Augustinus Hipponensis
Confessionum libri tredecim
LIBER PRIMUS
magnus es, domine, et laudabilis ualde: magna uirtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et
laudare te uult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam,
circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te
uult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et
inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit
prius inuocare te an laudare te et scire te prius sit an inuocare te. sed quis te inuocat nesciens te?
aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris, ut sciaris? quomodo autem
inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credunt sine praedicante? et laudabunt
dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inueniunt eum et inuenientes laudabunt eum.
quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. inuocat
te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per
ministerium praedicatoris tui.
et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum
uocabo, cum inuocabo eum? et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus
ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? ita ne, domine deus meus, est quidquam in me,
quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia
sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid
peto, ut uenias in me, qui non essem, nisi esses in me? non enim ego iam <in profundis> inferi,
et tamen etiam ibi es. nam etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non
omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem
omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim? aut unde uenias
in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit:
caelum et terram ego impleo?
capiunt ergo ne te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te
capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes, ut
quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim
uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia etsi frangantur non effunderis. et cum
effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, nec tu dissiparis, sed conligis nos. sed quae
imples omnia, te toto imples omnia. an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui
capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora, minores
minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor? an ubique totus es et res nulla te
totum capit?
quid es ergo deus meus? quid, rogo, nisi dominus meus? quis enim dominus praeter dominum?
aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime,
misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis
et incomprehensibilis, immutabilis, mutans omnia, numquam nouus, numquam uetus, innouans
omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus, conligens
et non egens, portans et implens et protegens, creans et nutriens et perficiens, quaerens, cum nihil
desit tibi. amas nec aestuas, zelas et securus es, paenitet te et non doles, irasceris et tranquillus es,
opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et
gaudes lucris, numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi, ut debeas, et quis habet
quidquam non tuum? reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. et quid diximus,
deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus
de te, quoniam loquaces muti sunt.
quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut uenias in cor meum et inebries illud, ut
obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid mihi es? miserere, ut loquar. quid
tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me et, nisi faciam, irasceris mihi et mineris ingentes miserias?
parua ne ipsa est, si non amem te? ei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus,
quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dic, ut audiam. ecce aures cordis mei ante
te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et
apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam.
angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te. ruinosa est: refice eam.
habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio. sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te
clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo? credo, propter quod
et loquor. domine, tu scis. nonne tibi prolocutus sum aduersum me delicta mea, deus meus, et tu
dimisisti impietatem cordis mei? non iudicio contendo te cum, qui ueritas es; et ego nolo fallere
me ipsum, ne mentiatur iniquitas mea sibi. non ergo iudicio contendo te cum, quia, si iniquitates
obseruaueris, domine, domine, quis sustinebit?
sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem, sine tamen loqui,
quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisor meus, cui loquor. et tu fortasse inrides me,
sed conuersus misereberis mei. quid enim est quod uolo dicere, domine, nisi quia nescio, unde
uenerim huc, in istam dico uitam mortalem an mortem uitalem? nescio. et susceperunt me
consolationes miserationum tuarum, sicut audiui a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me
formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes lactis humani, nec
mater mea uel nutrices meae sibi ubera implebant, sed tu mihi per eas dabas alimentum infantiae
secundum institutionem tuam et diuitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas
nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi uelle quod eis dabas: dare enim mihi per
ordinatum affectum uolebant quo abundabant ex te. nam bonum erat eis bonum meum ex eis,
quod ex eis non, sed per eas erat: ex te quippe bona omnia, deus, et ex deo meo salus mihi
uniuersa. quod animaduerti postmodum clamante te mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris.
nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil
amplius.
post et ridere coepi, dormiens primo, deinde uigilans. hoc enim de me mihi indicatum est et
credidi, quoniam sic uidemus alios infantes; nam ista mea non memini. et ecce paulatim
sentiebam, ubi essem, et uoluntates meas uolebam ostendere eis, per quos implerentur, et non
poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu ualebant introire in animam
meam. itaque iactabam membra et uoces, signa similia uoluntatibus meis, pauca quae poteram,
qualia poteram: non enim erant ueresimilia. et cum mihi non obtemperabatur uel non intellecto
uel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non seruientibus et me de illis flendo
uindicabam. tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi
indicauerunt nescientes quam scientes nutritores mei.
et ecce infantia mea olim mortua est et ego uiuo. tu autem, domine, qui et semper uiuis et nihil
moritur in te, quoniam ante primordia saeculorum et ante omne, quod uel ante dici potest, tu es et
deus es dominus que omnium, quae creasti, et apud te rerum omnium instabilium stant causae et
rerum omnium mutabilium immutabiles manent origines et omnium inrationalium et
temporalium sempiternae uiuunt rationes, dic mihi supplici tuo, deus, et misericors misero tuo,
dic mihi, utrum alicui iam aetati meae mortuae successerit infantia mea. an illa est, quam egi
intra uiscera matris meae? nam et de illa mihi nonnihil indicatum est et praegnantes ipse uidi
feminas. quid ante hanc etiam, dulcedo mea, deus meus? fui ne alicubi aut aliquis? nam quis
mihi dicat ista, non habeo; nec pater nec mater potuerunt nec aliorum experimentum nec
memoria mea. an inrides me ista quaerentem te que de hoc, quod noui, laudari a me iubes et
confiteri me tibi?
confiteor tibi, domine caeli et terrae, laudem dicens tibi de primordiis et infantia mea, quae non
memini; et dedisti ea homini ex aliis de se conicere et auctoritatibus etiam muliercularum multa
de se credere. eram enim et uiuebam etiam tunc et signa, quibus sensa mea nota aliis facerem,
iam in fine infantiae quaerebam. unde hoc tale animal nisi abs te, domine? an quisquam se
faciendi erit artifex? aut ulla uena trahitur aliunde, qua esse et uiuere currat in nos, praeterquam
quod tu facis nos, domine, cui esse et uiuere non aliud atque aliud, quia summe esse ac summe
uiuere id ipsum est? summus enim es et non mutaris, neque peragitur in te hodiernus dies, et
tamen in te peragitur, quia in te sunt et ista omnia: non enim haberent uias transeundi, nisi
contineres ea. et quoniam anni tui non deficiunt, anni tui hodiernus dies: et quam multi iam dies
nostri et patrum nostrorum per hodiernum tuum transierunt et ex illo acceperunt modos et
utcumque extiterunt, et transibunt adhuc alii et accipient et utcumque existent. tu autem idem
ipse es et omnia crastina atque ultra omnia que hesterna et retro hodie facies, hodie fecisti. quid
ad me, si quis non intellegat? gaudeat et ipse dicens: quid est hoc? gaudeat etiam sic et amet non
inueniendo inuenire potius quam inueniendo non inuenire te.
exaudi, deus. uae peccatis hominum. et homo dicit haec, et misereris eius, quoniam tu fecisti eum
et peccatum non fecisti in eo. quis me commemorat peccatum infantiae meae, quoniam nemo
mundus a peccato coram te, nec infans, cuius est unius diei uita super terram? quis me
commemorat? an quilibet tantillus nunc paruulus, in quo uideo quod non memini de me? quid
ergo tunc peccabam? an quia uberibus inhiabam plorans? nam si nunc faciam, non quidem
uberibus, sed escae congruenti annis meis ita inhians, deridebor atque reprehendar iustissime.
tunc ergo reprehendenda faciebam, sed quia reprehendentem intellegere non poteram, nec mos
reprehendi me nec ratio sinebat. nam extirpamus et eicimus ista crescentes. nec uidi quemquam
scientem, cum aliquid purgat, bona proicere. an pro tempore etiam illa bona erant, flendo petere
etiam quod noxie daretur, indignari acriter non subiectis hominibus liberis et maioribus his que a
quibus genitus est, multis que praeterea prudentioribus non ad nutum uoluntatis obtemperantibus
feriendo nocere niti quantum potest, quia non oboeditur imperiis, quibus perniciose oboediretur?
ita imbecillitas membrorum infantilium innocens est, non animus infantium. uidi ego et expertus
sum zelantem paruulum: nondum loquebatur et intuebatur pallidus amaro aspectu conlactaneum
suum. quis hoc ignorat. expiare se dicunt ista matres atque nutrices nescio quibus remediis. nisi
uero et ista innocentia est, in fonte lactis ubertim manante atque abundante opis egentissimum et
illo adhuc uno alimento uitam ducentem consortem non pati. sed blande tolerantur haec, non quia
nulla uel parua, sed quia aetatis accessu peritura sunt. quod licet probes, cum ferri aequo animo
eadem ipsa non possunt, quando in aliquo annosiore deprehenduntur.
tu itaque, domine deus meus, qui dedisti uitam infanti et corpus, quod ita, ut uidemus, instruxisti
sensibus, compegisti membris, figura decorasti pro que eius uniuersitate atque incolumitate
omnes conatus animantis insinuasti, iubes me laudare te in istis et confiteri tibi et psallere nomini
tuo, altissime, quia deus es omnipotens et bonus, etiamsi sola ista fecisses, quae nemo alius
potest facere nisi tu, une, a quo est omnis modus, formosissime, qui formas omnia et lege tua
ordinas omnia. hanc ergo aetatem, domine, quam me uixisse non memini, de qua aliis credidi et
quam me egisse ex aliis infantibus conieci, quamquam ista multum fida coniectura sit, piget me
adnumerare huic uitae meae, quam uiuo in hoc saeculo. quantum enim attinet ad obliuionis meae
tenebras, par illi est, quam uixi in matris utero. quod si et in iniquitate conceptus sum et in
peccatis mater mea me in utero aluit, ubi, oro te, deus meus, ubi, domine, ego, seruus tuus, ubi
aut quando innocens fui? sed ecce omitto illud tempus: et quid mihi iam cum eo est, cuius nulla
uestigia recolo?
nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? uel potius ipsa in me uenit et successit
infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui
non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. non
enim docebant me maiores homines praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut
paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus
uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec
ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. prensabam memoria, cum ipsi
appellabant rem aliquam et cum secundum eam uocem corpus ad aliquid mouebant, uidebam, et
tenebam hoc ab eis uocari rem illam, quod sonabant, cum eam uellent ostendere. hoc autem eos
uelle ex motu corporis aperiebatur tamquam uerbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt uultu
et nutu oculorum cetero que membrorum actu et sonitu uocis indicante affectionem animi in
petendis, habendis, reiciendis fugiendis ue rebus. ita uerba in uariis sententiis locis suis posita et
crebro audita quarum rerum signa essent paulatim conligebam meas que iam uoluntates edomito
in eis signis ore per haec enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, uoluntatum enuntiandarum
signa communicaui et uitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum pendens ex
parentum auctoritate nutu que maiorum hominum.
deus, deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem recte mihi
uiuere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem et excellerem
linguosis artibus ad honorem hominum et falsas diuitias famulantibus. inde in scholam datus
sum, ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esset ignorabam miser. et tamen, si segnis in
discendo essem, uapulabam. laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos uitam istam
agentes praestruxerant aerumnosas uias, per quas transire cogebamur multiplicato labore et
dolore filiis adam. inuenimus autem, domine, homines rogantes te et didicimus ab eis, sentientes
te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non apparens sensibus nostris exaudire
nos et subuenire nobis. nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum, et in tuam
inuocationem rumpebam nodos linguae meae et rogabam te paruus non paruo affectu, ne in
schola uapularem. et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebantur a
maioribus hominibus usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil uolebant, plagae
meae, magnum tunc et graue malum meum.
est ne quisquam, domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens, est ne, inquam,
quisquam—facit enim hoc quaedam etiam stoliditas—est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit
affectus granditer, ut eculeos et ungulas atque huiuscemodi uaria tormenta, pro quibus
effugiendis tibi per uniuersas terras cum timore magno supplicatur, ita parui aestimet, diligens
eos, qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta, quibus
pueri a magistris affligebamur? non enim aut minus ea metuebamus aut minus te de his
euadendis deprecabamur, et peccabamus tamen minus scribendo aut legendo aut cogitando de
litteris, quam exigebatur a nobis. non enim deerat, domine, memoria uel ingenium, quae nos
habere uoluisti pro illa aetate satis, sed delectabat ludere et uindicabatur in nos ab eis qui talia
utique agebant. sed maiorum nugae negotia uocantur, puerorum autem talia cum sint, puniuntur a
maioribus, et nemo miseratur pueros uel illos uel utrosque. nisi uero approbat quisquam bonus
rerum arbiter uapulasse me, quia ludebam pila puer et eo ludo impediebar, quominus celeriter
discerem litteras, quibus maior deformius luderem. aut aliud faciebat idem ipse, a quo
uapulabam, qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo uictus esset, magis bile atque inuidia
torqueretur quam ego, cum in certamine pilae a conlusore meo superabar?
et tamen peccabam, domine deus, ordinator et creator rerum omnium naturalium, peccatorum
autem tantum ordinator, domine deus meus, peccabam faciendo contra praecepta parentum et
magistrorum illorum. poteram enim postea bene uti litteris, quas uolebant ut discerem
quocumque animo illi mei. non enim meliora eligens inoboediens eram, sed amore ludendi,
amans in certaminibus superbas uictorias et scalpi aures meas falsis fabellis, quo prurirent
ardentius, eadem curiositate magis magis que per oculos emicante in spectacula, ludos maiorum;
quos tamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent paruulis suis,
quos tamen caedi libenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur ab studio, quo eos ad talia
edenda cupiunt peruenire. uide ista, domine, misericorditer et libera nos iam inuocantes te, libera
etiam eos qui nondum te inuocant, ut inuocent te et liberes eos.
audieram enim ego adhuc puer de uita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri
descendentis ad superbiam nostram et signabar iam signo crucis eius et condiebar eius sale iam
inde ab utero matris meae, quae multum sperauit in te. uidisti, domine, cum adhuc puer essem et
quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, uidisti, deus meus, quoniam
custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum christi tui, dei et domini mei,
flagitaui a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater
carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam carius parturiebat corde casto in fide tua,
iam curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, domine iesu,
confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. dilata est itaque mundatio
mea, quasi necesse esset, ut adhuc sordidarer, si uiuerem, quia uidelicet post lauacrum illud
maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam credebam et illa et omnis
domus, nisi pater solus, qui tamen non euicit in me ius maternae pietatis, quominus in christum
crederem, sicut ille nondum crediderat. nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus,
potius quam ille, et in hoc adiuuabas eam, ut superaret uirum, cui melior seruiebat, quia et in hoc
tibi utique id iubenti seruiebat.
rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer,
utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi. an non laxata sunt. unde ergo etiam nunc
de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: "sine illum, faciat; nondum enim baptizatus
est". et tamen in salute corporis non dicimus: "sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus
est". quanto ergo melius et cito sanarer et id ageretur me cum meorum mea que diligentia, ut
recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisses eam. melius uero. sed quot et quanti
fluctus impendere temptationum post pueritiam uidebantur, nouerat eos iam illa mater et terram
per eos, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem committere uolebat.
in ipsa tamen pueritia, de qua mihi minus quam de adulescentia metuebatur, non amabam litteras
et me in eas urgeri oderam; et urgebar tamen et bene mihi fiebat, nec faciebam ego bene: non
enim discerem, nisi cogerer. nemo autem inuitus bene facit, etiamsi bonum est quod facit. nec
qui me urgebant, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, deus meus. illi enim non
intuebantur, quo referrem quod me discere cogebant praeterquam ad satiandas insatiabiles
cupiditates copiosae inopiae et ignominiosae gloriae. tu uero, cui numerati sunt capilli nostri,
errore omnium, qui mihi instabant ut discerem, utebaris ad utilitatem meam, meo autem qui
discere nolebam, utebaris ad poenam meam, qua plecti non eram indignus tantillus puer et tantus
peccator. ita non de bene facientibus tu bene faciebas mihi et de peccante me ipso iuste
retribuebas mihi. iussisti enim et sic est, ut poena sua sibi sit omnis inordinatus animus.
quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem
mihi satis exploratum est. adamaueram enim latinas, non quas primi magistri, sed quas docent
qui grammatici uocantur. nam illas primas, ubi legere et scribere et numerare discitur, non minus
onerosas poenales que habebam quam omnes graecas. unde tamen et hoc nisi de peccato et
uanitate uitae, qua caro eram et spiritus ambulans et non reuertens? nam utique meliores, quia
certiores, erant primae illae litterae, quibus fiebat in me et factum est et habeo illud, ut et legam,
si quid scriptum inuenio, et scribam ipse, si quid uolo, quam illae, quibus tenere cogebar aeneae
nescio cuius errores oblitus errorum meorum et plorare didonem mortuam, quia se occidit ab
amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, uita mea, siccis oculis ferrem
miserrimus.
quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente didonis mortem, quae fiebat amando
aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et
panis oris intus animae meae et uirtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te
amabam et fornicabar abs te et fornicanti sonabat undique: "euge, euge". amicitia enim mundi
huius fornicatio est abs te et "euge, euge" dicitur, ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non
flebam et flebam didonem extinctam ferro que extrema secutam, sequens ipse extrema condita
tua relicto te et terra iens in terram: et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod
dolerem. talis dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae, quibus legere et
scribere didici.
sed nunc in anima mea clamet deus meus, et ueritas tua dicat mihi: non est ita, non est ita; melior
est prorsus doctrina illa prior. nam ecce paratior sum obliuisci errores aeneae atque omnia eius
modi quam scribere et legere. at enim uela pendent liminibus grammaticarum scholarum, sed non
illa magis honorem secreti quam tegimentum erroris significant. non clament aduersus me quos
iam non timeo, dum confiteor tibi quae uult anima mea, deus meus, et adquiesco in
reprehensione malarum uiarum mearum, ut diligam bonas uias tuas, non clament aduersus me
uenditores grammaticae uel emptores, quia, si proponam eis interrogans, utrum uerum sit quod
aenean aliquando carthaginem uenisse poeta dicit, indoctiores nescire se respondebunt, doctiores
autem etiam negabunt uerum esse. at si quaeram, quibus litteris scribatur aeneae nomen, omnes
mihi, qui haec didicerunt, uerum respondent secundum id pactum et placitum, quo inter se
homines ista signa firmarunt. item si quaeram, quid horum maiore uitae huius incommodo
quisque obliuiscatur, legere et scribere an poetica illa figmenta, quis non uideat, quid responsurus
sit, qui non est penitus oblitus sui? peccabam ergo puer, cum illa inania istis utilioribus amore
praeponebam uel potius ista oderam, illa amabam. iam uero unum et unum duo, duo et duo
quattuor odiosa cantio mihi erat et dulcissimum spectaculum uanitatis equus ligneus plenus
armatis et troiae incendium atque ipsius umbra creusae.
cur ergo graecam etiam grammaticam oderam talia cantantem? nam et homerus peritus texere
tales fabellas et dulcissime uanus est. mihi tamen amarus erat puero. credo etiam graecis pueris
uergilius ita sit, cum eum sic discere coguntur ut ego illum. uidelicet difficultas, difficultas
omnino ediscendae linguae peregrinae quasi felle aspergebat omnes suauitates graecas
fabulosarum narrationum. nulla enim uerba illa noueram et saeuis terroribus ac poenis, ut
nossem, instabatur mihi uehementer. nam et latina aliquando infans utique nulla noueram et
tamen aduertendo didici sine ullo metu atque cruciatu inter etiam blandimenta nutricum et ioca
adridentium et laetitias alludentium. didici uero illa sine poenali onere urgentium, cum me
urgeret cor meum ad parienda concepta sua, et qua non esset, nisi aliqua uerba didicissem non a
docentibus, sed a loquentibus, in quorum et ego auribus parturiebam quidquid sentiebam. hinc
satis elucet maiorem habere uim ad discenda ista liberam curiositatem quam meticulosam
necessitatem. sed illius fluxum haec restringit legibus tuis, deus, legibus tuis a magistrorum
ferulis usque ad temptationes martyrum, ualentibus legibus tuis miscere salubres amaritudines
reuocantes nos ad te a iucunditate pestifera, qua recessimus a te.
exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua neque deficiam
in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut
dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime et amplexer
manum tuam totis praecordiis meis et eruas me ab omni temptatione usque in finem. ecce enim
tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor
et scribo et lego et numero, quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis
uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici enim in eis multa uerba utilia; sed et
in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua pueri ambularent.
sed uae tibi, flumen moris humani! quis resistet tibi? quandiu non siccaberis? quousque uolues
euae filios in mare magnum et formidulosum, quod uix transeunt qui lignum conscenderint?
nonne ego in te legi et tonantem iouem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum
est, ut haberet auctoritatem imitandum uerum adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem
paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem:
"fingebat haec homerus et humana ad deos transferebat; diuina mallem ad nos"? sed uerius
dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis diuina tribuendo, ne flagitia
flagitia putarentur et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos uideretur
imitatus.
et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et
magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria
decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: "hinc uerba discuntur, hinc adquiritur
eloquentia rebus persuadendis sententiis que explicandis maxime necessaria". ita uero non
cognosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba,
quae in eo loco scripta sunt, nisi terentius induceret nequam adulescentem proponentem sibi
iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura
haec, iouem quo pacto danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum
mulieri? et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: "at quem
deum"! inquit. "qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego illud
uero feci ac libens". non omnino per hanc turpitudinem uerba ista commodius discuntur, sed per
haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso uerba quasi uasa electa atque
pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi
biberemus, caedebamur nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus
meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar
miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.
sine me, deus meus, dicere aliquid et de ingenio meo, munere tuo, in quibus a me deliramentis
atterebatur. proponebatur enim mihi negotium animae meae satis inquietum praemio laudis et
dedecoris uel plagarum metu, ut dicerem uerba iunonis irascentis et dolentis, quod non posset
italia teucrorum auertere regem, quae numquam iunonem dixisse audieram. sed figmentorum
poeticorum uestigia errantes sequi cogebamur et tale aliquid dicere solutis uerbis, quale poeta
dixisset uersibus: et ille dicebat laudabilius, in quo pro dignitate adumbratae personae irae ac
doloris similior affectus eminebat uerbis sententias congruenter uestientibus. ut quid mihi illud, o
uera uita, deus meus, quod mihi recitanti acclamabatur prae multis coaetaneis et conlectoribus
meis? nonne ecce illa omnia fumus et uentus? ita ne aliud non erat, ubi exerceretur ingenium et
lingua mea? laudes tuae, domine, laudes tuae per scripturas tuas suspenderent palmitem cordis
mei, et non raperetur per inania nugarum turpis praeda uolatilibus. non enim uno modo
sacrificatur transgressoribus angelis.
quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi
imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut
soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur, si autem libidines suas integris et rite
consequentibus uerbis copiose ornate que narrarent, laudati gloriabantur? uides haec, domine, et
taces longanimis et multum misericors et uerax. numquid semper tacebis? et nunc eruis de hoc
immanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit
tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu
tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut uero filius ille
tuus minor equos uel currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter
egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti dulcis pater,
quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id
est longe a uultu tuo.
uide domine deus, et patienter, ut uides, uide, quomodo diligenter obseruent filii hominum pacta
litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus et a te accepta aeterna pacta perpetuae
salutis neglegant, ut qui illa sonorum uetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam
grammaticam sine aspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus,
quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi uero quemlibet inimicum
hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum inritatur, aut uastet quisquam
persequendo alium grauius, quam cor suum uastat inimicando. et certe non est interior litterarum
scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans
in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra
inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem
circumstante hominum multitudine inimicum suum odio immanissimo insectans uigilantissime
cauet, ne per linguae errorem dicat: inter hominibus, et ne per mentis furorem hominem auferat
ex hominibus, non cauet.
horum ego puer morum in limine iacebam miser, et huius harenae palaestra erat illa, ubi magis
timebam barbarismum facere quam cauebam, si facerem, non facientibus inuidere. dico haec et
confiteor tibi, deus meus, in quibus laudabar ab eis, quibus placere tunc mihi erat honeste uiuere.
non enim uidebam uoraginem turpitudinis, in quam proiectus eram ab oculis tuis. nam in illis
iam quid me foedius fuit, ubi etiam talibus displicebam fallendo innumerabilibus mendaciis et
paedagogum et magistros et parentes amore ludendi, studio spectandi nugatoria et imitandi
ludicra inquietudine? furta etiam faciebam de cellario parentum et de mensa uel gula imperitante
uel ut haberem quod darem pueris, ludum suum mihi, quo pariter utique delectabantur, tamen
uendentibus. in quo etiam ludo fraudulentas uictorias ipse uana excellentiae cupiditate uictus
saepe aucupabar. quid autem tam nolebam pati atque atrociter, si deprehenderem, arguebam,
quam id quod aliis faciebam? et, si deprehensus arguerer, saeuire magis quam cedere libebat. ista
ne est innocentia puerilis? non est, domine, non est, oro te, deus meus. nam haec ipsa sunt, quae
a paedagogis et magistris, a nucibus et pilulis et passeribus, ad praefectos et reges, aurum,
praedia, mancipia, haec ipsa omnino succedentibus maioribus aetatibus transeunt, sicuti ferulis
maiora supplicia succedunt. humilitatis ergo signum in statura pueritiae, rex noster, probasti, cum
aisti: talium est regnum caelorum.
sed tamen, domine, tibi excellentissimo atque optimo conditori et rectori uniuersitatis, deo nostro
gratias, etiamsi me puerum tantum esse uoluisses. eram enim etiam tunc, uiuebam atque
sentiebam meam que incolumitatem, uestigium secretissimae unitatis, ex qua eram, curae
habebam, custodiebam interiore sensu integritatem sensuum meorum in que ipsis paruis
paruarum que rerum cogitationibus ueritate delectabar. falli nolebam, memoria uigebam,
locutione instruebar, amicitia mulcebar, fugiebam dolorem, abiectionem, ignorantiam. quid in
tali animante non mirabile atque laudabile? at ista omnia dei mei dona sunt. non mihi ego dedi
haec: et bona sunt et haec omnia ego. bonus ergo est qui fecit me, et ipse est bonum meum et illi
exulto bonis omnibus, quibus etiam puer eram. hoc enim peccabam, quod non in ipso, sed in
creaturis eius me atque ceteris uoluptates, sublimitates, ueritates quaerebam, atque ita inruebam
in dolores, confusiones, errores. gratias tibi, dulcedo mea et honor meus et fiducia mea, deus
meus, gratias tibi de donis tuis; sed tu mihi ea serua. ita enim seruabis me, et augebuntur et
perficientur quae dedisti mihi, et ero ipse te cum quia et ut sim tu dedisti mihi.
LIBER SECUNDUS
recordari uolo transactas foeditates meas et carnales corruptiones animae meae, non quod eas
amem, sed ut amem te, deus meus. amore amoris tui facio istuc, recolens uias meas nequissimas
in amaritudine recogitationis meae, ut tu dulcescas mihi, dulcedo non fallax, dulcedo felix et
secura, et conligens me a dispersione, in qua frustatim discissus sum, dum ab uno te auersus in
multa euanui. exarsi enim aliquando satiari inferis in adulescentia et siluescere ausus sum uariis
et umbrosis amoribus, et contabuit species mea et computrui coram oculis tuis placens mihi et
placere cupiens oculis hominum.
et quid erat, quod me delectabat, nisi amare et amari? sed non tenebatur modus ab animo usque
ad animum, quatenus est luminosus limes amicitiae, sed exhalabantur nebulae de limosa
concupiscentia carnis et scatebra pubertatis et obnubilabant atque obfuscabant cor meum, ut non
discerneretur serenitas dilectionis a caligine libidinis. utrumque in confuso aestuabat et rapiebat
imbecillam aetatem per abrupta cupiditatum atque mersabat gurgite flagitiorum. inualuerat super
me ira tua, et nesciebam. obsurdueram stridore catenae mortalitatis meae, poena superbiae
animae meae, et ibam longius a te, et sinebas, et iactabar et effundebar et diffluebam et
ebulliebam per fornicationes meas, et tacebas. o tardum gaudium meum! tacebas tunc, et ego
ibam porro longe a te in plura et plura sterilia semina dolorum superba deiectione et inquieta
lassitudine.
quis mihi modularetur aerumnam meam et nouissimarum rerum fugaces pulchritudines in usum
uerteret earum que suauitatibus metas praefigeret, ut usque ad coniugale litus exaestuarent fluctus
aetatis meae, si tranquillitas in eis non poterat esse fine procreandorum liberorum contenta, sicut
praescribit lex tua, domine, qui formas etiam propaginem mortis nostrae, potens imponere lenem
manum ad temperamentum spinarum a paradiso tuo seclusarum? non enim longe est a nobis
omnipotentia tua, etiam cum longe sumus a te. aut certe sonitum nubium tuarum uigilantius
aduerterem: tribulationem autem carnis habebunt huius modi. ego autem uobis parco, et: bonum
est homini mulierem non tangere, et: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt dei, quomodo
placeat deo; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat
uxori. has ergo uoces exaudirem uigilantior et abscisus propter regnum caelorum felicior
expectarem amplexus tuos.
sed efferuui miser, sequens impetum fluxus mei relicto te, et excessi omnia legitima tua nec euasi
flagella tua: quis enim hoc mortalium? nam tu semper aderas misericorditer saeuiens, et
amarissimis aspergens offensionibus omnes inlicitas iucunditates meas, ut ita quaererem sine
offensione iucundari, et ubi hoc possem, non inuenirem quidquam praeter te, domine, praeter te,
qui fingis dolorem in praecepto et percutis, ut sanes, et occidis nos, ne moriamur abs te. ubi eram
et quam longe exulabam a deliciis domus tuae anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum
accepit in me sceptrum—et totas manus ei dedi—uesania libidinis licentiosae per dedecus
humanum, inlicitae autem per leges tuas? non fuit cura meorum ruentem excipere me
matrimonio, sed cura fuit tantum, ut discerem sermonem facere quam optimum et persuadere
dictione.
et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a madauris, in qua uicina urbe
iam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud
carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur animositate magis quam opibus patris,
municipis thagastensis admodum tenuis. cui narro haec? neque enim tibi, deus meus, sed apud te
narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas
litteras. et ut quid hoc? ut uidelicet ego et quisquis haec legit cogitemus, de quam profundo
clamandum sit ad te. et quid propius auribus tuis, si cor confitens et uita ex fide est? quis enim
non extollebat laudibus tunc hominem, patrem meum, quod ultra uires rei familiaris suae
impenderet filio, quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? multorum enim
ciuium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat, cum interea non satageret idem
pater, qualis crescerem tibi aut quam castus essem, dummodo essem disertus uel desertus potius
a cultura tua, deus, qui es unus uerus et bonus dominus agri tui, cordis mei.
sed ubi sexto illo et decimo anno interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni
schola cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum uepres libidinum, et nulla erat
eradicans manus. quin immo ubi me ille pater in balneis uidit pubescentem et inquieta indutum
adulescentia, quasi iam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicauit, gaudens uinulentia, in
qua te iste mundus oblitus est creatorem suum et creaturam tuam pro te amauit, de uino inuisibili
peruersae atque inclinatae in ima uoluntatis suae. sed matris in pectore iam inchoaueras templum
tuum et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus et hoc recens erat.
itaque illa exiliuit pia trepidatione ac tremore et quamuis mihi nondum fideli, timuit tamen uias
distortas, in quibus ambulant qui ponunt ad te tergum et non faciem.
ei mihi! et audeo dicere tacuisse te, deus meus, cum irem abs te longius? ita ne tu tacebas tunc
mihi? et cuius erant nisi tua uerba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures
meas? nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. uolebat enim illa, et secreto memini,
ut monuerit cum sollicitudine ingenti, ne fornicarer maxime que ne adulterarem cuiusquam
uxorem. qui mihi monitus muliebres uidebantur, quibus obtemperare erubescerem. illi autem tui
erant, et nesciebam et te tacere putabam atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in
illa contemnebaris a me, a me, filio eius, filio ancillae tuae, seruo tuo. sed nesciebam et praeceps
ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam
eos iactantes flagitia sua et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent, et libebat facere
non solum libidine facti uerum etiam laudis. quid dignum est uituperatione nisi uitium? ego, ne
uituperarer, uitiosior fiebam, et ubi non suberat, quo admisso aequarer perditis, fingebam me
fecisse quod non feceram, ne uiderer abiectior, quo eram innocentior, et ne uilior haberer, quo
eram castior.
ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum babyloniae et uolutabar in caeno eius
tamquam in cinnamis et unguentis pretiosis. et in umbilico eius quo tenacius haererem, calcabat
me inimicus inuisibilis et seducebat me, quia ego seductilis eram. non enim et illa, quae iam de
medio babylonis fugerat, sed ibat in ceteris eius tardior, mater carnis meae, sicut monuit me
pudicitiam, ita curauit quod de me a uiro suo audierat, iam que pestilentiosum et in posterum
periculosum sentiebat, cohercere termino coniugalis affectus, si resecari ad uiuum non poterat;
non curauit hoc, quia metus erat, ne impediretur spes mea compede uxoria, non spes illa, quam in
te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis uolebat parens uterque,
ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania, illa autem, quia non solum nullo
detrimento, sed etiam nonnullo adiumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa
studia doctrinae. ita enim conicio recolens, ut possum, mores parentum meorum. relaxabantur
etiam mihi ad ludendum habenae ultra temperamentum seueritatis in dissolutionem affectionum
uariarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, deus meus, serenitatem ueritatis tuae, et
prodiebat tamquam ex adipe iniquitas mea.
furtum certe punit lex tua, domine, et lex scripta in cordibus hominum, quam ne ipsa quidem
delet iniquitas: quis enim fur aequo animo furem patitur? nec copiosus adactum inopia. et ego
furtum facere uolui et feci nulla compulsus egestate nisi penuria et fastidio iustitiae et sagina
iniquitatis. nam id furatus sum, quod mihi abundabat et multo melius, nec ea re uolebam frui,
quam furto appetebam, sed ipso furto et peccato. arbor erat pirus in uicinia nostrae uineae pomis
onusta nec forma nec sapore inlecebrosis. ad hanc excutiendam atque asportandam nequissimi
adulescentuli perreximus nocte intempesta, quousque ludum de pestilentiae more in areis
produxeramus, et abstulimus inde onera ingentia non ad nostras epulas, sed uel proicienda porcis,
etiamsi aliquid inde comedimus, dum tamen fieret a nobis quod eo liberet, quo non liceret. ecce
cor meum, deus, ecce cor meum, quod miseratus es in imo abyssi. dicat tibi nunc ecce cor meum,
quid ibi quaerebat, ut essem gratis malus et malitiae meae causa nulla esset nisi malitia. foeda
erat, et amaui eam; amaui perire, amaui defectum meum, non illud, ad quod deficiebam, sed
defectum meum ipsum amaui, turpis anima et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non
dedecore aliquid, sed dedecus appetens.
etenim species est pulchris corporibus et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis
congruentia ualet plurimum ceteris que sensibus est sua cuique accommodata modificatio
corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus,
unde etiam uindictae auiditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum
abs te, domine, neque deuiandum a lege tua. et uita, quam hic uiuimus, habet inlecebram suam
propter quendam modum decoris sui et conuenientiam cum his omnibus infimis pulchris.
amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. propter
uniuersa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum immoderata in ista inclinatione, cum
extrema bona sint, meliora et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et ueritas tua et lex tua.
habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso
delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.
cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus
adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse apparuerit aut metus
amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et
iacentia. homicidium fecit. cur fecit? adamauit eius coniugem aut praedium aut uoluit depraedari,
unde uiueret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. num homicidium
sine causa faceret ipso homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quo dictum et uaecordi et
nimis crudeli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat—praedicta est tamen causa:
ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quaere id quoque: cur ita? ut scilicet illa
exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, diuitias assequeretur et careret metu legum et
difficultate rerum propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur catilina
amauit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.
quid ego miser in te amaui, o furtum meum, o facinus illud meum nocturnum sexti decimi anni
aetatis meae? non enim pulchrum eras, cum furtum esses. aut uero aliquid es, ut loquar ad te?
pulchra erant poma illa, quae furati sumus, quoniam creatura tua erat, pulcherrime omnium,
creator omnium, deus bone, deus summum bonum et bonum uerum meum; pulchra erant illa
poma, sed non ipsa concupiuit anima mea miserabilis. erat mihi enim meliorum copia, illa autem
decerpsi, tantum ut furarer. nam decerpta proieci epulatus inde solam iniquitatem, qua laetabar
fruens. nam et si quid illorum pomorum intrauit in os meum, condimentum ibi facinus erat. et
nunc, domine deus meus, quaero, quid me in furto delectauerit, et ecce species nulla est: non dico
sicut in aequitate atque prudentia, sed neque sicut in mente hominis atque memoria et sensibus et
uegetante uita, neque sicut speciosa sunt sidera et decora locis suis et terra et mare plena fetibus,
qui succedunt nascendo decedentibus; non saltem ut est quaedam defectiua species et umbratica
uitiis fallentibus.
nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia deus excelsus. et ambitio
quid nisi honores quaerit et gloriam, cum tu sis prae cunctis honorandus unus et gloriosus in
aeternum? et saeuitia potestatum timeri uult: quis autem timendus nisi unus deus, cuius potestati
eripi aut subtrahi quid potest, quando aut ubi aut quo uel a quo potest. et blanditiae lasciuientium
amari uolunt: sed neque blandius est aliquid tua caritate nec amatur quidquam salubrius quam
illa prae cunctis formosa et luminosa ueritas tua. et curiositas affectare uidetur studium scientiae,
cum tu omnia summe noueris. ignorantia quoque ipsa atque stultitia simplicitatis et innocentiae
nomine tegitur, quia te simplicius quidquam non reperitur. quid te autem innocentius,
quandoquidem opera sua malis inimica sunt? et ignauia quasi quietem appetit: quae uero quies
certa praeter dominum? luxuria satietatem atque abundantiam se cupit uocari: tu es autem
plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suauitatis. effusio liberalitatis obtendit umbram: sed
bonorum omnium largitor affluentissimus tu es. auaritia multa possidere uult: et tu possides
omnia. inuidentia de excellentia litigat: quid te excellentius? ira uindictam quaerit: te iustius quis
uindicat? timor insolita et repentina exhorrescit rebus, quae amantur, aduersantia, dum praecauet
securitati: tibi enim quid insolitum? quid repentinum? aut quis a te separat quod diligis? aut ubi
nisi apud te firma securitas? tristitia rebus amissis contabescit, quibus se oblectabat cupiditas,
quia ita sibi nollet, sicut tibi auferri nihil potest.
ita fornicatur anima, cum auertitur abs te et quaerit extra te ea quae pura et liquida non inuenit,
nisi cum redit ad te. peruerse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt et extollunt se
aduersum te. sed etiam sic te imitando indicant creatorem te esse omnis naturae et ideo non esse,
quo a te omni modo recedatur. quid ergo in illo furto ego dilexi et in quo dominum meum uel
uitiose atque peruerse imitatus sum? an libuit facere contra legem saltem fallacia, quia potentatu
non poteram, ut mancam libertatem captiuus imitarer faciendo impune quod non liceret tenebrosa
omnipotentiae similitudine? ecce est ille seruus fugiens dominum suum et consecutus umbram. o
putredo, o monstrum uitae et mortis profunditas! potuit ne libere quod non licebat, non ob aliud,
nisi quia non licebat?
quid retribuam domino, quod recolit haec memoria mea et anima mea non metuit inde? diligam
te, domine, et gratias agam et confitear nomini tuo, quoniam tanta dimisisti mihi mala et nefaria
opera mea. gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tamquam glaciem
soluisti. gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam
gratuitum facinus amaui? et omnia mihi dimissa esse fateor, et quae mea sponte feci mala et quae
te duce non feci. quis est hominum, qui suam cogitans infirmitatem audet uiribus suis tribuere
castitatem atque innocentiam suam, ut minus amet te, quasi minus ei necessaria fuerit
misericordia tua, qua donas peccata conuersis ad te? qui enim uocatus a te secutus est uocem
tuam et uitauit ea, quae me de me ipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo
medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est, ut non aegrotaret, uel potius ut minus aegrotaret,
et ideo te tantundem, immo uero amplius diligat, quia per quem me uidet tantis peccatorum
meorum languoribus exui, per eum se uidet tantis peccatorum languoribus non implicari.
quem fructum habui miser aliquando in his, quae nunc recolens erubesco, maxime in illo furto, in
quo ipsum furtum amaui, nihil aliud, cum et ipsum esset nihil et eo ipso ego miserior? et tamen
solus id non fecissem—sic recordor animum tunc meum—solus omnino id non fecissem. ergo
amaui ibi etiam consortium eorum, cum quibus id feci. non ergo nihil aliud quam furtum amaui;
immo uero nihil aliud, quia et illud nihil est. quid est re uera? quis est, qui doceat me, nisi qui
inluminat cor meum et discernit umbras eius? quid est, quod mihi uenit in mentem quaerere et
discutere et considerare, quia si tunc amarem poma illa, quae furatus sum, et eis frui cuperem,
possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem
meam, nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae? sed
quoniam in illis pomis uoluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium
simul peccantium.
quid erat ille affectus animi? certe enim plane turpis erat nimis, et uae mihi erat, qui habebam
illum. sed tamen quid erat? delicta quis intellegit. risus erat quasi titillato corde, quod fallebamus
eos, qui haec a nobis fieri non putabant et uehementer nolebant. cur ergo eo me delectabat, quo id
non faciebam solus? an quia etiam nemo facile solus ridet? nemo quidem facile, sed tamen etiam
solos et singulos homines, cum alius nemo praesens est, uincit risus aliquando, si aliquid nimie
ridiculum uel sensibus occurrit uel animo. at ego illud solus non facerem, non facerem omnino
solus. ecce est coram te, deus meus, uiua recordatio animae meae. solus non facerem furtum
illud, in quo me non libebat id quod furabar, sed quia furabar: quod me solum facere prorsus non
liberet, nec facerem. o nimis inimica amicitia, seductio mentis inuestigabilis, ex ludo et ioco
nocendi auiditas, et alieni damni appetitus, nulla lucri mei, nulla ulciscendi libidine, sed cum
dicitur: "eamus, faciamus" et pudet non esse impudentem.
quis exaperit istam tortuosissimam et implicatissimam nodositatem? foeda est; nolo in eam
intendere, nolo eam uidere. te uolo, iustitia et innocentia, pulchra et decora honestis luminibus et
insatiabili satietate. quies est apud te ualde et uita imperturbabilis. qui intrat in te, intrat in
gaudium domini sui et non timebit et habebit se optime in optimo. defluxi abs te ego et erraui,
deus meus, nimis deuius ab stabilitate tua in adulescentia et factus sum mihi regio egestatis.
