laedere. quae quidem licet in deo saepe
dicantur, secundum illud: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in
ira tua corripias me, non sunt perturbationes animi computandae sicut in
nobis: quia in illo moderata et ordinata sunt omnia, et poena qua
peccatores corriguntur, nostris uocibus appellatur. nos uero si
irascimur, perturbamur, et, furore rapti, nostri esse desinimus. unde a
nobis omnis amaritudo, et furor, et ira penitus auferenda sunt. nam ad
illud euangelii: quicunque irascitur fratri suo sine causa, reus erit
iudicio, frustra est additum, sine causa, quia nec cum causa nobis
irasci conceditur, manifestissime apostolo nunc dicente: amaritudo, et
furor et ira tollatur a uobis, et tricesimo sexto psalmo uniuersam
commotionem animi generaliter auferente: quiesce ab ira, et dimitte
furorem. si enim ira desiderat ultionem, omnis autem ultio rependere
cupit ei malum a quo se laesam putat, et christianus non debet malum pro
malo reddere; sed uincere in bono malum; et: mihi uindictam, et ego
retribuam, dicit dominus: omnis qui irascitur, peccat: ira quippe uiri
iustitiam dei non operatur. post amaritudinem, furorem et iram, recte
clamor quoque et blasphemia prohibentur in nobis; quia qui semel fuerit
furore superatus, necesse est ut prosiliat in clamorem, et turbide
fremens, huc atque illuc in modum folii uentiletur, et dicat: o rerum
iniquitas! o iniusta iudicia dei! et caetera quae solent loqui, qui per
indignationis furorem mentis iudicium perdiderunt. porro blasphemia non
solum aperta est, et de ira nascitur: sed et absque ira, sedata mente,
profertur: si aut de mundi istius quispiam gubernatione causetur, et
dicat: illud sic esse non debuit, hoc uero esse sic debuit: aut certe in
ecclesia constitutus, et credens in deum, labatur in dogmatibus quae
ignorare non licitum est: aliter de patre, et filio, et spiritu sancto
sentiens, quam rei ipsius ueritas habet; non ita credens in
resurrectione mortuorum, ut scripturae docent; uel certe alienae
inuidens sapientiae, eum male sentire commemoret, qui catholicae fidei
est, et rursum haereticum pro adulatione qua sibi obsequitur, catholicum
esse contestans: qui dicit dulce amarum, et amarum dulce. unde omni
studio legendae nobis scripturae sunt, et in lege domini meditandum die
ac nocte: ut probati trapezitae, sciamus quis nummus probus sit, quis
adulter. porro amaritudinem, furorem, iram, clamorem, atque blasphemiam
sic tollamus a nobis, ut cum omni malitia auferantur. malitia autem uel
contraria uirtuti intelligenda est, quam alio nomine uitium nominamus;
uel malignitas, et nequitia, quae in tergiuersatione et calliditate
sentitur.
"estote autem inuicem benigni, misericordes: donantes
uobismetipsis, sicut et deus in christo donauit uobis". supra
amaritudini contrariam dulcedinem dixeramus, quam nunc apostolus alio
uerbo chr�stot�ta~g, id est suauitatem, magis, quam benignitatem
uocauit; praecipiens ut, omni amaritudine, et furore, ira, clamore, et
blasphemia, et motu turbido, cum quadam frontis austeritate damnatis,
clementes simus, et blandi: et ad familiaritatem nostram ultro homines
inuitemus, ut nullus ad nos formidet accedere; quae familiaritas maxime
ex misericordia comparatur. nec statim praestantes aliis, ipsi quod
dedimus, habere desistimus: sequitur enim: donantes uobismetipsis: quia
quod bene in alium fit, magis ei reponitur qui praestitit, quam cui
datum est. qui miseretur pauperis, ipse saturabitur, et qui dat ei, deo
fenerat. uel certe ita accipiendum, quod in eo quod suaues et
misericordes sumus, et perturbationibus quae nos inquietabant relictis,
ad mansuetudinem, temperantiam que transiuimus, ipsis nobis datum sit et
donatum, dum de malis in bonos uertimur, et haec ipsa donamus nobis,
quae deus pater donauit in christo. si enim, omissis uitiis, uirtutes
sequimur: omnes autem uirtutes, sapientia, ueritas, iustitia,
mansuetudo, et caetera ad christum intellecta referuntur: cum has
uirtutes habuerimus, ipsas nobis etiam nostro studio comparamus, et
habere nos facimus, quas deus nobis donauit in christo. alius uero hoc
quod ait, donantes uobismetipsis, simpliciter accipiet, ut quomodo supra
dicitur: estote autem inuicem suaues, sic et nunc dicatur, donantes
uobismetipsis, pro eo quod est, donantes uobis inuicem: ut quomodo deus
nobis in christo nostra peccata donauit, sic etiam nos eis qui in nos
peccauerint, dimittamus. et ad probandum quod dimissio peccatorum in
scripturis donatio nuncupetur, illud sumet exemplum quod in luca
scribitur, ubi uni creditori alius debebat quingentos denarios, et alius
quinquaginta, quos utrisque concesserit, et ad interrogationem
saluatoris ille qui interrogatus fuerat, responderit, maiorem gratiam
illum habere cui plus donatum sit. dicitur et in oratione dominica:
dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. deus autem nobis donauit in christo, non extra positus, sed
habitans in eo quia pater in filio, et filius in patre. nec statim ille
in quo donatur, minor est ab eo qui in se donat: quia et apostolus
dicit: et ego si quid donaui uobis, in facie christi et dei.
5. "estote ergo imitatores dei, sicut filii charissimi". qui
intelligit quomodo dictum sit: estote perfecti, sicut et pater uester
coelestis perfectus est, iste sciet quomodo et nunc dicatur: estote
imitatores dei; et corinthiis quidem scribens ait: imitatores mei
estote, sicut et ego christi. non enim poterant statim imitatores
christi fieri; sed grande illis erat, si imitatores possent imitatoris
exsistere. ephesiis uero quasi his quos iam mysteria tanta docuerat, non
ait, imitatores mei estote, nec, imitatores christi; sed, imitatores
dei. non quod minus sit imitatorem christi esse, quam dei (deus quippe
christus est), sed quod aliud sit secundum hominem imitari, aliud
secundum deum. nam etsi christum secundum carnem antea noueramus, nunc
iam nequaquam eum nouimus secundum carnem. loquitur et ipse saluator,
humilitatem dispensationis ostendens: quaecunque uiderit patrem
facientem, haec eadem filius facit similiter. non quo aliud coelum et
aliam terram pater fecerit, et ad similitudinem eorum, aliud coelum et
alia terra, et elementa a christo facta sint caetera; sed quo quaecunque
operetur pater, haec eadem et filius operetur. in quo autem similes deo
possumus fieri, supra testatus est, dicens: donantes uobis, sicut et
deus in christo donauit uobis. non enim puto quod in caeteris quoque
quaecunque deus fecit, homo deum possit imitari: sed uerbi causa, ut
quomodo ille clemens est, et pluit super bonos et malos, et reliqua: sic
etiam nos bonitatem nostram super omnes homines effundamus. quod cum
fecerimus, erimus filii dilecti, siue ipsius pauli, siue, quod melius
puto, dei.
"et ambulate in charitate, sicut et christus dilexit nos, et
tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam deo in odorem
suauitatis". qui pro aliorum salute usque ad sanguinem contra peccatum
dimicat, ita ut et animam suam tradat pro eis: iste ambulat in
charitate, imitans christum, qui nos intantum dilexit, ut crucem pro
salute omnium sustineret. quomodo enim ille se tradidit pro nobis, sic
et iste pro quibus potest libenter occumbens, imitabitur eum qui
oblationem et hostiam in odorem suauitatis se patri tradidit, et fiet
etiam ipse oblatio et hostia dei in odorem suauitatis.
"fornicatio autem et omnis immunditia, aut auaritia, nec
nominetur in uobis, sicut decet sanctos: et turpitudo, et stultiloquium,
aut scurrilitas, quae ad rem non pertinent: sed magis actio gratiarum".
nisi philosophorum quidam cynicus exstitisset, qui doceret omnem
titillationem carnis, et fluxum seminis ex qualicunque attritu tactu que
uenientem, in tempore non uitandum, et nonnulli sapientes saeculi in
hanc turpem et erubescendam haeresim consensissent, nunquam sanctus
apostolus scribens ad ephesios, ad fornicationem etiam omnem immunditiam
copulasset, et ad immunditiam iunxisset auaritiam: non hanc qua
pecuniam cupimus congregare, sed illam de qua supra diximus: ne
supergrediatur, et auarus fraudet in negotio fratrem suum. quod scilicet
insatiabilis et inexpletus, per omnia turpitudinum genera, lasciuiae
que discurrat. sicut decet, inquit, sanctos. ex quo sanctus non potest
appellari, quicunque extra fornicationem in aliqua immunditia et
auaritia uoluptatum, quae se delectauerint, inuenitur. si quis autem
arbitratur auaritiam non illo sensu accipiendam esse quo diximus, reddat
causas, quare inter fornicationem, et immunditiam, et turpitudinem, et
stultiloquium, et scurrilitatem, mediam auaritiam extraordinarie
posuerit. porro stultiloquium esse existimo non solum eorum qui aliqua
narrant turpia, ut risum moueant, et fatuitate simulata magis illudant
eis, quibus placere desiderant: sed etiam eorum qui sapientes saeculi
putantur, et de rebus physicis disputantes, dicunt se arenas littorum,
guttas oceani, et coelorum spatium, terrae que punctum liquido
comprehendisse. est et in ecclesia stultiloquium. si quis coelum putet
fornicis more curuatum, isaiae, quem non intelligit, sermone deceptus:
solium quoque in coelis positum, et super eo sedere deum, et in ritum
imperatoris et iudicis, angelos stare in circuitu, qui uerbis iubentis
obtemperent, et in diuersa mittantur officia. sed quia sequitur
stultiloquium scurrilitas, magis stultiloquium ad fatuas et ineptas
fabulas transferendum. inter stultiloquium autem et scurrilitatem hoc
interest, quod stultiloquium nihil in se sapiens et corde hominis dignum
habet. scurrilitas uero de prudenti mente descendit, et consulto
appetit quaedam uel urbana uerba, uel rustica, uel turpia, uel faceta,
quam nos iocularitatem alio uerbo possumus appellare, ut risum moueat
audientibus. uerum et haec a sanctis uiris penitus propellenda, quibus
magis conuenit flere atque lugere, ut in hebraico quoque euangelio
legimus, dominum ad discipulos loquentem: et nunquam, inquit, laeti
sitis, nisi cum fratrem uestrum uideritis in charitate. uidetur hucusque
nihil extra propositum et extra consequentiam, textum que ordinis
intulisse. uerum hoc quod sequitur, et in fine positum est: sed magis
gratiarum actio, quaerat aliquis, et dicat quid sibi uelit post
fornicationem prohibitam, et immunditiam, et lasciuiam, et turpitudinem,
et stultiloquium, et scurrilitatem, actio gratiarum. si enim semel ei
liberum fuit ponere quamcunque uirtutem, potuit dicere, sed magis
iustitia, ueritas, dilectio. quomodo autem hoc inconsequens est: ita
etiam illa inconsequentia esse potuissent, et eadem licentia ordinem non
haberent. forsitan igitur gratiarum actio in hoc loco non ista est
nominata iuxta quam gratias agimus deo, sed iuxta quam grati siue
gratiosi, et falsi apud homines appellamur. stultiloquum enim et scurram
non decet esse christianum. decet autem sermonem eius sale esse
conditum, ut gratiam apud audientes habeat. et quia non est
consuetudinis, nisi inter doctos quosque apud graecos eucharistian~g, ad
distinctionem eucharistiae dicere, hoc est, gratiosum esse, et agere
gratias: propterea puto apostolum quasi hebraeum ex hebraeis, uerbo usum
esse uulgato, et sensum suum alterius significatione uerbi explicare
uoluisse: maxime cum apud hebraeos gratiosus et gratias agens, uno, ut
aiunt, sermone, dicatur. unde et in prouerbiis puto ita scriptum: gun�~g
eucharistos~g egeirei~g andri~g doxan~g, mulier grata suscitat uiro
gloriam, pro eo quod est, gratiosa; uideremur uim facere scripturae, et
gratias agentem mulierem, pro gratiosa audacter accipere, nisi et
caeterae editiones nostrae opinioni congruerent. aquila enim et
theodotio, et symmachus ita posuerunt, gun�~g charitos~g, id est, mulier
gratiosa, et non eucharistos~g, quod ad actionem pertinet gratiarum.
"hoc autem scitote, quia omnis fornicator aut immundus, aut
auarus, quod est idolis seruiens, non habet haereditatem in regno
christi et dei". notandum quod sex uitiis supra prohibitis,
fornicatione, immunditia, auaritia, turpitudine, stultiloquio,
scurrilitate, nunc tantum tria posuerit, fornicationem, immunditiam,
auaritiam: quibus qui fuerit obnoxius, haereditatem in regno christi et
dei habere non possit. si enim ita stultiloquus et scurra alieni essent a
regno dei, quomodo tres quos specialiter separauit, uideretur sententia
esse crudelis, non ignoscere imbecillitati fragilitatis humanae: cum
etiam per iocum nos dicta damnarent. qui enim in sermone non labitur
perfectus est. neque uero ista dicentes, locum stultiloquio et
scurrilitati damus, dum non excluduntur a regno, sed quomodo apud patrem
diuersae sunt mansiones, et stella a stella differt in gloria: sic et
resurrectio mortuorum: quamuis aliquis a fornicatione, immunditia, atque
lasciuia alienus sit: tamen si stultiloquus et scurra fuerit, non
tenebit eum locum quem possessurus erat, si haec uitia non haberet.
respondeat quis: esto stultiloquium et scurrilitas non eumdem habeat
reatum, quem fornicatio, immunditia et auaritia: numquid non et
turpitudinem cum tribus superioribus debuit nominare? ad quod dicendum,
turpitudinem hic significare absconditam cogitationem, cum inflammatur
sensus noster ad libidinem, et carnis titillationibus anima ignita
succenditur, et nihilominus dei timore et mentis iudicio refrenatur.
denique etiam supra absque turpitudine, tria pariter appellauit, dicens:
fornicatio autem et omnis immunditia et auaritia, nec nominetur in
uobis: et deinceps turpitudo cum stultiloquio et scurrilitate numerata
est.
et quomodo stultiloquium et scurrilitas, sic et ista turpitudo non
perdit, nec in perpetuum excludit a regno. quia uero in superioribus ex
eo quod alibi legeramus: ne supergrediatur, et auarus fraudet in negotio
fratrem suum, dixeramus auaritiam pro adulterio positam: quaerimus id
quod nunc dicitur, aut auarus, quod est idolis seruiens, utrum cum illa,
an cum uulgata interpretatione consentiat. inuenimus in locis plurimis
prophetarum idololatriam, fornicationem appellatam. fornicabantur,
inquit, post idola sua; et: spiritu fornicationis seducti sunt. potest
itaque fornicatio et super idololatria intelligi. sin uero auarus ille
accipitur, qui pecuniam utcunque conquirens, nummos per fas et nefas
habere desiderat, et pleno sacculo delectatur, iste idololatres in eo
est, quia sculpturam ipsius nummi colit, et idola in eis caelata
ueneratur. ut uoracium deus uenter est, ita cupidorum quoque iustissime
pecunia deus dici potest: maxime cum in alio loco apostolus cupiditatem
idololatriam uocet. ad haec uidendum quid sentire uoluerit, dicens: in
regno christi et dei: utrumnam aliud regnum christi sit, et aliud dei:
an idem regnum sit patris et filii. et siquidem dixisset, in regno filii
et patris, per filium ueniremus ad patrem: et licet esset diuersitas
personarum, tamen esset regnantium una maiestas: tunc uero cum dixerit;
in regno christi et dei, ipsum deum, et christum intelligamus, quia et
cum tradiderit regnum deo et patri, non erit pater omnia in omnibus, sed
deus omnia in omnibus. ubi autem deus est, tam pater quam filius
intelligi potest. porro quod de patre et de filio dicimus, hoc idem et
de spiritu sancto sentiamus.
"nemo uos decipiat inanibus uerbis: propter haec enim uenit ira
dei in filiis diffidentiae". uerba quae decipiunt atque supplantant,
inania sunt et uacua. quae uero aedificant auditores, plena, cumulata,
conferta. quia igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis
esse supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta: sed ipsum peccatum,
et conscientiam delicti esse pro poena, dum uermis in corde non moritur,
et in animo ignis accenditur, in similitudinem febris quae non torquet
extrinsecus aegrotantem, sed corpora ipsa corripiens punit, sine
cruciatuum forinsecus adhibitione quod possidet. has itaque persuasiones
et decipulas fraudulentas, uerba inania appellauit et uacua, quae
uidentur florem quemdam habere sermonum, et blandiri peccantibus; sed
dum fiduciam tribuunt, magis eos ferunt ad aeterna supplicia. quia de
nulla re sic irascitur deus, quomodo si peccator superbiat, et erectus
ac rigidus non flectatur in fletum, nec misericordiam postulet pro
delicto. propter haec enim uenit ira dei super filios diffidentiae, siue
insuasibilitatis; apeitheia~g enim magis a suasione quam a fiducia e
diuerso intelligi potest. insuasibilitatis autem, siue diffidentiae,
filii sic dicuntur, quomodo filii perditionis, et filii fornicationis,
et filii mortis, et filii gehennae, et caetera his similia, quae in
uariis scripturarum locis inuenire perfacile est.
"nolite ergo effici comparticipes eorum". particeps siue
comparticeps fit diffidentiae filiorum, qui in fornicatione, et in
immunditia, et auaritia, propter quae uenit ira dei super filios
diffidentiae, reperitur. et particeps quidem eorum est, ab eo quod
participatur, et communionem habet malorum operum: comparticeps uero ei
appellatur, qui cum aliis est particeps: et in comparticipi intelligitur
et particeps. in participi uero non statim tenetur et comparticeps.
diligenter obserua uerbum comparticipis atque participis. puto enim in
scripturis participem in bonam partem, comparticipem in malam semper
accipi. uerbi gratia: propter quod unxit te deus deus tuus, oleo
exsultationis prae participibus tuis: et in alio loco: participes enim
christi facti sumus: si tamen principium substantiae usque ad finem
firmum tenuerimus. porro non memini alibi me legisse, excepto praesenti
loco, comparticipem: et tamen manifestum est hic non in bona parte, sed
in contraria positum.
"eratis enim aliquando tenebrae: nunc autem lux in domino". si
possibile est uerti in lucem tenebras, non est secundum quosdam
haereticos natura quae pereat, et recipere nequeat salutem. interrogemus
ergo eos qui illa confingunt: utrumnam omnes impii tenebrae sint,
necne: de quibus quidam cum propter malitiam tenebrae uocarentur, ad
meliora conuersi, nunc lux appellantur in domino.
sicut autem iusti sunt lumen mundi, sic impii consequenter tenebrae
uocabuntur; et iusti quidem cum sint lumen, uidebunt lumen in lumine;
iniusti autem cum sint tenebrae, populus sunt sedens in tenebris, et
nihil uidens. quorum differentiam inter se atque distantiam, ex
fructibus intelligimus. omnis enim qui operatur malum, odit lucem, et
non ueniens ad lucem, tenebrosus est, et filius noctis atque tenebrarum;
qui uero operatur ueritatem, et in lucem uenit, lux est, et filius
lucis et diei. lucentes autem siue tenebrosi, de cordis uel lumine, uel
tenebris cognoscuntur. super haec quaeres, ne forte ob distinctionem
eorum qui lux sunt, sed non sunt lux in domino, de iustis dicatur: nunc
autem lux in domino. decenter quoque ephesiis, qui ad scientiae summam
conscenderant, scribitur quod sint lux in domino. neque uero tenebrae
ipsae uertuntur in lucem: aut lux in tenebras commutatur; sed hi qui ab
eo quod sunt, nomen quoque uel uirtutis meruere, uel uitii: si conuersi
fuerint de alio in aliud, hom�num�s~g his rebus a quibus possidentur,
uel tenebrarum, uel lucis uocabulum sortientur.
"ut filii lucis ambulate". si deus lux est, et tenebrae in eo non
sunt, filii dei, filii lucis sunt. necnon si christus lux uera est,
filii quoque eius ad quos loquitur, dicens: filioli mei, adhuc modicum
uobis cum sum, filii uerae lucis sunt. ex quo colligitur eosdem filios
esse dei patris, qui sunt filii christi iesu.
"fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et
ueritate". aduersus marcionem (qui iustum deum a bono separat, et putat
creatorem esse iustum; alium uero nescio quem, cuius christus iste qui
uenit, filius sit, bonum tantummodo esse deum) hoc testimonium
proferamus. siquidem fructus lucis, non solum est in bonitate; sed in
iustitia et in ueritate. ubi itaque bonitas est, ibi et iustitia; ubi
iustitia, ibi consequenter et ueritas. apud bonum ergo christi patrem,
ut ipsi quoque fatentur, est ueritas et bonitas. ubi autem bonitas et
ueritas, apud ipsum, et non apud alium, ut nunc apostolus docet,
iustitia est. intelligat quoque marcion ipsum christum, bonitatem,
ueritatem et iustitiam nuncupari: bonitatem in eo quod non secundum
opera, sed secundum misericordiam det gratiam credentibus in se;
iustitiam in eo, dum unicuique retribuit quod meretur: porro ueritatem,
dum ipse solus causas creaturarum omnium, rerum que cognoscit.
"probantes quid sit beneplacitum deo". omnia facienda cum
consilio, ut cauti atque solliciti, ea tantum quae scimus deo placere,
faciamus: in morem prudentissimi trapezitae, qui sculptum numisma non
solum oculo, sed et pondere, et tinnitu probat. quia uero in hoc loco
contextus eloquii uidetur esse turbatus, et tota scatere sententia, sic
ordini sermo reddendus est: nolite ergo fieri comparticipes eorum,
probantes quid sit beneplacitum deo: etsi enim eratis aliquando
tenebrae, nunc autem lux estis in domino: quasi filii lucis ambulate,
fructus luminis ostendentes in omni bonitate, et iustitia, et ueritate.
"et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum". et ad
galatas nomen fructus, in spiritu, operis uero posuit in carne, dicens:
manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, et reliqua.
fructus uero spiritus est charitas, gaudium, pax, et caetera. porro in
praesentiarum, opera tenebrarum infructuosa appellauit, quibus qui ea
fecerint, communione sociantur.
"magis autem et arguite". inter caetera mandata, etiam peccantes
posse arguere, maximae libertatis est. sed hoc ille potest facere qui
non meretur audire: hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc
poteris eiicere festucam de oculo fratris tui. quamobrem et prophetae,
nulla ipsi peccatorum sorde polluti, nec cauteriatam habentes
conscientiam, poterant caeteros arguere delinquentes. ex quo
animaduertendum eum arguere posse, qui ipse non redarguatur in
semetipso.
"quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est et dicere". non mihi
uidetur sermonis stare contextus, ut id quod nunc dicitur: quae enim
occulte fiunt ab eis, ex superioribus pendeat, et sciri possit ad quos
potissimum referendum sit, nisi forte altius reddatur hyperbaton, et ad
filios diffidentiae copuletur, ut sonare possit: quae enim occulte fiunt
a filiis diffidentiae, turpe est et dicere, quae sunt fornicatio et
immunditia et auaritia omnis.
"omnia autem arguta a luce manifestantur: omne enim quod
manifestatur, lux est". omnia, haud dubium quin ea quae occulte fiunt a
filiis diffidentiae: haec enim a luce arguta manifestantur. lux autem
arguit ea quae prius erant tenebrae et postea facta sunt lumen in
domino, ut ex eo quod corripiuntur, mutentur in melius, et mutata
manifestentur in publico, et publicata sint lumen, quia omne quod
manifestatur, lux est.
"propter quod dicit: surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et
illuminabit te christus (siue, orietur tibi christus)". quoniam opera
tenebrarum a luce arguta manifestantur in lucem, his quae arguta fuerant
transmutatis, dicitur dormientibus et mortuis, eo quod opera fecere
tenebrarum: surge qui dormis, et exsurge a mortuis. quaerat aliquis,
quisnam sit iste qui dicat: surge qui dormis, et exsurge a mortuis; aut
cuius testimonio apostolus sit abusus. et quidem qui simplici
responsione contentus est, dicet in reconditis eum prophetis, et his
quae uocantur apocrypha haec lecta in medium protulisse (sicut in aliis
quoque locis illum fecisse manifestum est), non quod apocrypha
comprobaret, sed quod et arati, et epimenidis, et menandri uersibus sit
abusus ad ea quae uoluerat in tempore comprobanda. nec tamen arati, et
epimenidis, et menandri, tota quae scripsere, sunt sancta, quia eos uere
aliquid dixisse testatus est. alius uero quasi pros�popoiian~g spiritus
sancti apostolus figurauerit, ad exhortationem poenitentiae haec dicta
memorabit. ego certe secundum paupertatulam meam, omnes editiones
ueterum scripturarum, ipsa que hebraeorum uolumina diligenter
euentilans, nunquam hoc scriptum reperi. nisi forte et hoc dicamus:
quomodo olim prophetae in concione populi loquebantur, haec dicit
dominus, et: quoniam dominus locutus est: ita et apostolum spiritu
sancto plenum, repente in uerba quae in se christus loquebatur, erupisse
atque dixisse: haec dicit dominus. necnon et illud est disserendum,
quomodo uni atque eidem dicatur quasi uiuenti, surge qui dormis: et
quasi mortuo, exsurge a mortuis. igitur quia et spiritus est hominis,
quem semper in bonam partem scriptum meminimus, et anima cuius et
infirmitates et mortes legimus peccatorum, id quod nunc dicitur, surge
qui dormis, referatur ad spiritum: et quod sequitur, exsurge a mortuis,
animae coaptetur. anima enim quae peccauerit, ipsa morietur. spiritus
autem mortem nunquam omnino legimus. christus ergo lux uera orietur ei
qui surrexit de somno, et ex mortuis fuerit suscitatus. scio me audisse
quemdam de hoc loco in ecclesia disputantem, qui in theatrale miraculum,
nunquam ante uisam formam populo exhibuit, ut placeret: testimonium
hoc, inquiens, ad adam dicitur in loco caluariae sepultum, ubi
crucifixus est dominus. qui caluariae idcirco appellatus est, quod ibi
antiqui hominis esset conditum caput: illo ergo tempore quo crucifixus
dominus, super eius pendebat sepulcrum, haec prophetia completa est
dicens: surge, adam, qui dormis, et exsurge a mortuis: et non ut legimus
epiphausei~g soi~g christos~g, id est, orietur tibi christus, sed
epipsausei~g, id est, continget te christus. quia uidelicet tactu
sanguinis ipsius, et corporis dependentis, uiuificetur atque consurgat:
et tunc typum quoque illum ueritate compleri, quando elisaeus mortuus
mortuum suscitauit. haec utrum uera sint, necne, lectoris arbitrio
derelinquo. certe tunc in populo dicta placuerunt, et quodam plausu ac
tripudio sunt excepta. unum quod scio, loquor, cum loci istius
interpretatione atque contextu sensus iste non conuenit.
"uidete ergo quomodo caute ambuletis: non ut insipientes, sed ut
sapientes". recte ephesiis dicitur, ut caute ambulent, qui habebant
exercitatos sensus ad discernendum bonum et malum, et probantes omnia,
id quod statuerant, bonum esse retinebant. qui autem uidet quomodo
ambulet, et quam caute figat gradum, ne forte ad lapidem offendat pedem
suum, et dicit: lucerna pedibus meis uerbum tuum, domine, utique sapiens
est. non enim puto idi�t�n~g quempiam, etsi uelit ambulare caute, posse
hoc implere praeceptum: quia sapientibus et non insipientibus imperatum
est. ex quo intelligimus et praecepta moralia, (quae plerique manifesta
arbitrantur, ex eo quod in octauo decimo psalmo dicitur: mandatum
domini lucidum, illuminans oculos) indigere prudenti, et circumspecta
expositione: quia lucidum illud praeceptum, eorum illuminat oculos, qui,
insipientia derelicta, sapientiae studiis se manciparint.
"redimentes tempus, quoniam dies mali sunt".
qui sapiens est, et idcirco caute ambulat, redimit tempus. tempus autem
redimit, quia dies mali sunt. quando in bono opere tempus consumimus,
emimus illud, et proprium facimus quod malitia hominum uenditum fuerat.
nemo autem uitae huius quaerens necessaria, et de diuitiis et
sollicitudinibus, quas euangelium spinas nuncupat, cogitans, potest sibi
tempus redimere. redimentes autem tempus, quod in diebus malis est,
quodammodo immutamus illud: et dies malos in bonos uertimus, et facimus
illos non praesentis saeculi, sed futuri. potest et aliter locus iste
edisseri: uos ephesii, quibus de somno saeculi istius exsurgentibus sol
iustitiae ortus est christus, caute ambulate atque prudenter; et abiecta
insipientia, tenete sapientiam, per quam possitis non cum uarietate
temporum commutari; sed diuersitatem temporum uobis unum tempus
efficere. et quia sunt plurimae persecutiones (in principio quippe fidei
propemodum quotidie uexabantur ecclesiae), unum tenete cursum, et hoc
scitote seruandum, ut non in morem stulti, quasi luna mutemini; sed quod
semel coepistis, firma mente teneatis: ne uidelicet si persecutorem
iudicem uideritis, et uos cum iudicis uoluntate mutemini. rursum si
alius dogmatis uestri laudator aduenerit, uos fateamini christianos; sed
quod estis, omni tempore reseruate. aliquod de scripturis ponamus
exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat. ioseph unum habebat
propositum, placere deo. hoc nulla uarietate temporis immutatum est; nec
fratrum inuidia, nec conditione seruitutis, nec aetatis illecebris, nec
dominae repromissis, nec squalore carceris, nec postea tumore aegyptiae
potestatis: sed semper unus fuit, et uarietatem, ut diximus, temporum
sibi redimens, malos dies uertit in bonos. hoc idem et de iob sentiendum
est, quod per uaria tentamenta uexatus, nec diuitiis, nec damnis, nec
orbitate, nec uulnere, nec exprobratione amicorum, nec solitudine, nec
postea bonorum omnium restitutione mutatus est. redemerat enim sibi
tempus, et dies malos fecerat bonos.
"propter quod nolite effici imprudentes: sed intelligite quae sit
uoluntas dei". quia tempus malum est, et, sicut supra diximus,
redimendum, appetenda ante sapientia est, ut per illam intelligere
ualeamus quae sit uoluntas dei. non enim possumus caute ambulare, nisi
prius intellecta uoluntate dei. in omni ergo opere primum considerandum
quid uelit deus; et habito iudicio, id postea faciendum, quod illi
facere fuerit comprobatum.
"et nolite inebriari uino, in quo est luxuria, sed impleamini
spiritu". quomodo non possumus duobus dominis seruire, deo et mammonae:
sic non possumus spiritu impleri pariter, et uino. qui enim spiritu
impletur, habet prudentiam, et mansuetudinem, uerecundiam, castitatem;
qui uino, habet insipientiam, furorem, procacitatem, libidinem. hoc
quippe aestimo uno uerbo significare luxuriam. quod si quidam
intelligerent, nunquam me temeritatis et haereseos arguissent, quod in
uirginitate seruanda dixerim uinum adolescentulis declinandum, et non
mittendum super flammam oleum, nec naturalem carnis ardorem fomentis
uoluptatis augendum. potest autem uinum, in quo est luxuria, et illud
accipi, de quo in cantico moysi dicitur: furor draconum uinum eorum, et
furor aspidum insanabilis; quod omnes qui saeculi istius cogitatione
sunt ebrii, bibunt et insaniunt, et uomunt, et praecipites corruunt. et
iuxta lapitharum, centaurorum que fabulam, in mutuum feruntur exitium.
huic uino illud uinum contrarium est quod dominus se nobis cum in regno
suo bibiturum esse promittit. frequenter adnotauimus, nomen spiritus
absque additamento, in bonam positum partem: quod quidem etiam nunc
obseruandum uidetur.
"loquentes uobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis
spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus uestris domino". qui
se abstinuerit ab ebrietate uini, in quo est luxuria, et pro hoc spiritu
fuerit impletus, iste omnia potest accipere spiritualiter, psalmos,
hymnos, et cantica. quid autem intersit inter psalmum et hymnum et
canticum, in psalterio plenissime discimus. nunc autem breuiter hymnos
esse dicendum, qui fortitudinem et maiestatem praedicant dei, et eiusdem
semper, uel beneficia, uel facta mirantur.
quod omnes psalmi continent, quibus alleluia uel praepositum, uel
subiectum est, psalmi autem proprie ad ethicum locum pertinent, ut per
organum corporis, quid faciendum, et quid uitandum sit, nouerimus. qui
uero de superioribus disputat, et concentum mundi omnium que creaturarum
ordinem atque concordiam subtilis disputator edisserit, iste spirituale
canticum canit. uel certe (ut propter simpliciores manifestius quod
uolumus, eloquamur) psalmus ad corpus, canticum refertur ad mentem. et
canere igitur et psallere, et laudare dominum magis animo quam uoce
debemus. hoc est quippe quod dicitur: cantantes et psallentes in
cordibus uestris domino. audiant haec adolescentuli: audiant hi quibus
psallendi in ecclesia officium est, deo non uoce, sed corde cantandum;
nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendas,
ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica, sed in timore,
in opere, in scientia scripturarum. quamuis sit aliquis, ut solent illi
appellare, kakoph�nos~g, si bona opera habuerit, dulcis apud deum cantor
est. sic cantet seruus christi, ut non uox canentis, sed uerba placeant
quae leguntur; ut spiritus malus qui erat in saule, eiiciatur ab his
qui similiter ab eo possidentur, et non introducatur in eos qui de dei
domo scenam fecere populorum.
