Home‎ > ‎Amos‎ > ‎

St. Jerome on Amos- Latin




In Amos

Prologus

amos propheta, qui sequitur ioelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem esaiae prophetae legimus. ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram aleph et sade, et interpretatur fortis, atque robustus, hic uero per ain et samech, et interpretatur populus auulsus; mediae litterae mem et uau utrique communes sunt. apud nos autem qui tantam uocalium litterarum, et s litterae quae apud hebraeos triplex est, differentiam non habemus, et haec et alia nomina uidentur esse communia, quae apud hebraeos elementorum diuersitate, et suis proprietatibus distinguuntur. hic igitur propheta quem nunc habemus in manibus, fuit de oppido thecue, quod sex millibus ad meridianam plagam abest a sancta bethleem, quae mundi genuit saluatorem, et ultra nullus est uiculus, ne agrestes quidem casae et furnorum similes, quas afri appellant mapalia. tanta est eremi uastitas, quae usque ad mare rubrum, persarum que et aethiopum atque indorum terminos dilatatur. et quia humi arido atque arenoso nihil omnino frugum gignitur, cuncta sunt plena pastoribus, ut sterilitatem terrae compensent pecorum multitudine. ex hoc numero pastorum et amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non scientia. idem enim, qui per omnes prophetas, in eo spiritus sanctus loquebatur. unde nos ex hebraeo uertimus.

Liber 1

Caput 1

uerba amos, qui fuit in pastoralibus de thecue, quae uidit super israel. septuaginta autem, nescio quid uolentes, interpretati sunt: sermones amos, qui facti sunt in accarim de thecue, quos uidit pro hierusalem. sciendum que hunc prophetam, non pro hierusalem, quod in hebraeo penitus non habetur, sed super israel, id est decem tribus, quae appellantur israel et erant in samaria, prophetasse. quod quidem et aquila et symmachus et theodotio similiter transtulerunt. primus ergo osee propheta ad decem tribus quae appellantur ephraim, samaria, domus ioseph et israel, loquitur. secundus ioel, ad hierusalem et duas tribus quae uocantur iuda et hierusalem et iacob, profert uaticinium, nullam omnino israelis faciens mentionem. tertius amos, nequaquam ad hierusalem quae regnabatur a tribu iuda, sed ad israel in samaria praedicat. quod de toto uolumine eius probari potest, et maxime ex eo quod scriptum est: misit amasias sacerdos bethel ad ieroboam regem israel dicens: rebellauit contra te amos in medio domus israel. et post paululum dixit amasias ad amos: qui uides, gradere, fuge in terram iuda, et comede ibi panem; et ibi prophetabis, et in bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis et domus regni est. cui respondit amos: non eram propheta, nec prophetae filius, sed opilio ruborum mora distringens, tulit que me dominus cum sequerer gregem; et dixit ad me: uade, propheta ad populum meum israel; non utique ad iudam et hierusalem, ut male apud graecos et latinos habetur, sed ad israel, id est decem tribus, quae ob populi multitudinem, pristinum nomen obtinuerant. in eo autem loco ubi septuaginta transtulerunt, in accarim, theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit: in nocedim, quod aquila uertit en~g poimniotrophois~g id est in pastoralibus, symmachus et quinta editio en~g tois~g poimesin~g, id est in pastoribus. et puto propter daleth et res litterarum similitudinem hic quoque deceptos, pro nocedim, quasi nocerim et exinde accarim posuisse sermonem, quamquam in principio nominis nun littera nullam excusationem relinquat erroris. accarim autem usque in praesentiarum hebraeum esse non legi. et qui sterilitatem, id est steirôsin~g interpretatur, magis accaron urbem philistiim, quam accarim exprimunt, quae omnino non legitur. sermones itaque amos, qui fuit de oppido thecue ex numero pastorum, quia pastoralis et ipsa est regio, hoc uolumine continentur, quos uidit super israel, non carnis oculis, sed mentis intuitu; quia prophetae uocabantur uidentes, alioquin secundum litteram sermones non uidentur, sed audiuntur. unde et populus uidebat uocem dei, et moyses tacens loquebatur ad dominum, quando dicebat ei: quid clamas ad me? in nouo quoque legimus testamento: quod uidimus, et audiuimus, uidimus oculis nostris, et manus nostrae palpauerunt de uerbo uitae. uerbum enim dei quod per se inuisibile est, uident apostoli, et tractant manibus suis. quod uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. uidit autem hos sermones: in diebus oziae regis iuda, et in diebus ieroboam filii ioas regis israel, ante duos annos terrae motus. quando apud assyrios urbes que ciliciae regnabat sardanapalus, de quo insignis orator: turpior, inquit uitiis, quam nomine, et apud latinos procas siluius, cui amulius, expulso numitore germano, successit in regnum, quo interfecto, congregata pastorum et latronum manu, romulus sui nominis condidit ciuitatem. hic est autem ozias rex iuda, cognomento azarias, qui indebitum sibi sacerdotium uindicare conatus, lepra percussus in fronte est, quando iram domini non solum poena eius, qui sacrilegus fuit, sed et terrae motus ostendit, quem hebraei tunc accidisse commemorant. ieroboam uero non est filius nabath, qui peccare fecit israel, sed filius ioas filii ioathan, filii iehu pronepos eiusdem iehu, sub quo prophetauerunt osee et ioel et amos. igitur ozias interpretatur kratos~g kuriou~g, id est imperium, uel fortitudo domini. ieroboam dikasmos~g laou~g, id est iudicatio, uel causa populi, licet quidam per chi graecam litteram legentes, diuisionem populi, suspicentur. ioas kuriou~g chronisma~g, id est domini mora, siue temporalitas. uerba itaque amos, quo tempore populus israel auulsus erat a domino, et aureis uitulis seruiebat, siue auulsus a regno stirpis dauid, clara uoce cecinerunt instar clangentis tubae, quae interpretatur thecue. et cecinerunt super israelem, qui quondam erat rectissimus dei, id est, euthutatos~g theou~g. in diebus oziae regis iuda in quo propter templum et sancta sanctorum fortitudo domini permanebat, suo que regebat imperio populum confitentem. nomen autem ieroboam qui diuisionis populi causa exstiterat, significat israelem longo tempore in idololatriae errore mansisse, priusquam captiuitas uniuersa concuteret, quae in duobus annis duplicem ostendit angustiam decem tribuum, ac duarum; ut agentes, si uellent, paenitentiam, motum terrae de cetero non sentirent. haec, pammachi animo meo carissime, qui ex interpretatione nominis tui, quodam uaticinio futurorum omni arte pugnandi aduersum diabolum et contrarias potestates debellare demonstras, quasi argumentum et hupothesin~g amos prophetae longo sermone complexus sum. illud breuiter admonens, explanationem et huius et osee et zachariae prophetarum, me et aliis quidem sanctis uiris, sed praecipue sanctae et uenerabilis memoriae parenti tuae paulae, dum uiueret, promisisse. nec multum errare in sponsionis fide, si quod matri pollicitus sum, reddam filio. uerum iam tempus est ut, ipsius prophetae uerba proponens, quid mihi uidentur, in singulis edisseram. et dixit: dominus de sion rugiet, et de hierusalem dabit uocem suam. et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est uertex carmeli. lxx: et ait: dominus de sion effatus est, et de hierusalem dedit uocem suam; et luxerunt pascua pastorum, et arefactus est uertex carmeli. naturale est, ut omnes artifices suae artis loquantur exemplis, et unusquisque in quo studio triuit aetatem, illius similitudinem proferat: uerbi gratia, qui nauta est et gubernator, tristitiam suam comparat tempestati, damnum, naufragium uocat; inimicos suos, uentos appellat contrarios; rursum prosperitatem et laetitiam, auram placidissimam et secundos nominat uentos, tranquilla maria et aequora, campis similia. e regione miles quicquid dixerit, scutum, gladium, loricam, galeam, lanceam, arcum et sagittas, mortem uulnus et uictoriam sonat. in ore philosophorum semper socrates et plato, xenophon et theophrastus, zeno et aristoteles, stoici uersantur et peripatetici. oratores lysiam et hyperidem, periclem et demosthenem, gracchos, catones, tullios, et hortensios in caelum laudibus ferunt. poetae, si epici sunt, homerum atque uergilium; si lyrici, pindarum et flaccum crebro sermone concelebrant. cur haec dicta sunt? ut scilicet ostendamus etiam amos prophetam, qui pastor de pastoribus fuit, et pastor non in locis cultis et arboribus ac uineis consitis, aut certe inter siluas et prata uirentia, sed in lata eremi uastitate, in qua uersatur leonum feritas et interfectio pecorum, artis suae usum esse sermonibus, ut uocem domini terribilem atque metuendam, rugitum leonum et fremitum nominaret. euersionem israeliticarum urbium, pastorum solitudini et ariditati montium comparans: dominus, inquit, de sion rugiet, et de hierusalem dabit uocem suam. rugiet hebraice dicitur iesag. pulchre que de sion rugiet, et de hierusalem dabit uocem suam, ubi erat templum et dei religio, ut doceret, deum non in israel urbibus, id est in bethel et in dan, ubi erant aurei uituli, nec in metropoli samaria et iezrael, sed in uera religione uersari, quae illo tempore colebatur in sion et hierusalem. quo rugiente de sion, et dante uocem suam de hierusalem - de sion enim egredietur lex, et uerbum domini de hierusalem -, omnia pastorum et regum israel speciosa luxerunt, et exsiccatus est uertex carmeli, qui quondam laetis pascuis abundabat. carmelus graece dicitur et latine, hebraice autem appellatur chermel; et sunt duo montes, qui hoc uocantur nomine. alter in quo fuit nabal carmelus, maritus abigail ad australem plagam. alter iuxta ptolemaidem, quae prius uocabatur acho, mari imminens, in quo helias propheta flexis genibus pluuias impetrauit. si ergo de chermel dicit, in quo habitauit nabal, magis pastorum gregibus conuenit, quia est iuxta solitudinem. sin autem de illo, qui uicinus est litori, ad reges et ad superbiam pertinet regum israel, quos imminente captiuitate, instar montium desertorum dicit esse uastandos. aliter: cum dominus de sion et hierusalem, de specula ecclesiae, quae supra montem sita latere non potest, et in qua uisio pacis est, dederit per uetus et nouum instrumentum, et per doctores ecclesiasticos uocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc omnia speciosa pastorum, id est doctrina haereticorum, quae pulchro uidebatur sermone composita, et cognitio circumcisionis - hoc enim interpretatur chermel -, per quam sibi uerae circumcisionis scientiam pollicentur, lugebit atque siccabitur, et populorum millia, quae propter simplicitatem uocantur greges, subita ariditate marcescent.