LIBER TERTIUS
ueni carthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum
amabam et amare amabam et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam
quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et uiam sine muscipulis, quoniam fames mihi
erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio
alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, fastidiosior. et ideo non
bene ualebat anima mea et ulcerosa proiciebat se foras, miserabiliter scalpi auida contactu
sensibilium. sed si non haberent animam, non utique amarentur. amare et amari dulce mihi erat
magis, si et amantis corpore fruerer. uenam igitur amicitiae coinquinabam sordibus
concupiscentiae candorem que eius obnubilabam de tartaro libidinis, et tamen, foedus atque
inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti uanitate. rui etiam in amorem, quo
cupiebam capi. deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suauitatem illam et quam bonus
aspersisti, quia et amatus sum et perueni occulte ad uinculum fruendi et conligabar laetus
aerumnosis nexibus, ut caederer uirgis ferreis ardentibus zeli et suspicionum et timorum et
irarum atque rixarum.
rapiebant me spectacula theatrica plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei.
quid est, quod ibi homo uult dolere cum spectat luctuosa et tragica, quae tamen pati ipse nollet?
et tamen pati uult ex eis dolorem spectator et dolor ipse est uoluptas eius. quid est nisi mirabilis
insania? nam eo magis eis mouetur quisque, quo minus a talibus affectibus sanus est, quamquam,
cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. sed qualis tandem
misericordia in rebus fictis et scenicis? non enim ad subueniendum prouocatur auditor, sed
tantum ad dolendum inuitatur et actori earum imaginum amplius fauet, cum amplius dolet. et si
calamitates illae hominum uel antiquae uel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit
inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus et gaudens lacrimat.
ergo amantur et dolores. certe omnis homo gaudere uult. an cum miserum esse neminem libeat,
libet tamen esse misericordem, quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? et
hoc de illa uena amicitiae est. sed quo uadit? quo fluit? ut quid decurrit in torrentem picis
bullientis, aestus immanes taetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et uertitur per nutum
proprium de caelesti serenitate detorta atque deiecta? repudietur ergo misericordia? nequaquam.
ergo amentur dolores aliquando. sed caue immunditiam, anima mea, sub tutore deo meo, deo
patrum nostrorum et laudabili et superexaltato in omnia saecula, caue immunditiam. neque enim
nunc non misereor, sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia,
quamuis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi, cum autem sese amittebant, quasi
misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. nunc uero magis misereor gaudentem in
flagitio quam uelut dura perpessum detrimento perniciosae uoluptatis et amissione miserae
felicitatis. haec certe uerior misericordia, sed non in ea delectat dolor. nam etsi approbatur officio
caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors
est. si enim est maliuola beniuolentia, quod fieri non potest, potest et ille, qui ueraciter sinceriter
que miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. nonnullus itaque dolor approbandus, nullus
amandus est. hoc enim tu, domine deus, qui animas amas, longe alte que purius quam nos et
incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. et ad haec quis idoneus?
at ego tunc miser dolere amabam et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna
aliena et falsa et saltatoria ea magis placebat actio histrionis me que alliciebat uehementius, qua
mihi lacrimae excutiebantur. quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo et
impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? et inde erant dolorum amores, non quibus altius
penetrarer—non enim amabam talia perpeti, qualia spectare—sed quibus auditis et fictis
tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium feruidus tumor et tabes et
sanies horrida consequebatur. talis uita mea numquid uita erat, deus meus?
et circumuolabat super me fidelis a longe misericordia tua. in quantas iniquitates distabui, et
sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te deduceret me ad ima infida et
circumuentoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala, et in omnibus
flagellabas me! ausus sum etiam in celebritate sollemnitatum tuarum intra parietes ecclesiae tuae
concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis: unde me uerberasti grauibus poenis,
sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, deus meus, refugium meum a
terribilibus nocentibus, in quibus uagatus sum praefidenti collo ad longe recedendum a te, amans
uias meas et non tuas, amans fugitiuam libertatem.
habebant et illa studia, quae honesta uocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut
excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. tanta est caecitas hominum de caecitate
etiam gloriantium. et maior iam eram in schola rhetoris et gaudebam superbe et tumebam typho,
quamquam longe sedatior, domine, tu scis, et remotus omnino ab euersionibus, quas faciebant
euersores—hoc enim nomen scaeuum et diabolicum uelut insigne urbanitatis est—inter quos
uiuebam pudore impudenti, quia talis non eram: et cum eis eram et amicitiis eorum delectabar
aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est ab euersionibus, quibus proterue
insectabantur ignotorum uerecundiam, quam proturbarent gratis inludendo atque inde pascendo
maliuolas laetitias suas. nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. quid itaque uerius quam
euersores uocarentur, euersi plane prius ipsi atque peruersi deridentibus eos et seducentibus
fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quod alios inridere amant et fallere?
inter hos ego imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine
damnabili et uentoso per gaudia uanitatis humanae, et usitato iam discendi ordine perueneram in
librum cuiusdam ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. sed liber ille
ipsius exhortationem continet ad philosophiam et uocatur hortensius. ille uero liber mutauit
affectum meum et ad te ipsum, domine, mutauit preces meas et uota ac desideria mea fecit alia.
uiluit mihi repente omnis uana spes et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis
incredibili et surgere coeperam, ut ad te redirem. non enim ad acuendam linguam, quod uidebar
emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undeuicensimum iam defuncto patre ante
biennium, non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum neque mihi locutionem, sed
quod loquebatur persuaserat.
quomodo ardebam, deus meus, quomodo ardebam reuolare a terrenis ad te, et nesciebam quid
ageres me cum! apud te est enim sapientia. amor autem sapientiae nomen graecum habet
philosophiam, quo me accendebant illae litterae. sunt qui seducant per philosophiam magno et
blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos, et prope omnes, qui ex illis et supra
temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur, et manifestatur ibi salutifera illa
admonitio spiritus tui per seruum tuum bonum et pium: uidete, ne quis uos decipiat per
philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa huius
mundi et non secundum christum, quia in ipso inhabitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter.
et ego illo tempore, scis tu, lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant,
hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam
quaecumque esset sapientiam ut diligerem et quaererem et assequerer et tenerem atque
amplexarem fortiter, excitabar sermone illo et accendebar et ardebam, et hoc solum me in tanta
flagrantia refrangebat, quod nomen christi non erat ibi, quoniam hoc nomen secundum
misericordiam tuam, domine, hoc nomen saluatoris mei, filii tui, in ipso adhuc lacte matris
tenerum cor meum pie biberat et alte retinebat, et quidquid sine hoc nomine fuisset quamuis
litteratum et expolitum et ueridicum non me totum rapiebat.
itaque institui animum intendere in scripturas sanctas et uidere, quales essent. et ecce uideo rem
non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam et
uelatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem aut inclinare ceruicem ad eius
gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed uisa est mihi
indigna, quam tullianae dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius et acies
mea non penetrabat interiora eius. uerum autem illa erat, quae cresceret cum paruulis, sed ego
dedignabar esse paruulus et turgidus fastu mihi grandis uidebar. itaque incidi in homines superbe
delirantes, carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli et uiscum confectum
commixtione syllabarum nominis tui et domini iesu christi et paracleti consolatoris nostri spiritus
sancti. haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; ceterum cor
inane ueri. et dicebant: "ueritas et ueritas" et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis,
sed falsa loquebantur non de te tantum, qui uere ueritas es, sed etiam de istis elementis huius
mundi, creatura tua, de quibus etiam uera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo,
mi pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. o ueritas, ueritas, quam intime etiam
tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter
uoce sola et libris multis et ingentibus! et illa erant fercula, in quibus mihi esurienti te inferebatur
pro te sol et luna, pulchra opera tua, sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. priora enim
spiritalia opera tua quam ista corporea quamuis lucida et caelestia. at ego nec priora illa, sed te
ipsam, te, ueritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio, esuriebam et sitiebam. et
apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus iam melius erat amare
istum solem saltem istis oculis uerum quam illa falsa animo decepto per oculos. et tamen, quia te
putabam, manducabam, non auide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es—neque enim
tu eras illa figmenta inania—nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. cibus in somnis simillimus
est cibis uigilantium, quo tamen dormientes non aluntur: dormiunt enim. at illa nec similia erant
ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es, quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora,
quibus certiora sunt uera corpora ista, quae uidemus uisu carneo, siue caelestia siue terrestria:
cum pecudibus et uolatilibus uidemus haec, et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. et rursus
certius imaginamur ea quam ex eis suspicamur alia grandiora et infinita, quae omnino nulla sunt.
qualibus ego tunc pascebar inanibus et non pascebar. at tu, amor meus, in quem deficio, ut fortis
sim, nec ista corpora es, quae uidemus quamquam in caelo, nec ea, quae non uidemus ibi, quia tu
ista condidisti nec in summis tuis conditionibus habes. quanto ergo longe es a phantasmatis illis
meis, phantasmatis corporum, quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum
eorum, quae sunt, et eis certiora corpora, quae tamen non es. sed nec anima es, quae uita est
corporum—ideo melior uita corporum certior que quam corpora—sed tu uita es animarum, uita
uitarum, uiuens te ipsa et non mutaris, uita animae meae.
ubi ergo mihi tunc eras et quam longe? et longe peregrinabar abs te exclusus et a siliquis
porcorum, quos de siliquis pascebam. quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae
quam illa decipula! nam uersus et carmen et medea uolans utiliores certe quam quinque elementa
uarie fucata propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt et occidunt credentem.
nam uersum et carmen etiam ad uera pulmenta transfero; uolantem autem medeam etsi cantabam,
non adserebam, etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. uae, uae! quibus
gradibus deductus in profunda inferi, quippe laborans et aestuans inopia ueri, cum te, deus
meus—tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem—cum te non secundum
intellectum mentis, quo me praestare uoluisti beluis, sed secundum sensum carnis quaererem. tu
autem eras interior intimo meo et superior summo meo. offendi illam mulierem audacem,
inopem prudentiae, aenigma salomonis, sedentem super sellam in foribus et dicentem: panes
occultos libenter edite et aquam dulcem furtiuam bibite. quae me seduxit, quia inuenit foris
habitantem in oculo carnis meae et talia ruminantem apud me, qualia per illum uorassem.
nesciebam enim aliud, uere quod est, et quasi acutule mouebar, ut suffragarer stultis
deceptoribus, cum a me quaererent, unde malum et utrum forma corporea deus finiretur et
haberet capillos et ungues et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul et
occiderent homines et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus perturbabar et recedens a
ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non noueram malum non esse nisi priuationem boni usque
ad quod omnino non est. quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis et animo
usque ad phantasma?
et non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse
moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua
parte certo spatio definita quam per infinitum et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et
quid in nobis esset, secundum quod essemus, et recte in scriptura diceremur ad imaginem dei,
prorsus ignorabam. et non noueram iustitiam ueram interiorem non ex consuetudine iudicantem,
sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro
regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter, secundum
quam iusti essent abraham et isaac et iacob et moyses et dauid et illi omnes laudati ore dei; sed
eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et uniuersos mores humani generis
ex parte moris sui metientibus, tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro
accommodatum sit, ocrea uelit caput contegi et galea calciari et murmuret, quod non apte
conueniat, aut in uno die indicto a promeridianis horis iustitio quisquam stomachetur non sibi
concedi quid uenale proponere, quia mane concessum est, aut in una domo uideat aliquid tractari
manibus a quoquam seruo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post
praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur et indignetur, cum sit unum habitaculum et una
familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo
saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit deus, istis
aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique seruierint, cum in uno homine et in
uno die et in unis aedibus uideant aliud alii membro congruere et aliud iam dudum licuisse, post
horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta uetetur et
uindicetur. numquid iustitia uaria est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter
eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum uita super terram breuis est, quia sensu non
ualent causas contexere saeculorum priorum aliarum que gentium, quas experti non sunt, cum his
quas experti sunt, in uno autem corpore uel die uel domo facile possunt uidere, quid cui membro,
quibus momentis, quibus partibus personis ue congruat, in illis offenduntur, hic seruiunt.
haec ego tunc nesciebam et non aduertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non
uidebam, et cantabam carmina et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio
atque alio metro aliter atque aliter et in uno aliquo uersu non omnibus locis eundem pedem; et ars
ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui
seruirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae
praecipit et nulla ex parte uariari et tamen uariis temporibus non omnia simul, sed propria
distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres non solum, sicut deus
iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus, uerum quoque, sicut deus reuelaret, futura
praenuntiantes.
numquid aliquando aut alicubi iniustum est diligere deum ex toto corde ex tota anima ex tota
mente et diligere proximum tamquam te ipsum? itaque flagitia, quae sunt contra naturam, ubique
ac semper detestanda atque punienda sunt, qualia sodomitarum fuerunt. quae si omnes gentes
facerent, eodem criminis reatu diuina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut se illo
uterentur modo. uiolatur quippe ipsa societas, quae cum deo nobis esse debet, cum eadem natura,
cuius ille auctor est, libidinis peruersitate polluitur. quae autem contra mores hominum sunt
flagitia, pro morum diuersitate uitanda sunt, ut pactum inter se ciuitatis aut gentis consuetudine
uel lege firmatum nulla ciuis aut peregrini libidine uioletur. turpis enim omnis pars uniuerso suo
non congruens. cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi
numquam ibi factum est, faciendum est, et si omissum, instaurandum, et si institutum non erat,
instituendum est. si enim regi licet in ciuitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum
quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem ciuitatis eius obtemperatur, immo
contra societatem non obtemperatur—generale quippe pactum est societatis humanae oboedire
regibus suis—quanto magis deo regnatori uniuersae creaturae suae ad ea quae iusserit sine
dubitatione seruiendum est! sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori
ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.
item in facinoribus, ubi libido est nocendi siue per contumeliam siue per iniuriam et utrumque
uel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus, uel adipiscendi alicuius extra commodi, sicut latro
uiatori, uel euitandi mali, sicut ei qui timetur, uel inuidendo, sicut feliciori miserior aut in aliquo
prosperatus ei, quem sibi aequari timet aut aequalem dolet, uel sola uoluptate alieni mali, sicut
spectatores gladiatorum aut inrisores aut inlusores quorumlibet. haec sunt capita iniquitatis, quae
pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine aut una aut duabus earum aut simul
omnibus, et uiuitur male aduersus tria et septem, psalterium decem chordarum, decalogum tuum,
deus altissime et dulcissime. sed quae flagitia in te, qui non corrumperis? aut quae aduersus te
facinora, cui noceri non potest? sed hoc uindicas, quod in se homines perpetrant, quia etiam cum
in te peccant, impie faciunt in animas suas, et mentitur iniquitas sibi siue corrumpendo ac
peruertendo naturam suam, quam tu fecisti et ordinasti, uel immoderate utendo concessis rebus
uel in non concessa flagrando in eum usum, qui est contra naturam; aut rei tenentur animo et
uerbis saeuientes aduersus te et aduersus stimulum calcitrantes, aut cum diruptis limitibus
humanae societatis laetantur audaces priuatis conciliationibus aut diremptionibus, prout quidque
delectauerit aut offenderit. et ea fiunt, cum tu derelinqueris, fons uitae, qui es unus et uerus
creator et rector uniuersitatis, et priuata superbia diligitur in parte, unum falsum. itaque pietate
humili reditur in te, et purgas nos a consuetudine mala et propitius es peccatis confitentium et
exaudis gemitus compeditorum et soluis a uinculis, quae nobis fecimus, si iam non erigamus
aduersum te cornua falsae libertatis auaritia plus habendi et damno totum amittendi, amplius
amando proprium nostrum quam te, omnium bonum.
sed inter flagitia et facinora et tam multas iniquitates sunt peccata proficientium, quae a bene
iudicantibus et uituperantur ex regula perfectionis et laudantur spe frugis sicut herba segetis. et
sunt quaedam similia uel flagitio uel facinori et non sunt peccata, quia nec te offendunt,
dominum deum nostrum, nec sociale consortium, cum conciliantur aliqua in usum uitae congrue
tempori—et incertum est an libidine habendi—aut puniuntur corrigendi studio potestate ordinata,
et incertum est an libidine nocendi. multa itaque facta, quae hominibus improbanda uiderentur,
testimonio tuo approbata sunt et multa laudata ab hominibus te teste damnantur, cum saepe se
aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus occulti temporis. cum uero
aliquid tu repente inusitatum et improuisum imperas, etiamsi hoc aliquando uetuisti, quamuis
causam imperii tui pro tempore occultes et quamuis contra pactum sit aliquorum hominum
societatis, quis dubitet esse faciendum, quando ea iusta est societas hominum, quae seruit tibi?
sed beati qui te imperasse sciunt. fiunt enim omnia a seruientibus tibi uel ad exhibendum, quod
ad praesens opus est, uel ad futura praenuntianda.
haec ego nesciens inridebam illos sanctos seruos et prophetas tuos. et quid agebam, cum
inridebam eos, nisi ut inriderer abs te sensim atque paulatim perductus ad eas nugas, ut crederem
ficum plorare, cum decerpitur, et matrem eius arborem lacrimis lacteis? quam tamen ficum si
comedisset aliquis sanctus alieno sane, non suo scelere decerptam, misceret uisceribus et
anhelaret de illa angelos, immo uero particulas dei gemendo in oratione atque ructando: quae
particulae summi et ueri dei ligatae fuissent in illo pomo, nisi electi sancti dente ac uentre
soluerentur. et credidi miser magis esse misericordiam praestandam fructibus terrae quam
hominibus, propter quos nascerentur. si quis enim esuriens peteret, qui manichaeus non esset,
quasi capitali supplicio damnanda buccella uideretur, si ei daretur.
et misisti manum tuam ex alto et de hac profunda caligine eruisti animam meam, cum pro me
fleret ad te mea mater, fidelis tua, amplius quam flent matres corporea funera. uidebat enim illa
mortem meam ex fide et spiritu, quem habebat ex te, et exaudisti eam, domine, exaudisti eam nec
despexisti lacrimas eius, cum profluentes rigarent terram sub oculis eius in omni loco orationis
eius: exaudisti eam. nam unde illud somnium, quo eam consolatus es, ut uiuere me cum cederet
et habere me cum eandem mensam in domo? quod nolle coeperat auersans et detestans
blasphemias erroris mei. uidit enim se stantem in quadam regula lignea et aduenientem ad se
iuuenem splendidum hilarem atque adridentem sibi, cum illa esset maerens et maerore confecta.
qui cum causas ab ea quaesisset maestitiae suae cotidianarum que lacrimarum docendi, ut
adsolet, non discendi gratia, atque illa respondisset perditionem meam se plangere, iussisse illum,
quo secura esset, atque admonuisse, ut attenderet et uideret, ubi esset illa, ibi esse et me. quod illa
ubi attendit, uidit me iuxta se in eadem regula stantem. unde hoc, nisi quia erant aures tuae ad cor
eius, o tu bone omnipotens, qui sic curas unumquemque nostrum, tamquam solum cures, et sic
omnes, tamquam singulos?
unde illud etiam, quod cum mihi narrasset ipsum uisum et ego ad id trahere conarer, ut illa se
potius non desperaret futuram esse quod eram, continuo sine aliqua haesitatione: "non" inquit;
"non enim mihi dictum est: ubi ille, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille". confiteor tibi, domine,
recordationem meam, quantum recolo—quod saepe non tacui—amplius me isto per matrem
uigilantem responso tuo, quod tam uicina interpretationis falsitate turbata non est et tam cito uidit
quod uidendum fuit—quod ego certe, antequam dixisset, non uideram—etiam tum fuisse
commotum quam ipso somnio, quo feminae piae gaudium tanto post futurum ad consolationem
tunc praesentis sollicitudinis tanto ante praedictum est. nam nouem ferme anni secuti sunt,
quibus ego in illo limo profundi ac tenebris falsitatis, cum saepe surgere conarer et grauius
alliderer, uolutatus sum, cum tamen illa uidua casta, pia et sobria, quales amas, iam quidem spe
alacrior, sed fletu et gemitu non segnior, non desineret horis omnibus orationum suarum de me
plangere ad te, et intrabant in conspectum tuum preces eius, et me tamen dimittebas adhuc uolui
et inuolui illa caligine.
et dedisti alterum responsum interim, quod recolo. nam et multa praetereo, propter quod propero
ad ea quae me magis urguent confiteri tibi, et multa non memini. dedisti ergo alterum per
sacerdotem tuum, quendam episcopum nutritum in ecclesia et exercitatum in libris tuis. quem
cum illa femina rogasset, ut dignaretur me cum conloqui et refellere errores meos et dedocere me
mala ac docere bona—faciebat enim hoc, quos forte idoneos inuenisset—noluit ille, prudenter
sane, quantum sensi postea. respondit enim me adhuc esse indocilem, eo quod inflatus essem
nouitate haeresis illius et nonnullis quaestiunculis iam multos imperitos exagitassem, sicut illa
indicauerat ei. "sed" inquit "sine illum ibi. tantum roga pro eo dominum: ipse legendo reperiet,
quis ille sit error et quanta impietas". simul etiam narrauit se quoque paruulum a seducta matre
sua datum fuisse manichaeis et omnes paene non legisse tantum uerum etiam scriptitasse libros
eorum sibi que apparuisse nullo contra disputante et conuincente, quam esset illa secta fugienda:
itaque fugisse. quae cum ille dixisset atque illa nollet adquiescere, sed instaret magis deprecando
et ubertim flendo, ut me uideret et me cum dissereret, ille iam substomachans taedio: "uade"
inquit a me; ita uiuas, fieri non potest, ut filius istarum lacrimarum pereat". quod illa ita se
accepisse inter conloquia sua me cum saepe recordabatur, ac si de caelo sonuisset.
LIBER QUARTUS
per idem tempus annorum nouem, ab undeuicensimo anno aetatis meae usque ad
duodetricensimum, seducebamur et seducebamus falsi atque fallentes in uariis cupiditatibus et
palam per doctrinas, quas liberales uocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi
superstitiosi, ubique uani, hac popularis gloriae sectantes inanitatem usque ad theatricos plausus
et contentiosa carmina et agonem coronarum faenearum et spectaculorum nugas et
intemperantiam libidinum, illac autem purgari nos ab istis sordibus expetentes, cum eis, qui
appellarentur electi et sancti, afferremus escas, de quibus nobis in officina aqualiculi sui
fabricarent angelos et deos, per quos liberaremur. et sectabar ista atque faciebam cum amicis
meis per me ac me cum deceptis. inrideant me adrogantes et nondum salubriter prostrati et elisi a
te, deus meus, ego tamen confitear tibi dedecora mea in laude tua. sine me, obsecro, et da mihi
circumire praesenti memoria praeteritos circuitus erroris mei et immolare tibi hostiam
iubilationis. quid enim sum ego mihi sine te nisi dux in praeceps? aut quid sum, cum mihi bene
est, nisi sugens lac tuum aut fruens te cibo, qui non corrumpitur. et quis homo est quilibet homo,
cum sit homo? sed inrideant nos fortes et potentes, nos autem infirmi et inopes confiteamur tibi.
docebam in illis annis artem rhetoricam et uictoriosam loquacitatem uictus cupiditate uendebam.
malebam tamen, domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo
docebam dolos, non quibus contra caput innocentis agerent, sed aliquando pro capite nocentis. et,
deus, uidisti de longinquo lapsantem in lubrico et in multo fumo scintillantem fidem meam,
quam exhibebam in illo magisterio diligentibus uanitatem et quaerentibus mendacium, socius
eorum. in illis annis unam habebam non eo quod legitimum uocatur coniugio cognitam, sed
quam indagauerat uagus ardor inops prudentiae, sed unam tamen, ei quoque seruans tori fidem;
in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti modum, quod
foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra uotum
nascitur, quamuis iam nata cogat se diligi.
recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse mihi nescio quem
haruspicem, quid ei dare uellem mercedis, ut uincerem, me autem foeda illa sacramenta
detestatum et abominatum respondisse, nec si corona illa esset immortaliter aurea, muscam pro
uictoria mea necari sinere. necaturus enim erat ille in sacrificiis suis animantia et illis honoribus
inuitaturus mihi suffragatura daemonia uidebatur. sed hoc quoque malum non ex tua castitate
repudiaui, deus cordis mei. non enim amare te noueram, qui nisi fulgores corporeos cogitare non
noueram. talibus enim figmentis suspirans anima nonne fornicatur abs te et fidit in falsis et pascit
uentos? sed uidelicet sacrificari pro me nollem daemonibus, quibus me illa superstitione ipse
sacrificabam. quid est enim aliud uentos pascere quam ipsos pascere, hoc est errando eis esse
uoluptati atque derisui?
ideo que illos planos, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi
nullum eis esset sacrificium et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur.
quod tamen christiana et uera pietas consequenter repellit et damnat. bonum est enim confiteri
tibi, domine, et dicere: miserere mei: cura animam meam, quoniam peccaui tibi, neque ad
licentiam peccandi abuti indulgentia tua, sed meminisse dominicae uocis: ecce sanus factus es;
iam noli peccare, ne quid tibi deterius contingat. quam totam illi salubritatem interficere
conantur, cum dicunt: "de caelo tibi est ineuitabilis causa peccandi" et "uenus hoc fecit aut
saturnus aut mars", scilicet ut homo sine culpa sit, caro et sanguis et superba putredo, culpandus
sit autem caeli ac siderum creator et ordinator. et quis est hic nisi deus noster, suauitas et origo
iustitiae, qui reddes unicuique secundum opera eius et cor contritum et humiliatum non spernis?
erat eo tempore uir sagax, medicinae artis peritissimus atque in ea nobilissimus, qui pro consule
manu sua coronam illam agonisticam imposuerat non sano capiti meo, sed non ut medicus. nam
illius morbi tu sanator, qui resistis superbis, humilibus autem das gratiam. numquid tamen etiam
per illum senem defuisti mihi aut destitisti mederi animae meae? quia enim factus ei eram
familiarior et eius sermonibus—erant enim sine uerborum cultu uiuacitate sententiarum iucundi
et graues—assiduus et fixus inhaerebam, ubi cognouit ex conloquio meo libris genethliacorum
esse me deditum, benigne ac paterne monuit, ut eos abicerem neque curam et operam rebus
utilibus necessariam illi uanitati frustra impenderem, dicens ita se illa didicisse, ut eius
professionem primis annis aetatis suae deferre uoluisset, qua uitam degeret, et si hippocraten
intellexisset, et illas utique litteras potuisse intellegere: et tamen non ob aliam causam se postea
illis relictis medicinam assecutum, nisi quod eas falsissimas comperisset et nollet uir grauis
decipiendis hominibus uictum quaerere. "at tu" inquit "quo te in hominibus sustentas, rhetoricam
tenes, hanc autem fallaciam libero studio, non necessitate rei familiaris sectaris. quo magis mihi
te oportet de illa credere, qui eam tam perfecte discere elaboraui, quam ex ea sola uiuere uolui". a
quo ego cum quaesissem, quae causa ergo faceret, ut multa inde uera pronuntiarentur, respondit
ille, ut potuit, uim sortis hoc facere in rerum natura usquequaque diffusam. si enim de paginis
poetae cuiuspiam longe aliud canentis atque intendentis, cum forte quis consulit, mirabiliter
consonus negotio saepe uersus exiret, mirandum non esse dicebat, si ex anima humana superiore
aliquo instinctu nesciente, quid in se fieret, non arte, sed sorte sonaret aliquid, quod interrogantis
rebus factis que concineret.
et hoc quidem ab illo uel per illum procurasti mihi, et quid ipse postea per me ipsum quaererem,
in memoria mea deliniasti. tunc autem nec ipse nec carissimus meus nebridius adulescens ualde
bonus et ualde cautus, inridens totum illud diuinationis genus, persuadere mihi potuerunt, ut haec
abicerem, quoniam me amplius ipsorum auctorum mouebat auctoritas et nullum certum quale
quaerebam documentum adhuc inueneram, quo mihi sine ambiguitate appareret, quae ab eis
consultis uera dicerentur, forte uel sorte, non arte inspectorum siderum dici.
in illis annis, quo primum tempore in municipio, quo natus sum, docere coeperam,
comparaueram amicum societate studiorum nimis carum, coaeuum mihi et conflorentem flore
adulescentiae. me cum puer creuerat et pariter in scholam ieramus pariter que luseramus. sed
nondum erat sic amicus, quamquam ne tunc quidem sic, uti est uera amicitia, quia non est uera,
nisi cum eam tu agglutinas inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum
sanctum, qui datus est nobis. sed tamen dulcis erat nimis, cocta feruore parilium studiorum. nam
et a fide uera, quam non germanitus et penitus adulescens tenebat, deflexeram eum in
superstitiosas fabellas et perniciosas, propter quas me plangebat mater. me cum iam errabat in
animo ille homo, et non poterat anima mea sine illo. et ecce tu imminens dorso fugitiuorum
tuorum, deus ultionum et fons misericordiarum simul, qui conuertis nos ad te miris modis, ecce
abstulisti hominem de hac uita, cum uix expleuisset annum in amicitia mea, suaui mihi super
omnes suauitates illius uitae meae.
quis laudes tuas enumerat unus in se uno, quas expertus est? quid tunc fecisti, deus meus, et
quam inuestigabilis abyssus iudiciorum tuorum? cum enim laboraret ille febribus, iacuit diu sine
sensu in sudore laetali et, cum desperaretur, baptizatus est nesciens me non curante et
praesumente id retinere potius animam eius quod a me acceperat, non quod in nescientis corpore
fiebat. longe autem aliter erat. nam recreatus est et saluus factus, statim que ut primo cum eo
loqui potui—potui autem mox, ut ille potuit, quando non discedebam et nimis pendebamus ex
inuicem—temptaui apud illum inridere, tamquam et illo inrisuro me cum baptismum, quem
acceperat mente atque sensu absentissimus. sed tamen iam se accepisse didicerat. at ille ita me
exhorruit ut inimicum admonuit que mirabili et repentina libertate, ut, si amicus esse uellem,
talia sibi dicere desinerem. ego autem stupefactus atque turbatus distuli omnes motus meos, ut
conualesceret prius esset que idoneus uiribus ualetudinis, cum quo agere possem quod uellem.
sed ille abreptus dementiae meae, ut apud te seruaretur consolationi meae: post paucos dies me
absente repetitur febribus et defungitur.
quo dolore contenebratum est cor meum, et quidquid aspiciebam mors erat. et erat mihi patria
supplicium et paterna domus mira infelicitas, et quidquid cum illo communicaueram, sine illo in
cruciatum immanem uerterat. expectabant eum undique oculi mei, et non dabatur; et oderam
omnia, quod non haberent eum, nec mihi iam dicere poterant: "ecce ueniet", sicut cum uiueret,
quando absens erat. factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare
tristis esset et quare conturbaret me ualde, et nihil nouerat respondere mihi. et si dicebam: "spera
in deum", iuste non obtemperabat, quia uerior erat et melior homo, quem carissimum amiserat,
quam phantasma, in quod sperare iubebatur. solus fletus erat dulcis mihi et successerat amico
meo in deliciis animi mei.
et nunc, domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est uulnus meum. possum ne audire abs
te, qui ueritas es, et admouere aurem cordis mei ori tuo, ut dicas mihi, cur fletus dulcis sit
miseris? an tu, quamuis ubique adsis, longe abiecisti a te miseriam nostram, et tu in te manes,
nos autem in experimentis uoluimur? et tamen nisi ad aures tuas ploraremus, nihil residui de spe
nostra fieret. unde igitur suauis fructus de amaritudine uitae carpitur gemere et flere et suspirare
et conqueri? an hoc ibi dulce est, quod speramus exaudire te? recte istuc in precibus, quia
desiderium perueniendi habent. num in dolore amissae rei et luctu, quo tunc operiebar? neque
enim sperabam reuiuescere illum aut hoc petebam lacrimis, sed tantum dolebam et flebam. miser
enim eram et amiseram gaudium meum. an et fletus res amara est et prae fastidio rerum, quibus
prius fruebamur, et tunc ab eis abhorremus, delectat?
quid autem ista loquor? non enim tempus quaerendi nunc est, sed confitendi tibi. miser eram, et
miser est omnis animus uinctus amicitia rerum mortalium et dilaniatur, cum eas amittit, et tunc
sentit miseriam, qua miser est et antequam amittat eas. sic ego eram illo tempore et flebam
amarissime et requiescebam in amaritudine. ita miser eram et habebam cariorem illo amico meo
uitam ipsam miseram. nam quamuis eam mutare uellem, nollem tamen amittere magis quam
illum et nescio an uellem uel pro illo, sicut de oreste et pylade traditur, si non fingitur, qui uellent
pro inuicem uel simul mori, qua morte peius eis erat non simul uiuere. sed in me nescio quis
affectus nimis huic contrarius ortus erat et taedium uiuendi erat in me grauissimum et moriendi
metus. credo, quo magis illum amabam, hoc magis mortem, quae mihi eum abstulerat, tamquam
atrocissimam inimicam oderam et timebam et eam repente consumpturam omnes homines
putabam, quia illum potuit. sic eram omnino, memini. ecce cor meum, deus meus, ecce intus;
uide, quia memini, spes mea, qui me mundas a talium affectionum immunditia, dirigens oculos
meos ad te et euellens de laqueo pedes meos. mirabar enim ceteros mortales uiuere, quia ille,
quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat, et me magis, quia ille alter eram, uiuere illo
mortuo mirabar. bene quidam dixit de amico suo dimidium animae suae. nam ego sensi animam
meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus, et ideo mihi horrori erat uita,
quia nolebam dimidius uiuere, et ideo forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem
multum amaueram.
o dementiam nescientem diligere homines humaniter! o stultum hominem immoderate humana
patientem! quod ego tunc eram. itaque aestuabam, suspirabam, flebam, turbabar, nec requies erat
nec consilium. portabam enim concisam et cruentam animam meam impatientem portari a me, et
ubi eam ponerem non inueniebam. non in amoenis nemoribus, non in ludis atque cantibus nec in
suaue olentibus locis nec in conuiuiis apparatis neque in uoluptate cubilis et lecti, non denique in
libris atque carminibus adquiescebat. horrebant omnia et ipsa lux et quidquid non erat quod ille
erat, improbum et odiosum erat praeter gemitum et lacrimas: nam in eis solis aliquantula requies.
ubi autem inde auferebatur anima mea, onerabat me grandi sarcina miseriae. ad te, domine,
leuanda erat et curanda, sciebam, sed nec uolebam nec ualebam, eo magis, quia non mihi eras
aliquid solidum et firmum, cum de te cogitabam. non enim tu eras, sed uanum phantasma et error
meus erat deus meus. si conabar eam ibi ponere, ut requiesceret, per inane labebatur et iterum
ruebat super me, et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere.
quo enim cor meum fugeret a corde meo? quo a me ipso fugerem? quo non me sequerer? et
tamen fugi de patria. minus enim eum quaerebant oculi mei, ubi uidere non solebant, atque a
thagastensi oppido ueni carthaginem.
non uacant tempora nec otiose uoluuntur per sensus nostros: faciunt in animo mira opera. ecce
ueniebant et praeteribant de die in diem et ueniendo et praetereundo inserebant mihi spes alias et
alias memorias et paulatim resarciebant me pristinis generibus delectationum, quibus cedebat
dolor meus ille; sed succedebant non quidem dolores alii, causae tamen aliorum dolorum. nam
unde me facillime et in intima dolor ille penetrauerat, nisi quia fuderam in harenam animam
meam diligendo moriturum acsi non moriturum? maxime quippe me reparabant atque recreabant
aliorum amicorum solacia, cum quibus amabam quod pro te amabam, et hoc erat ingens fabula et
longum mendacium, cuius adulterina confricatione corrumpebatur mens nostra pruriens in
auribus. sed illa mihi fabula non moriebatur, si quis amicorum meorum moreretur. alia erant,
quae in eis amplius capiebant animum, conloqui et conridere et uicissim beniuole obsequi, simul
legere libros dulciloquos, simul nugari et simul honestari, dissentire interdum sine odio tamquam
ipse homo se cum atque ipsa rarissima dissensione condire consensiones plurimas, docere aliquid
inuicem aut discere ab inuicem, desiderare absentes cum molestia, suscipere uenientes cum
laetitia: his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per
linguam, per oculos et mille motus gratissimos quasi fomitibus conflare animos et ex pluribus
unum facere.
hoc est, quod diligitur in amicis et sic diligitur, ut rea sibi sit humana conscientia, si non amauerit
redamantem aut si amantem non redamauerit, nihil quaerens ex eius corpore praeter indicia
beniuolentiae. hinc ille luctus, si quis moriatur, et tenebrae dolorum et uersa dulcedine in
amaritudinem cor madidum et ex amissa uita morientium mors uiuentium. beatus qui amat te et
amicum in te et inimicum propter te. solus enim nullum carum amittit, cui omnes in illo cari sunt,
qui non amittitur. et quis est iste nisi deus noster, deus, qui fecit caelum et terram et implet ea,
quia implendo ea fecit ea? te nemo amittit, nisi qui dimittit, et quia dimittit, quo it aut quo fugit
nisi a te placido ad te iratum? nam ubi non inuenit legem tuam in poena sua? et lex tua ueritas et
ueritas tu.
deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus. nam quoquouersum se
uerterit anima hominis, ad dolores figitur alibi praeterquam in te, tametsi figitur in pulchris extra
te et extra se. quae tamen nulla essent, nisi essent abs te. quae oriuntur et occidunt et oriendo
quasi esse incipiunt et crescunt, ut perficiantur, et perfecta senescunt et intereunt: et non omnia
senescunt et omnia intereunt. ergo cum oriuntur et tendunt esse, quo magis celeriter crescunt, ut
sint, eo magis festinant, ut non sint. sic est modus eorum. tantum dedisti eis, quia partes sunt
rerum, quae non sunt omnes simul, sed decedendo ac succedendo agunt omnes uniuersum, cuius
partes sunt. ecce sic peragitur et sermo noster per signa sonantia. non enim erit totus sermo, si
unum uerbum non decedat, cum sonuerit partes suas, ut succedat aliud. laudet te ex illis anima
mea, deus, creator omnium, sed non in eis figatur glutine amore per sensus corporis. eunt enim
quo ibant, ut non sint, et conscindunt eam desideriis pestilentiosis, quoniam ipsa esse uult et
requiescere amat in eis, quae amat. in illis autem non est ubi, quia non stant: fugiunt, et quis ea
sequitur sensu carnis? aut quis ea comprehendit, uel cum praesto sunt? tardus est enim sensus
carnis, quoniam sensus carnis est: ipse est modus eius. sufficit ad aliud, ad quod factus est, ad
illud autem non sufficit, ut teneat transcurrentia ab initio debito usque ad finem debitum. in uerbo
enim tuo, per quod creantur, ibi audiunt: "hinc et huc usque".
noli esse uana, anima mea, et obsurdescere in aure cordis tumultu uanitatis tuae. audi et tu:
uerbum ipsum clamat, ut redeas, et ibi est locus quietis imperturbabilis, ubi non deseritur amor, si
ipse non deserat. ecce illa discedunt, ut alia succedant et omnibus suis partibus constet infima
uniuersitas. "numquid ego aliquo discedo?" ait uerbum dei. ibi fige mansionem tuam, ibi
commenda quidquid inde habes, anima mea, saltem fatigata fallaciis. ueritati commenda
quidquid tibi est a ueritate, et non perdes aliquid, et reflorescent putria tua et sanabuntur omnes
languores tui et fluxa tua reformabuntur et renouabuntur et constringentur ad te et non te
deponent, quo descendunt, sed stabunt te cum et permanebunt ad semper stantem ac
permanentem deum.
ut quid peruersa sequeris carnem tuam? ipsa te sequatur conuersam. quidquid per illam sentis, in
parte est et ignoras totum, cuius hae partes sunt, et delectant te tamen. sed si ad totum
comprehendendum esset idoneus sensus carnis tuae ac non et ipse in parte uniuersi accepisset pro
tua poena iustum modum, uelles, ut transiret quidquid existit in praesentia, ut magis tibi omnia
placerent. nam et quod loquimur, per eundem sensum carnis audis et non uis utique stare
syllabas, sed transuolare, ut aliae ueniant et totum audias. ita semper omnia, quibus unum aliquid
constat—et non sunt omnia simul ea, quibus constat—plus delectant omnia quam singula, si
possint sentiri omnia. sed longe his melior qui fecit omnia, et ipse est deus noster, et non discedit,
quia nec succeditur ei.
si placent corpora, deum ex illis lauda et in artificem eorum retorque amorem, ne in his, quae tibi
placent, tu displiceas. si placent animae, in deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt et in illo
fixae stabiliuntur: alioquin irent et perirent. in illo ergo amentur, et rape ad eum te cum quas
potes et dic eis: "hunc amemus: ipse fecit haec et non est longe". non enim fecit atque abiit, sed
ex illo in illo sunt. ecce ubi est: ubi sapit ueritas. intimus cordi est, sed cor errauit ab eo. redite,
praeuaricatores, ad cor et inhaerete illi, qui fecit uos. state cum eo et stabitis, requiescite in eo et
quieti eritis. quo itis in aspera? quo itis? bonum, quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad
illum, bonum est et suaue; sed amarum erit iuste, quia iniuste amatur deserto illo quidquid ab illo
est. quo uobis adhuc et adhuc ambulare uias difficiles et laboriosas? non est requies, ubi quaeritis
eam. quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, ubi quaeritis. beatam uitam quaeritis in regione
mortis: non est illic. quomodo enim beata uita, ubi nec uita?
et descendit huc ipsa uita nostra et tulit mortem nostram et occidit eam de abundantia uitae suae
et tonuit clamans, ut redeamus hinc ad eum in illud secretum, unde processit ad nos in ipsum
primum uirginalem uterum, ubi ei nupsit humana creatura, caro mortalis, ne semper mortalis; et
inde uelut sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigans ad currendam uiam. non enim
tardauit, sed cucurrit clamans dictis, factis, morte, uita, descensu, ascensu, clamans, ut redeamus
ad eum. et discessit ab oculis, ut redeamus ad cor et inueniamus eum. abscessit enim et ecce hic
est. noluit nobis cum diu esse et non reliquit nos. illuc enim abscessit, unde numquam recessit,
quia mundus per eum factus est, et in hoc mundo erat et uenit in hunc mundum peccatores saluos
facere. cui confitetur anima mea, et sanat eam, quoniam peccauit illi. fili hominum, quo usque
graues corde? numquid et post descensum uitae non uultis ascendere et uiuere? sed quo
ascenditis, quando in alto estis et posuistis in caelo os uestrum? descendite, ut ascendatis, et
ascendatis ad deum. cecidistis enim ascendendo contra deum. dic eis ista, ut plorent in conualle
plorationis, et sic eos rape te cum ad deum, quia de spiritu eius haec dicis eis, si dicis ardens igne
caritatis.
haec tunc non noueram et amabam pulchra inferiora et ibam in profundum et dicebam amicis
meis: "num amamus aliquid nisi pulchrum? quid est ergo pulchrum? et quid est pulchritudo?
quid est quod nos allicit et conciliat rebus, quas amamus? nisi enim esset in eis decus et species,
nullo modo nos ad se mouerent". et animaduertebam et uidebam in ipsis corporibus aliud esse
quasi totum et ideo pulchrum, aliud autem, quod ideo deceret, quoniam apte accommodaretur
alicui, sicut pars corporis ad uniuersum suum aut calciamentum ad pedem et similia. et ista
consideratio scaturriuit in animo meo ex intimo corde meo, et scripsi libros "de pulchro et apto",
puto, duos aut tres; tu scis, deus: nam excidit mihi. non enim habemus eos, sed aberrauerunt a
nobis nescio quo modo.
quid est autem, quod me mouit, domine deus meus, ut ad hierium, romanae urbis oratorem,
scriberem illos libros? quem non noueram facie, sed amaueram hominem ex doctrinae fama,
quae illi clara erat, et quaedam uerba eius audieram, et placuerant mihi. sed magis, quia placebat
aliis et eum efferebant laudibus stupentes, quod ex homine syro, docto prius graecae facundiae,
post in latina etiam dictor mirabilis extitisset et esset scientissimus rerum ad studium sapientiae
pertinentium, mihi placebat. laudatur homo et amatur absens. utrumnam ab ore laudantis intrat in
cor audientis amor ille? absit; sed ex amante alio accenditur alius. hinc enim amatur qui laudatur,
dum non fallaci corde laudatoris praedicari creditur, id est cum amans eum laudat.
sic enim tunc amabam homines ex hominum iudicio; non enim ex tuo, deus meus, in quo nemo
fallitur. sed tamen cur non sicut auriga nobilis, sicut uenator studiis popularibus diffamatus, sed
longe aliter et grauiter et ita, quemadmodum et me laudari uellem? non autem uellem ita laudari
et amari me ut histriones, quamquam eos et ipse laudarem et amarem, sed eligens latere quam ita
notus esse et uel haberi odio quam sic amari. ubi distribuuntur ista pondera uariorum et
diuersorum amorum in anima una? quid est, quod amo in alio, quod rursus nisi odissem, non a
me detestarer et repellerem, cum sit uterque nostrum homo? non enim sicut equus bonus amatur
ab eo qui nollet hoc esse, etiamsi posset, hoc et de histrione dicendum est, qui naturae nostrae
socius est. ergo ne amo in homine quod odi esse, cum sim homo? grande profundum est ipse
homo, cuius etiam capillos tu, domine, numeratos habes et non minuuntur in te: et tamen capilli
eius magis numerabiles quam affectus eius et motus cordis eius.
at ille rhetor ex eo erat genere, quem sic amabam, ut uellem esse me talem; et errabam typho et
circumferebar omni uento et nimis occulte gubernabar abs te. et unde scio et unde certus
confiteor tibi, quod illum in amore laudantium magis amaueram quam in rebus ipsis, de quibus
laudabatur? quia si non laudatum uituperarent eum idem ipsi et uituperando atque spernendo ea
ipsa narrarent, non accenderer in eo et non excitarer, et certe res non aliae forent nec homo ipse
alius, sed tantummodo alius affectus narrantium. ecce ubi iacet anima infirma nondum haerens
soliditati ueritatis. sicut aurae linguarum flauerint a pectoribus opinantium, ita fertur et uertitur,
torquetur ac retorquetur, et obnubilatur ei lumen et non cernitur ueritas. et ecce est ante nos. et
magnum quiddam mihi erat, si sermo meus et studia mea illi uiro innotescerent: quae si probaret,
flagrarem magis; si autem improbaret, sauciaretur cor uanum et inane soliditatis tuae. et tamen
pulchrum illud atque aptum, unde ad eum scripseram, libenter animo uersabam ob os
contemplationis meae et nullo conlaudatore mirabar.
sed tantae rei cardinem in arte tua nondum uidebam, omnipotens, qui facis mirabilia solus, et ibat
animus per formas corporeas et pulchrum, quod per se ipsum, aptum autem, quod ad aliquid
accommodatum deceret, definiebam et distinguebam et exemplis corporeis astruebam. et conuerti
me ad animi naturam, et non me sinebat falsa opinio, quam de spiritalibus habebam, uerum
cernere. et inruebat in oculos ipsa uis ueri et auertebam palpitantem mentem ab incorporea re ad
liniamenta et colores et tumentes magnitudines et, quia non poteram ea uidere in animo, putabam
me non posse uidere animum. et cum in uirtute pacem amarem, in uitiositate autem odissem
discordiam, in illa unitatem, in ista quandam diuisionem notabam, in que illa unitate mens
rationalis et natura ueritatis ac summi boni mihi esse uidebatur, in ista uero diuisione inrationalis
uitae nescio quam substantiam et naturam summi mali, quae non solum esset substantia, sed
omnino uita esset et tamen abs te non esset, deus meus, ex quo sunt omnia, miser opinabar. et
illam monadem appellabam tamquam sine ullo sexu mentem, hanc uero dyadem, iram in
facinoribus, libidinem in flagitiis, nesciens quid loquerer. non enim noueram neque didiceram
nec ullam substantiam malum esse nec ipsam mentem nostram summum atque incommutabile
bonum.
sicut enim facinora sunt, si uitiosus est ille animi motus, in quo est impetus, et se iactat insolenter
ac turbide, et flagitia, si est immoderata illa animae affectio, qua carnales hauriuntur uoluptates
ita errores et falsae opiniones uitam contaminant, si rationalis mens ipsa uitiosa est. qualis in me
tunc erat nesciente alio lumine illam inlustrandam esse, ut sit particeps ueritatis, quia non est ipsa
natura ueritatis, quoniam tu inluminabis lucernam meam, domine; deus meus, inluminabis
tenebras meas, et de plenitudine tua omnes nos accepimus. es enim tu lumen uerum, quod
inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, quia in te non est transmutatio nec
momenti obumbratio.
sed ego conabar ad te et repellebar abs te, ut saperem mortem, quoniam superbis resistis. quid
autem superbius, quam ut adsererem mira dementia me id esse naturaliter, quod tu es? cum enim
ego essem mutabilis et eo mihi manifestum esset, quod utique ideo sapiens esse cupiebam, ut ex
deteriore melior fierem, malebam tamen etiam te opinari mutabilem quam me non hoc esse, quod
tu es. itaque repellebar, et resistebas uentosae ceruici meae et imaginabar formas corporeas et
caro carnem accusabam et spiritus ambulans nondum reuertebar ad te et ambulando ambulabam
in ea, quae non sunt neque in te neque in me neque in corpore neque mihi creabantur a ueritate
tua, sed a mea uanitate fingebantur ex corpore, et dicebam paruulis fidelibus tuis, ciuibus meis, a
quibus nesciens exulabam, dicebam illis garrulus et ineptus: "cur ergo errat anima, quam fecit
deus?" et mihi nolebam dici: "cur ergo errat deus?" et contendebam magis incommutabilem tuam
substantiam coactam errare quam meam mutabilem sponte deuiasse et poena errare confitebar.
et eram aetate annorum fortasse uiginti sex aut septem, cum illa uolumina scripsi, uoluens apud
me corporalia figmenta obstrepentia cordis mei auribus, quas intendebam, dulcis ueritas, in
interiorem melodiam tuam, cogitans de pulchro et apto et stare cupiens et audire te et gaudio
gaudere propter uocem sponsi, et non poteram, quia uocibus erroris mei rapiebar foras et pondere
superbiae meae in ima decidebam. non enim dabas auditui meo gaudium et laetitiam, aut
exultabant ossa, quae humiliata non erant.
et quid mihi proderat, quod annos natus ferme uiginti, cum in manus meas uenissent aristotelica
quaedam, quas appellant decem categorias—quarum nomine, cum eas rhetor carthaginiensis,
magister meus, buccis typho crepantibus commemoraret et alii qui docti habebantur, tamquam in
nescio quid magnum et diuinum suspensus inhiabam—legi eas solus et intellexi? quas cum
contulissem cum eis, qui se dicebant uix eas magistris eruditissimis non loquentibus tantum, sed
multa in puluere depingentibus intellexisse, nihil inde aliud mihi dicere potuerunt, quam ego
solus apud me ipsum legens cognoueram; et satis aperte mihi uidebantur loquentes de substantiis,
sicuti est homo, et quae in illis essent, sicuti est figura hominis, qualis sit et statura, quot pedum
sit, et cognatio, cuius frater sit, aut ubi sit constitutus aut quando natus, aut stet aut sedeat, aut
calciatus uel armatus sit aut aliquid faciat aut patiatur aliquid, et quaecumque in his nouem
generibus, quorum exempli gratia quaedam posui, uel in ipso substantiae genere innumerabilia
reperiuntur.
quid hoc mihi proderat, quando et oberat, cum etiam te, deus meus, mirabiliter simplicem atque
incommutabilem, illis decem praedicamentis putans quidquid esset omnino comprehensum, sic
intellegere conarer, quasi et tu subiectus esses magnitudini tuae aut pulchritudini, ut illa essent in
te quasi in subiecto sicut in corpore, cum tua magnitudo et tua pulchritudo tu ipse sis, corpus
autem non eo sit magnum et pulchrum, quo corpus est, quia etsi minus magnum et minus
pulchrum esset, nihilominus corpus esset? falsitas enim erat, quam de te cogitabam, non ueritas,
et figmenta miseriae meae, non firmamenta beatitudinis tuae. iusseras enim, et ita fiebat in me, ut
terra spinas et tribulos pareret mihi et cum labore peruenirem ad panem meum.
et quid mihi proderat, quod omnes libros artium, quas liberales uocant, tunc nequissimus
malarum cupiditatum seruus per me ipsum legi et intellexi, quoscumque legere potui? et
gaudebam in eis et nesciebam, unde esset quidquid ibi uerum et certum esset. dorsum enim
habebam ad lumen, ad ea, quae inluminantur, faciem: unde ipsa facies mea, qua inluminata
cernebam, non inluminabatur. quidquid de arte loquendi et disserendi, quidquid de
dimensionibus figurarum et de musicis et de numeris sine magna difficultate nullo hominum
tradente intellexi, scis tu, domine deus meus, quia et celeritas intellegendi et dispiciendi acumen
donum tuum est. sed non inde sacrificabam tibi. itaque mihi non ad usum, sed ad perniciem
magis ualebat, quia tam bonam partem substantiae meae sategi habere in potestate et
fortitudinem meam non ad te custodiebam, sed profectus sum abs te in longinquam regionem, ut
eam dissiparem in meretrices cupiditates. nam quid mihi proderat bona res non utenti bene? non
enim sentiebam illas artes etiam ab studiosis et ingeniosis difficillime intellegi, nisi cum eis
eadem conabar exponere et erat ille excellentissimus in eis, qui me exponentem non tardius
sequeretur.
sed quid mihi hoc proderat putanti, quod tu, domine deus ueritas, corpus esses lucidum et
immensum et ego frustum de illo corpore? nimia peruersitas! sed sic eram nec erubesco, deus
meus, confiteri tibi in me misericordias tuas et inuocare te, qui non erubui tunc profiteri
hominibus blasphemias meas et latrare aduersum te. quid ergo tunc mihi proderat ingenium per
illas doctrinas agile et nullo adminiculo humani magisterii tot nodosissimi libri enodati, cum
deformiter et sacrilega turpitudine in doctrina pietatis errarem? aut quid tantum oberat paruulis
tuis longe tardius ingenium, cum a te longe non recederent, ut in nido ecclesiae tuae tuti
plumescerent et alas caritatis alimento sanae fidei nutrirent? o domine deus noster, in uelamento
alarum tuarum speremus, et protege nos et porta nos. tu portabis et paruulos et usque ad canos tu
portabis, quoniam firmitas nostra quando tu es, tunc est firmitas, cum autem nostra est, infirmitas
est. uiuit apud te semper bonum nostrum, et quia inde auersi sumus, peruersi sumus. reuertamur
iam, domine, ut non euertamur, quia uiuit apud te sine ullo defectu bonum nostrum, quod tu ipse
es, et non timemus, ne non sit quo redeamus, quia nos inde ruimus; nobis autem absentibus non
ruit domus nostra, aeternitas tua.