"gratias agentes semper pro omnibus, in nomine domini nostri iesu
christi deo et patri". huic quid simile et in epistola ad
thessalonicenses prima scriptum est: semper gaudete, sine intermissione
orate, in omnibus gratias agite. quod praeceptum ille solus custodire
potest, qui prouidentia dei nouit etiam quinque passeres, qui uenduntur
dipondio, gubernari: quorum unus non cadit in laqueum sine patris
uoluntate. quod autem ait, gratias agentes, et semper, et pro omnibus,
dupliciter intuendum, ut et in omni tempore, et pro omnibus quae nobis
accidunt, deo gratias referamus: ut non tantum pro his quae bona
putamus, sed etiam quae nos coarctant, et contra nostram ueniunt
uoluntatem, in dei praeconium mens laeta prorumpat, et dicamus: nudus
exiui de utero matris meae, nudus et redeam: sicut placuit domino, ita
factum est: sit nomen domini benedictum. haec actio gratiarum apud
prudentes uiros, et generaliter et specialiter obseruatur. generaliter,
ut gratias agamus deo, quod nobis sol oritur, dies currit, nox mutatur
in requiem, splendore lunae tenebrae temperantur, et ortu occasu que
stellarum tempora mutantur, et redeunt: quod nobis seruiunt pluuiae,
terra parturit, elementa famulantur: quod tantae animalium uarietates,
uel ad uehendum, uel ad operandum, uel ad uescendum, uel ad tegmen, uel
ad exemplum, uel ad miraculum datae sunt: et ad extremum, quod nati
sumus, quod subsistimus, quod in mundo quasi in quadam domo potentissimi
patrisfamilias procurationem gerimus, et totum quidquid in mundo est,
nostri causa intelligimus procreatum. specialiter uero, quando in dei
beneficiis quae nobis accedunt, gratulamur. sed hoc et gentilis facit,
et iudaeus, et publicanus, et ethnicus. christianorum propria uirtus
est, etiam in his quae aduersa putantur, referre gratias creatori. si
domus corruerit, si amantissima uxor et filii uel captiuitate, uel
ueneno, uel naufragio intercepti sint, si diuitias proscriptione
perdidimus, si sanitatem innumerabiles morbi, et semper exspectanda
miseris podagrae debilitas fregerit. qui sibi sanctiores uidentur,
solent deo referre gratias quod de periculis, uel de miseriis liberati
sunt. sed iuxta apostolum haec uirtus est maxima, ut in ipsis periculis
atque miseriis, deo gratiae referantur, et semper dicamus: benedictus
deus, minora me scio sustinere quam mereor: haec ad mea peccata parua
sunt: nihil mihi dignum redditur. hic animus christiani est, hic crucem
suam tollens, sequitur saluatorem, quem nec orbitas, nec damna
debilitant. quem, ut flaccus in lyrico carmine ait:
si fractus illabatur orbis,
impauidum ferient ruinae.
qui autem, sicut diximus, gratias agit deo et patri, in mediatore
dei et hominum referat eas christo iesu: quia nisi per illum accedere
non ualemus ad patrem.
"subiecti inuicem in timore christi". audiant haec episcopi, audiant
presbyteri, audiat omnis ordo doctorum, subiectis suis se esse
subiectos, et imitentur dicentem apostolum: cum enim essem liber ex
omnibus, omnibus meipsum seruum feci, ut omnes lucrifacerem. et in alio
loco: per charitatem seruite inuicem. unde et ipse eadem charitate
omnibus gentium seruiuit ecclesiis. saluator quoque formam serui
accepit, ut seruiret discipulis suis, et pedes eorum lauit. hoc interest
inter gentium principes et christianorum, quod illi dominantur
subditis, nos seruimus, et in eo maiores sumus, si minimi omnium
fuerimus. sed et hoc quod ait: in timore christi, sic accipiendum, ut
ipsa subiectio non propter hominum gloriam, sed propter timorem christi
fiat, dum illum timemus offendere.
alius uero sic interpretabitur: subiecti inuicem in timore christi, ut
hanc sententiam generalem in consequentibus diuidi dicat atque partiri:
mulieres uiris suis subditae sint; et: filii, obedite parentibus; et:
serui, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore: ut non solum
uxor uiro, et filii parentibus, et serui dominis: sed etiam uiri
mulieribus, iuxta officium quod praeceptum est; et patres filiis, ne
illos ad iracundiam prouocent; et domini seruis, ut remittant minas, et
praebeant his quae habent necessaria, inuicem sint subiecti: et hoc ex
christi timore faciant, ut quomodo seruis suis fuit ille subiectus, sic
et hi qui maiores uidentur, subiiciantur minoribus suis reddendo officia
quae iubentur. possumus hic timorem et pro eulabeia~g, id est
reuerentia, accipere, quae magis uicina est charitati. nequaquam enim
conuenit ephesiis, ut timore quid faciant, et non dilectione christi.
"mulieres uiris suis subditae sint sicut domino: quoniam uir
caput est mulieris, sicut et christus caput ecclesiae". hoc quod in
latinis exemplaribus additum est, subditae sint, in graecis codicibus
non habetur: siquidem ad superiora refertur, et subauditur: subiecti
inuicem in timore christi, ut apo~g koinou~g resonet subiectae, et
mulieres uiris suis sicut domino. sed hoc magis in graeco intelligitur,
quam in latino. quomodo itaque christo subiecta est ecclesia, sic
subiecta sit uxor uiro suo. quem enim habet principatum et subiectionem
christus et ecclesia, huic eidem ordini maritus et uxor astringitur. sed
uidendum, ut quomodo in christo, et in ecclesia sancta coniunctio est,
ita et in uiro et in muliere sancta sit copula. sicut autem non omnis
congregatio haereticorum christi ecclesia dici potest, nec caput eorum
christus est: sic non omne matrimonium quod non uiro suo secundum
christi praecepta coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed
magis adulterium. alias autem subiicitur uxor uiro ut domino, quia ad
ipsum conuersio eius est, et ipse illius dominabitur. nam et sara
dominum uocabat abraham. quae spontanea seruitus, quanto magis fuerit
uoluntate subiecta, tanto esse incipit coaequalis: quin imo, obsequiis
suis in seruitutem redigere dominantem. quidam hunc locum secundum
anagogen ita interpretantur, ut dicant uxorem in corpore, uirum accipi
in animo. et sicut christo subiecta est ecclesia, ita corpora subiici
debere sensui, et in unum spiritum redigi, si domino fuerint copulata:
qui enim adhaeret domino, unus spiritus est.
"ipse est saluator corporis". quoniam propinquior atque inferior
est a substantia christi natura ecclesiae, propterea eam corpus christi
aestimo nominatam: cuius corporis saluator est christus iesus, id est
uerbum, sapientia, caeterae que uirtutes in quibus intelligitur filius
dei. quaere curiosius, sicubi in diuinis uoluminibus potueris inuenire,
uocabulum carnis pro ecclesia positum. si quidem nunc nequaquam caro,
sed corpus christi appellatur ecclesia. porro manifestum quod quidquid
caro est, consequenter et corpus sit: non autem quidquid corpus, hoc
consequenter et caro.
"sed ut ecclesia subiecta est christo: ita et mulieres uiris suis
in omnibus". ecclesia christi gloriosa est, non habens maculam neque
rugam, aut quid istiusmodi. qui ergo peccator est, et aliqua sorde
maculatus, de ecclesia christi non potest appellari, nec christo
subiectus dici. possibile autem est, ut quomodo ecclesia quae prius
rugam habuerat et maculam, in iuuentutem et munditiam postea restituta
est, ita et peccator currat ad medicum, quia non habent opus sani
medico, sed male habentes, et curentur uulnera ipsius, et fiat de
ecclesia quae corpus est christi. satis quoque eleganter et caute ad
ephesios loquens ait: ut ecclesia subiecta est christo, ita et uxores
uiris suis. si enim ita uxor subiicienda uiro est, ut christo ecclesia,
inter uirum et uxorem erit sancta coniunctio, et nunquam corporis
seruient passionibus. quod si nobis aliquis illud quod ad corinthios
scribitur opposuerit, uirum uxori debitum reddere, et uxorem uiro,
animaduertat magnam inter corinthios et ephesios esse distantiam. illis
quasi paruulis atque lactentibus scribitur, in quibus erant dissensiones
et schismata, et audiebatur fornicatio qualis ne inter gentes quidem;
et propterea eis conceditur, ut post orationem ad idipsum redeant, ne
tententur a satana: licet et ibi in consequentibus, non iuxta
uoluntatem, sed iuxta sugkatabasin~g se eis dicat ignoscere. ephesii
uero, apud quos fecit triennium, et omnia eis christi aperuit
sacramenta, aliter erudiuntur: et habet unusquisque arbitrii liberam
potestatem, uel corinthios sequi, uel ephesios: et saluari aut seruitute
corinthii, aut ephesii libertate. uae, inquit saluator, praegnantibus,
et lactantibus in die illa, hoc est, iudicii, quae utique proprie opera
nuptiarum sunt.
unde omni labore nitendum, ut magis ephesios quam corinthios aemulemur:
nec deprehendamur quasi in diluuio ementes, et uendentes, nubentes et
matrimonio copulati, sed accinctis lumbis lucernas teneamus in manibus.
"uiri, diligite uxores uestras, sicut et christus dilexit
ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret: mundans
lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non
habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et
immaculata". quamuis sui inuicem maritus et coniux amore teneantur
(qualis illa uxor memoratur hasdrubalis, quae, capto uiro, in patriae se
iecit incendium, et caeterae quae uiris mortuis superuiuere noluerunt)
nunquam tamen dilectionem illam uir sapiens dilectioni christi et
ecclesiae comparabit. sanctus igitur hic intelligendus est amor, quo et
isaac dilexit uxorem suam rebeccam, quae interpretatur patientia: et de
terra mesopotamiae, quae saeculi huius ex omni parte fluctibus cingitur,
in terram eam repromissionis induxit, ut consolaretur pro morte matris
suae. interitum quippe synagogae, coniunctione ecclesiae temperauit.
ista dicentes occasionem haereticis damus qui omnes omnino nuptias
repudiandas putant: et hoc uel maxime utuntur testimonio. quibus breuius
respondendum, passiones hic et immunditiam, et luxuriam ab apostolo
inter maritum et uxorem uetari, non sanctam coniunctionem: alioquin si
coniugium omnino prohibebat, quid necesse fuit dicere, uxores uestras,
cum potuerit dicere: uiri, diligite mulieres, uel uxores. uestras enim
proprie matrimonium sonat. et rursum in sequentibus: et uiri debent
diligere uxores suas, sicut sua corpora: et adhuc manifestius: qui
uxorem suam diligit, seipsum diligit: nemo enim unquam suam carnem odit,
sed nutrit et fouet eam: quia secundum edictum legis antiquae, et
instaurationem euangelii, maritus et uxor una caro efficiuntur.
liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt.
uoluptates autem quae de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore
damnatae. hoc legens omnis uir, et uxor intelligant, sibi post
conceptum, magis orationi quam connubio seruiendum. et quod in
animalibus et bestiis ipso naturae iure praescriptum est, ut praegnantes
ad partum usque non coeant, hoc in hominibus sciant arbitrio
derelictum, ut merces esset ex abstinentia uoluptatum. quia uero
secundum tropologiam, uiros animas, et uxores corpora dixeramus, sic
diligat anima carnem, quomodo christus ecclesiam, ut semetipsam tradat
pro salute ipsius, et eam sanctificet uerbo doctrinae, ut exhibeat sibi
eam non habentem maculam aut rugam aliquam uetustatis: maxime cum sciat
illam in resurrectione saluandam, et uisuram esse salutare dei. talis
uir caput habet christum; et cum propter salutem carnis se humilians,
factus fuerit cum uxore sua una caro, retrahit eam ad spiritum, et
domino copulatus, caro esse desistit. pulchre quoque maculam aut rugam,
quia de coniugio loquebatur, de exemplo mulierum ad decorem traxit
ecclesiae. sicut enim solent in mulierum corporibus uel sordere naeui,
uel ruga contrahi, uel lentigo uariari: et hoc est omne studium
feminarum, ut quod foedare uidetur abstergant, et exhibeant maritis
corporum uenustatem: ita et animae omni peccatorum sorde purgandae sunt,
ut ruga ueteris hominis iuuenta tendatur, et renouetur in nouum hominem
de die in diem.
"ita et uiri debent diligere uxores suas sicut sua corpora". et
in genesi ex persona loquentis adam scriptum est: hoc nunc os ex ossibus
meis, et caro ex carne mea. et idipsum in euangelio, domino postea
dicente, firmatur: qui creauit ab initio, masculum et feminam fecit eos,
et dixit: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae, et erunt duo in carne una. cum igitur uir et uxor una caro
sint: ita uxoribus ut nostris corporibus prouidendum. nemo autem corpus
suum turpiter amat, aut semetipsum propter coitum diligit; sed quasi
uasculum animae suae fouet corpus et nutrit, ne fracto uase, id quod
continebatur, effluat et erumpat. nec non et iuxta litteram, quandiu
mulier partui seruit et liberis, hanc habet ad uirum differentiam, quam
corpus ad animam. sin autem christo magis uoluerit seruire quam saeculo,
mulier esse cessabit, et dicetur uir, quia omnes in perfectum uirum
cupimus occurrere. quod si ad tropologiam et haec referimus, amabimus
nostrum corpus, et corporis sensus, uilioris quidem conditionis ab
animo, sed per quos ad mentem bonarum artium et uirtutum transeant
disciplinae.
"qui uxorem suam diligit, seipsum diligit: nemo enim unquam
carnem suam odio habuit, sed nutrit et fouet eam, sicut et christus
ecclesiam". quantum ad simplicem intelligentiam pertinet, sancta inter
uirum et uxorem charitate praecepta, nunc iubemur ut nutriamus, et
foueamus coniuges, ut scilicet eis uictum atque uestitum, et ea quae
sunt necessaria praebeamus. sed opponi nobis potest, quod non sit uera
sententia dicentis apostoli: nemo enim unquam carnem suam odit, cum
morbo regio laborantes, et ptysi, et cancere, et distillationibus,
mortem uitae praeferant, et sua oderint corpora. magis itaque ad
tropicam intelligentiam sermo referatur, et dicamus, quod illam carnem
quae uisura sit salutare dei, anima diligat, et nutriat et foueat, eam
disciplinis erudiens, et coelesti saginans pane, et christi sanguine
irrigans, ut refecta et nitida possit libero cursu uirum sequi, et nulla
debilitate, et pondere praegrauari. pulchre etiam in similitudinem
christi nutrientis, et fouentis ecclesiam, et dicentis ad ierusalem:
quoties uolui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos
sub alas, et noluisti! animae quoque fouent corpora sua, ut corruptiuum
hoc induat incorruptionem, et alarum leuitate suspensum, in aerem
facilius eleuetur.
foueamus igitur et uiri uxores, et animae nostra corpora, ut et uxores
in uiros, et corpora redigantur in animas. et nequaquam sit sexuum ulla
diuersitas, sed quomodo apud angelos non est uir et mulier, ita et nos,
qui similes angelis futuri sumus, iam nunc incipiamus esse quod nobis in
coelestibus repromissum est.
"quoniam membra sumus corporis eius, ex carne eius, et ex ossibus
eius". quia membra sumus corporis christi, et christus nutrit et fouet
ecclesiam: ideo et nos nutrimus, et fouemus carnem nostram, quam nemo
unquam odio habuit. membra autem sumus corporis christi, non secundum
naturam diuinitatis aeternae, sed iuxta id quod hominem est dignatus
assumere. quanquam et homo ipse qui assumptus est, habeat naturam
nostrorum corporum, sed non habeat originem. nos enim ex humano semine
coagulamur: ille de spiritu sancto natus est. potest autem et aliter
dici: quoniam corpus christi ecclesiae est, et ecclesia de cunctis
credentibus congregatur, paulus et ephesii membra sunt corporis, id est,
ecclesia christi.
"propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in
carne una". quod frequenter adnotauimus, apostolos et euangelistas non
eisdem uerbis usos esse, testamenti ueteris exemplis, quibus in propriis
uoluminibus continentur, hoc et hic probamus: siquidem testimonium
istud ita in genesi scriptum est: propter hoc relinquet homo patrem suum
et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
nunc autem apostolus pro eo quod ibi habetur, heneken~g toutou~g, id
est, propter hoc, posuit anti~g toutou~g, quod latine aliis uerbis dici
non potest: deinde pro patre suo et matre sua, pronomina abstulit, et
patrem tantum posuit et matrem: et quod in medio dicitur, et adhaerebit
uxori suae, hic penitus praetermisit, et tantum quod sequebatur hoc
dictum, superioribus copulauit, et posuit, et erunt duo in carne una.
hoc autem totum nunc idcirco obseruauimus, ut etiam in caeteris locis,
sicubi testimonia quasi de prophetis, et de ueteri testamento ab
apostolis usurpata sunt, et in nostris codicibus non habentur, nequaquam
statim ad apocryphorum ineptias, et deliramenta curramus, sed sciamus
scripta quidem ea esse in ueteri testamento, sed non ita ab apostolis
edita, et sensum magis usurpatum: nec facile nisi a studiosis posse ubi
scripta sint, inueniri. igitur ad exhortationem mutui affectus inter
uxorem et uirum, adam et euae sumpsit exemplum. ut quomodo costa
tollitur de adam, et aedificatur in coniugem, et ipsa rursum coniux in
unam uiri carnem redigitur, quia qui uxorem diligit, seipsum diligit,
sic et nos nostras amemus uxores. idipsum autem per allegoriam in
christo interpretatur, et in ecclesia: ut adam christum, et eua
praefiguraret ecclesiam. factus est enim nouissimus adam in spiritum
uiuificantem. et quomodo de adam et uxore eius omne hominum nascitur
genus: sic de christo et ecclesia omnis credentium multitudo generata
est. quae unum ecclesiae corpus effecta, rursum in latere christi
ponitur, et costae locum replet, et unum uiri corpus efficitur, ipso
domino id in euangelio postulante: pater, da, ut quomodo ego et tu unum
sumus: sic et ipsi in nobis unum sint. interrogemus marcionem qua
consequentia locum istum qui de ueteri usurpatus est instrumento, in
christum et in ecclesiam interpretari queat, cum iuxta illum scriptura
uetus omnino non pertineat ad christum.
"sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in christo et in
ecclesia". non, ut plerique existimant, omnis historia quae de adam et
de eua in genesi scripta est, ad christum et ad ecclesiam facile referri
potest, sed tantummodo quod in praesenti loco ponitur, id est: propter
hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae,
et erunt duo in carne una. primus enim homo, et primus uates adam, hoc
de christo et ecclesia prophetauit: quod reliquerit dominus noster atque
saluator patrem suum deum, et matrem suam coelestem ierusalem, et
uenerit ad terras propter suum corpus ecclesiam, et de suo eam latere
fabricatus sit, et propter illam uerbum caro factum sit. et quia non
omnia aequalia sacramenta sunt, sed est aliud sacramentum maius, et
aliud minus: propterea nunc dicit: sacramentum hoc magnum est; simul que
humilitatis eius indicium est inferentis: ego autem dico in christo et
in ecclesia. gregorius nazianzenus, uir ualde eloquens, et in scripturis
apprime eruditus, cum de hoc me cum tractaret loco, solebat dicere:
uide quantum istius capituli sacramentum sit, ut apostolus in christo
illud, et in ecclesia interpretans, non se ita asserat, ut testimonii
postulabat dignitas, expressisse, sed quodammodo dixerit: scio quia
locus iste ineffabilibus plenus sit sacramentis, et diuinum cor quaerat
interpretis. ego autem pro pusillitate sensus mei, in christo interim
illud, et in ecclesia intelligendum puto: non quo aliquid christo et
ecclesia maius sit, sed quod totum quod de adam et de eua dicitur, in
christo et in ecclesia interpretari posse, difficile sit.
"uerumtamen et uos singuli unusquisque suam uxorem sicut se
diligat". aestimet aliquis eamdem inter maritum et uxorem iuberi ab
apostolo charitatem, quae in proximum praecepta est: sic enim scriptum
est: diliges proximum tuum sicut teipsum, et nunc dicitur: unusquisque
suam uxorem sicut se diligat. ergo eadem in proximum et in uxorem
charitas erit. quod si proximus, iuxta interpretationem saluatoris,
omnis homo est homini: nulla ergo erit inter uxorem et quorumlibet
hominum dilectionem differentia charitatis, quod dicere ualde absurdum
est. in proximo enim similitudo ponitur, ut sic eum diligas sicut te, et
cupias esse saluatum.
in uxore autem comparationis aduerbium, sicut, non similitudinem, sed
approbationem et confirmationem, cum quodam pondere sonat. quomodo
dicimus de uiro: quasi uir fecit, et de saluatore scriptum est: uidimus
gloriam eius, quasi gloriam unigeniti. non quo ipse saluator gloriam
habuerit ad comparationem alterius unigeniti: ipse est enim unigenitus.
et unigenitus si et alter fuerit, unigenitus non potest appellari. unde
alterius unigeniti non indigebat exemplo: sed quasi unigenitum, hoc est,
ut semetipsum decebat gloriam habere, possedit. hoc idem et
septuagesimi secundi psalmi, iuxta graecos tamen, exordium sonat: h�s~g
agathos~g ho~g theos~g t�i~g isra�l~g tois~g euthesi~g t�i~g kardiai~g,
quod a nostris translatum est: quam bonus deus israel rectis corde!
alioquin iuxta graecos h�s~g, id est, sicut, similitudinem magis
uidetur, quam firmitatem significare dictorum, si non ut confirmationem
audieris, sed quasi exemplum. simul et hoc attendendum, quod uir
diligere iubetur uxorem, mulier uero timere uirum. congruit enim uiro
dilectio, mulieri timor: seruo uero non solum metus, sed et tremor
iungitur. unde et in consequentibus ait: serui, obedite dominis
carnalibus cum timore et tremore.
"mulier autem ut timeat uirum". si in deum metus propter timorem
supplicii, non sinit eum qui metuit esse perfectum; quanto magis
imperfecta erit mulier, non solum deum, sed etiam uirum metuens? propter
quod requirendum, an carnaliter uxor intelligenda sit, et uxoris timor:
cum frequenter multo meliores maritis inueniantur uxores et eis
imperent, et domum regant, et educent liberos, et familiae teneant
disciplinam: illis luxuriantibus et per scorta currentibus. hae uiros
suos utrum regnare debeant, an timere, lectoris arbitrio derelinquo.
quod si iuxta allegoriam, ut supra diximus, uxor in corpore accipitur,
uir in animo, nihil incongruum est timere eam ut ancillam uirum, in
secundo gradu et in uiliori substantia constituam. animi quippe, ut ait
crispus, imperio, corporis seruitio magis utimur. qui uero simplicem
intelligentiam mulieris sequitur et mariti, duas significantias in uerbo
timoris esse monstrabit. et dicet una de qua ioannes ait: qui timet,
poenam habet, et qui timet, non est perfectus. iuxta quam et serui
spiritum seruitutis habent in timore, quem exiguntur a domino dicente ad
eos: et si pater sum ego, ubi est gloria mea; et si dominus sum ego,
ubi est timor meus? alteram uero quae apud philosophos nominatur
eulabeia~g, et apud nos, licet non plene sonet, reuerentia dici potest.
scit quoque et prophetes perfectorum timorem, quem qui timuerit,
perfectus est, in tricesimo tertio psalmo dicens: non est inopia
timentibus eum. potest igitur uxori simpliciter intellectae hic imperari
metus, ut timeat, hoc est, reuereatur uirum suum.
6. "filii, obedite parentibus uestris in domino: hoc enim est
iustum. honora patrem tuum et matrem tuam (quod est mandatum primum in
promissione) ut bene sit tibi, et longaeuus sis super terram". ambigue
dictum, utrum in domino parentibus suis filii debeant obedire, an certe
parentibus suis filii obediant in domino. quod utrumque faciendum, ut et
his parentibus qui nos in domino genuere, qualis fuit paulus et
apostoli, obediamus et ea faciamus quaecunque praeceperint, et
parentibus nostris, de quibus secundum carnem nati sumus, obtemperemus
in domino, implentes ea quae non sunt domini contraria uoluntati. simul
que et haereticos coarctabimus, nolentes uetus testamentum esse dei
boni, cuius filius christus sit. qua ratione apostolus christi, boni dei
filii, scriptura creatoris utatur, et obedientiam filiorum de ueteri
lege praesumat. quod testimonium de exodo sumptum, ita ibi contexitur:
honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaeuus
super terram, quam dominus deus tuus dabit tibi: de quo nunc ultima
uerba subtraxit, quod mandatum in decalogo quintum est. unde quaerendum
quare nunc dixerit, quod est mandatum primum: cum primum mandatum sit:
non erunt tibi dii alii praeter me. quamobrem nonnulli ita legunt, quod
est mandatum primum in promissione.
quasi quatuor alia mandata, quae ante dicta sunt, non habebant
promissiones, et in hoc solo pollicitatio feratur adiuncta, ut bene sit
tibi, et sis longaeuus super terram quam dominus deus tuus dabit tibi.
sed uidentur mihi non obseruasse subtilius, et in secundo mandato
repromissionem esse sociatam. ait enim: non facies tibi idolum, neque
omnem similitudinem eorum quae in caelo sursum, et quae in terra
deorsum, et quae in aquis subtus terram: non adorabis ea, et non
immolabis illis: ego enim sum dominus deus tuus, deus zelotes, qui reddo
peccata patrum in filios usque ad tertiam et quartam generationem, his
qui me oderunt, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me, et
custodiunt mandata mea. obserua enim quod uerba sint sponsionis:
faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt
mandata mea. forsitan ergo quia decalogus exeunti de aegypto populo,
prima lex data est, unumquodque mandatum decalogi, primum mandatum est
appellandum, ad comparationem eorum praeceptorum, quae postea in lege
conscripta sunt. qui uero expositionem superiorem tenere conabitur, in
eo quod distinxerat, quod est mandatum primum in repromissione, dicet
separatim esse mandatum: honora patrem tuum et matrem tuam: et postea
repromissionem suo loco positam, ut sis longaeuus super terram, quam
dominus deus tuus dabit tibi. in hoc uero mandato, id est: non facies
tibi idolum, neque omnem similitudinem, non seorsum, sed sub uno textu
atque sermone, non tam promissionem datam, quam sententiam in laudes dei
esse finitam, facientis misericordiam in millia his qui eum diligunt,
et custodiunt mandata eius. rursum is qui tota decalogi mandata, primum
mandatum esse contendit, repromissionem in qua scriptum est: ut sis
longaeuus super terram, quam dominus deus tuus dabit tibi, non solum ad
eos pertinere monstrabit, qui parentibus obsequantur; sed etiam ad alia
innumerabilia praecepta; et necesse habebit cuncta replicare mandata, in
quibus merces haec et praemium promittantur, ut sint longaeui super
terram, quam dominus deus suus dederit eis. a quo diuersus ille exigere
debebit interpres, ut doceat ante hoc mandatum, illa quae ob eo prolata
sunt, scripta esse mandata. quod si non potuerit approbare, frustra et
in aliis praeceptis hanc repromissionem adiunctam esse memorabit. post
haec retractandum, pro honore patris et matris, non iudaicum et carnale
esse promissum, ut longaeui sint filii super terram, quam dominus deus
suus dederit eis. multos enim fuisse credendum, qui et parentibus
obsequentes cito mortui sint et in parentes impii usque ad extremam
uenerint senectutem. respondeant enim iudaei et similes iudaeorum, si
uitae istius longitudo est in repromissis, et diu in corpore permanere
felicitas est, quid sibi uult illud in psalmis: heu mihi, quia incolatus
meus prolongatus est! habitaui cum habitantibus cedar. et hoc salomonis
in ecclesiaste: laudaui ego omnes mortuos qui olim mortui sunt, super
uiuentes qui uiuunt usque in praesens: et melior est super hos duos, qui
necdum natus est, et non uidit omne opus malum quod factum est sub
sole; et post paululum: si genuerit uir centum, et annos plures uixerit,
et multi fuerint dies annorum eius, et anima illius repleatur bonis, et
sepultura non sit ei: dixi melius est super eum abortiuum, quia in
uanitate uenit, et in tenebris nomen eius operietur: et quidem solem non
uidit, et caetera. si enim laudantur super uiuos mortui (et iuxta
quosdam qui, antequam in corpora ista descendant, animas degere in
coelestibus arbitrantur, melior esse dicitur duobus, qui necdum natus
est, et omnis ista uita tentatio est; et secundo iob: mors uiri requies:
et iuxta eumdem et ieremiam, maledicta est dies in qua nascimur),
quomodo nunc repromittitur honorantibus patrem et matrem quod longaeui
sint super terram, quam dominus deus suus dederit eis? quaerenda est
ergo terra, quam dominus repromittit et tribuit his qui spiritualem
aegyptum reliquerint, et cum omni patientia, magna et terribilia uitae
istius deserta transierint, et uicerint reges magnos, quos percutit
dominus: et transierint in iudaeam quae lacte et melle fluit, et sub
iesu duce, iericho corruente atque uastata hai, quae interpretatur,
abruptum, ierusalem uenerint, et aedificetur eis templum sub salomone
rege pacifico, et possideant terram, quae mansuetis est praeparata:
beati quippe mites, quoniam ipsi possidebunt terram, quae uere est terra
uiuentium, psalmista quoque dicente: credo uidere bona domini in
regione uiuentium. huius uitae longitudinem et sapientia habet in manu
dextera, in sinistra tenens diuitias et gloriam.
"et patres nolite ad iracundiam prouocare filios uestros: sed
educate illos in disciplina et conuersatione domini". peccatum filiorum
est non obedire parentibus, et quia poterant parentes aliquid imperare
peruersum, adiunxit, in domino. peccatum uero parentum, paruulos filios
atque lactentes ad iracundiam prouocare, aut certe iam adolescentibus et
maturioris aetatis, ea imperare quae grauia sunt. sicut igitur in
filiis obsequium, et subiectionis merces est demonstrata: ita parentibus
moderatum iubetur imperium, ut non quasi seruis, sed quasi filiis
praeesse se nouerint. nec hoc praecepti fine contentus est, sed et illud
adiunxit: educate illos in disciplina et correptione domini. quam
correptionem nos legimus, melius in graeco dicitur nouthesia~g, quae
admonitionem magis et eruditionem quam austeritatem sonat. legant
episcopi atque presbyteri, qui filios suos saecularibus litteris
erudiunt, et faciunt comoedias legere, et mimorum turpia scripta
cantare, de ecclesiasticis forsitan sumptibus eruditos: et quod in
corbonam pro peccato uirgo uel uidua, uel totam substantiam suam
effundens quilibet pauper obtulerat, hoc kalendariam strenam, et
saturnalitiam sportulam et mineruale munus grammaticus, et orator, aut
in sumptus domesticos, aut in templi stipes, aut in sordida scorta
conuertit. eli sacerdos ipse sanctus fuit, sed quia filios suos non
erudiuit in omni disciplina et correptione, supinus cecidit, et mortuus
est. non enim poterat ad priora extendi, sed retrorsum ruit, et
opisthotono insanabili lapsus in tergum, ad sodomam cum lot uxore
respexit. et certe corripuerat filios suos, dicens: quare facitis uerba
haec quae ego audio de uobis mala ab omni populo? nolite, filii mei:
quoniam non est bona fama, quam ego audio de uobis. de istiusmodi
patribus et isaias lacrymabili uoce causatur, dicens: et filii
alienigenarum nati sunt eis. quod si hoc ephesiis laicis, et plerisque,
ut in populo solet, uitae huius negotiis occupatis, praecepit, ut filios
suos erudiant in omni disciplina, et admonitione domini: quid de
sacerdotibus aestimandum est, de quorum ordine ad timotheum scribit,
dicens: filios habentem in obsequio, cum omni honestate.
et idipsum ad titum inculcat et repetit: filios habentem fideles: non in
accusatione luxuriae, aut non subditos: et quasi uitia filiorum
parentibus imputentur, coniunctionem causalem interserens, ait: oportet
enim episcopum sine crimine esse, tanquam dei dispensatorem. non est
ergo sine crimine episcopus, cuius filius non fuerit subditus, et in
accusatione luxuriae.