Caput 2

haec dicit dominus: super tribus sceleribus damasci, et super quattuor non conuertam eum, eo quod triturauerint in plaustris ferreis galaad. lxx: et dixit dominus: super tribus impietatibus damasci et super quattuor non auersabor eos, pro eo quod secuerunt serris ferreis praegnantes in galaad. pro tribulis, quae hebraice appellantur arsoth, et a theodotione translatae sunt rotae ferreae, quae nos plaustra ferrea interpretati sumus, septuaginta transtulerunt, serras ferreas. est autem genus plaustri, quod rotis subter ferreis atque dentatis uoluitur, ut, excussis frumentis, stipulam in areis conterat, et in cibos iumentorum propter feni sterilitatem paleas comminuat. rursum ubi in hebraico habetur benadad, et unum nomen est, septuaginta interpretati sunt, filii ader, res et daleth elementorum falsi similitudine. in eo quoque loco ubi nos diximus, de domo uoluptatis, quod hebraice dicitur mebbeth eden, et omnes similiter transtulerunt septuaginta interpretati sunt, ex uiris charran, daleth mediam nominis litteram res arbitrantes, et iuxta consuetudinem, suam ain primae hebraicae litterae chi graecum praeponentes. cyrenem etiam quae hebraice dicitur cira, epiklêton~g, id est uocatum, uel nominatum transtulerunt, propter uerbi similitudinem, quia carae, uocatio dici potest, et nomen proprium, appellatiuum intellexerunt. de causis diuersae translationis breuiter diximus; nunc ad sensum eorum quae dicta sunt transeamus. primum aduersum damascum, in qua regnabat azael, dei sermo dirigitur, qui eo tempore quo amos prophetabat, grauiter urgebat israel, id est decem tribus, intantum ut, superato achab rege israel in ramoth galaad, omnem regionem quae appellabatur galaad, et in hereditatem cesserat dimidiae tribui manasse, instar tribularum frumentum in areis triturantium iugularet atque contereret. quod plenius elisaeus propheta in regum uolumine loquitur, ubi scriptum legimus: stetit que cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem uultus; fleuit que uir dei. cui azael ait: quare dominus meus flet? at ille respondit: quia scio quae facturus sis filiis israel mala: ciuitates eorum munitas igne succendes, et iuuenes eorum interficies gladio, et paruulos elides, et praegnantes diuides. dixit que azael: quid enim sum seruus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? et ait elisaeus: ostendit mihi dominus te regem syriae fore. quod autem sequitur in propheta: et mittam ignem in domum azael et deuorabit domos benadad. et conteram uectem damasci et disperdam habitatorem de campo idoli. lxx: et emittam ignem in domum azael et deuorabit fundamenta filii ader. et conteram uectes damasci et disperdam habitatores de campo ôn~g. dat intellegentiam, quod azael, regnantibus ozia et ieroboam, iam in syria mortuus erat, et ei in regnum successerat filius suus benadad, a quo postea omnes reges aram, id est syriae et damasci, benadad uocabulum possederunt. unde pulchre non dixit: mittam ignem in azael, sed in domum azael, id est, in domum eius regiam, cui benadad filius eo tempore praeerat. et conteram, inquit, uectes damasci, et disperdam habitatorem de campo idoli. omnem uidelicet syrorum fortitudinem, quae ueluti quodam plaustro et uectibus aduersariorum impetus submouebant. campum autem idoli quod hebraice dicitur auen, et septuaginta et theodotio interpretati sunt ôn~g, symmachus et quinta editio transtulerunt, iniquitatem; aquila anôphelous~g, id est inutilem, ut ostenderet uana idolorum auxilia, cum populus damasci, assyrio ueniente, capiatur. legimus enim quod theglatphalasar rex assyrius, interfecto rasin rege damasci, de quo et esaias loquitur, omnem syriae populum, qui appellabatur aram, in cyrenem transtulerit, et ob hanc causam esse nunc dictum: et tenentem sceptrum de domo uoluptatis atque luxuriae, et transferetur populus syriae cyrenen, dicit dominus. lxx: et concidam tribum ex uiris charran, et captiuus ducetur populus syriae nominatus, dicit dominus. ut subaudiatur: conteram atque disperdam; et populus syriae in fines aegypti ultimus transferetur. quod que in principio dicitur: super tribus sceleribus damasci et super quattuor, non conuertam eum, et secundum septuaginta: nonne auersabor eum, id est damasci populum, siue aram, id est syrum, hunc sensum iuxta historiam habere potest: si semel esset meum populum persecutus, aut secundo, darem ueniam; nunc uero cum tertio et quarto crudelis extiterit, ut captiuam multitudinem plaustris ferreis tereret, nonne eum debeo plagis corripere? nonne uultum clementiae meae auersare ab eo? iuxta tropologiam uero hoc possumus dicere: primum peccatum est, cogitasse quae mala sunt; secundum, cogitationibus acquieuisse peruersis; tertium, quod mente decreueris opere complesse; quartum, post peccatum non agere paenitentiam et in suo sibi complacere delicto. hoc omnes faciunt haeretici, qui non solum cogitant, et faciunt mala, sed doctrina sua simplices quosque decipiunt, et in morem damascenorum, qui interpretantur sanguinem bibentes, eorum quos deceperint, sanguinem bibunt. super huiuscemodi, inquit, peccatis dominus, nonne dignum est, ut eos plagis corripiam, et auertam ab eis faciem meam? ut qui ueritatem dogmatum meorum non uident, auersione uultus mei tenebris obruantur. contriuerunt enim, siue dissecuerunt in plaustris ferreis praegnantes galaad. istae sunt praegnantes, de quibus dominus in euangelio loquitur: uae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. praegnantes sunt animae credentium, quae in principio fidei possunt dicere: a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus; et si non fuerint plaustris ac rotis ferreis atque dentatis, de quibus psalmista dicit: filii hominum dentes eorum arma et sagittae, concisae atque ferratae, possunt etiam ea dicere quae sequuntur: et peperimus, spiritum salutis tuae fecimus super terram simul que considera quod perfectae aetatis uiros secare non possint, sed eos qui adhuc in utero sunt, uel qui solidum cibum capere nequeunt, et adhuc lacte nutriuntur infantiae. istae autem praegnantes de galaad sunt, quod interpretatur translatio, siue transmigratio testimonii. migrauerunt enim de ecclesia in haeresim, et testimonia dei quae prius acceperant, ad alienos terminos transtulerunt. sed mittet dominus ignem in domum azael, quam ipsi uocant azael, id est uisionem dei; ignem qui ligna in eis stipulam que consumat, et deuoret fundamenta filii ader. debemus enim et iuxta septuaginta dicere, ne eos frustra proposuisse uideamur: ader interpretatur euprepeia~g, quem nos decorem possumus dicere, eo quod omnis sermo haereticorum concinnus atque compositus, et habens pulchritudinem eloquentiae saecularis, facilius decipiat audientes. uectes autem damasci, quasi serae robustissimae atque firmissimae, hi intellegantur, qui instructi sunt arte dialectica, et argumentis philosophorum. uerbi gratia: ostium uocatur, qui falsum dogma concepit et peperit, ut arius in alexandria; uectes eius et firmissimae serae eius, euticius et eunomius, qui syllogismis et enthymematibus, immo sophismatibus et pseudomenis atque soritis, quae male ab aliis inuenta sunt, roborare conantur. cum que contriti fuerint atque confracti uectes damasci, disperdet etiam habitatores de campo ôn~g, quod interpretatur labor, siue dolor. omnes enim haeretici labore nimio ac dolore quaerendi ordinem aliquem, et consequentiam haereseos suae reperire conati sunt. et concidam tribum ex uiris charran, quod lingua nostra in foramina uertitur. non enim habent fenestras, per quas ad eos ueritatis lumen introeat, sed foramina quaedam et occultos meatus, per quos noxia et immunda ingrediuntur animantia. et captiuus ducetur aram, populus excelsus atque sublimis, qui erectus est in superbiam, et sibi caelestia repromittit, ut capiatur in salutem suam, et iuxta hebraicum in cyrenen, ubi uocatio dei est, transferatur. haec dicit dominus: super tribus sceleribus gazae, et super quattuor non conuertam eum, eo quod transtulerit captiuitatem perfectam, ut concluderet eam in idumaea. et mittam ignem in murum gazae, et deuorabit aedes eius; et disperdam habitatorem de azoto, et tenentem sceptrum de ascalone, et conuertam manum meam super accaron, et peribunt reliqui philistinorum, dicit dominus. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus gazae, et super quattuor non auersabor eos, eo quod captiuam duxerunt captiuitatem salomonis, ut concluderent eam in idumaeam; et emittam ignem super muros gazae, et deuorabit fundamenta eius, et disperdam habitatores azoti, et auferetur tribus de ascalone, et inferam manum meam in accaronem, et peribunt reliqui alienigenarum, dicit dominus. in tertia et quarta generatione peccata patrum se dominus comminatur in lege filiis redditurum; non in aequalitate iudicii, ut alii peccent, et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper exspectat paenitentiam; et quod in prima generatione delinquitur, non prius corripit et emendat, nisi tertia et quarta generatio uenerit. tale quid et paulus apostolus loquitur ad romanos: an diuitias bonitatis eius et sustentationis et patientiae contemnis; ignorans quoniam benignitas dei ad paenitentiam te adducit. secundum duritiam autem tuam et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. quod ergo dicit, hoc est: exspectaui multo tempore ut agerent paenitentiam, et ideo nolui punire peccantes, ut aliquando conuersi reciperent sanitatem. uerum quia tertio et quarto eadem faciunt, cogor mutare sententiam, et plagis corrigere delinquentes. uideamus autem quid philisthiim, et urbes eius peccauerint, quos septuaginta semper alienigenas transtulerunt; ubicumque enim in ueteri testamento allophulous~g, id est alienigenas legerimus, non commune nomen omnium externarum gentium, sed proprie philistiim, qui nunc palaestini uocantur, accipiendi sunt. quid fecit. gaza ut ad iracundiam atque uindictam dominum prouocaret? transtulit captiuitatem perfectam populi iudaeorum, et conclusit eam in idumaea, ut idumaeis uenderet, quos ceperat ex iudaeis. pro captiuitate perfecta, septuaginta captiuitatem salomonis interpretati sunt, uerbum hebraicum salma, quod significat perfectam atque completam, nomen salomonis aestimantes. denique aquila apêrtismenên~g transtulit, et anapeplêrômenên~g. symmachus et theodotio, teleian~g, quod non salomonem, sed perfectam significat atque completam, ut nullus remanserit captiuorum, qui non sit traditus idumaeis. unde ignem se in gazae muros et aedes, siue fundamenta dicit esse missurum, qui uniuersa deuoret et absorbeat. et quia quinque palaestinorum legimus ciuitates, quae propter arcae iniuriam percussae sunt plagis, post gazam transit ad azotum, quae appellatur esdod, et rursum ad ascalonem, et uoce terribili comminatur habitatores se azoti perditurum; et tenentem sceptrum de ascalone, regiam uidelicet potestatem, siue tribum ascalonis, ut nullus ibi remaneat, ne ultimae quidem aetatis homines, qui trementes artus baculo regente sustentent. rursum que transfert manum suam, ut percutiat accaron. et quattuor enumeratis urbibus, reliquas philistiim ciuitates uno sermone comprehendit. et peribunt reliqui philistiim, quos aut geth ciuitatem, aut omnes uicos qui supradictis urbibus subiacent, debemus accipere. secundum tropologiam sic nobis exponendam uidetur: gaza quae hebraice dicitur aza, sonat fortitudinem uel imperium, salomon, pacificum; idumaeus, sanguinarium, atque terrenum, azotus, id est esdod, ignem uberis, siue patrui, licet quidam dor, pro dod male legentes, ignem generationis putent; ascalon interpretatur ignis homicida, siue appensa et ponderata; accaron, steirôsis~g, id est sterilitas, et ekrizôsis~g, quod interpretatur eradicatio. igitur gaza quae sibi fortitudinem scientiae suae et imperium repromittit, accusatur in eo quod captiuos de familia salomonis concluserit in idumaea. hos ego arbitror iudaeorum magistros, et omnes qui occidentem sequuntur litteram, nolunt que recipere spiritum uiuificantem, sed quaecumque interpretantur et sapiunt, uolunt esse terrena, nec audiunt cum discipulis parabolas dominum disserentem, et dicentem eis: qui habent aures audiendi, audiant, praesertim cum apostolus manifestam historiam in duobus intellegat testamentis: uno super montem sina, quae est agar, et seruit cum filiis suis, altero super hierusalem libera, quae est mater nostra. ignem igitur se in muros gazae, et omnia eius dicit argumenta missurum, quibus sua mendacia circumdare nititur et tueri. cum que ignem in muros miserit, deuorabuntur aedes, siue fundamenta illius, quicquid firmum habere potuerit, et dialectica arte constructum. de azoto quoque, quae et ipsa alienigenarum est, auferet habitatorem, cuius, quia litteram sequitur, ubera non lacte, sed igne sunt plena, et quae mentitur ignem habere se patrui, uel cuius uniuersa generatio ignibus deputanda est. et tollet sceptrum, siue tribum de ascalone, ubi ignis homicida est. sicut enim ignis domini saluos faciet eos quorum corda penetrarit, sic ignis iste qui de caelo cecidit, quasi fulgur, qui succendit diaboli sagittas, quoscumque afflauerit, interficiet. transferet quoque manum suam super accaron, ubi sterilitas et eradicatio est. quicumque enim spiritalem non receperit intellegentiam, audiet per osee: da eis, domine. quid dabis eis? da eis uuluam sterilem, et ubera arentia. et ut omnia semel in uno sermone comprehenderet, perditurum se esse dicit omnes reliquias philistiim, uel geth ciuitatem, in qua torcular diaboli est, uel omnes reliquos philistiim, qui appellantur cadentes poculo. cum enim inebriati fuerint, corruent, et in suo uomitu uolutabuntur. haec dicit dominus: super tribus sceleribus tyri, et super quattuor non conuertam eum, eo quod concluserint captiuitatem perfectam in idumaea; et non sint recordati foederis fratrum, et immittam ignem in murum tyri, et deuorabit aedes eius. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus tyri et super quattuor non auersabor eam, pro eo quod concluserunt captiuitatem salomonis in idumaea, et non sunt recordati testamenti fratrum. et emittam ignem super muros tyri, et deuorabit fundamenta eius. easdem tres et quattuor impietates siue scelera quae imputauerat damasco, gazae, et azoto, et ascaloni, et accaroni, et reliquis urbibus philistiim, etiam tyro ingerit, et exprobrat quare concluserit captiuitatem consummatam atque perfectam in idumaea, de quibus supra diximus: et non sint recordati foederis fratrum suorum. quaerimus quomodo tyrii fratres sint iudaeorum? fratres hic amicos uocat et necessitudine copulatos, eo quod hiram princeps tyri cum dauid et salomone habuerit amicitias, intantum ut et ille in aedificationem templi atque palatii, ligna cedrina ratibus ioppen usque perduceret; et hi frumentum et oleum tyriis largirentur, et uiginti urbes in basan eis dono darent; quas ille quia graminis plenae erant, suscipere noluit. ignem igitur in muros eius missurum esse se dicit, et deuoraturum aedes uel fundamenta illius, quod hiezechiel propheta in uisione tyri, nabuchodonosor regem chaldaeorum fecisse commemorat, ubi ait: circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro. et rursum: nabuchodonosor rex babylonis seruire fecit exercitum suum seruitute magna aduersus tyrum. omne caput decaluatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui eius super tyrum pro seruitute, qua seruiuit mihi aduersum eam, eo quod aggerem ad capiendam tyrum, quae prius fuit insula, illius comportarit exercitus. quod et alexandrum macedonem fecisse narrat historia, ut ex insula peninsulam faceret, quam graeci cherronêson~g uocant. tyrus interpretatur tribulatio, siue coangustans; omnis que doctrina peruersa capere nititur ueritatem, et concludere eam in terrenis sensibus, et non recordabatur foederis fratrum suorum, quod de littera debeamus ascendere ad spiritum, de terrenis ad caelestia; praeceptum que nobis sit describere sacram scripturam in corde nostro tripliciter. mittet autem deus ignem in omnes munitiones tyri, qui non solum muros, sed et fundamenta illius deuorabit. de captiuitate salomonis, pro quo in hebraeo habetur, consummata atque perfecta, supra diximus. haec dicit dominus: super tribus sceleribus edom et super quattuor non conuertam eum; eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et uiolauerit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam seruauerit usque in finem; mittam ignem in theman, et deuorabit aedes bosrae. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus idumaeae et super quattuor non auersabor eos, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et uiolauerit uuluam super terram, et rapuit in testimonium horrorem suum, et impetum suum custodiuit in aeternum; et emittam ignem in theman, et deuorabit fundamenta murorum eius. edom ipse est qui et esau, ob coctionem rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. hic alio nomine appellatur seir, pilosus et hispidus. unde montes idumaeorum uocantur montes seir, et ab edom graeco sermone idumaea dicitur. iste persecutus est in gladio fratrem suum, filios uidelicet iacob, de quibus in benedictionibus isaac, quibus benedicit primum iacob, et postea esau, plenius scriptum est; ut odium fratrum seruaretur in posteris, et gens idumaea intantum persequeretur fratres suos, ut egredientibus de aegypto ne transitum quidem in terram sanctam concederet; et non solum persecutus est in gladio fratrem suum, sed uiolauit misericordiam, siue uuluam eius, uel ut apertius interpretatus est symmachus, uiscera propria; ut obliuisceretur germanitatis, et obduraret uiscera misericordiae, fratrem que se esse nesciret, et contemneret uuluam rebeccae, quae uno partu geminos edidisset infantes. quod que sequitur: et tenuit ultra furorem suum, et indignationem suam seruauit usque in finem, odium monstrat antiquum, quod numquam sibi pace coniuncti sint. unde poenam pro sceleribus comminatur, et dicit: mittam ignem in theman, quae idumaeorum regio est, et uergit ad australem partem, quod interpretatur theman, quae prouincia non solum theman, sed et daron et nageb dicitur, eo quod eurum et austrum africum que respiciat. quod que dicit: deuorabit aedes bosrae, non ut quidam putant, alteram ciuitatem, sed idumaeam, ochurômenên~g et munitam significat, iuxta illud quod in esaia legimus: quis est iste, qui uenit de edom, tinctis uestibus de bosra; iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae? quicquid de esau et iacob diximus, referamus ad iudaeos et populum christianum. illi enim terreni et sanguinarii persecuti sunt fratrem suum iacob, qui eos supplantauit, et abstulit primogenita eorum, et persecuti sunt in gladio, ita ut substantias possessiones que credentium publicarent, quod in apostolorum actibus legimus; et uiolauerunt misericordiam ac iura naturae, obliti que sunt matris suae rebeccae, quae interpretatur patientia, et simul eos generauit in christo, antiquum que furorem et iracundiam tenentes, usque hodie in synagogis suis sub nomine nazarenorum blasphemant populum christianum, et dummodo nos interficiant, uolunt igne comburi. sed dominus mittet ignem in theman, in deserta sicca que iudaeae - quae nequaquam irrigantur imbribus prophetarum -, et deuorabit omnes munitiones eorum, siue fundamenta murorum eius, ut omni sensu litterae concidente, superaedificetur ecclesia christi domini fundamentis. pro misericordia septuaginta uuluam transtulerunt, et pro furore horrorem et pro indignatione, impetum, ducti ambiguitate uerborum, quia rehem, et uuluam et misericordiam, aphpho, et furorem eius, et horrorem suum significat; ebrath uero et indignatio et impetus dicitur. porro armanoth, quas nos aedes interpretati sumus, aquila et symmachus bareis~g, id est domos, theodotio, habitatores transtulit; soli septuaginta et hic et supra, fundamenta dixerunt. haec dicit dominus: super tribus sceleribus filiorum ammon et super quattuor non conuertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes galaad, ad dilatandum terminum suum; et succendam ignem in muro rabba, et deuorabit aedes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis; et ibit melchom in captiuitatem, ipse et principes eius simul, dicit dominus. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus filiorum ammon et super quattuor non auersabor eos, eo quod desecuerit praegnantes galaaditarum, ut dilataret terminos suos; et succendam ignem super muros rabba, et deuorabit fundamenta cum clamore in die belli, et commouebitur in die consummationis suae; et ibunt reges in captiuitatem, sacerdotes eorum et principes eorum simul, dicit dominus. filios ammon qui de lot stirpe generati sunt, et habitant in arabia, ubi nunc est philadelphia, corripit sermo diuinus; quare sub saul rege iudaeae naas ammonites, princeps eorum, uastauerit iabes galaad, et dissecuerit praegnantes eius, ut dilataret terminos suos, et omnem galaaditin suo imperio subiugaret. unde comminatur succensurum se ignem in muros rabba, quae fuit metropolis ammonitarum, ut deuorentur aedes illius in clamore et in ululatu uincentis exercitus; in die commotionis et turbinis, quando captiui eius nabuchodonosor uincente, ducentur et idolum ammonitarum, quod uocatur melchom, id est rex eorum, feretur in assyrios; et principes eius, id est sacerdotes eius pariter abducentur. sacerdotes in hebraeo non habetur, sed principes. addiderunt itaque septuaginta sacerdotes, ut si uelis scire qui sint isti principes, audias sacerdotes. inter crudelitatem autem damasci et filiorum ammon hoc interest, quod illi contriuerunt in plaustris ferreis galaad, siue in serris ferreis praegnantes galaad; isti autem dissecuerunt praegnantes galaad, ad dilatandum terminum suum. in damascenis, qui bibunt sanguinem, accipiuntur haeretici, qui non solum populum dei ab ecclesia diruperunt, sed et contriuerunt eum, et commolierunt ferreis dentibus, de quibus scriptum est: qui deuorant plebem meam, sicut escam panis? in filiis ammon, qui interpretatur populus maeroris, uel populus meus, schismaticos accipimus, qui separant quidem deceptam multitudinem ab ecclesia dei, et rudes animas, quae nuper christi concepere sermonem, abrumpunt et diuidunt; tamen hoc non faciunt crudelitate, qua haeretici deceptos quosque trucidant, sed in eadem regula fidei permanentes, dilatare cupiunt terminos suos, et nomen gloriae in posteros mittere. itaque dominus comminatur se muros rabbae, id est multitudinis, in die ululatus et belli, commotionis et turbinis incensurum, et regem eorum, auctorem schismatis ire captiuum, et principes ecclesiae iugo colla submittere. haec dicit dominus: super tribus sceleribus moab et super quattuor non conuertam eum, eo quod incenderit ossa regis idumaeae usque ad cinerem. et mittam ignem in moab, et deuorabit aedes carioth, et morietur in sonitu moab in clangore tubae, et disperdam iudicem in medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit dominus. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus moab et super quattuor non auersabor eos, pro eo quod incenderit ossa regis idumaeae in cinerem; et emittam ignem in moab, et deuorabit fundamenta ciuitatum eius, et morietur in infirmitate moab cum clamore, et cum uoce tubae; et disperdam iudicem ex ea, et omnes principes eius interficiam, dicit dominus. non solum filii ammon, sed et moab de lot semine procreatus est, qui fratris abraham filius fuit. et ut ostendat se deus omnium dominum, et cunctas animas ad suum, qui earum conditor est, imperium pertinere, regis quoque idumaeorum iniuriam uindicat, immo scelus quod in eum a moabitis perpetratum est, ut ossa eius usque ad cinerem concremarent, et saeuitiam suam ac rabiem nec in morte finirent. tradunt hebraei, ossa, regis idumaeae iam sepulti, qui cum ioram rege israel et iosaphat rege iuda ascenderat aduersum moab, in ultionem doloris a moabitis postea conuulsa atque succensa. ob hanc ergo, inquiunt, causam deus missurum se esse dicit ignem in moab, uel metropolim moabitarum, a qua tota est appellata prouincia, uel uniuersam prouinciam, ut deuoraret aedes carioth, quod nomen est ciuitatis; licet septuaginta urbium eius interpretati sint, id est moab; periturum que in sonitu et in ululatu uincentis exercitus, quorum hebraice alterum dicitur saon, alterum therua; et in clangore tubae siue buccinae, hoc enim sophar significat. cum que perierit moab, uanum erit principum iudicum que consilium, urbibus pariter ducibus que subuersis. quomodo autem non oportet transferre captiuitatem perfectam, siue salomonis, et concludere eam in idumaea, ut de excelsis atque caelestibus humiles faciat atque terrenos, quod gaza et tyrus fecisse memoratur, sic ossa regis idumaeae comburere non debemus, et in cinerem fauillam que dissoluere. iudaei transferunt intellegentiam spiritalem in carnes idumaeas, sensum que regium, qui uersatur in littera, et est solidissimus atque firmissimus, genealogiis quibusdam et traditionibus superfluis eneruant atque comminuunt, et in puluerem redigunt; et non solum illi hoc faciunt, sed omnes haeretici, qui uolunt in modum humanae similitudinis sedere deum in solio excelso et eleuato, et pedes ponere super terram, ne scilicet pendeant; habere nasum, quo odoretur odorem bonae fragrantiae, oculos, quibus uideat, manus, per quas operetur, pedes, per quos ambulet, aures quibus audiat, os, quo loquatur, dentes, quibus cibos conterat. qui legit introisse iudam ad thamar meretricem et ex ea duos filios procreasse, si turpitudinem sequatur litterae, et non ascendat ad decorem intellegentiae spiritalis, comburit ossa regis idumaeae. qui putat osee accepisse uxorem fornicariam, et nihil plus sentit in dicto, quam uerbis simplicibus continetur, ossa comburit regis idumaeae. et idcirco mittit dominus ignem in moab, qui interpretatur ex patre, eo quod natus quidem sit ex deo, sed eum reliquerit. et deuorabit ciuitates, siue oppida eius, quod interpretatur carioth. unde et cariathiarim in linguam nostram uertitur, uilla siluarum. et non aliter morietur moab, nisi in clamore, et sonitu, et ululatu, et clangore buccinae, ut excelsis sensibus opprimantur, qui in sanctis libris clangoribus buccinae comparantur. tunc et iudices et principes, et omnes qui praesunt terrenis operibus, destruit sermo diuinus, et praecipit ecclesiae doctoribus: in montem excelsum ascende qui euangelizas sion, exalta uocem tuam qui praedicas hierusalem. haec dicit dominus: super tribus sceleribus iuda, et super quattuor non conuertam eum, eo quod abiecerit legem domini, et mandata eius non custodierit; deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum, et mittam ignem in iuda et deuorabit aedes hierusalem. lxx: haec dicit dominus; super tribus impietatibus filiorum iuda, et super quattuor non auersabor eos, quia repulerunt legem domini, et praecepta illius non custodierunt; et decepti sunt in uanitatibus suis, quas secuti sunt patres eorum, et emittam ignem in iuda, et deuorabit fundamenta hierusalem. ceteris supradictis urbibus, gentibus que damasco, gazae et azoto et ascaloni et accaron, et reliquis oppidis palaestinorum, tyro quoque et idumaeae, et filiis ammon et moab non exprobrat quod legem dei abiecerint, et illius mandata contempserint; non enim habuerunt scriptam legem, sed naturalem. unde dicit eos uiolasse uiscera propria et uiscera misericordiae, et contriuisse in plaustris ferreis praegnantes galaad, et transtulisse captiuitatem salomonis, siue perfectam, et conclusisse in idumaea, nec esse recordatos foederis patrum suorum, et persecutos esse in gladio fratrem suum; et in tantam non dico crudelitatem, sed rabiem prorupisse, ut incenderent ossa regis idumaeae, et non paterentur mortem extremum esse malorum omnium. iudas autem, in quo illo tempore, quo haec dicebantur, erat dei religio et templum et caeremoniae, qui acceperat legem, et praecepta, et iudicia, et testimonia, atque mandata - super quorum differentia in decimo octauo psalmo, et in centesimo decimo octauo plenius disputatur -, increpatur a domino atque conuincitur; et digna supplicia recepturus est, quare abiecerit legem eius, et mandata illius non custodierit. quae quia abiecit atque contempsit, ordine et uia deceperunt eum idola sua. non enim poterat ante ab idolis decipi, nisi legem domini reppulisset, et mandata illius non fecisset. haec sunt idola post quae abierunt patres eorum in aegypto, aegyptii bouis simulacra fingentes, et adorantes beelphegor, et colentes astaroth et baalim. unde dominus comminatur etiam in iudam se ignem esse missurum, qui deuoret aedes, et fundamenta hierusalem, non illius in qua pacis uisio commoratur, sed earum, quae sub nomine hierusalem in diuersis urbibus surrexerunt. quicquid de iuda diximus, refertur ad ecclesiam, in qua est uera confessio, et pax domini, et uisio ueritatis. et in eo arguitur, quod legem dei contempserit, et eius mandata non fecerit et unusquisque adorans uitia sua atque peccata, deum coeperit habere a quo uictus est, dicente petro apostolo: a qua enim quis superatur, huius et seruus est. auarus aurum, gulosus uentrem, libidinosus penem et beelphegor colit, lasciua mulier, quae cum sit in deliciis uiuens, mortua est, adorat uenerias uoluptates. unde mittet dominus ignem in iuda, et deuorabit aedes pessimas, et fundamenta uitiosa, quae hierusalem gloriam perdiderunt; simul que discimus creatorem omnium, non solum iudae et israel, sed uniuersarum gentium habere curam; et iuxta apostolum, eos qui sine lege peccauerunt, perire sine lege, et qui in lege commisere delicta, lege domini iudicari. haec dicit dominus: super tribus sceleribus israel, et super quattuor non conuertam eum, pro eo quod uendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis, qui conterunt super puluerem terrae capita pauperum et uiam humilium declinant; et filius et pater eius introierunt ad puellam, ut polluerent nomen sanctum meum; et super uestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare, et uinum damnatorum bibebant in domo dei sui. lxx: haec dicit dominus: super tribus impietatibus israel, et super quattuor non auersabor eos, pro eo quod uendiderit argento iustum, et pauperem propter calciamenta, quae calcant super puluerem terrae; et pugno percutiebant capita pauperum, et uiam humilium declinabant, et filius et pater eius ingrediebantur ad eamdem puellam, ut contaminarent nomen dei sui; et uestimenta sua alligantes funibus, faciebant umbracula iuxta altare, et uinum de calumniis bibebant in domo dei sui. idcirco ponit nouissimum israel, id est decem tribus, quoniam prope omnia quae sequuntur, ad ipsum scripta praediximus, ut sub uno textu sermo propheticus libri ordinem contineret. primum ergo eorum scelus est, siue impietas, in tribus criminibus enumerata, uel quattuor, quod propter pecuniam hominem uendiderint, et hominem iustum, qui in eo admirabilior est, quod nec paupertate superatus est, ut iniquum aliquid faceret; et si quidem pauperem iustum famis necessitate compulsi pretio uendidissent, esset aliqua sceleris excusatio; nunc autem pro rebus uilissimis, calciamentis, quibus puluerem calcant et fimum, pretiosam hominis animam uendiderunt. isti, iuxta septuaginta, percutiunt in capite pauperem, secundum hebraicum, capita pauperum conterunt super puluerem terrae, et in tantam eleuantur superbiam, ut nolint cum humilibus ambulare. et ne paruum putaretur hoc facinus, filius et pater ad unam ingressi sunt puellam, ut nomen dei sanctum uiolarent. quicquid ergo fit turpiter, ad dei refertur iniuriam qui dicit: per uos nomen meum blasphematur in gentibus. hoc est quod et apostolus scribit ad corinthios: omnino auditur in uobis fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem, ita ut uxorem patris habeat aliquis. et uos inflati estis, et non potius luxistis, ut tolleretur de medio uestrum qui hoc opus fecit. crebro euenit, ut pater filii sui uxorem, id est socer polluat nurum, quorum in lege utrumque prohibetur: turpitudinem patris tui non reuelabis, et turpitudinem nurus tuae non discooperies. habet itaque et littera utilitatem maximam si seruetur. et quia omne flagitium, si terminum pudoris excesserit, crimina auget criminibus, et semper ad deteriora procedit, etiam super uestimentis oppigneratis accubuerunt decem tribus iuxta omne altare, quod ita interpretantur hebraei: super uestimentis eorum, qui ad idola ire nolebant, et quae ui extorserant epulantes in idolio, accubabant. secundum septuaginta autem tantus erat contemptus in deum, ut uestimenta sua in quibus dormiunt, uel in quibus fornicantur, iuxta altare funibus extenderent, et facerent parapetasmata~g, id est uelamina, quo fornicantes in templo nullus possit aspicere; ac ebrietati et libidini seruientes etiam ipsum uinum quod bibebant, non de proprio labore, sed de calumniis emerent; et hoc faciebant in fano dei sui, ut quos putabant deos, turpitudine ac stupris polluerent. haec loquuntur, et sic edisserunt, qui simplicem sequuntur historiam. nos autem, qui in osee docuimus, sub nomine israelis, et samariae, et ephraim, et filiorum ioseph - de qua tribu fuit ieroboam, qui a regno dauid et hierusalem, et templo dei populum separauit -, haereticos significari, etiam nunc post iudam et hierusalem, quae interpretatur ecclesia, intellegamus ad haereticos sermonem propheticum dirigi, qui uendunt uirum sanctum iustum que, sed et pauperem, pro pecunia. uir pauper et iustus, ille est ecclesiasticus, qui non habet scientiam scripturarum, sed simplicitate contentus, facit mandata, quae iussa sunt, de quo scriptum est: pauper non sustinet comminationem. et ad galatas: tantum ut pauperum memores essemus. haec omnia haeretici pro diuitiis faciunt, et pro calciamentis, quibus calcant puluerem terrae, quia enim non possunt nudis pedibus stare super terram sanctam - in qua stetit moyses, et iesus filius naue; unde et apostoli nudis pedibus iubentur incedere, ne quid mortis habeant et pellium, quae referuntur ad carnes -; ideo percutiunt in capite pauperes. et saluator discipulis praecepit, ut si forte, quoniam adhuc uersabantur in terra, mortale quid in eorum operibus adhaesisset, excuterent puluerem de pedibus suis. percutiunt autem haeretici capita pauperum, quamquam hoc in hebraico non legatur, quia uiam humilium declinauerunt. uia humilium illa est, quae dicit: ego sum uia, et uita et ueritas, quae nos prouocat, ut ambulemus per eam, et dicit: uenite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos. omnes autem haereticorum principes intumescunt superbia, de quibus et apostolus loquitur: ne inflatus incidat in iudicium diaboli; qui dicit: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam nidum meum, ero similis altissimo. unde superbis haereticis resistit deus, humilibus autem ecclesiasticis dat gratiam. filius quoque et pater introierunt ad unam puellam ut uiolarent atque polluerent nomen sanctum dei. patrem nostrum esse populum iudaeorum, saepe legimus, dicente paulo: nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in moyse baptizati sunt in nube et in mari. et in alio loco: interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi seniores tuos, et dicent tibi. et rursum: pro patribus tuis nati sunt tibi filii. unde et in ecclesia gentium loquitur: filii matris meae pugnauerunt contra me. nos ergo filii sumus et pater populus iudaeorum. peccamus et scelus committimus, quando ad obseruationem sabbati, circumcisionis iniuriam, caeremonias legis abolitae cum parente nostro ingredimur; quibus dicit apostolus: ecce ego paulus dico uobis, quia si circumdamini, christus uobis nihil prodest. et iterum: qui in lege iustificantur, a gratia exciderunt. qui ita ingreditur ecclesiam, ut legem seruet in euangelio, iste cum patre ingreditur ad puellam, et committit stuprum, et uiolat nomen dei. unde qui dicunt non nocere iudaeis post aduentum christi, si ita credant in deum, ut legis quoque praecepta custodiant, patrem et filium in una fornicatione contaminant. sed et uestimenta sua ligantes funibus, uelamina faciunt iuxta altare, praetendentes fidem christi. quotquot enim in christo baptizati sunt, christum induerunt, et uestimenta sua, quae peccatorum funibus ligauerunt opponunt oculis uidentium, ne eorum cernantur flagitia, ut qui altare respicit, stuprum non suspicetur. hoc faciunt omnes haeretici sub christiano nomine fornicantes, et erroribus suis atque mendaciis obtendentes testimonia scripturarum. unde et apostoli uestimentis suis strauerunt pullum asinae, ut mollius sederet dominus, et ex lege ac prophetis stratam scanderet uiam. econtrario haeretici non substernunt uestigiis saluatoris uestimenta sua; sed ligant ea iuxta altare, et praetendunt peccatis suis, ut bibant uinum de calumnia, siue damnatorum, qui ex eo quod egressi sint de ecclesia, damnati sunt. hoc uinum est sodomorum furoris draconum et aspidum, quod qui biberit, sanari non poterit. bibunt autem uinum non in domo dei, ubi templum est et hierusalem, sed in domo dei sui, quem sibi artifici sermone finxerunt. ego autem exterminaui amorrhaeum a facie eorum, cuius altitudo cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus; et contriui fructum eius desuper, et radices eius subter. ego sum qui ascendere uos feci de terra aegypti, et eduxi uos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram amorrhaei; et suscitaui de filiis uestris in prophetas et de iuuenibus uestris nazaraeos. lxx: ego autem abstuli amorrhaeum a facie eorum, cuius erat sicut altitudo cedri sublimitas eius, et fortis quasi quercus; et arefeci fructum eius desuper, et radices eius deorsum. ego eduxi uos de terra aegypti, et circumduxi uos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram amorrhaeorum; et assumpsi de filiis uestris in prophetas, et de iuuenibus uestris in sanctificationem. uos quidem uendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, percutientes eius caput, siue conterentes in puluere capita pauperum, et uiam humilium declinastis intantum ut pater et filius ad unam introirent puellam, et uiolarent siue polluerent nomen sanctum meum, et uestimenta uestra lupanaribus et fornicatione polluta, peccatorum uinculis nexuistis; ita ut in loco sancto committeretis adulterium, et ebrietati iniustitiam copulantes, uinum biberetis alienum, et hoc faceretis in domo dei uestri. ego autem econtrario pro malis uestris, quae mihi reddidistis, uobis tribui bona, ut exterminarem egredientibus uobis de aegypto, ante faciem uestram, seon regem amorrhaeorum, qui tam excelsus erat et fortis quasi cedrus et quercus; et contriui fructum eius desuper, et radices deorsum. ego uos eduxi de aegypto, et per quadraginta annos longo ad terram sanctam feci peruenire circuitu, ut possideretis terram amorrhaei, de qua supra diximus; quam diuisit moyses filiis ruben et gad, et dimidiae tribui manasse et post tanta beneficia etiam hoc addidi, ut de filiis uestris assumerem mihi prophetas; et de iuuenibus uestris, siue electis, facerem nazaraeos, quos septuaginta interpretati sunt sanctificatos. neque uero ubi de laudibus dicitur dei, historiae ordo seruandus est, sed frequenter euenit ut quae prima facta sunt, extrema dicantur, et quae nouissima, referantur ad prima. quod septuagesimus septimus psalmus, et centesimus quartus, ubi signorum potentia, non ordo describitur, docere nos poterunt, et tituli psalmorum, de quibus duo tantum ponamus exempla, tertii psalmi, et quinquagesimi primi, ubi quae prius facta sunt, narrantur extrema, et quae extrema legimus, referuntur in principio. ante enim de doec idumaeo scriptum legimus in regum uolumine, qui titulus est quinquagesimi primi psalmi, quam absalon contra patrem surgeret, quod in tertii psalmi titulo praenotatur. itaque et amorrhaeus nouissimus exterminatus est, siue deletus, quod nunc primum refertur, et quod ascendere eos fecit de aegypto, postea et eduxit in eremum per quadraginta annos, in principio factum legimus, quae hic ultima dicuntur ordine commutato. prius ergo quam educeret nos deus de terra aegypti, de fornace ferrea, exterminauit ante faciem nostram amorrhaeum, qui dicitur amarus, siue lalêtos~g, id est loquens, siue famosus, et frequenti sermone celebratus. hic autem amorrhaeus et rex amorrhaeorum appellatur seon, arbor infructuosa et sterilis, non quo fructus non faciat, sed malos afferat fructus, de quibus dicitur: omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur. et de pseudoprophetis legimus: qui ueniunt in uestimentis ouium, et intus sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos, ex malis uidelicet fructibus. siue igitur fructum non faciat, siue faciat, sed non bonum, infructuosa arbor appellatur. iste seon, de quo scriptum est: iam securis ad radices arborum posita est, quia infructuosa arbor fuit, domino percutiente, succisus est, cuius altitudo cedrorum altitudini comparatur, de quibus legimus: uidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros libani; et transiui et ecce non erat; et quaesiui eum et non est inuentus locus eius. et pulchre transisse se dicit, quia ei qui transit de saeculo, et dicere potest: transiens uidebo uisionem hanc magnam, aufertur cedrus, et locus superbiae non poterit inueniri. fortitudo quoque eius, quasi quercus arboris durissimae atque fortissimae. ex cuius uocabulo philo, uir disertissimus hebraeorum, esau appellatum putat druinon~g, id est quercinum et roboreum, licet et esau possit poiêma~g, id est factura intellegi, ut ad mala opera referatur. de hoc forti atque robusto loquitur in euangelio: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet; si autem fortior illo superueniens uicerit eum, uniuersa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. nobis que praestitit dominus, ut fructus huius amorrhaei seon, quem interpretari infructuosam arborem diximus, quia mali erant, contereret desuper, et auferret, ne quis bonos aestimans, comederet et periret. radices quoque illius succidit atque comminuit, ut nihil postea malae arboris pullularet et ipse dominus fecit nos exire de saeculo, et per annos quadraginta, qui numerus semper afflictionis et ieiunii luctus est et doloris, per tribulationes et angustias peruenire ad terram sanctam, ut possideremus primum terram amorrhaei, et illius quondam regio fieret nostra possessio; et postea suscitaret de filiis nostris prophetas, omnes sanctos uiros, qui acceperunt spiritum prophetalem, de quibus in prima epistola ad corinthios plenius legimus. et de iuuenibus nostris, uel electis, assumeret nazaraeos et sanctificatos, qui deo suas animas immolantes, uinum quod inebriare potest, et statum mentis euertere, non attingunt, ut habeant comam samson, in cuius capite, quia caput uiri christus est, fortitudo et uictoria consistebat. numquid non ita est, filii israel, dicit dominus. et propinabitis nazaraeis uinum et prophetis mandabatis, dicentes: ne prophetetis. lxx similiter. me uobis tanta praestante beneficia, ut aduersarios uestros interficerem, et terram eorum uobis traderem, et de filiis uestris ac iuuenibus prophetas eligerem et nazaraeos, meo que cultui consecrarem. numquid potestis dicere quod ista non fecerim, et meam erga uos clementiam per quam uiuitis, denegare? qui in tantam rabiem prorupistis, ut inebriaretis nazaraeos meos uino, quibus lege praeceptum est, ut omne quod inebriare potest, non bibant, et prophetis mandaretis, ne in meo nomine prophetarent. quod et amos prophetae, quem nunc habemus in manibus, praecepit amasias sacerdos bethel; et hieremiae a rege mandatum est, ne uerbis domini loqueretur ad populum, intantum ut etiam sermones eius ignibus concremaret. de hoc loco haeresim suam tatianus, encratitarum princeps, struere nititur, uinum asserens non bibendum, cum et in lege praeceptum sit, ne nazaraei bibant uinum, et nunc accusentur a propheta, qui propinent nazaraeis uinum. qui si litteram sequuntur in omnibus, et iudaicas fabulas ecclesiis ingerunt christi, ergo et comam nutrire debent, et uuam passam ac uiridem non comedere, et super patre et matre mortuis non ingredi; et si forte haec fecerint et fuerint humana uel fragilitate, uel necessitate superati, radant capita, et irriti sint omnes dies consecrationis et laboris eorum. quod si haec non faciunt, neque possunt more iudaicorum cauponum miscere aquam uino, umbras ueritati, euangelii gratiae legis necessitatem, ebrietatem illam intellegant, qua curis saecularibus inebriatur et obruitur animae uigor, et illos prophetis mandare, dicentes: ne prophetetis, qui, liuore superati prohibent eruditos uiros doctrinae proferre sermonem. et dicente domino: uade et dic populo huic, illi econtrario iubent, ne loquaris in nomine domini, maxime si ille qui doceat, non turpi lucro et gloriae atque iactantiae, sed utilitati legentium audientium que prouideat. ecce ego stridebo subter uos, sicut stridet plaustrum onustum feno, et peribit fuga a ueloce, et fortis non obtinebit uirtutem suam, et robustus non saluabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et uelox pedibus suis non saluabitur, et ascensor equi non saluabit animam suam, et robustus corde inter fortes, nudus fugiet in die illa, dicit dominus. lxx: quapropter ecce ego uoluam subter uos sicut uoluitur plaustrum plenum stipula, et peribit fuga a cursore, et fortis non obtinebit fortitudinem suam, et pugnator non saluabit animam suam, et sagittarius non sustinebit, et uelox pedibus saluari non poterit, et eques non saluabit animam suam, et inuentum cor eius inter potentes, et nudus fugiet in die illa, dicit dominus. me uobis praestante beneficia, et educente uos de terra aegypti, et interficiente ante faciem uestram amorrhaeum, ut possideretis terram eius, et suscitante de filiis uestris prophetas, et de iuuenibus uestris nazaraeos, uos inebriabatis nazaraeos meos uino, et prophetis dicebatis: ne prophetetis. idcirco sicut plaustrum stipulae uel feni onere praegrauatum, stridore et sonitu longe exululat; sic ego uestra peccata ultra non sustinens, et quasi stipulam tradens incendio, clamabo et dicam: peribit fuga a ueloce, quem hebraei ieroboam filium nabath intellegunt, qui prius in aegyptum fugerat. hic autem non ipsos principes, sed domos eorum, et sobolem accipiamus. et fortis non obtinebit uirtutem suam - fortem basan interpretantur, qui fuit ad bella promptissimus -, et robustus non saluabit animam suam - hunc hic amri sentiunt -, et tenens arcum, non stabit, siue sustinebit, de iehu filio namsi, qui ioram regem israel sagitta percussit, dictum putant et uelox pedibus suis non saluabitur, manahem intellegunt, qui frustra festinans regi assyriorum dona direxit. et ascensor equi non saluabit animam suam, hunc phacee, filium romeliae, interpretantur, qui iuncto aram, id est syro, sub rege achaz iudaeae multa uastauit. et robustus corde, inter fortes, nudus fugiet in illa die, dicit dominus. solus osee qui ultimus rex decem tribuum fuit, et errantem populum ad dei cultum reuocare conatus est, quasi nudus egredietur de incendio. nudum autem uocat, quia sub ipso decem tribus captae sunt. hoc hebraei autumant, et sicut nobis ab ipsis traditum est, nostris fideliter exposuimus. nunc autem ad nostra redeamus. uoluere se subter eos plaustrum comminatur deus, feno uel stipula praegrauatum, ut quia frumentum non habent quod in horrea recondatur, fenum eorum et stipula incendio concremetur. hoc est fenum de quo propheta dicit: fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam euellatur, exaruit. et: omnis caro fenum. stipula autem illa est, super cuius incendio flebiliter propheta complorat, dicens: heu mihi. quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in uindemia, cum non sit botrus ad manducandum primitiua. heu mihi. anima, quia periit reuerens de terra, et qui rectum faciat, in hominibus non est: omnes in sanguine iudicantur, et reliqua. hoc est fenum et stipula, de qua et apostolus loquitur: ligna, fenum, stipula uniuscuiusque opus manifestum fiet, quoniam in die domini in igne reuelabitur. plaustrum que quod uoluitur, illud est, de quo in esaia legimus: conculcabitur moabitis, sicut conculcatur area in plaustris. et in alio loco: ponam, inquit, te sicut rotas plaustri nouas cum serrarum dentibus, et conteres montes, et comminues colles, ut postquam montes colles que contriueris, pereat fuga a ueloce, dicente paulo: nescitis quia hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit brauium. et in alio loco: currebatis bene, quis uos impediuit non acquiescere ueritati? unde et de se timens ait: non quia iam accepi, aut perfectus sim; curro autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a christo. haec uniuersa faciebat, ne periret fuga a ueloce; quamobrem cum iam peruenisset ad calcem, et accepisset brauium uictoriae, securus aiebat: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui, de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in die illa iustus iudex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui dilegunt aduentum eius. si gradu concito fugerimus, peccatum nos apprehendere non ualebit; sin autem ligauerit malitia pedes nostros, loquemur cum propheta ad deum: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? de malis cursoribus apostolus loquitur: non uolentis, neque currentis, sed miserentis est dei. sequitur: et fortis non obtinebit uirtutem suam; non quo fortis sit, sed quo fortem esse se iactitet. siue qui confidit in fortitudine sua, et non in dei misericordia, iuxta illud quod scriptum est: perdam sapientiam sapientium, et intellectum, prudentium reprobabo; non quo perire possit uera sapientia, et ueritatis intellegentia reprobari, sed quo eorum pereat sapientia, qui apud se uidentur esse sapientes et in sua eruditione confidunt. robustus quoque, siue pugnator, qui non saluabit animam suam, ille est qui nequaquam apostoli possidet armaturam, habens scutum, sed non fidei; accinctus lumbos, sed non in ueritate; indutus lorica, sed non iustitiae; portans gladium, sed non salutis. huiuscemodi pugnator non sanctificat praelium, nec domini potest bella bellare, contra ueritatem dimicans pro mendacio. talis pugnator non potest dicere: benedictus dominus deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. misericordia mea et refugium meum. habent et sagittarios haeretici qui frustra tendentes arcum, sagittam domini sustinere non poterunt, qui loquitur per esaiam: ego autem sicut sagitta electa in pharetra domini. isti sunt sagittarii, de quibus et dauid canit: ecce peccatores intenderunt arcum, parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde. et uelox, inquit, pedibus suis non saluabitur, qui propter acumen ingenii discurrit per testimonia scripturarum, et oratorum eloquentia, uel sophismatibus dialecticorum opprimere nititur ueritatem; et in eo praepeditur et corruit, quia non in domino, sed in suis confidit pedibus. ascensor quoque equi non saluabit animam suam, qui ignorat dictum per prophetam: fallax equus ad salutem. et nescit scriptum esse: dormitauerunt omnes qui ascenderunt equos. hic non saluabit animam suam, sed periens audiet: hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine domini dei nostri inuocabimus. isti impediti sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus. et robustus etiam corde inter fortes, nudus fugiet. qui locus dupliciter exponi potest: ut aut ideo possit euadere, quia exspoliauit se ueterem hominem, et pelliceas tunicas peccatorum, et nulla fuit sarcina praegrauatus, aut econtrario, quia nudus est et christi perdidit uestimentum; de quo et in apostolo dicitur: induite uos christum iesum. et in alio loco: siquidem induti non nudi inueniamur, nihil ei proderit fortitudo sua, sed in die proelii atque certaminis fugiet persequentes, et absque armatura apostoli resistere non ualens, hostibus terga praebebit.