LIBER QUINTUS
accipe sacrificium confessionum mearum de manu linguae meae, quam formasti et excitasti, ut
confiteatur nomini tuo, et sana omnia ossa mea, et dicant: domine, quis similis tibi? neque enim
docet te, quid in se agatur, qui tibi confitetur, quia oculum tuum non excludit cor clausum nec
manum tuam repellit duritia hominum, sed soluis eam, cum uoles, aut miserans aut uindicans, et
non est qui se abscondat a calore tuo. sed te laudet anima mea, ut amet te, et confiteatur tibi
miserationes tuas, ut laudet te. non cessat nec tacet laudes tuas uniuersa creatura tua nec spiritus
omnis per os conuersum ad te nec animalia nec corporalia per os considerantium ea, ut exurgat in
te a lassitudine anima nostra innitens eis, quae fecisti, et transiens ad te, qui fecisti haec
mirabiliter: et ibi refectio et uera fortitudo.
eant et fugiant a te inquieti iniqui. et tu uides eos et distinguis umbras, et ecce pulchra sunt cum
eis omnia et ipsi turpes sunt. et quid nocuerunt tibi? aut in quo imperium tuum dehonestauerunt a
caelis usque in nouissima iustum et integrum? quo enim fugerunt, cum fugerent a facie tua? aut
ubi tu non inuenis eos? sed fugerunt, ut non uiderent te uidentem se atque excaecati in te
offenderent—quia non deseris aliquid eorum, quae fecisti—in te offenderent iniusti et iuste
uexarentur, subtrahentes se lenitati tuae et offendentes in rectitudinem tuam et cadentes in
asperitatem tuam. uidelicet nesciunt, quod ubique sis, quem nullus circumscribit locus, et solus
es praesens etiam his, qui longe fiunt a te. conuertantur ergo et quaerant te, quia non, sicut ipsi
deseruerunt creatorem suum, ita tu deseruisti creaturam tuam. ipsi conuertantur, et ecce ibi es in
corde eorum, in corde confitentium tibi et proicientium se in te et plorantium in sinu tuo post uias
suas difficiles: et tu facilis terges lacrimas eorum, et magis plorant et gaudent in fletibus,
quoniam tu, domine, non aliquis homo, caro et sanguis, sed tu, domine, qui fecisti, reficis et
consolaris eos. et ubi ego eram, quando te quaerebam? et tu eras ante me, ego autem et a me
discesseram nec me inueniebam: quanto minus te!
proloquar in conspectu dei mei annum illum undetricensimum aetatis meae. iam uenerat
carthaginem quidam manichaeorum episcopus, faustus nomine, magnus laqueus diaboli, et multi
implicabantur in eo per inlecebram suauiloquentiae. quam ego iam tametsi laudabam,
discernebam tamen a ueritate rerum, quarum discendarum auidus eram, nec quali uasculo
sermonis, sed quid mihi scientiae comedendum apponeret nominatus apud eos ille faustus
intuebar. fama enim de illo praelocuta mihi erat, quod esset honestarum omnium doctrinarum
peritissimus et apprime disciplinis liberalibus eruditus. et quoniam multa philosophorum legeram
memoriae que mandata retinebam, ex eis quaedam comparabam illis manichaeorum longis
fabulis, et mihi probabiliora ista uidebantur, quae dixerunt illi, qui tantum potuerunt ualere, ut
possent aestimare saeculum, quamquam eius dominum minime inuenerint. quoniam magnus es,
domine, et humilia respicis, excelsa autem a longe cognoscis nec propinquas nisi obtritis corde
nec inueniris a superbis, nec si illi curiosa peritia numerent stellas et harenam et dimetiantur
sidereas plagas et uestigent uias astrorum.
mente sua enim quaerunt ista et ingenio, quod tu dedisti eis, et multa inuenerunt et
praenuntiauerunt ante multos annos, defectus luminarium solis et lunae, quo die, qua hora,
quanta ex parte futuri essent, et non eos fefellit numerus. et ita factum est, ut praenuntiauerunt, et
scripserunt regulas indagatas, et leguntur hodie atque ex eis praenuntiatur, quo anno et quo
mense anni et quo die mensis et qua hora diei et quota parte luminis sui defectura sit luna uel sol:
et ita fiet, ut praenuntiatur. et mirantur haec homines et stupent qui nesciunt ea, et exultant atque
extolluntur qui sciunt, et per impiam superbiam recedentes et deficientes a lumine tuo tanto ante
solis defectum futurum praeuident et in praesentia suum non uident—non enim religiose
quaerunt, unde habeant ingenium, quo ista quaerunt—et inuenientes, quia tu fecisti eos, non ipsi
se dant tibi, se ut serues quod fecisti, et quales se ipsi fecerant occidunt se tibi et trucidant
exaltationes suas sicut uolatilia et curiositates suas sicut pisces maris, quibus perambulant
secretas semitas abyssi, et luxurias suas sicut pecora campi, ut tu, deus, ignis edax consumas
mortuas curas eorum recreans eos immortaliter.
sed non nouerunt uiam, uerbum tuum, per quod fecisti ea quae numerant et ipsos qui numerant et
sensum, quo cernunt quae numerant, et mentem, de qua numerant; et sapientiae tuae non est
numerus. ipse autem unigenitus factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et numeratus
est inter nos et soluit tributum caesari. non nouerunt hanc uiam, qua descendant ad illum a se et
per eum ascendant ad eum. non nouerunt hanc uiam et putant se excelsos esse cum sideribus et
lucidos, et ecce ruerunt in terram, et obscuratum est insipiens cor eorum. et multa uera de
creatura dicunt et ueritatem, creaturae artificem, non pie quaerunt et ideo non inueniunt, aut si
inueniunt, cognoscentes deum non sicut deum honorant aut gratias agunt et euanescunt in
cogitationibus suis et dicunt se esse sapientes sibi tribuendo quae tua sunt, ac per hoc student
peruersissima caecitate etiam tibi tribuere quae sua sunt, mendacia scilicet in te conferentes, qui
ueritas es, et immutantes gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis
et uolucrum et quadrupedum et serpentium, et conuertunt ueritatem tuam in mendacium et colunt
et seruiunt creaturae potius quam creatori.
multa tamen ab eis ex ipsa creatura uera dicta retinebam, et occurrebat mihi ratio per numeros et
ordinem temporum et uisibiles attestationes siderum et conferebam cum dictis manichaei, quae
de his rebus multa scripsit copiosissime delirans, et non mihi occurrebat ratio nec solistitiorum et
aequinoctiorum nec defectuum luminarium nec quidquid tale in libris saecularis sapientiae
didiceram. ibi autem credere iubebar, et ad illas rationes numeris et oculis meis exploratas non
occurrebat et longe diuersum erat.
numquid, domine deus ueritatis, quisquis nouit ista, iam placet tibi? infelix enim homo, qui scit
illa omnia, te autem nescit; beatus autem, qui te scit, etiamsi illa nesciat; qui uero et te et illa
nouit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus est, si cognoscens te sicut te glorificet
et gratias agat et non euanescat in cogitationibus suis. sicut enim melior est, qui nouit possidere
arborem et de usu eius tibi gratias agit, quamuis nesciat uel quot cubitis alta sit uel quanta
latitudine diffusa, quam ille, qui eam metitur et omnes ramos eius numerat et neque possidet eam
neque creatorem eius nouit aut diligit, sic fidelis homo, cuius totus mundus diuitiarum est et
quasi nihil habens omnia possidet inhaerendo tibi, cui seruiunt omnia, quamuis nec saltem
septentrionum gyros nouerit, dubitare stultum est, quin utique melior sit quam mensor caeli et
numerator siderum et pensor elementorum et neglegens tui, qui omnia in mensura et numero et
pondere disposuisti.
sed tamen quis quaerebat manichaeum nescio quem etiam ista scribere, sine quorum peritia
pietas disci poterat? dixisti enim homini: ecce pietas est sapientia. quam ille ignorare posset,
etiamsi ista perfecte nosset: ista uero quia non nouerat, impudentissime audens docere, prorsus
illam nosse non posset. uanitas est enim mundana ista etiam nota profiteri, pietas autem tibi
confiteri. unde ille deuius ad hoc ista multum locutus est, ut conuictus ab eis, qui ista uere
didicissent, quis esset eius sensus in ceteris, quae abditiora sunt, manifeste cognosceretur. non
enim parui se aestimari uoluit, sed spiritum sanctum, consolatorem et ditatorem fidelium tuorum,
auctoritate plenaria personaliter in se esse persuadere conatus est. itaque cum de caelo ac stellis
et de solis ac lunae motibus falsa dixisse deprehenderetur, quamuis ad doctrinam religionis ista
non pertineant, tamen ausus eius sacrilegos fuisse satis emineret, cum ea non solum ignorata, sed
etiam falsa tam uesana superbiae uanitate diceret, ut ea tamquam diuinae personae tribuere sibi
niteretur.
cum enim audio christianum aliquem fratrem illum aut illum ista nescientem et aliud pro alio
sentientem, patienter intueor opinantem hominem nec illi obesse uideo, cum de te, domine
creator omnium, non credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis ignoret. obest
autem, si hoc ad ipsam doctrinae pietatis formam pertinere arbitretur et pertinacius affirmare
audeat quod ignorat. sed etiam talis infirmitas in fidei cunabulis a caritate matre sustinetur, donec
assurgat nouus homo in uirum perfectum et circumferri non possit omni uento doctrinae. in illo
autem, qui doctor, qui auctor, qui dux et princeps eorum, quibus illa suaderet, ita fieri ausus est,
ut qui eum sequerentur non quemlibet hominem, sed spiritum tuum sanctum se sequi
arbitrarentur, quis tantam dementiam, sicubi falsa dixisse conuinceretur, non detestandam longe
que abiciendam esse iudicaret? sed tamen nondum liquido compereram, utrum etiam secundum
eius uerba uicissitudines longiorum et breuiorum dierum atque noctium et ipsius noctis et diei et
deliquia luminum et si quid eius modi in aliis libris legeram, posset exponi, ut, si forte posset,
incertum quidem mihi fieret, utrum ita se res haberet an ita, sed ad fidem meam illius
auctoritatem propter creditam sanctitatem praeponerem.
et per annos ferme ipsos nouem, quibus eos animo uagabundus audiui, nimis extento desiderio
uenturum expectabam istum faustum. ceteri enim eorum, in quos forte incurrissem, qui talium
rerum quaestionibus a me obiectis deficiebant, illum mihi promittebant, cuius aduentu conlato
que conloquio facillime mihi haec et si qua forte maiora quaererem enodatissime expedirentur.
ergo ubi uenit, expertus sum hominem gratum et iucundum uerbis et ea ipsa, quae illi solent
dicere, multo suauius garrientem. sed quid ad meam sitim pretiosiorum poculorum decentissimus
ministrator? iam rebus talibus satiatae erant aures meae, nec ideo mihi meliora uidebantur, quia
melius dicebantur, nec ideo uera, quia diserta, nec ideo sapiens anima, quia uultus congruus et
decorum eloquium. illi autem, qui eum mihi promittebant, non boni rerum existimatores erant, et
ideo uidebatur prudens et sapiens, quia delectabat eos loquens. sensi autem aliud genus hominum
etiam ueritatem habere suspectam et ei nolle adquiescere, si compto atque uberi sermone
promeretur. me autem iam docuerat deus meus miris et occultis modis, et propterea credo, quod
tu me docueris, quoniam uerum est, nec quisquam praeter te alius doctor est ueri, ubicumque et
undecumque claruerit. iam ergo abs te didiceram nec eo debere uideri aliquid uerum dici, quia
eloquenter dicitur, nec eo falsum, quia incomposite sonant signa labiorum; rursus nec ideo
uerum, quia impolite enuntiatur, nec ideo falsum, quia splendidus sermo est, sed perinde esse
sapientiam et stultitiam, sicut sunt cibi utiles et inutiles, uerbis autem ornatis et inornatis sicut
uasis urbanis et rusticanis utrosque cibos posse ministrari.
igitur auiditas mea, qua illum tanto tempore expectaueram hominem, delectabatur quidem motu
affectu que disputantis et uerbis congruentibus atque ad uestiendas sententias facile
occurrentibus. delectabar autem et cum multis uel etiam prae multis laudabam ac ferebam; sed
moleste habebam, quod in coetu audientium non sinerer ingerere illi et partiri cum eo curas
quaestionum mearum conferendo familiariter et accipiendo ac reddendo sermonem. quod ubi
potui et aures eius cum familiaribus meis eo que tempore occupare coepi, quo non dedeceret
alternis disserere, et protuli quaedam, quae me mouebant, expertus sum prius hominem expertem
liberalium disciplinarum nisi grammaticae atque eius ipsius usitato modo. et quia legerat aliquas
tullianas orationes et paucissimos senecae libros et nonnulla poetarum et suae sectae si qua
uolumina latine atque composite conscripta erant, et quia aderat cotidiana sermocinandi
exercitatio, inde suppetebat eloquium, quod fiebat acceptius magis que seductorium moderamine
ingenii et quodam lepore naturali. ita ne est, ut recolo, domine deus meus, arbiter conscientiae
meae? coram te cor meum et recordatio mea, qui me tunc agebas abdito secreto prouidentiae tuae
et inhonestos errores meos iam conuertebas ante faciem meam, ut uiderem et odissem.
nam posteaquam ille mihi imperitus earum artium, quibus eum excellere putaueram, satis
apparuit, desperare coepi posse mihi eum illa, quae me mouebant, aperire atque dissoluere;
quorum quidem ignarus posset ueritatem tenere pietatis, sed si manichaeus non esset. libri quippe
eorum pleni sunt longissimis fabulis de caelo et sideribus et sole et luna: quae mihi eum, quod
utique cupiebam, conlatis numerorum rationibus, quas alibi ego legeram, utrum potius ita essent,
ut manichaei libris continebantur, an certe uel par etiam inde ratio redderetur, subtiliter explicare
posse iam non arbitrabar. quae tamen ubi consideranda et discutienda protuli, modeste sane ille
nec ausus est subire ipsam sarcinam. nouerat enim se ista non nosse nec eum puduit confiteri.
non erat de talibus, quales multos loquaces passus eram, conantes ea me docere et dicentes nihil.
iste uero cor habebat, etsi non rectum ad te, nec tamen nimis incautum ad se ipsum. non
usquequaque imperitus erat imperitiae suae et noluit se temere disputando in ea coartare, unde
nec exitus ei ullus nec facilis esset reditus: etiam hinc mihi amplius placuit. pulchrior est enim
temperantia confitentis animi quam illa, quae nosse cupiebam. et eum in omnibus difficilioribus
et subtilioribus quaestionibus talem inueniebam.
refracto itaque studio, quod intenderam in manichaei litteras, magis que desperans de ceteris
eorum doctoribus, quando in multis, quae me mouebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum
eo pro studio eius agere uitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quas tunc iam rhetor carthaginis
adulescentes docebam, et legere cum eo siue quae ille audita desideraret siue quae ipse tali
ingenio apta existimarem. ceterum conatus omnis meus, quo proficere in illa secta statueram, illo
homine cognito prorsus intercidit, non ut ab eis omnino separarer, sed quasi melius quidquam
non inueniens eo, quo iam quoquo modo inrueram, contentus interim esse decreueram, nisi
aliquid forte, quod magis eligendum esset, eluceret. ita ille faustus, qui multis laqueus mortis
extitit, meum quo captus eram relaxare iam coeperat nec uolens nec sciens. manus enim tuae,
deus meus, in abdito prouidentiae tuae non deserebant animam meam, et de sanguine cordis
matris meae per lacrimas eius diebus et noctibus pro me sacrificabatur tibi, et egisti me cum
miris modis. tu illud egisti, deus meus. nam a domino gressus hominis diriguntur, et uiam eius
uolet. aut quae procuratio salutis praeter manum tuam reficientem quae fecisti?
egisti ergo me cum ut mihi persuaderetur romam pergere et potius ibi docere quod docebam
carthagini. et hoc unde mihi persuasum est, non praeteribo confiteri tibi, quoniam et in his
altissimi tui recessus et praesentissima in nos misericordia tua cogitanda et praedicanda est. non
ideo romam pergere uolui, quod maiores quaestus maior que mihi dignitas ab amicis, qui hoc
suadebant, promittebatur—quamquam et ista ducebant animum tunc meum—sed illa erat causa
maxima et paene sola, quod audiebam quietius ibi studere adulescentes et ordinatiore disciplinae
cohercitione sedari, ne in eius scholam, quo magistro non utuntur, passim et proterue inruant, nec
eos admitti omnino, nisi ille permiserit. contra apud carthaginem foeda est et intemperans licentia
scholasticorum: inrumpunt impudenter et prope furiosa fronte perturbant ordinem, quem quisque
discipulis ad proficiendum instituerit. multa iniuriosa faciunt mira hebetudine et punienda
legibus, nisi consuetudo patrona sit, hoc miseriores eos ostendens, quo iam quasi liceat faciunt,
quod per tuam aeternam legem numquam licebit, et impune se facere arbitrantur, cum ipsa
faciendi caecitate puniantur et incomparabiliter patiantur peiora, quam faciunt. ergo quos mores
cum studerem meos esse nolui, eos cum docerem cogebar perpeti alienos, et ideo placebat ire,
ubi talia non fieri omnes qui nouerant indicabant. uerum autem tu, spes mea et portio mea in terra
uiuentium, ad mutandum terrarum locum pro salute animae meae et carthagini stimulos, quibus
inde auellerer, admouebas et romae inlecebras, quibus attraherer, proponebas mihi per homines,
qui diligunt uitam mortuam, hinc insana facientes, inde uana pollicentes et ad corrigendos
gressus meos utebaris occulte et illorum et mea peruersitate. nam et qui perturbabant otium
meum, foeda rabie caeci erant, et qui inuitabant ad aliud, terram sapiebant, ego autem, qui
detestabar hic ueram miseriam, illic falsam felicitatem appetebam.
sed quare hinc abirem et illuc irem, tu sciebas, deus, nec indicabas mihi nec matri, quae me
profectum atrociter planxit et usque ad mare secuta est. sed fefelli eam uiolenter me tenentem, ut
aut reuocaret aut me cum pergeret, et finxi me amicum nolle deserere, donec uento facto
nauigaret. et mentitus sum matri, et illi matri, et euasi, quia hoc dimisisti mihi misericorditer
seruans me ab aquis maris plenum execrandis sordibus usque ad aquam gratiae tuae, qua me
abluto siccarentur flumina maternorum oculorum, quibus pro me cotidie tibi rigabat terram sub
uultu suo. et tamen recusanti sine me redire uix persuasi, ut in loco, qui proximus nostrae naui
erat, memoria beati cypriani, maneret ea nocte. sed ea nocte clanculo ego profectus sum, illa
autem non; mansit orando et flendo. et quid a te petebat, deus meus, tantis lacrimis, nisi ut
nauigare me non sineres? sed tu alte consulens et exaudiens cardinem desiderii eius non curasti
quod tunc petebat, ut me faceres quod semper petebat. flauit uentus et impleuit uela nostra et litus
subtraxit aspectibus nostris, in quo mane illa insaniebat dolore et querellis et gemitu implebat
aures tuas contemnentis ista, cum et me cupiditatibus meis raperes ad finiendas ipsas cupiditates
et illius carnale desiderium iusto dolorum flagello uapularet. amabat enim se cum praesentiam
meam more matrum, sed multis multo amplius, et nesciebat, quid tu illi gaudiorum facturus esses
de absentia mea. nesciebat, ideo flebat et eiulabat atque illis cruciatibus arguebatur in ea
reliquiarium euae, cum gemitu quaerens quod cum gemitu pepererat. et tamen post accusationem
fallaciarum et crudelitatis meae conuersa rursus ad deprecandum te pro me abiit ad solita, et ego
romam.\
et ecce excipior ibi flagello aegritudinis corporalis et ibam iam ad inferos portans omnia mala,
quae commiseram et in te et in me et in alios, multa et grauia super originalis peccati uinculum,
quo omnes in adam morimur. non enim quidquam eorum mihi donaueras in christo, nec soluerat
ille in cruce sua inimicitias, quas te cum contraxeram peccatis meis. quomodo enim eas solueret
in cruce phantasmatis, quod de illo credideram? quam ergo falsa mihi uidebatur mors carnis eius,
tam uera erat animae meae, et quam uera erat mors carnis eius, tam falsa uita animae meae, quae
id non credebat. et ingrauescentibus febribus iam ibam et peribam. quo enim irem, si hinc tunc
abirem, nisi in ignem atque tormenta digna factis meis in ueritate ordinis tui? et hoc illa nesciebat
et tamen pro me orabat absens. tu autem ubique praesens ubi erat exaudiebas eam et ubi eram
miserebaris mei, ut recuperarem salutem corporis adhuc insanus corde sacrilego. neque enim
desiderabam in illo tanto periculo baptismum tuum et melior eram puer, quo illum de materna
pietate flagitaui, sicut iam recordatus atque confessus sum. sed in dedecus meum creueram et
consilia medicinae tuae demens inridebam, qui non me siuisti talem bis mori. quo uulnere si
feriretur cor matris, numquam sanaretur. non enim satis eloquor, quid erga me habebat animi et
quanto maiore sollicitudine me parturiebat spiritu, quam carne pepererat.
non itaque uideo, quomodo sanaretur, si mea talis illa mors transuerberasset uiscera dilectionis
eius. et ubi essent tantae preces et tam crebrae sine intermissione? nusquam nisi ad te. an uero tu,
deus misericordiarum, sperneres cor contritum et humiliatum uiduae castae ac sobriae,
frequentantis eleemosynas, obsequentis atque seruientis sanctis tuis, nullum diem
praetermittentis oblationem ad altare tuum, bis die, mane et uespere, ad ecclesiam tuam sine ulla
intermissione uenientis, non ad uanas fabulas et aniles loquacitates, sed ut te audiret in tuis
sermonibus et tu illam in suis orationibus? huius ne tu lacrimas, quibus non a te aurum et
argentum petebat nec aliquod nutabile aut uolubile bonum, sed salutem animae filii sui, tu, cuius
munere talis erat, contemneres et repelleres ab auxilio tuo? nequaquam, domine, immo uero
aderas et exaudiebas et faciebas ordine, quo praedestinaueras esse faciendum. absit, ut tu falleres
eam in illis uisionibus et responsis tuis, quae iam commemoraui et quae non commemoraui, quae
illa fideli pectore tenebat et semper orans tamquam chirographa tua ingerebat tibi. dignaris enim,
quoniam in saeculum misericordia tua, eis quibus omnia debita dimittis, etiam promissionibus
debitor fieri.
recreasti ergo me ab illa aegritudine et saluum fecisti filium ancillae tuae tunc interim corpore, ut
esset cui salutem meliorem atque certiorem dares. et iungebar etiam tunc romae falsis illis atque
fallentibus sanctis: non enim tantum auditoribus eorum, quorum e numero erat etiam is, in cuius
domo aegrotaueram et conualueram, sed eis etiam, quos electos uocant. adhuc enim mihi
uidebatur non esse nos, qui peccamus, sed nescio quam aliam in nobis peccare naturam et
delectabat superbiam meam extra culpam esse et, cum aliquid mali fecissem, non confiteri me
fecisse, ut sanares animam meam, quoniam peccabat tibi, sed excusare me amabam et accusare
nescio quid aliud, quod me cum esset et ego non essem. uerum autem totum ego eram et
aduersus me impietas mea me diuiserat, et id erat peccatum insanabilius, quo me peccatorem non
esse arbitrabar, et execrabilis iniquitas, te, deus omnipotens, te in me ad perniciem meam, quam
me a te ad salutem malle superari. nondum ergo posueras custodiam ori meo et ostium
continentiae circum labia mea, ut non declinaret cor meum in uerba mala ad excusandas
excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem, et ideo adhuc combinabam cum
electis eorum, sed tamen iam desperans in ea falsa doctrina me posse proficere, ea que ipsa,
quibus, si nihil melius reperirem, contentus esse decreueram, iam remissius neglegentius que
retinebam.
etenim suborta est etiam mihi cogitatio, prudentiores illos ceteris fuisse philosophos, quos
academicos appellant, quod de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid ueri ab homine
comprehendi posse decreuerant. ita enim et mihi liquido sensisse uidebantur, ut uulgo habentur,
etiam illorum intentionem nondum intellegenti. nec dissimulaui eundem hospitem meum
reprimere a nimia fiducia, quam sensi eum habere de rebus fabulosis, quibus manichaei libri
pleni sunt. amicitia tamen eorum familiarius utebar quam ceterorum hominum, qui in illa haeresi
non fuissent. nec eam defendebam pristina animositate, sed tamen familiaritas eorum—plures
enim eos roma occultat—pigrius me faciebat aliud quaerere praesertim desperantem in ecclesia
tua, domine caeli et terrae, creator omnium uisibilium et inuisibilium, posse inueniri uerum, unde
me illi auerterant, multum que mihi turpe uidebatur credere figuram te habere humanae carnis et
membrorum nostrorum liniamentis corporalibus terminari. et quoniam cum de deo meo cogitare
uellem, cogitare nisi moles corporum non noueram—neque enim uidebatur mihi esse quidquam,
quod tale non esset—ea maxima et prope sola causa erat ineuitabilis erroris mei.
hinc enim et mali substantiam quandam credebam esse talem et habere suam molem tetram et
deformem siue crassam, quam terram dicebant, siue tenuem atque subtilem, sicuti est aeris
corpus: quam malignam mentem per illam terram repentem imaginantur. et quia deum bonum
nullam malam naturam creasse qualiscumque me pietas credere cogebat, constituebam ex
aduerso sibi duas moles, utramque infinitam, sed malam angustius, bonam grandius, et ex hoc
initio pestilentioso me cetera sacrilegia sequebantur. cum enim conaretur animus meus recurrere
in catholicam fidem, repercutiebar, quia non erat catholica fides, quam esse arbitrabar. et magis
pius mihi uidebar, si te, deus meus, cui confitentur ex me miserationes tuae, uel ex ceteris
partibus infinitum crederem, quamuis ex una, qua tibi moles mali opponebatur, cogerer finitum
fateri, quam si ex omnibus partibus in corporis humani forma te opinarer finiri. et melius mihi
uidebar credere nullum malum te creasse—quod mihi nescienti non solum aliqua substantia, sed
etiam corporea uidebatur, quia et mentem cogitare non noueram nisi eam subtile corpus esse,
quod tamen per loci spatia diffunderetur—quam credere abs te esse qualem putabam naturam
mali. ipsum que saluatorem nostrum, unigenitum tuum, tamquam de massa lucidissimae molis
tuae porrectum ad nostram salutem ita putabam, ut aliud de illo non crederem nisi quod possem
uanitate imaginari. talem itaque naturam eius nasci non posse de maria uirgine arbitrabar, nisi
carni concerneretur. concerni autem et non inquinari non uidebam, quod mihi tale figurabam.
metuebam itaque credere in carne natum, ne credere cogerer ex carne inquinatum. nunc spiritales
tui blande et amanter ridebunt me, si has confessiones meas legerint; sed tamen talis eram.
deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam, sed aliquando
sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula et experiri, quid inde
sentiret. iam enim elpidii cuiusdam aduersus eosdem manichaeos coram loquentis et disserentis
sermones etiam apud carthaginem mouere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus
resisti non facile posset. et imbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile
palam promebant, sed nobis secretius, cum dicerent scripturas noui testamenti falsatas fuisse a
nescio quibus, qui iudaeorum legem inserere christianae fidei uoluerunt, atque ipsi incorrupta
exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo deprimebant
corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et
simplicem respirare non poteram.
sedulo ergo agere coeperam, propter quod ueneram, ut docerem romae artem rhetoricam, et prius
domi congregare aliquos, quibus et per quos innotescere coeperam. et ecce cognosco alia romae
fieri, quae non patiebar in africa. nam re uera illas euersiones a perditis adulescentibus ibi non
fieri manifestatum est mihi: "sed subito" inquiunt "ne mercedem magistro reddant, conspirant
multi adulescentes et transferunt se ad alium, desertores fidei et quibus prae pecuniae caritate
iustitia uilis est". oderat etiam istos cor meum quamuis non perfecto odio. quod enim ab eis
passurus eram, magis oderam fortasse quam eo, quod cuilibet inlicita faciebant. certe tamen
turpes sunt tales et fornicantur abs te amando uolatica ludibria temporum et lucrum luteum, quod
cum apprehenditur manum inquinat, et amplectendo mundum fugientem, contemnendo te
manentem et reuocantem et ignoscentem redeunti ad te meretrici animae humanae. et nunc tales
odi prauos et distortos, quamuis eos corrigendos diligam, ut pecuniae doctrinam ipsam, quam
discunt, praeferant, ei uero te deum ueritatem et ubertatem certi boni et pacem castissimam. sed
tunc magis eos pati nolebam malos propter me, quam fieri propter te bonos uolebam.
itaque posteaquam missum est a mediolanio romam ad praefectum urbis, ut illi ciuitati rhetoricae
magister prouideretur impertita etiam euectione publica, ego ipse ambiui per eos ipsos
manichaeis uanitatibus ebrios—quibus ut carerem ibam, sed utrique nesciebamus—ut dictione
proposita me probatum praefectus tunc symmachus mitteret. et ueni mediolanium ad ambrosium
episcopum, in optimis notum orbi terrae, pium cultorem tuum, cuius tunc eloquia strenue
ministrabant adipem frumenti tui et laetitiam olei et sobriam uini ebrietatem populo tuo. ad eum
autem ducebar abs te nesciens, ut per eum ad te sciens ducerer. suscepit me paterne ille homo dei
et peregrinationem meam satis episcopaliter dilexit. et eum amare coepi primo quidem non
tamquam doctorem ueri, quod in ecclesia tua prorsus desperabam, sed tamquam hominem
benignum in me. et studiose audiebam disputantem in populo, non intentione, qua debui, sed
quasi explorans eius facundiam, utrum conueniret famae suae an maior minor ue proflueret,
quam praedicabatur, et uerbis eius suspendebar intentus, rerum autem incuriosus et contemptor
astabam et delectabar suauitate sermonis, quamquam eruditioris, minus tamen hilarescentis atque
mulcentis, quam fausti erat, quod attinet ad dicendi modum. ceterum rerum ipsarum nulla
comparatio: nam ille per manichaeas fallacias aberrabat, ille autem saluberrime docebat salutem.
sed longe est a peccatoribus salus, qualis ego tunc aderam. et tamen propinquabam sensim et
nesciens.
cum enim non satagerem discere quae dicebat, sed tantum quemadmodum dicebat audire—ea
mihi quippe iam desperanti ad te uiam patere homini inanis cura remanserat—ueniebant in
animum meum simul cum uerbis, quae diligebam, res etiam, quas neglegebam; neque enim ea
dirimere poteram. et dum cor aperirem ad excipiendum, quam diserte diceret, pariter intrabat et
quam uere diceret, gradatim quidem. nam primo etiam ipsa defendi posse mihi iam coeperunt
uideri et fidem catholicam, pro qua nihil posse dici aduersus oppugnantes manichaeos
putaueram, iam non impudenter adseri existimabam, maxime audito uno atque altero et saepius
aenigmate soluto de scriptis ueteribus, ubi, cum ad litteram acciperem, occidebar. spiritaliter
itaque plerisque illorum librorum locis expositis iam reprehendebam desperationem meam illam
dumtaxat, qua credideram legem et prophetas detestantibus atque inridentibus resisti omnino non
posse. nec tamen iam ideo mihi catholicam uiam tenendam esse sentiebam, quia et ipsa poterat
habere doctos adsertores suos, qui copiose et non absurde obiecta refellerent, nec ideo iam
damnandum illud, quod tenebam, quia defensionis partes aequabantur. ita enim catholica non
mihi uicta uidebatur, ut nondum etiam uictrix appareret. tum uero fortiter intendi animum, si quo
modo possem certis aliquibus documentis manichaeos conuincere falsitatis. quod si possem
spiritalem substantiam cogitare, statim machinamenta illa omnia soluerentur et abicerentur ex
animo meo: sed non poteram. uerum tamen de ipso mundi huius corpore omni que natura, quam
sensus carnis attingeret, multo probabiliora plerosque sensisse philosophos magis magis que
considerans atque comparans iudicabam. itaque academicorum more, sicut existimantur, dubitans
de omnibus atque inter omnia fluctuans manichaeos quidem relinquendos esse decreui, non
arbitrans eo ipso tempore dubitationis meae in illa secta mihi permanendum esse, cui iam
nonnullos philosophos praeponebam: quibus tamen philosophis, quod sine salutari nomine christi
essent, curationem languoris animae meae committere omnino recusabam. statui ergo tandiu esse
catechumenus in catholica ecclesia mihi a parentibus commendata, donec aliquid certi eluceret,
quo cursum dirigerem.
LIBER SEXTUS
spes mea a iuuentute mea, ubi mihi eras et quo recesseras? an uero non tu feceras me et
discreueras me a quadrupedibus et a uolatilibus caeli sapientiorem me feceras? et ambulabam per
tenebras et lubricum et quaerebam te foris a me et non inueniebam deum cordis mei; et ueneram
in profundum maris et diffidebam et desperabam de inuentione ueri. iam uenerat ad me mater
pietate fortis, terra mari que me sequens et in periculis omnibus de te secura. nam et per marina
discrimina ipsos nautas consolabatur, a quibus rudes abyssi uiatores, cum perturbantur, consolari
solent, pollicens eis peruentionem cum salute, quia hoc ei tu per uisum pollicitus eras. et inuenit
me periclitantem quidem grauiter desperatione indagandae ueritatis, sed tamen ei cum
indicassem non me quidem iam esse manichaeum, sed neque catholicum christianum, non, quasi
inopinatum aliquid audierit, exiliuit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in
qua me tamquam mortuum sed resuscitandum tibi flebat et feretro cogitationis offerebat, ut
diceres filio uiduae: iuuenis, tibi dico, surge, et reuiuesceret et inciperet loqui et traderes illum
matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidauit cor eius, cum audisset ex tanta parte iam
factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, ueritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam
ereptum: immo uero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras,
placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi credere se in christo quod priusquam de hac
uita emigraret, me uisura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons
misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium tuum et inluminares
tenebras meas, et studiosius ad ecclesiam currere et in ambrosii ora suspendi, ad fontem salientis
aquae in uitam aeternam. diligebat autem illum uirum sicut angelum dei, quod per illum
cognouerat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam
transiturum me ab aegritudine ad sanitatem intercurrente artiore periculo quasi per accessionem,
quam criticam medici uocant, certa praesumebat.
itaque cum ad memorias sanctorum, sicut in africa solebat, pultes et panem et merum attulisset
atque ab ostiario prohiberetur, ubi hoc episcopum uetuisse cognouit, tam pie atque oboedienter
amplexa est, ut ipse mirarer, quam facile accusatrix potius consuetudinis suae quam disceptatrix
illius prohibitionis effecta sit. non enim obsidebat spiritum eius uinulentia eam que stimulabat in
odium ueri amor uini, sicut plerosque mares et feminas, qui ad canticum sobrietatis sicut ad
potionem aquatam madidi nausiant: sed illa cum attulisset canistrum cum sollemnibus epulis
praegustandis atque largiendis, plus etiam quam unum pocillum pro suo palato satis sobrio
temperatum, unde dignationem sumeret, non ponebat, et si multae essent quae illo modo
uidebantur honorandae memoriae defunctorum, idem ipsum unum, quod ubique poneret,
circumferebat, quo iam non solum aquatissimo, sed etiam tepidissimo cum suis praesentibus per
sorbitiones exiguas partiretur, quia pietatem ibi quaerebat, non uoluptatem. itaque ubi comperit a
praeclaro praedicatore atque antistite pietatis praeceptum esse ista non fieri nec ab eis qui sobrie
facerent, ne ulla occasio se ingurgitandi daretur ebriosis, et quia illa quasi parentalia superstitioni
gentilium essent simillima, abstinuit se libentissime et pro canistro pleno terrenis fructibus
plenum purgatioribus uotis pectus ad memorias martyrum afferre didicerat, et ut quod posset
daret egentibus, et si communicatio dominici corporis illic celebraretur, cuius passionis
imitatione immolati et coronati sunt martyres. sed tamen uidetur mihi, domine deus meus—et ita
est in conspectu tuo de hac re cor meum—non facile fortasse de hac amputanda consuetudine
matrem meam fuisse cessuram, si ab alio prohiberetur, quem non sicut ambrosium diligebat.
quem propter salutem meam maxime diligebat, eam uero ille propter eius religiosissimam
conuersationem, qua in bonis operibus tam feruens spiritu frequentabat ecclesiam, ita ut saepe
erumperet, cum me uideret, in eius praedicationem gratulans mihi, quod talem matrem haberem,
nesciens, qualem illa me filium, qui dubitabam de illis omnibus et inueniri posse uiam uitae
minime putabam.
nec iam ingemescebam orando, ut subuenires mihi, sed ad quaerendum intentus et ad
disserendum inquietus erat animus meus, ipsum que ambrosium felicem quendam hominem
secundum saeculum opinabar, quem sic tantae potestates honorarent: caelibatus tantum eius mihi
laboriosus uidebatur. quid autem ille spei gereret, et aduersus ipsius excellentiae temptamenta
quid luctaminis haberet quid ue solaminis in aduersis, et occultum os eius, quod erat in corde
eius, quam sapida gaudia de pane tuo ruminaret, nec conicere noueram nec expertus eram. nec
ille sciebat aestus meos nec foueam periculi mei. non enim quaerere ab eo poteram quod
uolebam, sicut uolebam, secludentibus me ab eius aure atque ore cateruis negotiorum hominum,
quorum infirmitatibus seruiebat: cum quibus quando non erat, quod perexiguum temporis erat,
aut corpus reficiebat necessariis sustentaculis aut lectione animum. sed cum legebat, oculi
ducebantur per paginas et cor intellectum rimabatur, uox autem et lingua quiescebant. saepe cum
adessemus—non enim uetabatur quisquam ingredi aut ei uenientem nuntiari mos erat—sic eum
legentem uidimus tacite et aliter numquam sedentes que in diuturno silentio—quis enim tam
intento esse oneri auderet?—discedebamus et coniectabamus eum paruo ipso tempore, quod
reparandae menti suae nanciscebatur, feriatum ab strepitu causarum alienarum nolle in aliud
auocari et cauere fortasse, ne auditore suspenso et intento, si qua obscurius posuisset ille quem
legeret, etiam exponere esset necesse aut de aliquibus difficilioribus dissertare quaestionibus
atque huic operi temporibus impensis minus quam uellet uoluminum euolueret, quamquam et
causa seruandae uocis, quae illi facillime obtundebatur, poterat esse iustior tacite legendi.
quolibet tamen animo id ageret, bono utique ille uir agebat.
sed certe mihi nulla dabatur copia sciscitandi quae cupiebam de tam sancto oraculo tuo, pectore
illius, nisi cum aliquid breuiter esset audiendum. aestus autem illi mei otiosum eum ualde, cui
refunderentur, requirebant nec umquam inueniebant. et eum quidem in populo uerbum ueritatis
recte tractantem omni die dominico audiebam, et magis magis que mihi confirmabatur omnes
uersutarum calumniarum nodos, quos illi deceptores nostri aduersus diuinos libros innectebant,
posse dissolui. ubi uero etiam comperi ad imaginem tuam hominem a te factum ab spiritalibus
filiis tuis, quos de matre catholica per gratiam regenerasti, non sic intellegi, ut humani corporis
forma determinatum crederent atque cogitarent, quamquam quomodo se haberet spiritalis
substantia, ne quidem tenuiter atque in aenigmate suspicabar, tamen gaudens erubui non me tot
annos aduersus catholicam fidem, sed contra carnalium cogitationum figmenta latrasse. eo
quippe temerarius et impius fueram, quod ea quae debebam quaerendo dicere, accusando
dixeram. tu enim, altissime et proxime, secretissime et praesentissime, cui membra non sunt alia
maiora et alia minora, sed ubique totus es et nusquam locorum es, non es utique forma ista
corporea, tamen fecisti hominem ad imaginem tuam, et ecce ipse a capite usque ad pedes in loco
est.
cum ergo nescirem, quomodo haec subsisteret imago tua, pulsans proponerem, quomodo
credendum esset, non insultans opponerem, quasi ita creditum esset. tanto igitur acrior cura
rodebat intima mea, quid certi retinerem, quanto me magis pudebat tam diu inlusum et deceptum
promissione certorum puerili errore et animositate tam multa incerta quasi certa garrisse. quod
enim falsa essent, postea mihi claruit. certum tamen erat, quod incerta essent et a me aliquando
pro certis habita fuissent, cum catholicam tuam caecis contentionibus accusarem, etsi nondum
compertam uera docentem, non tamen ea docentem, quae grauiter accusabam. itaque
confundebar et conuertebar et gaudebam, deus meus, quod ecclesia unica, corpus unici tui, in qua
mihi nomen christi infanti est inditum, non saperet infantiles nugas neque hoc haberet in doctrina
sua sana, quod te creatorem omnium in spatium loci quamuis summum et amplum, tamen
undique terminatum membrorum humanorum figura contruderet.
gaudebam etiam, quod uetera scripta legis et prophetarum iam non illo oculo mihi legenda
proponerentur, quo antea uidebantur absurda, cum arguebam tamquam ita sentientes sanctos
tuos; uerum autem non ita sentiebant. et tamquam regulam diligentissime commendaret, saepe in
popularibus sermonibus suis dicentem ambrosium laetus audiebam: littera occidit, spiritus autem
uiuificat, cum ea, quae ad litteram peruersitatem docere uidebantur, remoto mystico uelamento
spiritaliter aperiret, non dicens quod me offenderet, quamuis ea diceret, quae utrum uera essent
adhuc ignorarem. tenebam enim cor meum ab omni adsensione timens praecipitium et suspendio
magis necabar. uolebam enim eorum quae non uiderem ita me certum fieri, ut certus essem, quod
septem et tria decem sint. neque enim tam insanus eram, ut ne hoc quidem putarem posse
comprehendi, sed sicut hoc, ita cetera cupiebam siue corporalia, quae coram sensibus meis non
adessent, siue spiritalia, de quibus cogitare nisi corporaliter nesciebam. et sanari credendo
poteram, ut purgatior acies mentis meae dirigeretur aliquo modo in ueritatem tuam semper
manentem et ex nullo deficientem; sed, sicut euenire adsolet, ut malum medicum expertus etiam
bono timeat se committere, ita erat ualetudo animae meae, quae utique nisi credendo sanari non
poterat et, ne falsa crederet, curari recusabat, resistens manibus tuis, qui medicamenta fidei
confecisti et sparsisti super morbos orbis terrarum et tantam illis auctoritatem tribuisti.
ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam modestius ibi minime que fallaciter
sentiebam iuberi, ut crederetur quod non demonstrabatur—siue esset quid, sed cui forte non
esset, siue nec quid esset—quam illic temeraria pollicitatione scientiae credulitatem inrideri et
postea tam multa fabulosissima et absurdissima, quia demonstrari non poterant, credenda
imperari. deinde paulatim tu, domine, manu mitissima et misericordissima pertractans et
componens cor meum, consideranti, quam innumerabilia crederem, quae non uiderem neque cum
gererentur affuissem, sicut tam multa in historia gentium, tam multa de locis atque urbibus, quae
non uideram, tam multa amicis, tam multa medicis, tam multa hominibus aliis atque aliis, quae
nisi crederentur, omnino in hac uita nihil ageremus, postremo quam inconcusse fixum fide
retinerem, de quibus parentibus ortus essem, quod scire non possem, nisi audiendo credidissem,
persuasisti mihi non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere gentibus auctoritate
fundasti, sed qui non crederent esse culpandos nec audiendos esse, si qui forte mihi dicerent:
"unde scis illos libros unius ueri et ueracissimi dei spiritu esse humano generi ministratos?" id
ipsum enim maxime credendum erat, quoniam nulla pugnacitas calumniosarum quaestionum per
tam multa quae legeram inter se confligentium philosophorum extorquere mihi potuit, ut
aliquando non crederem te esse quidquid esses, quod ego nescirem, aut administrationem rerum
humanarum ad te pertinere.
sed id credebam aliquando robustius, aliquando exilius, semper tamen credidi et esse te et curam
nostri gerere, etiamsi ignorabam uel quid sentiendum esset de substantia tua uel quae uia duceret
aut reduceret ad te. ideo que cum essemus infirmi ad inueniendam liquida ratione ueritatem et ob
hoc nobis opus esset auctoritate sanctarum litterarum, iam credere coeperam nullo modo te fuisse
tributurum tam excellentem illi scripturae per omnes iam terras auctoritatem, nisi et per ipsam
tibi credi et per ipsam te quaeri uoluisses. iam enim absurditatem, quae me in illis litteris solebat
offendere, cum multa ex eis probabiliter exposita audissem, ad sacramentorum altitudinem
referebam eo que mihi illa uenerabilior et sacrosancta fide dignior apparebat auctoritas, quo et
omnibus ad legendum esset in promptu et secreti sui dignitatem in intellectu profundiore
seruaret, uerbis apertissimis et humillimo genere loquendi se cunctis praebens et exercens
intentionem eorum, qui non sunt leues corde, ut exciperet omnes populari sinu et per angusta
foramina paucos ad te traiceret, multo tamen plures, quam si nec tanto apice auctoritatis emineret
nec turbas gremio sanctae humilitatis hauriret. cogitabam haec et aderas mihi, suspirabam et
audiebas me, fluctuabam et gubernabas me, ibam per uiam saeculi latam nec deserebas.
inhiabam honoribus, lucris, coniugio, et tu inridebas. patiebar in eis cupiditatibus amarissimas
difficultates te propitio tanto magis, quanto minus sinebas mihi dulcescere quod non eras tu. uide
cor meum, domine, qui uoluisti, ut hoc recordarer et confiterer tibi. nunc tibi inhaereat anima
mea, quam de uisco tam tenaci mortis exuisti. quam misera erat! et sensum uulneris tu pungebas,
ut relictis omnibus conuerteretur ad te, qui es super omnia et sine quo nulla essent omnia,
conuerteretur et sanaretur. quam ergo miser eram et quomodo egisti, ut sentirem miseriam meam
die illo, quo, cum pararem recitare imperatori laudes, quibus plura mentirer, et mentienti
faueretur ab scientibus eas que curas anhelaret cor meum et cogitationum tabificarum febribus
aestuaret, transiens per quendam uicum mediolanensem animaduerti pauperem mendicum iam,
credo, saturum iocantem atque laetantem. et ingemui et locutus sum cum amicis, qui me cum
erant, multos dolores insaniarum nostrarum, quia omnibus talibus conatibus nostris, qualibus
tunc laborabam, sub stimulis cupiditatum trahens infelicitatis meae sarcinam et trahendo
exaggerans, nihil uellemus aliud nisi ad securam laetitiam peruenire, quo nos mendicus ille iam
praecessisset numquam illuc fortasse uenturos. quod enim iam ille pauculis et emendicatis
nummulis adeptus erat, ad hoc ego tam aerumnosis anfractibus et circuitibus ambiebam, ad
laetitiam scilicet temporalis felicitatis. non enim uerum gaudium habebat: sed et ego illis
ambitionibus multo falsius quaerebam. et certe ille laetabatur, ego anxius eram, securus ille, ego
trepidus. et si quisquam percontaretur me, utrum mallem exultare an metuere, responderem:
"exultare"; rursus si interrogaret, utrum me talem mallem, qualis ille, an qualis ego tunc essem,
me ipsum curis timoribus que confectum eligerem, sed peruersitate; numquid ueritate? neque
enim eo me praeponere illi debebam, quo doctior eram, quoniam non inde gaudebam, sed placere
inde quaerebam hominibus, non ut eos docerem, sed tantum ut placerem. propterea et tu baculo
disciplinae tuae confringebas ossa mea.
recedant ergo ab anima mea qui dicunt ei: "interest, unde quis gaudeat. gaudebat mendicus ille
uinulentia, tu gaudere cupiebas gloria". qua gloria, domine? quae non est in te. nam sicut uerum
gaudium non erat, ita nec illa uera gloria et amplius uertebat mentem meam. et ille ipsa nocte
digesturus erat ebrietatem suam, ego cum mea dormieram et surrexeram et dormiturus et
surrecturus eram; uide quot dies! interest uero, unde quis gaudeat, scio, et gaudium spei fidelis
incomparabiliter distat ab illa uanitate. sed et tunc distabat inter nos: nimirum quippe ille felicior
erat, non tantum quod hilaritate perfundebatur, cum ego curis euiscerarer, uerum etiam quod ille
bene optando adquisiuerat uinum, ego mentiendo quaerebam typhum. dixi tunc multa in hac
sententia caris meis et saepe aduertebam in his, quomodo mihi esset, et inueniebam male mihi
esse et dolebam et conduplicabam ipsum male, et si quid adrisisset prosperum, taedebat
apprehendere, quia paene priusquam teneretur auolabat.
congemescebamus in his qui simul amice uiuebamus, et maxime ac familiarissime cum alypio et
nebridio ista conloquebar. quorum alypius ex eodem quo ego eram ortus municipio, parentibus
primatibus municipalibus, me minor natu. nam et studuerat apud me, cum in nostro oppido
docere coepi, et postea carthagini et diligebat multum, quod ei bonus et doctus uiderer, et ego
illum propter magnam uirtutis indolem, quae in non magna aetate satis eminebat. gurges tamen
morum carthaginiensium, quibus nugatoria feruent spectacula, absorbuerat eum insania
circensium. sed cum in eo miserabiliter uolueretur, ego autem rhetoricam ibi professus publica
schola uterer, nondum me audiebat ut magistrum propter quandam simultatem, quae inter me et
patrem eius erat exorta. et compereram, quod circum exitiabiliter amaret, et grauiter angebar,
quod tantam spem perditurus uel etiam perdidisse mihi uidebatur. sed monendi eum et aliqua
cohercitione reuocandi nulla erat copia uel amicitiae beniuolentia uel iure magisterii. putabam
enim eum de me cum patre sentire, ille uero non sic erat. itaque postposita in hac re patris
uoluntate salutare me coeperat ueniens in auditorium meum et audire aliquid atque abire.
sed enim de memoria mihi lapsum erat agere cum illo, ne uanorum ludorum caeco et praecipiti
studio tam bonum interimeret ingenium. uerum autem, domine, tu, qui praesides gubernaculis
omnium, quae creasti, non eum oblitus eras futurum inter filios tuos antistitem sacramenti tui et,
ut aperte tibi tribueretur eius correctio, per me quidem illam sed nescientem operatus es. nam
quodam die cum sederem loco solito et coram me adessent discipuli, uenit, salutauit, sedit atque
in ea quae agebantur intendit animum. et forte lectio in manibus erat. quam dum exponerem <et
cum> oportune mihi adhibenda uideretur similitudo circensium, quo illud quod insinuabam et
iucundius et planius fieret cum inrisione mordaci eorum, quos illa captiuasset insania, scis tu,
deus noster, quod tunc de alypio ab illa peste sanando non cogitauerim. at ille in se rapuit me que
illud non nisi propter se dixisse credidit et quod alius acciperet ad suscensendum mihi, accepit
honestus adulescens ad suscensendum sibi et ad me ardentius diligendum. dixeras enim tu iam
olim et innexueras litteris tuis: corripe sapientem, et amabit te. at ego illum non corripueram, sed
utens tu omnibus et scientibus et nescientibus ordine quo nosti—et ille ordo iustus est—de corde
et lingua mea carbones ardentes operatus es, quibus mentem spei bonae adureres tabescentem ac
sanares. taceat laudes tuas qui miserationes tuas non considerat, quae tibi de medullis meis
confitentur. etenim uero ille post illa uerba proripuit se ex fouea tam alta, qua libenter
demergebatur et cum mira uoluptate caecabatur, et excussit animum forti temperantia, et
resiluerunt omnes circensium sordes ab eo amplius que illuc non accessit. deinde patrem
reluctantem euicit, ut me magistro uteretur: cessit ille atque concessit. et audire me rursus
incipiens illa me cum superstitione inuolutus est amans in manichaeis ostentationem
continentiae, quam ueram et germanam putabat. erat autem illa uecors et seductoria, pretiosas
animas captans nondum uirtutis altitudinem scientes tangere et superficie decipi faciles, sed
tamen adumbratae simulatae que uirtutis.
non sane relinquens incantatam sibi a parentibus terrenam uiam romam praecesserat, ut ius
disceret, et ibi gladiatorii spectaculi hiatu incredibili et incredibiliter abreptus est. cum enim
auersaretur et detestaretur talia, quidam eius amici et condiscipuli, cum forte de prandio
redeuntibus peruium esset, recusantem uehementer et resistentem familiari uiolentia duxerunt in
amphitheatrum crudelium et funestorum ludorum diebus haec dicentem: "si corpus meum in
locum illum trahitis et ibi constituitis, numquid et animum et oculos meos in illa spectacula
potestis intendere? adero itaque absens ac sic et uos et illa superabo". quibus auditis illi nihilo
setius eum adduxerunt se cum id ipsum forte explorare cupientes utrum posset efficere. quod ubi
uentum est et sedibus quibus potuerunt locati sunt, feruebant omnia immanissimis uoluptatibus.
ille clausis foribus oculorum interdixit animo, ne in tanta mala procederet. atque utinam et aures
obturauisset! nam quodam pugnae casu, cum clamor ingens totius populi uehementer eum
pulsasset, curiositate uictus et quasi paratus, quidquid illud esset, etiam uisum contemnere et
uincere, aperuit oculos et percussus est grauiore uulnere in anima quam ille in corpore, quem
cernere concupiuit, cecidit que miserabilius quam ille, quo cadente factus est clamor: qui per eius
aures intrauit et reserauit eius lumina, ut esset, qua feriretur et deiceretur audax adhuc potius
quam fortis animus et eo infirmior, quo de se praesumpserat, qui debuit de te. ut enim uidit illum
sanguinem, immanitatem simul ebibit et non se auertit, sed fixit aspectum et hauriebat furias et
nesciebat et delectabatur scelere certaminis et cruenta uoluptate inebriabatur. et non erat iam ille,
qui uenerat, sed unus de turba, ad quam uenerat, et uerus eorum socius, a quibus adductus erat.
quid plura? spectauit, clamauit, exarsit, abstulit inde se cum insaniam, qua stimularetur redire
non tantum cum illis, a quibus prius abstractus est, sed etiam prae illis et alios trahens. et inde
tamen manu ualidissima et misericordissima eruisti eum tu et docuisti non sui habere, sed tui
fiduciam, sed longe postea.
uerum tamen iam hoc ad medicinam futuram in eius memoria reponebatur. nam et illud, quod,
cum adhuc studeret iam me audiens apud carthaginem et medio die cogitaret in foro quod
recitaturus erat, sicut exerceri scholastici solent, siuisti eum comprehendi ab aeditimis fori
tamquam furem, non arbitror aliam ob causam te permisisse, deus noster, nisi ut ille uir tantus
futurus iam inciperet discere, quam non facile in cognoscendis causis homo ab homine
damnandus esset temeraria credulitate. quippe ante tribunal deambulabat solus cum tabulis ac
stilo, cum ecce adulescens quidam ex numero scholasticorum, fur uerus, securim clanculo
apportans illo non sentiente ingressus est ad cancellos plumbeos, qui uico argentario desuper
praeminent, et praecidere plumbum coepit. sono autem securis audito submurmurauerunt
argentarii, qui subter erant, et miserunt qui apprehenderent quem forte inuenissent. quorum
uocibus auditis relicto instrumento ille discessit timens, ne cum eo teneretur. alypius autem, qui
non uiderat intrantem, exeuntem sensit et celeriter uidit abeuntem et causam scire cupiens
ingressus est locum et inuentam securim stans atque admirans considerabat, cum ecce illi, qui
missi erant, reperiunt eum solum ferentem ferrum, cuius sonitu exciti uenerant: tenent, attrahunt,
congregatis inquilinis fori tamquam furem manifestum se comprehendisse gloriantur, et inde
offerendus iudiciis ducebatur.
sed hactenus docendus fuit. statim enim, domine, subuenisti innocentiae, cuius testis eras tu
solus. cum enim duceretur uel ad custodiam uel ad supplicium, fit eis obuiam quidam architectus,
cuius maxima erat cura publicarum fabricarum. gaudent illi eum potissimum occurrisse, cui
solebant in suspicionem uenire ablatarum rerum, quae perissent de foro, ut quasi tandem iam ille
cognosceret, a quibus haec fierent. uerum autem uiderat homo saepe alypium in domo cuiusdam
senatoris, ad quem salutandum uentitabat, statim que cognitum manu apprehensa semouit a
turbis et tanti mali causam quaerens, quid gestum esset, audiuit omnes que tumultuantes, qui
aderant, et minaciter frementes iussit uenire se cum. et uenerunt ad domum illius adulescentis,
qui rem commiserat. puer uero erat ante ostium et tam paruus erat, ut nihil exinde domino suo
metuens facile posset totum indicare; cum eo quippe in foro fuit pedisequus. quem posteaquam
recoluit alypius, architecto intimauit. at ille securim demonstrauit puero quaerens ab eo, cuius
esset. qui confestim "nostra" inquit; deinde interrogatus aperuit cetera. sic in illam domum
translata causa confusis que turbis, quae de illo triumphare iam coeperant, futurus dispensator
uerbi tui et multarum in ecclesia tua causarum examinator experientior instructior que discessit.
hunc ergo romae inueneram, et adhaesit mihi fortissimo uinculo me cum que mediolanium
profectus est, ut nec me desereret et de iure, quod didicerat, aliquid ageret secundum uotum
magis parentum quam suum. et ter iam adsederat mirabili continentia ceteris, cum ille magis
miraretur eos, qui aurum innocentiae praeponerent. temptata est quoque eius indoles non solum
inlecebra cupiditatis sed etiam stimulo timoris. romae adsidebat comiti largitionum italicianarum.
erat eo tempore quidam potentissimus senator, cuius et beneficiis obstricti multi et terrori subditi
erant. uoluit sibi licere nescio quid ex more potentiae suae, quod esset per leges inlicitum; restitit
alypius. promissum est praemium; inrisit animo. praetentae minae; calcauit mirantibus omnibus
inusitatam animam, quae hominem tantum et innumerabilibus praestandi nocendi que modis
ingenti fama celebratum uel amicum non optaret uel non formidaret inimicum. ipse autem iudex,
cui consiliarius erat, quamuis et ipse fieri nollet, non tamen aperte recusabat, sed in istum causam
transferens ab eo se non permitti adserebat, quia et re uera, si ipse faceret, iste discederet. hoc
solo autem paene iam inlectus erat studio litterario, ut pretiis praetorianis codices sibi
conficiendos curaret, sed consulta iustitia deliberationem in melius uertit utiliorem iudicans
aequitatem, qua prohibebatur, quam potestatem, qua sinebatur. paruum est hoc; sed qui in paruo
fidelis est, et in magno fidelis est, nec ullo modo erit inane, quod tuae ueritatis ore processit: si in
iniusto mammona fideles non fuistis, uerum quis dabit uobis? et si in alieno fideles non fuistis,
uestrum quis dabit uobis? talis ille tunc inhaerebat mihi me cum que nutabat in consilio, quisnam
esset tenendus uitae modus.
nebridius etiam, qui relicta patria uicina carthagini atque ipsa carthagine, ubi frequentissimus
erat, relicto paterno rure optimo, relicta domo et non secutura matre nullam ob aliam causam
mediolanium uenerat, nisi ut me cum uiueret in flagrantissimo studio ueritatis atque sapientiae,
pariter suspirabat pariter que fluctuabat beatae uitae inquisitor ardens et quaestionum
difficillimarum scrutator acerrimus. et erant ora trium egentium et inopiam suam sibimet inuicem
anhelantium et ad te expectantium, ut dares eis escam in tempore oportuno. et in omni
amaritudine, quae nostros saeculares actus de misericordia tua sequebatur, intuentibus nobis
finem, cur ea pateremur, occurrebant tenebrae, et auersabamur gementes et dicebamus: "quam
diu haec". et hoc crebro dicebamus et dicentes non relinquebamus ea, quia non elucebat certum
aliquid, quod illis relictis apprehenderemus.
et ego maxime mirabar satagens et recolens, quam longum tempus esset ab undeuicensimo anno
aetatis meae, quo feruere coeperam studio sapientiae, disponens ea inuenta relinquere omnes
uanarum cupiditatum spes inanes et insanias mendaces. et ecce iam tricenariam aetatem gerebam
in eodem luto haesitans auiditate fruendi praesentibus fugientibus et dissipantibus me, dum dico:
"cras inueniam; ecce manifestum apparebit et tenebo; ecce faustus ueniet et exponet omnia. o
magni uiri academici! nihil ad agendam uitam certi comprehendi potest? immo quaeramus
diligentius et non desperemus. ecce iam non sunt absurda in libris ecclesiasticis, quae absurda
uidebantur, et possunt aliter atque honeste intellegi. figam pedes in eo gradu, in quo puer a
parentibus positus eram, donec inueniatur perspicua ueritas. sed ubi quaeretur? quando
quaeretur? non uacat ambrosio, non uacat legere. ubi ipsos codices quaerimus? unde aut quando
comparamus. a quibus sumimus? deputentur tempora, distribuantur horae pro salute animae.
magna spes oborta est: non docet catholica fides, quod putabamus et uani accusabamus. nefas
habent docti eius credere deum figura humani corporis terminatum. et dubitamus pulsare, quo
aperiantur cetera? antemeridianis horis discipuli occupant; ceteris quid facimus? cur non id
agimus? sed quando salutamus amicos maiores, quorum suffragiis opus habemus? quando
praeparamus quod emant scholastici? quando reparamus nos ipsos relaxando animo ab intentione
curarum? pereant omnia et dimittamus haec uana et inania: conferamus nos ad solam
inquisitionem ueritatis. uita misera est, mors incerta est; subito obrepat: quomodo hinc exibimus?
et ubi nobis discenda sunt quae hic negleximus? ac non potius huius neglegentiae supplicia
luenda? quid, si mors ipsa omnem curam cum sensu amputabit et finiet? ergo et hoc quaerendum.
sed absit, ut ita sit. non uacat, non est inane, quod tam eminens culmen auctoritatis christianae
fidei toto orbe diffunditur. numquam tanta et talia pro nobis diuinitus agerentur, si morte corporis
etiam uita animae consumeretur. quid cunctamur igitur relicta spe saeculi conferre nos totos ad
quaerendum deum et uitam beatam? sed expecta: iucunda sunt etiam ista, habent non paruam
dulcedinem suam; non facile ab eis praecidenda est intentio, quia turpe est ad ea rursum redire.
ecce iam quantum est, ut impetretur aliquis honor. et quid amplius in his desiderandum? suppetit
amicorum maiorum copia: ut nihil aliud et multum festinemus, uel praesidatus dari potest. et
ducenda uxor cum aliqua pecunia, ne sumptum nostrum grauet, et ille erit modus cupiditatis.
multi magni uiri et imitatione dignissimi sapientiae studio cum coniugibus dediti fuerunt".
cum haec dicebam et alternabant hi uenti et impellebant huc atque illuc cor meum, transibant
tempora, et tardabam conuerti ad dominum et differebam de die in diem uiuere in te et non
differebam cotidie in memet ipso mori: amans beatam uitam timebam illam in sede sua et ab ea
fugiens quaerebam eam. putabam enim me miserum fore nimis, si feminae priuarer amplexibus,
et medicinam misericordiae tuae ad eandem infirmitatem sanandam non cogitabam, quia
expertus non eram, et propriarum uirium credebam esse continentiam, quarum mihi non eram
conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem, sicut scriptum est, neminem posse esse
continentem, nisi tu dederis. utique dares, si gemitu interno pulsarem aures tuas et fide solida in
te iactarem curam meam.
prohibebat me sane alypius ab uxore ducenda cantans nullo modo nos posse securo otio simul in
amore sapientiae uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim ipse in ea re etiam
tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia uel experientiam concubitus ceperat in ingressu
adulescentiae suae, sed non haeserat magis que doluerat et spreuerat et deinde iam
continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi exemplis eorum, qui coniugati coluissent
sapientiam et promeruissent deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. a quorum ego
quidem granditate animi longe aberam et deligatus morbo carnis mortifera suauitate trahebam
catenam meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba bene suadentis tamquam
manus soluentis. insuper etiam per me ipsi quoque alypio loquebatur serpens et innectebat atque
spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus illi honesti et expediti pedes
implicarentur.
cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita haerere uisco illius uoluptatis, ut me
affirmarem, quotienscumque inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo modo posse
degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem uiderem, ut dicerem multum interesse inter
illud, quod ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne meminisset quidem atque
ideo nulla molestia facile contemneret, et delectationes consuetudinis meae, ad quas si
accessisset honestum nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego illam uitam nequirem
spernere, coeperat et ipse desiderare coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed
curiositatis. dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, sine quo uita mea, quae illi sic
placebat, non mihi uita, sed poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus
seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem uenturus in ipsam experientiam atque
inde fortasse lapsurus in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat facere cum
morte, et qui amat periculum, incidet in illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus
in officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat nisi tenuiter. magna autem ex
parte atque uehementer consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum
excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic eramus, donec tu, altissime, non
deserens humum nostram miseratus miseros subuenires miris et occultis modis.
et instabatur impigre, ut ducerem uxorem. iam petebam, iam promittebatur maxime matre dante
operam, quo me iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies gaudebat aptari et
uota sua ac promissa tua in mea fide compleri animaduertebat. cum sane et rogatu meo et
desiderio suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per uisum ostenderes aliquid
de futuro matrimonio meo, numquam uoluisti. et uidebat quaedam uana et phantastica, quo
cogebat impetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi non cum fiducia qua solet,
cum tu demonstrabas ei, sed contemnens ea. dicebat enim discernere se nescio quo sapore, quem
uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem te et animam suam somniantem.
instabatur tamen, et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam nubilis erat, et quia
ea placebat, expectabatur.
et multi amici agitaueramus animo et conloquentes ac detestantes turbulentas humanae uitae
molestias paene iam firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, ut, si quid
habere possemus, conferremus in medium unam que rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut
per amicitiae sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et
uniuersum singulorum esset et omnia omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme
homines in eadem societate essent que inter nos praediuites, romanianus maxime communiceps
noster, quem tunc graues aestus negotiorum suorum ad comitatum attraxerant, ab ineunte aetate
mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei et magnam in suadendo habebat auctoritatem,
quod ampla res eius multum ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam
magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc
mulierculae sinerent, quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, totum illud
placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus atque confractum et abiectum est. inde ad
suspiria et gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, quoniam multae
cogitationes erant in corde nostro, consilium autem tuum manet in aeternum. ex quo consilio
deridebas nostra et tua praeparabas nobis daturus escam in oportunitate et aperturus manum atque
impleturus animas nostras benedictione.
interea mea peccata multiplicabantur, et auulsa a latere meo tamquam impedimento coniugii cum
qua cubare solitus eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et uulneratum mihi erat et trahebat
sanguinem. et illa in africam redierat uouens tibi alium se uirum nescituram relicto apud me
naturali ex illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis impatiens, tamquam post
biennium accepturus eam quam petebam, quia non amator coniugii sed libidinis seruus eram,
procuraui aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur et perduceretur uel integer uel
auctior morbus animae meae satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec
sanabatur uulnus illud meum, quod prioris praecisione factum erat, sed post feruorem dolorem
que acerrimum putrescebat et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.
tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum! ego fiebam miserior et tu propinquior. aderat iam iam
que dextera tua raptura me de caeno et ablatura, et ignorabam. nec me reuocabat a profundiore
uoluptatum carnalium gurgite nisi metus mortis et futuri iudicii tui, qui per uarias quidem
opiniones, numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum amicis meis alypio et
nebridio de finibus bonorum et malorum epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi
ego credidissem post mortem restare animae uitam et tractus meritorum, quod epicurus credere
noluit. et quaerebam, si essemus immortales et in perpetua corporis uoluptate sine ullo amissionis
terrore uiueremus, cur non essemus beati aut quid aliud quaereremus, nesciens id ipsum ad
magnam miseriam pertinere, quod ita demersus et caecus cogitare non possem lumen honestatis
et gratis amplectendae pulchritudinis, quam non uidet oculus carnis, et uidetur ex intimo. nec
considerabam miser, ex qua uena mihi manaret, quod ista ipsa foeda tamen cum amicis dulciter
conferebam nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum sensum, quem tunc habebam in
quantalibet affluentia carnalium uoluptatum. quos utique amicos gratis diligebam uicissim que ab
eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas uias! uae animae audaci, quae sperauit, si a te
recessisset, se aliquid melius habituram! uersa et reuersa in tergum et in latera et in uentrem, et
dura sunt omnia, et tu solus requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et constituis
nos in uia tua et consolaris et dicis: "currite, ego feram et ego perducam et ibi ego feram".
LIBER SEPTIMUS
iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuuentutem, quanto aetate maior,
tanto uanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos
uideri solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani, ex quo audire aliquid de sapientia
coepi; semper hoc fugi et gaudebam me hoc repperisse in fide spiritalis matris nostrae, catholicae
tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo et talis homo,
summum et solum et uerum deum, et te incorruptibilem et inuiolabilem et incommutabilem totis
medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen uidebam et certus eram id,
quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod uiolari non potest,
incunctanter praeponebam uiolabili, et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id
quod mutari potest. clamabat uiolenter cor meum aduersus omnia phantasmata mea et hoc uno
ictu conabar abigere circumuolantem turbam immunditiae ab acie mentis meae: et uix dimota in
ictu oculi ecce conglobata rursus aderat et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut
quamuis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia
locorum siue infusum mundo siue etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum
incorruptibile et inuiolabile et incommutabile, quod corruptibili et uiolabili et commutabili
praeponebam, quoniam quidquid priuabam spatiis talibus, nihil mihi esse uidebatur, sed prorsus
nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore uacuatus
et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis tamquam spatiosum nihil.
ego itaque incrassatus corde nec mihimet ipsi uel ipse conspicuus, quidquid non per aliquanta
spatia tenderetur uel diffunderetur uel conglobaretur uel tumeret uel tale aliquid caperet aut
capere posset, nihil prorsus esse arbitrabar. per quales enim formas ire solent oculi mei, per tales
imagines ibat cor meum, nec uidebam hanc eandem intentionem, qua illas ipsas imagines
formabam, non esse tale aliquid: quae tamen ipsas non formaret, nisi esset magnum aliquid. ita
etiam te, uita uitae meae, grandem per infinita spatia undique cogitabam penetrare totam mundi
molem et extra eam quaquauersum per immensa sine termino, ut haberet te terra, haberet caelum,
haberent omnia et illa finirentur in te, tu autem nusquam. sicut autem luci solis non obsisteret
aeris corpus, aeris huius, qui supra terram est, quominus per eum traiceretur penetrans eum non
dirrumpendo aut concidendo, sed implendo eum totum, sic tibi putabam non solum caeli et aeris
et maris sed etiam terrae corpus peruium et ex omnibus maximis minimis que partibus
penetrabile ad capiendam praesentiam tuam, occulta inspiratione intrinsecus et extrinsecus
administrantem omnia, quae creasti. ita suspicabar, quia cogitare aliud non poteram; nam falsum
erat. illo enim modo maior pars terrae maiorem tui partem haberet et minorem minor, atque ita te
plena essent omnia, ut amplius tui caperet elephanti corpus quam passeris, quo esset isto grandius
grandiorem que occuparet locum, atque ita frustatim partibus mundi magnis magnas, breuibus
breues partes tuas praesentes faceres. non est autem ita. sed nondum inluminaueras tenebras
meas.
sat erat mihi, domine, aduersus illos deceptos deceptores et loquaces mutos, quoniam non ex eis
sonabat uerbum tuum, sat erat ergo illud quod iam diu ab usque carthagine a nebridio proponi
solebat et omnes, qui audieramus, concussi sumus: quid erat tibi factura nescio qua gens
tenebrarum, quam ex aduersa mole solent opponere, si tu cum ea pugnare noluisses? si enim
responderetur aliquid fuisse nocituram, uiolabilis tu et corruptibilis fores. si autem nihil ea nocere
potuisse diceretur, nulla afferretur causa pugnandi et ita pugnandi, ut quaedam portio tua et
membrum tuum uel proles de ipsa substantia tua misceretur aduersis potestatibus et non a te
creatis naturis atque in tantum ab eis corrumperetur et commutaretur in deterius, ut a beatitudine
in miseriam uerteretur et indigeret auxilio, quo erui purgari que posset, et hanc esse animam, cui
tuus sermo seruienti liber et contaminatae purus et corruptae integer subueniret, sed et ipse
corruptibilis, quia ex una eadem que substantia. itaque si te, quidquid es, id est substantiam tuam,
qua es, incorruptibilem dicerent, falsa esse illa omnia et execrabilia; si autem corruptibilem, id
ipsum iam falsum et prima uoce abominandum. sat erat ergo istuc aduersus eos omni modo
euomendos a pressura pectoris, quia non habebant, qua exirent sine horribili sacrilegio cordis et
linguae sentiendo de te ista et loquendo.
sed et ego adhuc, quamuis incontaminabilem et inconuertibilem et nulla ex parte mutabilem
dicerem firme que sentirem deum nostrum, deum uerum, qui fecisti non solum animas nostras
sed etiam corpora, nec tantum nostras animas et corpora, sed omnes et omnia, non tenebam
explicatam et enodatam causam mali. quaecumque tamen esset, sic eam quaerendam uidebam, ut
non per illam constringerer deum incommutabilem mutabilem credere, ne ipse fierem quod
quaerebam. itaque securus eam quaerebam et certus non esse uerum quod illi dicerent, quos toto
animo fugiebam, quia uidebam quaerendo, unde malum, repletos malitia, qua opinarentur tuam
potius substantiam male pati quam suam male facere.
et intendebam, ut cernerem quod audiebam, liberum uoluntatis arbitrium causam esse, ut male
faceremus et rectum iudicium tuum ut pateremur, et eam liquidam cernere non ualebam. itaque
aciem mentis de profundo educere conatus mergebar iterum et saepe conatus mergebar iterum
atque iterum. subleuabat enim me in lucem tuam, quod tam sciebam me habere uoluntatem quam
me uiuere. itaque cum aliquid uellem aut nollem, non alium quam me uelle ac nolle certissimus
eram et ibi esse causa peccati mei iam iam qua animaduertebam. quod autem inuitus facerem,
pati me potius quam facere uidebam et id non culpam, sed poenam esse iudicabam, qua me non
iniuste plecti te iustum cogitans cito fatebar. sed rursus dicebam: "quis fecit me? nonne deus
meus, non tantum bonus, sed ipsum bonum? unde igitur mihi male uelle et bene nolle? ut esset,
cur iuste poenas luerem? quis in me hoc posuit et inseuit mihi plantarium amaritudinis, cum totus
fierem a dulcissimo deo meo? si diabolus auctor, unde ipse diabolus? quod si et ipse peruersa
uoluntate ex bono angelo diabolus factus est, unde et in ipso uoluntas mala, qua diabolus fieret,
quando totus angelus a conditore optimo factus esset?" his cogitationibus deprimebar iterum et
suffocabar, sed non usque ad illum infernum subducebar erroris, ubi nemo tibi confitetur, dum tu
potius mala pati quam homo facere putatur.
sic enim nitebar inuenire cetera, ut iam inueneram melius esse incorruptibile quam corruptibile,
et ideo te, quidquid esses, esse incorruptibilem confitebar. neque enim ulla anima umquam potuit
poterit ue cogitare aliquid, quod sit te melius, qui summum et optimum bonum es. cum autem
uerissime atque certissime incorruptibile corruptibili praeponatur, sicut iam ego praeponebam,
poteram iam cogitatione aliquid attingere, quod esset melius deo meo, nisi tu esses
incorruptibilis. ubi igitur uidebam incorruptibile corruptibili esse praeferendum, ibi te quaerere
debebam atque inde aduertere, ubi sit malum, id est unde sit ipsa corruptio qua uiolari substantia
tua nullo modo potest. nullo enim prorsus modo uiolat corruptio deum nostrum, nulla uoluntate,
nulla necessitate, nullo improuiso casu, quoniam ipse est deus et quod sibi uult, bonum est, et
ipse est idem bonum; corrumpi autem non est bonum. nec cogeris inuitus ad aliquid, quia
uoluntas tua non est maior quam potentia tua. esset autem maior, si te ipso tu ipse maior esses:
uoluntas enim et potentia dei deus ipse est. et quid improuisum tibi, qui nosti omnia? et nulla
natura est, nisi quia nosti eam. et ut quid multa dicimus, cur non sit corruptibilis substantia, quae
deus est, quando, si hoc esset, non esset deus?
et quaerebam, unde malum, et male quaerebam et in ipsa inquisitione mea non uidebam malum.
et constituebam in conspectu spiritus mei uniuersam creaturam, quidquid in ea cernere possumus,
sicuti est terra et mare et aer et sidera et arbores et animalia mortalia, et quidquid in ea non
uidemus, sicut firmamentum caeli insuper et omnes angelos et cuncta spiritalia eius, sed etiam
ipsa, quasi corpora essent, locis et locis ordinata, ut imaginatio mea; et feci unam massam
grandem distinctam generibus corporum creaturam tuam, siue re uera quae corpora erant, siue
quae ipse pro spiritibus finxeram, et eam feci grandem, non quantum erat, quod scire non
poteram, sed quantum libuit, undiqueuersum sane finitam, te autem, domine, ex omni parte
ambientem et penetrantem eam, sed usquequaque infinitum, tamquam si mare esset ubique et
undique per immensa infinitum solum mare et haberet intra se spongiam quamlibet magnam, sed
finitam tamen, plena esset utique spongia illa ex omni sua parte ex immenso mari: sic creaturam
tuam finitam te infinito plenam putabam et dicebam: "ecce deus et ecce quae creauit deus, et
bonus deus atque his ualidissime longissime que praestantior; sed tamen bonus bona creauit: et
ecce quomodo ambit atque implet ea: ubi ergo malum et unde et qua huc inrepsit? quae radix
eius et quod semen eius? an omnino non est? cur ergo timemus et cauemus quod non est? aut si
inaniter timemus, certe uel timor ipse malum est, quo incassum stimulatur et excruciatur cor, et
tanto grauius malum, quanto non est, quod timeamus, et timemus. idcirco aut est malum, quod
timemus, aut hoc malum est, quia timemus. unde est igitur, quoniam deus fecit haec omnia bonus
bona? maius quidem et summum bonum minora fecit bona, sed tamen et creans et creata bona
sunt omnia. unde est malum? an unde fecit ea, materies aliqua mala erat, et formauit atque
ordinauit eam, sed reliquit aliquid in illa, quod in bonum non conuerteret? cur et hoc? an
impotens erat totam uertere et commutare, ut nihil mali remaneret, cum sit omnipotens?
postremo cur inde aliquid facere uoluit ac non potius eadem omnipotentia fecit, ut nulla esset
omnino? aut uero existere poterat contra eius uoluntatem? aut si aeterna erat, cur tam diu per
infinita retro spatia temporum sic eam siuit esse ac tanto post placuit aliquid ex ea facere? aut
iam, si aliquid subito uoluit agere, hoc potius ageret omnipotens, ut illa non esset atque ipse solus
esset totum uerum et summum et infinitum bonum? aut si non erat bene, ut non aliquid boni
etiam fabricaretur et conderet qui bonus erat, illa sublata et ad nihilum redacta materie, quae mala
erat, bonam ipse institueret, unde omnia crearet? non enim esset omnipotens, si condere non
posset aliquid boni, nisi ea quam non ipse condiderat adiuuaretur materia". talia uoluebam
pectore misero, ingrauidato curis mordacissimis de timore mortis et non inuenta ueritate;
stabiliter tamen haerebat in corde meo in catholica ecclesia fides christi tui, domini et saluatoris
nostri, in multis quidem adhuc informis et praeter doctrinae normam fluitans, sed tamen non eam
relinquebat animus, immo in dies magis magis que imbibebat.
iam etiam mathematicorum fallaces diuinationes et impia deliramenta reieceram. confiteantur
etiam hinc tibi de intimis uisceribus animae meae miserationes tuae, deus meus! tu enim, tu
omnino—nam quis alius a morte omnis erroris reuocat nos nisi uita, quae mori nescit, et
sapientia mentes indigentes inluminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque
ad arborum uolatica folia?—tu procurasti peruicaciae meae, qua obluctatus sum uindiciano acuto
seni et nebridio adulescenti mirabilis animae, illi uehementer affirmanti, huic cum dubitatione
quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti non esse illam artem futura praeuidendi, coniecturas
autem hominum habere saepe uim sortis et multa dicendo dici pleraque uentura nescientibus eis,
qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus, procurasti ergo tu hominem amicum, non
quidem segnem consultorem mathematicorum nec eas litteras bene callentem, sed, ut dixi,
consultorem curiosum et tamen scientem aliquid, quod a patre suo se audisse dicebat: quod
quantum ualeret ad illius artis opinionem euertendam, ignorabat. is ergo uir nomine firminus,
liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tamquam carissimum de quibusdam suis rebus,
in quas saecularis spes eius intumuerat, consuleret, quid mihi secundum suas quas constellationes
appellant uideretur, ego autem, qui iam de hac re in nebridii sententiam flecti coeperam, non
quidem abnuerem conicere ac dicere quod nutanti occurrebat, sed tamen subicerem prope iam
esse mihi persuasum ridicula illa esse et inania, tum ille mihi narrauit patrem suum fuisse
librorum talium curiosissimum et habuisse amicum aeque illa simul que sectantem. qui pari
studio et conlatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui, ita ut mutorum quoque animalium, si
quae domi parerent, obseruarent momenta nascentium atque ad ea caeli positionem notarent,
unde illius quasi artis experimenta conligerent. itaque dicebat audisse se a patre, quod, cum
eundem firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero
grandescebat. quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima
diligentia nosse curabat; atque ita factum esse, ut cum iste coniugis, ille autem ancillae dies et
horas minutiores que horarum articulos cautissima obseruatione numerarent, enixae essent ambae
simul, ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur,
iste filio, ille seruulo. nam cum mulieres parturire coepissent, indicauerunt sibi ambo, quid sua
cuiusque domo ageretur, et parauerunt quos ad se inuicem mitterent, simul ut natum quod
parturiebatur esset cuique nuntiatum: quod tamen ut continuo nuntiaretur, tamquam in regno suo
facile effecerant. atque ita qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum interuallis sibi
obuiam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum alias que particulas momentorum neuter
eorum notare sineretur. et tamen firminus amplo apud suos loco natus dealbatiores uias saeculi
cursitabat, augebatur diuitiis, sublimabatur honoribus, seruus autem ille conditionis iugo
nullatenus relaxato dominis seruiebat ipso indicante, qui nouerat eum.
his itaque auditis et creditis—talis quippe narrauerat—omnis illa reluctatio mea resoluta concidit,
et primo firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate reuocare, cum dicerem,
constellationibus eius inspectis ut uera pronuntiarem, debuisse me utique uidere ibi parentes inter
suos esse primarios, nobilem familiam propriae ciuitatis, natales ingenuos, honestam
educationem liberales que doctrinas; at si me ille seruus ex eisdem constellationibus—quia et
illius ipsae essent—consuluisset, ut eidem quoque uera proferrem, debuisse me rursus ibi uidere
abiectissimam familiam, conditionem seruilem et cetera longe a prioribus aliena longe que
distantia. unde autem fieret, ut eadem inspiciens diuersa dicerem, si uera dicerem, si autem
eadem dicerem, falsa dicerem. inde certissime conlegi ea, quae uera consideratis
constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte, quae autem falsa, non artis imperitia, sed
sortis mendacio.
hinc autem accepto aditu ipse me cum talia ruminando, ne quis eorundem delirorum, qui talem
quaestum sequerentur, quos iam iam que inuadere atque inrisos refellere cupiebam, mihi ita
resisteret, quasi aut firminus mihi aut illi pater falsa narrauerit, intendi considerationem in eos
qui gemini nascuntur, quorum plerique ita post inuicem funduntur ex utero, ut paruum ipsum
temporis interuallum, quantamlibet uim in rerum natura habere contendant, conligi tamen
humana obseruatione non possit litteris que signari omnino non ualeat, quas mathematicus
inspecturus est, ut uera pronuntiet. et non erunt uera, quia easdem litteras inspiciens eadem
debuit dicere de esau et de iacob; sed non eadem utrique acciderunt. falsa ergo diceret aut, si uera
diceret, non eadem diceret: at eadem inspiceret. non ergo arte, sed sorte uera diceret. tu enim,
domine, iustissime moderator uniuersitatis, consulentibus consultis que nescientibus occulto
instinctu agis, ut, dum quisque consulit, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis
animarum ex abysso iusti iudicii tui. cui non dicat homo: "quid est hoc"?, "ut quid hoc"? non
dicat, non dicat; homo est enim.