"serui, obedite dominis carnalibus, cum timore et tremore, et
simplicitate cordis uestri, sicut christo, non ad oculum seruientes,
quasi omnibus placentes, sed ut serui christi, facientes uoluntatem dei
ex animo: cum fidelitate seruientes sicut domino, et non hominibus:
scientes quod unusquisque quod fecerit boni, hoc recipiet a domino, siue
seruus, siue liber". propheta loquente ad ierusalem: qualis tu timuisti
ab homine mortali, et a filio hominis? et petro in epistola sua:
timorem eorum ne timeatis: sed dominum iesum christum sanctificate in
cordibus uestris: et saluatore eadem concinente: "nolite timere eos qui
possunt occidere corpus, et plus non habent quod uobis faciant, sed
timete eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam: salomone
quoque paria testante: fili, honora dominum, et confortaberis: praeter
illum autem ne timeas alium". uidetur apostolus diuersa praecipere ut
serui cum timore et tremore obediant dominis carnalibus, et uxor ut
timeat uirum. atque qui simplicius respondebit, haec dicet: non
perfectis seruis et eis qui sapientiae secreta cognouerint haec
praecepta constituit, sed his qui principia habebant fidei, et doctrinis
humilioribus indigebant. alius uero asserat eum qui non habeat spiritum
seruitutis iterum in timore, nequaquam huic subiacere sententiae, ut
cum timore et tremore obediat dominis carnalibus, hoc idem et de uxore
dicturus, quae iubetur ut timeat uirum. porro tertius in hoc quoque
loco, sicut in muliere, timorem pro reuerentia dictum putabit: sed
arctabitur ex eo quod additus est timori tremor. potest enim uxori
reuerentia conuenire, ut reuerens timeat uirum. ubi autem tremor est,
metus non sonabit reuerentiam, sed timorem. necessario itaque in seruis
additum est, ut post timorem domini habeant et tremorem, et ad
distinctionem domini spiritualis, nunc carnalis dominus appellatur: ita
ut seruo quicunque crediderit in deum, et necdum ad scientiae summam
peruenerit, non indecens sit domino seruire carnali cum timore et
tremore, in simplicitate cordis sui, et sic ei seruire fideliter ut
christo. non ad oculum seruiens, ut hi faciunt qui hominibus placere
desiderant, sed ut necessitatem in uoluntatem uertat, et faciat de
seruitute mercedem maxime cum dominus carnis a domino spiritus diuersa
non imperet. hoc est enim quod ait: non ad oculum seruientes, ut
hominibus placentes, sed ut serui christi, facientes uoluntatem dei. sed
et ipsam fidelitatem non coactam seruus habeat, sed spontaneam et ex
animo: sic seruiens domino suo sicut christo, a quo recepturus est
fidelis praemium seruitutis, non minus quam si liber uoluntate
seruisset. simul et hoc notandum, quod obedientiae filiorum atque
seruorum diuersa subiunxerit. ad filios enim dicit: obedite parentibus
uestris in domino: ad seruos uero, obedite dominis carnalibus cum timore
et tremore. ut sicut inter seruum et uxorem habet metus diuersitatem:
ita et inter filios et seruos obedientia discreparet. et pulchre
imperans seruis ut obediant dominis, adiecit, quasi christo: et iterum,
ut serui christi, facientes uoluntatem dei: ut scilicet non audiat
seruus carnalem dominum, si contraria deo praeceptis uoluerit imperare.
quomodo autem ad corinthios secundum tempus rescripserat, ne per
occasionem fidei in christum inter maritos, et uxores diuortia fierent,
si e duobus unus credere uoluisset: ita ad ephesios et ad colossenses,
quia plurimi inter initia fidei putabant gentiles dominos contemnendos,
nunc conditionum moderate praecepta constituit: ut et seruitia non
uideatur contra dominos concitare, et rursum nequaquam dominos doceat
audiendos, si uitiosa et nefanda praecipiant.
"et domini, eadem facite ad illos, remittentes minas, scientes
quia et ipsorum, et uester dominus est in coelis, et personarum non est
acceptio apud eum". quaenam sunt haec quae seruis superius imperauit, ut
diceret dominis eadem facienda quae seruis? puto illa quae dixerat, in
simplicitate cordis, et, facientes uoluntatem dei: et, ex animo; et, cum
fidelitate siue beneuolentia in seruos, quia eunoia~g utrumque sonare
potest. unusquisque enim quod fecerit boni, hoc recipiet a domino, siue
famulus seruierit, sicut dictum est, siue liber dominatus fuerit, ut
oportet: ut non sit terribilis, non promptus ad uerbera: sciens quia et
ipse habeat dominum in coelis, apud quem non est acceptio personarum, et
qui solus tantum iudicet uoluntates, et iuxta eas deteriori praeferat
meliorem, eligens facta, non homines. "de caetero confortamini in
domino, et in potentia uirtutis eius". scio in graeco pro uirtute,
fortitudinem positam, id est, ischun~g: quia uirtus apud eos aret�~g
appellatur. sed haec apud nos consuetudo est scripturarum, ut
indifferenter ischun~g et aret�n~g, uirtutem nominent: maxime quia
fortitudo corporis uirtus animi existimatur. quanquam et apud
philosophos inter quatuor uirtutes fortitudo sit posita; quam utique
animi, et non corporis esse manifestum est. quod igitur ait:
confortamini in domino, et in potentia uirtutis eius, totum sentitur in
christo, ut in omnibus uirtutibus quae super eo intelliguntur, qui
crediderint confortentur. et prudenter post specialia mandata, quid
uiris et uxoribus, patribus et filiis, dominis et seruis obseruandum
sit, nunc generaliter omnibus in commune praecipit, ut in domino et in
eius potentia confortati, praeparent se aduersum diabolum, de quo in
consequentibus scribit.
"induite omnia arma dei, ut possitis stare contra uersutias
diaboli". ex his quae infra legimus, et his quae in scripturis omnibus
de domino saluatore dicuntur, manifestissime comprobatur, omnia arma dei
quibus nunc indui iubemur, intelligi saluatorem; ut unum atque idem sit
dixisse,. induite uos omnia arma dei; quasi dixerit: induite dominum
iesum christum. si enim cingulum ueritas est, et lorica iustitia est:
saluator autem et ueritas et iustitia nominatur, nulli dubium quin ipse
et cingulum sit et lorica. itaque iuxta haec, ipse erit et praeparatio
euangelii pacis, et scutum fidei, et galea salutaris, et gladius
spiritus, quod est uerbum dei, et uiuens sermo et efficax, et acutus
super omnem gladium ex utraque parte acutum. quae autem alia arma dei
possumus existimare, quibus induendus est qui habet aduersum diaboli
dimicare uersutias excepta uirtute, quae christus est. hunc enim qui
iuxta omnia quae super eo intelliguntur, fuerit indutus, potens erit
contra uniuersas insidias diaboli repugnare, et secundum id quidem quod
ueritate praecinctus est, non facile ad falsitatis dogmata deducetur.
iuxta hoc uero quod loricam indutus est iustitiae, iniquitatis iaculis
non poterit perforari. nec non cum calciatus fuerit calciamentis
pulcherrimis in praeparatione euangelii pacis, quasi is qui praeparauit
in fine opera sua, et idcirco pacis homo factus est, nec bellicum
aliquid et tumultuosum agit, nec cum his qui impraeparati sunt,
condemnabitur. infidelitas quoque, quae inimica est fidei, ubi scutum
est fidei, nihil ualebit. caput etiam et principale cordis, et animae in
quo sensus omnes locati sunt, salutis galea circumdatum non
quassabitur. ad extremum quasi uir bellator et fortis, omnes sectas
contrarias ueritati concidet, interficiet, iugulabit, gladium spiritus,
id est, uerbum dei, manu tenens. uolens ergo apostolus multimoda diaboli
ingenia ostendere, quibus nos capere nitatur per ea loca in quibus non
omni custodia seruemus cor nostrum, methodeias~g eius, id est,
adinuentiones uel uersutias nominauit. si enim abstinuerimus nos a
corporum uoluptate, parum cautos in auaritia capit. quod si et auaritiam
cum uoluptate contemnimus, per luxuriam irrepit, et facit nobis uentrem
esse deum, et per hanc etiam illa quae fortia esse uidebantur,
expugnat. et quomodo solent sapientes exercituum principes, ea uel
maxime oppugnare urbium loca quae parum munita sunt, ut cum per illa
irruperint, facile munita capiantur; ita et diabolus per ea quae patere
uidet, aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et ad ipsam
arcem cordis et animae peruenire. et quid me necesse est de pluribus
eius insidiis dicere, cum ex his et caeterae uersutiarum eius species
cognoscantur? diabolus autem, nomen graecum est, quod interpretatur
criminator. iuxta hebraei uero sermonis proprietatem, quia et tribus
zabulon quamdam similitudinem huius uocabuli habet, kataru�n~g, id est
deorsum fluens dici potest, quod scilicet paulatim de uirtute ad uitium
fluxerit, et de coelestibus ad terrena corruerit.
"quoniam non est nobis colluctatio aduersus sanguinem et carnem;
sed aduersus principatus, aduersus potestates aduersus mundi rectores
tenebrarum harum, aduersus spiritualia nequitiae in coelestibus". non
puto paulum scribentem ad corinthios dicere potuisse: non est uobis
colluctatio aduersus carnem et sanguinem, quibus ait: tentatio uos non
apprehendat nisi humana. fidelis autem deus, qui non permittet uos
tentari supra id quod potestis. existimo quippe aduersus carnem et
sanguinem esse certamina, quae ibi tentationes appellantur humanae,
quando caro concupiscit aduersus spiritum, et prouocat nos facere opera
sua, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, inimicitias,
contentiones, aemulationes, iras, rixas, dissensiones, haereses,
insidias, ebrietates, comessationes et reliqua his similia. porro non
est humana tentatio, nec aduersus carnem et sanguinem pugna, quando aut
ipse satanas transfiguratus in angelum lucis, persuadere nititur, ut eum
angelum lucis arbitremur, aut aliquid horum simile facit, in omni
uirtute, signis et portentis mendacibus, in omni deceptione iniquitatis.
nam cum aliquem illaquearit inimicus ut recipiat se, et loquatur in eo,
haec dicit dominus, non quasi caro et sanguis eum decipit, aut quasi
humana tentatio, sed quasi principatus et potestas, rector tenebrarum et
nequitia spiritualis. quamobrem non demus locum diabolo, sed et si
spiritus potestatem habentis ascenderit super nos, iuxta quod scriptum
est, locum non demus ei. dicat quispiam hoc quod ait: non est nobis
colluctatio aduersus sanguinem et carnem, sed aduersum principatus et
potestates, et caetera quae sequuntur, ideo dici, ut doceamur, ne ea
quidem quae nobis ministrari uitia putamus ex carne, carnis esse uel
sanguinis, sed a quibusdam spiritualibus nequitiis suggeri. sunt enim
quidam daemones amoribus et amatoriis canticis seruientes, ut propheta
quoque commemorat dicens: spiritu fornicationis seducti sunt. nam et
barbara quaedam nomina eorum esse dicuntur, ut saepe confessi sunt hi
quos uere uulgus maleficos uocat, et incantationes, et preces, et
colores uarii, et diuersa uel metallorum genera, uel ciborum, ad quae
inuocati assistere daemones, et infelices animas capere memorantur. alii
uero iracundias, et furores, et bella committere: alii praeesse
inimicitiis, et inter homines odia concitare.
quia uult ergo, aiunt, apostolus nos docere: non ex natura corporis, et
de materia carnis et sanguinis, haec uitiorum genera procreari, sed
instinctu daemonum; propterea ait: non est nobis colluctatio aduersus
sanguinem et carnem, sed aduersus principatus et potestates, et reliqua.
ideo autem nunc eorum qui magicis infelices artibus seruiunt, et facere
ista perhibentur, in medium exempla protulimus, ut retundamus eorum
opinionem, qui putant omnia uitia esse carnis et sanguinis, et nullam
habere daemones potestatem, ut nos incitent ad peccatum. talem
luctationem et iacob putamus fuisse, quod scilicet non aduersum carnem
et sanguinem contenderit, quando remansit solus, et luctabatur cum eo
homo, adiuuans eum, et corroborans aduersum alium, sudore nimio
dimicantem. et simul uide; ne forte ridiculi sint qui arbitrantur in
ritum luctantium, tota iacob nocte luctatum. quid enim grande, si ut
illi aiunt, luctans aut superarit, aut uictus sit? sed iuxta
rationabilem et conuenientem patriarchae luctam, talem illi
colluctationem fuisse credendum est, qualem hi habent qui possent
dicere: non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem. non
necesse est totum nunc loci illius excutere sacramentum, cum in suo
loco, si uixero, plenius disserendum sit. quaerimus autem ubi in ueteri
testamento paulus haec legerit, aut qua auctoritate quae minime scripta
sunt, publicarit. et coniicimus ex his quae de praeliis et singulari
certamine, uerbi causa, dauid aduersum goliam, et filiorum israel contra
alienigenas, et caeteras gentes, scripta sunt in lege, et iesu, et
libro iudicum, et regnorum, et paralipomenon, altius intellexisse
apostolum, et spirituale bellum sensisse de carneo, quo pugnantes uicti
sint, siue superarint, et satrapas quidem uniuscuiusque loci, supernarum
fuisse indicia potestatum: reges autem gentium singularum, imagines
eorum qui nunc rectores mundi, tenebrarum que dicuntur: malos uero
homines spirituales nequitias in coelestibus demonstrasse. et uidetur
nobis apostolus aliis uerbis haec dicere: o ephesii, quae de praeliis
israelis aduersum nationes legitis, uidentur quidem carnem sonare uel
sanguinem, uerbi gratia, aegyptiorum, idumaeorum, ammonitarum,
moabitarum, et gentium caeterarum: sed si uere uultis scire, cognoscite
quia illa uniuersa figuraliter contingebant illis. scripta sunt autem
propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt, ut intelligamus ex
illis, non esse nobis pugnam aduersum carnem et sanguinem, sed aduersus
spirituales quasdam et inuisibiles potestates, aduersus rectores earum
tenebrarum, quae huic mundo incubant, et errorem hominibus
incredulitatis offendunt, et aduersum spiritualia nequitiae, quae
habitant in coelestibus: non quo daemones in coelestibus commorentur,
sed quo supra nos aer, hoc nomen acceperit. unde et aues quae uolitant
per aerem, uolucres coeli esse dicuntur. nam et in alio loco de
daemonibus quod in aere isto uagentur, apostolus ait: in quibus
ambulastis aliquando iuxta saeculum mundi istius, secundum principem
potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae.
haec autem omnium doctorum opinio est, quod aer iste qui coelum et
terram medius diuidens, inane appellatur, plenus sit contrariis
fortitudinibus. post haec retractandum, a quo principatus, et
potestates, et rectores tenebrarum mundi, et spiritualia nequitiae in
coelestibus, ut hoc sint, acceperint potestatem. et quidem dicat alius,
apostatam diabolum satellitibus suis diuersa officia commisisse, et non
esse harum distributionum auctorem deum. cui potest illud diligens
lector opponere, et quomodo scriptum est: non est enim potestas, nisi a
deo? quod si de hominibus dicitur, quanto magis de his qui sunt
subtilioris melioris que naturae? nec statim qui hoc sentiat,
blasphemiae eum crimen incurrere: quia unusquisque iuxta suam uoluntatem
diuersa ministeria sortitus sit. quomodo enim in urbibus eos qui
aliquid commisere flagitii, uidemus uel bestias alere, uel secare
marmora, uel mundare spurcitias cloacarum, uel praeesse gladiatoribus,
et fundendo reorum sanguini destinari: ita et daemones ex proprii
arbitrii libertate, insidiarum, fraudum, scelerum, atque periurii, et
reliquam uitiorum prouinciam esse sortitos, ut sint rectores tenebrarum,
quia esse lucis principes noluerunt. hi ergo rectores mundi atque
tenebrarum, cum aduersum aliquem colluctantes supplantauerint eum,
fecerint que corruere, statim illum suo mundo et suis tenebris quibus
principantur, annectunt. ob quam causam fortius laborandum, ut qui semel
audiuimus: ego elegi uox de isto mundo: iam non estis de isto mundo: si
enim essetis de mundo, mundus quod suum esset, amaret, non redeamus ad
mundum, nec subiiciamur ei: sed crucifigatur nobis mundus, et nos ei, ut
rector lucis, iesus proprio mundo nos copulet, et sub patris esse
faciat ditione, erutos de spiritualis nequitiae potestate, et de coelo
eorum quod transiturum est, nec dei sedes appellari potest. impium
quippe est, ut spiritualia nequitiae in coelestibus, eum coelum tenere
credantur, de quo loquitur deus: coelum mihi thronus est. itaque qui
intelligit quanta in isto mundo, nobis et praesentibus, et absentibus
fiant: dum ea uidere non possumus, siue propter corpus humilitatis
nostrae hoc fragile atque terrenum, quo anima inuoluitur, siue quia
carnalibus oculis subtilior natura non panditur: hic uidebit quae sint
tenebrae quae ab apostolo nunc dicantur: quod scilicet aut tota uita
ista terrena, tenebrae nuncupentur (lux quippe lucet in tenebris, et
tenebrae eam non comprehenderunt), aut animae lumen et sensus, terrenum
corpus, et corpus mortis, et humilitatis obumbret, operiat et obcaecet.
sciamus autem quod, excepto praesenti loco, nec in ueteri, nec in nouo
testamento, kosmokratoras~g, id est mundi rectores, unquam legerimus:
quod nomen idcirco paulus apostolus finxit: quia necesse habebat ad
ephesios disputans, rebus nouis et inuisibilibus noua nomina coaptare.
adhuc propter hoc quod ait in caelestibus, quia uidetur ambiguum,
dicendum, subaudiri posse illud ad omnia, ut sit sensus: non est nobis
colluctatio aduersus potestates in coelestibus, et rectores tenebrarum
istarum in coelestibus, et spiritualia nequitiae in coelestibus; et non
tantum, aduersum spiritualia nequitiae in coelestibus. maxime si
intelligimus (ut iam supra expositum est) quomodo coelestia nominentur
propter uolucres coeli, et quod in usu dicitur, pluuiam uenire de coelo:
non quo pluuia e coelo ueniat. philosophi quippe aiunt, non amplius,
quam duobus millibus passuum a terra distare nubes, ex quibus fundantur
pluuiae, et imber irroret. iuxta quem sensum cataractae quoque coeli
diluuio apertae esse feruntur. uerumtamen quanto quis peior fuerit,
tanto uicinior erit terrae locis, et pinguiori substantiae.
siquidem et terra, et circumdatus nobis aer habent pinguedinem suam:
aiunt quidam et animas corporibus liberatas, si attenuatae fuerint in
praesenti uita, et lima, ut ita dicam, ask�se�s~g atque uirtutum, in
subtile corpus attritae, non habitaturas in pinguioribus locis: sed deo,
qui incorporeus est, uicinas fore. si uero tales fuerint, de quibus
dici possit; filii hominum, usquequo graui, siue pingui corde, secundum
crassitudinis suae pondus ad infima detrahi, et pinguedine praegrauari.
post hoc et illud pariter disserendum, an hac terra et aere aliquis
pinguior locus sit, qui a plerisque appellatur infernus, in quo hi qui
dicuntur inferi, commorentur. quinam uero isti sint, et quam uel
cognationem, uel diuersitatem habeant, ad eos qui spiritualia nequitiae
in coelestibus appellantur, non est praesentis temporis disputare.
reliquum est, ut quid inter colluctationem carnis et sanguinis, et inter
rectores tenebrarum istarum, et spiritualia nequitiae in coelestibus
sit, in duobus apud apostolum manifestius discamus agminibus. quando
enim uult humanas tentationes, hoc est, colluctationem carnis et
sanguinis indicare, despiciens eas atque contemnens loquitur: quis nos
separabit a charitate dei: tribulatio, an angustia, an persecutio, an
fames et nuditas, et periculum, et gladius? iuxta quod scriptum est:
propter te mortificamur tota die, reputati sumus ut oues occisionis. sed
in his omnibus superamus, propter eum qui dilexit nos. quando uero
docere nos uult de aduersariis potestatibus, et rectoribus tenebrarum,
et spiritualibus nequitiae in coelestibus, ab alio quasi capite sumit
exordium, et dicit: certus sum enim, quia neque mors, neque uita, neque
angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque
fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque alia quaelibet
creatura poterit nos separare a charitate dei, quae est in christo iesu
domino nostro. prolixius forsitan quam lector uoluerit, de hoc capitulo
disputatum sit: sed, quaeso, det ueniam difficultati ipsius loci et
personae ephesiorum, qui post artes magicas scire debuerant, a quibus
fuissent aliquando decepti.
"ideo sumite omnia arma dei, ut possitis resistere in die malo:
et uniuersa operati, stare". diem malam, aut praesens tempus ostendit,
de quo supra dixerat: redimentes tempus, quia dies mali sunt propter
angustiam et uitae huius labores, quia non absque sudore et certamine
peruenimus ad palmam: aut certe consummationis atque iudicii, quando
diabolus, inimicus et uindex, in sua nos cupiet parte retinere, de qua
liberabitur, qui intelligit super egenum et pauperem: in die enim mala
liberabit eum dominus. haec est dies, de qua et in alio loco scriptum
est: ecce uenit, dies irae domini; et alibi: dies enim domini
insanabilis ueniet, furoris et irae; et rursum: uae desiderantibus diem
domini: ut quid uobis dies domini? et haec est tenebrae, et non lux.
quemadmodum si fugiat homo a facie leonis, et incurrat in ursum: et
introeat in domum suam, et reclinet manus suae super parietem: et
mordeat eum coluber. nonne tenebrae dies domini, non lux: et caligo non
habens splendorem? quomodo enim non mala est haec dies, quae tenebris et
caligine inuoluitur? de qua ioel quoque propheta commemorat dicens:
canite tuba in sion: praedicate in monte sancto meo; et confundantur
omnes qui habitant terram; quoniam adest dies domini: quia prope est
dies tenebrarum et turbinis, dies nebulae et caliginis. et sophonias de
eadem die loquitur dicens: prope est dies domini magna, prope et uelox
nimis. uox diei domini amara, et dura, et fortis: dies irae, dies illa,
dies angustiae et necessitatis, et reliqua. post quae infert: et
affligam homines, et ambulabunt ut caeci: quia domino peccauerunt. ut
igitur possit quis in hac die diabolo resistere: quia ipse est accusator
fratrum nostrorum, assumat omnia arma dei (hoc enim sonat panoplia~g,
non ut in latino simpliciter arma translata sunt), et omnibus telis
armis que succinctus, de quibus in sequentibus explicatur, sciat tunc se
stare posse, si uniuersa fuerit operatus, ut plenus cunctis uirtutibus,
stabilem figat gradum, et non moueatur de acie, sit que ex his de
quibus dominus ait: sunt quidam de hic stantibus; et in alio loco:
etenim fide statis; et psalmista: statuit, inquit, supra petram pedes
meos. tertia quoque a quibusdam interpretatio subinducitur, dicentibus:
non omne aduersum diabolum praelium morte finiri; sed cum de isto
saeculo exierimus, tunc nobis fortius et apertius, praesentibus contra
praesentes futurum esse certamen; et sic illud quod paulo ante posuimus,
exponent, neque praesentia, neque futura: ut futura haec dicant esse,
quae post uitam istam sint ineunda certamina. nec non et illud:
quapropter contendimus, siue in praesenti, siue in futuro, placere illi,
ut praesens tempus, hanc uitam, futurum post mortem significari putent.
hoc quoque quod nunc dicitur: et omnia operati, stare, ad eumdem sensum
referent: quasi non possit aliquis omnia in praesenti uita operari, sed
ex parte quid faciat: sicut ex parte uideat, et ex parte prophetet: et
tunc perfecte stare ualeat, cum uniuersa fuerit operatus. alius uero
simplicius haec exponit dicens, ephesios ad futuras tentationes, et
persecutiones quas eis paulus apostolus post hanc epistolam prophetico
uidebat spiritu prouenire, cohortari et moneri, ut omnia faciant, per
quae possint in fide stare euangelii, nec in persecutione corruere. diem
autem malam, proprie de quadragesimo octauo psalmo arbitramur esse nunc
sumptam.
"state ergo succincti lumbos uestros in ueritate". quod iuxta
membra carnis et corporis, omnia membra animae in scripturis uocentur,
nulli dubium est, de quibus unum puto esse nunc membrum, lumbos, quos ut
accingamus ueritate, praecipitur. scriptum est quoque in euangelio
kata~g loukan~g: sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes in
manibus uestris.
quia igitur lumbi in generatione semper accipiuntur et semine, secundum
illud: de fructu lumbi tui ponam super thronum tuum. et alibi: adhuc in
lumbis erat leui patris sui abraham, quando obuiauit ei melchisedec,
uidetur nobis accinxisse lumbos suos, qui nequaquam uxori debitum
reddit, nec seruit libidini: sed imitatur ingenitum deum, generationis
negotiis non ministrans. hoc idem, reor, et illud significare quod
ioannes zonam pelliceam habebat circa lumbos suos, et non erat de
immundis, qui propter fluxum seminis extra castra proiecti cum arca
domini habitare non possunt: nec ex his de quibus in numeris scribitur:
sint uestimenta eius dissuta. qui autem christo accinctus est ueritate,
haec uestimenta in altum colligit, et sursum trahit: et nudorum laterum
foeditatem balteo spirituali uelat, stringit, et includit, et paratus ad
praelium est, et opera habet lucentia, quae lucernae dicuntur ardentes.
"et induti loricam iustitiae". sicut difficile uulneratur, in his
uel maxime locis quae uitam tenent, qui confertam hamis, et ferreis
inuicem circulis se tenentem loricam uirtutis indutus est: ita qui est
circumdatus multiplici ueste iustitiae, nec ad similitudinem cerui in
iecur accipiet sagittam, nec in desideria corruet et furores, sed erit
mundo corde, habens artificem huius loricae deum, qui unicuique
sanctorum omnia arma fabricatur, et non sinit eum a iaculo uolante per
diem, et a sagittis ardentibus percuti pariter et exuri.
"et calciati pedes, in praeparatione euangelii pacis".
diligentius obseruate, quod uirtutem quamdam animae appellauerit pedes,
quibus ingredimur in eo qui dicit: ego sum uia, et quos nos oportet
calciare in praeparatione euangelii pacis. in horum calciamentorum
figuram, et illa calciamenta in exodo praecesserunt, quae habere pascha
uescentibus imperatur et his, qui ad faciendum iter parati sunt. sic
enim ait, manducabitis illud: lambi uestri accincti, et calciamenta
uestra in pedibus uestris, et baculi uestri in manibus uestris: et
comedetis illud cum festinatione: pascha est enim domini. signum
siquidem praeparationis est, cum festinatione, et calciatis pedibus
comedere: ut, corroborati paschali cibo, latam et horribilem possint
eremum pertransire. qui ergo adhuc ambulat, calcietur: qui uero, iam
iordane transmisso, terram repromissionis intrauit, nudet pedem. solue,
ait, calciamentum de pedibus tuis: locus enim in quo tu stas, terra
sancta est. si quis non est iesus naue, nec apostolus, calciet pedes
suos in praeparatione euangelii pacis. si quis autem apostolus est, et
inter duodecim numerari potest, nequaquam tollat in uia calciamentum
suum, nec ad scorpiones, et colubros declinandos calcaneum tegat; sed
iam consummatus atque perfectus, stet in terra sancta, et uiuat in
christo, et sequatur agnum quocunque uadit. quaeritur utrum nam ad
distinctionem euangelii alterius, nunc dixerit, pacis euangelium? an
certe proprium sit hoc euangelii, ut pacis euangelium nominetur? qui
igitur habet pacem, calciatus est christi euangelio: et cum calciatus
fuerit, praeparatus est: et praeparatus non se putet esse perfectum: sed
ad hoc praeparetur, ut pergat, et pergens ueniat ad finem.
"super omnia accipientes scutum fidei, in quo possitis omnia
iacula maligni ignita exstinguere". quasi dixerit: in omni opere portate
clypeum fidei, ut possitis tecti atque muniti excipere uenientes
sagittas, et huc atque illuc arte eas bellica declinare. haec est fides
super qua et abraham post multa opera atque uirtutes uix potuit
promereri, ut de eo scriptura diceret: credidit autem abraham deo, et
reputatum est illi ad iustitiam. perspicua sunt autem iacula maligni,
quae uult mittere in corda nostra per cogitationes pessimas: de quibus
unum iecit in cor iudae, ut traderet saluatorem. itaque ne principium
quidem habere poterit inimicus animae uulnerandae, si tenuerimus scutum
fidei: in quo non solum uenientia tela franguntur, sed etiam telorum
ipse ignis exstinguitur, de quo et propheta complorat dicens: omnes
adulterantes, quasi clibanus corda eorum. qui hunc umbonem fidei manu
forti tenuerit, et confisus in domino, scierit se a uenientibus iaculis
esse securum, loquetur intrepidus: in domino confido: quomodo dicitis
animae meae: transmigra in montem sicut passer? quoniam ecce peccatores
intenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetris, ut sagittent
in obscuro rectos corde. cum ergo, inquit, confidem in domino, qua mihi
datis ratione consilium, ut non stem aduersum inimicorum impetus, et
iacula quae contra me in pharetris praepararunt, uolentes non solum me,
sed etiam omnes rectos corde percutere? ecce sto super petram, et non
transmigro in montes tenebricosos: et omnia tela hostium repulsa, in
ipsos qui dirigunt, conuertuntur.
"et galeam salutis accipite". propter hanc galeam salutaris,
omnes in capite nostro sensus integri perseuerant: et maxime oculi, de
quibus in ecclesiaste salomon ait: sapientis oculi in capite eius,
sciebat enim quod esset uiri caput, et quinam isti oculi in uiri capite
collocati. si enim caput uiri christus est, et oculi sapientis in capite
eius sunt: sequitur ut omnis noster sensus, mens, cogitatio, sermo,
consilium (si tamen sapientes fuerimus) in christo sint.
in christo autem uerbo, lumine, iustitia, ueritate, cunctis que
uirtutibus.
"et gladium spiritus, quod est uerbum dei. per omnem orationem et
obsecrationem, orantes in omni tempore in spiritu: et in ipso
uigilantes in omni instantia et prece, pro omnibus sanctis et pro me".
dei sermo de spiritu sancto fluit: contrarius uero de terra loquitur, et
inde sumit exordium. qui enim de terra est, de terra loquitur. qui de
caelo uenit, super omnes est: et quod uidit et audiuit hoc testatur.
porro sermo dei, gladius spiritus est, de quo nunc paulus ait: gladius
spiritus, quod est uerbum dei. uiuens quippe sermo dei et efficax, et
acutus super omnem gladium ancipitem, et penetrans usque ad artus
animae, et ossium, et medullarum. qui spiritus praecidit et diuidit,
multum proficiens per orationem, et obsecrationem eorum, qui in omni
tempore dominum deprecantur in spiritu, iuxta illud: orabo spiritu,
orabo et mente. et in hoc proficiens, ut per uigilias, et instantem
precem apostolus in dei uerbo doctrina que ditetur. et haec omnis
opulentia ad aliorum proficiat salutem, ut eis quoque ipsis prosit, qui
pro eo obsecrant. simul que apostoli humilitas admiranda, petentis
ephesios, ut pro se faciant obsecrationes. ait quippe: in omni
instantia, et prece pro omnibus sanctis et pro me. ut seorsum sanctorum,
et seorsum sui faceret mentionem.
"ut mihi detur sermo in apertione oris mei, in confidentia notum
facere mysterium euangelii, pro quo legatione fungor in catena: ita ut
in ipso audeam ut oportet me loqui". hoc quod nunc ait: in apertione
oris mei; et alibi: os meum ad uos apertum est, o corinthii; et:
aperiens os suum, docebat discipulos suos dicens; et: os meum aperui et
attraxi spiritum; et: aperiam in parabolis os meum, et caetera his
similia, sic accipiendum quasi dixerit: aperiantur thesauri, et
abscondita a saeculis sacramenta pandantur, ut spiritus sanctus introeat
ad ea proferenda quae latitant. nam quod huius testimonii, id est, ut
detur mihi sermo in apertione oris mei, iste sit intellectus, sequentia
probant. in confidentia, inquit, notum facere mysterium euangelii.
nequaquam in parabolis et prouerbiis sicut et prophetae, et ipse dominus
adhuc constitutus in corpore loquebatur, dicens: uenit hora quando
nequaquam uobis in prouerbiis loquar, sed confidenter de patre
annuntiabo uobis. hunc confidentiae sermonem, solus poterit obtinere,
qui non habuerit cor se reprehendens: si enim cor nostrum nos non
reprehenderit, confidentiam habemus ad deum, et quodcunque petierimus,
accipiemus ab eo. rarus itaque est qui in confidentia notum faciat
mysterium euangelii: quia rarus est qui confidentiam habeat ad deum.
quis enim gloriabitur castum se habere cor: aut quis stabit dicens
mundum se esse a peccatis? post haec quid sit hoc quod ait: pro quo
legatione fungor in catena, ut notum uidelicet facerem mysterium
euangelii, breuiter perstringendum. et quidem qui simpliciter
intelligit, dicet propter testimonium christi eum de carcere, et de
catenis haec romae positum scripta misisse. alius uero propter corpus
humilitatis, et catenam istam qua circumdamur, et necdum scimus secundum
quod oportet nos scire, et per speculum uidemus in aenigmate, ista eum
dixisse contendet, et tunc uere posse in confidentia euangelii, aperire
mysteria, cum catenam deposuerit, et de carcere liber exierit: nisi
forte et in uinculis absque uinculis computandus est, qui conuersationem
habet in coelis, et de quo dici potest: uos autem non estis in carne,
sed in spiritu: si tamen spiritus dei habitat in uobis.