Caput 3

audite uerbum, quod locutus est dominus super uos, filii israel; super omni cognatione, quam eduxi de terra aegypti dicens: tantummodo uos cognoui ex omnibus cognationibus terrae, idcirco uisitabo super uos omnes iniquitates uestras. lxx: audite, uerbum hoc quod locutus est dominus super uos, domus israel, et contra omnem tribum quam eduxi de terra aegypti dicens. uerumtamen uos cognoui de uniuersis tribubus terrae, idcirco ulciscar super uos omnes malitias uestras. ad filios israel prophetalis sermo dirigitur, et qui sint isti filii israel sequens uersus ostendit: super omni, inquit, cognatione, quam eduxi de terra aegypti, quod non solum in decem tribubus, sed in omnibus duodecim, addentes iudam et beniamin, debemus accipere. omnes enim de terra aegypti eduxit, et ait: tantummodo - siue, ut symmachus interpretatus est: solos -, uos cognoui ex omnibus cognationibus terrae. et quia solos uos cognoui, qui creator sum omnium, et uos habui peculiarem populum meum, idcirco super solos uos omnia uestra peccata restituam: potentes enim potenter tormenta patientur; qui autem minimus est, dignus est misericordia. et in hiezechiele legimus: a sanctis meis incipite. et iudicium dei de domo eius dicitur habere principium. hoc interim iuxta historiam dictum sit. ceterum quia auditus in scripturis sanctis, non solum iste accipitur quem auribus carnis excipimus, sed etiam ille, de quo dominus ait: qui habet aures audiendi audiat. unde et omnis populus uidebat uocem dei, proprie ad eos sermo fit domini, qui sensu uident dominum, quos eduxit de terra aegypti; et de potestate pharaonis - ut nequaquam luto et paleis deseruirent exstruentes aegyptias ciuitates -; et quos ex omnibus tribubus terrae cognouit, dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, magis autem cogniti ab eo. et in alio loco: qui ignorat, ignorabitur. non ergo omnes cognoscit dominus, sed eos, qui eius cognitione sunt digni, loquens in euangelio: recedite a me, operarii iniquitatis, nescio uos. in eo enim quod operarii iniquitatis sunt, ignorantur a domino. idcirco inquit quia solos uos cognoui, et meos habui, uisitabo super uos omnes iniquitates uestras. quem diligit dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit. et pulchre dixit: uisitabo, et non percutiam, quia plaga dei uisitatio est, atque curatio. et omnes, inquit, iniquitates siue peccata uestra uisitabo, ne quid impercussum remaneat, ne quid non recipiat sanitatem. numquid ambulabunt duo pariter, nisi conuenerit eis? numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? numquid dabit catulus leonis uocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? numquid cadet auis in laqueum terrae, absque aucupe? numquid auferetur laqueus de terra, antequam quid ceperit? si clanget tuba in ciuitate, et populus non expauescet? si erit malum in ciuitate, quod dominus non fecit, quia non faciet dominus deus uerbum, nisi reuelauerit secretum suum ad seruos suos prophetas. leo rugiet, quis non timebit? dominus deus locutus est quis non prophetabit? lxx: si ambulabunt duo simul omnino, nisi cognouerint se? si ructabit leo de saltu suo, praedam non habens? si dabit catulus leonis uocem suam de cubili suo omnino, nisi aliquid rapuerit? si cadet auis super terram sine aucupe? si deponatur laqueus super terram, nisi aliquid apprehenderit? si clanget tuba in ciuitate, et populus non timebit? si erit malitia in urbe quam dominus non fecit, quia non faciet dominus deus aliquid, nisi reuelauerit eruditionem suam ad seruos suos prophetas. leo ructabit et quis non timebit? dominus deus locutus est et quis non prophetabit? legi in cuiusdam commentariis, rem difficilem persuadere cupientis, octo sceleribus siue impietatibus atque peccatis: primum damasci, secundo gazae et ceteris urbibus palestinae, tertio tyri, quarto idumaeae, id est edom, quinto filiorum ammon, sexto moab, septimo iudae, hoc est duabus tribubus, octauo, quod extremum est, israeli, id est, decem tribubus, totidem comminationes nunc redditas, et primam primae, id est damasci, secundam secundae id est gazae, et reliquas reliquis respondere. quod utrum uerum sit, nouerit ipse qui scripsit. alius autem putat sex exempla proposita, duorum pariter in uia ambulantium, et leonis rugientis in saltu, et catuli leonis dantis uocem suam, cum aliquid apprehenderit, et auis captae ab aucupe, et laquei qui in terra defigitur ad capiendam praedam, et tubae in ciuitate clangentis, his que exemplis redditam similitudinem, ut quomodo superiora causam habent, et non fiunt nisi illa praecesserint, sic nullum in ciuitate accidere malum, quod domino praecipiente non factum sit. sunt qui primum exemplum aestimant continere doctrinam, quo non possint duo pariter ambulare, nisi sibi ante consenserint in eum qui fecit utrumque unum, et medium parietem maceriae destruxit, et duos condidit in unum nouum hominem; fecit que inter eos pacem, et copulauit uinculo caritatis ut cum fuerint simul duo, postulent a patre, et impetrent quicquid rogauerint. hae sunt duae uirgae quae sibi in hiezechiele copulantur, et duo populi circumcisionis et gentium, de quibus ad heliam loquitur dominus: reliqui mihi septem milia uirorum, qui non curuauerunt genu ante baal. et in alio loco deus: inuentus sum, ait, his qui me non quaerebant; apparui eis qui me non interrogabant. cum autem duo fuerint redacti in unum, adhaerebunt domino, et fiet unus spiritus: qui enim adhaeret domino, unus est spiritus. isti ergo duo qui sibi consentiunt, et in uia christi pariter ambulant, nullius aduersariorum possunt impetum pertimescere. quod si discordia separentur, statim eos leo rugiens inuadet, de quo et petrus apostolus ait: aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret. qui leo rugiens, non uersatur in agris consitis, non in uineis, non in oliuetis, nec inter ligna pomifera, quae laudant deum, sed ubi siluae sunt et inculta humus et bestiae commorantur. et non solum leonis patebunt morsibus, sed apprehendet eos catulus leonis, et ducet ad cubile suum, fugiens lucem et pergens ad tenebras. omnis enim qui peccat, amat tenebras et odit lucem, de quibus et in psalmo legimus: posuisti tenebras, et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestiae siluarum. catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a deo escam sibi. quaerit enim catulus leonis non eam praedam, quam possidet, quae suae est potestatis, sed ut de ecclesia christi rapiat, de quo in abacuc scribitur: escae eius electae. tertia poena est eorum quos discordia separauit, ut perdant alas, quibus prius sublimiter ferebantur, et de caelis in terram corruant, et teneantur ab aucupe, qui melius dicitur ixeutês~g eo quod haerente uisco, aues liberas capiat, quae propria uoluntate ad terrena descendunt. de quibus in prouerbiis scriptum est: non iniuste tenduntur retia auibus. iusta enim ruina est peccatorum, qui cum habuerint alas columbae, et per aerem uolitare debuerint, pondere peccatorum ad terrena depressi sunt, et uitio suo adhaeserunt uisco. de quo in apostolo legimus: qui adhaeret meretrici unum cum ea corpus efficitur. quarta poena discordantium est, ut capiantur laqueo, qui non in caelo sed in terra, positus est; de quo quod euaserit, sanctus gloriatur, et dicit: anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est et nos liberati sumus. iste est contritus laqueus, de quo apostolus loquitur ad credentes: deus conteret satanam sub pedibus uestris uelociter. rursum que in dauid legimus: iuxta semitam scandalum posuerunt mihi. non enim possunt decipere simplices quosque credentium nisi nomen christi proposuerint, ut dum putamus inuenire nos christum, pergamus ad antichristum. quinta poena est eorum qui reliquere pacem, quae exsuperat omnem sensum et quam dominus pergens ad patrem apostolis dereliquit dicens: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis, ut in ciuitate domini constituti, tubae sonitu terreantur. quicquid enim in scripturis sanctis dicitur, tuba comminans est, et grandi uoce aures credentium penetrans. si iusti sumus, per tubam christi ad beatitudinem prouocamur; si peccatores, audimus quae simus tormenta passuri; malum autem quod dominus facit in ciuitate, non contrarium est uirtuti, sed afflictio et cruciatus, de quo legimus: sufficit diei malitia sua, id est tribulatio et angustia. et in propheta legimus: ego deus qui feci lucem et tenebras, qui facio pacem et condo mala. sicut enim tenebrae contrariae sunt luci et diei, sic et paci bellum contrarium est, quod non per se malum est, sed malum uidetur his esse qui sustinent. et ut sciamus in scripturis sanctis malitiam interdum non contrariam uirtuti accipi, sed afflictionem poenas que et angustiam, unum adhuc de iona sumamus exemplum: et uidit deus opera eorum, quia conuersi essent a uiis suis pessimis, et paenituit eum super malitia, quam locutus est ut faceret eis. malitia utique ibi subuersio niniuitarum est, quam per prophetam deus fuerat comminatus, et non uirtuti contraria, quae ad peccatum pertinet, pro quo comminabatur tormenta peccantibus. sequitur: non faciet dominus deus uerbum nisi reuelauerit secretum suum, siue correptionem suam seruis suis prophetis; non quo omnia deus reuelet prophetis, quae in caelo faciat, uel ante iam fecerit, sed quae facturus in terris sit. reuelauit noe seruo suo quod esset inducturus diluuium. reuelauit abraham et lot seruis suis quod arsurae essent sodoma et gomorrha, adama et seboim. reuelauit ioseph interpretationem somnii septem annorum famis in aegypto, et ionae prophetae subuersionem niniuae, ut qui audirent uentura supplicia, aut agerent paenitentiam, et tormenta uitarent, aut contemnentes iustius punirentur. ita et nunc dominus reuelat per amos seruum suum ac prophetam, quid facturus sit decem tribubus, ut si fuerint ad meliora conuersae, et idola deseruerint, de imminenti periculo liberentur. et nota quod clemens et benignus deus semper futura praenuntiat, ne cogatur inferre supplicia. et quod haeretici calumniantur in creatore, quasi seuero ac truculento, crudeli, et tantum iudice, eo quod nullum sit malum in ciuitate, quod ille non faciat; hoc nos referimus ad magnitudinem misericordiae, quod non inferat poenas, nisi ante praedixerit. qui autem praedicit, non uult punire peccantes. leo, inquit, rugiet, et quis non timebit? dominus deus locutus est, quis non prophetabit? quis in hoc loco non pro impossibili, sed pro raro accipitur. ille enim non timebit, et ille non prophetabit, qui propter duritiam suam dominum audire contempserit. et est sensus iuxta historiam: si ad leonis uocem omnia contremiscunt, et cuncta animantium natura terretur, nos iubente deo, ut loquamur et annuntiemus populo uentura supplicia, non prophetabimus? non loquemur? scio quemdam in suis scriptum commentariis reliquisse leonem rugientem diabolum intellegendum, et rugientem his qui perituri sunt. deum autem, qui loquatur per prophetas, referendum esse ad dominum saluatorem, ut quomodo illi in malam partem audiunt leonis rugitum, et capiuntur in mortem, sic sancti in bonam partem dominum praecipientem audiant, et saluentur. auditum facite in aedibus azoti, et in aedibus terrae aegypti; et dicite: congregamini super montes samariae, et uidete insanias multas in medio eius, calumnias patientes in penetralibus eius, et nescierunt facere rectum, dicit dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas, in aedibus suis. lxx: annuntiate regionibus in assyriis, et in regionibus terrae aegypti; et dicite: congregamini super montem samariae, et uidete mirabilia multa in medio eius, et oppressionem in ea, et ignorauit quae futura sint coram ea, dicit dominus, qui thesaurizant iniquitatem et miseriam in regionibus eorum. supra diximus amos prophetam specialiter, immo magnam uoluminis partem ad decem tribus, quae appellantur israel et ephraim, et samaria, prophetare. itaque etiam nunc iubetur ut annuntiet azoto et terrae aegypti quae sequuntur. pro azoto nescio quid uolentes septuaginta assyrios posuerunt, cum azotus lingua hebraeorum appelletur esdod, et assyrii, assur. pro aedibus quoque quae dicuntur armanoth, uerterunt regiones, quae uocantur sadoth, et nihil in uerbo similitudinis habent. dicite, inquit, ut congregentur omnes gentes quae in uicino sunt, et uideant scelera israel, ne iniquum putent dei esse iudicium. quomodo si diceret: prius uidete quae faciant, et tunc meam sententiam comprobate. pulchre que intulit: super montes samariae, uel ciuitatis, quae nunc sebaste, tunc samaria uocabatur, uel uniuersae prouinciae, quae in montuosis sita est: et uidete insanias multas in medio eius, ut pro deo adorent uitulos, et immolent filios suos, nec hoc scelere contenti, calumnientur pauperes in penetralibus suis, et omnino rectum facere nesciant, thesaurizantes sibi non aurum et pecunias, quae interdum labore quaerentur, sed iniquitates et rapinas in aedibus suis; ut quia deserto cultu dei, adorauerunt idola, tradat eos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non oportet. et quia semel iuxta leges tropologiae, samaria refertur ad haereticos, qui custodes mandatorum dei esse se mentiuntur, praecipit sermo diuinus, ut in gentibus praedicent, quae non habent notitiam dei, in quarum doctrina ignis exurens est, et tribulatio et angustia, ut considerent falsam samariam, et ascendant ad montes superbiae eius, et uideant multas insanias in medio ciuitatis, dum unusquisque fingit quod uoluerit, et adorat figmentum suum; ut marcion bonum deum et otiosum, ut ualentinus aiônas~g triginta et extremum christum, quem appellat, ektrôma~g, id est abortiuum, ut basilides, qui omnipotentem deum portentoso nomine appellat abraxas~g, et eundem secundum graecas litteras, et annui cursus numerum dicit in solis circulo contineri, quem ethnici sub eodem numero aliarum litterarum uocant meithran~g. et iberae ineptiae in balsamo barbelo que mirantur. nonne hae insaniae sunt, et multae insaniae, unoquoque fingente quod in animum eius inciderit? calumniam quoque patiuntur in penetralibus eius, siue opprimuntur simplices quique credentium, dum sub nomine ueritatis colunt mendacium, et omnino rectum facere nesciunt, quia perdiderunt tramitem ueritatis, nec credunt in eo qui dicit: ego sum ueritas; et thesaurizant sibi dogmata iniquitatis, et rapiunt atque concludunt in aedibus suis, quos potuerint falso errore decipere. sin autem placuerit ut legamus assyrios - quod tamen in hebraico non habetur -, dicamus hos esse de quibus scriptum est: inducam super sensum magnum principem assyriorum, qui dixit: fortitudine mea faciam, et cetera, ut capiantur haeretici ab assyrio et teneantur in terra aegypti, de qua iam uenientes ad ecclesiam liberati sunt. propterea haec dicit dominus deus: tribulabitur et circumietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. lxx: propterea haec dicit dominus deus: tyrus et in circuitu terra tua deserta erit, et detrahet de te fortitudinem tuam, et diripientur regiones tuae. pro tyro, quae in hebraeo duabus litteris scripta est, sade et res, et appellatur sor, quod et aquila et septuaginta similiter transtulerunt. hebraeus qui me in scripturis sanctis erudiuit, tribulationem interpretatus est, nec renuimus eius sententiam, quia et symmachus, qui non solet uerborum kakozêlian~g, sed intellegentiae ordinem sequi, ait obsidio et circumdatio terrae. pro obsidione, quae ab eo dicitur poliorkia~g, fortitudo a theodotione posita est qui putauit non sar et sor, quod tribulatio, uel tyrus dicitur, sed sur legendum, quod proprie refertur ad petram durissimam, quae graece appellatur akrotomos~g, et quam nos latine silicem dicere possumus. loquamur ergo de singulis. lxx dixerunt: tyrus et per circuitum terra tua. uidebatur que pendere sententia: addiderunt ergo de suo: deserta erit; nec error interpretum est, ubi propter uerbi ambiguitatem, et tribulatio et tyrus dici potest. et est sensus: super montes samariae multas populus meus insanias perpetrauit, calumniam faciens, et rectum penitus ignorans, et thesaurizans sibi iniquitatem ac rapinas; ideo tribulabitur, siue conteretur, et assyrio exercitu terra circumdabitur eorum, et detrahetur, ait, ex te, o samaria, o decem tribus, o quondam populus meus, fortitudo tua; et diripientur in aedibus tuis, quae per calumniam ex miserorum lacrimis congregasti. haeretici quoque aut tribulabuntur in die iudicii, et omnis eorum fortitudo attenuabitur, et diripientur quae habuerant de rapinis, ut liberentur populi quos deceperant, aut certe cotidie per uiros ecclesiasticos tribulabuntur, et circumdabuntur testimoniis scripturarum, et detrahetur ex eis fortitudo syllogismorum, et uerborum argutiae quibus suum dogma firmauerant. et aedes eorum diripientur, ut qui rapti fuerant de ecclesia, ad ecclesiam reuertantur. haec dicit dominus: quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii israel qui habitant in samaria in plaga lectuli et in damasci grabato. lxx: haec dicit dominus: quomodo si auellat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic auellentur filii israel qui habitant in samaria contra tribum et in damasco. in principio amos, ubi uersiculos illos disseruimus: dominus de sion rugiet, et de hierusalem dabit uocem suam; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est uertex carmeli, diximus illum artis suae usum esse sermonibus, ut quia pastor gregum nihil terribilius leone cognouerat, iram domini leonibus compararet. iuxta hunc ergo sensum etiam nunc de eo quod saepe uiderat sumit exemplum, et sic decem tribuum paruas reliquias de assyriorum narrat manibus eruendas; quomodo si pastor, deuoratis omnibus membris, duo crura aut extremum auriculae de leonis faucibus rapiat, posito que comparationis exemplo, ita, inquit, eruentur filii israel, decem uidelicet tribus quae habitant in samaria, in plaga lectuli et in damasci grabato. quod mihi sic explanandum uidetur: legimus in esaia rasin regem aram, id est syrorum, qui regnabat in damasco, et phacee filium romeliae regem israel, inito foedere, contra iudam uenisse pugnantes; de quibus dominus praecipit achaz regi iudae et hierusalem ne timeat duos semiustos torres, quando in signum plenae libertatis, uirginis ei et conceptus et partus ostenditur. filii ergo samariae habitant in regione et plaga lectuli, requiescentes in syrorum auxilio, et in damasci grabato sibi uictoriam pollicentes, ut quomodo qui fessus est, refocillatur in lectulo; sic illi fractas uires uicinae gentis auxilio roborarent. unde et in eodem esaia per tyrum dicitur futurorum, quod nasciturus sit puer, qui priusquam sciat uocare patrem et matrem, accipiat spolia samariae et uirtutem damasci, quae scilicet contra hierusalem, iunctis uiribus, dimicabant. pro plaga lectuli et damasci grabato, septuaginta transtulerunt: contra tribum et in damasco, ut iuxta tropologiam tribum referamus ad iudam, et damascum ad uocationem gentium, de quibus unus grex factus est domini, cuius saepe oues leonum feritas laniat, de quorum faucibus uix duo crura aut extremum aufertur auriculae. in crure uia ostenditur doctrinarum in aure sacramenta dictorum. unde et apostoli absque calciamentis et ulla mortui animalis pellicula nudis pedibus iubentur incedere. et ad credentes dicitur: qui habet aures audiendi audiat. in apocalypsi quoque ioannis legimus: qui habet aures audiat, quid spiritus dicat ecclesiis. et manifestius per prophetam: ponite inquit, sermones uestros in auribus cordis uestri. hoc iter tam haeretici quam magistri eorum daemones impedire festinant, et intexere retibus, ut in uia quae christus est, corruamus. sed si uenerit uir ecclesiasticus et homo dei, et samson, qui interpretatur sol, leonem interficit, descendens que in inferni lacum, qui aquas refrigerat, tempore niuis, tempestatis, et hiemis, suffocat leonem, ut securo pede et tutis auribus dominum sequi et uerba eius audire ualeamus. audite et contestamini in domo iacob, dicit dominus deus exercituum, quia in die cum uisitare coepero praeuaricationes israel eum super, uisitabo et super altaria bethel; et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; et percutiam domum hiemalem cum domo aestiua; et peribunt domus eburneae: et dissipabuntur aedes multae, dicit dominus. lxx: sacerdotes, audite: contestamini domum iacob, dicit dominus deus omnipotens, quia in die qua ulciscar iniquitates israel super eum, ulciscar et super altaria bethel; et suffodientur cornua altaris et cadent super terram. confundam et percutiam domum pinnatam super domum aestiuam, et peribunt domus eburneae; et adicientur domus aliae multae, dicit dominus. quod in principio capituli iuxta septuaginta positum est, sacerdotes, in hebraico non habetur, sed pro hoc uerbo legitur ares, quod aquila interpretatus est grabatum; et puto septuaginta ipsum uerbum posuisse hebraicum, quod quidam non intellegentes pro ares legerunt hiereis~g, id est, sacerdotes. praecipit autem sermo propheticus ut primum audiant, deinde contestentur in domo iacob, id est in decem tribubus quae dominus dixerit. cum coepero, inquit, uisitare praeuaricationes, uel impietates domus israel, et eis reddere quae merentur, et captiuitatis tempus aduenerit, tunc destruentur altaria bethel, ubi erant aurei uituli, et amputabuntur cornua altaris, quod, ieroboam quoque manum extendente, diruptum est et ruent in terram, assyrio uastante, confracta. et percutiam, inquit, domum hiemalem cum domo aestiua, quod simpliciter iuxta litteram accipere possumus: tantarum eos fuisse opum, ut duplices haberent domus, hiemales et aestiuas, quarum aliae uersae essent ad aquilonem, aliae ad austrum, ut pro uarietate temporum, frigoris et caloris caeli que temperiem, prouiderent. possumus domum hiemalem appellare regnum israel, in qua frigus erat religionis et cultus dei, uarii que uentorum turbines, et saeua tempestas; et domum aestiuam, iudam et hierusalem, in qua erat templum, et offerebantur holocausta mane et uesperi, et uigebat calor religionis. et peribunt, ait, domus eburneae, quod et iuxta historiam stare potest. legimus enim achab regem israel tantis fluxisse deliciis, ut domum sibi eburneam fecerit. pro eburneis, domos dentis, id est elephantinas in hebraeo inuenimus. de quibus et in quadragesimo quarto psalmo scriptum est: a domibus eburneis, ex quibus delectauerunt te filiae regum in honore tuo. quando uisitare coeperit dominus praeuaricationes israel, qui prius deum mente cernebat, uisitabit et super altaria bethel, non unum altare, quod habet ecclesia, sed altaria haereticorum plurima. tot enim habent altaria, quot schismata. amputabit et cornua altaris, quod per superbiam unum habere se iactant. cadent que eorum cornua, id est arrogantia, in terram, et percutiet domum hiemalem eos haereticos qui laborant continentia et ieiuniis, xerophagiis et chameuniis, e quibus tatianus est et manichaeus. et domum aestiuam, ut nicolaitas et eunomianos, et ueteris haereseos nouos sectatores, qui propter uentris ingluuiem, omnem recipiunt uoluptatem. et peribunt domus eburneae, quae artifici dente et rhetorici nitoris splendore compositae sunt. et dissipabuntur aedes multae, quae in toto orbe dispersae sunt. una enim ueritate surgente, multa mendacia destruentur. pro domo hiemali, oikon~g ton~g peripteron~g, septuaginta transtulerunt, quod nos interpretati sumus, pinnatam, eo quod ostiola habeat per fenestras, et quasi pinnas ad magnitudinem frigoris repellendam.

Liber 2

Prologus

legi in quadam controuersia: imbecillitas corporis animi quoque uires se cum trahit. econtrario paulus apostolus: quando infirmor, inquit, tunc fortis sum, et: uirtus in infirmitate perficitur. spiritus enim contra carnem, et caro contra spiritum; haec inuicem sibi aduersantur, ne quae uolumus, illa faciamus. unde et in euangelio dicitur: spiritus promptus est, caro autem infirma. senectus multa se cum et bona affert et mala. bona, quia nos ab impudentissimis liberat dominis uoluptatibus, gulae imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et frigescente corpore, dormit cum perpetua uirgine sunamite, luxuriam que contemnens cum berzellai, delegat eam adolescenti filio chamaam, et non uult transire iordanem, atque in alienos fines de suis exire regionibus. quae autem putantur senectutis mala, ista sunt: crebrae infirmitates, pituita molestissima, quam graecorum alii koruzan~g, alii phlegma~g nuncupant, caligantes oculi, acescentes cibi, tremens interdum manus, nudi gingiuis dentes, et inter cibos cadentes. ad haec torminibus et aculeis stomachi, podagrae que et chiragrae doloribus saepe torquetur, ita ut ne stilum quidem aut calamum tenere queat, ut suis pedibus non possit incedere magna que parte uitae uideatur esse truncata, et multis membris praemortua. cum haec ita se habeant, in malorum comparatione tolerabilius sustinebo morbos, dummodo una et grauissima domina libidine caream. patitur quidem et senectus nonnumquam incentiua uitiorum, nullus que iuxta sanctum martyrem cyprianum, diu tutus est periculo proximus. sed aliud est titillari, aliud obrui uoluptatibus. ibi cum apostolo adolescentia loquitur, quae nouit uirentis corporis necessitates: non enim quod uolo bonum hoc ago, sed quod nolo malum illud facio et: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? hic autem raro inter emortuos cineres scintilla sublucens reuiuiscere nititur, et tamen incendia non potest suscitare. quam ob rem, pammachi, cano iam me cum capite, impetra mihi a domino ut comitem mihi merear habere sapientiam, de qua scriptum est: ama illam, et seruabit te; honora illam et amplexabitur te, ut ipsa adiuuante et socia, coeptum in amos opus expleam, secundus que liber principium sumat a uaccis basan, ut qui in osee propheta de uaccis siue uitulis bethauen pleno sermone tractaui, nunc quoque de uaccis pinguissimis possim disserere.

