Home‎ > ‎1 John‎ > ‎

St. Augustine on 1 John- Latin




Augustinus Hipponensis
In Iohannis epistulam ad Parthos tractatus

Prologus

meminit sanctitas uestra euangelium secundum iohannem ex ordine lectionum nos solere tractare. sed quia nunc interposita est solemnitas sanctorum dierum quibus certas ex euangelio lectiones oportet in ecclesia recitari quae ita sunt annuae ut aliae esse non possint, ordo ille quem susceperamus necessitate paululum intermissus est, non amissus. cum autem cogitarem quid secundum hilaritatem praesentium dierum per hanc ebdomadam uobis cum de scripturis agerem, quantum dominus donare dignatur, quod possit in istis septem uel octo diebus finiri, occurrit mihi epistula beati iohannis ut cuius euangelium paululum intermisimus, eius epistulam tractando ab eo non recedamus, praesertim quia in ipsa epistula satis dulci omnibus quibus sanum est palatum cordis ubi sapiat panis dei et satis memorabili in sancta ecclesia dei maxime caritas commendatur. loquuturus est multa et prope omnia de caritate. qui habet in se unde audiat necesse est gaudeat ad quod audit. sic enim illi erit lectio ista tamquam oleum in flamma. si est ibi quod nutriatur, nutritur et crescit et permanet. item quibusdam sic esse debet tamquam flamma ad fomitem ut si non ardebat, accedente sermone accendatur. in quibusdam enim nutritur quod est; in quibusdam accenditur si deest ut omnes in una caritate gaudeamus. ubi autem caritas ibi pax, et ubi humilitas ibi caritas. iam ipsum audiamus, et ad eius uerba quae dominus suggerit etiam nobis ut bene intellegatis loquamur.

Tract. 1

quod erat ab initio quod audiuimus et quod uidimus oculis nostris et manus nostrae tractauerunt de uerbo uitae. quis est qui manibus tractet uerbum nisi quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis? hoc autem uerbum quod caro factum est ut manibus tractaretur coepit esse caro ex uirgine maria. sed non tunc coepit uerbum quia quod erat ab initio dixit. uidete si non adtestatur epistula sua euangelio suo ubi modo audistis: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum. forte de uerbo uitae sic quisque accipiat quasi locutionem quandam de christo, non ipsum corpus christi quod manibus tractatum est. uide quid sequatur: et ipsa uita manifestata est. christus ergo uerbum uitae. et unde manifestata est? erat enim ab initio sed non erat manifestata hominibus; manifestata autem erat angelis uidentibus et tamquam pane suo cibantibus. sed quid ait scriptura? panem angelorum manducauit homo. ergo manifestata est ipsa uita in carne quia in manifestatione posita est ut res quae solo corde uideri potest uideretur et oculis ut corda sanaret. solo enim corde uidetur uerbum; caro autem et oculis corporalibus uidetur. erat unde uideremus carnem, sed non erat unde uideremus uerbum. factum est uerbum caro quam uidere possemus ut sanaretur in nobis unde uerbum uideremus. et uidimus, inquit, et testes sumus. forte aliqui fratrum nesciant qui graece non norunt quid sint testes graece. et usitatum nomen est omnibus et religiosum. quos enim testes latine dicimus graece martyres sunt. quis autem non audiuit martyres, aut in cuius christiani ore non cotidie habitat nomen martyrum? atque utinam sic habitet et in corde ut passiones martyrum imitemur, non eos calcibus persequamur! ergo hoc dixit: uidimus et testes sumus: uidimus et martyres sumus. testimonium enim dicendo ex eo quod uiderunt et testimonium dicendo ex eo quod audierunt ab his qui uiderunt, cum displiceret ipsum testimonium hominibus aduersus quos dicebatur, passi sunt omnia quae passi sunt martyres. testes dei passi sunt. deus testes uoluit habere homines ut et homines habeant testem deum. uidimus, inquit, et testes sumus. ubi uiderunt? in manifestatione. quid est: in manifestatione? in sole, id est in hac luce. unde autem potuit uideri in sole qui fecit solem nisi quia in sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam? ille ante solem qui fecit solem; ille ante luciferum, ante omnia sidera; ante omnes angelos uerus creator quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. ut uideretur oculis carneis qui solem uident, ipsum tabernaculum suum in sole posuit, id est carnem suam in manifestatione huius lucis ostendit. et illius sponsi thalamus fuit uterus uirginis quia in illo utero uirginali coniuncti sunt duo, sponsus et sponsa, sponsus uerbum, sponsa caro quia sic scriptum est: et erunt duo in carne una; et dominus dicit in euangelio: igitur non iam duo sed una caro. et esaias optime meminit unum esse ipsos duos. loquitur enim ex persona christi et dicit: sicut sponso inposuit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento. unus uidetur loqui; et sponsum se fecit et sponsam se fecit quia non duo sed una caro quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. illi carni adiungitur ecclesia et fit christus totus, caput et corpus. et testes, inquit, sumus et adnuntiamus uobis uitam aeternam quae erat apud patrem et manifestata est in nobis, hoc est manifestata est inter nos, quod apertius diceretur manifestata est nobis, quae ergo uidimus et audiuimus nuntiamus uobis. intendat caritas uestra: quae ergo uidimus et audiuimus nuntiamus uobis. illi uiderunt ipsum dominum praesentem in carne et audierunt uerba ex ore domini et adnuntiauerunt nobis. et nos ergo audiuimus, sed non uidimus. minus ergo sumus felices quam illi qui et uiderunt et audierunt? et quomodo adiungit? ut et uos societatem habeatis nobis cum. illi uiderunt, nos non uidimus, et tamen socii sumus quia fidem communem tenemus. nam et quidam uidendo non credidit et palpare uoluit et sic credere, et ait: non credam nisi digitos meos misero in locum clauorum et cicatrices eius tetigero. et praebuit se ex tempore palpandum manibus hominum qui semper se praebet uidendum aspectibus angelorum, et palpauit ille discipulus et exclamauit dominus meus et deus meus. quia tetigit hominem confessus est deum. et dominus consolans nos qui christum iam in caelo sedentem manu contrectare non possumus sed fide contingere ait illi: quia uidisti, credidisti. beati qui non uident et crediderunt. nos descripti sumus; nos designati sumus. fiat ergo in nobis beatitudo quam dominus praedixit futuram. firme teneamus quod non uidimus quia illi nuntiant qui uiderunt. ut et uos, inquit, societatem habeatis nobis cum. sequere. et quid magnum habere societatem cum hominibus? noli contemnere. uide quid addat: et societas nostra sit cum deo patre et iesu christo filio eius. haec, inquit, scribimus uobis ut gaudium nostrum sit plenum. plenum gaudium dicit in ipsa societate, in ipsa caritate, in ipsa unitate. et haec est, inquit, adnuntiatio quam audiuimus ab eo et nuntiamus uobis. quid est hoc? ipsi uiderunt, contrectauerunt manibus uerbum uitae. ab initio erat, ad tempus uisibilis et palpabilis factus est unicus filius dei. ad quam rem uenit, uel quid nobis nouum nuntiauit? quid docere uoluit? quare fecit hoc quod fecit ut uerbum caro fieret, ut deus super omnia indigna ab hominibus pateretur, ut alapas eorum sustineret de manibus quas ipse formauit? quid uoluit docere? quid uoluit ostendere? quid uoluit adnuntiare? audiamus. nam sine fructu praecepti auditio rei gestae, quia natus est christus et quia passus est christus, auocamentum mentis est, non firmamentum. quid magnum audis? quo fructu audias uide. quid uoluit docere? quid adnuntiare? audi: quia deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae. adhuc lucem quidem nominauit, sed obscura sunt uerba. bonum est nobis ut ipsa lux quam nominauit inlustret corda nostra, et uideamus quid dixit, hoc est quod adnuntiamus, quia deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. quis enim auderet dicere quia in deo sunt tenebrae? aut quid est ipsa lux? aut quid sunt tenebrae, ne forte talia dicat quae ad oculos istos nostros pertineant? deus lux est, ait nescio quis, et sol lux est, et luna lux est, et lucerna lux est. aliquid esse debet longe his maius longe que praestantius, longe supereminentius. quantum deus a creatura, quantum conditor a conditione, quantum sapientia ab eo quod factum est per sapientiam, longe ultra omnia debet esse lux ista. et forte uicini ei erimus si quae sit lux ista cognouerimus et ad eam nos adplicauerimus ut ex ipsa inluminemur quia in nobis tenebrae sumus et ab illa inluminati possumus esse lux et non confundi de illa quia de nobis confundimur. quis est qui de se confunditur? qui se cognoscit peccatorem. quis de illa non confunditur? qui ab illa inluminatur. quid est ab illa inluminari? qui iam uidet se peccatis tenebrari et cupit ab illa inluminari, accedit ad illam. unde dicit et psalmus: accedite ad illum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent. sed non erubesces de illa si quando tibi te foedum ostenderit, displiceat tibi foeditas tua ut percipias pulchritudinem ipsius. hoc est quod uult docere. et fortasse praepropere illud nos dicimus? ipse hoc manifestet in consequentibus. memento in principio sermonis nostri quia epistula ista caritatem commendat. deus lux est, inquit, et tenebrae in eo non sunt ullae. et quid superius dixerat? ut societatem habeatis nobis cum et societas nostra sit cum deo patre et filio eius iesu christo. porro si deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, et societatem cum illo habere debemus, et a nobis pellendae sunt tenebrae ut fiat in nobis lux; nam tenebrae cum luce societatem habere non possunt. ideo uide quid sequatur: quod si dixerimus quia societatem habemus cum eo et in tenebris ambulemus, mentimur. habes et apostolum paulum dicentem: aut quae societas luci ad tenebras? dicis te societatem habere cum deo et in tenebris ambulas, et deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae? quomodo est ergo societas luci et tenebris? iam ergo dicat sibi homo: quid faciam? unde ero lux? in peccatis et iniquitatibus uiuo. quasi subrepit quaedam desperatio et tristitia. salus nulla est nisi in societate dei. deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. peccata autem tenebrae sunt, sicut dicit apostolus diabolum et angelos eius rectores harum tenebrarum esse. non diceret rectores tenebrarum nisi rectores peccatorum, dominatores iniquorum. quid ergo facimus, fratres mei? societas cum deo habenda est; alia spes uitae aeternae nulla est. deus autem lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. iniquitates autem tenebrae sunt. iniquitatibus premimur ne societatem cum deo habere possimus. quae ergo spes? nonne promiseram aliquid me loquuturum istis diebus quod gaudium faciat? quod si non exhibeo, tristitia est ista. deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. peccata tenebrae sunt. quid erit nobis? audiamus ne forte consoletur, erigat, det spem ne deficiamus in uia. currimus enim et ad patriam currimus; et si nos peruenturos desperamus, ipsa desperatione deficimus. ille autem qui nos uult peruenire ut conseruet in patria pascit in uia. audiamus ergo: quod si dixerimus quia societatem cum eo habemus et in tenebris ambulemus, mentimur et non facimus ueritatem. non dicamus quia societatem cum illo habemus si in tenebris ambulamus. quod si in lumine ambulemus sicut et ipse est in lumine, societatem habemus cum inuicem. in lumine ambulemus sicut et ipse est in lumine ut possimus societatem habere cum illo. quid faciamus de peccatis? audi quod sequitur: et sanguis iesu filii eius purgabit nos ab omni delicto. magnam securitatem dedit deus. merito pascha celebramus ubi fusus est sanguis domini quo purgamur ab omni delicto. simus securi. cautionem contra nos seruitutis diabolus tenebat, sed sanguine christi deleta est. sanguis, inquit, filii eius purgabit nos ab omni delicto. quid est: ab omni delicto? adtendite. ecce iam in nomine christi per sanguinem crucis domini quem nunc confessi sunt isti qui appellantur infantes mundata sunt omnia peccata ipsorum. ueteres intrauerunt; noui exierunt. quid est: ueteres intrauerunt; noui exierunt senes intrauerunt; infantes exierunt. senectus enim ueternosa, uetusta uita; infantia autem generationis noua uita. sed quid facimus? praeterita peccata donata sunt non tantum ipsis sed et nobis. et post donationem et abolitionem omnium peccatorum uiuendo in hoc saeculo in temptationes quaedam forte contracta sunt. ideo quod potest homo faciat. spe confiteatur quod est ut ab illo curetur qui semper est quod est. ipse enim est et est; nos non eramus et sumus. uide enim quid dicat: quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. ergo si te confessus fueris peccatorem, est in te ueritas; nam ipsa ueritas lux est. nondum perfecte splenduit uita tua quia insunt peccata, sed tamen iam inluminari coepisti quia inest confessio peccatorum. uide enim quid sequatur: quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus ut dimittat nobis delicta nostra et purget nos ex omni iniquitate - non tantum praeterita sed et si qua forte contraximus ex hac uita, quia non potest homo quamdiu carnem portat nisi habere uel leuia peccata. sed ista leuia quae dicimus noli contemnere. si contemnis quando adpendis, expauesce quando numeras. leuia multa faciunt unum grande: multae guttae inplent flumen; multa grana faciunt massam. et quae spes est? ante omnia confessio ne quisquam se iustum putet et ante oculos dei qui uidet quod est erigat ceruicem homo qui non erat et est. ante omnia ergo confessio. deinde dilectio quia de caritate quid dictum est? caritas cooperit multitudinem peccatorum. iam uideamus si ipsam caritatem commendat propter subrepentia delicta, quia sola caritas extinguit delicta. superbia extinguit caritatem; humilitas ergo roborat caritatem: caritas extinguit delicta. humilitas pertinet ad confessionem quia confitemur nos peccatores esse. ipsa est humilitas, non ut dicamus illud lingua quasi propter adrogantiam ne displiceamus hominibus si nos iustos esse dixerimus. faciunt hoc impii et insani: scio quidem quia iustus sum, sed quid dicturus sum ante homines? si me iustum dixero, quis ferat, quis toleret? apud deum nota sit iustitia mea. ego tamen dicam me peccatorem non quia sum, sed ne adrogantia odiosus inueniar. dic hominibus quod es; dic deo quod es. quia si non dixeris deo quod es, damnat deus quod in te inuenit. non uis ut ille damnet? tu damna. uis ut ille ignoscat? tu agnosce ut possis dicere deo: auerte faciem tuam a peccatis meis. dic illi etiam illa uerba in ipso psalmo: quoniam iniquitatem meam ego agnosco. quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis et iustus est qui dimittat nobis delicta nostra et purget nos ex omni iniquitate. quod si dixerimus quia non peccauimus, mendacem faciemus eum, et uerbum eius non erit in nobis. si dixeris: non peccaui, illum facis mendacem cum te uis facere ueracem. unde fieri potest ut deus mendax sit et homo uerax cum contradicat scriptura: omnis homo mendax; deus solus uerax? ergo deus per se ipsum uerax; tu per deum uerax; nam per te mendax. et ne forte inpunitatem uideretur dedisse peccatis quia dixit: fidelis est et iustus qui mundet nos ab omni iniquitate, et dicerent iam sibi homines: peccemus. securi faciamus quod uolumus. purgat nos christus, fidelis est et iustus; purgat nos ab omni iniquitate, tollit tibi malam securitatem et inserit utilem timorem. male uis esse securus. sollicitus esto. fidelis est enim et iustus ut dimittat nobis delicta nostra si semper tibi displiceas et muteris donec perficiaris. ideo quid sequitur? filioli mei, haec scribo uobis ut non peccetis. sed forte subrepit de uita humana peccatum. quid ergo fiet? iam desperatio erit? audi: et si quis, inquit, peccauerit, aduocatum habemus ad patrem, iesum christum iustum, et ipse propitiator est peccatorum nostrorum. ille est ergo aduocatus. da operam tu ne pecces. si de infirmitate uitae subrepserit peccatum, continuo uide, continuo displiceat, continuo damna; et cum damnaueris, securus ad iudicem uenies. ibi habes aduocatum. noli timere ne perdas causam confessionis tuae. si enim aliquando in hac uita committit se homo disertae linguae et non perit, committis te uerbo et periturus es? clama: aduocatum habemus ad patrem. uidete ipsum iohannem seruantem humilitatem. certe uir iustus erat et magnus qui de pectore domini mysteriorum secreta bibebat. ille - ille qui bibendo de pectore domini diuinitatem ructauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum - ille talis uir non dixit: aduocatum me habetis ad patrem, sed: si quis peccauerit, aduocatum, inquit, habemus. non dixit habetis nec me habetis dixit nec ipsum christum habetis dixit; sed et christum posuit, non se, et habemus dixit, non habetis. maluit se ponere in numero peccatorum ut haberet aduocatum christum quam ponere se pro christo aduocatum et inueniri inter damnandos superbos. fratres, iesum christum iustum ipsum habemus ad patrem; ipse propitiatio est peccatorum nostrorum. hoc qui tenuit haeresim non fecit; hoc qui tenuit schisma non fecit. unde enim facta sunt schismata? cum dicunt homines: nos iusti sumus. cum dicunt homines: nos sanctificamus inmundos; nos iustificamus impios; nos petimus; nos inpetramus. iohannes autem quid dixit? et si quis peccauerit, aduocatum habemus ad patrem, iesum christum iustum. sed dicit aliquis: ergo sancti non petunt pro nobis? ergo episcopi uel praepositi non petunt pro populo? sed adtendite scripturas et uidete quia et praepositi commendant se populo. nam apostolus dicit plebi: orantes simul et pro nobis. orat apostolus pro plebe; orat plebs pro apostolo. oramus pro uobis, fratres; sed et uos orate pro nobis. inuicem pro se omnia membra orent; caput pro omnibus interpellet. propterea non mirum quia sequitur et hic et claudit ora diuidentibus ecclesiam dei quia dixit: iesum christum habemus iustum, et ipse propitiatio est peccatorum nostrorum - propter illos qui se diuisuri erant et dicturi: ecce hic est christus; ecce illic, et uelle ostendere in parte eum qui emit totum et possidet totum - continuo secutus est: non tantum nostrorum sed et totius mundi. quid est hoc, fratres? certe inuenimus eam in campis saltuum; inuenimus ecclesiam in omnibus gentibus. ecce christus propitiatio est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi. ecce habes ecclesiam per totum mundum. noli sequi falsos iustificatores et ueros praecisores. in illo monte esto qui inpleuit orbem terrarum quia christus propitiatio est peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi quem suo sanguine comparauit. et in hoc, inquit, cognoscimus eum, si mandata eius seruauerimus. quae mandata? qui dicit quia: cognoui eum, et mandata eius non seruat mendax est, et in eo ueritas non est. sed adhuc quaeres: quae mandata? qui autem seruauerit, inquit, uerbum eius uere in hoc perfecta est dilectio dei. uideamus ne ipsum mandatum dilectio uocetur. quaerebamus enim: quae mandata?, et ait: qui autem seruauerit uerbum eius uere in hoc perfecta est dilectio dei. adtende euangelium si non hoc est mandatum: mandatum, inquit, nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. in hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. perfectos in dilectione uocat. quae est perfectio dilectionis? et inimicos diligere et ad hoc diligere ut sint fratres. non enim dilectio nostra carnalis esse debet. optare alicui salutem temporalem bonum est; sed et si desit, anima tuta sit. optas alicui amico tuo uitam? bene facis. gaudes de morte inimici tui? male facis. sed forte et amico tuo uita illa quam optas inutilis est et inimico tuo mors de qua gaudes utilis fuit. incertum est utrum alicui sit utilis uita ista an inutilis. uita uero quae est apud deum sine dubio utilis est. sic dilige inimicos tuos ut fratres optes. sic dilige inimicos ut in societatem tuam uocentur. sic enim dilexit ille qui in cruce pendens ait: pater ignosce illis quoniam nesciunt quid faciunt. neque enim dixit: pater, uiuant isti multo tempore. me quidem occidunt, sed ipsi uiuant. sed quod ait? ignosce illis quoniam nesciunt quid faciunt. mortem sempiternam ab eis expellebat prece misericordissima et potentia praestantissima. multi ex eis crediderunt, et dimissus est eis sanguis fusus christi. primo fuderunt cum saeuirent; biberunt cum crederent. in hoc cognoscimus quia in ipso sumus, si in ipso perfecti fuerimus. de ipsa perfectione diligendorum inimicorum dominus admonens ait: estote ergo uos perfecti sicut pater uester caelestis perfectus est. qui ergo dicit in ipso se manere debet sicut ipse ambulauit et ipse ambulare. quomodo, fratres? quid nos monet? qui dicit se in ipso manere, id est in christo, debet sicut ipse ambulauit et ipse ambulare. forte hoc nos monet, ut ambulemus in mari? absit. hoc ergo, ut ambulemus in uia iustitiae; in qua uia iam commemoraui fixus in cruce erat et in ipsa uia ambulabat. ipsa est uia caritatis: pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. sic ergo si didiceris orare pro inimico tuo, ambulas uiam domini. dilectissimi, non mandatum nouum scribo uobis sed mandatum uetus quod habebatis ab initio. quod mandatum uetus dixit? quod habebatis, inquit, ab initio. ideo ergo uetus quia iam illud audistis; alioquin contrarius erit domino ubi ait dominus: mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. sed mandatum uetus quare? non quia ad hominem ueterem pertinet. sed quare? quod habebatis ab initio, mandatum uetus est uerbum quod audistis. ideo ergo uetus quia iam audistis. et idipsum nouum ostendit dicens: iterum mandatum nouum scribo uobis. non alterum sed idem ipsum quod dixit uetus, idem est et nouum. quare? quod est uerum in ipso et in nobis. iam quare uetus audistis: quia iam illud noueratis. quare autem nouum? quia tenebrae transierunt et lux uera iam lucet. ecce unde nouum: quia tenebrae ad ueterem hominem, lux uero ad nouum hominem pertinet. quid dicit apostolus paulus? exuite uos ueterem hominem et induite nouum. et iterum quid dicit? fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. qui dicit esse se in lumine - modo manifestat totum quod dixit - qui dicit esse se in lumine et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc. eia, fratres mei, quamdiu dicamus uobis: diligite inimicos? uidete quod peius est ne adhuc fratres oderitis. si fratres solum amaretis, nondum essetis perfecti. si autem fratres oditis, quid estis? ubi estis? respiciat unusquisque cor suum. non teneat odium contra fratrem pro aliquo uerbo duro. pro contentione terrae ne fiat terra. quisquis enim odit fratrem suum non dicat quia in lumine ambulat. quid dixit? non dicat quia in christo ambulat. qui dicit esse se in lumine et odit fratrem suum in tenebris est usque adhuc. nescio quis enim ex pagano factus est christianus. intendite. ecce tenebrae erant quando paganus erat. modo iam christianus factus est. deo gratias, omnes gratulantur. recitatur apostolus gratulans: fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. adorabat idola; adorat deum. adorabat quae fecit; adorat qui eum fecit. mutatus est. deo gratias, omnes gratulantur christiani. quare? quia iam adorator patris et filii et spiritus sancti et detestator daemoniorum et idolorum est. adhuc de isto iohannes sollicitus est. multis gratulantibus adhuc suspectus est. fratres, maternam sollicitudinem libenter amplectamur. non sine causa mater sollicita est de nobis cum alii gaudent. matrem dico caritatem. ipsa enim habitabat in corde iohannis cum ista diceret. quare nisi quia aliquid timet in nobis et cum iam nobis homines gratulantur? quid est quod timet? qui dicit se esse in lumine - qui iam dicit se esse in lumine: quid est hoc? iam dicit se esse christianum - et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc. quod exponere non est, sed quod gaudere si non fiat aut quod plangere si fiat. qui diligit fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. obsecro per christum. pascit nos deus. refecturi sumus corpora in nomine christi, et aliquantum refecta sunt et reficienda sunt. mens nostra pascatur. non quia diu dicturus sum dico - nam ecce iam finitur lectio - sed ne forte ex taedio minus adtente audiamus quod maxime necessarium est. qui diligit fratrem suum in lumine manet, et scandalum in eo non est. qui sunt qui patiuntur scandalum aut faciunt? qui scandalizantur in christo et in ecclesia. qui in christo scandalizantur tamquam a sole uruntur; qui in ecclesia tamquam a luna. dicit autem psalmus: per diem sol non uret te neque luna per noctem. id est si tenueris caritatem, nec in christo scandalum patieris nec in ecclesia; nec christum relinques nec ecclesiam. qui enim ecclesiam relinquit quomodo est in christo qui in membris christi non est? quomodo est in christo qui in corpore christi non est? illi ergo patiuntur scandalum qui relinquunt aut christum aut ecclesiam. unde intellegimus quia inde dixit psalmus: per diem sol non uret te neque luna per noctem, quia ipsam ustionem scandalum uult intellegi? primum ipsam similitudinem adtende. quomodo qui uritur dicit: non tolero, non fero, et subducit se, sic qui quaedam non ferunt in ecclesia et subtrahunt se uel nomini christi uel ecclesiae scandalum patiuntur. uidete enim quomodo passi sunt scandalum tamquam a sole illi carnales quibus praedicabat carnem suam christus et dicebat: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius non habebit in se uitam. septuaginta ferme homines dixerunt: durus est iste sermo, et recesserunt ab eo. et remanserunt duodecim. omnes illos ussit sol, et recesserunt non ualentes ferre uim uerbi. remanserunt ergo duodecim. et ne forte putarent homines quia ipsi praestant christo credendo in christum et non ab ipso illis praestatur beneficium, cum duodecim remansissent ait illis dominus: numquid et uos uultis ire (ut noueritis quoniam ego uobis sum necessarius, non uos mihi?) illi autem quos non usserat sol responderunt ex uoce petri: domine, uerbum uitae aeternae habes. quo ibimus? quos autem urit ecclesia tamquam luna per noctem? qui schismata fecerunt. audi ipsum uerbum positum in apostolo: quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et non ego uror? quomodo ergo non est scandalum in eo qui diligit fratrem? quia qui diligit fratrem tolerat omnia propter unitatem quia in unitate caritatis est fraterna dilectio. offendit te nescio quis siue malus, siue ut tu putas malus siue ut tu fingis malus, et deseris tot bonos? qualis dilectio fraterna est qualis apparuit in istis? cum accusant afros, deseruerunt orbem terrarum. numquid in orbe terrarum sancti non erant? aut inauditi a uobis damnari potuerunt? sed o si diligeretis fratres, scandalum in uobis non esset! audi psalmum quid dicat: pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. pacem multam dixit eis qui diligunt legem dei, et ideo non eis esse scandalum. illi ergo qui scandalum patiuntur pacem perdunt. et quos dixit non pati scandalum aut non facere? diligentes legem dei. ergo in caritate positi sunt. sed dicit aliquis: legem dei dixit diligentibus, non fratres. audi quid dominus dicat: mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. quid est lex nisi mandatum? quomodo autem non patiuntur scandalum nisi dum sufferunt inuicem? sicut paulus dicit: sufferentes inuicem in dilectione studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. et quia ipsa est lex christi eundem audi apostolum commendantem ipsam legem: inuicem, inquit, onera uestra portate et sic inplebitis legem christi. nam qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat. magna res, fratres. adtendite, rogamus uos. qui odit fratrem suum in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. quid tam caecum quam isti qui oderunt fratres? nam ut noueritis quia caeci sunt, in montem offenderunt. eadem dico ne uobis excidant. nonne lapis ille qui praecisus est de monte sine manibus christus de regno iudaeorum sine opere maritali, nonne ille lapis confregit omnia regna terrarum, id est omnes dominationes idolorum et daemoniorum? nonne ille lapis creuit et factus est mons magnus et inpleuit uniuersum orbem terrarum? numquid digito ostendimus montem istum quomodo ostenditur hominibus tertia luna? uerbi gratia quando uolunt homines uidere lunam nouam: ecce luna; ecce ubi est. et sunt ibi qui non ualeant intendere aciem, et dicant: ubi? intenditur illis digitus ut uideant. aliquando dum erubescunt ne caeci putentur, dicunt se uidisse quod non uiderunt. numquid sic ostendimus ecclesiam, fratres mei? nonne aperta est? nonne manifesta? nonne tenuit omnes gentes? nonne inpletur quod ante tot annos promissum est abrahae, in semine eius benedici omnes gentes? uni fideli promissum est; in milibus fidelium mundus inpletus est. ecce mons inplens uniuersam faciem terrae. ecce ciuitas de qua dictum est: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. illi autem offendunt in montem. et cum eis dicatur: ascendite, non est mons, dicunt; et facilius illuc faciem inpingunt quam illic habitaculum quaerunt. esaias hesterna die lectus est. quisquis uestrum uigilabat non oculis tantum sed aure, nec aure corporis sed aure cordis aduertit: erit in nouissimis diebus manifestus mons domus domini paratus in cacumine montium. quid tam manifestum quam mons? sed sunt et montes ignoti quia in una parte terrarum positi sunt. quis uestrum nouit olympum montem? quomodo ibi qui habitant gyddabam nostrum non norunt. in partibus sunt isti montes. ille autem mons non sic quia inpleuit uniuersam faciem terrae, et de illo dicit: paratus in cacumine montium. mons est super cacumina omnium montium. et congregabuntur ad eum, inquit, omnes gentes. quis errat in hoc monte? quis frangit faciem offendendo in illum? quis ignorat ciuitatem super montem constitutam? sed nolite mirari quia ignoratur ab istis qui oderunt fratres quia in tenebris ambulant et nesciunt quo eant quia tenebrae excaecauerunt oculos eorum. montem non uident. nolo mireris. oculos non habent. unde oculos non habent? quia tenebrae excaecauerunt eos. unde probamus? quia fratres oderunt: quia cum offenduntur in afris, separant se ab orbe terrarum quia non tolerant pro pace christi quos infamant et tolerant pro parte donati quos damnant.