iam itaque me, adiutor meus, illis uinculis solueras, et quaerebam, unde malum, et non erat
exitus. sed me non sinebas ullis fluctibus cogitationis auferri ab ea fide, qua credebam et esse te
et esse incommutabilem substantiam tuam et esse de hominibus curam et iudicium tuum et in
christo, filio tuo, domino nostro, atque scripturis sanctis, quas ecclesiae tuae catholicae
commendaret auctoritas, uiam te posuisse salutis humanae ad eam uitam, quae post hanc mortem
futura est. his itaque saluis atque inconcusse roboratis in animo meo quaerebam aestuans, unde
sit malum. quae illa tormenta parturientis cordis mei, qui gemitus, deus meus! et ibi erant aures
tuae nesciente me. et cum in silentio fortiter quaererem, magnae uoces erant ad misericordiam
tuam, tacitae contritiones animi mei. tu sciebas, quid patiebar, et nullus hominum. quantum enim
erat, quod inde digerebatur per linguam meam in aures familiarissimorum meorum! numquid
totus tumultus animae meae, cui nec tempora nec os meum sufficiebat, sonabat eis? totum tamen
ibat in auditum tuum, quod rugiebam a gemitu cordis mei, et ante te erat desiderium meum et
lumen oculorum meorum non erat me cum. intus enim erat, ego autem foris, nec in loco illud. at
ego intendebam in ea, quae locis continentur, et non ibi inueniebam locum ad requiescendum,
nec recipiebant me ista, ut dicerem: "sat est", et "bene est", nec dimittebant redire, ubi mihi satis
esset bene. superior enim eram istis, te uero inferior, et tu gaudium uerum mihi subdito tibi et tu
mihi subieceras quae infra me creasti. et hoc erat rectum temperamentum et media regio salutis
meae, ut manerem ad imaginem tuam et tibi seruiens dominarer corpori. sed cum superbe contra
te surgerem et currerem aduersus dominum in ceruice crassa scuti mei, etiam ista infima supra
me facta sunt et premebant, et nusquam erat laxamentum et respiramentum. ipsa occurrebant
undique aceruatim et conglobatim cernenti, cogitanti autem imagines corporum ipsae
opponebantur redeunti, quasi diceretur: "quo is, indigne et sordide". et haec de uulnere meo
creuerant, quia humiliasti tamquam uulneratum superbum, et tumore meo separabar abs te et
nimis inflata facies claudebat oculos meos.
tu uero, domine, in aeternum manes et non in aeternum irasceris nobis quoniam miseratus es
terram et cinerem, et placuit in conspectu tuo reformare deformia mea. et stimulis internis
agitabas me, ut impatiens essem, donec mihi per interiorem aspectum certus esses. et residebat
tumor meus ex occulta manu medicinae tuae acies que conturbata et contenebrata mentis meae
acri collyrio salubrium dolorum de die in diem sanabatur.
et primo uolens ostendere mihi, quam resistas superbis, humilibus autem des gratiam et quanta
misericordia tua demonstrata sit hominibus uia humilitatis, quod uerbum tuum caro factum est et
habitauit inter homines, procurasti mihi per quendam hominem immanissimo typho turgidum
quosdam platonicorum libros ex graeca lingua in latinam uersos, et ibi legi non quidem his
uerbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod in principio erat
uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum: hoc erat in principio apud deum; omnia
per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, in eo uita est, et uita erat lux
hominum; et lux in tenebris lucet, tenebrae eam non comprehenderunt; et quia hominis anima,
quamuis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed uerbum deus est lumen
uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum; et quia in hoc mundo erat,
et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognouit. quia uero in sua propria uenit et sui
eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri
credentibus in nomine eius, non ibi legi.
item legi ibi, quia uerbum, deus, non ex carne, non ex sanguine non ex uoluntate uiri neque ex
uoluntate carnis, sed ex deo natus est; sed quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, non
ibi legi. indagaui quippe in illis litteris uarie dictum et multis modis, quod sit filius in forma
patris non rapinam arbitratus esse aequalis deo, quia naturaliter id ipsum est, sed quia semet
ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut
homo, humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod deus
eum exaltauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine iesu
omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia
dominus iesus in gloria est dei patris, non habent illi libri. quod enim ante omnia tempora et
supra omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus filius tuus coaeternus tibi et quia de
plenitudine eius accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae
renouantur, ut sapientes sint, est ibi; quod autem secundum tempus pro impiis mortuus est et filio
tuo unico non pepercisti, sed pro nobis omnibus tradidisti eum, non est ibi. abscondisti enim haec
a sapientibus et reuelasti ea paruulis, ut uenirent ad eum laborantes et onerati et reficeret eos,
quoniam mitis est et humilis corde, et diriget mites in iudicio et docet mansuetos uias suas uidens
humilitatem nostram et laborem nostrum et dimittens omnia peccata nostra. qui autem cothurno
tamquam doctrinae sublimioris elati non audiunt dicentem: discite a me, quoniam mitis sum et
humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris, etsi cognoscunt deum, non sicut deum
glorificant aut gratias agunt, sed euanescunt in cogitationibus suis et obscuratur insipiens cor
eorum; dicentes se esse sapientes stulti facti sunt.
et ideo legebam ibi etiam immutatam gloriam incorruptionis tuae in idola et uaria simulacra, in
similitudinem imaginis corruptibilis hominis et uolucrum et quadrupedum et serpentium,
uidelicet aegyptium cibum, quo esau perdidit primogenita sua, quoniam caput quadrupedis pro te
honorauit populus primogenitus, conuersus corde in aegyptum et curuans imaginem tuam,
animam suam, ante imaginem uituli manducantis faenum. inueni haec ibi et non manducaui.
placuit enim tibi, domine, auferre opprobrium diminutionis ab iacob, ut maior seruiret minori, et
uocasti gentes in hereditatem tuam. et ego ad te ueneram ex gentibus et intendi in aurum, quod ab
aegypto uoluisti ut auferret populus tuus, quoniam tuum erat, ubicumque erat. et dixisti
atheniensibus per apostolum tuum, quod in te uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam
secundum eos dixerunt, et utique inde erant illi libri. et non attendi in idola aegyptiorum, quibus
de auro tuo ministrabant, qui transmutauerunt ueritatem dei in mendacium et coluerunt et
seruierunt creaturae potius quam creatori.
et inde admonitus redire ad memet ipsum intraui in intima mea duce te et potui, quoniam factus
es adiutor meus. intraui et uidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae
meae, supra mentem meam lucem incommutabilem, non hanc uulgarem et conspicuam omni
carni nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multo que clarius
claresceret totum que occuparet magnitudine. non hoc illa erat, sed aliud, aliud ualde ab istis
omnibus. nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam nec sicut caelum super
terram, sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. qui nouit ueritatem,
nouit eam, et qui nouit eam, nouit aeternitatem. caritas nouit eam. o aeterna ueritas et uera caritas
et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. et cum te primum cognoui, tu
assumpsisti me, ut uiderem esse, quod uiderem, et nondum me esse, qui uiderem. et reuerberasti
infirmitatem aspectus mei radians in me uehementer, et contremui amore et horrore: et inueni
longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem uocem tuam de excelso: "cibus
sum grandium: cresce et manducabis me. nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu
mutaberis in me". et cognoui, quoniam pro iniquitate erudisti hominem et tabescere fecisti sicut
araneam animam meam, et dixi: "numquid nihil est ueritas, quoniam neque per finita neque per
infinita locorum spatia diffusa est?" et clamasti de longinquo: immo uero ego sum qui sum. et
audiui, sicut auditur in corde, et non erat prorsus, unde dubitarem facilius que dubitarem uiuere
me quam non esse ueritatem, quae per ea, quae facta sunt, intellecta conspicitur.
et inspexi cetera infra te et uidi nec omnino esse nec omnino non esse: esse quidem, quoniam abs
te sunt, non esse autem, quoniam id quod es non sunt. id enim uere est, quod incommutabiliter
manet. mihi autem inhaerere deo bonum est, quia, si non manebo in illo, nec in me potero. ille
autem in se manens innouat omnia; et dominus meus es, quoniam bonorum meorum non eges.
et manifestatum est mihi, quoniam bona sunt, quae corrumpuntur, quae neque si summa bona
essent, neque nisi bona essent, corrumpi possent, quia, si summa bona essent, incorruptibilia
essent, si autem nulla bona essent, quid in eis corrumperetur, non esset. nocet enim corruptio et,
nisi bonum minueret, non noceret. aut igitur nihil nocet corruptio, quod fieri non potest, aut,
quod certissimum est, omnia, quae corrumpuntur, priuantur bono. si autem omni bono
priuabuntur, omnino non erunt. si enim erunt et corrumpi iam non poterunt, meliora erunt, quia
incorruptibiliter permanebunt. et quid monstrosius quam ea dicere omni bono amisso facta
meliora? ergo si omni bono priuabuntur, omnino nulla erunt: ergo quandiu sunt, bona sunt. ergo
quaecumque sunt, bona sunt, malum que illud, quod quaerebam unde esset, non est substantia,
quia, si substantia esset, bonum esset. aut enim esset incorruptibilis substantia, magnum utique
bonum, aut substantia corruptibilis esset, quae nisi bona esset, corrumpi non posset. itaque uidi et
manifestatum est mihi, quia omnia bona tu fecisti et prorsus nullae substantiae sunt, quas tu non
fecisti. et quoniam non aequalia omnia fecisti, ideo sunt omnia, quia singula bona sunt et simul
omnia ualde bona, quoniam fecit deus noster omnia bona ualde.
et tibi omnino non est malum, non solum tibi sed nec uniuersae creaturae tuae, quia extra te non
est aliquid, quod inrumpat et corrumpat ordinem, quem imposuisti ei. in partibus autem eius
quaedam quibusdam quia non conueniunt, mala putantur; et eadem ipsa conueniunt aliis et bona
sunt et in semet ipsis bona sunt. et omnia haec, quae sibimet inuicem non conueniunt, conueniunt
inferiori parti rerum, quam terram dicimus, habentem caelum suum nubilosum atque uentosum
congruum sibi. et absit, iam ut dicerem: "non essent ista", quia etsi sola ista cernerem,
desiderarem quidem meliora, sed iam etiam de solis istis laudare te deberem, quoniam
laudandum te ostendunt de terra dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus
tempestatis, quae faciunt uerbum tuum, montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,
bestiae et omnia pecora, reptilia et uolatilia pinnata; reges terrae et omnes populi, principes et
omnes iudices terrae, iuuenes et uirgines, seniores cum iunioribus laudant nomen tuum. cum uero
etiam de caelis te laudent, laudent te, deus noster, in excelsis omnes angeli tui, omnes uirtutes
tuae, sol et luna, omnes stellae et lumen, caeli caelorum et aquae, quae super caelos sunt, laudent
nomen tuum: non iam desiderabam meliora, quia omnia cogitabam, et meliora quidem superiora
quam inferiora, sed meliora omnia quam sola superiora iudicio saniore pendebam.
non est sanitas eis, quibus displicet aliquid creaturae tuae, sicut mihi non erat, cum displicerent
multa, quae fecisti. et quia non audebat anima mea, ut ei displiceret deus meus, nolebat esse tuum
quidquid ei displicebat. et inde ierat in opinionem duarum substantiarum et non requiescebat et
aliena loquebatur. et inde rediens fecerat sibi deum per infinita spatia locorum omnium et eum
putauerat esse te et eum conlocauerat in corde suo et facta erat rursus templum idoli sui
abominandum tibi. sed posteaquam fouisti caput nescientis et clausisti oculos meos, ne uiderent
uanitatem, cessaui de me paululum, et consopita est insania mea; et euigilaui in te et uidi te
infinitum aliter, et uisus iste non a carne trahebatur.
et respexi alia et uidi tibi debere quia sunt et in te cuncta finita, sed aliter, non quasi in loco, sed
quia tu es omnitenens manu ueritate, et omnia uera sunt, in quantum sunt, nec quidquam est
falsitas, nisi cum putatur esse quod non est. et uidi, quia non solum locis sua quaeque suis
conueniunt sed etiam temporibus et quia tu, qui solus aeternus es, non post innumerabilia spatia
temporum coepisti operari, quia omnia spatia temporum, et quae praeterierunt et quae
praeteribunt, nec abirent nec uenirent nisi te operante et manente.
et sensi expertus non esse mirum, quod palato non sano poena est et panis, qui sano suauis est, et
oculis aegris odiosa lux, quae puris amabilis. et iustitia tua displicet iniquis, nedum uipera et
uermiculus, quae bona creasti, apta inferioribus creaturae tuae partibus, quibus et ipsi iniqui apti
sunt, quanto dissimiliores sunt tibi, apti autem superioribus, quanto similiores fiunt tibi. et
quaesiui, quid esset iniquitas, et non inueni substantiam, sed a summa substantia, te deo, detortae
in infima uoluntatis peruersitatem proicientis intima sua et tumescentis foras.
et mirabar, quod iam te amabam, non pro te phantasma, et non stabam frui deo meo, sed rapiebar
ad te decore tuo mox que diripiebar abs te pondere meo et ruebam in ista cum gemitu; et pondus
hoc consuetudo carnalis. sed me cum erat memoria tui, neque ullo modo dubitabam esse, cui
cohaererem, sed nondum me esse, qui cohaererem, quoniam corpus, quod corrumpitur, aggrauat
animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, eram que certissimus, quod
inuisibilia tua a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna
quoque uirtus et diuinitas tua. quaerens enim, unde approbarem pulchritudinem corporum siue
caelestium siue terrestrium et quid mihi praesto esset integre de mutabilibus iudicanti et dicenti:
"hoc ita esse debet, illud non ita", hoc ergo quaerens, unde iudicarem, cum ita iudicarem,
inueneram incommutabilem et ueram ueritatis aeternitatem supra mentem meam commutabilem.
atque ita gradatim a corporibus ad sentientem per corpus animam atque inde ad eius interiorem
uim, cui sensus corporis exteriora nuntiaret, et quousque possunt bestiae, atque inde rursus ad
ratiocinantem potentiam, ad quam refertur iudicandum, quod sumitur a sensibus corporis; quae se
quoque in me comperiens mutabilem erexit se ad intellegentiam suam et abduxit cogitationem a
consuetudine, subtrahens se contradicentibus turbis phantasmatum, ut inueniret quo lumine
aspergeretur, cum sine ulla dubitatione clamaret incommutabile praeferendum esse mutabili,
unde nosset ipsum incommutabile—quod nisi aliquo modo nosset, nullo modo illud mutabili
certa praeponeret—et peruenit ad id, quod est in ictu trepidantis aspectus. tunc uero inuisibilia
tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi, sed aciem figere non eualui et repercussa
infirmitate redditus solitis non me cum ferebam nisi amantem memoriam et quasi olefacta
desiderantem, quae comedere nondum possem.
et quaerebam uiam comparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inueniebam,
donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem christum iesum, qui est super omnia
deus benedictus in saecula, uocantem et dicentem: ego sum uia et ueritas et uita, et cibum, cui
capiendo inualidus eram, miscentem carni, quoniam uerbum caro factum est, ut infantiae nostrae
lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia. non enim tenebam deum meum iesum humilis
humilem nec cuius rei magistra esset eius infirmitas noueram. uerbum enim tuum, aeterna
ueritas, superioribus creaturae tuae partibus supereminens subditos erigit ad se ipsam, in
inferioribus autem aedificauit sibi humilem domum de limo nostro, per quam subdendos
deprimeret a se ipsis et ad se traiceret, sanans tumorem et nutriens amorem, ne fiducia sui
progrederentur longius, sed potius infirmarentur uidentes ante pedes suos infirmam diuinitatem
ex participatione tunicae pelliciae nostrae et lassi prosternerentur in eam, illa autem surgens
leuaret eos.
ego uero aliud putabam tantum que sentiebam de domino christo meo, quantum de excellentis
sapientiae uiro, cui nullus posset aequari, praesertim quia mirabiliter natus ex uirgine ad
exemplum contemnendorum temporalium prae adipiscenda immortalitate diuina pro nobis cura
tantam auctoritatem magisterii meruisse uidebatur. quid autem sacramenti haberet uerbum caro
factum, ne suspicari quidem poteram. tantum cognoueram ex his, quae de illo scripta traderentur,
quia manducauit et bibit, dormiuit, ambulauit, exhilaratus est, contristatus est, sermocinatus est,
non haesisse carnem illam uerbo tuo nisi cum anima et mente humana. nouit hoc omnis, qui
nouit incommutabilitatem uerbi tui, quam ego iam noueram, quantum poteram, nec omnino
quidquam inde dubitabam. etenim nunc mouere membra corporis per uoluntatem, nunc non
mouere, nunc aliquo affectu affici, nunc non affici, nunc proferre per signa sapientes sententias,
nunc esse in silentio propria sunt mutabilitatis animae et mentis. quae si falsa de illo scripta
essent, etiam omnia periclitarentur mendacio neque in illis litteris ulla fidei salus generi humano
remaneret. quia itaque uera scripta sunt, totum hominem in christo agnoscebam, non corpus
tantum hominis aut cum corpore sine mente animum, sed ipsum hominem, non persona ueritatis,
sed magna quadam naturae humanae excellentia et perfectiore participatione sapientiae praeferri
ceteris arbitrabar. alypius autem deum carne indutum ita putabat credi a catholicis, ut praeter
deum et carnem non esset in christo, animam mentem que hominis non existimabat in eo
praedicari. et quoniam bene persuasum tenebat ea, quae de illo memoriae mandata sunt, sine
uitali et rationali creatura non fieri, ad ipsam christianam fidem pigrius mouebatur. sed postea
haereticorum apollinaristarum hunc errorem esse cognoscens catholicae fidei conlaetatus et
contemperatus est. ego autem aliquanto posterius didicisse me fateor, in eo, quod uerbum caro
factum est, quomodo catholica ueritas a photini falsitate dirimatur. improbatio quippe
haereticorum facit eminere, quid ecclesia tua sentiat et quid habeat sana doctrina. oportuit enim
et haereses esse, ut probati manifesti fierent inter infirmos.
sed tunc lectis platonicorum illis libris posteaquam inde admonitus quaerere incorpoream
ueritatem inuisibilia tua per ea quae facta sunt intellecta conspexi et repulsus sensi, quid per
tenebras animae meae contemplari non sinerer, certus esse te et infinitum esse nec tamen per
locos finitos infinitos ue diffundi et uere te esse, qui semper idem ipse esses, ex nulla parte nullo
que motu alter aut aliter, cetera uero ex te esse omnia, hoc solo firmissimo documento, quia sunt,
certus quidem in istis eram, nimis tamen infirmus ad fruendum te. garriebam plane quasi peritus
et, nisi in christo, saluatore nostro, uiam tuam quaererem, non peritus sed periturus essem. iam
enim coeperam uelle uideri sapiens plenus poena mea et non flebam, insuper et inflabar scientia.
ubi enim erat illa aedificans caritas a fundamento humilitatis, quod est christus iesus? aut quando
illi libri me docerent eam? in quos me propterea, priusquam scripturas tuas considerarem, credo
uoluisti incurrere, ut imprimeretur memoriae meae, quomodo ex eis affectus essem et, cum
postea in libris tuis mansuefactus essem et curantibus digitis tuis contrectarentur uulnera mea,
discernerem atque distinguerem, quid interesset inter praesumptionem et confessionem, inter
uidentes, quo eundum sit, nec uidentes, qua, et uiam ducentem ad beatificam patriam non tantum
cernendam sed et habitandam. nam si primo sanctis tuis litteris informatus essem et in earum
familiaritate obdulcuisses mihi et post in illa uolumina incidissem, fortasse aut abripuissent me a
solidamento pietatis, aut si in affectu, quem salubrem imbiberam, perstitissem, putarem etiam ex
illis libris eum posse concipi, si eos solos quisque didicisset.
itaque auidissime arripui uenerabilem stilum spiritus tui et prae ceteris apostolum paulum, et
perierunt illae quaestiones, in quibus mihi aliquando uisus est aduersari sibi et non congruere
testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius, et apparuit mihi una facies eloquiorum
castorum, et exultare cum tremore didici. et coepi et inueni, quidquid illac uerum legeram, hac
cum commendatione gratiae tuae dici, ut qui uidet non sic glorietur, quasi non acceperit non
solum id quod uidet, sed etiam ut uideat—quid enim habet quod non accepit?—et ut te, qui es
semper idem, non solum admoneatur ut uideat, sed etiam sanetur ut teneat, et qui de longinquo
uidere non potest, uiam tamen ambulet, qua ueniat et uideat et teneat, quia, etsi condelectetur
homo legi dei secundum interiorem hominem, quid faciet de alia lege in membris suis
repugnante legi mentis suae et se captiuum ducente in lege peccati, quae est in membris eius?
quoniam iustus es, domine; nos autem peccauimus, inique fecimus, impie gessimus, et grauata
est super nos manus tua, et iuste traditi sumus antiquo peccatori, praeposito mortis, quia persuasit
uoluntati nostrae similitudinem uoluntatis suae, qua in ueritate tua non stetit. quid faciet miser
homo? quis eum liberabit de corpore mortis huius nisi gratia tua per iesum christum dominum
nostrum, quem genuisti coaeternum et creasti in principio uiarum tuarum, in quo princeps huius
mundi non inuenit quidquam morte dignum, et occidit eum: et euacuatum est chirographum,
quod erat contrarium nobis? hoc illae litterae non habent. non habent illae paginae uultum
pietatis huius, lacrimas confessionis, sacrificium tuum, spiritum contribulatum, cor contritum et
humiliatum, populi salutem, sponsam ciuitatem, arram spiritus sancti, poculum pretii nostri.
nemo ibi cantat: nonne deo subdita erit anima mea? ab ipso enim salutare meum: etenim ipse
deus meus et salutaris meus, susceptor meus: non mouebor amplius. nemo ibi audit uocantem:
uenite ad me, qui laboratis. dedignantur ab eo discere, quoniam mitis est et humilis corde.
abscondisti enim haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. et aliud est de siluestri
cacumine uidere patriam pacis et iter ad eam non inuenire et frustra conari per inuia circum
obsidentibus et insidiantibus fugitiuis desertoribus cum principe suo leone et dracone, et aliud
tenere uiam illuc ducentem cura caelestis imperatoris munitam, ubi non latrocinantur qui
caelestem militiam deseruerunt; uitant enim eam sicut supplicium. haec mihi inuiscerabantur
miris modis, cum minimum apostolorum tuorum legerem, et consideraueram opera tua et
expaueram.
LIBER OCTAUUS
deus meus, recorder in gratiarum actione tibi et confitear misericordias tuas super me.
perfundantur ossa mea dilectione tua et dicant: domine, quis similis tibi? dirupisti uincula mea:
sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te,
cum audiunt haec: benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius.
inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuallabar abs te. de uita tua aeterna
certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de
incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te,
sed stabilior in te esse cupiebam. de mea uero temporali uita nutabant omnia et mundandum erat
cor a fermento ueteri; et placebat uia ipse saluator et ire per eius angustias adhuc pigebat. et
immisisti in mentem meam uisum que est bonum in conspectu meo pergere ad simplicianum, qui
mihi bonus apparebat seruus tuus et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuuentute
sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat et longa aetate in tam bono studio sectandae
uitae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. unde mihi ut proferret
uolebam conferenti se cum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad
ambulandum in uia tua.
uidebam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem displicebat, quod
agebam in saeculo, et oneri mihi erat ualde non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant,
spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. iam enim me illa non
delectabant prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi, sed adhuc tenaciter conligabar
ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius maxime
uolens omnes homines sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum et
propter hoc unum uoluebar in ceteris languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus,
quas nolebam pati, congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore
ueritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit,
capere, capiat. uani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae
uidentur bona, potuerunt inuenire eum, qui est. at ego iam non eram in illa uanitate;
transcenderam eam et contestante uniuersa creatura inueneram te creatorem nostrum et uerbum
tuum apud te deum te cum que unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus impiorum,
qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. in hoc quoque
incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi conualescerem, quia dixisti
homini: ecce pietas est sapientia, et: noli uelle uideri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes
stulti facti sunt. et inueneram iam bonam margaritam, et uenditis omnibus, quae haberem,
emenda erat, et dubitabam.
perrexi ergo ad simplicianum, patrem in accipienda gratia tunc episcopi ambrosii et quem uere ut
patrem diligebat. narraui ei circuitus erroris mei. ubi autem commemoraui legisse me quosdam
libros platonicorum, quos uictorinus quondam, rhetor urbis romae, quem christianum defunctum
esse audieram, in latinam linguam transtulisset, gratulatus est mihi, quod non in aliorum
philosophorum scripta incidissem plena fallaciarum et deceptionum secundum elementa huius
mundi, in istis autem omnibus modis insinuari deum et eius uerbum. deinde, ut me exhortaretur
ad humilitatem christi sapientibus absconditam et reuelatam paruulis, uictorinum ipsum
recordatus est, quem, romae cum esset, familiarissime nouerat, de que illo mihi narrauit quod non
silebo. habet enim magnam laudem gratiae tuae confitendam tibi, quemadmodum ille
doctissimus senex et omnium liberalium doctrinarum peritissimus qui que philosophorum tam
multa legerat et diiudicauerat, doctor tot nobilium senatorum, qui etiam ob insigne praeclari
magisterii, quod ciues huius mundi eximium putant, statuam romano foro meruerat et acceperat,
usque ad illam aetatem uenerator idolorum sacrorum que sacrilegorum particeps, quibus tunc tota
fere romana nobilitas inflata spirabat populi pelusiam et omnigenum deum monstra et anubem
latratorem, quae aliquando contra neptunum et uenerem contra que mineruam tela tenuerant et a
se uictis iam roma supplicabat, quae iste senex uictorinus tot annos ore terricrepo defensitauerat,
non erubuerit esse puer christi tui et infans fontis tui subiecto collo ad humilitatis iugum et
edomita fronte ad crucis opprobrium.
o domine, domine, qui inclinasti caelos et descendisti, tetigisti montes et fumigauerunt, quibus
modis te insinuasti illi pectori? legebat, sicut ait simplicianus, sanctam scripturam omnes que
christianas litteras inuestigabat studiosissime et perscrutabatur et dicebat simpliciano non palam,
sed secretius et familiarius: "noueris me iam esse christianum". et respondebat ille: "non credam
nec deputabo te inter christianos, nisi in ecclesia christi uidero". ille autem inridebat dicens:
"ergo parietes faciunt christianos?" et hoc saepe dicebat, iam se esse christianum, et simplicianus
illud saepe respondebat et saepe ab illo parietum inrisio repetebatur. amicos enim suos
reuerebatur offendere, superbos daemonicolas, quorum ex culmine babylonicae dignitatis quasi
ex cedris libani, quas nondum contriuerat dominus, grauiter ruituras in se inimicitias arbitrabatur.
sed posteaquam legendo et inhiando hausit firmitatem timuit que negari a christo coram angelis
sanctis, si eum timeret coram hominibus confiteri, reus que sibi magni criminis apparuit
erubescendo de sacramentis humilitatis uerbi tui et non erubescendo de sacris sacrilegis
superborum daemoniorum, quae imitator superbus acceperat, depuduit uanitati et erubuit ueritati
subito que et inopinatus ait simpliciano, ut ipse narrabat: "eamus in ecclesiam: christianus uolo
fieri". at ille non se capiens laetitia perrexit cum eo. ubi autem imbutus est primis instructionis
sacramentis, non multo post etiam nomen dedit, ut per baptismum regeneraretur mirante roma,
gaudente ecclesia. superbi uidebant et irascebantur, dentibus suis stridebant et tabescebant: seruo
autem tuo dominus deus erat spes eius et non respiciebat in uanitates et insanias mendaces.
denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentis que
memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis romae reddi solet ab eis, qui accessuri
sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat uictorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut
nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem
suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. non enim erat salus, quam docebat, in rhetorica,
et tamen eam publice professus erat. quanto minus ergo uereri debuit mansuetum gregem tuum
pronuntians uerbum tuum, qui non uerebatur in uerbis suis turbas insanorum? itaque ubi
ascendit, ut redderet, omnes sibimet inuicem, quisque ut eum nouerat, strepuerunt nomen eius
strepitu gratulationis. quis autem ibi eum non nouerat? et sonuit presso sonitu per ora cunctorum
conlaetantium: "uictorinus, uictorinus". cito sonuerunt exultatione, quia uidebant eum, et cito
siluerunt intentione, ut audirent eum. pronuntiauit ille fidem ueracem praeclara fiducia, et
uolebant eum omnes rapere intro in cor suum. et rapiebant amando et gaudendo: hae rapientium
manus erant.
deus bone, quid agitur in homine, ut plus gaudeat de salute desperatae animae et de maiore
periculo liberatae, quam si spes ei semper affuisset aut periculum minus fuisset? etenim tu
quoque, misericors pater, plus gaudes de uno paenitente quam de nonaginta nouem iustis, quibus
non opus est paenitentia. et nos cum magna iucunditate audimus, cum audimus quam
exultantibus pastoris umeris reportetur ouis, quae errauerat, et drachma referatur in thesauros
tuos conlaetantibus uicinis mulieri, quae inuenit, et lacrimas excutit gaudium sollemnitatis
domus tuae, cum legitur in domo tua de minore filio tuo, quoniam mortuus erat et reuixit,
perierat et inuentus est. gaudes quippe in nobis et in angelis tuis sancta caritate sanctis. nam tu
semper idem, qui ea quae non semper nec eodem modo sunt eodem modo semper nosti omnia.
quid ergo agitur in anima, cum amplius delectatur inuentis aut redditis rebus, quas diligit, quam
si eas semper habuisset? contestantur enim et cetera et plena sunt omnia testimoniis clamantibus:
"ita est". triumphat uictor imperator et non uicisset, nisi pugnauisset, et quanto maius periculum
fuit in proelio, tanto est gaudium maius in triumpho. iactat tempestas nauigantes minatur que
naufragium; omnes futura morte pallescunt: tranquillatur caelum et mare, et exultant nimis,
quoniam timuerunt nimis. aeger est carus et uena eius malum renuntiat; omnes, qui eum saluum
cupiunt, aegrotant simul animo: fit ei recte et nondum ambulat pristinis uiribus, et fit iam tale
gaudium, quale non fuit, cum antea saluus et fortis ambularet. eas que ipsas uoluptates humanae
uitae etiam non inopinatis et praeter uoluntatem inruentibus, sed institutis et uoluntariis molestiis
homines adquirunt. edendi et bibendi uoluptas nulla est, nisi praecedat esuriendi et sitiendi
molestia. et ebriosi quaedam salsiuscula comedunt, quo fiat molestus ardor, quem dum extinguit
potatio, fit delectatio. et institutum est, ut iam pactae sponsae non tradantur statim, ne uile habeat
maritus datam, quam non suspirauerit sponsus dilatam.
hoc in turpi et execranda laetitia, hoc in ea, quae concessa et licita est, hoc in ipsa sincerissima
honestate amicitiae, hoc in eo, qui mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est: ubique maius
gaudium molestia maiore praeceditur. quid est hoc, domine deus meus, cum tu aeternum tibi, tu
ipse sis gaudium, et quaedam de te circa te semper gaudeant? quid est, quod haec rerum pars
alternat defectu et profectu, offensionibus et conciliationibus? an is est modus earum, et tantum
dedisti eis, cum a summis caelorum usque ad ima terrarum, ab initio usque in finem saeculorum,
ab angelo usque ad uermiculum, a motu primo usque ad extremum omnia genera bonorum et
omnia iusta opera tua suis quaeque sedibus locares et suis quaeque temporibus ageres? ei mihi,
quam excelsus es in excelsis et quam profundus in profundis! et nusquam recedis, et uix redimus
ad te.
age, domine, fac excita et reuoca nos, accende et rape, flagra, dulcesce: amemus, curramus.
nonne multi ex profundiore tartaro caecitatis quam uictorinus redeunt ad te et accedunt et
inluminantur recipientes lumen, quod si qui recipiunt, accipiunt a te potestatem, ut filii tui fiant?
sed si minus noti sunt populis, minus de illis gaudent etiam qui nouerunt eos. quando enim cum
multis gaudetur, et in singulis uberius est gaudium, quia feruefaciunt se et inflammantur ex
alterutro. deinde, quod multis noti, multis sunt auctoritati ad salutem et multis praeeunt secuturis,
ideo que multum de illis et qui eos praecesserunt laetantur, quia non de solis laetantur. absit
enim, ut in tabernaculo tuo prae pauperibus accipiantur personae diuitum aut prae ignobilibus
nobiles, quando potius infirma mundi elegisti, ut confunderes fortia, et ignobilia huius mundi
elegisti et contemptibilia et ea quae non sunt, tamquam sint, ut ea quae sunt euacuares. et tamen
idem ipse minimus apostolorum tuorum, per cuius linguam tua ista uerba sonuisti, cum paulus
pro consule per eius militiam debellata superbia sub lene iugum christi tui missus esset regis
magni prouincialis effectus, ipse quoque ex priore saulo paulus uocari amauit ob tam magnae
insigne uictoriae. plus enim hostis uincitur in eo, quem plus tenet et de quo plures tenet. plus
autem superbos tenet nomine nobilitatis et de his plures nomine auctoritatis. quanto igitur gratius
cogitabatur uictorini pectus, quod tamquam inexpugnabile receptaculum diabolus obtinuerat,
uictorini lingua, quo telo grandi et acuto multos peremerat, abundantius exultare oportuit filios
tuos, quia rex noster alligauit fortem, et uidebant uasa eius erepta mundari et aptari in honorem
tuum et fieri utilia domino ad omne opus bonum.
sed ubi mihi homo tuus simplicianus de uictorino ista narrauit, exarsi ad imitandum: ad hoc enim
et ille narrauerat. posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris iuliani temporibus lege data
prohibiti sunt christiani docere litteraturam et oratoriam—quam legem ille amplexus loquacem
scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas—non mihi
fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi. cui rei ego suspirabam
ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate. uelle meum tenebat inimicus et inde mihi
catenam fecerat et constrinxerat me. quippe ex uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur
libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas. quibus
quasi ansulis sibimet innexis—unde catenam appellaui—tenebat me obstrictum dura seruitus.
uoluntas autem noua, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colerem frui que te uellem, deus, sola
certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uetustate roboratam. ita duae
uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confligebant inter se atque
discordando dissipabant animam meam.
sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus
spiritum et spiritus aduersus carnem, ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me
approbabam, quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna
parte id patiebar inuitus quam faciebam uolens. sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex
me facta erat, quoniam uolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, cum peccantem
iusta poena sequeretur. et non erat iam illa excusatio, qua uideri mihi solebam propterea me
nondum contempto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et
ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus militare tibi recusabam et impedimentis omnibus
sic timebam expediri, quemadmodum impediri timendum est.
ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar, et cogitationes, quibus meditabar in te,
similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur.
et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omnium que sano iudicio uigilare praestat, differt
tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eum que iam
displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam esse
melius tuae caritati me dedere quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc
libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi: surge qui dormis et
exurge a mortuis, et inluminabit te christus, et undique ostendenti uera te dicere, non erat
omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: "modo",
"ecce modo", "sine paululum". sed "modo et modo" non habebat modum et "sine paululum" in
longum ibat. frustra condelectabar legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in
membris meis repugnaret legi mentis meae et captiuum me duceret in lege peccati, quae in
membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam
inuitus animus eo merito, quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore
mortis huius nisi gratia tua per iesum christum, dominum nostrum?
et de uinculo quidem desiderii concubitus, quo artissimo tenebar, et saecularium negotiorum
seruitute quemadmodum me exemeris, narrabo et confitebor nomini tuo, domine, adiutor meus et
redemptor meus. agebam solita crescente anxitudine et cotidie suspirabam tibi, frequentabam
ecclesiam tuam, quantum uacabat ab eis negotiis, sub quorum pondere gemebam. me cum erat
alypius otiosus ab opere iuris peritorum post assessionem tertiam, expectans, quibus iterum
consilia uenderet, sicut ego uendebam dicendi facultatem, si qua docendo praestari potest.
nebridius autem amicitiae nostrae cesserat, ut omnium nostrum familiarissimo uerecundo,
mediolanensi et ciui et grammatico, subdoceret, uehementer desideranti et familiaritatis iure
flagitanti de numero nostro fidele adiutorium, quo indigebat nimis. non itaque nebridium
cupiditas commodorum eo traxit—maiora enim posset, si uellet, de litteris agere—sed officio
beniuolentiae petitionem nostram contemnere noluit amicus dulcissimus et mitissimus. agebat
autem illud prudentissime cauens innotescere personis secundum hoc saeculum maioribus,
deuitans in eis omnem inquietudinem animi, quem uolebat habere liberum et quam multis posset
horis feriatum ad quaerendum aliquid uel legendum uel audiendum de sapientia.
quodam igitur die—non recolo causam, qua erat absens nebridius—cum ecce ad nos domum
uenit ad me et alypium ponticianus quidam, ciuis noster, in quantum afer, praeclare in palatio
militans: nescio quid a nobis uolebat. et consedimus, ut conloqueremur. et forte supra mensam
lusoriam, quae ante nos erat, attendit codicem: tulit, aperuit, inuenit apostolum paulum, inopinate
sane; putauerat enim aliquid de libris, quorum professio me conterebat. tum uero arridens me que
intuens gratulatorie miratus est, quod eas et solas prae oculis meis litteras repente comperisset.
christianus quippe et fidelis erat et saepe tibi, deo nostro, prosternebatur in ecclesia crebris et
diuturnis orationibus. cui ego cum indicassem illis me scripturis curam maximam impendere,
ortus est sermo ipso narrante de antonio aegyptio monacho, cuius nomen excellenter clarebat
apud seruos tuos, nos autem usque in illam horam latebat. quod ille ubi comperit, immoratus est
in eo sermone insinuans tantum uirum ignorantibus et admirans eandem nostram ignorantiam.
stupebamus autem audientes tam recenti memoria et prope nostris temporibus testatissima
mirabilia tua in fide recta et catholica ecclesia. omnes mirabamur, et nos, quia tam magna erant,
et ille, quia inaudita nobis erant.
inde sermo eius deuolutus est ad monasteriorum greges et mores suaueolentiae tuae et ubera
deserta heremi, quorum nos nihil sciebamus. et erat monasterium mediolani plenum bonis
fratribus extra urbis moenia sub ambrosio nutritore, et non noueramus. pertendebat ille et
loquebatur adhuc, et nos intenti tacebamus. unde incidit, ut diceret nescio quando se et tres alios
contubernales suos, nimirum apud treueros, cum imperator promeridiano circensium spectaculo
teneretur, exisse deambulatum in hortos muris contiguos atque illic, ut forte combinati
spatiabantur, unum se cum seorsum et alios duos itidem seorsum pariter que digressos; sed illos
uagabundos inruisse in quandam casam, ubi habitabant quidam serui tui spiritu pauperes,
qualium est regnum caelorum, et inuenisse ibi codicem, in quo scripta erat uita antonii. quam
legere coepit unus eorum et mirari et accendi et inter legendum meditari arripere talem uitam et
relicta militia saeculari seruire tibi. erant autem ex eis, quos dicunt agentes in rebus. tum subito
repletus amore sancto et sobrio pudore iratus sibi coniecit oculos in amicum et ait illi: "dic,
quaeso te, omnibus istis laboribus nostris quo ambimus peruenire? quid quaerimus? cuius rei
causa militamus? maior ne esse poterit spes nostra in palatio, quam ut amici imperatoris simus?
et ibi quid non fragile plenum que periculis? et per quot pericula peruenitur ad grandius
periculum? et quando istuc erit? amicus autem dei, si uoluero, ecce nunc fio". dixit hoc et
turbidus parturitione nouae uitae reddidit oculos paginis: et legebat et mutabatur intus, ubi tu
uidebas, et exuebatur mundo mens eius, ut mox apparuit. namque dum legit et uoluit fluctus
cordis sui, infremuit aliquando et discreuit decreuit que meliora iam que tuus ait amico suo: "ego
iam abrupi me ab illa spe nostra et deo seruire statui et hoc ex hac hora, in hoc loco aggredior. te
si piget imitari, noli aduersari". respondit ille adhaerere se socium tantae mercedis tantae que
militiae. et ambo iam tui aedificabant turrem sumptu idoneo relinquendi omnia sua et sequendi
te. tunc ponticianus et qui cum eo per alias horti partes deambulabat, quaerentes eos deuenerunt
in eundem locum et inuenientes admonuerunt, ut redirent, quod iam declinasset dies. at illi
narrato placito et proposito suo, quo que modo in eis talis uoluntas orta esset atque firmata
petiuerunt, ne sibi molesti essent, si adiungi recusarent. isti autem nihilo mutati a pristinis
fleuerunt se tamen, ut dicebat, atque illis pie congratulati sunt et commendauerunt se orationibus
eorum et trahentes cor in terra abierunt in palatium, illi autem affigentes cor caelo manserunt in
casa. et habebant ambo sponsas: quae posteaquam hoc audierunt, dicauerunt etiam ipsae
uirginitatem tibi.
narrabat haec ponticianus. tu autem, domine, inter uerba eius retorquebas me ad me ipsum,
auferens me a dorso meo, ubi me posueram, dum nollem me attendere, et constituebas me ante
faciem meam, ut uiderem, quam turpis essem, quam distortus et sordidus, maculosus et
ulcerosus. et uidebam et horrebam, et quo a me fugerem non erat. et si conabar auertere a me
aspectum, narrabat ille quod narrabat, et tu me rursus opponebas mihi et impingebas me in
oculos meos, ut inuenirem iniquitatem meam et odissem. noueram eam, sed dissimulabam et
cohibebam et obliuiscebar.
tunc uero quanto ardentius amabam illos, de quibus audiebam salubres affectus, quod se totos
tibi sanandos dederant, tanto execrabilius me comparatum eis oderam, quoniam multi mei anni
me cum effluxerant—forte duodecim anni—ex quo ab undeuicensimo anno aetatis meae lecto
ciceronis hortensio excitatus eram studio sapientiae et differebam contempta felicitate terrena ad
eam inuestigandam uacare, cuius non inuentio, sed uel sola inquisitio iam praeponenda erat etiam
inuentis thesauris regnis que gentium et ad nutum circumfluentibus corporis uoluptatibus. at ego
adulescens miser ualde, miser in exordio ipsius adulescentiae, etiam petieram a te castitatem et
dixeram: "da mihi castitatem et continentiam, sed noli modo". timebam enim, ne me cito
exaudires et cito sanares a morbo concupiscentiae, quem malebam expleri quam extingui. et
ieram per uias prauas superstitione sacrilega non quidem certus in ea, sed quasi praeponens eam
ceteris, quae non pie quaerebam, sed inimice oppugnabam.
et putaueram me propterea differre de die in diem contempta spe saeculi te solum sequi, quia non
mihi apparebat certum aliquid, quo dirigerem cursum meum. et uenerat dies, quo nudarer mihi et
increparet in me conscientia mea: "ubi est lingua? nempe tu dicebas propter incertum uerum
nolle te abicere sarcinam uanitatis. ecce iam certum est, et illa te adhuc premit umeris que
liberioribus pinnas recipiunt, qui neque ita in quaerendo attriti sunt nec decennio et amplius ista
meditati". ita rodebar intus et confundebar pudore horribili uehementer, cum ponticianus talia
loqueretur. terminato autem sermone et causa, qua uenerat, abiit ille, et ego ad me. quae non in
me dixi? quibus sententiarum uerberibus non flagellaui animam meam, ut sequeretur me
conantem post te ire? et renitebatur, recusabat et non se excusabat. consumpta erant et conuicta
argumenta omnia: remanserat muta trepidatio et quasi mortem reformidabat restringi a fluxu
consuetudinis, quo tabescebat in mortem.
tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in
cubiculo nostro, corde meo, tam uultu quam mente turbatus inuado alypium, exclamo: "quid
patimur? quid est hoc? quid audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis
nostris sine corde ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi et
non pudet nec saltem sequi?" dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret
attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum meum frons, genae,
oculi, color, modus uocis quam uerba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo
nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat
tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam me cum aggressus eram, donec
exiret, qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insaniebam salubriter et moriebar uitaliter,
gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in
hortum et alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. aut
quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam
spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum te cum deus
meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non
illuc ibatur nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi
sedebamus. nam non solum ire, uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed
uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte
adsurgente cum alia parte cadente luctantem.
denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando uolunt
homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel resoluta
languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis
digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas
membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non
faciebam, quod et incomparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia
mox, ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat;
et tamen non fiebat, facilius que obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum
membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate
perficiendam.
unde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi
respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones filiorum adam.
unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus
sibi, et resistitur. imperat animus, ut moueatur manus, et tanta est facilitas, ut uix a seruitio
discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus, ut uelit
animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat, inquam, ut
uelit, qui non imperaret, nisi uellet, et non facit quod imperat. sed non ex toto uult: non ergo ex
toto imperat. nam in tantum imperat, in quantum uult, et in tantum non fit quod imperat, in
quantum non uult, quoniam uoluntas imperat, ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena
imperat; ideo non est, quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret, ut esset, quia iam esset.
non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit
ueritate subleuatus, consuetudine praegrauatus. et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota
non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.
pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates
in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse adseuerant, unam bonam,
alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera
senserint ueris que consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc
autem lux in domino. illi enim dum uolunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando
animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te
recesserunt horrenda arrogantia, a te, uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in
hunc mundum. attendite, quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus
uestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut iam seruirem domino deo meo, sicut diu
disposueram, ego eram, qui uolebam, ego, qui nolebam; ego eram. nec plene uolebam nec plene
nolebam. ideo me cum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem
fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego
operabar illam, sed quod habitabat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram
filius adam.
nam si tot sunt contrariae naturae, quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt.
si deliberet quisquam, utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "ecce
duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illac reducit. nam unde ista cunctatio sibimet
aduersantium uoluntatum?" ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad
theatrum reducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster
deliberet et se cum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad
ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quod nolunt,
bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt
atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt,
et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et
non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare.
iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias
mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam
bonam, alteram malam. nam tu, deus uerax, improbas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut
in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem ueneno interimat an ferro,
utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat
uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno
die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio;
addo et quartum, an ad committendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia
concurrant in unum articulum temporis pariter que cupiantur omnia, quae simul agi nequeunt:
discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor uoluntatibus uel etiam pluribus in tanta
copia rerum, quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent
dicere. ita et in bonis uoluntatibus. nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli
et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utrum bonum sit euangelium disserere.
respondebunt ad singula: "bonum". quid? si ergo pariter delectent omnia simul que uno tempore,
nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur, quid potissimum arripiamus?
et omnes bonae sunt et certant se cum donec eligatur unum, quo feratur tota uoluntas una, quae in
plures diuidebatur. ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat
inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui
molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.
sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac uoluens et uersans
me in uinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar. sed tenebar tamen. et
instabas tu in occultis meis, domine, seuera misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris,
ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod remanserat, et
reualesceret iterum et me robustius alligaret. dicebam enim apud me intus: "ecce modo fiat,
modo fiat", et cum uerbo iam ibam in placitum. iam paene faciebam et non faciebam nec
relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. et item conabar et paulo minus
ibi eram et paulo minus, iam iam que attingebam et tenebam: et non ibi eram nec attingebam nec
tenebam, haesitans mori morti et uitae uiuere, plus que in me ualebat deterius inolitum, quam
melius insolitum, punctum que ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanto propius
admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro nec auertebat, sed
suspendebat.
retinebant nugae nugarum et uanitates uanitatium, antiquae amicae meae, et succutiebant uestem
meam carneam et submurmurabant: "dimittis ne nos?" et a momento isto non erimus te cum ultra
in aeternum" et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum". et quae
suggerebant in eo, quod dixi "hoc et illud", quae suggerebant, deus meus? auertat ab anima serui
tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus
quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed uelut a dorso
mussitantes et discedentem quasi furtim uellicantes, ut respicerem. retardabant tamen cunctantem
me abripere atque excutere ab eis et transilire quo uocabar, cum diceret mihi consuetudo
uiolenta: "putas ne sine istis poteris?" sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea
parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et
non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut uenirem neque dubitarem, et extendens ad me
suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi tot pueri
et puellae, ibi iuuentus multa et omnis aetas et graues uiduae et uirgines anus, et in omnibus ipsa
continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum gaudiorum de marito te, domine. et
inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: "tu non poteris, quod isti, quod istae? an uero isti
et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in
te stas et non stas? proice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas: proice te securus,
excipiet et sanabit te". et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et
cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret: "obsurdesce aduersus immunda illa
membra tua super terram, ut mortificentur. narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei
tui". ista controuersia in corde meo non nisi de me ipso aduersus me ipsum. at alypius affixus
lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.
ubi uero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu
cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum
effunderem cum uocibus suis, surrexi ab alypio—solitudo mihi ad negotium flendi aptior
suggerebatur—et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. sic
tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus uocis meae iam
fletu grauidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. ego sub quadam
fici arbore straui me nescio quomodo et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina
oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his uerbis, sed in hac sententia
multa dixi tibi: et tu, domine, usquequo? usquequo, domine, irasceris in finem? ne memor fueris
iniquitatum nostrarum antiquarum. sentiebam enim eis me teneri. iactabam uoces miserabiles:
"quandiu, quandiu "cras et cras"? quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae?"
dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. et ecce audio uocem de uicina domo
cum cantu dicentis et crebro repetentis quasi pueri an puellae, nescio: "tolle lege, tolle lege".
statim que mutato uultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere
ludendi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse me uspiam represso que impetu
lacrimarum surrexi nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et
legerem quod primum caput inuenissem. audieram enim de antonio, quod ex euangelica lectione,
cui forte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: uade, uende
omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, sequere me, et tali
oraculo confestim ad te esse conuersum. itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat alypius:
ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. arripui, aperui et legi in silentio
capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: non in comessationibus et ebrietatibus, non in
cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum iesum
christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis. nec ultra uolui legere nec opus
erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes
dubitationis tenebrae diffugerunt.
tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam uultu indicaui
alypio. at ille quid in se ageretur—quod ego nesciebam—sic indicauit. petit uidere quid legissem:
ostendi, et attendit etiam ultra quam ego legeram. et ignorabam quid sequeretur. sequebatur uero:
infirmum autem in fide recipite. quod ille ad se rettulit mihi que aperuit. sed tali admonitione
firmatus est placito que ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in
melius iam olim ualde longe que distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad
matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus, quemadmodum gestum sit: exultat et
triumphat et benedicebat tibi, qui potens es ultra quam petimus et intellegimus facere, quia tanto
amplius sibi a te concessum de me uidebat, quam petere solebat miserabilibus flebilibus que
gemitibus. conuertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius
stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei reuelaueras, et conuertisti luctum eius in
gaudium multo uberius, quam uoluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis
meae requirebat.