Caput 4

audite uerbum hoc, uaccae pingues, quae estis in monte samariae; quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes, quae dicitis dominis uestris: afferte et bibemus. iurauit dominus deus in sancto suo, quia ecce dies uenient super uos, et leuabunt uos in contis, et reliquias uestras in ollis feruentibus; et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiciemini in armon, dicit dominus. lxx: audite uerbum istud, uaccae basanitidis, quae estis in monte samariae, quae opprimitis pauperes, et conculcatis egenos, quae dicitis dominis uestris: date nobis ut bibamus. iurat dominus per sanctos suos, quoniam ecce dies uenient super uos, et tollent uos in armis; et eos qui uobis cum sunt in ollis negotiatores pestilentes, et eiciemini nudae contra inuicem, et proiciemini super montem remmam, dicit dominus. pro uaccis pinguibus, septuaginta posuerunt basanitidis. aquila et theodotio ipsum uerbum hebraicum basan; nos symmachi interpretationem secuti, qui ait, hai~g boes~g eutrophoi~g, id est boues saginatae, uaccas pingues interpretati sumus. loquitur autem ad principes israel et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis uacabant, ut audiant sermonem dei, et non aratores boues, sed uaccas pingues de armento se esse nouerint, siue quae nutriantur in pascuis basan, quae sunt loca herbarum fertilissima; ac per hoc significat eos, non agriculturae, sed immolationi et esui praeparatos. uos uaccae pingues estis in monte samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis uestris, id est pastoribus, per quos reges intellegimus: date nobis et bibemus, id est, iubete tantum et nos cuncta uastabimus. ex eo autem quod posuit: date nobis et bibemus, et non dixit: date et comedemus, ebrietatem eorum significat in uino atque luxuria, quae statum mentis euertunt. iurauit itaque dominus in sancto suo, uel in semetipso, uel in filio, uel in templo, uel in omni qui sanctus est et appellatur templum dei, quod aduentura sit dies non longe et post multa saecula, sed iam imminens: dies captiuitatis et angustiae, in quo uaccae leuentur in contis, et reliquiae earum in ollis feruentibus, pro quo et in hebraico et apud aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. pro contis quoque qui hebraice dicuntur sannoth, aquila interpretatus est clipeos, symmachus et lxx, arma, solus theodotio dorata~g, quem nos secuti, contos uel hastas interpretati sumus. hoc autem significat, quod capiantur in proelio, et portentur atque auferantur iure uictoriae, seruans tamen coeptam uaccarum metaphoram, ut quas esse pingues dixerat uaccas, earum carnes narret in contis uel scutis esse portandas. et sicut lebes feruentissimus minutos pisces pariter inuoluit, ita et uaccas basan absque ullo ordine captiuitatis miseriis opprimendas. quod que sequitur: et per aperturas exibitis altera contra alteram, sic explanari potest: aperta uobis est captiuitatis uia, et cum lebetes uestri fuerint exusti, exibitis altera contra alteram; secundum hebraeorum idioma, qui pro eo quod nos dicimus mutuo uel uicissim, mulierem et mulierem, hoc est alteram contra alteram uocant. et proiciemini, inquit, in locis armeniae, quae uocantur armona. denique symmachus interpretatus est: et proiciemini in armenia, pro quibus septuaginta, montem remmam, aquila montem armona, theodotio montem mona, quinta editio, montem excelsum, transtulerunt. uerbum autem domini quod uaccae basan iubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui uentri et gulae seruientes, recte appellantur uaccae pinguissimae, siue uaccae ignominiosae; hoc enim interpretatur basan, id est aischunê~g, quam si confusionem dicere uoluerimus, babylonem magis quam basan interpretabimur. hae uaccae pingues, siue ignominiosae et aridae, nam basan et hoc intellegitur, in monte samariae sunt, cui et in osee dicitur: aufer uitulum tuum, samaria. et rursum in eodem: quia seducens erat uitulus tuus, samaria; et ideo in monte samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt. samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones domini, sed quia custodes praeceptorum eius esse se iactent. quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. egenum et pauperem intellege ecclesiasticum uirum, qui ueritatis simplicitate contentus, haereticorum supellectilem, et eloquentiae fulgorem argumentorum que diuitias non requirit. hae uaccae dicunt dominis suis: afferte et bibemus. dominos earum uel principes peruersorum dogmatum possumus appellare ut ualentinum, et marcionem, et arium, et eunomium, aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inuenta corroborant. istis dicunt uaccae basanitidis: afferte nobis et bibemus. nisi enim illi dederint, isti quod deuorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, dominus loquitur ad samaritanam: omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. ergo qui de samaritanae, id est haereticorum aquis biberit, semper sitiet et ardorem siccarum faucium refrigerare non poterit, esaia de hoc eodem conclamante: sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem eius frustra sperauit; sic erunt omnes gentes quae pugnant contra hierusalem. uere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnauerit contra hierusalem ecclesiam dei, in somnis bibit, et anima eius uanis imaginibus illuditur. cum que se aestimauerit satiatum, tunc sitiendi habebit principium. unde et ad ecclesiasticum uirum dicitur: bibe aquas de uasis tuis, et de puteorum fontibus aquas tuas, et sint tibi soli. et iurat dominus deus tuus in sancto suo contra uaccas saginae et dapibus seruientes, siue iurat in sanctis suis, quod uenient dies super eas, dies iudicii atque poenarum; ut portantes eas in armis suis, et eos qui cum illis sunt, mittant in lebetes, siue portent; et uel ipsae uaccae sint negotiatores pestilentes, uel illi qui ueniunt ut portent eas, et eiciantur nudae inuicem se uidentes, proiciantur que super montem remmam, dicit dominus deus. debemus enim et iuxta lxx dicere, ne frustra eos proposuisse uideamur. quando uenerit contra haereticos dies iudicii atque uindictae, tunc auferentur in armis, hoc est cum armis suis, quibus aduersus ecclesiam dimicauerant, uel uicti armatura dei, et ab illius pugnatoribus superati, mittentur in lebetes, ut exurantur et excoquantur qui fuerunt prius negotiatores pestilentes, ad hoc enim negotiabantur, ut morti traderent quos deceperant. isti sunt de quibus dicitur: filii heli, filii pestilentiae, qui in cathedra pestilentium sederunt. cum que excocti fuerint et exusti, egredientur nudi, nihil eorum habentes, quae sibi antea praesumebant. et uidebunt ignominiam suam, et proicientur super montem remmam, qui interpretatur sublimitas, ut in sua superbia conterantur. quidam remmam, uisionem alicuius, id est horasin~g tinos~g, interpretantur. non enim omnia uidere poterant, sed sibi partis alicuius scientiam promittebant, ut proiciantur, in eo quod se scire credebant. possumus iuxta litteram, quando uenerint dies captiuitatis super uaccas samariae, intellegere quod superent eas in praelio, et opprimant armis suis, et in congressione superatas compellant ad urbes munitas, quae comparentur ollis feruentibus, ut quomodo hierusalem habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollae feruenti et plenae carnium, sic et urbes samariae ollis feruentibus comparentur, quae fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captiuitatem mutuo se uidentes, et transferri in armon montes armeniae, qui medis persis que confines sunt. uenite ad bethel, et impie agite, ad galgalam, et multiplicate praeuaricationem; et afferte mane uictimas uestras, tribus diebus decimas uestras. et sacrificate de fermentato laudem, et uocate uoluntarias oblationes, et annuntiate. sic enim uoluistis, filii israel, dicit dominus deus. unde et ego dedi uobis stuporem dentium in cunctis urbibus uestris, et indigentiam panum in omnibus locis uestris; et non estis reuersi ad me, dicit dominus. lxx: introistis in bethel, et inique egistis; in galgala multiplicastis impie agere, et intulistis mane hostias uestras, in die tertio decimas uestras. et legerunt foris legem et inuocauerunt confessiones. annuntiate quia haec dilexerunt filii israel, dicit dominus deus. et ego dabo uobis stuporem dentium in cunctis urbibus uestris, et indigentiam panum in omnibus locis uestris; et non estis reuersi ad me dicit dominus. primum historiae fundamenta iaciamus: o israel miserabilis iam tibi uicina captiuitas, iam assyrius instat exercitus; fac quod libet, age impie; cum idolis libere fornicare, ut quanto tu fueris impudentior, tanto mea super tormentis tuis iustior uideatur sententia. uenite, inquit, in bethel, in qua aureum posuistis uitulum, et impie agite in deum. uenite ad galgalam locum idololatriae, de qua per osee locutus sum: omnis malitia eorum in galgalis. et rursum in eodem: frustra erant in galgala bobus immolantes. cum que ueneritis ad galgalam: multiplicate praeuaricationem. quicquid enim ibi egeritis, praeuaricatio contra deum est, cui idola praetulistis. et afferte mane uictimas uestras, ne in scelere sit ulla dilatio. tribus diebus decimas uestras, siue, ut interpretatur symmachus, tertia die decimas uestras. cuius loci haec nobis uidetur explanatio: in leuitico lege praeceptum est, ne quaedam hostiae in diem alterum reseruentur, et ne aliae in diem tertium remaneant, quod si remanserint, immundae sint. est igitur sensus: immundas cotidie uictimas caedite, et contaminata offerte sacrificia, et sacrificate de fermentato laudem, quod iuxta praecepta moysi deo penitus non offertur. pro laude eucharistian~g, id est, gratiarum actionem interpretatus est aquila, quae hebraice dicitur thoda. et uocate, inquit, uoluntarias oblationes, quas hebraei appellant nadaboth, id est spontaneas. ultroneum autem sacrificium ad laetitiam pertinet, quod latine epulum possumus appellare. cum que hoc feceritis, impietatem uestram omnibus nuntiate, ut non solum fecisse, sed et alios docuisse uideamini. haec autem praecipio, et imperatiuo modo loquor, ut uestrae satisfaciam uoluntati, quia sic egistis et sic uoluistis, filii israel, dicit dominus deus. quapropter et ego dedi uobis stuporem dentium ut lxx transtulerunt, quos in hoc loco propter simplicitatem uerbi secuti sumus, siue munditiam dentium, ut interpretati sunt aquila et symmachus, ut per mundos dentes, famis magnitudinem demonstrarent. et feci indigentiam panum, non in una urbe, sed in cunctis urbibus uestris, nec in uno loco, sed in omnibus locis uestris. cum que hoc fecerim, non puniens, sed occasionem tribuens paenitentiae, nec sic quidem reuersi estis ad me, dicit dominus. haec iuxta hebraicum diximus, transeamus ad lxx interpretes, et quid nobis iuxta anagogen uideatur in singulis, breuiter disseramus; neque enim si in utraque editione utrumque dicere uoluerimus, librorum patitur magnitudo. ingressi estis in bethel, id est, in domum dei, quod sentitur ecclesia, et impie egistis in dominum, illius praecepta calcantes. in galgala autem, quod interpretatur reuelatio, siue uolutabrum, impietates multiplicastis, sanctarum uobis scripturarum scientiam uindicantes, et dum erigimini in superbiam, estis in ceni ultima deuoluti. intulistis quoque mane hostias uestras, die tertia decimas uestras transfigurati in angelum lucis, et triplicem intellegentiam scripturarum, - de qua nobis praeceptum est, ut describamus eam tripliciter in cordibus nostris - in unius diei sententiam coarctantes. debemus enim scripturam sanctam, primum secundum litteram intellegere, facientes in ethica quaecumque praecepta sunt. secundo iuxta allegoriam, id est, intellegentiam spiritalem. tertio secundum futurorum beatitudinem. uos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritalia uobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, parietibus tectum desuper imponentes. nec hoc sunt haeretici, de quibus et ad quos dicitur, impietatis fine contenti, sed legerunt foris legem dei de ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae peruerso corde simulauerunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt; siue sacrificauerunt de fermentato, super quo in euangelio dicitur: cauete uobis a fermento, id est doctrina pharisaeorum. et haec fecerunt non errore, sed studio; non fortuita uoluntate, sed maiorum caritate plenissima. unde ultionem super his dominus comminatur: dabo, inquiens, uobis stuporem dentium qui graece gomphiasmos~g dicitur. si quis enim secundum hiezechiel, uuam acerbam comederit, stupebunt dentes eius, ut non bene scripturarum sanctarum testimoniis abutentes, comedentes que ea immatura et absque sua dulcedine, perdant robur dentium, ne possint dura commolere et in aluum toto corpori profutura transmittere. hanc stuporem dentium ciborum que penuriam dabo et in cunctis urbibus, atque in omnibus locis uestris ut patiamini famem sermonis dei, et eius panis qui de caelo descendit, et de quo in psalmis scribitur: panem angelorum manducauit homo. quae uniuersa feci, non ob crudelitatem et saeuitiam, ut haeretici calumniantur, truculentiam tristis iudicis, sed ut conuerteremini ad me, iuxta illud quod scriptum est: frustra percussi filios uestros, disciplinam non recepistis. ego quoque prohibui a uobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. et plui super ciuitatem unam et super ciuitatem alteram non plui. pars una compluta est et pars una, super quam non plui, aruit. et uenerunt duae et tres ciuitates ad ciuitatem unam, ut biberent aquam et non sunt satiatae; et non redistis ad me, dicit dominus. lxx: et ego repressi a uobis pluuiam ante tres menses uindemiae; et pluam super ciuitatem unam et super ciuitatem unam non pluam. pars una irrigabitur et pars super quam non pluero, arefiet. et congregabuntur duae et tres ciuitates in ciuitatem unam, ut bibant aquam, et non satiabuntur; et non estis reuersi ad me, dicit dominus. non solum stuporem dedi dentium in cunctis urbibus uestris, et indigentiam panum in omnibus locis uestris, sed prohibui a uobis imbrem, cum adhuc superessent tres menses usque ad messem, quae appellatur pluuia serotina, et agris palaestinae aruis que sitientibus uel maxime necessaria est ut quando herba turgeret in messem et triticum parturiret, nimia siccitate marcesceret. significat autem uernum tempus extremi mensis aprilis, a quo usque ad messem frumenti, tres menses supersunt: maius, iunius, iulius. pro messe, suo more lxx uindemiam transtulerunt, quod si recipimus, omnino iuxta omnes orientis regiones et insolitum et impossibile est. numquam enim in fine mensis iunii, siue in mense iulio, in his prouinciis, maxime que in iudaea, pluuias uidimus. denique in regum libris pro signo magno atque portento diebus aetatis et messis, orante samuele, pluuiae concitatae sunt. et superfluum erat nunc comminari mensis iulii siccitatem, in quo numquam pluuias dederat. prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. in his enim locis in quibus nunc degimus, praeter paruos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbrem diuina ira suspenderit, maius sitis quam famis periculum est, quod et in diebus heliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum scriptura commemorat. et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac uarietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros eius pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere, ut duae et tres ciuitates pergant ad aliam ciuitatem, et tamen non satientur aquarum potibus. cum que haec fecerit, non in poenam, sed in medicinam, increpat in scelere permanentes, et nec sic quidem ad me redistis, dicit dominus. prohibet quoque siue reprimit dominus ab haereticis pluuias spiritales, et omnem rorem diuinae sapientiae, et mandat nubibus suis, ne pluant super eos imbrem ante tres menses messis, siue uindemiae, ut ad fructum mysterii trinitatis peruenire non possint. et quomodo sol iste, quem cernimus, annuum cursum suum, donec ad pristinam metam redeat, duodecim explet mensibus, qui singuli tricenis uoluuntur diebus; et luna quae hebraice iare, graece mênê~g dicitur, iuxta utramque linguam ex suo nomine mensibus nomen dedit, et solis illustratur radiis ab ea parte qua ei uicina est, uel plus minus pro uarietate temporum lumen accipiens, sic et ecclesia, ueri solis splendore decorata, duodecim implet apostolorum numerum. unde et duodecim in israel appellantur tribus, et in testimonium aeternae memoriae, de iordanis alueo duodecim lapides auferuntur, ut ponantur in loco secundae circumcisionis. pluit autem dominus super unam ciuitatem uerae confessionis ecclesiam, et super alteram non pluit, quae in haereticorum conciliabulis est. cum que illa imbrem recipiat sempiternum, ista iugi ariditate siccatur, ut qui sitiunt, coacti penuria, ueniant ad domini ciuitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. iste est autem fons qui dicit per hieremiam: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt. hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit, quos fontes patris et filii et spiritus sancti in cerui sitientis modum psalmista suspirat, dicens: sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. cum que duae et tres ciuitates ad unam perrexerint ciuitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei et caritatis, non satiabuntur, quia ad diuinam gratiam requirendam, non uoluntate, sed necessitate uenerunt. percussi uos in uento urente, et in aurugine. multitudinem hortorum uestrorum, et uinearum uestrarum, oliueta uestra et ficeta uestra comedit eruca, et non redistis ad me, dicit dominus. lxx: percussi uos in ardore et in aurugine. multiplicastis hortos uestros uineas uestras, et ficus uestras, et oliueta uestra comedit eruca, et ne sic quidem conuersi estis ad me, dicit dominus. non solum priora feci, ut uos corrigerem, sed quicquid superfuit siccitati, uento urente percussi et aurugine. pro uento urente, anemophthorian~g aquila et symmachus et theodotio interpretati sunt. septuaginta purôsin~g, quam nos combustionem possumus dicere. auruginem autem omnes ikteron~g similiter transtulerunt, absque theodotione, qui solus ôchriasin~g, quae pallorem significat interpretatus est. cum que aduersum iram domini multiplicarent hortos et uineas et ficeta et oliueta, omnia eruca consumpsit, de qua in ioel plenius dicitur. et ne plagis quidem ac malorum pondere ad dominum uenire uoluerunt. quo dicto, confundantur haeretici, qui disciplinam creatoris, et, ut ita dicam, medicinam, crudelitatem interpretantur. percutit autem spiritaliter haereticos dominus exustione ea de qua paulus apostolus: melius est, inquit, nubere, quam uri. et princeps apostolorum: carissimi, nolite peregrinari in ardore, qui ad tentationem uobis accidit. et aurugine quae felle diffuso, ruborem sanguinis in pallorem commutat, et nihil in corpore sani esse permittit, intantum ut etiam mella dulcissima amara uideantur. et qui dudum audiebant in ecclesia: gustate et uidete quoniam suauis est dominus, ipsi que dicebant: quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo. uocentur parapikrainontes~g, et aquae eorum ac pluuiae non stillent dulcedinem nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem, sed appellentur mara, id est, amaritudo. isti multiplicauerunt sibi hortos, in quos ne sua uinea mutaretur, naboth occumbere uoluit. qui enim infirmus est, olera manducet. et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in iudicium diaboli sibi magna promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli uenena commisceant, etiam uineas et oliueta et ficeta habere se iactant, sed uinea eorum uinea sodomorum est; oliueta eorum non sunt de bonis oliuis, sed oleastris, quos apostolus radicibus bonarum oliuarum praecipit inserendos. ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas hieremias prae amaritudine comedi non posse testatur. ad quae cum dominus uenerit, aeterna eis ariditate maledicit, ut numquam afferant fructus, ne uirore foliorum decipiant transeuntes. et ut intellegamus hortos haereticorum et uineas et oliueta et ficeta ad malam partem referri, singulis sermonibus addidit uestra, ut non dei, sed haereticorum ea esse monstraret. hortos uestros, uineas uestras, oliueta uestra et ficeta uestra, quae omnia eruca populata est, extremum poenarum omnium; quae non auolat ut locusta, et huc illuc discurrens semesa dimittit, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigris que morsibus uniuersa consumit. cum que haec passi sunt, nec sic quidem ad dominum redire uoluerunt. misi in uos mortem in uia aegypti, percussi in gladio iuuenes uestros usque ad captiuitatem equorum uestrorum. et ascendere feci putredinem castrorum uestrorum in nares uestras, et non redistis ad me, dicit dominus. lxx: emisi in uos mortem in uia aegypti, et occidi in gladio iuuenes uestros cum captiuitate equorum uestrorum. et eduxi in igne castra uestra in ira mea, et ne sic quidem reuersi estis ad me, dicit dominus. per omnia flagella et tormenta eruditur israel, unde et eo tempore quo ab aegyptiis auxilia postulabant, mittitur in eos mors, et percutiuntur in gladio iuuenes eorum, et equos quos sibi contra dei praeceptum multiplicauerant, captiuitas saeua concludit, ut putredo castrorum et fetor morientis exercitus, uiuentium nares impleat. cum que et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit dominus. qui non solum illo tempore, sed cotidie mittit mortem in uia aegypti, ut qui aegyptiam triuerit semitam, audiat moriens docentem apostolum: quod enim mortuus sum, peccato mortuus sum; quod autem uiuo, uiuo deo. et in alio loco: si mortui sumus cum christo, simul etiam uiuemus cum eo. et iterum: semper mortificationem iesu in corpore meo porto. et rursum: uiuo autem iam non ego, sed uiuit in me christus. hac morte uiuificare nos uult dominus, ut morientes peccato, uiuamus deo. morimur autem peccato, quando mortificamus membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam et reliqua. legimus in esaia, dumtaxat iuxta septuaginta interpretes - alioquin in hebraico aliter continetur -: misi mortem in iacob, et uenit super israel. iacob, uocabulum nascentis est corporis; israel, nomen benedictionis. quia enim tota nocte luctauit et uicit in certamine, et oriente lucifero dicere potuit cum apostolo: nox praecessit, dies appropinquauit, propterea israel, uidentis deum, sortitus est nomen. mittitur ergo primum mors in iacob, ut mortificemus membra nostra super terram, et per mortificationem membrorum corporalium, ueniamus ad mortem israelis, ut omnia in nobis perturbationum incentiua moriantur. percutit deus quicquid robustum in malis est, et peruersa erigitur iuuentute, ne ad senectutem usque perueniat, equos que tradit captiuitati, ne per praecipitia labantur inferni; et ascendere facit putredinem castrorum in nares eorum, ut sua peccata cognoscant, et putere sentiant, dicant que cum dauid: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae. cum que haec sanantis uoto fecerit, nec sic quidem reuersi sunt ad eum, dicit dominus. subuerti uos sicut subuertit deus sodomam et gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit dominus. lxx; subuerti uos sicut subuertit deus sodomam et gomorrham, et facti estis sicut torris erutus de igne, et ne sic quidem conuersi estis ad me, dicit dominus. extrema medicina est, et decem tribuum, et haereticorum, et omnium peccatorum, ut postquam mortem miserit in uia aegypti, et percusserit iuuenes eorum gladio, equos que consumpserit, et ascendere fecerit putredinem castrorum in nares eorum, et nec sic quidem ad eum reuersi fuerint, subuertat eos sicut subuertit deus sodomam et gomorrham; et cum subuersi fuerint, ob similitudinem criminum sodomae et gomorrhae, pessima que in eis aedificia diuinus ignis exusserit, ipsi liberentur quasi torris raptus de incendio. et quomodo lot, sodoma pereunte, seruatus est, amittens substantiam et partem corporis sui, quam intellegimus uxorem, sic isti omnes sodomorum diuitias amittentes euadant nudi, iuxta illud quod in apostolo legimus: si cuius opus manserit quod superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. qui ergo saluatur per ignem, quasi torris de incendio rapitur. et ad istiusmodi homines, quos in euangelio saluator arguens loquebatur: si filii essetis abraham, opera abraham faceretis. ioannes baptista dicit: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere a uentura ira? facite ergo fructum dignum paenitentiae, et ne uelitis dicere intra uos patrem habemus abraham. dico enim uobis, quoniam potest deus de lapidibus istis suscitare filios abraham? igitur et israel et cuncti haeretici, quia habebant opera sodomae et gomorrhae, subuertuntur ut sodoma et gomorrha, ut quasi torris raptus de incendio liberentur. et hoc est quod in propheta legimus: restituetur sodoma in antiquum, ut qui suo uitio sodomitis est, postquam in eo sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum. quapropter haec faciam tibi, israel; postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum dei tui, israel; quia ecce formans montes, et creans uentum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae dominus deus exercituum nomen eius. lxx: propterea sic faciam tibi, israel; uerumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut inuoces deum tuum, israel. quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines christum suum faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae dominus deus omnipotens nomen eius. pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in hebraico scriptum est eceb, et aquila interpretatus est husteron~g, id est postea, et theodotio nouissime, et septuaginta uerumtamen; in hebraico sic legi potest: quapropter haec faciam tibi, israel, postea, id est multo post tempore, et in nouissimis saeculis, ut rursum ab alio principio uersus incipiat: cum que hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum dei tui, israel. rursum que in eo loco ubi septuaginta transtulerunt: praeparare ut inuoces deum tuum, et nos iuxta theodotionem posuimus: praeparare in occursum dei tui, symmachus et quinta editio transtulerunt: praeparare ut aduerseris deo tuo, quod hebraice dicitur, hechin lacerath eloiah. pro montibus quoque qui hebraice dicuntur arim, soli septuaginta brontên~g, id est, tonitrum uerterunt. cur autem illi spiritum, et nos dixerimus uentum, qui hebraice uocatur rua, causa manifesta est, quia hoc uerbo et uentus et spiritus appellatur. quod que sequitur: annuntians homini eloquium suum, cunctis ita ut nos uertimus interpretantibus, soli septuaginta transtulerunt: annuntians in homines christum suum, uerbi similitudine et ambiguitate decepti. si enim legamus christum suum quod hebraice dicitur messio, scribitur per has litteras mem, sin, iod, heth, et uau, quod lxx putauerunt. sin autem ut in hebraeo est, iuxta aquilam tên~g homilian~g autou~g, iuxta symmachum to~g phônêma~g autou~g, iuxta theodotionem, ton~g logon~g autou~g, iuxta quintam editionem tên~g adoleschian~g autou~g, quae omnia interpretantur; quod sit eloquium eius, his litteris scribetur, mem, he, quod dicitur ma, hoc est quod, uel quid. deinde sin, iod, heth, quod legimus sia, id est eloquium. o autem quod scribitur per solam litteram uau, autou~g, id est eius, significat, simul que commixtum legitur masio, a superiori uerbo he secundam litteram plus habens. de uarietate interpretationis diximus, quae molesta erit neglegentibus, studiosis grata, nunc ad sensum eorum quae scripta sunt, transeamus. dedi stuporem dentibus uestris, et non redistis ad me, dicit dominus. prohibui a uobis imbrem, et plui super ciuitatem unam, et super alteram non plui, et uenerunt duae et tres ciuitates ad unam ut biberent aquam, et non sunt satiatae, et nec sic redistis ad me, dicit dominus. percussi uos in uento urente, et in aurugine hortos uestros et uineas et oliueta atque ficeta, et non redistis ad me, dicit dominus. misi in uos mortem in uia aegypti, et percussi in gladio iuuenes uestros, et ascendere feci putredinem castrorum uestrorum in nares uestras, et non redistis ad me, dicit dominus. subuerti uos sicut subuertit dominus sodomam et gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit dominus. idcirco haec faciam tibi, o israel, ut qui praeterita contempsisti, saltim ad ea quae illaturus sum, corrigaris. cum que dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera israel pendet incertus - quae ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur -, agat paenitentiam, ne deus inferat quae minatur. postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad inuocandum dominum deum tuum. omnis enim qui inuocauerit nomen domini, saluus erit, siue praeparare in occursum dei tui, ut uenientem ad te dominum, tota auiditate suscipias. iste est qui firmat tonitruum, siue montes confirmat, ad cuius uocem caelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur. iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur, sed uentum intellegimus, siue spiritum hominis, quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus. uel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: auferes spiritum eorum, et deficient, et in puluerem suum reuertentur. et: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspirauit. cum que creauerit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, siue annuntiat homini eloquium eius, qui cogitationum secreta cognoscit; et quid latens animus tacito sensu tractet, intellegit, iuxta illud quod in hieremia secundum hebraicum legimus: prauum est cor omnium et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans cor, et probans renes. quod et in centesimo tricesimo octauo psalmo scriptura testatur: imperfectum meum uiderunt oculi tui. et est sensus: antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, uiderunt me oculi tui. et hieremias audit a domino: priusquam te formarem in utero, noui te; et antequam exires de uulua, sanctificaui te, et prophetam in gentibus posui te. et euangelista: uidens autem iesus cogitationes eorum. sin autem legerimus: annuntians homini eloquium suum, iuxta superius dictum accipiendum, in quo ait: non faciet dominus deus uerbum, nisi reuelauerit secretum suum seruis suis prophetis. qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium eius, siue suum, ipse est qui facit auroram et diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum, cuius nomen est dominus deus omnipotens, pro quo in septuaginta legitur: et annuntians in homines christum suum, sub qua occasione haeretici, spiritum sanctum creatum uolunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines christum suum, ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis. quibus respondebimus iuxta sensum eorum, et uulgatam editionem: qui creator est omnium, et firmat tonitruum, siue fingit montes, consequenter educit uentos de thesauris suis, et quasi uniuersitatis conditor, filium suum christum hominibus repromittit. postquam autem christus fuerit nuntiatus, tunc nobis ueritatis lumen aperitur, non ad perfectum, quia nunc ex parte uidemus, et ex parte cognoscimus, et per speculum et imaginem ea quae uentura sunt, contemplamur. unde sequitur: faciens mane et nebulam, et ascendens super excelsa terrae. excelsus enim in excelsis est dominus, et non habitat in humilibus, qui excelsus est, sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in caelestibus, et in carne ambulantes non uiuunt secundum carnem, sed secundum spiritum. quod si iuxta symmachum et aquilam legerimus: haec faciam tibi, israel, postea, et cum haec fecero tibi praeparare aduersanti deo tuo israel, sic intellegendum est: feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo describit, et quia noluisti reuerti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. occidisti seruos, quos ad te miseram; mittam nouissime filium meum, tu autem iuxta consuetudinem tuam, qua semper uoluntati dei restitisti, praepara te ut contradicas et aduerseris deo tuo. iuxta illud quod scriptum est: ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur. et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat, sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltim correptus non faciat quod praedictum est.