Tract. 2

omnia quae leguntur de scripturis sanctis ad instructionem et salutem nostram intente oportet audire. maxime tamen memoriae commendanda sunt quae aduersus haereticos ualent plurimum, quorum insidiae infirmiores quosque et negligentiores circumuenire non cessant. mementote dominum nostrum et saluatorem iesum christum et mortuum esse pro nobis et resurrexisse: mortuum scilicet propter delicta nostra, et resurrexisse propter iustificationem nostram. sicut modo audistis quia discipulorum duorum quos inuenit in uia tenebantur oculi ne eum cognoscerent. et inuenit eos desperantes de redemptione quae erat in christo et existimantes iam illum passum et mortuum fuisse sicut hominem nec tamquam filium dei putasse semper uiuere, et in carne ita mortuum ut non reuiuisceret sed tamquam unum ex prophetis, sicut uerba eorum paulo ante qui intenti eratis audistis. tunc aperuit illis scripturas incipiens a moysen per omnes prophetas, ostendens eis omnia quae passus erat praedicta fuisse ne illi magis mouerentur si resurrexisset dominus et magis ei non crederent si de illo ista ante dicta non essent. firmitas enim fidei in eo est quia omnia quae euenerunt in christo praedicta sunt. discipuli ergo non eum agnouerunt nisi in fractione panis. et uere qui non sibi iudicium manducat et bibit in fractione panis christum cognoscit. postea et illi undecim putabant se spiritum uidere. praebuit se palpandum qui se praebuit crucifigendum. crucifigendum inimicis, palpandum amicis; medicus tamen omnium, et illorum impietatis et istorum incredulitatis. namque audistis cum actus apostolorum legerentur quot milia crediderint ex interfectoribus christi. si crediderunt postea qui occiderant, non erant credituri qui paululum dubitabant? et ipsis tamen - quod maxime debetis animaduertere et memoriae uestrae mandare quia contra insidiosos errores deus uoluit ponere firmamenta in scripturis contra quas nullus audet loqui qui quo modo se uult uideri christianum - cum se palpandum praebuisset, non illi suffecit nisi de scripturis confirmaret cor credentium. prospiciebat enim nos futuros in quo quod palpemus nos non habemus et quod legamus habemus. si enim propterea illi crediderunt quia tenuerunt et palpauerunt, nos quid facimus? iam christus ascendit in caelum; non est uenturus nisi in fine ut iudicet de uiuis et mortuis. unde credituri sumus nisi unde et ipsos palpantes uoluit confirmare? aperuit enim illis scripturas et ostendit eis quia oportebat pati christum et inpleri omnia quae de illo scripta sunt in lege moysi et prophetis et psalmis. omnem ueterem scripturam circumplexus est. quidquid illarum scripturarum est christum sonat, sed si aures inueniat. et aperuit eis sensum ut intellegerent scripturas. unde et nobis hoc orandum est, ut ipse sensum nostrum aperiat. quid autem ostendit dominus scriptum de se in lege moysi et prophetis et psalmis? quid ostendit? ipse dicat. breuiter hoc euangelista posuit ut nos nossemus quid in tanta latitudine scripturarum credere et intellegere debeamus. certe multae sunt paginae et multi libri. hoc habent omnes quod dixit dominus breuiter discipulis suis. quid est hoc? quia oportebat pati christum et resurgere tertia die. habes iam de sponso quia oportebat pati christum et resurgere. commendatus est nobis sponsus. de sponsa uideamus quid dicat ut tu cum cognoueris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias uenias. celebratio enim nuptiarum omnis celebratio; ecclesiae nuptiae celebrantur. ducturus est uxorem filius regis, et ipse filius regis rex. et qui frequentant ipsi sunt sponsa. non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias et alia nubit. in ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt. omnis enim ecclesia sponsus christi est cuius principium et primitiae caro christi est; ibi iuncta est sponsa sponso in carne. merito carnem ipsam cum commendaret panem fregit, et merito in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, et agnouerunt eum. quid ergo dixit dominus scriptum esse de se in lege et prophetis et psalmis? quia oportebat pati christum. si non adderet et resurgere, recte illi plangerent quorum oculi tenebantur. sed et resurgere praedictum est. et ut quid hoc? quare hoc oportebat, pati christum et resurgere? propter illum psalmum quem uobis maxime commendauimus quarta sabbati, statione prima nouissimae hebdomadis. quare oportebat christum pati et resurgere? propter: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. nam ut noueritis quia oportebat christum pati et resurgere, et hic quid addidit ut post commendationem sponsi commendaret et sponsam? et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab hierusalem. audistis, fratres. tenete. nemo dubitet de ecclesia quia per omnes gentes est. nemo dubitet quia ab hierusalem coepit et omnes, gentes impleuit. agnoscimus agrum ubi uitis plantata est. cum autem creuerit, non agnoscimus quia totum occupauit. unde coepit? ab hierusalem. quo peruenit? ad omnes gentes. paucae remanserunt; omnes tenebit. interea cum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia uisa sunt agricolae praecidenda, et fecerunt haereses et scismata. non uos inducant praecisa ut praecidamini. hortamini magis quae praecisa sunt ut rursus inserantur. manifestum est christum passum resurrexisse, ascendisse in caelum. commendatus est nobis sponsus. de sponsa uideamus quid dicat ut tu cum cognoueris sponsum et sponsam, non sine causa ad nuptias uenias. celebratio enim nuptiarum omnis celebratio; ecclesiae nuptiae celebrantur. ducturus est uxorem filius regis, et ipse filius regis rex. et qui frequentant ipsi sunt sponsa. non quomodo in nuptiis carnalibus alii frequentant nuptias et alia nubit. in ecclesia qui frequentant, si bene frequentant, sponsa fiunt. omnis enim ecclesia sponsus christi est cuius principium et primitiae caro christi est; ibi iuncta est sponsa sponso in carne. merito carnem ipsam cum commendaret panem fregit, et merito in fractione panis aperti sunt oculi discipulorum, et agnouerunt eum. quid ergo dixit dominus scriptum esse de se in lege et prophetis et psalmis? quia oportebat pati christum. si non adderet et resurgere, recte illi plangerent quorum oculi tenebantur. sed et resurgere praedictum est. et ut quid hoc? quare hoc oportebat, pati christum et resurgere? propter illum psalmum quem uobis maxime commendauimus quarta sabbati, statione prima nouissimae hebdomadis. quare oportebat christum pati et resurgere? propter: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium. nam ut noueritis quia oportebat christum pati et resurgere, et hic quid addidit ut post commendationem sponsi commendaret et sponsam? et praedicari, inquit, in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab hierusalem. audistis, fratres. tenete. nemo dubitet de ecclesia quia per omnes gentes est. nemo dubitet quia ab hierusalem coepit et omnes, gentes impleuit. agnoscimus agrum ubi uitis plantata est. cum autem creuerit, non agnoscimus quia totum occupauit. unde coepit? ab hierusalem. quo peruenit? ad omnes gentes. paucae remanserunt; omnes tenebit. interea cum omnes tenet, aliqua sarmenta inutilia uisa sunt agricolae praecidenda, et fecerunt haereses et scismata. non uos inducant praecisa ut praecidamini. hortamini magis quae praecisa sunt ut rursus inserantur. manifestum est christum passum resurrexisse, ascendisse in caelum. quare hoc? quia in sole posuit tabernaculum suum, id est in manifesto. tabernaculum eius caro eius; tabernaculum eius ecclesiae eius. in sole reposita est; non est in nocte sed in die. sed quare illi non agnoscunt? redite ad lectionem quo heri finis factus est et uidete quare non agnoscunt: qui odit fratrem suum in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae excaecauerunt oculos eius. nos ergo sequentia uideamus et non simus in tenebris. unde non erimus in tenebris? si amemus fratres. unde probatur quia amamus fraternitatem? quia non conscindimus unitatem, quia tenemus caritatem. scribo uobis, filioli, quia remittentur uobis peccata per nomen eius. ideo filioli quia remissis peccatis nascimini. sed per cuius nomen remittuntur peccata? numquid per augustini? ergo nec per nomen donati. uiderit quis augustinus aut quis donatus. nec per nomen pauli nec per nomen petri. nam diuidentibus sibi ecclesiam et partes facere de unitate conantibus parturiens paruulos mater caritas in apostolo exponit uiscera sua, conscindit quodam modo uerbis ubera sua, plorat filios quos uidet efferri, reuocat ad unum nomen eos qui multa nomina sibi facere uolebant, repellit ab amore suo ut christus ametur, et dicit: numquid paulus pro uobis crucifixus est? aut in nomine pauli baptizati estis? quid dicit? nolo mei sitis. ut me cum sitis, me cum estote. omnes illius sumus qui pro nobis mortuus est, qui pro nobis crucifixus est. unde et hic: dimittuntur uobis peccata per nomen eius, non per hominis alicuius. scribo uobis, patres. quare primo filii? quia remittuntur uobis peccata per nomen eius et regeneramini in nouam uitam, ideo filii. patres quare? quia cognouistis eum qui a principio est. principium enim ad paternitatem pertinet. nouus christus in carne sed antiquus in diuinitate. quam antiquus putamus? quot annorum? putamus ne maior quam mater sua? maior plane quam mater. omnia enim per ipsum facta sunt. si omnia, et ipsam matrem antiquus fecit de qua nasceretur nouus. putamus ne ante matrem solam? et ante auos matris antiquus. auus matris ipsius abraham, et dominus dicit: et ante abraham ego sum. et ante abraham dicimus? caelum et terra antequam esset homo facta sunt. ante ista fuit dominus, immo est. optime enim non ait: ante abraham ego fui, sed: ante abraham ego sum. quod enim dicitur quia fuit non est, et quod dicitur quia erit nondum est. ille non nouit nisi esse. secundum quod deus est esse nouit; fuisse et futurus esse non nouit. dies est ibi unus sed sempiternus. non ponunt illum diem in medio hesternus et crastinus. hesterno enim die finito incipiens hodiernus uenturo crastino finietur. ille unus dies ibi est sine tenebris, sine nocte, sine spatiis, sine mensura, sine horis. quod uis illum dic. si uis, dies est; si uis, annus est; si uis, anni sunt. dictum est enim de ipso die: et anni tui non deficient. quomodo autem dictus est dies? quando dictum est domino: ego hodie genui te. ab aeterno patre genitus, ex aeternitate genitus, in aeternitate genitus nullo initio, nullo fine, nullo spatio latitudinis quia est quod est, quia ipse est qui est. et nomen suum dixit moysi: dices eis: qui est misit me ad uos. quid ergo ante abraham? quid ante noe? quid ante adam? audi scripturam: ante luciferum genui te. postremo ante caelum et terram. quare? quia omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. ideo patres agnoscite. patres enim fiunt agnoscendo quod est ab initio. scribo uobis, iuuenes. filii sunt; patres sunt; iuuenes sunt. filii quia nascuntur; patres quia principium agnoscunt. iuuenes quare? quia uicistis malignum. in filiis natiuitas; in patribus antiquitas; in iuuenibus fortitudo. si malignus a iuuenibus uincitur, pugnat nobis cum. pugnat sed non expugnat. quare? quia nos sumus fortes, an quia ille fortis est in nobis qui inter manus persequentium infirmus inuentus est. ille nos fortes fecit qui persequentibus non restitit. crucifixus est enim ex infirmitate, sed uiuit in uirtute dei. scribo uobis, pueri. unde pueri? quia cognouistis patrem. scribo uobis, patres. commendat hoc et repetit: quia cognouistis eum qui a principio est. mementote patres esse. si obliuiscimini eum qui a principio est, perditis paternitatem. scribo uobis, iuuenes. etiam atque etiam considerate quia iuuenes estis. pugnate ut uincatis; uincite ut coronemini; humiles estote ne in pugna cadatis. scribo uobis, iuuenes, quia fortes estis, et uerbum dei in uobis manet, et uicistis malignum. haec omnia, fratres: quia cognouimus id quod a principio est, quia fortes sumus, quia cognouimus patrem, omnia ista quasi cognitionem commendant. caritatem non commendant? si cognouimus, amemus; nam cognitio sine caritate non facit saluos. scientia inflat; caritas aedificat. si confiteri uultis et non amare, incipitis daemonibus similes esse. confitebantur daemones filium dei et dicebant: quid nobis et tibi?, et repellebant. confitemini et amplectimini. illi enim timebant iniquitatibus suis; uos amate dimissorem iniquitatum uestrarum. sed quomodo poterimus amare deum si amamus mundum? parat nos ergo inhabitari caritate. duo sunt amores, mundi et dei. si mundi amor habitet, non est qua intret amor dei. recedat amor mundi et habitet dei; melior accipiat locum. amabas mundum; noli amare mundum. cum exhauseris cor tuum amore terreno, hauries amorem diuinum, et incipit habitare iam caritas de qua nihil mali potest procedere. audite ergo uerba purgantis modo. quasi agrum inuenit corda hominum. sed quomodo inuenit? si siluam inuenit, extirpat si agrum purgatum inuenit, plantat. plantare ibi uult arborem, caritatem. et quam siluam uult extirpare? amorem mundi. audi extirpatorem siluae: nolite diligere mundum - hoc enim sequitur - neque ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in ipso. audistis quia si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in ipso. ne quis dicat in corde suo falsum esse hoc, fratres. deus dicit; per apostolum spiritus sanctus locutus est. nihil uerius. si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in ipso. uis habere dilectionem patris ut sis cohaeres filii? noli diligere mundum. exclude malum amorem mundi ut inplearis amore dei. uas es, sed adhuc plenus es. funde quod habes ut accipias quod non habes. certe iam renati sunt ex aqua et spiritu fratres nostri, et nos ante aliquot annos renati sumus ex aqua et spiritu. bonum est nobis. non diligamus mundum ne remaneant in nobis sacramenta ad damnationem nostram, non firmamenta ad salutem. firmamentum salutis est habere radicem caritatis, habere uirtutem pietatis, non formam solam. bona forma, sancta forma; sed quid ualet forma si non teneat radicem? sarmentum praecisum nonne in ignem mittitur? habe formam, sed in radice. quomodo autem radicamini ut non eradicemini? tenendo caritatem, sicut dicit apostolus paulus: in caritate radicati et fundati. quomodo ibi radicabitur caritas inter tanta siluosa amoris mundi? extirpate siluas. magnum semen posituri estis; non sit in agro quod offocet semen. haec sunt uerba extirpantia quae dixi: nolite diligere mundum nec ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo. quia omne quod in mundo est desiderium est carnis et desiderium oculorum et ambitio saeculi. tria dixit quae non est ex patre sed ex mundo est. et mundus transiet et desideria eius. qui autem fecerit uoluntatem dei manet in aeternum sicut et ipse manet in aeternum. quid uis: utrum amare temporalia et transire cum tempore, an mundum non amare et in aeternum uiuere cum deo? rerum temporalium fluuius trahit, sed tamquam circa fluuium arbor nata est, dominus noster iesus christus. adsumpsit carnem et resurrexit; ascendit in caelum. uoluit se quodam modo circa fluuium temporalium plantare. raperis in praeceps? tene lignum. uoluit te amor mundi? tene christum. propter te factus est temporalis ut tu fias aeternus quia et ille sic factus est temporalis ut maneret aeternus. accessit illi aliquid ex tempore; non decessit ex aeternitate. tu autem temporalis natus es et per peccatum temporalis factus es. tu factus es temporalis per peccatum; ille factus temporalis per misericordiam dimittendi peccata. quantum interest cum duo sunt in carcere inter reum et uisitatorem ipsius? homo enim aliquando uenit ad amicum suum et intrat uisitare eum, et ambo in carcere uidentur; sed multum distant et distincti sunt. illum causa premit; illum humanitas adduxit. sic in ista mortalitate nos reatu tenebamur. ille misericordia descendit; intrauit ad captiuum redemptor, non oppressor. dominus pro nobis sanguinem suum fudit. redemit nos; mutauit spem nostram. adhuc portamus mortalitatem carnis et de futura inmortalitate praesumimus et in mari fluctuamus, sed ancoram spei in terra iam fiximus. sed non diligamus mundum neque quae sunt in mundo. quae enim sunt in mundo desiderium est carnis et desiderium oculorum et ambitio saeculi. tria sunt ista ne quis forte dicat: quae in mundo sunt deus fecit, id est caelum et terram, mare, solem, lunam, stellas, omnia ornamenta caelorum. quae sunt ornamenta maris? omnia repentia. quae terrae? animalia, arbores, uolatilia. ista sunt in mundo; deus illa fecit. quare ergo non amem quod deus fecit? spiritus dei sit in te ut uideas quia haec omnia bona sunt, sed uae tibi si amaueris condita et deserueris conditorem. pulchra tibi sunt, sed quanto est ille pulchrior qui ista formauit? intendat caritas uestra. similitudinibus enim potestis instrui ne subrepat uobis satanas dicens quod solet dicere: bene nobis sit in creatura dei. quare illa fecit nisi ut bene nobis sit? et inebriantur et pereunt et obliuiscuntur creatorem suum. dum non temperanter sed cupide utuntur creatis, creator contemnitur. de talibus dicit apostolus: coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula. non te prohibet deus amare ista, sed non diligere ad beatitudinem, sed adprobare et laudare ut ames creatorem. quemadmodum, fratres, si sponsus faceret sponsae suae anulum, et illa acceptum anulum plus diligeret quam sponsum qui illi fecit anulum. nonne in ipso dono sponsi adultera anima deprehenderetur quamuis hoc amaret quod dedit sponsus? certe hoc amaret quod dedit sponsus. tamen si diceret: sufficit mihi anulus iste; iam illius faciem nolo uidere, qualis esset? quis non detestaretur hanc amentiam? quis non adulterinum animum conuinceret? amas aurum pro uiro; amas anulum pro sponso. si hoc est in te ut ames anulum pro sponso tuo et nolis uidere sponsum tuum, ad hoc tibi arram dedit ut non te obpigneraret sed auerteret. ad hoc utique arram dat sponsus ut in arra sua ipse ametur. ergo dedit tibi deus ista omnia. ama illum qui fecit. plus est quod tibi uult dare, id est se ipsum qui ista fecit. si autem amaueris haec, quamuis illa deus fecerit, et neglexeris creatorem et amaueris mundum? mundus enim appellatur non solum ista fabrica quam fecit deus, caelum, terra, mare, uisibilia et inuisibilia, sed et habitatores mundi mundus uocantur quomodo domus uocatur et parietes et inhabitantes. et aliquando laudamus domum et uituperamus inhabitantes. dicimus enim bona domus quia marmorata est et pulchra laqueata. et aliter dicimus bona domus; nemo ibi patitur iniuriam; nullae rapinae, nullae oppressiones ibi fiunt. modo non parietes laudas sed inhabitatores parietum. domus tamen uocatur siue illa siue illa. omnes enim dilectores mundi quia dilectione inhabitant mundum - sicut caelum inhabitant quorum sursum cor est et ambulant carne in terra - omnes ergo dilectores mundi mundus uocantur. ipsi non habent nisi ista tria: desiderium carnis, desiderium oculorum, et ambitionem saeculi. desiderant enim manducare, bibere, concumbere, uti uoluptatibus istis. numquid non est in his modus? aut quando dicitur: nolite ista diligere, hoc dicitur ut non manducetis aut non bibatis aut filios non procreetis? non hoc dicitur. sed sit modus propter creatorem ut non uos inligent ista dilectione ne ad fruendum hoc ametis quod ad utendum habere debetis. non autem probamini nisi quando uobis proponuntur duo, hoc aut illud. iustitiam uis an lucra? non habeo unde uiuam; non habeo unde manducem; non habeo unde bibam. sed quid si non potes habere ista nisi per iniquitatem? nonne melius amas quod non amittis quam iniquitatem committis? lucrum auri uides; damnum fidei non uides. hoc ergo, ait dominus, desiderium carnis est, id est desiderium earum rerum quae pertinent ad carnem, sicut cibus et concubitus et cetera huiusmodi. et desiderium oculorum. desiderium oculorum dicit omnem curiositatem. iam quam late patet curiositas? ista in spectaculis, in theatris, in sacramentis diaboli, in magicis artibus, in maleficiis - ipsa est curiositas. aliquando temptat etiam seruos dei ut uelint quasi miraculum facere, temptare utrum exaudiat illos deus in miraculis. curiositas est, hoc est desiderium oculorum. non est a patre. si dedit deus fac; obtulit enim ut facias. non enim qui non fecerunt ad regnum dei non pertinebunt. cum gauderent apostoli quia daemonia eis subiecta erant, quid eis ait dominus? nolite in hoc gaudere, sed gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo. inde uoluit gaudere apostolos unde gaudes et tu. uae tibi enim si nomen tuum non est scriptum in caelo. numquid uae tibi si non suscitaueris mortuos? numquid uae tibi si non ambulaueris in mari? numquid uae tibi si non excluseris daemonia? si accepisti hoc unde facias, utere humiliter, non superbe. nam et de quibusdam pseudoprophetis dixit dominus quia facturi sunt signa et prodigia. ergo non sit ambitio saeculi. ambitio saeculi superbia est. iactare se uult in honoribus. magnus sibi uidetur homo siue de diuitiis siue de aliqua potentia. tria sunt ista, et nihil inuenis unde temptetur cupiditas humana nisi aut desiderium carnis aut desiderium oculorum aut ambitionem saeculi. per ista tria temptatus est dominus a diabulo. desiderio carnis temptatus est quando dictum est ei: si filius dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant, quando esuriuit post ieiunium. sed quomodo repulit temptationem et docuit pugnare militem? adtende quid illi ait non in pane solo uiuit homo sed in omni uerbo dei. temptatus est et desiderio oculorum de miraculo quando ei dixit: mitte te deorsum quia scriptum est: angelis suis mandauit de te ut suscipiant te ne quando offendas ad lapidem pedem tuum. ille restitit temptatori. si enim faceret miraculum, non uideretur nisi aut cessisse aut curiositate fecisse. fecit enim quando uoluit tamquam deus, sed tamquam infirmos curans. nam si tunc faceret, quasi tantummodo miraculum uoluisse facere putaretur. sed ne hoc homines sentirent adtende quid respondit, et quando tibi talis temptatio euenerit dic illud et tu: redi post me, satanas. scriptum est enim: non temptabis dominum deum tuum, id est si hoc fecero, temptabo deum. hoc dixit quod te uoluit dicere. quando tibi suggerit inimicus: qualis homo? qualis christianus? modo uel unum miraculum fecisti, aut orationibus tuis mortui surrexerunt, aut febrientes sanasti? si uere es alicuius momenti faceres aliquod miraculum, responde et dic: scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. non ergo temptabo deum quasi tunc pertineam ad deum si fecero miraculum et non pertineam si non fecero. et ubi sunt uerba eius: gaudete quia nomina uestra scripta sunt in caelo? de ambitione saeculi quomodo temptatus est dominus? quando eum leuauit in excelsum et dixit ei: haec omnia regna tibi dabo si prostratus adoraueris me. de elatione regni terreni uoluit temptare regem saeculorum. sed dominus qui fecit caelum et terram diabolum calcabat. quid magnum a domino diabolum uinci? quid ergo respondit diabolo nisi quod docuit ut respondeas? scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. tenentes ista non habebitis concupiscentiam mundi. non habendo concupiscentiam mundi non uos subiugabit nec desiderium carnis nec desiderium oculorum nec ambitio saeculi, et facitis locum caritati uenienti ut diligatis deum, quia si fuerit ibi dilectio mundi non ibi erit dilectio dei. tenete potius dilectionem dei ut quomodo deus aeternus est, sic et uos maneatis in aeternum quia talis est quisque qualis eius dilectio est. terram diligis? terra eris. deum diligis? quid dicam? deus eris? non audeo dicere ex me; scripturas audiamus: ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. si ergo uultis esse dii et filii altissimi. nolite diligere mundum nec ea quae sunt in mundo. si quis dilexerit mundum. non est caritas patris in illo quia omnia quae sunt in mundo desiderium carnis est et desiderium oculorum et ambitio saeculi quae non est ex patre sed ex mundo est, id est ab hominibus dilectoribus mundi. et mundus transit et desideria eius. qui autem facit uoluntatem dei manet in aeternum sicut et deus manet in aeternum.