LIBER NONUS
o domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. dirupisti uincula mea; tibi
sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicant: domine,
quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et
qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas
mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis
meae et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle, quod
uolebam, et uelle, quod uolebas. sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo alto que secreto
euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quod subderem ceruicem leni iugo tuo et
umeros leui sarcinae tuae, christi iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suaue mihi subito
factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium
erat. eiciebas enim eas a me, uera tu et summa suauitas, eiciebas et intrabas pro eis omni
uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni
honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus
ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati
meae et diuitiis meis et saluti meae, domino deo meo.
et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium
linguae meae nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem
tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. et
oportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut
sollemniter abscederem et redemptus a te iam non redirem uenalis. consilium ergo nostrum erat
coram te, coram hominibus autem nisi nostris non erat et conuenerat inter nos, ne passim
cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis a conualle plorationis ascendentibus et cantantibus
canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones uastatores aduersus linguam subdolam
uelut consulendo contradicentem et, sicut cibum adsolet, amando consumentem.
sagittaueras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus uerba tua transfixa uisceribus et exempla
seruorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis uiuos feceras, congesta in sinum
cogitationis nostrae urebant et absumebant grauem torporem, ne in ima uergeremus, et
accendebant nos ualide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius
posset, non extinguere. uerum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras,
etiam laudatores utique haberet uotum et propositum nostrum, iactantiae simile uidebatur non
opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium
sita ante discedere, ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam uicinum
uindemialium diem praeuenire uoluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus uideri.
et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo et blasphemaretur bonum
nostrum.
quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat et difficulter
trahere suspiria doloribus que pectoris testari se saucium uocem que clariorem productiorem ue
recusare, primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate deponere
cogebat aut, si curari et conualescere potuissem, certe intermittere. sed ubi plena uoluntas
uacandi et uidendi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata—nosti, deus
meus—etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem
hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam uolebant. plenus igitur
tali gaudio tolerabam illud interuallum temporis, donec decurreret—nescio utrum uel uiginti dies
erant—sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas, quae me cum solebat ferre graue
negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam
seruorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim
uel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime,
nonne et hoc peccatum cum ceteris horrendis et funereis in aqua sancta ignouisti et remisisti
mihi?
macerabatur anxitudine uerecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus
tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. nondum christianus coniuge fideli ea
ipsa tamen artiore prae ceteris compede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur nec
christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne sane obtulit, ut,
quandiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in resurrectione iustorum, quia
iam ipsam sortem retribuisti ei. quamuis enim absentibus nobis, cum romae iam essemus,
corporali aegritudine correptus et in ea christianus et fidelis factus ex hac uita emigrauit. ita
misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem
nec eum in grege tuo numerantes dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster! tui
sumus. indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor reddis uerecundo pro rure illo
eius cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiterne uirentis paradisi
tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.
angebatur ergo tunc ipse, nebridius autem conlaetabatur. quamuis enim et ipse nondum
christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem
phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae
sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. quem non multo post conuersionem nostram
et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque
continentia tibi seruientem in africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta
esset, carne soluisti. et nunc ille uiuit in sinu abraham. quidquid illud est, quod illo significatur
sinu, ibi nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem, domine, adoptiuus ex liberto
filius: ibi uiuit. nam quis alius tali animae locus? ibi uiuit, unde me multa interrogabat
homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et
bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari
ex ea, ut obliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus,
uerecundum consolantes tristem salua amicitia de tali conuersione nostra et exhortantes ad fidem
gradus sui, uitae scilicet coniugalis, nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de
tam proximo poterat et erat iam iam que facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. nam
longi et multi uidebantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi
dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.
et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. et
factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens
profectus in uillam cum meis omnibus. ibi quid egerim in litteris iam quidem seruientibus tibi,
sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati cum
praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente nebridio, testantur epistulae.
et quando mihi sufficiat tempus commemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo
tempore praesertim ad alia maiora properanti? reuocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit,
domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me
complanaueris humilitatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa mea direxeris et
aspera lenieris quo que modo ipsum etiam alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini
unigeniti tui, domini et saluatoris nostri iesu christi, quod primo dedignabatur inseri litteris
nostris. magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam
salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.
quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos dauid, cantica fidelia, sonos pietatis
excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum
catechumeno alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, uirili fide, anili securitate,
materna caritate, christiana pietate! quas tibi uoces dabam in psalmis illis et quomodo in te
inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbe terrarum aduersus typhum
generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam
uehementi et acri dolore indignabar manichaeis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa
medicamenta nescirent et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! uellem, ut
alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent
uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: cum
inuocarem, exaudiuit me deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. miserere mei, domine,
et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere
putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me
ab eis audiri uideri que sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo me cum et mihi coram
te de familiari affectu animi mei.
inhorrui timendo ibidem que inferui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec
omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis:
filii hominum, quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium?
dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaueras sanctum
tuum, suscitans eum a mortuis et conlocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto
promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam.
miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem
spiritus nondum erat datus, quia iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: quousque
graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? et scitote, quoniam dominus
magnificauit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tandiu nesciens uanitatem
dilexi et mendacium quaesiui et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me
fuisse reminiscebar. in fallaciis enim, quas pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. et
insonui multa grauiter ac fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc
usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et euomuissent illud, et
exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te
interpellat pro nobis.
legebam: irascimini et nolite peccare, et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci
mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis
tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die
irae et reuelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole
quaerebantur. uolentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt et effunduntur in ea, quae
uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur
inedia et dicant: quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: signatum est in nobis lumen
uultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed
inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si uiderent internum
aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent
ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendet nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus
eram, intus in cubili, ubi compunctus eram, ubi sacrificaueram mactans uetustatem meam et
inchoata meditatione renouationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas
laetitiam in corde meo. et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus nec uolebam
multiplicari terrenis bonis deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna
simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.
et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: o in pace! o in id ipsum! o quid dixit:
obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est:
absorpta est mors in uictoriam? et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies
obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius te cum nec ad alia multa adipiscenda, quae
non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam nec
inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus
aduersus litteras de melle caeli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae
huius tabescebam.
quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui
asperitatem et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabas me, et
cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos,
qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut
eis legeretur. mox ut genua supplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo
fugit? expaui, fateor, domine meus deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram.
et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudaui nomen tuum, et ea fides me
securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa
nondum erant. renuntiaui peractis uindemialibus, ut scholasticis suis mediolanenses uenditorem
uerborum alium prouiderent, quod et tibi ego seruire delegissem et illi professioni prae
difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro
sancto ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret, quid mihi
potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptior que
fierem. at ille iussit esaiam prophetam, credo, quod prae ceteris euangelii uocationis que gentium
sit praenuntiator apertior. uerum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totum que
talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.
inde ubi tempus aduenit, quo me nomen dare oportet, relicto rure mediolanium remeauimus.
placuit et alypio renasci in te me cum iam induto humilitate sacramentis tuis congrua et
fortissimo domitori corporis usque ad italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito
ausu. adiunximus etiam nobis puerum adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. tu
bene feceras eum. annorum erat ferme quindecim et ingenio praeueniebat multos graues et doctos
uiros. munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium et multum potens formare
nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. quod enim et nutriebatur a
nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber
noster, qui inscribitur "de magistro": ipse ibi me cum loquitur. tu scis illius esse sensa omnia,
quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia
mirabiliora expertus sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum
opifex? cito de terra abstulisti uitam eius, et securior eum recordor non timens quidquam
pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. sociauimus eum coaeuum nobis in gratia tua,
educandum in disciplina tua: et baptizati sumus et fugit a nobis sollicitudo uitae praeteritae. nec
satiabar illis diebus dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salutem generis
humani. quantum fleui in hymnis et canticis tuis suaue sonantis ecclesiae tuae uocibus commotus
acriter! uoces illae influebant auribus meis et eliquabatur ueritas in cor meum et exaestuabat inde
affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.
non longe coeperat mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare
magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo
amplius, cum iustina, ualentiniani regis pueri mater, hominem tuum ambrosium persequeretur
haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia mori parata
cum episcopo suo, seruo tuo. ibi mea mater, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas
tenens, orationibus uiuebat. nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen ciuitate
attonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium,
ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis
iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.
tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora protasii et
geruasii, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde oportune promeres
ad cohercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim propalata et effossa digno cum honore
transferrentur ad ambrosianam basilicam, non solum quos immundi uexabant spiritus confessis
eisdem daemonibus sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitati que
notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exiluit eo que se ut
duceret suum ducem rogauit. quo perductus impetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum
pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. quod ubi fecit atque admouit oculis,
confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius
inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore
compressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam
confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita flagraret odor
unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum
olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.
qui habitare facis unanimes in domo, consociasti nobis et euodium iuuenem ex nostro municipio.
qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus et relicta militia
saeculari accinctus in tua. simul eramus simul habitaturi placito sancto. quaerebamus quisnam
locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter remeabamus in africam. et cum apud ostia
tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones
meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non
praeteribo quidquid mihi anima parturit de illa famula tua, quae me parturiuit et carne, ut in hanc
temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque
enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis
ex eis fieret. et erudiuit eam in timore tuo uirga christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono
membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat
quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso
grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. cuius rei gratia et propter senectam ac mores
optimos in domo christiana satis a dominis honorabatur. unde etiam curam dominicarum filiarum
commissam diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta seueritate
uehemens atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam
parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat
praecauens consuetudinem malam et addens uerbum sanum: "modo aquam bibitis, quia in
potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis factae dominae apothecarum et
cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit". hac ratione praecipiendi et auctoritate
imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum
modum, ut iam nec liberet quod non deceret.
et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. nam cum de
more tamquam puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo,
qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat
exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat
hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt et in
puerilibus animis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidiana modica
addendo—quoniam qui modica spernit, paulatim decidit—in eam consuetudinem lapsa erat, ut
prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et uehemens illa
prohibitio? numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine,
uigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui
etiam per praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus
meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium
tamquam medicinale ferrum ex occultis prouisionibus tuis et uno ictu putredinem illam
praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit,
sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione uocans meribibulam. quo illa stimulo
percussa respexit foeditatem suam confestim que damnauit atque exuit. sicut amici adulantes
peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi
uoluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo
clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod
tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens
profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania
sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius
corrigatur, quem uult corrigi.
educata itaque pudice ac sobrie potius que a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi
plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino et sategit eum lucrari tibi loquens
te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro.
ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem.
expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat uero ille
praeterea sicut beniuolentia praecipuus, ita ira feruidus. sed nouerat haec non resistere irato uiro,
non tantum facto, sed ne uerbo quidem. iam uero refractum et quietum cum oportunum uiderat,
rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. denique cum matronae
multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter
amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter
admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam
instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis
superbire aduersus dominos non oportere. cum que mirarentur illae scientes, quam ferocem
coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod patricius
ceciderit uxorem aut quod ad se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam
familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. quae obseruabant,
expertae gratulabantur; quae non obseruabant, subiectae uexabantur.
socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum aduersus se inritatam sic uicit obsequiis
perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet,
quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteret que uindictam. itaque posteaquam
ille et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens proditas
ad prodentis arbitrium uerberibus cohercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere,
quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nulla que iam audente
memorabili inter se beniuolentiae suauitate uixerunt.
hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea,
munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat,
tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, qualia solet
eructare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida
conloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas
reconciliandas ualeret. paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas innumerabiles tristis
experirer nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante non solum iratorum
inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere, cum contra
homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo,
nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. qualis illa erat docente te magistro intimo in
schola pectoris.
denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli
planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. erat etiam serua seruorum tuorum. quisquis eorum
nouerat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam
in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. fuerat enim unius uiri uxor, mutuam
uicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium
habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat. postremo nobis,
domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam
consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita
seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.
impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura—quem diem tu noueras ignorantibus
nobis—prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus
incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur,
illic apud ostia tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos
nauigationi. conloquebamur ergo soli ualde dulciter et praeterita obliuiscentes in ea quae ante
sunt extenti quaerebamus inter nos apud praesentem ueritatem, quod tu es, qualis futura esset uita
aeterna sanctorum, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. sed
inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis uitae, qui est apud te, ut inde pro captu
nostro aspersi quoquo modo rem tantam cogitaremus.
cum que ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in
quantalibet luce corporea prae illius uitae iucunditate non comparatione, sed ne commemoratione
quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum perambulauimus gradatim
cuncta corporalia et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc
ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua et uenimus in mentes nostras
et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, ubi pascis israhel in
aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et
quae futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper. quin potius fuisse et
futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non
est aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice toto ictu cordis; et
suspirauimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus et remeauimus ad strepitum oris nostri,
ubi uerbum et incipitur et finitur. et quid simile uerbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine
uetustate atque innouanti omnia?
dicebamus ergo: "si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris,
sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et
imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat
omnino—quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui
manet in aeternum—his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et
loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam
carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum,
quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione
attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc et subtrahantur aliae
uisiones longe imparis generis et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia
spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui
suspirauimus, nonne hoc est: intra in gaudium domini tui? et istud quando? an cum omnes
resurgimus, sed non omnes immutabimur?"
dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia
loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait
illa: "fili, quantum ad me attinet, nulla re iam delector in hac uita. quid hic faciam adhuc et cur
hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac uita aliquantum
immorari cupiebam, ut te christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. cumulatius hoc
mihi deus meus praestitit, ut te etiam contempta felicitate terrena seruum eius uideam. quid hic
facio?"
ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo
amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum
subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et
fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: "ubi eram?" deinde nos intuens maerore
attonitos: "ponitis hic" inquit "matrem uestram". ego silebam et fletum frenabam. frater autem
meus quiddam locutus est, quo eam non peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret.
quo audito illa uultu anxio reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens:
"uide" ait "quid dicit". et mox ambobus: "ponite" inquit "hoc corpus ubicumque: nihil uos eius
cura conturbet; tantum illud uos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis". cum
que hanc sententiam uerbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingrauescente morbo
exercebatur.
ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et
proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam recolens, quod noueram,
quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus
uiri sui. quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus
capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et commemorari ab hominibus, concessum sibi
esse post transmarinam perigrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur.
quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam
et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad
fenestram, cum dixit: "iam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. audiui etiam
postea, quod iam, cum ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia
conloquebatur quodam die de contemptu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illis
que stupentibus uirtutem feminae—quoniam tu dederas ei—quaerentibus que utrum non
formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: "nihil" inquit "longe est deo, neque
timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet". ergo die nono aegritudinis
suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa
religiosa et pia corpore soluta est.
premebam oculos eius, et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in
lacrimas, ibidem que oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad
siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. tum uero, ubi efflauit extremum, puer
adeodatus exclamauit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. hoc modo etiam
meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuuenali uoce cordis, cohercebatur et tacebat.
neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibus que celebrare, quia
his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa
nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta
rationibus que certis tenebamus. quid erat ergo, quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex
consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirupta uulnus recens? gratulabar
quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens
appellabat me pium et commemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo
iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti
nos, quid comparabile habebat honor a me delatus illi et seruitus ab illa mihi? quoniam itaque
deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur uita, quae una facta
erat ex mea et illius.
cohibito ergo a fletu illo puero psalterium arripuit euodius et cantare coepit psalmum. cui
respondebamus omnis domus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem,
quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium
erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse
censebant, quod erat tempori congruum disputabam eo que fomento ueritatis mitigabam
cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse
arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus
mei et constringebam fluxum maeroris, cedebat que mihi paululum: rursus que impetu suo
ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego
sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec
humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam
dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis. nam neque in eis precibus, quas tibi
fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito cadauere,
priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus fleui, sed toto die grauiter in
occulto maestus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec
faciebas, credo, commendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis
uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci uerbo pascitur. uisum etiam mihi est, ut
irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia graeci balanion dixerint, quod
anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam
laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. neque enim exudauit de corde meo maeroris
amaritudo. deinde dormiui et euigilaui et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum
atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus ambrosii tui: tu es enim,
deus, creator omnium
poli que rector uestiens
diem decoro lumine,
noctem sopora gratia,
|
artus solutos ut quies
reddat laboris usui
mentes que fessas alleuet
luctu que soluat anxios.
|
atque inde paulatim reducebam in pristinum sensum ancillam tuam conuersationem que eius
piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in
conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut
effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures
tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor
tibi in litteris. legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit, fleuisse me
matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat,
ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse
ad te, patrem omnium fratrum christi tui.
ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo poterat redargui carnalis affectus, fundo tibi,
deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu
consideratione periculorum omnis animae, quae in adam moritur. quamquam illa in christo
uiuificata etiam nondum a carne resoluta sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribus que
eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab
ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a ueritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue,
reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutias
eam! quia uero non exquiris delicta uehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum.
quisquis autem tibi enumerat uera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si
cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!
ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro
quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te; exaudi me per
medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat
pro nobis. scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitti illi
et tu debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. dimitte, domine, dimitte,
obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua
uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui
misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.
et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei approba, domine. namque illa
imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi aut condiri
aromatis aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit
nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei
praetermissione seruierat, unde sciret dispensari uictimam sanctam, qua deletum est
chirographum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis computans delicta nostra et
quaerens quid obiciat, et nihil inueniens in illo, in quo uincimus. quis ei refundet innocentem
sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? ad cuius pretii nostri
sacramentum ligauit ancilla tua animam suam uinculo fidei. nemo a protectione tua dirumpat
eam. non se interponat nec ui nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se
debere, ne conuincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed respondebit dimissa debita sua ab
eo, cui nemo reddet, quod pro nobis non debens reddidit.
sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi
afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus, deus meus,
inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris
seruio, ut quotquot haec legerint, meminerint ad altare tuum monnicae, famulae tuae, cum
patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hanc uitam,
quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et
fratrum meorum sub te patre in matre catholica et ciuium meorum in aeterna hierusalem, cui
suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod a me illa poposcit extremum
uberius ei praestetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.
LIBER DECIMUS
cognoscam te, cognitor meus, cognoscam, sicut et cognitus sum. uirtus animae meae, intra in
eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in
ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera uero uitae huius tanto minus flenda, quanto magis
fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim ueritatem dilexisti, quoniam
qui facit eam, uenit ad lucem. uolo eam facere in corde meo coram te in confessione, in stilo
autem meo coram multis testibus.
et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus humanae conscientiae, quid occultum esset
in me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod
gemitus meus testis est displicere me mihi, tu refulges et places et amaris et desideraris, ut
erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo,
domine, manifestus sum, quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago uerbis
carnis et uocibus, sed uerbis animae et clamore cogitationis, quem nouit auris tua. cum enim
malus sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum uero pius, nihil est aliud
confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum
iustificas impium. confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite.
tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu
prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.
quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessiones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes
languores meos? curiosum genus ad cognoscendam uitam alienam, desidiosum ad corrigendam
suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a
me ipso de me ipso audiunt, an uerum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in
homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt
dicere: "mentitur dominus". quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro
cognoscit et dicit: "falsum est", nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit, inter eos
utique, quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant
homines, quibus demonstrare non possum, an uera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi
aures caritas aperit.
uerum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones
praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam
meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et audiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione
et dicat: "non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua
potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. et delectat bonos
audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia
fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe
misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te
confiteor per has litteras adhuc, quis ego sim, non quis fuerim? nam illum fructum uidi et
commemoraui. sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc
nosse cupiunt, qui me nouerunt, et non me nouerunt, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed
auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. uolunt ergo audire confitente
me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri
tamen uolunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de me
confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
sed quo fructu id uolunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam
munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus.
non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a
multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me
quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum,
quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum
approbat me, gaudet de me, cum autem improbat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue
improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis.
bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et iudicia tua. respirent in illis
et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus,
turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum
magnam misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma
imperfecta mea.
hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non
tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in
auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae,
ciuium meorum et me cum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uitae
meae. hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse uoluisti dominos meos, quibus iussisti ut
seruiam, si uolo te cum de te uiuere. et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo
praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum
ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est.
paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim,
qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui me cum es et
priusquam te cum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis
iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar. tu enim, domine,
diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso
est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem,
domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego uero quamuis prae tuo conspectu me despiciam et
aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe uidemus
nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quandiu peregrinor abs te,
mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus
temptationibus resistere ualeam quibus ue non ualeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos
non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut
possimus sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam
et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tandiu nescio, donec fiant
tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.
non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te.
sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec
cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et
misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes
tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem
lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et
ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis
amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam
uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum,
lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod
non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi
sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. hoc est quod amo, cum
deum meum amo.
et quid est hoc? <<interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: "non ego sum, sed
ipse me fecit">>. interrogaui terram, et dixit: "non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem
confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "non
sumus deus tuus; quaere super nos". interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis
suis: "fallitur anaximenes; non sum deus". interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "neque nos
sumus deus, quem quaeris", inquiunt. et dixi omnibus his, quae circumstant fores carnis meae:
"dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid". et exclamauerunt uoce
magna: "ipse fecit nos". interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et
direxi me ad me et dixi mihi: "tu quis es?" et respondi: "homo". et ecce corpus et anima in me
mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. quid horum est, unde quaerere debui deum
meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere
nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii
corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt,
dicentium: "non sumus deus" et: "ipse fecit nos". homo interior cognouit haec per exterioris
ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. [interrogaui
mundi molem de deo meo, et respondit mihi: "non ego sum, sed ipse me fecit"].
nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec species. cur non omnibus eadem
loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt. non enim praeposita
est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut inuisibilia dei
per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi iudicare non
possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus nec uocem suam mutant, id est
speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter
huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: immo uero omnibus loquitur,
sed illi intellegunt, qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferunt. ueritas enim dicit
mihi: "non est deus tuus terra et caelum neque omne corpus". hoc dicit eorum natura. uiden?:
moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu uegetas
molem corporis tui praebens ei uitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus
etiam tibi uitae uita est.
quid ergo amo, cum deum meum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam
meam ascendam ad illum. transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius
repleo. non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus,
et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam
qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri,
ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris
sensibus sedibus suis et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. transibo et istam
uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt enim etiam ipsi per corpus.
transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos
et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus
sensis inuectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel
utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud commendatum et repositum est, quod
nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et
quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam
receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur,
prosiliunt in medium quasi dicentia: "ne forte nos sumus?" et abigo ea manu cordis a facie
recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia
faciliter atque imperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia
consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum uoluero processura. quod totum fit, cum
aliquid narro memoriter.
ibi sunt omnia distincte generatim que seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux
atque omnes colores formae que corporum per oculos, per aures autem omnia genera sonorum
omnes que odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius
corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidum ue lene aut asperum, graue seu leue siue
extrinsecus siue intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda
grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: quae omnia suis
quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum
imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscenti eas. quae quomodo fabricatae sint, quis dicit,
cum appareat, quibus sensibus raptae sint interius que reconditae? nam et in tenebris atque in
silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum
et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero,
cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt
illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imagines que illae colorum,
quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius
retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt,
recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mel defrito, lene aspero,
nihil tum gustando neque contrectando, sed reminiscendo antepono.
intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt
cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro me
que recolo, quid, quando et ubi egerim quo que modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt
omnia, quae siue experta a me siue credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum uel
expertarum uel ex eis, quas expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis
atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia
meditor. "faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum
rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. "o si esset hoc aut illud". "auertat deus hoc aut illud"!
dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro
memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.
magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus meus, penetrale amplum et infinitum. quis ad
fundum eius peruenit? et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse
capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non
capit? numquid extra ipsum ac non in ipso. quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc
oboritur admiratio, stupor apprehendit me. et eunt homines mirari alta montium et ingentes
fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se
ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem,
nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et oceanum, quem credidi, intus in memoria
mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. nec ea tamen uidendo absorbui, quando
uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis
impressum sit mihi.
sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia, quae de
doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec
eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera
quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris
reliquerim aut sonuerit et praeterierit, sicut uox impressa per aures uestigio, quo recoleretur,
quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum
afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus,
qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore
tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non
intromittuntur ad eam, sed earum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam
cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.
at uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem,
quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam
non esse scio. res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque
uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae
unde ad me intrauerint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio,
qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: "si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures
dicunt: "si sonuerunt, a nobis indicatae sunt"; nares dicunt: "si oluerunt, per nos transierunt";
dicit etiam sensus gustandi: "si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "si corpulentum
non est, non contrectaui; si non contrectaui, non indicaui". unde et qua haec intrauerunt in
memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo
recognoui et uera esse approbaui et commendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum
uellem. ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo aut quare,
cum dicerentur, agnoui et dixi: "ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam
remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut, nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse
cogitare non possem?
quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed
sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite
memoria continebat, cogitando quasi conligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad
manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni
facile occurrant. et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut
dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. quae si modestis temporum
interuallis recolere desiuero, ita rursus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut
denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum—neque enim est alia regio eorum—et
cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione conligenda, unde dictum est
cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. uerum tamen sibi animus hoc
uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo conligitur, id est cogitur, cogitari
proprie iam dicatur.
item continet memoria numerorum dimensionum que rationes et leges innumerabiles, quarum
nullam corporis sensus impressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae
aut contrectatae sunt. audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi
alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec
latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. uidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filum
araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit
eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. sensi etiam numeros
omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines
istorum sunt et ideo ualde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam
ridentem me.
haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae aduersus
haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tametsi falsa sunt, tamen ea
meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contra dicuntur,
et hoc memini aliter que nunc uideo discernere me ista, aliter autem memini saepe me
discreuisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc
discerno et intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. ergo et
meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per
uim memoriae recordabor.
affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non illo modo, quo eas habet ipse
animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. nam et laetatum
me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me
aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor.
aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. quod
mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. itaque si praeteritum dolorem
corporis gaudens memini, non ita mirum est. hic uero, cum animus sit etiam ipsa memoria—nam
et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "uide, ut illud in animo habeas", et
cum obliuiscimur, dicimus: "non fuit in animo" et "elapsum est animo", ipsam memoriam
uocantes animum—cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus
memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetus que est animus ex eo, quod inest ei
laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? num forte non pertinet ad
animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque
tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae commendantur, quasi traiecta in uentrem
recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt
omni modo dissimilia.
sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem,
laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species
sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla
earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo commemoro; et antequam recolerentur a
me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut
de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore
cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo
maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia uolens
loqueretur, si quotiens tristitiam metum ue nominamus, totiens maerere uel timere cogeremur? et
tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum
imagines impressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas
nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens
memoriae commendauit aut ipsa sibi haec etiam non commendata retinuit.
sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit? nomino quippe lapidem, nomino solem, cum
res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino
dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria
mea, nescirem, quid dicerem nec eum in disputando a uoluptate discernerem. nomino salutem
corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi quidem res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius
inesset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec
aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae
teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus; en adsunt in
memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria
mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est.
nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa
per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam?
quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnoscerem, nisi
meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem,
quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. ergo cum memoriam memini, per se ipsam
sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio,
memoria, qua meminerim, obliuio, quam meminerim. sed quid est obliuio nisi priuatio
memoriae? quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum?
at si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam
possemus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio.
adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. an ex hoc intellegitur non per se
ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam
praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? et hoc quis tandem
indagabit? quis comprehendet, quomodo sit?
ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris
nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla dimetimur uel terrae
libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est
quidquid ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae uis non
comprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum, quando
mihi certum est meminisse me obliuionem? an dicturus sum non esse in memoria mea quod
memini? an dicturus sum ad hoc inesse obliuionem in memoria mea, ut non obliuiscar? utrumque
absurdissimum est. quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem obliuionis teneri memoria
mea, non ipsam obliuionem, cum eam memini? quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum
imprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago
possit imprimi? sic enim carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui, sic facies
hominum, quas uidi, et ceterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem:
cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem
animo, cum illa et absentia reminiscerer. si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in
memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. cum autem adesset,
quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum inuenit,
praesentia sua delet obliuio? et tamen quocumque modo, licet sit modus iste incomprehensibilis
et inexplicabilis, etiam ipsam obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus
obruitur.
magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et
hoc animus est, et hoc ego ipse sum. quid ergo sum, deus meus? quae natura sum? uaria,
multimoda uita et immensa uehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis
innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imagines,
sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium, siue per nescio quas notiones uel
notationes, sicut affectionum animi—quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in
animo sit quidquid est in memoria—per haec omnia discurro et uolito hac illac, penetro etiam,
quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente
mortaliter! quid igitur agam, tu uera mea uita, deus meus? transibo et hanc uim meam, quae
memoria uocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ecce ego
ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam uim meam, quae
memoria uocatur, uolens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi
potest. habent enim memoriam et pecora et aues, alioquin non cubilia nidos ue repeterent, non
alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere ualerent ullis rebus nisi per memoriam.
transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui separauit me a quadrupedibus et a uolatilibus
caeli sapientiorem me fecit, transibo et memoriam, ut ubi te inueniam, uere bone, secura suauitas,
ut ubi te inueniam? si praeter memoriam meam te inuenio, immemor tui sum. et quomodo iam
inueniam te, si memor non sum tui?
perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non
inueniret eam. cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset?
multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid
eorum et diceretur mihi: "num forte hoc est"? "num forte illud"?, tandiu dicebam: "non est",
donec id offerretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi
offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum
quaerimus et inuenimus. uerum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti
corpus quodlibet uisibile, tenetur intus imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. quod
cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec inuenisse nos dicimus quod
perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat
quidem oculis, memoria tenebatur.
quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur,
ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus,
donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: "hoc est"; quod non diceremus,
nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. certe ergo obliti fueramus. an non
totum exciderat, sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria
non simul uoluere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod
deerat flagitabat? tamquam si homo notus siue conspiciatur oculis siue cogitetur et nomen eius
obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consueuit
ideo que respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et
unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et cum ab alio commoniti recognoscimus, inde adest. non
enim quasi nouum credimus, sed recordantes approbamus hoc esse, quod dictum est. si autem
penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti
sumus, quod uel oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod
omnino obliti fuerimus.
quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero.
quaeram te, ut uiuat anima mea. uiuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te.
quomodo ergo quaero uitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: "sat, est illic". ubi oportet
ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitum que
me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue
quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata uita, quam
omnes uolunt et omnino qui nolit nemo est? ubi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? ubi
uiderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus,
quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent
eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati
sunt. qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos
uelle certissimum est. nescio quomodo nouerunt eam ideo que habent eam in nescio qua notitia,
de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando,—utrum
singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de
quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit beata
uita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audimus nomen hoc et omnes rem ipsam nos
appetere fatemur; non enim sono delectamur. nam hoc cum latine audit graecus, non delectatur,
quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit,
quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae graeci latini que inhiant ceterarum
que linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati
esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc
nomen est, eorum memoria teneretur.
numquid ita, ut meminit carthaginem qui uidit? non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non
est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc
quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideo que amamus et tamen adhuc adipisci
eam uolumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non: quamuis enim et hoc
nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes multi que esse
cupiant—unde apparet eam esse in eorum notitia—tamen per corporis sensus alios eloquentes
animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant—quamquam nisi ex interiore notitia non
delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur—beatam uero uitam nullo sensu corporis
in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam
tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi
uel audiui uel odoratus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando
laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum
aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse
memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque
execror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo
tristis gaudium pristinum recolo.
ubi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem?
nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. quod nisi certa notitia
nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. sed quid est hoc? quod si quaeratur a duobus, utrum
militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis
quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine ulla dubitatione dicat optare, nec ob
aliud uelit ille militare, nec ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc,
alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc
interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. quod etsi alius hinc,
alius illinc adsequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam
res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria
recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.
absit, domine, absit a corde serui tui, qui confitetur tibi, absit, ut, quocumque gaudio gaudeam,
beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur impiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum
gaudium tu ipse es. et ipsa est beata uita, gaudere ad te, de te, propter te: ipsa est et non est altera.
qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. ab aliqua tamen
imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur.
non ergo certum est, quod omnes esse beati uolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae
sola uita beata est, non utique beatam uitam uolunt. an omnes hoc uolunt, sed quoniam caro
concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in
id quod ualent eo que contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat
est, ut ualeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam
non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. beata
quippe uita est gaudium de ueritate. hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio
mea, salus faciei meae, deus meus. hanc uitam beatam omnes uolunt, hanc uitam, quae sola beata
est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. multos expertus sum, qui uellent fallere,
qui autem falli, neminem. ubi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam
ueritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est
aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec amarent, nisi esset aliqua
notitia eius in memoria eorum.
cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos
faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in
hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae comprehendant. cur autem ueritas parit odium et
inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi
gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant
uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? itaque propter eam
rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam
redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt
eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes
manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et
languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. contra illi
redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est,
ueris mauult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per
quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.
ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam.
neque enim aliquid de te inueni, quod non meminissem, ex quo didici te. nam ex quo didici te,
non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem, quam ex
quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te inuenio,
cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi
misericordia tua respiciens paupertatem meam.
sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale
sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in
qua eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te
recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius,
ubi commendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem,
quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non
es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus,
metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia
dominus deus animi tu es, et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super
omnia et dignatus es habitare in memoria mea, ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius
habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini, ex quo te didici, et in ea
te inuenio, cum recordor te.
ubi ergo te inueni, ut discerem te. neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem.
ubi ergo te inueni, ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et
accedimus, et nusquam locus. ueritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simul que
respondes omnibus etiam diuersa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes
audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister
tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te
audierit.
sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris
et ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. me cum eras, et te cum
non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti et
rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, flagrasti, et duxi
spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena
te. nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus non sum, oneri mihi
sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria
nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei
mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce uulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum;
misericors es, miser sum. numquid non temptatio est uita humana super terram? quis uelit
molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat.
quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis
desidero, aduersa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita
temptatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione
laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa
aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non temptatio est uita humana super
terram sine ullo interstitio?
et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes et iube quod uis.
imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens, nisi
deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe
colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui te cum
aliquid amat, quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris,
caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis.
iubes certe, ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione
saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et
quoniam dedisti, factum est, et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc uiuunt in
memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit,
et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad
delectationem sed etiam usque ad consensionem factum que simillimum. et tantum ualet
imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti
uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter
me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo! ubi
est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus
manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe
etiam in somnis resistimus nostri que propositi memores atque in eo castissime permanentes
nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit,
euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsa que distantia reperiamus nos non fecisse, quod
tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.
numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae
atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine,
magis magis que in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco
expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas
corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat
quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto
dormientis affectu non tantum in hac uita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti,
qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere
mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo,
quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem
plenariam, quam te cum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in
uictoriam.
est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et
bibendo, priusquam escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et
corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas, et
aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero, in ieiuniis saepius in
seruitutem redigens corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam
dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam
praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum
seruiunt, calamitas deliciae uocantur.
hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad
quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus
concupiscentiae. ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur, quo transire
cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa
periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me
facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi
parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an
uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in
eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non apparere, quid satis sit moderationi
ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temptationibus cotidie conor
resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re
nondum stat.
audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe
est a me: misereberis, ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo:
misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis
orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc
postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios
ego noui. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc
non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audiui
aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. audiui et illam ex
munere tuo, quam multum amaui: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non
manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa
aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare noui
et penuriam pati noui. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium,
non puluis, quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti
hominem, et perierat et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia
dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat.
conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod
gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem, ut accipiat: aufer a me, inquit,
concupiscentias uentris. unde apparet, sancte deus meus, te dare, cum fit quod imperas fieri.
docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem
manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihil que abiciendum, quod cum gratiarum
actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut in
potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non
iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum,
inlustratori cordis mei: eripe ab omni temptatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed
immunditiam cupiditatis. scio noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare
permissum, heliam cibo carnis refectum, iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus,
hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio esau lenticulae concupiscentia
deceptum et dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de
carne, sed de pane temptatum. ideo que et populus in eremo non quia carnes desiderauit, sed quia
escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit improbari.
in his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et
bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de
concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis
est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est,
magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico
nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis, qui uicit saeculum, numerans me inter infirma
membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes
scribentur.
de inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum adsunt, non respuo, paratus
eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in
quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans
non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia
manifestetur, et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui
fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. una spes, una fiducia, una
firma promissio misericordia tua.
uoluptates aurium tenacius me implicauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. nunc
in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum
adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. attamen cum ipsis sententiis quibus
uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis
praebeo congruentem.
aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis
religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur,
quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios
modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio
carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita
comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam
praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio. aliquando autem
hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos
omne cantilenarum suauium, quibus dauidicum psalterium frequentatur, ab auribus meis
remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutius que mihi uidetur, quod de alexandrino episcopo
athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem
psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas,
quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor
non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida uoce et conuenientissima modulatione
cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis
et experimentum salubritatis magis que adducor non quidem inretractabilem sententiam
proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior
animus in affectum pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res,
quae canitur, moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce
ubi sum! flete me cum et pro me flete qui aliquid boni uobis cum intus agitis, unde facta
procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi
respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est
languor meus.
restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures
templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me
adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem.
pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi. non teneant haec animam
meam; teneat eam deus, qui fecit haec bona quidem ualde, sed ipse est bonum meum, non haec.
et tangunt me uigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris,
aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae
cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non
aduertenti. insinuat autem se ita uehementer, ut, si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur;
et si diu absit, contristat animum.
o lux, quam uidebat tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede
caritatis nusquam errans; aut quam uidebat isaac praegrauatis et opertis senectute carneis
luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam
uidebat iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi
genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex ioseph diuexas mystice manus, non sicut
pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. ipsa est lux, una est et
unum omnes, qui uident et amant eam. at ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac
periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te
norunt, deus creator omnium, adsumunt eam in hymno tuo, non absumuntur ab ea in somno suo:
sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei, quibus ingredior uiam
tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euelles eos,
nam inlaqueantur. tu non cessas euellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis,
quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis israhel.
quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi
fabricationibus, picturis etiam diuersis que figmentis atque his usum necessarium atque
moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras
oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod
facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem
sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa
pulchritudine ueniunt, quae super animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. sed
pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem
inde trahunt utendi modum. et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam
ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque
discernens etiam istis pulchris gressum innecto, sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam
misericordia tua ante oculos meos est. nam ego capior miserabiliter, et tu euellis misericorditer
aliquando non sentientem, quia suspensius incideram, aliquando cum dolore, quia iam
inhaeseram.
huc accedit alia forma temptationis multiplicius periculosa. praeter enim concupiscentiam carnis,
quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se
faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed
experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. quae
quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes,
concupiscentia oculorum eloquio diuino appellata est. ad oculos enim proprie uidere pertinet.
utimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque
enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa
quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. dicimus autem non solum: uide quid luceat, quod
soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam
durum sit. ideo que generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum
uocatur, quia uidendi officium, in quo primatum oculi tenent, etiam ceteri sensus sibi de
similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant.
ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod
uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria
temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendi que libidine. quid enim
uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut
contristentur, ut palleant. timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes
uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi
longum est. ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. hinc ad
perscrutanda naturae, quae praeter nos est, operta proceditur, quae scire nihil prodest et nihil
aliud quam scire homines cupiunt. hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes
magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur
non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata. in hac tam immensa silua plena
insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me
facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam
nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me
intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? sane me iam theatra non rapiunt, nec curo
nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum; omnia sacrilega
sacramenta detestor. a te, domine deus meus, cui humilem famulatum ac simplicem debeo,
quantis me cum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! sed
obsecro te per regem nostrum et patriam hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me
longe est ad ista consensio, ita sit semper longe atque longius. pro salute autem cuiusquam cum
te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te facientem quod uis das mihi et
dabis libenter sequi.
uerum tamen in quam multis minutissimis et contemptibilibus rebus curiositas cotidie nostra
temptetur et quam saepe labamur, quis enumerat? quotiens narrantes inania primo quasi
toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. canem currentem post
leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et
ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore
iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut
ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire,
uanus hebesco. quid cum me domi sedentem stelio muscas captans uel aranea retibus suis
inruentes implicans saepe intentum facit? num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem
geritur? pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed
non inde esse intentus incipio. aliud est cito surgere, aliud est non cadere. et talibus uita mea
plena est, et una spes mea magna ualde misericordia tua. cum enim huiuscemodi rerum
conceptaculum fit cor nostrum et portat copiosae uanitatis cateruas, hinc et orationes nostrae
saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas uocem cordis
intendimus, nescio unde inruentibus nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.
numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos reducet in spem nisi nota
misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me
primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis
et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in
miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui compressisti a timore tuo
superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. et nunc porto illud, et lene est mihi,
quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat, et nesciebam, quando id subire metuebam.
sed numquid, domine, qui solus sine typho dominaris, quia solus uerus dominus es, qui non
habes dominum, numquid hoc quoque tertium temptationis genus cessauit a me aut cessare in
hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus non propter aliud, sed ut inde sit gaudium,
quod non est gaudium? misera uita est et foeda iactantia. hinc fit uel maxime non amare te nec
caste timere te, ideo que tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super
ambitiones saeculi, et contremunt fundamenta montium. itaque nobis, quoniam propter quaedam
humanae societatis officia necessarium est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae
beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis euge, euge, ut, dum auide conligimus, incaute
capiamur et a ueritate tua gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus,
libeat que nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos se cum
habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii, qui statuit sedem suam ponere
in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi frigidi que seruirent. nos autem,
domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub eas.
gloria nostra tu esto; propter te amemur et uerbum tuum timeatur in nobis. qui laudari uult ab
hominibus uituperante te, non defendetur ab hominibus iudicante te nec eripietur damnante te.
cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicetur, sed
laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam
ipsum donum habere, unde laudatur, etiam iste te uituperante laudatur, et melior iam ille, qui
laudauit, quam iste, qui laudatus est. illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit
donum hominis quam dei.
temptamur his temptationibus cotidie, domine, sine cessatione temptamur. cotidiana fornax
nostra est humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube
quod uis. tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim
facile conligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt
oculi tui, mei autem non. est enim qualiscumque in aliis generibus temptationum mihi facultas
explorandi me, in hoc paene nulla est. nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacanea
cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo
uel uoluntate uel cum absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minus ue mihi molestum sit
non habere. diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel
duabus earum uel omnibus seruiant, si persentiscere non potest animus, utrum eas habens
contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. laude uero ut careamus atque in eo experiamur, quid
possumus, numquid male uiuendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos nouerit, qui
non detestetur? quae maior dementia dici aut cogitari potest? at si bonae uitae bonorum que
operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam uitam
deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum
afuerit.
quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus?
sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in
omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab
omnibus uituperari, uideo quid eligam. uerum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium
cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit.
et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me
incertum facit. quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem
cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum uoluisti a nobis
uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene
intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut
ignorat aut bonum est. nam et contristor aliquando laudibus meis, cum uel ea laudantur in me, in
quibus mihi ipse displiceo, uel etiam bona minora et leuia pluris aestimantur, quam aestimanda
sunt. sed rursus unde scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire
laudatorem meum, non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona, quae mihi in me
placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri placent? quodam modo enim non ego laudor, cum de
me sententia mea non laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa
amplius, quae mihi minus placent. ergo ne de hoc incertus sum mei?
ecce in te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri
oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi in hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus
meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium
comperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur
minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis
mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio?
etiam ne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea?
insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad
impinguandum caput meum.
egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam
tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis
oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem
periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellentiam contrahit emendicata
suffragia: temptat, et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso uanae
gloriae contemptu uanius gloriatur ideo que non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non
enim eam contemnit, cum gloriatur.
intus etiam, intus est aliud in eodem genere temptationis malum, quo inanescunt qui placent sibi
de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi
placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis, uerum etiam de bonis tuis
quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam ex meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non
tamen socialiter gaudentes, sed aliis inuidentes eam. in his omnibus atque in huiuscemodi
periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam
mihi non infligi sentio.
ubi non me cum ambulasti, ueritas, docens, quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem
inferiora uisa mea, quae potui, te que consulerem? lustraui mundum foris sensu, quo potui, et
attendi uitam corporis mei de me sensus que ipsos meos. inde ingressus sum in recessus
memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et
consideraui et expaui et nihil eorum discernere potui sine te et nihil eorum esse te inueni. nec ego
ipse inuentor, qui peragraui omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare
conatus sum, excipiens alia nuntiantibus sensibus et interrogans, alia me cum commixta sentiens
ipsos que nuntios dinoscens atque dinumerans iam que in memoriae latis opibus alia pertractans,
alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est uis mea, qua id agebam, nec
ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent,
quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio; hoc me delectat,
et ab actionibus necessitatis, quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. neque in his
omnibus, quae percurro consulens te, inuenio tutum locum animae meae nisi in te, quo
conligantur sparsa mea nec a te quidquam recedat ex me. et aliquando intromittis me in affectum
multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid
erit, quod uita ista non erit. sed recido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis et
teneor et multum fleo, sed multum teneor. tantum consuetudinis sarcina digna est! hic esse ualeo
nec uolo, illic uolo nec ualeo, miser utrubique.
ideo que consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam
inuocaui ad salutem meam. uidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis
illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es ueritas super omnia praesidens. at ego
per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui te cum possidere mendacium, sicut nemo
uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum
mendacio possideri.
quem inuenirem, qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece? quibus
sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temptauerunt
haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim
te quaerebant doctrinae fastu exerentes potius quam tundentes pectora et adduxerunt sibi per
similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per
potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat.
diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem, quod
carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui
reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et
homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque
hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita
mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur
inludi, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud uideri uult habere cum deo, ut, quia
carnis mortalitate non tegitur, pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est,
hoc habet commune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.
uerax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti, ut eius
exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo christus iesus,
inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum
deo, ut, quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret
mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est
antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salui
fierent.
in quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem uerbum, non medius, quia
aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio
tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus
ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille
in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi
eam, pro nobis tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima, pro nobis tibi sacerdos et
sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de seruis filios de te nascendo,
nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum,
qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. multi enim et magni
sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum
tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in
nobis.
conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaueram corde meditatus que fueram fugam in
solitudinem, sed prohibuisti me et confirmasti me dicens: ideo christus pro omnibus mortuus est,
ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam
meam, ut uiuam, et considerabo mirabilia de lege tua. tu scis imperitiam meam et infirmitatem
meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi, redemit me sanguine suo. non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium
meum et manduco et bibo et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et
saturantur: et laudant dominum qui requirunt eum.
LIBER UNDECIMUS
numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus uides quod fit in
tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique ut per me noueris ea, sed
affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: magnus dominus et
laudabilis ualde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. nam et oramus, et tamen ueritas
ait: nouit pater uester quid uobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum
patefacimus in te confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos
omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam
uocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes et esurientes ac sitientes iustitiam et
misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narraui tibi multa, quae potui et quae uolui,
quoniam tu prior uoluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in
saeculum misericordia tua.
quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua et omnes terrores tuos et
consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare uerbum et sacramentum tuum
dispensare populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi ualent stillae temporum.
et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et imperitiam meam,
primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque deuoretur a fortitudine
infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas inuenio liberas a necessitatibus reficiendi
corporis et intentionis animi et seruitutis, quam debemus hominibus et quam non debemus et
tamen reddimus.
domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum,
quoniam non mihi soli aestuat, sed usui uult esse fraternae caritati: et uides in corde meo quia sic
est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et
pauper sum, tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni
temeritate omni que mendacio interiora et exteriora, labia mea. sint castae deliciae meae
scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, attende et miserere, domine deus
meus, lux caecorum et uirtus infirmorum statim que lux uidentium et uirtus fortium, attende
animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo
ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transuolant.
largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque aduersus pulsantes claudas
eam. neque enim frustra scribi uoluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae siluae
ceruos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et
ruminantes. o domine, perfice me et reuela mihi eas. ecce uox tua gaudium meum, uox tua super
affluentiam uoluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec
herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quidquid inuenero in libris tuis et audiam uocem
laudis et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et
terram, usque ad regnum te cum perpetuum sanctae ciuitatis tuae.
domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro
et argento et lapidibus aut decoris uestibus aut honoribus et potestatibus aut uoluptatibus carnis
neque de necessariis corpori et huic uitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis apponuntur
quaerentibus regnum et iustitiam tuam. uide, deus meus, unde sit desiderium meum. narrauerunt
mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. uide,
pater, aspice et uide et approba, et placeat in conspectu misericordiae tuae inuenire me gratiam
ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum
iesum christum filium tuum, uirum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi
mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut
quaereremus te, uerbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem
uocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad
dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi. ipsos quaero in libris tuis. moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc ueritas ait.
audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc moyses, scripsit
et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum
et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus
ex ore eius, et si hebraea uoce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam
quidquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an uerum diceret? quod
si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec
hebraea nec graeca nec latina nec barbara ueritas sine oris et linguae organis, sine strepitu
syllabarum diceret: "uerum dicit" et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: "uerum
dicis". cum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus uera dixit, ueritas, rogo, te, deus
meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi seruo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec
intellegere.
ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque uariantur. quidquid
autem factum non est et tamen est, non est in eo quidquam, quod ante non erat: quod est mutari
atque uariari. clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: "ideo sumus, quia facta sumus; non ergo
eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis". et uox dicentium est ipsa euidentia. tu
ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es:
sunt enim. nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo
comparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra
scientiae tuae comparata ignorantia est.
quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis operationis tuae? non enim
sicut homo artifex formans corpus de corpore arbitratu animae ualentis imponere utcumque
speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo—et unde hoc ualeret, nisi quia tu fecisti
eam?—et imponit speciem iam existenti et habenti, ut esset, ueluti terrae aut lapidi aut ligno aut
auro aut id genus rerum cuilibet. et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? tu fabro corpus, tu
animum membris imperitantem fecisti, tu materiam, unde facit aliquid, tu ingenium, quo artem
capiat et uideat intus quid faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat ab animo ad
materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi
ueritatem, an bene factum sit. te laudant haec omnia creatorum omnium. sed tu quomodo facis
ea? quomodo fecisti, deus, caelum et terram? non utique in caelo neque in terra fecisti caelum et
terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad caelum et terram, neque in
uniuerso mundo fecisti uniuersum mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret, ut esset.
nec manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc, quod tu non feceras,
unde aliquid faceres? quid enim est, nisi quia tu es? ergo dixisti et facta sunt atque in uerbo tuo
fecisti ea.
sed quomodo dixisti? numquid illo modo, quo facta est uox de nube dicens: hic est filius meus
dilectus? illa enim uox acta atque transacta est, coepta et finita. sonuerunt syllabae atque
transierunt, secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec ultima post
ceteras silentium que post ultimam. unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit
eam seruiens aeternae uoluntati tuae ipse temporalis. et haec ad tempus facta uerba tua nuntiauit
auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum uerbum tuum. at illa
comparauit haec uerba temporaliter sonantia cum aeterno in silentio uerbo tuo et dixit: "aliud est
longe, longe aliud est. haec longe infra me sunt nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: uerbum
autem dei mei supra me manet in aeternum". si ergo uerbis sonantibus et praetereuntibus dixisti,
ut fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam creatura corporalis ante
caelum et terram, cuius motibus temporalibus temporaliter uox illa percurreret. nullum autem
corpus ante caelum et terram, aut si erat, id certe sine transitoria uoce feceras, unde transitoriam
uocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra. quidquid enim illud esset, unde talis uox
fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. ut ergo fieret corpus, unde ista uerba fierent,
quo uerbo a te dictum est?
uocas itaque nos ad intellegendum uerbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo
sempiterne dicuntur omnia. neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici
omnia, sed simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio et non uera aeternitas nec
uera immortalitas. hoc noui, deus meus, et gratias ago. noui, confiteor tibi, domine, me cum que
nouit et benedicit te quisquis ingratus non est certae ueritati. nouimus, domine, nouimus,
quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur.
non ergo quidquam uerbi tui cedit atque succedit, quoniam uere immortale atque aeternum est. et
ideo uerbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et fit, quidquid dicis ut fiat;
nec aliter quam dicendo facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.
cur, quaeso, domine deus meus? utcumque uideo, sed quomodo id eloquar nescio, nisi quia
omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere
uel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. ipsum est uerbum
tuum, quod et principium est, quia et loquitur nobis. sic in euangelio per carnem ait, et hoc
insonuit foris auribus hominum, ut crederetur et intus quaereretur et inueniretur in aeterna
ueritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. ibi audio uocem tuam, domine,
dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis, qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si
loquitur, non nobis loquitur. quis porro nos docet nisi stabilis ueritas? quia et per creaturam
mutabilem cum admonemur, ad ueritatem stabilem ducimur, ubi uere discimus, cum stamus et
audimus eum et gaudio gaudemus propter uocem sponsi, reddentes nos, unde sumus. et ideo
principium quia nisi maneret, cum erraremus, non esset quo rediremus. cum autem redimus ab
errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia principium est et
loquitur nobis.
in hoc principio, deus, fecisti caelum et terram in uerbo tuo, in filio tuo, in uirtute tua, in
sapientia tua, in ueritate tua miro modo dicens et miro modo faciens. quis comprehendet? quis
enarrabit? quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et
inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum.
sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus
cooperit deficientem ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est
in egestate uigor meus, ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es
omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione
uitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia et satiabis in bonis desiderium
meum, quoniam renouabitur iuuentus mea sicut aquilae. spe enim salui facti sumus et promissa
tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo
tuo clamabo: quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti! et illa
principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.
nonne ecce pleni sunt uetustatis suae qui nobis dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret
caelum et terram? si enim uacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et
deinceps, quemadmodum retro semper cessauit ab opere? si enim ullus motus in deo nouus
extitit et uoluntas noua, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam
uera aeternitas, ubi oritur uoluntas, quae non erat? neque enim uoluntas dei creatura est, sed ante
creaturam, quia non crearetur aliquid, nisi creatoris uoluntas praecederet. ad ipsam ergo dei
substantiam pertinet uoluntas eius. quod si exortum est aliquid in dei substantia, quod prius non
erat, non ueraciter dicitur aeterna illa substantia; si autem dei uoluntas sempiterna erat, ut esset
creatura, cur non sempiterna et creatura?"
qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt,
quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et
futuris rerum motibus cor eorum uolitat et adhuc uanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut
paululum stet et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis et comparet cum
temporibus numquam stantibus et uideat esse incomparabilem et uideat longum tempus nisi ex
multis praetereuntibus morulis, quae simul extendi non possunt, longum non fieri; non autem
praeterire quidquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum uero tempus totum esse
praesens: et uideat omne praeteritum propelli ex futuro et omne futurum ex praeterito consequi et
omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est praesens, creari et excurrere? quis tenebit
cor hominis, ut stet et uideat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec
praeterita aeternitas? numquid manus mea ualet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam
grandem rem?
ecce respondeo dicenti: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" respondeo non
illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis uiolentiam: "alta",
inquit, "scrutantibus gehennas parabat". aliud est uidere, aliud est ridere. haec non respondeo.
libentius enim responderim: "nescio, quod nescio" quam illud, unde inridetur qui alta interrogauit
et laudatur qui falsa respondit. sed dico te, deus noster, omnis creaturae creatorem et, si caeli et
terrae nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: antequam faceret deus caelum et terram,
non faciebat aliquid. si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? et utinam sic sciam, quidquid
utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.
at si cuiusquam uolatilis sensus uagatur per imagines retro temporum et te, deum omnipotentem
et omnicreantem et omnitenentem, caeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres,
per innumerabilia saecula cessasse miratur, euigilet atque attendat, quia falsa miratur. nam unde
poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum
auctor et conditor? aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo
praeterirent, si numquam fuissent? cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod
tempus, antequam faceres caelum et terram, cur dicitur, quod ab opere cessabas? id ipsum enim
tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. si autem ante
caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc faciebas? non enim erat tunc, ubi
non erat tempus.
nec tu tempore tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. sed praecedis omnia
praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis et superas omnia futura, quia illa futura sunt,
et cum uenerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficiunt. anni tui nec
eunt nec ueniunt: isti enim nostri eunt et ueniunt, ut omnes ueniant. anni tui omnes simul stant,
quoniam stant, nec euntes a uenientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes
erunt, cum omnes non erunt. anni tui dies unus, et dies tuus non cotidie, sed hodie, quia
hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. hodiernus tuus aeternitas: ideo
coaeternum genuisti, cui dixisti: ego hodie genui te. omnia tempora tu fecisti et ante omnia
tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus.
nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. et nulla tempora tibi
coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si permanerent, non essent tempora. quid est enim
tempus? quis hoc facile breuiter que explicauerit? quis hoc ad uerbum de illo proferendum uel
cogitatione comprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo commemoramus quam
tempus? et intellegimus utique, cum id loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id
audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare uelim, nescio:
fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil
adueniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. duo ergo illa
tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum
nondum est? praesens autem si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset
tempus, sed aeternitas. si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transit,
quomodo et hoc esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non uere dicamus
tempus esse, nisi quia tendit non esse?
et tamen dicimus longum tempus et breue tempus neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus.
praeteritum tempus longum uerbi gratia uocamus ante centum annos, futurum itidem longum
post centum annos, breue autem praeteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breue
futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breue, quod non est? praeteritum enim
iam non est et futurum nondum est. non itaque dicamus: "longum est", sed dicamus de praeterito:
"longum fuit", et de futuro: "longum erit". domine meus, lux mea, nonne et hic ueritas tua
deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum,
longum fuit, an cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod
esset longum: praeteritum uero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non
erat. non ergo dicamus: "longum fuit praeteritum tempus"—neque enim inueniemus, quid fuerit
longum, quando, ex quo praeteritum est, non est—sed dicamus: "longum fuit illud praesens
tempus", quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo
erat, quod longum esse posset; postea uero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod
esse destitit.
uideamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est
sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus
est? uide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur,
ipse praesens est, nonaginta uero et nouem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus
annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet
centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum
futuri. quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. uide saltem, utrum qui agitur unus
ipse sit praesens. et eius enim si primus agitur mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et
primus praeteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non
totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus est, quorum quilibet
unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque
mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si nouissimus, praeteritis
ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.
ecce praesens tempus, quod solum inueniebamus longum appellandum, uix ad unius diei spatium
contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. nocturnis
enim et diurnis horis omnibus uiginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet,
nouissima praeteritas, aliqua uero interiectarum ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una
hora fugitiuis particulis agitur: quidquid eius auolauit, praeteritum est, quidquid ei restat,
futurum. si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam uel minutissimas momentorum partes
diuidi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum
transuolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur, diuiditur in praeteritum et futurum:
praesens autem nullum habet spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum?
non quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: longum erit.
quando igitur erit? si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum
nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et
praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus uocibus clamat praesens
tempus longum se esse non posse.
et tamen, domine, sentimus interualla temporum et comparamus sibimet et dicimus alia longiora
et alia breuiora. metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et
respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum
illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non
sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse
quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit,
quoniam non est, non potest.
quaero, pater, non affirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non
esse tria tempora, sicut pueri didicimus pueros que docuimus, praeteritum, praesens et futurum,
sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto,
cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam
ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest uideri id quod non est,
et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla
essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita.
sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura
et praeterita, uolo scire, ubi sint. quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea
futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi
praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi
praesentia. quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae
praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus
praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam
non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est
adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae
nondum sunt, iam existentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane
scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eam que praemeditationem esse
praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum
aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non
futura, sed praesens erit.
quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. quod
autem iam est, non futurum sed praesens est. cum ergo uideri dicuntur futura, non ipsa, quae
nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae uel signa forsitan uidentur; quae iam
sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam uidentibus, ex quibus futura praedicantur animo
concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa
praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. intueor auroram: oriturum
solem praenuntio. quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam
est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo
cum id loquor, non eum possem praedicere. sed nec illa aurora, quam in caelo uideo, solis ortus
est, quamuis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut
futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt,
uideri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et uidentur.
tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti
enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurum quidquam non est?
uel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe
est modus iste ab acie mea; inualuit: ex me non potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis
tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.
quod autem nunc liquet et claret, nec futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt
tria, praeteritum, praesens et futurum, sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens
de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim haec in anima tria
quaedam et alibi ea non uideo, praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus
contuitus, praesens de futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateor
que tria sunt. dicatur etiam: "tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum", sicut abutitur
consuetudo; dicatur. ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod
dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. pauca sunt enim,
quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.
dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc
temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum
possumus renuntiare metiendo. quocirca, ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis
mihi dicat: "unde scis". respondeam: "scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et
non sunt praeterita uel futura". praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet
spatium? metimur ergo, cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur,
non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per
praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in
illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus
simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum.
in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod
nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in
praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.
exarsit animus meus nosse istuc implicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus,
bone pater, per christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus
in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui
fructuosius confitebor imperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia
uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti
data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per
christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter
quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce
ueteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus,
tempora et tempora: "quandiu dixit hoc ille", "quandiu fecit hoc ille" et: "quam longo tempore
illud non uidi" et: "duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem" dicimus haec
et audimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem
rursus nimis latent et noua est inuentio eorum.
audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non
adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an uero, si cessarent caeli
lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut
aequalibus morulis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse,
alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis
nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae
breuiore? deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque
magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt
uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non
esse ille dixerit.
ego scire cupio uim naturam que temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum
motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies
dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam
totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: "tot dies
transierunt"—cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia
noctium—quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque orientem,
quaero, utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum
dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est
horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis
mora esset, quam est horae unius, sed uiciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. si
utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si
sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane
adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo
metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si
tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus
comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto
duplo sol ab oriente usque orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus
esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset, ut uictoriosum proelium perageret, sol
stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta
atque finita est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem. sed uideo? an uidere mihi
uideor? tu demonstrabis, lux, ueritas.
iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi
in tempore moueri audio: tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu
dicis. cum enim mouetur corpus, tempore metior, quandiu moueatur, ex quo moueri incipit,
donec desinat. et si non uidi, ex quo coepit, et perseuerat moueri, ut non uideam, cum desinit,
non ualeo metiri, nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo
longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione
dicimus, uelut: "tantum hoc, quantum illud" aut: "duplum hoc ad illud" et si quid aliud isto
modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus, quod mouetur, uel
partes eius, si tamquam in torno mouetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo
loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus
corporis, aliud, quo metimur quandiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum
sit? nam si et uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam
statum tempore metimur et dicimus: "tantum stetit, quantum motum est" aut: "duplo uel triplo
stetit ad id quod motum est" et si quid aliud nostra dimensio siue comprehenderit siue
existimauerit, ut dici solet plus minus. non <est> ergo tempus corporis motus.
et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, domine,
scire me in tempore ista dicere et diu me iam loqui de tempore atque ipsum diu non esse diu nisi
mora temporis. quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? an forte nescio,
quemadmodum dicam quod scio? ei mihi, qui nescio saltem quid nesciam! ecce, deus meus,
coram te, quia non mentior: sicut loquor, ita est cor meum. tu inluminabis lucernam meam,
domine, deus meus, inluminabis tenebras meas.
nonne tibi confitetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? ita ne, deus meus,
metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior?
an uero corporis motum metirer, quandiu sit et quandiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo
mouetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breuiore metimur longius sicut
spatio cubiti spatium transtri? sic enim uidemur spatio breuis syllabae metiri spatium longae
syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis uersuum et spatia uersuum
spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis breuium, non in
paginis—nam eo modo loca metimur, non tempora—sed cum uoces pronuntiando transeunt et
dicimus: "longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus
constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem".
sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore
spatio temporis personet uersus breuior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius.
ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi uisum est nihil esse aliud tempus quam distentionem:
sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et
dico aut indefinite: "longius est hoc tempus quam illud" aut etiam definite: "duplum est hoc ad
illud?" tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia
nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an
praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.
insiste, anime meus, et attende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. attende, ubi
albescit ueritas. ecce puta uox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat et ecce desinit, iam
que silentium est, et uox illa praeterita est et non est iam uox. futura erat, antequam sonaret, et
non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia iam non est. tunc ergo poterat, cum
sonabat, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteribat. an
ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset,
quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et
adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim sonare
cessauerit, iam praeterita erit et non erit, quae possit metiri. metiamur plane et dicamus, quanta
sit. sed adhuc sonat nec metiri potest nisi ab initio sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo
desinit. ipsum quippe interuallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter
uox, quae nondum finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa uel breuis sit, nec dici aut
aequalis alicui aut ad aliquam simpla uel dupla uel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non
erit. quo pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea, quae nondum sunt, nec
ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora extenduntur, nec ea, quae terminos non habent.
nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur
tamen tempora.
"deus creator omnium": uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis: quattuor
itaque breues, prima, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam,
sextam, octauam. hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et
ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam
metior eam que sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa
posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inueniam,
quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit?
ipsam que longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior. eius autem finitio
praeteritio est. quid ergo est, quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa, quam metior?
ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego metior fidenter que respondeo,
quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis.
neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas, quae iam non sunt, sed
aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet.
in te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis
affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior. affectionem, quam res praetereuntes in te
faciunt et, cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut
fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior.
quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa uox
tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis
silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus
cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionum que dimensiones quaslibet et de
spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus.
uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando, quam longa futura sit,
egit utique iste spatium temporis in silentio memoriae que commendans coepit edere illam
uocem, quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit: nam
quod eius iam peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit atque ita peragitur, dum
praesens intentio futurum in praeteritum traicit deminutione futuri crescente praeterito, donec
consumptione futuri sit totum praeteritum.
sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut quomodo crescit
praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui illud agit, tria sunt? nam et expectat et
attendit et meminit, ut id quod expectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis
igitur negat futura nondum esse? sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. et quis negat
praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat
praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam
pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum
longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum
praeteritum longa memoria praeteriti est.
dicturus sum canticum, quod noui: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum
autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque
distenditur uita huius actionis meae in memoriam propter quod dixi et in expectationem propter
quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut
fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata expectatione prolongatur
memoria, donec tota expectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et
quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius, hoc in
actione longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota uita hominis, cuius partes
sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes
uitae hominum.
sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea, et me suscepit
dextera tua in domino meo, mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per
multa, ut per eum apprehendam, in quo et apprehensus sum, et a ueteribus diebus conligar
sequens unum, praeterita oblitus, non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt
non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad
palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam nec
uenientem nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus, et tu solacium meum, domine,
pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis
uarietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima uiscera animae meae, donec in te confluam
purgatus et liquidus igne amoris tui.
et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui
poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret
caelum et terram?" aut "quid ei uenit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid
fecerit?" da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et inuenire, quia non dicitur numquam, ubi
non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?
uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui.
extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem
omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua
supra tempora.
domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt
consequentia delictorum meorum? sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. certe si est tam
grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut
mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus,
quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est,
quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio,
quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et
corporum, absit, ut ita noueris omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longe que
secretius. neque enim sicut nota cantantis notum ue canticum audientis expectatione uocum
futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensus que distenditur, ita tibi aliquid
accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in
principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram
sine distentione actionis tuae. qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit, confiteatur tibi.
o quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! tu enim erigis elisos, et non cadunt,
quorum celsitudo tu es.
LIBER DUODECIMUS
multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae
tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur
inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam impetratio et operosior est manus pulsans
quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos?
petite, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. omnis enim, qui petit,
accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur: promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum
promittit ueritas?
confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniam tu fecisti caelum et terram; hoc
caelum, quod uideo, terram que quam calco, unde est haec terra, quam porto, tu fecisti. sed ubi
est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino: terram autem
dedit filiis hominum? ubi est caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus?
hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius
fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc
utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est,
non filiis hominum.
et nimirum haec terra erat inuisibilis et incomposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam
non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super
abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo
et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super
itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse
ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi
confitetur? nonne tu, domine, docuisti me, quod, priusquam istam informem materiam formares
atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus? non tamen
omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.
quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus utcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo
uocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati
omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera
superiora perlucida et luculenta omnia. cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine
specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita commode hominibus intimatam, ut
appellaretur terra inuisibilis et incomposita. cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et
dicit sibi: "non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque
sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et incomposita non est", dum sibi
haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo. ego uero,
domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me,
cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam
cum speciebus innumeris et uariis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles
formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non
quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum auersaretur
sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; uerum autem illud quod cogitabam non
priuatione omnis formae, sed comparatione formosiorum erat informe, et suadebat uera ratio, ut
omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si uellem prorsus informe cogitare et
non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam
quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil. et cessauit mens mea
interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio
mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorum que mutabilitatem altius inspexi, qua
desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundem que transitum de forma in
formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam,
non suspicari -: et si totum tibi confiteatur uox et stilus meus, quidquid de ista quaestione
enodasti mihi, quis legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare
honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium
ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid
animus? numquid corpus? numquid species animi uel corporis? si dici posset "nihil aliquid" et
"est non est", hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas uisibiles et
compositas.
et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te
longius, quanto dissimilius: neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias
aliter, sed id ipsum et id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens,
in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de
nihilo. fecisti enim caelum et terram non de te: nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi,
et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non erat,
unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram,
magnum quiddam et paruum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona,
magnum caelum et paruam terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo
quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius
nihil esset.
sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque
tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. inuisibilis enim erat et
incomposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est
magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium etiam in profundis suis habet
speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud
autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari
poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene
nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. ualde enim mirabile hoc caelum
corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti:
fiat, et sic est factum. quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae
fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam
enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras
caelum et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et
incomposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et incomposita, de qua informitate,
de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in
quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum
mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est
terra inuisibilis.
ideo que spiritus, doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio caelum et terram,
tacet de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti,
creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen
aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae
cohibet et sine ullo lapsu, ex quo facta est, inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem
uicissitudinem temporum. ista uero informitas terrae inuisibilis et incomposita, nec ipsa in diebus
numerata est. ubi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quidquam nec praeterit, et ubi hoc
non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium. o ueritas, lumen cordis mei,
non tenebrae meae loquantur mihi! defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc
adamaui te. erraui et recordatus sum tui. audiui uocem tuam post me, ut redirem, et uix audiui
propter tumultus impacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. nemo
me prohibeat: hunc bibam et hunc uiuam. non ego uita mea sim: male uixi ex me, mors mihi fui:
in te reuiuesco. tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et uerba eorum arcana
ualde.
iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, solus habens
immortalitatem, quoniam ex nulla specie motu ue mutaris nec temporibus uariatur uoluntas tua,
quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis
magis que clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
item dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias,
quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est, quod non est; motus
que uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et
quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo.
hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magis que clarescat, oro te, atque in ea manifestatione
persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem, quod nec illa
creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es te que perseuerantissima castitate hauriens
mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit et te sibi semper praesente, ad quem toto
affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit,
nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. o beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini
tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque inlustratore suo! nec inuenio, quid libentius
appellandum existimem caelum caeli domino quam domum tuam contemplantem delectationem
tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento
pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.
unde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei
lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus?, si iam petit a te unam et
hanc requirit, ut inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? et quae uita eius nisi tu? et qui
dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? hinc ergo intellegat
anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae
peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi
cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis
magis que clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.
ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infimarum. et quis dicet
mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis uagatur et uoluitur, quis nisi talis
dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam
de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? omnino enim
non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.
quibus consideratis, quantum donas, deus meus, quantum me ad pulsandum excitas quantum que
pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit:
unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo
mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum tua aeternitate atque incommutabilitate
perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel
stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti,
quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra
autem inuisibilis erat et incomposita et tenebrae super abyssum. quibus uerbis insinuatur
informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil
peruentionem cogitare non possunt, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque composita
et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum
commemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur uicissitudines temporum propter ordinatas
commutationes motionum atque formarum.
hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus
caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum,
neque commemorantem, quoto die feceris haec. sic interim sentio propter illud caelum caeli,
caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per
speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod
dictum est, nosse simul sine ulla uicissitudine temporum, et propter inuisibilem atque
incompositam terram sine ulla uicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo
illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: propter duo haec, primitus formatum et
penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc uero terram, sed terram inuisibilem et
incompositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam
tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et
quod secundo die commemoratur factum firmamentum et uocatum caelum, insinuat, de quo
caelo prius sine diebus sermo locutus sit.
mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed
mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et
tremor amoris. odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes
eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed
laudatores libri geneseos: "non" inquiunt "hoc uoluit in his uerbis intellegi spiritus dei, qui per
moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos
dicimus". quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.
num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate
creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius
substantiam sit? unde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper
uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod
nolebat aut nolle quod uolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum
non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio
rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idem que contuitus fit memoria, cum praeterierint:
omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus
autem noster aeternus est. haec conligo atque coniungo et inuenio deum meum, deum aeternum
non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.
quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? "non" inquiunt. quid illud? num falsum est
omnem naturam formatam materiam ue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est,
quia summe est? "neque hoc negamus" inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem
quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo uero et uere aeterno, ut, quamuis ei
coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et
defluat, sed in eius solius ueracissima contemplatione requiescat? quoniam tu, deus, diligenti te,
quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec ad se? haec est domus
dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia
sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti
et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.
nam etsi non inuenimus tempus ante illam—prior quippe omnium creata est sapientia—nec
utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et aequalis et per quam creata
sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est,
intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est—dicitur enim et ipsa,
quamuis creata, sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur,
tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et
iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus
tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso—ergo quia prior omnium creata est quaedam sapientia,
quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum
est et libera est et aeterna in caelis—quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est
et caelum caeli domino?—etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis
antecedit, quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo
facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen
conditionis suae.
unde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum. etsi non solum ante
illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam
deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur, inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde
tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et
ferueret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae
domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut
possideat et me in te, quia fecit et me. erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei,
structoris tui, spero me reportari tibi.
quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et moysen pium famulum dei et libros
eius oracula sancti spiritus creditis? est ne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen
secundum modum suum aeterna in caelis, ubi uices temporum frustra quaeritis, quia non
inuenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis uolubile, cui semper
inhaerere deo bonum est. "est" inquiunt. quid igitur ex his, quae clamauit cor meum ad deum
meum, cum audiret interius uocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat
informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla
esse uicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat,
ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est "hoc quoque" aiunt "non
negamus".
cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente
mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et
obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant et uiam praebeant ad se uerbo tuo. quod si
noluerint et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo
ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes
terram in oculos suos et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles
gemitus in peregrinatione mea et recordans hierusalem extento in eam sursum corde, hierusalem
patriam meam, hierusalem matrem meam, te que super eam regnatorem, inlustratorem, patrem,
tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul
omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris
carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, conligas totum quod sum a
dispersione et deformitate hac et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus,
misericordia mea. cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt
honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobis cum constituentes illam per sanctum
moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto,
deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.
dicunt enim: "quamuis uera sint haec, non ea tamen duo moyses intuebatur, cum reuelante spiritu
diceret: in principio fecit deus caelum et terram. non caeli nomine spiritalem uel intellectualem
illam creaturam semper faciem dei contemplantem significauit nec terrae nomine informem
materiam". quid igitur? "quod nos dicimus" inquiunt "hoc ille uir sensit, hoc uerbis istis elocutus
est". quid illud est? "nomine" aiunt "caeli et terrae totum istum uisibilem mundum prius
uniuersaliter et breuiter significare uoluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi
articulatim uniuersa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis
ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola uisibilia commendanda
iudicaret". terram uero inuisibilem et incompositam tenebrosam que abyssum, unde consequenter
ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista uisibilia, quae nota sunt omnibus,
non incongruenter informem istam materiam intellegendam esse consentiunt.
quid? si dicat alius eandem informitatem confusionem que materiae caeli et terrae nomine prius
insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime
apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si
dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilem que naturam non indecenter
appellatam ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus,
huiuscemodi duobus uocabulis esse comprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia
dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam
mutabilitas omnibus, siue maneant, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima hominis
et corpus, communem omnium rerum inuisibilium uisibilium que materiem adhuc informem, sed
certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est inuisibilis atque uisibilis iam utraque formata
creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra inuisibilis et incomposita et
tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra inuisibilis et incomposita intellegatur materies
corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante
cohibitionem quasi fluentis immoderationis et ante inluminationem sapientiae?
est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles
uisibiles que naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: in principio fecit deus caelum
et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilem que materiam
his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formis que
distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec
corporalis creatura.
quibus omnibus auditis et consideratis nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad
subuersionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia
finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et nouit magister noster in
quibus duobus praeceptis totam legem prophetas que suspenderit. quae mihi ardenter confitenti,
deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis
intellegi possint, quae tamen uera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam
sensit alius eum sensisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque
comprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod
falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque
conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc
sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit
ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?
uerum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. et uerum est esse principium sapientiam
tuam, in qua fecisti omnia. item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas
caelum et terram breui complexione factarum omnium conditarum que naturarum. et uerum est,
quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua
mutatur et uertitur. uerum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut,
quamuis sit mutabile, non mutetur. uerum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum
habere non posse. uerum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam
nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde
factum est caelum et terra. uerum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam
terram et abyssum. uerum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid
creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. uerum est omne, quod ex informi
formatur, prius esse informe, deinde formatum.
ex his omnibus ueris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia uidere donasti et qui
moysen, famulum tuum, in spiritu ueritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo
omnibus aliud sibi tollit qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi
coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem uel spiritalem corporalem que creaturam;
aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit
deus uniuersam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notis
que naturis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi
coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: in principio
fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam
creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque
formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id
est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem
caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.
item quod attinet ad intellectum uerborum sequentium, ex illis omnibus ueris aliud sibi tollit, qui
dicit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale
illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce;
aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est
hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde
fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota;
aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, id est
hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde
fieret caelum intellegibile—quod alibi dicitur caelum caeli—et terra, scilicet omnis natura
corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis
inuisibilis uisibilis que creatura; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et
tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellauit,
sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram inuisibilem et incompositam tenebrosam que
abyssum nominauit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet
corporalem que creaturam; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae
erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum
fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes
superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notis que
creaturis.
cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: "si non uultis hanc
informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non
fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem
deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum
diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat
inuisibilis et incomposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen
intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod praescriptum est: fecit caelum et terram,"
respondebunt adsertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut
illius, cum haec audierint, et dicent: "informem quidem istam materiam non negamus a deo
factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum
atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed
tamen bonum: non autem commemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut
alia multa non commemorauit, ut cherubim et seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes,
dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si eo,
quod dictum est: fecit caelum et terram, comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super
quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae
nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? aut si ita accipitur, cur
ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum neque scriptum est
factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere
cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregetur aqua, quae est sub
firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super
firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec
scriptum est, qua uoce formatae sint? unde si aliquid genesis tacuit deum fecisse, quod tamen
deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere
audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro geneseos commemoratas quidem audimus, ubi
autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec
terram inuisibilem et incompositam tenebrosam que abyssum appellat, docente ueritate
intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideo que illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit
omiserit enuntiare ista narratio?"
his ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo,
duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa
enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est.
aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis
moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditorem que uoluerit. in illo primo
genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero
discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis,
domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et
accedamus simul ad uerba libri tui et quaeramus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli
tui, cuius calamo dispensasti ea.
sed quis nostrum sic inuenit eam inter tam multa uera, quae in illis uerbis aliter atque aliter
intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse moysen atque hoc in illa
narratione uoluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc uerum esse, siue ille hoc senserit siue aliud?
ecce enim, deus meus, ego seruus tuus, qui uoui tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro,
ut ex misericordia tua reddam tibi uota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo uerbo
incommutabili omnia te fecisse, inuisibilia et uisibilia, numquid tam fidenter dico non aliud
quam hoc attendisse moysen, cum scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non,
sicut in tua ueritate hoc certum uideo, ita in eius mente uideo id eum cogitasse, cum haec
scriberet? potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et
caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectam que naturam siue spiritalem siue
corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem uelle intellegi. uideo quippe uere
potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his uerbis ille cogitauerit, non ita
uideo, quamuis siue aliquid horum siue quid aliud, quod a me commemoratum non est, tantus uir
ille mente conspexerit, cum haec uerba promeret, uerum eum uidisse apte que id enuntiauisse
non dubitem.
nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "non hoc sensit moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit,
quod ego dico". si enim mihi diceret: "unde scis hoc sensisse moysen, quod de his uerbis eius
eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi uel
aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: "non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego
dico", neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum,
deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales
feram, qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed
quia superbi sunt nec nouerunt moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia
sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum
dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si
autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune
omnium est ueritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse moysen, quod
ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae,
sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideo que domine, tremenda sunt iudicia tua,
quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius
communionem publice uocas, terribiliter admonens nos, ut eam nolimus habere priuatam, ne
priuemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat et
suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium.
qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.
attende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, attende, quid dicam contradictori huic, attende; coram
te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis; attende et
uide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo
uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus.
nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili
ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione
contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando, si ipse
moyses apparuisset nobis atque dixisset: "hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus.
non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus
dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum
sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse moysen, quidquid in illis libris
sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille
docuit opinamur. iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de
illis uerbis erui possunt, temere affirmare, quam earum moyses potissimum senserit, et
perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta
conamur exponere.
et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis
confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum
meum sicut me ipsum, non possum minus credere de moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi
optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eo que loci me
constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto
post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine
omnium falsarum superbarum que doctrinarum uerba superaturae. uellem quippe, si tunc ego
essem moyses—ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid est homo, nisi quia memor es
eius?—uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te geneseos liber scribendus
adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque
illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas
dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent,
eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce
ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.
sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribus que riuis in ampliora spatia fluxum ministrat
quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio
dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae
ueritatis, unde sibi quisque uerum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores
loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi
hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino
placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora
supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est
illud, cogitant uerba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum
transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex
familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere
uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua
certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate
circumspicit. quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas
superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne implumem
pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat,
donec uolet.
alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opaca frutecta sunt, uident in eis latentes fructus
et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. uident enim, cum haec uerba legunt uel
audiunt tua, deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec
tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod
tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia, non de te
similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur
per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo
genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te, siue gradatim remotiore
distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in
luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent.
et alius eorum intendit in id, quod dictum est: in principio fecit deus, et resipiscit sapientiam
principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium
intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit.
atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum
ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius
iam formatas distinctas que naturas, alius unam formatam eandem que spiritalem caeli nomine,
aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et
terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id
intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilis que creatura, alius tantum,
unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptas que naturas. nec
illi uno modo, qui iam dispositas digestas que creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt,
sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum
suspicimus et terram caliginosam quae que in eis sunt.
at ille, qui non aliter accipit: in principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo
ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae,
id est intellegibilis corporalis que creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo
quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps, et post uniuersitatem non inueniet ac
per hoc audiet inuitus: "quomodo illud primo, si postea nihil?" cum uero dicit primo informem,
deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate,
quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos
fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et
ultimum, quae commemoraui, difficillime intelleguntur, duo media facillime. namque rara uisio
est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem
ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat,
quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid
non formatum potest, formari autem quod non est non potest? sic est prior materies quam id,
quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior interuallo temporis.
neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in
formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum
fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in
cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde
formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies,
quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius
est. idem quippe formatur, ut cantus sit. et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam
forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed
cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum
cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est
non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus. sed prior est origine, quia non cantus formatur,
ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum
primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore
primo factam, quia formae rerum exerunt tempora, illa autem erat informis iam que in
temporibus simul animaduertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi uelut tempore prior
sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur
aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.
in hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas, et deus noster misereatur
nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc, si quis quaerit ex me,
quid horum moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si
tibi non confiteor: "nescio". et scio tamen illas ueras esse sententias. exceptis carnalibus, de
quibus quantum existimaui locutus sum—quos tamen bonae spei paruulos haec uerba libri tui
non territant alta humiliter et pauca copiose—sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere
fateor, diligamus nos inuicem pariter que diligamus te, deum nostrum, fontem ueritatis, si non
uana, sed ipsam sitimus, eundem que famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo
plenum, ita honoremus, ut hoc eum te reuelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod
in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.
ita cum alius dixerit: "hoc sensit, quod ego", et alius: "immo illud, quod ego", religiosius me
arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque uerum est? et si quid tertium et si quid
quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa omnia uidisse
credatur, per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus
temperauit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid
scriberem, sic mallem scribere, ut, quod ueri quisque de his rebus capere posset, mea uerba
resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras,
quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum
uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea
scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum
potuimus et tamen in eis inueniri potest.
postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et
spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit, quidquid eras in eis uerbis
tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis
ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, sit igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior. nobis
autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc quod
etiam illi homini tuo siue, aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas,
non error inludat. ecce, domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa, oro te,
scripsimus! quae nostrae uires, quae tempora omnibus libris tuis ad istum modum sufficient? sine
me itaque breuius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris uerum, certum
et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut,
si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime—id enim conari me oportet—quod si
adsecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere uoluerit, quae
illi quoque dixit quod uoluit.