Caput 5

audite uerbum istud, quod ego leuo super uos planctum. domus israel cecidit non adiciet ut resurgat. uirgo israel proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. lxx: audite uerbum istud, quod ego assumam super uos planctum. domus israel cecidit, non adiciet amplius ut resurgat. uirgo israel proiecta est super terram suam, non est qui suscitet eam. quantum ad ordinem litterae pertinet et coeptam historiae ueritatem, decem tribus, quae appellantur israel, ductae in captiuitatem, nequaquam in terram suam postea sunt reuersae. uirgo autem appellatur populus israel, non quia in uirginitatis permanserit puritate, sed quia quondam instar uirginis sit domino copulatus. unde et planctum super eum propheta iubetur assumere, quod nequaquam in antiquum restituatur gradum. quantum uero ad intellegentiam spiritalem, planctum super omnem israel, qui deum mente cernebat, et postea ei seruire desiuit, assumit propheta, secundum illud quod hiezechieli praecipitur, ut deuoret librum, in quo et intus et foris scriptum erat lamentatio, et carmen, et uae. intus intellege salomonis canticum sequens, qui ait: introduxit me rex in cubiculum suum. et quadragesimum quartum psalmum, in quo scriptum est: omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. foris autem est quicquid in littera legitur, et uidetur in cortice, et in medulla spiritus non tenetur. itaque et iuxta litteram et iuxta tropologiam, in omnibus prophetarum libris scriptus est planctus super eos qui post peccata agunt paenitentiam. carmen super illos qui nulla peccatorum sorde maculati, cantico et laude sunt digni: uae super eos qui non agunt paenitentiam, sed iuxta duritiam cordis sui thesaurizant sibi iram in die irae. si autem, ut diximus, planctus est super eos, qui agunt paenitentiam, et paenitentia reddit uulneris sanitatem, quomodo iuxta septuaginta dicitur: domus israel cecidit, amplius non resurget. uirgo israel errauit in terra sua, non est qui suscitet eam? quod sic solui potest: postquam domus israel sua uoluntate corruerit, nequaquam pristinam recipiet dignitatem postquam uirgo israel errauerit in terra sua, ultra inuenire non poterit suscitantem. et considera uerborum proprietates. qui domus est, et numeratur in turba, cadere dicitur. qui autem de numero uirginum, si errauerit, ob leue quoque peccatum non poterit suscitari, non quo non suscitetur, sed nequaquam suscitetur uirgo israel, et nequaquam resurget dominus israel. non est enim eadem gloria eius qui semper secutus est dominum, et eius qui aberrauerit a grege, et postea boni pastoris humeris reportatus est. unde et per alium prophetam dominus ait: malo paenitentiam peccatoris, quam mortem. paenitentia non sanctitati purissimae et ecclesiae christi, - quae non habet rugam neque maculam -, sed morti et inferis comparata fit melior. haec dicimus, non quo iuxta nouatum tollamus spem paenitentiae, sed quo timidiores faciamus eos, et idcirco sollicitos, qui aperta ianua paenitentiae, dum sperant futura, perdunt praesentia, et qui absque uulnere poterant permanere, incauti uulnus accipiunt, ut postea dolore crucientur. multae mansiones sunt apud patrem meum, et stella a stella differt in claritate, ita et resurrectio mortuorum, sanctis splendentibus sicut sol et luna, uesper et lucifer. qui autem post peccatum egerint paenitentiam, pro diuersitate meritorum stellis aliis aequabuntur. quia haec dicit dominus deus: urbs de qua egrediebantur mille, relinquetur in ea centum, et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo israel. lxx similiter. causas quibus domus israel corruens non resurgat, et uirgo israel errans, uel proiecta in terram, non habeat suscitantem, reddit sermo diuinus. urbs, inquiens, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum, et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo israel; ut ubi quondam fuerat multitudo, propter nimiam uastitatem, uix decima pars remaneat. et ne omnino haerentes litterae, sacramenta numerorum relinquamus intacta, septenarium numerum esse sanctum, etiam sabbatum probat, in quo requieuit deus ab omnibus operibus suis. et iubet ne quid in eo operis seruilis fiat, nisi ea tantum quae ad animam pertinent, et ne in eo onera portemus. unde et in solitudine qui die sabbati ligna collegerat, quae arsura sunt, sententia domini condemnatur. et septem hebdomades complent numerum sanctae pentecostes, et iubilaeus annus remissionis tubarum que clangentium hoc numero texitur. in septimo quoque mense figuntur tabernacula, et hebraeus, cum sex annis seruierit, anno septimo liberatur. nouit et hoc saecularis philosophia, et medicorum libri, quorum galenus disertissimus atque doctissimus scripsit ternos libros, kriseôn~g kai~g tôn~g kritikôn~g hêmerôn~g, in quibus septenarii numeri ostendens potentiam, ardentissimas febres septimo dicit solui die; aut si tanta humoris noxii et pituitae fuerit magnitudo, ut primae hebdomadis nequaquam feruore consumpta sit, secundae hebdomadis ultimus exspectatur dies, id est quartus decimus. quod si hunc, ut iuxta hippocratem loquar, nosos~g uicerit, transeunt ad uicesimam primam diem, hoc est ad finem tertiae hebdomadis, ita ab initio mundi diebus conditis, ut omnes labores et molestiae septimo numero conquiescant. denique et captiuitas populi israel templi que subuersio, septuagesimo anno desolationis impleta est, et septem astra iuxta numerum dierum dicuntur errantia. de cuius numeri sacramentis in scipionis somnio plenius narrat tullius; et obscurissimus platonis timaeus liber est, qui ne ciceronis quidem aureo ore fit planior. sicut igitur septenarius numerus habet sacramentum suum, sic sanctificatus atque perfectus, et ut ita dicam, uerus est numerus, qui unione retinetur, et unius dei maiestate concluditur. unde dicit filius: ego in patre, et pater in me, uolens que omnes unum esse cum patre, loquitur ad eum: pater, da, ut sicut ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. prima ergo beatitudo est esse in primo numero, qui unus et uerus est, secunda in secundo, id est in decade, tertia in tertio, id est in hecatontade. sicut enim decas decima unione completur, sic hecatontas ex decem decadibus struitur. quartus numerus, qui millenario continetur, de decem constat hecatontadibus. cum igitur quis egerit paenitentiam, de millenario et quarto numero uix reuertitur ad centenarium et tertium numerum. rursum qui in centenario est, uix redit ad secundum primae decadis numerum, atque ita fit ut domus israel quae corruerat, non possit resurgere, et uirgo israel quae errauerat, in terra non habeat suscitantem, quia qui semel ab unione discesserit, et illam purissimae uirginitatis perdiderit gloriam - de qua apostolus dicit: zelo enim uos zelo dei, et statui uos uni uiro uirginem castam exhibere christo, in qua non est macula neque ruga -, pristinum statum et unionis beatitudinem recipere non ualebit, et uix ei concedetur, ut de mille reuertatur ad centum, et de centum ad decem redeat. haec breuiter sum locutus, ne omnino in hoc capitulo propter numerorum difficultatem fugisse uiderer tropologiam. quia haec dicit dominus domui israel: quaerite me, et uiuetis, et nolite quaerere bethel, et in galgala nolite intrare, et in bersabee ne transieritis; quoniam galgala captiua ducetur, et bethel erit inutilis. lxx: quia haec dicit dominus ad domum israel: quaerite me, et uiuetis, et nolite quaerere bethel, et in galgala ne ingrediamini, et super puteum iuramenti non transeatis; quia galgala captiua ducetur, et bethel erit quasi non sit. moris est scripturarum semper aduersis laeta subiungere, et postquam tristia deus fuerit comminatus, ad paenitentiam eos quos terruit, prouocat, iuxta illud quod in esaia legimus: uae, gens peccatrix, populus plenus delictis, semen pessimum, filii iniqui. cum que dixisset: terra uestra deserta, ciuitates uestrae igne consumptae, regiones uestras coram uobis alieni comedent, loquitur ad eos meliora promittens: lauamini, mundi estote: auferte malitias uestras ab animis uestris, discite benefacere, quaerite iudicium, iudicate pupillo, iustificate uiduam; et uenite, disputemus, dicit dominus. quomodo ergo in esaia, quos seuera uoce terruerat, blanda oratione sustentat, ita et in hoc propheta, quibus dixerat: domus israel cecidit, non adiciet ut resurgat; uirgo israel errauit in terra, non est qui suscitet eam. nunc loquitur ad eos, et dicit: domui israel, id est decem tribubus, quaerite me et uiuetis, quoniam in eo quod me non quaeritis, estis mortui. cum que quaesieritis, inuenietis, et cum inueneritis, uiuetis. et nolite quaerere bethel, in qua erat uitulus aureus, et galgalam locum idololatriae, de qua et supra dixi: omnis malitia eorum in galgalis. et in bersabee non transibitis. pulchre in bersabee, inquit, hoc est ad puteum iuramenti, non transibitis, ubi si quando errabat tribus iuda, idola adorare consueuerat. intantum autem simulacrorum cultu furebat israel, ut nequaquam contentus idolis suis, ad aliena transiret. denique galgala, inquit, captiua ducetur, et bethel erit inutilis, siue penitus non subsistens, cum idola in ea subuersa fuerint. de bersabee autem omnino tacuit, quia uictis decem tribubus, urbs nomine bersabee, quae erat in tribu iuda illo tempore, nec capta est nec destructa. simul que animaduertendum, quod septuaginta interpretes in praesenti loco nomen bersabee interpretati sint, dicentes: puteum iuramenti, et in posterioribus ipsum nomen posuerunt: uiuit deus tuus dan, et uiuit uia bersabee. uiam autem bersabee posuere, quod de israel longo itinere pergebant ad ultimos terminos iudae, qui erant in geraris, et aegyptiae solitudini iungebantur, ut idola colerent. est autem locus in quo habitauit abraham; et ex eo quod cum abimelech, datis septem ouibus, in foedus mutuum iurauerunt, appellatus est puteus iuramenti, siue puteus septimi, propter numerum septem ouium. sabe enim utrumque significat. praecipit autem secundum leges allegoriae domui israel, id est his qui sibi dei notitiam pollicentur, ut non quaerant bethel, et non introeant in galgalam, et non transeant, uel ascendant ad puteum iuramenti, sed magis quaerant deum, et uiuant in eo. quaerunt autem bethel, quod interpretatur domus dei, qui dicunt: templum domini, templum domini; et confidunt in aedificiis, de quibus dominus ad discipulos loquebatur: uenient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. et ingrediuntur in galgalis, qui post aduentum christi rursum cupiunt circumcidi. in galgalis enim secundo populus circumcisus est. unde et ipse locus nomen accepit, eo quod abstulerit dominus ab eis opprobrium aegypti. et in bersabee, inquit, siue ad puteum iuramenti non transibitis, ne illos putetis terminos iudaeae, quos olim secundum litteram scriptura promiserat a dan usque bersabee. nec dicatis ultra cum propheta: notus in iudaea deus, in israel magnum nomen eius, sed audiatis cum apostolis: in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum, quia et galgala, id est carnis circumcisio, captiua ducetur a uera circumcisione cordis. et bethel, quam putatis domum dei, non subsistet, siue, ut melius arbitror, redit inutilis, id est auen, ut nequaquam appelletur domus dei, sed uocetur domus inutilis, siue idoli. aliter: quaerit bethel, qui tantum litteram sequitur occidentem, nec sensum, qui deus est, quaerit in uerbis, et intrat in galgala, qui ad maiores enititur reuelationes, supernorum sibi scientiam repromittens, transit que, siue ascendit ad puteum, de quo samaritana haurire cupiens aquas, quae sitim satiare non possent, ignorabat eum, de cuius uentre procedunt flumina salientis aquae in uitam aeternam. quaerite dominum et uiuite, ne forte comburatur ut ignis domus ioseph; et deuorabit et non erit qui exstinguat bethel. lxx: quaerite dominum et uiuite, ne forte succendatur ut ignis domus ioseph; et deuoret eam et non sit qui extinguat domum israel. quomodo ex persona dei dicitur: quaerite me, et uiuetis, ita propheta de domino loquitur, ut quaerant eum et uiuant. in eo enim quod quaerunt dominum, uiuere incipiunt, sin autem non quaesierint eum, et idcirco non uixerint, statim succendetur ut ignis domus ioseph, quam propter ieroboam, qui de tribu ephraim et de domo ioseph fuit, decem tribus sentire debemus, quae appellantur israel, et ex maiore populi parte nomen pristinum possidebant. duae autem tribus quae regebantur a stirpe dauid, qui de tribu iuda fuit, uocatae sunt iudas, et possidebant hierusalem, in qua erat templum dei. cum que succensa fuerit domus ioseph, deuorabit atque consumet bethel, de qua supra dixi: nolite quaerere bethel, et non erit qui exstinguat, cum a regibus suis fuerit incensa. pro bethel in lxx legitur domus israel, sensum magis quam uerbum interpretantibus, ut succedente rege ieroboam, et cunctis deinceps regibus qui ei imperio successerunt, ardeant decem tribus, quae appellantur israel. iste est ignis qui succenditur, siue resplendet et inflammat domum ioseph, ut consumatur bethel, de quo alibi dicitur: ambulate in lumine ignis uestri, et in flamma quam succendistis. et quia crebro domum ioseph - propter ieroboam, qui a stirpe dauid dei populum separauit, et uaccas fecit aureas in dan et in bethel, et dixit: non est nobis pars in dauid, neque hereditas in filio iesse -, ad personam haereticorum retulimus, qui sermone composito, decora atque formosa, et ut ita dicam, aurea simulacra finxerunt et adorant opera manuum suarum, et agriculturae sub uaccarum specie sibi imaginem repromittunt, dicitur ad eos: quaerite dominum, et uiuite, eum qui dicit: ego sum uia, et ueritas et uita, ut postquam ambulauerint in eo et inuenerint ueritatem, tunc incipiant uiuere qui prius mortui erant. et nisi hoc fecerint, diaboli comburentur ardoribus nullus que poterit inueniri de principibus eorum qui et ipsi haeretico igni succensi sunt, qui possit uorantem cuncta flammam restinguere, et praecipue bethel, quae falsum sibi domus dei nomen assumit. qui conuertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis; facientem arcturum et orionem, et conuertentem in mane tenebras, et diem nocte mutantem. qui uocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: dominus nomen eius. qui subridet uastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. lxx: qui facit in excelso iudicium et iustitiam in terra posuit; qui facit omnia, et transformat et conuertit in mane umbram mortis, et diem nocte contenebrat. qui uocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: dominus deus omnipotens nomen eius. qui diuidit contritionem super fortitudinem, et miseriam super munitionem adducit. multum in hoc loco ab hebraica ueritate editio uulgata discordat, sicut absque commonitione nostra ex his quae proposuimus, prudens statim lector intellegit. itaque exponamus primum iuxta hebraeos, et postea quid nobis uideatur in translatione lxx, christo si meruimus pandente, dicamus. domus ioseph, id est domus ephraim, ac per hoc regia, et bethel, siue ut lxx transtulerunt, domus israel, id est et reges et populi, et cultores et idola pariter subuertentur, qui iniquo iudicio deum ad iracundiam prouocauerunt. et conuerterunt dulcedinem iudicii in absinthii amaritudinem, quod genus herbae est amarissimae, assumentes iniquitatem, et iustitiam relinquentes. quae sit autem ista iustitia, sequens uersus ostendit: facientem arcturum et orionem, et conuertentem in mane tenebras, et diem nocte mutantem. de quo supra dixerat: formans montes, et creans uentum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae: dominus deus exercituum nomen eius, ipse est creator arcturi qui hebraice chima dicitur, et a symmacho et theodotione, eis~g pleiada~g uertitur, quem uulgo bootem uocant. quod que sequitur, oriona, qui hebraice dicitur chasil, symmachus absolute stellas, theodotio interpretatus est uesperum. hebraeus autem, qui nos in scripturis sanctis erudiuit, chasil interpretari putat splendorem, et significare generaliter astra fulgentia. quando autem audimus arcturum et oriona, non debemus sequi fabulas poetarum, et ridicula ac portentosa mendacia, quibus etiam caelum infamare conantur, et mercedem stupri inter sidera collocare, dicentes: arcturum, pluuias que hyadas, geminos que triones armatum que auro circumspicit oriona, sed scire hebraea nomina, quae apud eos aliter appellantur, uocabulis fabularum gentilium in linguam nostram esse translata, qui non possumus intellegere quod dicitur, nisi per ea uocabula quae usu didicimus et errore combibimus. unde et in regum uolumine raphaim hebraeum, graeci titanas transtulerunt, quae apud ethnicos celeberrima fabula est, ex qua in laudes deorum scribunt gigantomachias~g; et tela typhoea, et impositum encelado aetnam montem, de cuius motu trinacria contremiscat. iste autem deus creator omnium, qui facit arcturum et orionem, noctem die et diem nocte commutat, et aquas maris amarissimas aethereo calore suspensas excolat, et eliquat in dulcem pluuiarum saporem, instar medicinalis cucurbitae, quae calore superioris gyri, humorem et sanguinem sursum trahit, ex quo discimus unde sint pluuiae. quod que sequitur: qui subridet uastitatem super robustum, ad praesens tempus reuertitur. et est ordo: qui creator est omnium, comminatur etiam captiuitatem super samariam, et depopulationem super potentem adfert, quoniam conuertit in absinthium iudicium, et iustitiam relinquit in terra. ubi nos diximus, qui subridet, aquila interpretatus est, ho~g meidiôn~g. proprie autem meidiama~g dicitur, quod nos subrisionem possumus appellare, quando quis irascitur, et apertis paululum labiis subridere se simulat, ut irae ostendat magnitudinem. dicamus et iuxta lxx: deus in excelso facit iudicium, quando iudicat ueritatem, et reddit unicuique secundum opus suum; et omnis qui imitator est dei, et filius eius esse desiderat, et esse perfectus, sicut pater eius perfectus est, qui moratur in caelo, facit in excelso iudicium, et non imitatur eum iudicem, qui deum non timebat, et hominem non reuerebatur, et peruersitate iudicii, sententiam suam non eleuabat in caelum, sed ad ima detrahebat. quod que sequitur: et iustitiam in terra posuit, iuxta illud debemus accipere, quod dederit nobis christum iustitiam suam, et non proiecerit eam, sed deposuerit in terram, ut omni iniquitate superata, nos de terrenis caelestes faceret. ego puto ex hoc loco etiam gentilem poetam furatum fuisse, qui de rusticorum simplicitate et beatitudine edisserens, intulit: extrema per illos iustitia, excedens terris, uestigia fecit. quod autem dicunt: faciens omnia atque transformans uno uerbo arcturum et oriona comprehendunt, neglegentes proprietatem nominum in graecum transferre sermonem. transformat autem deus omnia, quando de terrenis facit caelestia, et homines angelorum donat similitudine; quando luna solis fulgore rutilabit, et sol habebit lumen septuplum, quando animalis, et infirmus et corruptibilis homo transformatur in spiritalem et robustum et in incorruptum mutans gloriam, non naturam; quando intellegentes fulgebunt sicut splendor firmamenti, et implebitur quod scriptum est: alia gloria solis, alia gloria lunae alia gloria stellarum. stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. quando omnis creatura liberabitur de seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. iste deus qui cuncta transformat, etiam umbram mortis mutat in lucem, quando hi qui sedebant in tenebris et umbra mortis, uiderunt lucem magnam, et qui erant filii noctis et tenebrarum, facti sunt filii lucis, et filii diei. iste est deus qui etiam diem uertit in tenebras, eorum diem qui dixerunt: crucifige, crucifige eum, aufer de terra talem, quando ab hora sexta in typum iudaicae caecitatis dies uersus est in noctem. et non solum secundum litteram, sed etiam iuxta altiorem intellegentiam, lux quae eis oriebatur in lege et prophetis, uersa est in tenebras, ignorantibus, quid legant, quid audiant, ut impleatur de illis quod scriptum est: obscurentur oculi eorum ne uideant, et dorsum eorum semper incurua. iste deus uocat ad se aquam maris, et effundit eam super faciem terrae, de peccatoribus iustos faciens. ad quod exponendum, unum tantum studio breuitatis ponamus exemplum. paulus apostolus quasi turbo uiolentus et saeua tempestas, et tumentis maris gurges persequebatur, et opprimere nitebatur ecclesiam dei. qui uocatus a deo, effusus est super faciem uniuersae terrae, ut praedicaret euangelium de ierosolymis usque ad illyricum, et aedificaret non super alterius fundamentum, ubi iam fuerat praedicatum, sed usque ad hispanias tenderet et a mari rubro, immo ab oceano usque ad oceanum curreret, imitans dominum suum et solem iustitiae, de quo legimus: a summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius, ut ante eum terra deficeret, quam studium praedicandi. iste deus et contritionem diuidit super fortitudinem, ut eos qui male fortes sunt, imbecilles faciat, et imitari possint apostolum dicentem: quando infirmus sum, tunc fortior sum. nam et filii huius saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. fortitudo corporis, imbecillitas animae est, et rursum animae fortitudo, imbecillitas corporis est. igitur dominus qui omnia ratione dispensat, et uero facit cuncta iudicio, diuidit contritionem super robustum inimicum, ut inducat miseriam super munitionem, quae erigit se contra scientiam dei. de qua et in prouerbiis legimus: ciuitates robustas ingressus est sapiens et destruxit munitionem, in qua confidebant impii. hoc et ad omnem quidem fortitudinem saecularem, sed proprie contra haereticos facit, qui argumentis et sophismatibus, et arte dialectica, dogmatum falsitatem roborare conantur. sed destruit eam uir sapiens, et dei adiutus auxilio omnem munitionem ostendit esse uanissimam, ut inducat super eam miseriam, et inclinata superbia, possit cum apostolo dicere: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? odio habuerunt in porta corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt. lxx: odio habuerunt in portis arguentem, et uerbum sanctum abominati sunt. hi super quos deus subridet uastitatem et affert in eos populationem, qui in malo robusti sunt et ad opprimendum potentes, odio habuerunt in porta, id est in iudicio corripientem; uel me, uel alios prophetas, qui ad eos missi sunt, et loquentem perfecte, siue uerbum immaculatum, ut interpretatus est symmachus, aut sermonem sanctum ut theodotio et lxx transtulerunt. in porta autem, iuxta ueterem iudaici morem, populi fuisse iudicia, et saepe legimus, et crebro interpretati sumus, ut nec agricola ad causam ueniens, frequentia ciuitatis et nouo terreretur, aspectu; nec urbis habitator longe ab urbe properaret, et subuectionem quaereret iumentorum. hoc iuxta litteram dixerimus. ceterum grande peccatum est odisse corripientem, maxime si te non odio, sed amore corripiat, si solus ad solum, si assumpto fratre altero, si postea praesente ecclesia, ut non studio detrahendi, sed emendationis tuae uideatur crimen ingerere. duplices portas, mortis et uitae, uitiorum atque uirtutum, saepe in scripturis legimus, ut illud in psalmis: qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae sion. haud dubium quin ecclesiam significet excelsum montem sion, et ciuitatem dei uiuentis, hierusalem caelestem, et multitudinem angelorum, et ecclesiam primitiuorum, qui scripti sunt in caelis. qui in portis sion fuerit exaltatus, portas mortis timere non poterit, de quibus petro dominus loquebatur: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. portas uirtutis manifeste in alio psalmo discimus: aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor domino. haec porta domini, iusti intrabunt in eam. denique et sapientia in portis ciuitatis confidens dixit: quanto tempore innocentes obtinuerint iustitiam, non confundentur. ergo portas ciuitatis, hoc est animae credentis in christum, puto esse uirtutes per quas ad credentes christus ingreditur. et quia non est scriptum in quibus portis oderint corripientem, utrum in malis an in bonis, nos ad utrumque referamus. in uitiorum portis stantes peccatores arguit propheta, et idcirco detestationi habetur ab eis. aut certe ipse propheta stat in portis initiis que uirtutum, et odio habetur ab his, quos corripit nec sufficit peccatoribus odisse in portis arguentem, siue corripientem, nisi uerbum sanctum abominentur quod de eius ore profertur. qui enim non recipit prophetam, non recipit eum qui misit illum. sin autem uerbum sanctum, uel qui perfecte loquebatur, abominati sunt - porro uerbum sanctum dominus est iesus, de quo dicitur: non dabis sanctum tuum uidere corruptionem -; omnes iudaei dicentes anathema iesu, uerbum dei abominantur, quod et perfectum et sanctum et immaculatum est. abominatio enim peccatori est pietas. quicquid autem de iudaeis diximus, tam ad ethnicos quam ad haereticos referri potest, quorum alii omnes scripturas sanctas abominantur, in quibus uerbum dei est; alii dum peruerse intellegunt quod legunt, abominationem ponunt in domo dei. idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis, uineas amantissimas plantabitis et non bibetis uinum earum. quia cognoui multa scelera uestra, et fortia peccata uestra, hostes iusti, accipientes munus, et pauperes in porta deprimentes; ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. lxx: propterea quia pugno percutiebatis pauperes, et munera electa accipiebatis ab eis, domos dolatis lapidibus aedificastis, et non habitabitis in eis, uineas desiderabiles plantastis et non bibetis uinum earum, quia ego cognoui multas impietates uestras, et fortia peccata uestra; conculcantes iustum, accipientes commutationes, et pauperes in portis declinantes; ideo qui intellegit, in tempore illo silebit, quia tempus malum est. ne forsitan putaret israel quod propter solam idololatriam hostibus traderetur ad poenam, iungit et cetera quae, amissa ueritatis religione, commiserit. diripiebatis, inquit, pauperem ut ab eo tolleretis, qui uictui necessaria uix habebat, et quicquid pretiosum uidebatis et pulchrum, uestris usibus tradebatis. unde et ex pretio eorum, quae rapiebatis et tollebatis a paupere, domos quadro lapide aedificastis, ut spoliantes homines, parietes marmoribus uestiretis, quas quia aedificastis de rapinis, et non solum mansioni et tecto, quod exigit humana fragilitas, sed pulchritudini et deliciis praeparastis, repentina captiuitate, uel morte subtracti, non habitabitis in eis. uineas quoque amantissimas futuris potibus prouidentes plantastis, et non bibetis ex eis uinum, quia ego uniuersa scelera uestra et peccata cognoui, et peccata fortia, quae meam iracundiam prouocarunt. qui estis hostes iustitiae, siue omnis iusti, et accipitis munera, et pauperes in iudicio deprimitis. ideo qui pauper et prudens est, cum redemptum iudicem uiderit, tacebit in tempore illo, quia tempus malum est. uel certe ita intellegendum: quid prodest nunc uicina captiuitate uestra enumerare peccata cum iam nullum remedium sit et muros urbium uestrarum hostilis cingat exercitus? possumus hoc ipsum et de haereticis dicere, qui diripiunt pauperem, siue stricta manu percutiunt caput eius: hoc enim graece significat katekondulizon~g iuxta illud quod supra legimus percutientes in capite pauperem. non enim percutiunt haeretici nisi pauperem, qui sustinere non potest comminationem, nec in aliis membris, sed in principali cordis et in fidei ueritate. pauperes reor qui simplici contenti fide, haereticorum malitiae non ualent respondere. sed et quicquid boni operis in dei munera praepararunt, nisi aduersariis restiterint, perdent tempore pugnae atque certaminis, qui aduersarii compositione structura que uerborum aedificant sibi domos, ut tuti maneant et securi. sed non habitabunt in eis, cum ab ecclesiasticis uiris destructae fuerint atque subuersae. et non solum domos aedificant, uerum etiam amantissimas quoque et desiderabiles plantant uineas, ut christi mysteria mentiantur, sed non bibent ex eis uinum nisi quod est furor draconum insanabilis. exspectauit enim dominus, ut istae uineae afferrent fructus, et non attulerunt uuam sed spinas uel labruscam, nec iudicium sed clamorem, quo contra deum suum insano ore blasphemant. ideo autem non habitabunt in domibus suis, et non bibent uinum earum quas plantauerant uinearum, quia cognouit dominus multas impietates eorum. hic cognitio, non iuxta illud intellegenda est quod alibi legimus: cognouit dominus eos qui eius sunt, sed quod nihil deum lateat, et omnia peccantium secreta cognoscat. cognoui, inquit, multas impietates, quae non solum multae, sed et fortes sunt, et opprimentes, siue conculcantes ipsam iustitiam, uel eum qui iustus est. et accipitis, inquit, commutationem, pro qua omnes similiter exilasma~g, id est propitiationem transtulerunt, nos munus diximus; allagma~g autem iuxta idioma scripturarum pretium dicitur, quod in euangelio quoque legimus: aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? pauperes quoque in portis declinauerunt, siue ut symmachus interpretatus est, oppresserunt, ut contra iudicii ueritatem pretio sententiam uenderent incurrentes in illud quod scriptum est: munera excaecant oculos etiam sapientium. quae accipiunt haeretici, ut austeritatem scripturarum, quae peccatoribus tormenta denuntiant, uertant in beatitudinem, et cum diuitibus prospera quaeque promittant, tantum apud pauperes truculenti sunt et seueri. quando ergo uir ecclesiasticus et prudens atque intellegens multas impietates in ea quae uocatur domus dei, esse cognouerit, et non solum multas, sed et fortes, et quae opprimere possint iustitiam et intantum doctorum rabiem processisse, ut accipiant pretium in iudicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes quoque deuitent in portis, et audire contemnant, taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et mittat margaritas ante porcos, qui conuersi conculcent eas, et imitetur hieremiam dicentem: solus sedebam, quia amaritudine repletus sum. et illud in psalmis: singulariter sum ego donec pertranseam. quaerite bonum et non malum, ut uiuatis, et erit dominus deus exercituum uobis cum sicut dixistis: odite malum et diligite bonum et constituite in portis iudicium, si forte misereatur dominus deus exercituum reliquiis ioseph. lxx: quaerite bonum et non malum, ut uiuatis; et erit sic dominus deus omnipotens uobis cum, sicut dixistis: odio habuimus mala, et dileximus bona, et reddite in portis iudicium, ut misereatur dominus deus his qui reliqui sunt de ioseph. dicitis deum esse uobis cum, quia sitis filii abraham; audite quod sequitur: si filii estis abrahae, opera patris uestri facite. quae sunt opera patris uestri abrahae? diligite bonum et non malum. grande peccatum est, non solum facere malum, sed et diligere. multi peccant, et expleto uoluptatis ardore, mordentur conscientia sua, et paenitet eos peccati sui. qui autem non solum non dolet se fecisse quod malum est, sed in suo scelere gloriatur, iste implet illud quod scriptum est: peccator cum uenerit in profundum impietatis contemnit. quaerite ergo bonum et non malum. si enim quaesieritis bonum, in eo quod quaeritis bonum, statim repellitis malum. numquam autem quaereretis bonum, nisi prius repelleretis malum, implentes uerba psalmistae dicentis: declina a malo et fac bonum. cum que quaesieritis bonum, et uitaueritis malum, tunc uiuetis in eo qui dicit: ego sum uita. bonum quaerit, qui credit in eum qui in euangelio loquitur: ego sum pastor bonus. repellit malum, qui fugit eum de quo scriptum est: mundus in maligno positus est. et in oratione dominica dicit: libera nos a malo. cum que quaesieritis, inquit, bonum et non malum, et uixeritis, tunc erit dominus deus exercituum uobis cum, sicut dixeratis ideo eum esse uobis cum quia nati essetis de abraham. nec sufficit bonum quaerere, malum que non quaerere nisi epieikêsin~g habeatis in utroque, ut primum oderitis malum, deinde diligatis bonum. odit malum, qui non solum uoluptate non uincitur, sed odit opera uoluptatis; et diligit bonum, qui non inuitus, aut necessitate aut metu legum facit quod bonum est, sed idcirco quia bonum est, ut mercedem boni operis habeat conscientiam suam, et dilectionem quam erga bonum possidet. unde et apostolus: hilarem, inquit, datorem diligit deus. non enim omnis eleemosyna placet deo, nisi quae cum hilaritate profertur. cum que oderitis malum, et dilexeritis bonum, constituite in portis iudicium, de quo supra dictum est, ut iniquitate expulsa, ueritas redeat. et si feceritis hoc, forsitan miserebitur dominus deus omnipotens residuis ioseph, qui de tribu ephraim et de decem tribubus, captiuitatem euadere potuerint. quae omnia possunt et haereticis coaptari, ut deserto errore, quem finxerunt, redeant ad ecclesiam, et oderint priora dogmata, diligant que in ecclesia domini ueritatem, et uerum iudicium exerceant in portis uitiorum atque uirtutum, relinquentes illas, et ad has transeuntes, et sperent misericordiam qui ex faucibus diaboli euadere quiuerint. iuxta lxx autem ordine commutato, sic manifestior lectio praesentis capituli reddi potest. quomodo dixistis, odio habuimus mala, et dileximus bona, sic quaerite bonum et non malum, ut uiuatis; et sicut dominus deus omnipotens uobis cum, et reddite in portis iudicum, ut misereatur dominus deus omnipotens reliquiis ioseph. propterea haec dicit dominus deus exercituum dominator: in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur uae, uae. et uocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. et in omnibus uineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit dominus. lxx: ideo haec dicit dominus deus omnipotens: in cunctis plateis planctus et in omnibus uiis dicetur uae, uae. uocabitur agricola ad luctum, et ad planctum hi qui sciunt lamentationem, et in omnibus uiis planctus, quia pertransibo per medium tui dicit dominus. praecepi ut quaereretis bonum, et non malum, ut uiueretis, esset que dominus uobis cum. et iterum intuli, ne semel tantum uos monitos diceretis: odio habete malum, et diligite bonum et restituite iudicium in portis, qui odio habuistis in porta corripientem, ut misereatur dominus reliquiis ioseph. et quia facere noluistis, mea praecepta calcantes et uertistis ad me scapulam recedentem, ideo haec dicit dominus deus omnipotens, qui est exercituum dominus. ubique planctus, ubique tristitia. agricolae uocabuntur ad luctum, et qui sciunt more prouinciae praecinere ad concitandas lacrimas uocabuntur, ut nequaquam in omnibus plateis, sicut supra dictum est, sed in uineis sit planctus atque luctus ut, ubi quondam fuit materia laetitiae, sit origo lacrimarum. et haec omnia fient, quia pertransibo, inquit, in medio tui. uerbum hebraicum, pertransibo, quo eorum lingua dicitur eebor, quotiens in scripturis sanctis ex persona dei ponitur, pro poena accipiendum, ut nequaquam apud eos maneat, sed pertranseat ac relinquat. unde et in aliis locis secundum interpretationem aquilae, quando irascitur deus, furorem suum et iram anuperthesian~g uocat, quae omnia referri possunt ad haereticos ut, quia illa et illa quae iusta sunt, facere noluerunt, sit in omnibus plateis eorum planctus. lata enim et spatiosa uia quae ducit ad mortem, singuli que haereticorum et gentilium in sabulis suis atque figmentis habent plateas, quibus consequenter infertur: et in cunctis quae foris sunt dicetur: uae, uae. qui enim in ecclesia fuerint, non audient uae, quod poenarum ultimum est, sed si forte peccauerint, sumetur super eos lamentum. ideo autem foris siue in omnibus uiis dicetur: uae, uae, quia non habent unam uiam quae ducit ad uitam, et quae uia regia est, sed prauas atque peruersas, et declinantes ad dexteram ac sinistram, dum non audiunt dominum dicentem: ne sis iustus multum, et: peruersae sunt uiae, quae a sinistris sunt. incurrunt que in duplex uae, carnis et spiritus, praesentis saeculi atque futuri. cum econtrario ecclesiastici audiant: gaudete, iterum dico, gaudete. sed et agricola uocatur ad luctum - habent enim haeretici agricolas suos, in quorum aruis tribuli nascuntur et spinae -, et ad planctum uocantur qui norunt plangere, uel sua, uel aliena peccata; quamquam hoc et in bonam partem possimus accipere, ut uir ecclesiasticus et potens ad paenitentiam prouocare, imitetur dominum suum dicentem: lamentati sumus et non planxistis; et plangat haereticos, sicut saulem regem israel planxit quondam samuel. et apostolus lugere se dicit super eos qui non egerunt paenitentiam. in omnibus quoque uineis erit planctus, quia uineae sodomorum uineae eorum. et pro uino laetitiae, quod laetificat cor hominis, attulerunt uinum draconum et furorem aspidum insanabilem. et haec uniuersa patientur, quia pertransibit per medium eorum dominus, ut non habitet inter eos, nec dicat: habitabo in eis, et inambulabo, et: ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. uae desiderantibus diem domini, ut quid eam uobis? dies domini ista, tenebrae et non lux; quomodo si fugiat uir a facie leonis, et occurrat ei ursus, et ingrediatur domum, et innitatur manu sua, super parietem, et mordeat eum coluber. numquid non tenebrae dies domini, et non lux? et caligo et non splendor in ea? lxx: uae desiderantibus diem domini, ut quid hanc uobis diem domini? et ea est tenebrae, et non lux. quomodo si fugiat homo a facie leonis, et incidat in eum ursus, et introeat in domum et innitatur manibus suis super parietem, et mordeat eum coluber. nonne tenebrae dies domini, et non lux? et caligo, et non habet splendorem. ne de tribu iuda thecuites propheta omnino homines tribus suae neglegere uideretur, et ad decem tantum tribus conferre sermonem, ad utrumque regnum, hoc est iudam et israel nunc dirigitur uaticinium, quod ex multis quidem aliis, sed praecipue ex eo quod sequitur:

Caput 6

uae qui opulenti estis in sion, et confiditis in monte samariae, intellegi potest: uae igitur iudae israeli que dicentibus. ueniat dies, ueniat praedicta captiuitas, dummodo quod promittitur per prophetas, etiam restitutio consequatur. non est enim tantum mali in captiuitatis iniuria, quantum boni in his quae post captiuitatem dominus pollicetur, quibus propheta respondit, frustra eos quod longo tempore post futurum est, in aduentu filii dei post septuaginta annos captiuitatis babyloniae praestolari, quos uastitas atque pauperies et innumerabiles miseriae consequentur. fugientibus enim, inquit, a facie nabuchodonosor leonis, occurret assuerus sub quo esther narratur historia, siue destructo assyriorum et chaldaeorum imperio, medi persae que consurgent. cum que regnante cyro fueritis reuersi, et praecipiente dario, coeperitis aedificare domum domini, et omnem fiduciam habueritis in templo, ita ut requiescatis in eo et lassas manus super parietes inclinetis, tunc ueniet alexander rex macedonum, siue antiochus cognomento epiphanês~g, qui moretur in templo, et uos instar colubri mordeat, nequaquam foris in babylone, et in susis, sed intra terminos terrae sanctae. quibus rebus probatur, dies quam concupiscitis, non esse lucis et gaudii, sed tenebrarum atque tristitiae. haec iuxta historiam breuiter diximus, ne penitus iudaeorum opinionem relinqueremus intactam. ceterum nulli dubium est, omnes nostros diem tenebrarum, diem intellegere iudicii, de qua scribit et sophonias: iuxta est dies domini magnus, et iuxta est et uelox nimis: uox diei domini amara et dura. et esaias: ecce dies domini insanabilis uenit, furoris et irae, ponere orbem terrarum desertum, et peccatores perdere ex eo. simul que decutitur confidentia superborum, qui, ut apud homines iusti appareant, solent diem exspectare iudicii, et dicere: utinam ueniat dominus, utinam nobis liceat dissolui et esse cum christo, imitantes pharisaeum qui in euangelio loquebatur: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus. ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. ex hoc enim ipso quod diem domini desiderant, et non pertimescunt, digni supplicio iudicantur, quia nullus hominum absque peccato est, et astra immunda sunt coram eo. et conclusit omnia sub peccato, ut omnium misereatur. cum igitur nemo possit de dei iudicare iudicio, et de otioso quoque uerbo reddituri simus rationem, et iob cotidie pro filiis suis obtulerit hostias, ne quid forte peruersum contra dominum cogitarent, quae temeritas est audire cum corinthiis: sine nobis regnatis, atque utinam regnaretis, ut et nos uobis cum regnaremus. certe si eos etiam propria conscientia non remorderet, debuerant imitari paulum dicentem: quis scandalizatur, et ego non uror? et pro omnibus esse solliciti ne, quasi amatores sui, ut ipsi regnent, aliorum tormenta desiderent, quomodo si quis uelit capi patriam suam urbem que subuerti, ut solus uictorum amicitia perfruatur. solemus in angustiis et in tribulationibus dicere, utinam mihi liceat exire de corpore, et saeculi huius miseriis liberari, nescientes quia quamdiu in hac carne uersamur, habemus locum paenitentiae; si autem recesserimus, audiemus illud prophetae: in inferno autem quis confitebitur tibi? ista est saeculi tristitia, quae ducit ad mortem, qua apostolus non uult perire eum qui cum patris uxore fuerat fornicatus, qua et iudas periit infelix, qui abundantiori absorptus tristitia, proditioni homicidium copulauit; et homicidium omnibus peius homicidiis, ut ubi putabat remedium, et mortem suspendii finem malorum, ibi leonem et ursum et colubrum reperiret. quibus nominibus uidentur mihi significari uel diuersa supplicia, uel ipse diabolus, qui recte et leo et ursus et coluber appellatur. cum que nos putauerimus esaiam audire dicentem: uade, populus meus, intra cubicula tua; claude ostium, abscondere pusillum donec transeat ira domini, et esse quasi in domo nostra, quasi in inferno requiescere, tunc mordebit nos coluber qui in praesenti loco nahas, in iob appellatur leuiathan, de cuius natura et terrore multiplici plenius in ipso uolumine discimus. in caligine autem et tenebris quae contraria sunt splendori et luci, tormentorum diuersitas explicatur. odi et proieci festiuitates uestras, et non capiam odorem coetuum uestrorum. quod si attuleritis mihi holocaustomata et munera uestra, non suscipiam, et uota pinguium uestrorum non respiciam. lxx: odio habui et repuli festiuitates uestras, nec odorabor in conuentionibus uestris. et in obtuleritis mihi holocausta et sacrificia, non suscipiam, et salutare praesentiae uestrae non respiciam. proprie hoc contra tribum iuda dicitur, et eos qui ex israel ad dei caeremonias commigrarant, et nihilominus non recedebant de excelsis, colebant que idola, et peccatorum magnitudine dei sacrificia polluebant. numquam enim reor quod de oblationibus uitulorum, quas offerebant in dan et in bethel, dixerit: si obtuleritis mihi holocaustomata et munera uestra, non suscipiam. odit autem deus et non solum odit, sed et proiecit festiuitates eorum, qui fugiunt leonem et incurrunt in ursum, et ingrediuntur domum, et a serpente mordentur, quia non celebrant festiuitates dei, sed festiuitates suas, dicente domino: odi et proieci festiuitates uestras. et huiuscemodi hominum conuentum odorem que non suscipit, nec habet in odorem bonae fragrantiae, et omnia eorum munera detestatur, et pinguissima uota non respicit. quod quidem non solum illius temporis hominibus, sed et nobis accidet, si similia delinquamus, et de rapinis et periuriis sceleribus que quaesita, deo nos putemus offerre, et nostra peccata redimere, cum legerimus zachaeum quicquid rapuerat in quadruplum reddidisse, et de his quae bene quaesierat, mediam obtulisse substantiam. neque enim quod male quaesitum erat in dei donaria poterat offerre, nisi prius dominis suis redderet, et postea impleret quod scriptum est: honora dominum de iustis tuis laboribus, et: redemptio animae uiri propriae diuitiae; de mercede enim meretricis deus uota non suscipit. econtrario iustus dicere potest: dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. quae oratio iudae proditori uersa est in peccatum, non enim habebat bonum odorem, sed opere loquebatur: putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. quae omnia et de haereticis dicere possumus, qui dum fugiunt leonem, incurrunt in ursum, et ingressi domum, quam putant ecclesiam dei, innituntur parietibus, quos ipsi fecerunt, et a serpente mordentur, quorum lucem et diem tenebrae eripiunt et caligo, ita ut palpabiles tenebrae sint, et interficiantur primitiua eorum. horum deus odit sacrificia, et a se proicit, et quotienscumque sub nomine domini fuerint congregati, detestatur fetorem eorum, et claudit nares suas. odisse autem, et proicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum dei, nostris sermonibus cognoscamus. et si holocausta obtulerint, aut uideantur ieiunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sunt uera, non ea suscipit dominus, nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum. non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causas que diiudicat. unde et uidua, quae in euangelio in corbonam duo minuta miserat, omnibus a saluatore praefertur; qui uota pinguissima et hostias medullatas se offerre credebant, de multo dantes parum, cum illa totum quod habuerat, obtulisset. manifestius et uerius haec post aduentum domini dicuntur populo iudaeorum, qui destructo templo et altari, hostias offerre se credunt? quorum deus odit et proicit festiuitates, et non capit odorem coetus eorum, quando congregati dicunt: crucifige, crucifige talem, et: sanguis eius super nos et super filios nostros. et si obtulerint holocausta in synagogis, et munera in conciliis satanae, et uota pinguissima, non ea respicit dominus, sicut non respexit munera cain. qui bene quidem unum deum colunt, et recte offerunt, sed in eo non respiciuntur, quia non diuidunt in patrem, et filium et spiritum sanctum confessionem. nostra autem munera, id est ecclesiae, quae offerimus de primitiuis nostris, respicit deus, sicut respexit quondam sacrificia abel. aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. lxx: transfer a me sonitum carminum tuorum, et psalmum organorum tuorum non audiam. pulchra cantica leuitarum, quibus laudabant deum, tumultum uocat sonitum que confusum, quia non est pulchra laudatio in ore peccatoris, et haec eadem idolis quoque offerre consuerant. iudaeorum quoque oratio et psalmi, quos in synagogis canunt, et haereticorum composita laudatio tumultus est domino, et ut ita dicam, grunnitus suis et clamor asinorum, quorum magis cantibus israelis opera comparantur. psalmum autem et carmina, lyram et organa, uel iuxta litteram accipe in populo israel, quae olim fiebant in imagine futurorum, uel iuxta spiritum in nobis et in haereticis, quae si bonis operibus dirigamus, audiuntur a domino; si malis, concludit aures suas, et impiorum cantica non dignatur audire. et reuelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis. lxx: et uoluetur sicut aqua iudicium, et iustitia sicut torrens inuius. sicut aqua si labatur in pronum, quod prius texerat, nudat, et patere facit oculis omnium, sic iudicium dei atque iustitia, quae de suo quondam populo iudicauit, patebit omnibus, et feretur instar torrentis fortissimi. quicquid arripuerit, se cum trahit et sibi obsistere non patitur. iuxta septuaginta autem uoluitur quasi aqua iudicium pessimorum, quia non stat in una sententia, sed circumfertur omni uento doctrinae, quod probauerat improbans, et quod prius laudauerat, putans esse nihili. iustificationes eorum non fluminibus et purissimis fontibus, sed turbidis caenosis que torrentibus comparantur, qui suas aquas non habent, sed de saxis ac uepribus rupibus que collectas. quas qui transire uoluerit, statim rapietur in praeceps, et subuersis pedibus, dicere non poterit: statuit supra petram pedes meos; calcat enim super arenas, quae non habent fundamentum, et cum periclitatus fuerit, loquetur iuxta hebraeos: torrens transiuit super animam meam. econtrario de iustis legimus, quorum non uoluitur sicut aqua iudicium, et iustitia non fertur quasi torrens inuius: cogitationes iustorum iudicia. numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus israel? et portastis tabernaculum moloch uestro et imaginem idolorum uestrorum, sidus dei uestri, quae fecistis uobis. et migrare uos faciam trans damascum, dixit dominus: deus exercituum nomen eius. lxx: numquid hostias et uictimas obtulistis mihi in eremo quadraginta annis, domus israel, et assumpsistis tabernaculum melchom, et sidus dei uestri repham, figuras eorum quas fecistis uobis. et transferam uos trans damascum, dicit dominus: deus omnipotens nomen eius. ex hoc loco discimus, omnes hostias et sacrificia quae in deserto obtulit israel, non deo obtulisse, sed moloch regi suo, cuius portauerunt tabernacula, et imaginem idolorum suorum statuarum que uenerati sunt. et quae sit ipsa, imago uel idolum, sequenti sermone demonstrat: sidus dei uestri, quod hebraice dicitur chocab, id est luciferi, quem sarraceni hucusque uenerantur. quam ob causam migrare eos fecit dominus trans damascum, id est in assyrios atque chaldaeos, cuius omnipotentia ex eo quod dominus deus exercituum est, demonstratur. quaerimus quomodo hostias et sacrificium non deo obtulerint in deserto, sed regi suo, quem luciferum nuncupant? ex eo tempore quo aurum in caput uituli transformarunt, dicentes: isti sunt dii tui, israel, qui te eduxerunt de terra aegypti, omnia quae fecerunt, non deo sed idolis fecisse monstrantur. et quod postea quaedam domino eos legimus obtulisse, non uoluntate, sed poenarum fecerunt metu, et eorum interfectione, qui propter idola corruerunt; dominus autem non ea quae offeruntur, sed uoluntatem respicit offerentium. denique ubicumque occasio fuit, semper corde reuersi sunt in aegyptum, desiderantes allia et cepe, et cucumeres et carnes aegyptias, et manna quod de caelo datum est, contemnentes. quod ut sic intellegamus, stephanus primus martyr euangelii, dignus nomine suo, in apostolorum narrat historia: et uitulum fecerunt in illis diebus, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabuntur in operibus manuum suarum. conuertit autem deus, et tradidit eos seruire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum. numquid uictimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus israel? et suscepistis tabernaculum moloch, et sidus dei uestri rhepham, figuras quas fecistis adorare eas, et transferam uos trans babylonem. nec putandus est primus martyr errasse, quia pro eo quod in propheta scriptum est: trans damascum, dixerit: trans babylonem. magis enim intellegentiam quam uerbum posuit, quia trans damascum ducti sunt in babylonem, siue trans babylonem. in eo autem loco in quo lucas posuit moloch~g, et in hebraico scriptum est melchechem, aquila et lxx uerterunt melchom~g, symmachus et theodotio regis uestri. pro eo quoque quod in septuaginta legitur repham, aquila et symmachus ipsum hebraicum transferentes, posuerunt chion, theodotio amaurôsin~g, id est obscuritatem. rursum pro sochoth, aquila suskiasmous~g, id est tabernacula, symmachus et septuaginta, tabernaculum, theodotio transtulit, uisionem. et hoc in omnibus scripturis sanctis obseruandum est, apostolos et apostolicos uiros in ponendis testimoniis de ueteri testamento, non uerba considerare, sed sensum, nec eadem sermonum calcare uestigia, dummodo a sententiis non recedant. quicquid autem iuxta litteram dicitur contra populum iudaeorum, hoc omne refer ad eos qui sub nomine christi uenerantur idola, et praua sibi dogmata confingentes, portant tabernaculum regis sui diaboli, et imaginem statuarum et idolorum suorum. non enim unum colunt idolum, sed pro uarietate doctrinae diuersos adorant deos, et sidus dei sui. qui cum sit angelus satanae, transfiguratur in angelum lucis, et cadit de caelo quasi fulgur, et christum imitatur antichristus. pulchre que intulit: quae fecistis uobis. non enim ea acceperunt a deo, sed de propria mente finxerunt. unde migrare eos faciet dominus trans damascum, ut non bibant sanguinem domini, sed transeant in babylonem, et audiant per prophetam: calix aureus babylon, inebrians omnes gentes. damascus enim, ut crebro diximus, interpretatur sanguinem bibens, siue sanguis cilicii, ut per paenitentiam ad bibendum domini sanguinem prouocentur. uae qui opulenti estis in sion, et confiditis in monte samariae; optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum israel. lxx: uae qui despiciunt sion, et confidunt in monte samariae; uindemiarunt primitias gentium, et ingressi sunt sibi. ad sion, ut supra diximus, et ad montem samariae, id est ad duas tribus, quae appellabantur iuda, et ad decem, quae israelis nomine uocabantur, prophetae sermo confertur; et maxime ad eos, qui in utroque populo optimates sunt et principes, et uacant deliciis in exemplum illius diuitis purpurati, qui laetabatur in conuiuio, et in tantam erigebatur superbiam, ut lazarum ante ostium suum plenum ulceribus non dignaretur aspicere, et ne hoc quidem ei tribueret, quod periturum esset ex mensa. isti sunt capita populorum, qui confidunt in diuitiis, et opulenti sunt in sion, et habent fiduciam in monte samariae, et ingrediuntur pompatice domum israel, ut tumorem animi corpus ostendat, et pomparum ferculis similes esse uideantur. iuxta leges autem tropologiae et septuaginta interpretes, sion refertur ad ecclesiam, de qua scriptum legimus: qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae sion. mons uero samariae, propter superbiam et iactantiam custodiae mandatorum dei, intellegitur super haereticis, qui despiciunt ecclesiam, quia infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, et stulta, ut perdat sapientiam sapientium, et intellegentiam prudentium reprobet. isti uindemiauerunt primitias gentium, ut sub nomine christiano introducerent eos in torcularia sua, ubi non calcatur uua, sed perditur; ubi non mustum exprimitur, sed uenenum. et ingressi sunt sibi. pulchre dixit, sibi; non enim ingressi sunt in domino, sed sibi ingressi sunt. alioquin deo magis egressi sunt, dum recedunt de ecclesia. quod que sequitur domus israel, iuxta septuaginta, in principio capituli sequentis legendum est; iuxta hebraeos, in fine huius, quod exposuimus.