Tract. 3

pueri, nouissima hora est. in hac lectione pueros alloquitur ut festinent crescere quia nouissima hora est. aetas corporis non est in uoluntate; ita nullus secundum carnem crescit quando uult, sicut nullus quando uult nascitur. ubi autem natiuitas in uoluntate est et crementum in uoluntate est. nemo ex aqua et spiritu nascitur nisi uolens. ergo si uult, crescit; si non uult, decrescit. quid est crescere? proficere. quid est decrescere? deficere. quisquis nouit natum esse se, ut audiat quia puer est et infans, auide inhiet uberibus matris et cito crescit. est autem mater ecclesia et ubera eius duo testamenta scripturarum diuinarum. hinc sugatur lac omnium sacramentorum temporaliter pro aeterna nostra salute gestorum ut nutritus atque roboratus perueniat ad manducandum cibum quod est: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. lac nostrum christus humilis est; cibus noster idem ipse christus aequalis patri. lacte te nutrit ut pane pascat. nam corde contingere iesum spiritaliter, hoc est cognoscere quia aequalis est patri. propterea et mariam prohibebat tangere se et dicebat ei: noli me tangere. nondum enim ascendi ad patrem. quid est hoc? discipulis se palpandum praebuit, et mariae contactum uitauit? nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit: mitte digitos et palpa cicatrices? numquid iam ad patrem ascenderat? quare ergo mariam prohibet et dicit: noli me tangere. nondum enim ascendi ad patrem? an hoc dicturi sumus, quod a uiris se tangi non timuit et a mulieribus tangi timuit? contactus illius omnem carnem mundat. quibus primo uoluit manifestari, ab his se timuit contrectari? nonne uiris resurrectio eius per feminas nuntiata est ut contraria arte serpens uinceretur? quia enim ille mortem primo homini per feminam nuntiauit, et uiris uita per feminam nuntiata est. quare ergo se tangi noluit nisi quia contactum illum spiritalem intellegi uoluit? contactus spiritalis de corde mundo. ille adtingit de corde mundo christum qui eum intellegit patri coaequalem. qui autem nondum intellegit diuinitatem christi usque ad carnem uenit, usque ad diuinitatem non uenit. quid autem magnum est usque illuc adtingere quousque persecutores qui crucifixerunt? illud est magnum, intellegere uerbum deum apud deum in principio per quod facta sunt omnia; qualem se cognosci uolebat quando ait philippo: tanto tempore uobis cum sum et non cognouistis me, philippe? qui me uidit, uidet et patrem. sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: pueri, nouissima hora est. proficite, currite, crescite: nouissima hora est. ipsa nouissima hora diuturna est, tamen nouissima hora est. horam enim pro tempore posuit nouissimo quia in nouissimis temporibus uenit dominus noster iesus christus. sed dicturi sunt aliqui: quomodo nouissimum tempus? quomodo nouissima hora? certe prius ueniet antichristus, et tunc ueniet dies iudicii. uidit iohannes cogitationes istas. ne quasi securi fierent et ideo non esse horam nouissimam putarent quod uenturus esset antichristus, ait illis: et sicut audistis quod antichristus sit uenturus, et nunc antichristi multi facti sunt. numquid posset habere multos antichristos nisi hora nouissima? quos dixit antichristos? sequitur et exponit. unde cognoscimus quod nouissima sit hora. unde? quia antichristi multi facti sunt. ex nobis exierunt. uidete antichristos. ex nobis exierunt. ergo plangimus damnum. audi consolationem: sed non erant ex nobis. omnes haeretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est ex ecclesia exeunt, sed non exirent si ex nobis essent. antequam exirent ergo non erant ex nobis. si antequam exirent non erant ex nobis, multi intus sunt; non exierunt, sed tamen antichristi sunt. audemus hoc dicere? ut qui nisi ut unusquisque cum intus est non sit antichristus? descripturus enim antichristos et designaturus est, et uidebimus eos nunc. et interrogare debet unusquisque conscientiam suam an sit antichristus. latine enim antichristus: contrarius est christo. non quomodo nonnulli intellegunt antichristum ideo dictum quod ante christum uenturus sit, id est post eum uenturus sit christus. non sic dicitur nec sic scribitur; sed antichristus, id est contrarius christo. iam quis contrarius sit christo nunc aduertitis ipso exponente et intellegitis non posse exire foras nisi antichristos; eos autem qui non sunt christo contrarii foras exire nullo modo posse. qui enim non est christo contrarius in corpore ipsius haeret et membrum conputatur. numquam sunt membra sibi contraria; corporis integritas uniuersis membris constat. et quid de concordia membrorum dicit apostolus? si patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. si ergo in glorificatione membri cetera membra congaudent et in passione omnia membra patiuntur, concordia membrorum non habet antichristum. et sunt qui intus sic sunt in corpore domini nostri iesu christi quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius - et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum - sic sunt in corpore christi quomodo umores mali; quando euomuntur, tunc releuatur corpus. sic et mali quando exeunt, tunc ecclesia releuatur. et dicit quando eos euomit atque proicit corpus: ex me exierunt umores isti, sed non erant ex me. quid est: non erant ex me? non de carne mea praecisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent. ex nobis exierunt, sed - nolite tristes esse - non erant ex nobis. unde probas? quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. hinc ergo uideat caritas uestra quia multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobis cum sacramenta. accipiunt nobis cum baptismum; accipiunt nobis cum quod norunt fideles se accipere: benedictionem, eucharistiam, et quidquid in sacramentis sanctis est. ipsius altaris communicationem accipiunt nobis cum et non sunt ex nobis. temptatio probat quia non sunt ex nobis. quando illis temptatio uenerit, uelut occasione uenti uolant foras quia grana non erant. omnes autem tunc uolabunt - quod saepe dicendum est - cum area dominica coeperit uentilari in die iudicii. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. nam uultis nosse, karissimi, quam certissime dicatur hoc. et qui forte exierunt non sint antichristi et redeunt. non sint contrarii christo. hoc sunt enim, antichristi. non potest fieri ut remaneant foris? sed de uoluntate sua quisque aut antichristus aut in christo est; aut in membris sumus aut in umoribus malis. qui se in melius commutat, in corpore membrum est. qui autem in malitia permanet umor malus est et quando exierit, releuabuntur qui premebantur. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. sed ut manifestarentur quod non erant omnes ex nobis. ideo addidit ut manifestarentur quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt. non tamen manifesti sunt; exeundo manifestantur. et uos unctionem habetis a sancto ut ipsi uobis manifesti sitis. unctio spiritalis ipse spiritus sanctus cuius sacramentum est in unctione uisibili. hanc unctionem christi dicit omnes qui habent cognoscere malos et bonos, nec opus esse ut doceantur quia ipsa unctio docet. scribo uobis non quod nescieritis ueritatem sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ex ueritate. ecce admoniti sumus quomodo cognoscamus antichristum. quis est christus? ueritas. ipse dixit: ego sum ueritas. omne autem mendacium non est ex ueritate. omnes ergo qui mentiuntur nondum sunt ex christo. non dixit quoddam mendacium ex ueritate et quoddam mendacium non est ex ueritate. sententiam adtendite ne uos palpetis, ne uos adoletis, ne uos decipiatis, ne uos inludatis: omne mendacium non est ex ueritate. uideamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia non est unum genus mendacii. quis est mendax nisi qui negat quod iesus non sit christus? aliam significationem habet iesus, aliam significationem habet christus. cum sit unus iesus christus saluator noster, iesus tamen proprium nomen est illi. quomodo moyses proprio nomine appellatus est, quomodo helias, quomodo abraham, sic tamquam proprium nomen dominus noster iesus. christus autem sacramenti nomen est. quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos, sic christus commendatur unctus in quo esset redemptio totius populi israhel. iste christus sperabatur uenturus a populo iudaeorum, et quia humilis uenit, non est agnitus. quia lapis paruus erat, offenderunt in illum et fracti sunt. sed creuit lapis et factus est mons magnus. et quid ait scriptura? quicumque offenderit in lapidem istum conquassabitur, et super quem uenerit lapis iste conteret eum. discernenda sunt uerba: offendentem dixit conquassari; super quem autem uenerit conteri. primo quia humilis uenit, offenderunt in illum homines; quia excelsus uenturus est ad iudicium, super quem uenerit conteret eum. sed illum non conteret uenturus quem non quassauit cum uenit. qui in humilem non offendit non formidabit excelsum. breuiter audistis, fratres: qui in humilem non offendit non formidabit excelsum. omnibus enim malis lapis offensionis est christus. quidquid dicit christus amarum est illis. etenim audite et uidete. omnes certe qui exeunt de ecclesia et ab unitate ecclesiae praeciduntur antichristi sunt. nemo dubitet. ipse enim designauit: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. quicumque ergo non manent nobis cum sed exeunt ex nobis manifestum est quod antichristi sunt. et quomodo probantur antichristi? ex mendacio. et quis est mendax nisi qui negat quod iesus non sit christus? interrogemus haereticos. quem inuenis haereticum qui negat quia iesus non est christus? uideat caritas uestra magnum sacramentum. adtendite quod inspirauerit uobis dominus deus et quid insinuare uobis uelim. ecce exierunt a nobis et facti sunt donatistae. interrogamus eos utrum iesus christus sit. statim confitentur quia iesus christus est. si ergo ille est antichristus qui negat iesum esse christum, nec nos possunt illi dicere antichristos nec nos illos quia et nos confitemur et illi. si ergo nec illi nos dicunt nec nos illos, ergo nec illi a nobis exierunt nec nos ab ipsis. si ergo non a nobis eximus, in unitate sumus. si in unitate sumus, quid faciunt in hac ciuitate duo altaria? quid faciunt diuisae domus, diuisa coniugia? quid facit communis lectus et diuisus christus? admonet nos uulnus fateri quod uerum est. aut ipsi a nobis exierunt aut nos ab ipsis. sed absit ut nos ab ipsis. habemus enim testamentum dominicae hereditatis. recitamus et ibi nos inuenimus: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. tenemus hereditatem christi; illi eam non tenent. non communicant orbi terrarum; non communicant uniuersitati redemptae sanguine domini. habemus ipsum dominum resurgentem a mortuis qui se dubitantibus manibus discipulorum praebuit palpandum. et cum adhuc illi dubitarent, ait illis: oportebat christum pati et resurgere tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum. ubi? qua? quibus? per omnes gentes incipiens ab hierusalem. securi sumus de unitate hereditatis. quisquis huic hereditati non communicat foras exiit. sed non contristemur. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobis cum. si ergo ex nobis exierunt, antichristi sunt, si antichristi sunt, mendaces sunt. si mendaces sunt, negant iesum esse christum. iterum redimus ad difficultatem quaestionis. singulos interroga; confitentur iesum esse christum. coartat nos angustus intellectus in hac epistula. uidetis certe quaestionem. haec quaestio et nos et ipsos turbat si non intellegatur. aut nos sumus antichristi aut illi sunt antichristi. illi nos antichristos uocant et dicunt quod eximus ab eis; nos illos similiter. sed designauit haec epistula antichristos. quicumque negat quod iesus non sit christus ipse est antichristus. iam ergo quaeramus quis neget. et non adtendamus ad linguam sed ad facta. si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur iesum esse christum. quiescat paululum lingua; uitam interroga. si inuenerimus hoc, si ipsa scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit sed et factis, certe inuenimus multos antichristos qui ore profitentur christum et moribus dissentiunt a christo. ubi inuenimus hoc in scriptura? paulum audi apostolum. de talibus cum loqueretur ait: confitentur enim se nosse deum; factis autem negant. inuenimus et istos antichristos. quisquis factis negat christum antichristus est. non audio quid sonet sed uideo quid uiuat. opera loquuntur, et uerba requirimus? quis enim malus non bene uult loqui? sed quid dicit talibus dominus? hypocritae, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? uoces uestras ad aures meas adfertis; ego cogitationes uestras inspicio. uoluntatem malam ibi uideo, et falsos fructus ostenditis. noui quid unde colligam. non colligo de tribulis ficus: non colligo de spinis uuas. unaquaeque arbor a fructu cognoscitur. magis mendax est antichristus quia ore profitetur iesum esse christum et factis negat. ideo mendax: aliud loquitur, aliud agit. iam ergo, fratres, si facta interroganda sunt, non solum multos inuenimus antichristos foras exisse sed multos nondum manifestos quod foras exierunt. quotquot enim habet ecclesia periuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros, ebriosos, faeneratores, mangones, et omnia quae numerare non possumus, si contraria sunt doctrinae christi, contraria sunt uerbo dei. uerbum autem dei christus est. quidquid contrarium est uerbo dei in antichristo est. antichristus enim christo contrarius est. et uultis nosse quam aperte resistant isti christo? aliquando eueniat ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi. quia christum non audent blasphemare, ministros eius blasphemant a quibus corripiuntur. si autem ostenderis illis quia christi uerba dicis, non uerba tua, conantur quantum possunt ut te conuincant uerba tua te dicere, non uerba christi. si autem manifestum fuerit quia uerba christi dicis, eunt et in christum; incipiunt repraehendere christum. quomodo, inquiunt, et quare nos tales fecit? nonne dicunt hoc cotidie homines conuicti de factis suis? praua uoluntate peruersi artem accusant. clamat illis artifex de caelo, quia ipse nos fecit qui nos refecit: quid te feci? ego hominem feci, non auaritiam. ego hominem feci, non latrocinium. ego hominem feci, non adulterium. audisti quia laudant me opera mea. ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat: laudant opera domini dominum. laudat caelum, terra, mare. laudant omnia quae sunt in caelo: laudant angeli; laudant stellae; laudant luminaria. laudat quidquid natat, quidquid uolat, quidquid ambulat, quidquid repit. laudant ista omnia dominum. numquid audisti quia laudat dominum auaritia? numquid audisti quia laudat dominum ebriositas, quia laudat luxuria, laudat nugacitas? quidquid ibi non audis non laudem dare domino non fecit dominus. corrige quod tu fecisti, et saluetur quod in te deus fecit. si autem non uis et amas et amplecteris peccata tua, contrarius es christo. intus sis, foris sis; contrarius es christo. intus sis, foris sis; antichristus es. intus sis, foris sis; palea es. sed quare foris non es? quia occasionem uenti non inuenisti. iam ista manifesta sunt, fratres. ne quis dicat: christum non colo, sed deum colo patrem ipsius. omnis qui negat filium nec filium nec patrem habet, et qui confitetur filium et filium et patrem habet. uos grana alloquitur. et qui palea erant audiant; grana fiant. unusquisque considerans conscientiam suam si mundi amator est, mutetur. fiat amator christi ne sit antichristus. si quis ei dixerit quod antichristus sit, irascitur; iniuriam sibi factam putat. fortassis inscriptionem minatur si audiat a litigante quod antichristus sit. dicit ei christus: patiens esto. si falsum audisti, gaude me cum quia et ego falsa ab antichristis audio. si autem uerum audisti, conueni conscientiam tuam. et si audire times, esse plus time. ergo uos quod ab initio audistis in uobis maneat. quod si in uobis manserit quod ab initio audistis, et uos in filio et patre manebitis. haec est pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis. forte enim quaereres mercedem et diceres: ecce in me quod ab initio audiui custodio, obtempero. pericula, labores, temptationes pro ista permansione sustineo. quo fructu? qua mercede? quid mihi postea dabit quia in hoc saeculo me uideo laborare inter temptationes? non uideo hic requiem esse aliquam. mortalitas ipsa aggrauat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad inferiora. sed tolero omnia ut illud quod ab initio audiui maneat in me, et dicam deo meo: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras. ad quam ergo mercedem"? audi et noli deficere. si deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto. quis est qui operetur in uinea et recedat illi de corde quod accepturus est? fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus; memoria promissae mercedis perseuerantem facit in opere. et homo promisit qui te potest fallere. quanto fortior esse debes in agro dei quando promisit ueritas cui nec succedi potest nec mori, nec fallere potest eum cui promissum est? et quid est promissum? uideamus quid promisit. aurum est quod hic multum amant homines? an argentum? an possessiones ad quas fundunt homines aurum quamuis multum ament aurum? an amoena praedia, amplae domus, multa mancipia, animalia numerosa? non haec est quaedam merces ad quam nos hortatur ut in labore duremus. quid dicitur merces ista? uita aeterna. audistis et gauisi exclamastis. amate quod audistis et liberamini a laboribus uestris in requiem uitae aeternae. ecce quid promittit deus: uitam aeternam. ecce quid minatur deus: ignem aeternam. quid illis ad dexteram constitutis? uenite benedicti patris mei. percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. ad sinistram quid? ite in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. illud nondum amas? uel hoc time. mementote ergo, fratres mei, quia uitam aeternam nobis promisit christus. haec est, inquit, pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis, uitam aeternam. haec scripsi uobis de his qui uos seducunt. nemo uos seducat ad mortem. promissionem uitae aeternae desiderate. quid potest mundus promittere? quidquid libet promittat fortassis crastino morituro promittit. et qua fronte ad illum qui manet in aeternum exiturus es? sed minatur mihi potens homo ut aliquid mali faciat. quid minatur? carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias. numquid ignem aeternum? exhorresce quod minatur omnipotens; ama quod pollicetur omnipotens, et uilescit omnis mundus siue promittens siue terrens. haec scripsi uobis de his qui seducunt uos ut sciatis quia unctionem habetis. et unctio quam accepimus ab eo permaneat in nobis. unctionis sacramentum est; uirtus ipsa inuisibilis, unctio inuisibilis, spiritus sanctus. unctio inuisibilis caritas illa est quae in quocumque fuerit tamquam radix illi erit; quamuis ardente sole arescere non potest. omne quod radicatum est nutritur calore solis; non arescit. et non habetis necessitatem ut aliquis doceat uos quia unctio ipsius docet uos de omnibus. quid ergo nos facimus, fratres, quia docemus uos? si unctio ipsius docet uos de omnibus, quasi nos sine causa laboramus. et ut quid tantum clamamus? dimittamus uos unctioni ipsius, et doceat uos unctio ipsius. sed modo mihi facio quaestionem, et illi ipsi apostolo facio. dignetur audire paruulum quaerentem a se. ipsi iohanni dico: unctionem habebant quibus loquebaris? tu dixisti quia unctio ipsius docet uos de omnibus. ut quid talem epistulam fecisti? quid illos tu docebas? quid instruebas? quid aedificabas? iam hic uidete magnum sacramentum, fratres. sonus uerborum, nostrorum aures percutit; magister intus est. nolite putare quemquam hominem aliquid discere ab homine. admonere possumus per strepitum uocis nostrae; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. adeo, fratres, uultis nosse? numquid non sermonem istum omnes audistis? quam multi hinc indocti exituri sunt? quantum ad me pertinet omnibus locutus sum; sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos spiritus sanctus intus non docet, indocti redeunt. magisteria forinsecus adiutoria quaedam sunt et admonitiones; cathedram in caelo habet qui corda docet. propterea ait et ipse in euangelio: nolite uobis dicere magistrum in terra. unus est magister uester christus. ipse ergo uobis intus loquatur quando nemo hominum illic est quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. et non sit nullus in corde tuo. christus sit in corde: unctio ipsius sit in corde ne sit in solitudine cor sitiens et non habens fontes quibus inrigetur. interior ergo magister est qui docet; christus docet; inspiratio ipsius docet. ubi illius inspiratio et illius unctio non est, forinsecus inaniter perstrepunt uerba. sic sunt ista uerba, fratres, - uerba quae forinsecus dicimus - quomodo est agricola ad arborem. forinsecus operatur; adhibet aquam et diligentiam culturae. quaelibet forinsecus adhibet, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum uestit umbra foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? sed quis agit hoc? audite agricolam apostolum et uidete quid sumus, et audite magistrum interiorem: ego plantaui, apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. hoc ergo uobis dicimus: siue plantemus siue rigemus loquendo, non sumus aliquid, sed ille qui incrementum dat deus, id est unctio illius qui docet uos de omnibus.

Tract. 4

meministis, fratres, hesternam lectionem ad hoc terminatam, quia non habetis necessitatem ut quis doceat uos, sed ipsa unctio docet uos de omnibus. hoc autem, sicut uos recordari certus sum, sic exposuimus uobis quia nos qui forinsecus loquimur ad aures uestras ita sumus quasi operarii adhibentes culturam forinsecus ad arborem, sed incrementum dare non possumus nec fructus formare. ille autem qui uos creauit et redemit et uocauit per fidem et spiritum suum habitans in nobis nisi loquatur uobis intus, sine causa nos perstrepimus. unde hoc apparet? quia cum multi audiant, non omnibus persuadetur quod dicitur sed illis solis quibus intus loquitur deus. illis autem intus loquitur qui ei locum praebent; illi autem deo locum praebent qui diabolo locum non praebent. habitare enim uult diabolus corda hominum et loqui ibi omnia quae ualent ad seductionem. sed quid ait dominus iesus? princeps huius mundi missus est foras. unde missus est? numquid extra caelum et terram? numquid extra fabricam mundi? sed extra corda credentium. foras misso inuasore habitet redemptor quia ipse redemit qui creauit. et diabolus iam forinsecus obpugnat; non uincit illum qui intus possidet. forinsecus autem obpugnat inmittendo uarias temptationes, sed ille non consentit cui deus intus loquitur et unctio quam audistis. et uerax est, inquit, eadem unctio: id est ipse spiritus dei qui docet homines mentiri non potest. et non est mendax. sicut docuit uos permanete in ipsa. et nunc, filioli, manete in eo ut cum manifestatus fuerit, habeamus fiduciam in conspectu eius ut non confundamur ab eo in aduentu eius. uidetis, fratres. credimus in iesum quem non uidimus. adnuntiauerunt eum qui uiderunt, qui contrectauerunt, qui uerbum ex ore ipsius audierunt. et ut hoc persuaderent generi humano, ab illo missi sunt; non a se ipsis ire ausi sunt. et quo missi sunt? audistis cum euangelium legeretur: ite, praedicate euangelium uniuersae creaturae quae sub caelo est. ubique ergo discipuli missi sunt adtestantibus signis et prodigiis ut crederetur illis qui ea dicebant quae uiderant. et credimus in eum quem non uidimus et uenturum eum expectamus. quicumque illum fide expectant cum uenerit, gaudebunt; qui sine fide sunt cum uenerit quod nunc non uident, erubescent. et confusio illa non erit unius diei et transiet quomodo solent confundi qui inueniuntur in aliqua culpa et eis insultatur ab hominibus. confusio illa traducet confusos ad sinistram ut audiant: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. maneamus ergo in uerbis eius ne confundamur cum uenerit. ipse enim dicit in euangelio eis qui in eum crediderant: si permanseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi dicerent: quo fructu?, et cognoscetis, inquit, ueritatem, et ueritas liberabit uos. modo enim salus nostra in spe, nondum in re. non enim tenemus iam quod promissum est, sed uenturum speramus. fidelis est autem qui promisit; non te fallit. tantum tu noli deficere, sed expecta promissorem. non enim nouit fallere ueritas. tu noli esse mendax ut aliud profitearis, aliud agas. tu serua fidem, et ille seruat pollicitationem. si autem tu non seruaueris fidem, tu te fraudasti, non ille qui promisit. si scitis quia iustus est, scitote quia omnis qui facit iustitiam ex ipso est natus. iustitia modo nostra ex fide. iustitia perfecta non est nisi in angelis et uix in angelis si deo comparentur. tamen si qua perfecta iustitia animarum et spirituum est quos deus creauit, in angelis est sanctis, iustis, bonis, nullo lapsu auersis, nulla superbia cadentibus sed manentibus semper in contemplatione uerbi dei et nihil aliud dulce habentibus nisi a quo creati sunt. in ipsis perfecta iustitia est; in nobis autem ex fide coepit esse secundum spiritum. audistis cum psalmus legeretur: incipite domino in confessione. incipite, inquit. initium iustitiae nostrae confessio peccatorum. coepisti non defendere peccatum tuum; iam incohasti iustitiam. perficietur autem in te quando nihil aliud delectabit, quando absorbebitur mors in uictoriam, quando nulla concupiscentia titillabit, quando non erit lucta cum carne et sanguine, quando erit corona uictoriae et triumphus de inimico. tunc erit perfecta iustitia; modo adhuc pugnamus. si pugnamus, in stadio sumus: ferimus et ferimur; sed qui uincat expectatur. ille autem uincit qui et quod ferit non de uiribus suis praesumit sed de hortatore deo. solus diabolus aduersus nos pugnat. nos cum deo sumus et diabolum uincimus; nam si et tu solus cum diabolo pugnaueris, uinceris. exercitatus est hostis. quot palmarum? considerate quo deiecerit: ut mortales nasceremur, primo ipsam originem nostram de paradiso deiecit. quid ergo faciendum est quia ille exercitatus est? inuocetur omnipotens aduersus exercitatum diabolum. habitet in te qui non potest uinci, et securus uinces eum qui uincere solet, sed quos nisi in quibus non habitat deus? nam ut noueritis, fratres, contemsit adam in paradiso positus praeceptum dei et erexit ceruicem uelut in potestate sua esse cupiens et nolens subdi uoluntati dei, et lapsus est ab illa inmortalitate, ab illa beatitudine. homo autem quidam iam exercitatus, natus mortalis cum sederet in stercore putris uermibus, diabolum uicit. uicit ipse adam et in iob ipse quia de genere ipsius iob. ergo adam uictus in paradiso uicit in stercore. in paradiso cum esset, audiuit persuasionem mulieris quam illi inmiserat diabolus. in stercore autem cum esset, ait euae: tamquam una ex insipientibus mulieribus loquuta es. ibi aurem adposuit; hic responsum dedit. cum esset laetus, audiuit; cum esset flagellatus, uicit. ideo uidete quid sequitur, fratres, in ista epistula quia hoc nobis commendat, ut diabolum quidem uincamus sed non ex nobis: si scitis quia iustus est, ait, scitote quia omnis qui facit iustitiam ex ipso est natus, ex deo, ex christo. et quia dixit: ex ipso est natus, hortatur nos. iam ergo quia nati ex illo sumus, perfecti sumus. audite: ecce qualem dilectionem dedit nobis pater ut filii dei uocemur et simus. nam qui uocantur et non sunt quid illis prodest nomen ubi res non est? quam multi uocantur medici qui curare non norunt? quam multi uocantur uigiles qui tota nocte dormiunt? sic multi uocantur christiani et in rebus non inueniuntur quia hoc quod uocantur non sunt, id est in uita, in moribus, in fide, in spe, in caritate. hoc autem quid audistis, fratres? ecce qualem dilectionem dedit nobis pater ut filii dei uocemur et simus. propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognouit eum, et nos non cognoscit mundus. totus mundus christianus est et totus mundus impius. per totum enim mundum impii et per totum mundum pii; illi illos non cognoscunt. quomodo putamus quia non cognoscunt? insultant bene uiuentibus. adtendite et uidete quia forte sunt et inter uos. unusquisque uestrum qui iam pie uiuit, qui contemnit saecularia, qui non uult ire ad spectacula, qui non uult se inebriare quasi solemniter et, quod est grauius, accedente patrocinio sanctorum dierum fieri inmundus - qui ista facere noluerit quomodo ei insultatur ab his qui faciunt? numquid insultaretur ei si agnosceretur? quare autem non agnoscitur? mundus eum non agnoscit. quis est mundus? illi habitatores mundi quomodo dicitur domus habitatores eius. iam ista saepe dicta sunt, et nonne ea uobis cum odio repetimus? iam cum audistis mundus in mala significatione, non intellegatis nisi dilectores mundi quia per dilectionem inhabitant et per quod inhabitant nomen habere meruerunt. propter hoc mundus non cognouit nos, quia non cognouit eum. ambulabat et ipse dominus iesus christus in carne. erat deus; latebat in infirmitate. et unde non est cognitus? quia omnia peccata arguebat in hominibus. illi amando delectationes peccatorum non agnoscebant deum; amando quod febris suadebat iniuriam medico faciebant. quid ergo nos? iam nati sumus ex ipso, sed quia in spe sumus, dilectissimi, inquit, nunc filii dei sumus. iam nunc? quid est ergo quod expectamus si iam filii dei sumus? et nondum, inquit, manifestatum est quod erimus. quid autem erit aliud quam filii dei? audite quid sequitur: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. intellegat caritas uestra. magna res: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. iam illud adtendite: quod uocatur est. nostis quod uocatur. est quod uocatur, et non solum uocatur sed uere est, incommutabile est. semper manet; mutari nescit; nulla ex parte corrumpitur, nec proficit quia perfectum est, nec deficit quia aeternum est. et quid est hoc: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? et quid est hoc: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo? hoc modo christum in forma dei, uerbum dei unicum patri, aequalem patri non possunt uidere mali. secundum id uero quod uerbum caro factum est poterunt et mali quia in die iudicii uidebunt et mali, quia sic ueniet iudicaturus quomodo uenerat iudicandus. in ipsa forma homo, sed deus; nam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. homo uenit ut iudicaretur; homo ueniet ut iudicet. et si non uidebitur, quid est quod scriptum est: uidebunt in quem confixerunt? de impiis enim dictum est qui uidebunt et confundentur. quomodo non uidebunt impii quando alios ponet ad dexteram, alios ad sinistram? ad dexteram positis dicet: uenite benedicti patris mei. percipite regnum. ad sinistram positis: ite in ignem aeternum. uidebunt, sed formam serui; formam dei non uidebunt. quare? quia impii sunt, et ipse dominus dicit: beati mundi corde ipsi deum uidebunt. ergo uisuri sumus quandam uisionem, fratres, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit: uisionem quandam, uisionem praecedentem omnes pulchritudines terrenas: auri, argenti, nemorum atque camporum; pulchritudinem maris et aeris, pulchritudinem solis et lunae, pulchritudinem stellarum, pulchritudinem angelorum - omnia superantem quia ex ipsa pulchra sunt omnia. quid ergo nos erimus quando hoc uidebimus? quid nobis promissum est. similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. quomodo potuit lingua sonuit; cetera corde cogitentur. quid enim uel ipse iohannes dixit ad comparationem rei quae est uel a nobis dici potest hominibus longe inparibus meritis ipsius? redeamus ergo ad illam unctionem quae intus docet quod loqui non possumus. et quia modo uidere non potestis, officium uestrum in desiderio sit. tota uita christiani boni sanctum desiderium est. quod autem desideras nondum uides, sed desiderando capax efficeris ut cum uenerit quod uideas, inplearis. sicuti enim si uelis inplere aliquem sinum et nosti quia magnum est quod dabitur, extendis sinum uel sacci uel utris uel alicuius rei. nosti quantum missurus es et uides quia angustus est sinus; extendendo facis capaciorem. sic deus differendo extendit desiderium; desiderando extendit animum; extendendo facit capacem. desideremus ergo, fratres, quia inplendi sumus. uidete paulum extendentem sinum ut possit capere quod uenturum est. ait: non quia iam acceperim aut perfectus sim. fratres, ego me non arbitror adprehendisse. quid ergo agis in hac uita si nondum adprehendisti? unum autem, quae retro oblitus in ea quae ante sunt extentus secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis. extentum enim se dixit et secundum intentionem sequi se dixit. minorem se sentiebat ad capiendum quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. haec est uita nostra, ut desiderando exerceamur. tantum autem nos exercet sanctum desiderium quantum desideria nostra amputauerimus ab amore saeculi. iam diximus aliquando: exinani quod inplendum est. bono inplendus es; funde malum. puta quia melle te uult implere deus. si aceto plenus es, ubi mel pones? fundendum est quod portabat uas; mundandum est ipsum uas, mutandum etsi cum labore, cum tritura ut fiat aptum cuidam rei. mel dicamus, aurum dicamus, uinum dicamus. quidquid dicimus quod dici non potest, quidquid uolumus dicere deus uocatur. et quod dicimus deus, quid diximus? duae istae syllabae sunt totum quod expectamus? quidquid ergo dicere ualemus infra est. extendamus nos in eum ut cum uenerit, inpleat. similes enim ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. et omnis qui habet spem hanc in ipso. uidetis quia in spe nos posuit. uidetis quemadmodum congruit apostolus paulus coapostolo suo: spe salui facti sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si enim quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. ipsa patientia exercet desiderium. mane tu; nam manet ille. et perseuera in ambulando ut peruenias quia quo tendis non migrabit. uidete: et omnis qui habet spem hanc in ipso castificat semetipsum sicut et ipse castus est. uidete quemadmodum non abstulit liberum arbitrium ut diceret: castificat semetipsum. quis nos castificat nisi deus? sed deus te nolentem non castificat. ergo quod adiungis uoluntatem tuam deo castificas temetipsum. castificas te non de te sed de illo qui uenit ut inhabitet te. tamen quia agis ibi aliquid uoluntate, ideo et tibi aliquid tributum est. ideo autem tibi tributum est ut dicas sicut in psalmo: adiutor meus esto; ne derelinquas me. si dicis: adiutor meus esto, agis aliquid; nam si nihil agis, quomodo ille adiuuat? omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit. nemo dicat: aliud est peccatum, aliud iniquitas. nemo dicat: ego peccator homo sum, sed iniquus non sum. omnis enim qui facit peccatum et iniquitatem facit; peccatum iniquitas est. quid ergo facimus de peccatis nostris et iniquitatibus? audi quid dicat: et scitis quia ille manifestatus est ut peccatum auferat, et peccatum in ipso non est. in quo non est peccatum ipse uenit auferre peccatum. nam si esset in illo peccatum, auferendum illi esset, non ipse auferret. omnis qui in ipso manet non peccat. in quantum in ipso manet in tantum non peccat. omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum. magna ista quaestio. omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum. non est mirum. non eum uidimus, sed uisuri sumus; non eum cognouimus, sed cognituri sumus. credimus in eum quem non cognouimus; an forte ex fide cognouimus, ex specie nondum cognouimus? sed in fide et uidimus et cognouimus. si enim nondum uidet fides, quare dicimur inluminati? est inluminatio per fidem; est inluminatio per speciem. modo cum peregrinamur, per fidem ambulamus, nondum per speciem. ergo et iustitia nostra per fidem est, non per speciem. erit perfecta iustitia nostra cum uidebimus per speciem. modo non relinquamus eam iustitiam quae est in fide quoniam iustus ex fide uiuit, sicut ait apostolus. omnis qui manet in ipso non peccat; nam omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum. non credidit iste qui peccat. si autem credidit, quantum ad fidem eius pertinet non peccat. filioli, nemo uos seducat. qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est. numquid quando audimus quia iusti sumus sicut, aequales nos debemus putare deo? debetis nosse quid est sicut. iamdudum enim dixit: castificat semetipsum sicut ipse castus est. iam ergo par et aequalis est castitas nostra castitati dei et iustitia nostra iustitiae dei? quis hoc dicat? sed sicut non semper in aequalitate dici solet. quomodo uerbi gratia uisa basilica ista ampla si uelit facere aliquis minorem sed tamen proportione ad mensuras eius, ut uerbi gratia si lata est ista simplum et longa duplum, faciat et ille latam simplum et longam duplum, uidetur sic fecisse sicut est ista. sed ista habet uerbi gratia centum cubitos, illa triginta; et sicut est et inpar est. uidetis quia non semper sicut ad parilitatem et aequalitatem refertur. uerbi gratia uidete quantum sit inter faciem hominis et imaginem de speculo: facies in imagine, facies in corpore; imago in imitatione, corpus in ueritate. et quid dicimus? nam sicut hic oculi, ita et ibi; sicut hic aures, ita et ibi aures sunt. dispar est res, sed sicut ad similitudinem dicitur. habemus et nos imaginem dei, sed non illam quam habet filius aequalis patri. tamen et nos pro modo nostro si non sicut ille essemus, ex nulla parte similes diceremur. ergo castificat nos sicut et ipse castus est, sed ille castus aeternitate, nos casti fide. iusti sumus sicut et ille iustus est, sed ille in ipsa incommutabili perpetuitate, nos iusti credendo in quem non uidemus ut aliquando uideamus. et cum perfecta fuerit iustitia nostra, cum facti aequales angelis fuerimus, nec tunc illi aequabitur. quanto ergo modo ab illo longe est quando nec tunc par erit? qui facit peccatum de diabolo est quia ab initio diabolus peccat. de diabolo est. nostis quid dicat: imitando diabolum. nam neminem fecit diabolus; neminem genuit; neminem creauit. sed quicumque fuerit imitatus diabolum quasi de illo natus fit filius diaboli imitando, non proprie nascendo. quomodo es filius abrahae? numquid abraham te genuit? quomodo iudaei, filii abrahae, non imitantes fidem abrahae facti sunt filii diaboli. de carne abrahae nati sunt et fidem abrahae non sunt imitati. si ergo qui inde nati sunt exheredati sunt quia non sunt imitati, tu qui non de illo natus es efficeris filius, et sic eris filius imitando. et si diabolum fueris imitatus quia ille superbus extitit et impius aduersus deum, eris filius diaboli imitando, non quia creauit te aut genuit te. in hoc manifestatus est filius dei. heia, fratres, omnes peccatores ex diabolo nati sunt in quantum peccatores. adam a deo factus est, sed quando consensit diabolo, ex diabolo natus est; et tales omnes genuit qualis erat. cum ipsa concupiscentia nati sumus, et antequam nos debita nostra addamus, de illa damnatione nascimur. nam si cum nullo peccato nascimur, quid est quod cum infantibus ad baptismum curritur ut soluatur? ergo duas natiuitates adtendite, fratres: adam et christum. duo sunt homines, sed unus ipsorum homo homo, alter ipsorum homo deus. per hominem hominem peccatores sumus; per hominem deum iustificamur. natiuitas illa deiecit ad mortem; natiuitas ista erexit ad uitam. natiuitas illa trahit se cum peccatum; natiuitas ista liberat a peccato. ideo enim uenit christus homo ut solueret peccata hominum. in hoc manifestatus est filius dei ut soluat opera diaboli. cetera commendo caritati uestrae ne uos grauem. ipsa enim quaestio est in qua soluenda laboramus quia peccatores nos dicimus. si enim quis dixerit se esse sine peccato, mendax est. et in ipsius epistula iohannis inuenimus: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. meminisse enim debetis priorum: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. et rursus in consequentibus audis: qui natus est ex deo non peccat. qui facit peccatum non uidit eum neque cognouit eum. omnis qui facit peccatum de diabolo est. ex deo non est peccatum. iterum terret nos. quomodo sumus nati ex deo, et quomodo nos fatemur peccatores? an dicturi sumus quia de deo nati non sumus? et quid faciunt ista sacramenta in infantibus? quid dixit iohannes? qui natus est ex deo non peccat. ipse iohannes iterum dicit: si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. magna quaestio est et angusta, et ad hanc soluendam intentam fecerim caritatem uestram. in nomine domini cras quod inde dederit disseremus.