"ut autem sciatis et uos quae circa me sint, quid agam, omnia
nota uobis faciet tychicus dilectus frater, et fidelis minister in
domino: quem misi ad uos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos
sunt, et consoletur corda uestra". dupliciter accipite: uel ideo
tychicum missum ephesum, ut nuntiaret eis uincula apostoli pauli nota
facta esse in omni praetorio, et catenam illius ad fidem euangelii
profecisse, eo tempore quo et ad colossenses scripsit dicens: quae circa
me sunt, omnia nota uobis faciet tychicus frater dilectus, et minister,
et conseruus in domino: quem misi ad uos ob hoc ipsum, ut cognoscatis
quae circa nos sunt, et consoletur corda uestra cum onesimo charissimo
et fideli fratre, qui est ex uobis, qui omnia quae hic aguntur, nota
faciet uobis. grandis enim consolatio erat, audire paulum romae in
domina urbium, et in arce romani imperii, de carcere et de uinculis
triumphantem. uel certe ob id tychicum missum esse, ut uitam et
conuersationem pauli, quam ignorabant, annuntiaret eis, et quasi quoddam
exemplar uiuendi daret discentibus gesta apostoli atque uirtutes, et
eum imitari uolentibus. nec parua esse poterat consolatio aemulari
cupientium, quae apostolum egisse cognouerant.
"pax fratribus, et charitas cum fide, a deo patre et domino iesu
christo". si qua alia dona sunt quae tribuuntur a deo patre, et domino
iesu christo, inter haec pax non minimum possidet locum, quae superat
omnem sensum, et custodit corda intellectus que sanctorum, serenitas
quaedam atque tranquillitas animae quiescentis, et uniuersam tempestatem
et turbinem perturbationum fugans. huic similis est charitas cum fide,
quam et ipsam simul deus pater donat et filius, ut diligamus deum de
toto corde, et proximos sicut nosmetipsos, et pro inimicis nostris
precemur. hanc pacem et charitatem, quam credentibus apostolus
imprecatur, hi tantum habent, qui fratrum nomine merentur uocari. pax
quippe fratribus, et charitas cum fide et pace. igitur et charitatem et
fidem sic pater praestat ut filius; et haeresis obmutescit, quae non
uult eadem filium posse quae patrem.
"gratia cum omnibus qui diligunt dominum iesum christum in
incorruptione. amen". nonnulli hoc ita interpretati sunt, ut eum
putarent diligere dominum nostrum iesum christum, qui ab operibus
corruptionis alienus sit, opera corruptionis in coitu sentientes. unde
et consuetudo et sermo uulgaris incorruptos, uirgines uocat, eos que qui
coitum nesciant feminarum. corruptos uero eos, qui istiusmodi
degustauerint uoluptatem. illud quoque testimonium coaptantes: si quis
templum dei corrumpit, corrumpet illum deus. sed nescio an hoc ualeant
explanare quod scribitur: unusquisque proprium habet donum a deo: alius
quidem sic, et alius sic. uideamus igitur ne forte melius sit omne
peccatum corruptionem animae intelligere, et eos qui a peccato liberi
sunt, incorruptos uocari; ita ut diligentes dominum iesum christum, in
incorruptione sint, dum peccati uinculis non tenentur et cum eis est
gratia dei. simul que arbitror ad distinctionem eorum qui diligunt
dominum iesum christum, sed non in incorruptione nunc positum, eos
gratiam habere christi, qui diligant eum in incorruptione. quanti enim
diligunt dominum, parati exsilia, parati martyria, parati inopiam, et
omnia pro eo contumeliarum genera sustinere, et nihilominus carnis
passione superantur: sed his non imprecatur apostolus gratiam: quia
gratia domini est cum omnibus qui diligunt eum in incorruptione.
Ad Titum
Prologus
licet non sint digni fide, qui fidem primam irritam fecerunt,
marcionem loquor et basilidem, et omnes haereticos qui uetus laniant
testamentum: tamen eos aliqua ex parte ferremus, si saltem in nouo
continerent manus suas, et non auderent christi (ut ipsi iactitant) boni
dei filii, uel euangelistas uiolare, uel apostolos. nunc uero cum et
euangelia eius dissipauerint, et apostolorum epistolas, non apostolorum
christi fecerint esse, sed proprias, miror quomodo sibi christianorum
nomen audeant uindicare. ut enim de caeteris epistolis taceam, de quibus
quidquid contrarium suo dogmati uiderant, eraserunt, nonnullas integras
repudiandas crediderunt: ad timotheum uidelicet utramque, ad hebraeos,
et ad titum, quam nunc conamur exponere. et siquidem redderent causas,
cur eas apostoli non putarent, tentaremus aliquid respondere, et
forsitan satisfacere lectori. nunc uero cum haeretica auctoritate
pronuntient et dicant: illa epistola pauli est, haec non est; ea
auctoritate refelli se pro ueritate intelligant, qua ipsi non erubescunt
falsa simulare. sed tatianus encratitarum patriarches, qui et ipse
nonnullas pauli epistolas repudiauit, hanc uel maxime, hoc est, ad
titum, apostoli pronuntiandam credidit; paruipendens marcionis et
aliorum, qui cum eo in hac parte consentiunt, assertionem. scribit
igitur apostolus, o paula et eustochium, de nicopoli quae in actiaco
littore sita, nunc possessionis uestrae pars uel maxima est; et scribit
ad titum discipulum suum, et in christo filium quem cretae reliquerat ad
ecclesias instruendas: praecepit que ei, ut cum e duobus artemas, seu
tychicus cretam fuerit appulsus, ipse nicopolim ueniat. iustum quippe
erat, ut ille qui dixerat, sollicitudo mea omnium ecclesiarum: et qui
euangelium christi usque ad illyricum de hierosolymis proficiscens,
fundauerat, non pateretur et sui et titi absentia cretenses esse
desertos; a quibus primum idololatriae semina pullularunt: sed mitteret
eis pro se et tito arteman, uel tychicum, quorum doctrina et solatio
confouerentur.
1. "paulus seruus dei: apostolus autem iesu christi". in epistola
ad romanos ita exorsus est: paulus seruus iesu christi uocatus
apostolus. in hac autem seruum se dei dicit: apostolum uero iesu
christi. si enim pater et filius unum sunt, et qui crediderit in filium,
credit et in patrem: seruitus quoque indifferenter apostoli pauli, uel
ad patrem est referenda, uel ad filium. haec autem seruitus non est illa
de qua ipse apostolus ait: nec enim accepistis spiritum seruitutis
iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus
abba, pater, uerum nobilis seruitus, de qua et dauid ad deum loquitur:
ego seruus tuus, filius ancillae tuae. et beata maria ad angelum: ecce
ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. hanc seruitutem habuit
et moyses, de quo dominus ad iesum filium naue: moyses, inquit, famulus
meus mortuus est.
et in alio loco: mortuus est moyses famulus domini in terra moab per
uerbum domini. absit quippe ut spiritum seruitutis moysen et mariam in
timore, et non in dilectione dei habuisse credamus. nec mirum quamuis
sanctos homines, tamen dei seruos nobiliter appellari, cum per isaiam
prophetam pater loquatur ad filium: magnum tibi est uocari te puerum
meum, quod graece dicitur: mega~g soi~g esti~g tou~g kl�th�nai~g se~g
paida~g mou~g. puer autem, hoc est, pais~g quia potest, secundum
graecos, et famulum et filium significare, in hebraeo quaesiuimus, et
inuenimus non filium meum scriptum esse, sed seruum meum, id est, abdi.
unde et abdias propheta qui interpretatur seruus domini, ex famulatu dei
nomen accepit. si moueat quempiam, dominum saluatorem, qui
uniuersitatis est conditor, seruum dei dici; non mouebitur, si ipsum ad
apostolos audiet loquentem: qui uoluerit inter uos esse maior, sit
omnium seruus; et: filius hominis uenit, non ut ministraretur sibi, sed
ut ministraret: quod ne docere tantum uerbis uideretur, monstrauit
exemplo. assumpto quippe linteo, accinxit se, et aqua peluim replens,
discipulorum pedes lauit. non est itaque impium credere eum qui formam
serui assumpserat, haec fecisse quae serui sunt, ut paternae uoluntati
seruisse dicatur, cum seruis suis ipse seruierit. haec autem seruitus,
charitatis est, per quam nobis inuicem seruire praecipimur. et ipse
apostolus cum esset liber ex omnibus, omnium se seruum fecit. et in alio
loco: uester, inquit, seruus propter christum. seruus dei ille est, qui
non est seruus peccati. omnis enim qui facit peccatum, seruus est
peccati. apostolus igitur, qui peccati non fuit seruus, recte dei patris
uocatur seruus et christi. porro quod ait: apostolus autem iesu
christi, tale mihi uidetur, quale si dixisset, praefectus praetorio
augusti caesaris, magister exercitus tiberii imperatoris. ut enim
iudices saeculi huius quo nobiliores esse uideantur, ex regibus quibus
seruiunt, et ex dignitate qua intumescunt, uocabula sortiuntur: ita et
apostolum grandem inter christianos sibi uindicans dignitatem, apostolum
se christi titulo praenotauit, ut ex ipsa lecturos nominis auctoritate
terreret: indicans omnes qui in christo crederent, debere sibi esse
subiectos. nec non quod paulo ante scriptum posuimus ad romanos: seruus
iesu christi, non differt ab eo si dixisset, seruus sapientiae, seruus
iustitiae, seruus sanctificationis, seruus redemptionis: christus quippe
factus est nobis a deo patre, sapientia, iustitia, sanctificatio, et
redemptio.
"secundum fidem electorum dei, et cognitionem ueritatis, quae est
iuxta pietatem in spe uitae aeternae: quam promisit non mendax deus
ante saecula aeterna: manifestauit autem temporibus suis uerbum suum in
praedicatione, quae credita est mihi secundum imperium saluatoris nostri
dei. tito charissimo filio iuxta communem fidem: gratia et pax a deo
patre, et iesu christo saluatore nostro". qui non iuxta humilitatem, ut
plerique aestimant, sed uere dixerat: et si imperitus sermone, non tamen
scientia, hebraeus ex hebraeis iuxta legem pharisaeus, profundos sensus
graeco sermone non explicat, et quod cogitat, in uerba uix promit.
iuxta ordinem igitur sensuum, et textum rerum potius, quam uerborum, de
singulis, ut scripta sunt, disseramus. secundum fidem, inquit, electorum
dei, refer ad superiora, quod intulit: paulus seruus dei: apostolus
autem iesu christi secundum fidem electorum dei, id est, eorum qui non
tantum uocati sunt, sed et electi. electorum quoque ipsorum magna
diuersitas est pro uarietate operum, sensuum atque sermonum. nec statim
qui electus dei est, uel iuxta electionem possidet fidem, uel iuxta
fidem habet scientiam ueritatis. unde et saluator ad iudaeos qui in eum
crediderant, est locutus: si permanseritis in uerbo meo, cognoscetis
ueritatem, et ueritas liberabit uos. et euangelista testatur, quod haec
credentibus quidem dixerit, sed nescientibus ueritatem, quam consequi
possent, si in sermone ipsius permanerent, et liberi effecti, serui esse
desinerent. quaeritur quare ad id quod ait: secundum fidem electorum
dei et cognitionem ueritatis, iunxerit, quae iuxta pietatem est;
utrumnam sit aliqua ueritas quae non in pietate sit posita, et nunc ad
distinctionem illius inferatur cognitio ueritatis, quae iuxta pietatem
est. est plane ueritas, quae non habet pietatem. si quis grammaticam
artem nouerit, uel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et
inter falsa et uera diiudicet. geometria quoque et arithmetica et musica
habent in sua scientia ueritatem; sed non est scientia illa pietatis.
scientia pietatis est nosse legem, intelligere prophetas, euangelio
credere, apostolos non ignorare. et econtrario multi sunt qui habent
pietatis ueram cognitionem: sed non statim et caeterarum artium et
earum, de quibus supra mentionem fecimus, ueritatem. haec igitur
ueritas, cuius cognitio iuxta pietatem est, in spe uitae aeternae posita
est: quia statim ei qui se cognouerit, praemium tribuit immortalitatis.
absque pietate uero notitia ueritatis delectat ad praesens: sed
aeternitatem non habet praemiorum, quam promisit non mendax deus ante
saecula aeterna, et manifestauit eam temporibus suis in christo iesu.
cui autem promisit ante, et postea fecit esse perspicuam, nisi
sapientiae suae, quae erat semper cum patre, cum laetaretur orbe
perfecto, et gauderet super filiis hominum, et repromisit eos quicunque
in illa credituri essent, habituros esse uitam aeternam? antequam orbis
iaceret fundamenta, antequam maria diffunderet, montes statueret, coelum
suspenderet, terram deiecta mole solidaret, haec repromisit deus, in
quo mendacium non est. non quia possit mentiri, et nolit in falsitatis
uerba prorumpere: sed quia qui pater sit ueritatis, nullum in se habet
mendacium, secundum illud: fiat autem deus uerax: omnis autem homo
mendax. propterea autem non mendax deus dicitur: etenim cum iureiurando
quaedam in prophetis pollicetur, ut nos securiores effecti, magis
speremus futura esse quae praedicta sunt, et tota mente credentes, ad
consequenda ea quae uentura sunt, praeparemur.
non ab re uidetur breuiter perstringere, cur deus solus uerax, et
omnis homo mendax, apostoli uoce dicatur. et nisi fallor, quomodo solus
habere dicitur immortalitatem, cum et angelos et multas rationabiles
fecerit creaturas, quibus dederit immortalitatem: ita et solus dicitur
esse uerax: non quod et caeteri non immortales, et ueritatis sint
amatores, sed quod ille solus naturaliter sit, et immortalis, et uerus.
caeteri uero immortalitatem et ueritatem ex largitione illius
consequantur, et aliud sit uerum esse, quid habere per semet: aliud in
potestate donantis esse quod habeas. sed nec hoc silentio praetereundum
puto, quomodo non mendax deus, ante aeterna saecula, aeternam
spoponderit uitam: ex quo iuxta historiam geneseos factus est mundus, et
per uices noctium ac dierum, mensium pariter et annorum, tempora
constituta sunt. in hoc curriculo et rota mundi, tempora labuntur et
ueniunt, et aut futura sunt, aut fuerunt. unde quidam philosophorum non
putant esse tempus praesens, sed aut praeteritum, aut futurum: quia omne
quod loquimur, agimus, cogitamus, aut dum fit, praeterit, aut si nondum
factum est, exspectamus. ante haec igitur mundi tempora, aeternitatem
quamdam saeculorum fuisse credendum est, quibus semper cum filio et
spiritu sancto fuerit pater: et, ut ita dicam, unum tempus dei, est
omnis aeternitas: imo innumerabilia tempora sunt, cum infinitus sit ipse
qui ante tempora omne tempus excedit. sed mille necdum nostri orbis
implentur anni: et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas
saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni,
dominationes, caeterae que uirtutes seruierint deo: et absque temporum
uicibus atque mensuris, deo iubente, substiterint! ante haec itaque
omnia tempora, quae nec sermo eloqui, nec mens comprehendere, nec
cogitatio tacita audet attingere, promisit deus pater sapientiae suae
uerbum suum, et ipsam sapientiam suam, et uitam eorum qui credituri
erant, mundo esse uenturam. diligenter attendite textum et ordinem
lectionis: quoniam uita aeterna quam non mendax deus, ante saecula
aeterna promisit, non alia sit absque uerbo dei. manifestauit enim,
inquit, temporibus suis uerbum suum: ergo quam promiserat uitam
aeternam, ipsa est uerbum suum, quod in principio erat apud patrem: et
deus erat uerbum, et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. quod
autem uerbum dei, hoc est, christus ipse sit uita, in alio loco
testatur dicens: ego sum uita. uita uero non breuis, non aliquibus
circumscripta temporibus; sed perpetua, sed aeterna: quae manifestata
est in nouissimis saeculis, in praedicatione quae credita est paulo
doctori gentium, et magistro: ut annuntiaretur in mundo, et hominibus
nota fieret, iuxta imperium saluatoris dei, qui nos saluos esse uoluit,
id quod pollicitus fuerat implendo. scribit autem apostolus tito
charissimo filio, quod graece dicitur, gn�si�i~g tekn�i~g et latino
sermone non potest explicari: gn�sios~g enim hoc potius sonat, cum quis
fidelis et proprius, et (ut ita dicam) legitimus siue germanus absque
comparatione alterius appellatur. ex quo intelligimus fuisse et in
filiis pauli plurimam differentiam, quod alios haberet gn�sious~g, id
est, germanissimos, sibi que coniunctos, et de uero matrimonio, ac de
libera procreatos: alios uero quasi ex ancilla et ex agar, qui non
possunt haereditatem accipere cum liberae filio isaac. sermo quippe et
sapientia, et doctrina qua titus christi ecclesias instruebat,
efficiebant eum proprium apostoli filium, et ab omni aliorum consortio
separatum. uideamus post haec quod sequitur: secundum communem fidem,
utrumnam omnium qui in christo credebant, communem dixerit fidem: an
communem, suam tantum et titi? quod quidem mihi melius uidetur apostoli
pauli et titi fidem fuisse communem, quam omnium credentium; in quibus
pro uarietate mentium, fides quoque communis esse non poterat, sed
diuersa. ad extremum praefatio epistolae, et salutatio praefationis
apostoli ad titum, tali fine completur: gratia et pax a deo patre et
christo iesu saluatore nostro. siue quod et gratia, et pax, tam a deo
patre sit quam a christo iesu, et utrumque ab utroque datum possit
intelligi: siue quod gratia ad patrem, et pax referatur ad filium. non
absque scrupulo transeundum est, quod quibusdam apostolus imprecatus
est, ut eis gratia et pax multiplicarentur: nunc uero ad titum pax et
gratia, sine multiplicatione sint positae. noe uir iustus, et naufrago
orbe solus seruatus non dicitur plures gratias, sed unam gratiam
inuenisse in conspectu dei. et moyses ad dominum: si inueni, inquit,
gratiam apud te.
et sicubi alibi in persona sanctorum gratia posita est, quaere et
inuenies, non eos gratias inuenisse, sed gratiam. mercator ille de
euangelio qui plures habuit margaritas, ad extremum unam pretiosam
reperit, quam de multis margaritis solam emit. perfectorum quippe est
unam margaritam, et unum thesaurum, omnibus margaritis et totius
substantiae suae emere commercio: incipientium uero et adhuc in itinere
positorum, nedum unam et solam, sed plures habere margaritas.
"huius rei gratia reliqui te cretae, ut ea quae deerant
corrigeres". apostolicae dignitatis est ecclesiae iacere fundamentum,
quod nemo potest ponere, nisi architectus. fundamentum autem non est
aliud praeter christum iesum. qui inferiores artifices sunt, hi possunt
aedes super fundamenta construere. paulus itaque ut sapiens architectus,
et hoc omni labore contendens, ne in praeparatis gloriaretur, sed ubi
necdum christus fuerat annuntiatus, postquam dura cretensium ad fidem
christi corda mollierat, et tam sermone quam signis edomuerat, et
edocuerat eos non uernaculum iouem, sed in deum patrem et in christum
credere, reliquit titum discipulum cretae ut rudimenta nascentis
ecclesiae confirmaret, et si quid uidebatur deesse, corrigeret, ipse
pergens ad alias nationes, ut rursum in eis christi iaceret fundamentum.
quod autem ait: ut ea quae deerant, corrigeres, ostendit necdum eos ad
plenam uenisse scientiam ueritatis: et licet ab apostolo correcti
fuerint, tamen adhuc indigere correctione. omne autem quod corrigitur,
imperfectum est. nam et in graeco praepositionis adiectio, qua scribitur
epidiorth�s�i~g, non idipsum sonat quod diorth�s�i~g, id est,
corrigeres, sed ut ita dicam, supercorrigeres, ut scilicet ea quae a me
correcta sunt, et necdum ad plenam ueri lineam sunt retracta, a te
corrigantur, et normam aequalitatis accipiant.
"et, constituas per ciuitates presbyteros sicut ego tibi
disposui". audiant episcopi qui habent constituendi presbyteros per
urbes singulas potestatem, sub quali lege ecclesiasticae constitutionis
ordo teneatur: nec putent apostoli uerba esse, sed christi, qui ad
discipulos ait: qui uos spernit, me spernit qui autem me spernit,
spernit eum qui me misit. sic et qui uos audit, me audit: qui autem me
audit, audit eum qui me misit. ex quo manifestum est, eos qui, apostoli
lege contempta, ecclesiasticum gradum non merito uoluerint alicui
deferre, sed gratia, contra christum facere, qui qualis in ecclesia
presbyter constituendus sit per apostolum suum in sequentibus exsecutus
est. moyses amicus dei, cui facie ad faciem deus locutus est, potuit
utique successores principatus, filios suos facere, et posteris propriam
relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur iesus, ut
sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed uitae.
at nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non quaerant
eos, qui possunt ecclesiae plus prodesse, in ecclesiae erigere columnas:
sed quos uel ipsi amant, uel quorum sunt obsequiis deliniti: uel pro
quibus maiorum quispiam rogauerit, et, ut deteriora taceam, qui ut
clerici fierent, muneribus impetrarunt. diligenter apostoli uerba
attendamus dicentis: ut constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego
tibi disposui. qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus
disserens, hoc ait: si quis est sine crimine, unius uxoris uir, et
caetera, postea intulit: oportet enim episcopum sine crimine esse
tanquam dei dispensatorem. idem est ergo presbyter qui et episcopus, et
antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in
populis: ego sum pauli, ego apollo, ego autem cephae, communi
presbyterorum concilio ecclesiae gubernabantur. postquam uero
unusquisque eos quos baptizauerat suos putabat esse, non christi, in
toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur
caeteris, ad quem omnis ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina
tollerentur. putet aliquis non scripturarum, sed nostram esse
sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud
esse nomen officii: relegat apostoli ad philippenses uerba dicentis:
paulus et timothaeus serui iesu christi, omnibus sanctis in christo
iesu, qui sunt philippis, cum episcopis et diaconis gratia uobis et pax,
et reliqua. philippi una est urbs macedoniae, et certe in una ciuitate
plures, ut nuncupantur, episcopi esse non poterant. sed quia eosdem
episcopos illo tempore quos et presbyteros appellabant: propterea
indifferenter de episcopis quasi de presbyteris est locutus. adhuc hoc
alicui uideatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. in actibus
apostolorum scriptum est, quod cum uenisset apostolus miletum, miserit
ephesum, et uocauerit presbyteros ecclesiae eiusdem, quibus postea inter
caetera sit locutus: attendite uobis, et omni gregi, in quo uos
spiritus sanctus posuit episcopos pascere ecclesiam domini, quam
acquisiuit per sanguinem suum. et hic diligentius obseruate, quomodo
unius ciuitatis ephesi presbyteros uocans, postea eosdem episcopos
dixerit. si quis uult recipere eam epistolam, quae sub nomine pauli ad
hebraeos scripta est, et ibi aequaliter inter plures ecclesiae cura
diuiditur. siquidem ad plebem scribit: parete principibus uestris, et
subiecti estote: ipsi enim sunt qui uigilant pro animabus uestris, quasi
rationem reddentes, ne suspirantes hoc faciant: siquidem hoc utile
uobis est. et petrus, qui ex fidei firmitate nomen accepit, in epistola
sua loquitur dicens: presbyteros ergo in uobis obsecro compresbyter, et
testis christi passionum, qui et eius gloriae quae in futuro reuelanda
est, socius sum, pascite eum qui in uobis est, gregem domini, non quasi
cum necessitate, sed uoluntarie.
haec propterea, ut ostenderemus apud ueteres eosdem fuisse presbyteros
quos et episcopos: paulatim uero ut dissensionum plantaria euellerentur
ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. sicut ergo presbyteri sciunt
se ex ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse
subiectos: ita episcopi nouerint se magis consuetudine, quam
dispositionis dominicae ueritate, presbyteris esse maiores, et in
commune debere ecclesiam regere, imitantes moysen, qui cum haberet in
potestate solum praeesse populo israel, septuaginta elegit, cum quibus
populum iudicaret. uideamus igitur qualis presbyter, siue episcopus
ordinandus sit.
"si quis est sine crimine unius uxoris uir, filios habens
fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos". primum itaque
sine crimine sit: quod puto alio uerbo ad timotheum irreprehensibilem
nominatum: non quod eo tantum tempore quo ordinandus est, sine ullo sit
crimine, et praeteritas maculas noua conuersatione diluerit: sed ex eo
tempore quo in christo renatus est, nulla peccati conscientia
remordeatur. quomodo enim potest praeses ecclesiae auferre malum de
medio eius, qui in delicto simili corruerit? aut qua libertate corripere
peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat, eadem admisisse quae
corripit? itaque qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. opus
inquit, non honorem, non gloriam. oportet autem illum et testimonium
habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et in
laqueum diaboli. quod autem ait, unius uxoris uir, sic intelligere
debemus: ut non omnem monogamum digamo putemus esse meliorem; sed quo is
possit ad monogamiam, et continentiam cohortari, qui sui exemplum
praeferat in docendo. esto quippe aliquem adolescentulum coniugem
perdidisse, et carnis necessitate superatum, accepisse uxorem secundam,
quam et ipsam statim amiserit, et deinceps uixerit continenter; alium
uero usque ad senectam habuisse matrimonium, et uxoris usum, ut plerique
existimant felicitatem, nunquam a carnis opere cessasse: quis uobis e
duobus uidetur esse melior, pudicior, continentior? utique ille qui
infelix etiam in secundo matrimonio fuit, et postea pudice, et sancte
conuersatus est, et non is qui ab uxoris amplexu nec senili est
separatus aetate. non sibi ergo applaudat, quicunque quasi monogamus
eligitur, quod omni digamo sit melior, cum in eo magis sit electa
felicitas, quam uoluntas. quidam de hoc loco ita sentiunt: iudaicae,
inquiunt, consuetudinis fuit, uel binas uxores habere, uel plures: quod
etiam in ueteri lege de abraham et iacob legimus: et hoc nunc uolunt
esse praeceptum, ne is qui episcopus eligendus est, uno tempore duas
pariter habeat uxores. multi, superstitiosius magis quam uerius, etiam
eos qui cum gentiles fuerint, et unam uxorem habuerint, qua amissa, post
baptismum christi, alteram duxerint, putant in sacerdotio non legendos:
cum utique, si hoc obseruandum sit, illi magis ab episcopatu arceri
debeant, qui uagam per meretrices ante exercentes libidinem, unam
regenerati uxorem acceperint: et multo detestabilius sit fornicatum esse
cum pluribus, quam digamum reperiri; quia in alio infelicitas
matrimonii est, in alio ad peccandum prona lasciuia. montanus et qui
nouati schisma sectantur, nomen sibi munditiae praesumpsere; putant que
secunda matrimonia ab ecclesiae communione prohibenda: cum apostolus de
episcopis et presbyteris hoc praecipiens, utique in caeteris relaxarit:
non quod hortetur ad secunda matrimonia; sed quod necessitati carnis
indulgeat. scripsit et tertullianus de monogamia librum haereticum: quem
apostolo contrarie, nemo qui apostolum legerit, ignorabit. et quidem
esse sine crimine episcopum, siue presbyterum, et unam uxorem habere, in
nostra est potestate. caeterum illud quod sequitur: habere filios
fideles, non in accusatione luxuriae, ac non subditos, extra nostram est
uoluntatem. esto quippe, parentes bene instituisse liberos suos, et a
parua aetate semper dominicis erudisse praeceptis: hi si postea se
luxuriae dederint, et superati uitiis, libidini frena permiserint,
numquid culpa ad parentes redundabit, et sanctitatem patris filii
peccata maculabunt? si quis bene erudiuit filios suos, in his puto
fuisse et isaac, qui utique esau filium suum bene instituisse credendus
est. uerum esau fornicarius, et profanus, pro una esca uendidit
primogenita sua. samuel quoque qui talis fuit, ut inuocaret dominum, et
dominus exaudiret eum, et in tempore messis pluuiam hiemis impetraret,
habuit filios qui declinauerunt post auaritiam, et accipiebant munera,
et tam iniqui iudices exstiterunt, ut populus, nequaquam ferens, regem
sibi in similitudinem caeterarum gentium postularet. ergo si electio
sacerdotum fieret, et isaac propter esau, et samuel propter filios suos,
indigni sacerdotio putarentur. et cum peccata parentum filiis non
imputentur, nequaquam iam illa uigente sententia, parentes uuam acerbam
comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, filiorum uitia parentibus
praeiudicabunt? primum itaque dicendum est, quod tam sanctum nomen sit
sacerdotii, ut nobis etiam ea quae extra nos sunt posita, reputentur,
non quo propter uitia nostra episcopi non fiamus: sed quod propter
filiorum incontinentiam ab hoc gradu arcendi simus. qua enim libertate
possumus alienos filios corripere, et docere quae recta sunt: cum nobis
statim possit qui fuerit correptus ingerere: ante doce filios tuos? aut
qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa
respondeat: exhaereda ergo fornicantem filium: abiice filios tuos
uitiis seruientes? cum autem nequam filius in una te cum conueniat domo,
tu audes ab alterius oculo festucam detrahere, in tuo trabem non
uidens?
non itaque iustus polluitur ex filiorum uitiis, sed libertas ab apostolo
ecclesiae principi reseruatur: quod talis fiat qui non timeat propter
uitia liberorum extraneos reprehendere. deinde etiam illud est
inferendum aduersum eos qui de episcopatu intumescunt, et putant se non
dispensationem christi, sed imperium consecutos: quia non statim omnibus
his meliores sint, quicunque episcopi non fuerint ordinati: et ex eo
quod electi sunt, ipsi se magis existiment comprobatos: sed intelligant
propterea quosdam a sacerdotio remotos, quia eos uitia liberorum
impedierint. si autem peccata filiorum iustum ab episcopatu prohibent,
quanto magis unusquisque se considerans et sciens quia potentes potenter
tormenta patientur retrahet se ab hoc non tam honore quam onere: et
aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiet occupare! ad extremum
hoc dicendum est in scripturis per filios logismous~g, id est
cogitationes, per filias uero praxeis~g, id est opera, intelligi, et eum
nunc praecipi debere episcopum fieri, qui et cogitationes et opera in
sua habeat potestate, et uere credat in christo, et nulla subrepentium
uitiorum labe maculetur.
"oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam dei
dispensatorem: non proteruum, non iracundum, non uinolentum, non
percussorem, non turpis lucri appetitorem". quaeritur ergo inter
dispensatores, ut fidelis quis inueniatur: et non comedens et bibens cum
ebriosis, percutiat seruos et ancillas; sed incertum dei exspectet
aduentum, et det conseruis in tempore cibaria. inter uillicum autem et
familiam haec sola distantia est quod conseruus praepositus est
conseruis suis. sciat itaque episcopus et presbyter, sibi populum
conseruum esse, non seruum. caetera quae sequuntur, in nobis posita
sunt: non proteruum, id est non tumentem, et placentem sibi quod
episcopus sit, sed quasi bonum uillicum, id requirentem, quod pluribus
prosit. non iracundum. iracundus est, qui semper irascitur, et ad leuem
responsionis auram atque peccati, quasi a uento folium commouetur. et
reuera nihil est foedius praeceptore furioso, qui cum debeat esse
mansuetus (et secundum illud quod scriptum est: seruum autem domini non
oportet rixari; sed humilem esse ad omnes, doctorem, patientem, in
mansuetudine erudientem eos qui contraueniunt), ille e diuerso toruo
uultu, trementibus labiis, rugata fronte, effrenatis conuiciis, facie
inter pallorem ruborem que uariata, clamore perstrepat: et errantes non
tam ad bonum retrahat, quam ad malum sua saeuitia praecipitet; inde est
quod et salomon ait: ira perdit etiam sapientes; et: ira uiri iustitiam
dei non operatur. neque uero qui aliquando irascitur, iracundus est; sed
ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. prohibet
quoque episcopum esse uinolentum, de quo ad timotheum scribitur: non
multo uino deditum. quale est autem episcopum uidere uinolentum, ut
sensu occupato, uel exaltet risum contra grauitatis decorem, et labiis
dissolutis cachinnet: uel si paululum tristis cuiusdam rei fuerit
recordatus, inter pocula in singultus prorumpat et lacrymas. longum est
ire per singula, et insanias quas ebrietas suggerit, explicare. uideas
alios pocula in tela uertentes, scyphum in faciem iacere conuiuae; alios
scissis uestibus in uulnera aliena proruere; alios clamare; alios
dormitare; qui plus biberit, fortior computatur; accusationis occasio
est, adiuratum per regem, frequentius non bibisse. uomunt ut bibant,
bibunt ut uomant. digestio uentris, et guttur, uno occupantur officio.
hoc nunc dixisse sufficiat, quod secundum apostolum, in uino luxuria
est. et ubicunque saturitas atque ebrietas fuerint, ibi libido
dominetur. specta uentrem et genitalia, pro qualitate uitiorum ordo
menbrorum. nunquam ego ebrium castum putabo, qui et si uino consopitus
dormierit, tamen potuit peccare per uinum. miramur autem apostolum in
episcopis siue presbyteris damnasse uinolentiam, cum in uetere quoque
lege praeceptum sit, sacerdotes cum ingrediuntur templum ministrare deo,
uinum omnino non bibere et: nazaraeum quandiu sanctam comam nutriat, et
nihil contaminatum, nihil mortale conspiciat, et a uino abstinere, et
ab uua passa, et a dilutiori quae solet ex uinaceis fieri, potione, omni
que sicera, quae mentem ab integra sanitate peruertit. dicat quisque
quod uolet: ego loquor conscientiam meam: scio mihi abstinentiam, et
nocuisse intermissam, et profuisse repetitam. post uinolentiam autem hoc
praecipit, ne percussor sit: quod quidem et simpliciter intellectum
aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum: ne in os
alterius uerberandum insanus erumpat. melius autem est, ut non
percussorem illum dicamus esse, qui mansuetus et patiens, scit in
tempore quid loquendum sit, quid ue tacendum: nec sermone inutili,
conscientiam percutit infirmorum. non enim apostolus ecclesiae principem
formans, uetat esse pugilem et pancratiasten (quod etiam in plebeio et
quocunque gentili si fuerit, reprehenditur), sed hoc ut dixi: ne
contumeliosus et garrulus perdat eum, quem potuit modestia et lenitate
corrigere. turpis quoque lucri appetitus ab eo qui episcopus futurus
est, esse debet alienus. sunt enim multi docentes quae non oportet,
turpis lucri gratia: qui totas domos subuertunt, et putant quaestum esse
pietatem. melior autem est modica acceptio cum iustitia, quam multa
genimina cum iniquitate: et magis eligendum in paupertate nomen bonum,
quam in diuitiis nomen pessimum.
episcopus qui imitator apostoli esse cupit, habens uictum et uestitum,
his tantum debet esse contentus. qui altario seruierint, de altario
uiuant. uiuant, inquit, non diuites fiant. unde et aes nobis excutitur
de zona: et una tantum tunica induimur: nec de crastino cogitamus.
turpis lucri appetitio est, plusquam de praesentibus cogitare. hucusque
quid non debeat habere episcopus siue presbyter, apostoli sermone
praeceptum est: nunc e contrario quid habere debeat, explicatur.