Liber 3

Caput 6 cont

praepostero ordine atque confuso duodecim prophetarum opus et coepimus, et christo adiuuante, complemus. non enim a primo usque ad nouissimum, iuxta ordinem quo leguntur, sed ut potuimus, et ut rogati sumus, ita eos disseruimus. naum, michaeam, sophoniam, et aggaeum, primo philoponotatais~g paulae eius que filiae eustochio prosephônêsa~g; secundo in abacuc duos libros chromatio aquileiensi episcopo delegaui; tertio post longi temporis silentium, abdiam et ionam tibi imperanti edisserui; praesenti anno qui sexti consulatus arcadii augusti, et anitii probi fastis nomen imposuit, exsuperio tolosanae ecclesiae pontifici zachariam, et eiusdem urbis mineruio et alexandro monachis malachiam prophetam interpretatus sum. statim que recurrens ad principium uoluminis, osee et ioel, et amos, tibi negare non potui. et post grauissimam corporis aegrotationem, dictandi celeritate ostendi temeritatem meam, ut quod alii stilum saepe uertendo non audent scribere, ego committerem casui, qui semper dictantes sequitur, et de ingenio atque doctrina, audaciae periculum facit; quoniam, ut saepe testatus sum, laborem propria scribendi manu ferre non ualeo et in explanatione sanctarum scripturarum, non uerba composita, et oratoriis floribus adornata, sed eruditio et simplicitas quaeritur ueritatis. transite in chalane, et uidete, et inde ite in emath magnam, et descendite in geth palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino uestro est. qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris, qui comeditis agnum de grege, et uitulos de medio armenti, qui canitis ad uocem psalterii: sicut dauid putauerunt se habere uasa cantici, bibentes in phialis uinum, et optimo unguento delibuti sunt, et nihil patiebantur super contritione ioseph. lxx: domus israel, transite omnes, et uidete in chalanem, et pertransite inde in emath rabba, et descendite in geth alienigenarum optimas ex omnibus regnis his, si ampliores sunt termini eorum terminis uestris, qui uenitis in diem malum, qui appropinquatis et tangitis sabbata mendacia, qui dormitis in lectis eburneis, et affluitis deliciis in stratis uestris, et comeditis haedos de gregibus, et lactentes uitulos de medio armentorum, qui concrepatis ad uocem organorum, quasi stantia putauerunt, et non quasi fugientia; qui bibitis uinum defaecatum, et primis unguentis ungimini, et nihil patiebamini super contritione ioseph. transite omnes in chalane, quae nunc appellatur ctesiphon, et transite omnes. qui sunt isti omnes? utique illi de quibus supra dixerat: optimates, capita populorum, et qui opulenti estis in sion, et confiditis in monte samariae. uos igitur transite in persidis ciuitatem, et diligenter attendite, et inde pergite in emath magnam, quae nunc antiochia nominatur. magnam autem uocat, ad distinctionem minoris emath, quae appellatur epiphania. unde usque hodie pergentibus mesopotamiam prima mansio uocatur emmas, corrupto quidem uocabulo, sed pristini nominis uestigia retinens, cuius regio appellatur reblatha, in qua praesente nabuchodonosor, regis iudaeae sedechiae interfecti sunt filii, et oculi illius excaecati. et descendite, inquit, in geth palaestinorum. uos qui habitatis in monte sion, et in monte samariae, descendite ad palaestinos, qui morantur in campestribus, et ad optima quaeque regna horum, quae diuersis ciuitatibus subiacent, gazae et ascaloni, azoto, accaron, et geth, et uidete si latior terminus eorum termino uestro sit, utrum uos, an illi, maiores obtineatis prouincias; uos inquam, uos de populo israel, qui separati estis in diem malum, in diem uidelicet captiuitatis, et appropinquatis solio iniquitatis, ad iniquum iudicem pergentes regem babylonium. qui cum haec passuri sitis, nunc dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis mollibus, ut somno libidinem copuletis. qui comeditis non ad repellendam famem, et ad sustentandum corpus humanum, sed ad delicias atque luxuriam, ut quicquid in gregibus et in armentis tenerum atque pingue est, uestrae gulae paretis, quibus non sufficit libido penis, et gutturis, et aestuans cibis aqualiculus, nisi tibiarum et psalterii et lyrae canticis aures uestras mulceatis, ut quod dauid fecit in cultum dei, leuitarum ordines, et organorum reperiens uarietates, uos ad uoluptatem et luxuriam conferatis. et bibitis in phialis uinum, non ad satiandam sitim, sed ad opprimendum animum. et ungimini, non ad labores corporis mitigandos oleo purissimo, sed unguentis pretiosissimis. cum que his deliciis affluatis, si quos uideritis perire de populo, nulla misericordia super eorum interfectione flectimini, sed contemnitis quasi bruta animalia, et in suo bestias cruore pereuntes. hunc eumdem sensum etiam hiezechiel propheta sub pastorum ponit exemplo: qui comedunt lac de ouibus, et uestiuntur lanis, et quicquid primum est deuorant, et uulnerata non sanant, confracta non solidant, pereuntia non requirunt. cuncta quae iuxta historiae diximus ueritatem, secundum septuaginta interpretes, ad allegoriae nubilum transferamus. domus israel, quae a me recessisti, quae confidis in monte samariae, quae uindemiasti primitias nationum, transi et uide, et perge ad muros plurimos, hoc enim interpretatur emath rabba; atque inde clementer descende in torcular eorum, qui cadunt bibentes: geth enim et philistiim hoc resonant. et omnia contemplare, praecipue que optima regna, uel optimas ciuitates de omnibus regnis; et considera si plures sint termini eorum quam uestri. si enim uoluerimus mente tractare, et uniuersarum gentium discutere philosophiam, aegyptiorum, indorum atque persarum, reperiemus angustiores earum terminos sanctarum terminis scripturarum: in omnem enim terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. isti quibus supra dixerat: domus israel, transite omnes, et uidete, a qualibus uitiis ad meliora transire iubeantur, sequens sermo describit: qui ueniunt in diem malum, parantes sibi uitio suo diem malum; non quo dies ullus sit malus, sed quo unusquisque paret sibi malum, iuxta illud quod in ecclesiaste legimus: ne dixeris, dies priores meliores erant mihi quam isti, quoniam non in sapientia interrogas super hoc; stultum est enim referre ad tempora, cum in nostra sit potestate, uel bonum diem nobis facere, uel malum. isti appropinquant atque contingunt sabbata mendacia. quomodo enim circumcisio carnis, et circumcisio cordis appellatur, et sunt in manifesto iudaei, et in occulto, quorum alterum abicitur, et alterum comprobatur, ita sunt sabbata domini sancta, et ueritate subnixa, et alia non sancta atque mendacia, quae occidentis litterae sequuntur otium. quod que sequitur: qui dormitis super lectos eburneos, sic interpretari possumus: qui athleta est domini, et exercetur ad luctam, et praeparat se contra aduersarias potestates, dormit in nuda humo imitans iacob; et ponit sibi lapidem ad caput, quem reprobauerunt aedificantes, et factus est in caput anguli. qui uero deliciis uacant atque luxuriae, et omnia uentris causa faciunt, dormiunt in lectis eburneis mortui animalis, et immundis haerent ossibus, et quia pulchra uidentur uitia, et praesenti nitore delectant, requiescunt in eorum lectulis, et sopore grauissimo deprimuntur. isti non comedunt solidum cibum et athleticum, de quo roborantur uires luctantium, sed mollem, et tenerum et sinistrarum partium, quales sunt haedi de gregibus et uituli saginati, et tenelli, immo adhuc lacte nutriti, hoc enim significat moscharia~g galathêna~g. concrepant quoque manibus ad uocem organorum et sonitum, ut omnia opera eorum exspectent uoluptatem, nihil que faciunt nisi quod uentri procurant et libidini. nec statim nobis illud prudens lector opponat, et quomodo scriptum est: flumina concrepent manibus, et: omnes gentes, plaudite manibus, et: iubilate deo adiutori nostro. ibi enim non ad organorum dicuntur sonitum concrepare, sed in laude dei unum habere consensum. post organorum uocem intulit: quasi stantia putauerunt, et non quasi fugientia. res enim saeculi, et omnia corpora, secundum epicurum, per momenta fluunt et abeunt, et nihil in suo consistit statu, sed uel crescunt omnia, uel decrescunt, et aquarum more torrentium labuntur in praeceps. unde et in saeculari litteratura legimus: sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. et in alio loco: eheu fugaces, posthume, posthume, labuntur anni. nihil enim fugacius saeculo rebus que saeculi. quas dum tenemus amittimus, et per infantiam, pueritiam, iuuentutem ac uirilem et ingrauescentem ac maturam aetatem, annos que ultimos senectutis, in quae septem spatia philo uitam describit humanam, mutamur, et currimus, et nescientes ad mortis terminos peruenimus. quod que sequitur: qui bibunt defaecatum uinum, proprie referri ad haereticos potest, qui quasdam scripturas probant, quasdam reprobant, defaecata cupientes uina potare, cum in sanctis scripturis nihil turbidum sit atque caenosum, sed totum de superiori unda purissimum. isti primis unguntur unguentis, qui non habentes artem unguentariam, absque ulla scientia scripturarum, et traditionibus ac doctrina apostolorum, uindicant sibi sacerdotii dignitatem, et unctos domini dicunt se esse, oleum que purissimum sensus sui faece contaminant. cum que haec faciant in interfectionem eorum quos deceperunt, nullo dolore cruciantur, sed gaudent in alienis mortibus, et miserorum sanguine delectantur. sensus iste pulcherrimus in quo dicitur: quasi stantia putauerunt, et non quasi fugientia, in hebraico non habetur, sed pro eo scriptum est: sicut dauid putauerunt se habere uasa cantici. unde uidetur mihi ab interpretibus additum, qui in descriptione luxuriae, contra uitia et uoluptates huiusmodi sententiam protulerunt, ut non uerterent quod scriptum erat, sed de suo, quod sibi uideretur, adderent, immo mutarent. quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lasciuientium. iurauit dominus deus in anima sua; dicit dominus deus exercituum: detestor ego superbiam iacob, et domos eius odi, et tradam ciuitatem cum habitatoribus suis. quod si reliqui fuerint decem uiri in domo una, et ipsi morientur; et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei qui in penetralibus domus est: numquid adhuc apud te est? et respondebit: finis est; et dicet ei: tace, et non recorderis nominis domini. lxx: propterea nunc captiui erunt ab initio fortium, et auferetur hinnitus equorum ex ephraim; quia iurauit dominus per semetipsum, dicit dominus deus uirtutum: quia ego abominabor omnem contumeliam iacob, et regiones eius odi, et auferam ciuitatem cum omnibus habitatoribus suis. et erit, si remanserint decem uiri in domo una, et mortui fuerint; et tollent domestici eius, et conabuntur ut auferant ossa eorum de domo; et dicent his qui praesunt domui: si adhuc est apud te? et dicet: nequaquam; et dicet: tace, nec nomines nomen domini. propter superiores causas quas propheticus sermo describit - eorum qui dormiunt in lectis eburneis, et lasciuiunt in stratis, et comedunt agnos de grege, et uitulos de medio armenti, et canunt ad uocem psalterii et bibunt in phialis, et optimo unguento delibuti sunt, et insuper nihil patiuntur super contritione populi eius, qui de ioseph stirpe generatus est -, nunc dominus comminatur, et dicit: quia ista et ista fecerunt, nunc migrabunt in capite transmigrantium. et est sensus: nequaquam in futurum poena differtur, nec de longis post saeculis prophetatur; quod nunc ingruit, nunc uenturum est, meus sermo praedicit, ituros eos esse in principio transmigrantium, principes uidelicet et potentes, quibus supra dixerat: audite uerbum hoc uaccae pingues, quae estis in monte samariae. et rursum: uae qui opulenti estis in sion, et confiditis in monte samariae; optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum israel. uos qui primi estis diuitiis, primi captiuitatis sustinebitis iugum, secundum illud quod in hiezechiele scriptum est: a sanctuario meo incipite. non a sanctis, ut plerique aestimant, sed a subuersione templi, quod sanctum fuit. potentes enim potenter tormenta patientur, et cui plus creditur, plus exigetur ab eo. et auferetur, inquit, factio lasciuientium, qui in capiendis uoluptatibus unum habuere consensum, et comessationes exercuere ac symbola; hi pariter auferentur, ut quorum una fuit luxuria, una sit poena. pro quo lxx interpretati sunt, auferetur hinnitus equi de ephraim, quod in hebraico non habetur, et ex superfluo disseretur a nobis, cum tropologiam texere coeperimus. iurauit dominus in semetipso, siue ut in hebraeo legimus, in anima sua, iuxta illud quod in esaia scriptum est: neomenias et sabbata uestra, et dies festos odit anima mea, non quod deus animam habeat, sed quod humanis loquatur affectibus. nec mirum si animam habere dicatur, cum etiam membra cetera, quae uiliora sunt anima, pedes et manus ac uentrem, et artus ceteros se habere testetur. quod si opposuerint nobis hi, qui christum negant humanam habuisse animam, sed in humano corpore deum fuisse pro anima, audiant in christo substantiam animae demonstrari, quomodo et membra corporis eius habuere substantiam. in deo autem patre ut cetera, quae dicuntur, non sunt membra, sed per eorum uocabula efficientiarum diuersitas indicatur, sic et animam non esse substantialem, sed affectum mentis internae, et cogitationum locum, per quem deus suam indicet uoluntatem. iurauit ergo dominus, deus exercituum, id est sabaoth - pro quo uirtutum septuaginta transtulerunt -, se detestari superbiam iacob et domos eius odisse. hic iacob secundum superius capitulum, ubi scriptum est: et nihil patiebantur super contritione ioseph, aut decem tribus accipe, aut certe uniuersam domum duodecim tribuum. et traditurum ciuitatem cum habitatoribus suis, uel samariam, uel certe hierusalem, uel in communi utramque. quod ad tempus domini saluatoris referre possumus, post cuius aduentum et passionem detestatus est deus omnem superbiam, uel iniuriam iacob, qua illum fabri filium et samaritanum, et habentem daemonium conclamabant. idcirco hierusalem tradita est cum habitatoribus suis romanis exercitibus. et intantum dei contra eos ira desaeuit, ut etiamsi remanserint decem uiri in domo una, ipsi quoque moriantur, et propinquus, siue uicinus comburat cadauera mortuorum, ut efferat ossa de domo sua, quia prae morientium turbis, integra corpora efferri non ualeant. cum que iam qui lassus fuerit asportando, interroget eum qui in penetralibus domus est, utrum supersint quos sibi tradere debeat, et ille respondeat: finis est, iam non habeo quem tibi tradam ad sepeliendum; et antequam non habere se iuret, ille qui interrogauerat, et foris erat, et non esse cognouerat, imperat ei, et dicit: tace, et non recorderis nominis domini. hoc autem idcirco commemorat, ut ostendat, ne malorum quidem pondere et necessitate compulsos uelle nomen domini confiteri, et in tantam apud israel obliuionem, dei uenisse uocabulum, ut ne in simplici quidem iuramento nomen eius dignetur audire. tenues historiae lineas duximus, nunc allegoriae imprimamus manum. principes haereticorum, qui propter delicias suas meum populum deuorabant, et nihil patiebantur super contritione ioseph, primi ducentur ad poenas, et auferetur hinnitus equi ex ephraim, qui in scripturis sanctis dupliciter accipitur, aut in superbiam potentiam que eorum, qui hinniunt, aut in libidinis magnitudinem. in superbiam malorum que consensum, ut ibi: hi in curribus, et hi in equis, et: fallax equus ad salutem. et regibus israel praecipitur, ne sibi multiplicent equos. et in libro iob, uox equi clangori tubae comparatur. in zacharia quoque legimus, quod euangelii testimonio comprobatur, et refertur ad praesentiam saluatoris: gaude nimis, filia sion, praedica, filia hierusalem. ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluator, ipse mansuetus, et ascendens super asinam et pullum asinae; et disperdet quadrigas ex ephraim, et equos de hierusalem. in libidinis uero magnitudinem, et effrenatum coitus desiderium, ut in hieremia, qui luxuriosos adulteros que describens, intulit: unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat. tales equos, christi aduentus, et dei ira subneruat. et iurat dominus per semetipsum, quia maiorem per quem iuret non habet, se detestari omnes haereticorum contumelias, et uniuersas regiones eorum odisse. quicquid enim loquuntur iniuria est, et dignum odio dei. et ablaturum ciuitatem et conciliabula eorum cum his qui habitant, et populum uidelicet, et magistros, etiamsi reliqui fuerint decem uiri - qui se fuissent in sodomis et gomorrhis, nequaquam super eas descendisset incendium -, omnes esse morituros ea morte, quae ducit ad tartarum, de qua hiezechiel scribit: anima quae peccauerit, ipsa morietur. istorum ossa sepeliunt propinqui et domestici eorum, de quibus dicitur: sine mortui sepeliant mortuos suos. et ille qui foris est, et domum non ingreditur mortuorum, sed magis mortuos foras eicit, imperat ei qui comburit mortuos, et dissoluit in cineres, et eorum ossa comminuit, ut taceat, et purissimum dei nomen mortuo ore non maculet. peccatori enim dicit deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? unde et nos prouidere debemus, ne mortui sepeliamus mortuos, sed ut magis uiuentes, eos qui sunt mortui, producamus ad uitam. quod si non fecerimus, imperatur nobis et dicitur, tace, quia indigni dei nomine iudicamur. quia ecce dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus. numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis, quoniam conuertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiae in absinthium? qui laetamini in nihili, qui dicitis: numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? ecce enim suscitabo super uos, domus israel, dicit dominus deus exercituum, gentem; et conterent uos ab introitu emath, usque ad torrentem deserti. lxx: propterea ecce dominus mandabit, et percutiet domum magnam ruinis, et domum paruam scissionibus. si persequentur in petris equi, si reticebunt ad feminas? quoniam conuertistis in furorem iudicium, et fructum iustitiae amaritudinem. qui laetamini super nullo uerbo bono, qui dicit: nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? quia ecce ego suscitabo super uos, domus israel, ait dominus deus uirtutum, gentem; et conterent uos, non ut introeatis in emath, et usque ad torrentem occidentis. quia in tantam rabiem prosilistis, ut etiam mortis tempore, et imminentibus malis, nolueritis nomen domini nominare, ideo mandabit dominus, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus. si mandat, quomodo percutit? si percutit, quomodo mandat? sed in eo quod mandat et iubet ministris, uidetur ipse percutere. quomodo in iubente patre et faciente filio, facit ipse qui iussit, impleto illo uersiculo: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit et creata sunt. omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. et in aegypto primogenita quae ab exterminatore caesa referuntur, se dominus interfecisse testatur. sic et in praesenti loco mandat dominus, et ipse percutit per ministros domum maiorem ruinis, id est decem tribus, quae appellabantur israel, et domum minorem scissionibus, duas tribus quae regebantur a stirpe domus dauid. et nota singulorum proprietates. israel, quia maiora peccauerat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captiuitatem. domus autem iuda, in qua erat templum, et quae ex parte peccauerat, lxx annorum captiuitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. scissa enim domus sarciri potest, ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. cuius utriusque domus ruinas et scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut iugum ceruicibus non recipiant, et cum siluestres boues sint, propter feritatem nolint terram uomere scindere. uos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum iustitiae eius in absinthium uerteretis, quae est herba amarissima. qui laetamini in nihili, uel idolis uitulis que aureis, qui nihil sunt dicente esther ad dominum: ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt, uel in nihili atque mendacio. qui propria fortitudine putatis assumpsisse uos cornua et reges et potentiam, quibus uentilaretis inimicos. quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super uos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus; id est o domus israel et omnes duodecim tribus, gentem saeuissimam assyriorum et chaldaeorum, quae uos conterat atque subuertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam; a terminis terrae uestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, siue occidentis, ut lxx transtulerunt, id est ab emath, usque ad rhinocoruram, inter quam et pelusium riuus nili, siue torrens de eremo ueniens, mare ingreditur. emath supra epiphaniam diximus, quae ab antiocho cui cognomentum epiphanês~g fuit, nomen sortita est. qui autem putant quod hic domus israel decem tribus significet, explanare non poterunt quomodo in comminatione dicatur aduersus decem tribus, quod conterendae sint ab epiphania usque ad terminos aegypti, quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam iudas et beniamin. quidam iuxta anagogen, domum magnam et domum minorem, iudaicum populum significari putant, et de gentibus ecclesiam congregatam. illi enim magni propter patres uocantur, et legem, et prophetas; nos minores, quia absque testamento fuimus et mandatis dei, de quibus et in cantico legimus: soror mea paruula est, et ubera non habet. quae domus magna et parua, in unam dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. quotienscumque ergo uel in persecutionibus, uel in haeresibus et schismatibus domus dei, quae est ecclesia, corruit atque laceratur, dei percutientis ostendit manum, quam si uolumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum. in petris equi persequi non ualent. petra christus est, qui donauit apostolis suis, ut ipsi quoque uocentur petrae: tu es petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. qui in istis petris fuerit, aduersariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus. ueniamus et ad aliam similitudinem, iuxta consuetudinem nostram, editionem lxx interpretum disserentes, ne si omnino haereamus hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo de editione uulgata, frustra eam proposuisse uideamur. aut reticebunt, inquit, in feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat: si persequentur in petris equi. isti equi, id est contrariae fortitudines, qui insaniunt ad feminas, quando uirilem uiderint animum, et dei fortitudine roboratum, non audent accedere. quando uero effeminatam mentem, et unguentis ac deliciis eneruatam, et in muliebrem uersam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt, et gestiunt ad libidinem. sequitur: quia conuertistis in furore iudicium. conuertit in furorem iudicium, qui iratus iudicat, et dicente domino: non accipies personam in iudicio, et in alio loco: non misereberis pauperis in iudicio, et: quia dei iudicium est; ille irata ad iudicandum mente descendit, immo cum causam nesciat, nec iudicii nouerit ueritatem, ante praeiudicat qualem debeat ferre sententiam; fructum quoque iustitiae, qui dulcissimus est, uertit in amaritudinem. quod de una uirtute diximus, intellegamus et de reliquis, prudentia, fortitudine, temperantia, quarum qui iratus fuerit, fructus capere non poterit, et cum ceperit, amari erunt. unde dicitur in esaia: uae qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce. hoc autem illi dicunt, qui non causas in iudicando, sed personas considerant, et fructum christi iustitiae, qui est dulcissimus, uertunt in amaritudinem. quicumque igitur aut consanguinitate, aut amicitia, et econtrario, uel hostili odio, uel inimicitiis in iudicando ducitur, peruertit iudicium christi, qui est iustitia, et fructum illius uertit in amaritudinem. qui hoc faciunt, laetantur in nullo uerbo bono, siue frustra, ut symmachus transtulit, id est alogôs~g, et erecti in superbiam dicunt: nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? cum e regione iustus in domino glorietur, et dicat: in te inimicos nostros uentilabimus cornu. et in eodem loco: non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non saluabit me. unde et in exodo iuxta hebraicum, et aquilae editionem, legimus: et moyses nesciebat, quia cornuta erat species uultus eius, qui uere dicere poterat: in te inimicos meos cornu uentilo. legimus et in alio loco: et exaltabit cornu populi sui, et: exaltauit cornu christi sui, et cornu altaris, et munda animalia atque cornuta, quae sola offeruntur deo, quorum interpretatio non huius est temporis. ob haec tanta peccata et extremam superbiam, quae iniquitatem loquitur contra deum, et ponit in excelso os suum, gentem saeuissimam dominus deus omnipotens se suscitaturum esse dicit, quae conterat et contribulet eos, immo prohibeat ingredi in emath, et usque ad torrentem occidentis. emath interpretatur murus, aut murata. uetabantur itaque ab hac gente saeuissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad ciuitatem munitam, quae est caelestis hierusalem, ne introeant et saluentur; in modum illius capituli quod in genesi legimus, ubi posuit deus cherubim et flammeam rompheam, quae uertitur ad custodiendam uiam ligni uitae, ut qui eiectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus. quod que sequitur: usque ad torrentem occidentis, de sexagesimo septimo psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: cantate domino, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei qui ascendit super occasum. dominus nomen illi. nisi enim mala opera in nobis occiderint, christus non ascendet super nos. cum que illa occiderint, et christum habuerimus aurigam, tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem psalmo imperabitur: cantate deo, psallite domino qui ascendit super caelum caeli ad orientem. unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in occidente est, nobis que moritur cum peccatis, et sic uersi ad orientem, pactum inimus cum sole iustitiae, et ei seruituros nos esse promittimus. pro torrente occidentis, symmachus interpretatus est uallem campestrem, theodotio torrentem arabiae, aquila torrentem qui est in planitie. quibus uerbis ostenditur nequaquam in eis a murata ciuitate exclusis, muniri posse contra peccata, nec peruenire illos ad torrentem campestrem et planum siue deserti, qui torrens dicitur uoluptatis, iuxta illud quod legimus: de torrente uoluptatis tuae potabis eos.