Tract. 5

intente audite, obsecro uos, quia res non minima uersatur in medio, et non dubito qui hesterno die intente adfuistis quod et hodie intentius conuenistis. est enim non parua quaestio quomodo dicat in ista epistula: qui natus est ex deo non peccat, et quomodo in eadem epistula superius dixerit: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. quid facturus est quem uterque sermo ex eadem epistula in medio coartauit? si se confessus fuerit peccatorem, timet ne dicatur illi: non ergo ex deo natus es quia scriptum est: qui natus est ex deo non peccat. si autem se dixerit iustum et non habere peccatum, accipit ex alia parte plagam ex ipsa epistula: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. positus ergo homo in medio quid dicat et quid confiteatur aut quid profiteatur non inuenit. profiteri se esse sine peccato periculosum est, non solum periculosum sed etiam mendosum. nos ipsos, inquit, seducimus, et ueritas in nobis non est si dixerimus quia peccatum non habemus. sed utinam non haberes et diceres. uerum enim diceres nec in ueritate promenda ullum iniquitatis uel uestigium formidares. sed ideo male facis si dicis quia mendum dicis. ueritas, inquit, in nobis non est si dixerimus quia peccatum non habemus. non ait: non habuimus, ne forte de praeterita uita dictum uideretur. habuit enim peccata homo iste, sed ex quo natus est ex deo coepit non habere. si ita esset, nulla nos angustaret quaestio. diceremus enim: fuimus peccatores, sed modo iustificati sumus. habuimus peccatum, sed modo non habemus. non hoc ait. sed quid ait? si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. post aliquantum rursus: qui natus est, inquit, ex deo non peccat. numquid iohannes ipse non erat natus ex deo? si iohannes non erat natus ex deo de quo audistis quia super pectus domini recumbebat, aliquis sibi audet promittere regenerationem factam in se quam ille habere non meruit qui super pectus domini discumbere meruit? quem dominus plus quam ceteros diligebat ipsum solum de spiritu non genuerat? adtendite nunc uerba ista. adhuc angustias nostras commendo ut per intentionem uestram quae oratio est et pro nobis et pro uobis dilatet deus et det exitum ne aliquis in uerbo eius inueniat occasionem perditionis suae, quod uerbum non est praedicatum et conscriptum nisi ad medicinam et salutem. omnis, inquit, qui facit peccatum et iniquitatem facit. ne forte discernas, peccatum iniquitas est. ne dicas: peccator sum sed iniquus non sum, peccatum iniquitas est et scitis quia in hoc ille manifestatus est, ut peccata auferat, et peccatum in illo non est. et quid prodest nobis quia uenit sine peccato? omnis qui non peccat in ipso manet, et omnis qui peccat non uidit eum neque cognouit eum. filioli, nemo uos seducat. qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est. iam ista diximus, quia sicut secundum quandam similitudinem, non secundum aequalitatem dici solet. qui facit peccatum de diabolo est quia ab initio diabolus peccat. et hoc diximus, quia neminem creauit diabolus neque genuit, sed imitatores eius tamquam ex illo nascuntur. in hoc manifestatus est filius dei, ut soluat opera diaboli. ergo ut soluat peccata ille qui non habet peccatum. deinde sequitur: omnis qui natus est ex deo non facit peccatum quia semen eius in ipso manet, et non potest peccare quia ex deo natus est. fortiter strinxit. fortassis secundum quoddam peccatum dixit: non peccat, non secundum omne peccatum ut quod ait: qui natus est ex deo non peccat, certum quoddam peccatum intellegas quod non potest admittere homo qui ex deo natus est, et tale peccatum est illud ut si quisquam hoc admiserit, confirmet cetera; si quis autem hoc non admiserit, soluat cetera. quod est hoc peccatum? facere contra mandatum. quod est mandatum? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. intendite. hoc mandatum christi dilectio uocatur; per hanc dilectionem peccata soluuntur. haec si non teneatur, et graue peccatum est et radix omnium peccatorum. intendite, fratres. protulimus aliquid in quo bene intellegentibus soluta est quaestio. sed numquid cum celerioribus tantum ambulamus uiam? et qui tardius ambulant non sunt relinquendi. uersemus hoc quibus possumus uerbis ut ad omnes perueniat. puto enim, fratres, quia omnis homo sollicitus est pro anima sua qui non sine causa intrat ecclesiam, qui non temporalia quaerit in ecclesia, qui non propterea intrat ut transigat negotia saecularia, sed ideo intrat ut aliquid sibi aeternum promissum teneat quo perueniat. necesse est cogitet quemadmodum ambulet in uia ne remaneat, ne retro eat, ne aberret, ne claudicando non perueniat. qui ergo sollicitus est tardus sit, uelox sit; non recedat de uia. hoc ergo dixi, quia qui natus est ex deo non peccat fortassis secundum quoddam peccatum uoluit intellegi; nam erit contrarium illi loco: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. sic ergo forte potest solui quaestio: est quoddam peccatum quod non potest admittere ille qui natus est ex deo, et quo non admisso soluuntur cetera, quo admisso confirmantur cetera. quod est hoc peccatum? contra mandatum christi, contra testamentum nouum. quod est mandatum nouum? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. qui facit contra caritatem et contra dilectionem fraternam non audeat gloriari et dicere natum se esse ex deo. qui autem in dilectione fraterna constitutus est certa sunt peccata quae non potest admittere, et hoc maxime ne oderit fratrem. et quid de ceteris peccatis facit unde dictum est: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est? audiat securitatem de alio loco scripturae: caritas cooperit multitudinem peccatorum. caritatem ergo commendamus; caritatem commendat haec epistula. post resurrectionem dominus quid aliud interrogauit petrum: amas me? et parum fuit semel interrogare, et iterum nihil aliud et tertio nihil aliud. cum iam tertio ille taedio adficeretur quasi non sibi crederet quomodo qui nesciret quid in illo ageretur, tamen et primo et secundo et tertio hoc interrogauit. ter negauit timor; ter confessus est amor. et ecce amat petrus dominum. quid praestaturus domino? non enim et ipse non turbatus est in illo psalmo: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? qui enim dicebat haec in psalmo adtendebat quanta sibi essent praestita a deo, et quaerebat quid retribueret deo et non inueniebat. quidquid enim retribuere uolueris ab ipso accepisti quod reddas. et quid inuenit quod retribuat? quod, ut diximus, fratres, ab ipso acceperat, hoc inuenit quod retribueret: calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. quis enim dederat illi calicem salutarem nisi ille cui uolebat retribuere? accipere autem calicem salutarem et inuocare nomen domini, hoc est satiari caritate et ita satiari ut non solum non oderis fratrem sed paratus sis mori pro fratre. perfecta ista caritas est ut paratus sis mori pro fratre. hanc ipse dominus in se exhibuit mortuus pro omnibus, orans pro eis a quibus crucifigebatur et dicens: pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. sed si solus hoc fecit, non erat magister si discipulos non habebat. secuti discipuli hoc fecerunt. lapidabatur stephanus; genu fixo ait: domine, ne statuas illis hoc delictum. amabat a quibus occidebatur quia et pro ipsis moriebatur. audi et apostolum paulum: et ipse, inquit, inpendar pro animabus uestris. inter illos enim erat pro quibus stephanus deprecabatur quando eorum manibus moriebatur. perfecta ergo caritas haec est. si quis tantam habuerit caritatem ut possit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo caritas. sed numquid mox ut nascitur iam prorsus perfecta est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur. cum ad perfectionem uenerit, quid dicit? mihi uiuere christus est et mori lucrum. optabam dissolui et esse cum christo; multum enim magis optimum. manere in carne necessarium propter uos. propter eos uolebat uiuere pro quibus paratus est mori. et ut noueritis quia ipsa est perfecta caritas quam non uiolat et in quam non peccat qui natus est ex deo, hoc dominus dicit petro: petre, amas me? et ille: amo. non ait: si amas me, obsequere mihi. quando enim erat dominus in carne mortali, esuriuit, sitiuit. eo tempore quo esuriebat et sitiebat susceptus est hospitio; ministrarunt illi qui habuerunt de substantia sua, sicut legimus in euangelio. suscepit eum hospitio zachaeus; saluus factus est a morbo suscepto medico. quo morbo? auaritiae. erat enim ditissimus et princeps publicanorum. adtendite sanatum a morbo auaritiae: dimidium, inquit, bonorum meorum do pauperibus et si cui aliquid tuli, quadruplum reddam. ideo seruauit alterum dimidium non quo frueretur sed unde debita solueret. suscepit ergo tunc medicum hospitio quia erat infirmitas carnis in domino cui hoc obsequium praestarent homines, et hoc quia uoluit praestare obsequentibus. obsequentibus enim proderat, non illi. cui enim angeli ministrabant horum obsequium requirebat? nec helias seruus ipsius hoc necessarium habebat aliquando cui panem et carnem per coruum mittebat. et tamen ut uidua religiosa benediceretur, mittitur seruus dei; pascitur a uidua quem deus in secreto pascebat. uerumtamen quamquam de his seruis dei sibi praestent qui eorum indigentiam considerant propter illam mercedem a domino in euangelio manifestissime positam: qui suscipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. qui suscipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet. et qui dederit calicem aquae frigidae uni ex his minimis tantum in nomine discipuli amen dico uobis non perdet mercedem suam - quamuis ergo sibi praestent qui hoc faciunt, tamen nec hoc poterat praeberi ascensuro in caelum. quid illi poterat retribuere petrus quia amabat illum? audi quid: pasce oues meas, id est fac pro fratribus quod pro te feci. omnes sanguine meo redemi. nolite dubitare mori pro ueritatis confessione ut ceteri uos imitentur. sed haec, ut diximus, fratres, perfecta caritas est. qui natus est ex deo habet illam. intendat caritas uestra; uidete quid dicam. ecce accepit sacramentum natiuitatis homo baptizatus. sacramentum habet et magnum sacramentum, diuinum, sanctum, ineffabile. considera quale, ut nouum hominem faciat dimissione omnium peccatorum. adtendat tamen in cor si perfectum est ibi quod factum est in corpore. uideat si habet caritatem, et tunc dicat: natus sum ex deo. si autem non habet, caracterem quidem inpositum habet, sed desertor uagatur. habeat caritatem, aliter non se dicat natum ex deo. sed habeo, inquit, sacramentum. audi apostolum: si sciam omnia sacramenta et habeam omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc, si meministis, commendauimus cum istam epistulam legere inciperemus: nihil nobis in ea sic commendari quomodo caritatem. et si uidetur alia et alia dicere, illuc facit reditum et ad ipsam caritatem omnia uult referre quaecumque dixerit. uideamus si et hic hoc facit. adtende. omnis qui natus est ex deo non facit peccatum. quaerimus quod peccatum quia si omne intellexeris, contrarius erit illi loco: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est. ergo dicat quod peccatum. doceat nos ne forte ego temere dixi peccatum hoc esse uiolationem caritatis quia sicut supra dixit: qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quia tenebrae excaecauerunt oculos eius. sed forte aliquid dixit in posterioribus et nominauit caritatem. uidete quia circuitus ille uerborum hunc habet finem, hunc habet exitum: omnis qui natus est ex deo non peccat quia semen eius in ipso manet - semen dei, id est uerbum dei, unde dicit apostolus: per euangelium ego uos genui - et non potest peccare quia ex deo natus est. dicat adhuc. uideamus in quo non potest peccare. in hoc manifestati sunt filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est a deo et qui non diligit fratrem suum. certe iam manifestum est unde dicat. et qui non diligit, inquit, fratrem suum. dilectio ergo sola discernit inter filios dei et filios diaboli. signent se omnes signo crucis christi; respondeant omnes: amen; cantent omnes: alleluia; baptizentur omnes; intrent ecclesias; farciant parietes basilicarum; non discernuntur filii dei a filiis diaboli nisi caritate. qui habent caritatem nati sunt ex deo; qui non habent non sunt nati ex deo. magnum iudicium, magna discretio. quidquid uis habe; hoc solum non habeas, nihil tibi prodest. alia si non habeas, hoc habe et inplesti legem. qui enim diligit alterum legem inpleuit, ait apostolus, et: plenitudo legis caritas. puto istam margaritam esse illam quam homo negotiator quaesisse describitur in euangelio qui inuenit unam margaritam et uendidit omnia quae habebat et emit eam. haec est margarita pretiosa, caritas sine qua nihil tibi prodest quodcumque habueris, quam si solam habueris, sufficit tibi. modo cum fide uides, tunc cum specie uidebis. si enim amamus cum non uidemus, quomodo amplectemur cum uiderimus? sed ubi nos debemus exercere? in amore fraterno. potes mihi dicere: non uidi deum. numquid potes mihi dicere: non uidi hominem? dilige fratrem. si enim fratrem quem uides dilexeris, simul uidebis et deum quia uides ipsam caritatem, et intus inhabitat deus. qui non est iustus non est ex deo et qui non diligit fratrem suum quia haec est adnuntiatio - uide quomodo confirmat - quia haec est adnuntiatio quam audiuimus ab initio ut diligamus inuicem. manifestauit uobis inde se dicere: contra hoc mandatum quisquis facit in peccato illo est scelerato in quo incidunt qui non nascuntur ex deo. non sicut cain qui ex maligno erat et occidit fratrem suum. et cuius rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris uero eius iusta. ergo ubi est inuidia, amor fraternus esse non potest. intendat caritas uestra. qui inuidet non amat. peccatum diaboli est in illo quia et diabolus inuidendo deiecit. cecidit enim et inuidit stanti. non ideo uoluit deicere ut ipse staret sed ne solus caderet. tenete in animo ex hoc quod subiecit inuidiam non posse esse in caritate. habes aperte cum laudaretur ipsa caritas: caritas non aemulatur. non fuit caritas in cain, et nisi esset caritas in abel, non acciperet deus sacrificium eius. cum enim ambo obtulissent, ille de fructibus terrae, ille de fetibus ouium, quid putatis, fratres, quia deus fructus terrae neglexit et fetus ouium dilexit? non intendit deus ad manus sed in corde uidit, et quem uidit cum caritate offerre ipsius sacrificium respexit; quem uidit cum inuidia offerre, ab ipso sacrificio oculos auertit. opera ergo bona abel non dicit nisi caritatem; opera mala cain non dicit nisi odium fraternum. parum est quia odit fratrem suum et inuidit operibus bonis; quia imitari noluit, necare uoluit. et hinc apparuit quia filius erat diaboli, et ille hinc apparuit iustus dei. hinc ergo discernuntur homines, fratres mei. nemo adtendat linguas sed facta. cor si non bene faciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. temptationibus probantur homines. nolite mirari, fratres, si odit nos mundus. numquid saepe uobis dicendum est? quid est mundus? non caelum, non terra, nec ista opera quae deus fecit, sed dilectores mundi. ista saepe dicendum quibusdam onerosus sum, sed usque adeo non frustra dico ut aliqui interrogentur an dixerim et non respondeant. ergo uel inculcando haereat aliquid in cordibus audientium. quid est mundus? mundus est quando in malo ponitur dilectores mundi. mundus quando in laude ponitur caelum et terra est et quae in his opera dei, unde dicitur: et mundus per eum factus est. item mundus est plenitudo terrae, sicut dixit ipse iohannes: non solum autem nostrorum peccatorum propitiator est sed et totius mundi; mundi dicit omnium fidelium per orbem sparsorum. mundus autem in malo amatores mundi sunt. qui amant mundum fratres amare non possunt. si odit nos mundus, nos scimus. quid nos scimus? quia transiuimus de morte ad uitam. unde scitis? quia diligimus fratres. nemo interroget hominem. redeat unusquisque ad cor suum. si ibi inuenerit caritatem fraternam, securus sit quia transiit a morte ad uitam. iam in dextera est. non adtendat quia modo gloria eius occulta est. cum uenerit dominus, tunc apparebit gloria. uiget enim sed adhuc in hieme; uiget radix, sed quasi aridi sunt rami. intus est medulla quae uiget, intus folia arborum, intus fructus, sed aestatem expectant. ergo nos scimus quia transimus de morte ad uitam quia diligimus fratres. qui non diligit manet in morte. ne putetis, fratres, leue esse odisse aut diligere, audi et quod sequitur: omnis qui odit fratrem suum homicida est. iam ergo si contemnebat quisque odium fraternum, numquid et homicidium in corde suo contempturus est? non mouet manus ad occidendum hominem; homicida iam tenetur a deo. uiuit ille; et iste iam interfector iudicatur. omnis qui odit fratrem suum homicida est. et scitis quia omnis homicida non habet uitam aeternam in semetipso manentem. in hoc cognoscimus dilectionem. perfectionem dilectionis dicit, perfectionem illam quam commendauimus. in hoc cognoscimus dilectionem, quia ille pro nobis posuit animam suam, et nos debemus pro fratribus animam ponere. ecce unde ueniebat: petre, amas me? pasce oues meas. nam ut noueritis quia sic ab eo pasci uolebat oues suas ut animam suam pro ouibus poneret, hoc illi continuo dixit: cum iuuenis esses, praecingebas te et ibas quo uolebas. cum autem fueris senior, alius te praecinget et tollet te quo tu non uis. hoc autem dixit, ait euangelista, significans qua morte glorificaturus erat deum, ut cui dixerat: pasce oues meas, doceret eum ponere animam pro ouibus. unde incipit caritas, fratres? modicum adtendite. quo perficiatur audistis. ipsum finem et modum ipsum et dominus in euangelio commendauit: maiorem caritatem nemo habet, ait, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. perfectionem ergo eius ostendit in euangelio, et hic commendata est eius perfectio. sed interrogatis uos et dicitis uobis: quando possum habere istam caritatem? noli cito de te desperare. forte nata est sed nondum perfecta est. nutri eam ne offocetur. sed dicturus es mihi: et unde noui? quo enim perficiatur audiuimus; unde incipiat audiamus. sequitur et dicit: qui autem habuerit facultates mundi et uiderit fratrem suum esurientem et clauserit uiscera sua ab eo quomodo poterit dilectio dei manere in eo? ecce unde incipit caritas. si nondum es idoneus mori pro fratre, iam idoneus esto dare de tuis facultatibus fratri. iam percutiat uiscera tua caritas ut non de iactantia facias sed de intimo adipe misericordiae ut consideres illum in egestate positum. si enim superflua non potes dare fratri tuo, animam potes ponere pro fratre? iacet pecunia in sinu tuo quam tibi fures possunt auferre, et si illam non auferent fures, moriendo illam deseres etiam si te illa uiuentem non deserat. quid inde facturus es? esurit frater tuus; in necessitate positus est; fortassis suspenditur, a creditore angustatur. non habet ipse; habes tu. frater est. simul empti estis; unum est pretium uestrum; ambo christi sanguine redempti estis. uide si misereris si habes facultates mundi. quid ad me pertinet?, forte dicis. ego daturus sum pecuniam meam ne ille molestiam patiatur? si tibi hoc responderit cor tuum, dilectio patris non in te manet. si dilectio patris non in te manet, non es natus ex deo. quomodo te gloriaris esse christianum? nomen habes et facta non habes. si autem nomen sequutum fuerit opus, dicat te quisque paganum. tu factis ostende te christianum; nam si factis non ostendis christianum, omnes te christianum uocent, quid tibi prodest nomen ubi res non inuenitur? qui autem habuerit facultates mundi et uiderit fratrem suum egentem et clauserit uiscera sua ab eo quomodo potest dilectio dei manere in eo? et sequitur: filioli, non diligamus uerbo tantum et lingua sed opere et ueritate. puto manifestatum uobis esse magnum et necessarium secretum et sacramentum, fratres mei. quid ualeat caritas omnis scriptura commendat, sed nescio si alicubi amplius quam in epistula commendatur. rogamus uos et obsecramus in domino ut et illa quae audistis memoria teneatis et ad ea quae adhuc dicenda sunt donec finiatur ipsa epistula intenti ueniatis, intenti audiatis. aperite autem cor ad semina bona. extirpate spinas ne offocetur in uobis quod seminatur. sed potius crescat seges, et gaudeat agricola et horreum uobis praeparet tamquam frumentis, non ignem tamquam paleis.