LIBER TERTIUS DECIMUS
inuoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. inuoco te in
animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspiras ei: nunc inuocantem
te ne deseras, qui priusquam inuocarem praeuenisti et institisti crebrescens multimodis uocibus,
ut audirem de longinquo et conuerterer et uocantem me inuocarem te. tu enim, domine, deleuisti
omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis, in quibus a te defeci, et praeuenisti omnia
bona merita mea, ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti, quia et priusquam essem tu eras,
nec eram, cui praestares ut essem, et tamen ecce sum ex bonitate tua praeueniente totum hoc,
quod me fecisti et unde me fecisti. neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu
adiuueris, dominus meus et deus meus, non ut tibi sic seruiam, quasi ne fatigeris in agendo, aut
ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus,
si non te colam, sed ut seruiam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui
bene sit. ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil
prodesset nec de te aequale tibi esset, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. quid enim te
promeruit caelum et terra, quae fecisti in principio? dicant,
quid te promeruerunt spiritalis corporalis que natura, quas fecisti in sapientia tua, ut inde
penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo uel spiritali uel corporali euntia in
immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius, quam si
formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset, atque
ita penderent in tuo uerbo informia, nisi per idem uerbum reuocarentur ad unitatem tuam et
formarentur et essent ab uno te summo bono uniuersa bona ualde. quid te promeruerant, ut essent
saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te? quid te promeruit materies corporalis, ut esset
saltem inuisibilis et incomposita, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? ideo que te, quia non
erat, promereri ut esset non poterat. aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem
tenebrosa fluitaret similis abysso, tui dissimilis, nisi per idem uerbum conuerteretur ad idem, a
quo facta est, atque ab eo inluminata lux fieret, quamuis non aequaliter tamen conformis formae
aequali tibi. sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse—alioquin deforme esse non
posset—ita etiam creato spiritui non id est uiuere, quod sapienter uiuere: alioquin
incommutabiliter saperet. bonum autem illi est haerere tibi semper, ne, quod adeptus est
conuersione, auersione lumen amittat et relabatur in uitam tenebrosae abysso similem. nam et
nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, auersi a te, nostro lumine, in ea uita fuimus
aliquando tenebrae et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico
tuo sicut montes dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus.
quod autem in primis conditionibus dixisti: fiat lux, et facta est lux, non incongruenter hoc
intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque uita, quam inluminares. sed sicut non te
promeruerat, ut esset talis uita, quae inluminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut
inluminaretur. neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed
intuendo inluminantem lucem ei que cohaerendo, ut et quod utcumque uiuit et quod beate uiuit,
non deberet nisi gratiae tuae, conuersa per commutationem meliorem ad id, quod neque in melius
neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud
uiuere, aliud beate uiuere, quia tua beatitudo es.
quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista uel omnino nulla essent uel informia
remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque
conuertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium compleatur ex eis? perfecto enim tibi
displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem imperfecto, tamquam
et tu eorum perfectione perficiendus sis. spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas, non
ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. in quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus, hos
in se requiescere facit. sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis uoluntas tua, ipsa in
se sibi sufficiens, super eam quam feceras uitam; cui non hoc est uiuere, quod beate uiuere, quia
uiuit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat conuerti ad eum, a quo facta est, et magis magis
que uiuere apud fontem uitae et in lumine eius uidere lumen et perfici et inlustrari et beari.
ecce apparet mihi in aenigmate trinitas, quod es, deus meus, quoniam tu, pater, in principio
sapientiae nostrae, quod est tua sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in filio tuo,
fecisti caelum et terram. et multa diximus de caelo caeli et de terra inuisibili et incomposita et de
abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis uagabunda deliquia, nisi conuerteretur ad eum,
a quo erat qualiscumque uita, et inluminatione fieret speciosa uita et esset caelum caeli eius,
quod inter aquam et aquam postea factum est. et tenebam iam patrem in dei nomine, qui fecit
haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et trinitatem credens deum meum, sicut
credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas.
ecce trinitas deus meus, pater et filius et spiritus sanctus, creator uniuersae creaturae.
sed quae causa fuerat, o lumen ueridicum, tibi admoueo cor meum, ne me uana doceat, discute
tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa
fuerat, ut post nominatum caelum et terram inuisibilem et incompositam et tenebras super
abyssum tum demum scriptura tua nominaret spiritum tuum? an quia oportebat sic eum insinuari,
ut diceretur superferri? non posset hoc dici, nisi prius illud commemoraretur, cui superferri
spiritus tuus posset intellegi. nec patri enim nec filio superferebatur nec superferri recte diceretur,
si nulli rei superferretur. prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non
oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. cur ergo aliter eum insinuari non
oportebat, nisi ut superferri diceretur?
iam hinc sequatur qui potest intellectu apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et de spiritalibus docentem et
demonstrantem supereminentem uiam caritatis et flectentem genua pro nobis ad te, ut
cognoscamus supereminentem scientiam caritatis christi. ideo que ab initio supereminens
superferebatur super aquas. cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam
abyssum et de subleuatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? cui
dicam? quomodo dicam? neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. quid similius et
quid dissimilius? affectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore
curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum cor habeamus ad te,
ubi spiritus tuus superfertur super aquas, et ueniamus ad supereminentem requiem, cum
pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia.
defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicauerunt abyssum uniuersae spiritalis creaturae in
profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: fiat lux, et facta esset lux, et inhaereret tibi omnis
oboediens intellegentia caelestis ciuitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur
incommutabiliter super omne mutabile. alioquin et ipsum caelum caeli tenebrosa abyssus esset in
se; nunc autem lux est in domino. nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et
indicantium tenebras suas nudatas ueste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem
creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc
nec ipsa sibi. tu enim, deus noster, inluminabis tenebras nostras: ex te oriuntur uestimenta nostra,
et tenebrae nostrae sicut meridies erunt. da mihi te, deus meus, redde mihi te: en amo et, si parum
est, amem ualidius. non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut
currat uita mea in amplexus tuos nec auertatur, donec abscondatur in abscondito uultus tui. hoc
tantum scio, quia male mihi est praeter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi
copia, quae deus meus non est, egestas est.
numquid aut pater aut filius non superferebatur super aquas? si tamquam loco sicut corpus, nec
spiritus sanctus; si autem incommutabilis diuinitatis eminentia super omne mutabile, et pater et
filius et spiritus sanctus superferebatur super aquas. cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est
hoc? cur de illo tantum dictum est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum
est, quod sit donum tuum? in dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. requies nostra locus noster.
amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus exaltat humilitatem nostram de portis mortis. in bona
uoluntate pax nobis est. corpus pondere suo nititur ad locum suum. pondus non ad ima tantum
est, sed ad locum suum. ignis sursum tendit, deorsum lapis. ponderibus suis aguntur, loca sua
petunt. oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa infra oleum
demergitur: ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et
quiescunt. pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. dono tuo accendimur et sursum
ferimur; inardescimus et imus. ascendimus ascensiones in corde et cantamus canticum graduum.
igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem hierusalem,
quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: in domum domini ibimus. ibi nos conlocabit
uoluntas bona, ut nihil uelimus aliud quam permanere illic in aeternum.
beata creatura, quae non nouit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super
omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo interuallo temporis in ea uocatione, qua dixisti:
fiat lux, et fieret lux. in nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur:
in illa uero dictum est, quid esset, nisi inluminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et
tenebrosa, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens
conuersa lux esset. qui potest, intellegat, a te petat. ut quid mihi molestus est, quasi ego
inluminem ullum hominem uenientem in hunc mundum? trinitatem omnipotentem quis
intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam. rare anima, quae cum de illa loquitur, scit
quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace uidet istam uisionem. uellem, ut haec
tria cogitarent homines in se ipsis. longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se
exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, uelle. sum
enim et scio et uolo: sum sciens et uolens et scio esse me et uelle et uolo esse et scire. in his
igitur tribus quam sit inseparabilis uita et una uita et una mens et una essentia, quam denique
inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. certe coram se est; attendat in se et
uideat et dicat mihi. sed cum inuenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet inuenisse illud,
quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et uult
incommutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna
singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo
est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis
facile cogitauerit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiauerit?
procede in confessione, fides mea; dic domino deo tuo: sancte, sancte, sancte, domine deus meus,
in nomine tuo baptizati sumus, pater et fili et spiritus sancte, in nomine tuo baptizamus, pater et
fili et spiritus sancte, quia et apud nos in christo suo fecit deus caelum et terram, spiritales et
carnales ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, inuisibilis erat et
incomposita, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem, et
iudicia tua sicut multa abyssus. sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam, non reliquit
miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: fiat lux; paenitentiam agite, appropinquauit enim
regnum caelorum, paenitentiam agite; fiat lux. et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima
nostra, commemorati sumus tui, domine, de terra iordanis et de monte aequali tibi, sed paruo
propter nos, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conuersi sumus ad te, et facta est lux. et
ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.
et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem. spe enim salui facti sumus. spes autem, quae
uidetur, non est spes. adhuc abyssus abyssum inuocat, sed iam in uoce cataractarum tuarum.
adhuc et ille qui dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, etiam ipse
nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur et
ingemescit grauatus, et sitit anima eius ad deum uiuum, quemadmodum cerui ad fontes aquarum,
et dicit: "quando ueniam?", habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens, et inuocat
inferiorem abyssum dicens: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis
uestrae, et: nolite pueri effici mentibus, sed malitia paruuli estote, ut mentibus perfecti sitis, et: o
stulti galatae, quis uos fascinauit? sed iam non in uoce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum
de excelsis per eum, qui ascendit in altum et aperuit cataractas donorum suorum, ut fluminis
impetus laetificarent ciuitatem tuam. illi enim suspirat sponsi amicus, habens iam spiritus
primitias penes eum, sed adhuc in semet ipso ingemescens, adoptionem expectans,
redemptionem corporis sui; illi suspirat—membrum est enim sponsae—et illi zelat—amicus est
enim sponsi -, illi zelat, non sibi, quia in uoce cataractarum tuarum, non in uoce sua inuocat
alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens euam decepit astutia sua, sic et eorum sensus
corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro, unico tuo. quae est illa speciei lux? cum
uidebimus eum, sicuti est, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum
dicitur mihi cotidie: ubi est deus tuus?
et ego dico: "deus meus ubi es?" ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me
animam meam in uoce exultationis et confessionis soni festiuitatem celebrantis. et adhuc tristis
est, quia relabitur et fit abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam
accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in
domino; lucerna pedibus tuis uerbum eius. spera et perseuera, donec transeat nox, mater
iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum
residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae.
spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et uidebo
salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui
habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer
superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe
salui facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus.
inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis, qui probas corda nostra
et uocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus,
quod non accepimus a te, ex eadem massa uasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in
contumeliam?
aut quis nisi tu, deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in scriptura tua
diuina? caelum enim plicabitur ut liber et nunc sicut pellis extenditur super nos. sublimioris enim
auctoritatis est tua diuina scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam
dispensasti nobis. et tu scis, domine, tu scis, quemadmodum pellibus indueris homines, cum
peccato mortales fierent. unde sicut pellem extendisti firmamentum libri tui, concordes utique
sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. namque ipsa eorum morte
solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae
subter sunt, quod, cum hic uiuerent, non ita sublimiter extentum erat. nondum sicut pellem
caelum extenderas, nondum mortis eorum famam usquequaque dilataueras.
uideamus, domine, caelos, opera digitorum tuorum: disserena oculis nostris nubilum, quo
subtexisti eos. ibi est testimonium tuum sapientiam praestans paruulis. perfice, deus meus,
laudem tuam ex ore infantium et lactantium. neque enim nouimus alios libros ita destruentes
superbiam, ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo
peccata sua. non noui, domine, non noui alia tam casta eloquia, quae sic mihi persuaderent
confessionem et lenirent ceruicem meam iugo tuo et inuitarent colere te gratis. intellegam ea,
pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.
sunt aliae aquae super hoc firmamentum, credo, immortales et a terrena corruptione secretae.
laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum, qui non opus habent
suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere uerbum tuum. uident enim faciem tuam
semper et ibi legunt sine syllabis temporum, quid uelit aeterna uoluntas tua. legunt, eligunt et
diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. eligendo enim et diligendo legunt
ipsam incommutabilitatem consilii tui. non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum, quia
tu ipse illis hoc es et es in aeternum, quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti
super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam
temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. in caelo enim, domine, misericordia tua et
ueritas tua usque ad nubes. transeunt nubes, caelum autem manet. transeunt praedicatores uerbi
tui ex hac uita in aliam uitam, scriptura uero tua usque in finem saeculi super populos extenditur.
sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt, quoniam et pellis plicabitur
et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, uerbum autem tuum manet in
aeternum; quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis,
quia et nos quamuis filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus. attendit per retia
carnis et blanditus est et inflammauit, et currimus post odorem eius. sed cum apparuerit, similes
ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est: sicuti est, domine, uidere nostrum, quod nondum
est nobis.
nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et uis
incommutabiliter. et essentia tua scit et uult incommutabiliter et scientia tua est et uult
incommutabiliter et uoluntas tua est et scit incommutabiliter. nec uidetur iustum esse coram te,
ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato commutabili. ideo que
anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare
de se non potest. sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen.
quis congregauit amaricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et
terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamuis innumerabili uarietate curarum
fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam et
appareret arida sitiens tibi? quoniam tuum est et mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus
tuae formauerunt. neque enim amaritudo uoluntatum, sed congregatio aquarum uocatur mare. tu
enim coherces etiam malas cupiditates animarum et figis limites, quousque progredi sinantur,
atque ut in se comminuantur fluctus earum. atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.
at animas sitientes tibi et apparentes tibi alio fine distinctas a societate maris occulto et dulci
fonte inrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum et te iubente, domino deo suo,
germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis
necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra
infirmitate compatimur ad subueniendum indigentibus similiter opitulantes, quemadmodum
nobis uellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus, non tantum in facilibus tamquam in
herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est
beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis et praebendo protectionis
umbraculum ualido robore iusti iudicii.
ita, domine, ita, oro te, oriatur, sicuti facis, sicuti das hilaritatem et facultatem, oriatur de terra
ueritas, et iustitia de caelo respiciat, et fiant in firmamento luminaria. frangamus esurienti panem
nostrum et egenum sine tecto inducamus in domum nostram, nudum uestiamus et domesticos
seminis nostri non despiciamus. quibus in terra natis fructibus uide, quia bonum est, et erumpat
temporana lux nostra, et de ista inferiore fruge actionis in delicias contemplationis uerbum uitae
superius obtinentes appareamus sicut luminaria in mundo cohaerentes firmamento scripturae
tuae. ibi enim nobis cum disputas, ut diuidamus inter intellegibilia et sensibilia tamquam inter
diem et noctem uel inter animas alias intellegibilibus, alias sensibilibus deditas, ut iam non tu
solus in abdito diiudicationis tuae, sicut antequam fieret firmamentum, diuidas inter lucem et
tenebras, sed etiam spiritales tui in eodem firmamento positi atque distincti manifestata per
orbem gratia tua luceant super terram et diuidant inter diem et noctem et significent tempora,
quia uetera transierunt, ecce facta sunt noua, et quia propior est nostra salus, quam cum
credidimus, et quia nox praecessit, dies autem appropinquauit et quia benedicis coronam anni tui,
mittens operarios in messem tuam, in qua seminanda alii laborauerunt, mittens etiam in aliam
sementem, cuius messis in fine est. ita das uota optanti et benedicis annos iusti, tu autem idem
ipse es et in annis tuis, qui non deficiunt, horreum praeparas annis transeuntibus. aeterno quippe
consilio propriis temporibus bona caelestia das super terram. quoniam quidem alii datur per
spiritum sermo sapientiae tamquam luminare maius propter eos, qui perspicuae ueritatis luce
delectantur tamquam in principio diei, alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum
tamquam luminare minus, alii fides, alii donatio curationum, alii operationes uirtutum, alii
prophetia, alii diiudicatio spirituum, alteri genera linguarum, et haec omnia tamquam stellae.
omnia enim haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult et
faciens apparere sidera in manifestatione ad utilitatem. sermo autem scientiae, qua continentur
omnia sacramenta, quae uariantur temporibus tamquam luna, et ceterae notitiae donorum, quae
deinceps tamquam stellae commemorata sunt, quantum differunt ab illo candore sapientiae, quo
gaudet praedictus dies, tantum in principia noctis sunt. his enim sunt necessaria, quibus ille
prudentissimus seruus tuus non potuit loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, ille, qui
sapientiam loquitur inter perfectos. animalis autem homo tamquam paruulus in christo lactis que
potator, donec roboretur ad solidum cibum et aciem firmet ad solis aspectum, non habeat
desertam noctem suam, sed luce lunae stellarum que contentus sit. haec nobis cum disputas
sapientissime, deus noster, in libro tuo, firmamento tuo, ut discernamus omnia contemplatione
mirabili, quamuis adhuc in signis et in temporibus et in diebus et in annis.
sed prius lauamini, mundi estote, auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum
meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut
germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et uenite, disputemus, dicit dominus, ut fiant
luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram. quaerebat diues ille a magistro bono, quid
faceret, ut uitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et
nihil amplius—bonus est autem, quia deus est—dicat ei, ut, si uult uenire ad uitam, seruet
mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non
furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et
dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est?
uade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus
et habebis thesaurum in caelis et sequere dominum, si uis esse perfectus, eis sociatus, inter quos
loquitur sapientiam ille, qui nouit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi
luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi
fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae
offocauerunt uerbum.
uos autem, genus electum, infirma mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite
post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli
enarrent gloriam eius diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et
tenebras paruulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens
eructet diei uerbum sapientiae et nox, luna lucens, annuntiet nocti uerbum scientiae. luna et
stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius.
ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo
sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit
super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae habentia.
ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. uos enim estis lumen mundi nec estis sub modio.
exaltatus est, cui adhaesistis, et exaltauit uos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.
concipiat et mare et pariat opera uestra, et producant aquae reptilia animarum uiuarum.
separantes enim pretiosum a uili facti estis os dei, per quod diceret: producant aquae non animam
uiuam, quam terra producet, sed reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram.
repserunt enim sacramenta tua, deus, per opera sanctorum tuorum inter medios fluctus
temptationum saeculi ad imbuendas gentes nomine tuo in baptismo tuo. et inter haec facta sunt
magnalia mirabilia tamquam coeti grandes et uoces nuntiorum tuorum uolantes super terram
iuxta firmamentum libri tui praeposito illo sibi ad auctoritatem, sub quo uolitarent, quocumque
irent. neque enim sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum, quando in
omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, quoniam tu, domine,
benedicendo multiplicasti haec.
numquid mentior aut mixtione misceo neque distinguo lucidas cognitiones harum rerum in
firmamento caeli et opera corporalia in undoso mari et sub firmamento caeli? quarum enim
rerum notitiae sunt solidae et terminatae sine incrementis generationum tamquam lumina
sapientiae et scientiae, earundem rerum sunt operationes corporales multae ac uariae, et aliud ex
alio crescendo multiplicantur in benedictione tua, deus, qui consolatus es fastidia sensuum
mortalium, ut in cognitione animi res una multis modis per corporis motiones figuretur atque
dicatur. aquae produxerunt haec, sed in uerbo tuo. necessitates alienatorum ab aeternitate ueritatis
tuae populorum produxerunt haec, sed in euangelio tuo, quoniam ipsae aquae ista eiecerunt,
quarum amarus languor fuit causa, ut in tuo uerbo ista producerent.
et pulchra sunt omnia faciente te, et ecce tu inenarrabiliter pulchrior, qui fecisti omnia: a quo si
non esset lapsus adam, non diffunderetur ex utero eius salsugo maris, genus humanum profunde
curiosum et procellose tumidum et instabiliter fluuidum, atque ita non opus esset, ut in aquis
multis corporaliter et sensibiliter operarentur dispensatores tui mystica facta et dicta. sic enim
mihi nunc occurrerunt reptilia et uolatilia, quibus imbuti et initiati homines corporalibus
sacramentis subditi non ultra proficerent, nisi spiritaliter uiuesceret anima gradu alio et post initii
uerbum in consummationem respiceret.
ac per hoc in uerbo tuo non maris profunditas, sed ab aquarum amaritudine terra discreta eicit
non reptilia animarum uiuarum et uolatilia, sed animam uiuam. neque enim iam opus habet
baptismo, quo gentibus opus est, sicut opus habebat, cum aquis tegeretur: non enim intratur aliter
in regnum caelorum ex illo, quo instituisti, ut sic intretur; nec magnalia mirabilium quaerit,
quibus fiat fides: neque enim nisi signa et prodigia uiderit, non credit, cum iam distincta sit terra
fidelis ab aquis maris infidelitate amaris, et linguae in signo sunt non fidelibus, sed infidelibus.
nec isto igitur genere uolatili, quod uerbo tuo produxerunt aquae, opus habet terra, quam fundasti
super aquas. immitte in eam uerbum tuum per nuntios tuos. opera enim eorum narramus, sed tu
es, qui operaris in eis, et operentur animam uiuam. terra producit eam, quia terra causa est, ut
haec agant in ea, sicut mare fuit causa, ut agerent reptilia animarum uiuarum et uolatilia sub
firmamento caeli, quibus iam terra non indiget, quamuis piscem manducet leuatum de profundo
in ea mensa, quam parasti in conspectu credentium; ideo enim de profundo leuatus est, ut alat
aridam. et aues marina progenies, sed tamen super terram multiplicantur. primarum enim uocum
euangelizantium infidelitas hominum causa extitit; sed et fideles exhortantur et benedicuntur eis
multipliciter de die in diem. at uero anima uiua de terra sumit exordium, quia non prodest nisi
iam fidelibus continere se ab amore huius saeculi, ut anima eorum tibi uiuat, quae mortua erat in
deliciis uiuens, deliciis, domine, mortiferis; nam tu puri cordis uitales deliciae.
operentur ergo iam in terra ministri tui, non sicut in aquis infidelitatis annuntiando et loquendo
per miracula et sacramenta et uoces mysticas, ubi intenta fit ignorantia mater admirationis in
timore occultorum signorum—talis enim est introitus ad fidem filiis adam oblitis tui, dum se
abscondunt a facie tua et fiunt abyssus—sed operentur etiam sicut in arida discreta a gurgitibus
abyssi et sint forma fidelibus uiuendo coram eis et excitando ad imitationem. sic enim non
tantum ad audiendum sed etiam ad faciendum audiunt: quaerite deum, et uiuet anima uestra, ut
producat terra animam uiuentem, nolite conformari huic saeculo, continete uos ab eo. euitando
uiuit anima, quae appetendo moritur. continete uos ab immani feritate superbiae, ab inerti
uoluptate luxuriae et a fallaci nomine scientiae, ut sint bestiae mansuetae et pecora edomita et
innoxii serpentes. motus enim animae sunt isti in allegoria: sed fastus elationis et delectatio
libidinis et uenenum curiositatis motus sunt animae mortuae, quia non ita moritur, ut omni motu
careat, quoniam discedendo a fonte uitae moritur atque ita suscipitur a praetereunte saeculo et
conformatur ei.
uerbum autem tuum, deus, fons uitae aeternae est et non praeterit: ideo que in uerbo tuo
cohibetur ille discessus, dum dicitur nobis: nolite conformari huic saeculo, ut producat terra in
fonte uitae animam uiuentem, in uerbo tuo per euangelistas tuos animam continentem imitando
imitatores christi tui. hoc est enim secundum genus, quoniam aemulatio uiri ab amico est: estote,
inquit, sicut ego, quia et ego sicut uos. ita erunt in anima uiua bestiae bonae in mansuetudine
actionis. mandasti enim dicens: in mansuetudine opera tua perfice et ab omni homine diligeris. et
pecora bona neque si manducauerint, abundantia, neque si non manducauerint, egentia, et
serpentes boni non perniciosi ad nocendum, sed astuti ad cauendum et tantum explorantes
temporalem naturam, quantum sufficit, ut per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciatur
aeternitas. seruiunt enim rationi haec animalia, cum a progressu mortifero cohibita uiuunt et bona
sunt.
ecce enim, domine deus noster, creator noster, cum cohibitae fuerint affectiones ab amore
saeculi, quibus moriebamur male uiuendo, et coeperit esse anima uiuens bene uiuendo
completum que fuerit uerbum tuum, quo per apostolum tuum dixisti: nolite conformari huic
saeculo, consequetur et illud, quod adiunxisti statim et dixisti: sed reformamini in nouitate
mentis uestrae, non iam secundum genus, tamquam imitantes praecedentem proximum nec ex
hominis melioris auctoritate uiuentes. neque enim dixisti: fiat homo secundum genus, sed:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut nos probemus, quae sit uoluntas
tua. ad hoc enim dispensator ille tuus generans per euangelium filios, ne semper paruulos
haberet, quos lacte nutriret et tamquam nutrix foueret: reformamini, inquit, in nouitate mentis
uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et beneplacitum et perfectum. ideo
que non dicis: fiat homo, sed: faciamus, nec dicis: secundum genus, sed: ad imaginem et
similitudinem nostram. mente quippe renouatus et conspiciens intellectam ueritatem tuam
homine demonstratore non indiget, ut suum genus imitetur, sed te demonstrante probat ipse, quae
sit uoluntas tua, quod bonum et beneplacitum et perfectum, et doces eum iam capacem uidere
trinitatem unitatis uel unitatem trinitatis. ideo que pluraliter dicto: faciamus hominem,
singulariter tamen infertur: et fecit deus hominem, et pluraliter dicto: ad imaginem nostram,
singulariter infertur: ad imaginem dei. ita homo renouatur in agnitione dei secundum imaginem
eius, qui creauit eum, et spiritalis effectus iudicat omnia, quae utique iudicanda sunt, ipse autem
a nemine iudicatur.
quod autem iudicat omnia, hoc est, quod habet potestatem piscium maris et uolatilium caeli et
omnium pecorum et ferarum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. hoc
enim agit per mentis intellectum, per quem percipit quae sunt spiritus dei. alioquin homo in
honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis et similis factus est eis. ergo in
ecclesia tua, deus noster, secundum gratiam tuam, quam dedisti ei, quoniam tuum sumus
figmentum creati in operibus bonis, non solum qui spiritaliter praesunt sed etiam hi qui
spiritaliter subduntur eis qui praesunt—masculum enim et feminam fecisti hominem hoc modo in
gratia tua spiritali, ubi secundum sexum corporis non est masculus et femina, quia nec iudaeus
neque graecus neque seruus neque liber—spiritales ergo, siue qui praesunt siue qui obtemperant,
spiritaliter iudicant, non de cognitionibus spiritalibus, quae lucent in firmamento—non enim
oportet de tam sublimi auctoritate iudicare—neque de ipso libro tuo, etiam si quid ibi non lucet,
quoniam summittimus ei nostrum intellectum certum que habemus etiam quod clausum est
aspectibus nostris, recte ueraciter que dictum esse—sic enim homo, licet iam spiritalis et
renouatus in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum, factor tamen legis debet
esse, non iudex—neque de illa distinctione iudicat spiritalium uidelicet atque carnalium
hominum, qui tuis, deus noster, oculis noti sunt et nullis adhuc nobis apparuerunt operibus, ut ex
fructibus eorum cognoscamus eos, sed tu, domine, iam scis eos et diuisisti et uocasti in occulto,
antequam fieret firmamentum. neque de turbidis huius saeculi populis quamquam spiritalis homo
iudicat. quid enim ei de his, qui foris sunt, iudicare ignoranti, quis inde uenturus sit in
dulcedinem gratiae tuae et quis in perpetua impietatis amaritudine remansurus?
ideo que homo, quem fecisti ad imaginem tuam, non accepit potestatem luminarium caeli neque
ipsius occulti caeli neque diei et noctis, quae ante caeli constitutionem uocasti, neque
congregationis aquarum, quod est mare, sed accepit potestatem piscium maris et uolatilium caeli
et omnium pecorum et omnis terrae et omnium repentium, quae repunt super terram. iudicat enim
et approbat, quod recte, improbat autem, quod perperam inuenerit, siue in ea solemnitate
sacramentorum, quibus initiantur quos peruestigat in aquis multis misericordia tua, siue in ea,
qua ille piscis exhibetur, quem leuatum de profundo terra pia comedit, siue in uerborum signis
uocibus que subiectis auctoritati libri tui tamquam sub firmamento uolitantibus, interpretando,
exponendo, disserendo, disputando, benedicendo atque inuocando te, ore erumpentibus atque
sonantibus signis, ut respondeat populus: amen. quibus omnibus uocibus corporaliter enuntiandis
causa est abyssus saeculi et caecitas carnis, qua cogitata non possunt uideri, ut opus sit instrepere
in auribus. ita, quamuis multiplicentur uolatilia super terram, ex aquis tamen originem ducunt.
iudicat etiam spiritalis approbando, quod rectum, improbando autem, quod perperam inuenerit in
operibus moribus que fidelium, eleemosynis tamquam terra fructifera et de anima uiua
mansuefactis affectionibus, in castitate, in ieiuniis, in cogitationibus piis de his, quae per sensum
corporis percipiuntur. de his enim iudicare nunc dicitur, in quibus et potestatem corrigendi habet.
sed quid est hoc et quale mysterium est? ecce benedicis homines, o domine, ut crescant et
multiplicentur et impleant terram. nihil ne nobis ex hoc innuis, ut intellegamus aliquid? cur non
ita benedixeris lucem, quam uocasti diem, nec firmamentum caeli nec luminaria nec sidera nec
terram nec mare? dicerem te, deus noster, qui nos ad imaginem tuam creasti, dicerem te hoc
donum benedictionis homini proprie uoluisse largiri, nisi hoc modo benedixisses pisces et coetos,
ut crescerent et multiplicarentur et implerent aquas maris, et uolatilia multiplicarentur super
terram. item dicerem ad ea rerum genera pertinere benedictionem hanc, quae gignendo ex semet
ipsis propagantur, si eam reperirem in arbustis et frutectis et in pecoribus terrae. nunc autem nec
herbis et lignis dictum est nec bestiis et serpentibus: crescite et multiplicamini, cum haec quoque
omnia sicut pisces et aues et homines gignendo augeantur genus que custodiant.
quid igitur dicam, lumen meum, ueritas? quia uacat hoc, quia inaniter ita dictum est? nequaquam,
pater pietatis, absit, ut hoc dicat seruus uerbi tui. et si ego non intellego, quid hoc eloquio
significes, utantur eo melius meliores, id est intellegentiores quam ego sum, unicuique quantum
sapere dedisti. placeat autem et confessio mea coram oculis tuis, qua tibi confiteor credere me,
domine, non incassum te ita locutum, neque silebo, quod mihi lectionis huius occasio suggerit.
uerum est enim, nec uideo, quid impediat ita me sentire dicta figurata librorum tuorum. noui
enim multipliciter significari per corpus, quod uno modo mente intellegitur, et multipliciter
mente intellegi, quod uno modo per corpus significatur. ecce simplex dilectio dei et proximi,
quam multiplicibus sacramentis et innumerabilibus linguis et in unaquaque lingua
innumerabilibus locutionum modis corporaliter enuntiatur. ita crescunt et multiplicantur fetus
aquarum. attende iterum quisquis haec legis: ecce quod uno modo scriptura offert et uox
personat: in principio deus fecit caelum et terram, nonne multipliciter intellegitur, non errorum
fallacia, sed uerarum intellegentiarum generibus? ita crescunt et multiplicantur fetus hominum.
itaque si naturas ipsas rerum non allegorice, sed proprie cogitemus, ad omnia, quae de seminibus
gignuntur, conuenit uerbum: crescite et multiplicamini. si autem figurate posita ista
tractemus—quod potius arbitror intendisse scripturam, quae utique non superuacue solis
aquatilium et hominum fetibus istam benedictionem attribuit—inuenimus quidem multitudines et
in creaturis spiritalibus atque corporalibus tamquam in caelo et terra et in animis iustis et iniquis
tamquam in luce et tenebris et in sanctis auctoribus, per quos lex ministrata est, tamquam in
firmamento, quod solidatum est inter aquam et aquam, et in societate amaricantium populorum
tamquam in mari et in studio piarum animarum tamquam in arida et in operibus misericordiae
secundum praesentem uitam tamquam in herbis seminalibus et lignis fructiferis et in spiritalibus
donis manifestatis ad utilitatem sicut in luminaribus caeli et in affectibus formatis ad
temperantiam tamquam in anima uiua. in his omnibus nanciscimur multitudines et ubertates et
incrementa; sed quod ita crescat et multiplicetur, ut una res multis modis enuntietur et una
enuntiatio multis modis intellegatur, non inuenimus nisi in signis corporaliter editis et rebus
intellegibiliter excogitatis. signa corporaliter edita generationes aquarum propter necessarias
causas carnalis profunditatis, res autem intellegibiliter excogitatas generationes humanas propter
rationis fecunditatem intelleximus. et ideo credidimus utrique horum generi dictum esse abs te,
domine: crescite et multiplicamini. in hac enim benedictione concessam nobis a te facultatem ac
potestatem accipio et multis modis enuntiare, quod uno modo intellectum tenuerimus, et multis
modis intellegere, quod obscure uno modo enuntiatum legerimus. sic implentur aquae maris,
quae non mouentur nisi uariis significationibus, sic et fetibus humanis impletur et terra, cuius
ariditas apparet in studio, et dominatur ei ratio.
uolo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura commonet, et dicam nec
uerebor. uera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis uerbis uoluisti ut dicerem. neque enim
alio praeter te inspirante credo me uerum dicere, cum tu sis ueritas, omnis autem homo mendax.
et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut uerum loquar, de tuo loquor: ecce dedisti
nobis in escam omne faenum satiuum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne
lignum, quod habet in se fructum seminis satiui. nec nobis solis sed et omnibus auibus caeli et
bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec. dicebamus
enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius uitae
necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius onesiphorus, cuius domui dedisti
misericordiam, quia frequenter paulum tuum refrigerauit et catenam eius non erubuit. hoc
fecerunt et fratres et tali fruge fructificauerunt, qui quod ei deerat suppleuerunt ex macedonia.
quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima
mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. esca enim
debetur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias diuinorum mysteriorum, et ita
eis debetur tamquam hominibus. debetur eis autem sicut animae uiuae praebentibus se ad
imitandum in omni continentia. item debetur eis tamquam uolatilibus propter benedictiones
eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.
pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus uenter. neque enim
et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo
seruiebat, non suo uentri, uideo plane, unde gaudeat, uideo et congratulor ei ualde. acceperat
enim a philippensibus quae per epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, uideo. unde
autem gaudet, inde pascitur, quia in ueritate loquens: gauisus sum, inquit, magnifice in domino,
quia tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis.
isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis,
quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subuenerunt. ideo secutus ait: non quod desit
aliquid dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et
abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et satiari et esurire et abundare et penuriam pati:
omnia possum in eo, qui me confortat.
unde ergo gaudes, o paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renouate in agnitione dei
secundum imaginem eius, qui creauit te, et anima uiua tanta continentia et lingua uolatilis
loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia.
quod sequitur audiam: uerum tamen, inquit, bene fecistis communicantes tribulationi meae. hinc
gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: in
tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati nouit in te, qui confortas eum. scitis
enim, inquit, etiam uos, philippenses, quoniam in principio euangelii, cum ex macedonia sum
profectus, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti nisi uos soli, quia et
thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec bona opera eos redisse nunc
gaudet et repullulasse laetatur tamquam reuiuescente fertilitate agri.
numquid propter usus suos, quia dixit: usibus meis misistis, numquid propterea gaudet? non
propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: non quia quaero datum, sed requiro
fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat,
qui impertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum,
adiutorium. fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. non enim ait magister bonus: qui
susceperit prophetam tantum, sed addidit: in nomine prophetae; neque ait tantum: qui susceperit
iustum, sed addidit: in nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti
accipiet. nec solum ait: qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed
addidit: tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: amen dico uobis, non perdet mercedem
suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae
discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere.
fructu pascitur helias a uidua sciente, quod hominem dei pasceret et propter hoc pasceret; per
coruum autem dato pascebatur. nec interior helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis
cibi egestate corrumpi.
ideo que dicam, quod uerum est coram te, domine, cum homines idiotae atque infideles, quibus
initiandis atque lucrandis necessaria sunt sacramenta initiorum et magnalia miraculorum, quae
nomine piscium et coetorum significari credidimus, suscipiunt corporaliter reficiendos aut in
aliquo usu praesentis uitae adiuuandos pueros tuos, cum id quare faciendum sit et quo pertineat
ignorent, nec illi istos pascunt nec isti ab illis pascuntur, quia nec illi haec sancta et recta
uoluntate operantur nec isti eorum datis, ubi fructum nondum uident, laetantur. inde quippe
animus pascitur, unde laetatur. et ideo pisces et coeti non uescuntur escis, quas non germinat nisi
iam terra ab amaritudine marinorum fluctuum distincta atque discreta.
et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia
bona ualde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud
atque illud uidisti quia bonum est. septiens numeraui scriptum esse te uidisse, quia bonum est
quod fecisti; et hoc octauum est, quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed
etiam ualde bona tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et
bona et ualde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus,
quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo
conuentu completur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sint.
et attendi, ut inuenirem, utrum septiens uel octiens uideris, quia bona sunt opera tua, cum tibi
placuerunt, et in tua uisione non inueni tempora, per quae intellegerem, quod totiens uideris quae
fecisti, et dixi: o domine, nonne ista scriptura tua uera est, quoniam tu uerax et ueritas edidisti
eam? cur ergo tu mihi dicis non esse in tua uisione tempora, et ista scriptura tua mihi dicit per
singulos dies ea quae fecisti te uidisse, quia bona sunt, et cum ea numerarem, inueni quotiens? ad
haec tu dicis mihi, quoniam tu es deus meus et dicis uoce forti in aure interiore seruo tuo
perrumpens meam surditatem et clamans: "o homo, nempe quod scriptura mea dicit, ego dico, et
tamen illa temporaliter dicit, uerbo autem meo tempus non accidit, quia aequali me cum
aeternitate consistit. sic ea, quae uos per spiritum meum uidetis, ego uideo, sicut ea, quae uos per
spiritum meum dicitis, ego dico. atque ita cum uos temporaliter ea uideatis, non ego temporaliter
uideo, quemadmodum, cum uos temporaliter ea dicatis, non ego temporaliter dico".
et audiui, domine deus meus, et elinxi stillam dulcedinis ex tua ueritate et intellexi, quoniam sunt
quidam, quibus displicent opera tua, et multa eorum dicunt te fecisse necessitate compulsum,
sicut fabricas caelorum et compositiones siderum, et hoc non de tuo, sed iam fuisse alibi creata et
aliunde, quae tu contraheres et compaginares atque contexeres, cum de hostibus uictis mundana
moenia molireris, ut ea constructione deuicti aduersus te iterum rebellare non possent; alia uero
nec fecisse te nec omnino compegisse, sicut omnes carnes et minutissima quaeque animantia et
quidquid radicibus terram tenet, sed hostilem mentem naturam que aliam non abs te conditam
tibi que contrariam in inferioribus mundi locis ista gignere atque formare. insani dicunt haec,
quoniam non per spiritum tuum uident opera tua nec te cognoscunt in eis.
qui autem per spiritum tuum uident ea, tu uides in eis. ergo cum uident, quia bona sunt, tu uides,
quia bona sunt, et quaecumque propter te placent, tu in eis places, et quae per spiritum tuum
placent nobis, tibi placent in nobis. quis enim scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus
hominis, qui in ipso est? sic et quae dei sunt nemo scit nisi spiritus dei. nos autem, inquit, non
spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum, qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt
nobis. et admoneor, ut dicam: certe nemo scit, quae dei sunt, nisi spiritus dei. quomodo ergo
scimus et nos, quae a deo donata sunt nobis? respondetur mihi, quoniam quae per eius spiritum
scimus etiam sic nemo scit nisi spiritus dei. sicut enim recte dictum est: non enim uos estis, qui
loquimini, eis, qui in dei spiritu loquerentur, sic recte dicitur: non uos estis, qui scitis, eis, qui in
dei spiritu sciunt. nihilo minus igitur recte dicitur: non uos estis, qui uidetis, eis, qui in spiritu dei
uident: ita quidquid in spiritu dei uident quia bonum est, non ipsi, sed deus uidet, quia bonum est.
aliud ergo est, ut putet quisque malum esse quod bonum est, quales supra dicti sunt; aliud, ut
quod bonum est uideat homo, quia bonum est, sicut multis tua creatura placet, quia bona est,
quibus tamen non tu places in ea, unde frui magis ipsa quam te uolunt; aliud autem, ut, cum
aliquid uidet homo quia bonum est, deus in illo uideat, quia bonum est, ut scilicet ille ametur in
eo, quod fecit, qui non amaretur nisi per spiritum, quem dedit, quoniam caritas dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, per quem uidemus, quia bonum est,
quidquid aliquo modo est: ab illo enim est, qui non aliquo modo est, sed est est.
gratias tibi, domine! uidemus caelum et terram, siue corporalem partem superiorem atque
inferiorem siue spiritalem corporalem que creaturam, atque in ornatu harum partium, quibus
constat uel uniuersa mundi moles uel uniuersa omnino creatura, uidemus lucem factam diuisam
que a tenebris. uidemus firmamentum caeli, siue inter spiritales aquas superiores et corporales
inferiores, primarium corpus mundi, siue hoc spatium aeris, quia et hoc uocatur caelum, per quod
uagantur uolatilia caeli inter aquas, quae uaporaliter ei superferuntur et serenis etiam noctibus
rorant, et has, quae in terris graues fluitant. uidemus congregatarum aquarum speciem per
campos maris et aridam terram uel nudatam uel formatam, ut esset uisibilis et composita
herbarum que atque arborum mater. uidemus luminaria fulgere desuper, solem sufficere diei,
lunam et stellas consolari noctem atque his omnibus notari et significari tempora. uidemus
umidam usquequaque naturam piscibus et beluis et alitibus fecundatam, quod aeris corpulentia,
quae uolatus auium portat, aquarum exhalatione concrescit. uidemus terrenis animalibus faciem
terrae decorari hominem que ad imaginem et similitudinem tuam cunctis inrationabilibus
animantibus ipsa tua imagine ac similitudine, hoc est rationis et intellegentiae uirtute, praeponi.
et quemadmodum in eius anima aliud est, quod consulendo dominatur, aliud, quod subditur ut
obtemperet, sic uiro factam esse etiam corporaliter feminam, quae haberet quidem in mente
rationalis intellegentiae parem naturam, sexu tamen corporis ita masculino sexui subiceretur,
quemadmodum subicitur appetitus actionis ad concipiendam de ratione mentis recte agendi
sollertiam. uidemus haec et singula bona et omnia bona ualde.
laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua. habent initium et finem
ex tempore, ortum et occasum, profectum et defectum, speciem et priuationem. habent ergo
consequentia mane et uesperam partim latenter partim euidenter. de nihilo enim a te, non de te
facta sunt, non de aliqua non tua uel quae antea fuerit, sed de concreata, id est simul a te creata
materia, quia eius informitatem sine ulla temporis interpositione formasti. nam cum aliud sit caeli
et terrae materies, aliud caeli et terrae species, materiem quidem de omnino nihilo, mundi autem
speciem de informi materia, simul tamen utrumque fecisti, ut materiam forma nulla morae
intercapedine sequeretur.
inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista uel tali ordine fieri uel tali ordine scribi
uoluisti, et uidimus, quia bona sunt singula et omnia bona ualde, in uerbo tuo, in unico tuo
caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et
uespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et
incomposita nostra componeres—quoniam super nos erant peccata nostra et in profundum
tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subueniendum nobis in
tempore oportuno—et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis et solidasti auctoritatem libri
tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui ei subderentur, et congregasti
societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera
misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia.
et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, uerbum uitae habentes sanctos tuos et
spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendas infideles gentes
sacramenta et miracula uisibilia uoces que uerborum secundum firmamentum libri tui, quibus
etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam uiuam
per affectus ordinatos continentiae uigore formasti atque inde tibi soli mentem subditam et
nullius auctoritatis humanae ad imitandum indigentem renouasti ad imaginem et similitudinem
tuam praestanti que intellectui rationabilem actionem tamquam uiro feminam subdidisti omnibus
que tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac uita necessariis ab eisdem fidelibus ad usus
temporales fructuosa in futurum opera praeberi uoluisti. haec omnia uidemus et bona sunt ualde,
quoniam tu ea uides in nobis, qui spiritum, quo ea uideremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.
domine deus, pacem da nobis—omnia enim praestitisti nobis—pacem quietis, pacem sabbati,
pacem sine uespera. omnis quippe iste ordo pulcherrimus rerum ualde bonarum modis suis
peractis transiturus est: et mane quippe in eis factum est et uespera.
dies autem septimus sine uespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem
sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona ualde, quamuis ea quietus feceris, requieuisti
septimo die, hoc praeloquatur nobis uox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona ualde,
quia tu nobis ea donasti, sabbato uitae aeternae requiescamus in te.
etiam tunc enim sic requiesces in nobis, quemadmodum nunc operaris in nobis, et ita erit illa
requies tua per nos, quemadmodum sunt ista opera tua per nos. tu autem, domine, semper
operaris et semper requiescis. nec uides ad tempus nec moueris ad tempus nec quiescis ad tempus
et tamen facis et uisiones temporales et ipsa tempora et quietem ex tempore.
nos itaque ista quae fecisti uidemus, quia sunt, tu autem quia uides ea, sunt. et nos foris uidemus,
quia sunt, et intus, quia bona sunt: tu autem ibi uidisti facta, ubi uidisti facienda. et nos alio
tempore moti sumus ad bene faciendum, posteaquam concepit de spiritu tuo cor nostrum; priore
autem tempore ad male faciendum mouebamur deserentes te: tu uero, deus une bone, numquam
cessasti bene facere. et sunt quaedam bona opera nostra ex munere quidem tuo, sed non
sempiterna: post illa nos requieturos in tua grandi sanctificatione speramus. tu autem bonum
nullo indigens bono semper quietus es, quoniam tua quies tu ipse es. et hoc intellegere quis
hominum dabit homini? quis angelus angelo? quis angelus homini? a te petatur, in te quaeratur,
ad te pulsetur: sic, sic accipietur, sic inuenietur, sic aperietur. amen.