Caput 7

haec ostendit mihi dominus deus: et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsor regis. et factum est cum consummasset comedere herbam terrae, et dixi: domine deus, propitius esto, obsecro, quis suscitabit iacob, quia paruulus est? misertus est dominus super hoc, non erit, dixit dominus. lxx: sic ostendit mihi dominus: et ecce fetus locustarum ueniebat matutinus; et ecce bruchus unus gog rex. et erit si compleuerit, ut deuoret fenum terrae, et dixi: domine deus, propitius esto; quis suscitabit iacob, quoniam modicus est? paeniteat te, domine, super hoc; et hoc non erit, dicit dominus. non solum ea quae multa post saecula futura sunt propheticus sermo praedicit, sed et uicina, et quae statim uaticinium consequantur. solemus enim homines multo plus de nobis, quam de posteris cogitare, dicente ezechia: fiat pax in diebus meis. ut qui uiderint rebus expleta quae ante nuntiata sunt, conuertantur ad cultum dei, in cuius prophetis diuinationis est ueritas. ostendit igitur dominus sennacherib regem assyriorum cum infinita exercitus multitudine, instar locustae uniuersa tondenti, esse uenturum in principio imbris serotini, quando extrema dei omnipotentis misericordia indigebat israel, huius autem locustae fictor et creator est dominus. quae locusta uenit in principio imbris serotini, quando cuncta uirent et parturit omnis ager, et diuersarum arborum flores in sui generis poma rumpuntur. et ut uno sermone indicem quod uolo, cunctarum abundantiam rerum, flores arborum atque herbae segetum pollicentur. has autem locustas, quae primo uere uolitabant, bruchus innumerabilis sequebatur, qui ueniebat post imbrem serotinum, et appellabatur tonsor uel tonsura regis, eo quod uniuersa uastauerit, et nihil penitus reliquerit herbae uirentis in terra. hunc tonsorem, siue tonsuram, esaias acutam nouaculam uocat, quae pilos omnes et capillos israelitici corporis raserit. cum que, ait, dubitarem, quae esset ista nouacula, statim intulit, regem assyriorum. nouacula igitur et tonsor regis, exercitus chaldaeorum est, qui in modum bruchi uniuersa populatus est, et non solum fruges sed ligna, fenum stipulam que consumpsit. factum est autem cum consummasset bruchus qui uenerat post locustam comedere herbam terrae, et propheta intellegeret quod uidebat, ad preces uertitur, et ait: domine deus, propitius esto, obsecro. nolo in subuersione populi mei mea uerba compleri; nolo me ad hoc electum de pastorum numero, ut ruinam decem tribuum nuntiem. quis enim suscitare poterit iacob, nisi tu solus? quo allidente, nullus est qui suscitet. paruulus est iacob, et crebra hostium incursione deletus. cum que ille precaretur, et interioris hominis lacrimas funderet, misertus est dominus super hoc, et respondit: non perdam omne genus israel, reliquiae saluae erunt. aut certe sic accipiendum, duo pariter futura conspexit. primum locustam, deinde bruchum. pro utroque dominum deprecatus est, et in uno tantum exauditur, ut bruchus usque ad internecionem cuncta non uastet. locusta autem uolitans quaedam deuorat, quaedam integra derelinquat. uidentur mihi lxx interpretes, uerbum hebraicum gozi quod interpretatur tonsor, siue tonsura, intellexisse, gog, zai litteram uau arbitrantes, et bruchi innumerabilem multitudinem gog genti saeuissimae comparasse, quae terram iudaeam uastatura describitur. quid autem uoluerit aquila dicere: ecce serotinus post gazae regem, cum gaza uerbo hebraico aza appelletur, non satis intellego, nisi forte ipsum sermonem gozi posuit, et paulatim in gazam errore corruptus est. dicamus et spiritaliter: qui post opera iustitiae - de quibus in propheta dicitur: seminate uobis in iustitia, et innouate uobis noualia: et ne seminetis super spinas -, grauia peccata commiserint, inducitur super eos fetus, uel generatio locustarum ueniens matutina, quando transeuntibus noctis tenebris incipiunt sua peccata cognoscere, et quia non egerunt paenitentiam adducitur bruchus, qui appellatur gog, rex; gog autem in linguam nostram uertitur tectum, superba quaedam et arrogans fortitudo. cum que terrae nostrae fenum stipulam que consumpserit, quicumque sancti in populo fuerint, ueniam precabuntur, et dicent: domine deus, propitius esto. quis enim alius suscitare poterit iacob? quis medicorum sanare haimorrousan~g, nisi tu solus, ad cuius tactum fimbriae, statim sanitas redit? paruulus est enim iacob, siue modici numeri, quia nulla in eis uel pauca uirtutum remansere uestigia. paeniteat te, domine, super hoc, quod te facturum tuo populo comminatus es. paenitentiam autem dei in scripturis sic debemus accipere, quomodo somnum et iram; non quo deum paeniteat, aut mutet sententiam, qui loquitur per prophetam: ego deus, et non mutor, et cui nos dicimus: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient, sed quo, nobis ad meliora conuersis, et ipsum paeniteat sententiae suae, ut nec iusto reddat praemia quae promisit, si declinauerit ad iniquitatem, nec peccatori poenas, quas comminatus est, si conuersus fuerit ad salutem. dicitur ad eum qui acturus est paenitentiam: ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitationem palpebris tuis, ut libereris quasi damula de cassibus, et sicut auis ex laqueis. qui si domini primum mandata contempserit, et postea in angustiis constitutus euigilare coeperit, suscitat dominum dormientem sibi, et dicit: exsurge, quare obdormis, domine? econtrario, qui thesaurizauerint sibi iram in die irae, deum iratum sentient. quod si elegerint paenitentiam, ira uertetur in misericordiam, et cum perturbationibus nostris atque uirtutibus in utramque partem poenarum atque clementiae dominus commutabitur.

haec ostendit mihi dominus deus, et ecce uocabat iudicium ad ignem dominus deus; et deuorauit abyssum multam et comedit simul partem. et dixi: domine deus, quiesce, obsecro; quis suscitabit iacob, quia paruulus est? misertus est dominus super hoc; sed et istud non erit, dixit dominus deus. lxx: sic ostendit mihi dominus deus, et ecce uocauit iudicium in igne dominus deus, et deuorauit abyssum multam, et comedit partem; et dixi: domine deus, desine, quis suscitabit iacob, quoniam paruulus est? paeniteat te, domine, super hoc; et hoc non fiet, dicit dominus deus. primum dominus ostendit prophetae fictorem locustarum in principio germinantium serotini imbris, et post imbrem serotinum, tonsorem regem, siue regis, et ut uerbum exprimamus e uerbo, tonsuram regis sennacherib, qua cuncta decem tribuum totonderit atque uastauerit. nunc idem dominus ostendit nabuchodonosor, immo uocat et uenire praecipit contra iudam et hierusalem. uocat autem, ut templum et hierusalem igne succendat, et faciat in igne iudicium, de eo qui quondam fuit populus suus. cum que uenisset ignis ad iudicium, ut impleret domini iussionem, deuorauit abyssum multam, et comedit simul partem, cunctas urbes iudae, et partem domini quae uocabatur templum eius. cum que hoc propheta uidisset, dixit ad dominum, non ut supra: propitius esto, obsecro, sed: quiesce, uel desine, ut quem coepisse iam uiderat, cessare precibus impetraret, praesertim cum nullus sit alius qui iacentem et paruulum et humiliatum iacob ualeat suscitare, nisi dominus qui potest captos in chaldaeam que translatos reducere in terram iudam. quia uero semel iuxta osee prophetam et psalmistam dicentem: filii ephraim intendentes et mittentes arcum, conuersi sunt in die belli, decem tribus ad haereticorum personam retulimus, quae appellabantur israel, et duas, quibus iudas praeerat, ad ecclesiam et ecclesiae peccatores, qui confitentur quidem rectam fidem, sed propter uitiorum sordes purgantibus se indigent flammis; idcirco nunc dominus ad ignem iudicium uocare se monstrat, ut uniuscuiusque opus quale sit ignis probet, et impleatur illud quod scriptum est: ambulate in lumine ignis uestri, et in flamma quam succendistis. unde et ad babylonem dicitur: habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium. et in psalmo, lingua dolosa et plena mendaciis, igne carbonum dicitur esse purganda: quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis. de his altaris carbonibus desolator carbo duorum testamentorum forcipe prenditur, et esaiae labia purgat immunda, ut possit uerbum domini prophetare. uocatus autem ignis ad iudicium, deuorat primum abyssum, id est omnia genera peccatorum, ligna, fenum, stipulam, et postea comedit simul partem, hoc est ad sanctos illius peruenit, qui in peculium domini et in eius parte reputantur; tempus enim est ut incipiat iudicium a domo domini. et in hiezechiele praecipitur his qui poenas illaturi sunt: a sanctis meis incipite. et in apostolo legimus: si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. cum que omnes fuerimus in peccato, et iacuerimus ad sententiae ueritatem, miserebitur dominus nostri, et quia paruuli sumus, resurrectionis nos tempore suscitabit, siue suscitabit per uirtutes qui in uitiis iacebamus; hoc domino promittente, atque dicente: sed et istud non erit. pulchre autem dixit: sed et istud, quia supra iam dixerat: hoc non erit. non enim in finem irascetur, neque in aeternum comminabitur. non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. quomodo miseretur pater filiorum, misertus est dominus timentibus se. haec ostendit mihi dominus: et ecce dominus stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. et dixit dominus ad me: quid tu uides, amos? et dixi: trullam caementarii. et dixit dominus: ecce ego ponam trullam in medio populi mei israel. non adiciam ultra superinducere eum, et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes israel desolabuntur; et consurgam super domum hieroboam in gladio. lxx: sic ostendit mihi dominus: et ecce uir stabat super murum adamantinum, et in manu eius adamas. et dixit dominus ad me: quid tu uides, amos? et dixi: adamantem. et dixit dominus ad me: ecce ego iniciam adamantem in medio populi mei israel. nequaquam ultra addam ut pertranseam eum, et dissipabuntur arae risus, et sacrificia israel desolabuntur, et consurgam super domum ieroboam in gladio. priusquam de adamante disseramus, quem symmachus et lxx, pro eo quod in hebraico enach scriptum est, transtulerunt, dicendum est breuiter, quod hoc uerbum aquila ganôsin~g, theodotio têkomenon~g interpretati sunt, quorum alterum stannaturam, alterum tabescentem significat, ut illa sartago, quam legimus in hiezechiele, in qua populi obsidione uallati, frixura significatur, etiam in decem tribubus, et in regno ieroboam - qui nepos erat iehu, sub quo prophetia haec cernitur -, per stannaturae uocabulum demonstretur. dominus itaque cernitur stans super murum stannatum siue litum, et in manu eius stannatio siue trulla caementarii, qua solent superinduci parietes, et non solum pulchritudinem accipere, sed et fortitudinem contra iniuriam imbrium et creberrimas tempestates. legimus in hiezechiele dominum comminantem, quod tempestate et grandine consurgente, nequaquam linat nec uestiat parietem israel, sed dimittat eam pluuiis dissipari. unde et nunc dicit ille, de quo scribitur: structor maceriae uocabitur, ipse angularis lapis et aedificator domus, quod deponat trullam in medio populi sui israel, et cessare faciat atque torpere, ut nequaquam ultra superinducat eum, et suo uestiat ac tueatur auxilio. cum que dominus protectionem suam, et, ut ita dicam, parietis uestimentum trulla cessante subtraxerit, tunc demolientur excelsa idolorum, quae hebraice appellantur bamoth, et sanctificationes decem tribuum desolabuntur, ut destruatur dan et bethel, in quibus adorabantur uituli aurei. diximus ut potuimus quid ab hebraeis nobis iuxta historiae sit traditum ueritatem; transeamus ad anagogen de xenocrate, qui scripsit super lapidum gemmarum que naturis pauca uerba ponentes: 'adamas sui nominis lapis est, quem latine indomitum possumus appellare, eo quod nulli cedat materiae, nec ferro quidem. nam si ponatur super incudem, et graui ictu feriatur mallei, antea incus et malleus uulnus accipiunt, quam adamas conteratur. cum que ignis omnia domet, et uniuersa metalla consumat, reddit adamantem duriorem, ut ne paruulum quidem in eo angulum uis nimii ardoris obtundat. uidi et in auro adamantem magnitudine millii, cum que uicinum consumatur aurum longo usu ac nimia uetustate, solus adamas non atteritur, et nulla lima imminui potest, sed econtrario limam terit, et quicquid attigerit, lineis sulcat. hic lapis durissimus et indomabilis solo hircorum cruore dissoluitur, et missus in calidum sanguinem, perdit fortitudinem suam. est autem paruus et indecorus, ferrugineum habens colorem, et splendorem crystalli. quattuor que adamantis genera describuntur. primus est indicus, secundus arabicus, tertius macedonicus, quartus cyprius, pro qualitate regionum uel plus uel minus duritiam possidentes. dicitur quoque in electri similitudinem uenena deprehendere, et maleficis resistere artibus'. talis est dominus atque saluator, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo; humilians semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. de quo esaias scribit: non est species illi, neque decor; uidimus eum et non erat pulchritudo, despectum et nouissimum hominum, uirum dolorum, et scientem ferre infirmitatem. hic stat super murum adamantinum, id est super sanctos et apostolos suos, quibus donauit, ut et ipsi adamantes uocarentur, et a nullo superati dicerent: quis nos separabit a caritate christi? tribulatio, an angustia an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? et iterum: certus sum, quia neque mors neque uita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in christo iesu domino nostro. petrus quoque qui erat fortissimus adamas, portae inferorum non praeualuerunt aduersus eum. hic uir et dominus, qui stat super murum adamantinum, habet in manu sua adamantem, qui nisi dei teneatur manu, et illius ualletur auxilio, omnem perdit fortitudinem, dicente domino in euangelio: nemo potest rapere de manu patris mei. et intantum robustus est, ut dicatur ad eum: si transieris per ignem, flamma non comburet te; quanto que magis tentationibus caeditur, tanto fortior fit, et pro nomine saluatoris inter flagella laetatur. cum que a nullo superari queat, solo mortiferae libidinis calore dissoluitur. haec enim sanguinis hircorum et ipsius hirci dicitur esse natura, ut sit ad libidinem calidissimus, et quod ignis edomare nequeat, solus illius dissoluat cruor. ponit ergo dominus huiuscemodi adamantem in medio populi sui israel, et ultra non transit eum, nec dimittit ut dissipentur arae, quae risu et subsannatione sunt dignae, et omnia haereticorum mysteria domum que ieroboam, qui primus dei populum separauit, percutiat gladio, atque subuertat. et misit amasias sacerdos bethel ad ieroboam regem israel, dicens: rebellauit contra te amos in medio domus israel. non poterit terra sustinere uniuersos sermones eius. haec enim dicit amos: in gladio morietur ieroboam et israel captiuus migrabit de terra sua. et dixit amasias ad amos: qui uides, gradere, fuge in terram iuda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est et domus regni est. lxx: et misit amasias sacerdotes bethel ad ieroboam regem israel, dicens: congregationes facit contra te amos in medio domus israel; non poterit terra sustinere omnes sermones eius. haec enim dicit amos: in gladio morietur ieroboam. israel autem captiuus ducetur de terra sua. et dixit amasias ad amos: qui uides, egredere, recede in terram iuda, et ibi uiue, et ibi prophetabis; in bethel autem non adicies ultra prophetare, quia sanctificatio regis est, et domus regni. salomonis prouerbium est, immo mandatum: noli arguere malos, ne oderint te. et econtrario de bonis praecepit: argue sapientem, et diliget te. in alio quoque loco: qui arguit, inquit, hominis uias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectent. itaque et amos emendationis affectu loquebatur ad populum et ex sermonibus dei terribilia minabatur, ut agentes paenitentiam, reuerterentur ad deum et idola desererent. tunc sacerdos bethel, in qua erat uitulus aureus, quem constituerat ieroboam filius nabath et alii qui illi in imperio successerant, mittit ad ieroboam nepotem iehu, qui ei nuntiet, dicens: rebellauit contra te amos, siue congregationes facit atque conuentus in medio regni tui, israel; et tanta loquitur, ut terra regni tui uerba eius sustinere non possit. audet autem mittere ad regem israel quasi pontifex, metuens ne si populus conuertatur ad cultum dei, ille sacerdotii perdat gloriam. cum que duo audierit, demolientur excelsa idolis, siue arae risus, et sanctificationes, uel caeremoniae israel desolabuntur, et consurgam super domum ieroboam in gladio, eo quod idola penitus destruantur, quibus praeerat amasias sacerdos, et contra ieroboam deus consurgat in gladio nisi egerit paenitentiam; ille de sua non mandat iniuria, ut de regis tantum contumelia dolere uideatur. haec enim, inquit, dicit amos. erras, calumniator. in omnibus enim sermonibus suis non quasi ex se propheta loquitur, sed semper praeponit in titulo: haec dicit dominus. igitur quae locutus est dominus amos prophetam dixisse commemorat, ut magis regem prouocet ad uindictam. quae sunt quae dicit amos? in gladio morietur ieroboam. et in hoc mentiris: non enim dixit: morietur; si enim hoc dixisset, uidebatur non suscipere paenitentiam, sed consurget dominus super domum ieroboam in gladio, comminans poenam, non inferens. nec dicit: in gladio morietur ieroboam, sed: consurgam super domum ieroboam in gladio. ieroboam quippe gladio non est mortuus, sed domus eius, id est filius zacharias, deo percutiente, deletus est. et israel, inquit, captiuus migrabit de terra sua; adde et cetera, si non egerit paenitentiam. porro ieroboam uanissima amasiae mandata contemnens, nihil ad ea quae ille mandauerat uoluit respondere, unde ipse sibi assumit auctoritatem sacerdotalis fastigii; et loquitur ad amos: qui uides, gradere, fuge in terram iuda. prophetae, ut crebro diximus, prius appellabantur uidentes, quia quae uentura dicebant, cordis oculis intuebantur. quaerat prudens lector, quare uidentem uocet et nomine prophetali, quem de terra israel exire compellit? cui respondendum est, aut cum irrisione eum dicere kata~g antiphrasin~g, quod omnia mentiatur, aut quia uidebat multos esse in populo, qui eum libenter audirent; propter quod et regi retulit: congregationes facit contra te amos; aperte iniuriam non audet facere, ne audientes laedere uideatur. uade, inquit, in terram iuda, in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani, et comede ibi panem tuum, uel ibi uiue, aut certe exerce artem tuam per quam tibi reperias cibos, et ibi uaticinare, quia habes multos quos consueuisti seducere; in bethel autem, in qua ego sum sacerdos, ultra non adicies prophetare, quia sanctificatio regis est et domus regni. et hoc quasi falsus sacerdos loquitur adulans regali fastigio, ut non dicat: sanctificatio dei nostri est, et domus idoli, sed sanctificatio regis et domus regni; hanc habentibus cunctis qui falsos deos colunt consuetudinem, ut superbiam suam regibus imputent, et quod ipsi faciunt, rex fecisse uideatur. omnia quae de amasia, et ieroboam, et israel, et amos interpretati sumus, tropologikôs~g ad haereticos referenda sunt, quorum sacerdos amasias solet interdum mittere ad ieroboam regem haereticum, atque haereticorum patronum; et sanctos uiros ac praecones fidei accusare apud eum, et iubere doctoribus, ne praedicent in israel, ne contra regis faciant uoluntatem, quia bethel, hoc est domus dei, et falsa ecclesia sanctificatio regis sit, et domus regni. solent enim dicere: imperator nobis communicat, et si quis eis restiterit, statim calumniantur, ergo tu contra imperatorem facis? augusti mandata contemnis? et tamen consideremus, quod multi reges christiani qui persecuti sunt ecclesiam dei, et arianam impietatem in toto orbe fundare conati sunt, uincant in scelere ieroboam regem israel. ille enim falsi sacerdotis mandata despexit, nec ad suggestionem eius quicquam uoluit respondere. isti autem cum multis amasiis sacerdotibus suis, fame et penuria, carceribus et exsiliis amos prophetam et sacerdotes domini necauerunt. et respondit amos, et dixit ad amasiam: non sum propheta, et non sum filius prophetae, sed opilio ego sum uellicans sycomoros. et tulit me dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me: uade, propheta ad populum meum israel. et nunc audi uerbum domini: tu dicis: non prophetabis super israel, et non stillabis super domum idoli. propterea haec dixit dominus: uxor tua in ciuitate fornicabitur, et filii tui, et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur, et tu in terra polluta morieris, et israel captiuus migrabit de terra sua. lxx: et respondit amos, et dixit ad amasiam: non eram propheta ego, neque filius prophetae, sed pastor uellicans sycamina. et tulit me dominus ex ouibus, et dixit dominus ad me: uade, et prophetiza super populum meum israel. et nunc audi sermonem domini: tu dicis: noli prophetare super israel, et ne congreges audientes contra domum iacob. propterea haec dicit dominus: uxor tua in ciuitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et terra tua funiculo diuidetur, et tu in terra immunda morieris; israel autem captiuus ducetur de terra sua. hoc quod beatos apostolos fecisse scriptura commemorat, quando denuntiauerunt eis scribae et pharisaei ne docerent in nomine iesu, et illi responderunt dicentes: oboedire deo magis oportet quam hominibus, etiam amos prophetam fecisse cognoscimus, qui iubente idolorum pontifice, ne prophetaret in bethel, non solum prophetat, et ostendit se magis deum timere mittentem, quam illum prohibentem, sed audacter et libere ipsi denuntiat supplicia qui uetare conatus est, et dei impedire sermonem. non solum, inquit, non sum propheta, siue non eram - quorum alterum humilitatis, alterum ueritatis est -, nec filius prophetae, de prophetali stirpe descendens, sed cum essem armentarius et ruborum mora distringerem, tulit me dominus sequentem greges. pro armentario, qui hebraice dicitur boger aquila et symmachus et theodotio et quinta editio boukolon~g transtulerunt, qui armenta pascit, non oues. soli septuaginta aipolon~g dixerunt, qui proprie pastor caprarum appellatur apo~g tou~g aipoliou~g, quod interpretatur quidem grex, qui in altioribus conuersatur, ut ostendat greges caprarum semper rupes et asperas cautes et altiora conscendere. sed quoniam infert: et tulit me dominus ek~g tôn~g probatôn~g, id est de pecoribus, uidetur magis oues significare, quam capras, licet in principio leuitici legerimus, et oues et capras, pecorum nomine demonstrari. ita enim dominus loquitur: si obtuleris apo~g tôn~g probatôn~g, id est, de pecoribus domino, agnum, uel haedum, et ouem, siue capram. porro hoc quod ait, uellicans sycamina, quod aquila interpretatus est scrutans sycomoros, et symmachus habens sycomoros, quidam ita edisserunt, ut sycamina uelint appellari genus arborum, quae palaestinae nascuntur in campestribus, et agrestes afferunt ficus; quae si non uellicentur, amarissimas cariculas faciunt et a culicibus corrumpuntur. nobis autem, quia solitudo in qua morabatur amos, nullam huiuscemodi gignit arborem, magis uidetur rubos dicere, qui afferunt mora, et pastorum famem ac penuriam consolantur. utcumque uoluerit lector accipere, hoc dicendum est, quod humilem pastorem et rusticum assumpserit dominus, et miserit ad populum suum israel, et praeceperit ei, ut egrediens de terra sua, samariam pergeret et ibi quae uentura sunt prophetaret. quia igitur domino, inquit, iubente ut loquar, tu amasia dicis mihi: non prophetabis super israel, et non stillabis super domum idoli, audi quae contra te dominus comminetur. pro domo idoli, in hebraico scriptum est beth isaac, id est domus risus, isaac enim risus interpretatur, quod lxx transtulerunt, domum iacob, nomen pro altero nomine, et non rem intellegentes. rursum ubi nos posuimus: et non stillabis, symmachus interpretatus est, non increpabis. stillare autem prophetas, idioma scripturarum est, quod non totam dei simul inferant iram, sed paruas stillas comminatione denuntient. quia ergo dixisti mihi: non prophetabis, uxor tua in ciuitate fornicabitur, quod melius interpretatus est symmachus, porneuthêsetai~g, non quod ipsa fornicetur, sed quod passiuo genere ab aliis constuprata sustineat fornicationem. grandis autem dolor, incredibilis que ignominia, quando maritus in media ciuitate, praesentibus cunctis, uxoris iniuriam prohibere non potest. filii quoque, inquit, tui et filiae in gladio cadent. non est tantus dolor in filia constuprata, quantus in uxore polluta, nec tantus dolor in uxore occisa, quantus in filiis trucidatis. maritus enim libentius habet uxorem interfici, quam pollui. nec hoc sufficit ad iniuriam, nisi et terra ipsius funiculo ab hostibus diuidatur, et nouos cultores recipiat. ipse quoque amasias, qui nunc gloriatur in sacerdotii potestate, nequaquam moriatur in terra sua, sed ductus in captiuitatem moriatur in terra quae polluta est idolis, et non ante moriatur, nisi populum quem deceperat, seruientem uideat atque captiuum. secundum tropologiam, amasias sacerdos interpretatur robustus et rigidus, eo quod rebellis et ferox ecclesiasticum uirum et uere prophetam uetet dei uerba proferre et doctrinam, et errantem populum corrigere prohibeat. huius uxor falsa ecclesia patebit fornicationi omnium, et filii eius ac filiae quas male in errore generauit, domini mucrone ferientur; humus quoque illius et uniuersa possessio erit pars daemonum, et ipse morietur in terra polluta, quae non habeat habitatorem deum, sed multis prauae religionis contaminetur erroribus, et omnis populus qui falsum sibi nomen assumit israel, captiuus migrabit de terra sua, ut non seruiat deo, sed haereticorum ac daemonum iugo colla submittat.

Caput 8

haec ostendit mihi dominus deus: et ecce uncinus pomorum, et dixit: quid tu uides, amos? et dixi: uncinum pomorum. et dixit dominus ad me: uenit finis super populum meum israel; non adiciam ultra ut pertranseam eum, et stridebunt cardines templi in die illa, dicit dominus deus; multi morientur, in omni loco proicietur silentium. lxx: sic ostendit mihi dominus deus: et ecce uas aucupis. et dixit: quid tu uides, amos? et dixi: uas aucupis. et dixit dominus ad me: uenit finis super populum meum israel; non addam ultra ut pertranseam eum; et ululabunt laquearia templi in die illa, dicit dominus deus. multi cadentes erunt; in omni loco iniiciam silentium. quod hieremias sub uirga cernit uigiliarum, siue nucis eo quod uigilauerit super peccata populi sui, ne quasi clausis ei conniuentibus oculis eorum delicta non uiderit; hoc nunc amos aduersus iudam et israel pariter intuetur sub specie uncini, qui hebraice appellatur chelub et a lxx in uas aucupis uertitur; cum auceps proprie moces nuncupetur, sicut supra in hoc eodem propheta legimus: si cadet auis super terram sine aucupe. et est sensus: sicut uncino rami arborum detrahuntur ad poma carpenda, ita ego proximum captiuitatis tempus attraxi. et ut sciamus hoc esse quod dicimus, ipse interpretatur deus, quid significet uisio, quam prophetae ostenderat. uenit finis super populum meum israel. quod que sequitur: non adiciam ultra ut pertranseam eum, hoc significat, quod iniquitates populi sui ultra non transeat, nec neglegat, neque impunita scelera transire permittat. et ne solum de decem tribubus dicere uideretur, intulit: stridebunt cardines templi, siue laquearia in die illa, dicit dominus. hoc autem huperbolikôs~g accipiendum, quod tam graue malorum pondus incumbat, ut ipsi quoque portarum cardines et excelsa laquearia ululent, et incredibilem sentiant uastitatem; quando multi morientur et captis habitatoribus uel occisis, in omni loco proiciatur silentium. sin autem uoluerimus legere pro uncino pomorum uas aucupis, hoc dicendum est, quod quomodo auceps uisco uel retibus aues uolantes per aerem, et sublimius discurrentes ad terram detrahit, sic dominus per sennacherib siue nabuchodonosor, quos nunc aucupes intellegimus, populum suum prius liberum, et legis obseruatione sublimem comprehenderit, uinxerit, transtulerit, enecarit. non enim iniuste tenduntur retia auibus. et hoc non solum ad babyloniae captiuitatis tempus referendum est, sed et in aduentum domini saluatoris, quando dixerunt: aufer de terra talem; crucifige eum, crucifige eum; et perdiderunt alas columbae. et uenit finis super eos, et extrema captiuitas, ultra que non pepercit eis deus. et ululauerunt cardines templi, uel laquearia templi, super occisum populum corruentia. et in omni loco proiectum est silentium, habentibus iudaeis moysen et prophetas, sed non habentibus uerbum dei; legentibus litteram, et perdentibus spiritum, quando facta est mensa eorum in laqueum, et in retributionem, et in ruinam; et excaecati sunt oculi eorum, ut non uiderent; et obturatae sunt aures eorum, ut non audirent; et incuruatum est dorsum eorum ne caelum suspicerent, sed cum euangelica illa muliere, quae habebat spiritum infirmitatis, semper terrae incumberent. et effusa est super eos ira dei, et furor irae eius comprehendit eos, ita ut fieret habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non esset habitator; quando completum est: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et mittam famem super terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi uerbum domini; de quo in posterioribus, si peruenerimus ad calcem, plenius disserendum est. nos ergo cernentes, quia deus naturalibus ramis non pepercit, timeamus eadem perpeti, et aucupis laqueos declinemus, dicamus que ad dominum: ne taceas, neque compescaris, deus, et ne sileas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. in toto orbe terrarum proiectum est silentium iudaeorum, ubicumque fuerint, mussitant potius quam loquantur, et cum blasphemia eorum contra dominum saluatorem ad caelum usque perueniat, omnis interpretatio scripturarum muta est et silens, et aures non ponit ad audiendum. audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae, dicentes: quando transibit mensis, et uenumdabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum; et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos, et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti uendamus. lxx: audite haec qui conteritis mane pauperem, et opprimitis egenos de terra, qui dicitis: quando pertransibit mensis, et negotiabimur; et sabbata, et aperiemus horreum, ut faciamus minorem mensuram et maius pondus; et faciamus stateram iniquam, ut possideamus in pecunia pauperes, et egenum pro calceamentis, et de omni uenditione negotiemur. ne frustra uideatur uncinus pomorum, et uas aucupis esse monstratum, et per haec uicina imminere captiuitas, causae offensae dei breuiter describuntur. o tu, iuda, o tu, israel, audite quae scelera feceritis, de nocte surgentes, pro oratione et hymnis in deum; studium habetis opprimendi, siue conterendi pauperes, ut fame et egestate confecti auferantur de terra. qui exspectatis kalendas, ut negotiemini, et usuras augeatis de usuris, et sabbata, ut aperiatis horrea, detis que frumenta amplius recepturi, et dei sollemnitates turpis lucri gratia in uestra compendia uertitis; qui minorem in uendendis mercibus mensuram facitis, et maiora pondera in accipiendis, stateram que iniquam, ut possideatis pecuniam pauperis, et tam uiles habeatis homines, ut impleatis illud, quod supra de uobis dixeram: pro eo quod uendidistis argento iustum, et pauperem pro calceamentis; in tantam lucri rabiem prosilistis, ut non frumenta, quorum esu hominum corpora sustentantur, sed quisquilias et purgamenta frumenti uendatis pauperibus, puluerem et paleas tritico commiscentes. quod quidem et peruersos doctores ac principes, qui absque timore dei dominantur cleris, de quibus hieremias loquitur: cleri eorum non proderunt eis, nonnumquam facere cernimus, qui putant quaestum esse pietatem, et sedentes in templo nummularii proponunt columbas, non in caueis, sed in cathedris quasi magistri, spiritus sancti dona uendentes; qui faciunt mensuram minorem atque maiorem, ut pauperibus, uel parum, uel nihil; diuitibus autem et his, de quibus sectantur lucra, in modum concionatorum loquantur sermone longissimo. et propter pecuniam conterant capita pauperum atque conculcent, et non frumentum domini, quod confirmat cor hominis, sed quisquilias et uilissimum puluerem auidis faucibus ingerant; etiam haec qui nullius sunt pretii uenditantes, cum dominus apostolis praeceperit: gratis accepistis, gratis date. iurauit dominus in superbiam iacob: si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. numquid super isto non commouebitur terra, et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluuius uniuersus, et eicietur, et defluet quasi riuus aegypti. lxx: iurauit dominus contra superbiam iacob: si obliuiscetur in finem omnia opera uestra. et super his non conturbabitur terra, et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi flumen consummatio ipsius, et descendet quasi fluuius aegypti. iurantem dominum saepius scriptura commemorat. primum in genesi, uocauit angelus domini abraham secundo de caelo, dicens: per memetipsum iuraui, dicit dominus, quia fecisti uerbum hoc, et non pepercisti filio tuo carissimo, benedicens benedicam tibi, et multiplicans multiplicabo te quasi stellas caeli, et sicut arenam quae est in litore maris. et in centesimo nono psalmo: iurauit dominus, et non paenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. quod, quicumque est ille qui ad hebraeos scripsit epistolam, disserens ait: quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem, iurauit per semetipsum. et in hoc eodem propheta supra legimus: iurauit dominus in sancto suo, siue per sanctos suos, quia ecce dies uenient super uos, et tollent uos in armis, siue in contis, et reliqua. qui ergo prius in sancto suo, siue per sanctos suos iurauerat, nunc iurat contra superbiam iacob, ut si non credunt comminanti, credant iuranti in humanam similitudinem, qui iuramentum tunc assumunt quando simplicibus eorum uerbis non creditur. nec mirum est si deus iurare dicatur, cum dormientibus dormiat, et uigilantibus uigilet, his que qui sibi thesaurizauerunt iram in die irae, dicatur irasci. iurat autem, quod non obliuiscatur usque ad finem operum eorum; superbis enim deus resistit, humilibus autem dat gratiam; sed omnia memoriter teneat quaecumque peccauerint, et usque ad finem et iudicii tempus adducat. unde paenitentes rogant: ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; praesertim cum aduersus superbos ipsa terra moueatur, siue turbetur et lugeat, non colonus et aduena, sed habitator eius; et ascendat sicut fluuius consummatio, et descendat sicut flumen aegypti, ut qui egerit paenitentiam, ascendat cum fluuio scandente; qui autem perseuerauerit in delictis, descendat sicut fluuius aegypti, et ingressus mare absorbeatur. ac per hoc ostendit superbiam iacob, contra quam iurat dominus, aeternis suppliciis deuorandam. et erit in die illa, dicit dominus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis; et conuertam festiuitates uestras in luctum et omnia cantica uestra in planctum; et inducam super omne dorsum uestrum saccum et super omne caput caluitium; et ponam eam quasi luctum unigeniti et nouissima eius quasi diem amarum. lxx: et erit in die illa, dicit dominus deus: occidet sol meridie et contenebrescet super terram in die lux; et conuertam sollemnitates uestras in luctum et omnia cantica uestra in planctum; et inducam super omnem lumbum saccum et super omne caput caluitium; et ponam eam quasi luctum dilecti et qui cum eo sunt, quasi diem doloris. diem illam, diem captiuitatis significat, quando uterque populus ducetur in assyrios atque chaldaeos, quibus prae tristitiae magnitudine occidet sol meridie; et clara omnibus luce, tenebrae cuncta complebunt, quando festiuitates eorum et omnia cantica in luctum planctum que conuersa sunt et super omne dorsum siue lumbos, accincti sunt cilicio, et iuxta consuetudinem ueterum lugentium, super capita habuere caluitium, quod et iob in mortibus liberorum fecisse legimus. et tanta erit magnitudo luctus atque tristitiae, ut unici filii morientis matri que carissimi uincat dolorem et omnia planctu et amaritudine compleantur. possumus hunc locum et in domini intellegere passione, quando sol hora sexta retraxit radios suos, et pendentem in cruce dominum suum spectare ausus non est, quando tenebris cuncta complentibus, festiuitates eorum et cantica, uespasiano tito que superantibus, in luctum planctum que mutata sunt; quando lacrimarum et paenitudinis et ciliciorum repleta sunt omnia, et capita habuere caluitium, quae prius nazaraeorum decorata caesarie, comam domino nutriebant. tunc primogenitus filius dei, populus israel, qui in unigenitum et uere filium dei miserat manum, aeterno luctui traditus est; et nouissima eius, siue qui cum eo erant, amaritudine sunt repleta. nunc igitur illis habentibus tenebras, qui reppulerunt solem iustitiae, nos qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis, uidimus lucem magnam, et illorum uniuersa festiuitas ad ecclesiae translata est mysteria, ut illis flentibus, nos laudes domino concinamus. illi pro zona accinguntur funibus et ciliciis, nobis cum apostolis dicitur: sint lumbi uestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. nos accincti sumus christi ueritate, implentes illud quod scriptum est: state accincti lumbos uestros in ueritate. illi autem pro ueritate circumdati sunt diaboli mendacio. nostrum caput, de quo saluator loquitur: uestri autem et capilli capitis numerati sunt, habet comam perpetuam, et in capite nostro, qui christus est, fortitudinem possidemus, ut interficiamus leonem. illi autem dormierunt in meretricis synagogae genibus, et diabolo tondente derasi, uirtutem capitis perdiderunt, amittentes cum robore oculos, de quibus in ecclesiaste scriptum est: sapientis oculi in capite eius, qui autem stultus est, in tenebris ambulat. illorum socii uersantur in luctu, nostri comites induuntur laetitiae uestimento. ecce dies ueniunt, dicit dominus, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi uerbum, domini. et commouebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem circuibunt quaerentes uerbum domini, et non inuenient. in die illa deficient uirgines pulchrae, et adolescentes in siti, qui iurant in delicto samariae, et dicunt: uiuit deus tuus dan, et uiuit uia bersabee; et cadent et non resurgent ultra. lxx: ecce dies ueniunt, dicit dominus deus, et emittam famem super terram, non famem panis neque sitim aquae, sed famem audiendi uerbum domini. et commouebuntur aquae de mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem circuibunt quaerentes uerbum domini, et non inuenient. in die illa deficient uirgines pulchrae, et iuuenes in siti, qui iurant per propitiationem samariae; qui dicunt: uiuit deus tuus, dan, et uiuit deus tuus, bersabee; et cadent et non resurgent amplius. aquae in hebraico non habentur, et propitiatio, quam nos in delictum uertimus, et ab hebraeis uocatur asamath, idolum significat, quod principium peccatorum est. uetus narrat historia, tam latina quam graeca, et omnium gentium barbararum, nihil fame durius, quae saepe compellit obsessos humanis uesci carnibus, et in suam saeuire naturam, ita ut nec parentes parcant paruulis liberis et maritalis affectus dudum uxoris amatae membra dilaceret. si hoc facit fames corporum, quid de fame dicendum est animarum? quae in die resurrectionis domini oppressit populum iudaeorum, et iuncta fami ardentissima sitis, non habentium panem, qui de caelo descendit, et eas aquas, quae de iesu uentre manarunt. ablata est ab eis lex, et prophetae aeterno conticuere silentio; mouentur a mari ad mare, et ab oceano britannico, usque ad oceanum atlanticum, id est ab occidente ad meridiem, et ab aquilone usque ad orientem, toto orbe peregrini, uerbum dei non ualent inuenire. in quo loco interrogabimus iudaeos, quam illam diem significari putent, in qua sustineant famem audiendi uerbum dei; praesertim cum legant scripturas, et humilitatem sequantur litterae? quibus ingerimus famem esse praedictam intellegentiae spiritalis, in qua christus cernitur, passio domini et resurrectio reperitur. circumeunt orbem, et quaerunt uerbum domini, et non inueniunt, quia uerbum domini negauerunt, quod factum est in manibus omnium prophetarum, quod in principio apud patrem erat, quod caro factum est, et habitauit in nobis. in illo tempore defecerunt uirgines pulchrae, et adolescentes, siue electi, atque doctores - hoc enim significat baurim -, defecerunt in siti. uirgines pulchras synagogas interpretantur, et electos magistros populi. qui cum defecerint, maledictiones deuteronomii in populo iudaico docent esse completas. hi electi atque doctores iurauerunt in idolo samariae, in uitulis scilicet aureis, et dixerunt: uiuit deus tuus, dan, in terminis terrae iudaicae, ubi nunc paneas est, et eo tempore uitulus aureus colebatur, et uiuit uia bersabee, quia longo illuc et raro itinere commeabant, propter reges iudae iustos pariter et iniustos. et quia hoc fecerunt, idcirco corruent, et non resurgent amplius, id est non recipient eum statum, quem prius habuerant. mittit autem dominus famem in terram super eos, qui terrena sapiunt; et famem non panis sitim que non aquae, sed audiendi uerbum domini, quando propter peccata populi doctrina deficit in ecclesiis; et a mari usque ad mare, id est a salsis atque amarissimis fluctibus usque ad mare perueniunt; non occurrentes fluminibus, non dulcissimis et uariis fontibus, sed rursus ad amara currentes; et ab aquilone usque ad orientem, cupientes aquilonem deserere, qui est uentus durissimus, et ab ignorantibus dexter uocatur; et peruenire ad orientem, quem reperire non poterunt, quia non recto pergunt itinere, sed deuiis circumeunt callibus, uiam que regiam non tenentes, curuis ducuntur anfractibus. in illo tempore deficient animae uirginales, quas incorruptas apostolus nominat; et cupit aeternam pudicitiam possidere, scribens ad corinthios: despondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere christo. timeo autem ne sicut serpens euam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus uestri et excidant a simplicitate, quae est in christo. et si essent omnes uirgines pulchrae uel bonae, numquam dixisset: deficient uirgines bonae, sed ad distinctionem malarum uirginum bonas posuit, quae sunt sanctae corpore et spiritu. malae uirgines quinque sunt stultae, quae lampadibus suis oleum non parauerunt. bonae et speciosae uirgines illae sunt, quae lumen habuere uirtutum, et sponsi thalamum ingressae sunt. deficient autem uirgines, quia uerbum domini non inuenient. ex quo intellegimus, quando doctrina non fuerit in ecclesiis, perire pudicitiam, castitatem mori, omnes abire uirtutes, quia non comederunt uerbum domini, quod qui comederit saginatus eius cibo, audiet per salomonem: iustus comedens satiat animam suam, animae autem impiorum esuriunt. et dauid qui ad senectutem peruenerat abrahae, libere decantabat: iuuenis fui, et senui, et non uidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. quanti martyres in persecutionibus perierunt fame, et indiguerunt frumento alimentis que istis corporum. ergo de eo dicit pane, qui de caelo descendit, quem qui comederit, nec esurire poterit, nec sitire. deficientibus autem uirginibus, et adolescentes deficient, qui prius uicerant mundum; et idcirco deficient, quia iurant in idolo samariae, quam in haereticorum persona semper accipimus, dicente hoc eodem propheta: uae qui despiciunt sion, et confidunt in monte samariae. despiciunt enim haeretici ecclesiam domini, et confidunt in falsitate dogmatum suorum, erigentes se contra scientiam dei, scisso populo eius, dicentes: non est nobis pars in dauid, neque hereditas in filio iesse. si quis ergo iurat in delicto samariae, et dicit: uiuit deus tuus, dan, et uiuit uia bersabee, iste cadet et resurgere ultra non poterit. dan tribus in ultimis iudaeorum terminis possessionem inuenire non potuit, sicut in libro iudicum scriptum est, interpretatur que iudicium. bersabee autem pro uarietate accentuum uertitur in linguam nostram, puteus iuramenti, aut puteus satietatis, ac septimi. itaque et haeretici in extremis scripturarum sanctarum finibus sitient, dei iudicium contemnentes, et desiderantes uiam bersabee, quae fuit in tribu iuda; multa que ecclesiae imitari sacramenta cupientes, saturatos et repletos esse se dicunt. quibus apostolus paulus exprobrat: iam saturati estis, iam diuites facti estis; et iurant in nomine domini, qui semel cadentes, quia deos idolorum, deum arbitrantur suum, amplius non resurgent. qui autem uoluerint agere paenitentiam, et non dixerint: uiuit deus tuus, dan, et uiuit uia bersabee, audient per hieremiam: numquid qui cadet, non resurget, aut qui auersus est, non reuertetur.