Tract. 6

sic meministis, fratres, hesterno nos clausisse sermonem ad istam sententiam quae sine dubio manere debuit et debet in corde uestro quia ipsam nouissimam audistis: filioli, non diligamus uerbo tantum et lingua sed opere et ueritate. deinde sequitur: et in hoc cognoscimus quia ex ueritate sumus et coram ipso persuademus cordi nostro quia si male senserit cor nostrum, maior est deus corde nostro et nouit omnia. dixerat: non diligamus uerbo tantum et lingua sed opere et ueritate. quaeritur a nobis in quo opere et in qua ueritate agnoscitur qui diligit deum uel qui diligit fratrem suum. iam superius dixerat quo usque caritas perficiatur, quod et dominus in euangelio ait: maiorem hac nemo habet caritatem quam ut animam suam ponat pro amicis suis. et iste hoc dixerat: sicut ille animam suam pro nobis posuit, debemus et nos animas pro fratribus ponere. haec est perfectio caritatis et maior omnino non potest inueniri. sed quia non in omnibus perfecta est - et desperare non debet in quo perfecta non est si iam nata est quae perficiatur; et utique si nata est, nutrienda est et quibusdam suis nutrimentis ad perfectionem propriam perducenda - quaesiuimus incohationem caritatis unde incipiat, et ibi continuo inuenimus: si quis habet facultates mundi et uiderit fratrem suum egentem et clauserit uiscera sua aduersus eum, quomodo dilectio patris manet in illo? ergo incipit ista caritas, fratres, ut de suis superfluis tribuat egenti in angustiis aliquibus constituto. ex eo quod sibi abundat secundum tempus a tribulatione temporali liberet fratrem. hinc exordium est caritatis. hanc ita coeptam si uerbo dei et spe futurae uitae nutrieris, peruenies ad illam perfectionem ut paratus sis animam tuam ponere pro fratribus tuis. sed quia multa talia fiunt ab his qui alia quaerunt et qui fratres non amant, reuocemur ad testimonium conscientiae. unde probamus quia multa talia fiunt ab his qui fratres non amant? quam multi se in haeresibus et schismatibus martyres dicunt? uidentur sibi animam ponere pro fratribus suis. si pro fratribus animam ponerent, non se ab uniuersa fraternitate separarent. item quam multi sunt qui iactantiae causa multa tribuunt, multa donant, et non ibi quaerunt nisi laudem humanam et gloriam popularem plenam uentis, nulla stabilitate solidatam? quia ergo sunt tales, ubi probanda erit caritas fraterna quia uoluit illam probari et ait admonens: filioli, non diligamus uerbo tantum et lingua sed opere et ueritate? quaerimus in quo opere, in qua ueritate. potest esse manifestius opus quam tribuere pauperibus? multi hoc iactantia faciunt, non dilectione. potest esse maius opus quam mori pro fratribus? et hoc multi uolunt putari se facere iactantia nominis comparandi, non uisceribus dilectionis. restat ut ille diligat fratrem qui ante deum ubi solus uidet cordi suo persuadet, et interrogat cor suum an uere propter fratrum dilectionem hoc faciat, et perhibet illi testimonium oculus qui penetrat cor quo homo adtendere non potest. ideo paulus apostolus quia paratus erat mori pro fratribus et dicebat: ipse inpendar pro animabus uestris, tamen quia deus hoc uidebat in corde ipsius, non homines quibus loquebatur, ait illis: mihi autem minimum est ut a uobis diiudicer aut ab humano die. et ostendit etiam ipse quodam loco quia solent ista fieri inani iactantia, non firmamento caritatis. ait enim cum de ipsius caritatis commendatione loqueretur: si distribuero omnia mea pauperibus et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. potest enim quisquam hoc facere sine caritate? potest. nam qui non habent caritatem diuiserunt unitatem. quaerite ibi et uidebitis multos multa tribuere pauperibus; uidebitis alios paratos ad suscipiendam mortem ita ut desistente persecutore se ipsos praecipitent. isti sine dubio sine caritate hoc faciunt. reuocemur ergo ad conscientiam de qua dicit apostolus: nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. reuocemur ad conscientiam de qua idem dicit apostolus: opus autem suum probet unusquisque et tunc in semetipso habebit gloriam et non in altero. opus ergo suum probet unusquisque nostrum utrum de uena caritatis emanet, utrum de radice dilectionis rami bonorum operum pullulent. opus autem suum probet unusquisque, ait, et tunc in semetipso gloriam habebit et non in altero; non quando illi perhibet testimonium lingua aliena, sed quando perhibet conscientia propria. hoc ergo hic commendat: in hoc cognoscimus quia ex ueritate sumus - quando opere et ueritate, non uerbis et lingua tantum diligimus - et coram ipso persuademus cordi nostro. quid est: coram ipso? ubi ipse uidet. unde dominus in euangelio: cauete, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus ut uideamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud patrem uestrum qui in caelis est. et quid est: nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, nisi quia dextra pura conscientia est, sinistra mundi cupiditas? multi per cupiditatem mundi multa mira faciunt; sinistra operatur, non dextera. dextra debet operari et nesciente sinistra ut nec misceat se cupiditas saeculi quando aliquid boni dilectione operamur. et ubi hoc cognoscimus? ante deum es; interroga cor tuum uide quid fecisti et quid ibi appetisti: salutem tuam an laudem hominum uentosam? intus uide; nam homo iudicare non potest quem uidere non potest. si persuademus cordi nostro, coram ipso persuademus quia si male sentiat cor nostrum, id est accuset nos intus quia non eo animo facimus quo faciendum est, maior est deus corde nostro et nouit omnia. cor tuum abscondis ab homine; a deo absconde si potes. quomodo abscondes ab eo cui dictum est a peccatore quodam timente et confitente: quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? quaerebat qua fugeret et euaderet iudicium dei et non inueniebat. ubi enim non est deus? si ascendero inquit, in caelum, ibi es; si descendero ad infernum, ades. quo iturus es? quo fugies? uis audire consilium? si uis ab illo fugere, ad ipsum fuge; ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo. latere enim non potes, sed confiteri potes. dic illi: refugium meum tu es, et nutriatur in te dilectio quae sola perducit ad uitam. perhibeat tibi testimonium conscientia tua quia ex deo est. si ex deo est, noli illam uelle ante homines iactare quia nec laudes hominum te leuant in caelum nec uituperationes inde te deponunt. ille uideat qui coronat; ille sit testis quo iudice coronaris. maior est deus corde nostro et nouit omnia. dilectissimi, ut si cor non male senserit, fiduciam habemus ad deum. quid est: cor non male senserit? uerum nobis responderit, quia diligimus et germana dilectio est in nobis, non ficta sed sincera salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum expectans a fratre nisi salutem ipsius. fiduciam habemus ad deum, et quidquid postulauerimus accipiemus ab eo quia mandata eius seruamus; ideo non in conspectu hominum sed ubi ipse deus uidet in corde. fiduciam ergo habemus ad deum, et quidquid postulauerimus ab eo accipiemus; sed qui? qui mandata eius seruamus. quae sunt mandata eius? numquid semper repetendum est? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. ipsam caritatem loquitur, ipsam commendat. quisquis ergo habuerit caritatem fraternam et coram deo habuerit ubi deus uidet, cor que eius interrogatum sub iusto examine non ei aliud responderit quam germanam ibi esse radicem caritatis unde boni fructus exsistant, habet fiduciam apud deum, et quidquid postulauerit ab eo accipiet qui mandata eius seruat. incurrit quaestio quaedam quia non ille aut ille homo aut tu aut ego - qui si petiero aliquid a domino deo nostro et non accepero, facile de me potest dicere unusquisque: non habet caritatem, et de quolibet homine huius temporis facile dici potest, et sentiat quis quod uult homo de homine - maiorem quaestionem non faciunt nisi illi uiri quos sanctos constat fuisse cum scriberent et modo esse cum deo. quis habet caritatem si eam paulus non habebat qui dicebat: os nostrum patet ad uos, o corinthii; cor nostrum dilatatum est. non angustamini in nobis; qui dicebat: inpendar pro animabus uestris, et tanta gratia in illo erat ut manifestaretur eum habere caritatem? inuenimus eum tamen petisse et non accepisse. quid dicimus, fratres? quaestio est. intenti estote ad deum. magna et ista quaestio est. quomodo de peccato ubi dictum est: qui natus est ex deo non peccat, inuenimus hoc esse peccatum, uiolare caritatem, et hoc proprie designatum esse in hoc loco; sic et nunc quaerimus quid dixerit. si enim uerba adtendas, planum uidetur; si exempla, obscurum est. uerbis his nihil est planius: et quidquid postulauerimus accipiemus ab eo qui mandata eius seruamus et quae placent illi in conspectu eius facimus. quidquid postulauerimus, ait, accipiemus ab eo. angustauit uehementer. quia et ibi angustaret si diceret omne peccatum; sed ideo inuenimus locum exponendi quia de certo peccato dixit, non de omni, sed de quodam peccato quod omnis qui natus est ex deo non facit, et inuenimus ipsum quoddam peccatum uiolationem esse caritatis. et habemus exemplum de euangelio manifestum quando ait dominus: si non uenissem, peccatum non haberent. quid ergo? ad innocentes iudaeos uenerat quia sic loquitur? ergo si ipse non ueniret, peccatum non haberent? praesentia ergo medici fecit aegrotum, febrem non abstulit? quis hoc uel demens dicat? ille non uenit nisi curare et sanare aegrotos. quare ergo dixit: si non uenissem, peccatum non haberent, nisi quia certum quoddam peccatum uoluit intellegi? quoddam enim peccatum non haberent iudaei. quod peccatum? quod in eum non crediderunt, quod praesentem contempserunt. sicut ergo ibi peccatum dixit et non est consequens ut omne peccatum intellegamus sed certum peccatum, sic et hic non omne peccatum ne contrarius sit illi loco ubi ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et ueritas in nobis non est; sed certum quoddam peccatum, id est uiolationem caritatis. hic autem plus nos constrinxit. si petierimus, dixit, si non nos accusauerit cor nostrum et renuntiauerit in conspectu dei quia uera dilectio est in nobis, quidquid postulauerimus ab eo accipiemus. iam ergo dixi caritati uestrae, fratres: nemo adtendat ad nos. quid enim sumus nos? aut quid estis uos? quid nisi ecclesia dei quae nota est omnibus? et si illi placet, in illa sumus. et qui in dilectione in illa manebimus ibi perseueremus si uolumus ostendere dilectionem quam habemus. uerumtamen de apostolo paulo quid mali sensuri sumus? ipse non diligebat fratres? apud ipsum non erat testimonium conscientiae eius in conspectu dei? non erat in paulo radix illa caritatis unde omnes boni fructus procedebant? quis hoc demens dixerit? ubi ergo inuenimus petisse apostolum et non accepisse? ait ipse: in magnitudine reuelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. propter quod ter dominum rogaui ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. ecce non est exauditus ut auferretur ab illo angelus satanae. sed quare? quia non ei proderat. ergo exauditus ad salutem qui non est exauditus ad uoluntatem. nouerit magnum sacramentum caritas uestra quod ideo commendamus uobis ne excidat uobis in temptationibus uestris. sancti ad salutem omnia exaudiuntur; semper exaudiuntur ad salutem aeternam. ipsam desiderant quia secundum hanc semper exaudiuntur. sed discernamus exauditiones dei. inuenimus enim quosdam non exauditos ad uoluntatem et exauditos ad salutem, et rursus quosdam inuenimus exauditos ad uoluntatem et non exauditos ad salutem. hoc discernite, hoc tenete exemplum eius qui non est exauditus ad uoluntatem sed exauditus est ad salutem. audi apostolum paulum; nam ipsam exauditionem ad salutem ostendit illi deus: sufficit tibi, inquit, gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. rogasti, clamasti, ter clamasti. ipsum semel quod clamasti audiui; non auerti aures meas a te. noui quid faciam. tu uis auferre medicamentum quo ureris; ego noui infirmitatem qua grauaris. ergo iste ad salutem exauditus est; ad uoluntatem non est exauditus. quos inuenimus exauditos ad uoluntatem, non exauditos ad salutem? inuenimus, putamus, aliquem nequam, aliquem inpium exauditum a deo ad uoluntatem, non exauditum ad salutem? si alicuius hominis exemplum posuero, forte dicturus es mihi: tu illum dicis iniquum; nam iustus erat. si iustus non esset, a deo non exaudiretur. talem propositurus sum de cuius iniquitate et impietate nemo dubitet. diabolus ipse petiit iob et accepit. nonne et hic de diabolo audistis quia qui facit peccatum ex diabolo est, non quia ille creauit sed quia iste imitatur? nonne de illo dictum est: in ueritate non stetit? nonne ipse est antiquus ille serpens qui per feminam uenenum primo homini propinauit, qui ad ipsum iob feminam propterea seruauit per quam maritus non consolaretur sed temptaretur? ipse diabolus petiit sanctum uirum temptandum et accepit. petiit apostolus ut auferretur ab eo stimulus carnis et non accepit. sed apostolus magis exauditus est quam diabolus. apostolus enim exauditus est ad salutem etsi non ad uoluntatem; diabolus exauditus est ad uoluntatem sed ad damnationem. ideo enim concessus est iste temptandus ut eo probato esset ille cruciandus. sed hoc, fratres, non tantum in ueteribus libris inuenimus; et in euangelio inuenimus. petierunt daemones a domino cum eos excluderet ab homine ut ire permitterentur in porcos. non eis posset dicere dominus ut nec illuc accederent? non enim si nollet, rebellaturi erant contra regem caeli et terrae. certi tamen mysterii gratia et certa dispensatione dimisit daemones in porcos ut ostenderet diabolum in eis dominari qui uitam porcorum gerunt. daemones ergo exauditi sunt; apostolus non exauditur? an potius quod uerius est dicimus: immo apostolus exauditus est; daemones non sunt exauditi? illorum uoluntas facta est, huius sanitas. secundum hoc intellegere debemus quia deus etsi uoluntati nostrae non dat, saluti dat. quid si enim hoc petieris quod tibi obest et medicus nouit quia obest tibi? non enim non te exaudit medicus quando forte tu frigidam aquam petis et si prodest, statim dat; si non prodest, non dat. non exaudiuit, an potius ad sanitatem exaudiuit quia uoluntati contradixit? sit ergo in uobis caritas, fratres; sit in uobis, et securi estote. et quando non uobis datur quod petitis, exaudimini sed nescitis. multi dati sunt in manus suas malo suo, de quibus dicit apostolus: tradidit illos deus in desideria cordis illorum. petiit aliquis magnam pecuniam; accepit malo suo. quando illam non habebat, parum timebat; habere illam coepit, praeda factus est potentiori. nonne malo suo exauditus est qui uoluit habere unde a latrone quaereretur quem pauperem nemo quaerebat? discite rogare deum ut medico committatis, quod ipse nouit faciat. tu morbum confitearis; ille medicamentum adhibeat. tu tantum caritatem tene. nam ille secare uult, urere uult; tu si clamas et non exaudiris in ustione et tribulatione, nouit ille quo usque putre est. tu iam uis reuocet manus, et ille uulneris sinum adtendit; scit quo usque perueniat. non te exaudit ad uoluntatem sed exaudit ad sanitatem. certi ergo estote, fratres mei, quia quod ait apostolus uerum est: quid enim oremus sicut oportet nescimus, sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus quia ipse interpellat pro sanctis. quid est: ipse spiritus interpellat pro sanctis, nisi ipsa caritas quae in te per spiritum facta est? ideo enim dicit idem apostolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. caritas ipsa gemit; caritas ipsa orat; contra hanc aures claudere non nouit qui illam dedit. securus esto. caritas roget, et ibi sunt aures dei. non fit quod uis, sed fit quod tibi expedit. ergo quidquid postulauerimus, inquit, accipiemus ab eo. iam dixi si ad salutem intellegas, nulla quaestio est; si non ad salutem, quaestio est et magna quae te calumniatorem facit paulo apostolo. quidquid postulauerimus accipiemus ab eo quia mandata eius seruamus et quae placent illi in conspectu eius facimus. in conspectu eius; intus ubi uidet. et quae illa mandata sunt? hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini filii eius iesu christi et diligamus inuicem. uidetis quia hoc est mandatum; uidetis quia contra hoc mandatum qui facit peccatum facit quo caret omnis qui natus est ex deo. sicut dedit nobis mandatum ut diligamus inuicem. et qui seruauerit mandatum eius. uidetis quia nihil aliud nobis praecipitur nisi ut diligamus inuicem. et qui seruauerit mandatum eius in ipso manebit et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quia manet in nobis, de spiritu quem dedit nobis. nonne manifestum est quia hoc agit spiritus sanctus in homine ut sit in illo dilectio et caritas? nonne manifestum est quod ait apostolus paulus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis? de caritate enim loquebatur et dicebat quia in conspectu dei debemus interrogare cor nostrum. quod si non male senserit cor nostrum: id est si confitetur quia de dilectione fratris fit quidquid fit in bono opere. accessit etiam quod de mandato cum diceret, hoc ait: hoc est mandatum eius, ut credamus nomini filii eius iesu christi et diligamus inuicem. et qui facit mandatum eius in ipso manet et ipse in eo; in hoc cognoscimus quia manet de nobis, de spiritu quem dedit nobis. si enim inueneris te habere caritatem, habes spiritum dei ad intellegendum. ualde enim necessaria res est. primis temporibus cadebat super credentes spiritus sanctus, et loquebantur linguis quas non didicerant quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. signa erant tempori opportuno. oportebat enim ita significari in omnibus linguis spiritum sanctum quia euangelium dei per omnes linguas cursurum erat toto orbe terrarum. significatum est illud et transiit. numquid modo quibus inponitur manus ut accipiant spiritum sanctum hoc expectatur ut linguis loquantur? aut quando inposuimus manum istis infantibus, adtendit unusquisque uestrum utrum linguis loquerentur? et cum uideret eos linguis non loqui, ita peruerso corde aliquis uestrum fuit ut diceret: non acceperunt isti spiritum sanctum; nam si accepissent, linguis loquerentur quemadmodum tunc factum est? si ergo per haec miracula non fiat modo testimonium praesentiae spiritus sancti, unde fit, unde cognoscit quisque accepisse se spiritum sanctum? interroget cor suum. si diligit fratrem, manet spiritus dei in illo. uideat, probet se ipsum coram oculis dei. uideat si est in illo dilectio pacis et unitatis, dilectio ecclesiae toto terrarum orbe diffusae. non adtendat eum solum diligere fratrem quem adtendit ante se. multos enim non uidemus fratres nostros et in unitate spiritus illis copulamur. quid mirum, quia nobis cum non sunt? in uno corpore sumus; unum caput habemus in caelo. fratres, oculi nostri non se uident quasi non se norunt? an in caritate conpaginis corporalis norunt se? nam ut noueritis quia in coniunctione caritatis se nouerunt, quando ambo patent, non licet ut aliquid adtendat dexter quod non adtendat sinister. dirige radium dexterum sine altero si potes. simul coeunt; simul diriguntur. intentio una est; loca diuersa sunt. si ergo omnis qui te cum diligit deum unam intentionem te cum habet, noli adtendere quia corpore in loco separatus est. aciem cordis simul fixistis in lumine ueritatis. ergo si uis nosse quia accepisti spiritum, interroga cor tuum ne forte sacramentum habes et uirtutem sacramenti non habes. interroga cor tuum. si est ibi dilectio fratris, securus esto. non potest esse dilectio sine spiritu dei quia paulus clamat: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. dilectissimi, nolite omni spiritui credere; quia dixerat: in hoc cognoscimus quia manet in nobis, de spiritu quem dedit nobis. unde autem cognoscitur ipse spiritus? adtendite: dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt. et quis est qui probat spiritus? difficilem rem nobis proposuit, fratres mei. bonum est nobis ut dicat ipse unde discernamus. dicturus est, ne formidetis; sed primo uidete, adtendite. uidete hinc exprimi illud unde uani haeretici calumniantur. adtendite, uidete quid ait: dilectissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt. spiritus sanctus nomine aquae appellatus est in euangelio domino clamante et dicente: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me flumina aquae uiuae fluent de uentre eius. euangelista autem exposuit unde diceret. sequutus enim ait: hoc autem dicebat de spiritu quem accepturi erant qui in eum erant credituri. quare non multos baptizauit dominus? sed quid ait? spiritus autem nondum erat datus quia iesus nondum erat clarificatus. quia ergo illi baptismum habebant et spiritum nondum acceperant quem die pentecostes misit dominus de caelo, ut daretur spiritus expectabatur clarificatio domini. et antequam clarificaretur et antequam mitteret eum, inuitabat tamen homines ut se praepararent ad accipiendam aquam de qua dixit: qui sitit ueniat et bibat, et: qui credit in me flumina aquae uiuae de uentre eius fluent. quid est: flumina aquae uiuae? quid est illa aqua? nemo me interroget; euangelium interroga. hoc autem dicebat, ait, de spiritu quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. aliud est ergo aqua sacramenti, aliud aqua quae significat spiritum dei. aqua sacramenti uisibilis est; aqua spiritus inuisibilis est. ista abluit corpus et significat quod fit in anima; per illum spiritum ipsa anima mundatur et saginatur. ipse est spiritus dei quem non possunt habere haeretici et quicumque se ab ecclesia praecidunt. et quicumque non aperte praecidunt sed per iniquitatem praecisi sunt, et intus tamquam palea uoluuntur et grana non sunt, non habent istum spiritum. iste spiritus nomine aquae a domino significatus est, et audimus ab hac epistula: nolite omni spiritui credere. adtestantur uerba salomonis: ab aqua aliena abstine te. quid est aqua? spiritus. numquid semper aqua spiritum significat? non semper, sed quibusdam locis spiritum significat, quibusdam locis baptismum significat, quibusdam locis populos significat, quibusdam locis consilium significat. habes quodam loco dictum: fons uitae consilium possidentibus eum. ergo per diuersa loca scripturarum nomen aquae diuersa significat. nunc tamen nomine aquae spiritum sanctum audistis non ex interpretatione nostra sed ex testimonio euangelico ubi ait: hoc autem dicebat de spiritu quem erant accepturi hi qui in eum erant credituri. si ergo aquae nomine significatur spiritus sanctus, et dicit nobis epistula ista: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt, intellegamus inde dictum esse: ab aqua aliena abstine te, et de fonte alieno ne biberis. quid est: de fonte alieno ne biberis? spiritui alieno non credideris. restat ergo examen unde probetur quia spiritus dei est. posuit quidem signum et hoc fortasse difficile; uideamus tamen. ad illam caritatem redituri sumus; ipsa est quae nos docet quia ipsa est unctio. tamen hic quid ait? probate spiritus si ex deo sunt quia multi pseudoprophetae exierunt in istum mundum. iam ibi sunt omnes haeretici et omnes schismatici. quomodo ergo probabo spiritum? sequitur: in hoc cognoscitur spiritus dei. erigite aures cordis. laborabamus et dicebamus: quis nouit? quis discernit? ecce dicturus est signum. in hoc cognoscitur spiritus dei: omnis spiritus qui confitetur iesum christum in carne uenisse ex deo est, et omnis spiritus qui non confitetur iesum christum in carne uenisse non est ex deo, et hic est antichristus de quo audistis quod uenturus sit, et nunc in isto mundo est. quasi eriguntur aures ad discernendos spiritus, et tale quiddam audiuimus unde nihilominus non discernamus? quid enim ait? omnis qui confitetur iesum christum in carne uenisse ex deo est. ergo spiritus qui est apud haereticos ex deo est quia confitentur iesum christum in carne uenisse? iam hic erigunt se forte aduersus nos et dicunt: uos non habetis spiritum ex deo. sed et nos confitemur iesum christum in carne uenisse. iste autem illos negauit spiritum dei habere qui non confitentur iesum christum in carne uenisse. quaere ab arrianis; confitentur iesum christum in carne uenisse. quaere ab eunomianis; confitentur iesum christum in carne uenisse. quaere a macedonianis; confitentur iesum christum in carne uenisse. interroga catafrigas; confitentur iesum christum in carne uenisse. interroga nouatianos; confitentur iesum christum in carne uenisse. omnes ergo istae haereses spiritum dei habent? non ergo pseudoprophetae sunt? nulla est ibi ergo deceptio; nulla est ibi seductio? certe antichristi sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. quid ergo facimus? unde discernimus? intendite. eamus simul corde et pulsemus. uigilat ipsa caritas quia ipsa pulsatura est, ipsa apertura; modo intellegetis in nomine domini nostri iesu christi. iam superius audistis quia dictum est: qui negat iesum christum in carne uenisse hic est antichristus, et ibi quaesiuimus quis neget quia nec nos negamus nec illi negant. et inuenimus quosdam factis negare, et adhibuimus testimonium de apostolo qui ait: confitentur enim se nosse deum, factis autem negant. sic ergo et modo quaeramus in factis, non in lingua. quis est spiritus qui non est ex deo? qui negat iesum christum in carne uenisse. et quis est spiritus qui ex deo est? qui confitetur iesum christum in carne uenisse. quis est qui confitetur iesum christum in carne uenisse? eia, fratres, opera adtendamus, non strepitum linguae. quaeramus quare uenerit in carne christus et inueniemus qui eum negant in carne uenisse. nam si linguas adtendas, multas haereses auditurus es confitentes christum in carne uenisse, sed conuincit illos ueritas. quare uenit christus in carne? nonne deus erat? nonne de illo dictum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum? nonne ipse pascebat angelos et ipse pascit angelos? nonne sic uenit ut inde non recederet? nonne sic ascendit ut nos non dimitteret? quare uenit ergo in carne? quia oportebat nobis ostendi spem resurrectionis. deus erat et in carne uenit. deus enim mori non poterat; caro mori poterat. ideo ergo uenit in carne ut moreretur pro nobis. quemadmodum autem mortuus est pro nobis? maiorem hac caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. caritas ergo illum adduxit ad carnem. quisquis ergo non habet caritatem negat christum in carne uenisse. nunc etiam interroga omnes haereticos: christus uenit in carne? uenit; hoc credo, hoc profiteor. immo hoc negas. unde nego? audis quia hoc dico. immo ego conuinco quia negas. dicis uoce; negas corde. dicis uerbis; negas factis. quomodo, inquis, nego factis? quia ideo uenit christus in carne ut moreretur pro nobis; ideo mortuus est pro nobis quia caritatem multam docuit: maiorem hac caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat pro amicis suis. tu non habes caritatem quia pro honore tuo diuidis unitatem. ergo hinc intellegite spiritum ex deo. pulsate, tangite uasa fictilia ne forte crepuerint et male resonent. uidete si integra sonant, uidete si est ibi caritas. tollis te ab unitate orbis terrarum; diuidis ecclesiam per schismata; dilanias corpus christi. ille uenit in carne ut colligat; tu ideo clamas ut spargas. ergo ipse est spiritus dei qui dicit iesum christum in carne uenisse, qui dicit non lingua sed factis, qui dicit non sonando sed amando. ille autem non est spiritus dei qui negat iesum christum in carne uenisse. negat et ipse non lingua sed uita, non uerbis sed factis. manifestatum est ergo unde cognoscamus fratres. multi intus quasi intus; nemo autem foris nisi uere foris. adeo ut noueritis quia ad facta retulit: et omnis spiritus, ait, qui soluit christum in carne uenisse non est ex deo. soluere factis intellegitur. quid tibi ostendit qui negat? quia dixit soluit. ille uenit colligere; tu uenis soluere. distringere uis membra christi. quomodo non negas christum in carne uenisse qui disrumpis ecclesiam quam ille congregauit? contra christum ergo uenis; antichristus es. intus sis, foris sis; antichristus es. sed quando intus es, lates; quando foris es, manifestaris. soluis iesum et negas eum in carne uenisse; non es ex deo. ideo dicit in euangelio: qui soluerit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic minimus uocabitur in regno caelorum. quid est soluitur? quid est docetur? soluitur factis et docetur quasi uerbis: qui praedicas non furandum furaris. soluit ergo in facto qui furatur et quasi docet sic; minimus uocabitur in regno caelorum, id est in ecclesia huius temporis. de illo dictum est: quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite. qui autem fecerit et sic docuerit magnus uocabitur in regno caelorum. ex eo quod dixit hic fecerit, contra hoc ibi dixit soluerit, id est non fecerit et docuerit sic. ille ergo soluit qui non facit. quid nos docet nisi ut facta interrogemus, non uerba credamus? obscuritas rerum multa nos cogit dicere maxime ut illud quod dominus reuelare dignatur etiam ad tardiores fratres perueniat quia omnes christi sanguine comparati sunt. et uereor ne ipsa epistula istis diebus sicut promiseram non finiatur. sed quod domino placet. melius est seruare reliquias quam onerare corda nimio cibo.