"sed hospitalem, bonorum amatorem, castum, iustum, sanctum,
continentem, siue abstinentem, obtinentem eum qui secundum doctrinam
est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sana, et
contradicentes arguere". ante omnia hospitalitas futuro episcopo
denuntiatur. si enim omnes illud de euangelio audire desiderant: hospes
fui, et suscepistis me: quanto magis episcopus, cuius domus omnium
commune esse debet hospitium! laicus enim unum aut duos, aut paucos
recipiens, implebit hospitalitatis officium. episcopus nisi omnes
receperit, inhumanus est. sed uereor ne, quomodo regina austri ueniens a
finibus terrae audire sapientiam salomonis, iudicatura est homines
temporis sui; et uiri niniuitae, acta poenitentia ad praedicationem
ionae, condemnabunt eos qui maiorem iona saluatorem audire
contempserunt: sic plurimi in populis episcopos iudicent, subtrahentes
se ab ecclesiastico gradu, et ea quae episcopo non conueniunt
exercentes; de quibus puto et ioannem ad caium scribere: charissime,
fideliter facis quodcunque operaris in fratribus, et hoc peregrinis, qui
testimonium dederunt dilectioni tuae coram ecclesia: quos optime facis,
si praemiseris deo digne; pro nomine enim domini exierunt, nihil
accipientes a gentilibus. et uere sancto spiritu in se loquente, quod
futurum erat in ecclesiis, iam tunc reprehendit dicens: scripsi etiam
ecclesiae: sed qui primatus agere cupit eorum, diotrephes, non recipit
nos. propterea cum uenero, admonebo eius opera quae facit, malis uerbis
detrahens de nobis: et non sufficit ei quod ipse non recipit fratres,
sed et uolentes prohibet, et de ecclesia eiicit. uere nunc est cernere
quod praedictum est, in plerisque urbibus, episcopos, siue presbyteros,
si laicos uiderint hospitales, amatores bonorum, inuidere, fremere,
excommunicare, de ecclesia expellere, quasi non liceat facere quod
episcopus non faciat: et tales esse laicos, damnatio sacerdotum sit.
graues itaque eos habent, et quasi ceruicibus suis impositos, ut a bono
abducant opere, uariis persecutionibus inquietant. si autem episcopus et
pudicus, quem graeci s�phrona~g uocant: et latinus interpres uerbi
ambiguitate deceptus, pro pudico, prudentem transtulit. si autem laicis
imperatur ut propter orationem abstineant se ab uxorum coitu: quid de
episcopo sentiendum est, qui quotidie pro suis populi que peccatis,
illibatas deo oblaturus est uictimas? relegamus regum libros, et
inueniemus sacerdotem abimelech de panibus propositionis noluisse prius
dare dauid et pueris eius, nisi interrogaret, utrum mundi essent pueri a
muliere: non utique aliena, sed coniuge. et nisi eos audisset ab heri
et nudiustertius uacasse ab opere coniugali, nequaquam panes quos prius
negauerat, concessisset. tantum interest inter propositionis panes et
corpus christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et
ueritatem, inter exemplaria futurorum et ea ipsa quae per exemplaria
praefigurabantur. quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas,
moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas,
praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia:
sic et castitas propria et (ut ita dixerim) pudicitia sacerdotalis, ut
non solum ab opere se immundo abstineat, sed etiam a iactu oculi et
cogitationis errore, mens christi corpus confectura sit libera. iustus
quoque et sanctus episcopus esse debet, ut iustitiam in populis quibus
praeest exerceat, reddens unicuique quod meretur: nec accipiat personam
in iudicio. inter laici autem et episcopi iustitiam hoc interest, quod
laicus potest apparere iustus in paucis, episcopus uero in tot exercere
iustitiam potest, quot et subditos habet. sanctus autem quod graece
hosios~g dicitur, magis id significat, cum ipsa sanctitas est mista
pietati, et ad deum refertur. quem enim nos sanctum, graeci hagion~g
uocant: quem autem illi hosion~g, nos pium in deum possumus appellare.
sit quoque episcopus et abstinens: non tantum (ut quidam putant) a
libidine et ab uxoris amplexu, sed ab omnibus animi perturbationibus: ne
ad iracundiam concitetur: ne illum tristitia deiiciat: ne terror
exagitet, ne laetitia immoderata sustollat. abstinentia autem in
fructibus spiritus ab apostolo numerata est. et si exigitur ab omnibus,
quanto magis ab episcopo, qui patiens et mansuetus debet uitia ferre
peccantium: consolari pusillanimes: sustentare infirmos: nulli malum pro
malo reddere; sed uincere in bono malum. ad extremum obtineat eum qui
secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut quomodo sermo dei fidelis
est, et omni acceptione dignus; sic et ille talem se praebeat, ut omne
quod loquitur, fide dignum existimetur, et uerba ipsius sint regula
ueritatis. potens quoque sit eos qui saeculi istius turbinibus
exagitantur, consolari, et per sanam doctrinam infirma praecepta
destruere.
sana autem doctrina dicitur, ad distinctionem languidae infirmae que
doctrinae. talis quoque sit, ut contradicentes arguat haereticos siue
iudaeos, et saeculi istius sapientes. et superiora quidem quae in
episcopi uirtutibus posuit, ad uitam pertinent. hoc uero quod ait: ut
potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere,
referendum est ad scientiam. quia si episcopi tantum sit sancta uita,
sibi potest prodesse sic uiuens. porro si doctrina et sermone fuerit
eruditus, potest se caeteros que instruere: et non solum instruere et
docere suos, sed et aduersarios repercutere: qui, nisi refutati fuerint
atque conuicti, facile queunt simplicium corda peruertere. hic locus
aduersus eos facit qui, inertiae se, et otio, et somno dantes, putant
peccatum esse si scripturas legerint: et eos qui in lege domini
meditantur die ac nocte, quasi garrulos inutiles que contemnunt: non
animaduertentes apostolum post catalogum conuersationis episcopi, etiam
doctrinam similiter praecepisse.
"sunt enim multi et non subditi, uaniloqui, et mentium
deceptores: maxime qui de circumcisione sunt, quibus oportet silentium
indici: qui uniuersas subuertunt domos, docentes quae non oportet,
turpis lucri gratia". qui ecclesiae futurus est princeps habeat
eloquentiam cum uitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint
tacita, et dicta factis deficientibus erubescant: maxime cum sint non
pauci, sed plures: nec subditi, sed proterui, qui non curent illud
psalmistae dicere: nonne subiecta est deo anima mea? sed bonam mentium
sementem, quae naturaliter habet notitiam dei, inani persuasione
peruertant. hoc quippe mihi paulus uidetur sensisse, cum dicit
phrenapatai~g: non ut simpliciter latinus interpres transtulit,
deceptores, sed mentium deceptores. et quidem sine scripturarum
auctoritate garrulitas non haberet fidem, nisi uiderentur peruersam
doctrinam etiam diuinis testimoniis roborare. hi sunt de circumcisione
iudaei, qui tunc temporis nascentem christi ecclesiam subuertere
nitebantur, et introducere praecepta legalia: de quibus et ad romanos et
ad galatas plenius paulus exsequitur. et nos ante paucos menses, tria
uolumina in epistolae ad galatas explanatione dictauimus. tales homines
doctor ecclesiae, cui animae populorum creditae sunt, scripturarum debet
ratione superare, et silentium illis testimoniorum pondere imponere,
qui non unam, aut paucas domos, sed uniuersas cum dominis familiis que
subuertunt, docentes de ciborum differentiis, de sabbati iam olim
abolitione, de circumcisionis iniuria; atque utinam hoc ipsum zelo fidei
facerent, ex parte aliqua posset ignosci, dicente apostolo: confiteor,
zelum dei habent, sed non secundum scientiam; uerum quia deus est uenter
ipsorum, turpis lucri gratia uolunt proprios facere discipulos, ut
quasi magistri a sectatoribus suis alantur. possumus autem et aliter
interpretari hoc quod dictum est, turpis lucri gratia: ut putemus
apostolum communi uerbo usum, quo omnes haeretici cum peruersa docent,
se hominum solent asserere lucratores: cum non lucrum sit, sed perditio,
animas interficere deceptorum. contra, qui errantem fratrem suum iuxta
euangelium corripuerit, si fuerit ille conuersus, lucratus est eum. quod
enim maius lucrum potest esse, aut quid pretiosius, quam si humanam
animam quis lucretur? omnis igitur doctor ecclesiae, qui ad fidem
christi recta ratione persuadet, honestus lucrator est. et omnis
haereticus qui quibusdam praestigiis homines fallit et fallitur,
loquitur quae non oportet, turpis lucri gratia.
"dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: cretenses semper
mendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est, ob
quam causam increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non attendentes
iudaicis fabulis, et mandatis hominum auersantium se a ueritate".
quantum ad textum sermonis, et ad continentiam loci pertinet, hoc quod
ait: dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, uidetur ad eos
referri, de quibus superius est locutus: maxime qui de circumcisione
sunt: quos oportet refrenari, qui uniuersas domos subuertunt, docentes
quae non oportet turpis lucri gratia, ut sequatur: dixit quidam ex illis
proprius eorum propheta. quia uero in nullo prophetarum qui apud
iudaeam uaticinati sunt, hic hexameter uersiculus reperitur, uidetur
mihi dupliciter legendum, ut hoc quod ait: dixit quidam ex illis
proprius eorum propheta, cum superioribus copuletur, huius rei gratia
reliqui te cretae, ut ea quae deerant, corrigeres, et sequatur: dixit
quidam ex illis proprius eorum propheta, id est cretensium. sed quia
multa in medio sunt, et hoc absurdum uidetur, et forte nemo recipiat:
propterea cum superioribus, quae magis uicina sunt, aliter aptandum est,
ut legamus: sunt enim multi et non subditi, uaniloqui, et mentium
deceptores, maxime autem qui de circumcisione sunt; quos multos et non
subditos, uaniloquos, et mentium deceptores, cum his qui de
circumcisione sunt, oportet refrenari, qui uniuersas domos subuertunt,
docentes quae non oportet turpis lucri gratia: dixit quidam ex illis
proprius eorum propheta: ut id quod ait, proprius eorum propheta, non
specialiter ad iudaeos, et eos maxime qui de circumcisione sunt, sed ad
multos referatur, qui non subditi sunt, et uaniloqui, et mentium
deceptores, qui utique quia in creta erant, cretenses fuisse credendi
sunt. dicitur autem iste uersiculus in epimenidis cretensis poetae
oraculis reperiri; quem inpraesentiarum siue illudens prophetam uocauit,
quod scilicet tales christiani, tales habere mereantur prophetas:
quomodo et prophetae erant baal, et prophetae confusionis, et alii
offensionum; et quoscunque uitiosos prophetas scriptura commemorat: siue
uere, quia de oraculis scripserit atque responsis, quae et ipsa futura
praenuntient, et ea quae uentura sunt multo ante praedicant. denique
ipse liber oraculorum titulo praenotatur: quem quia uidebatur diuinum
aliquid repromittere, propterea apostolum arbitror inspexisse, ut
uideret quid gentilium diuinatio polliceretur: et in tempore abusum esse
uersiculo, scribentem ad titum qui erat cretae: ut falsos cretensium
doctores proprio insulae doctore conuinceret. hoc autem paulus non solum
in hoc loco, sed etiam in aliis fecisse deprehenditur. in actibus
quippe apostolorum, cum concionaretur ad populum, et in areopago, quae
est curia atheniensium, disputaret, inter caetera ait: sicut et quidam
de uestris poetis dixerunt: ipsius enim et genus sumus, quod
hemistichium in phaenomenis arati legitur: quem cicero in latinum
sermonem transtulit; et germanicus caesar, et nuper auienus, et multi,
quos enumerare perlongum est. ad corinthios quoque, qui et ipsi attica
facundia expoliti; et propter locorum uiciniam atheniensium sapore
conditi sunt, de menandri comoedia uersum sumpsit iambicum: corrumpunt
mores bonos colloquia mala.
nec mirum si pro opportunitate temporis, gentilium poetarum uersibus
abutatur: cum etiam de inscriptione arae aliqua commutans, ad
athenienses locutus sit: pertransiens enim, inquit, et contemplans
culturas uestras, inueni et aram in qua superscriptum est: ignoto deo.
quod itaque ignorantes colitis, hoc ego annuntio uobis. inscriptio autem
arae non ita erat, ut paulus asseruit, ignoto deo, sed ita: diis asiae,
et europae, et africae: diis ignotis, et peregrinis. uerum quia paulus
non pluribus diis indigebat ignotis, sed uno tantum ignoto deo,
singulari uerbo usus est; ut doceret illum suum esse deum, quem
athenienses in arae titulo praenotassent: et recte eum scientes colere
deberent, quem ignorantes uenerabantur, et nescire non poterant. hoc
autem paulus faciebat raro, et ut loci potius quam ostentationis
opportunitas exigebat, in morem apium, quae de diuersis floribus solent
mella componere, et fauorum cellulas coaptare. sunt qui putent hunc
uersum de callimacho cyrenensi poeta sumptum, et aliqua ex parte non
errant. siquidem et ipse in laudibus iouis aduersus cretenses
scriptitans, qui sepulcrum eius se ostendere gloriabantur, ait:
cretenses semper mendaces: qui et sepulcrum eius sacrilega mente
fabricati sunt. uerum, ut supra diximus, integer uersus de epimenide
poeta ab apostolo sumptus est; et eius callimachus in suo poemate est
usus exordio. siue uulgare prouerbium, quo cretenses fallaces
appellabantur, sine furto alieni operis in metrum retulit. putant quidam
apostolum reprehendendum, quod imprudenter lapsus sit; et dum falsos
doctores arguit, illum uersiculum comprobarit: quod propterea cretenses
dicuntur esse fallaces, quod iouis sepulcrum inane construxerint. si
enim, inquiunt epimenides siue callimachus, propterea cretenses
fallaces, et malas bestias arguunt, et uentres pigros, quod diuina non
sentiant; et iouem, qui regnet in coelo, in sua insula fingant sepultum:
et hoc quod illi dixerunt, esse uerum apostoli sententia comprobatur:
sequitur iouem non mortuum esse, sed uiuum. imperite igitur paulus
idololatriae destructor, dum aduersus peruersos doctores agit, deos,
quos impugnabat, asseruit. quibus breuiter respondendum est, sicut in eo
quod ait: corrumpunt mores bonos colloquia praua. et in illo, ipsius
enim et genus sumus, non statim totam menandri comoediam, et arati
librum probauit; sed opportunitate uersiculi abusus est, ita et in
praesenti loco non totum opus callimachi, siue epimenidis, quorum alter
laudes iouis canit, alter de oraculis scriptitat, per unum uersiculum
confirmauit, sed cretenses tantum mendaces uitio gentis increpauit: non
ob illam opinionem, qua sunt arguti a poetis, sed ob ingenitam mentiendi
facilitatem, de proprio eos gentis auctore confutans. qui autem putant
totum librum debere sequi eum qui libri parte usus sit, uidentur mihi et
apocryphum enochi, de quo apostolus iudas in epistola sua testimonium
posuit, inter ecclesiae scripturas recipere; et multa alia quae
apostolus paulus de reconditis est locutus. possumus enim hoc argumento
dicere: quia apud athenienses ignotum deum colere se dixit, quem illi in
ara adnotauerant, debere paulum et caetera, quae in ara scripta
fuerant, sequi, et ea quae athenienses faciebant, facere: quia cum
atheniensibus in cultura ignoti dei ex parte consenserat. absit ut
argumentum et scholasticam elegantiam in calumniam traham. nemo est tam
sicarius, et tam parricida, tam ueneficus, qui non aliquid boni
aliquando fecerit. ergo si unum bonum illius uidens probauero, et in
caeteris mihi incumbet necessitas, quae mala fuerint approbandi? si
inimicus aduersus nos iurgetur et clamitet, nonne inter uerba simultatis
et rixae aliquid loquetur ueritatis? quod et a nobis quoque aduersus
quos loquitur, non usquequaque reprehenditur. itaque et callimachus et
epimenides, non ideo uera dixerunt, iouem deum esse, et reliqua quae in
eorum carminibus continentur, quia cretenses fallaces sunt; sed in eo
tantummodo uerum locuti sunt, quia ingenitum cretensium uitium
expressere mendacii: qui quia fallaces sunt, non statim et uerum non
aliquando dixerunt. nec enim iupiter deus idcirco non esset, si
cretenses uera loquerentur; sed tamen illis tacentibus, qui mortuus
erat, dei uocabulum non haberet. denique ut sciamus apostolum non
fortuito, et ut libet transitorie (ut illi arbitrantur), sed considerate
et circumspecte, et ex omni parte se protegentem aduersus cretenses
locutum: testimonium, inquit, hoc uerum est; non totum carmen, de quo
testimonium sumptum, non uniuersum opus: sed tantum hoc testimonium, hic
uersiculus quo mendaces uocantur. et utique qui in una tantum poematis
parte consensit, caetera confutasse credendus est. quomodo autem
cretenses mendaces, et stulti galatae, uel dura ceruice israel, uel
unaquaeque prouincia proprio uitio denotetur, in epistola pauli ad
galatas disseruimus. et quia nihil amplius est quod hic possimus
afferre, illo contenti sumus. quamobrem increpa, ait, illos acriter:
mendaces quippe sunt, et malae bestiae, et uentres pigri: qui falsa
persuadent, qui ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum: et non cum
silentio operantes, suum panem manducant, quorum deus uenter est, et
gloria in confusione eorum: et increpa, ut sani sint in fide. de qua
fidei sanitate et in consequentibus loquitur: senes sobrios esse,
honestos, pudicos, sanos in fide, et charitate, et patientia: ad quam
fidei similitudinem, doctrinae quoque sanitas appellatur. erit, ait,
tempus quando sanae doctrinae non acquiescent.
sunt et sermones sanitatis, de quibus ad timotheum in prima epistola
loquitur: si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus
domini nostri iesu christi, et quae secundum pietatem doctrinae. et in
secunda: exemplum habens sanorum uerborum quae a me audisti. qui hanc
habent fidei et doctrinae sanitatem atque uerborum, non attendent
iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium se a ueritate.
acquiescamus paulisper iudaeis, et eorum, qui apud eos sapientes
uocantur, patienter ineptias audiamus; et tunc intelligemus quae sunt
iudaicae fabulae sine auctoritate scripturae, sine ulla assertione
rationis, animalia quaedam et fabulosa fingentium, de quibus isaias
prophetauit, dicens: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum
longe est a me. sine causa autem me colunt: docentes doctrinas et
mandata hominum. quod testimonium saluator in euangelio comprobans,
arguit eos legi dei mandata hominum praetulisse. deus quippe ait: honora
patrem et matrem: illi uero tradiderunt: quia quicunque dixerit patri
et matri: munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non
honorificabit patrem suum et matrem. si quis post aduentum christi
conciditur, et non circumciditur: iudaicis seruit fabulis et mandatis
hominum auersantium ueritatem. non enim qui in manifesto iudaeus est,
sed qui in occulto: et circumcisio cordis in spiritu, non littera. si
quis pascha agit, non in azymis sinceritatis et ueritatis: ut exterminet
ex anima sua omne uetus fermentum malitiae et nequitiae: iste attendit
fabulas, et umbras sequitur, ueritate neglecta. si quis non resurgens
cum christo, nec quaerens ea quae sursum sunt, sed quae deorsum, dicit:
ne tetigeris, ne gustaueris, ne tractaueris quae sunt in corruptione,
ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, iste sequitur
iustitias non bonas, et praecepta non bona. ubi autem est ueritas, et
lex spiritualis, ubi iustificationes bonae, et praecepta sunt optima:
quae qui fecerit, uiuet in eis.
"omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil
mundum: sed polluta est eorum et mens et conscientia". quia superius
dixerat: sunt enim multi et non subditi, uaniloqui, et deceptores,
maxime qui de circumcisione sunt, et de his qui ab eis decepti fuerant,
consequenter addiderat: increpa illos acriter, ut sani sint in fide, non
intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum auersantium ueritatem.
et quomodo ad galatas et ad romanos plenissime disputatur, putabant
inter cibos esse distantiam, cum aliqui mundi, aliqui uiderentur
immundi, propterea nunc infert: omnia munda mundis, his uidelicet qui in
christo credunt, et sciunt omnem creaturam bonam esse: et nihil
abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. coinquinatis autem et
infidelibus nihil mundum: quia polluta est eorum et mens et
conscientia: propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda
fiunt. non quod uel mundum sit aliquid, uel immundum: sed, pro qualitate
uescentium, et mundum mundis, et immundum contaminatis fiat. alioquin
infideles quosque atque pollutos etiam panis benedictionis, et calix
dominicus non iuuat; quia qui indigne comederit de pane illo, et de
calice biberit, iudicium sibi manducat et bibit. aduentu christi purgata
sunt omnia. quae ille mundauit, nos communicare non possumus. sed
considerandum ne, ista tractantes, occasionem illi haeresi demus, quae
iuxta apocalypsim, et ipsum quoque apostolum paulum scribentem ad
corinthios, putat de idolothytis esse uescendum: quia omnia munda sunt
mundis. nunc enim apostolo non fuit propositum de his quae immolantur
daemonibus disputare: sed aduersus iudaeos, qui secundum legis abolitae
disciplinam, quaedam munda, quaedam arbitrabantur immunda. non enim,
inquit, possumus mensae domini participare, et mensae daemoniorum: nec
ualemus simul bibere calicem domini, et calicem daemoniorum. in nobis
itaque est comedere uel munda uel immunda. si enim mundi sumus, munda
nobis est creatura. si autem immundi et infideles, fiunt nobis uniuersa
communia: siue per inhabitantem in cordibus nostris haeresim, siue per
conscientiam delictorum. porro si conscientia nostra nos non
reprehenderit, et habuerimus fiduciam pietatis ad dominum: orabimus
spiritu, orabimus et mente: psallemus spiritu, psallemus et mente: et
procul erimus ab his de quibus nunc scribitur: polluta est eorum et mens
et conscientia.
"confitentur se nosse deum, factis autem negant: exsecrabiles, et
inobedientes, et ad omne opus bonum reprobi". hi quorum polluta est et
mens et conscientia, deum se nosse confitentur, factis autem negant,
secundum illud quod in isaia dicitur: populus hic labiis me honorat, cor
autem eorum longe est a me. quomodo igitur labiis qui honorat, et corde
procul recedit: ita deum sermone quis confitens, operibus negat. negans
autem operibus deum, confessione simulata recte exsecrabilis et
profanus est: et nulla ueritatis ratione persuasus, inobediens et
incredulus appellatur. unde euenit ut ad omne opus bonum reprobus sit:
quod scilicet, etiam ea quae naturali bonitate superatus forte bona
fecerit, non sint bona, dum mentis peruersitate sunt reproba. existimant
quidam in eo tantum deum negari, si in persecutione quis a gentilibus
comprehensus, se renuerit christianum. sed ecce apostolus, omnibus quae
peruersa sunt factis, deum asserit denegari. christus sapientia est,
iustitia, ueritas, sanctitas, fortitudo. negatur per insipientiam
sapientia, per iniquitatem iustitia, per mendacium ueritas, per
turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo. et
quotiescunque uincimur uitiis atque peccatis, toties deum negamus. ut
econtrario, quoties bene quid agimus, deum confitemur. nec arbitrandum
est in die iudicii illos tantum a dei filio denegandos, qui in martyrio
christum denegarunt: sed per omnia opera, sermones, cogitationes,
christus, uel negatus negat uel confessus confitetur. de hac puto
confessione et discipulis praecepit, dicens: eritis mihi testes in
ierusalem, et in omni iudaea et samaria, et usque ad extremum terrae, ut
in omnibus bonis operibus atque sermonibus, mens christum ipsi dedita
confiteatur. est et quaedam laudanda negatio, de qua et ipse apostolus
ait: ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, caste, et iuste,
et pie uiuamus in praesenti saeculo: exspectantes beatam spem et
aduentum saluatoris nostri dei. quam negationem qui negauerit, et sequi
uoluerit saluatorem loquentem: quicunque uoluerit uenire ad me, abneget
semetipsum, exutus ueterem hominem cum operibus eius, et indutus nouum,
sequetur deum suum. quomodo autem se quis abneget, contemplandum est.
pudicus fornicatorem, quod prius fuerat, negat: sapiens imprudentem,
iustus iniustum, fortis infirmum. et ut in commune de omnibus loquar,
toties negamus nos, quoties priora uitia calcantes, desinimus esse quod
fuimus, et incipimus esse quod ante non fuimus.
2. "tu uero loquere quae decet sanam doctrinam". aliud est sanam
doctrinam loqui, aliud ea quae sanae conueniunt docere doctrinae: qui in
altero simplex tantum institutio est: in altero cum eo quod docens,
uitae quoque correctio est. qui enim soluerit unum de mandatis istis
minimis, et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum:
domino praecipiente discipulis, non solum in meditatione scripturarum
eos laborare debere, ut quae scripta sunt, replicent, et condant in
memoriae thesauro: sed prius faciant quae praecepta sunt. quicunque uero
fecerit et docuerit, ille uocabitur magnus in regno caelorum. nisi enim
supergressa fuerit nostra iustitia scribarum iustitiam et pharisaeorum,
non possumus ingredi regna caelorum. qui supra moysi cathedram
sedentes, dicunt et non faciunt, et alligant onera importabilia, quae
ceruicibus hominum imponunt, et ipsi minimo digito nolunt ea contingere.
hoc igitur nunc apostolus titum, filium in christo et discipulum suum,
docet ut ea loquatur quae sanae doctrinae conueniant: quia tunc
doctrinae sit sanitas, cum doctoris doctrina pariter et uita
consentiant.
"senes sobrios esse, honestos, pudicos, sanos in fide, et
charitate, et patientia". generaliter tito ante praecipiens quid ipse
loqui deberet ad cunctos, in eo quod ait: tu uero loquere quae decent
sanam doctrinam nunc per singulas species quid unamquamque aetatem
deceat, exponit. primum senibus uiris conuenientia, deinde anus quid
deceat, tertio quae adolescentibus apta sint, tam maribus uidelicet,
quam feminis, licet in praecepto mulierum uetularum de adolescentibus
feminis mandata subiecerit: ut non tam ipse doceret adolescentulas, quam
quid a uetulis docerentur, exponeret. extremo de seruis, et per
singulas aetates, et conditiones, sic decenter praecepta constituit, ut
sermo eius uitae morum que sit regula. senes igitur sobrios esse, siue
uigilantes, quia n�phalioi~g apud graecos utrumque sonat: honestos, ut
aetatis grauitatem morum grauitas decoret; pudicos, ne in aliena aetate
luxurient, ne iam frigido ad libidinem sanguine, exemplo sint
adolescentibus ad ruinam. sanos in fide, de qua fidei sanitate supra
diximus. sanos autem non tantum in fide, uerum et in charitate, et in
patientia, ut cum primam fidei habuerint sanitatem, audiant a saluatore:
fides tua te saluum fecit. et alibi: neque enim in israel tantam fidem
inueni.
et propter eamdem fidei sanitatem fiant filii abrahae, de quo scriptum
est: credidit abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. et
habacuc de hac fidei sanitate commemorans ait: iustus autem ex fide mea
uiuit. relege ad hebraeos epistolam pauli apostoli (siue cuiuscunque
alterius eam esse putas, quia iam inter ecclesiasticas est recepta),
totum illum catalogum fidei enumera, in quo scriptum est: fide maius
sacrificium abel a cain obtulit deo. et: enoch translatus est, ne
uideret mortem; et noe de his quae necdum uidebat, deo credens
fabricatus est arcam, et abraham in terram quam nesciebat, egressus est.
et ne uideretur scriptura nullum mulieribus fidei exemplum dare, in
eadem epistola scribitur, quia et sara acceperit uirtutem ad recipiendum
semen, alieno iam aetatis suae tempore, quia fidelem eum qui
repromiserat, arbitrata est. laudatur ibi fides isaac, et iacob, ioseph,
moysi quoque et rahab, caeterorum, quos melius potest scire, qui ipsam
epistolam legerit. quomodo est igitur fidei sanitas: ita eadem sanitas
et in charitate est. quis autem sanitatem possidet charitatis, nisi ille
qui primum deum dilexerit ex tota anima sua, et ex toto corde suo, et
ex totis uiribus suis? deinde christi praeceptum audiens in proximum:
diliges proximum tuum sicut teipsum, diuiserit charitatem: quia in his
duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae. qui habet sanitatem
charitatis, non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non
inhoneste, non ad iracundiam concitatur, non cogitat malum, non gaudet
super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia sustinet, omnia
credit, omnia sperat, omnia praestolatur. et quia charitas nunquam
excidit, qui in charitatis est sanitate, nunquam et ipse corruit.
siquidem nec tribulatio eum, nec angustia, nec fames, nec persecutio,
nec nuditas, nec periculum, nec gladius separare poterit a sanitate
charitatis, quam habuerit in christo iesu. quid de gladio et caeteris
minoribus loquar, quae non possunt eum diuidere, qui sanitatis possidet
charitatem: cum nec mors, nec uita, nec angeli, nec principatus, nec
praesentia, nec futura, nec fortitudo, nec altitudo, nec profundum, nec
alia quaelibet creatura possit separare eum qui habet charitatem
sanitatis in christo iesu? si intellecta est a nobis sanitas charitatis,
de scripturis aliquod sumamus exemplum, eorum qui in infirmitate sunt
charitatis. ait saluator de extremis temporibus: quia cum multiplicata
fuerit iniquitas, refrigescet charitas multorum. calida quippe est
charitas in his qui feruent in spiritu: frigens autem et glacialis et
gelida in his qui flatus aquilonis durissimos suscepere, ab aquilone
enim exardescent mala super omnes inhabitantes terram. de hoc frigore
charitatis et amnon in sorore sua thamar obriguerat. timendum ergo ne
forte et nos hac infirmitate charitatis aliquando superemur. nonnunquam
enim euenit ut primum a nobis in uirginem, siue in quamlibet feminam sit
sancta dilectio: et cum mollita mens fuerit in affectus, paulatim
sanitas charitatis languore pallescat, et infirmari incipiat, et ad
extremam mortem diligentem ferat. unde et apostolus caute et prudenter
timotheo praecipit ut exhortetur adolescentulas in omni castitate. omnis
autem castitas in carne et spiritu et anima est: ne scandalizetur
oculus; ne in pulchritudine uultus feminae haerentes pendeamus: ne
blanda nos audire uerba delectet: ne ad simulatos sermones mens prius
dura marcescat. caueant ergo, ut diximus, tam iuuenes quam senes, tam
adolescentulae quam uetulae, et omni diligentia custodiant cor suum: ne
per sanitatem dilectionis, morbus charitatis introeat, et per amorem
sanctum, fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam. qui
sanus est in fide, qui sanus in charitate, sanus quoque sit in
patientia, et patientia quae maxime in tentationibus comprobatur; quia
nihil prodest habuisse quae supra enumerauimus, nisi omnes diuitiae et
mercimonia, quibus onusta nauis est, in tempestate seruentur, et
perflantibus hinc inde uentis, absque naufragio ea, quae bene parta
sunt, liberentur. qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus
erit.