Caput 9

uidi dominum stantem super altare, et dixit: percute cardinem, et commoueantur superliminaria; auaritia enim in capite omnium, et nouissimum eorum in gladio interficiam. non erit fuga eis; fugiet et non saluabitur ex his qui fugerit. lxx: uidi dominum stantem super altare, et dixit: percute super propitiatorium, et commouebuntur uestibula; et disice in capita omnium, et reliquos eorum gladio interficiam. non fugiet ex eis, qui fugerit; et non saluabitur ex illis, qui fuerit resaluatus. qui cum hiezechiele et ioanne baptista apertos uiderit caelos, et uelamen, quod positum erat ante faciem moysi, ab oculis eius fuerit ablatum, ut compleatur in eo quod scriptum est: mandatum domini lucidum illuminans oculos; iste uidebit stantem dominum super altare, et praecipientem prophetae, siue ut multi putant, angelo qui reddendis peccatorum suppliciis mancipatus est, ut percutiat cardines templi, siue propitiatorium, et commoueantur superliminaria eius, siue uestibula. cum que, ait, templum propter malitiam hominum dissipatum fuerit et destructum, et ira mea a sanctuario meo coeperit unusquisque cognoscat se non posse euadere, auaritia omnia possidente; et nouissima sua esse mortem, nulla que praesidia ad euadendam sententiam dei posse succurrere. quod que iuxta lxx legimus: ut dissecaret in capitibus omnium, pulchre eorum capita diuiduntur, qui ab eo, qui caput est omnium, sua sponte diuisi sunt atque dixerunt: non habemus regem nisi caesarem, qui uoce impia clamauerunt: crucifige, crucifige talem, et: sanguis eius super nos, et super filios nostros. quae omnia et ad haereticos referre possumus, quorum altare percutitur, et omnes initiationes et sacramenta sacrilega commouentur, qui auaritiam habuerunt in capitibus suis, clamante per eos perdice, et congregante quos non peperit, et faciente diuitias absque iudicio. unde et nouissima eius siue reliquias dominus interficiet, ut coeptum capitulum compleatur, et nouissimum eius erit insipiens. cum autem dominus percusserit cardines, et induxerit super eos gladium, nullus erit qui possit euadere, et impendentem domini gladium declinare. simul que et hoc erit notandum, quod stante super altare domino, primum percutitur propitiatorium, siue cardines templi, deinde commouentur uestibula, tertio capita omnium diuiduntur, quarto qui reliqui sunt interficiuntur gladio. nisi enim superbiam haereticorum suo dominus calcauerit pede, et peruersam sceleratam que doctrinam spiritali mucrone percusserit, et magistros eorum, qui accipiuntur in capitibus, inter se diuiserit, atque in bonam partem occiderit, non possunt discipuli uiuificari, secundum illud quod scriptum est: ego occidam et uiuificabo; ego percutiam et sanabo. occiduntur et percutiuntur magistri, ut uiuificentur discipuli; capita diuiduntur, ut cetera membra sanentur. si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos; et si absconditi fuerint in uertice carmeli, inde scrutans auferam eos; et si celauerint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos; et si abierint in captiuitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. et dominus deus exercituum, qui tangit terram et tabescit, et lugebunt omnes habitantes in ea, et ascendet sicut riuus omnis, et defluet sicut fluuius aegypti. lxx: si defossi fuerint in inferno, inde manus mea euellet eos; et si ascenderint in caelum, inde detraham illos; si absconditi fuerint in uertice carmeli, inde scrutans auferam eos; et si demerserint se ab oculis meis in profundum maris, ibi mandabo draconi, et mordebit eos; et si abierint in captiuitatem ante faciem inimicorum suorum, ibi praecipiam gladio, et interficiet eos, et obfirmabo oculos meos super illos in mala, et non in bona. et dominus deus omnipotens qui tangit terram, et commouet eam, et lugebunt omnes habitatores eius, et ascendet sicut fluuius consummatio eorum, et descendet sicut flumen aegypti. qui supra dixerat: non erit fuga eis; fugiet, et non saluabitur qui fugerit, nunc ipsam fugam in partes secat, et hyperbolice etiamsi hoc et hoc fecerint, euadere eos non posse testatur. si descenderint, ait, usque ad infernum, inde manus mea educet eos, non quo ullus ante resurrectionis diem ab inferis retrahatur, sed quo et in inferno positi, in illius potestate sint. quod super dathan et abiron impletum esse cognoscimus, quos uiuentes terrae hiatus absorbuit. et si ascenderint, inquit, usque ad caelum, inde detraham eos, quia et henoch et helias rapti cum corporibus in caelum, dei reguntur arbitrio. et cerne proprietates: ad infernum descenditur, ad caelum conscenditur; de inferno educimur, de caelis detrahimur. in altero extrema desperatio est, in altero superbiae magnitudo. si absconditi fuerint in uertice carmeli, uel iuxta phoenicis terminos in septentrionali plaga, uel ad meridiem propter eremi uastitatem, ubi quondam habitauit nabal carmelius, inde, inquit, scrutans auferam eos; et si in profundo maris, atque ut de propheta loquamur, in tharsis, dei oculos uitare conentur, ibi mandabo serpenti, quem in hoc loco leuiathan, siue cete significat, ut seruet metaphoram, et per serpentem atque cetum ad hostes ueniat. et mordebit eos, id est, suis faucibus deuorabit. et ne forsitan per superiora quae dixit, alius quicquam captiuitatem ab hostibus sentiremus, iuxta morem suum aperuit scriptura quod prius sub aenigmatibus dixerat. et si abierint in captiuitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos, ne scilicet extremam malorum suorum aestiment seruitutem, sed etiam captos hostilis mucro confodiat; et qui superesse potuerint et mortem euadere, dei aspectum non effugiant, sed ponat super eos oculos suos in malum, et non in bonum, ut semper eos uisitet, et ad paenitentiam per tormenta compellat. et haec facturum esse se dicit omnipotens deus, ad cuius tactum et nutum terrae fundamenta quatiuntur, siue tabescunt, et omnis eius habitator planctu et luctibus occupatur. quae loquitur, ut ostendat magnitudinem diuinae potentiae, ne forsitan uelit quidem facere quod minatur, sed uires non impleant uoluntatem. sin autem terra tabescit, siue concutitur, et creatorem suum insensibilis quoque natura persentit, quanto magis homo, fragile animal, cuius animae thesaurus in uasis fictilibus atque corporeis clauditur? et quomodo aegypti fluuius decurrit in mare atque sorbetur, ita et terra israel, de qua supra dixerat: qui tangit terram et tabescit, ibit in captiuitatem, et ab hostibus deuorabitur; metônumikôs~g, ab eo quod habet, id quod habetur, diuino significante sermone. et haec quidem sequentes historiae ordinem, utcumque potuimus interpretati sumus, si tamen in quibusdam nos intellegentia non defecit. ceterum omnem loci istius periochên~g dauid explicat, dicens: domine, probasti me, et cognouisti me. statim que infert: quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum ibi es. si sumpsero pennas meas diluculo, et habitauero in extremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. in deuteronomio quoque simile quid legimus: mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum, nec in caelo situm, ut possis dicere: quis nostrum ad caelum ualet conscendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus? neque trans mare positum, ut causeris et dicas: quis e nobis transfretare poterit mare, et illud ad nos usque deferre ut possimus audire, et facere quod praeceptum est? sed iuxta te est sermo ualde in ore tuo, et in corde tuo ut facias illud. quando enim anima uinculis laxata corporeis, uolandi quo uelit, siue quo ire compellitur, propter tenuitatem substantiae habuerit libertatem, aut ad inferna ducetur, de quibus scriptum est: conuertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliuiscuntur deum, et: in inferno quis confitebitur tibi? et: descendit in infernum gloria tua. aut certe ad caelestia subleuabitur, ubi sunt spiritalia nequitiae in caelestibus, et si sibi uerae circumcisionis scientiam uoluerit uindicare, hoc enim interpretatur carmelus, et humilitate contempta, habitare in montibus, et ibi scrutantem manum dei euadere non ualebit. quod si desperans salutem, oculos dei uitare tentauerit, et in ultimos salsorum fluctuum terminos peruenire, etiam ibi mandabit dominus serpenti tortuoso et antiquo, qui est inimicus et ultor, et mordebit eam. capta quoque uitiis atque peccatis gladio domini punietur, et ponet oculos suos super eam in malum, et non in bonum, ut per cruciatus atque supplicia ad dominum reuertatur. cum que deus omnipotens tetigerit terram eorum atque concusserit, et tabescere fecerit cuncta terrena, intellegentes scelera sua, uertentur in luctum, et ipse dominus dupliciter ascendet atque descendet. ascendet super sanctos quasi fluuius consummationis eius, id est terrae, ut opera eorum terrena consumat. descendet super peccatores quasi flumen aegypti, ut in tormentorum amaritudinem impetu domini detrudantur. qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundauit; qui uocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae: dominus nomen eius. lxx: qui aedificat in caelo ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundat; qui uocat aquam maris, et effundit eam super faciem terrae: dominus omnipotens nomen eius. dominus deus omnipotens, qui respicit, siue tangit terram, et commouet eam, ipse est qui cotidie aedificat in caelum ascensionem suam, et dicit in euangelio: pater meus usque modo operatur, et ego operor. et non solum de costa adam in typum ecclesiae semel aedificauit euam, sed cotidie credentes et membra corporis sui aedificat, et de terris ad caelum leuat, ut in illis ipse conscendat. ascendit in caelum dominus cum henoch, ascendit cum helia, ascendit cum moyse, cuius sepulturae locus, quia in caelum ascenderat, in terra non potuit inueniri. ascendit cum paulo qui uas electionis, in apostolum de persecutore mutatus est, et de humilibus raptus in sublimia, ita ut ascenderet in caelum tertium, et per spiritum sanctum et filium perueniret ad patrem, et audiret uerba ineffabilia mysterii trinitatis, quae hominibus audire non licitum est. iste ergo qui cotidie ascendit in sanctis, fasciculum suum fundauit super terram, de quo in euangelio loquitur: ne timeas, grex paruule, quia complacuit patri meo habitare in te. iste fasciculus una domini religione constrictus est. unde et ipsa religio a religando, et in fascem domini uinciendo nomen accepit. porro iuxta septuaginta, repromissionem suam fundat super terram, ut omnes illius repromissiones quas sancti prophetae suo ore cecinerunt, non inanem sonum habeant, et cassa solius tropologiae nomina, sed fundentur in terra. et cum historiae habuerint fundamenta, tunc spiritalis intellegentiae culmen accipiant, ut uere christus de uirgine natus sit, uere lazarum mortuum suscitarit, uere ad tactum eius haimorrousa~g sanata sit, uere in aduentu domini caeci uiderint, claudi cucurrerint, contractae manus extensae sint, lepra mundata sit; licet secundum tropologiam cotidie de anima uirginali nascatur sermo diuinus; cotidie peccato mortui, et uitiorum funibus alligati, de sepulcro scelerum suorum iubeantur exire, cotidie sanguinis opera constringantur, caeci in fidelitate christi lumen inspiciant, claudicantes prius fide, currant in uia domini, et aridae manus auaritia, extendantur ad eleemosynam, et lepra mariae, quae contaminat quicquid attigerit, recipiat pristinam puritatem. iste autem dominus amarissimas quoque aquas maris uocat, et effudit eas super eos, qui faciem suam uerterunt ad dominum. ideo autem uocat amaras aquas, ut dulces faciat, et educat uentos de thesauris suis, et graues salsugine aquas sua in altum iussione suspendat, eliquans que eas, et aethereo calore decoquens, dispenset in pluuias, et emittat super faciem terrae, ut arentia quaeque rigentur imbribus, et ubi abundauit peccatum, superabundet gratia. numquid non ut filii aethiopum uos estis mihi, filii israel, ait dominus? numquid non israel ascendere feci de terra aegypti, et palaestinos de cappadocia, et syros de cyrene? ecce oculi domini dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; uerumtamen conterens non conteram domum iacob, dicit dominus. lxx: nonne ut filii aethiopum uos estis mihi, filii israel, dicit dominus? nonne israel eduxi de terra aegypti, et alienigenas de cappadocia, et syros de fouea? ecce oculi domini dei super regnum peccatorum, et auferam illud a facie terrae. uerumtamen non in finem auferam domum iacob, dicit dominus. pro cyrene, aquila et quinta editio ipsum uerbum hebraicum posuerunt cir, septuaginta foueam, id est, bothron~g, theodotio parietem, symmachus cyrenem, quem et nos in hoc loco secuti sumus. totam loci huius quem proposui, et omnium quae hoc capitulo continentur, intellegentiam breui sermone concludam, usque ad eum locum in quo scriptum est: qui dicunt, non appropinquabit, et non ueniet super nos malum, ut possimus nosse quod dicitur: ego dominus deus omnipotens, quem celare nihil potest, qui tango terram, et mouebitur; qui aedificio in caelo ascensionem meam; qui uoco aquas maris, et effundo eas super faciem terrae; cuius nomen est dominus, qui creator sum omnium, cunctas gentes de eodem finxi luto, et aequali sorte generaui. denique aethiopes palaestinos, syros atque iudaeos, distantes locis atque corporibus, mortalitatis lege sociaui, et pro arbitrio meo seruos meos huc illuc que commuto, et in uniuersas prouincias transfero. ne erigamini in superbiam, quod uos de aegypto eduxerim, et quasi peculiarem populum meum pharaoni seruire non passus sim; hoc idem feci et palaestinis, quos septuaginta alienigenas transtulerunt, qui hebraice appellantur caphthorim, ut transferrem eos de cappadocia, et in palaestinae regionibus collocarem; syros quoque, id est aram transtuli de cyrene, ex quo qui aequali conditione sunt facti, aequali iudicii mei sententia punientur, et omnia absque discretione personarum, impia regna subuertam. uos autem, o filii israel, de quibus dixi: primogenitus filius meus israel, et: ex aegypto uocaui filium meum; percutiam in uirga, et uisitabo peccata uestra; sed non in perpetuum conteram, et misericordiam meam non auferam a uobis et quasi in cribro agitatos atque concussos, mundabo et eligam, ut qui lapillus fuerit, et per paenitentiam roboratus, de cribro meo non excidat, qui autem instar pulueris ceciderit in terram, percutiatur gladio, et moriantur peccatores populi mei non quia ante peccauerint, sed quia usque ad mortem perseuerauerint in peccatis. omnis autem qui est israel et prius deum mente conspiciens eductus que de aegypto, si desiderans uitia aegypti et saeculi uoluptates, non solum in aegyptum, sed in aethiopiam reuertatur, in qua qui fuerit, iuxta hieremiam, pellem suam mutare non potest, christi saluatur aduentu, et impletur in eo quod scriptum est: aethiopia praeueniet manus eius deo. cum que eum adorauerit, dicetur de illo: in conspectu eius procident aethiopes. qui cum prociderint, et trans flumina aethiopiae inde detulerint uictimas domino, dicere poterunt: nigra sum et speciosa, quoniam decolorauit me sol. corpora enim umbris otio que marcentia, tentationes et aestus saeculi ferre non possunt; quae autem ad luctam et ad certamina praeparantur, sole siccata superant mundi iniurias, et benedictionem sancti spiritus consequuntur, dicentis ad iustum: per diem sol non uret te, neque luna per noctem. aethiopes ergo uertuntur in filios dei, si egerint paenitentiam, et filii dei transeunt in aethiopes, si in profundum uenerint peccatorum. ipse enim creator omnium deus cappadoces uertit in palaestinos, et eos qui uersabantur in frigore fidei, et aquiloni uento durissimo subiacebant, fecit bibentes cadere, et deposita superbia, domini sentire iudicium. syros quoque, id est excelsos atque sublimes, qui dicuntur aram transtulit de cyrene, infirmo pariete, siue quae imminebat amarissimo mari, et uicina syrtibus erat; et iuxta lxx in fouea tenebatur, mutauit in bonam partem, ut excelsos faceret. oculi enim domini super omnia sunt regna peccantia, quae ostendit diabolus domino, et de quibus apostolus dicit: non regnet peccatum in uestro mortali corpore, ad oboediendum desideriis eius. uerumtamen cum in uirga uisitet peccatores, et conterat eos atque percutiat, qui permanserint in peccato, eas animas, quae appellantur domus iacob, et supplantant peccatum, et in certamine superant, et plantam cruenti fratris inuadunt, in aeternum perire non patitur. ecce enim ego mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum israel, sicut concutitur in cribro, et non cadet lapillus super terram. in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt: non appropinquabit, et non ueniet super nos malum. lxx: quia ecce ego praecipio et uentilabo in cunctis gentibus domum israel, sicut uentilatur in uentilabro, et non cadet contritio super terram. in gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: non appropinquabit, neque uenient super nos mala. deus qui mensus est aquas manu, et caelum palmo, et omnem terram concludit pugillo, ipse pro magnitudine sua, utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc illuc que concutiet; ut paleis ac sordibus peccatorum in terram cadentibus, purum frumentum remaneat, quod condatur in horrea; siue ut lxx transtulerunt, uentilabrum tenebit in manu, et purgabit aream suam, et triticum condet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili, de quibus loquitur per hieremiam: quid paleis ad frumentum, dicit dominus? de hoc eodem sub figura alterius parabolae, sagena illa demonstrat, quae mittitur in mare huius saeculi, et extrahit pisces omnium generum, proiectis que malis piscibus, boni tantummodo reseruantur. ita et dominus miserabilem domum israel toto orbe dispersit, et concussit in cribro et uentilauit pala, lapillis que et calculis super terram non cadentibus, morientur in gladio, qui propter sordes et puluerem peccatores populi nominantur. et hoc patientur quia non credunt uaticinia prophetarum, nec putant esse uentura quae per eos dominus comminatur. cum que sibi prospera repromittant, mala postea sustinebunt, e regione sanctis timentibus et non peccantibus, et idcirco nequaquam morientibus gladio, quia dixerunt: appropinquabunt nobis mala, et uenient super nos supplicia, quae nostra peccata meruerunt; de quo plenius in hieremia loquitur deus: assumam, et loquar super gentem et regnum, ut auferam eam et disperdam; si conuersa fuerit gens illa a malis suis, et ego agam paenitentiam de his quae cogitaueram facere ei. non ergo deus mutatur, qui semper est immutabilis; sed nos eum nostra conuersione mutamus. saeuit, irascitur, comminatur, et dicit se illaturum esse supplicia: si agamus paenitentiam, ipsum quoque suae paenitebit sententiae. rursum iuxta eumdem hieremiam promittit prospera: si neglegentia dissoluamur, et illum paenitebit sponsionis suae, promissa que mutabit. cuius rei exemplum niniuitas et hierusalem habere possumus, quorum alii de imminentibus suppliciis liberati sunt, alii quae patribus promissa fuerant, perdiderunt. in die illa suscitabo tabernaculum dauid quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant instaurabo, et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis, ut possideant reliquias idumaeae, et omnes nationes, eo quod inuocatum sit nomen meum super eos, dicit dominus faciens haec. lxx: in die illa suscitabo tabernaculum dauid quod ceciderat, et reaedificabo ea quae corruerant, et quae suffossa sunt suscitabo, et instaurabo ea sicut dies antiquos, ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum, dicit dominus faciens haec omnia. ubi apostolorum praecedit auctoritas, maxime petri et iacobi, quos columnas ecclesiae uas electionis uocat, ibi omnis uariae explanationis tollenda suspicio est, et quod a tantis uiris exponitur, hoc sequendum. in actibus apostolorum quaestione inter apostolos suscitata, cur homines ex gentibus, paulus et barnabas absque circumcisione et obseruatione sabbati suscepissent, petrus respondit, ut debuit; cuius sententiam probans iacobus, haec locutus est: uiri fratres, audite me: simon enarrauit, quemadmodum primum deus uisitauit sumere ex gentibus populum, nomini suo et huic concordant uerba prophetarum; sicut scriptum est: post haec reuertar, et aedificabo tabernaculum dauid quod cecidit, et diruta eius reaedificabo, et erigam illud; ut requirant ceteri hominum dominum, et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum, dicit dominus faciens haec; notum a saeculo est domino opus suum. hoc igitur tabernaculum dauid quod ceciderat, - ceciderat autem in his qui dicunt: non appropinquabit, et non ueniet super nos malum, quos dominus cribro suo concusserat et probauerat, et quorum aream maiestatis suae purgauerat uentilabro, et quicumque peccatores fuerant interfecit gladio -, nunc iuxta consuetudinem scripturarum, post tormenta, post poenas, prospera et laeta promittens, suscitaturum esse se dicit, et in resurrectione domini omnia restituturum, ut quod in synagogis ceciderat, surgat in ecclesiis, et possideant credentes reliquias idumaeae, et omnes nationes; ut quicquid reliquum fuerit de regno sanguinario atque terreno, in caelestia regna mutetur, et omnes gentes quae oblitae sunt dominum, conuertantur et reuertantur ad eum. sin autem iuxta lxx legere uoluerimus: ut quaerant me reliqui hominum, et omnes gentes super quas inuocatum est nomen meum; reliquos hominum eos debemus accipere, qui de iudaico populo crediderunt, et quasi lapilli non ceciderunt de cribro, nec cum puluere paleis que et sordibus sunt proiecti. reliquiae enim in principio fidei saluae fient, et in fine mundi, ut cum subintrauerit plenitudo gentium, tunc omnis israel saluus fiat. nomen autem domini quod inuocatur super reliquos et super omnes gentes, illud est de quo saluator dicit: pater, reuelaui nomen tuum hominibus. et ne longo sermone regulam differam sponsionum, et in hoc propheta, et in ceteris quaecumque de aedificatione hierusalem et templi, et rerum omnium beatitudine praedicantur, iudaei in ultimo tempore uana sibi exspectatione promittunt, et carnaliter implenda commemorant. nos autem qui non occidentem litteram, sed spiritum sequimur uiuificantem, iam in ecclesia expleta conuincimus, et cotidie impleri in singulis, qui ruentes per peccatum, reaedificantur per paenitentiam. ecce dies ueniunt, dicit dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uuae mittentem semen. et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt. et conuertam captiuitatem populi mei israel, et aedificabunt ciuitates desertas, et habitabunt, et plantabunt uineas, et bibent uinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum. et plantabo eos super humum suam, et non euellam eos ultra de terra sua quam dedi eis, dicit dominus deus tuus. lxx: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et apprehendet tritura uindemiam, et uariabitur uua in semente. et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colles consiti erunt. et conuertam captiuitatem populi mei israel, et aedificabunt ciuitates dissipatas, et habitabunt, et plantabunt uineas, et bibent uinum earum, et facient hortos, et comedent fructum eorum. et plantabuntur super terram suam, et non auellentur amplius de terra sua quam dedi eis, dicit dominus deus omnipotens. suscitato tabernaculo dauid quod ceciderat, et reaedificatis his quae fuerant lapsa atque subuersa; describitur rerum omnium abundantia, quomodo hi qui prius euntes, ibant et flebant, portantes semina sua, uenientes uenient cum exsultatione, portantes manipulos suos, ut consequatur manipulorum tritura uindemiam, siue arator messorem et uua uarietur, ac ducat colorem in tempore seminis. siue, ut uerius est, calcator uuae comprehendat sementem, et sic sibi inuicem cuncta succedant, ut nulla dies sit absque frumento, uino et gaudio. in illo tempore, plenis torcularibus uua calcabitur, et de christi ac martyrum sanguine rubentia musta fundentur, et huiuscemodi calcator uuae erit seminarium sermonis dei, ut sanguis eorum magis clamet in mundo, quam clamauit sanguis abel iusti. quicumque autem merito uirtutum suarum ad montana conscenderit, melle sudabit, immo stillabit dulcedinem sermonis dei, de quo scriptum est: gustate et uidete quam suauis est dominus, et: quam dulcia eloquia tua gutturi meo, super mel et fauum ori meo. et qui infra montes, immo secundi a montibus fuerint, quos sponsus transilit in cantico canticorum, et appellat colles, consiti erunt et imitabuntur paradisum dei, ut omnia in illis poma pendeant doctrinarum. tunc si quis infidelitate captiuus est, et necdum credidit in nomine domini, et est de reliquiis populi quondam eius israel, reuertetur ad fidem christi, ut quae in prophetis audierat, in euangelio teneat. hi autem montes qui stillabunt dulcedinem, et colles qui consiti fuerint, postquam conuerterit dominus captiuitatem populi sui israel, aedificabunt ciuitates antea desertas, et habitabunt in eis, ut unaquaeque exstructa ciuitas dicat: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur, et de qua dominus in euangelio loquitur: non potest ciuitas abscondi super montem posita. et in psalmis dicitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. plantabunt quoque uineas cum noe, et bibent uinum earum, et inebriabuntur, et audient a domino saluatore: bibite amici mei, et inebriamini. bibent autem uinum, quod se in regno patris cum apostolis suis nouum bibiturum esse pollicitus est. haec est uinea sorec, cuius uinum cotidie in mysteriis bibimus: nec harum rerum felicitate contenti, propter delicias facient hortos, et irrigabunt eos, ut nulla desint in eis genera uirtutum, comedent fructus eorum; qui enim plantauerit et rigauerit, ipse et comedet. cum que haec omnia montes et colles fecerint, stillantes dulcedinem, et aedificantes ciuitates, et habitantes in eis, plantantes uineas, et bibentes uinum earum, facientes hortos, et comedentes fructus eorum, tunc ipsos plantatores plantabit dominus super terram suam, de qua dicitur: credo uidere bona domini in terra uiuentium, et in euangelio: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. postquam autem plantauerit eos, et firma in altum radice solidarit, non euellet ultra de terra, quam dederat eis. ex quo intellegimus ecclesiam usque ad finem mundi, concuti quidem persecutionibus, sed nequaquam posse subuerti; tentari, non superari. et hoc fiet, quia dominus deus omnipotens, siue dominus deus eius, id est ecclesiae, se facturum esse pollicitus est, cuius promissio, lex naturae est.









Comments