Tract. 7

mundus iste omnibus fidelibus quaerentibus patriam sic est quomodo fuit eremus populo israel. errabant quidem adhuc et patriam quaerebant, sed duce deo errare non poterant. uia illis fuit iussio dei. nam ubi per quadraginta annos circuierunt, paucissimis mansionibus conficitur iter ipsum et notum est omnibus. tardabantur quia exercebantur, non quia deserebantur. quod ergo nobis promittit deus ineffabilis dulcedo est et bonum, sicut scriptura dicit et saepe commemorantibus nobis audistis: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. laboribus autem temporalibus exercemur; temptationibus uitae praesentis erudimur. sed si non uultis in ista eremo siti mori, bibite caritatem. fons est quem uoluit dominus hic ponere ne deficiamus in uia, et abundantius eum bibemus cum ad patriam uenerimus. modo euangelium lectum est. ut de ipsis uerbis quibus lectio terminata est dicam, quid alius nisi de caritate audistis? quandoquidem pactum fecimus cum deo nostro in oratione ut si uolumus dimittat nobis peccata nostra, dimittamus et nos peccata quae in nos fuerint commissa. non autem dimittit nisi caritas. tolle caritatem de corde, odium tenet; ignoscere non nouit. sit ibi caritas, secura ignoscit quae non angustatur. epistula autem ista tota quam suscepimus tractandam uobis cum uidete si aliud aliquid commendat quam ipsam unam caritatem. nec timendum est ne saepe dicendo in odium ueniat. quid enim amatur si caritas in oqui nouit deum audit nos; qui non est ex deo non nos audit. ex hoc cognoscimus spiritum ueritatis et erroris, quia qui audit nos spiritum habet ueritatis; qui non nos audit spiritum habet erroris. uideamus quid monet, et audiamus eum potius in spiritu ueritatis monentem, non antichristos, non amatores mundi, non mundum si ex deo nati sumus. dilectissimi, sequitur; supra uidete quid: nos ex deo sumus. qui nouit deum audit nos; qui non est ex deo non nos audit. ex hoc cognoscitur spiritus ueritatis et erroris. iam ergo intentos nos fecit quia qui nouit deum ipse audit; qui autem non nouit non audit, et hoc discretio est spiritus ueritatis et erroris. uideamus quid moniturus est in quo illum audire debeamus. dilectissimi, diligamus inuicem. quare? quia homo monet? quia dilectio ex deo est. multum commendauit dilectionem quia dixit ex deo est. plus dicturus est; intente audiamus. modo dixit: dilectio ex deo est. et omnis qui diligit ex deo natus est et cognouit deum. qui non diligit non cognouit deum. quare? quia deus dilectio est. quid amplius dici potuit, fratres? si nihil de laude dilectionis diceretur per omnes istas paginas huius epistulae, si nihil omnino per ceteras paginas scripturarum, et hoc solum unum audiremus de uoce spiritus dei: quia deus dilectio est, iam uidete quia facere contra dilectionem facere contra deum est. nemo dicat: in hominem pecco quando non diligo fratrem meum, - intendite - et facile est peccatum in hominem; in deum solum non peccem. quomodo non peccas quando in dilectionem peccas? deus dilectio est. numquid nos dicimus? si nos diceremus: deus dilectio est, forte scandalizaretur aliquis ex uobis et diceret: quid dixit? quid uoluit dicere: quia deus dilectio est? dedit dilectionem deus; donauit dilectionem deus; ex deo est dilectio; deus dilectio est. ecce habetis, fratres, scripturas dei. canonica est epistula. per omnes gentes recitatur; orbis terrae auctoritate retinetur; orbem terrarum ipsa aedificauit. audis hic ab spiritu dei: deus dilectio est. iam si audes, fac contra deum et noli diligere fratrem tuum. quomodo ergo iam dudum dilectio ex deo est et modo dilectio deus est? deus ex deo. etenim deus pater et filius et spiritus sanctus; filius deus ex deo; spiritus sanctus deus ex deo. et hi tres unus deus, non tres dii. dium uenit? qua caritate fit ut cetera bene amentur, ipsa quomodo amanda est? res ergo quae numquam debet de corde discedere nec ab ore discedat. iam uos, inquit, ex deo estis, filioli, et uicistis eum. quem nisi antichristum? superius enim dixerat: omnis qui soluit iesum christum et negat eum in carne uenisse non est ex deo. exposuimus autem, si meministis, quia omnes negant iesum in carne uenisse qui uiolant caritatem. iesus enim non opus erat ut ueniret nisi propter caritatem. caritas enim nobis illa commendatur quam et ipse in euangelio commendat: maiorem hac dilectionem nemo potest habere quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quomodo poterat filius dei animam suam ponere pro nobis nisi carne indueretur ubi mori posset? quisquis ergo uiolat caritatem, quodlibet dicat de lingua, uita ipsius negat christum in carne uenisse, et iste est antichristus ubicumque fuerit, quocumque intrauerit. sed quid dicit eis qui ciues sunt illius patriae cui suspiramus? uicistis eum. et unde uicerunt? quia maior est qui est in uobis quam qui in hoc mundo. ne uictoriam uiribus suis tribuerent et adrogantia superbiae uincerentur - quemcumque enim diabolus superbum fecerit uincit - uolens eos seruare humilitatem quid ait? uicistis eum. iam omnis homo qui audit: uicistis, erigit caput, erigit ceruicem, laudari se uult. noli te extollere; uide quis in te uicit. quare uicisti? quia maior est qui est in uobis quam qui in hoc mundo. ergo humilis porta dominum tuum; esto iumentum sessoris tui. bonum tibi est ut ipse regat et ipse ducat. nam si ipsum sessorem non habueris, ceruicem erigere potes, calces potes mittere. sed uae tibi sine rectore quia libertas ista in bestias te mittit comedendum. hi de mundo sunt. qui? antichristi. iam audistis qui sint, et si non estis, cognoscitis eos. quisquis autem hoc est non cognoscit. hi de mundo sunt; ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit. qui sunt qui de mundo loquuntur? adtendite: contra caritatem. ecce audistis dominum dicentem: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester caelestis peccata uestra. si autem non dimiseritis, nec pater uester dimittet uobis peccata uestra. sententia est ueritatis. aut si non ueritas loquitur, contradic. si christianus es et credis christo, ipse dixit: ego sum ueritas. sententia ista uera est, firma est. iam audi homines de mundo loquentes: et non te uindicaturus es, et dicturus est ille quia fecit tibi? immo sentiat quia cum uiro habet. cotidie dicuntur ista. de mundo loquuntur qui ista dicunt, et mundus eos audit. nec dicunt ista nisi qui diligunt mundum, neque audiuntur ista nisi ab eis qui diligunt mundum. et qui diligit mundum et negligit caritatem audistis quia negat iesum in carne uenisse. aut si fecit illud in carne ipse dominus? si cum expalmaretur, uoluit se uindicari? si cum in cruce penderet, non dixit: pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt? si autem non minabatur qui potestatem habebat, tu quid minaris, quid sufflas in potestate aliena constitutus? ille quia uoluit mortuus est et non minabatur; tu nescis quando morieris et minaris? nos ex deo sumus. uideamus quare; uidete si propter aliud quam propter caritatem. nos ex deo sumus. si filius deus et spiritus sanctus deus, et ille diligit in quo habitat spiritus sanctus, ergo dilectio deus est, sed deus quia ex deo. utrumque enim habes in epistula, et: dilectio ex deo est, et: dilectio deus est. de solo patre scriptura non nouit dicere quia ex deo. cum autem audis ex deo, aut filius intellegitur aut spiritus sanctus. quia uero dicit apostolus: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, intellegamus in dilectione spiritum sanctum esse. ipse est enim spiritus sanctus quem non possunt accipere mali; ipse est ille fons de quo dicit scriptura: fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi. omnes enim qui non diligunt deum alieni sunt, antichristi sunt; et quamuis intrent basilicas, non possunt numerari inter filios dei; non ad illos pertinet fons ille uitae. et habere baptismum et malus esse potest; habere prophetiam et malus esse potest. inuenimus saulum regem habuisse prophetiam. persequebatur sanctum dauid et impletus est spiritu prophetiae et prophetare coepit. accipere sacramentum corporis et sanguinis domini et malus esse potest; nam de talibus dictum est: qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit. habere nomen christi et malus esse potest, id est christianus uocari et malus esse potest, de quibus dictum est: polluebant nomen dei sui. ergo habere sacramenta ista omnia et malus esse potest. habere caritatem et malus esse non potest. hoc est ergo proprium donum; ipse est singularis fons. ad hunc bibendum uos hortatur spiritus dei; ad se bibendum uos hortatur spiritus dei. in hoc manifestata est dilectio dei in nobis. ecce, ut diligamus deum hortationem habemus. possemus illum diligere nisi prior ille diligeret? si pigri eramus ad amandum, non simus pigri ad redamandum. prior amauit nos, nec sic nos amamus. iniquos amauit, sed iniquitates soluit; iniquos amauit, sed non ad iniquitatem congregauit. aegrotos amauit, sed sanandos uisitauit. deus ergo dilectio est. in hoc manifestata est dilectio dei in nobis, quia filium suum unigenitum misit in hunc mundum ut uiuamus per ipsum. quomodo ipse dominus ait: maiorem dilectionem nemo potest habere quam ut animam suam ponat pro amicis suis, et ibi probata est dilectio christi in nos quia mortuus est pro nobis. dilectio patris unde probata est in nobis? quia filium suum unicum misit mori pro nobis. sic et paulus apostolus dicit: qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum quomodo non et cum illo omnia nobis donauit? ecce christum tradidit pater et tradidit iudas. numquid non quasi simile factum uidetur; traditor iudas, ergo traditor et deus pater? absit, inquis. non dico, sed apostolus dicit: qui filio proprio non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit eum. pater illum tradidit, et ipse se tradidit. ait idem apostolus: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. si pater tradidit filium et tradidit semetipsum filius, iudas quid fecit? facta est traditio a patre; facta est traditio a filio; facta est traditio a iuda. una res facta est, sed quae res discernit patrem tradentem filium, se ipsum filium tradentem, et iudam tradentem magistrum suum? quia hoc fecit pater et filius in caritate; fecit autem hoc iudas in proditione. uidetis quia non quid faciat homo considerandum est, sed quo animo et uoluntate faciat. in eodem facto inuenimus deum patrem in quo inuenimus iudam. patrem benedicimus; iudam detestamur. quare patrem benedicimus, iudam detestamur? benedicimus caritatem; detestamur iniquitatem. quantum enim praestitum est generi humano de tradito christo? numquid hoc cogitauit iudas ut traderet? deus cogitauit salutem nostram qua redempti sumus; iudas cogitauit pretium quo uendidit dominum. filius ipse cogitauit pretium quod dedit pro nobis; iudas cogitauit pretium quod accepit ut uenderet. diuersa ergo intentio diuersa facta fecit. cum sit una res, ex diuersis intentionibus eam si metiamur, unum amandum, alterum damnandum, unum glorificandum, alterum detestandum inuenimus. tantum ualet caritas. uidete quia sola discernit; uidete quia facta hominum sola distinguit. hoc diximus in similibus factis. in diuersis factis inuenimus saeuientem hominem factum de caritate et blandum factum de iniquitate. puerum caedit pater et mango blanditur. si duas res proponas, plagas et blandimenta, quis non eligat blandimenta et fugiat plagas? si personas adtendas, caritas caedit, blanditur iniquitas. uidete quid commendamus: quia non discernuntur facta hominum nisi de radice caritatis. nam multa fieri possunt quae speciem habent bonam et non procedunt de radice caritatis. habent enim et spinae flores. quaedam uero uidentur aspera, uidentur truculenta, sed fiunt ad disciplinam dictante caritate. semel ergo breue praeceptum tibi praecipitur: dilige et quod uis fac. siue taceas, dilectione taces; siue clames, dilectione clamas; siue emendes, dilectione emendas; siue parcas, dilectione parcis. radix sit intus dilectionis. non potest de ista radice nisi bonum exsistere. in hoc est dilectio. in hoc manifestata est dilectio dei in nobis, quia filium suum unigenitum misit in hunc mundum ut uiuamus per ipsum. in hoc est dilectio, non quia nos dileximus, sed quia ipse dilexit nos. non illum dileximus prius; nam ad hoc nos dilexit, ut diligamus eum. et filium suum misit litatorem pro peccatis nostris: litatorem, sacrificatorem. sacrificauit pro peccatis nostris. ubi inuenit hostiam? ubi inuenit uictimam quam puram uolebat offerre? aliud non inuenit; se ipsum obtulit. dilectissimi, si ita deus dilexit nos, debemus et nos inuicem diligere. petre, amas me? et ille dixit: amo. pasce oues meas. deum nemo uidit umquam. res est inuisibilis; non oculo sed corde quaerendus est. sed quemadmodum si solem istum uidere uellemus, oculum corporis purgaremus unde uideri lux potest, uolentes uidere deum oculum quo deus uideri potest purgemus. ubi est iste oculus? audi euangelium: beati mundi corde quoniam ipsi deum uidebunt. sed nemo sibi pro concupiscentia oculorum cogitet deum. facit enim sibi aut ingentem formam, aut magnitudinem aliquam inaestimabilem distendit per locos, uelut lucem istam quam uidet his oculis, auget per campos quantum potest, aut faciat sibi aliquem quasi uenerabilis formae senem. nihil horum cogites. est quod cogites si uis uidere deum: deus dilectio est. qualem faciem habet dilectio? qualem formam habet? qualem staturam habet? quales pedes habet? quales manus habet? nemo potest dicere. habet tamen pedes; nam ipsi ducunt ad ecclesiam. habet manus; nam ipsae pauperi porrigunt. habet oculos; nam inde intellegitur ille qui eget: beatus qui intellegit super egenum et pauperem. habet aures de quibus dicit dominus: qui habet aures audiendi audiat. non sunt membra distincta per locos, sed in intellectu totum simul uidet qui habet caritatem. habita, et inhabitaberis; mane, et manebitur in te. quid enim, fratres mei? quis amat quod non uidet? quare autem quando laudatur caritas, erigimini, adclamatis, laudatis? quid uobis ostendi? aliquos colores protuli? aurum et argentum proposui? gemmas de thesauris effodi? quid tale ostendi oculis uestris? numquid facies mea mutata est cum loquor? carnem gero; in ipsa forma sum in qua processi. in ipsa forma estis in qua uenistis. laudatur caritas et clamatis. certe nihil uidetis. sed quomodo uobis placet quando laudatis, sic uobis placeat ut in corde seruetis. intendite enim quid dicam, fratres. exhortor uos quantum dat dominus ad magnum thesaurum. si uobis ostenderetur aliquod uasculum anaglyphum, inauratum, operose factum, et inliceret oculos uestros et duceret in se intentionem cordis uestri, et placeret uobis manus artificis et pondus argenti et splendor metalli, nonne unusquisque uestrum diceret: o si haberem uasculum istud? et sine causa diceretis. in potestate enim uestra non erat. aut si quisquam uellet habere, cogitaret illud de domo aliena furari. laudatur caritas uobis. si placet, habete; possidete. non opus est ut furtum alicui faciatis. non opus est ut emere cogitetis gratis constat. tenete eam; amplectimini eam. dulcius illa nihil est. si cum commemoratur talis est, cum habetur qualis est? si qui forte uultis seruare caritatem, fratres, ante omnia ne putetis abiectam et desidiosam; nec quadam mansuetudine, immo non mansuetudine sed remissione et neglegentia seruari caritatem. non sic seruatur. non putes tunc te amare seruum tuum quando eum non caedis, aut tunc te amare filium quando ei non das disciplinam, aut tunc te amare uicinum tuum quando eum non corripis. non est ista caritas sed languor. ferueat caritas ad corrigendum, ad emendandum. sed sunt boni mores, delectent. sunt mali, emendentur, corrigantur. noli in homine amare errorem sed hominem. hominem enim deus fecit; errorem ipsum homo fecit. ama illud quod deus fecit; noli amare quod ipse homo fecit. cum illud amas, illud tollis; cum illud diligis, illud emendas. sed etsi saeuis aliquando, - propter correctionem dilectionis. propterea de columba demonstrata est caritas, quae uenit super dominum - species illa columbae in qua specie uenit spiritus sanctus quo nobis caritas infunderetur. quare hoc? fel columba non habet; tamen rostro et pennis pro nido pugnat, sine amaritudine saeuit. hoc facit et pater quando filium castigat, sed ad disciplinam castigat. sicut dixi, seductor ut uendat cum amaritudine blanditur; pater ut corrigat sine felle castigat. tales estote ad omnes. uidete, fratres, magnum documentum, magnam regulam. unusquisque habet filios aut habere uult, aut si omnino decreuit filios non habere carnaliter, uel spiritaliter cupit habere. quis est qui non corrigit filium suum? quis est cui non det disciplinam pater? et tamen saeuire uidetur. amor saeuit; caritas saeuit; saeuit quodam modo sine felle more columbino, non coruino. unde uenit in mentem, fratres mei, dicere uobis quia illi uiolatores caritatis schisma fecerunt. quomodo oderunt ipsam caritatem, sic oderunt et columbam. sed conuincit illos columba. procedit de caelo, aperiuntur caeli, et manet super caput domini. ut quid hoc? ut audiat: hic est qui baptizat. recedite praedones; recedite inuasores possessionis christi. in possessionibus uestris ubi dominari uultis titulos potentis ausi estis infigere. cognoscit ille titulos suos; uindicat sibi possessionem suam. non delet titulos, sed intrat et possidet. sic ad catholicam uenienti non deletur baptismus ne titulus imperatoris deleatur. sed quid fit in catholica? agnoscitur titulus; intrat possessor sub titulis suis quo intrabat praedo sub titulis alienis.

Tract. 8

dilectio dulce uerbum est sed dulcius factum. semper de illa loqui non possumus. multa enim agimus, et diuersae actiones distendunt nos ut non uacet linguae nostrae semper de dilectione loqui; nam nihil melius ageret lingua nostra. sed de qua semper loqui non licet, semper eam custodire licet. sicut nunc quod cantamus alleluia. numquid semper hoc facimus? uix unius horae non toto spatio sed parua particula cantamus alleluia et uacamus ad aliud. est autem alleluia, sicut iam nostis: laudate deum. qui deum lingua laudat non semper potest; qui moribus deum laudat semper potest. opera misericordiae, affectus caritatis, sanctitas pietatis, incorruptio castitatis, modestia sobrietatis, semper haec tenenda sunt siue cum in publico sumus siue cum in domo, siue cum ante homines siue cum in cubiculo, siue loquentes siue tacentes, siue aliquid agentes siue uacantes, semper haec tenenda sunt quia intus sunt omnes istae uirtutes quas nominaui. quis autem sufficit omnes nominare? quasi exercitus est imperatoris qui sedet intus in mente tua. quomodo enim imperator per exercitum suum agit quod ei placet, sic dominus iesus christus incipiens habitare in interiore homine nostro, id est in mente per fidem, utitur istis uirtutibus quasi ministris suis. et per has uirtutes quae uideri oculis non possunt et tamen quando nominantur, laudantur - non autem laudarentur nisi amarentur; non amarentur nisi uiderentur; et si utique non amarentur nisi uiderentur, alio oculo uidentur, id est interiore cordis aspectu - per has uirtutes inuisibiles mouentur membra uisibiliter. pedes ad ambulandum, sed quo? quo mouerit bona uoluntas quae militat bono imperatori. manus ad operandum, sed quid? quod iusserit caritas quae inspirata est intus ab spiritu sancto. membra ergo uidentur cum mouentur; qui iubet intus non uidetur, et quis intus iubeat prope ipse solus nouit qui iubet et ille intus cui iubetur. namque, fratres, audistis modo cum euangelium legeretur, certe si aurem ibi non tantum corporis sed et cordis habuistis. quid ait? cauete facere iustitiam uestram coram hominibus ut uideamini ab eis. numquid hoc uoluit dicere, ut quaecumque bona facimus abscondamus ab oculis hominum et timeamus uideri? si times spectatores, non habebis imitatores. debes ergo uideri. sed non ad hoc debes facere, ut uidearis. non ibi debet esse finis gaudii tui, non ibi terminus laetitiae tuae, ut putes te totum fructum consecutum esse boni operis tui cum uisus fueris atque laudatus. nihil est hoc. contemne te cum laudaris; ille in te laudetur qui per te operatur. noli ergo ad laudem tuam operari quod bonum agis, sed ad laudem illius a quo habes ut bonum agas. abs te habes male agere; a deo habes bene agere. contra peruersi homines uidete quam praeposteri sint. quod faciunt bene sibi uolunt tribuere; si male faciant, deum uolunt accusare. conuerte hoc distortum nescio quid et praeposterum; fac illud quodammodo capite deorsum. quod susum facias iusum; quod deorsum facias susum. iusum uis facere deum et te susum? praecipitaris, non eleuaris. ille enim semper sursum est. quid ergo? tu bene et deus male? immo hoc dic si uis uerius dicere: ego male, ille bene, et quod ego bene ab illo bene; nam a me quidquid ago male. ista confessio firmat cor et facit dilectionis fundamenta. nam si opera nostra abscondere deberemus bona ne uideantur ab hominibus, ubi est illa sententia domini in eo sermone quem habuit in monte? ubi hoc dixit, ibi et illud paulo ante dixit: luceant opera uestra bona coram hominibus. et non ibi cessauit, non ibi finem fecit, sed addidit: et glorificent patrem uestrum qui in caelis est. et apostolus quid ait? eram autem ignotus facie ecclesiis iudeae quae in christo sunt. tantum autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur nunc euangelizat fidem quam aliquando uastabat, et in me magnificabant deum. uidete quemadmodum et ipse quia sic innotuit, finem non posuerit in laudem suam sed in laudem dei; aut quantum ad ipsum pertinet uastator ecclesiae, persecutor inuidus, malignus ipse confitetur, non nos conuiciamur. amat paulus dici a nobis peccata sua ut glorificetur ille qui talem morbum sanauit. magnitudinem enim uulneris manus medici secauit et sanauit. uox illa de caelo prostrauit persecutorem et erexit praedicatorem; occidit saulum et uiuificauit paulum, saul enim persecutor erat sancti uiri; inde nomen habet iste quando persequebatur christianos. postea de saulo factus est paulus. quid est paulus? modicus. ergo quando saulus superbus, elatus; quando paulus humilis, modicus. ideo sic loquimur: paulo post uidebo te, id est post modicum. audi quia modicus factus est: ego enim sum nouissimus apostolorum, et: mihi minimo omnium sanctorum, dicit alio loco. sic erat inter apostolos tamquam fimbria uestimenti, sed tetigit ecclesia gentium tamquam fluxum patiens et sanata est. ergo fratres, hoc dixerim; hoc dico; hoc si possem, non tacerem: opera modo illa sint in uobis, modo illa pro tempore, pro horis, pro diebus. numquid semper loqui? numquid semper tacere? numquid semper reficere corpus? numquid semper ieiunare? numquid semper dare panem egenti? numquid semper nudum uestire? numquid semper aegrotos uisitare? numquid semper discordantes concordare? numquid semper mortuos sepelire? modo illud, modo illud. incohantur ista et cessant; ille autem imperator nec incohatur nec cessare debet. caritas intus non intermittatur; officia caritatis pro tempore exhibeantur. caritas ergo, sicut scriptum est, fraterna permaneat. fortassis autem mouerit aliquos uestrum ex quo istam epistulam beati iohannis tractamus uobis quare non commendauerit maxime nisi fraternam caritatem. qui diligit fratrem, dicit, et: praeceptum nobis datum est ut diligamus inuicem. adsidue nominauit caritatem fraternam; dei caritatem, id est qua debemus diligere deum, non tam adsidue nominauit sed tamen non omnino tacuit. de inimici uero dilectione prorsus tacuit prope per totam ipsam epistulam. cum uehementer nobis praedicet commendet que caritatem, non nobis dicit ut diligamus inimicos, sed dicit nobis ut fratres diligamus. modo uero cum euangelium legeretur, audiuimus: si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? quid est igitur quod pro magno nobis ad perfectionem quandam fraternam dilectionem commendat iohannes apostolus, dominus autem dicit non nobis sufficere ut fratres diligamus, sed debere nos extendere ipsam dilectionem ut perueniamus ad inimicos? qui usque ad inimicos peruenit non transilit fratres. necesse est sicut ignis prius occupet proxima et sic se in longinquiora distendat. propinquior est tibi frater quam nescio quis homo. rursus tibi magis adhaeret ille quem non noueras, qui tibi tamen non aduersatur, quam inimicus qui etiam aduersatur. extende dilectionem in proximos, nec uoces illam extensionem. prope enim te diligis qui eos diligis qui tibi adhaerent. extende ad ignotos qui tibi nihil mali fecerunt. transcende et ipsos; perueni ut diligas inimicos. hoc certe dominus iubet. quare iste tacuit dilectionem inimici? omnis dilectio siue quae carnalis dicitur, quae non dilectio sed magis amor dici solet - dilectionis enim nomen magis solet in melioribus rebus dici, in melioribus accipi - tamen omnis dilectio, fratres carissimi, utique beneuolentiam quandam habet erga eos qui diliguntur. non enim sic debemus diligere homines aut sic possumus diligere uel amare - hoc enim etiam uerbo usus est dominus cum diceret: petre, amas me? - non sic debemus amare homines quomodo audimus gulosos dicere: amo turdos. quaeris quare? ut occidat et consumat. et amare se dicit et ad hoc illos amat, ut non sint; ad hoc amat, ut perimat. et quidquid ad cibandum amamus ad hoc amamus, ut illud consumatur et nos reficiamur. numquid sic amandi sunt homines tamquam consumendi? sed amicitia quaedam beneuolentiae est ut aliquando praestemus eis quos amamus. quid si non sit quod praestemus? sua beneuolentia sufficit amanti. non enim optare debemus esse miseros ut possimus exercere opera misericordiae. das panem esurienti, sed melius nemo esuriret et nulli dares. uestis nudum; utinam omnes uestiti essent et non esset ista necessitas. sepelis mortuum; utinam ueniat aliquando illa uita ubi nemo moriatur. concordas litigantes; utinam aliquando sit pax illa aeterna hierusalem ubi nemo discordet. haec enim omnia officia necessitatum sunt. tolle miseros; cessabunt opera misericordiae. opera misericordiae cessabunt. numquid ardor caritatis extinguetur? germanius amabis felicem hominem cui non habes quod praestes; purior ille amor erit multo que sincerior. nam si praestiteris misero, fortassis extollere te cupis aduersus eum et eum tibi uis esse subiectum quia auctor es tu beneficii. ille indiguit; tu inpertitus es. quasi maior uideris quia tu praestitisti quam ille cui praestitum est. opta aequalem ut ambo sub uno sitis cui nihil praestari potest. nam in hoc excessit modum superba anima et quodammodo auara fuit quia radix omnium malorum auaritia. et item dictum est: initium omnis peccati superbia, et quaerimus aliquando quomodo sibi concordent istae duae sententiae: radix omnium malorum auaritia, et: initium omnis peccati superbia. si initium omnis peccati superbia est, radix omnium malorum superbia est. certe radix omnium malorum auaritia est. inuenimus et in superbia auaritiam esse. excessit enim modum homo. quid est auarum esse? progredi ultra quam sufficit. adam superbia cecidit. initium omnis peccati superbia, inquit. numquid auaritia? quid auarius illo cui deus sufficere non potest? ergo, fratres, legimus quemadmodum factus sit homo ad imaginem et similitudinem dei. et quid de illo dixit deus? et habeat potestatem piscium maris et uolatilium caeli et omnium pecorum quae repunt super terram. numquid dixit: habeat potestatem hominum? habeat potestatem, ait; dedit potestatem naturalem. quorum? habeat potestatem piscium maris, uolatilium caeli, et omnium repentium quae repunt super terram. quare haec est naturalis potestas hominis in ista? quia homo ex eo habet potestatem ex quo factus est ad imaginem dei. ubi autem factus est ad imaginem dei? in intellectu, in mente, in interiore homine; in eo quod intellegit ueritatem, diiudicat iustitiam et iniustitiam, nouit a quo factus est, potest intellegere creatorem suum, laudare creatorem suum. habet hanc intellegentiam quia habet prudentiam. ideo multi cum per cupiditates malas detererent in se imaginem dei et ipsam quodammodo flammam intellegentiae peruersitate morum extinguerent - clamat illis scriptura: nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus, hoc est dicere: praeposui te equo et mulo. te ad imaginem meam feci. potestatem tibi super ista dedi. quare? quia non habent ferae rationalem mentem. tu autem rationali mente capis ueritatem, intellegis quod supra te est. subdere ei quod supra te est, et infra te erunt illa quibus praepositus es. quia uero per peccatum homo deseruit eum sub quo esse debuit, subditus est eis supra quae esse debuit. intendite quid dicam: deus, homo, pecora uerbi gratia. supra te deus; infra te pecora. agnosce eum qui supra te est ut agnoscant te quae infra te sunt. ideo que cum daniel agnouisset supra se deum, agnouerunt illum supra se leones. si autem non agnoscis illum qui supra te est, superiorem contemnis, subderis inferiori. propterea superbia aegyptiorum unde domita est? de ranis et muscis. poterat deus et leones mittere, sed aliquis magnus leone terrendus est. quanto illi erant superbiores tanto de rebus contemptibilibus et abiectis fracta est eorum ceruix mala. sed danielem agnouerunt leones quia ille subditus deo erat. quid? martyres qui ad bestias pugnauerunt et ferarum morsibus laniati sunt non erant sub deo? serui dei tres uiri; serui dei machabei. agnouit ignis seruos dei tres uiros quos non ussit, quorum nec uestimenta corrupit. non agnouit machabeos? agnouit et machabeos, fratres; agnouit et istos. sed opus erat quodam flagello permittente domino. quid dixit in scriptura? flagellat omnem filium quem recipit. putatis enim, fratres, quia ferrum transuerberaret uiscera domini nisi ipse permitteret, aut haereret in ligno nisi ipse uoluisset? non eum agnouit creatura? an exemplum patientiae proposuit fidelibus suis? ideo deus quosdam liberauit uisibiliter, quosdam non liberauit uisibiliter; omnes tamen spiritaliter liberauit, spiritaliter neminem deseruit. uisibiliter quosdam uisus est deseruisse, quosdam uisus est eripuisse. ideo quosdam eripuit ne putes illum non potuisse eripere. testimonium dedit quia potest ut ubi non facit, secretiorem intellegas uoluntatem, non suspiceris difficultatem. sed quid, fratres, cum euaserimus omnes istos mortalitatis laqueos, cum transierint tempora temptationis, cum saeculi huius fluuius decurrerit et receperimus illam stolam primam, immortalitatem illam quam peccando perdidimus, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, id est caro ista induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit inmortalitatem? iam perfectos filios dei, ubi non opus est temptari nec flagellari, agnoscet omnis creatura. subdita nobis erunt omnia si nos sic simus subditi deo. sic ergo debet esse christianus ut non glorietur super alios homines. dedit enim tibi deus esse super bestias, id est meliorem esse quam bestias. hoc naturale habes; semper melior eris quam bestia. si uis melior esse quam alius homo, inuidebis ei quando tibi esse uidebis aequalem. debes uelle omnes homines aequales tibi, et si uiceris aliquem per prudentiam, optare debes ut sit et ipse prudens. quamdiu tardus est discit a te; quamdiu indoctus est indiget te, et tu uideris doctor, ille autem discens. tu ergo superior quia doctor es; ille inferior quia discens. nisi illum optes aequalem, semper uis habere discentem. si autem uis semper habere discentem, inuidus eris doctor. si inuidus doctor, quomodo eris doctor? rogo te, noli docere ipsam inuidentiam tuam. audi apostolum dicentem de uisceribus caritatis: uellem omnes esse sicut me ipsum. quomodo uolebat omnes aequales? ideo erat omnibus superior quia caritate optabat omnes aequales. excessit ergo homo modum; auarior uoluit esse ut supra homines esset qui supra pecora factus est, et ipsa est superbia. et uidete quanta opera faciat superbia: ponite in corde quam similia facit et quasi paria caritati. pascit esurientem caritas, pascit et superbia; caritas ut deus laudetur, superbia ut ipsa laudetur. uestit nudum caritas, uestit et superbia. ieiunat caritas, ieiunat et superbia. sepelit mortuos caritas, sepelit et superbia. omnia opera bona quae uult facere caritas et facit, agitat contra superbia et quasi ducit equos suos. sed interior est caritas; tollit locum male agitatae superbiae, non male agitanti sed male agitatae. uae homini cuius auriga superbia est. necesse est enim ut praeceps eat. ut autem non sit superbia quae agitet facta bona, quis nouit, quis uidet? ubi est hoc? opera uidemus: pascit misericordia, pascit et superbia; hospitem suscipit misericordia, hospitem suscipit et superbia; intercedit pro paupere misericordia, intercedit et superbia. quid est hoc? in operibus non discernimus. audeo aliquid dicere, sed non ego; paulus dixit. moritur caritas, id est homo habens caritatem. confitetur nomen christi, ducit martyrium; confitetur et superbia, ducit martyrium. ille habet caritatem; ille non habet caritatem. sed audiat ab apostolo ille qui non habet caritatem: si distribuero omnia mea pauperibus et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. ergo scriptura diuina intro nos reuocat a iactatione huius faciei forinsecus et ab ista superficie quae iactatur ante homines. reuocat nos intro. redi ad conscientiam tuam; ipsam interroga. noli adtendere quod floret foris sed quae radix est in terra. radicata est cupiditas? species potest esse bonorum factorum; uere opera bona esse non possunt. radicata est caritas? securus esto; nihil mali procedere potest. blanditur superbus; saeuit amor. ille uestit; ille caedit. ille enim uestit ut placeat hominibus; ille caedit ut corrigat disciplina. accipitur magis plaga caritatis quam eleemosyna superbiae. redite ergo intro, fratres, et in omnibus quaecumque facitis intuemini testem deum. uidete si ille uidet quo animo faciatis. si cor uestrum non uos accusat quia iactantiae causa facitis, bene; securi estote. nolite autem timere quando facitis bene ne uideat alter. time ne propterea facias ut tu lauderis; nam uideat alter ut deus laudetur. si enim abscondis ab oculis hominis, abscondis ab imitatione hominis. duo sunt; eleemosynam facis. duo esuriunt: unus panem, alter iustitiam. inter duos istos famelicos, quia dictum est: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur - inter duos istos famelicos bonus operator constitutus est. si caritas de illo operatur, ambos miseratur, ambobus uult subuenire. ille enim quaerit quod manducet; ille quaerit quod imitetur. pascis istum; praebe te isti. ambobus dedisti eleemosynam. illum fecisti gratulatorem de fame interfecta; hunc fecisti imitatorem de exemplo proposito. miseremini ergo tamquam misericordes quia in eo etiam quod diligitis inimicos fratres diligitis. ne putetis iohannem nihil de dilectione inimici praecepisse quia de fraterna caritate non tacuit. fratres diligitis. quomodo, inquis, fratres diligimus? quaero quare diligas inimicum. quare illum diligis? ut sanus sit in hac uita? quid si non illi expedit? ut diues sit? quid si ipsis diuitiis excaecabitur? ut uxorem ducat? quid si amaram uitam inde patietur? ut filios habeat? quid si mali erunt? incerta sunt ergo ista quae uideris optare inimico tuo quia diligis eum; incerta sunt. opta illi ut habeat te cum uitam aeternam; opta illi ut sit frater tuus. si ergo hoc optas diligendo inimicum ut sit frater tuus, et cum diligis fratrem diligis. non enim amas in illo quod est sed quod uis ut sit. dixeram aliquando caritati uestrae nisi fallor: robur est ligni positum ante oculos. faber optimus uidit lignum non dolatum de silua praecisum; adamauit. nescio quid inde uult facere. non enim ad hoc amauit ut semper sic maneat. in arte uidit quid futurum est, non in amore quod est, et amauit quod inde facturus est, non illud quod est. sic nos et deus amauit peccatores; nam dicimus quia deus amauit peccatores. ait enim: non est opus sanis medicus sed male habentibus. numquid ad hoc amauit peccatores ut peccatores remaneremus? quasi lignum de silua uidit nos faber et cogitauit aedificium quod inde facturus est, non siluam quod erat. sic et tu respicis inimicum tuum aduersantem, saeuientem, mordentem uerbis, exasperantem contumeliis, insectantem odiis. adtendis ibi quia homo est; uides ista omnia quae aduersa sunt ab homine facta. et uides in illo quod a deo factus sit. quod autem homo factus est a deo factus est. quod autem te odit ipse fecit; quod inuidet ipse fecit. et quid dicis in animo tuo? domine, propitius illi esto; dimitte illi peccata. incute illi terrorem; muta illum. non amas in illo quod est sed quod uis ut sit. ergo cum inimicum amas, fratrem amas. quapropter perfecta dilectio est in dilectione inimici quia perfecta dilectio est in dilectione fraterna. et nemo dicat quia aliquid minus nos monuit iohannes apostolus et plus nos monuit dominus christus. iohannes nos monuit ut fratres diligamus; christus nos monuit ut etiam inimicos diligamus. adtende quare te monuit christus ut diligas inimicos. numquid ut semper remaneant inimici? si ab hoc te monuit, ut inimici remaneant, odisti; non diligis. adtende quomodo ipse dilexit, id est quia nolebat ut sic remaneant persecutores, ait: pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt. quibus uoluit ignosci mutari illos uoluit. quos uoluit mutari ex inimicis fratres facere dignatus est et uere sic fecit. occisus est; sepultus est; resurrexit; in caelum ascendit; spiritum sanctum misit discipulis; coeperunt in fiducia praedicare nomen ipsius; miracula faciebant in nomine crucifixi et occisi. uiderunt illi interfectores domini, et qui sanguinem eius saeuiendo fuderunt credendo biberunt. haec dixi, fratres, et longiuscule, tamen quia uehementius commendanda fuit caritati uestrae ipsa caritas, id est commendanda sibi erat. si enim caritas nulla est in uobis, nihil diximus. si autem est in uobis, tamquam oleum in flamma adiecimus, et in quo non erat forte uerbis accensus est. in alio creuit quod erat; in alio coepit esse quod non erat. ad hoc ergo ista diximus, ne pigri sitis diligere inimicos. saeuit in te homo? ille saeuit; tu depraecare. ille odit; tu miserere. febris animae ipsius te odit; sanus erit et gratias tibi aget. quomodo medici diligunt aegrotos? numquid aegrotos diligunt? si aegrotos diligunt, uolunt ut semper aegrotent. ad hoc diligunt aegrotos, ne aegroti remaneant, sed ut ex aegrotis sani fiant. et quanta plerumque patiuntur a freneticis? quales contumelias uerborum? plerumque et percutiuntur. persequitur ille febrem; ignoscit homini. et quid dicam, fratres? amat inimicum suum? immo odit inimicum suum, morbum. ipsum enim odit, et amat hominem a quo percutitur. odit febrem. a quo enim percutitur? a morbo, ab aegrotatione, a febre. illud tollit quod illi aduersatur ut remaneat unde gratuletur. sic et tu. si odit te inimicus tuus et iniuste te odit, noueris quia cupiditas saeculi in illo regnat, propterea te odit. si odisti illum et tu, contra reddis malum pro malo. quid facit reddere malum pro malo? unum aegrotum flebam qui te oderat; iam duos plango si tu odisti. sed persequitur rem tuam; tollit tibi nescio quae quae habes in terra. ideo illum odisti quia angustias tibi facit in terra. noli pati angustias. migra in caelum sursum. cor ibi habebis ubi latitudo est ut nullas angustias patiaris in spe uitae aeternae. adtende quae tibi tollit, nec ipsa tibi tolleret nisi ille permitteret qui flagellat omnem filium quem recipit. quodammodo ferramentum dei est quo saneris ipse inimicus tuus. si nouit deus utile tibi esse ut expoliet te, permittit illum; si nouit utile tibi esse ut uapules, permittit illum ut caedaris. de illo te curat. opta ut ille sanetur. deum nemo uidit umquam. uidete, dilectissimi. si diligamus inuicem, deus in nobis manebit et dilectio eius erit perfecta in nobis. incipe diligere; perficieris. coepisti diligere? coepit in te deus habitare. ama eum qui in te coepit habitare ut perfectius habitando faciat te perfectum. in hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis. bene, deo gratias. cognoscimus quia habitat in nobis. et hoc ipsum unde cognoscimus, quia cognouimus quia habitat in nobis? quia hoc ipse iohannes dixit: quia de spiritu suo dedit nobis. unde scimus quia de spiritu dedit nobis? hoc ipsum, quia de spiritu suo dedit tibi, unde cognoscis? interroga uiscera tua. si plena sunt caritate, habes spiritum dei. unde cognoscimus quia inde cognoscis habitare in te spiritum dei? paulum interroga apostolum: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. et nos uidimus et testes sumus quia pater misit filium suum saluatorem mundi. securi estote. quia aegrotatis, talis medicus uenit. desperabatis; magni erant morbi; insanabilia erant uulnera; desperata erat aegritudo. magnitudinem mali tui adtendis; omnipotentiam medici non adtendis? tu desperatus es, sed ille omnipotens est cuius testes isti sunt qui primo sanati et adnuntiantes medicum. et ipsi tamen plus spe sanati quam re; nam sicut dicit apostolus: spe enim salui facti sumus. coepimus ergo sanari in fide. perficietur autem salus nostra cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem. haec spes est, nondum res. sed qui gaudet in spe tenebit et rem. qui autem spem non habet ad rem non poterit peruenire. quicumque confessus fuerit quod iesus sit filius dei deus in ipso manet et ipse in deo. iam multis confessus fuerit; non dicamus uerbo sed facto, non lingua sed uita. nam multi confitentur uerbis et factis negant. et nos cognouimus et credidimus quam dilectionem deus habet in nobis. et iterum unde cognouisti? deus dilectio est. iam dixit illud superius; ecce iterum dicit. amplius tibi non potuit dilectio commendari quam ut diceretur deus. forte munus dei contempturus eras. et deum contemnis? deus dilectio est, et qui manet in dilectione in deo manet, et deus in eo manet. uicissim se habitant qui continet et qui continetur. habitas in deo sed ut continearis; habitat in te deus sed ut teneat ne cadas. ne forte sic te putes domum dei fieri quomodo domus tua portat carnem tuam, si subtrahat se domus in qua es, cadis; si autem te subtrahas, non cadit deus. integer est cum eum deseris, integer cum ad illum redieris. tu sanaris; non illi aliquid praestabis. tu mundaris, tu reficeris, tu corrigeris; ille medicamentum est non sano, regula est prauo, lux est tenebrato, habitatio est deserto. omnia ergo tibi conferuntur. uide ne putes deo aliquid conferri quando uenis ad deum, nec mancipium saltem. ergo non habebit deus seruos si tu nolueris et omnes noluerint? deus non indiget seruis, sed serui deo. ideo dicit psalmus: dixi domino: deus meus es tu. ipse est uerus dominus. et quid ait? quoniam bonorum meorum non eges. tu eges bono serui tui. eget seruus bono tuo ut pascas illum. eges et tu bono serui ut adiuuet te. non tibi potes aquam inplere; non tibi potes coquere; non tibi potes ante equum currere; iumentum tuum non potes curare. uides quia indiges bono serui tui, obsequio illius indiges. non es ergo uerus dominus quando indiges inferiore. ille est uerus dominus qui nihil a nobis quaerit, et uae nobis si eum non quaeramus. nihil a nobis quaerit, et quaesiuit nos cum eum non quaereremus. ouis una errauerat. inuenit eam; gaudens in umeris suis reportauit. et numquid ouis erat pastori necessaria, et non oui potius pastor necessarius erat? quanto libentius de caritate loquor tanto minus uolo finiri epistulam istam. nulla est ardentior ad commendandam caritatem. nihil uobis dulcius praedicatur, nihil salubrius bibitur, sed si bene uiuendo confirmetis in uobis munus dei. ne sitis ingrati tantae gratiae illius qui cum haberet unicum, noluit illum esse unum sed ut fratres haberet, adoptauit illi qui cum illo possiderent uitam aeternam.