"anus similiter in habitu sancto, non incentrices, non uino multo
seruientes; bene docentes, ut ad castitatem erudiant adolescentulas, ut
ament uiros suos, ut ament filios: pudicas, castas, habentes domus
diligentiam, benignas, subditas uiris suis, ut uerbum dei non
blasphemetur". tametsi apostolus petrus praeceperit, ut uiri uxoribus
suis tanquam infirmiori uasculo honorem tribuant, non tamen arbitrandum
est, quod uxor, quae corporis uasculum habet infirmum, statim et anima
infirmior sit. unde nunc praecipitur eis, ut in ipsis quoque illud
apostoli compleatur: uirtus in infirmitate perficitur, et dicitur, ut et
omnia habeant, quae senibus uiris sunt praecepta communiter, in eo
scilicet quod ait: anus similiter, hoc est, ita ut uiri senes, in
omnibus honestae, sobriae, pudicae, sanae in fide, et charitate, et
patientia, et pro sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu
sancto, siue, ut melius legitur in graeco, en~g katast�mati~g
hieroprepeis~g, ut ipse quoque earum incessus et motus, uultus, sermo,
silentium, quamdam decoris sacri praeferant dignitatem. et quia hoc
genus muliercularum esse solet garrulum, iuxta illud: simul autem et
otiosae discunt circumire domos: non solum autem otiosae, sed et
uerbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet: propterea eas uult
esse non incentrices, id est non accusatrices, non tales quae ut aliis
placeant, de aliis detrahant. aut certe quia ipsae adolescentiam iam
transgressae sunt, de adolescentularum aetatibus disputent, et dicant:
illa sic ornatur, illa sic comitur, sic illa procedit; amat illum,
amatur ab illo; cum etiam si haec uera sint, non tam apud caeteros
debeant accusare, quam ipsam secrete christi charitate corripere, et
magis docere ne faciat, quam in publico accusare quod fecerit. solent
hae aetates, quia corporis frixere luxuria (licet sint plurimae, quae
nec canos suos erubescant, et ante gregem nepotum trementes uirgunculae
componantur), uino se dedere pro libidine; et cum inter pocula sibi
prudentes uisae fuerint et facundae, morum quasi austeritatem assumere,
loquentes hoc quod sibi uidentur esse, et non recordantes illud quod
fuerunt.
et a uini ergo nimio potu anus prohibeantur, quoniam quod in
adolescentibus libido, hoc in senibus ebrietas est. aut quomodo potest
docere anus adolescentulas castitatem, cum si ebrietatem uetulae
mulieris adolescentula fuerit imitata, pudica esse non possit? signanter
autem expressit: non uino multo seruientes. seruitus enim quaedam est
et extrema conditio, uino sensus hominis occupari, et non suum esse, sed
uini. quia igitur docuit quales primo anus deberent esse, et post illa
quae cum senibus uiris habent communia, etiam propria earum exposuit, ut
honesto et sancto habitu, et omni decore sint plenae: nec accusatrices,
nec aliis detrahentes, nec uino sensibus occupatis. nunc consequenter
doctrinae eis frena permittit, ut cum tales fuerint, docendi habeant
libertatem, ut scilicet doceant ea quae bona sunt. licet enim in alio
loco dixerit: docere autem mulieribus non permitto, sic intelligendum
est, ut in uiros sit illis doctrina sublata. caeterum adolescentulas
doceant, quasi filias suas. primum castitatem: quia aduersus hanc magis
in aetate florenti pugnat inimicus, et uirtus eius omnis contra feminas
in umbilico uentris est: deinde ut ament uiros suos, diligant filios.
quae doctrina est amare uiros; cum hoc non in eloquio docentis, sed in
corde amantis sit constitutum? uult eas amare uiros suos caste: uult
inter uirum et mulierem esse pudicam dilectionem ut eum pudore, et
uerecundia, et quasi necessitate sexus, reddat potius debitum uiro quam
ipsa exigat ab eo, et opera liberorum ante oculos dei et angelorum
perpetrare se credat: ita nec illa erubescet etiam secretum cubile, et
noctis tenebras, et clausum cubiculum suum, cum omnia patere dei oculis
cogitarit. filios autem ita diligunt, si eos in dei erudiant disciplina.
caeterum nolle eos contristare docendo quae bona sunt, et libertatem
tribuere peccandi, non est amare filios, sed odisse. erudiantur quoque
adolescentulae, ut domus habeant diligentiam. et quia poterat euenire ut
diligentia domus cum austeritate regeretur, et per hoc apostoli
praeceptum, matrona seuerior fieret in seruulos: ideo copulauit,
benignas: ut tunc se crederet mariti bene domum regere, si cum
benignitate imperet seruulis, non in terrore. nec non et subditas uiris
suis: ne forte diuitiis et nobilitate perflatae dei sententiae non
meminerint, per quam subiectae sunt uiris. ait quippe ad mulierem: ad
uirum tuum conuersio tua; et ipse tui dominabitur. in quo sanctae
scripturae consideranda prudentia est: quia non uiro hoc dominus sit
locutus, et dixerit: dominaberis uxori tuae: sed ipsi mulieri, ut illi
praemium relinqueret obsequelae, dum in potestate eius est, si dei uelit
obedire praeceptis, seruire uiro et marito esse subiecta, ut quodammodo
esset libera seruitus, et dilectione plena, ideo seruiens est uiro, dum
eum metuit offendere. etenim non est creatus uir propter mulierem, sed
mulier propter uirum. et cum caput mulieris uir sit: caput autem uiri
christus, quaecunque uxor non subiicitur uiro suo, hoc est capiti suo,
eiusdem criminis rea est, cuius et uir si non subiiciatur christo capiti
suo. uerbum autem domini blasphematur: uel dum contemnitur dei prima
sententia, et pro nihilo ducitur: uel christi infamatur euangelium, dum
contra legem fidem que naturae, ea quae christiana est, et ex dei lege
subiecta, uiro imperare desiderat: cum etiam gentiles feminae uiris suis
seruiant communi lege naturae.
"iuuenes similiter exhortare, ut pudici sint in omnibus: teipsum
exemplum praebens bonorum operum, in doctrina, in integritate et
castitate, in sermone sano et irreprehensibili: ut qui ex aduerso est,
reuereatur, nihil habens de nobis dicere mali". sicut in eo quod supra
praeceperat, dicens: anus similiter in habitu sancto, similitudinem
anuum dixeramus, ad senes esse referendam; ita nunc in eo quod intulit:
iuuenes similiter hortare, ut pudici sint, similitudinem iuuenum ad
anus, et per anus ad senes arbitramur aptandam: ut senum habeant
sobrietatem, et honesti sint et pudici, et sani in fide, et charitate,
et patientia. anuum autem in habitus sanctitate, ut non sint
accusatores, non uino multo seruientes, bene docentes, et caetera.
proprium autem adolescentulorum hoc posuit, ut pudici sint in omnibus,
tam scilicet mente, quam corpore: tam opere, quam cogitatione, ut nulla
sit in adolescente suspicio turpitudinis. et licet quidam de latinis ita
existiment legendum: iuuenes similiter hortare ut pudici sint, et
postea inferant, in omnibus teipsum formam praebens bonorum operum:
tamen sciamus, in omnibus, ad superiora esse referendum, id est, hortare
ut pudici sint in omnibus. sciendum quoque est quod continentia non
solum in carnis opere et animi concupiscentia; sed in omnibus rebus
necessaria sit: ne honores indebitos appetamus: ne accendamur auaritia:
ne ulla passione superemur. teipsum, inquit, formam praebens bonorum
operum. nihil prodest aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad
loquendum triuisse linguam, nisi plus exemplo docuerit quam uerbo.
denique qui impudicus est, quamuis disertus sit, si ad castitatem
audientes cohortetur, sermo eius infirmus est, et auctoritatem non habet
cohortandi.
et e contrario quamuis sit rusticanus et tardus ad loquendum, si castus
fuerit, exemplo suo homines potest ad uitae similitudinem impellere.
quod autem ait, in incorruptione, sic accipiendum, quod incorruptio
proprie uirginitatem sonet. denique qui uirgines sunt, uulgo incorrupti
appellari solent; et qui uirgines esse desierint, corrupti nominantur;
et dicimus, illa quae fuit olim uirgo, corrupta est. unde et titum
existimo, priusquam carnis opere occuparetur, euangelio credentem
accepisse baptisma, et uirginem permansisse, et nunc ab apostolo, ut in
incorruptione formam sui praebeat commoneri: quam quidem incorruptionem
in timotheo non uidemus. nam cum ei diceret: nemo adolescentiam tuam
contemnat; sed forma esto fidelium in sermone, in conuersatione, in
charitate, in fide, in castitate, de incorruptione tacuit, et tantum
posuit castitatem. castitas autem et in coelibatu absque uirginitate
intelligi potest. nisi forte castitatem accipiamus in mente,
incorruptionem uero in corpore, iuxta illud quod alibi in uirginis
definitione scribitur: ut sit sancta corpore et spiritu. et ipse nunc
consequenter adiunxit: in doctrina, in incorruptione, in pudicitia.
possemus et pudicitiam, et incorruptionem etiam in doctrinae integritate
interpretari. nisi quod specialiter sequitur, sermone sano et
irreprehensibili, proprium haberet super doctrinae institutione
praeceptum. quod autem ait, sermone irreprehensibili, non quod ullus
tantae facundiae et prudentiae sit, ut a nemine reprehendatur
(reprehenduntur quippe et apostoli et euangelistae ab haereticis et
gentibus), sed quod nihil dignum reprehensione dicat aut faciat, licet
aduersarii sint ad reprehendendum parati. et quia sunt multi non
subditi, uaniloqui et mentium deceptores, qui oderunt in portis
arguentem, et sermonem sanctum abominantur, propterea exemplum nos in
omnibus praebeamus in doctrina, in integritate, in pudicitia, in sermone
sano et irreprehensibili: ut aduersarii uitae et doctrinae nostrae
sanitate perterriti, non audeant accusare, hoc est, nihil uerisimile in
accusatione confingere. et reuera usque hodie uidemus nonnullos in
ecclesiis (quanquam haec rara auis sit) tantae grauitatis continentiae
que esse, ut etiam ab aduersariis habeant testimonium, et dicatur, uir
magnus est ille, et sanctae conuersationis, probis que moribus, nisi
esset haereticus. nemo est enim tam immoderatae impudentiae, ut solis
radios possit accusare tenebrosos, et clarum lumen caligine noctis
offundere. unde et apostolus haec eadem praecauens ait: ut auferam
occasionem his qui uolunt occasionem. potest autem is qui ex aduerso
est, et diabolus intelligi, qui accusator est fratrum nostrorum, ut
ioannes euangelista praedicat: qui cum nihil habuerit mali quod nobis
obiiciat, erubescit, et criminator non poterit criminari. diabolus autem
in latina lingua criminatorem sonat.
"serui dominis suis subditi sint in omnibus: sint placentes, non
contradicentes, non furantes; sed omnem fidem ostendentes bonam, ut
doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus". quoniam dominus et
saluator noster, qui in euangelio ait: uenite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego reficiam uos, nullam conditionem, aetatem,
sexum, a beatitudine arbitratur alienum: propterea nunc apostolus et
seruis praecepta constituit, scilicet ut parti ecclesiae membris que
corporis christi. et quomodo superius senes, anus, adolescentulas,
iuuenes, quid titus erudire deberet edocuit: ita nunc seruis apta
praecepta constituit. primum ut subditi sint dominis suis in omnibus. in
his autem omnibus, quae non sunt contraria deo: ut si dominus ea iubet
quae non sunt aduersa scripturis sanctis, subiiciatur seruus domino. sin
uero contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino.
diligenter attendite quomodo congrua personis praecepta decernat. serui,
inquit, dominis suis subditi sint in omnibus. in alio loco disputans de
filiis, ait: filii, obedite parentibus. filios quippe decet parentibus
obedire: seruos uero imperanti domino esse subiectos. nec illud putemus
esse contrarium, quod in alia epistola: mulieres, ait, subiectae sint
uiris, et in hac subiectas uiris suis asseruit uxores, quasi eodem uerbo
et in seruis et in uxoribus usus sit. quodammodo enim maritus uxoris
est dominus. ipse, inquit, dominabitur tui.
erat et saluator subiectus parentibus suis, sed cum adhuc duodecim esset
annorum, et nihil differret a seruo, dominus omnium: necdum enim ad
perfectam uiri aetatem quae posset haereditatem capere, peruenerat. sed
et alibi de eo scriptum est: quia cum subiecta ei fuerint omnia, tunc
ipse filius subiicietur ei qui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in
omnibus. subiicientur autem ei omnia, cum dixerit dominus domino meo,
sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
in subiectis seruis dominus subiicitur. et quomodo pro nobis dicitur
esse maledictum, cum non sit maledictum, sed uera benedictio: ita pro
nobis, uel subiectus scribitur, uel non subiectus: si aut subditi
fuerimus deo, aut non subditi. quidam hunc locum ita legunt: serui
dominis suis subditi sint, et postquam huc usque distinxerint, inferunt,
in omnibus placeant: cum in graeco alius sit ordo lectionis, id est,
serui dominis suis subditi sint in omnibus; ut sequatur, euarestous~g
einai~g: quod nos licet non plene, tamen ex parte aliqua interpretari
possumus, ut complaceant sibi: ne uidelicet super conditione sua
uideatur eis dei iniqua sententia. sed quomodo pauper iuxta mensuram
suam saluari potest; et mulier in sexus infirmitate ac regno dei non
excluditur, et omnis conditio secundum ordinem suum beatitudinem capere
potest: ita et serui complaceant sibi quod serui sint: et non idcirco
putent deo se seruire non posse, quia subiecti sint hominibus; sed in eo
magis placere uoluntati dei, si et dominis suis subditi fuerint in
omnibus, et complacuerint sibi in conditione sua; et quod deinceps
apostolus praecipit exsequantur, ut non sint contradicentes, non
furantes. uel maximum seruorum uitium est, dominis contradicere, et cum
aliquid iusserint, se cum mussitare. itaque titum commonet ut per
doctrinam sanam ab his qui christiani serui sunt, istiusmodi auferat
passionem. si enim quae dominus imperat necesse habet seruus implere:
cur hoc ipsum non cum bona faciat uoluntate; sed et dominum offendat, et
tamen faciat quod iubetur: maxime cum et deus ad aquam contradictionis
offensus sit? et in alio loco de murmurante populo loquatur: desinat a
me murmuratio eorum, et non morientur. post contradictionem et aliud
seruorum uitium doctrina christi corrigat, ne fures sint. fur autem non
solum in maioribus, sed etiam in minoribus iudicatur. non enim id quod
furto ablatum est, sed mens furantis attenditur. quomodo in fornicatione
et adulterio, non idcirco diuersa sit fornicatio aut adulterium, si
pulchra uel diues, deformis aut pauper, meretrix uel adultera sit: sed
qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio, uel adulterium. ita et in
furto, quantumcunque seruus abstulerit, furti crimen incurrit. unde et
in moysi lege fures nonnunquam septuplum, nonnunquam quadruplum reddere
compelluntur, et interdum obtruncatur; interdum uenditur fur ipse pro
furto, de quibus nuper uobis in leuitico exposuisse me memini. si autem
hoc prohibetur in seruo, quanto magis in libero: ne aut iudex rapiat,
aut miles non contentus stipendiis suis aliena deuastet? pulchre quidam
uir apprime grauis, cum ei cuiusdam iudicis laudaretur integritas, et
diceret de eo ille qui laudabat, non est fur: respondit, optimum seruum
faceret, si nec fugitiuus esset: in tantum furti suspicio ab omni libero
debet esse aliena. sint itaque serui subditi dominis suis in omnibus,
sint complacentes conditioni suae: ut non ferant aspere seruitutem, non
contradicant dominis, non furentur, et post haec in omnibus fidem bonam
ostendant, ut doctrinam saluatoris dei nostri ornent in omnibus. si enim
apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud
deum maiora committi. ornat autem doctrinam domini, qui ea quae
conditioni suae apta sunt, facit. et e diuerso confundit eam, qui non
est subiectus in omnibus, cui conditio sua displicet, qui contradictor
atque fraudator in nullo fidem bonam ostendit. quomodo enim potest
fidelis esse in substantia dei, qui carnali domino fidem exhibere non
potuit?
"illuxit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus, erudiens
nos ut, abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et iuste,
et pie uiuamus in hoc saeculo: exspectantes beatam spem, et aduentum
gloriae magni dei, et saluatoris nostri iesu christi: qui dedit
semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret
sibi populum egregium, aemulatorem bonorum operum". post catalogum
doctrinae ad titum, quid senes, quid anus, quid adolescentulas et
iuuenes, quid ad extremum seruos erudire deberet, recte nunc intulit:
illuxit enim gratia dei saluatoris omnibus hominibus. non est enim
aliqua differentia liberi et serui, graeci et barbari, circumcisi et
habentis praeputium, mulieris et uiri: sed cuncti in christo unum sumus,
uniuersi ad dei regnum uocamur, omnes post offensam patri nostro
reconciliandi sumus; non per merita nostra, sed per gratiam saluatoris:
uel quod dei patris uiuens et subsistens gratia ipse sit christus: uel
quod christi dei saluatoris haec sit gratia; et non nostro merito
saluati simus, secundum illud quod in alio loco dicitur: pro nihilo
saluabis eos. quae gratia omnibus hominibus ideo illuxit, ut erudiret
nos abnegantes impietatem et saecularia desideria, pudice, et iuste, et
pie uiuere in hoc saeculo. quid sit autem abnegare impietatem et
saecularia desideria, ex eo quod supra exposuimus, deum confitentur se
nosse, factis autem negant, intelligi posse confido, et per contraria
disserta contraria. saecularia ergo desideria sunt, quae a mundi istius
principe suggeruntur: et cum sint saeculi, cum saeculi huius nube
pertranseunt.
nos autem cum pudice et iuste, nec corpore scilicet, nec mente
peccantes, uixerimus in christo, pie quoque uiuemus in hoc saeculo: quae
pietas exspectat beatam spem, et aduentum gloriae magni dei, et
saluatoris nostri iesu christi. sicut enim impietas magni dei reformidat
aduentum, ita secura de opere suo, et de fide illum pietas
praestolatur. ubi est serpens arius? ubi eunomius coluber? magnus deus
iesus christus, saluator dicitur, non primogenitus omnis creaturae, non
uerbum dei et sapientia; sed iesus christus: quae uocabula assumpti
hominis sunt. neque uero alium iesum christum, alium uerbum dicimus, ut
noua haeresis calumniatur: sed eumdem et ante saecula, et post saecula,
et ante mundum, et post mariam, imo ex maria, magnum deum appellamus
saluatorem nostrum iesum christum, qui dedit semetipsum pro nobis, ut
pretioso sanguine suo nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi
populum periousion~g (ita quippe habetur in graeco), et bonorum operum
faceret aemulatorem. saepe me cum considerans quid sibi uellet uerbum
periousion~g, et a sapientibus saeculi huius interrogans si forte
alicubi legissent, nunquam inuenire potui qui mihi quid significaret
exponeret. quamobrem compulsus sum ad uetus instrumentum recurrere, unde
arbitrabar et apostolum sumpsisse quod dixerat. hebraeus enim ex
hebraeis et secundum legem pharisaeus, utique id ponebat in epistola
sua, quod in ueteri testamento legisse se nouerat. in deuteronomio
itaque reperi: quoniam populus sanctus tu domino deo tuo, et in te
complacuit domino deo tuo; ut esses ei in populum periousion~g, ex
omnibus populis qui sunt super faciem terrae. et in centesimo tricesimo
quarto psalmo, ubi nos habemus, psallite nomini eius, quoniam suaue est:
quoniam iacob elegit sibi dominus, israel in possessione sibi: pro eo
quod est in possessione, in graeco scriptum est eis~g periousiasmon~g,
quod quidem aquila et quinta editio eis~g periousion~g expresserunt.
septuaginta uero et theodotio, periousiasmon~g transferentes,
commutationem syllabae fecere, non sensus. symmachus igitur, pro eo quod
est in graeco periousion~g, in hebraeo sgolla, expressit exaireton~g,
id est egregium uel praecipuum: pro quo uerbo in alio uolumine latino
sermone utens, peculiarem interpretatus est. recte igitur christus
iesus, magnus deus noster atque saluator, redemit nos sanguine suo, ut
sibi christianum populum peculiarem faceret, qui peculiaris tunc esse
posset, si bonorum operum aemulator exsisteret. unde et illud quod in
euangelio secundum latinos interpretes scriptum est: panem nostrum
quotidianum da nobis hodie, melius in graeco habetur panem nostrum
epiousion~g, id est, praecipuum, egregium, peculiarem, eum uidelicet qui
de caelo descendens, ait: ego sum panis qui de caelo descendi. absit
quippe ut nos, qui in crastinum cogitare prohibemur, de pane isto qui
post paululum concoquendus et abiiciendus est in secessum, in prece
dominica rogare iubeamur. nec multum differt inter epiousion~g et
periousion~g: praepositio enim tantummodo est mutata, non uerbum. quidam
epiousion~g existimant in oratione dominica panem dictum, quod super
omnes ousias~g sit, hoc est, super uniuersas substantias. quod si
accipitur, non multum ab eo sensu differt quem exposuimus. quidquid enim
egregium est et praecipuum, extra omnia est, et super omnia.
"haec loquere et exhortare, et increpa cum omni imperio". tria
posuit, loquere, exhortare, et increpa. et quidem in eo quod ait,
loquere, ad doctrinam uidetur esse referendum. quod uero intulit,
exhortare, id est parakalei~g, aliud quoddam in graeco significat quam
in latino: parakl�sis~g quippe magis consolationem quam exhortationem
sonat. hoc uerbum et superius de adolescentibus est locutus: iuuenes
similiter consolare, pudicos esse in omnibus. de quo nos in suo loco ita
ut in latino legitur, quasi exhortare scriptum esse, expressimus.
consolatur igitur audientem, qui dicit: rogamus pro christo,
reconciliamini deo, et seipsum humiliat et subiicit, ut lucrifaciat quem
consolatur. quod uero tertium est, increpa, consolationi mihi uidetur
esse contrarium, ut quicunque consolationem contempserit, increpatione
sit dignus, et mereatur audire: obliti estis consolationis, quae uobis
ut filiis loquitur. ad timotheum quoque alteram consolationem, et
increpationem alteram legimus, dicente apostolo: insta opportune,
importune, argue, increpa, consolare. et ibi quidem increpatio ante
assumitur, et postea consolatione seueritas temperatur. hic uero ante
uult discipulos consolari, et si non profecerint consolando, tunc
corripi, et corripi cum omni imperio. sic enim intelligo hoc quod dictum
est: increpa cum omni imperio, ut specialiter ad increpationem, et non
ad duo superiora in commune referatur.
neque enim conuenit dicere, consolare cum omni imperio, et loquere cum
omni imperio, sed tantummodo, increpa cum omni imperio.
nemo te contemnat. existimet aliquis hoc ipsum nunc ad titum
scribi quod ad timotheum dictum est: nemo adolescentiam tuam contemnat.
nos uero iuxta graeci sermonis differentiam, aliud putamus significare
periphroneit�~g, quod hic scribitur, et aliud kataphroneit�~g, quod ad
timotheum dictum est, et praepositiones peri~g uel kata~g sensum facere
diuersum. quod autem non fortuito, et ut libet, paulus apostolus, non
solum nominibus et uerbis, uerum etiam praepositionibus diuersis utatur
pro uarietate causarum, perspicuum fieri poterit ex eo quod ait: mulier
enim ex uiro, uir uero per mulierem. et alibi: quia ex eo et per eum et
in ipso sunt omnia. nec non et illud, paulus apostolus non ab hominibus,
neque per hominem. existimamus itaque kataphron�sin~g ad contemptum
proprie pertinere, uel cum quis inter equuleum laminas que distentus,
contemnit dolorem, et nec iudicis comminationem, nec circumstantis
populi fremitum pertimescit: sed pro confessione martyrii, uniuersa
supplicia contemnit et despicit. e contrario autem est et malus
contemptus, de quo et habacuc, spiritu sancto in se loquente, testatur:
uidete contemptores: et inspicite et admiramini mirabilia, et
disperdimini. iuxta quod ad timotheum quoque scriptum diximus: nemo
adolescentiam tuam contemnat, id est, nolo te talem exhibeas ut possis
ab aliquo merito contemni. periphron�sis~g autem illud sonat, sicut
stoici tamen asserunt, qui distinguunt inter uerba subtiliter, cum qui
confidens sibi, se alio esse meliorem, despicit eum quem inferiorem
putat, et super, id est plus, sapiens, humiliorem existimat dignum esse
contemptu. tale quid intumescens superbiae uanitate, et coelum ipsum
solem que despiciens apud graecos quidam dixisse deluditur: aerobat�~g
kai~g periphron�~g ton~g h�lion~g, quod nos latine possumus dicere,
scando per aerem, et pluris me noui esse quam solem. periphron�sis~g
ergo, quae nunc ad titum ponitur, illum sensum habet: nemo eorum qui in
ecclesiis sunt, te segniter agente sic uiuat, ut se putet esse meliorem.
qualis enim aedificatio erit discipuli, si se intelligat magistro esse
maiorem? unde non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere
prouidere ut cunctum populum cui praesident, conuersatione et sermone
praecedant: uerum et inferior gradus, exorcistae, lectores, aeditui, et
omnes omnino qui domui dei seruiunt. quia uehementer ecclesiam christi
destruit, meliores laicos esse quam clericos.
"admone illos principibus et potestatibus subditos esse, obedire:
ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos
esse: esse modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines".
tale quid et ad romanos scribitur: omnis anima potestatibus superioribus
subdita sit. non est enim potestas nisi a deo. quod quidem praeceptum,
et hic, et ibi propterea puto editum, quia iudae galilaei per illud
tempus dogma adhuc uigebat, et habebat plurimos sectatores, cuius et in
actibus apostolorum fit mentio, scriptura referente: ante hos enim dies
surrexit theodas, dicens, quemdam se esse magnum: cui appositi sunt uiri
quasi quadringenta; et, post hunc surrexit in diebus census iudas
galilaeus: qui inter caetera hoc quasi probabile proferebat ex lege,
nullum debere dominum nisi solum deum uocari: et eos qui ad templum
decimas deferrent, caesari tributa non reddere. quae haeresis in tantum
creuerat, ut etiam pharisaeorum et multam partem populi conturbaret: ita
ut ad dominum quoque nostrum referretur haec quaestio: licet caesari
dare tributum an non? quibus dominus prudenter caute que respondens ait:
reddite quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei, deo. cui
responsioni paulus apostolus congruens, docet principatibus et
potestatibus credentes debere esse subiectos. archai~g quippe quae
leguntur in graeco, magis principatus quam principes sonant: et ipsam
significant potestatem, non eos qui in potestate sunt homines. sed quia
dixerat, admone illos, principatibus et potestatibus subditos esse:
poterat his qui tormenta formidant, occasio ad negandum dari: iuxta
apostoli dictum se assererent principatibus et potestatibus esse
subiectos, et facere quod iuberent; propterea subiecit: obedire ad omne
opus bonum. si bonum est quod praecipit imperator et praeses, iubentis
obsequere uoluntati. sin uero malum, et contra deum sapit: responde ei
illud de actibus apostolorum: obedire oportet deo magis quam hominibus.
hoc ipsum et de seruis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud
uiros, et de filiis apud parentes, quod in illis tantum debeant dominis,
uiris, parentibus esse subiecti, quae contra dei mandata non ueniunt.
quod uero sequitur: paratos esse, dupliciter legendum, ut uel
subaudiatur, ad omne opus bonum paratos esse: uel certe cum superioribus
copulato hoc quod ait, obedire ad omne opus bonum, et hucusque finito,
quasi aliud proprium et speciale praeceptum sit, paratos esse, iuxta
illud quod in leuitico scriptum est: hircum qui emittitur maledicta
populi sustinentem, tradi in manus hominis parati. si quis ergo paratus
est, ut apopompaion~g teneat, et educat illum in desertum, et ibi eum
disperdat, et quantum in se est, sorte maledictionis exterminet, is cum
obedierit, omni operi bono etiam paratus erit.
potest autem et aliter accipi, paratos esse: ut omnia quaecunque euenire
possunt, sibi in animo praefigurent: et cum acciderint, nihil quasi
nouum sustineant, sed eis praeparata sint omnia. neminem quoque,
blasphemare, non simpliciter accipitur. nec enim ait, neminem hominem
blasphemare: sed absolute, neminem: non angelum, non aliquam creaturam
dei. omnia quippe quae a deo facta sunt, ualde bona sunt. quando michael
archangelus cum diabolo disputabat de moysi corpore, non fuit ausus
inferre iudicium blasphemiae, sed dixit, imperet tibi deus. si igitur
michael non fuit ausus diabolo, et certe maledictione dignissimo,
iudicium inferre blasphemiae: quanto magis nos ab omni maledicto puri
esse debemus? merebatur diabolus maledictum: sed per archangeli os
blasphemia exire non debuit. relege ueteres libros, et uide quae tribus
in mente garizin constitutae sint, ut benedicerent populo, et quae in
monte altero, ut maledicerent ruben, qui maculauerat thorum parentis, et
zabulon nouissimus filius liae, et ancillarum liberi, in monte hebal
ponuntur, ut maledicant eis qui maledictione sunt digni. longum est si
nunc enumerem quomodo iacob, qui ad benedictionem uocauerat filios
dicens: ut benedicam uobis, postea quasi in benedictione consociet,
maledictus furor eorum, quia procax: et ipse dominus loquatur in genesi:
maledicta terra in operibus tuis. hoc nunc tantum dixisse sufficiat,
quod blasphemare christi discipulos non oportet: nec quod additur, esse
litigiosos. si enim sumus filii pacis, et uolumus super nos pacem
requiescere, et accessimus ad ierusalem coelestem, quae ex pace nomen
accepit, cum his qui oderunt pacem, habeamus pacem: et quantum in nobis
est cum omnibus hominibus pacati simus: non solum cum modestis, sed
etiam cum rixosis; quia nulla uirtus est ferre mansuetos: locum que
demus irae, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines: non quod
uanae gloriae desiderio nos esse mansuetos omnibus hominibus ostendere
debeamus: sed dum omnes ferimus, et iniuriae uicem non rependimus, ipsa
opera notiora uniuersis fiant. potest aliquis ob iactantiam et opinionem
uulgi auram que popularem simulare apud quosdam mansuetudinem, et
fingere bonitatem. sed ubi non est uera et genuina et solida mansuetudo,
nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.
"fuimus enim aliquando et nos stulti, inobedientes, errantes,
seruientes desideriis et uoluptatibus uariis, in malitia et in inuidia
agentes, odiosi, odientes alterutrum. cum autem bonitas et humanitas
illuxit saluatoris nostri dei: non ex operibus iustitiae, quae fecimus
nos; sed secundum misericordiam suam saluauit nos, per lauacrum
regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem effudit super nos
opulenter per iesum christum saluatorem nostrum, ut iustificati illius
gratia, haeredes efficiamur secundum spem uitae aeternae". quaerat
aliquis quomodo paulus fuerit stultus, incredulus, errans, et seruiens
uariis desideriis et uoluptatibus in malitia, et in inuidia, odiosus, et
odiens, antequam saluatoris nostri bonitas atque clementia per lauacrum
secundae regenerationis eum saluum faceret: non ex iustitiae operibus
quae fecerat, sed ex misericordia sua, effuso abundanter et large super
apostolos atque credentes per iesum christum spiritu sancto: ut,
haereditatem gratiae consecuti, spem uitae in perpetuum possiderent. et
certe legimus eum secundum iustitiam quae in lege est sine querela
fuisse circumcisum octaua die: hebraeum ex hebraeis, secundum legem
pharisaeum, de tribu beniamin, eruditum ad pedes gamalielis, et ab
infantia sacris litteris institutum. ad quod respondetur, iudaeos qui
ante aduentum saluatoris et passionem eius, et resurrectionem, in lege
uersati sunt, licet non plenam, attamen aliqua ex parte habuisse
iustitiam: sicut simeon quoque et anna prophetissa in templo dei
seruiens est reperta. postquam uero populus conclamauit: crucifige,
crucifige eum; non habemus regem nisi caesarem: et: sanguis eius super
nos, et super filios nostros, et ablatum est ab eis regnum dei, et
traditum genti facienti fructus eius: ex eo tempore, qui in christum non
credidit, fuit stultus, errabundus, incredulus, et seruiens uariis
uoluptatibus. an non nobis uidetur paulus fuisse stultus, quando habebat
zelum dei, sed non secundum scientiam; et persequebatur ecclesiam: et
lapidantium stephanum uestimenta seruabat? cum in tantum odii contra
saluatorem instigatus exarserit, ut litteras a sacerdotibus acciperet,
pergens damascum ad eos qui in christum crediderant uinciendos? aut
ullas poterat habere uirtutes sine uirtute dei christi iesu, aut
aestuantem flammam restinguere uoluptatum, cum non esset templum dei?
quae autem maior potest esse malitia et inuidia, quam contra absentes
epistolas sumere, et ubique christi uastare discipulos; nolle ipsum
saluum fieri: et caeteris qui salui esse poterant, inuidere: odisse
christianos et consequenter ab omnibus odium promereri? quis autem maior
error, et inobedientia, et uecordia, quam, postquam respirauit dies, et
praeterierunt umbrae, legem abolitam uelle seruare, et dicere: ne
attrectaueris, ne contigeris, ne gustaueris, et apparente solido cibo et
uirili, infantiae lacte cupere potari? diligentius attendamus, et
inueniemus in praesenti capitulo manifestissimam trinitatem. benignitas
quippe atque clementia saluatoris nostri dei, non alterius quam dei
patris, per lauacrum regenerationis, et renouationem spiritus sancti,
quem effudit super nos abunde per iesum christum saluatorem nostrum,
iustificauit nos in uitam aeternam. salus credentium, mysterium
trinitatis est. alii hunc locum ita intelligunt, ut non de paulo et
apostolus, sed sub apostolorum persona, de aliis dictum putent: ut
quomodo sub persona sua, et apollo et cephae de dissensione et
schismate, quod arguebat in corinthiis est locutus: ita etiam in
praesenti loco, se et apostolos nominans, omnes qui in christo
crediderant, quales fuerint ante regenerationem lauacri uitalis,
ostenderit. simul autem et humilitas eius est admiranda, quod qui omnem
humilitatem iustitiam que legis quasi quisquilias et purgamenta
contempsit, recte se sine christo uitiis omnibus seruisse memorarit.