Tract. 9

meminit caritas uestra ex epistula iohannis apostoli ultimam partem restitisse nobis tractandam et exponendam uobis quantum dominus donat. huius ergo debiti nos memores sumus; exactionis autem uos memores esse debetis. eadem quippe caritas quae in ipsa epistula maxime et prope sola commendatur et nos facit fidelissimos debitores et uos dulcissimos exactores. ideo dixi dulcissimos exactores quia ubi caritas non est, amarus exactor est; ubi autem caritas est, et qui exigit dulcis est et a quo exigitur etsi aliquem laborem suscipit. facit eundem laborem prope nullum et leuem ipsa caritas. nonne uidemus etiam in mutis animantibus et inrationabilibus, ubi non spiritalis caritas sed carnalis et naturalis, exigi tamen magno affectu de uberibus matris lac a paruulis? et quamuis sugens inpetum faciat in ubera, melius est tamen matri quam si non sugat nec exigat quod caritate debetur. saepe uidemus ubera uaccarum etiam a grandiusculis uitulis capite percuti et prope ipso inpetu leuari matrum corpora, nec eas tamen calce repellere, sed si desit filius qui sugat, mugitu uocari ad ubera. si ergo est in nobis illa caritas spiritalis de qua apostolus dicit: factus sum paruulus in medio uestrum tamquam nutrix fouens filios suos, tunc uos diligimus quando exigitis. pigros non amamus quia languentibus formidamus. intercesserunt autem ut intermitteremus textum huius epistulae quaedam pro diebus festis solemnia lectionum quae non potuerunt nisi legi et ipsa tractari. nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus, et quae restant intente accipiat sanctitas uestra. nescio utrum magnificentius nobis caritas commendari posset quam ut diceretur: deus caritas est. breuis laus et magna laus; breuis in sermone et magna in intellectu. quam cito dicitur: deus dilectio est, et hoc breue est; si numeres, unum est. si adpendas, quantum est? deus dilectio est, et qui manet, inquit, in dilectione in deo manet, et deus in illo manet. sit tibi domus deus, et esto domus dei. mane in deo, et maneat in te deus. manet in te deus ut te contineat; manes in deo ne cadas, quia sic de ipsa caritate apostolus dicit: caritas numquam cadit. quomodo cadit quem continet deus? in hoc perfecta est dilectio in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. dicit quomodo se probet unusquisque quantum in illo profecerit caritas, uel potius quantum ipse in caritate profecerit. nam si caritas deus est, nec proficit nec deficit deus. sic dicitur proficere in te caritas quia tu in ea proficis. interroga ergo quantum in caritate profeceris et quid tibi respondeat cor tuum ut noueris mensuram prouectus tui. promisit enim ostendere nobis in quo cognoscamus eum, et ait: in hoc perfecta est dilectio in nobis. quaere in quo. ut fiduciam habeamus in die iudicii. quisquis fiduciam habet in die iudicii perfecta est in illo caritas. quid est habere fiduciam in die iudicii? non timere ne ueniat dies iudicii. sunt homines qui non credunt diem iudicii; isti fiduciam habere non possunt in die quam uenturam esse non credunt. praetermittamus istos; excitet illos deus ut uiuant. de mortuis ut quid loquimur? non credunt futurum diem iudicii, nec timent nec desiderant quod non credunt. coepit aliquis credere diem iudicii. si coepit credere, coepit et timere. sed quia timet adhuc, nondum habet fiduciam in die iudicii; nondum est in illo perfecta caritas. numquid tamen desperandum est? in quo uides initium cur desperas finem? quod initium uideo?, inquis. ipsum timorem. audi scripturam: initium sapientiae timor domini. coepit ergo timere diem iudicii. timendo corrigat se; uigilet aduersus hostes suos, id est aduersus peccata sua. incipit reuiuiscere interius et mortificare membra sua quae sunt super terram, sicut apostolus paulus dicit: mortificate membra uestra quae sunt super terram. spiritalia nequitiae dicit membra super terram; nam sequitur et exponit: auaritiam, inmunditiam, et cetera quae illic exsequitur. quantum autem mortificat iste qui timere coepit diem iudicii membra sua super terram tantum surgunt et corroborantur membra caelestia. membra autem caelestia omnia opera bona. surgentibus caelestibus membris incipit desiderare quod timebat. timebat enim ne ueniret christus et inueniret impium quem damnaret. desiderat ut ueniat quia inuenturus est pium quem coronet. iam cum coeperit desiderare uenientem christum casta anima quae desiderat amplexus sponsi, renuntiat adultero; fit uirgo interius ipsa fide, spe, et caritate. habet iam fiduciam in die iudicii. non contra se pugnat quando orat et dicit: adueniat regnum tuum. qui enim timet ne ueniat regnum dei timet ne exaudiatur. quomodo orat qui timet ne exaudiatur? qui autem orat cum fiducia caritatis optat iam ut ueniat. de ipso desiderio dicebat quidam in psalmo: et tu, domine, usquequo? conuertere, domine; erue animam meam. gemebat se differri. sunt enim homines qui cum patientia moriuntur; sunt autem quidam perfecti qui cum patientia uiuunt. quid dixi? qui adhuc desiderat istam uitam quando illi uenerit dies mortis, patienter tolerat mortem. luctatur aduersum se ut sequatur uoluntatem dei, et hoc potius agit animo quod eligit deus, non quod eligit uoluntas humana. et ex desiderio uitae praesentis fit lucta cum morte, et adhibet patientiam et fortitudinem ut aequo animo moriatur. iste patienter moritur. qui autem desiderat, sicut dicit apostolus, dissolui et cum christo esse non patienter moritur sed patienter uiuit, delectabiliter moritur. uide apostolum patienter uiuentem, id est cum patientia hic non amare uitam sed tolerare. dissolui, inquit, et esse cum christo multo magis optimum; manere in carne necessarium propter uos. ergo, fratres, date operam. intus agite uobis cum ut desideretis diem iudicii. aliter non probatur perfecta caritas nisi cum coeperit ille dies desiderari. ille autem eum desiderat qui fiduciam habet in illo; ille autem fiduciam habet in illo cuius conscientia non trepidat in caritate perfecta atque sincera. in hoc perfecta est dilectio eius in nobis, ut fiduciam habeamus in die iudicii. quare habebimus fiduciam? quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. audisti causam fiduciae tuae: quia sicut est ille, inquit, et nos sumus in hoc mundo. nonne uidetur impossibile aliquid dixisse? numquid enim potest esse homo sicut deus? iam uobis exposui quia non semper ad aequalitatem dicitur sicut, sed dicitur ad quandam similitudinem. quomodo enim dicis: sicut aures habeo ita habet et imago? numquid omnino sic? sed dicis sicut. si ergo facti sumus ad imaginem dei, quare non sicut deus sumus, non ad aequalitatem sed pro modo nostro? unde ergo nobis datur fiducia in die iudicii? quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. debemus hoc referre ad ipsam caritatem et intellegere quid dictum sit. dominus in euangelio dicit: si diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? quid ergo uult nos? ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro persequentibus uos. si ergo iubet nos diligere inimicos nostros, unde nobis dat exemplum? de ipso deo. ait enim: ut sitis filii patris uestri qui in caelis est. quomodo illud facit deus? diligit inimicos suos qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si ergo ad hanc perfectionem nos inuitat deus ut diligamus inimicos nostros sicut ipse diligit suos, ea nobis fiducia est in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo; quia sicut ille diligit inimicos faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos, nos quia inimicis nostris non possumus praestare solem et pluuiam, praestemus lacrimas cum pro illis oramus. iam ergo de ipsa fiducia uidete quid dicat. unde intellegitur perfecta caritas? timor non est in caritate. quid ergo dicimus de illo qui coepit timere diem iudicii? si perfecta in illo esset caritas, non timeret. perfecta enim caritas faceret perfectam iustitiam, et non haberet quare timeret, immo haberet quare desideraret ut transeat iniquitas et ueniat regnum dei. ergo timor non est in caritate. sed in qua caritate? non in incohata. in qua ergo? sed perfecta, inquit, caritas foras mittit timorem. ergo incipiat timor quia initium sapientiae timor domini. timor quasi locum praeparat caritati. cum autem coeperit caritas habitare, pellitur timor qui ei praeparauit locum. quantum enim illa crescit ille decrescit, et quantum illa fit interior timor pellitur foras. maior caritas, minor timor; minor caritas, maior timor. si autem nullus timor, non est qua intret caritas. sicut uidemus per saetam introduci linum quando aliquid suitur. saeta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum. sic timor primo occupat mentem; non autem ibi remanet timor quia ideo intrauit ut introduceret caritatem. iam facta securitate in animo quale gaudium nobis est uel in hoc uel in futuro saeculo? et in hoc saeculo quis nobis nocebit plenis caritate? uidete quomodo exultet apostolus de ipsa caritate. quis nos, inquit, separabit a caritate christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an nuditas, an periculum, an gladius? et petrus dicit: et quis uobis nocere potest si boni aemulatores fueritis? timor non est in dilectione, sed perfecta dilectio foras mittit timorem quia timor tormentum habet. torquet cor conscientia peccatorum; nondum facta est iustificatio. est ibi quod titillet, quod pungat. ideo in psalmo de ipsa perfectione iustitiae quid dicit? conuertisti luctum meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et cinxisti me laetitia ut cantet tibi gloria mea et non conpungar. quid est: non conpungar? non sit quod stimulet conscientiam meam. stimulat timor, sed noli timere. intrat caritas quae sanat quod uulnerat timor. timor dei sic uulnerat quomodo medici ferramentum; putredinem tollit et quasi uidetur uulnus augere. ecce putredo quando erat in corpore, minus erat uulnus sed periculosum. accedit ferramentum medici. minus dolebat illud uulnus quam dolet modo cum secatur; plus dolet cum curatur quam si non curaretur, sed ideo plus dolet accedente medicina ut numquam doleat succedente salute. occupet ergo cor tuum timor ut inducat caritatem; succedat cicatrix ferramento medici. talis est medicus ut nec cicatrices appareant; tu tantum subde te dexterae ipsius. nam si sine timore est, non poterit iustificari. sententia dicta est de scripturis: nam qui sine timore est non poterit iustificari. opus est ergo ut intret timor primo per quem ueniat caritas. timor medicamentum; caritas sanitas. qui autem timet non est perfectus in dilectione. quare? quia timor tormentum habet quomodo sectio medici tormentum habet. est autem alia sententia quae uidetur huic esse contraria si non habeat intellectorem. dicitur enim quodam loco in psalmo: timor domini castus permanens in saeculum saeculi. aeternum quendam timorem nobis ostendit sed castum. quod si ille aeternum timorem nobis ostendit, numquid contradicit illi forte ista epistula quae dicit: timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem? interrogemus ambo eloquia dei. spiritus unus est etsi codices duo, etsi ora duo, etsi linguae duae. hoc enim dictum est per iohannem, illud dictum est per dauid; sed nolite putare alium esse spiritum. si unus flatus inflat duas tibias, non potest unus spiritus inplere duo corda, agitare duas linguas? sed si spiritu uno, id est uno flatu inpletae duo tibiae consonant, inpletae duae linguae spiritu dei dissonare possunt? est ergo ibi quaedam consonantia, est quaedam concordia, sed auditorem desiderat. ecce inspirauit et impleuit duo corda, duo ora. mouit duas linguas spiritus dei, at audiuimus ex una lingua: timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem; audiuimus ex alia: timor domini castus permanens in saeculum saeculi. quid est hoc? quasi dissonant? non. excute aures; intende melodiam. non sine causa hic addidit castus, illic non addidit, nisi quia est timor alius qui dicitur castus; est autem alius timor qui non dicitur castus. discernamus istos duos timores et intellegamus consonantiam tibiarum. quomodo intellegimus uel quomodo discernimus? adtendat caritas uestra. sunt homines qui propterea timent deum ne mittantur in gehennam, ne forte ardeant cum diabolo in ignem aeternum. ipse est timor ille qui introducit caritatem, sed sic uenit ut exeat. si enim adhuc propter poenas times deum, nondum amas quem sic times; non bona desideras sed mala caues. sed ex eo, quia mala caues, corrigis te et incipis bona desiderare. cum bona desiderare coeperis, erit in te timor castus. quis timor castus? ne amittas ipsa bona. intendite. aliud est timere deum ne demittat te in gehennam cum diabolo, aliud est timere deum ne recedat a te. ille timor quo times ne in ignem aeternum mittaris cum diabolo nondum est castus. non enim uenit ex amore dei sed ex timore poenae. cum autem times deum ne deserat te praesentia eius, amplecteris eum, ipso frui desideras. non potest melius explanari quid intersit inter duos istos timores, unum quem foras mittit caritas, alterum castum qui permanet in saeculum saeculi, nisi ponas duas mulieres maritatas quarum unam ita constituas uolentem facere adulterium, delectari nequitia, sed timere ne damnetur a marito. timet maritum, sed quia adhuc amat nequitiam, ideo timet maritum. huic non grata sed onerosa est mariti praesentia, et si forte uiuit nequiter, timet maritum ne ueniat. tales sunt qui timent ne ueniat dies iudicii. fac alteram amare uirum, debere illi castos amplexus, nulla se adulterina inmunditia maculare. optat praesentiam uiri. et quomodo discernuntur duo isti timores? timet illa; timet et illa. interroga. quasi unum tibi respondent. interroga illam: times uirum? respondet: timeo. interroga et illam si timet uirum. respondet: timeo. una uox est sed diuersus animus. iam ergo interrogentur quare. illa dicit: timeo uirum ne ueniat; illa dicit: timeo uirum ne discedat. illa: timeo ne damner; illa dicit: timeo ne deserar. pone hoc in animo christianorum et inuenis timorem quem foras mittit caritas et alium timorem castum permanentem in saeculum saeculi. loquamur ergo his primo qui sic timent deum quomodo illa mulier quam delectat nequitia. timet enim uirum ne damnet illam. talibus primo loquamur: o anima quae sic times deum ne damnet te deus quomodo timet mulier quam delectat nequitia - timet uirum ne damnetur a uiro - quomodo tibi displicet illa mulier displice et tu tibi. si forte habes uxorem, numquid uis ut sic te timeat uxor tua ne damnetur abs te, ut delectet illam nequitia, sed pondere timoris tui reprimatur, non damnatione iniquitatis? castam eam uis ut te diligat, non ut te timeat. exhibe te talem deo qualem uis habere uxorem. et si nondum habes et habere uis, talem uis habere. et quid dicimus, fratres? illa mulier quae ideo timet uirum ne damnetur a uiro forte non facit adulterium ne aliquo modo perueniat ad uirum et tollat illi lucem istam temporalem. potest autem uir ille et falli. homo est enim sicut et illa quae potest fallere. timet illa eum extra cuius oculos potest esse. tu non times semper faciem supra te uiri tui? uultus autem domini super facientes mala. captat illa absentiam uiri sui et incitatur forte delectatione adulterii, et dicit sibi tamen: non faciam. absens est quidem ille, sed difficile est ut non ad illum quoquo modo perueniat. temperat se ne perueniat ad hominem qui potest et nescire, qui potest et falli, qui potest et bonam suspicari et malam, qui potest et castam suspicari quae adultera est. tu non times oculos eius quem fallere nemo potest? tu non times eius praesentiam qui auerti a te non potest? roga deum ut intueatur te et auertat faciem a peccatis tuis: auerte faciem tuam a peccatis meis. sed unde mereris ut ille faciem auertat a peccatis tuis si tu non inde auertas faciem a peccatis tuis? ipsa enim uox dicit in psalmo: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. tu agnosce, et ille ignoscet. allocuti sumus eam quae habet adhuc timorem, non permanentem in saeculum saeculi, sed quem caritas excludit et foras mittit. alloquamur et illam quae habet iam timorem castum, timorem permanentem in saeculum saeculi. putamus inuenimus illam ut alloquamur illam? putas est in hoc populo? putas est in ista exedra? putas est in hac terra? non potest nisi esse, sed latet. hiems est; intus est uiriditas in radice. forte inuenimus et aures illius. sed ubicumque est illa anima, utinam illam inuenirem, et non aures eius praeberet mihi sed ego aures meas illi. illa me doceret aliquid potius quam a me disceret. anima quaedam sancta, ignea, et desiderans regnum dei - hanc non ego alloquor sed deus ipse, et patienter uiuentem in hac terra ita consolatur: iam uis ueniam, et ego noui quia iam uis ut ueniam. noui qualis es ut secura expectes aduentum meum. noui quia molestia est tibi; sed magis expecta, tolera. uenio et uenio cito. sed amanti tardum est. audi eam cantantem tamquam lilium de medio spinarum; audi suspirantem et dicentem: psallam, et intellegam in uia inmaculata. quando uenies ad me? sed in uia inmaculata merito non timet quia perfecta caritas foras mittit timorem. et cum uenerit ad eius amplexum, timet sed securiter. quid timet? cauet et obseruabit ab iniquitate sua ne iterum peccet, non ne mittatur in ignem, sed ne ab illo deseratur. et erit in illa quid? timor castus permanens in saeculum saeculi. audiuimus duas tibias consonantes. illa de timore dicit et illa de timore dicit; sed illa de timore quo timet anima ne damnetur, illa de timore quo timet anima ne deseratur. ille est timor quem caritas excludit; ille est timor permanens in saeculum saeculi. nos diligimus quia ipse prior nos dilexit. nam unde diligeremus nisi prior ille dilexisset nos? diligendo amici facti sumus, sed inimicos ille dilexit ut amici efficeremur. prior dilexit nos et donauit nobis ut diligeremus eum. nondum diligebamus; diligendo pulchri efficimur. quid facit homo deformis et distorta facie si amet pulchram? aut quid facit femina deformis et distorta et nigra si amet pulchrum? numquid amando poterit esse pulchra? numquid et ille amando poterit esse formonsus? amat pulchram, et quando se in speculo uidet, erubescit leuare faciem ad illam formosam quam amat. quid faciet ut pulcher sit? expectat ut ueniat pulchritudo? immo expectando senectus additur et turpiorem facit. non est ergo quid agere. non est quomodo illi des consilium nisi ut compescat se et non audeat amare inpar inparem; aut si forte amat et ducere uxorem optat, et ut illa castitatem amet, non carnis faciem. anima uero nostra, fratres mei, foeda est per iniquitatem. amando deum pulchra efficitur. qualis amor est qui reddit pulchram amantem? deus autem semper pulcher est, numquam deformis, numquam commutabilis. amauit nos prior qui semper est pulcher. et quales amauit nisi foedos et deformes - non ideo tamen ut foedos dimitteret, sed ut mutaret et ut ex deformi pulchrum faceret? quomodo erimus pulchri? amando eum qui semper est pulcher. quantum in te crescit amor tantum crescit pulchritudo quia ipsa caritas est animae pulchritudo. nos diligimus quia ipse prior dilexit nos. audi apostolum paulum: ostendit autem deus dilectionem suam in nobis quoniam cum adhuc peccatores essemus, christus pro nobis mortuus est, iustus pro iniustis, pulcher pro foedis. quomodo inuenimus pulchrum iesum? speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis. unde? item uidete unde sit pulcher: speciosus forma prae filiis hominum quia deus, quia in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. quia uero carnem suscepit, quasi foeditatem tuam suscepit, id est mortalitatem tuam, ut aptaret se tibi et congrueret tibi et excitaret te ad amandam intus pulchritudinem. unde ergo inuenimus quia foedus et deformis iesus sicut inuenimus quia pulcher et speciosus forma prae filiis hominum? unde inuenimus quia et deformis? esaiam interroga: et uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. illae sunt duae tibiae quasi diuerse sonantes, sed unus spiritus ambas inflat. hac dicitur: speciosus forma prae filiis hominum; hac dicitur in esaia: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. uno spiritu inplentur ambae tibiae; non dissonant. noli aures auertere; adhibe intellectum. interrogemus apostolum paulum, et exponat nobis consonantiam duarum tibiarum. sonet nobis: speciosus forma prae filiis hominum. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. ecce speciosus forma prae filiis hominum. sonet nobis etiam: uidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. non habebat speciem neque decorem ut tibi daret speciem et decorem. quam speciem? quem decorem? dilectionem caritatis. ut ames, curras; curris, amas. pulcher es iam, sed noli te adtendere ne perdas quod accepisti. illum adtende a quo factus es pulcher; ideo sis pulcher ut ille te amet. tu autem totam intentionem tuam in illum dirige, ad illum curre, eius amplexus pete, ab illo time discedere ut sit in te timor castus permanens in saeculum saeculi. nos diligimus quia ipse dilexit nos. si quis dixerit: diligo deum. quem deum? quare diligimus? quia ipse prior dilexit nos et donauit nobis diligere. dilexit impios ut faceret pios; dilexit iniustos ut faceret iustos; dilexit aegrotos ut faceret sanos. ergo et nos diligimus quia ipse prior dilexit nos. interroga unumquemque; dicat tibi si diligit deum. clamat, confitetur: diligo; ipse scit. est aliud unde interrogetur. si quis dixerit, inquit: diligo deum, et fratrem suum odit, mendax est. unde probas quia mendax est? audi: qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, deum quem non uidet quomodo poterit diligere? quid ergo? qui diligit fratrem diligit deum? necesse est ut diligat deum; necesse est ut diligat ipsam dilectionem. numquid potest diligere fratrem et non diligere dilectionem? necesse est ut diligat et dilectionem. quid ergo? quia diligit dilectionem ideo diligit deum? utique ideo diligendo dilectionem deum diligit. an oblitus es quod paulo ante dixisti: deus dilectio est? si deus dilectio, quisquis diligit dilectionem deum diligit. dilige ergo fratrem et securus esto. non potes dicere: diligo fratrem sed non diligo deum. quomodo mentiris si dicas: diligo deum, quando non diligis fratrem, sic falleris si quando dicis: diligo fratrem, putes quia non diligis deum. necesse est qui diligis fratrem diligas ipsam dilectionem; dilectio autem deus est; necesse est ergo ut diligat deum quisquis diligit fratrem. si autem non diligis fratrem quem uides, deum quem non uides quomodo poteris diligere? quare non uidet deum? quia non habet ipsam dilectionem. ideo non uidet deum quia non habet dilectionem; ideo non habet dilectionem quia non diligit fratrem. propterea ergo non uidet deum quia non habet dilectionem. nam si habeat dilectionem, deum uidet quia deus dilectio est, et purgatur oculus ille magis magis que dilectione ut uideat illam incommutabilem substantiam cuius praesentia semper gaudeat, qua perfruatur in aeternum coniunctus angelis. sed currat modo ut aliquando in patria laetetur. non amet peregrinationem; non amet uiam. totum amarum sit praeter illum qui uocat quo usque inhaereamus illi et dicamus quod dictum est in psalmo: perdidisti omnes qui fornicantur abs te. et qui sunt qui fornicantur? qui discedunt et amant mundum. tu autem quid? sequitur et dicit: mihi autem inhaerere deo bonum est. totum bonum meum inhaerere deo est gratis. nam si interroges et dicas: quare inhaeres deo? et dicat: ut donet mihi, quid tibi donet? caelum ipse fecit; terram ipse fecit. quid tibi donaturus est? iam haeres illi. inueni melius, et donat tibi. qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, deum quem non uidet quomodo potest diligere? et hoc mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit deum diligat et fratrem suum. magnifice dicebas: diligo deum, et odis fratrem? o homicida, quomodo diligis deum? non audisti superius in ipsa epistula: qui odit fratrem suum homicida est? sed prorsus diligo deum quamuis oderim fratrem meum. prorsus non diligis deum si odisti fratrem, et modo probo alio documento. ipse dixit: dedit nobis praeceptum ut diligamus inuicem. quomodo diligis eum cuius odisti praeceptum? quis est qui dicat: diligo imperatorem sed odi leges eius? in hoc intellegit imperator si diligis eum, si obseruentur leges eius per prouincias. lex imperatoris quae est? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. dicis ergo te diligere christum? serua mandata eius et fratrem dilige. si autem fratrem non diligis, quomodo eum diligis cuius mandatum contemnis? fratres, ego non satior loquendo de caritate in nomine christi. quantum et uos habetis huius rei auaritiam, tantum speramus quia crescit in uobis ipsa et foras mittit timorem ut remaneat ille timor castus permanens in saeculum saeculi. toleremus mundum; toleremus tribulationes ipsius; toleremus scandala temptationum. non recedamus a uia; teneamus unitatem ecclesiae; teneamus christum; teneamus caritatem. non diuellamur a membris sponsae ipsius; non diuellamur a fide ut gloriemur in praesentia ipsius; et securi manebimus in eo modo per fidem, tunc per speciem cuius tantas arras habemus donum spiritus sancti.

Tract. 10

meminisse uos credo qui adfuistis hesterno die ad quem locum in progressu huius epistulae peruenerit nostra tractatio, id est: qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, deum quem non uidet quomodo poterit diligere? et hoc mandatum habemus ab ipso ut qui diligit deum diligat et fratrem suum. huc usque disputatum erat. quae sequuntur ergo ex ordine uideamus. omnis qui credit quod iesus sit christus ex deo natus est. quis est qui non credit quod iesus sit christus? qui non sic uiuit quomodo praecepit christus. multi enim dicunt: credo; sed fides sine operibus non saluat. opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente paulo apostolo: et fides quae per dilectionem operatur. opera quidem tua praeterita antequam crederes uel nulla erant uel si bona uidebantur, inania erant. si enim nulla erant, sic eras quasi homo sine pedibus aut uexatis pedibus ambulare non ualens. si autem bona uidebantur antequam crederes, currebas quidem sed praeter uiam currendo errabas potius quam perueniebas. est ergo nobis et currendum et in uia currendum. qui praeter uiam currit inaniter currit, immo ad laborem currit. tanto plus errat quanto praeter uiam currit. quis est uia per quam currimus? christus dixit: ego sum uia. quae patria quo currimus? christus dixit: ego sum ueritas. per illum curris; ad illum curris; in ipso requiescis. sed ut curreremus per illum, extendit se usque ad nos. longe enim eramus et longe peregrinabamur. parum est quia longe peregrinabamur et languidi mouere nos non poteramus. medicus uenit ad aegros; uia porrecta est ad peregrinos. saluemur ab ipso; ambulemus per ipsum. hoc est credere quia iesus christus est quomodo credunt christiani qui non solo nomine christiani sunt sed et factis et uita, non quomodo credunt daemones. nam et daemones credunt et contremiscunt, sicut dixit scriptura. quid potuerunt plus credere daemones quam ut dicerent: scimus qui sis, filius dei? quod dixerunt daemones hoc dixit et petrus. cum dominus quaereret quis esset, quem illum dicerent homines, responderunt illi discipuli: alii dicunt te iohannem baptistam, alii heliam, alii hieremiam aut unum ex prophetis. et ille: uos autem quem me dicitis esse? respondit petrus et ait: tu es christus, filius dei uiui. et audit a domino: beatus es simon bar iona quia non reuelauit tibi caro et sanguis sed pater meus qui est in caelis. uidete quae laudes prosequantur hanc fidem: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. quid est: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam? super hanc fidem, super id quod dictum est: tu es filius dei uiui. super hanc petram, inquit, fundabo ecclesiam meam. magna laus. ergo dicit petrus: tu es christus, filius dei uiui; dicunt et daemones: scimus qui sis, filius dei, sanctus dei. hoc petrus, hoc et daemones; eadem uerba, non idem animus. et unde constat quia petrus hoc cum dilectione dicebat? quia fides christiani cum dilectione est, daemonis autem sine dilectione. quomodo sine dilectione? hoc dicebat petrus ut christum amplecteretur; hoc dicebant daemones ut christus ab eis recederet. namque antequam dicerent: scimus qui sis; tu es filius dei, quid nobis et tibi est? dixerunt. quid uenisti ante tempus perdere nos? aliud est ergo confiteri christum ut teneas christum, aliud confiteri christum ut repellas a te christum. ergo uidetis quia quomodo hic dicit: qui credit, propria quaedam fides est, non quomodo cum multis. itaque, fratres, nemo haereticorum dicat uobis: et nos credimus. ideo enim de daemonibus exemplum proposui ne gaudeatis ad uerba credentium, sed exploretis facta uiuentium. uideamus ergo quid est credere in christum, quid credere quia iesus ipse est christus. sequitur: omnis qui credit quod iesus sit christus ex deo natus est. sed quid est credere illud? et omnis qui diligit qui genuit eum diligit eum qui genitus est ab ipso. statim fidei coniunxit dilectionem quia sine dilectione fides inanis est. cum dilectione fides christiani; sine dilectione fides daemonis. qui autem non credunt peiores sunt quam daemones et tardiores quam daemones. nescio quis non uult credere in christum; adhuc nec daemones imitatur. iam credit in christum sed odit christum. habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae; nam et illi puniri timebant. adde huic fidei dilectionem ut fiat fides qualem dicit apostolus paulus: fides quae per dilectionem operatur. inuenisti christianum; inuenisti ciuem hierusalem; inuenisti ciuem angelorum; inuenisti in uia suspirantem peregrinum. adiunge te illi. comes tuus est. curre cum illo si tamen et tu hoc es. omnis qui diligit qui genuit eum diligit eum qui genitus est ab ipso. quis genuit? pater. quis est genitus? filius. quid ergo ait? omnis qui diligit patrem diligit filium. in hoc cognoscimus quia diligimus filios dei. quid est hoc, fratres? paulo ante de filio dei dicebat, non de filiis dei. ecce unus positus est christus contemplandus nobis, et dictum est nobis: omnis qui credit quod iesus sit christus ex deo natus est. et omnis qui diligit qui genuit eum, id est patrem, diligit eum qui genitus est ex ipso, id est filium, dominum nostrum iesum christum. et sequitur: in hoc cognoscimus quia diligimus filios dei, quasi dicturus esset: in hoc cognoscimus quia diligimus filium dei, filios dei dixit qui filium dei paulo ante dicebat quia filii dei corpus sunt unici filii dei, et cum ille caput, nos membra, unus est filius dei. ergo qui diligit filios dei filium dei diligit, et qui diligit filium dei patrem diligit. nec potest quisquam diligere patrem nisi diligat filium, et qui diligit filium diligat filios dei. quos filios dei? membra filii dei. et diligendo fit et ipse membrum, et fit per dilectionem in compage corporis christi, et erit unus christus amans se ipsum. cum se enim inuicem amant membra, corpus se amat. et si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. et quid secutus ait? uos autem estis corpus christi et membra. dicebat paulo ante de dilectione fraterna et ait: qui non diligit fratrem quem uidet, deum quem non uidet quomodo poterit diligere? si autem diligis fratrem, forte fratrem diligis et christum non diligis? quomodo quando membra christi diligis? cum ergo membra christi diligis, christum diligis; cum christum diligis, filium dei diligis; cum filium dei diligis, et patrem diligis. non potest ergo separari dilectio. elige tibi quid diligas; sequuntur te cetera. dicas: deum solum diligo, deum patrem. mentiris. si diligis, non solum diligis; sed si diligis patrem, diligis et filium. ecce, inquis, diligo patrem et diligo filium, sed hoc solum: patrem deum et filium deum et dominum nostrum iesum christum qui ascendit in caelos et sedet ad dexteram patris, illud uerbum per quod facta sunt omnia, et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis, hoc solum diligo. mentiris. si enim diligis caput, diligis et membra; si autem membra non diligis, nec caput diligis. non expauescis uocem capitis de caelo clamantem pro membris: saule, saule, quid me persequeris? persecutorem suum uocauit persecutorem membrorum suorum; dilectorem suum uocauit dilectorem membrorum suorum. iam quae sunt membra eius nostis, fratres. ipsa est ecclesia dei. in hoc cognoscimus quia diligimus filios dei, quia deum diligimus. et quomodo? non aliud sunt filii dei, aliud deus? sed qui deum diligit praecepta eius diligit. et quae sunt praecepta dei. mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. nemo se excuset per aliam dilectionem ad aliam dilectionem. omnino sic se tenet ista dilectio: quomodo ipsa compaginata est in unum, sic omnes qui ex illa pendent unum facit et quasi conflat illos ignis. aurum est; conflatur massa et fit unum aliquid. sed nisi feruor caritatis accendat, ex multis in unum conflari non potest. quia deum diligimus, inde cognoscimus quia diligimus filios dei. et unde cognoscimus quia diligimus filios dei? quia deum diligimus et praecepta eius facimus. suspiramus hic ex difficultate faciendi praeceptum dei. audi quid sequatur. homo, quid laboras amando auaritiam? cum labore amatur quod amas; sine labore amatur deus. auaritia iussura est labores, pericula, trituras, tribulationes, et obtemperaturus es. quo fine? ut habeas unde inpleas arcam, perdas securitatem. securior forte eras antequam haberes quam cum habere coepisti. ecce quid tibi iussit auaritia. inplesti domum, timentur latrones; adquisisti aurum, perdidisti somnum. ecce quid tibi iussit auaritia: fac, et fecisti. quid tibi iubet deus? dilige me. aurum diligis; quaesiturus es aurum et forte non inuenturus. quisquis me quaerit cum illo sum. amaturus es honorem et forte non peruenturus. quis me amauit et non ad me peruenit?, dicit tibi deus. patronum uis facere aut amicum potentem; ambis per alium inferiorem. me ama, dicit tibi deus. non ad me ambitur per aliquem; ipse amor tibi praesentem me facit. quid dulcius dilectione ista, fratres? non sine causa modo audistis in psalmo, fratres: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. quae est lex dei? mandatum dei. quod est mandatum dei? nouum illud mandatum quod ideo nouum dicitur quia innouat: mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. audi quia ipsa est lex dei. apostolus dicit: inuicem onera uestra portate et sic implebitis legem christi. ipsa est consummatio omnium operum nostrorum, dilectio. ibi est finis. propter hoc currimus; ad ipsam currimus; cum uenerimus, requiescemus. audistis in psalmo: omnis consummationis uidi finem. dixit: omnis consummationis uidi finem. quid uiderat iste? putamus ascenderat in uerticem alicuius altissimi montis et acutissimi, et perspexerat et uiderat ambitum terrae et circulos orbis uniuersi, et ideo dixit: omnis consummationis uidi finem? si hoc laudabile, oculos carnis quaeramus a domino tam acutos ut aliquem excelsissimum montem qui est in terra requiramus de cuius cacumine uideamus omnis consummationis finem. noli ire longe. ecce dico tibi: ascende in montem et uide finem. christus mons est. ueni ad christum; uides inde finem omnis consummationis. quis est iste finis? paulum interroga: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; alio loco: plenitudo autem legis caritas. quid tam finitum et terminatum quam plenitudo? etenim, fratres, finem ponit laudabiliter. nolite putare consumtionem sed consummationem. aliter enim dicitur: finiui panem, aliter: finiui tunicam. finiui panem manducando; finiui tunicam intexendo. et ibi finis sonat et illic finis sonat. sed tamen panis finitur ut consumatur, tunica finitur ut consummetur; panis finitur ut non sit, tunica finitur ut perfecta sit. ergo sic audite finem et quando legitur psalmus et auditis: in finem. psalmus dauid. adsidue auditis hoc in psalmis et debetis nosse quod auditis. quid est: in finem? finis enim legis est christus, ad iustitiam omni credenti. et quid est: finis christus? quia christus deus, et finis praecepti caritas, et deus caritas quia et pater et filius et spiritus sanctus unum sunt. ibi tibi finis est; alibi uia est. noli haerere in uia et non peruenire ad finem. ad quidquid aliud ueneris, transi usque quo peruenias ad finem. quis est finis? mihi autem adhaerere deo bonum est. adhaesisti deo, finisti uiam; permanebis in patria. intendite. pecuniam aliquis quaerit. non sit tibi finis; transi tamquam peregrinus. quaere ubi transigas, non ubi remaneas. si autem amas, per auaritiam inplicatus es; erit tibi auaritia catena pedum; ultra progredi non potes. transi ergo et hoc; quaere finem. salutem corporis quaeris? adhuc noli ibi remanere. quae est enim ista salus corporis quae morte perimitur, quae aegritudine debilitatur friuola, mortalis, fluxa? quaere illam ne impediat forte morbida ualetudo opera tua bona. ergo non est ibi finis quia propter aliud quaeritur. quidquid propter aliud quaeritur non est ibi finis; quidquid propter se et gratis quaeritur ibi est finis. quaeris honores? forte ad aliquid agendum quaeris, ut peragas aliquid ut placeas deo. noli ipsum honorem amare ne ibi remaneas. quaeris laudem? si dei quaeris, bene facis. si tuam quaeris, male facis; remanes in uia. sed amaris et tu; laudaris et tu. noli gratulari quando in te laudaris. laudare in domino ut cantes: in domino laudabitur anima mea. sermonem aliquem bonum dicis, et laudatur sermo tuus? non laudetur quasi tuus; non est ibi finis. si ibi ponis finem, finiris; sed non finiris quasi perficiaris, sed finiris ut consumaris. ergo non laudetur sermo tuus quasi abs te, quasi tuus. sed quomodo laudetur? quomodo dicit psalmus: in deo laudabo sermonem; in deo laudabo uerbum. ex hoc fit ut fiat in te quod sequitur: in deo speraui; non timebo quid faciat mihi homo. quando enim omnia tua in deo laudantur, non timetur ne pereat laus tua quia non deficit deus. ergo transi et ipsam. uidete, fratres, quanta transimus in quibus non est finis. his utimur quasi in uia; quasi in mansionibus stabulorum reficimur et transimus. ubi ergo finis? dilectissimi, filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. hic dictum est, in hac epistula. adhuc ergo in uia sumus; adhuc quocumque uenerimus, transire debemus usque quo perueniamus ad aliquem finem. scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam uidebimus eum sicuti est. iste finis; ibi perpetua laudatio, ibi semper 'alleluia' sine defectu. ergo ipsum finem dixit in psalmo: omnis consummationis uidi finem. et quasi diceretur illi: 'quis est finis quem uidisti?', latum mandatum tuum ualde. ipse est finis, latitudo mandati. latitudo mandati caritas est quia ubi caritas non sunt angustiae. in ipsa latitudine erat apostolus cum diceret: os nostrum patet ad uos, o corinthii; cor nostrum dilatatum est. non angustamini in nobis. ideo ergo latum mandatum tuum ualde. quod est latum mandatum? mandatum nouum do uobis ut uos inuicem diligatis. caritas ergo non angustatur. uis non angustari in terra? in lato habita. quidquid enim tibi fecerit homo non te angustat quia illud diligis quod non nocet homo: deum diligis, fraternitatem diligis, legem dei diligis, ecclesiam dei diligis; sempiterna erit. laboras in terra sed peruenies ad fructum promissum. quis tibi tollit quod diligis? si nemo tibi tollit quod diligis, securus dormis; immo securus uigilas ne dormiendo perdas quod diligis. non enim frustra dictum est: inlumina oculos meos ne quando obdormiam in morte. qui claudunt oculos contra caritatem obdormiscunt in concupiscentiis delectationum carnalium. euigila ergo. delectationes enim sunt manducare, bibere, luxuriari, ludere, uenari. pompas istas uanas omnia mala sequuntur. numquid nescimus quia delectationes sunt? quis neget quia delectant? sed plus diligitur lex dei. clama contra tales suasores: narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ista delectatio manet. non solum manet quo uenias, sed etiam reuocat fugientem. haec est enim dilectio dei, ut praecepta eius seruemus. iam audistis: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quomodo noluit te diuidere per multas paginas? in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. in quibus duobus praeceptis? diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ecce de quibus praeceptis narrat tota ista epistula. tenete ergo dilectionem, et securi estote. quid times ne male facias alicui? quis male facit ei quem diligit? dilige; non potest fieri nisi bene facias. sed forte corripis? amor hoc facit, non saeuitia. sed forte caedis? ad disciplinam facis quia amor ipsius dilectionis non te permittit negligere indisciplinatum. et fit quodammodo quasi diuersus fructus et contrarius, ut aliquando odium blandiatur et caritas saeuiat. nescio quis odit inimicum suum et fingit illi amicitiam. uidet illum facere aliquid mali; laudat. uult eum esse praecipitem; uult caecum ire per abrupta cupiditatum suarum unde forte non redeat. laudat quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae. adhibet illi unctionem adulationis suae. ecce odit et laudat. alter uidet amicum suum tale aliquid facere; reuocat. si illum non audiat, profert uerba etiam castigationis. obiurgat, litigat; aliquando uenitur ad hanc necessitatem ut litiget. ecce odium blanditur et caritas litigat. noli adtendere uerba blandientis et quasi saeuitiam obiurgantis. uenam inspice; radicem unde procedant quaere. ille blanditur ut decipiat; iste litigat ut corrigat. ergo non opus est, fratres, ut per nos distendatur cor uestrum. impetrate a deo ut diligatis inuicem. omnes homines etiam inimicos uestros diligatis, non quia fratres sunt sed ut fratres sint, ut semper fraterno amore flagretis siue in fratrem factum siue in inimicum ut frater fiat diligendo. ubicumque fratrem diligitis amicum diligitis. iam te cum est; iam in unitate etiam catholica tibi coniunctus est. si bene uiuis, fratrem diligis factum ex inimico. sed diligis aliquem qui nondum credidit christo, aut si credidit christo, ut daemones credit; repraehendis uanitatem ipsius. tu dilige et fraterno amore dilige. nondum est frater, sed ideo diligis ut sit frater. ergo tota dilectio nostra fraterna est erga christianos, erga omnia membra eius. disciplina caritatis, fratres mei, robur, flores, fructus, pulchritudo, amoenitas, pastus, potus, cibus, amplexus sine satietate est. si sic nos delectat peregrinos, in patria quomodo gaudebimus? curramus ergo, fratres mei; curramus et diligamus christum. quem christum? iesum christum. quis est iste? uerbum dei. et quomodo uenit ad aegrotos? uerbum caro factum est et habitauit in nobis. completum est ergo quod scriptura praedixit: oportebat christum pati et resurgere tertia die a mortuis. corpus ipsius ubi iacet? membra ipsius ubi laborant? ubi esse debes ut sub capite sis? et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipiens ab hierusalem. ibi diffunditur caritas tua. dicit christus uel psalmus, id est spiritus dei: latum mandatum tuum ualde, et nescio quis ponit in africa fines caritatis. extende caritatem per totum orbem si uis christum amare quia membra christi per orbem iacent. si amas partem, diuisus es; si diuisus es, in corpore non es; si in corpore non es, sub capite non es. quid prodest quia credis, et blasphemas? adoras illum in capite; blasphemas in corpore. amat ille corpus suum. si tu te praecidisti a corpore ipsius, caput non se praecidit a corpore suo. 'sine causa me honoras', clamat tibi caput desuper. 'sine causa me honoras'. tamquam si uelit tibi aliquis osculari caput et calcaret tibi pedes. forte caligis clauatis contereret pedes tuos uolens tibi tenere caput et osculari. nonne inter uerba honorantis clamares et diceres: 'quid facis, homo? calcas me. 'non diceres: 'calcas caput meum', quia caput honorabat. sed plus clamaret caput pro membris calcatis quam pro se quia honorabatur. nonne clamat ipsum caput: 'nolo honorem tuum; calcare me noli'? iam tu dic si potes: 'quare te calcaui'? dic illud capiti: 'te osculari uolui, amplecti uolui'. sed non uides, o stulte, quia quod uis amplecti per quandam compagem unitatis peruenit ad id quod calcas? 'susum me honoras; iusum me calcas'. plus dolet quod calcas quam gaudet quod honoras quia et quod honoras dolet pro eis quos calcas. quomodo clamat lingua? 'dolet mihi'. non dicit: 'dolet pedi meo', sed: 'dolet mihi', dicit. o lingua, quis te tetigit? quis percussit? quis stimulauit? quis pupugit? 'nemo, sed coniuncta sum eis quae calcantur. quomodo uis non doleam quando non sum separata'? dominus ergo noster iesus christus ideo ascendens in caelum die quadragesimo commendauit corpus suum qua habebat iacere quia uidit multos honoraturos se quia ascendit in caelum, et uidit quia honor ipsorum inutilis est si conculcant membra ipsius in terra. et ne quis erraret et cum adoraret caput in caelo, calcaret pedes in terra, dixit ubi essent membra ipsius. ascensurus enim dixit uerba nouissima; post ipsa uerba non est locutus in terra. ascensurum caput in caelum commendauit membra in terra, et discessit. iam non inuenis loqui christum in terra; inuenis illum loqui, sed de caelo. et de ipso caelo quare? quia membra calcabantur in terra. persecutori enim saulo dixit desuper: saule, saule, quid me persequeris? 'ascendi in caelo, sed adhuc in terra iaceo. hic ad dexteram patris sedeo; ibi adhuc esurio et sitio, peregrinus sum'. quomodo ergo corpus commendauit in terra ascensurus? cum interrogarent illum discipuli: domine, si in hoc tempore praesentaberis, et quando regnum israhel?, respondit iturus: non est uestrum scire tempus quod pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi testes. uidete qua diffundat corpus suum; uidete ubi se calcari non uult: eritis mihi testes in hierusalem et in totam iudaeam et samariam et usque in totam terram. 'ecce qua iaceo qui ascendo. ascendo enim quia caput sum; iacet adhuc corpus meum. qua iacet? per totam terram. caue ne percutias; caue ne uioles; caue ne calces. nouissima uerba christi sunt ista ituri in caelum. considerate languentem in lecto hominem, in domo sua iacentem et maceratum aegritudine, proximum morti, anhelantem, iam animam quodammodo inter dentes habentem, qui forte sollicitus de aliqua re cara sibi quam multum diligit. ueniat illi in mentem, et uocet heredes suos et dicat: 'rogo uos, facite hoc'. tenet quodammodo uiolenter animam ne ante exeat quam illa uerba firmentur. cum illa nouissima uerba dictauerit, efflat animam. tollitur cadauer in sepulchrum. heredes ipsius quomodo meminerunt nouissima uerba morientis? quomodo si quis existat qui dicat eis: 'nolite facere'? quid ergo illi dicant? 'ergo non facio quod mihi pater meus efflans animam nouissime mandauit, quod ultimum sonuit in aures meas proficiscente hinc patre meo? quaeuis alia uerba ipsius aliter possum habere, nouissima uerba me plus tenent. non eum uidi amplius, non audiui loquentem'. fratres, cogitate uisceribus christianis. si heredibus tam sunt dulcia, tam grata, tam magni ponderis uerba ituri in sepulchrum, heredibus christi qualia debent esse uerba nouissima non redituri in sepulchrum sed ascensuri in caelum? namque ille qui uixit et mortuus est - rapitur ad alia loca anima ipsius, corpus ipsius ponitur in terra. an fiant illa uerba an non fiant non ad eum pertinet. iam aliud agit aut aliud patitur. aut in sinu abrahae gaudet aut in igne aeterno aquae modicum desiderat. in sepulchro autem ipsius iacet cadauer sine sensu, et custodiuntur uerba nouissima morientis. quid sibi sperant illi qui uerba nouissima sedentis in caelo non custodiunt uidentis desuper an contemnantur an non contemnantur, illius qui dixit: saule, saule, quid me persequeris?, qui seruat ad iudicium quidquid uidet pati membra sua? 'et quid nos fecimus'?, inquiunt. 'nos sumus passi persecutionem; non fecimus'. uos fecistis, o miseri; primo quia diuisistis ecclesiam. maior est machaera linguae quam ferri. superba fuit ancilla sarrae agar et adflicta est a domina sua propter superbiam. disciplina erat illa, non poena. ideo cum recessisset a domina sua, quid ei dixit angelus? reuertere ad dominam tuam. sic ergo, carnalis anima tamquam ancilla superba, si forte aliquas molestias passa es propter disciplinam, quid insanis? redi ad dominam tuam. tene dominicam pacem. ecce proferuntur euangelia: legimus qua diffunditur ecclesia disputatur contra et dicitur nobis: 'traditores'. cuius rei traditores? christus commendat ecclesiam suam, et non credis; ego tibi crediturus sum maledicenti parentibus meis? uis ut credam tibi de traditoribus? crede tu prius christo. quid est dignum? christus deus est; tu homo es. cui prius debet credi? christus ecclesiam suam toto orbe diffudit. ego dico; contemne. euangelium loquitur; caue. quid dicit euangelium? oportebat christum pati et resurgere die tertia, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum. ubi remissio peccatorum ecclesia est. quomodo ecclesia? illi enim dictum est: tibi dabo claues regni caelorum, et quae solueris in terra soluta erunt et in caelis, et quae ligaueris in terra ligata erunt et in caelis. qua diffunditur ista remissio peccatorum? per omnes gentes incipiens ab hierusalem. ecce crede christo. sed quia intellegis si credideris christo non te habere quod dicas de traditoribus, tibi uis ut credam et parentibus meis maledicenti quam tu credas christo praedicenti.













Comments