"fidelis sermo, et de his uolo te confirmare, ut curam habeant
bonis operibus praeesse qui credunt in domino.
haec bona sunt, et utilia hominibus". hoc quod ait, fidelis sermo, ad
superiora iungendum est, in quibus praemiserat, ut, iustificati ipsius
gratia, haeredes efficiamur secundum spem uitae aeternae. dignus enim
fide super haereditate dei sermo, et super spe uitae aeternae. unde
oportet de his non dubium, non timentem et ipsum credere, et ut credant
caeteri, confirmare: non solum autem hoc, sed et hoc cum caeteris his
qui uoluerint credere, confirmandum est: quapropter ait: et de his uoto
te confirmare. qui autem ista uere esse crediderint, necesse est curam
habeant bonorum operum, per quae haereditas dei, et spes uitae
praeparatur aeternae. et pulchre ut maiorem fidem faceret, non dixit,
qui credunt hominibus, sed qui credunt deo. necesse est enim, ut curam
bonorum operum habeant, quae adimpleta, et omni studio perpetrata, sunt
bona utilia que credentibus.
"stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et
pugnas quae ueniunt ex lege, deuita: sunt quippe inutiles et uanae".
quia multiplices et diuersae sunt quaestiones, propterea salomon de his
qui quaerunt deum, locutus est, dicens: recte autem quaerentes eum,
inuenerunt pacem. qui igitur deum non recte quaerunt, pacem inuenire non
possunt. plurima exempla sunt quaerentium non recte deum. iudaei praue
quaerunt deum, sperantes se eum inuenire posse sine christo. haeretici,
uano sermonum strepitu concrepantes, quaerunt quem inuenire non possunt.
philosophi quoque et barbari de deo uaria sentientes, quaesierunt deum.
sed quia non recte quaesierunt, fuerunt eorum fatuae quaestiones,
putantium deum humanis sensibus posse comprehendi. ab his igitur paulus
nos reuocat quaestionibus. caeterum ad sapientes, et quae scripturarum
auctoritate sunt fultae, magis cohortatur et prouocat, praeceptorum non
nescius saluatoris, in quibus ait: quaerite et inuenietis, pulsate et
aperietur uobis, petite et dabitur uobis. omnis enim qui quaerit
inuenit, et qui petit accipit, et qui pulsat aperietur ei; modo non sit
corpus nostrum subditum peccatis, et ingredietur in nos sapientia.
exerceatur sensus, mens quotidie diuina lectione pascatur: et
quaestiones nostrae stultae non erunt quaestiones. quod autem ait:
genealogias et contentiones et rixas quae ueniunt ex lege deuita,
proprie pulsat iudaeos, qui in eo se iactant et putant legis habere
notitiam, si nomina teneant singulorum: quae quia barbara sunt, et
etymologias eorum non nouimus, plerumque corrupte proferuntur a nobis.
et si forte errauerimus in accentu, in extensione et breuitate syllabae,
uel breuia producentes, uel producta breuiantes, solent irridere nos
imperitiae, maxime in aspirationibus in quibusdam cum rasura gulae
litteris proferendis. hoc autem euenit quod lxx interpretes, per quos in
graecum sermonem lex diuina translata est, specialiter heth litteram et
ain, et caeteras istiusmodi (quia cum duplici aspiratione in graecam
linguam transferre non poterant) aliis litteris additis expresserunt.
uerbi causa, ut rahel, rachel dicerent: et ieriho, iericho: et hebron,
chebron: et seor, segor: in aliis uero eos conatus iste deficit. nam nos
et graeci unam tantum litteram s habemus, illi uero tres, samech, sade,
et sin: quae diuersos sonos possident. isaac et sion per sade
scribitur: israel per sin, et tamen non sonat hoc quod scribitur. seon,
rex amorrhaeorum, per samech litteram et pronuntiatur et scribitur. si
igitur a nobis haec nominum et linguae idiomata, ut uidelicet barbara,
non ita fuerint expressa, ut exprimuntur ab hebraeis, solent cachinum
attollere, et iurare se penitus nescire quod dicimus. unde et nobis
curae fuit omnes ueteris legis libros, quos uir doctus adamantius in
hexapla digesserat, de caesariensi bibliotheca descriptos, ex ipsis
authenticis emendare, in quibus et ipsa hebraea propriis sunt
characteribus uerba descripta: et graecis litteris tramite expressa
uicino. aquila etiam et symmachus, septuaginta quoque et theodotio suum
ordinem tenent. nonnulli uero libri et maxime hi qui apud hebraeos uersu
compositi sunt, tres alias editiones additas habent: quam quintam, et
sextam, et septimam translationem uocant: auctoritatem sine nominibus
interpretum consecutas.
haec immortale illud ingenium suo nobis labore donauit, ut non magnopere
pertimescamus supercilium iudaeorum, solutis labiis, et obtorta lingua,
et stridente saliua, et rasa fauce gaudentium. est et illis alia
occasio superbiae, quoniam sicut nos qui latini sumus, latina nomina et
origines de lingua nostra habentia, facilius memoriae tradimus: ita illi
a parua aetate, uernacula sui sermonis uocabula penitissimis sensibus
imbiberunt et ab exordio adam usque ad extremum zorobabel, omnium
generationes ita memoriter uelociter que percurrunt, ut eos suum, putes
referre nomen. hoc nos qui aut alias litteras didicimus, aut certe sero
credidimus in christum, aut etiam si infantes sumus ecclesiae mancipati,
magis scripturarum sensum quam uerba sectamur: si forte non ita
nouimus, putant se in nominibus referendis, et in supputatione annorum,
et in nepotibus et abnepotibus, auis, proauis, et atauis, doctiores.
audiui ego quemdam de hebraeis, qui se romae in christum credidisse
simulabat, de genealogiis domini nostri iesu christi, quae scripta sunt
in matthaeo, et luca, facere quaestionem; quod uidelicet a salomone
usque ad ioseph, nec numero sibi, nec uocabulorum aequalitate
consentiant: qui cum corda simplicium peruertisset quasi ex adytis et
oraculo deferebat quasdam, ut sibi uidebatur, solutiones, cum magis
debuerit iustitiam et misericordiam, et dilectionem dei quaerere, et
post illa, si forte occurrisset, de nominibus et numeris disputare.
satis forsitan de hebraeorum supercilio et plusquam necesse fuerit
dixerimus: sed occasio nobis data est, de genealogiis et contentione et
rixis, quae ex lege ueniunt, disserendi. dialectici, quorum aristoteles
princeps est, solent argumentationum retia tendere, et uagam rhetoricae
libertatem in syllogismorum spineta concludere. hi ergo qui in eo totos
dies et noctes terunt, ut uel interrogent, uel respondeant, uel dent
propositionem, uel accipiant, assumant, confirment, atque concludant,
quosdam contentiosos uocant, qui, ut libet, non ratione, sed stomacho
disputent litigantium. si igitur illi hoc faciunt, quorum proprie ars
contentio est, quid debet facere christianus nisi omnino fugere
contentionem? rixae quoque legales penitus respuendae sunt, et iudaeorum
stultitiae relinquendae. sunt enim inutiles et uanae, quae tantum
speciem scientiae habent: caeterum nec dicentibus, nec audientibus
prosunt. quid enim mihi prodest scire quot annos uixerit mathusalem,
quoto aetatis suae anno salomon sortitus sit coniugem, ne forsitan
roboam undecimo aetatis illius anno natus esse credatur? et multa istius
modi, quae aut difficile est inuenire propter librorum uarietatem, et
(dum paulatim de inemendatis inemendata scribuntur) errores inolitos:
aut etiam si inueniremus magno studio et labore, nihil profutura
cognouimus. frequenter accidit ut habeamus pugnas legis, non ob
desiderium ueritatis; sed ob iactantiam gloriae, dum apud eos qui
audiunt, docti uolumus aestimari: aut certe ex hoc rumusculo turpia
sectamur lucra: quid enim prodest spumantibus labiis, et latratu garrire
canum: cum simplex et moderata responsio aut possit te placare si uera
est, aut si falsa, leniter et placabiliter emendari?
"haereticum hominem post unam et alteram correptionem deuita:
sciens quod subuersus est eiusmodi, et delinquit qui est a semetipso
damnatus". nomen haereseos, et in epistola ad corinthios ponitur:
oportet enim et haereses in nobis esse, ut probati quique manifesti
fiant. et ad galatas inter carnis opera numeratur: manifesta autem sunt
opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idololatria,
ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae,
dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes, et caetera
his similia, quae praedico uobis sicut praedixi: quoniam qui haec agunt,
regnum dei non possidebunt. in quibus diligenter est obseruandum, quod
quomodo caetera uitia, quae inter carnis opera numerata sunt, excludunt
nos a regno dei: ita etiam nobis haereses auferant regnum dei; et non
interest quomodo quis, dum tantum excludatur a regno. quod autem magis
mirum sit etiam illud de actibus apostolorum uidetur esse relegendum,
fidem nostram in christum, et ecclesiasticam disciplinam, iam tunc a
peruersis hominibus haeresim nuncupatam. nos enim, inquiunt iudaei ad
apostolum paulum, nec litteras a te accepimus de iudaea, nec ueniens
quis de fratribus annuntiauit nobis, aut locutus est aliquis de te in
malum. petimus autem, ut audiamus a te quid sentias: de haeresi enim
ista notum est nobis, quia ubique ei contradicitur. et licet nomen
haereseos mileti non dicatur, a paulo tamen opera nominantur, loquente
ad presbyteros ecclesiae: ego scio quoniam uenient post abscessum meum
lupi graues in uos, non parcentes gregis: et ex uobis ipsis consurgent
uiri loquentes peruersa, ut abducant discipulos post se. haec in
transitu dicta sint, ubi et alibi haeresis appelletur. nunc ipsum nomen
uidetur plenissime uentilandum. haeresis graece ab electione dicitur,
quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ei melius esse uideatur.
philosophi quoque stoici, peripatetici, academici, epicurei, illius uel
illius haereseos appellantur. superfluum est ire per singula, et
marcionem, ualentinum, apellem, ebionem, montanum, et manichaeum cum
suis enumerare dogmatibus: cum perfacile sit unicuique cognoscere quibus
singuli ducantur erroribus. arius et eunomius, et nouae auctor
haereseos, utinam tam noti non essent, minus forsitan plurimos
decepissent! haereticum igitur hominem post unam correptionem, siue ut
in graeco melius habetur, nouthesian~g, deuita; nouthesia~g autem
commonitionem magis et doctrinam absque increpatione significat. legitur
in latinis codicibus (quod uerum papa quoque athanasius approbabat):
post unam et alteram correptionem; quod scilicet non sufficiat tantum
semel eum corripi, uel commoneri qui aliquo sit deprauatus errore: sed
et secunda sit ei adhibenda doctrina, ut in ore duorum aut trium testium
stet omne uerbum. quare autem post primam et secundam correptionem
deuitandus sit, reddit causas, dicens: quod subuersus est eiusmodi, et
peccat cum sit a semetipso damnatus. qui enim semel bis que correptus,
audito errore suo, non uult corrigi, errare existimat corrigentem: et
econtrario se ad pugnas et iurgia uerborum parans, eum uult lucrifacere,
a quo docetur.
propterea uero a semetipso dicitur esse damnatus: quia fornicator,
adulter, homicida, et caetera uitia, per sacerdotes de ecclesia
propelluntur. haeretici autem in semetipsos sententiam ferunt, suo
arbitrio de ecclesia recedentes: quae recessio propriae conscientiae
uidetur esse damnatio. inter haeresim et schisma hoc esse arbitrantur,
quod haeresis peruersum dogma habeat: schisma propter episcopalem
dissensionem ab ecclesia separetur: quod quidem in principio aliqua ex
parte intelligi potest. caeterum nullum schisma non sibi aliquam
confingit haeresim, ut recte ab ecclesia recessisse uideatur.
"cum misero ad te arteman, aut tychicum, festina uenire ad me
nicopolim, ibi enim statui hiemare". legimus in exordio istius
epistolae: huius rei gratia reliqui te cretae, ut ea quae deerant
corrigas: et constituas per ciuitates presbyteros, sicut ego tibi
disposui. ut quia cretenses nuper crediderant, recedente paulo, et ad
alias ecclesias transeunte, non dimitterentur orphani: sed haberent
apostolicum uirum, qui ea quae uidebantur deesse, corrigeret. quia ergo
post fundamentum aliarum ecclesiarum necessarius erat titus, qui
aedificium superstrueret, scribit ei, ut cum arteman uel tychicum, unum
scilicet e duobus qui se cum fuerant, cretam misisset, impleturus locum
eius: ipse nicopolim ueniret, ibi se hiematurum esse contestans. ex quo
paternos pauli in cretenses probamus affectus. necessarium habet titum
in euangelii ministerium: tamen non eum ante ad se uult uenire, nisi in
locum eius artemas, uel tychicus successor aduenerit. nicopolis ipsa
est, quae ob uictoriam augusti, quod ibi antonium cleopatram que
superarit, nomen accepit.
"zenam legis doctorem, et apollo sollicite praemitte, ut nihil
illis desit". iste est apollo de quo et ad corinthios scribitur:
unusquisque uestrum dicit: ego sum pauli, ego autem apollo, ego uero
cephae. fuit autem uir alexandrinus ex iudaeis, ualde eloquens et
perfectus in lege, episcopus corinthiorum: quem propter dissensiones
quae in corintho erant, ad uicinam insulam cretam cum zena legis doctore
putandum est transfretasse; et pauli epistola dissensionibus quae
corinthi ortae fuerant temperatis, rursum corinthum reuertisse. zenam
uero legis doctorem, de alio scripturae loco quis fuerit, non possumus
dicere, nisi hoc tantum, quod et ipse apostolicus uir id operis quod
apollo exercebat habuerit: christi ecclesias exstruendi. praecipit
itaque tito, ut quoniam de creta ad graeciam nauigaturi erant, non eos
faciat sitarciis indigere, sed habere ea quae ad uiaticum necessaria
sunt.
"discant autem et nostri bonis operibus praeesse in necessariis
usibus, ut non infructuosi sint". supra dixerat: zenam legis doctorem et
apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. quia ergo poterat
suboriri occulta responsio, ut non tam titus quam quicunque epistolae
lector hoc diceret: et unde tito, ut uiaticum non habentibus largiretur,
soluit hanc quaestionem, et quasi nihil sibi opponatur elidit, dicendo:
discant autem et nostris bonis operibus praeesse in necessariis usibus,
ut non infructuosi sint. nostros suos uocat qui in christo crediderant:
qui quia christi erant, recte et pauli et titi appellari merebantur.
habes, inquit, in discipulos potestatem; doce eos non esse infructuosos:
sed euangelistis et apostolicis uiris, qui bonis operibus seruiunt,
ministrare: et ministrare, non in quibuscunque causis, sed in
necessariis usibus: habentes quippe uictum et uestimentum, his contenti
simus: et qui altario seruiunt, de altario uiuant: et qui participes
spiritualium nostrorum facti sunt, debent nobis sua participare
carnalia. et ne forsitan uel epistolam pauli, uel praeceptum titi facile
contemnerent, infructuosos uocat, quicunque euangelistis non
ministrauerint. dicit et salomon in prouerbiis: fructus uero eleemosyna.
et ipse paulus primum spiritus fructum charitatem uocat. charitas autem
in communicatione et in ministerio uel maxime comprobatur. ut non,
inquit, infructuosi sint. omnis enim arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et in ignem mittetur. hoc autem dico: quia qui parce
seminat, parce et metet apostolicis uiris et euangelizatoribus christi
in necessariis usibus nolle tribuere, sterilitatis seipsum est
condemnare.
"salutant te qui me cum sunt omnes". uel solita consuetudine usus
est, ut titum ab omnibus qui se cum erant diceret salutari: uel certe
proprie in titum, quod talis esset, ut amorem eorum qui cum paulo erant
omnium mereretur.
magna uero laus titi per paulum ab omnibus salutari. "saluta eos qui nos
amant in fide". si omnis qui amat, amaret in fide, et non essent alii
qui absque fide diligerent, nunquam paulus ad amorem, fidem apposuisset,
dicens: saluta eos qui nos amant in fide. amant quippe et matres
filios, ita ut mortem pro eis oppetere sint paratae; sed non amant in
fide: et uxores maritos quibus frequentissime commoriuntur; sed amor
ille non fidei est. sola sanctorum dilectio in fide diligit: intantum ut
etiam si ille qui diligitur infidelis sit: tamen sanctus in fide eum
diligat, secundum illud: omnia uestra in fide fiant. et alibi: diligite
inimicos uestros. diligit sanctus inimicos suos, et ideo in fide
diligit: quia credit in eum qui pollicitus est se pro expletione mandati
retributurum esse mercedem. "gratia domini nostri cum omnibus uobis".
sciendum quod in graecis codicibus ita scriptum est: gratia cum omnibus
uobis: ut nec domini, nec nostri, in libris feratur authenticis. in
commune itaque sanctis atque credentibus, tito et caeteris qui cum eo
erant, imprecatur gratiam. et quomodo isaac patriarcha benedixit filium
suum iacob, et ipse duodecim patriarchas: apostoli quoque ingredientes
domum dicebant: pax huic domui. et si digna erat domus, requiescebat pax
eorum super eam: si uero exhibebat se indignam, reuertebatur ad eos qui
eam fuerant imprecati. ita et nunc in fine epistolae suae apostolus
gratiam credentibus imprecatur: quae cum uoto habebat effectum, et erat
in potestate credentium, si talem se benedictus, qualem benedicens
praebere uoluisset.
Ad Philemonem
Prologus
qui nolunt inter epistolas pauli eam recipere quae ad philemonem
scribitur, aiunt, non semper apostolum, nec omnia, christo in se
loquente, dixisse: quia nec humana imbecillitas unum tenorem sancti
spiritus ferre potuisset: nec huius corpusculi necessitates sub
praesentia domini semper complerentur: uelut disponere prandium, cibum
capere, esurire, saturari, ingesta digerere, exhausta complere; taceo de
caeteris, quae exquisite et coacte replicant: ut affirment fuisse
aliquod tempus in quo paulus dicere non auderet: uiuo, iam non ego,
uiuit uero in me christus; et illud: an experimentum quaeritis eius qui
in me loquitur christus? quale, inquiunt, experimentum christi est,
audire: penulam quam reliqui troade apud carpum, ueniens te cum affer.
et illud ad galatas: utinam et excidantur qui uos conturbant. et in hac
ipsa epistola: simul autem et praepara mihi hospitium. hoc autem non
solum apostolis, sed prophetis quoque similiter accidisse: unde saepius
scriptum feratur: factum est uerbum domini ad ezechiel, siue ad
quemlibet alium prophetarum: quia post expletum uaticinium, rursum in
semet reuertens, homo communis, fieret e propheta; et excepto domino
nostro iesu christo in nullo sanctum spiritum permansisse. quod signum
et ioannes baptista acceperat, ut super quem uidisset spiritum sanctum
descendentem et manentem in eo, ipsum esse cognosceret. ex quo ostendit
super multos quidem descendere spiritum sanctum; sed proprium hoc esse
saluatoris insigne, quia permaneat in eo. his et caeteris istiusmodi,
uolunt aut epistolam non esse pauli, quae ad philemonem scribitur: aut
etiam si pauli sit, nihil habere quod aedificare nos possit; et a
plerisque ueteribus repudiatam, dum commendandi tantum scribatur
officio, non docendi. at econtrario qui germanae auctoritatis eam esse
defendunt, dicunt nunquam in toto orbe a cunctis ecclesiis fuisse
susceptam, nisi pauli apostoli crederetur: et hac lege ne secundam
quidem ad timotheum, et ad galatas eos debere suscipere, de quibus et
ipse humanae imbecillitatis exempla protulerit: penulam quam reliqui
troade apud carpum, ueniens te cum affer; et: utinam excidantur qui uos
conturbant. inueniri plurima et ad romanos, et ad caeteras ecclesias
maxime que ad corinthios remissius et quotidiano pene sermone dictata,
in quibus apostolus loquatur: caeteris autem ego dico, non dominus. quas
et ipsas quia aliquid tale habent, aut pauli epistolas non putandas:
aut si istae recipiuntur, recipiendam esse et ad philemonem, ex
praeiudicio similium receptarum. ualde autem eos et simpliciter errare,
si putent cibum emere, hospitium praeparare, uestimenta conquirere, esse
peccatum, et asserere fugari spiritum sanctum, si corpusculi paulisper
necessitatibus seruiamus. nolite, inquit apostolus, contristare spiritum
sanctum, in quo signati estis in die redemptionis. quibus operibus
spiritus sanctus contristetur propheta commemorat, multis in ordine
uitiis peccatis que digestis, ad extremum inferens: in omnibus istis
contristabas me. alioqui calicem aquae frigidae porrigere, pedes lauare,
immolare uitulum, prandium praeparare, peccatum sit: cum sciamus ex his
rebus in dei quosdam filios adoptari? non est huius temporis ad omnia
respondere: quia nec omnia, quae illi proponere solent, intulimus. quod
si non putant eorum esse parua quorum et magna sunt, alterum mihi
conditorem, iuxta ualentinum, marcionem et apellen, formicae, uermium,
culicum, locustarum: alterum caeli, terrae, maris, et angelorum debent
introducere.
an potius eiusdem potentiae est, ingenium quod in maioribus exercueris,
etiam in minoribus non negare? et quoniam marcionis fecimus mentionem,
pauli esse epistolam ad philemonem saltem marcione auctore doceantur.
qui cum caeteras epistolas eiusdem uel non susceperit, uel quaedam in
his mutauerit atque corroserit, in hanc solam manus non est ausus
mittere: quia sua illam breuitas defendebat. sed mihi uidentur, dum
epistolam simplicitatis arguunt, suam imperitiam prodere, non
intelligentes quid in singulis sermonibus uirtutis ac sapientiae lateat.
quae, orantibus uobis, et ipso nobis sancto spiritu suggerente, quo
scripta sunt, suis locis explanare conabimur. si autem breuitas habetur
contemptui, contemnatur abdias, nahum, sophonias, et alii duodecim
prophetarum, in quibus tam mira et tam grandia sunt quae feruntur, ut
nescias utrum breuitatem sermonum in illis admirari debeas, an
magnitudinem sensuum. quod si intelligerent hi, qui epistolam ad
philemonem repudiant, nunquam breuitatem despicerent: quae pro
laciniosis legis oneribus, euangelico decore conscripta est, dum
breuiatum consummatum que sermonem facit dominus super terram. sed iam
ipsa apostoli uerba ponenda sunt, quae ita incipiunt.
1. "paulus uinctus christi iesu, et timotheus frater, philemoni
dilecto et cooperatori nostro, et apphiae sorori, et archippo
commilitoni nostro, et ecclesiae quae in domo tua est, gratia uobis et
pax e deo patre nostro, et domino nostro iesu christo". praepostero
ordine atque peruerso, in epistolas pauli dictari a me uobis placuit.
nam cum id crebro, o paula et eustochium, peteretis ut facerem; et ego
obnixe ne facerem recusarem, saltem paruam, et quae uobis ut numero
uersuum, ita sensu quoque et ordine uidebatur extrema, ut dissererem
coegistis. rem itaque principii in fine tentabo, et quod alius in
exordio statim apostoli quaereret, quare, aut quo tempore, uel quo
cognominante, e saulo pauli nomen acceperit, hoc ego nunc facere
compellor: ne mu quidem, ut dicitur, ante hanc diem in eum facere ausus.
neque uero putandum est, ut a simplicioribus latinis legitur, saulum
ante dictum esse, et non saul: quia et de tribu beniamin erat, in qua
hoc nomen familiarius habebatur. siquidem et ille saul, rex iudaeae,
persecutor dauid, de tribu beniamin fuit. quod autem saulus a nobis
dicitur, non mirum est hebraea nomina ad similitudinem graecorum et
romanorum casuum declinari, ut sicut pro ioseph, iosephus: pro iacob,
iacobus: ita pro saul quoque, saulus in nostra lingua ac sermone
dicatur. quaeritur igitur, cur, aut quo iubente, uel antiquum nomen
amiserit, uel nouum sumpserit. ut ex abram, abraham diceretur, dei
iussione perfectum est ut ex sarai, sarae uocabulum fieret, aeque dei
imperium fuit. et ut ad nouum instrumentum ueniam, ut simon, petri nomen
acciperet: et filii zebedaei, bane reem, hoc est filii tonitrui,
uocarentur, domini nostri iesu christi uoce praeceptum est. quare autem e
saulo paulus dictus sit, nulla scriptura memorat. audacter itaque
faciam, sed forte uere de actibus apostolorum suspiciones meas
affirmans. legimus in eis, quod sanctus spiritus antiochiae dixerit:
separate mihi barnabam et saulum, in opus ad quod assumpsi eos. tunc
ieiunantes et orantes, imponentes que eis manus, dimiserunt illos. qui
cum seleuciam syriae descendissent, et nauigantes salaminam cypri, quae
nunc constantia dicitur peruenissent, haberent que se cum in ministerio
ioannem (propter quem postea aedificatorium ecclesiae iurgium concitatum
est) et omni insula peragrata, paphum usque uenissent, inuenerunt
quemdam magnum pseudoprophetam nomine bar iesu, cum proconsule sergio
paulo uiro prudente. qui accitis barnaba et saulo, desiderabat dei
sermonem ab eis audire. resistente itaque mago, et a fide recta sergium
deprauante, saulus (ait scriptura) qui et paulus, repletus spiritu
sancto, intuens in eum dixit): o plene omni dolo, et omni fallacia, fili
diaboli, inimice omnis iustitiae, non desinis subuertere uias domini
rectas? et nunc ecce manus domini super te, et eris caecus, non uidens
solem usque ad tempus. confestim que cecidit in eum caligo et tenebrae,
et circuiens quaerebat qui ei manus daret. tunc proconsul, cum uidisset
factum, credidit, admirans super doctrina domini. et cum a papho
nauigassent paulus, et qui cum eo erant, uenerunt pergen pamphyliae.
diligenter attende, quod hic primum nomen pauli acceperit.
ut enim scipio, subiecta africa, africani sibi nomen assumpsit: et
metellus, creta insula subiugata, insigne cretici suae familiae
reportauit: et imperatores nunc usque romani ex subiectis gentibus,
adiabenici, parthici, sarmatici nuncupantur: ita et saulus ad
praedicationem gentium missus, a primo ecclesiae spolio proconsule
sergio paulo, uictoriae suae trophaea retulit, erexit que uexillum, ut
paulus diceretur e saulo. si autem et interpretatio nominis quaeritur,
paulus in hebraeo, mirabilem sonat. reuera mirum, ut post saul, qui
interpretatur, expetitus eo quod ad uexandum ecclesiam, fuisset a
diabolo postulatus, de persecutore uas fieret electionis. plus forte
quam oportuit, sed necessarie disputatum est. quod autem sequitur,
uinctus iesu christi, in nulla epistola hoc cognomine usus est, licet in
corpore epistolarum, ad ephesios uidelicet, et philippenses et
colossenses, esse in uinculis pro confessione testetur. maioris autem
mihi uidetur supercilii, uinctum se iesu christi dicere, quam apostolum.
gloriabantur quippe apostoli, quod digni fuerant pro nomine iesu
christi contumeliam pati; sed necessaria auctoritas uinculorum.
rogaturus pro onesimo, talis rogare debuit, qui posset impetrare quod
posceret. felix nimirum qui non in sapientia, non in diuitiis, non in
eloquentia et potentia saeculari, sed in christi passionibus gloriatur.
tali et ad galatas epistolam sermone concludens: de caetero, ait, nemo
mihi molestus sit: ego enim stigmata domini nostri iesu christi in
corpore meo porto. non omnis autem qui uinctus est, uinctus est christi;
sed quicunque pro christi nomine et pro eius confessione uincitur, ille
uere uinctus dicitur iesu christi, et sanguis effusus is tantum
martyrem facit, qui pro christi nomine funditur. scribit igitur ad
philemonem romae uinctus in carcere, quo tempore mihi uidentur ad
philippenses, colossenses, et ephesios epistolae esse dictatae. ad
philippenses illa ex causa: primum quod cum solo timotheo scribit; quod
et in hac epistola facit. dehinc quod uincula sua manifesta dicit facta
pro christo in omni praetorio. quid sit autem praetorium, in ipsius
epistolae fine significat, salutant uos omnes sancti, maxime autem qui
de caesaris domo sunt. a caesare missus in carcerem, notior familiae
eius factus, persecutoris domum, christi fecit ecclesiam. deinde ait:
quidam autem ex contentione christum annuntiant, non sincere
existimantes pressuram se suscitare uinculis meis. porro et ad
colossenses principium simile. paulus apostolus iesu christi per
uoluntatem dei, et timotheus frater. et in consequentibus: cuius factus
sum ego paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus pro uobis: et
adimpleo ea quae desunt passionum christi in carne mea pro corpore eius,
quod est ecclesia. et in fine: salutatio mea manu pauli, memores estote
uinculorum meorum. hoc ideo, ut sciamus has quoque epistolas de carcere
et inter uincula fuisse dictatas. illud autem proprie habet ad
colossenses, quod idem onesimus, qui nunc philemoni commendatur, etiam
perlator eiusdem sermonis fuit. denique ait: quae circa me sunt, omnia
uobis nota faciet tychicus charissimus frater, et minister fidelis, et
conseruus in domino quem misi ad uos, ad hoc ut cognoscat quae circa uos
sunt, et consoletur corda uestra, cum onesimo charissimo, et fideli
fratre, qui est ex uobis. si autem philemon, ad quem haec epistola
scribitur, onesimi dominus est, imo frater esse coepit in domino, et ad
colossenses refertur quod onesimus ex eis sit: ratio nos ipsa et ordo
deducit, quod et philemon colossensis sit, et eo tempore communem ad
omnem ecclesiam onesimus epistolam tulerit, quo priuatas et sui
commendatrices ad dominum litteras sumpserat. est et aliud indicium,
quod in hac eadem epistola et archippus nominatur: cui hic cum philemone
scribitur: dicite, inquit, archippo, uide ministerium quod accepisti a
domino, ut illud impleas. quod est ministerium quod archippus accepit a
domino? ad philemonem legimus: et archippo commilitoni nostro, et
ecclesiae quae in domo tua est. ex quo puto aut episcopum eum fuisse
colossensis ecclesiae, cui admonetur, studiose et diligenter praeesse,
ut euangelii praedicatorem. aut si ita non est, illud mihi
impraesentiarum sufficit, quod et philemon et archippus, et onesimus
ipse qui litteras perferebat, fuerint colossenses, et eodem tempore
quatuor (ut ante diximus) epistolae scriptae sunt.
ad ephesios uero illam ob causam, quod pro christo et hic uinctum se
esse dicat, et eadem quae ad colossenses iusserat, in huius quoque
epistolae fine praecipiat, ut uxores subiiciantur uiris, et uiri uxores
diligant, ut filii obediant parentibus, ut patres non prouocent ad
iracundiam filios suos, ut serui obediant dominis carnalibus, ut domini,
relictis minis, ea seruis quae iusta sunt, praebeant: et ad extremum
epistolam suam hoc fine concludat: quid agam, notum uobis faciet
tychicus charissimus frater, et fidelis minister in domino: quem misi ad
uos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa me sunt, et consoletur
corda uestra. tychicus autem is est, qui et ad colossenses cum onesimo
mittitur, et eo tempore onesimum habuit comitem, quo onesimus ad
philemonem litteras perferebat.
"et timotheus frater". in aliis epistolis sosthenes et siluanus,
interdum et timotheus frater assumitur. in quatuor tantum timotheus,
quia uel eodem tempore, uel praesente timotheo caeteris que, dictatae
sint. quod ego duplici ex causa factum puto; ut et epistola maiorem
haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur: et quia nulla
aemulatio erat inter apostolos, si quid forte paulo dictante, alii
spiritus suggessisset, absque ulla tristitia addebat paulus in litteris
quas dictabat. secundum id quod ipse corinthiis praecepit, ut si alio
prophetante, alii fuerit reuelatum, taceat ille qui prius prophetabat.
ita ipse quoque praeceptum suum opere complebat, et propter pauca quae
alio addiderat suggerente ut suam, ita alterius quoque epistolam
praescribebat. philemoni, inquit, dilecto. non habetur in graeco
�gap�men�i~g, quod dilectus dicitur, sed agap�t�i~g, id est diligibili.
inter dilectum autem et diligibilem, hoc interest, quod dilectus
appellari potest et ille qui dilectionem non meretur. diligibilis uero
is tantum qui merito diligitur. denique et inimicos nostros diligere
praecipimur, qui sunt dilecti, sed non diligibiles. amamus quippe illos,
non quia amari merentur, sed quia praecipitur eos odio non habendos.
illud uero quod in quadragesimi quarti psalmi titulo praenotatur, pro
dilecto, melius habet in graeco, pro diligibili: qui locus
manifestissime de christo intelligitur. licet enim iudaei ididia, hoc
est amatum dei, salomonem dici putent, quod ei a deo sit ob sapientiam
nomen impositum: tamen amatus dei quis magis dici potest, nisi is de quo
in euangelio pater loquitur: hic est filius meus dilectus, in quo mihi
bene complacui, hunc audite. denique et in isaia ita scriptum habet:
cantabo dilecto canticum diligibilis uineae meae. uinea facta est
dilecto. et hoc circumcisio de populo iudaico accipiendum putans,
impegit in lapidem offensionis, et petram scandali: non recogitans
uineam quae de aegypto translata est, esse domum israel, et christum hic
dici uel diligibilem, uel dilectum: dum et ipse diligi meretur a
sanctis, et sancti eum diligunt, offerentes ei magis charitatem, quam
ulla charitatis praemia postulantes. scribunt igitur paulus et
timotheus, philemoni charissimo et cooperatori: qui ideo charissimus
dictus est, quod in eodem christi opere uersetur. apphiae quoque sorori,
non habenti in se falsae aliquid, et fictae germanitatis: et archippo
commilitoni, quem arbitror cum paulo et timotheo contra aduersarios pro
christi nomine dimicantem exstitisse uictorem, et propterea nunc
commilitonem dici, quod in eodem certamine bello que superauerit.
scribitur etiam ecclesiae quae in domo eius est. uerum hoc ambiguum,
utrum ecclesiae quae in domo archippi sit: an ei quae in domo
philemonis. sed mihi uidetur non ad archippi, sed ad philemonis
referendum esse personam, cui ipsa quoque epistola deputatur. nam licet
paulus et timotheus pariter scribant ad philemonem, appiam, archippum,
et ecclesiam: tamen in sequentibus approbatur paulum tantummodo ad
philemonem scribere, et unum cum uno sermocinari. gratias ago deo meo
semper, et memoriam tui faciens. hunc autem morem scribendi in nonnullis
epistolis eius inuenire poteritis: quod cum plures, et ad plures in
praefatione ponantur, postea per totum corpus epistolae, unus disputans
inducatur. illud quod ad galatas scribens apostolus ait: in christi fide
nihil referre, gentilis sit aliquis, an iudaeus: uir, an mulier:
seruus, an liber: etiam in hoc loco perspicuum fit. inter duos quippe
uiros et apostolicos, inter cooperatorem pauli, et commilitonem eius,
medium apphiae nomen inseritur: ut tali ex utroque latere fulta
comitatu, non uideatur ordinem sexus habere, sed meriti. quod autem ait:
gratia uobis et pax a deo patre nostro, et domino iesu christo, adhuc a
duobus ad plures scribitur, et in omnibus pene epistolis aequale
principium est, ut gratiam eis et pacem a deo patre et christo domino
imprecetur.
ex quo ostenditur unam filii patris que esse naturam, cum id potest
filius praestare quod pater, et dicitur id pater praestare quod filius.
gratia autem est, qua nullo merito nec opere saluamur. pax, qua
reconciliati deo per christum sumus ut ibi: obsecramus pro christo,
reconciliamini deo.
"gratias ago deo meo semper, memoriam tui faciens in orationibus
meis, audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in domino iesu, et
omnes sanctos eius: ut communicatio fidei tuae euidens fiat in agnitione
omnis boni, quod in uobis est in christo". haec iam non ut paulus et
timotheus, philemoni et caeteris; sed ut solus paulus, ad solum
philemonem loquitur: gratias, inquiens, ago deo meo semper memoriam tui
faciens in orationibus meis. ambigue uero dictum, utrum gratias agat deo
suo semper, an memoriam eius faciat in orationibus suis semper. et
utrumque intelligi potest. qui enim praecipit aliis, ut in omnibus
gratias agant deo, nullis angustiis poterit coarctari, ut gratias semper
deo ipse non referat. si autem pro sanctis, et melioribus quibusque
paulus semper orabat (sanctus autem et philemon est, tantam habens in se
fidem et charitatem, ut non solum auditu ei, sed etiam opere
nosceretur) et pro philemone semper orasse paulum, credibile est: quo
scilicet fides et charitas quam habebat in christo, et in omnes sanctos
eius, per communicationem fidei, et operationem agnitionis in omni bono,
christi misericordia seruaretur; et de charitate quidem quam habebat in
christo iesu, et in omnes sanctos eius, non difficilis interpretatio
est: qua post deum diligere iubemur et proximos. nunc hoc quaeritur,
quomodo eamdem fidem in christo iesu habere quis possit, et in sanctos
eius; apo~g koinou~g enim resonat charitatem quam habes in domino iesu,
et in omnes sanctos eius: et fidem, quam habes in domino iesu, et in
omnes sanctos eius. ad expositionem huius loci de exodo sumamus
exemplum: credidit populus deo et moysi seruo eius. una atque eadem
credulitas in moysen refertur, et in deum: ut populus qui credebat in
dominum, aeque credidisse dicatur in seruum. hoc autem non solum in
moyse, sed in omnibus sanctis eius est; ut quicunque credidit deo,
aliter eius fidem recipere non queat, nisi credat et in sanctos eius.
non est enim in deum perfecta dilectio et fides, quae in ministros eius
odio et infidelitate tenuatur. quod autem dico, tale est: credidit
quispiam in conditorem deum: non potest credere, nisi prius crediderit,
de sanctis eius uera esse quae scripta sunt: adam a deo plasmatum, euam
ex costa illius, et latere fabricatam, enoch translatum, noe naufrago
solum orbe seruatum: quod primus abraham de terra sua, et cognatione
iussus exire, circumcisionem quam in signum futurae prolis acceperat,
posteris dereliquit: quod isaac oblatus uictima sit, et pro illo aries
immolatus, coronatus que sentibus, passionem domini deformarit: quod
moyses et aaron decem plagis aegyptum afflixerint: quod ad uocem iesu
filii naue preces que steterit sol in gabaon, et luna in ualle ailon.
longum est uniuersa iudicum gesta percurrere: et totam samson fabulam,
ad ueri solis (hoc quippe nomen eius sonat) trahere sacramentum. ad
regum libros ueniam quando in tempore messis, obsecrante samuele,
pluuiae de caelo, et flumina repente manarunt: et dauid unctus in regem
est: et nathan et gad prophetauerunt mysteria; cum elias igneo raptus
est curru, et elisaeus spiritu duplici mortuus mortuum suscitauit. haec
et caetera quae de sanctis scripta sunt, nisi quis uniuersa crediderit,
in deum sanctorum credere non ualebit: nec adduci ad fidem ueteris
testamenti, nisi quaecunque de patriarchis et prophetis, et aliis
insignibus uiris narrat historia, comprobarit: ut ex fide legis, ad
fidem ueniat euangelii, et iustitia dei in eo reueletur ex fide in
fidem, sicut scriptum est: iustus autem ex fide uiuit. praecipitur et in
alio loco: sancti estote, quoniam ego sanctus sum, dicit dominus deus
uester. eadem sanctitas seruis debetur et domino: et sanctificans quippe
et sanctificati ex uno omnes. non putemus leuem philemonis
praedicationem, si eamdem fidem habeat in sanctos quam et in deum. qui
credit deum sanctum esse, utique non errat. quod si quis hominem qui
sanctus non est, sanctum esse crediderit, et dei eum iunxerit societati,
christum uiolat, cuius corporis omnes membra sumus. qui dicit, inquit,
iustum iniustum, et iniustum iustum, abominabilis uterque apud deum est:
similiter qui sanctum dicit esse non sanctum, et rursum non sanctum,
asserit sanctum, abominabilis apud deum est. omnes credentes, secundum
apostolum, christi corpus efficiuntur. qui in christi corpore errat et
labitur, asserens membrum eius uel sanctum esse, cum non sit: uel non
sanctum esse, cum sanctum sit, uide quali crimine obnoxius fiat: uae,
ait isaias, qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce: ponentes tenebras
lucem, et lucem tenebras. dulce, puto esse sanctimoniam: amarum, quod
sanctimoniae contrarium est; aeque lux sanctimonia intelligi potest,
tenebrae contrariae sanctitati. quis putas e nobis probandis
numismatibus callidus trapezita, non errabit in discretione sanctorum?
qui cum in deum uel in sanctos eius aequalem charitatem habuerit, et
fidem, ipsius fidei communicationem debet habere non disparem: ut sicut
credit et diligit, ita dilectionem suam et fidem opere consummat. unde
ait euidens fiat in agnitione omnis boni; siue ut in graeco melius
habetur, efficax; energ�s~g enim proprie transferri potest, efficax,
siue operatrix: ut non solum fidem nobis, et charitatem in deum, et in
sanctos eius sufficere posse credamus; sed id quod credimus, opere
compleatur.
potest autem accidere, ut quis habeat fidem, et eam opere consummet:
uerum simpliciter et nude, non habens agnitionem nec scientiam eius,
iuxta illud apostoli: confiteor zelum dei habent, sed non secundum
scientiam. sunt hodie plerique simplicium, qui faciunt opera iustitiae,
et non habent eorum quae ipsi operantur scientiam. unde addidit: ut
communicatio fidei tuae operatrix fiat in agnitione omnis boni. quantis
gradibus quantis que saltibus, apostolicus in altiora sermo se tendit?
habet quispiam charitatem et fidem in deum et in sanctos eius: sed
forsitan non aequali eam in omnes lance communicet. communicet forsitan
in cunctos, sed opere non expleat: uoluntate impleat aliquis et opere,
sed gestorum suorum perfectam habere non potest notionem. sit talis
quoque qui et opus habeat et scientiam, sed non omnis agnitionem habet
boni; multa enim iuste, mansuete, studiose que perpetrans, impar est
suis in aliqua parte uirtutibus. an non talis philemon? habet quippe
communicationem operatricis fidei, et charitatis in agnitione omnis
boni. quae cum in apostolis sit, non eam putemus ob id tantum esse
perfectam, si in illis sit: sed in eo totam esse, quia christi est, ut
quidquid boni, et in philemone laudatur, et de apostolorum exemplo
sumitur: inde bonum sit, quia de fonte christi ducatur.
"gaudium enim magnum habuimus, et consolationem in charitate tua,
quia uiscera sanctorum requieuerunt per te, frater". plenius inculcat
et edocet, quare dixerit: gratias ago deo meo, semper memoriam tui
faciens in orationibus meis. dignum siquidem erat agere gratias deo
super charitate philemonis, qui internum cordis affectum, et profundos
animi sanctorum recessus suscipiendo refecerat. et hoc idioma
apostolicum est; ut semper uiscera uocet, uolens plenam mentis ostendere
charitatem. unde gaudens cum gaudentibus, et cum his qui requieuerant,
se refectum esse credens: habet laetitiam non transitoriam et leuem, et
quae fortuito possit accidere; sed magnam, et prout erat in philemone
charitas, eminentem: quam augebat consolatio super philemonis charitate
descendens, plena a patre misericordiarum, et deo totius consolationis.
"propter quod multam fiduciam habens in christo iesu, imperandi
tibi quod prodest propter charitatem: magis obsecro; cum sis talis, ut
paulus senex: nunc autem et uinctus iesu christi". multis in philemonem
laudibus ante praemissis, cum res talis sit, pro qua rogatus est, quae
et praestanti sit utilis et roganti, poterat paulus magis imperare, quam
petere. et hoc ex fiducia illa ueniebat, quod qui tanta ob christum
opera perpetrarat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. sed
uult magis petere quam iubere, grandi petentis auctoritate proposita;
per quam et apostolus obsecrat, et senex et uinctus iesu christi. totum
autem pro quo rogat, illud est: onesimus seruus philemonis, fugam furto
cumulans quaedam rei domesticae compilarat: hinc pergens ad italiam, ne
in proximo facilius posset apprehendi, pecuniam domini per luxuriam
prodegerat. hoc ne quis putet temere, et ut libet a nobis fictum, in
sequentibus discat. nunquam enim paulus diceret: si quid nocuit tibi aut
debet, hoc mihi imputa. ego paulus scripsi manu mea, ego reddam. nec
sponsor rei fieret ablatae, nisi esset id quod ablatum fuerat
dissipatum. hic igitur cum ob confessionem christi, paulus romae esset
in carcere, credidit in christum: et ab eo baptizatus, digna poenitentia
maculas uitae prioris abstersit: in tantum ut is apostolus conuersionis
eius testis fieret, qui quondam petrum increpauerat, non recto pede in
euangelii ueritate gradientem. quantum igitur ad peccatum et ad facinus
pertinet, quo dominum laeserat, ueniam non meretur; quantum uero ad
apostoli testimonium, qui scit eum plene conuersum, grandi pondere
premitur, qui rogatur, ut qui e seruo fugitiuo atque raptore, minister
apostoli factus erat. (quod autem aliud habeat apostolus ministerium
nisi euangelii christi iesu?) iam non quasi a domino, sed quasi a
conseruo, et coeuangelista, ignosceretur ei, qui seruus esset christi
similiter et minister.
"obsecro te de meo filio, quem genui in uinculis, onesimo, qui
tibi aliquando inutilis fuit; nunc autem et tibi, et mihi utilis est:
quem remisi tibi. tu autem illum, id est mea uiscera, suscipe, quem ego
uolueram me cum detinere, ut pro te mihi ministraret in uinculis
euangelii". uolens impetrare quod postulat, iam non pro seruo
philemonis, sed pro filio duo se asserit deprecari; et de illo filio
quem genuerit in uinculis euangelii, hoc est, quae pro christi euangelio
sustinebat: qui cum ante inutilis domino suo tantum fuerit (nec enim
seruus fur atque fugitiuus alteri nocuit, nisi domino suo) nunc
econtrario utilitatis compensatione, qua ipsi domino et paulo utilis
est, caeteris que per paulum, plus charitatis meretur, quam odii ante
meruerat. unde ait: qui tibi aliquando inutilis fuit.
tibi, inquit, soli; non caeteris: nunc autem et mihi, et tibi utilis.
utilis domino in eo, quia posset et paulo seruire pro domino suo; paulo
uero in eo utilis: quia illo in carcere, uinculis que detento, posset ei
in euangelio ministrare. simul autem admirandum de magnanimitate
apostoli, et in christum mente feruentis. tenetur in carcere, uinculis
stringitur, squalore corporis, charorum separatione, poenalibus tenebris
coarctatur, et non sentit iniuriam, non dolore cruciatur, nihil nouit
aliud, nisi de christi euangelio cogitare. sciebat seruum, sciebat
fugitiuum, sciebat aliquando raptorem ad christi fidem esse conuersum.
grandis laboris est talem hominem in eo perseuerare quod coepit. idcirco
filium suum, et filium uinculorum, et ministrum euangelii in uinculis
constituti, inculcat, ac replicat, ut philemon ille prudenter et
dispensatorie tantum in praefatione laudatus, non auderet negare, ne
suis laudibus uideretur indignus. quod autem ait: tu autem illum, id est
mea uiscera, suscipe, hoc est, quod paulo ante dixi: uiscera
significare internum cordis affectum, et plenam ex animo uoluntatem, cum
totum quidquid in nobis est, suscipitur a rogato. alias autem omnes
liberi uiscera sunt parentum.
"sine consilio autem tuo nihil uolui facere: ut non quasi ex
necessitate bonum tuum esset, sed uoluntarium". hoc quod a plerisque
quaeritur, et saepissime retractatur: quare deus hominem faciens, non
eum bonum rectum que condiderit, de praesenti loco solui potest. si enim
deus uoluntarie, et non ex necessitate bonus est, debuit hominem
faciens, ad suam imaginem et similitudinem facere, hoc est, ut et ipse
uoluntarie, et non ex necessitate bonus esset. qui autem asserunt ita
eum debuisse fieri, ut malum recipere non posset, hoc dicunt: talis
debuit fieri qui necessitate bonus esset, et non uoluntate. quod si
talis fuisset effectus, qui bonum non uoluntate, sed necessitate
perficeret, non esset deo similis: qui ideo bonus est, quia uult, non
quia cogitur. ex quo manifestum est, rem eos inter se postulare
contrariam. nam ex eo quod dicunt, debuit homo deo similis fieri, illud
petunt, ut liberi fieret arbitrii, sicut deus ipse est. ex eo autem quod
inferunt, talis debuit fieri, qui malum recipere non posset; dum
necessitatem ei boni important, illud uolunt, ut homo deo similis non
fieret. potuit itaque et apostolus paulus absque uoluntate philemonis,
onesimum sibi in ministerium retinere. sed si hoc sine uoluntate
philemonis fecisset: bonum quidem erat, sed non uoluntarium. quod autem
non erat uoluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum. nihil
quippe bonum dici potest, nisi quod ultroneum est. ex quo apostoli
consideranda prudentia est: qui idcirco fugitiuum seruum remittit ad
dominum, ut prosit domino suo: qui prodesse non poterat, si domino
teneretur absente. superior ergo quaestio ita soluitur: potuit deus
hominem sine uoluntate eius facere bonum. porro si hoc fecisset, non
erat bonum uoluntarium, sed necessitatis. quod autem necessitate bonum
est, non est bonum, et alio genere malum arguitur. igitur proprio
arbitrio nos relinquens, magis ad suam imaginem et similitudinem fecit.
similem autem deo esse absolute bonum est.
"forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum
reciperes. iam non sicut seruum, sed plus seruo, fratrem charissimum,
maxime mihi: quanto magis autem tibi, et in carne, et in domino".
nonnunquam malum occasio fit bonorum, et hominum praua consilia deus
uertit ad rectum.
quod dico manifestius exemplo fiet. ioseph fratres, sui zeli stimulis
incitati, ismaelitis uiginti aureis uendiderunt. hoc initium et patri,
et fratribus, et omni aegypto bonorum omnium fuit. denique ipse postea
ad fratres: uos, inquit, cogitastis de me mala: et deus cogitauit de me
bona. simile quid et in onesimo possumus intelligere, quod mala
principia occasiones fuerint rei bonae. si enim dominum non fugisset,
nunquam uenisset romam ubi erat paulus uinctus in carcere. si paulum in
uinculis non uidisset, non recepisset fidem in christum. si christi non
habuisset fidem, nunquam pauli effectus filius, in opus euangelii
mitteretur. ex quo paulatim, et per gradus suos, reciprocante sententia,
ideo minister euangelii est factus onesimus, quia fugit a domino.
pulchre autem addens, forsitan, sententiam temperauit. occulta sunt
quippe iudicia dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod
dubium est. forsitan, inquit, ideo discessit: caute, timide,
trepidanter, et non toto fixo gradu: ut si non posuisset forsitan,
omnibus seruis fugiendum esset, ut apostolici fierent. quod autem, ad
horam, iunxit, horam pro tempore debemus accipere. ad comparationem enim
aeternitatis, omne tempus breue est. ut aeternum illum reciperes.
nullus aeternus dominus serui sui: potestas quippe eius, et utriusque
conditio, morte finitur. onesimus uero qui ex fide christi factus
aeternus est, aeterno philemoni, quia in christum et ipse crediderat,
spiritu libertatis accepto, iam non seruus, sed frater coepit esse de
seruo, frater charissimus, frater aeternus: aeterno et ipsi apostolo
domino que suo, cui onesimum ut carnis ante conditio: ita postea
spiritus copulat. et tunc quidem quando erat ei subiectus in carne, non
erat ei iunctus in domino; nunc autem ei et in carne iunctus est, et in
domino. ex quo intelligimus seruum qui crediderit christo, duplici
domino suo lege constringi, ut ei et carnis necessitate iungatur ad
tempus, et in aeternum spiritu copuletur.
"si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me". philemon
paulum socium habere cupiebat, et in christum credens, tales utique
uolebat habere profectus, ut paulo similis fieret, et ei communicaret in
uinculis. consideremus ergo quantum hic laudetur onesimus, quantum
profecisse dicatur: cum ita recipiendus sit ut apostolus et sic eius
dominus ut pauli debeat desiderare consortium. breuiter quod dicit tale
est: si me uis habere consortem, habeto et onesimum, quem ego consortem,
et filium meum, et uiscera mea habeo: quem si non susceperis, nec
habere uolueris, et ipse intelligis quod me habere non possis.
"si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa".
imitator domini sui, et christum in se loquentem habens, ea iuxta uires
suas debet facere quae christus. si enim ille infirmitates nostras
portauit, et plagas nostras doluit, iuste apostolus pro onesimo se
opponit, et spondet quae ille debebat. ut autem supra diximus, totum
illud est, quod ablatum furto, et per luxuriam perditum, non poterat
absolui: quod philemon grandi pretio pensabat dum pro seruo fugitiuo, et
pecunia perdita, et fratrem charissimum, et fratrem reciperet aeternum,
et per eum sibi apostolum faceret debitorem.
"ego paulus scripsi manu mea. ego reddam, ut non dicam tibi, quia
et ipsum te mihi debes". quod dicit tale est: quod onesimus furto
rapuit, ego me spondeo redditurum: cuius sponsionis, epistola haec et
manus testis est propria: quam non solito more dictaui, sed mea manu
ipse conscripsi.
crede igitur mihi pro onesimo pollicenti. hoc autem dico quasi ad
extraneum loquens. caeterum si ad ius meum redeam, propter sermonem
christi, quem tibi euangelizaui, et christianus effectus es, teipsum
mihi debes. quod si tu meus es, et tua omnia mea sunt: onesimus quoque,
qui tuus est, meus est. poteram igitur eo uti ut meo; sed uoluntati tuae
relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo.
"ita, frater, ego te fruar in domino". proprietatem graecam
latinus sermo non explicat. quod enim ait, nai~g, adelphe~g: nai~g
quoddam quasi aduerbium blandientis est. nos autem interpretantes, ita,
frater, aquatius et dilutius nescio quid magis aliud quam id quod est
scriptum, sonamus. sicut enim anna illud hebraicum, pro quo frequenter
septuaginta interpretes �~g d�~g transtulerunt, in lingua sua significat
deprecantis affectum: unde nonnunquam symmachus pro anna, deomai~g, hoc
est, obsecro, transtulit: ita et nos eamdem in graeca lingua uim
patimur, quam graeci sustinent in hebraea. quod autem ait: ego te fruar
in domino, aliud multo intelligitur quam putatur. apostolus non fruitur
nisi eo qui multas in se habet concinentes que uirtutes, et totum quod
christus dicitur pro uarietate causarum: sapientiam uidelicet,
iustitiam, continentiam, mansuetudinem, temperantiam, castitatem: has
imprecatur philemoni: ut cum his abundauerit, ipse eo perfruens
impleatur. et ne putes illam fruitionem dici, qua nos saepe nostri inter
nos praesentia delectamur, addidit, in domino: ut ex eo quod domini
nomen adiunctum est, intelligeretur, et alia esse fruitio, qua quis
absque domino perfruatur.
"refice uiscera mea in christo". sicut ipse frui uult philemone
in domino: ita uiscera sua onesimum, quem et superius eodem nomine
appellauit, refici uult per philemonem, et ambigue dictum: utrum uiscera
pauli in christo onesimus sit: an uiscera pauli onesimus per philemonem
in christo reficienda sint. si superius accipere uolueris, recte pauli
in christo uiscera dicentur onesimus, quem in uinculis christo genuit.
si posterius: in christo reficiendus est onesimus a philemone, dum eius
in christo sermonibus eruditur.
"confidens de obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam super
id quod dico facies". qui praesumit de eo quem rogaturus est, ipsa
quodammodo praesumptione praeiudicat, ne ei negare liceat quod rogatur.
porro si scit ille qui postulat plusquam rogauit, rogatum esse futurum:
ideo minora petit, ut habeat rogatus uoluntariam, et maiorem
praestatione mercedem. si autem philemon haec ad hominis praeceptum
facit: quanto magis faciet ob dilectionem dei? unde merito apostoli uoce
laudatur: quod mandata eius opere praeuertat, et possit dicere:
uoluntaria oris mei complaceant tibi, domine: plus que faciens quam
praeceptum est, uincat eos qui tantummodo imperata fecerunt, et iubentur
dicere: serui inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. uirginitas
quoque propterea maiori praemio coronatur: quia praeceptum domini non
habet, et ultra imperata se tendit.
"simul autem et praepara mihi hospitium". non puto tam diuitem
fuisse apostolum et tantis sarcinis occupatum, ut praeparato egeret
hospitio, et non una contentus cellula, breues corporis sui spatio
aedes, amplissimas existimaret: sed ut dum eum exspectat philemon ad se
esse uenturum, magis faciat quod rogatus est. si autem hoc non
dispensatorie, sed uere quis existimat imperatum, ut sibi hospitium
praeparet, apostolo magis quam paulo hospitium praeparandum est.
uenturus ad nouam ciuitatem, praedicaturus crucifixum, et inaudita
dogmata delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros; et necesse erat
primum, ut domus in celebri esset urbis loco, ad quam facile
conueniretur. deinde, ut ab omni importunitate uacua: ut ampla, quae
plurimos caperet audientium: ne proxima spectaculorum locis: ne turpi
uicinia detestabilis: postremo ut in plano potius esset sita quam in
coenaculo. quam ob causam eum existimo etiam romae in conducto mansisse
biennium. nec parua, ut reor, erat mansio, ad quam iudaeorum turbae
quotidie confluebant.
"spero enim per orationes uestras donari me uobis". filium patri,
deus rogatus indulget, et frater saepe fratris oratione seruatur.
apostolus autem totius ecclesiae precibus conceditur, ob eorum qui eum
audituri sunt utilitatem. et hoc donum, non tam in eum dicitur esse qui
defertur a martyrio ad martyrium praeparatus, quam in eos ad quos
apostolus mittitur. quod autem crebro paulus in carcere fuerit, et de
uinculis liberatus sit, ipse in alio loco dicit: in carceribus
frequenter, de quibus nonnunquam domini auxilio, crebro ipsis
persecutoribus nihil dignum in eo morte inuenientibus dimittebatur.
necdum enim super nomine christiano senatusconsulta praecesserant:
necdum christianum sanguinem neronis gladius dedicarat. sed pro nouitate
praedicationis, siue a iudaeis inuidentibus, siue ab his qui sua
uidebant idola destrui, ad furorem populis concitatis, missi in
carcerem, rursum impetu et furore deposito, laxabantur. et hoc ita esse
ut dicimus, apostolorum acta testantur, in quibus et felix loquitur ad
agrippam: potuisse dimitti paulum, si non appellasset caesarem. et quia
nullam inuenerit causam praeter quaestiones quasdam de religione
propria, et de quodam iesu, quem paulus uiuere praedicabat. ex quo
animaduertimus, et a caeteris iudicibus similiter eos potuisse dimitti,
id agente domino, ut toto orbe noua praedicatio disseminaretur.
"salutat te epaphras concaptiuus meus in christo iesu: marcus,
aristarchus, demas, lucas cooperatores mei". id quod in principio
dicebamus, quoniam ad colossenses epistola eodem in tempore, et per
eumdem esset scripta baiulum litterarum, quo ad philemonem quoque
scriptum est, etiam eorum qui salutantes inducuntur nomina docent. nam
et in ipsa ita scribitur: "salutat uos aristarchus concaptiuus meus, et
marcus, consobrinus barnabae, et epaphras, qui ex uobis seruus christi";
et paulo inferius: "salutat uos lucas medicus charissimus, et demas; et
dicite archippo: uide ministerium quod accepisti in domino, ut illud
impleas"; et: "memores estote uinculorum meorum". si autem ex eo aliquis
non putat pariter scriptas, quod ad colossenses pauca sint nomina quae
hic non ferantur ascripta: sciat non omnes omnibus aut amicos esse, aut
notos, et aliud esse priuatam ad unum hominem, aliud publicam ad
uniuersam ecclesiam epistolam fieri. salutat te, inquit, epaphras
concaptiuus meus in christo iesu. quis sit epaphras, concaptiuus pauli,
talem fabulam accepimus: aiunt parentes apostoli pauli de gyscalis
regione fuisse iudaeae; et eos, cum tota prouincia romana uastaretur
manu, et dispergerentur in orbem iudaei, in tharsum urbem ciliciae
fuisse translatos: parentum conditionem adolescentulum paulum secutum.
et sic posse stare illud quod de se ipse testatur: hebraei sunt, et ego;
israelitae sunt, et ego; semen abrahae sunt, et ego. et rursum alibi:
hebraeus ex hebraeis: et caetera quae illum iudaeum magis indicant quam
tharsensem. quod si ita est, possumus et epaphram illo tempore captum
suspicari, quo captus est paulus: et cum parentibus suis in colossis
urbe asiae collocatum, christi postea recipere sermonem. unde ad
colossenses, ut supra diximus, scribitur: salutat uos epaphras qui est
ex uobis, seruus christi, semper sollicitus pro uobis in orationibus.
hoc si se ita habeat, et aristarchus qui concaptiuus eius in eadem
epistola dicitur, ad eamdem intelligentiam deducetur: nisi forte
reconditum aliquid et sacratum, ut quidam putant, in uerbo captiuitatis
ostenditur, quod capti pariter et uincti, in uallem hanc adducti sint
lacrymarum. quod si neutrum recipitur, ex eo quod hic additum est in
christo iesu, possumus suspicari eadem eum romae pro christo uincula
sustinuisse quae paulum; et ut uinctum christi, ita captiuum quoque eius
potuisse dici. aut certe ita, quod nobilis et ipse sit in apostolis, ut
andronicus et iulia, de quibus ad romanos scribitur: salutate
andronicum, et iuliam cognatos, et concaptiuos meos, qui sunt nobiles in
apostolis, qui et ante me fuerunt in christo iesu. haec de epaphra.
caeterum cooperatores euangelii et uinculorum suorum, cum ad philemonem
epistolam scriberet, marcum ponit, quem puto euangelii conditorem, et
aristarchum cuius supra fecimus mentionem, et demam, de quo in alio loco
queritur: demas me dereliquit, diligens praesens saeculum, et abiit
thessalonicam. et lucam medicum, qui euangelium et actus apostolorum
ecclesiis derelinquens, quomodo apostoli de piscatoribus piscium,
piscatores hominum facti sunt: ita de medico corporum, in medicum est
uersus animarum, de quo et in alio loco: misi, inquit, cum illo fratrem,
cuius laus est in euangelio per omnes ecclesias: cuius liber
quotiescunque legitur in ecclesiis, toties eius medicina non cessat.
"gratia domini nostri iesu christi cum spiritu uestro". sicut a
meliore parte hominis capite, numeratur populus israel, dicente
scriptura, secundum capita eorum: ita in toto quidem homine, et in omni
parte sanctorum, gratia est domini iesu christi. sed a maiori et meliori
parte, id est, spiritu, per synecdochen de toto homine dicitur: gratia
domini nostri iesu christi cum spiritu uestro. cum autem in spiritu
gratia fuerit, totum facit hominem spiritualem: ut et caro spiritui
seruiat, et anima non uincatur a carne et redacta simul in substantiam
spiritualem, adhaereat domino; quia qui adhaeret domino, unus spiritus
est.
interpretatur autem secundum iudaeos paulus, admirabilis; timotheus,
beneficus; philemon, mire donatus, siue os panis, ab ore, non ab osse;
apphia, continens, aut libertas: archippus, longitudo operis; onesimus,
respondens; epaphras, frugifer, et uidens, siue succrescens; marcus,
sublimis mandato; aristarchus, mons operis amplioris; demas, silens;
lucas, ipse consurgens. quae si nomina iuxta interpretationem suam
uolueritis intelligere, non est difficile admirabilem atque beneficum
praecipue ad eum scribere, cui uniuersa concessa sint uitia et os eius
pateat ad caelestem panem. deinde ad continentem, et liberam, et ad
longitudinem operis: quod nunquam a sancto labore desistat. scribere
autem pro eo qui respondeat testimonio suo, nec non ei, cui specialiter
epistola dedicatur, salutari ab ubertate crescente. et eum qui factus
sit per mandata sublimior, illo que qui per maiora opera in montem usque
succreuerit, ab eo quoque qui posuit custodiam ori suo, et ostium
munitum labiis suis: qui idcirco forsitan siluit, quia ad medicum
apostolum dereliquerat. et ad extremum ab eo qui per se ipse consurgens
quotidie augeatur, processus que habeat: dum eius euangelio orbis
impletur, et toties crescit, quoties auditus et lectus aedificat.
  |